01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

[gap: illustration (portrait of the author)]

image: as002

JOANNIS PIERII VALERIANI BELLUNENSIS HIEROGLYPHICA, SIVE DE SACRIS AEGYPTIORUM ALIARUMQUE GENTIUM LITERIS, Commentariorum Libri LVIII. duobus aliis ab eruditissimo viro annexis. Accesserunt loco auctarii, HIEROGLYPHICORUM COLLECTANEA. ex veteribus et recentioribus auctoribus descripta, et in sex libros ordine alphabetico digesta; HORAPOLLINIS item hieroglyphicorum libri duo ex postrema Davidis Hoeschelii correctione. Praeterea ejusdem PIERII DECLAMATIUNCULA PRO BARBIS SACERDOTUM; De INFELICITATE LITERATORUM LIBRI DUO; denique ANTIQUITATUM BELLUNENSIUM Sermones quatuor. Editio ad novissimas Germaniae composita, quibus et annotationes ad marginem atque necessarias Indices debet [gap: illustration] FRANCOFURTI AD MOENUM, Sumptibus Christiani Kirchneri, Typis WENDELINI MOEWALDI, ANNO M DC LXXIIX.



image: as003

[gap: blank space]

image: as004

VIRIS GENEROSISSIMIS, ANTIQUITATE GENERIS, NOBILITATE,LONGOQUE RERUM METALLICARUM AC OMNIUM SCIENTIARUM USU ET EXPERIENTIA SPECTATISSIMIS DOMINIS, DN. ABRAHAMO a Schönberg/ SERENISS. ELECT. SAXON. A CONSILIIS, AERARII, REIQUE METALLICA, AC QUAESTURARUM FREIBERGAE ET GRILLENBURG PRAEFECTO GRAVISSIMO, NEC NON DN. ADAMO FRIDERICO Schönberg/ Hereditario in Wingendorff/ Wiesebornichen/ Ober=Schöna und Hänchen/ Patronis, Fautoribus, humili subjection, omni honoris et observantiae cultu et vultu aetatem devenerandis Salutem et officia paratissima cum omnigena felicitate.



image: as005

GRaeci, Viri Generosissimi, observatu dignum consvêre, quando quis opus aliquod luci exponere animum haberet: frontispicium ut praeprimis apponat opere incipiente praefulgidum: Operi jam praesenti Generosissimi Viri tale frontispicium praeponendum necessitatis censeo: Jo. Pierii Valeriani de Hieroglyphicis AEgyptiacis Operi, Materia utilis admodum jucunda pariter ac necessaria, specialibus artibus et scientiis, addictis Theologiae nempe, Eloquentiae, Poeticae, etc. cultoribus, ac universalibus Doctrinis. Quod licêt hactenus variae editiones visae sunt, partimque in Germania, Colonis, Franckfurto, Basiliae, etc. partim extra Germaniam, Romae, in Gallia etc. saepius typis descriptae, adeo avidê tamen susceptae fuêre, ut exemplaria brevi temporis spatio non solum omnino sint distracta, sed et undique crebro perquirantur, et nova editio sollicite urgeatur. Ideoque perquirentibus, et sollicitantibus diutius deesse nolui, hancque editionem non modo auctiorem, sed et insuper cum Effigie ipsius Autoris Jo. Pierii Valeriani, quâ caeterae editiones careant, cum versiculis quibusdam ê Museo Historico Joan. Imperial. depromptis adornari operam dedi, nihilque, quod ad operis hujus limatissimi perfectionem aliquid conferre potuit, licer non sine sumptibus, procurare intermisi. Idcirco Ex consilio Viror. quorund. Clarissim. emptorumque cupiditate motus, sumptus non parvos, de novo hocce locupletissimo opere edendo impendere, et recudi curare, sine dubio, desiderium emptorum tam avidorum adimplebit. Praesertim cum propter bellum jam ubique ingruens bibliis Ariaemontani edendis remora injecta est, antequant videam, quorsum tempora haecce graviora prorsus ruinam minantia, declinent, quae editio jam praeter impensos non leves adhuc suscipiendos requirit sumtus. Frontispicium igitur Viri Generosiss, clarius, nobilius, generosius et adeo praefulgidum nullum huic operi invenire potui, quam ut Nomina V. perstrenua praescribam. Permittite igitur Viri Gener. ut Strenuitatis vestrae Fulgor, has operas illustret, et Nomina Vestra, quorum splendor ubique veneratur, huic Operi praefixa frontispicium ejus reddant praefulgidum. Accipite hoc in devinctissimae gratitudinis beneficiorum favorisque memoriam, sereno vultu, humilissime rogans, ut diutius vester in me accedat favor, cujus, annis abhinc retrô aliquot, indicia maxima in me collocastis, quodque ad momentum hoc usque expertus sum hactenus, et non possum non reponere reciprocum; tamen hoc ulteriori favore fretus, confido, hanc meam gratitudinem benevolo animo ac mente iri susceptam, D. O. M. beneficiorum in me uberrime translatorum largus sit remunerator, faxit, ut Nominis et familiae nobilissimae incrementa plus ultra excurrant, Vobisque, Viri Generosissimi, Me Debitorem humilissimum ulterius commendatum habeatis. Vivite, florete, vigete.

Generosissimarum Vestrarum maximeque strenuarum Dignitatum

Datum Lipsiae. Pr. Kal. Mart. 1678.

Observantissimus

C. KIRCHNER.



image: as006

AD novissimae hujus editionis Anno 1678. BENEVOLUM LECTOREM Praefatio.

LImatissimum hoc variâque refertum eruditione Hieroglyphicorum Joan. Pierii Valeriani opus ita cupidos emptores invenit semper, ut diversis temporibus pariter ac locis, (Italorum enim exemplum Germani quoque nostri cum Gallis imitati sunt,) recudi id oportuerit. Quae et causa fuit, ut cum, licet toties renatum, desiderari tamen in Bibliopoliis animadverteretur, de editione hâc novâ svadentibus eruditis cogitaretur. Neque vero negari potest, insignem ejus usum esse non modo humaniorum literarum, sed sublimium quoque Facultatum, atque in his vel praecipue sacrae Theologiae Studiosis. Imo vero, si ultimam scrutamur Hieroglyphicorum, qualia penes Aegyptios fuerunt, originem, sacrae potissimum scientiae causâ excogitatum hunc symbolicae doctrinae modum fuisse, vel solum Hieroglyphicorum vocabulum argumento sit nobis: ut omittam, quod constat, hunc veluti thesaurum a sacerdotibus olim et inventum fuisse, et custoditum. Equidem haud iverim inficias, toto coele dissidere nostram religionem, qui Christiani sumus, ab illâ, quam superstitione falsorumque numinum cultu plenissimam professi sunt illi veteres Aegyptii: sed vicissim plurimum quoque interest inter haec Pierii nostri, et illa gentis idololatricae hieroglyphica. Noster, etiam ubi superstitiosas imagines detegit, nihil tamen minus quam Magistrum se praebet aut approbatorem perversitatis AEgyptiae: id autem praeterea dat operam ut Christiano Lectori divinarumque cupido literarum labores accommodet suos. Itaque non pauca sacrae scripturae loca illustrare studet, quae et peculiarem indicem visa sunt mereri. Nimirum ipsi quoque Spiritui Sancto libuit interdum symbolis, parabolis, similitudinibus uti: sed idem hâc in re longe aliâ viâ processit, quam apud profanam nationem spiritus nequam. Nimirum hic ut in caliginem secum divinctos sibi abriperet, tenebras amavit; unde hieroglyphicas illas literas haut immerito Latinis ignorabiles Ammianus appellavit Marcellinus. At vero spiritui Sancto placuit tam aperta passim, tamque perspicua loquendi ratio, ut intelligi, etiam ubi symbolis utitur, vel a puero possit. Quid claerius illo Regii Psaltis: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad Te, Deus, Psalm. 42. unde natum Pierio nostro libri VII. caput 7. Talium, ut ita loquar, hieroglyphicorum foecunda in sacro codice messis est, quam metere profecto non eruditis modo, verum et plebejis animabus jucundum, facile, proficuum est. Ut adeo sperare liceat, Pierii hos libros, utpote hujusmodi penore instructissimos, illis etiam, qui concionandi officio funguntur, admodum fore opportunos. Jam ut de toto editionis hujus consilio accuratius constet Erudito Lectori, sciat is velim, secutos esse nos Francofurtensem, quae seculi hujus anno prodiit quarto decimo, et ita secutos, ut pagina paginae exquisite respondeat. Faciendum enim omnino videbatur, ut emptoris, parceremus sumptibus, qui haud paulo minores ita futuri sunt, quam fuissent, si componere nos ad exemplum voluissemus codicum majoris formae; literarumque grandiorum,


image: as007

qualis Lugdunensis anni 1626. Atque hoc exemplum praeiverat nobis Coloniensis illa anni 1631. Nam et haec Francofurtensi exacte quadrat; uberior illâ tamen, dum Pierii quoque libros de infelicitate literatorum duos, Bellunensium item Antiquitatum sermones quatuor adjunxit. Quam quidem ubertatem transferre hinc et in nostram voluimus. Vicissim resecuimus pierii poemata, quae plerasque editiones occupasse videntur hanc (si quid augurari icet) macime ob causam, quod qui eas procurarent primi, quidquid Pierianorum opusculorum indagare ipsi potuissent, horum nihil omittendum putarent sibi. Nos vero dandam operam potius arbitrati sumus, ut adhiberetur in volumine obliqui satis excrescente selectus aliquis. Atque ut, qui frugalem coenam parcâ parari sibi cupiunt in diversorio, bellaria, delicata illa quidem, sed sumptuosa magis quam necessaria, non affectant: ita nec peccaturos nos credidimus, si haec Pierii bellaria (quis enim sic non appellet poemata, praecipue quibus amatoria subinde quaedam miscentur?) emptori, fortasse nec appetenti, haud apponeremus; quaepraesertim deprehensa forent paginarum esse non paucissmarum. Quod si quis tamen maxime desiderat noss, qualis Pierio Poetica vena fuerit, is restringere desiderium hoc poterit legendâ ejus in obitum Hippolyti et Alexandri Mediceorum naeniâ, quâ librum Hieroglyphicorum XLIV. claudit; legendo item urbis patriae genethliaco, quod in fine extat Bellunensium. Atque haec duo carminae, jam sic semel oblata Lectori, cur Francofurtensis et Coloniensis editiones in Poematibus pag. 94. et 82. repeterent, causa non fuit. Porro illa in habendo selectu quam professi sumus circumspectio nos eo etiam impulit, ut curam abjiceremus Hieroglyphicorum et Medicorum emblematum Ludovici Casanovae, quae Pierianis editio Lugdunensis adjecerat. Non plura quidem duodecim ea sunt, (unde [gap: Greek word(s)] vocabulum titulo affixum,) quibus insuper emblema emblematum praemittitur: sed commentariis exposita prolixis admodum, et in quibus, si ea seponas, quibus autor de industriâ videtur Medicinae studiosis prodesse voluisse, reperias occupata jam a Pierio non pauca. Omnino autem servandus esse modus aliquis videbatur in iis quae ad Hieroglyphicorum expositionem Pierianam addi possunt. Nam si aliorum de hoc genere omnia coacervamus, nunquam futurus est finis. Neque enim solus memorari Casanova hîc meretur, sed alii plures, maxime Athanasius Kircherus, cujus Oedipus Aegyptiacus, hoc est universalis Hieroglyphicae veterum doctrinae, temporum injuriâ abolitae, instauratio Romae prodiit seculi praesentis anno quinquagesimo secundo. Satis ergo, speramus, habebit benevolus Lector, ubi ea, quae Francofurtensis et Coloniensis editiones repraesentant Hieroglyphica Pierianis adjecta, eadem nostra huic haudquaquam deesse animadvertet. Sunt autem illa duorum Autorum. Quorum quidem neutrius nomen expressit Francofurtensis Codex quem secuti sumus: sed eruditissimum tamen illum virum, qui Pierii libros LVIII. duobus aliis auxit, Coelium esse Augustinum Curionem docuit nos, (ut alios testes omittamus,) Basileensis editio anni 1567. id quod nequaquam dissimulandum hîc esse censuimus. Alterius eruditi, cujus Collectaneorum sex libros etiam in hâc nostrâ repetimus, nec aliunde resciscere nomen hactenus, nec a nobis pisi divinare potuimus. Caeterum et illud operae pretium nobis visum fuit, ut effigies Pierii Valeriani, (quâ carent alioqui duae toties nominatae quas imitati sumus,) in hac nostra conspueretur, et quidem e regione tituli generalis: cui versiculos Georgii Rotini subjungendos putavimus, depromptos e Museo Historico Joannis Imperialis. Haec itasunt, de quibus admonendum putavimus, quicunque oculos esset in hanc nostram editionem conjecturus. Vale, Lector optime, nostroque labori fave. Lips. d. 26. Februar. Ann. 1678.



image: as008

ILLUSTRISSIMO COSMO MEDICI, FLORENTINORUM DUCI, HETRURIAEQUE PRINCIPI, HEROI INCOMPARABILI, JOANNES PIERIUS VALERIANUS, S. P. D.

CUm mecum reputo, COSME Princeps Illustrissime, reputo autem saepissime, quanta fuerit et genii et ingenii felicitas in laudatis simae vitae tuae, negotiorumque electionibus, cum omnes te unanimi totius patriae tuae consensu, in tam tenera aetate, ditioni amplissimae praponerent, et in hanc celsam honoris sedem extollerent, tum certe quoniam modo tantam rerum molem in hac temporum perturbatione ferre ac sustinere posses, sane quam pro eo ac debui, solicitus esse coepi. Verum cum actionis administrationisque tuae progressum, et quam vitae rationem complexus es, considero, gaudio plane maximo ita perfundor ac exulto, ut etiam plane videam te Fortunae lucum illum, singulari omnium benevolentia et summa Virtutis existimatione non solum tueri potuisse, sed etiam eam virtutis opinionem de te concitavisse, ut vel maximis regnis gubernandis te dignum praebueris. Nam qui fructus a bono veroque Principe soleat expectari vel maximus, hujusce jam non adumbratam imaginem, sed luculentam expressamque formam nobis exhibuisti: atque ut insigne commodum subditis tuis adferre posses, inprimis operam dedisti, ut tanquam agrum melioribus ferendis segetibus destinatum, lolio zizaniave, sic Rempublicam tuam labe vitiisque contagiosis perpurgares, dum corruptores coerces, externas divini nominis contumelias, blasphemias, perjuria, et id genus extrema scelera provirili, jureque tuo prohibes, emendas, tollis, ac punis: nihilque magis e tua dignitate: nec rem Deo (hujus enim minister et est, et dicitur bonus quivis Princeps) gratiorem, nec civibus tuis salubriorem existimasti, quam si ad hujuscemodi honestatis ac pietatis scopum et metam in curriculo tuo gnaviter et strenue contendas: pro quo etiam labore et indefesso studio certo novisti tibi divinitus immortale proemium esse propositum, cum tam gloriosi conatus et cursus dux et magister Christus prolixe polliceatur illis rerum omnium felicissimos


image: as009

successus, qui Religionem puriorem ardenter amant, et ornare sedulo contendunt. Quamobrem COSME Princeps ornatissime, fas mihi sit quaeso, meo quodammore et singulari quadam erga te gentemque vestram pietate, liberius quaedam usurpare et adferre, quae ex officio praetermittere non possum, teque exhortari, et admonere vel jam currentem (ut dici solet) incitare potius, ut quem hactenus animum ad publica juvanda commoda attulisti, eum non deponas, sed tibi etiam atque etiam vigilandum, ac pro Republica consilio et labore excubandum existimes, studiaque omnia, cognitiones et curas in iis rebus ponendas, quibus clavum tanti dominii in maximis fluctibus tenere, et amplas ditiones tuas, in summis rerum difficultatibus tueri ac gubernare possis. Hoc ipsum facile totum assequeris, si Deum verum in Christo vere, ut facis, agnoscens, summa fide et servantia colas, ames, venereris, et gloriae sanctissimi nominis ejus, doctrinae coelesti, Ecclesiae tranquillitati amplificandae, conservan daeque dies noctesque studeas: in Domino, ad quod es adhibitus; publicam, ut hactenus fecisti, salutem quaeras, subaitorum incolumitatem cures et tuearis, honestam disciplinam instituas, vel jam institutam conserves, florentem ditionem legibus, justitia, concordiastabilire pergas. Magnum, inquies, est hoc et arduum munus, melestiarumque plenum, et quod non nisi ab iis praestari potest, quibus divinitus peculiare donum concessum est: mihi autem homini satis alto perfruenti otio haec perscribere longe facilius, quam invenire quenquam qui ad hunc scopum prorius collimet. Recte sane, sed quorsum haec? Ut te ipsum, clarissime Princeps, respicias, teque eum esse firme credas, in quem Deus Optimus Maximus immensa sua benignitate, tam ampla conferre voluit beneficia, unumque constituere Ducem, ac veluti pastorem, magnis et late dissitis populis, ut eos commode, prudenterque regendo pascendoque, in hoc tuo principatu idea quaedam sanctae Reipublicae eluceres. Ideoque duos praeclaros tibi comites addere voluisti, Justitiam et Religionem: quarum alterutra fortunas, vitam et dignitatem civium et populorum conservas et contines: altera, ad reram salutem, veramque foelicitatem omnes convocas, proprio laudabilique exemplo tantum non adducis. Respice igitur, COSME Princeps, munus tibi assignatum a Deo, talentumque tam liberaliter tibi impertitum, ac coeleste tuum illud nomen non sine divino mumine ideo tibi obvenisse, ut (quod olim de Sparta proverbium jactatum est) quam nactus es Hetruriam, eam excolas, et omni virtutum genere exornes. In primis autem, ut decet verae virtutis amatorem, artes quibus doctrinae liberales continentur, studio, liberalitate, et officiis tuis complectaris: insunt enim in artibus illis fontes et causae sapientiae, virtutum, legum, et honestae disciplinae, quae omnia quam principatui et provinciis tuis necessaria sint, unus omnium Principum optime novisti, qui nullis sumptibus, laboribus nullis pepercisti, ut praestantiores ingenuarum artium Doctores Gymnasiis praeficerentur, juventutemque liberaliter instituerent. Et si quis tandem inveniatur, qui ab egregia aliqua virtute commendationem ducit, hunc tua benevolentia dignum judicas, ac benigne complecteris, authoritate defendis, foves, et dignis praemiis ornas, ut jam nemo mir ari debeat, probos homines et doctissimos quosque certatim ingenii sui partus libenter illi commendare, cujus vel nominissplendore gratiam et ornamentum scriptis conciliant suis. Quam quidem ob rem nec mihi, qui annos permultos in vestra sum clientela, committendum putavi, ut, cum multi eam voluptatem, quam incredibilem ex ista magna dignitate animis suis perciperent, scriptis declararent, vellentque te hunc summum honorem ex tuo merito splendore diutissime administrare,


image: as010

ego unus in tanta omnium laetitia tacerem, nec scripto testificarer commune omnium nostrûm gaudium ex eo potissimum natum esse, quod te unum in hac durioris temporis propugnatione divinitus delectum videmus, qui literas, literatosque viros singulari benignitate foves, atque illustras, ac adversus intolerandam inscitiam, et immanem barbariem defendis. Ut igitur hujusce perceptae meae laetitiae aliquam significationem darem, commentarios satis multos diversorum amicorum, quibus id denegare nec potui nec debui, rogatus de sacris Aegyptiorum literis hoc tempore in unum veluti corpus constrictos in tuo nomine apparere volui: in quibus vel describendis, vel tractandis magnam operam et sedulum studium nos posuisse, boni omnes, qui nostra legere dignabuntur, facile intelligent. Quam vero feliciter id anobis tentatum sit, aliorum judicium erit: labores certe incredibiles sustinuimus, dum earum rerum explicationem adferre studuimus, quae naturae obscuritate varietateque involutae, multisque obstructae difficultatibus, plurimorum, velinsigniter eruditorum hominum ingenia ex ercere detinereque potuerint, ut etiam aequiorem mihi fore Lectorem sperem, ubi viderit me primum tanta rerum varietate, magnitudine ac difficultate, maximo studio, macimaque animi contentione in hoc argumento elaborare voluisse, et honesto exemple multorum studia exciture. Quanquam hoc loco extiterunt, qui in ipso operis vestibulo a tam laborioso me deterrere ita studuerunt incoepto, ut etiam, vel arrogantiae vel imprudentiae nota et crimine me verberarint, quod unus e multis exstimarem aliquam absolutam explicationem me nunc tandem huic tam obscuro argumento adferre, et tam immensam rerum abditarum seriem ex AEgyptiorum sacerdotum arcanis eruere posse confiderem. Quin potius rei difficultate ob oculos versata, inexhausti operis laborem declinandum consuerunt, praesertim cum in hujusmodi enodandis non pauci ex Graecis et Latinis barbarisque scriptoribus omne studium et operam sine fruge consumpserint, quod opus tale rerum atque artium omnium propemodum raetionem naturamque comprehendat. Praeterea vetustis earum litterarum monumentis, partim temporum, partim hominum incuria deperditis, ea dicebant scriptorum inopia laborandum esse, ut si aetas, si igenium, alia pleraque adessent, vix tamen ad exitum per ducere concederetur tantae molis argumentum, quod idem adeo sit ex hominum memoria sublatum, vel potius abolitum, ut nulli unquam usui sit haec elucubratio futura, cum praesertim hoc piso tempore, nullus quantumlibet profunda eruditione sit, qui vel obeliscos, qui Romae aut alibi adhuc visuntur, vel admirandam illam Bembi mensam intelligat, aut interpretari possit: vanumque esse, ingenium in eo pertinacius intendere, quod te numquam omnino speres assecuturum. His ego responsum volo, me non esse nescium plurima ex his una cum AEgyptiorum regno, doctrina, institutione, ac fere omni eorum nomine ita esse abolita, ut si vel ipse reviviscat Heraiscus, qui fertur olim omnia sacerdotum eorum monumenta, literasque mysticas uno statim obtutu intellexisse, rerumque simul iterpretationem confecisse, jam nunc laboret incassum, siquid tale aggrediatur. Sed esto, non posse me, non posse alium quempiam totum hoc sacrum perlustrare, idcircone praeclaro et laborioso incoepto desistendum, quod uni omnia praestare negatum sit? Idcircone veterum numismata et statuas artificiosius elaboratas, quas tanto studio perquirimus, tanta diligentia effodimus, tanto sumpturesarcire curamus, quacunque fuerint vel nare, vel pede, vel alio quopiam membro mutilae, in fornacalem ignem ad usum calcis conjiciemus? quomodo enim nobis vel voluptati, vel admirationi esse poterunt, si non undecunque perfectae fuerint, quando nihil isti


image: as011

dignum putant, pretiosum nihil, nisi quod est absolutissimum? Age igitur, COSME, si horum sententiam probas, monumenta aliquot, dum vetera tum recentia ex amoenissimis tuis aedibus abjice, statuas illas mira Michaelis Angeli Bonaroti industria fabrefactas, e divi Laurentii temple eliminandas cura: nam et illis aliquid deest, et hae extremam artificis desiderant manum, ut de his tantum loquamur, quos in nostra comment ationis serie duces libenter suscipimus. Plinium habere domi nemo velit, professus enim se naturalis aut mundi historiae libros editurum, non omnia novit, non omnia conquisivit, in orbis descriptione multa praetermisit, montes aliquot non recensuit, flumina pleraque non commemoravit, urbes tunc celebres non agnovit omnes, quadrupedum, piscium, avium stirpium, ac aliarum quarundam vim ac proprietatem parum accurate proposuit? Quid Plutarchum, quid AElianum, quid Athenaeum, quid Pausaniam memorem, cum horum nemo omnia, quae insuscepto argumento dici potuissent, dixerit? Quid Paulum Jovium, cujus tanta in scribenda historia laus est, ut eandem plerisque veterum eripuerit, et cum vel primis parem habeat? Hujusne incomparaebilis viri scripta rejiciemus, quod in ea temporum ferie aliquot annorum historia concisior sit? Id existimo nemo, nisi prorsus humanarum rerum imperitus, approbaverit. Tu certe, COSME Princeps, demestico idipsum improbas exemple, qui quanto potes studio, quicquid reparari potest, instauras: et quorum virtutes vel [?]imitaris, vel etiam excellis, eorum etiam imagines vel opera studiose requiris. Sed ne in hoc multus sim, harum commentationum labor nulli rei magis mihi videtur assimilandus, quam illi de quo dixi statuarum effodiendarum et instaurandarum studio: ut enim illae ut cumque mutilae, gratae esse solent, sic nostra haec (nisi me instituti operis amor) et si non omnia complectentur, habitura tamen spero aliquid, quod sese humana ingenia oblectare possint. Nihil igitur mihi cum illo sit,

Qui quod desperent invicti membra Glyconis
Nodosa corpus nolint prohibere chiragra.

Novimus humanarum virium terminos circumscriptos, et aliquid esse prodire tenus, si non datur ultra. Quamobrem quis tandem iniquiore in eum erit animo, qui mortalium ingenia, industria et laboribus suis quocunque modo vel delectare vel juvare conetur: Nam de praesentis argumenti vel oblectatione, vel utilitate, quam earum rerum explicatio et cognitio affert, si velim pro dignitate dicere, nullus unquam exitus reperietur. Quod si unicuique rei non exigua nobilitas ex antiquitate comparatur, scriptorum opinio est, literas has, quibus unde usi sunt AEgypti, tunc primum excogitatas, cum veteres illi ante diluvium viri, qui rerum coelestium rationem primimortalium indagasse traduntur, duas diversa materia columnas constituerunt, lateritiam unam, alter am lapideam, in quibus totum de consummatione mundi, arcanum exscriberent: sunt enim qui descriptionem hujusmodi, animalium caeterarumque rerum figuris constitisse astruerent, in quibus tamen Philosophi, Poetae, Historici, divinarum etiam disciplinarum sententias delitescere viderunt. Constantissima enim fama celebratum fuit, sacerdotes illos AEgyptios omnem naturae obscuritatem adeo manifeste sibi cognitam professos, ut eandem quasi per manus traditam, disciplinam haereditariam possiderent. Hac ipsa praeclara fama commotus admirandus ille Pythagoras, AEgyptum sibi adeundam lustrandamque putavit, ac ab iisdem ibi


image: as012

sacerdotibus talia cepit arcanarum rerum documenta, ut non abs re de illo passim dictum sit:

Mente Deos adiit, et quae natura negavit
Visibus humanis, oculis ea pectoris hausit.

Tantaque hujus viri fuit admiratio, ut Crotoniatae et Metapontini (apud quos etiam e vita decessisse fertur) ex ejus domo templum facerent, ac veluti numen colerent. Quid Plato, ut ingenii doctrinaeque Princeps, et Philosophorum Deus et haberetur et vocaretur, nonne id AEgyptiacae peregrinationi debet referre acceptum? Nonne Moses ipse, quem Pharaonis filia adoptavit, regioque modo, peritis AEgyptiorum adhibitis praeceptoribus educavit acerudivit, magni sapientisque nomine honoratus est? Sed ne in conquirendis multis laborare videar, cum hac hieroglyphica instituendi ratione similitudinem habere comperio divinas nostrorum literas, ita omnia mystico quodam sensu scripta quaecumque Moses, quae David, quae Prophetae reliqui coelesti Spiritu afflati protulerunt. In nova vero lege novoque instrumento cum Assertor noster ait: Aperiam in parabolis os meum, et in aenigmate antiqua loquar, quid aliud sibi voluit, quam hieroglyphice sermonem faciam, et allegorice vetusta rerum proferam monumenta? Et illud: Jesus in parabolis loquebatur ad turbas, nonne sermones suos arcano quasi velamine quodam contegebat? Pari modo videmus Apostolos ab usitato loquendi more recessisse, ut sacra de Deo dicta a caeteris scriptis, sicut merita dignitate, ita et forma quadam discernerentur, ne coelestium mysteriorum majestas passim et indiscrete patesceret, sanctumque Canibus, et Margarita Porcis exponerentur. Demetrius certe Phalereus apud Philadelphum Alexandriae Regem, plerisque audientibus affirmavit, non licuisse Graecis Hebraicam historiam attingere, quin llustrium scriptorum quosdam eam rem tractare ausos, adversa mentis valetudine et ianguore corporis tamdiu conflictatos, donec ab incoepto destitissent, tamquam id arcanulm profanis esse gentibus manifesta ira Numinis interdictum. Ad quod ipsum si nunc multi respicerent, modestius aliquanto se gererent. Vides enim quae de humana divinaque disciplina vetustas illa sub rerum verborumque quorundam involucris occultaverat, et quod peritissimi quique inter se hoc veluti aenigmatum genere uti consveverunt. Mihi igitur vitio verti non debet, si omnem operam et studium ad harum rerum explicationem contulerim, quas tanto in pretio a praestantissimis quibusque semper habitas novimus. Angelo Politiano, Petro Crinito, Philippo Beroaldo summae laudi datum, quod primi unum vel alterum ex his locum interpretati sint. Mihi igitur ut idem attentem cur negetur? Et si is non sum, qui cum illis ausim eruditione contendere (fuerunt enim ex iis quos aequus amavit Jupiter) si quid tamen non intermissus labor, et in evolvendis remotioribus libris perseverantia valent, non unum jam aut alterum locum, sed et multa volum ina de arcanis hujusmodi, aliqua posteritatis gratulatione me conscripsisse grati, ni fallor, profitebuntur, ac oblectationem et utilitatem ab harum rerum tractatione non disjun xisse. Maximas certe commoditates et utilitates consequemur, si ex multis expertibus que rationis animantibus exempla sumere voluerimus, et virtutum, quas sequamur, et vitiorum, quae fugiamus. Nec deerit occasio recte sentientibus, qui accommodate ad religionem nostram haec retulerint et exposuerint. Nec etiam arborum et herbarum consideratio nobis otiosa


image: as013

est, cum B. Paulus, et ante eum David ex rerum crealarum cognitione, Dei magnitudinem et dignitatem intelligi tradant. Quae cum ita sint, quis nostrum tam torpescenti ac terrenis faecibus immerso erit animo, qui se non innumeris obstrictum a Deo beneficiis fateatur, cum se hominem creatum videat, et omnia quae coelo, aere, aqua terraque continentur, hominis causa generata esse, seque non solum rerum coelestium contemplatorem esse, verum etiam eorum omnium quae universum complexu suo continet, Dominum esse conditum? Haec si ita suis viribus et animo expenderentur, atque oculis quotidie cernuntur, mirabilem excitarent in nobis erga Deum amorem. Verum jam tempus, ut quae, conjunctissimis efflagitantibus amicis, commentariis singulis comprehensa sint, uno veluti obtutu spectanda exhibeam: quos quidem commentarios, optime Princeps, ad te mitto, ut quibus possim officiis meam in te fidem, perpetuamque ohservantiam declarem, vehementer etiam atque etiam rogans, ut hos ipsos ad te venientes, id est, munusculum Pierii tui, quo se praestantem virtutem tuam memoria sempiterna colere velle declarat, ne asperneris, librosque ipsos una cum authore tuendos conservandosque suscipias. A Leone animantium omnium praestantissimo fortissimoque auspicandum putavi, in quem cum oculos attentius conjecissem, statim ardentissimus ille animi tui vigor affulsit: quare nemini convenientius quam uni tibi eum etiam peculiariter dedicari posse judicavi: meque ad id faciendum in primis incitavit, quod in tua civitate, quae semper fuit Leonum altrix, magna spes afferebatur, ut Leo meus nuper ablactatus, educationis incrementa opipare esset apud te consecuturus. Multo enim indiget cibo, nec quemquam hodie novi, qui liberalius ac libentius uno te sit impensam hanc, quae tua est humanitas, facturus, cum praesertim largissima tibi sit earum rerum copia, quibus Leo meus pascendus est: mox vero ubi vires adeptus idoneas fuerit, tuorum literatorum ope curaque saginatus, nulla nostra verecundia theatris exhibitus, spectaculo quovis publico, felicissimis tui nominis auspiciis, emittatur. Vale.

[gap: illustration]

image: as014

AMPLISSIMO VIRO DN. NICOLAO DE LANGES, EJUSDEM LOCI, LAVALLII etc. DOMINO, PRAESIDIQUE INTEGERRIMO, LITERARUMQUE PATRONO SINGULARI, JOANN. PISEV. Arver. S. P. precatur.

QUOD erat mihi optandum maximê, ut aliquando â te summis beneficiis cumulatus, quoniam nullam prorsus gratiam referre possem, tibi saltem debere apud omnes ingenuê profitendi aliqua non vulgaris occasio daretur, nunc datam ablatamque majorem in modum laetarer, nisi magnitudo tuorum erga me meritorum ingenium ita meum obruere visa sunt, ut ne potuerim unquam ulla meditatione parem verborum copiam excogitare: nec aliud occurrat, nisi animum memorem et gratum polliceri, precarique perpetuo, ut superi cumulate referant gratiam optimê merito, quod mihi ob fortunae tenuitatem omninô non licet. Certe, quemadmodum qui sunt aere alieno obstricti, nec habent unde solvant, versuram facientes aliunde mutuo sumunt pecunias ut creditoribus usuras praestent, sortemque procrastinentur, atque ita creditoribus auferendo diem, fidem suam tueantur: ita ipse ex locupletissimo, pretiosissimo, inexhaustoque PIERII VALERIANI thesauro, hoc est, ex eruditissimi vel potius omniscii viri Commentariis Hieroglyphicon, omniumque elegantium et reconditarum scientiarum monumentis fructus aliquot depromere mihi necesse fuit, aes alienum alieno aere dissolvendo. Peropportune autem accidit ex animi sententia, ut Bibliopola (qui nunquam labori, nec sumptibus pepercir, quo vulgares libri, qui ex ipsius taberna prodirent libraria castigatissime politissimeque in vulgus exirent) me ante paucos menses adiens obtulit P. VALERIANI Hieroglyphica (quae statuerat typis excudere quâm elegantissime ac emendatissime fieri posset) praelegenda, castigandaque, et innumeris mendis repurganda, quibus audierat scatere. Accepi conditionem, haud invitus, non tam satisfaciendi omnibus spe, quam progrediendi quantum possumus, voluntate. Multa tamen a nobis emendata additionibusque forte non infrugiferis aucta (non ausim dicere illustrata) et locupletata, maculis infinitis quae Typographorum incuria vel temporum injuria irrepserant, conati sumus


image: as015

restituere. Quid facerem? neque vero cuipiam dubium esse debet, quin author ubi primum commentarios suos edere decrevisset, eidem emendatissime in publicum exissent: ut qui in iisdem elucubrandis, ornandis ac expoliendis fere XX. annos impendisset, ut ipse alicubi testatur, atque singulos singulis Principibus, Cardinalibus, plurimisque eosdem nobilitate, doctrina, ingenio, omnibusque virtutibus ornatissimis viris donare deliberasset, ut illis nihil perfectius, quoad ejus fieri potuit, esset: unde non vulgarem ab ipsis gratiam retulit: cuius rei testis locupletissimus AEgidius Cardinalis Viterbiensis appositissime rescribens PIERIO VALERIANO, AEgypti gloriam ipsum instaurare eodem tempore, quo Solymus Turcarum Imperator accessisset, videlicet Sultanorum rebus profligatis a Mammeluchis Tabulas, signa, marmora, et quidquid ibi splendoris erat, delebat, ac diripiebat: ipsique PIERIO gratulatur quod se divinis lucubrationibus tot etiam hujus aetatis luminibus insereret, quibus Diis comitibus, sapientiae veteris, divinae eruditionis, arcanarum sacrarumque literarum monumenta reponeret, ignota mortalibus arcana erueret, lucem canae doctrinae post tot saecula ab inferis revocaret, et alia quae idem Cardinalis rectissime dissetissimeque disserit. Argumenti enim luculentissimi varictas, reconditiorisque literaturae, lectionem fecit perjucundam, optabilem, utilissinamque, in quo se noster PIERIUS totius antiquitatis scientissimum commonstravit: in Geometricis, Arithmeticis, Astrologicis, Musicis, Geographicisque exereitatissimum esse ostendit, atque omnes numeros doctrinarum et scientiarum explevisse. Comprehendit siquidem materia Hieroglyphica rerum atque artium propemodum omnium rationem, naturamque: hinc fragmentorum marmoreorum, obeliscorum, veterumque numismatum cognitio pendet. Scriptorum autem est opinio, tunc primum excogitata, cum veteres illi ante diluvium viri, qui rerum coelestium rationem primi mortalium indagasse perhibentur, duas diversae materiae columnas erexêre, lateritiam unam, alteram lapideam, in quibus, ut noster PIERIUS autumat, totum de consummatione mundi arcanum exscriberent, descriptione videlicet animalium, arborum caeterarumque rerum figuris: in quibus tamen Philosophi, Poetae, Historici, divinarum etiam scripturarum sententias delirescere viderant. Sic Sacerdotes illi AEgyptii naturae obscuritatem sibi perviamquasi per manus traditam disciplinam haereditariam possiderent, quarum rerumfama commoti Plato, Pythagoras, primariique alii Philosophi AEgyptum sibi adeundam lustrandamque putarunt. Quid? quod Hieroglyphica, instituendi ratione, similitudinem prorsus habere videntur cum divinis nostrorum literis, ita omniamystico quodam sensu scripta, quaecunque Prophetae coelesti spiritu afflati protulêre: quinimô in novo instrumento Assertor noster (ut verba Pierii usurpem) ait: Aperiam os meum in parabolis et in aenigmate antiqua loquar. Nunquid, idem redemptor noster in parabolis loquebatur ad turbas? nonne sermones suos arcanos quasi velamine contegebat? Inde se vitem, patrem, agricolam et vinitorem, piosque, palmites asserebat: quandoquidem nil aliud est Hieroglyphice loqui, quam divinarum humanarumque rerum naturam aperire. Non autem (ut audeo affirmare) a pluribus saeculis liber plausibilior, utilior, omnique doctrina magis refertus evulgatus


image: as016

est his Hieroglyphicis, quibus tot dierum noctiumque sudores, tot inabditissimis rebus eruendis, lucique dandis conatus impendit Pierdus. At vero quoniam idem liber innumeras prope inscriptiones, easque non praeteritas, tum ducta, sculpta, cusa, incisa, et marmore celata signa, numismata veterum, aliaque infinita ingeniorum atque artium praeclarissima mystica et jucundissima monumenta, tabulas, picturas, artificumque industrium opera continet, cui potius merito consecrari lucubratiunculae hae nostrae quam tibi (vir clarissime) debent, qui tot venerandae antiquitatis documenta domi habeas, ut etiam eruditi hortorum tuorum parietes (utita dicam) loquuntur: musaeumque tuum tot operum haut vulgarium illustre quotidie ab exteris et peregrinis frequentetur, quod, primarii magni, intimique Consilii Regii Senatores, aliique togati a te humanissime (more tuo) excepti, inspicientes admirabundi, se nunquam antea vidisse opera confessi sunt antiquissimi operis ex aere, auro, argento editi una cum artisiciosissimis egelmatibus, instructam. Nec praeteribo tuam Bibliothecam voluminibus tum excusis, calamo exaratis refertissimam. Sunt quoque aliae caussae cur laborem meum sub tuo nomine apponere volui, ac debui: quandoquidem hoc qualecunque a me profectum, domi tuae natum est, tibique tuo jure debetur, quemadmodum Pierius noster hos. 58. lib. distributos totidem literatorum nominibus insignierit viris totius Europae amplissimis: allusione videlicet nominis, aliaque caussa convenienti, congruentissimeque coaptata. Sic has meas vigiliolas tibi uni, qui mihi non instar 58. virorum, sed omnium do, sacro, consecro. Abs te autem peto, ut qua me benevolentia complecti soles, eadem munusculo huic praester, quod me consecuturum non diffido propter admirabilem tuorum morum svavitatem, summam humanitatem, singularem benignitatem, pietatem integerrimam, vitae moderatione conspicuam, quae neque horum morum, neque sunt, sed propria tua non commemoro, affabilitatem sermonis ad conciliandos omnium animos rem potentissimam. Nunc autem cum nihil sit totius vitae suae curriculo clarius atque illustrius, ut qui 50. annis omnibus juridicis, magistratibus summis honorificê, et integerrime perfunctus es, non committam, ut dum ea quae in omnium oculis versata sunt, oratione amplificare studeo rebus clarissimis tenebras offundere videas, sed et optime quoque tibi cessit, ac felicissime huic provinciae, quod successorem dignaveris meritissimum, eruditissimum ac integerrimum cui lampade a te sibi tradita, summo cum suo honore, ac omnium satisfactione illustrat et clarificat, aliosque honores quos primus sui ordinis adeptus est, tanquam magnifico in theatro, omnium maximo applausu perfunctus est. Reliquum est, ut quando hoc tribuisti humanitati tuae, ut me plusquam septuagenarium,

valetudinarium, omnique fere auxilio destitutum benignissime susceperis, tribuas idem constantiae ut suscepto foveas. Laborabo interea, quoad ejus fieri poterit, ut nos tuo praesidio non indignos audias, et omnes cognoscant.



image: as017

D. O. M. ET AETERNAE MEM. D. JOANN. PIERII VALERIANI EPIGRAMMA.

Ante alios quos terra de dit, quos Itala virtus,
AEterno semper dignus honore coli est.
Nam sanctoe seu mentis opes, seu candida puri,
Spectes ingenii lumina, primus erat.

In ejusdem obitum Epitaph.

Docte jaces, tua fama viget, tua scripta leguntur:
Foelix, qui potuit vivere post obitum.

JOAN. GREGORIUS, Carnutus Paris.

[gap: illustration]

image: as018

AUTHORIS VITA AB ANTONIO VERDERIO BREVITER ENARRATA.

IOANNES PIERIUS VALERIANUS, Belluni (quae MarchiaeTarvisinae civitas est) patre in bellum profecto natus, amico fuit ab ineunte aetate erga literas animo: sed cum annum aetatis suae nonum viximplevisset, parente vita functo domesticarum rerum cura â literarum studio disturbatus potius est quam aversus: eique exigua res domi cum esset, matre et duabus sine dote superstitionibus sororibus, multarum tantum solicitudinum per legitimam successionem possessor factus, Patritiis quibusdam Venetis servire per egestatem coactus est. Atque haec de se ipse testatur omnia, quadam qua vitae suae calamitatem luget Elegia:

Duriter eductus sum primo, dum pater absens
Horrida pro patriis finibus arma gerit:
Dumque ille Algurdi per culmina militat ardens,
Et subit borrendae saeda pericla necis:
Aptus eram studiis. Studium mea sola voluptas:
Otia sed studiis mulla fuêre meis.
Vix bene finieram nonum tum parvulus annum.
Multiplicis cessit quum mihi cura domus.
Tractabamque puer non pauca negotia solus,
Dum pater Adriacas saepe frequentat aquas.
Adde quod invisis distentum litibus illum,
Illum mi rapuit mors inopina patrem.

Et paulo post:

A patruo demum Venetas accitus ad undas,
Vix menses nostro viximus aere decem.
Patritiis igitur ser vire coegit egestas
AErumnosa, bonis in vida principiis.

Et postea:

At genitrix pauper, geminae sine dote sorores,
Quas miseras frustra spes fovet una mei,
Exposcunt a me fraterni praemia juris,
Sed chartas nallas, carmina nulla volunt.

Ab Urbano demum Valerio patruo suo disciplinis liberali nomine dignis institutus, eam eruditionem adeptus est quam quisque ex ejus operibus perspicere potest. Commilitonem habuit qui eodem praeceptore usus est Leonem X. Pon. Max. qui erudiendus Urbano Bolzanio Bellunensi non sine delectu traditus est. Urbanus enim vir doctissimus, et literarum Graecarum peritissimus habitus est, in quibus perdiscendis opera Constantini Lascaris usus est, quem Bysantio rediens quo ab Andrea Grittaeo postea Venetorum Principe perductus erat, Messanae offenderat,


image: as019

reversus in patriam cum se Venetiis recepisser, ibi magna auditorum frequenua Homerum interpretatus est, Institutionesque edidit in linguam Graecam. Ex hac vita functo Venetiis Picrius Valerianus noster prae foribus D. Nicolai magna, ut vocant, Domus hanc inscriptionem posuit:

URBANO BOLZANIO BELLUNENSI, MINORITANAE FAMILIAE SACERDOTI SUMMAE INTEGRITATIS, ET INNOCENTIAE, QUI GRAECAS LITERAS EXTORRES JAMPRIDEM, ET PROCUL A TERRA ITALA EXULANTES NOBIS SUMMA TUM DOCENDI, TUM SCRIBENDI CURA PRINCEPS ASSERVIT:

PIERIUS VALERIANUS BoLZANIUS EX FRATRE NEPOS, INSTITUTIONIS EDUCATTONISQUE MEMOR POSUIT. VIXIT ANNOS LXXXI, MENSES III. DIES XII. IN VOLUNTARIA PAUPERTATE FELICISSIMUS, IN OMNES QUOAD POTUIT SEMEER OFFICIOSUS, NULLI UMQUAM INJURIUS. M. D. XLV. Mense Aprilis.

Meruit quoque Urbani Nepos Pierius cui Hippolytus Medices princeps Illustrissimus, Cardinalis postea factus, erudiendus, monendusque traderetur. Hieronymun Donatum et Andream Grittaeum Patritios Venetos summa sibi necessitudine devinsit: Baptistae Egnatio, Marco Antonio Sabellico praeceptori, Caelio Calcagnino, Joann. Manardo, Achilli Bocchio, Syncero Sannazario, Romulo Amasaeo, Cornelio Musso, et Arnoldo Arlenio, plurimisque aliis viris magna doctrina et eruditione praeditis familiaris fuit, ac Petrum Bembum quadam ad Urbanum patruum Epistola amicum suum speciatim appellat. Joannis Petri illi fuit peculiare nomen (ut ipsemet fatetur) priusquam M. Antonius Sabellicus id Venetiis in Pierium immutasset, illudque merito fecisse videtur Sabellicus, eo quod Petrus Valerianus charus fuit Musis, quae Pierides dictae fuêre a Pieri Macedoniae regione, AEmathia ante dicta. Haec enim Musarum parens, domusque est, a nemore ita appellata, cui nomen est Pieris: quin et a Pieria Pierius deducitur, unde Pierium carmen dicimus. Virgilium collatis variis codicibus emendavit, cujus in hac re laborem commendat summopere Ludovicus Vives sub finem libri tertii de tradendis disciplinis. Carminum libros aliquot, Hieroglyphica, sive de sacris AEgyptiorum literis commentarios, Sphaerae compendium, et pro sacerdotum barbis scripsit, cui libello videlicet barbarum defensioni Epistolam ad Andream Alciatum praefecit F. Minutius Calvus Romanus Typographus, qua Castigationum illius in Pandectas meminit, ac de fulminum significationibus, ut ipse testatur Hieroglyphicon lib. 43 Scripsisse fertur, et alia in quae nondum incidi. Cum Julius Caesar Scaliger in Hypercritico omnes Poetas notet: Olim inquit, Pierii non pauca vidimus, quae propter temporis longinquitatem nunc excidêre nobis: etiam nescio quid de Carpione et Catullo. Verum earum scriptionum nihil extat apud nos in praesentia, forte inter alias congeries, ejus Joathas repertus est a me. Quare de ipso aliquia dicendum etiam arbitror, quem equidem huic subjunxi: quod uterque longe abborrebat a profanis atque impudicis argumentis. Ille vitia insectando, praemia bonis proponendo, bic exemplo divini illius viri qui pro Jesu nomine mortem cum vita commutare minime dubitavit. Praesertim cum affixa Poemati Epistola, et viri Christiani sapiat animum, et eadem dicat quae Palingenius, sed talibus adornata numeris ac figuris orationis, ut non solum sapiens, ut ille, sed etiam Poeta,


image: as020

non versofocator (quod neglexit ille) appellari mereatur. In opere autem ipso cum materia tenuis est jejejuna, tum vulgaris. Quare vix capere potest Poeticae corpus eloquentiae. Ille autem contra nititur multur conatibus obruer splendorem orationis, nibilque omittere quod cum simplici Christianaque veritate inoffensum Poeutae studium conjungere Valeat. Plane adverto Scaligerum haec in illum eructasse ne ei innotatus abiret, Caeterum Pierius postquam tot sui monumenta reliquisset, senio confectus Patavii diem supremum obiit, non sine luctu eruditorum totius Academiae, et praecipue Petri Carrarii, et Joann. Baptistae Carrarii ejus amicorum, qui Tumulum quo reconditum fuit Pierii corpus in Basilica D. Antonii decorarunt hac inscriptione:

PIERIO VALERIANO.

BELLUNENSI, POETAE RHETORIQUE AMPLISSIMO, CUJUS PIA UMBRA NON POENITENDUM HIC TUMULUM SORTITA EST: NAM UT OPTABILIS IN PATRIA, ITA SPECIOSUS PATAVII SUPREMI OFFICII DECUS FATO AMISSUM, VIRTUTE RECUPERAVIT. PETRUS CARRARIUS, AC JOANNES BAPTISTA ROTA, PATAVINI. UNANIMES RATO HOSPITI POSU.

Pieridas dum Pierius sectatur, et Orci
Nil timet insidias, hunc fera mors rapuit.
Illa necem, aeternae et ostentant bae munera vitae.
Hinc medicus vitae Pieriusque neci.
Abstulit haec anmos tristes: at praemia laudum.
Atque Animam bae servant, in vida mors moritur.
[gap: illustration]

image: as021

AUTHORES QUORUM TESTIMONIUM IN HIS COM. MENTARIIS USUS EST PIERIUS

ABSINIS Rhethor.

Absyrtus.

Acron.

AElianus.

AEgyptii sacerdotes.

AEneas Platonicus.

AEschilus.

Africanus in Georg.

Agriculturae libri Constant. Imp. I. scripti.

Albertus Magnus.

Alcinous Platonicus.

Alexander Aphrod.

D. Ambrosius.

Ammianus Marcell.

Anacreon. Teius.

Apollodorus.

Appolionius Rhodius.

Apolionii Rhodii interpres.

Appianus Alexandrinus.

Apulejus.

Aratus.

Arati interpres.

Aristophanes.

Aristophanis interpres.

Aristides Adrianus.

Aristoteles.

Arrianus.

Artemidorus.

Athanasius.

Athenaeus.

D. Augustinus.

Ausonius Burdegelansis.

Averroes.

Basilius Magnus.

Beda Venerabilis.

D. Bernhardus.

Biblia facra.

Boetius Severinus.

Callimachus.

Cassiodorus.

Catullus.

Cebes Thebanus.

Censorinus.

Charisius Sosipater.

D. Chrisostomus.

Cicero.

Claudianus.

Clemens Alexandrinus.

Clemens Pontifex.

Cleomodes.

Colomella.

Cornelius Celsus.

Cornelius Fronto.

Cornelius Tacitus.

Demetrius Triclinius.

Demetrius Phalereus.

Demosthenes.

Didymus.

Diodorus Siculus.

Dionysius Halicarnassaeus.

Diogenianus.

Dion Coccejus historicus.

Dion Persensis Chrysostomus.

Dioscorides.

Ennius.

Erasmus Roterodamus.

Eucherius.

Eripides.

Eusebius.

Eustrathius.

Eutropius.

Festus Pompejus.

Flavius Voipiscus.

Florentinus de re Rustica.

Fortunatus.

Franciscus Petrarcha.

Fulgentius.

Galenus.

A. Gellius.

Gregorius Natianzenus.

Gregorius Pont.

Gali Amberagel.

Haliabbes Arabs.

Harpocration.

Hehodorus.

Heraclides Ponticus.

Hermes Astronomus.

Hermes Trismegistus.

Her molaus Byzantius.

Herodotus.

Herodianus.

Hesiodus.

Hesiodi interpres.

Hesichius Hierosolymitanus.

Hesychius Grammaticus.

Hierocles.

D. Hieronymus.

Hippocrates.

Homerus.

Homeri interpres.

Horatius.

Horus Apollo.

Jacobus Zieglerus.

Jamblichus.

Joanues Picus Mirandulanus.



image: as022

Joannes Reuchlin Phorcensis.

Joannes Scholasticus.

Joannes Stobaeus.

Joannes Scotus.

Joannes Grarrunaticus Zezes.

Josephus.

Irenaeus.

Isaacius Zezes.

Julianus Capitolinus.

Julius Firmicus.

Julias Frontinus.

Julius Pollux.

Julius Nypsus.

Justinus Historicus.

Juvenalis.

Lactantius Firmianus.

Lactantius Statu interpres.

Lucas Minoritanus.

Lucianus.

Lucretius.

Lycophron.

Macrobius.

Manethon.

Martialis.

Martianus Capella.

Maximus Tyrius.

Michael Byzantius.

Musonius.

Nicander.

Nicandri interpres.

Nicephorus.

Nonius Marcellus.

Numenius.

Oppianus.

Origenes Adamantius.

Orpheus.

Ovidius.

Pandectae Juris.

Papinius Statius.

Paulus Diaconus.

Paulus Jurisconsultus.

Paulus. Orosius.

Pausanias.

Petronius Arbiter.

Petrus Aponensis.

Phlio Judaeus.

Philostratus.

Phocylides.

Phurnutus.

Pindarus.

Pindari interpres.

Plato.

Plautus.

Plinius in Naturalibus historiis.

Plinius junior.

Plorinus.

Plutarchus.

Pontius Paulinus.

Porphyrius Philosophus.

Porphyrion Grammaricus.

Priscianus Grammaticus.

Probus Valerius.

Probus AEmilius.

Procius Lycius.

Procopius.

Propertius.

Prudentius.

Psellus.

Ptolemaeus Alexandrinus.

Quintilianus.

Quintus Curtius.

Quintus Calaber.

Ruffinus Aquilegiensis.

Salomon Trecensis.

Seneca.

Servius Honoratus.

Sextius Medicus.

Sextus Aurelius historiographus.

Sibyllini libri.

Sidonius Apollinaris.

Silius Italicus.

Solinus.

Sophocles.

Spartianus.

Speusippus.

Stephanus de Gentibus.

Strabo.

Svetonius.

Simeon Antiochenus.

Synesius.

Tertullianus.

Themistius.

Theocrirus.

Theocriti interpres.

Theodorus Gaza.

Theon Arati interpres.

Theophilus Jureconsultus.

Theophylactus.

Theophrastus.

Divus Thomas Aquinas.

Thucydides.

Tiberius Donatus.

Tibulius.

Titus Livius.

Trogus Pompejus.

Tryphon Grammaticus.

Valerius Flaccus.

Varro.

Vectius Basses.

Vegetius.

Veterum varia numismata.

Victorius Donatus.

Virgilius.

Vitruvius.

Ulpianus.

Xenophon.

Zenodorus.

Zezes.

Zoroastres.

AUTHORUM QUORUM TESTIMONIIS IN HIEROGLYPHICIS USUS PIERII EST, FINIS.



image: as023

LOCORUM QUORUNDAM SACRAE SCRIPTURAE, QUAE HIC PASSIM EXPONUNTUR, INDEX.

GENESIS.

Cap. III. Insidiaberis ealcaneo ejus 745. c

Eodem. Homo ipse tuum observabit caput, et tu illius calcaneum 436. a

6. Non permanebit spiritus meus in hominibus isis quia caro sunt 709. a. d

9. Anima illi in sanguine est 256. a

23. Habitabat autem Ephron in medio filiorum Hethios 180. d

35. Reges de lumbis tuis egrediuntur 412. a

46. In concupiscentia sua subnervaveruut 49. d

EXODI.

Cap. XXVIII. Et fecerunt vestimentum poderem sub umbone, etc. 501. c

33. Posteriora me a videbis, faciem, etc. 266. a. b

LEVITICI.

Cap. II Quicquid obtuleris sacrificii, sale condies, etc. 307. c

2. Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila 409. d

6. Quaecunque illa attigerit, sanctific abitur 426. a.

8. Sacrificium pro sacerdotum consecratione, pellices manuum et dexterorum pedum, hostiae sanguine oblinuntur 434. b. c

8. Azymorum calathus ab Aarone filiis ejus offerendus 407. a

11. Et quicunque mortioinia eonum tetigerit, etc. 479. a. b

II. Ut adoretis Talpas et Vespertiliones 300. b

15. Vertantur in lapides donec pertranseat populus tuus Domine 620. c. d

17. Ubi monemur sanguinem non esse comedendum. 256. a

19. Manus ejus offerant hostiam Domino 422. d

21. Non radent caput, neque barbam 389. b

22. Si fractum, si cic atricem habeas 90. b

Si non poterit manus ejus invenire 431. a

23. Septem diebus comedetis azyma 444. d

23. Animam quae peccaverit, offene donum similam cum oleo 660. c. d

23. Panes duo primitiarum dicti ex duabus decimis similae fermentatae 470. a. b

23. Salices de torrente sumi praecipiuntur 655. d

27. Omnis aestimatio siclo, etc 238. d

27. De consecratione, praesertim Aarenis 400. a

28. Ad imas tunicae simbrias aurea cur tintinnabula, malaque punica 596. a

Pontifex humeros primum praecingi jubetur, mox logium assumere 520. c

DEUTERONOMII.

Cap. VIII. De Disade, ubi terrificam illam describit solitudinem 198. c

12. Ubi sanguinem hostiarum pro anima esse, monet Moses 255. d

17. Quique rex fuerit constitutus, non multiplic abit sibi Equos 50. b

21. Si mulierem quis ex hostico viderit, ut uxorem ducere concupiscat 337. d

23. Locum habebit extra castra, etc. gerens paxillum in baltheo 164. c

23. Pro mensum peccati erit et plagaru modus 464. c

32. Come dit jacob, et impletus est, et recalcitmvit. 43. c

32. Funiculus haereditatis suae Ismel 451. a

32. Sanguinem uvae biberunt 668. b

33. Tauri decor ejus 43. e

33. Qui appropinquant pedibus ejus, de doctrina ejus, etc 433. c

33. Et sanguinem uvae biberunt mer acissimum 668. b

JUDICUM.

Cap. VI. Si ros in solo vellere fuerit et rogo ut solum vellus siccum sit 477. c.

Curvatis genibus biberunt 70. b



image: as024

REGUM.

1. Reg. 5. Arca Domini juxta locam, noctu fractum, dissiliisse, maneque deorsum etc. 390. d

1. Reg. 24 Canem mortuum persequeris. 94. c

1. Reg. 28. Mulierem quae Pythonem habebat, sibi sisti capit Saul. 177. c

2. Reg. 9. Ecquis ego sum servus tuus etc. 64. c. 535. c.

2. Regumm 22. Ascendit fumus de naribus ejus 399. a

3. Reg 12. Minimus digitus mens compactior est lumbis patris mei 412. a

3. Reg. 1. Ponite silium meum Salomonen in Mulam. 148. c. d

4. Reg. 4. Mors in olla est. 651. d

4. Reg. 6. Elisaeus vidit auxiliares equites in monte. 47. c. d

JOB.

C. III. Si non ex ventre matris meae dux illis fui. 419. c

17. Mama Domini tetigit me. 426. d

38. De cujus utero egressa est glacies? 420. d. c

39 Quis demittit Asinum liberum ?143. d

30. Num derelinquet ova sua in terra, ut quae pulvis, etc. de Herodio. 207. d

Num quid in sapientia tua plumescit accipiter. ibid. Strutbio in terra relinquit ova sua, etc. 298. c. d

PSALMORUM.

Psal. 1. Tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquorum. etc. 678. a

Hic arbori similis est ad aquaerivum fatae. 759. c

7. Caligo sub pedibus ejus. 478. c

8. Videbo coelos tuos. opera digitorum tuorum. 439. a

10. Palpebrae ejus interrogant filios hominum. 394. c

17. Deus posuit tenebris latibulum suum. 347. b. c.

18. Pes meus stetit in via recta. 434. b

20. Quoniam pones eos deorsum. 390. d

21. Ego sum vermis, et non homo. 94. b

21. Circumde derunt me Canes multi. 68. a

22. Circum dederunt me Vituli multi, Tauri pingues. etc. 43. b

26. Ne repellas me. 281. a. b

26. Deliquentis hominis brachium conteritur 431. a

28. Dominus diluvium inhabitare facit. 481. d

29. Vox Domini qua Cervos persicit. 86. c

31. Nolite fieri ficut Equus et Mulus. 50. c. 148. a

32. Conversussum in aerumna me a dum configitur spina. 695. a

36. Homies et jumenta salvabis Domine. 117. d

38. Tabescerefecisti quasi aranea ammameam. 224. b

39. Ecce commensurabiles posuisti dies meos. 446. d

39. Servasti me ne deciderem in lacum 482. b

40. Inldumaeam extendam calceamentu meu 509. b

41. Abyssus abyssum invocat. 482. a

44. Eructavit cor meum verbum bonum. 407. a

44. Cum nobis aderas, inmicos nostros cornu petebamus. 43. a

49. Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas. etc. 403. b

50. Asperges me Domine hyssopo, et mundabor. 758. d

57. Furor eorum par est anguium furori. 173. a

27. Alienati sunt peccateres ab utero, ira eis secundum similitudinem. 174. a

58. Convertentur ad vesperam, et fame conficientur ut Canes. 64. b. c

50. Moab lebes speimeae. 699. c

63. Tenuisti manum dexteram tuam. 428. c. d

63. Super oves pascuae tuna. 470. d

64. Quoniam calix in manu Domini. 701. a

65. Igne nos examinasti, etc. 586. a

66. Imposuisti homines super capita nostra. 434. b

67. Et virtus ejus in nubibus. 479. a

67. Congregatio Taurorum in vaccis poputorum. 39. a. 43. c

97. Extimula feras ex arundineto. 711. c

68. Lingua canum tuorum hostium, etc. 59. a

69. Fiat mensa eorum in laqueum. 470. d

70. Quasi prodigium factus sum multis. 239. c

70. Donec annunciem bracbium tuum generationi omni quae ventura est. 423. a

72. Pene effusi sunt gressus mei. 697. b

73. Mei pene moti sunt pedes. 433. a

73. Tu confringes caput Draconis in aquis. 184. c

77. Ego confirmavi columnas ejus. 928. a. b

77. Calix in manu Domini vini meri, plentu mixto. 668. c

77. Exacerbaverunt Altissimum in inaquoso. 476. a

77. Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. 451. a

78. Deu exquisivi manibus meis nocte coram eo. 422. c

79. Exterminavit eam Aper deylva. 105. c

80. Vastavit vineam tuam, Domine, Sus sylve stris. 102. b

80. Manus ejus ad cophinum servierunt. 699. c. d

81. Educto de petra melle saturavit eos. 479. c

81. Et erit tempus eorum in seculum. 159. b

83. Invenit Turtur nidum, ubi poneret pullos suos. 267. b. c

83. Invenit sibi Passer domum. 249. c

83. Deus meus pone eos ut rotam. 490. d

90. Anni nostri quasi aranea reputantur. 324. b



image: as025

91. Sicut cedrus Lioani muhiplicabitur, Et confringet Deus cedros Libani. 638. c

92. Senectus mea in oleo pingui 663. c

101. Factus sum sicut Nycticorax in domicilio. 247. c

102. Renovabitur ut Aquilae juventus tua. 232. d

103. Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam urentem. 745. a

104. Inter montes transibunt aquae, potabunt eas omnes bestiae agri. 479. b

103. Herodii domus dux eorum. 207. c

107. Deserta reddidit flumina, et aquarum stuxus sitim transmutavit. 408. a

109. Exutero ante laciferum genui te. 420. b

109. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. 425. c

113. Jordannis conversus retrorsum. 307. d

115. Calicem Salutaris accipiam. 701. a. b

115. Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. 734. c

117. Labores manuum tuarum comedes. 430. b

124. Erepta anima nostra sicut Passer de laqueo. etc. 749. c

125. Sicut torrens in Austro. 480. c

126. Sicut sagittae in manu potentis. 526. d

130. Impiorum concisae cervices. 390. a

134. Educit nubes ab extrema term, fulgura vertit in pluviam. 553. b. c

136. In salicibus, in medio ejus suspendimus organa nostra. 655. c

128. Semitam meam et funitulum meum investigasti. 451. a. b

146. Et pullis Corvorum invocantibus eum alimenta sub ministrat Deus 280. a

PROVERBIORUM.

Cap. I. Fili mi, audi doctrinam patris etc. 223. a

5. Non respicies ad mulierem meretricem: favus enim distallans, etc. 313. d

6. Vade ad Formicam ô piger, etc. 89. c

7. Donec transfigat sagitta jecur. 402. b. 90. c

7. Quasi bos ductus ad victimam. 38. d

30. Lepusculus plebs invalida 153. d

30. Effodiunt eum Corvi de torrente. 281. a

30. Lepusculus sapientibus sapientior. 155. c

30. Cervus amicitae, et gnatiarum pullus fabulentur tecum. 86. d

ECCLESIASTES.

Cap. IX. Melior est Canis vivus, Leone mortuo. 63. d

21. Florebit amygdalu et pinguescit locusta, et 648. b

21. Et difsipetur capparit 649. a

CANTICORUM.

Cap. I. et. IV. Oculi tui Columbarum 337. a

Cap. I. Osculetur me osculo eris sui. 738. d.

2. Vox Turturis audita est in terra nosins. 268. a

2. Capite nobis Vulpes parvas, quae demoliuntur vine as 157. b

5. Fratruelis meus albus et rubicundus. 503. b

5. Similis es tu fratruelis meus damulae, aut hinnuso Cervorum 86. d

5. Comae tuae juncta canalibus. 747. c

7. Statura tua similis facta est palmae. 634. a

SAPIENTIAE.

Ca. XII. Misisti antecessores exercitus tut vespas. 318. b

12. Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens. 414. b. c

ECCLESIASTICI.

Cap. VI. Cavendum ne animos, veluti Taurus, extollamus. 43. b. c

10. Si momorderit Serpens in silentio. 177. b

ESAIAE.

Cap. I. Caupones tui miscent vinum aquae. 478. d

Quomodo facta est meretrix civitas fidelis. 153. d

2. Projiciet idola. etc. ut adoraret Talpas et Vespertiliones. 160. b

Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. 478. c

Mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Soreth. ibid.

De Seraphim duabus, qui senis finguli alis praediti, etc 377. c

Erit cubile Draconum, et pascua Strut hionum. 298. c

38. Sicut pullus Hirundinis, fic clamabo. 269. a. b

40. Quis mensus est pugillo aquas?447. d

55. Venite, emite absque argento et absque communtatione vinum et lac. 315. b

HIEREMAE.

Cap. IV. Ventrem meum ventrem meum doleo 420. b. c

5. Ves igitur non timebitis me, qui posui aream terminum maris 424. a. b

8. Turtur et Hirundo et Ciconia custodierunt tempus adventus sui. 267. c

17. Clamavit Perdix, congreavit quae non peperit. 294. c

48. Fugite ab occursu gladii, quem Columba vibrabit. 263.

EZECHlELIS.

Cap. XIII. V ae iis qui assuut cervicalia sub omni cubito manuam. 448. c



image: as026

16. E catena circa collum tuun. 511. b

Et imposui tibi armillas circa manus tuas 518. d. 519. a

17. Aquila grandis magnarum alarum. 235. b. c

32. Et exiraham te in hamo meo, et extendam te suterram, campos implebis, etc. 575. b. c

34. Et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis. 259. c

37. Aperiam sepultur as vestras, et educam vos de Babylone. 482. b

47. Joseph duplicem funiculum habet. 451. a

OSEAE.

Cap. VII. Corda eorum sicut clibanus incaluerunt. 409. c.

MICHEAE. Cap. VII. Tu peccata nostra in profundum mare demerges. 367. b

ABACUC.

Cap. III. Quia ascendes super Equos tuos. 45. d. 47. d

3. Ubi dicit, in aquas salsas armentum a Deo indacendam. 476. c

3. Fluminum terra scindetur. 480. a

3. Venter meus turbatus est in me. 420. b

3. Pro iniquitate vidi tentoria AEthiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian. 421. b

2. Boves non assistunt adpraesepia. 470. c. d

SOPHONIAE.

Cap. I. Extendam manum meam super Judam, et super habimntes Israel. 426. d

ZACHARIAE.

Cap. VI. Ecce Rex tuus veniet tibi 141. a

MATTHAE I.

Cap VI. Cumfacis eleemosynam, noli tuba canere ante te. 746. d

6. Nesciat sinistra tua, quid faciat dextm. ibid. d

10. De calceamentis pedibus non inducendit interpreatio. 707. d

10. Qui non habuerit odio animam suam, perdet eam. 747. a

13. Simile est regnum coeloru retimisso in mare. 374. a

15. Non decet panem filiorum dare Canibus. 68. a

15. Quare vos transgredimini praceptum Dei propter traditionem vestram ?478. a

17. De juvene lunatico, qui nonnunquam in ignem, nonnunquam in aquam etc. 559. a

17. Si quis habeat sidem quamtum est granum sinapu. 712. c. d

19. Facilius est camelu per foramen acus intrare. 150. d

23. Camelum deglutiunt et Culicem liquant. ibid.

24. Ubi fuerit cadaver, illic et Aquilae congregabuntur 233. a

24. Orate, ne fuga vestra siat in byeme vel sabbatbo. 478. c. d

26. Tristis est anima mea usque ad mortem. 247. a

MARCI.

Cap. X. Calix quem ego bibo. 701. a

LUCAE.

Cap. XXIV> Pisces assos comest. 374. a

JOANNIS.

Cap. VIII. Ni lavero te, non habebis partem mecum. 745. c

12. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum adfert. 734. a

ACT. APOST.

Cap. II. Dispertitae linguae tanquam ignis. 493. b. c

5. Illi autem ibant a conspectu concilii, quod. digni habiti essent qui pro. etc. 464. a. b

D. PAULI AD ROM.

Cap. II. Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. 407. a

AD CORINTH.

1. Cor. 15. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 690. c. d

AD COLOSS.

2. Coloss. 3. Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. 734. a

AD EPHES.

Cap. IV. Sol non occidat super iram vestram. 699. b

AD PHILIP.

Cap. I. Capio dissolvi, et esse cum Christo. 738. d

3. Cavete Canes, cavete malos operariot. 58. c

4. State in Domino. 70. b

AD HEBRAEOS.

Cap. VIII. Adhuc enim in lumbis patris erat, quand obvius ei factus est Melchisedech. 412. a

11. Circumierunt in melotis. 677. d

APOCAL.

Cap. XVI. Et vidi de ore Dracenis spiritus tres immundos in Ranarum similitudinem. 355. c

17. Aquae quas vidisti, super quas merttrix illa sedet. 480. a



image: as047

INDEX ALPHABETICUS BIPERTITUS. PRIOR, CAPTITUM TOTIUS OPERIS, QUAE tum a Pierio Valeriano LVIII. Libris, tum ab Anonymo duobus postremis prolixe explicantur.

A.

AByssus pag. 482

Absynthim 720

Accipiter 250

Accipiter. 250

Adamas. 519

AEdes. 621

AEstas 756

Alcedo. 301

Allium. 716

Amaranthus. 690

Ametbystus. 522

Amygdala. 646

Anchom. 571

Ancilia. 531

Anguilla. 345

Anser. 290

Anthias. 358

Anulus. 512

Apiastrum. 728

Apis. 309

Apium. 653

Apua. 362

Aquue lympidae. 482

Aquila. 226.751

Arae. 621

Araneus. 324

Amtrum. 605

Arcus. 525.752

Ardea. 306

Argus. 738

Aries. 121

Arma. 523

Armillae. 514.519

Arundo. 310

Asinus. 139

Asio. 307

Asparagus. 721

Astreaa. 748

Aures. 399

Autumnus. 757

B.

BArba. 388

Basiliscus. 170

Beta. 727

Bicipitium. 381

Blittum. 727

Bos. 28

Brassica. 728

Bulbi. 723

Bulla. 509.510

C.

CAduceus. 187.737

Cape. 714

Calcaneus. 436

Calceus. 508

Camelus. 149

Cancer. 337.751

Canis. 57

Canities. 388

Capillus Veneris. 727

Capparis. 648.721

Capra. 109

Capriceps. 304

Capricornus. 750

Caprificus. 656

Caprimulgus. 308

Caput. 377

Caput semicrinitum. 387

Cardo. 629

Carduus Scolymus. 689

Castra. 540

Catena. 612

Catena aurea Homerica. 752

Cedrus. 637.759

Cephalus. 359

Cepphus. 278

Cerberus. 749

Cervix. 390

Cervus. 78

de ejus Cornibus. 87

Chamaeleon. 331.332

Charites. 746

Cicada. 321

Citer. 710

Ciconia. 203

Ciccita. 723

Cinclus. 309

Cinnamus. 306

Circulus. 485

Citrus. 759

Clavit. 616

Clavus. 614

Clibanus. 409

Clupea. 362

Cochlea. 341

Columba. 260

Columnae. 625

Colus. 607

Coma. 385

Conchylium. 344

Coniza. 724

Cor. 406

Cornix. 245

Cornucopiae. 701

Corvus. 279

Cossi. 317

Coturnix. 294

Crater coelestis. 751

Craticula. 410

Crocodilus. 345

Cubus. 494.755

Cuculus. 302

Cucupha. 205

Cucurbita. 717

Culex. 317

Cuneus. 615

Cupressus. 649

Currus. 546

Currus. 302



image: as048

Cybele. 746

Cynocephalus. 68

D.

DAgnis. 211

Delphinus. 325.326

Diadema. 304

Diadema. 313

Diana. 744

Digiti. 438

Digitorum mensurae et numeri. 438

Diluvium. 481.452

Dionysius. 743

Dipsas. 197

Dersum. 390

E.

EChynus. 343

Echinus terrestris. 96

Elephas. 18

Endymion. 738

Eneph. 730

Ephemerus. 321

Equus. 44

Equus fluvi atilis. 349

Erythacus. 309

Europa. 744

Eurydice. 745

F.

FAba. 708

Faces. 583

Falx. 538

Fauni. 730

Favor. 739

Felis. 162.750

Ferula. 691

Fiber. 158

Ficus. 671

Fidius. 740

Filix. 719

Fistula. 594

Flagellum. 606

Florus. 304

Fluvii. 479

Fontes. 479

Formica. 88

Fossa. 482

Framea. 530

Fraenum. 606

Fuca. 361

Fucus. 317

Fulmen. 551

Fumus. 588

Fungus. 716

Fusus. 706

G.

GAlea. 539

Gallina. 246

Gallinago. 290

Gallus. 287

Genua. 436

Gladius. 535

Glanis. 364

Gorgones. 747

Grus. 212

Gryphus. 278

Gustus. 403

H.

HAmus. 575

Hasta. 527

Hecate. 741

Hedera. 644

Heliotropium. 726

Hercules. 733

Hirudo. 363

Hirundo. 268

Honos. 741

Humeri. 391

Hyacinthus. 758

Hyaena. 131

Hydra. 200

Hyems. 757

Hyssopus. 720.758

I.

IAni. 621

Iasspis. 521

Ibis. 208

Isocaedrum. 755

Incus. 602

Indumenta. 500

Iris berba. 757

Isis. 483.484

Iugum. 613

Iuno. 743

Iynx. 307

L.

LAena. 504

Lapis. 617

Laqueus. 609

Larus. 277

Laurus. 635

Leo. 1

Lepus. 153

Lepus marinus. 363

Liber. 601

Lilium. 688

Lingua. 401

Literae Aegyptiacae 468.469

Literae septem. 596

Locusta. 340

Lolium. 695

Lotus. 657

Lucerna. 578

Luna. 558.732

Lupinus. 726

Lupus. 125

Lusinia. 275

Lynx. 136

Lyra. 590.752

M.

MAlleus. 603

Malum Persicum. 679

Malum Punicum. 681

Malus arbor. 674

Mandragom. 722

Manus. 722

Mare. 481

Medusa. 199

Mercurius. 736

Meta. 493

Milium. 695

Milvius. 213

Modius. 213

Mola. 685

Morus. 656

Mullus. 360

Mulus. 147

Mundus. 731

Maraena. 351

Mus. 161

Musca. 318

Mustela. 160

Mutuli. 628

Myrtus. 638.654.759

N.

Narcyssus slos. 758

Nasus. 398

Navis. 568

Nebrias. 361



image: as049

Nicteretum. 727

Nilus. 676

Nocctua. 242

Nodus. 752

Nubes. 478

Numerus quaternarius et quinarius. 753

Nux juglans. 648

O.

OCtaedrum. 755

Oculi. 391

Olea. 959

Clor. 272

Oryx. 116

Ostrea. 404

Ostrea. 339

Osyris. 732

Otis. 301

Ovis. 117

P.

PAcisicus. 739

Palma. 630.759

Pan. 730

Pandora. 745

Pantbera. 133

Papaver. 617.757

Papyrus. 705

Passer. 248

Pastinaca. 361

Pavo. 263

Pecten. 522

Pedes. 432

Pelecanus. 239

Pellis. 420

Peltae. 531

Pentagonum. 733

Penula. 506

Pera. 507

Perdix. 292

Perpendiculum. 629

Phalerae. 518

Pharetra. 525

Phiala. 584

Phocas. 351

Pholis. 362

Phoenix. 237

Pica. 276

Pileus. 497

Pinna. 359

Pinus. 651

Plumbum. 651

Pluto. 732

Piscis. 365

Polypuus. 330

Populus. 652

Pratexta. 505

Prometheus. 734

Proserpina. 743

Psittactus. 276

Pudenda. 413

Pugio. 540

Purpum. 342

Putei. 482

Pyramis. 754

Q.

QUadratum. 491

Quadrifrons. 384

Quercus. 741

R.

RAja. [?]

Rana. 353

Rapum. 516

Remora. 357

Repulsa. 739

Retia. 574

Rhinoceros. 26

Rosa. 682.683

Rota. 489

Ruta. 724

S.

SAgittae. 525

Salantandra. 195

Salix. 654.759

Salus. 305.357

Sapphirus. 520

Sargus. 360

Sartago. 410

Satyri. 730

Scambeus. 92

Scarus. 360

Sceptrum. 518

Scolopendra. 361

Scorpius. 194

Scuta. 531

Securis. 537

Selenotropium. 726

Sella. 542

Sepia. 541

Sepens. 165180.749

Serra. 538

Silenus. 732

Silurut. 364

Simia. 75

Sinapi. 712

Sistrum. 604

Smaragdus. 521

Smilax. 646

Sol. 554.731

Somnus. 640

Speculum. 532

Spica. 693

Spina dorsi. 411

Spongia. 363

Squatina. 362

Stellae. 561

Struthiocamelus. 296.297

Sus. 98

T.

TAlaria. 737

Talpa. 195

Taranda. 333

Taurus. 28

Temo. 373

Testudo. 335

Thorax. 339

Thunnus. 365

Thuribulum. 584

Tibiae. 593

Tigris. 134

Tintinnabulum. 596

Tippula. 325

Titulus. 514

Torpedo. 356

Torques. 518

Torrens. 480

Triangulus. 494

Tricipitium. 383

Tridens. 575.604

Tuba. 593

Turdus. 308

Turtur. 266

Tympanum. 596

V.

VEctis. 616

Velia. 306

Venter. 419

Venpes. 685



image: as050

Ver. 756

Verbena. 719

Vespa. 318

Vespertilio. 299

Vesles atratae. 496.573

Vipera. 173

Virgo capillata et detonsa. 747

Virtus. 735

Vitis. 664

Vitulus. 750

Vmbilicus. 417

Vncut. 615

Vniones. 521

Vpupa. 304

Vrnae Nili. 536

Vrsus. 536

Vrus. 138

Vulcanus. 733

Vulpanser. 241

Vulpes. 156

Vultur. 214.215

Z.

Zona. 506

INDEX ALPHABETICUS BIPERTITUS. POSTERIOR, RES PER HIEROGLYPHICA SIGNI

ficatas, atque tum a Pierio Valeriano, tum ab Anonymo, erudite Libris LX. expositas continens.

A.

ABdicatio filiorum. 252

Abliguritor omnium. 330

Abolitus. 364

Abortus. 128.174

Abliguritor. 724

Absentia diuturna. 239

Abstemius. 244

Abstinentia cibi et potus. 152

Accommodatus morbum aliorum. 331

Accumulator rei samiliaris. 330

Accuiator inanis. 291

Acerbitas. 665

Acoris aviditas. 316

Actaeon. 85

Actus. 449

Acumen ingenii. 74

Acutus. 679

Addictus rebus terrenis. 341

Admiratio. 199

Admirator sui. 77

Adonis. 106

Adoratio. 69.428.467.486

Advena. 309

Adventus. 568

Adventus Dei. 657

Adversarius. 381

Adulatio. 78.594

Adulator. 64.315

Adulatores. 143.239

Adulatoribus deditus. 673

Adulterae maritus. 116

Adulterium. 351

AEdes subdiales. 624

AEdificatio. 629

AEdilis curulis. 544

AEditumus. 544

AEger. 256

AEgyptus. 349.408.558

AEoli pilae. 172

AEolus. 169

AEqualitas. 268.631

AEquitas. 21

Aer. 258.262

AErumna graviss. 482

AErumnae. 481

AErumnosus. 504

AEsculapius. 652

AEstas. 105.106.694

AEtas puellaris. 137

AEtas simplicior armata. 328

AEternitas. 170.487.543.558

AEternum. 485

Affectus humani. 698

Affectus mali dissipati. 207

Affectus voluptarii. 434

Afflictictio animi. 317

Afflictiones graviss. 482

Africa. 20.195.692

Agelastus. 304

Aggressio. 435

Agitatio mentis. 607

Agmen. 317

Agricultura. 16.538.578.605.659.694.746

Albatae. 502

Alienus ab amore. 147

a bonis moribus. 100

a Deo et sacris. 141

a musis et gratiis. 371

Alimonia. 673

Alpini. 165

Amarities de vitae dulcedine. 314

Amator. impur. 65

Amatores mortui. 583

Amatorium. 722

Amicitia. 60.371.682.718

Amicitiae conservatio. 699

Amicus inutilis. 269

Amoenitas poeticae. 312

Amolitio. 405

Amor. 526.592.605.674

Amor firmius. 334

Amor in filios. 135.240

iniquus. [?]

in simpliciorem aetatem. [?]



image: as051

Amor mulieris. 582

Amor mutuus. 584.674

Amorperditus. 676

Amor turpissimus. 292

Amoris impuri satietas. 329

Amoris nutrimentum. 196

petulantia. 17

progressus. 674

Amoris veri functio. 678

Amoris vulnera. 640

Ampliator imperii. 546

Amplitudo nominis. 183

Amuletum. 130.642

Anceps consilii. 129

Ancilia. 532

Angli. 394.688

Anglevarii. 186

Anima. 253.457.565

Anima et corpus. 749

Anima hominis. 754

Anima sponte non exturbanda. 579

Animae slatus in corpore humano. 744

Animae. 373

Animae desunctorum. 750

Animae tres in homine. 747

Animad versio. 381.538

Animalium curandorum causa. 516

Animorum fortuna. 265

Animus. 251.258.579.697

Animus Candidus. 274

Clemens. 703

Delapsus ad humilia. 208

Divinis intentus. 207

Gratus. 60.329.205.329

Inanis. 699

Labefactatus. 100

Purus. 287.361

Sedatus. 593

Animi Desponsio. 53

Domitor. 15

Vires. 2

Annona. 611.692

Annonae felicitas, et penuria. 34

Annus. 11.169.215.486.557.615.631

Annus iniens. 382

Solaris. 491

Anni principium. 124

qualitates. 384

Annorum centena. 216

Certus numerus. 105

Antiquitas. 601

Anubis. 61

Anxietates. 685

Apparatus beliicus. 421

Appetentia. 82.198

Appetitor sublimium. 713

Appetitus. 302.745

Appetitus cum ratione pugnans 734

Apollo. 126.279.288.291.677

Apollo Agyjeus. 627

Delphicus. 327

Fidicen. 174

Apostoli. 38.233

Apotheosis. 229

Aqua. 696

Aqua et terra. 606

AquaTrajana. 490

Aqua. 374

Aquae reliquae. 478

Aquilarum insignia. 235

Araxa meretr. 179

Arbiter. 59

Arcana revelata. 338

Arcana sacrorum. 416

Arcana tegenda. 74

Architectura. 268

Argiei. 162

Aries. 710

Arma bellica. 639

Armenica prima et secunda. 531

Armorum apparatus irritus. 84

Aromatarius. 306

Ars et ingenium. 222

Ars naturae victrix. 616

Artes. 734

Artes inanes. 703

Artes mathematicae. 473

Artium inventores. 753

Artificium. 315

Aruspex. 160

Arvales fratres. 644

Asia. 183

Asperitas. 687

Assectator vilium. 22

Assertor. 644

Assertor multorum. 356

Astra et Sol. 678

Astutia prava. 294

Astutia in vitandis periculis 293

Atecoti juniores. 187

Atlas. 628

Avaritia. 431

Audacia. 390

Audiendi promptitudo. 109

Auditorum frequentia. 91

Auditus. 83.153.751

Auditus promptus. 23

Auditus e longinquo. 160

Aversator necessitudinis. 306

Augurium mortis. 130

Augurium regium. 11

Augustei. 164

Auguslus mensis. 606

Augusti genesis. 114

Avidus acoris. 316

Auriga coelestis. 548

Auspicium regium. 263

Authores navigationis. 570

Authoritas. 54.423

Authoritas imperatoria. 636

Auxiliares. 383

Auxilium imploratum. 269

B.

BAcchus. 41.327.644

Bacchus Sycites. 671

Baptismus. 503

Batavi. 187

Beatitudo futuri seculi. 312

Bellator imperitus. 331

Strenuus. 94

Bellum. 44.122.441.500.525.528.581

Beneficia Saturni. 328

Beneficii accepti grata recordatio. 734

Benevolus. 290

Benignitas. 231.701

Bianenses. 185

Bibacissimus. 364

Bithonis robur. 41

Bona coelestia. 744

Bona cito labentia. 680



image: as052

Bonum malo circumseptum. 685

Boreas. 194

Braccati milites. 693

Brachiati. 187

Brutorum cultus apud AEgyptios unde. 72

Bucephali. 40

C.

AEcitas. 159.397

Caecus. 394

Caedes multiplex. 680

mutua. 194

Caelum. 409.488.521.526

alienum. 679

decimum. 521

Caeli regiones tres. 749

Caesar. 19.536

Calamitas. 169.711

ingens. 482

Calathus Cereris. 628

Calliditas. 4.179

dolosa. 157

Calumniator. 400

Calumniis afflictus. 171

Campus. 696

Candor animi. 274

Canis cultus. 66

Canes quibus diis sacti. ibid.

Capita. 718

deorum. 719

Captator. 96.361

Captivitas. 427

declinata. 360

exosa. 138

Caput S. Joannis. 719

Cardinales Sacerdotes. 629

Caryatarum opprobr. 627

Castigatio. 10.538

ingenua. 691

salutifera. 720

Caftimonia. 419.508.709.724

Castitas. 263.315

Castra. 421

Celebritas. 562

Celeritas. 45.258.523

Centum. 456

Centurio. 459

Ceres. 55.503.584.692.717

Cespitatio. 51

Cessandum haud ignaviter. 696

Ceslatio. 544

Chaos. 106

Charitas. 261

Chiorum Respub. 337

Christus. 479.555.619.688

Homo Deus. 15

Christi humilitas. 245

victoria. 626

Ciborum varietas. 104

Cicero. 710

Cingani. 309

Cingulum Propheticum. 507

Circenses. 547

Circumcisio. 72

Civis a peregrino est oppressus. 37

Romanus. 500

Cives servati. 641

Civitas. 755

Cladis praesagium. 65

Clades gravissimae. 482

Ciaritas. 556

regia. 215

ex poetarum scriptis. 626

Clearchus. 236

Clementia. 10.553.700

Coeli foecunditas. 415

Coetus piorum. 558

Cogitatio. 100. alta. 234

Cogitatio mala. 157

Cogitationum pravarum excussio. 629

Cogitatio rerum Sacrarum. 753

Cohortess. 184

Coloniae Jani. 623

Columnae muliebres, et virgnales. 628

Commercia vitae humanae. 621

Commoda conjugii. 587

Conatus magnus cum dolo. 158

Concordia. 188.246.285.315.411.590.591.700.738

elementorum. 598

rei familiaris. 293

Concordiae effectus. 23

Concupiscentia. 220.419.750

Conditio nostra. 368

Conditiones duae mortalium. ibid.

Conditorium. 411

Condonatio. 660

Consectum cito. 721

Conflictatus aegritudine. 253

Congiarium. 544

Conjugium. 443.613

Conjugii commoda. 587

Conjugis mores ferendi. 351

Conjunctio maritalis. 529

Conscientia igne examinata. 409

Consecratio foeminarum. 285

Consensus. 428

Consilium. 511.407.525

occultum. 42

Consilii anceps. 129

Consilia occulta 732

Constantia. 50.196

Conservatio. 112

Consuetudo perniciosa. 308

rara. 302

Consulatio. 544

Consummatio. 221

Contemplatio. 399

Contemptibilis. 971

Contemptor divum. 394

convitiorum. 230

Contemptus fortunarum. 336

Contentus parvo. 707

Continentia. 179.416

Continentiae fructus. 648

Contrarietas. 487.527

Contumacia. 172

Contumax. 301.400

Contuneliosus. 294

Conventus piorum. 669

Convitia contempta. 669

Copula maritalis. 246

par. 613

Cor. 209.443.512.525.680

seu, cordis pondus. 224

Cordis praestantia. 510

aperta simplicitas. 73

Corinthiacae. 623

Cornua. 517

Cornuti. 186.307



image: as053

Corona urbs. 246

Corpus. 456

lunare. 362

Corporis forma. 758

vires. 2

Corpora nostra. 759

Correctio. 261.495

Correptor omnium. 196

Corronacenses. 585

Crapula. 11

Creator. 730

Crepusculum. 565

Crudelitas. 535

Crura concidua. 150

Cubitus. 448

Cubus. 494

Cultus justitiae. 15

Cupiditas. 51

Cupiditas vehemens. 308

Curae divitiarum. 686

variae. 680

Curans suos tantum. 292

Curatii juniores. 186

Curiositas. 354

Cursus humanae vitae. 444

Custodia. 358.123.290.381.564.636

virginum. 336

Custos. 393

Cybele. 652

Cynici. 320

Cyrenenses. 572

Cyziceni. 12.321

D.

DAEmon malus. 176.232

Daemones. 355.274

Daemonum natura. 496

Damnum. 367

Damna mutua. 363

Damnatio. 527

Decem - peda. 449

Deceptio. 575

Declinator insaniae. 21

prudens captivitais. 360

Decussatio. 124.[?]

Deditio. 533

Defensio. 532

Defensores. 177

Delectatio. 177.672

Deliciae amatoriae. 161

luxuriosae. 103

Deliciosus. 448

Delictum punitum. 736

Delicta humana. 420

Delirii piaculum. 108

Democratia. 211

Demolitio. 605

Depopulatio. 91

Derceto. 374

Desertor rei amatae. 725

Designatio. 219

Desolatio. 574

Detrimentum. 133.404.291

Deus. 182.251.345395.447.457.485

in humano corpore. 94

Optimus, Maximus. 554.555

Pater. 388

universi. 561

Dei adventus. 657

Oculi. 171

potestas triplex. 749

praesentia. 751

Sapientia. 621

vis. 430

Deorum rotae. 490

Diabolus. 115

Dialectica. 317.324.432.473

Diana. 41.62.384

lucina. 360

strangulata. 609

Dianae triclariae sacrum. 695

Dicacitas. 307

castigata. 322

Diaulus. 450

Dies. 285

atri, et festi. 159

Difficilis 343. a

Diflicultas. 55

majorum ferenda. 699

paterna. 231

Digiti mensura. 445

Dignitas sacrosancta. 87

Dii. 529

manes. 371

omnes. 623

lares. 59

Dimensio. 444

Dis. 651

Discessio subita. 333

Disceptator imperitus. 149

Disciplina bona. 591

vera. 189

militaris. 206

Disciplinae. 402

Disciplinae divinae et humanae. 472

exoticae. 313

inanes. 703

Discordia. 121.585

Discordiae effectus. 23

Diseordia militaris. 280

Dissimulator vitiorum. 76

Dissimulator ingenii. 133

turpitudinis. 164

Dissimullatrix praegnantiae. 244

Dissipatio poluptatum et affectuum malorum. 207

Dislolutio. 495.615

Distinctio. 100

Dives avarus. 433

Divina ab humanis. 369

Divina in occulto. 74

Divinitas. 374.95

Divitiae. 686

slagellatae. 286

turpes, et instabiles. 284

Divus. 544.624

Diuturnitas. 642

Dochme. 447

Docilitas. 401

Doctor virtutis. 118

Doctores. 288.580

Doctrinae coelestis et Ethnica. 476

Morum. 482

perspicua. 482

Doctrinae firmitas. 713

Dolores acuti. 752

Dominatio terrarum. 235

Dominator. 4

Dominium. 378

aequum. 898

orbis. 181

Domitor adversae sortunae. 132



image: as054

Doli. 144

Dolichus. 450

Doli occulti. 612

Dorichae. 624

Doron. 446

Drachmae duae. 224

Ducenta. 456

ulcedo. 670

veriratis. 673

vitae amata 314

Dulcia. 312

Duo. 456

Duratio. 602

Durities emollita. 659

E.

EBrietas. 211

Ebrietatis remedium. 304

Ebriositas. 133

Ebriositatis remedium. 727

Effectus. 608

Effectum quid longo tempore. 22

Effaeminatio. 153

Effaetus. 465

Eleemosyna. 661

Elementa. 297

quatuor. 743

Eloquentta. 189.249.276.452.581.553.733.736.757. grata. 311

Eloquentiae tres partes. 17

Elusus suis artibus. 308

Elutio. 720

Emansor. 280

Encyclopaedia. 472

Enixa semel tantum. 10

Epaminondas. 183

Equi, quibus diis sacti. 56

signati. 534

Equ. victoria. 49

Eremita. 143

Eruditus impurus. 132

Evectus ab ignobili genere, ad cl. 299.348

ex exilio in altum. 299

Eventus inexpectati. 148

Exanimatus uno ictu. 34.343

minima de caussa. 363

Exanguis de nequitia redditus. 306

Exellens. 638

Exceslus. 462

Excubiae. 288

Excultatores. 187

Expergefactio. 713

Experientia senilis sagacitati juivenili postposita. 247

Expers sensuum. 620

Expiatio peccatorum. 758

Explorario. 323.564

Exhaeredator siliorum. 279

Exul evectus. 299

F.

FAber lignarius. 362

Fabii cuctatoris virtutes. 54

Fabricae. 186

Factum repentinum. 716.721

Facilitas. 374

Falconarii. 186

Fallaciae. 193

Fallax. 736

Falsum. 523

Fama. 46.528

longe, lateque propagata. 551

Farnes. 64.340

Fame moriens. 232

Familia prodiga. 144. ampl. 399

Fatum. 508.562.601.607

Fati potestas. 737

Fatuitas. 671.716

Fatuus. 278.727

Faunus anguis. 146

Favor. 394.440

Febris 114. lethalis a sole. 95

Febris medela. 77

remedium. 7

Felicitas. 120.189.429.660.667

foetura animorum. 265

Foeminarum interitus. 387

Femora concidua. 150

Feracltas. 213.668

praecognita. 304

Feritas. 643

Ferocia belli fracta. 526

Ferocia emollita. 135

Ferocitas. 322.390

fraenata. 47

posita. 16

Ferox superatus a mansueto. 305

Ferocitas in timiditatem versa. 87

vitanda. 43

Festinantia. 362

Fides. 60.512.429

lubrica. 505. tabellarii. 247

Fidei creditum. 505

Figura sphaerica. 487

Filius. 241

Filii abdicati. 252

Filii alienipro suis educati. 302

conspirantes in matrem. 173

diligerer educati a patre. 364

exhaeredati. 279

parentibus obsequentes. 16

Finis. 418.435.493

et principium. 600

Firmare. 614

Firmitas. 609.628

amoris. 334

foederum. 618

et gravitas orationis. 736

Flagellator divitiarum. 286

Flagellum. 426

Flamen fallacialis. 503

Flamines. 499

Fluvii. 33

Foecunditas. 120.155.286.712

vera. 703. coeli. 415

Foedera. 618

Foedus. 429

Foelicitas. 429

Foeminae consecratae. 285

Folia reliqua. 673

Fomidator inanium. 127

Forma. 531. et materia 484

Formido. 81. sublata. 83

Formidolosus. 414

Formido religiosa. 8

Fortis. 150

Fortitudo. 255.519.610.642

Fortuna. 488.573

amatoria. 702. redux. 574

secunda. 750

Fortunae speciofae inconstantia. 87

adversae domitor. 132



image: as055

Fortunae contemptae. 336

Fragilitas. 711. humana. 512

Fratres arbales. 694

Frenum. 572

Fructus alieni labotis. 317.360

laborum. 38

Frugalitas. 664

Fruges. 696

Frugum opulentia. 35

Frustrator spei. 337

Frustratus expectatione. 277

Fuga 64.390. indemnis. 128

periculorum. 327

popularis. 314

Fugacitas. 81

Fugientia sequi sine spe. 353

Fundamentum. 433

Funestum 347.647

Funus. 220.653.708

Fun. 736

Furacitas. 424

Furiae Oresteae. 440

Furor. 348. indomitus. 6

implacabilis. 172

poeticus. 646

G.

GAnea. 104.372

Ganymedes. 640

Garrulitas. 246.269.277. vana. 322

Generatio. 93

Genesis. 114.187

Genitale. 572

Genius. 59.638

Gentes. 374.718

multae sociatae. 681

Generatio. 93

Genus humanum. 339

nobile. 323

Germinatio. 276

Gibberosi. 329

Gigantes. 193

Gloria. 256. inanis. 91

sublimis. 625

Gloriae calcar. 274

Gloriosus. 285.511

Gradus. 448

Graeri. 557

Gratia. 521.686.759

relata. 230

Gulosus raultatus. 343

Geryones. 383

Gymnasium. 662

H.

HAEredipeta. 220

Haereditas. 451.759

Haeres invisus. 75

Haereticus. 298

Hammon. 123

Hebetudo. 615

Helluo. 348

Herculiani juniores, et seniores. 236

Herculis sacrum. 677

virtutes. 678

Heroes. 626

Heros. 182

Hieremiae cingulum. 507

Hilaritas. 397.517.639.663.565702

Hippicum. 450

Hippocrates. 599

Hirpi 196

Hispania. 156.383

Homines. 339

Homo. 597.747.759

accipitrina facie. 732

impurae mentis. 300

incurvus, globum ferens. 731

nihili. 75

qui suam, vel alienam ferocitatem domuerit. 5

rarae consue tudinis. 302

Honor summus. 528

Honores. 533

Honos triumphalis. 639

Honoriani. 107. juniores. 185

Horae. 350.727

Horizon. 62

Horoscopus. 405

Horrificium. 393

Hospitalitatis jura. 191

Hostes mutuo caesi. 194

Hostia humana. 209

Hostis infensissimus. 528

musicae. 136

profligatus. 206

victor. 131. victus. 131

Hostium detrimenta mutua. 244

Humanitas. 495

Humilitas. 245.251.437

Hydrargyron. 737

Hyems. 106.213.248.425

Hymnus. 523

Hypocrita. 245.298

I.

JActura. 387.633

Jani coloniae. XII. 623

quatuor filiae. 385

Janus. 623

Lejunus. 559

Ignarus hominum et locorum. 139

Ignavia. 143.424.435

honorata 513

Ignis 588.732.755

circumsusus non laedens. 196

duplex. 224

Ignobilis evectus ad clarum genus. 348

Ignobilitas 307

Ignominia. 464

Ignorantia. 374

Ilythia. 501

Illecebrae adulatorum. 143

amatoriae. 261

Illustratus per inimicitias. 715

Imbecillitas. 161

humana. 683.690.747

Imbecilsus fortiori assurgens. 301

Imbellis. 414

Imbres. 280

Immunditia. 456

Impatiens captivitatis. 138

famis. 129

alieni soli. 353

Impedimentum. 357.424.435.436

Imperator. 181

Imperatoris majestas. 228

Imperatores duo. 181

Imperfectus. 353

Imperitia. 589



image: as056

Imperium 48.520.537.547

firmum. 51

majestate summa conspicuu. 556

maris. 327

Imperii amptiator. 546

summa. 528

Imploratio. 163

auxilii. 269. opis. 544

Imperiti. 490

Impetus. 105. hostilis. 48

immoderatus. 50

Impietas. 290.349

Impietati praelati pietas. 204.349

Impius et ingratus. 262

Iroportunitas. 319

Impostura. 282

Improbitas. 127.133.291.342

edomita. 350

meretricia. 127

servilis. 498

Impudentia. 67.76.104.319

Impudicitia. 148

Impuritas. 294

Inanitas. 71

Incantatio. 307

Incepta magna irrita. 339

pulchra turpiter cedentia. 341

Incolumitas. 92.326.710

vinearum. 289

Inconstantia. 338.382.573

Incrementum praematurum. 655

Indagator sublimium. 212

Indigus opis alienae. 339

Indigena. 731

Indocilitas. 102.320.401

Indulgentia. 465

Inaequales concordes. 591

Inaequalitas. 90

legum. 325

Ineptiae puellares. 677

Inexpngnabilis. 519

Infamia. 442

Inferorum rotae. 490

Infidelitas adulatorum. 329

Infinitum. 600

Infortunium. 160

Infortunii magni tutela. 351

Ingenii acumen. 74

calliditas. 4

dissimulator. 133

Ingenium. 734. et ars. 222

velox. 233

Ingluviosus. 306

Ingrati erga parentes. 414

Ingratus. 262

Iniquitas. 435.615

Initiatus sacris. 322

Injuriae vitae. 305

Injurius fuis municipibus. 273

Innocentia. 118.373.423.634

Innocentia crimen. 414

Innumera. 695

Inquietudo. 248

Inquilinus. 338

Insania declinata. 21

Insatiabilitas. 363.419

Inscitia. 300

Insidia. 574

Insigne augustale. 580

Insignia. 515

aquilina. 235

Insipientia. 240.298.560

Insolentia. 51

Instabilitas morum. 132.419

Instauratio. 238.344

Institutio. 268.469.475

Insulsus. 727

Intellectus aethereus. 268

agens. 736

Intellectus efficacia. 712

Intelligentia. 734

Interitus. 91

Interitus marium et foeminaru. 387

Interquiescens. 81

Interpres. 572

Inventores artium. 734

Inventor frugum. 694

Inverecundus. 354

Investigatio. 89

Invictus. 352

Invidia. 200

Invidiae amuletum. 511

Inundatio. 9

Inutilis bello. 441

Joannes Evangelista. 234

Jonicae. 624

Jovii. 107

Jovmiani juniores et feniores. 236

Ira. 138.410

delinita. 643

lacessita. 24

Iracundia. 26.73

Iracundiae expers. 264

Irrisio. 142.207

Irritamentum malorum 603

Irritatio. 536

Irritum. 432

Isocrates. 627

Isthmia. 652

Italia. 37.48

Iteratio frequens. 444

Judaea. 633.760

Judaei. 38.141

Judex. 430

Judicia severa. 344

Judicium compositum 591

Jugerum. 449

Juniores petulantes. 67

Juno. 109.284.303.397.624.651.656.681.689

conservatrix. 181

et Pallas. 211

Junonius. 610

Jupiter. 40.491.551.614

aequus. 384

Jurgiosus. 638

Jus in armis. 524

Justitia. 36.219.355.297.392.495.535.632.717

Juslitiae cultus. 15

picturae. 748

Justitium. 300

Juvenis in navi per crocodilum vecta. 731

Juventus. 648

renovata. 232

Juventutis restitutio. 168

L.

Labor 37.667

alienus suffuratus. 317.360

indefessus. 89

atque servilis. 145

toleratus. 212



image: as057

Lacedaemonii. 236

Lacessitor larvarum. 232

Lachrymae. 344.521.715

Laena. 504

Laetitsa. 34.664.723

intetturbata. 728

Larvarum lacessitor. 132

Lasciviae poenitentia. 83

Latebrae. 92

Latro. 105

Latrocinium. 348

Laudis contentio. 155

Leges. 503.516.613

Legum inaequalitas. 324

Legio V. 20. XX. 605

Leo Herculanus. 13

Leones Tarvisini. 16

Lepos obortus in moestitia. 314

Levitas. 325. in moribus. 66

Liberalicas. 425.497.700

Liberatores patriae. 498

Liberorum propagatio. 579

Libertas. 386.424.503.666

appetita. 750

triplex. 498

Libidines. 698

Libidinis antidotum. 178

Libidinosus. 395

ab incunabilis. 339

Libido. 113.195

extincta. 416

Libri. 479

Litatio. 520

Lienis vitia. 65

Lintea. 505

Literae. 71.342.469.710

Literarum sacrarum presess. 57

Livor. 221

Locuples. 213

Locupletatio. 379

Locupletatus per discordias civium. 353

Locus morte pollutus. 650

Lubricitas vitae. 46

Lucas Evangelista. 42

Lucifuga. 299

Lucrum. 379.399

Luctus. 290.397.653.708

Lucubratio. 582

Lucubrationes. 276

Ludibrium stolidit. 141

Lumen majus violentum. 587

Luna. 14.69.95.163.383.362.484.715.741

Luns ortus. 69

Lydiae R. 537

Lyrae forma. 593

M.

MAcedo. 130

Machina 166. mundi. 113

Macies ex inedia. 137

Macilentia. 344

Magnanimitas. 1.413

Majestas divina. 228

imperatoria. 228

imperii. 556

Maledicentia. 538

Maledicus. 343

Malignitas perditiss. 295

Malorum irritamentum 603

Malum ex bonis initiis subsecu tum. 209

Manasles quincuceps. 385

Manes. 381

Manipularis. 506

Manfuetudo. 24.42.118.661

aslumpta. 16

Mansuetus ferocem superas. 305

Mantinea. 605

Mappa. 504

Marcomanni. 187

juniores et seniores. ibi. Mare. 419.481

Maris imperium. 327

Marium interitus. 387

Mars et Venus. 252

Mariti puritas. 586

Marritus adulterae. 116

Mars. 126. ultor. 524

Mater. 217

Materia. 484. prima. 754

Mathematica. 475

Mathematicus. 116

Matrimonium concors. 592

Matronae impudicae. 148

Matrum reverentia. 151

Maturandum. 571

Maturitas. 328

Maurialites 186

Mauri feroces. 49

Mauritania. 49

Medicina. 208

petita a diis. 264

Meditatio. 439

Medium. 418

Maledicentia. 538

Melior in alieno coelo. 679

Memoria. 60. duratura. 583

mali obliteranda. 699

post obirum extincta 352

Menapes seniores. 185

Menapii. 63.532

Mendacium. 342

Mensarii. 623

Mens a sensu decepta. 176

impura. 299

Menses. 11

Mensis. 383.560

Mensura. 711 digiti. 445

Mentis attoniti consternatia. 333

erigendae fignum 595

Mercatura. 736

Mercurius. 95.402.415.415.491.753

Meretrix. 12.114.313

improba. 127

Meretricis procacitas. 52

Messenii. 534

Messis 694

Metas. 471

Meteora. 396.475

Meticulosus. 22

Migratio. 569

Miles. 62

Milites braccati. 692

Persae. 289 Terjungi. 156

Militia. 516

Militum praefectus. 184

Miliarium. 450

Mimus. 307

Minae. 188

Minerva. 495.242

Arcadica. 610

Ministerium. 430

Miseratio 241.622

Misericordia. 436.759

Mixta. 16

Moderator. 392



image: as058

Modestia. 30.503

Molles. 378.386

Mollities. 364.727

lasciva. 439

Mora. 300

Morbi. 690

Morbus gravis. 565

Mordacitas. 337

Moriens prae same. 232

Mores aliorum sequi. 331

civiles impersecti. 318

conjugis. ferendi 351

dissoluti. 495

instabites. 132

occuiti. 137

perseverantissimi. 212

pravi. 695

varii. 134

Morositas. 534

Mors. 243.395. 399. 421.530.537.608.650.651

difficilis. 377

hominis. 747.751

piorum. 738

Mortalium duae conditiones. 366

Mortes duae. 581

Mortis augurium. 130

Motus spiritualis. 732

Mulier male morigera. 144

Mulier insida a viro amata. 342

Mulieris amor. 582

Mulierosus. 83

Mulierum officium. 120

Multiscius. 385

Multitudinis consternatio. 112

Multitudo. 459.463

infesta. 90

Multivolus. 298

Munditia intaminata. 162

Mundi moles. 169.378

creatio. 730

machina. 738

Mundus. 93.623

Mundi moles plena Deo. 677

Munisicentia. 20.710

Munimentum. 158.336

ab insidiis. 205

Munitus contra pericula 97

Muti. 517

Musa. 308.596

Musae cum Apollirie. 597

earumque afflatus. 753

Musica. 274.275.323

exosa. 136

Musicus senex. 273

Muss ingratus 371

Mutabilitas. 489

NAbuchodonosor. 102

Naevus. 682

Nasones. 279

Natura. 652

humana. 556

hominis. 747

rerum. 757

Naturae genus. 217

Natus sibi soli. 352

Navigatio. 213

cita. 328

secunda. 275

Batti. 547

tuta. 344

Necessitas. 587.752

Necessitates naturales tres. 750

Nefastus. 534

Negotia publica declinanda 708

Negotiorum velocitas. 41

Nemesis. 677

Neptunus. 33

Nequam. 75

Nequitia. 287.329.370.611

immoderata. 292

inveterata. 415

versa in temperantiam. 50

Nequitiae facinorositas. 114

frenum. 708

Nili diluvium. 407

Nilus. 233.578

Nitores. 662

Nobilis. 730

Nobilitas. 497.513.

generis. 323

sepulta. 650

Noctuarum numismata. 243

Nocumentum absconditu. 644

Nomen splendidum. 581

Notus. [?]

Nox. 284

Nugae sophirticae. 143

Numen. 587

improfanabile. 708

Numeri varii. 453.446

Numerus certus annorum. 105

Nupta nova. 719

Nuptialia. 109.587

Nuptiae. 304.547.608.648.633.723

Nutricatio. 299

Nutrimentum amoris. 196

O.

OBedientia. 400

Obelisci. 625

Obscoenitas. 643

Obsequium. 63

bonorum. 31

natorum erga parentes. 16

Observator ordinis. 212

Obitus rerum. 164

Oblivio. 751

Obtectus simulationum involucris. 341

Obtutus acutiss. 136

amatorius. 30

Ochus Persarum Rex. 535

Occasus. 148

Occisi pro patria. 625

Oculi divum. 171. limi. 365

Odium. 368.685

Odia capitalia. 720

Offensio. 528

Offensus nullo modo a circumfuso igne. 196

Officium muliebre. 120

Officia mutua. 299.426

Olfactus. 65

Omen bonum. 145

Opem ferre. 426

Opera laudabilia. 518

Opis imploratio. 35.196

Opportunitatis captator.

Optio. 161

Oppressio sophistarum. 338

Oppugnatio manifesta et occulta. 570



image: as059

Opulentia. [?]

frugum. 35.696

Opulentus. 150

Opus. 37

inane. 324.422

artificiosum. 610

infrugiferum. 536

futurum. 401

Oracula prophetica. 314

Oratio. 736. ardens. 405

firma et gravis. 736

Orationis profectus. 508

Oratoriae tres partes. 17

Orbis dominium. 281

terrarum. 75.489

Orbitas. 397

Ordo militaris. 107

observatus. 212

Orgyia. 449

Oriens. 20

Oris vis. 172

Orpheus. 275.651

Ortus. 346

hominis. 751

rerum. 164

Orta senescunt. 389

Oscus. 181

Osiris. 643

Osiridis peregrinatio. 387

Otium. 306.655

Ovatio. 639

P.

PAcisicatio. 440

Pacificator. 427

Pallas. 439.459.515

et Juno. 221

Palmata. 506

Palmus. 446

Paludamentum. 504

Pan. 561

Papyrius. 640

Parasanga. 450

Parcus. 144

Patientes sublevatae. 437

Parricida. 360

Partes tres oratoriae. 17

Partica sexta. 186

Parto fruens 362

Partus. 616. facilis. 357

Passus. 449

Pastores Ecclesiae. 38

Pater. 94

diligens in filiis educadis. 364

Paterfamilias. 144

mater, liberi. 557

Patris difficultas. 231

Patientia. 613

Patientiae fructus. 441

Patria. 417.626

Patrimonium. 268

Patrocinium frustra imploratum. 245

Pavitatio. 532

Pauperrimus. 309

Pax. 188.500.624.659.694

Pecunia. 36.121

Pecuniae. 246

Pedes. 341

Peloponnesii 337

Peltae. 531

Penates. 529

Pentalpha. 598

Penula. 506

Perditio. 481.581.588

rerum. 286

Perfectio. 444.486

Persectus. 86

cum aetate. 136

Peregrinatio. 271

Osiridis. 387

Peregrinus. 138.220

Perennitas. 543

Pericles. 539

Periculum vitatum. 359

Periculorum. 327

munimentum. 97

Periculosus. 535

Pernicies. 99.192.347

summota. 318

Pernicitas. 135

Perpetuitas. 618.651

Perpetuum. 485

Persae. 527

milites. 289

Persuasibilitas. 698

Persuasio. 574

Pertinacia. 51.320

Perturbationes. 51.320

Perturbationes. [note: 658]

Perturbator. 319

Pes. 448

Pessundatus ab ab adulatoribus. 78

Pestilentia. 131.527

Petulantia. 76.140

amoris. 17

domita. 115

perniciosa. 249

Petulantiae finis. 178

fraenum. 30

supplicium. 159

Philosophia communicata. 61

naturalis. 474

Physica. Vide Theologia naturalis. 424

Phthiriasis. 121

Piaculum delirii. 108

Pietas. 23.41.90.203.427.581.759

Cyreneosium. 673

impietati praelata. 204

praeferenda. 349

Pietas in filios. 240

Pietatis Christianae succeslus. 568

nostrae stabilitas. 618

Pii. 558

Pilei sorma 590

Pinguedo. 663

Pinnae in moenibus. 297

Piorum conventus. 669

obitus. 738

vita. 634

Plantarum virtus. 743

Plausuns. 533.424

Plebecula. 501

Plethrum. 450

Plurimi. 465

Pluvia. 324

Pocula. 702

Podagrosus. 39

Poderes. 501

Poematis genus. 487

Poeni. 681

Poenitere. 526

Poenitentia. 410

lasciviae. 83

offensionis illatae. 528

Poesis. 333.636

Poeta. 273.647



image: as060

Poetae. 355

Poetica. 312

Pollens viribus suis. 18.726

Pomponius Musa. 592

Pontifex. 536

Populositas 681

Populus Judaicus. 141

lege boernitus. 728

obsequens. 301

Porci cultus. 107

Portunus. 616

Positum. 629

Possessio. 573

Potentia perniciosa. 231

Potentior ab infortuniis 128

Pateslas divina triplex. 749

Inferior. 732

regia. 513

Perniciosa. 231

Pravitas edomita. 8

innocua. 195

Praecipitantia. 80

Praecipitium imperitorum 490

Praesectus militum. 184

Praefecti fabricae. 185

Praegnans dissimulatrix. 144

Praegnantia. ibid.

Praesagitura. 219

Praesagium. 160

Praesagia. 160

Praesentia Dei. 751

Praestantes doctrina et imperio. 379

Praestantia. 239.395

Praetexta. 505

Princeps. 62. imbecillus. 137

provinciae. 18

sibi tantum studens. 232

Principatus. 643

Principia occulta. 539

Principium. 377.419.485

egregium cito destitutum 142

et sinis. 600

Procacitas. 263. meretricia. 52

Proclivis ad vitia. 437

Procra stinationis damna. 97

Procus alienigenarum. 351

vetulipeta. 123

Prodigus. 285

Profana. 715

Prosanus 54.64.101.352

Prosectus cum aeta te. 136

Profectus praecox. 293

Professor sacrarum literarum. 57

Profugium. 622

Prosugus. 46

Progenies antiqua. 707

Progrediens longo post tempore. 354

Progressio. 671

Progressiv rerum. 509

Proles diserta. 41

mascula et foemina. 31

numerosa. 337

Promptitudo audiendi. 112

Promptuarium coeleste rerum omnium. 417

Propagatio liberorum. 579

Properantia. 129

Prophanum. 366

Propheta. 58

Prophetae. 288439.478

Prosperitas. 131.380.562

diuturnae valetudinis. 313

firma. 318. rerum. 226

vitae. 247

Proteus. 515

Proventus. 416.430.694

Providentia. 89.135.267.624

divina. 221.380.396

Providentiae divirtae vis. 752

Provinciae princeps. 182

Provisio victus. 22

Prudentia. 254. 192.199.254. 383.

Pudicitia. 501.689

Pudor. 506.617

de repulsa. 84

Puerperium. 507

Pugna anceps. 538

Pugnacitas. 44.288.318

Pugna inita. 533

spiritualis. 734

Pulchritudo. 689. animi. 744

infrugifera. 631

Pulicum defectus. 303

Purgamentum. 637

Purisicator. 433

Purificatio. 367

Puritas. 508. animi. 287

maritalis. 586

Q.

QUadriennium. 484

Qualitates quatuor anni. 384

Quarto decimani. 237

Querimonia. 270

Quies a laboribus. 39.48.71

Quincuceps. 385

R.

RAdii solares. 525

Rapacitas. 213

Rapina. 252

Raptor. 127

Ratio. 51.592

cum appetitu pugnans. 733

Ratiocinatio. 158

Receptus tutus. 128

Redactus in potentioris ditior nem. 336

Redemptio. 464

Reditus in viam. 293

Resugium. 571

Regimen. 573

Regnum. 311.518

Regni solitudo. 231

Regressus. 435

Rei familiaris accumulator. 330

Remedium. 638

in sebrem. 7

Reraessio. 465

Repulsa ignominiosa. 281

pudorem incutit. 84

Requies. 435

Rerum ortus et obitus. 163

Res absurda. 38

gesta cominus. 320

Res humanae divinis connexae. 752

perditae. 288

prosperae. 226

Resipiscens. 556.711

Resipiscentia. 271.450.594

Restitutor. 427

Reverentia in matres. 151

Rex. 19.310.606

Lydlae. 537



image: as061

optimus. 182

tutelari. ibid.

pius et misericors. 230

potens imbecillioris arte peritus. 26

vilium aslectator 22

Rhetor. 281

Risus. 66

Rivalitas. 122

Robur. 2.440

Robustus. 26

Roma. 381.539

vetus. 492

Rota deorum et inferorum. 490

Rubicunda. 504

Rusticitas. 355

S.

SAcerdos. 72.514

Sacerdotes AEgyptii. 503

arvorum. 594

Sacerdotium. 258.707.720

sacrosanctum. 172

summum. 520

Sacra. 595

Sacramentum. 108

Sacrificium. ibid.

Sacrorum arcana. 416

initia. 17

Sacrum pro vitibus. 112

Saevitia occulta. 352

Sagacitas. 398

juvenilis senili experientiae praeposita. 249

Sagittae. 710

Sagittarii nervi. 186

sent. Orient. 49

Sagunenses. 185

Salacitas. 104.348

muliebris. 164

Salii. 120.534

Saltatio. 267.247

Salubritas. 123.209.264.187.617

prolifica. 249

Salus. 191.357.349.531.569.624

Sanguinarsus. 363

Sanguis. 255.668

Sanitas. 720

Sapiens sobrie. 301

Sapientia. 189.242.398.491.532.758

divina. 621

perfecta. 471

Sapientae vanae studim. 242

Sapientiae vis. 527

Satietas impuri amoris. 329

Satur ciborum varietate. 104

Saturnus. 62

Scelus. 535

Scelera. 658

Schaenus. 450

Scorta. 421

Scriba sacer. 471

Scurra. 64

Secessus. 343

Secundi Theodosiani. 50

Securitas. 287.300.344.379.644.616.627.719

periculis libera. 359

otiosa. ibid.

sedes firmiter statuta. 235

Seditiosus. 340

Segnities. 337

Seleuci genus. 572

Semen in utero. 610

Seminum virtuset generatio. 743

Semiramis procax. 263

Senectus. 388.648

misera. 387

Senex musipus. 272

Seniores selices. 165

Sensus. 458.595

a voluptate deceptus. 176

maxime brutus. 99

velocior. 736

Sensus quinque. 176

Sententia praepostera. 436

Separatio divinorum ab humanis. 369

Septentrio. 572

Septiceps. 385

Sepulchra mobilium. 650

Sermo. 394.432.699.731

essicax. 415. inanis. ibid.

viri probi. 406

Servator. 191. civium. 641

Servitia. 352

Servitus. 386.399.434.443.631

longa. 399

Severitas. 397 iudiciorum. 344

Sextans. 446

Silentium. 355.367.406.441.574.688

opportunum. 229

Simulatio. 277

Simulator. 341.682

Signa equis impressa. 534

Signum erigendae mentis. 595

Signa militaria. 582

Sistere. 614

Siticulositas. 198

Sitis. 282

Sirenes. 249

Sirius stella. 563

Sobrietas. 117.522

Societas. 439

multorura. 681

Sol. 14.46.95.134.239.250.417.425.632.678.716

Solis et Lunae conjunctio. 732

efficacia. 393.753

vitae. 387

operum simulachrum. 92

ortus. 657

Solertia vitandi periculi. 359

Solicitus super igne. 8

Solicitudinarius. 155

Solitudo. 241. regni. 131

Solstitium. 144.316

hyemale. 334.507

Somnus. 402

Somniculosus. 351.722

Sophista. 338.354

Sophistae. 143.200.560

Sophistarum oppressio. 338

Sors. 451

Sospitamentum. 570.614

Speciosior superatus a deteriore 133

Speculationes. 206

Spes. 663. fallax. 743

certare super ambigua. 353

irrita. 430

Spei srustrator. 337

Spes inanes. 717

Sphynges. 17

Spiritus. 171

almus. 438

Sanctus. 444



image: as062

sibi redditus. 636

Spiritus celestes. 563

Spithame. 447

Splendor nominis. 581

Stabilimentum. 571

Stabilitas bene consultorum. 382

Studium. 449

Stathmus. 451

Statuta mulieris. 492

Sterilitas. 147.655

Stola. 503

Stoliditas. 141

Stomachus. 442

Strenuus. 94.528.531

Studiosus otii. 306

rei domesticae. 306

Studium vanae sapientiae. 242

Stultitia. 117

Stupidi. 103

Stupot. 23.199

Suavitas ex asperitate. 721

sublata. 670

Sublimitas. 251

Subjugatio. 613

Sublimitas gloriae. 624

Sublimium appetitot. 713

Subsidium. 539

Succeslus Verae pietatis. 569

Suessani. 189

Summa rel. 689

Summissio. 390

Sumptus publici, et privati. 487

Suppellex baccheia. 645

Supesbia. 51.390

summota. 387

Supplex. 427

Supplicario. 661

Supplicium. 724

capitale. 701

parricidae. 361

Surditas. 23.308.712

Syracusani. 49

Syrtes anguipedes. 175

T.

TAbellarius. 247

Taciturnitas. 12.467

Taras. 323

Tardi. 103

Tarentini. 49

Telesilla. 626

Temperautia. 21.28.25.304.412.448.507.610.656

Temperantra terrenorum, et coe lestium. 726

Terapestas. 306.342

Tempestatis mutatio. 643

Tempus. 168.104.653.694.718

annuum. 144. diuturnum. 614

sacrorum. 595. vernum. 205.213.269. et 204. vitae annuum. 248

Tenacitas. 644

Tenebrae. 347

Tenor rectus. 629

Tentamentum. 588

Terminus. 219.436.471

Tertificus. 4

Tertiodecimani. 63

Terjungi. 156

Terminus. 436.471.625

Tetra. 14.109.188.547.623.755

et aqua. 603

Terra srugifera. 34

Terrae medium. 236

Terrarum dominatio. 235

Terror: 381

Thaipsali. 185

Thelesilla. 539

Theodosiani primi, secundi, tertii. 498

Theologia. 474.490

Thetis. 341

Tiberii Imp. nequitia. 287

Timidus nimium. 302

Titillatio. 411.668

Terror. 199.381

Toga picta. 506

Tolerantia. 606

laboris. 212

Topitru. 34

Tractabilias. 151

Ttranquillitas. 301

Transmiltatus. 303

Trepidatio. 154.264

Trias. 474

Tribas. 286

Trinitas rerum. 494

Triumphator. 434

Triumphus. 546

Troezenii. 604

Trophonius. 194

Truculentia. 440

Tumultus. 525

Turbo puerilis. 607

Turpitudo divitiarum. 284

Tutela. 57

Sutela magni infortunii. 35

Tutelares dii. 530

Tyrannus. 245.33

V.

VAcillatio. 433

Valentinianenses. 156

Valetudo diuturna. 312

inoffensa. 690

Validior superatus a debiliore. 133

Vaniloquentia. 99

evitata. 21

Varietas morum. 134

Vastitas. 193

Vaticinium. 636

Ubertas. 700

Vectatio lunae. 570

Velocitas. 328.526.737

negotiorum. 41

Venator. 351.611

Veneficia. 130

Venia. 443

Venus. 106.122.152.522.609.639.677.718

et Mars. 252

genitrix. 425

verecunda. 416

voluptuaria. 149

Venustas. 154.512

Ver. [note: 205]. [note: 212]. 269.304.425

Verba. 535

Verecundia. 405

Veritas. 511.515.555.680

dulcis. 973

Versicoloris 504

Versipellis. 332

Verecundia. 405

Vesontes. 532

Vespae. 44

Vespillo. 60

Vesta. 543.586



image: as063

Vestales virgines. 502

Vestalium initia. 657

Vetulipeta. 123

Vetustas. 646

Vexatio. 420

Via. 434

Viae solis. 387

Vicissitudo divitiarum 284

rerum. 604

Victor nemeus. 653

Victoria. 42.131.243.256.289.514.632.637.663.

Christi. 626

de Persis. 627

eq. 49. maritima. 546

navalis. 571

Papyrii. 640

perpetua. 257

populorum. 746

Victoriae praesagium. 65

Victoria uti nescius. 331

Victus. 506. provisus. 22

Vidua continens. 261

Viduitas. 466

continentissima. 267

Vigilantia. 3.153

Vigiliae. 206

Vincula. 430

jugalia. 507

Vinculum. 443.654

Vindices. 186

Vindicta. 11

Vineae. 289

Vinitor. 145

Violentia majoris luminis. 587

Vir. 94388

Virago. 137

Vir amans mulierem insida. 342

civilis. 500

frugi. 144

inexpugnabilis. 521

perfectae sapientiae. 471

probus. 491

probus loquens. 406

undecumque perfectus. 86

Vires. 391.518

animi, et corporis. 1

cedunt sapientiae et eloquentiae. 13.14

Viribus suis pollens. 18

Virgines vestales. 502

Virginitas. 521

Virginum custodia. 336

Viri clari. 492

Virilitas. 388

Virtus. 13.642

delitiis enervata. 95

improbitatis magistra. 350

muliebris. 524

solida. 518

vitii domitrix. 200

Virtutes Herculis. 678

Virtutis decor. 388

doctor. 118

Vis animi labefactata. 100

aperta. 575.612

concupiscendi. 750

divina. 430

eloquentiae. 553

in dicendo, vel agendo. 480

intelligentiae. 734

poetica. 636

solis. 393

Vita. 395.407.579.587.751

divina. 580

diurna. 321

dulcis amara. 314

Vitae brevitas. 446.447

humanae lubricitas. 46

Vita humana. 444.556.593

Vitae humanae commercia. 621

conditio. 368

progressuss. 451

nostrae progressus. 400

Vita piorum. 634

prospera. 247

vitalis. 353

Vitia. 612

Vitiorum dissimulator. 76

Vitiosus. 39

Vitium domitum. 200

emendatam. 682

Vivacitas. 85

Ulna. 449

Ultio. 135.315.349

divina. 736

injuriarum. 305

Umbilicus terrarum. 236

Umbrae. 582

Unica. 445

Unigenitus. 93

Unitas. 456.555

Universum. 730

Vocalis prima. 37.210

Volatus. 719

Voluntas bona per errorera ossuscata. 589

Voluptates. 461.638

ex patientia. 445

mature extincta. 178

Voluptates. 434

dissipatae. 207

Volumen. 194

Voracitas insatiabilis. 361

Vota. 461

Voti inefficacia. 210

Voti successus. 172

Urinator. 74.351

Utilitas. 367

Vulnera amoris. 526

Vulnus amatorium. 174

Uxor inimica marito. 173

prodiga. 144

Z.

ZElotypia. 151

Zona. 506

FINIS.



image: bs001

JOANNIS PIERII VALERII BELLUNENSIS HIEROGLYPHICA, Seu, DE SACRIS AEGYPTIORUM, ALIARUMQUE GENTIUM LITERIS COMMENTARII, LIBER I. DE IIS, QUAE PER LEONEM SIGNIFICANTUR, Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD COSMUM MEDICEM, FLORENTINORUM DUCEM.

CAPUT PRIMUM.

[note: Leonis prastantia] MUlta quidem sunt, quae de Leone tam Philosophi, quam Historici, nec non Aruspisces disseruere: sed neque veriora, neque admiranda magis ab eorum ullo, quam ab AEgyptiis sacerdotibus et observata, et posteritati commendata sunt: ea scilicet extant, quae viri illi, totius (ausim dicere) arcanorum naturae conscii, super animalium ingeniis maxime omnium diligenter exploraverunt. Eam vero esse in Leone praestantiam norunt omnes, ut, vel singula ejus membra, non eorum tantum sacerdotum inventione, sed et gentium, aetatumque pene omnium consensu, mystici alicujus significati argumentum praebuerint. Tot sunt veterum monumenta, in quibus Leonina facies, variis hieroglyphicis expressa, nunc magnanimitatem, nunc animi corporisque vires, nunc Solem [note: De magnanimitate Leonis.] et terram, nunc natorum erga parentes obsequium, nunc animi domitorem significat; aliis mox picturis amoris petulantiam, Oratoriae facultatis partem, vigilantiam, custodiam, terrificum hominem, dominatorem, Nili incrementum, clementiam, vindictam, et pleraque alia commonstrat. Nulla tamen naturae vi admirabilior esse judicatur, quam ipsa, qua egregie pollet, magnanimitate. Ab ea igitur primum omnium ordiemur, quam AEgyptii sacerdotes ea de causa per Leonem pictum intelligi volebant, quod inter quadrupedes nullum aliud animal praestare magis animo exploratum habuere. Eam praeterea Leonis esse imaginem, ut magni et generosi animi simulacrum prae se ferat, ut in Physiognomorum observationibus invenitur. Caput enim magnum habet, puplilas ignitas, [note: Leoni pracipua gene rositas, tune cum armos vestiunt juba] faciem obrotundam, et ad radiorum similitudinem jubas undecumque diffusas, quibus colla armosque vestiat. Id enim Leonum genus animosius esse theatra Romana saepius ostendere. Atque hae quidem quo diffusae magis, vulnerum, eo magis contemptum indicant. Eos Homerus [gap: Greek word(s)] appellat, de quibus dicitur: Leonem non terreri larvis, neque a subula excipi. Quare [note: Diogenis et Antigoni apophthegmata.] Diogenes, cum apud Xeniadem serviret, amicis volentibus eum redimere, negavit velle se: An nescitis, inquiens, Leones non iis servire, a quibus aluntur sed alitores potius servire Leonibus? Pari magnani mitate Antigonus Demetrii filius, cum urgentibus hostibus olim retrocedere cogeretur, negabat sefugere,


page 2, image: bs002

sed utilitatem a tergo sitam persequi. Hujusmodi vero faciem horride jubatam in morem histricis [note: Antonini numisma.] irritatae aspicias in Antonini numo: qualesque illi sunt, quos throno Solis AEgyptii subjecêre, affinitatem demonstrantes, quam cum ipso Deo jubarum imitatione habere viderentur. Nam degeneres, ac perinde pavidiores illi omnino sunt, qui crispioribus brevioribusque sunt jubis. Neque aliud [note: Num. 23. 24.] sibi vult divina lectio, cum Dei populum sicut catulum Leonis exurgere, et sicut Leonem exilire scribit. Quanta enim illa sunt indicia magni animi, cum quis crucem suam tollit, et Christum sequitur, cum Principum furias contemnit, cum ferocia, saevaque verbera aspernatur, cum caesus denique gladiis, bidentis instar, nullam neque murmure, neque querimonia consternationem ostendit, cum victo [note: Apoc. 5. 5.] seculi terrore, spretisque corporis poenis, igni, bestiis, tortoribusque traditur? despicit enim et contemnit omnia, quae sunt in potestate mortalium, et imitatur eum, qui Leo de tribu Juda nuncupatur. Atque hic demum ille homo est impavidus, qualem dari sibi Democritus postulabat ad summi boni specimen, qui scilicet animum a terrore liberasset.

ANIMI CORPORISQVE VIRES. CAP. II.

[gap: illustration]

AJunt vero Admetum Leonem et Aprum junxisse, ex quo ilium animi corporisque vires copulasse intelligendum est. Per Leonem enim animi vim, per Aprum, ut suo loco dictum invenies, robur corporis interpretantur. Addunt, eum eodem argumento Apollini atque Herculi acceptissimum fuisse, quos media sapientia et ingenitae cujusdam virtutis indole sibi conciliasset. [note: Pugnaces ac frementes ut Leones, [gap: Greek word(s)] pugna, fremitus.] Quinetiam Poetae feroces in bello viros [gap: Greek word(s)] vocare consueverunt.

ROBUR. CAP. III.

ESt et illud hieroglyphicum, per anteriora Leonis robur significare, propterea quod in eo animali membra [note: Praesertim caput et pectus. ibid. Plin. lib. 8. cap. 36.] illa robustiora sunt: ab excellenti enim vi quadam uniuscujusque rei significata sua AEgyptii desumebant. Expressit robur hoc Lucretius Carus, cum ita scripsit:

Principio genus acre Leonum saevaque secla
Tutata est Virtus.

Neque alia de causa Leonem coelo adscriptum multi prodidere, nisi quod Soleo tempore, quo signum id permeat, maxime sit validus atque robustus: moxque degeneret in posteriora declinans. Quia vero, ut Pausanias ait, decet bellatorem hominem in conflictu adversus hostem, omni posthabita mansuetudine atque clementia, saevire: Lacedaemonii Martem [gap: Greek word(s)] appellavere, eoque spectare Homericum illud quod ait de Achille dictum, [gap: Greek word(s)] . Cujusmodi signum in Simandii AEgytiorum regis nominatissimi sepulchro spectari solitum authores tradunt, quem Leonis specie figuratum hostes in fugam vertere vidisses: ut ex eo et animum et robur et vigilantiam Regis [note: Trajani numisma.] perspicere liceret. Videre vero est in Nervae Trajani numo fortitudinem hanc ita figuratam, ut clava leonino insideat capiti, per clavam, fortitudinem significari dictum est in Roboris commentario; per caput vero leoninum, animi generositatem interpretamur: utroque enim opus est, qui Ducis invicti nomen affectet sibi vendicare. Quod vero pertinet ad Leonis robur, tradunt authores Hyllum Herculis filium, eo quod viribus praestaret, Leonem Cytheronium cognominatum, quem cum Euchemus Arcas interfecisset, Rex a Megarensibus salutatus est, apud quos oraculum erat, eum sibi adsciscendum, qui Leonem interfecisset. Quod simile fuit Diocletiani facto, qui tunc se ad rerum summam perventurum acceperat ab oraculis quum primum Aprum interemisset: ob idque cum plurimos confecisset Apros, queri per jocum solebat, se quotidie Apros interficere, nunquam autem Imperatorem [note: c. Poblicii Q F. numisma.] declaratum iri, donec virum nomine Aprum jugulasset. In numo quodam pulcherrimo C. POBLICII Q. F. cernere est fortitudinis simulachrum, quod Leonem suffocat clava a pedibus


page 3, image: bs003

strata, phareta cum sagittis anteposita. Hippothoon Poeta robur hoc leoninum pulcherrimo descripsit senariolo, quem apud Jo. Stobaeum invenimus: [gap: Greek word(s)] , cujusmodi verba senex ille dicit apud Aristophanem, Vespis, [gap: Greek word(s)] . Leonis senectam, maxime florente hinnulorum juventute meliorem esse scribit Hippothoon; et senex ille Aristophanicus senectutem suam pubescenti multorum juvenum virtuti gloriabundus anteponit. Cicero vero in Officiis, vim non aliter Leoni peculiarem esse dicit, quam Vulpeculae fraudem.

VIGILANTIA CUSTODIAQUE. CAP. IV.

[gap: illustration]

VErum enimvero, per Leonis caput AEgyptii sacerdotes vigilantiam atque custodiam ostendebant. Causam addebant, quod solum hoc ex animalibus recurvos ungues habentibus, simulatque natum est, cernit, atque hinc Plutarchus solare animal Leonem haberi putat. Sane illi nomen [gap: Greek word(s)] [note: Video, speculor, et contemplor.] [gap: Greek word(s)] , inditum ajunt etymologiarum indagatores. Somni praeterea parcissimi est, oculosque habet inter dormiendum splendescentes, ac quodammodo patefactos, quod in custodiae signum recepere: et sane multi crediderunt Leones omnino insomnes esse, quod Manethon AEgyptius in iis, quae scripsit ad Herodotum tradit. Hujusce rei argumentum nonnulli observavere, quod caudam, assidue inter quiescendum motat. Caeterum incredi bile est, ut putat Aristoteles, animal ullum perpetua uti vigilia: sed inde persuasi sunt, qui talia se observasse profitentur, quod Leo magnos habet oculos, palpebrasque perexiguas: ut non oculum possit penitus obtegere, intuentique splendor ille sese offert, qui plurimus emicat ab ejus pupilla: quare semper somni expers esse videatur. Quapropter significanter admodum, non tantum Mycenarum [note: Sed et Fulgentius Gallum Mercurio attribuit, ob mercatorum vizilantiam Portis valvisque fanorum cur Leonina capita assigantur. Alexandri numus. Philippi Regis somnium.] portis, sed etiam reliquorum aedificiorum, praecipue vero fanorum valvis, aediumque sacrarum vestibulis Leones, tanquam di vinorum custodes, ut est passim cernere, statuebantur. Quique iis insomnium attribuunt, inde eos Soli dedicatos autumant, eandem cum Leone conditionem habenti, quippe qui patenti igneoque oculo terram conspectu perpetuo atque infatigabili tueatur. Cum vero constet, Alexandrum magnum praeter alia, quae in nomine praeclara fuerunt, vigilantissimum etiam fuisse, quod in exemplo a Grue sumpto alibi diximus, non minor, et si aliae etiam hujus rei causae esse possunt, eum in numis quibusdam Leonino spolio caput indutum spectari, ab cujus altera facie simulachrum Jovis est sedens, laeva baculo innixus, dextera Aquilam praetendens, literae AAE[?]AN[?]PO[?], nempe quod ab Hercule per Caranum primum Macedoniae regem duceret genus: nam Hercules Nemaei Leonis spolio ubique insignis conspicitur: vel quod eximiae magnitudinis Leonem spectante Spartanorum legato, stratuit. Quanquam non sum nescius, Philippum Regem post Olympiae nuprias, per quietem sibi visum conjugis alvo insignem infixisse bullam, cujus sculptura Leonis imaginem haberet: quod et uxorem gravidam esse, et animosum filium parituram, conjectores periti respondere. Hinc Alexander in matris honorem Leonis spolio maxime gavisus est: et eadem de causa cum somnio monitus Aleandriam in AEgypto aedificasset, eam Leontopolim appellavit, quamvis ejus successores Alexandriam a conditore ipso maluerint vocitari. Quod vero pertinet ad Leonis somnum, Physiologos ait Adamantius haec de catulo Leonis scribere, eum quippe simulac natus est, tribus diebus et tribus noctibus dormire, tum deinde patris rugitu tanquam tremefacto concussoque cubilis loco, catulum dormientem expergefieri: eoque trahit dictum illud a Jacobo in [note: Gen. 49, 9. Num. 23, 24.] sacra lectione: Catulus Leonis Juda ad praedam (fili mi) ascendisti, requiescens accubuisti ut Leo et qua si Leaena quis suscitabit eum? Atque etiam illud ex secundo Balaamis responso: Recumbens ut Leo requiesest, et quasi Leaena, quam suscitare quis audebit? quod dubio procul ad Christi sepulturam pertinet.


page 4, image: bs004

Sed enim intelligere etiam possumus dormisse eum sicut Leonem, ob splendescentes inter dormiendum oculos, ut scilicet divinitatem ipsam cum eo nihil quicquam sopitam intelligamus. Quod autem de oculis inter dormiendum splendescentibus a nobis additum est, ea de causa factum, ut aurem iis velleremus, qui viri alioqui doctrina magni atque pii, in eo tamen lapsi sunt, quod animam Christi putarunt per tempus illud, quo corpus ejus sepulchro conditum fuit, apud inferos passam, quod humana ipsa natura piorum hominum audire reformidat. Animadverte autem Origenis traductionem Latinam loco hoc, ut fere passim, valde corruptam esse.

TERRIFICUS. CAP. V.

[note: Agamemnonis clypeus.] ATque eo quidem signo quo robur et vigilantiam indicabant, eodem et terrificum hominem, qui reliquos aspectu solo consternaret, significabant: cujusmodi simulachrum in Agamemnonis clypeo fuisse, Pausanias testis est, ad formidinem aliis incutiendam. Quod quidem scutum in Olympiae templo per aliquot tempora pependerit, inscriptione etiam adjecta:

[gap: Greek word(s)] .

Quod ita reddere possumus:

Terror hic est hominum, quique hunc gerit est Agamemnon.

Est autem Leo ejus naturae, ut etiam si ferum nihil moliatur, intuentes tamen terreat: [note: Plin. lin. 8. cap. 36. Leonis natur a formi dabilis.] ea est in oculis ejus vis, ea majestas. Unde tam Graeci quam Latini Poetae terrorem descripturi, comparationem ab hujusmodi animalis ferocia libentissime desumpsere. Merito itaque Chabrias, Atheniensium dux, vel, ut alii, Philippus Macedo, dicere solebat, formidabiliorem esse Cervorum exercitum duce Leone, quam Leonum duce Cervo. Atque tanta porro vis, tantusque vigor animali alioqui robustissimo, ita in oculis consistere tota videtur, ut eorum vel minima offensione, supra quam credibile sit, debilitari videatur, levissimique amictus objectu pecude ignavior fiat, quod et in theatris saepius Roma spectavit, et Lysimachi exemplo comprobatum est, quem Alexander [note: Plin. iblid. et Olutarebus in Alexand. Lysimachi praclarum factum numismate testatum.] Magnus in idem claustrum cum ferociente Leone incluserat, ille vero hanc ingressus viam domita strangulataque bellua, et Regi admirationi fuit, et vitae consuluit suae, meruitque ut hujusmodi factum aeterna numismatum memoria prorogaretur. Quin non in oculis tantum ejus, terror, verum etiam in rugitu constat: itaque Pindarus eum [gap: Greek word(s)] , Olympiis, hoc est, Late rugientem, vocat, Agesidamo, ut in Vulpe diximus. Id vero fit tanta ferarum omnium trepidatione, ut (quod Ambrosius cum Basilio testatur) animantium multa, quae vel ejus impetum per celeritatem evaserint, horrenda tamen ejus indignantis audita voce, veluti vi quadam perculsa atque attonita consternentur, et plerumque ita deficiant prae metu perdita ut nullo negotio capiantur. Quinetiam qui per somnium imaginatus fuerit habere se Leoninum caput, [note: Artemidorus lib. 1. cap. 39. Marci Evangelistae imago hieroglyphica.] Onirocritae volunt eum in adversarios terribilem fore significari, nonnunquam vero et principatus et dominationes assecuturum. Ab hujusmodi vero rugitus magnitudine, Marcus, e quatuor Evangelistis unus, Leonis imagine, ut est a Daniele praevisus, ita in hodiernum usque diem hieroglyphice figuratur, quod ipso statim operis initio vocem in deserto clamantem ingenti ore tonat. Ita Eucherius.

DOMINATOR. CAP. VI.

[note: Mulier Leonem pariens.] SAne Basilius Leonem pro Dominatore animalium rationis expertium ponit: observatumque est in ostentis, ut si forte mulier aliqua Leonem pariat, fore ut ab externis gentibus vinceretur ea Respublica, in qua id contigisset: quod non in humano tantum genere, sed etiam in quocunque alio diversae formae animanti pollere tantundem comperias apud Aruspices. Observatum est in Cô insula, cum Ovis de grege Nicippi cujusdam privati hominis Leonem peperisset, non fuisse hujusce rei [note: Ovis Leonem pariens.] eventum irritum, arrepta inde ab eo dominatione. Hinc illa societas Leonina, quae longe plura sibi assumit quam relinquat, de qua Arist. I. C. ex Ulpiano Cassium respondisse refert: [note: Societ as Leonina qua.] Societatem talem coiri non posse, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiret, et hanc societatem Leoninam solitum appellare. L. ff. XVII. T. pro Socio. l. XIX. et Dion Chrysostomus sermone [gap: Greek word(s)] , Homerum ait sapienter Bovi aequiparasse Agamemnonem eo versu:

[gap: Greek word(s)] .

Mimme vero vel Leoni vel Aquilae similem dixit, propterea quod dominationis ea sunt exempla.



page 5, image: bs005

SUMMA CALLIDITAS INGENIL. CAP. VII.

[note: Fabula elegans.] NIhil vero gravabor antiquum in argumentum hujusmodi fabulam subjungere, quae mortali bus utili admodum documento futura sit. Divulgata per orbem erat fama oraculi, quod ab Jove Ammone prodierat, Alexandrum Macedonem brevi ad se venturum, quem filium esse confitebatur suum: solicitari hinc ad obsequium terrae Reges, Principem ut sibi conciliarent inter se certare muneribus: praecipueque Ptolomaeus AEgypti Rex, Dei sui filium veneraturus, magnam pecuniae vim parat, quantum scilicet vectigalis uno die ex Nili ostiis et Memphiticae urbis portoriis collegisset. Erant vero cujusque generis pecuniae ex rebus omnibus hinc inde collectae ad aliquot talentorum millia: id totum sine delectu xenii nomine ad Alexandrum deferri curat. Obtulerunt sponte veterinam operam, Mulus, Equus, Asinus, et Camelus, qui pecuniam cum fide convectandam suscepere. Hi vix biduum a Memphi progressi, facti sunt obviam Leoni, qui et ipse intellecto Herculis cultu, quem Macedo suscepisset, dum rebus studet suis, Regem salutaturus iter in Macedoniam tendebat. Data itaque et accepta hinc inde salute cum destinatum, ut fit, omnes iter enarrassent, adsciscitur comes Leo quasi custos atque praesidium adversus latrocinantes affuturus. Hic de pecuniis certior factus, habere dixit se quoque certam drachmarum summam, quas pro commeatu ferret, sed esse illas sibi plurimum incommodas, quod oneribus gestandis nequaquam assuetus esset, rogat itaque, ut si oneris additamentum, leve singulis futurum inter se dispertitum, suscipiant, magni hoc beneficii loco habiturus. Obsequuntur illi officiosissime, ac paucas admodum illas Leonis drachmas inter se divisas in sacculos quisque suos admiscent, iterque mox continuant suum. Venerant in pigues Asiae campos, cum Leo armentorum multitudine conspecta, dies aliquot ibi commorari e re sua fore designavit, simulataque lassitudine aliquot dierum quiete sibi opus necesse dixit, quasque deposuerat pecunias reposcit: adapertis consestim sacculis, ipsum quae sua essent, sibi desumere licere inquiunt. Leo cum plerasque alias magno numero drachmas eadem nota signatas in unoquoque sacculo conspexisset, laeto magnoque rugitu edito: Drachmae, inquit, meae multas admodum drachmas singula peperere, atque mox quotquot erant suis similes abstulit pro suis. Quid quod Hannonem [note: Plin. 7. ibid.] Carthaginensem praeclarum virum, cujus meminit Plinius, in exilium actum serunt, quia Leonem ferundis oneribus assuefecerat? argumento inde capto, ut Plutarchus ait [gap: Greek word(s)] ad Trajanum, quod qui Leonem cicurare potuisset, ad longe majora etiam aspiraret.

HOMO QUI VEL SUAM, VEL ALIENAM FEROCITATEM EDOMUERIT. CAP. VIII.

[note: M. Antonii Leones.] EOdem ostento, mortalium triumphis, Leones junctos a M. Antonio, atque id quidem civili bello, generosos spiritus jugum subdituros, portendere. Id quod Cicero in Philippicis illi objicit, dum currum ejus Leonibus junctum, imperiosi hominis invidiam ostentare memorat. Et in Epistolis adAtticum, qui augurium id formidabat, ait: Tu Antonii Leones pertimescas, cave, nihil est ilio homine jucundius, et quae sequuntur reliqua. Sane hominem, qui arte ingenio vel authoritate longe potentiorem se addicit sibi atque subjicit, per Leonem ab homine domitum intelligimus: quippe quod ferae alioqui ferocissimae validissimaeque impetum ferocitatemque sopire mollireque potuerit. Hac utitur comparatione Nazianzenus, ubi Basilium ait non modo sibi conciliasse prius Eusebium, sed in suam ita sententiam attraxisse, ut ejus consiliis et monitis in omnibus parere videretur. Notum ex Historiis [note: Cassi Leones.] quid Megarensibus acciderit, apud quos Cassius Leones, quos aedilibus ludis prae paraverat, reliquisset. Cum vero civitas per Calenum caperetur, Megarenses ferarum carceres effregerunt, earum vinculis relaxatis, ut irruentibus hostibus objectae, negotium eis tantisper facesserent, dum sibi per moram aliquam consulere possent: sed enim longe aliter evenit, quia Leones in cives ipsos truculenta saevitia conversi, tantam inermium stragem edidere, dum obvios quosque adoriuntur, sternunt atque dilacerant, ut spectaculum id fuerit [note: Aristoph. in Ranis. et Val. Max. lib. 7. cap. de. sapienter dictis.] vel ipsis hostibus perquam miserabile. Atque ut hujusmodi, multa praetereamus, jam vero Pythagoricum praeceptum est, animalia curuunguia (ita mihi liceat [gap: Greek word(s)] interpretari) nutrienda non esse: quippe rapacitatem e civitate summovendam. Idem sentit AEschylus, cum Leonis catulum in Republica non alendum esse dicit his verbis



page 6, image: bs006

[gap: Greek word(s)] .
Catulum Leonis alere in urbe non juvat,
Magis cavendum ne Leonem nutrias,
Quem qui educarit, ejus et mores ferat.

Euripides vero nullo eos pacto censet admittendos, Pythagorae praeceptum secutus, in quo sapienter quidem AESchylus haec super Alcibiade, impotentiores id genus homines non accipiendos: caeterum si accepti fuerint, aequo animo ferendos. At Euripides, ut Aristophanicus clamat Dionysius, Ranis, ingenue magis locutus, siquidem ut apud Homerum habetur?

[gap: Greek word(s)] [note: Nullum firmum foediis cum hominibus et leonibus.] [gap: Greek word(s)] .

FUROR INDOMITUS. CAP. IX.

[gap: illustration]

IMmensum itaque furorem, quo quis impotentius exardescat, significare si collibuisset, Leonem effingebant catulos suos discerpentem, imo exossantem, ut Graecum vocabulum [gap: Greek word(s)] interpretemur, non autem [gap: Greek word(s)] , cauda flagellantem (ut in vulgatis Hori exemplaribus lib. 2. cap. 38. bis positum exstat, quo quidem furore [note: Hinc Ari stophanes: [gap: Greek word(s)] Leonini fu roris descriptio.] correptum olim Herculem authores tradunt, eoque insaniae provectum, ut non hospitis tantum filios enecarit, verum et in suos ipsius filios usque adeo saevire solitum, ut eos interfecerit: quod non absimile est a pictura Leonis proprios catulos discerpentis. Sane Theocritus in Megara Herculis foemina, de furore, quem is in liberos exercuerit haec dicit:

[gap: Greek word(s)] .
Infelix, qui missibilibus de munere Phoebi,
Sive ea Parcarum, vel Erynnios impia tela,
Gnatis ipse suis fariis agitutus ademit
Charam animam, ut domus ipsa cruore aspersa nataret.
Hos ego confossos manibus cecidisse paternis
Jussa oculis spectare meis, miserabile visu.

Poetae [note: Ovid. Met. lib. 4. Armeniae Tigres, iracundique Leones.] quoque nostri Leonem iracundum notant, unde illud apud Horatium: [note: Horat. 1. Carm.] Promethea insani Leonis vim stomacho apposuisse nostro, cum de excandescentia loqueretur. Elegantissime quoque, neque non eruditissime Lucretius causam furoris istius perquirit, cujus carmina non injucunda quae repetantur, ponere non piget:

Sed calidi plus est illis, quibus acria corda
Imcundaque mens facile effervescit in ira,
Quo genere in primis vis est violenta Leonum,
Pectora qui fremitu rumpant plerumque gementes,
Nec capere irarum fluctus in pectore possunt.

Superius vero dixerat, cum de varietate animi loqueretur:

Est etiam calor ille animo, quem sumit in ira,
Cum fervescit, et ex oculis micat acrius ardor.

Ejus vero indicium excandescentiae est, cum caudae verberibus sese excitare visus suerit, quodita Hesiodus tangit in Herculis scuto:

--- [gap: Greek word(s)] .


page 7, image: bs007

Quem Catullus secutus Galliambico super Atti dixit

Age caede terga cauda, tua verbera pateant,
Face cuncta mugienti fremitu loca retonent.

Et quae ad furoris incitamentum et indicium sequuntur: nam et corrugare frontem pugnaturus cernitur, quod [gap: Greek word(s)] [note: [gap: Greek word(s)] ritari.] Graeci dixere: et superciliorum contractionem [gap: Greek word(s)] vocant. Index autem praecipuus est Leonini animi cauda, perinde ac Equorum aures, eaque proprie in Leone dicitur Alcea, [note: [gap: Greek word(s)] enim robus.] quod praecipuum in ea robur constet, vel quod incitamentum quoddam ad assumendas vires animumque commovendum: initio irarum terram flagellant, increscente vero excandescentia terga edam sua verberant, id ea de causa fieri putat Alexander Aphrodiseus, quod eorum anima vehementius moveatur, fitque ultionis admodum appetens, cauda vero utatur veluti homines manu, qua illi se plerumque inexcandescentia complodere solent: ita animalia haec ira commota, cum id quod sese laedit ulcisci nequeunt, eo sibi modo solatium solent excogitare. Est itaque furor Leoni familiaris, unde apud Maronem, [note: AEnied. lib. 7.] Iraeque Leonum, legitur, et Ovidius: Iram vultus habet, de eisdem ait: quare Poetae Leonem peculiariter feram dicunt, ita Callimachus:

[gap: Greek word(s)] .

Quod vero catulos ab eo exossari pingerent, causa est, quod medulla Leoni vel nulla, vel perexigua est, ut omnium animalium solidis omnino ossibus constare videantur, quasi inde accrescat furor: quod labor his confringendis sit mercede major, cum minimum id sit, quod suctui possit inservire. Sunt praeterea ossa illi dura adeo, [note: De finitio febris.] ut ex eis collisis, ignis veluti ex silice excutiatur. Hinc animal est maxime febri obnoxium. Febrem vero nihil aliud esse, quam superantem totius corporis calorem Medicorum omnium consensu manifestum est. Febri denique nomen ab igne Graecum [note: Servius in Virgil.] [gap: Greek word(s)] a fervore Latinum est: quo morbo Leones toto vitae tempore cruciari feruntur, eaque de causa Lucretius triste Leonum seminium appellavit. Sane proverbium hinc emanavit, [note: At potius Leonis rictum, quam risus.] [gap: Greek word(s)] , quotiens rarum aliquod hilaritatis exomplum intuemur. Thucydidis id dictum est in Cylonio scelere subnotando, cum scilicet indoluisset demum Atheniensis populus, Cylonem per factiosissimas factiones quietum Reip. statum interturbare, et quasi post diuturnam moestitiam ad hilaritatem demum respexisset, ut impetu in hominem facto, eum vel ad inviolabilis Deae templum aufugientem persecuti sint plerique, distractumque inde magno totius civitatis gaudio trucidarint.

REMEDIUM IN FEBREM NACTUS. CAP. X.

[gap: illustration]

EO itaque incommodo vexantur Leones tametsi unus Albertus negat esse eos febriculosos, cui in Germania nato, alito atque educato, ubi totum fere vitae spatium consumpsit, utrum de Leone loquenti potior sit adhibenda fides, quam AEgyptiis inter Leones quodammodo genitis, cumque ipsis totum vitae tempus versatis, alii viderint. Ego sane disciplinas eorum in hujusmodi re secutus compertum esse dicam Leonem febri correptum, [note: Plin. ibid.] vel si ad furorem usque exaestuet, unius pastione Simiae liberari. Quapropter AEgyptii Sacerdotes si febricitantem hominem et sibimet auxilia comparantem significare vellent, [note: Simiae et Culicum in Leonem petulantia.] Leonis Simia vescentis hieroglyphicum ponere soliti sunt: tanta enim indignatione Simiam fert Leo, ut nullum animal avidius perdere desideret. Causa est animalis petulantia, Leonem indignissimis modis exagitantis. Nam simul ac vel arbore aliqua, vel ex alio tuto latentique loco nacto fuerit occasionem in Leonem insiliendi, pro magno habet negotio caudae sese ejus applicare, natibusque affigere atque ita quibuscunque potest ludubriis Regi suo illudere, quod impatienter ferat Leo, impotenter admodum in hujusmodi animal efferascit: quae plenius in Cynocephali commentario discussimus. Sed ut mirari


page 8, image: bs008

desinamus animal adeo ignobile generosissimo omnium infestum esse, scimus etiam Culices in Leorum greges petulanter adeo ferocire, ut eos magna interdum clade ad internecionem adigant. Inter enim arundineta Mesopotamiae Leones innumeri juxta fluminum ripas et fruteta vagantur, eo tempore quo hyemis clementia ibi molissima est, semper innocui: verum ubi per aestatem coelum exarserit, regionibus iis aestu candefactis ambustisque propemodum, ipsi tam vapore sideris, quam multitudine culicum agitantur, quorum densissimis examinibus per eas terras omnia referta sunt: qui quidem ad splendorem oculorum, tanquam ad humidiora membra convolantes eos appetunt, palpebrarum libramentis mordicus insidentes. Hinc Leones cruciati diutius, aut fluminibus, ad quae remedii causa confugiunt, absorbentur, aut amissis oculis immanius efferascunt: quod ni fieret, omnis ea quae ad Orientem late diffunditur plaga, hujusmodi bestiis oppleretur. Id sibi compertum esse testatur Ammianus Marcellinus Rerum gestarum libro 18.

SUPER IGNE SOLICITUS. CAP. XI.

ATque hoc quidem animal, quod ignem ingenitum, et in ipsis ossibus abstrusum gestat, ignem tamen praecipue formidat, adeo ut nihil aeque vereatur, atque praetentas faces, quibus ad ferociam ejus domitandam nihil efficacius, quod et Homerus testatur eo carmine:

[gap: Greek word(s)] .
Ardentesque faces, quas quamvis saevias, horret.

Et Pindarus Nemeis: [gap: Greek word(s)] . In cujus trepidationis admirationem adducti AEgyptii sacerdotes, hominem super igne formidolose solicitum, et quasi vesanientem, ostendere si vellent, Leonis simulachrum, et faculam pingebant. Id nos vix autoribus credebamus antequam et Florentiae, et demum Romae Leones [note: Simulacrum Roma in via Leoniana.] hac potissimum ratione domari conspiceremus. Simulacrum hoc in marmore caesum Romae vidi via Leoniana, quae ad popularem aedem ducit, erutum frustum ex Augustorum mausoleo. Leo erat humi sessitans capite sublato, et in tergus verso: in transversum adsculpta erat fax pinea cum nuce in summo capulo, taeniaque a face in Leonis tergus porrigebatur. Quamvis vero apud authores scriptum repererim, nihil aliud ex hieroglyphico hujusmodi significari, quam, uti dicebamus, eum qui super igne pavidus esset: si tamen liceat mihi sententiam his meam admiscere, rei istius interpretationem esse dixerim, edomitum furorem. Causam cur ita ignem expavescat Leo, Peripatetici eam afferunt, quod ejus animalis vis praecipua in oculis consistat: quippe oculos sicciores calidioresque habent, ii maxime omnium ignem aversantur. In idem vero significatum adduci possit ilicis folium Leonino pedi subjectum: siquidem Magi serunt Leonem iliceo folio calcato torpescere: eandemque vim esse folio scillae traditum a Zoroastre, non illo inquam antiquo, sed qui post Plutarchum fuit.

RELIGIOSA FORMIDO. CAP. XII.

[gap: illustration]

ET ne longius a Leonina formidine digrediamur Gallum [note: Plinius ubi supra. Gallus cur Leoni formidabilis sit.] is identidem, et praecipue album. ut Ambrosius ait, a quo etiam Pythagoras abstinendum [note: Quod mensi sacer et horarum nuncius sit.] jubet, mirum in modum perhorrescit; quod pro symbolo colendae divinitatis accipi quidam prodidere. Siquidem Gallus, de quo Lucretius,

Quem nequeunt rabidi constare Leones
Inque tueri, ita continuo meminere fugat.

divinum quiddam prae se fert, uti latius in Commentario de volucre ea perscripto, disseruimus. Divinitatem vero omnis terrena potestas reformidat, ac reveretur. Leones porro cum Deum matri sint dedicati, Terrae ipsi addicti intelliguntur, et superius bonam Leonis partem, quippe quod a jubis est reliquum, terram prae se ferre dicebamus. Sed enim aliam hujus for midinis causam adducit Proclus libello de Magia, ait enim Gallum et Leonem praecipue solaria


page 9, image: bs009

esse animalia: sed cur Gallum Leones vereantur, non posse nos a materia sensuve rationem assignare, sed a superni tantum ordinis contemplatione: qua scilicet, praesentia visve solaris virtutis magis Gallo infusa sit, quam Leoni concessa, quod ex eo conjectare videtur, quod exploratum omnibus est, applaudere illum hymnis surgenti Soli, quasique jubar ejus advocare, eo praesertim tempore, quo ex medio Antipodum coelo digressus ad nos deflectitur. Affirmat etiam solares quosdam Angelos in Galli effigie nonnunquam apparuisse, qui cum in se sine forma sint, nobis tamen, qui sumus in certam effgiem informati, forma se praeditos ea videndos exhibuere. Contra vero Daemones nonnunquam Leonina fronte visos, qui objecto Gallo repente in auras evanuerint: quare solent etiamnum diebus his superstitionis ejus studiosi, gallinaceum pullum in pelliciendis eis consilii causa praemactare. Ad haec tradunt Graecorum nonnulli, qui doctrinam AEgyptiorum sequuntur, animam [note: Cecropis anima evocata.] Cecropis, quem in Leonem transmutatum credebant, immolatis Gallis gallinaceis, characteribus quibusdam subscriptis evocari, seque illam eis ostendere: quod tamen esse ludibrium AEneius Euxitheus affirmat, Daemonesque ita nos praestigiis fallere contendit. Quod vero Doemones, qui Leonina fronte apparuerint, objecto evanescant Gallo, inde procedere dicit Proclus, quod in eodem ordine constituta, quae inferiora sunt, superiora semper vereri coguntur. Quemadmodum plerique viri, dum virorum divinorum imagines intuentur, hoc ipso aspectu vereri solent aliquid turpe perpetrare. Lucretius vero ex sectae suae praeceptis ait esse:

--- Gallonm in corpore quaedam.
Semina, quae cum sunt oculis immissa Leonum
Pupillas interfodiunt, acremque dolorem,
Praebent, ut nequeant contra durare feroces.

Mirum vero quod veteres observarunt, Leonem etiam herbam ita nuncupatam, quae surculis sese circumplicando plurimum nocet, Gallum ita abhorrere, ut si puella adhuc intacta, menstrua tamen, nuda passis crinibus leguminum segetem circumeat, Gallum in manibus habens, exarescat gramen id, prorsusque deficiat. Id qualecunque est, a Democrito tamen traditum est, ut asserit Sotion. Sed qui alienoires a superstitione sunt, arcanamque naturae vim quandam contemplantur. Semina ajunt Galli sanguine contingi debere, haecque ita sata ab Leone herba nulla postmodum injuria affici.

INUNDATIO. CAP. XIII

INcrementum vero Nili, quem Num AEgyptiaca lingua nuncupant, quod apud nos significat, Novum atque recens, ostendere cum vellent, Leonis identidem hieroglyphicum faciebant: quippe cum Sol Herculei Leonis terga adit, Nili diluvium excitat, duplumque recentis aquae Sole in eo signo commorante saepius exundat; quae vis aquae per spatiosam AEgypti planiciem late diffufa, solum ea fertilitate gravidum reddit, qua non ipsi tantum indigenae sibi alimenta colligunt, sed magnam orbis partem fame levant. Propter eam vero aquarum redundantiam, quam Leonis beneficio consequi se quotannis experiuntur, institutum est, et apud gentes omnes uno jam consensu receptum [note: Leonina capita aquas eructantia.] ut canales, tubique et siphones, qui aquam eructant, per terebrata foramina in Leonina capita ad id locis opportunis adsculpi solita, aquam immittant, quae inde ex Leonis rictibus evomi videatur. Qua ratione autem capita ea Leonum in simis praecipue constituenda sint, quoque ordine disponenda, atque, ut ea tantum quae contra columnas fuerint, perterebrari debeant ad canalem usque qui coelestem aquam ex tegulis excipit, reliquis inter haec solidis, uti quae cadit vis aquae per tegulas in canalem ne dejiciatur per intercolumnia, neve transeuntes perfundat, sed ea tantum, quae sunt contra columnas, [note: Leonum effigies in tubis.] ex ore ructus aquarum emittere debeat, Vitruvius late docet. Observaverat siquidem is, aquarum redundantiam per Leonem apud AEgyptios significari, atque hoc in omnibus antiquorum aedificiis fieri passim viderat. Et ut semel dicam, sontes et aquarum tubi, qui ab aquaeductibus quibuscunque prominebant, Leonis figuris ornabantur: ut qui fons admirabili opere Viterbii antiquam hanc disciplinam ostentat. Et ut alia dissimulem, Romae in Area Lateranensi Leones duo sunt nigri lapidis ante aeneam M. Aurelii statuam positi, qui dubio procul fontibus inserviebant. Indicia sunt ora perterebrata in adaperto rictu, et inferne foramina in guttur usque immissa, et inter pedes pro pectore canaliculus excipiundae aquae dimittundaeque intercavatus. Tale aliquid observavi in agro Brixiano extra


page 10, image: bs010

portam Orientalem ad secundum lapidem, ubi juxta viam, quae tota magnis aquarum rivis atque divortiis instructa est, Leo marmoreus antiquissimi operis, utris instar inflatus, rictum eodem modo ad aquarum effluvium patefaciebat. Sed neque in iis tantum, quae ad aquam evomendam pertinent, Leonum effigies apponi consueverunt: verum etiam propterea quod Leo, coelestis ille, inquam, aperire claudereque videtur aquarum cataractas. Atque in haec usque tempora nunquam antiquata est veterum consuetudo, ut ostiorum clausurae, claves, annulique foribus affixi, Leoninis rictibus ornentur, quod apud AEgyptios factitari solitum ait Theon in Arati Commentariis: quamvis quod ad ostia pertinet, ad eam de qua superius dictum est, custodiam potius respicere, quam ad aquarum fluctus, crediderim. Illud non omittam, quod Horus Apollo tradit, in supplicationibus pluvias exposcentibus, plerisque in locis Leonum ora vino prolui fuisse morem. Sed advertendum est vulgatos Hori codices hoc loco depravatos esse.

SEMEL TANTUM ENIXA. CAP. XIV.

CUm vero persuasum haberent AEgyptii, Leaenas semel tantum in vita parere, id quod cum Herodoto [note: AEsopi fabella.] plerique alii prodidere: mulierem itidem, quae unius tantum filii mater fuisset, per Leaenam sculptam significare consueverunt. Et in hanc sententiam AEsopi fabula veteribus scriptoribus approbata. Cum Vulpes Leaenae foecunditatem suam objiceret in generositatis commendationem, illam vero incesseret, quod et semel in vita, et unum tantum pareret: Leaenam respondisse, se quidem semel et unum parere, sed eum Leonem. Hujus raritatis causam plerique reddere commenti sunt, eamque potissimum adinvenere, quod catuli in utero jam unguibus obortis matricem discindant, edique partum, ea unguium acie in enixu lacerata: vel quod una cum primo partu locos amittat, quam deliram esse fabulam [note: Sic Plin. lib. 8. c. 16.] Aristoteles asseverat, easque vel quinquies vita parere, quod exploraverit in terra Syria, demonstrat. Primum enim quinque, ac per annos singulos uno subinde pauciores, donec ad unicum, et mox ad sterilitatem declinaverint, in qua reliquum vitae spatium degant. Alias magna ex parte geminos: quod per longam annorum seriem Florentiae experimento compertum est: sed quum plurimum sex, nonnunquam etiam unum. Philostratus affirmari ait a rerum peritis, ter eas tota vita parere: primo quidem tres, mox duos, inde unum: visam tamen aliquando Leaenam, quae octo utero gestarit. Sed enim quam Philosophi rationem raritatis hujusce in pariendo conati sunt invenire, Basilius Magnus ad providentiam Dei refert, cujus imperio factum sit, ut animalium ea, quae facile capi possent, longe essent caeteris foeeundiora: quocirca tam Lepores, quam Damae, quam etiam Oves, fere saepius et geminos pluresque pariunt foetus, ne genus deficiat feris iis, quae sanguine gaudent, carnivoraeque sunt. At ea quibus pro cibatu caetera sunt, certum est longe minus foecunda esse: quapropter ait, Leonis vix unius Leaena mater evadit, quae quidem raritas pariundi, cum non alii animalium generi certius contingat, merito AEgyptii, quod in pluribus accidit observantes, semeliparam per Leaenae hieroglyphicum ostendebant.

CLEMENTIA. CAP. XV.

PRaeter haec alia quoque super Leone hieroglyphica inveniuntur, quae quoniam apud eos non reperi, qui literas hieroglyphicas interpretati sunt, sed potius observatione inventa mihi videntur, breviter attingam. Ex iis dementia est, per quae Leonem [note: Sic Plin. Leoni tantum ex feris clementia in supplices, prostratis parcit.] et substratum hominem, ita tamen ut Leo sit incolumis, significatur: propterea quod infestissime solicitatus ab homine Leo, dummodo sit intactus, non unguibus eum lacerat, nec ulla injuria afficit, sed quatit solum, atque ubi ita perterruerit, dimittit, quod ita Ovidius scribit:

Corpora magnanimo satis est prostrasse Leoni.

Ad hujusmodi significatum non frustra vidimus in Severi Pii August. numo simulacrum mulieris, [note: Ibidem. Seberi Pii Aug numus.] quod Leoni exporrecto insidet, manu quidem una hastam terrae affixam tenens, altera fulmen quasi abjiciens, non autem in jaculandi gestu, cum inscriptione hujusmodi, INDULGENTIA AUG. IN CAR. neque quidquam aliud legi potest.

CASTIGATIO. CAP. XVI.

PRaeter clementiam, inesse Leoni castigationis etiam judicium, ex eo didicimus, quod traditum ab Eudemo citat AElianus, Leonem, Ursam, et Canem eodem contubernio a magistro quodam


page 11, image: bs011

alitos et educatos, sine ulla injuria aliquamdiu pacatissime conjunxisse, ac si domestica et ejusdem generis animalia fuissent: verum cum Ursa quodam impetu percita contubernalem Canem dilacerasset, commotum Leonem violati hospitii scelere, in Ursam proruisse, eaque pariter dilacerata meritas pro Cane poenas exegisse.

VINDICTA. CAP. XVII

LOnge vero diversum a superiori significato est, quod ulciscendi studium per Leonem telo confossum plerique pingere instituerunt. Vulneratus enim Leo observatione mira percussorem. novit et in quantalibet multitudine unum appetit; et, si detur copia, foedissime lacerat et discerpit. Ferunt Jubae Maurorum regi praestantis animi juvenem fuisse comitem, dum per deserta Africae, rerum suarum componendarum studio, rex cum exercitu proficisceretur, exitinere vero Leonem obviam factum a juvene illo ipso sagitta percussum in sylvam recessisse, anno vero post cum Juba rebus ex voto compositis eadem copias traduceret, eundem illum Leonem observato juvene, a quo vulnus acceperat, unum illum e tam magno militum numero violentissimo cursu hostiliter aggressum, nulla vi cohiberi potuisse, quin correptum juvenem miserabiliter dilaceraret, nemineque aliorum laeso ultione ea contentum, decessisse. Pythagorici porro animam Cambysae regis AEgypti in Leone se deprehendisse ajebant, unde illi animus imperii cupidissimus fuerit, et maxima quaeque semper appetierit. Caeterum, haec quoque potest assignari causa: quod illis temporibus, quibus claruit, neminem in ultionem eo magis propensum fuisse notum est, qui nunquam AEgyptios persequi odiis armisque, et omni vexationis incommodo affligere destitit, eis semper infensus, donec in omni AEgypto rerum potitus, sacris omnibus profanatis, populos totius regionis male tractando, defessus potius quam satiatus est. Facit ad hoc illud, quod visi Leonis ostentum, belli principium conjectores atque augures tradunt indicare, quod quidem eleganti trimetro apud Graecos [note: Nempe a Suida recitat Emsm. Chil. 3. cent. 6. proverb. 58.] exprimitur.

[gap: Greek word(s)]
Visae Leonum imagines noctu indicant occidionem ab hostibus.

REGIUM AUGURIUM. CAP. XVIII.

ALioqui Regibus augurium dare Leones soliti sunt, ut is qui Juliano Imperatori Gordiani tumulum cum exercitu praetergresso, sese obtulit, immanissimo corpore ejus aciem invasurus, a qua multiplici telorum ictu confossus est. Obitus enim Regis ex hoc portendebatur, inquit Ammianus. Verum antea Maximino Caesari cum Narseo Persarum Rege jam congressuro, itidem Leo et Aper ingentes trucidati simul oblati sunt, tamen evenit, ut is ea fera admodum gente superata, incolumis et sine damno discesserit. Et Sandrocotus Indus obscuro genere, cum Alexandri furorem pedum pernicitate declinasset, fessusque somnum in sylva captaret, a lambente Leone sudorem sibi sensit abstergi, quoque pacto inde praefectis Alexandri oppressis, Indiae regnum invaserit, a Trogo traditur.

ANNUS MENSESQUE. CAP. XIX

[note: Leaena caesa in mesopotamia quid.] ET quoniam incidimus in auguria non abs re fuerit commemorare, quod Leaenae, quae catulos, octo utero gestabat, a venatoribus in Mesopotamia caesa exenterataque, quo tempore Apollonius Tyanaeus ea iter faciebat, indicavit eo interpretante, annum unum et menses octo illum apud Barsanem Babyloniae moraturum. Interrogantibusque comitibus, cur non potius annos IX. interpretaretur, cum ex passere et pullis octo a Serpente devoratis, apud [note: Iliad. ss.] Homerum annos itidem novem Calchas intellexisset: Editi jam illi fuerant, respondit Apollonius, hi vero adhuc in utero nondum foeturam compleverant: quare mensibus potius quam annis assimilantur.

CRAPULA. CAP. XX.

[note: Voracitas Leonis.] SUnt enim qui hominem ad satietatem usque crapulatum, per Leonem frusta carnium depascentem indicari velint. Animal siquidem hoc cibo incontinenter admodum utitur, multaque devorat solida, sine ullo dissectu quaecunque potest, mox a saturitate nihil biduo aut triduo edit: quam scilicet voracitatem Juvenalis tangit, ubi multa pascendum carne Leonem, dixit: atque inde fit, ut gravis illi ob cruditatem exhalet anima, quae teterrimi semper odoris est. Quocirca nonnulli gravem


page 12, image: bs012

animam significantes, Leonis os hians facere consueverunt. Hujus foetoris ergo, Martialis videtur muliebre pudendum Leonem appellasse eo versu:

Quare si pudor est Ligella, noli
Barbam vellere mortuo Leoni.

Taxat enim eam, quae cum vetula esset, pilos vellere pertentaret: et alii lupanar olidum dixere. Quanquam non desint, qui loci hujus interpretationem longius accersitam, ad Cenchrenas, quas Leones Nicander appellavit, referant: hujusmodi enim serpentis morsu sanguinem exorbent, et genitale: semen ex pretiosissima sanguinis decoctione fieri Medici consentiunt, unde dixit Juvenalis:

Accipiat sane mercedem sanguinis.

MERETRIX. CAP. XXI.

[gap: illustration]

SAne meretrices per Leaenae nomen intelligi, multis veterum sententiis et monumentis constat. Tale aliquid habes apud Aristoph. Lysistrate in juramento foeminarum, Non stabo Leaena in Tyrocnesti. Hujusmodi petulantiae causa Ezechiel Hierosolymam Leaenam vocat, et Heliachim catulum ejus, qui ductus est in AEgyptum. Alium rursus catulum Joachim, quem in cavea, ut Septuaginta ediderunt, Nabuchodonosor Babylona traduxit. Michael Byzantius meretrices quasdam ex Megara Sphinges appellatas ait, quod humano capite mansuetudinem prae se ferrent, caeterum corpore reliquo Leonino, rapacitatem et imperium, quod in amatores exercent, indicaret. [note: Sphinges Megaricae.] Et Megaricae Sphinges in opprobrium dici solitum de meretricibus, ob impuros scilicet mores Megarensium, quos veterum scriptores omnes damnant. Facit ad hanc rem veteris Poetae senariolus admodum venustus:

[gap: Greek word(s)] .
Par est Leaenae et foeminae crudelitas.

Sed et ante urbem Corinthum Veneris erat templum, juxtaque Laidis tumulus, cui Leaenae simulachrum appositum videbatur, ariete inter priores pedes apprehenso: quod nimirum petulantiam eam indicabat, qua praecipue lasciviunt arietes: de quibus loco suo diximus.

TACITURNITAS. CAP. XXII.

LEaenae vero elinguis simulachrum ex aere, quod Athenienses statuere, Iphicratis opus, ex effigie quidem Leaenae, meretricis nomen, ex linguae vero defectu, taciturnitatem ejus indicabat. [note: Armodii et Aristogitonis factum celebre.] Cum enim Armodius et Aristogiton de liberanda a tyrannis patria consilium iniissent, conjuratioque delata esset, comprehensam illi Leaenam scortum eorum utrique admodum familiare, ad mortem usque tormentis variis excruciarunt, ea tamen constantissime omnia pertulit, nec quemquam prodidit, supra foemineam imbecillitatem fortitudinis admirandae memorandum exemplum: quam Athenienses, ut honoribus honestarent, ne scortum tamen celebrare viderentur, ejusdem nominis animal ob taciturnitatem elingue, erigendum decrevere. Constantissimum meretricis hujus exemplum citat Tertullianus, quo nostri animosiores fierent, cum levi adeo de causa repertae sint vel mulieres, quae tam forti animo pro amicorum salute non solum tormenta parvi fecerint intolerabilia, sed sponte suum ipsae cruciatum auxerint. Nam haec eadem, ut ille ait carnifice jam fatigato, postremo linguam suam comestam in faciem tyranni saevientis expuit, ut expueret et vocem, ne conjuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset.

CYZICENI. CAP. XXIII.

[note: Cyzicenorum pecunia.] SI quis vero incidat in monetam, quae Leonis imaginem ex una parte habeat, ex altera vero Cybelem deorum matrem, sciat eam esse Cyzicenorum pecuniam, quae celebris admodum est, ob id,


page 13, image: bs013

quod pulcherrime sculpti erant, et quod pro XXVIII. drachmis Atticis imputabantur, quae summa ducales aureos duos reddit, et aliquantulum plus: una enim argenti drachma Marcelii Veneti pondus aequat. Atque hi sunt Cyzicenistateres, qui rem egregie factam indicabant.

Magorum porro superstitio considerata Leonis alacritate perniciosissimoque cursu, mustelae dentem Leonino corio adalligatum, ad pedum tumorem atque adeo imbecillitatem adhibere commenta est, id quod apud Lucianum Tychiades ridet, orta inter Cleodemum et Dinomachum medicos contentione, uno eorum Leoninum, altero Cervinum corium praeferente, ut per incantamenta Eucrati laboranti amuletum aliquod apponerent. Controversia vero omnis inter eos est, dum ille fomentum aliquod miserabiliter implorat, utrum Cervus an Leo magis pedibus valeat, atque eorum uter alacriori feratur cursu. Merito igitur Virgilianus [note: AEn. lib. 5.] AEneas, tergum Getuli immane Leonis dat Salio, velocitatis praemium, qui primam in stadio coronam meruerat, nisi dolo Nisi fuisset interturbatus.

HERCULANUS LEO QUID. CAP. XXIV.

QVid vero sibi velit Herculanus Leo, magis divulgatum est, quam ullo sit opus commento latius declarare. Illud tamen non omiserim, Herculem illum AEgyptium, qui cum Osiride, ut Antiquitatum scriptores tradunt, Italiam ab amarissimo Gigantum jugo liberavit; per Leonem intelligi, neque quemquam aliam. Plures enim Hercules fuisse, et Arrianus, et Diodorus historici prodidere: hunc autem omnium primum Leonis insignia gestasse tradunt. Caeterum Heraclitus Ponticus, superatum ab Hercule Leonem ideo fingi dicit, quia Argivus ille, de quo Graeci plurima scripserunt, Hercules, furorem illum, quo ex atra bili plurimum laboravit, tandem edomuerit. Satis enim exploratum est ex iis, quae antea dicta sunt, animal id per semetipsum immoderatis animis excitari. Sunt tamen [note: Macrob, lib. Satum lib. 1. c. 20.] qui per Herculem mystice Solis lumen intelligant: Leo vero cum Soli dicatus sit, manifestum est quid sibi velit Hercules et Leo. Nam et hinc Jubari stellae nomen, qui Phosphorus est, quod splendor ejus in modum Leoninae jubae diffunditur.

VIRTUS. CAP. XXV.

UTcumque vero Leoninum spolium virtutis hieroglyphicum est, eaque de causa Herculi dicatur, quem pro virtute veteres posuere, ideoque Diogenes [note: Apud D. Laertium in Diogent. Cynoco. Diogenis dictum.] conspicatus quendam eo ornatu sibi gloriose placentem, exclamavit: Ecquid virtutis indumentum vituperas? Sed enim non Leonis tantum, verum alterius etiam animantis gestare pellem, heroicum fuisse morem, didicimus ex Apollonii commentariis, ubi Poeta scribit:

[gap: Greek word(s)] .

Et apud Virgilium [note: AEnein. lib. 8. Antiochi numas] Evandrus:

Demissa ab laeva Pantherae terga torquet.

VIRES CEDERE SAPIENTIAE.

[gap: illustration]

IN Antiochi numo videas Leonem quendam propemodum humi procumbentem, et supervolantem Noctuam, quod nonnulli vespertinum crepusculum indicare arbitrati sunt: quippe cadente Sole, noctem, quam per avem eam intelligi volunt, exurgere. Ego vero per hujusmodi hieroglyphici figmentum significare crediderim, vires cedere sapientiae. Nam per Leonem Robur, per Noctuam Minervam intelligi, suis locis commentaria haec ostendere. Ejusdem argumenti esse puto Leonem in numo, cujus inscriptio est, MI[?]HT[?]N, qui anterioribus pedibus inclinat ad humum, superne vero caduceus exporrigitur, ut scili cet id ostendat, vires quantumlibet feroces, sapientium eloquentiae cedere. Numum vidi apud Maffaeos Romae. Quod vero signum Junonis Argis spectabatur palmite Iredimitum, subjecto pedibus ejus corio Leonino,


page 14, image: bs014

id habebat hieroglyphici, quod novercam utriusque privigni exuviis insultantem ostenderet. Callimachi id inventum tradunt, qui Junoni vitem induxit. Rem hujusmodi tangit Tertullianus.

VIRES CEDERE ELOQUENTIAE.

[gap: illustration]

LUNA. CAP. XXVI.

VIsebatur in Olympiae templo Dianae simulachrum alatum, dextera Pantheram, sinistra Leonem continens. Per alas volucrem Lunae cursum interpretamur, quae septem et viginti dierum spatio totum permeat signiferum, quem Sol vix annuo temporis spatio perlustrat: Panthera varietates ejus indicat, quas unoquoque mense XII. suis nominibus designatas alibi recensuimus. Leo Solis vim demonstrat, qua splendorem sibi comparat, ea tantum parte lucens, qua ejus radiis illustratur.

SOL. CAP. XXVII.

[gap: illustration]

TERRA.

[gap: illustration]

[note: Veterum smulacra radiata.] Fieri etiam solita erant apud veteres simulachra quaedam radiata, ita tamen, ut unius simulachri radii omnes sursum versus tenderent, alterius ad inferiora demitterentur: atque ita conformata, vectanda Leonibus commendarentur. Sciendum autem ex Vectii commentatione, Solem et Terram ex eo figmento veteres intellexisse, quippe quos Assyrii ADAD, et ADAGARTIN vocabant: ADAD quidem Solem, qui radiis deorsum inclinatis inferiora vivificat, mulcet, educat: omnium quippe terra nascentium author: ADAGARTIN vero Terram, quae conceptam a solaribus radiis virtutem eandem, quam, licet sursum versus, erigit. Ita veluti sponsa viri appetens, ut Platonicum dictum interim usurpemus, rerum omnium suarum stipata foetu, sese habendam exporrigit. Sed enim ipsa Leonis effigies utrumque referre videtur hieroglyphicum: quippe quae anterioribus partibus Solem exscribit, posterioribus vero Terram. Quod tamen ADAGARTIN, pro Tellure positum putat Vectius Bassus in Commentario Germanici, qui Phaenomena scripsit, ubi de Erigone agitur. Virginem, inquit, dici Cererem arbitrati sunt plerique, spicarum quas tenet indicio: alii Adagartin malunt. Sunt qui et fortunam, quoniam sine capite astris inseritur. Nigidio Figulo placet justitiam, vel aequitatem, quo


page 15, image: bs015

nomine etiam Terram ipsam dici alibi comprobavimus, et Legiferam ubique Cererem apud Poetas appellari comperias, ut ab justitiae nuncupatione: neque hoc quidem alienum videatur, et cum Tellure justissima consensum habeat. Hinc apud Maronem prospero terrae subjugandae omine AEneia puppis: [note: AEn. l. 10.]

ANIMI DOMITOR.

[gap: illustration] Prima tenet rostro Phrygios subjuncta Leones.

Veluti etiam hominem insidentem Leoni nonnunquam videas, quem is stimulo regat, quod esse sui animi regem omnino videtur significare: neque enim AEneium illud ad sacra tantum patria refertur, quae in Cybeles honorem fieri solita: neque solum respicit beneficium, quod, ut additum est, fuerit

--- Ida [note: AEneid ib. Leonis duplex natura.] profugis gratissima Teucris.

Subjiciuntur vero Leones Magnae Deae vehiculo, identidemque trahunt et currum Solis, atque tam varie a veteribus tradita, ad unum eundemque demum intellectum tendunt. Demum haec duplex in Leone natura, qua quidem anterioribus partibus coelestia refert, posterioribus vero terram, quaestionem illam facile potest soluere, qua nonnulli mirantur, cur Leonis effigies in Divinis nostrorum literis modo Christo, modo Daemoni attribuatur: pro Christo quippe apud Prophetas non semel positus, ut supra diximus: pro maligno vero, Petrus epistola prima rugientem Leonem dixit: et David: Libera a Leonibus animam meam, clamat. Quibus responsum facio, anteriora, quae sunt Leonis, fortitudinis, et regiae virtutis habere significatum, atque ita pro Christo poni. Nam Irenaeus ubi mysterium Dei in rebus strenue gerendis, in dominando, in regendo vim et authoritatem ostendi disputat, Leonis imaginem ait id praemonstrasse, quae uni ex quatuor Evangelistis fuerit attributa: inferiora autem, partem quippe terream, fugacitatis et insidiarum. Caudam enim subter uterum cum fugit, subjicit, cauda ferit ex obliquo per insidias quae omnia daemonem exscribunt, quo nihil a bono fugacius, nihil in mortales insidiosius.

CHRISTUS HOMO DEUS. CAP. XXVIII.

DEnique, ut etiam aliter philosophemur, coelestis est anteriore parte Leo: ideo admiranda Christi opera veram nobis ante oculos proponunt divinitatem. Nemo enim, qui a Deo non sit, ait Nicodemus, opera ea facere possit, quae ipse faciebat. Posteriore terram sapere videtur: ea frigida est, inde ad minima quaedam, Galli [note: A Plinio lib. 8. c. 36.] quippe cantum, praetentam facem, objectum levis amictus, quin ad Simiam, et ilicis folia, atque etiam scillae, Leo timidus est et ad fugam promptissimus. Et humanus Christus mortem timet, perpetuae non ignarus, quae statim subsecutura esset, immortalitatis; effugere cruciatum tentat, patremque orat, ut acerbissimus a se calix auferatur: et inde ita debilitatus, ut prae trepidatione genibus insistere non posset. Quod si utraque natura in Christo est, Leo cum sit ejusmodi, recte in Divinis literis modo Deo, modo mortalibus accommodatur.

[gap: illustration]

JUSTITIAE CULTUS. CAP. XXX.

EA vero praecipue de causa eorum sententiam approbarim, qui ferociores quoque animos justitiae sese subjicere per hieroglyphicum hujusmodi arbitrantur, quia nuper in Gavartiano agri Bellunensis vico suburbano reperti sunt magno numero numi, ab quorum una facie mulier corona insignis longaque


page 16, image: bs016

induta palla sedet, manum ad ensis inversi capulum extendens, ita ut apex ipsius capuli volam impleat literae circumscriptae, JUSTITIA. Ab altera facie, eadem mulieris effigies pene nuda, amictu quidem toto inexporrectam retro dextram appenso, laeva supra Leonis caput postremis pedibus residentis injesta: literae adsculptae sunt LEONIS HUMILITAS.

NATORUM ERGA PARENTES OBSEQUIUM. CAP. XXXI.

LEones autem domitos et magnae Deae currui succedentes, Lucretius aliter interpretatur, qui velit figmentum id significare, liberos quantumlibet feroces, obsequentes esse debere parentibus: ait enim:

Adjunxere ferat, quo quamvis effera proles,
Officiis debet molliri victa parentum.

AGRICULTURA.

[gap: illustration]

Varro tamen in Cybeleio curru duo considerasse videtur, [note: At Macrob. Statu. lib. 1. c. 21. Cybelem terram ait, et Leonem Solem.] Leonem utique terrae symbolum, uti paulo ante dicebamus: mox quia genus id animalium in longinquis, et a nobis remotissimis regionibus invenitur, nullam ait esse terrae partem tam remotam, quam coli subigique non oporteat: ita omnes, quae vel hieroglyphica sunt, vel quoquo modo mystica, in suam quisque artem vel disciqlinam, quam profitentur, trahunt. Diodorus autem, uti suus est mos, historias [note: Faustinae numus.] sibi confingit ex commodo suo, Leonesque ideo Cybeles currum trahere confictum ait, quod ab his ea educata fuerit. Utrum vero curru vehatur Dea, an sella sedeat, quantum ad significatum pertinet, parui refert: nam in Faustinae numo Cybelem Turritam Leoninae sellae insidentem videas, quae orbem intra manum et genu tenet: inscriptio est, MATRI MAGNAE.

MIXTA QUID. CAP. XXXII.

FEROCITATE POSITA ASSUMPTA MANSUETUDO.

[gap: illustration]

QUod vero pluribus in antiquorum monumentis, praecipueque sepulchralibus cernere est, Leones aliquod animal apprehendisse, quippe vel Ovem, vel Taurum, vel Anguem, vel hujusmodi quidpiam, ex eo conjicere potes, sepulti animum aut naturam talem fuisse, cujusmodi est illud, quod apprehensum fuerit: quippe si Ovem, vel Agnum, ut in sepulchro quodam Romae sub AEsculapii pronao habetur, intelligas hominem ferocitate demollita, mansuetudinem amplexatum: si Taurum, temperantiam: si Anguem, prudentiam, vel quid hujusmodi: prout animalis, quod detentum fuerit, significatum exiget, interpretaberis. [note: Aug. Cas. numus.] Si vero hostiliter captum vel discerptum, ejus naturae hostem male habitum. Nam in numo quodam argenteo Augusti Caesaris validissimae formae Leonem videas qui servum superat dentibus in armos affixis: quod forte referri potest ad Actiacam victoriam, quam is Apol linis favore consecutus est, in qua, ut apud [note: AEneid. lib. 9.] Maronem:

Omnis Arabs, omnes verterunt terga Sabaei.

pavorem enim ex Cervo loco suo significari diximus.



page 17, image: bs017

AMORIS PETULANTIA. CAP. XXXIII.

ACTIACA VICTORIA.

[gap: illustration]

QVaesierit hic aliquis, quid sibi velint Leonis anteriora, quae in Chimaera fuisse traduntur, cujus figuram Homerus ita descripsit:

[gap: Greek word(s)] . [note: Sic Lucretius. Prima Leo. postrema draco, media ipsa Chimaera. Amoris initia.]

Eam autem amoris petulantiam, quae fuerit a Bellerophonte coercita, significare clari plerique authores volunt. Hujusmodi enim sunt amoris initia, qui primo statim insultu Leonina feritate nos aggredi videtur, dictumque est Epicharmi Comici,

[gap: Greek word(s)] .
Amoris mollitiem Leonis robore domitandam.

Eoque respexisse videtur Horatius, cum de juvene perdito amore capto ait:

Vix illigatum te triformi
Pegasus expediet Chimaera.

Capra procacitatem atque lasciviam significat, cui animosus idem Heros fortier obstitit; Draco vero insultus, pugnamque adeo periculosam, quae omnia ex peculiaribus Commentariis toto hoc opere suis quaeque locis explicantur.

TRES ORATORIAE PARTES. CAP. XXXIV.

NAzianzenus vero, nec non interpres Hesiodi, per Chimaeram tres Rhethoricae partes intelligunt: Judicialem quippe per Leonem, ob terrorem quem reis incutit: Demonstrativam per Capram, quod in eo genere dictio plurimum soleat lascivire: Deliberativam demum per Draconem, ob varietatem argumentorum, longioresque circumductus, et spiras quibus in persuadendo opus est. unde etiam monstri filia fingitur ab Hesiodo, [note: Ovid. lib. 3. fast.] Echidna nomine, per quam [gap: Greek word(s)] inteliigi contendunt, quippe mentem multis et variis praeditam disciplinis.

SACRORUM INITIA. CAP. XXXV.

NEque praetereunda est Leonis facies illa, quae omnium prima visa est Ezechieli, per quam ejus disciplinae periti ajunt initiandorum sacrorum admonitionem nobis oblatam. Eam vero in primis visam, quod a Principum vita soleat totius populi consensus legem sibi constituere. Ad valvas igitur templorum, sustinendis modo postibus, modo hyperthyris, modo pronais locorum ubique Leones subjiciuntur: ut cum Maronis dicto, vel praecipuo potius summi Dei praecepto, Deos primum venerari meminerimus. Et nullam esse gentem tam efferam, neque animum tam indomitum, qui non possit religionis cicuratione beneficioque molliri, atque ita mitescere, ut nullum inde sit onus detrectaturus.

LEONES TARVISINI QVID. CAP. XXXVI.

LEones duo pro foribus, ut fere passim insigniora templa habent, Taruisii sunt, quorum unus in pronao cathedralis Ecclesiae a dextera Draconem alatum unguibus impactis comprimit: Draco autem retorto collo Leonis pectus admordet, significans, quod prava quidem cogitatio cor incessit, fortis vero animus eam actutum elidit: a laeva autem Leo alter Leunculum apprehensum pectori subjicit suo, demonstrans, quod generosus quisque animus seipsum vincit.

SPHINGES QVID. CAP. XXXVII.

QUas vero Sphingas humanicipites, reliquo corpore Leonino pro templis prostare locorum ubique [note: Idque antiquitus, ante valvas templorum AEgy ptiorum ex Clemente, Stromatum lib. 5. cujus rei significatio ibid. baberur.] cernere est, sunt qui figmentum omnino hieroglyphicum interpretentur ea intelligentia,


page 18, image: bs018

ut humanam naturam praestare caeteris animantibus admoneamur. Nam alibi principatum ex capite intelligi disseruimus. Leonem autem brutorum omnium principem esse, manifestum est, qui humano subjectus imperio reliqua secum trahit. [note: Gens. c. 1.] In Divinis vero literis, imperium in bruta omnia homini datum legimus. Sphinga sane monstrum ex parte dimidia virginis formam prae se tulisse, figmento Graecorum tradit Adamantius. Alii interpretantur totius terrae dominium religioni cedere, cui ferocia quantumlibet animalia sese subjiciant, imperiumque suscipiant.

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER II. DE IIS QUAE PER ELEPHANTUM ET RHINOCEROTA SIGNIFICANTUR. Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD CLARISS. ET REVEREND. GUIDONEM ASCANIUM SFORTIAM, CARDIN. S. FLORAE.

TERRESTRIUM animalium hieroglyphica publico spectaculo emissurus, Leonem in primis, quippe eorum dominum, auspiciis inclitissimi Cosmi Medicei, Florentinorum Ducis exire procuravi, et quod studium clarissimae ejus civitatis semper fuit Leones publice alere, et quodam AEgyptiorum more honorifice tueri, et quod generosa eorum magnanimitas in ipso Duce laudabilibus tot effulget exemplis, ut non alii cuipiam argumentum hujusmodi dedicari deberetur. Sequebatur Elephas, animal quippe quo neque vastius neque portentosius natura rerum tulit, sed deformitatem bestiae tot dotibus, ipsisque tam praeclaris insignivit, ut in omni vitae tenore humanum genus (quod sanctius animal Poetae canunt) ab eo bruto si non superatum, certe lacessium esse videatur, aut pari conditione decertare. In eo autem excellit Elephas, quod a se natura suggerente et morum et virtutum documenta praebeat: quod homines nisi doceantur, vix assequi posse fateantur: sed multa sunt, quae ab eo, tanquam a morum idea, homines de sumere et imitari coacti fuerint. Est enim Elephas ingenita munificentia nobilis, temperantia insignis, aequitate summa conspicuus, praecipuus declinator insaniae, vaniloquentiae hostis, pietatis cultor, et ea celebris mansuetudine, ut alienam etiam crudelitatem abborreat, contra minus validas feras pugnare dedignetur, in iram autem nunquam efferatur, nisi acerbitate iniqua, enormique aliqua injuria concitatus: denique regalem et ipse animum, ne omnia hic accumulem, in omnibus referre videatur. Quae quidem (Reverendiss. Domine) tibi, non ut tedoceam: non enim Sus Minervam, ajunt, sedut in memoriam redigantur, hoc Commentarius enarrabuntur, exemplisque citatis comprobabuntur. Nec ad quemquam ex vestro ordine hic Commentarius mitti potuit vel aptius, vel convenientius, quam ad eum, qui humanitate. fide, pietate, et multarum virtutum, quae supra aetatem in te conspiciuntur, commendatione longe clarissimus et esset, et haberetur. Vale.

SUIS VIRIBUS POLLENS. CAP. I.

UT igitur ab iis ordiamur, quae super Elephanto AEgyptii tradiderunt, hominem in primis opulentum, [note: Promuscis Elephantis arma omnia.] suis quippe viribus pollentem, aliorum nihil indigum, qui dicere tuto possit, In me est omnis spes mihi, qui sibi conducentia olfactu quasi quodam enanciscatur, per animal hoc, imo per unam tantum ejus promuscidem, hieroglyphice significabant, in eam scilicet admirationem adducti, quod talem, tantamque habeat, ut ea una officiis fere omnibus illi optime sussiciat, ea vice manus utatur, unde etiam nomen habet, ea bibat, ea cibum ad os admoveat, eam rectori, cujus omnibus imperiis se praebet obsequentissimum, erigat, offeratque, sive is in cervicem animalis summam sustolli voluerit; sive


page 19, image: bs019

ad terram descendere: quin arbores eadem prosternit, in acie tela de manibus dimicantium detrahit, equites ab equo deripit, pedites correptos quoquo libuerit projicit, et quoties immersus per aquas ingreditur, ea ipsa edita in sublime reflat atque respirat. Proprio itaque et eleganti vocabulo Lucret. hac de causa Elephantos Anguimanos dixit, quod promuscidem ipsam instar Anguis quoquo versum flectat, reflectat, contrahat, porrigat, lubricet et incurvet. Sunt qui visos aetate nostra affirmarint gladium longitudine duorum cubitûm ad promuscidem alligatum gestantes, atrocissimas in bello caedes edidisse. Sane quantum ad vires pertinet, nunquam se Cato apud Ciceronem ait, cum adolescens esset, vires Tauri aut Elephanti desiderasse: quod dubio procul indicat, inter bruta, Tauros et Elephantos viribus alia omnia antecedere.

REX. CAP. II.

[gap: illustration]

CAESSA.

[gap: illustration]

Adhaec, AEgyptii Regem hominem per Elephanti simulacrum intelligebant, non ea tantum de causa, quod cum gregatim semper ingrediantur, is qui maximus est natu gregem ducit, quod in regibus eligendis multarum nationum et gentium mos fuit, ut id muneris senioribus demandaretur: unde apud Hebraeos Seniores, apud Athenienses Palaeologi, apud Romanos Senatores rerum habenas moderari soliti sunt: verum propterea quod habet hoc animi regii peculiare, ut genua non flectat adeo notabiliter ut animalia reliqua, calcaneum vero leviter incurvet. Nam genua non flectere, dubio procul ostendit supplica bundum non esse, flectere vero calcaneum, humanitatem, qua maxime praeditus est, indicat. Nam apud Philosophos morum institutores, [note: Pes humitatis inditum.] pes indicium est affectus illius qui humilioribus applicatur. Penes vero quem sit rerum potestas, decet quidem eum humanum esse, humanisque rebus commoveri, genua vero flectere non oportere, manifestum est. Habitus et in ostentis Elephantus, regiae sublimitatis signum, qui Aureliano, multo ante ejus imperium donatus est solusque tunc omnium privatus Elephanti dominus fuit, ut legere est apud Fl. Vopiscum. Nam et Scandrocotto Indo, homini humili genere nato, quem Alexander Magnus ob linguae procacitatem interfici juslerat, pernici fuga elapso, cum mox latronibus contractis adversus Alexandri Praefectos bellum moliretur, Indiam ab eorum dominatione liberaturus, visendae magnitudinis Elephantus ferus ultro se obtu lit, et velut domita mansuetudine eum in tergum sustulit: quod eum regem futurum portento fuit: nec fefellit eventus. Siquidem oppressis Alexandri praefectis, Indiae sibi regnum asseruit, eaque authoritate polluit, ut Seleucus Alexandri successor in Perside cum Indiam affectaret, regno illi relicto res cum eo componere satis habuerit. Praeterea scriptores rerum assiduum cum Serpentibus certamen gerere tradunt Elephantos: Serpentes autem inter alia significata loco suo disposita terrarum orbem, provincias, et regiones pro vario picturae gestu, significare ostendimus: eas vero qui domitari voluerit, viribus in primis esse praeditum oportet, ab undare opibus, ut quae bello necessaria sunt facile comparet, et cum ipsis provinciis arma semper exercere. Quapropter, ut mihi videtur, Natura ipsa rerum humanarum cognitionem hoc exemplo descripsit: quippe quae Elephantum suis viribus optime praemunierit,


page 20, image: bs020

et quae regem addeceant adjecerit ornamenta, moresque et virtutes etiam regias uni illi ante omnia bruta, ut paulo infra docebimus, elargita sit. Quod vero pertinet ad provinciarum subjugationem, videre est in [note: C. Caesaris numus.] C. Caesaris numo Elephantum promuscide surrecta, adversus quem serpens quasi concertaturus insurgit: in altero videas Serpentem ipsius Elephanti pedibus obtritum, in quo inscriptio est, CAESAR. Potes ex illo, lacessitum bello, et ex hoc, confectum intelligere. Neque vero me fugit, Elephantum Maurorum lingua Caesar appellari solitum, quod Spartianus in AElio Vero tradit, primumque Caesaris cognomine nuncupatum, qui Elephantum occiderat. Sed inepta haec inscriptionis causa mihi videtur: crediderim autem potius ad munificentiam spectare qua Caesar Elephantos exhibuerit,

AFRICA. CAP. III.

QUem vero Elephantum in [note: Q. C. Marii numus.] Q. C. MARII numo compereris, Idibus adjectis, hieroghyphicum id Africam provinciam ab eo domitam ditionemque imperii in AEgyptum usque propagatam, significare crediderim. [note: Ac altero considatu viginti Elephantos in circi pugnaturos produxit, Plin l. 8. c. 7.] Elephanti porro Pompeii Magni currum subiêre Africo triumpho: et in numo argenteo admodum pulchro [note: Scipionis numus.] Scipionis Imper. inscriptio, cujus galea Elephantini capitis speciem habet, inferne aratrum, ante spica posita est: quae omnia ad Africae triumphum, et annonam inde largiter advectam spectant. inscriptio, Q. METELLUS.

V. LEGIO CAP. IV.

IN militaribus vero signis, Elephanti legionis quintae vexillis appingebantur: propterea quod C. Caesare adversus Lucium Scipionem civili bello decertantes ea legio negotium sibi contra Elephantos dari postulavit, reque stenue gesta reliquae victoriae occasionem praebuit.

ORIENS CAP. V.

SEd Augusto currum ex quatuor Elephantis S P. Q. Romanus in nummis decrevit, quod, ut puto, spoliis Orientis onustus Imperatorium inde triumphum duxerit. Id honoris Tib. Caesar post adeptum Imperium patri deferendum curavit, quod ipsa testatur inscriptio, quae sic habet: TIB. CAESAR DIVI AUG. F. AUGUST. P. M. TR. PO. XXIIX. AUGUST. S. P. Q. R. Eundem honorem Claudius Aviae Liviae Circensi pompa, currum quippe Elephantorum Augustaeo similem decernendum [note: D. Vespasiani numus.] curavit. Sed et D. AUG. Vespasiano currus ex quatuor Elephantis in numo est, cujus latus alterum inscriptionem habet ad reliquos honores tertii Consulatus: nam qui sua virtute ad Imperatorii fastigii culmen evectus erat, re in Oriente bene gesta, paribus cum Augusto honoribus honestandus fuit: ita Elephas junctus, provinciam patriam subjugatam hieroglyphice significabit Est et [note: Philipp. Imp numus.] Philippi Imperatoris numus, in quo Elephantus videtur gradiens sub magistro, cum inscriptione, AETERNITAS AUG.

MUNIFICENTIA. CAP. VI.

ESt autem inter virtutes regias illa, quae solet ante alias populorum benevolentiam conciliare, munificentia. hac ostentanda magni principes Elephanto plurimum usi sunt. Hinc videas in [note: Antonini Pii et Severi Pertina cis numus.] Antonini Pii numo Elephantem promuscide in semicirculum sursum versus lunata, cujus inscriptio est, MUNIFICENTIA AUG. Utque itidem in numo L. Septimii Severi Pertinacis Aug. Imper. VII. Elephans: ex promuscide in eundem modum curvata, cum eadem ipsa inscriptione, MUNIFICENTIA AUG. S. C. Namque hoc eos spectaculis exhibitos ostendit: atque hic eorum Imperatorum intelligenda munificentia, qui eos modo in certamen commisere, modo in saltationem, modo ut sunes scanderent et inambularent, edidêre. Quod si ad eorum quoque animalium liberalitatem trahere volueris, sane munificos hos et liberales invenias, sive ii [note: Stra. li. 15.] curatoribus suis, sive etiam [note: Pli. l. 8. c. 5. AElianus lib. 7. c. 43.] puellis, quarum amore se captos ostendêre, munera elargiri soliti sunt: quandam enim admirandam eorum in homines benevolentiam, gratumque in educatores animum scribit AElianus, exemplo illius, qui pro domino multum diuque pugnavit, eumque sagittis interfectum, promuscide sublatum ad praesepe suum asportavit.



page 21, image: bs021

TEMPERANTIA. CAP. VII.

SEd quid illud, quod etiam intemperantiae significatum, aut ejus, qui servare modum in rebus norit, per Elephantum qui cibum caperet, exprimebant? Assuetus enim certae pabuli mensurae, si quid largius opulentiusque apposueris, tantum assumit quantum quotidiana consuetudine pascere sit institutus. In Syria A [note: Plutar eho in libel lo quae animalia aqu tilia an ter restria, et c] cum domi quidam educaretur, magister accepta hordei mensura, dimidium singulis diebus intervertebat: cumque aliquando praesente domino totam illi mensuram apposuisset, simulatque animadvertit Elephantus duplicatam esse pabuli portionem, hordeum id in partes duas promuscide disgregavit, tam aequas, ac si vel modio quis dimensus esset, unaque magistro portione derelicta, consuetam sibi partem absumpsit: cujus facti meminit [note: Ibidem Plutarebus.] Plutarchus.

AEQUITAS. CAP. VIII.

[gap: illustration]

Neque quidem exemplum aliud praetereundum, ex quo aequitatis etiam idem hoc animal servantissimum esse fateamur. Quidam mensusae quae magistro impendebatur, et lapillos, et pulverem immiscebat, quo de pondere aliquid fraudaret: animadvertit Elephas apud illum carnes elixari, accedensque cinerem e foco in ollam, paria facturus injecit.

DECLINATOR INSANIAE.

ESt illud vere regium, insanos et dementens homines evitare. Quapropter AEgyptii hominem tali prudentia praeditum, ut nihil sibi cum stultis et fatuis esse vellet, ostendere cum studerent, Elephantum et Caprum hieroglyphice ponere soliti sunt: ac de Capro quidem suo commentario quae usui venerunt, perscripta sunt. Causam picturae hujus esse dicunt, quod Elephantus inspecto Capro quamprimum fugit, tantum est inter eos naturae morumque dissidium, ut virtus, vitium nullo possit pacto tolerare. Facit ad hoc etiam antiquissimum Mosaicae legis institutum, quo principes ubi deliquerint, sacra facere admonentur ex Hirco, cum alioqui privati homines Capram vel agnum immolarent.

VANILOQUENTIA EVITATA. CAP. IX.

[gap: illustration]

Cum vero vaniloquum genus hominum Regi cuipiam despectui habitum, ac sedulo evitatum ostendere curassent, Elephantum et Porcum appingebant. Elephas enim Porci audito grunnitu, in fugas se prori pit evestigio, non secus ac generosiores Equi, praesertim Scythici, Asinorum ruditum impotenter admodum exhorrescunt, quod exemplo Darii exploratum est. Nihil porro quicquam tam conveniens Regi, quam dicacitatem, vaniloquentiamque ab aedibus suis procul summovere: eamque inimicam sibi constituere, ut adagio receptum sit, Fidem Regiam asseverando in iis, quae omnino credi volumus attestari. De Porcis autem, quos pice oblitos, et mox igne flammatos Megarenses in Antipatri Elephantos immiserint, eosque ita fugarint, in Porci ipsius commentario historia recitat.



page 22, image: bs022

REX VILIUM ASSECTATOR. CAP. X

[gap: illustration]

Quia vero cornua animalium nulli majora, neque speciosiora quam Elephanto, hac ipsa etiam de causa Regem ostendit, cornua enim, ut in Cervi commentario declaratum est, dignitatis et sublimium honorum significatum habent. Hominem igitur AEgyptii amplio ri aliqua dignitate tituloque honestatum, qui tamen nulla vel majestatis, vel decori ratione habita, vilissima quaeque sectaretur, sordesque omnes perscrutaretur, signi ficare si vellent, hieroglyphicum Elephanti qui mures venaretur, proponebant: indignus quidem tam vasta mole labor. Eademque nota inurendum facinus, quo [note: Suetonius in Domitiano. c. 3.] Domitianum jam Imperatorem stylo muscas perfodientem derisum accepimus: vel patrem ejus Vespasianum [note: Sueto. in Vespasiani. c. 16.] de lotio vectigal exigentem, quamquam ejus lucelli odor ei bonus videretur. Verum super hac re notum adagium, Mures negligit elephantus. Ac ne quis cavilletur, Elephanti dentes insignes esse, non cornua, Pausanias omnino esse cornua contendit, tum aliquorum animalium exemplo: quibus aut in supercilio, aut in naribus cornua nascantur: tum quod per aliquot annorum periodos corrupta decidant, et nova subpullulent, igneque molliantur, quod in dentibus haudquaquam fit, et quod in cranio oriantur.

METICULOSUS. CAP. XI.

ESt et illud Regum fere omnium proprium, ut ipsi ad suam (quod ajunt) umbram expavescant: ita potentiae comes additus est uniuscujusque rei metus. Elephantum autem consternationis hieroglyphicum esse manifestum, si praesertim ii ad stagna limpidae aquae, unde sese tanquam in speculo contemplari queant, deducti pingatur, quam speciem supra modum reformidant aut certe abhorrent, et adversantur, eaque de causa turbidam omnino bibunt. Atqui hinc Indorum populi, apud quos magnus earum beluarum proventus est, si quos fluvios cum his tranare parent, illunes nubilesque noctes observare consueverunt.

LONGO TEMPORE QUID EFFECTUM. CAP. XII

SUnt qui pullum Elephanti pingant, quippe cui nondum dentes enasci coeperint, si longo quid temporis intervallo factum significare voluerint: hunc enim utero gestari Theophrastus decennium scribit, quamquam [note: Citatur a Plin. in praefatione bistoriae nat.] Aristoteles, AElianus, et alii annos longe pauciores ponant. Utcunque sit, vulgatum inde dicterium est, Citius Elephantos parere, quotiens tarditatem negotii alicujus incessere voluerimus. De iis vero, quae minime fieri posse speremus, Ennius dixit, Prius locusta peperit Lucam Bovem. Ita enim prius Romani vocaverunt Elephantos, quod a nostris in Lucania primum visi.

VICTUS PROVISIO. CAP. XIII.

ESt et illud apud horum celebre hieroglyphicum super Elephanto, ut hominem frugi, et de victus ratione maxime solicitum indicare vellent, Elephantum pingerent dentes suos terra condentem, Eum siquidem ajunt, simulac caducos dentes suos intellexerit, sponte evellere, et terra infodere. Verum ego crediderim potius Vitae suae prospicientem, quam Victui legendum, Philippumque ipsum deceptum aliqua forsitan AEgyptii vocabuli aequivocatione. Manifestum enim est ex receptorum authorum probatione, Elephantes dentes suos nonnunquam venatu allisos arboribus excutere, scientes se eorum causa peti, ut ita praeda derelicta vitae ipsi suae prospiciant. Et ne indicio sint venatoribus, quotiens prae senecta deciderint, eos etiam tum humo concedunt. Unicuique tamen sit integrum quam maluerit sententiam sequi.



page 23, image: bs023

CONCORDIAE DISCORDIAEQUE EFFECTUS. CAP. XIV.

HUic vero significato subjiciemus illud, quod nonnulli Sallustii sententiam, quae est, Concordia res paruae crescunt, discordia maximae dilabuntur, novo commento pingere, non tamen infeliciter excogitarunt. In illo, Formica in Elephantum crescit opposito caduceo: in hoc Elephantus in Formicam desinit, aqua et igni pro rebus maxime contrariis adjectis. Verum ex hujusmodi figmento si caduceum et aquam et ignem summoveas, perfectus etiam intellectus significari potest: quippe, qui minimorum aeque ac maximorum cognitionem sit optime consecutus, omniumque unam quasi scientiam conjunxerit. Sed enim interpretamentum hoc perinde ac illud arbitrarium esse, non inficior. Sed dicet aliquis, Quorsum Elephantus ad Formicam? Plutarchus porro de Formica multa magnifice locutus, quod animal est omnium minimum, ita de maximo non dissimilia se dicturum profitetur.

STUPOR. CAP. XV.

ATque hic qui mentis tot exhibuit experimenta, quo, vel Cicerone id asserente, [note: Philostra. lib. 2. de vita Apollinii. Elephas proximus homini prudentia et consilio.] libro de Natura Deorum 1. beluarum nulla prudentior, stuporis tamen notae propter unam vastitatem nonnullis habitus fuit, ut legere est apud Diogenianum: cui Philostratus etiam subscribere videtur, dum neque Elephanto, neque dentibus ejus quicquam esse cum lyra dixit, neque quidem cum peritis viris: cujus haec in Amphione verba sunt, quae quidem ideo Graece ponere libuit, quia in impressis exemplaribus corrupta leguntur: [gap: Greek word(s)] , quod perinde esset, atque illud quod de Asino fertur, Nihil illi cum lyra. Quin et Plautus in hanc sententiam: Meus, ait, herus Elephanti corio tectus, non suo est, neque plus habet sapientiae, quam lapis. In quam sententiam Graeci dicunt, [note: Ab Elephanto nil differs.] [gap: Greek word(s)] . Et Tertullianus eum Bestiam vocat insulsissimam, et si aliquam in Divinis literis prae se ferat imaginem. Eucherius hominem eum signo hujus dicit indicari, qui magna et enormia scelera perpetrarit, citato ad hoc Salomonis loco: Et adducebant ad Salomonem Simias et Elephantos. Et tamen Indici, cum omnium sint ferocissimi, adeo ut difficulter cicurari possint, ad instrumenti Musici pulsationem cantilenarumque modulationes animum intendunt, auresque ad audiendum arrigunt, atque hinc ita demulcentur, ut nullo alio commento efficacius comprimant ferocitatem. Sane tria Elephantorum genera authores ponunt, palustres, montanos, et campestres; Palustres omnino dementes levesque esse, montanos pravos et insidiosos, campestres mansuefieri facilius, et longe dociliores ajunt, quos nequaquam stupidos existimant illi, qui eos in theatris figurarum notas et mutationes varietatesque callere, multorum testimonio compertum asserunt. Romae illud accidisse proditum est, cum eorum grex et saltationes, et orbium lubricationes edoceretur, indociliorem fuisse unum, qui cum a magistris increpatus et castigatus esset, noctu visus est ad umbram Lunae institutionis documenta illa per semetipsum attentare, meditari, et exercere. Verum haec non ita forte videantur admiranda, quae fame magistra discere cogantur: illa potius admiremur, quae faciunt, fieri nullis unquam legibus instituti, probitate, prudentia et aequitate, nullis fere animantibus inferiores.

[gap: illustration]

PIETAS. CAP. XVI.

QUid quod sponte sua naturae quadam sublimitate praediti, pietatem colunt, et religionem observant? Nova enim apparente Luna, sponte, ubi jure suo degunt, vivo se flumine purificant: si morbis insestantur, Deorum auxilium implorant, herbas coelum versus jaciunt, earum internuncio eo preces allegante, qui quidem gestus excipiendus est ab


page 24, image: bs024

iis, qui pietatem ex Elephanto picto exprimere voluerint. Iidem humanis proximi sensibus, sermonem patrium intelligunt, gloriam et honores ambiunt, ignominia notati, mortem infamae vitae praeserunt, quam interdum, alia sibi consciscendae mortis occasione negata, inedia finierunt. Quoties vero in theatris oppressi, amissa fugae spe, vulgi misericordiam supplicarunt, et quadam sese lamentatione complorantes, totum caveae consessum in lachrymas concitarunt?

MANSVETUDO. CAP. XVII.

[gap: illustration]

Cum tamen tanta ipsi sint aequitate, mansuetudineque ut crudelitatis alienae ministerio fungi minime cogi possint, quod irrito olim Bocchi conatu apparuit, contra minus validas feras pugnare prorsus negant: cumque majoribus non nisi lacessiti; et in grege pecudum ambulantes, occurrentia manu dimovent, ne quid obterant imprudentes: tantaque illos imbecillioris hujus gregis tenet reverentia, ut vel feri ex Arietis conspectu mirifice cicurentur, lenesque atque tractabiles fiant, author Plutarchus Symposiacw~n XII. Quid quod aberrantem hominem in solitudine factum obviam non modo non trucidant, aut alia afficiunt injuria, sed clementer [note: Plin. c. 4. lib. 8.] et placide sese duces praebent, et viam illi commonstrant? Quod vero de sermone dicebamus, quem patrium intelligant, ac etiam certum eos inter se habere tradit [note: Elephantes inter se colloqui [gap: Greek word(s)] .] Oppianus, verum nonnisi a magistris suis intellectum. Jam illud aetati nostrae claro innotuit experimento, eos magistri suo dicto audientes esse, sive progrediendum, sive regrediendum sit: quem feriant, quibus abstineant, quos invadant, ubi temperandum irae, ex ipsius magistri sermone cognoscere, ut non immerito confirmata sit opinio, Hujusmodi esse quandam illi beluae cum genere humano societatem, ut M. Tullii [note: Epistola ad Marium.] super ea re identidem usurpemus. Cum igitur Elephas justi et moderati imperii species quodammodo esse videatur, merito Regis nomen, tum ob virtutes, quas superius in eo recensuimus, tum ob hanc ipsam mansuetudinem atque clementiam, adeptus est M. Antonius cognomento Philosophus, nihil quicquam esse dicebat, quod Imperatorem Romanum magis commendaret gentibus, quam clementiam, eaque de causa, neque quidem in rebelles suos saevitum voluit. Haec Caesarem Deorum adscripsit numero, haec Augustum consecravit, haec Pio cognomentum dedit: hac eadem de causa Senatus Roman. timore eo liberatus, quem ex Maximini Imper. immanitate contraxerat, clementissimis Impp. Maximo Balbino et Gordiano statuas cum Elephantis decrevit. Quamvis alia de causa Gordiano tertio quadrigae Elephantorum decretae sunt quippe, ut qui Persas vicisset, triumpho Persico triumpharet. Sed qualis ea in animali bruto mansuetudo fuit, quam recitat Plutarchus? Romae cum pueri quidam per lasciviam Elephanti promuscidem stylis pupugissent, iratus ille unum ex illis arripuit, eum in sublime jaculaturus, sublatoque ad hoc prae metu puerorum ingenti clamore, socii morituri vicem deplorantium, tanto omnium moerore Elephas intellecto, arreptum puerum humi molliter deposuit, satis habens metu illo puerilem audaciam castigasse.

IRA LACESSITA. CAP. XVIII.

QUamvis vero ita natura mansueti sint, in iras tamen acriter incitantur, perturbatique irritatione aliqua acerbiore, immaniter efferascunt. Justus enim (ut in Divinis habetur literis) cum irascitur, pejor est, eoque casu tam hostibus quam ductoribus suis perniciosi sunt. Quam in eo animali naturam cum non ignoraret Annibal, eam in usum suum convertit: quippe cum in praealti fluminis transitum Elephantos compellere non posset, neque materiae, qua naves conficeret, copiam haberet, ferocissimum Elephantum sub aure vulnerari jussit, percussoremque transnatato statim flumine procurrere:



page 25, image: bs025

[gap: illustration]

Elephas exasperatus ad persequendum sui doloris authorem, transivit amnem, et ita reliquis idem audendi exemplum fecit, ut Stratagematicw~n libro primo apud Julium Frontinum habetur; idque in trajiciendo Rhodano sactum Livius tradit, quamvis variatam actae rei memoriam esse confiteatur. Sane Mauri [note: Cor duplex elephanto.] affirmant cor duplex Elephanto esse, altero quidem irasci, altero ad lenitatem induci, atque hoc illud, quod horum utrumque munus supra modum exequitur. Sane Elephas ad haec usque tempora longa seculorum serie in Italia fabulosus habitus est, neque hominum quisquam adduci poterat tam deformem immanemque beluam, qualem quantamque in picturis aspiciebant, iis dotibus excellere, quibus apud rerum scriptores insignis habebatur. Nam quamvis trecentesimo ab hinc anno Fridericus II. Imperator Elephantem ad nos ex Idumaea transvexerit, et superiori aetate alter in Italia visus fuerit, nihil tamen praeter corporis vastitatem, quod celebratione dignum censeretur, super illis memoriae pro ditum extabat. Caeterum omnem historiae antiquae fidem adimplevit, Hanno [note: Hanno Elephas.] Elephas, quem initio diximus ab Emanuele Lusitaniae Rege, Indiaeque triumphatore, Leoni X. Pontif. Max. dono missum, ac nos Romae vidimus, Reverendiss. Domine, qui tanta ingenii, intelligentiae atque docilitatis exempla praestitit ea aetatula (quadrimus enim huc advectus erat) ut non modo quae a scriptoribus tradita fuerant credamus, verum authores ipsos in hoc animantium genus quasi invidos, elevasse plurima, quae longe magnificentius illustranda fuerant, suspicio sit. Hinc factum, ut ad ejus significata, et eorum causas recensendas effusior accesserim, qui priusquam animal inspicerem, ne pro anilibus fabulis eorum bona pars acciperetur, veritus fuissem. Illud autem profiteri possumus, de reliquis animantibus quaecunque fidem excedere videantur, scriptorum authoritati nos acquiescere: super Elephanto vero quaecunque admiranda traduntur, nos in Hannone, vel paria, vel veteribus illis longe majora, oculata fide deprehendisse, cujus rei Romam ipsam frequentissimum totius orbis theatrum testem appellamus. Sed minime hoc dissimulandum, quod super ejusdem Hannonis ingenio Michael [note: Simile fere exemplum Christoph. a Costa in libello do Aromatibus.] Sylvius, Regis sui ad summum Pontificem orator, summae. ut nosti, vir integritatis, fideique sanctissimae, atque alii narravere, remque multorum testimonio comprobavere. Cum destinasset Rexeum Romam Pontifici Maximo donum ire, navi quam inscenderet jam instructa parataque ad profectionem, nullo unquam pacto per aliquot dies fieri potuisse, ut Hanno vel duci se ad navim, vel si quo modo adductus fuisset, eam vellet inscendere, usque adeo aversabundus profectionem hujusmodi reformidabat. Cumque Rex super ea re sollicitus admodum esset, magnisque pollicitationibus unumquemque invitaret, qui deducendi, asportandique Hannonis negotium suscepissent, neque quisquam nomen profiteretur suum, insusurratum est demum Regis auribus, ejus beluae magistri dolo haec fieri: quippe qui puellae cujusdam amore perditus, aegre ferret se in tam longinquas regiones ablegari, proindeque Hannoni persuasisset ne se abduci pateretur abvehendum, quippe eum in loca sterilia, inamoena et barbara, ubi ludibrio contumeliisque omnibus tanquam hosticae terrae animal afficeretur, neque victui neque ornatui ejus vel necessaria, vel commoda suffectura: longum ad haec iter et incommodum, et vastum maris aequor arandum, ut satius esset in qua tunc erat terra quamprimu contrucidari, quam per tot viarum difficultates ad aerumnosissimam denique vitam pervenire. Rex hac re cognita, magistrum Hannonis ad se quamprimum accersiri jubet, seque dolos ejus comperisse dicit: ageret itaque ut intra triduum Hanno in navim imponeretur, idque ni proprie fieret, interminatus est actutum se hominem extremo supplicio affecturum, ut aliis exemplo esset, qui mandatis Regiis fucum facere ausi essent. Hac [note: Recons'et memorabilis bistoria.] Regis asperitate territus Elephanti magister, cum nullam in cunctatione salutem intueretur, discipulam beluam aggreditur, docet se malevolorum quorundam fraude


page 26, image: bs026

subornatum, qui et selicitati utriusque inviderent, et regi optimo male obtemperantes essent, longe autem secus rem habere, quam illi mentiti essent. Siquidem non immania et effera loca profecturi erant, sed ad urbem orbis terrarum dominam, amoeno loco sitam, ubi rerum delitiarumque omnium quotquot vel avidissimi cujusque cupiditate expeti possint, copia fertilissima redundaret. Ibi esse Principem, cui totus pene terrarum orbis assurgeret, apud quem is in deliciis habendus esset, et tanquam Lusciniae pullus, lautitiarum blanditiarumque affluentia nutricandus: proinde bono animo esset, secumque primo quoque tempore laetus et alacer navem inscenderet, affuturos navigationi Deos cursum omnem incredibili felicitate persecuturos. Ita Hannonem ab eodem magistro in aliam sententiam deductum, ubi signa data sunt, ultro navem conscendisse, neque ulla unquam imperia toto itinere detractasse.

DE RHINOCEROTE. CAP. XIX.

QUi Rhinocerota in Domitiani numis inspexere, quid id signum sibi velit, quaeritare solent. Ego factum id ad Principis adulationem dixerim, qui animalia hujusmodi spectaculis obtulerit, cujusmodi munus illud fuit, quod a Valerio Martiale celebratur;

Praestitit exhibitis tota tibi Caesar arena,
Quae non promisit praelia Rhinoceros.
O quam terribiles exarsit pronus in iras!
Quantus erat cornu cui pila Taurus erat!

IRACUNDIA EX TARDITATE FEROCIOR. CAP. XX.

[gap: illustration]

Sunt enim qui lentitudinem irascendi, ac nullum mox adhibitum modum excandescentiae, per hujus animalis hieroglyphicum intelligant. Nam in eo conveniunt authores, magna id indigere irritatione, sed ubi irasci coeperit, esse ferocissimum, quod et altero Martialis expressit Epigrammate:

Sollicitant pavidi dum Rhinocerota magistri,
Se que diu magnae colligit ira ferae:
Desperabantur promissa praelia Martis,
Sed tamen is rediit cognitus ante furor.
Namque gravem gemino cornu sit extulit Ursum,
Jactat ut impositas Taurus in astra pilas.

REX POTENS IMBECILLIORIS ARTIFICIO PETITUS. CAP. XXI.

[gap: illustration]

Sunt qui volentes, potentem aliquem Regem imbecillioris alicujus artibus vexatum intelligere, Elephantem pingunt in certamen a Rhinocerote lacessitum. Nascitur hic siquidem natura hostis Elephanto, longitudine ei pene pari, sed cruribus multo brevioribus, colore buxeo, ut ait [note: Lib. 8. cap. 20.] Plinius. Cornu is ad saxa limato se pugnae praeparat: in dimicatione alvum maxime petit, quam esse molliorem intelligit, eaque perfossa, actutum superat Elephantum.

ROBUSTUS. CAP. XXII.

SAne fortem atque robustum Divinae literae, ut Eucherius tradit, per Rhinocerotis imaginem accipiunt illudque Jobi ex Hebraeo affertur. Numquid vult Rhii noceros servire tibi? Terribilis, aitis, fera Rhinoceros, cu, gemina in naribus cornua: atque ita in [note: Domitia. [?] numus.] Domitiani numis


page 27, image: bs027

observavimus, in quibus Rhinoceros spectatur nares gemino cornu insignis, qualem celebrat Martialis. Praeterea qui nuper allatus est ex India inferiori ad Lusitaniae Regem, cujus imaginem ad Leonem X. Pont. M. transmissam vidimus, unum quidem in nare cornu habet, alterum superne prorumpit, non adeo magnum; sed praevalidum esse Lusitani omnes, qui animal viderunt, attestantur. At longe curiosius hoc videndum: in Divinis siquidem literis, [gap: Greek word(s)] , Unicornem scilicet et Naricornem plerisque locis confusim acceptum fuisse nimirum a novis et veteribus Theologis, qui cum historiam ignorarent, duo haec unum eundemque esse crediderunt, ita ubique ab aliis Unicornem, ab aliis Naricornem uno eodemque loco positum invenias. Id quod accidisse puto, quod, uti diximus, plerique horum idem esse animal arbitrati sunt Rhinocerota et Monocerota: cum alioqui longe diversa sint, separatimque a Plinio utrumque positum, qui libro octavo, capite post vigesimum [note: Monocerotis ac Rhinoeerotis descriptio, et ejus in divinis hieroglyphicum.] primo, Monocerotem asperrimam ait feram, reliquo corpore Equo similem, capite cervino, pedibus Elephanto similibus, cauda Apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duûm eminente. Quae quidem descriptio eum signat, quem vulgus Halicornum vocat, quem ajunt pudicitiae ita amantem esse, ut non nisi puellae virginis ope capi possit, quam venatores ibi statuerint sedentem, quo animal ad potum pabulatumve se conferre animadverterint. Accurrere enim Unicornem ad puellam hujuscemodi, inclinatumque caput in ejus gremium collocare, altissimoque mox occupari somno, signoque a venatoribus a puella dato approperare eos, et feram nullo negotio capere, atque hoc unius tantum cornu praemio, quod contra venena pollere praedicant: ramenta quippe ejus efficacissime sanare, et toris stratis partem ejus impositam, si quid veneno vitiatum apponatur, sudorem emittere. Rhinocerota vero eodem libro Plinius cap. XX. ponit, qui cornu non in fronte habeat, sed in naribus, alterum eum a Dracone hostem genitum Elephanto, et quae superius allata sunt de utriusque pugna. Sane alibi in Divinis literis Rhinocerota hieroglyphicum esse sortis et robusti [note: Job. 38. 12. Nu. 23. 22.] viri, uti superius dictum, notat Eucherius citato ex Jobo loco, Numquid volet Rhinoceros servire tibi? Et apud Balaam scriptum invenias; Cujus fortitudo quasi Rhinocerotis, ut Latinae pleraeque omnes habent interpretationes, quamvis Sanctes Unicornis, reddiderit. Igitur si quid ariolandum, cum Psalmo hoc vigesimo primo comparatio referatur ad animalia robustissima et indomita, divinumque auxilium contra eorum imperium atque vim imploretur, quippe ut Chaldaei et Arabes [note: Psal. 28. 6.] exposuerunt, Salva me a feroci fortissimo sicut Leone a Rege potente, cujus potentia sit sicut Naricornis, eamque plerique lectionem probent, non dubitarim asserere, hoc loco, Rhinocerotis, legendum. Ubi vero Psalmo vigesimo octavo mentio sit amabilioris animalis, dicitur quippe Sarion apud Hebraeos, quod Graeci reddidere [gap: Greek word(s)] , Latini, verbum verbo reddentes, Dilectus, quemadmodum filius Unicornium: vetus etiam traductio Unicornium habeat, nulli dubium esse crediderim, quin castigatior istius loci lectio sit [gap: Greek word(s)] . Atque haec, mi Domine, sunt, quae super Elephanto, qui Rhinocerota secum traxit, colligere per occupationes licuit. Tu, qui aetatem omnem, horasque omnes assiduae lectioni soles impendere, longe illustriora reconditioraque forsitan inveneris, quae si ad manus meas pervenire non potuerunt, indulgendum est mihi: non enim ignarus es, quantum mihi Principum obsequia, negotiorumque perturbationes de studiis literarum subtrahant, crebrisque me interpellationibus avocent. Quare tu, atque alii, qui vitae meae rationem inspicitis, mihi esto aequiores, praesertim cum admoneat Maro: Neminem esse qui possit omnia.



page 28, image: bs028

JOHANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIRER III. DE IIS QUAE PER TAURUM, ET BUBULUM OMNE GENUS SIGNIFICANTUR. Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD ERUDITISSIMUM LAELIUM TAURELLUM, Illustriss. Cosmi Ducis Florentinorum Juri Praefectum.

IN publica peccare commoda videar, doctissime Taurelle, si Tauri mei mugitus nescio quos Serenissimo Duci Cosmo meo, imo tuo, imo proborum omnium patrono, dedicare non erubuerim. Non quamvis non sim nescius eum studiosorum commodis applaudere, majorum suorum exemple, qui omnes summam et eam aternam laudem comparavere, dum scilicet literas et virtutes, et bonos omnes mores in Italia, atque adeo in ipsa clarissima civitate Florentia florere, et in honore esse, omni studio conatuque omni curavere: negotia tamen, quibus juvenis ornatissimus nunc in tanto rerum Italicarum motu et perturbatione detinetur, non permittunt, ut importunus eum accedam, tamet si sapientissime, et magna cum civium suorum commendatione omnia temperet, et moderetur, ita ut omnes curam studiumque senile in aetate tam viridi, admirentur. Quare Taurello potius amico benignissmo eum alendum curandumque dedi, cui cibus is, quo Taurus noster pascitur, sufficit abunde, ut cum opportunum fuerit, res que ipsa monuerit, suo tempore et loco Taurellus de Tauro, quae in eo sunt laudabilia, atque magnae etiam admirationis, proferat et ratiocinetur, Principemque ingenio praestantem, quibus dotibus animal polleat; et, si dicere licet, quibus virtutibus insignis habeatur, interdum commonefaciat. Nam quae homines recte laudabiliterque faciunt, cum illi ad haec agenda nati sint, et unus quisque ab animo suo, quae qui ratione pollet, possit exempla desumere: quia tamen dotes hae ab humana natura dimanant, non usque adeo sunt in nobis admirandae: sed quae fera faciunt animalia, quibus singuli fere singulis motus sunt impertiti, si ultra naturae suae fines provehantur, eo preciosiora judicantur, quo magis inter dum humanum genus in certamen provocare comperiuntur: cujusmodi multa admiranda super Elephanto proximo Commentario ad Reverendis. Sfortiam commemoravimus, quibus non inferiora forsitan de Tauro vel Bovillo omni genere dicturi sumus.

TEMPERANTIA. CAP. I.

ADmirabilem quandam in Tauro continentiam cum animadvertissent AEgyptii Sacerdotes, temperantia praeditum hominem, ab humanarum quippe rerum affectu non alienum, caeterum modestiae servantissimum, significare si vellent, Taurum naturae admodum robustae ac validae faciebant, cujusmodi speciem Philostratus Pasiphae descripsisse videtur, cum ductorem illum gregis, pugnacem, superbum exultantem, speciosum cornibus, colore niveo, lato gutture, cervice crassa, palearibus late longeque pendentibus, armis ad aspectum inhorrescentibus effingit: qualem quippe faciem habemus in nummo quodam argenteo, cujus inscriptio est, [note: M. L. Thorii numus.] M. L. THORIUS. Causam hujus hieroglyphici eam Philosophi tradunt, quod animal hoc sit calidissimum, atque inguine praecipue potens, ita ut uno tantum initu citra motum impleat efficacissime: quod si contingat, ut a naturali aberrarit loco, Vaccam ea in quam occursarit parte, qua praeditus est inguinis firmitate, vulnerat, non secus ac si telo eam acuto impetiisset. Usque adeo vero semel illi promptuarium est, ut exectum Taurum implesse tradat Aristoteles, atque hinc plerique veteres scriptores, viri pudenda Taurum appellavere, ut muliebria [gap: Greek word(s)] . Animal tamen hoc in libidinem


page 29, image: bs029

usque adeo concitatum et furens, non saepius quam bis die inscendit: a conceptu vero ipsius Vaccae modestus castusque, nihil ulterius tentat. Hujus rei causam in Vacca multi ponunt, quae Taurum propter rigorem genitalis nimiamque tentiginem, veluti Cervae etiam, neque non Testudines faciunt, raro patiatur. Unde dixerit [note: In Epod. Carm. lib. 2. od. 5.] Horatius de fugitiva puella:

Nondum subasta ferre jugum valet,
Cervice: nondum munia comparis
AEquare, nec tauri ruentis
In venerem tolerate pondus.

Sed enim spectandum hoc exemplum continentiae habere causam in Tauro, manifestum est ex eo, quod sponte Taurus a conceptu, divortio quasi facto, secubat, ac, ut in Epiro maxime videre est, trium plerumque mensium spatio non apparet, sed errabundus, ut apud Virgilium [note: Ecloga 6.] est, Latus niveum molli fultus hyacintho, Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas, et, quod ait [note: Lib. 6. de natura animalium.] Aristoteles, [gap: Greek word(s)] , quod non infeliciter quidam Abarmentatur dixêre, hoc est seorsum a Vaccarum consortio, grege convictuque pascitur. Quod dictum volui, ut unusquisque sciret quo gestu Taurus pingendus sit in continentiae significatum. Ut vero ad verbum [gap: Greek word(s)] , et ex historia ad proverbium revertamur, haec eo spectant, ut impositum petulantiae modum, et probatissimam ex ea pictura continentiam intelligamus: atque ita forte accipiendum illud apud Theocritum, [note: In Idyllio Thyenicho.] [gap: Greek word(s)] , in sylvam abscessit Taurus; sed haec tamen, quia copiose et feliciter sunt eruditissimis plerisque viris, praesertim Erasmo [note: Chil. 1. Ce. 1. pro. 43.] Roterodamo, tractata, nos non ulterius prosequemur. Neque vero me latet in Epiro Pyrrhicas [note: A Pyrrhi regis cura. Pl. l. 8. c. 25.] Boves fuisse mirae magnitudinis, quae quia Veneris expertes essent, et omnino intactae custodirentur, [gap: Greek word(s)] dicebantur: sed hoc illis hominum cura, non natura dabat. Eaedem neque jungebantur, ideoque Injuges dictae, quod incontaminatae pudicitiae symbolum prae se ferrent. Minervae in primis mactabantur, virginitatis, quae jugum nesciat, indicium. Ex iis autem satis manifestum est, nos in libidinis temperantia dubio procul ab eo genere vinci, quod alioqui procacissimum, et in [note: Venus cur Aurea dicta.] rivales pugnacissimum esse constat. Quare haudquaquam levi de causa coelestis ille Taurus Veneri dedicatus, neque Venus temere a sapientissimis Poetis Aurea vocitata est, quae quidem synceram, castam et puram generandi cupiditatem coelitus inspirat, non lascivias petulantiores, adulteria turpia, et impudicam humani generis contumeliam, quam voluptatibus dediti mortales, dum appetentius aequo per summam incontinentiam consectantur, cogi se vi siderum affirmare audent, quo suae velum impudentiae praetendant, cum tamen a coelo nihil non undecumque sanctissimum emanare verissime dicat Plato. Sedenim si non ex civilis vitae moribus, si non ex disciplinis, et sapientum praeceptis, si non denique legum minis ad honestatem institui potuimus, age age, jam a brutis rectam vivendi rationem adipiscamur, et ingenium eorum secuti, nostrae opem feramus imbecillitati. Tali autem continentia fuisse praeditum Drusum, fama canit, qui se uxori, quamdiu in expeditione Germanica fuit, conservavit, Et quod de Tauri secubitu dicebamus, Pescennium quoque Nigrum ferunt ignarum rei Venereae fuisse, nisi quantum procreandis liberis impenderetur. Invenies hujusmodi exempla in historiis etiam recentioribus, ut de Pemone Bellunensi, quem Utinenses ob integritatem, justitiam, summamque prudentiam, Principem sibi delegêre. Neque sua in hoc fraudandum laude foemineum genus, cum Zenobia illa Aureliani Imper. etiam hostis epistola commendetur, quae Gallieno Rempub. negligenter administrante, imperium sibi comparavit. Eam ferunt cum semel concubuisset, expectatis menstruis se continere solitam, si praegnans esset; sin minus, potestatem quaerendis liberis viro concessisse. Vulgo tamen apud Seras nefas est a conceptu foeminam adiri. Ejus continentiae atque modestiae causa, qua Boves, ita ut ostensum est, commendantur, Mycerinus AEgypti rex, Cleopis filius, filiam, quae se suspenderat, quod stupratam sese a patre ferret indignissime, lignea Bove auro solido superinducto condidit. Et antiquissimis Hebraeorum sacris offerre [note: Hieroglyphicorum usus.] Vitulum, est carnis impotentiam pervicisse, ut Origenes in Levitico interpretatur. Exempla vero hujusmodi ea de causa nonnumquam interserimus, quia totus hic noster labor ad eorum usum susceptus est, qui pictura delectantur, ut praeter AEgyptiaca, et alia pleraque mystica historiam etiam habeant, quam ad id quod elegerint argumentum accommodare possint.



page 30, image: bs030

MODESTIA. CAP. II.

NEque alia de causa crediderim ego mulieres Elienses, cum Baccho, quem colebant, preces funderent orare solitas, ut [gap: Greek word(s)] , Taurino quippe pede, ad se veniret, nisi ut suam ita modestiam ostentarent: nihil enim minus foeminam decet quam praecipitantia, vel ardor audaciae. Quare Dido, Virgiliana cum modesta inducitur, breviter, et vultum demissa profatur. Figurabant vero Graeci Dionysium Tauri specie, quod eundem, et Osirim intelligebant, de cujus probitate atque justitia summisque in humanum genus beneficiis, multa multis in locis hoc commentandi genere dicenda sunt. Porro Dionysius apud Argivos [gap: Greek word(s)] , quasi bovigenam, aut ex bovillo genere dicere vellent, cognominabatur. Quod vero superius dictum est, coelestem Taurum pios et honestos atque legitimos amores afflare, non sum nescius Julium Maternum iis impudicitiam minari, qui Taurum habuerint in horoscopo: maluissem eum prolificum, aut foecundum dicere, ne notam eam coelo injussisset immerito. Hujus sane fertilitatis, et praesentaneae seminis facultatis ergo institutum ajunt boni ominis causa, ut in condendis oppidis sulco illo primigenio imprimendo, Bos mas non castratus, et Vacca jungerentur, et cum sacrificabant circum moenia, quinto quoque anno integra animalia mactabant. Sane Orpheus mensem [gap: Greek word(s)] appellat, unicornem quippe Vitulum. Et Eustathius [gap: Greek word(s)] mensem ait Bovem dici: utpote qui sit generationis effector.

PETULANTIAE FRAENUM. CAP. III.

[gap: illustration]

AD haec Niliaci illi sacrorum custodes, cum hominem a priori petulantia sibi modestius consulentem significare vellent, non simplici forma Taurum, sed Caprifico caput, colla armosque redimitum, pro istiusmo di virtutis hieroglyphico proponebant. Caprifico enim [note: Taurus ab Hercule superatus.] ea vis est, ut lascivientium Taurorum, et quantum vis serocientium naturam usque adeo compescat, eorum collo circumdata, ut immobiles propemodum eos reddat: cujusmodi Taurum ab Hercule compressum domitumque mystico fabulamento Graecia con finxit, perinde ac reliqua etiam monstra superata, cessisse virtuti vitium hieroglyphice significant: tametsi non sum ignarus, quae de Tauro Herculeo traduntur, referri a plerisque ad Acheloum amnem, cujus fabula, quia omnibus est scholis tritissima, mihi nunc est dissimulanda. Origenes Adamantius Taurorum immolationem, quae in divini numinis tabernaculo fieri jussa est, per Hebraeorum legem, significare dicit apud nos superbiae tumorem et insolentiam esse mactandam. De vitulo vero in holocaustum offerendo, copiosissime scribitur ab eodem in Levitico homilia secunda.

OBTUTUS AMATORIUS. CAP. IV.

NEque tamen illud omitti debet, Obtutum amatorium, qui modestia servata fiat, ad Tauri oculos referri solitum a peritissimis. Unde illud, [gap: Greek word(s)] , quod tum in Platonis, tum in Xenophontis Conviviis, et Phaedone, et alibi, eadem fere sententia positum animadvertas, tametsi nonnulli rem ad indignationis significatum retraxêre, torvumque tueri interpretantur: quo significato apud Aristophanem super AEschylo dictum, [gap: Greek word(s)] , Aspexit igitur Taurice ad humum lumina dejectus. Hac enim facie iratus AEschylus inducitur ab Aristophane. Neque sum nescius torvitatem a Taurorum ferocia dictam, ut etymologiarum authores tradunt, qui torvitatem Tauri acerbitatem interpretantur. Huic longe dissimile est, [gap: Greek word(s)] , quo quidem oculorum pulchritudo, atque gratia significatur, In iis tamen quos superius citavi, nimirum de amatorio


page 31, image: bs031

obtutu intelligitur, in quo modestia primas obtinet, isque plurimum fieri solet in obliquum, et id torvum est.

BONORUM OBSEQUIUM. CAP. V.

[gap: illustration]

Alia porro picturae specie, hominem ea modestia praeditum, ut facile eum queas a perperam factis avertere, indicare si vellent, Taurum genu dextero illigatum pingebant: hunc enim si dextero alligaveris genu, mansuetum et vincula consequentem invenies. Hoc cum Romae Clementis VII. principatu Graeculus quidam effecisset ducto saepius ferocissimo Tauro per universam urbem, quemtenui admodum funiculo ita religarat a genu, peritissimi Magi nomen apud imperitos assecutus est. Edomitae autem ferociae hieroglyphicum apud Georg. Anselmum vidi, impressum numo Taurum cauda surrecta, capite cervino, [note: Taurus numo impressus.] anteriore crure laevo genu flexum, sub querno stipite, a quo laurea pendebat: ab altero latere caput Leonino spolio armatum. Inscriptio, MILO CROTON.

PROLES MASCULA, PROLES FOEMINEA. CAP. VI.

AEgyptii iidem Sacerdotes, ubi masculam prolem mystice describere vellent, Taurum ab inscensione in dextram se partem demittentem figurabant: si vero foemineum foetum exprimere voluissent, eundem in laevam avertentem sepingebant. Compertum siquidem est, Taurum a conceptu discedentem si deflexerit in dextram, marem esse genitum, si ab laeva abscesserit foemineum esse foetum. Adhaec Parmenides, foetum tunc esse patri similem asserit, cum a dextera locorum parte editur, matri vero, cum ab laeva. Hippocrates tradit sinistro teste obligato marem generari, dextro vero foeminam, tantique esse dextrarum sinistrarumque partium in maribus foeminisque cognoscendis observationem, ut si mammarum praegnantis mulieris dextra flaccescat, macrave repente fiat, si gemellos paritum fuerat, marem abortum fieri dicant: si vero sinistra macrescat, foeminam deperdi. Quin et Onirocritae haec eadem intelligunt, cum imaginari dextra parte dentes amissos, marium consanguineorum obitum ariolantur, ex sinistra vero, foeminarum. In dextra autem parte uteri materni saepius moveri mares, in laeva vero foeminas constat. Albertus sibi compertum ait, mulierem quandam foeminas tantum parere solitam ea de causa, quod a conceptu semper in laevum latus decumberet, admonitam vero coepisse in dextram conquiescere, ac solos deinde mares genuisse. Neque vero dissimulandum quod ad AEgyptiorum commentum facit, Septentrioni vim masculam inesse, quod neque quidem Aristoteles dissimulavit: docet enim is, si masculos plures creari volumus, admissurae tempore, dies siccos, et halitum Septentrionis eligendum esse: et contra eum ventum greges pascendum: sin vero foeminas generari velimus, Austri captandos flatus, et in eum pascua dirigenda, quod vis in eo vento muliebris insit. Africanus quoque rem hanc tangit in Georg. Ait enim: Si marem velis, Aquilone spirante admissuram faciendum; si foeminam, Austro. Sedenim de levis dexterisque mundi [note: Quae dexterae ac laevae mundi partes.] partibus magnum est inter authores dissidium. Una enim cum AEgyptiis dexteras mundi partes Solstitiales, sinistras Brumales intelligit Empedocles, de quo ita Galenus, [gap: Greek word(s)] . Neque desunt qui primas olim foeminas ad Ortum et Meridiem terra genitas, mares vero ad Septentrionem et Occasum fabulentur. Plato tamen Aristotelesque alia ratione orbem dividentes. Orientales esse dextras, a quibus initium motus, laevas autem occiduas, tradidêre, ut idem Galenus recitat, [gap: Greek word(s)] . Contra Varro Latinae linguae l. VI. coelum


page 32, image: bs032

ait dici templum, ejus autem coeli partes quatuor constitui, sinistram ab Oriente, dexteram ab Occasu, anticam ad Meridiem, posticam ad Septentrionem. Cui Plinius subscribit dicens, errantia sidera contrarium mundo cursum agere, quippe laevum semper illo in dexteram praecipiti: quamvis Festus anticam eam coeli partem, quae ad meridiem Sole illustratur, dexteram vocat, ita enim anticam interpretatur: posticam vero ad Septentrionem, sinistram. Alcinous in Graecorum monumentis adnotatum ait morem sacrificandi servatum diu, ut circumcurrerent aras, cursum auspicati ab laevo dextrorsum, Zodiaci quadam imagine, cujus motus sit mundo diversus ad exortum vergens: mox vero a dexteris laevorsum procurrerent, quo motu coelum rotari manifestum. Contra AEgyptiorum positionem T. Livius libro ab Urbe condita primo, dexteras ad meridiem partes Augurum instituto, ad Septentrionem sinistras statutas ait. Ad hanc sententiam facit quod Psalmo apud Heb. 89. legitur, Aquilonem dextrum tu creasti, quod nonnulli Austrum interpretantur, alii mare. Cum Hebraeis vero consentiunt et Chaldaei, qui Austrum ponunt. Sedenim et Auster pro Mari non inepte accipitur, si sphaera recta statuatur polis ad finitorem inclinatis. Nam AEgyptii (quos Cleomedes, non postremi nominis author, secutus est) ipsam mundi totius figuram aliter descripsere, utpote qui Auroram esse caput, Borealia dextera, Australia sinistra constituere: maritimisque piscibus, tum ob alias causas, quas loco suo recensuimus, tum ob id praecipue abstinebant, quod Nilum a sinistra ortum, quippe foeminea foecundaque parte, in dexteram quippe virilem sterilemque (ita enim erant eorum commenta) illapsum: quippe ubi mare sit, corrumpi dicerent. Nam de maris ipsius sterilitate suo loco diximus, atque ita dexteram oram, hoc est, maritimam, considerato AEgypti situ, perditionis symbolum statuebant. Neque hic dissimulandum, quod apud Eucherium, ubi de Aquilone loquitur, qui pro Daemone accipiatur, invenies eum vocari Dexterum et ita ipsum quoque sibi Dexteri nomen adsciscere. Nam et Hieronymus quartis Hebraeorum castris Aquilonem dextrum appellari tradit, sed falsum ait nomen, cum de Daemone ejus venti domino intelligatur, qui undecumque sinister sinistra omnia mortalibus suggerat appetenda. Causam tamen Eucherius super Dexteri nomine aliam ab hac arbitratur, quippe quod perperam agere volenti, dexter adsit obsecundando, suadendo, procliviter attrahendo. Nam illud palam est, ait, in Sacris literis diabolum gestare Aquilonis nomen, eaque locutione quicquid bonis conatibus adversatur accipi: is enim bonorum operum ardorem extinguit, atque omnia frigefacit, et ob id et infideles et impiii, contumaces sceleratique homines, eo notantur hieroglyphico. Unde illud, ab Aquilone pandetur omne malum. Et quia flatus vehemens quo frigidior, eo magis ignem in quem inciderit exsuscitat, dictum est, ab Aquilone exardescent mala super terram. Tetigere et Poetae nostri dexteras laevasque coeli partes. Sedenim Maro et Naso, nullius addicti jurare in verba magistri, eas non distinxere, Lucanus AEgyptiorum adhaesit factioni, et sententiam ipse suam declaravit eo loco,

Ignotum vobis Ambes venistis in orbem,
Umbras mirati nemorum non ire sinistras.

hoc est, in Australes partes non porrigi. In hoc autem id interest, ubi quis universi statuat caput. quo super argumento plura dicere nostri non est instituti, quare ad ipsas rerum significationes revertamur.

AUDITUS PROMPTUS. CAP. VII.

AUditu enim duo ex quadrupedum genere maxime pollent Cervus et Bos: quamvis, ut in Asino dictum, Aristophanis interpres Murem et asinum praeferat: quodalii viderint. Sedenim Cervus, quamvis acerrimi sit auditus, tantisper tamen eo excellit, quandiu arrectas auriculas tenet, quas ubi demiserit, non solum non praestat auditu, verum etiam laborat surditate. In Tauro aures ad audiendum promptae semper, atque eo praesertim tempore, quo foemina prurita exagitata mugierit, quo non amplius quam per horas ad summum tres afficitur, eo tempusculi spatio nisi Taurus accesserit, naturam colligit, neque antea quam vigesimo post die mas a foemina repetitur,


page 33, image: bs033

quod raro tamen accidit: quia Taurus quantumlibet longe abfuerit, accepta voce statim accurrit. Eaque de causa AEgyptii Sacerdotes per auriculam Tauri pictam, auditum et obsequii sedulitatem indicabant. Pari mode Juvenca quoque Tauro se morigeram praebet. Sane Vaccam AEgyptii Veneri dedicarunt, quam coelestem vocant, et Isidis suae frontem cornibus insignitam ostentabant: quippe ob obsequium quo ipsa quoque Tauro paret, simulac incitati ejus ad Venerem mugitum adierit. Licet vero singulis animantibus voces propriae ad initium sint, ut Suibus, et Capris, et Ovibus, nulli tamen gravior quam Bubus foeminis. In reliquis porro animalium generibus mares gravius sonant quam foeminae: in Bubus e contrario est, ait Aristoteles; nam Boum foemina graviorem quam mas vocem habet.

[gap: illustration]

NEPTUNUS CAP. VIII.

AT cum mugitus pelagi Turino sit non absimilis, et ipsi Neptuno Tauros immolabant, et eum ab eodem mugitu [gap: Greek word(s)] appellabant: quia idem Deus a sacerdotibus nonnunquam [gap: Greek word(s)] nuncupatus est. Quos vero Tauros Neptuno sacros esse volebant, undecumque nigros deligi jusserunt, ut ita pelagi colorem exhiberent. Atram enim, nigram, obscuramve maris aquam dicere mos ubique est, unde etiam Aquilam, ab aquae colore, quippe fusco, dictam volunt, Deumque ipsum caerulicomum, [note: Syracusanorum numus.] et caeruleo indumento vestitum passim invenimus. Adhaec pectus illi praevalidum, armique Taurorum in morem carnosiores attribuuntur. Hinc in pulcherrimo Syracusanorum numo latum conspicias portum, in cujus medio ea membrorum habitudine Taurus procumbit, Delphinis circum colludentibus. Qui vero ludi Taurii nuncupati fuerunt apud Romanos, haud quaquam Neptuno, sed inferis diis instituti erant ad sedandam pestilentiam, quae Tarquinio Superbo Rege in mulieres [note: Ludi Taurii.] gravidas saeviebat: inde scilicet ortam, quod caro Taurina populo divendita fuerat. De Neptuno vero, qui [gap: Greek word(s)] ut apud Hesiodum in Scuto Herculis, vocaretur, alii dicunt propter undarum sonum, quae, uti dicebamus, Boum instar mugitant: alii, quia Neptunus Taurina induebatur galea, vel quia ita eum Boeotii vocitabant, a Tauri sacrificio, quod illi erat institutum, de quo Maro:

[note: AEn. lib. 3.] Taurum Neptuno, Taurum tibi pulcher Apollo.

FLUVII. CAP. IX.

QUin et fluvios ipsos cornigeros, [gap: Greek word(s)] , hoc est, Tauricornes, vel [gap: Greek word(s)] , Tauricipites, ut luculentam apud Graecos locutionem interpretemur, passim effingunt. Hinc Tibris Maroni,

[note: AEnei. lib. 8. Georg. li. 4.] Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum,
Et gemina auratus Taurino cornua vultu
Eridanus.

Ut apud Ovidium in Metam. Granico nata bicorni, non ut vulgata habent exemplaria, Gracili cognata Granico. Sic Tauriformis Ausidus Horatio. Nam et Taurum a Perillo Phalaridi dono datum, Gelonis [note: Lib. 4. Carminum.] fluvii fuisse imaginem, apud Pindarum in Pythiis legas. Et Timaeus Taurum eum, quamvis ita dicatum ab Agrigentinis in mare projectum asserit, ne qua tam saevi tyranni memoria superesset. Compluribusque demum in locis flumina Taurina specie fingi solita comperimus: ut Eurotas apud Lacedaemonios, Cephisus apud Argivos, Asopus apud Sicyonios et Philiasios fuêre: quem tamen Athenienses humana facie figurabant, cornibus tantum a fronte prominentibus, sive propter mugitum,


page 34, image: bs034

quem, uti dictum est, ciere flumina Taurorum instar videntur, et Taurorum instar atrocia sunt; ut Festus ait, sive quod cornua fluminibus ab flexuosis eorum lapsibus attribuuntur.

TONITRUS. CAP. X.

QUod vero pertinet ad mugitum mythologi Philosophi abactas Geryonis Boves impulsu Herculis, tonitrus hieroglyphico significato intelligi debere autumant: quae quidem sententia eorum est, qui Hesiodi Philosophiam interpretantur, ea scilicet de causa, quod Poetae plerumque tonitrus auditos Mugire dixerint. Abigi vero ab Hercule dicuntur, quia Solem per Herculem intelligebant. Solis igitur calor in nubes illapsus, earumque rigore coarctatus, simulac defractus nubibus erumpit, mugitus eos ciere consuevit.

LAETITIA. CAP. XI.

LAte vero diffusum est hieroglyphicum illud, ut per Vituli signum laetitia significetur: unde etiam Vitulari verbum, hoc est, laetitiae signum praebere, et exultando gestire, apud veteres Vitulantes, gaudentes, laetabundosque dici comperias: ut non temere apud conjectores Hebraeos legas, lascivientem currentemque Taurum per somnium imaginari, futurae laetitiae signum esse: addi vero lucri adventantis significatum si per hujusmodi quietem pascentes visi fuerint. Ejus vero lasciviae [note: Psal. 22, 12.] causa Psalmographus clamat circumdatum se a Vitulis multis, et a pinguibus Tauris obsessum.

ANNONAE FELICITAS ET PENURIA. CAP. XII.

QUoniam vero et in somnia, et in id Bovis significatum incidimus, quo laeta nobis omnia proponuntur, qua ratione quove modo Bovillum pecus annonae feracitatem, atque itidem penuriam significet, ex Divinis nostrorum literis historiam repetere minime fuerit importunum. Satis enim constat, quemadmodum Josippus ille somniator Jacobi filius, ob invidiam fuerit a fratribus venumdatus, [note: Pharaonis somnii interpretatio.] atque in AEgyptum abductus, ubi longam servierit servitutem, utque postmodum primas apud regem obtinuerit posteaquam nocturnam eam imaginem, quae sese Pharaoni altius dormienti obtulerat, interpretatus est. Imaginatus enim erat ille septem Boves, pulchro, hilari et pingui aspectu, ab ripa Nili ad paludem aberrantes, quas septem aliae deformi macie palustri eo loco emergentes exceptas conficerent. Mox vero existimabat septenas spicas cernere multa fruge conspicuas, et quae jam secari poterant, totidem numero spicae sterilitate insigni ex proximo occupare videbantur, (hoc vero visum secundo loco, quod ex Hetrusca disciplina in ostentis experitur, primo additum attestatum facit, ut etiam in Gedeonis vellere diximus.) Hic juvenis rerum prudentissimus, eximiam quandam septem annorum feracitatem ex eo portendi pollicitus est, quam optimae illae Boves cum frugiferis spicis inspectae denunciarent, quippe quod sit animal agrorum cultui praecipue idoneum, telluris felicitatem per eas interpretari oportere, cujus laetitiae causa futura esset Nili inundatio, unde visae ellent illae Boves emergere, idque per spicas, quae hilari essent aspectu, manifestius significari: annorum quippe septem laetissimum proventum, caetera, quae his adversa apparuissent, totidem annorum famem demonstrare, quae ubertatem illam evestigio subscecutura esset. Est nimirum palus sterilitatis indicium, sterilisque passim tum a Poetis, tum ab Oratoribus appellatur. Cum autem interpretationem hujusmodi ei approbasset, Rex Josippi consilio fretus, non modo famem ab AEgypto depulit, sed finitimos etiam populos abunde saturavit. Ajunt itaque AEgytii, ejus beneficii memores, homini gratiam ita relatam voluisse, ut simulacrum Serapidis, cum modio in capite, cujus rei monumentum esse decreverint. Sedenim alibi de Serapi. Mirum autem memoratu est, quantum honoris [note: Serapidis simulacrum.] vetustas iis attribuerit, qui humano victui vel industria, vel cura, vel ope privata consuluissent. Livius author est, auratam Bovem extra portam Trigeminam Minutio Auguri positam a populo collata stipe, quod farris pretium intimis nundinis ad assem redegisset. Farre enim victitasse populum Rom. per ccc. annos ab Urbe condita, Verrius Flaccus prodidit.

TERRA FRUGIFERA. CAP. XIII.

APud Persas, barbara ceremonia, Bos fronte in Leoninam faciem conformata, ex antro cornibus arreptus educebatur, ad sacrificium, de quo Papinius:



page 35, image: bs035

Indignata sequi torquentem cornua mitram.
[gap: illustration]

quippe cum Taurus plurimum terrenum animal sit, terrae et inferis potestatibus damnatum, Soli tamen ab ea gente dedicatus vim eam ostendere videbatut, quam Sol in universam terram exercet. Quod autem extraheretur ex antro, delitescere vim ejus in terrae visceribus indicabat, quam ut evocarent, et frugum feracitaci consulerent, sacrificii genus id instituerunt, de quo etiam in Leone. Neque quidem alia de causa Bovem quandam ab Argo tot luminibus praedito custoditam sabulantur, nisi ut terram ipsam ostenderent noctu ab ipso coelo tot steliarum luminibus insignito, non indiligenter observari, donec a Mercurio, quippe a Sole conficiatur, cujus oriente jubare, stellarum lumina passim extingui videantur. Quid autem aliud portendere visus est Bos ille arator, qui decusso jugo triclinium, in quo coenabat Vespasianus, irrupit, ac fugatis ministris quasi repente defessus procidit ad ipsos accumbentis pedes, cervicemque summisit, nisi terrarum orbem amarissimo Vitellianae dominationis jugo pressum, opem a gente Flavia deposcere, quae jam rerum esset potitura? Terram itaque Bos eo ostento prae se tulit.

OPIS IMPLORATIO. CAP. XIV.

HAEC autem opis imploratio per Bovem facta, adducit in memoriam alceram Scytharum more, bovillo interveniente corio, factam: apud eos enim opis et auxilii imploratio fieri solebat mactato Bove, in corio cujus, qui opem sibi afferri ab amicis posceret, rejectis in tergum manibus sessitabat: qui vero auxilium pollicerentur, dextero pede corium calcabant praefati quantum praestare possent, quem morem late scribit Lucianus dialogo de amicitia, cui titulus Toxaris. Et quod ab hoc fertur de Homolottorum sacrificio, qui foedera sancientes Bovem in minutissimas partes dissecabant, etiamnum durat, apud eosdem Scythas, qui oram inter Tanaim et Phasim accolunt, nunc Cercassios appellatos, eos non nulii Ziccos esse volunt: hi autem si gravem aliquam injuriam acceperint, imploraturi amicorum auxilium Bovem mactant, pelleque detracta et humi distenta, in eaque sedentes, carnibus Bovis in minutissima frustra divisis, partem unicuique advenienti porrigunt: quique accipiunt, ita se eo foedere devinctos intelligunt, ut se, fortunasque suas omnes parati sint exponere pro amici, qui viscerationem hanc fecerit, injuria vindicanda.

FRUGUM OPULENTIA. CAP. XV.

[note: Vespasiani et C. Marii C. T. numi.] QUi vero Boves juncti in numo Vespasiani jam Imperatoris et Cos. v. habentur, atque alii similiter jugati in C. Marii C. T. numo, nimirum arationis partes procuratas, et rei frumentariae commola declarant: nam et apud conjectores, uti superius dictum, arantes Boves imaginari, laetissimam raenunciant frugem, et opulentam rerum foelicitatem. Quin et nomen Bovi a nutriendo factum. [gap: Greek word(s)] quippe nutrio: labore enim suo in exercenda terra continuo nos pascit. Hinc Graeci [gap: Greek word(s)] , fecem agriculturam vocant, quibus [gap: Greek word(s)] agricultura est, et Bovis etiam epitheton.

JUSTITIA. CAP. XVI.

QUoniam vero ipsa frugum opulentia saepe sub justitiae vocabulum cadit, eaque de causa Gente legiferam Cererem appellarunt: longe convenientius Divinae literae per Bovem eos intelligunt, qui justitiae jugum trahunt, bonisque et frugalibus operibus laborem suum intendunt. De quibus Paulusquecitat illud ex Mose: Non alligabis os Bovi trituranti, quod et mox ita declarat: Nunquid de Bobus cura est Leo? an propter nos utique dixit, qui arat, arare, et qui triturat, in spe fructus [note: 1. Cor. 9. 9. Deut. 15. 4.] percipiendi? Et Hierosolymit. Hesychius plerisque Divinarum literarum locis Bovem poni pro nomine ait,


page 36, image: bs036

qui justitiae sit operibus intentus. idque est Bovem offerre in sacris, ut Ovem, a malis abstinere, Alibi vero Aaron Vitulum pro se et pro domo sua, tanquam justus, Hircum vero pro peccato jubetur immolare. Sed observat Hesychsus memoria repetendum, in Levitico Pontificem, hoc est, Doctores prohibenad Arcam testimonii quocumque tempore ingredi, ne utique curiosius inquirant, quemadmodum verbum caro factum est, quomodo qui forma Dei erat, in forma Dei factus est, quomodo exinanivit semetipsum, et in coelis mansit. Horumenim fides salutem affert, periculum inquisitio. Sed tunc demum indulgetur, ut ingrediatur, cum pro peccato Arietem in holocaustum obtuletit, tunicam linteam mduerit, femorabilibus linteis pudenda celarit, zona lintea succinctus fuerit, linteam cydarim imposuerit capiti, hoc est, quando Deo connciliatus erit, perpurgatus mentem, corpusque nitidus, castus; justus, et inteliectum divini muneris gratia, decoreque, hoc est, sapientia redimitus.

PECUNIA. CAP. XVII.

AThenienses autem quo frugali adeo labori gratiam referrent, Bovis effigiem numismatis honestarunt, [note: Bobis essigies in numismate Atheniens.] id autem didrachmum et, ut nono libro Pollux, unde proverbium, [gap: Greek word(s)] Per linguam Bos inambulat: de iis qui accepta ab adversariis pecunia, mox praevaricati susceptas causas deseruere, uti fecisse Demosthenes fertur: qui etiam id sibi gloriae vertit, quod ut taceret, plus accepisset, quam qui diu oraverat. Hinc apud Homerum et alios tot numero Boum pretium [note: Scortei numi.] rebus praestitum invenias, ut illud IIiad, [gap: Greek word(s)] quorum singuli scilicet flocci centum aureis numis aestimabantur. Id enim honoris Bovi veteres habuerunt, ob multas, quas ex eo consequimur utilitates, ut in aureorum numorum parte una Bovis effigies, in altera principis facies cuderetur. Nam quod pecunia aliquando fuerit ex corio bubulo, eoque spectare Didus mercaturam, asseverare non ausim, tametsi Tib. Donato commentum placet: et Graecorum nonnulli ante Numam scorteas et ostracinas pecunias in usu fuisse dicunt, quod et Tranquillus literis mandavit, et illud fama tenet, asses ligneos et scorteos ab eodem Numa, qui postea ferrum admixto aere signarit, in corigiario populo datos. Apud rerum scriptores invenias saepe Imperatores exercituum rei pecuniariae inopia scorteaper soluisse stipendia, mox illatis pecuniis justum unicuique pretium restitutum. Praeclara Venetiis est Michaelium familia, quae aureos insculptos clypeis gestat, quod illi honori, ut ajunt, datum: quia bello quod contra Saracenos pro Hierosolymis Balduino Rege susceptum fuerat, duce classis et Venetiarum Dominico Michaele deficiente stipendiorum commeatu, qui remigibus et sociis navalibus exolveretur, excogitaverit is corium signare minutioribus frustis idque pro stipendio, allis pro argenteorum, aliis pro aureorum pretio numeratis, imperavit promulgatione solenni, ut pro certi pretii denariis a lixis et cauponibus, et cujusque mercis institoribus acciper eritur, multa indicta recusantibus, ita occursum exercitus necessitati. Cumque domum reversus esset, publicam fidem persoluturus, convocatis omnibus qui pecunias scorteas eas haberent, totidem argenteas iis, aliis aureas repraesentavit. Sed numus hic scorteus. qui a Numa distributus, tesserae potius vicem gessit, quam pecuniae, temporarius enim fuit, Numum tamen scorteum, D. Hieronymu agnoscit. Nam quod de Bove pretii nomine pronunciato dicebamus, apud Homerum Hecatomber [gap: Greek word(s)] institutam legimus: quod interpretes nonnulli novem Bovem pretio comparatam inteligunt. Erat in Draconis legibus irrogata multa quaedam [gap: Greek word(s)] . In spectaculis, quae Dei celebabamur, praeco praenunciare solitus erat, tot Boves datum iri, unde putarunt quidam Bovem Delorum potius fuisse numum, quam Atheniensium. Caeterum Plutarchus Bovis figuram in numiscudere mstitutum a Theseo tradit, vel ob Taurum Marathonium, quem ipse edomuerit, vel ob Minois ducem, quem singulari certamine devicit, vel ut hoc honore Bobus praestito cives ad agrculturam alliceret. Sane Plutarchus, ut idem in Publicolae vita, Bovis pretium centum obolis mputabatur, quamvis Pollux (ut superius dictum est) didrachmum tradat. pecudis vero decem. Irius enim quam numorum usus esset, pecudibus atque jumentis plectebantur sontes. Quare bonis, pecudis, suisque teiam signa plerumque in numis incisa sunt.



page 37, image: bs037

VOCALIS PRIMA. CAP. XVIII.

SEd ut ad rem nostram revertamur, a Phoenicibus etiam est honos habitus Bovi, qui literarum, ut sama est, inventores, primae vocalis nomine Bovem appellitabant, cum animal sit humano usui maxime necessarium. Quod vero necessarium est, uti dicit Hesiodus, neque secundum, neque tertium esse debet, sed primum ilico: prima vero litera est A, quae suapte natura ex imo barathri, nullius veluti reliquae instrumenti indiga, ut puta linguae, dentium aut Iabiorum, libera pronunciatur, primaque in infantibus articulata digniscitur. At et terra, cujus symbolum est Bos, prima omnium humanae consuluit infirmitati, prima alimenta subministravit, prima rerum omnium usus, utilitatem, ab ea poscentibus, elargita est.

ITALIA. CAP. XIX.

[note: Italia etymon.] ROmani porro tantum honoris Bovi tribuerunt, ut Italiam ipsam olim ab Italis, nuncupatis Bobus, appellatam praedicent, quamvis Graecorum figmento, Eratosthenisque inprimis confictum sit, Italiam ab Italo rege dictam, qui Hermogeti successerit. Non temere tamen Varro Boves caeteris pecudibus honore praestare, praesertim in Italia, et propter utilitatem, et propter cognomen existimavit. Neque dedignati sunt Romani, quod memorat Plutarchus, bubulci nomen in familias admittere, perinde ac etiam et Porcios, et Caprarios dici se alii non erubuerunt.

CIVIS OPPRESSUS A PEREGRINO. CAP. XX.

[gap: illustration]

Visebatur olim in Argivorum soro Taurus a Lupo superatus: hieroglyphicum id pugnam indicabat, quae inter Danaum et Gelanorem de regno suit. Horum siquidem animalium portento, dum comitia pro crastinabantur, oblato, victoreque Lupo, omnium suffragia ad Danaum declinarunt, quem, utpote externum, Lupum esse dicebant, cum Gelanor inter eos versatus civilia eorum negotia tractasset: ideoque civis, uti Bos humanae consuetudinis consortia non reformidat, haberetur. Argivi itaque figuram eam rei momentum esse voluerunt, quod in Lupi commentario latius explicavimus. Antiquissimam porro legem fuisse, memoriae proditum est, eum qui Bovem occidisset, non aliter capite damnari, quam si civem intersecisset. Unde apud Athe nienses Erechtheo imperante, cum sacro quodam Bovem [note: Athenientum lex adbersus bobis percussorem.] mactare necesse esset, ut sacrum rite peragetur, ne qua legi fraus fieret: institutum ut Popa, quem illi [gap: Greek word(s)] appellabant, simul ac Bovem percussisset, relicta ad aram securi, arrepta statim fuga solum verteret, et ex Attica prorsus aufugeret: quod facinus ne impunitum relinqueretur, decretum sit securim ipsam in judicio ream constituere: ex quo illa judicandi quotannis consuetudo postmodum inolevit. Apud priscos etiam Romanos invenias capitale fuisse, si quis Bovem interemisset.

OPUS ET LABOR. CAP. XXI.

[note: Hori locus emendatus.] DEopere demum et labore hieroglyphica passim vulgata sunt, descripta quidem cornua caputve Bovis, maris opus, foeminae vero, laborem anxietatemque significare, quamvis in impressis Hori codicibus [gap: Greek word(s)] dictioutroque lemmate desideratur: scribendum enim est ex vetustis codicibus manuscriptis, [gap: Greek word(s)] inferius, [gap: Greek word(s)] . Distinguuntur vero a cornuum specie mas et foemina, quippe quod marium et majora et tortuosiora sint, foeminarum vero et minora, et uno flexu conspicua, cujus modi fere sunt novae Lunae cornua: sed in hoc significato nonnulli sarcula, ligones, et, si Deo placet, rastra etiam ad cornua religarunt. Sunt qui nulla maris foeminaeque differentia, Bovillum. caput exertum pelle, purgatumque carne, pro labore et tolerantia proponant.



page 38, image: bs038

FRUCTUS EX LABORIBUS. CAP. XXII.

ET si fructum ex laboribus perceptum indicare velint, caput hujus modi floribus et corollis redmitum faciant, corymbosque et serta hinc inde cornibus suspendant: cujusmodi fascia molen AEliam ambibat, ut frusta quaedam, quae adhuc integra operis parte permanserunt, ostendunt: sive id sacrificiorum, vide licet Tauroboli, aut quid hujusmodi, sit indicium, cum juxta vicissim et parina adsculpi soleat, quod praecipue intemplorum parietibus, inter triglyphos ubique ectamus, eaque de causa capita illa coronata plurimum habentur: sive larga laborum praemia interpretari malimus, ut Romae in eadam Adriani mole patina, mumficentiam, Bovillo capite, labores, sive res fortiter gestas ostentantibus. Nam post vitae praeclarae actae cursus laboresque superatos, apotheosis ipsa praemium Imperatoris familiis decernebatur, aut excitabantur mausolea, vel pyramides, vel columnae, quae ibi conditos supra mortales evectos gloria commonstrarent. Apud Petrum Molinum Romae vidimus athenum Bovis caput antiquissimi operis scite factum et venuste, quod olim fuit ad trabis alicujus simam, aut mutilum, aut coronam pro fultura accommodatum, eo omnino gestu factum, ut laborioso nixu aliquid sustentasse videatur: est enim caput gutturi appressum crispantibusque palearibus conatus speciem ostentat, quod dubio procul ad tolerantiae laborisque significatum referendum [note: Germanorum olim mos in ducenda uxare.] est. Memorabile sane veterum Germanorum institutum suit, uxori ducendae Boves junctos, fraenatum Equum, et scutum cum framea gladioque mittere dotis nomine, ut uxor (ait Tacitus) venire se laborum periculorumque sociam his incipientis matrimonii auspiciis admoneretur, idem in pace, idem in praeliis passuram, ausuramque. Laborem enim juncti Boves, bellum paratus Equus, et data arma denunciabant. Apud authores Graecos invenias Bovem, quod terrae laboribus exercendis sit destinatus, [gap: Greek word(s)] appellari. Apud Mathematicos Tauro ascendente genitos, laboriosos atque perpetuae deditos servituti, propterea quod animal ad jugum praecipue natum est. Qua de causaTyriis Carthaginem aedificare aggressis, intermissum opus est Bovillo capite adinvento, alioque urbis moenia translata: videbatur enim ostentum id nil nisi laborem et anxietatem minitari, donec Equi mox adinvento capite, iaeti alacresque belli signum excepere. Horum alterumVirgilius dissimulavit, qui sabulam scribebat, non historiam, rem tamen agnovisse visus, quod bello genus intractabile futurum dixit, sed fiacilem victu per secula gentem: quippe quae vel jugum acceptura esset, vel froeno coercenda, quamvis non postremi nominis interpretes facilemvictu interpretari malint, ad victum comparandum: qua in sententia Servius est.

ABSURDA RES. CAP. XXIII.

ATque ne a Bove et Equo longius discedamus. est illud ex horum alterutro hieroglyphicum: ut cum absurde et imperite factum quid ostendere voluerimus, Bovem cum clitella, vel Equum aratro adjunctum figuremus, quam quidem rem et ab surdam sane, et ab cujus libet ingenio vel virib. alienam provinciam innuere volumus: quod luculenter uno versu complexus est Horatius:

Optat ephippia Bos piger, optat arare Caballus.

Quod etiam Quintilianus ex Epistolis ad Atticum tangit, ubi lib. 5. inquit: Non nestrum onus, Bos clitellas. Dixit enim Cicero 5. ad Atticum lib. Clitella bovi sunt imposita, plane non est nostrum onus, sed feremus. Sed ad nostra redeamus.

JUDAEI. CAP. XXIV.

IN Divinis literis Judaei (ut saepe dictum) hieroglyphice per Bovem intelliguntur. Nam Hierofolymitanus Hesychius Bovem eum accipit, qui mandata tantum legis simpliciter observat, utpote quod Bos sit laboris signum. Eucherius significationem ad omnes trahit, qui vitam laboribus exercent: [note: Deut. 25. 44. 1. Tim. 8. 18.] et Mosaicum illud: Non alligabis os Bori trituranti, interpretatur, ut neminem mercede sua fraudandum intelligat.

APOSTOLI PASTORES. CAP. XXV.

[note: Prob. 7. 22.] APostolos quoque per Boves accipit, qui suscepto Christi jugo universum terrarum orbem, Evangelico vomere perara verunt. Illud vero: Quasi Bos ductus ad victimam, quod pro vecorde nonnulli


page 39, image: bs039

dictum accipiunt, de Domino omnino intelligit. qui pro salute nostra eam quasi stultitiam suscepit. Ante fores templi ad abluendas ingredientium manus lavacrum aheneum Boves duo decim sustinebant, qui quidem froritibus tantum extabant, terga et posteriora occultabant. Per Boves eo gestu hieroglyphice factos, Gregorius Pastores Ecclesiarum intelligit, quorum aperta et in propatulo proposita opera cemimus, sed quae ipsi clam faciant sentiantve, Dei judicium, non nostrum esse debet: id enim ait sibi velle, quod eorum lateant posteriora.

VITIOSUS. CAP. XXVI.

QUod vero pertinet ad Vaccam, per hieroglyphicum ejus Divinae literae, ut idem tradit Eucherius, [note: Psal. 76. 31.] hominem vitiis, quae corporis sunt, plenum indicant, citato loco ex Psalmo: inter Vaccas sopulorum. Sed iliud de Vaccis foetis, quas Palaestini ad trahendam arcam Domini sine rectore junxerunt, Vitulis earum intra caulas domi detentis, ita interpretatur, fideles quidem intelligi, qui tametsi foris humanis affectibus torqueantur, illis alligati, a recto tamen itinere non declinent: quia arcam Domini portant, mandata quippe ejus menti firmiter insidentia. Et idem alibi ad Valerianum:

Tunc vere Bet samis tendimus, cum viam rectitudinis gradientes, ad vicina erroris latera, etiamsi assectus pignorum avocent, minime declinamus.

PODAGROSUS. CAP. XXVII.

SEd qui illud, quod ex Bovillo pede, podagrosum hominem signisicabant? Bos enim praecipue ungulis cum dolore articulorum laborat, quo quamvis non intereat, ungulas tamen interdum [note: Tauri calestis sigura.] amittit, et pedes vehementer intumescunt: unde fictum ab AEgyptiis, Tauri coelestis pedem extra regionem suam in AEthiopas exporrigi, quorum et pedes et articulos esse tumori egregle obnoxios exploratum est, et in Italiam transgressos, paucissimos invenias, qui non articulorum vitio laborent.

A LABORIBUS QUIES. CAP. XXVIII.

SOlutus porro Bos, et praesepi redditus, partam a laboribus quietem ostendit, quod antiquissimum AEgyptiorum hieroglyphicum Graeci adagio prosecuti sunt, [gap: Greek word(s)] , Bos ad praesepe, dicentes, cum exautoratum hominem, et donatum jam rude, otioque tranquilliori vitae restitutum significare voluerint: quia scilicet moris est ab laboribus Boves ad praesepe sistere, atque illis pabulum subministrare: quamquam sunt, qui proverbium ad melioris vitae significatum detorqueant, et ingenium a labore proclive ad libidinem ex hoc intelligi contendant. Sane quidem Hebraei conjectores, cessationis et ignaviae signum esse dicunt, cum quis dormientes Tauros videre se per somnium visus fuerit. Utcunque autem duodecim illi majores, qui regnum a Sabaco AEgyptiorum rege relictum sponte moderandum suseepere, ut oneri magis quam honori tantam regni curam sibi fuisse testarentur, in celebri illa pyramide quam commune collegarum omnium sepulcrum construxere, contignationem tecti, quae uno constabatlapide, praesepibus ad sculptis insignivere: ad quae scilicet tot laboribus exantlatis, tot cujus abjectis et ablegatis, requieturi demum essent. Huic contrarium est, Bos sub jugo, de iis qui perpetuo labore fatigantur. Quod vero nos ab Jesu asserti in libertatem censemur, id ita intelligendum, Judaeis impositum fuisse jugum, tanquam servis, ut quasi per vinculum ad praeceptorum obe dientiam traherentur, atque ita Deo servire discerent, et assuefierent. Praecepit enim lex: Non moech aberis. Non occides. An vero nos, quia sumus liberi, maechandi licentia abutemur, et sicariam sine metu faciemus? nequaquam, imo nobis neque quidem concupiscere, neque velirasci praeceptum est. Arctiora igitur sunt juginostri vincula? at non ita, si rem recte perpendamus. Nam lex imperatorie mandat, ne quid perperam agamus. Assertor noster prae cidendas monet vitiorum causas, ut neque quidem facere quicquam praeter jus et fas in animum [note: Verm libertas.] inducamus. Haec enim est vera libertas, cum nosmetipsi sponte abjicimus vitiorum jugum, cum libidinum ergastula confringimus, et e malarum cogitationum voraginibus emergentes, vinculis omnibus expediti, in synceritatis liberos campos evadimus, abstinemusque, non tamquam servi a flagitus, metu flagri: sed tamquam ingenui, pie sancteque educati, sponte probi modestique filii,


page 40, image: bs040

et quia patrem diligimus, omni studio, meditatione, conatuque monitis ejus ita obtemperare contendimus, ut ne cogitare quidem ulium velimus scelus. Boni enim qui sunt, nisi sponte boni sint, nullum ex bonitate sua praemium assequuntur. Nam Abraham, Enoch, Noe, et Patrum pleriquo alii, sine legis servitute Deo placuerunt. Lex vero tunc data est, cum servili contumacia non modo Mosi non audire, sed ipsius etiam Dei, qui videntes eos atque sentientes in libertatem ex AEgyptiorum oppressione asseruerat, mandata detractare pertinacissime coeperunt. Et quae plurima in hanc sententiam disputat Irenaeus. Sed jam ad diversorum deorum, quos sub Bovilla imagine superstitio antiqua coluit, convertemur.

BUCEPHALI. CAP. XXIX.

PRaetereundum autem non est, etiamsi [gap: Greek word(s)] Bovilli capitis notam Equi inustam, illis ex signo dedisse nomen apud Thessalos, quippe ut Bucephali appellarentur: ita enim Gens eos vocabat Equos ea nota insignitos, cujusmodi fuit nominatissimus ille Bucephalus, qui Alexandro Macedoni tam charus fuit. Falluntur, autem, qui putant Equum eum a Bovillo capite, vel a cornibus, quibus animal id praeditum fuisse dicitur, ita nuncupatum. Nam quod Equi nonnulli apud Thessalos Bucephali vocentur, ostendit Aristophanes [gap: Greek word(s)] . Quantae vero commendationis essent Equi Thessalici, vel Delphico probatur praculo:

Thessalicus praestat sonipes, mulier que Lacana.

Et quae prosequitur Strabo.

JUPITER. CAP. XXX.

[note: Apis Aegyptius.] NEque vero Graeci tantum mutatum in Bovem Jovem confinxerunt, verum etiam AEgyptii Jovem illum suum, qui et Qsiris, et Pater, et Justus, et Dux, et Rex, et Consultor in sacris eorum literis appellatur, per Bovem indicarunt, eumque Apim cognominaverunt. Quem quidem tanto prosecuti sunt cultu, ut ingentia super eo volumina scripta fuerint a plerisque, eoque vanitatis progressum, ut eum Bove alioqui sterili genitum praedicarent. Bovem namque fulgure afflatam fieri gravidam, eoque conceptu Apim nasci persuasum habuere: de quo quidem cum nulla sit magis decantata fabula, consulto ego illam praeteribo, si modo signo tantum, quibus insignitus esset, indicavero. Toto is corpore niger erat, in fronte candorem quadrae prae se ferebat, in tergo effigiem aquilae, cantharum in palato, duplices in cauda pilos: qui vero multis locis sculptus visitur, Lunae etiam speciem in latere gestat, ut in palatio quodam Romae apud D. Marcelli aedem. Atque hic ilie est Apis, quem Hebraei Mose in monte moram trahente, sibi Deum conflavere, eamsecuti consuetudinem, quam in AEgypt esse conspexerant.

DIANA. CAP. XXXI,

INvenies etiam Dianam, quam Tauri, Scytica gens, cosunt, Taurionem appeliari: Tauris enim eam opitulari putant. Eadem etiam [gap: Greek word(s)] dicitur, ut apud Apollodorum, et acornuum figura [gap: Greek word(s)] vero apud Taurios. Cur vero [gap: Greek word(s)] vocaretur, varia est opinio: dicunt enim alii, [gap: Greek word(s)] alli quia Tauruma Neptuno in Hippolytum immissum, oestro affixo, per universam terram exagitaverit. Alii dicunt, Iphigeniam cum e Scythia in fugisset, Deaeque simulacrum dicasset, [gap: Greek word(s)] Dianam appellatam, propterer: quod e Tauris populis eo allata esset. Alii nomen ex historia ea desumptumputant, quod Nicander ait Taurum a Diana suppositum loco Iphigeniai, cum eam in Aulide Oraeci essent immolaturi: quam vis Phanodemus Ursam eam suisse dicat, plerique vero Cervam, tanta fuit in ea superstitione varietas et inconstantia.

PALLAS. CAP. XXXII

QUin et Pallas [gap: Greek word(s)] dicta, et apud Andrios [gap: Greek word(s)] . Nam cum Anthropius Taurum Agamemnoni et Menelao dedisset, jussit ut ubi Tanrus e navi prosiliisset, ibi Minervae simulacrum erigerent; ita enim numen conciliari posse prosperamque illis navigationem futuram. Accidit


page 41, image: bs041

autem ut Taurus is in Andrum insulam exiliret: memores ergo praecepti, Reges statuam erigendam cumvere, quae postea id cognomenti Minervae dederit.

BACCHUS. CAP. XXXIII.

ET Bacchus, ut superius dictum est, in Tauri nuncupationem venit, quem [gap: Greek word(s)] , veteres appellavere: propterea quod, ut Sophocles author est, qui Dithyrambumvicisset, Bovem assequebatur praemium, veluti Tragicis olim Hircus debebatur. Aristophanes tamen nomen id in Cratini contumeliam detorquet, quasi ebrium insimularet. Apud Athenaeum legere est, Bacchum Tauro et Pardali esse similem, ob ebrio sorum violentiam: vinosam enim esse Pardalim, loco suo positum. Lycophron eum omnino Taurum vocat, poetae Draconem Tauri patrem canunt, per illum Jovem, per hunc Bacchum intelligentes. Sed ut ad Apim revertamur, is in civitate Memphi Solis instar excipiebatur, et apud Heliopolim Taurus Soli sacer erat, quem Neriton appellabant. Illud vero fabulosum judico, quod Hermuti oppido tradunt fuisse Taurum, qui maculas per singulas diei horas permutaret, de quo Macrobius. Verum hoc nihil ad hieroglyphica.

BITHONIS ROBUR. CAP. XXXIV.

QUi vero Taurus humanis humeris gestatus Argis visebatur, Bithonis factum indicabat: qui suo fretus robore, dum Argivi Jovi dacrificarent, Taurum in humeros dustulisse fertur: dummum enim vitium experimentum apud veteres erat Tauris robore praestare. Hinc Milo apud Theocritum celebratus, qui Taurum pede arreptum ad amicam traxerit. Hinc Busiridis nomen, quod duos solus Boves quaqua vellet traheret. Fuit vero is AEgypti rex, quem Poetae crudelitatis in humanum [note: Seleuci numus.] genus atrocissimae notaverunt. In Seleuci autem numis et Taurus, et alibi tantum cornua spectantur: quippe quod Alexandro sacrificaturo, sylvestrem Taurum e vinculis elapsum ambabus tenuit. In ejus statuis videas nonnunquam cornua super addita.

PIETAS. CAP. XXXV.

IN antiquis operibus juvenes duo subjecti jugo, currum trahere conspiciebantur, erant hi Bithon et Cleobis fratres. Hieroglyphicum id eorum indicat pietaterem, qui matrem currui impositam ad Junonis templum vexerint. Historiam et Pausanias et alii tradidere.

VELOCITAS NEGOTIORUM. CAP. XXXVI

DUo vero Tauri inter se pugnare per nocturnam imaginem visi, negotiorum velocitatem praesagire dicuntur; ut Hebraicae quaedam somniorum interpretationes prodiderunt. Astronomi eum furiis agitandum dicunt, cui decimus octavus Tauri gradus nascenti affulserit, eaque de causa locum eum Tauris duobus sese cornu petentibus signatum veteres voluere.

DISERTA PROLES. CAP. XXXVII.

HEbraei vero juniores comupetam Taurum per somnium imaginari, indicium esse dicunt disertissimae prolis suscipiendae: quo. sorte spectat Virgilianum illud, Taurum Pollioni pascendum.

Jam comu petat, et pedibus qui spargat arenam.

propterea, quod nova ille carmina faciat, qui quidem sunt ingeniorum foetus: [gap: Greek word(s)] et hoc addam (quamvis non sum nescius, quid Grammatici super locutione, quae nova est, disputent) dici tamen posse Virgilium ad Pindaricum illud respexisse, quod Olympiis habetur Epharmosto:

[gap: Greek word(s)] .

Vinum quippe a vetustate commendare congruum esse, a novitate autem poemata. Flores enim pro recenti re positum ajunt interpretes.



page 42, image: bs042

OCCULTUM CONSILIUM. Cap. XXXVIII.

[note: Signa militaria duo apud Romanos.] A Pud Romanos signa muitaria, alia Vocalia, alia Muta dicebantur. Vocalia, quae Imperator Tribuanis, Tribuni mox ordinibus dabant, ut scilicet aut noctu, aut in peragendis vigiliis, aut explorationibus obeundis, ac in ipsa quoque interdum acie, cum tumultu omnia confusa essent, ipsi se vicissim noscitarent. Muta, varus animalium figuris elaborata praeferebantur, sed suum quaeque significatum habebant: quippe, ut unum exempli causa ponam, Minotauri effigies tunc extollebatur, cum secreto et tacite rem gerendam admonebantur: ostendebat enim hieroglyphicum id, consilia ducum non minus occulta esse debere, quam fuerit Minotauri sedes, quippe Labyrinthus. Hinc ille sapiens videlicet eorum Imperator Q. Caecilius Metellus Macedonicus, percontantibus Tribunis quonam exercitum huc illuc agitaret: Si putarem, respondit, tunicam meam meorum esse consiliorum consciam, eam actutum abscinderem, combureremque. Tutissimum enim (ait Vegetius) in expeditionibus creditur, facienda nesciri.

VICTORIA. CAP. XXXIX.

MActatus autem Bos, quales ubique locorum conspiciuntur, victoriae plurimum, partique triumphi signum erat: praesertim apud Romanos, unde Juvenalis hujusmodi signisicato,

Duc in Capitolia magrum,
Cretitumque Bovem.

Id vero observatione dignum est, quod Spartiatae in hoc sacrifici genere diversam a Romanis rationem secuti sunt. Num cum Romani, victoria per hostium sedes parta, Bovem sacrificare consuessent, cum vero sine pugna et sanguine rerum potiti essent, Ovemimmolare: hi contra in victoria pacata Taurum sacrificabant: si vero pugnando vicissent, Gallum: quandoquidem ampliora magisque nomine digna, quae ratione atque prudentia, quam quae vi atque corporis tantum forutudine consecta essent, indicabant.

LUCAS EVANGELISTA. CAP. XL.

ET quoniam multa sunt, quae de pietatis nostrae institutis ad hanc faciunt doctrinam, quae Christianorum [note: Bobis alatibieroglyphicum.] conventus sanctionibus suis per imagines exprimenda concessere, ea nequaquam dissimulanda sunt, cujusmodi ea est, quae per alatum Bovem Lucam Evangelii scriptorem ostendit, sive propter eam ipsam Tauri continentiam atque temperantiam, de qua facta est superius mentio, cum Lucas ipse castissimus ab ineunte aetate, ut fertur, fuerit, omnemque vitam egerit incorruptus, immaculatus, sine uxore, sine liberis, in coelibatu perseverans, nullum unquam Veneris usum noverit: live propterea, quodper Vituli mysticum vultum, Christum nobis praedicat immolatum, quem David super altare praedicit imponendum, atque mansuetudinem, quam prae se tulit Deus homo factus, testimonio suo literarum monumentis illustratam posteritati commendavit: sive quod a sacrisiciis, vel a sacerdotio sumat, ut ait Eucherius, operis exordium. Ita enim scribit: Fuit in diebus Herodis sacerdos nomine Zacharias: quam interpretationem admittit etiam Irenaeus.

[note: Lib. 3.] MANSVETUDO. CAP. XLL

QUantum vero pertinet ad animalis istius mansuetudinem, Lucretius Poeta ita causas ejus reddidit:

At natura Boum placido magis aere vivit,
Nec minis irai fax unquam subdita a percit
Fomida suffundens caeca caliginis umbras:
Nec gelidi torpet telis perfixa apavoris,
Inter utrosque sita est, Cervos, saevosque Leones.

Paulo vero ante, cum de varietate animi loqueretur, mansuetudinem hanc in aereis corporibus esse contenderat: et quia causas reddiderat, cur Leo indignabundus esset cur Cervus timidus, non immemor naturam humanam rerum omnium species amplexari, sic subdit:

Sic hominum genus est, quamvis doctrina politos
Constituat pariter quosdam, tamen illarelinquit


page 43, image: bs043

Natura enjusque animi vestigia prima,
Nec indicitus evelli mala posse putandum est:
Quin proclivius hic iras decrrat ad acres,
Ille metu citius paulo tentur, at ille
Tetius accipiat quadam elementius aqua:
Inque aliis rebus multum differre necesse est
Naturas hominum varias, moresque sequaces

Prout verovariis affectibus movetur homo, ad ejus animalis bruti naturam comparatur cui per eam sit assimilis: nam in brutis simplices plurimum sunt naturae, ut initio diximus.

FEROCITAS EVITANDA. CAP. XLII.

[note: Foenum Tauri cornibus alligatum quid.] QUam diversum autem illud est, quod mansuetudinem ex Bove picto significantes, ferocitatem, itidem et furibundam petulantiam per Taurum indicabant, ubi foeni fasciculum comibus alli gassent, recepta sunt haec jam apud omnes, unde dixerit Horatius:

Foenum babet in cornu, longe fuge.

Psalmographus noster eodem utitur dicterlo, dumPsalmo quadragesimo quarto dicit: Cum nobis aderas, inimicos nostros cornu petebamus [gap: Greek word(s)] enim habet Graecus codex, proque valida et victrici pugna Theologi commentantur. Et 6. Ecclesia stici capite legas, Carendum ne animet, veluti Taurus, extollamus. Quod vero attinet foenum, id ideo factitari solitum ait Plutarchus, ut serocitatem Iasciviamque ex nimia pabuli ubertate resultare admoneremur. Dicterium vero celebritatem accepisse a Sicinio quodam proditur, qui cum effusissima dicacitate omnes carperet, uni M. Crassio parcere compertus est: cureque uni illi parceret, interrogatus, foenum eum in cornu gestare respondit. Sane Romanis mos suit cornupetarum Boum cornua foeno circumligare, quo obviam prodeuntes admonerent ab illo cavendum. Eo sigmento Hesiodus populivoros (liceat ita mihi [gap: Greek word(s)] , Graercum vocabulum Latinum facere) nuncupavit, qui quidem divitiarum opulentia lascivientes reliquos impeterent, ac proculcarent. Est et tale aliquid apud Sophoclem, et Solonis ad hoc dictum haudqua quam aspemandum. Sed illud potius afferamus, quod Psalmo vigesimo secundo scriptum, Circum dederunt me Vituli multi, Tauri pingues obsiderunt me, ubi interpretes per Vitulos plebeiam Judaeorum multitudinem intelligunt, lascivientem quippe, solutamque juventutem omniprorsus regula carentem: per Tauros vero, Pontifices, Scribas, et Seniores, propter aetatem nimirum, et praetogativam, qua caeteris antestabant, Pingues appellati: quia multis Dei donis ante alios omnes fruebantur. [note: Deuc. 32. 15.] Nam et alibi Moses in hanc sententiam futura longe praevidens: Comedit, inquit, Jacob, et impletus est, et recaltimvit dilectus: pinguedine et carne distentu est, et obductus, et dere liquit Deum factorem suum. Eodem modo accipiunt Theologi dictum Psalmi sexagesimi octavi, Taurorum congregationem, Pontifices et Scribas, et reliquos Judaeorum Principes intelligendo, qui et temerarii, et cornupetae essent Christumque et Apostolos ferociter incessuri forent. Minime vero loco hoc praetereundum est, [note: Deut. 33. 17.] quod Theologi nostri Mosis praedivinationem de Josippo, Tauri decor ejus, transferunt ad Christum: Taurus siquidem ob utramque dispositionem. alius ferus, ut judex; alius mansuetus, ut assertor: qui generi humano salutem dedit, cujus cornua esset crucis extrema. Nam et de parte navis antenna, dictum invenimus,

[note: AEnei. lib. 3.] Cornua velatarum obvertimus antennarum.

Hac autem virtute crucis, et hoc more comutus, ait Tertuliianus, universas gentes etiaranum ventilat, per fidem auferens terra in coelum, et tunc ventilabit per Judicium, dejiciens de coelo in terram. Ubi etiam de Simeone et Levi loquitur: In concupiscentia sua subnervaverunt Taurum, de Christo idemtidem intelligi volunt, cujus nervos facer dotes praecipue clavis suffigendos curaverunt.



page 44, image: bs044

JOHANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIRER IV. DE IIS QUAE PER EQUUM SIGNIFICANTUR. Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD PETRUM VICTORIUM.

CUperes, Petre Victori, ut amicis nonlli intellexi, qua ratione modoque bieroglyphica Leonis, Elephanti, et id genus animalium plurimorum explicuisse me accepisti, quae fuerint Equi quoque significam apud eos dem AEgyptios tibi describi. Verum scias, pauca ea esse, quae super Equo Sacerdotes illi tradiderint, quippe qui animal uti profanum aspernabantur: neque enim Sacerd ti licebat equo vebi. Sed enim Graeci, Latinique, neque non Hebraei, multa super eo scitu dignusima memoriae prodiderunt, quae hoc explicabimus commentario. Praeter enim id, quod obsequi tibi jucundissimum, existimabam, imvitavit me ad hujusmodi lucurationem animalis ipsus dignitas, vigor, et naturae ejus spectatissima quaedam excellentia. Non enim ex eo genere est, quod parvi facere debeamus, cum tot ex equo humano generi commodintes obveniant, sive domesticis, sive publicis sit usibus adhibendus. Sed frustra hic Equum laudare aggredior, cum super eo tam multa, et tam praclara toto passim commentario reperiantur, quae qualianam sint, hinc jam, ut instituimus, dicere incipiamus.

BELLUM. CAP. I.

[gap: illustration]

PRimum vero omnium Equi hieroglyphicum est, belli signum esse, clarissimoVirgilii testimonio, dicentis,

[note: AEneid. lib. 3.] Bello armantur Equi, bellum haec armema minantur.

Et Duellicam Equorum prolem Lucretius appellat. Idem hoc intellexisse AEgyptios didicimus ex Plutarcho, quod et in Leone tetigimus. Horum quippe post obitum apparuisse Osiridi, quem multarum rerum usum edocuerit, praecipueque quod animal bello utilius esset sciscitanti, Equum ei negotio maxime commodum, responderit. Cumque Osiris Leonem praestare arbitrarctur, respondisse Horum: Posse quidem eum auxilio esse verum ubi semel fugam arripuisset, irrevocabilem abire: cum alioqui bellatori necesse esset nonnunquam cedere, nonnunquam ex inclinata jam acie rursum hostes aggredi, proque loco et tempore Fortunae sese imperiis aecomraodare, idcircoque Equum omnibus his officiis omnino magis officiolum esse. Unde Xenophon 3. de Graecorum reditu: Una, ait, Equites re praestant, quod in fuga certius est illis subsidium. Aristoteles in Ethicis, virtutem in Equo eam praecipue laudat, qua sit ad currendum portandumque hominem idoneus, et ad invadendum expectandumque hominem hostem minime formidolosus. Galenus de Partibus: Praevalidum, ait, animal esse, et generosum; cum [note: Georg. lib. 3.] [gap: Greek word(s)] dicit, [gap: Greek word(s)] . Hinc illud apud. Maronem,

Generosus pullus in Arvis,

PUGNACITAS. CAP. II.

[note: Aegyptii: imo Hoc enim tantum.] NEque temere Vespas [gap: Greek word(s)] ex Equino cadavere dignidicari tradiderunt non temere esse dixerunt, quod ex corrupto ejus cadavere vespae progenerentur. Hoc enim


page 45, image: bs045

tantum apud Horum super Equo reperias et pervulgatus aqud omnes fertur:

VESPAE.

[gap: illustration] [gap: Greek word(s)]
Nam culices ab Equis, sed Apes ab origine Tauri.

Diligentes enim rerum natumlium observatores, ex Bovillo occipitis cerebro apes gigni tadidere, ex Asini cerebro crabones, uti ex Equo vespas, atque ex humano cadavere serpentem Non tamen hic simpliciter vespae inteliigendum, sed quod per vespam idemtidem soliti essent significare, per cujus hieroglyphicum pugnacitatem et infestum adversus hostes ingenium ostendebat: de qua inter insecta loco suo disseruimus.

CELERITAS. CAP. III.

ADhaec celeritatis indicium est. Equus quodque apud Lucretium, Fortis Equi vis, legitur, Marcellus [note: Aen. lib. 11.] celeris exponit, eoque spectare volunt Virgilianum illud,

Quidnam egregium si foemina forti
Fidis eque?

Ubi Aruns Camillam equi pernicitate fretam: non virtute sua strenuam, incusat. Multa vero invenias apud rerum scriptores super Equorum pernicitate: sed id ego tantum memorabo, quod Alanis a Probo Iraperatore devictis, Equus in praeda repertus est, qui, ut captivi attestabantur, centum ad diem passuum millia decurreret, perque octo vel decem dies vigore minime fracto perdumret. Sedenim eam in militaribus Equis sugacitatem Imperator ipse contempsit, repudiatumque fugitivo militi potius quam forti con venire indicavit, [gap: Greek word(s)] Nympham apud Hesiodum invenias, quod nomen ob velocitatem effictum autumant interpretes: vim quippe aquarum eam intelligentes, qua navigia cursu celerrimo rapiuntur. Quique Neptuno appinguntur Equi, pernicis ejusdem cursus indices habentur, qui maritima fit navigatione. Naves enim Equorum curruumque usum affatim suggerunt, [note: AEn. lib. 1.] unde et Equos. et currum Neptuno videmus attributos: nam is apud Maronem,

Flectit Equos, crruque volans dat lora secundo.

Jam et proverbium a Cicerone usurpatum est super celeritate, tum Equis, tum velis, ad Quint Frat. Sic ego (ait) te saepe exitante cursu, corrigam tarditatem tuam tum Equis, tum velis. De omni vero conatu adhibito, in Officiis sic ait: Cum his velis Equisque decertandum est. Astronomi undecimo Virginis gradu Equum admovent ad hominis velocitatem indicandum qui cum eo sit gradu lucem auspicatus. Appingebatur vero Neptuno Equus anteriore parte figura sua posteriore vero effigie piscis, qui caudam in spira replicaret, quod veteres sculpturae passim, et plerique Gallieni numi palam faciunt, in [note: Gallieni numi.] quibus inscriptio est, NEPTUNO CONS. AUG. Nota praeterea est sabula, in Deorum concilio pro imponendo Athenis nomine. Percussa a Neptuno petra exillisse serum Equum. Nam et interpres Pindari rem tangit huiusmodi. Passim vero apud veteres Neptunus Equestris dictus. Ajunt insuper, primo illi Equo, quem Neptunus protulit. Scyphio nomen fuisse, adeo sibi concors in nugis toto Graecia semper fuit, ut nulla sit tam absurda fabula, quae aliquo assertionis testimonio careat. Quodque fictum a Poetis est, Satumum in Equum versum, quem tunc etiam pemicitate insignem canunt, uti Maro,

[note: Georg. lib. 3.] --- Permix Saturnus, et altum
Pelion binnitu fugiens implevit Equino:

quidam ex Astronomis ad astri velo citatem figmentum referunt, cum amplissima coeli spatia diurno motu velocissime transcurrat, si quanto distet intervallo, quamque magno circuitu supra planetas reliquos feratur, consideraverimus: quamvis altero motu, quem hi natumlem dicunt, tardissimus planetarum [note: Abat. c. 3.] omnium videatur. Ab hujusmodi pernicitate Abacuntis Prophetae dictum, Quia ascendes [note: AEn. lib. 1.] super Equos tuos, Theologi de Apostulis praedictum volunt, unde repentina salus esset omnibus piis proventura. Et unius sane celeritatis ergo Virgilianus AEneas praemia proponit, Equum insignem phaleris,


page 46, image: bs046

ei, qui pedum cursu primus metam attigerit. Et in numismatis, nunc Equus currens, nunc ipse Pegasus, alis adjectis culus, summa rem alacritate gestam ostendit.

SOL. CAP. IV.

[note: Gellieni numisma et Q. Titi.] ALias vero alatus Equus Soli etiam attribuitur. Nam in Gallieni numis alatus Equus est cum inscriptione, SOLI CONS. AUG. In numo vero Q. TITI in quo Pegasus, quasinon satis ex eo expressa esset celeritas, qua in obeundis Reipub. negotiis usus fuerat, barbato ejus capiti ex altero latere cuso additae alae, cususmodi specie Mercurius in aliquot veterum monumentis conspicitur insignitus. Non desunt vero qui Pegasum in monetis etiam Corinthiorum fuisse tradant, quem Eubolus, Anchise, [gap: Greek word(s)] Appellarit. Porro Pindarus Bellerophontem eo invectum Pegaso, fraenum aureum dono a Pallade per somnium accepisse commemorat, unde postea infraenandorum Equorum usus ad posteros emanarit eoque, monumento voluerint Corinthii rei memoriam testatam [note: Lib. 3.] esse. Maro autem noster fraena Lapitharum inventum tradit eo Georgicon loco,

Fraena Pelethronii Lapitha, gyrosque dedêre
Impositi dorso, atque Equidem docuêre sub armis
Insultare solo. Et gressus glomerare superbos.
[gap: illustration]

HUMANAE VITAE LUBRICITAS. CAP. V.

SUnt et qui Centauros in hoc eodem accipiant significato, quodque illi pube tenus humana forma, reliquum Equina fingantur, vitaenostrae terminum pernici cursu occupari significare putent: propterea quod mira lapsi lubricitate incauti semper arripimur. Nullus enim tam senex, qui se annum adhuc non Speret superaturum. Sedenim Centauro alibi erit locus suus.

FAMA. CAP. VL

[gap: illustration]

[note: Papyrii Cur sorii et driani numus.] NOn sum vero nescius, authores esse, qui Pegasum, qualem quippe passim in Hadriani et L. Pap. Cursoris, et aliorum quorundam numis aspicimus, famae potius quam celeritatis indicium esse contendant. Nascituris ex Medusae caede: siquidem virtus cum terrorem amputaverit, samam generat. Terroris et admirationis hieroglyphicum esse Medusae caput, ostendimus in Serpente, cum de Domitiani gestamine loqueremur. Fama autem ubi primum genita per hominum ora incipit volitare, Musarum excitat frontem in Parnasso: quippe quod illustrium virorum praeclara facinora, vatibus scribendi suggerunt argumentum. Quod vero in Papyrio a re ipsa etiam cognomento Cursoris honestato, ex Pegaso alacritatera et sestinantiam hominis significari dixeramus, Caprae insuper fugacis spolium et fulmen et sagitta, quae in eodem spectantur numo, ad nostrum faciunt inteliectum.

PROFUGUS. CAP. VII.

SEd quoniam esse video qui Persea quoque Pegaso invectum putent, examinandus est apud Heisodura locus descuto Herculis, [gap: Greek word(s)] a Poeta dictum, quo loco Commentatores ajunt, animadvertendum [gap: Greek word(s)] profugum significare, eamque esse glossographorum interpretationem. Avus enim Acrisius Persea domo expulit, quem minime moris est usquam Equidem inducere, sed talaribus a Mercurio acceptis praeditum aera persulcare, de quo sic Ovid, Metam. lib. 4.

--- Pennis ligat ille resumptis
Parte ab utmque pedes, teloque accingitur unce.
Et liquidum motis talaribus aera findit.


page 47, image: bs047

[note: Odysse. 1. Bers. 68.] Unde etiam Catullo Pinnipes appellatur. Eodem modo apud Homerum invenies [gap: Greek word(s)] Nestorem, pro Profugo, ut vetustiores Grammatici interpretantur, eo [gap: Greek word(s)] loco.

[gap: Greek word(s)]
His inde Gerenius exul Nestor ait.

Talemque recitant fabulam: Herculem Pylo bellum intulisse, propterea quod Neleus eum a caede Iphiti purgare recusasset. Tum etiam propter filiorum ejus insolentiam, qui cum duodecim essent, eo freti numero, praeclara omnia sibi pollicebantur. Diu vero bellum protractum, neque quamdiu Periclymenus, unus ex ipsius Nelei fiiis, vixit, urbs unquam capi potuit: postea vero quam is mutatus in Apem Herculano curruiexplorator insedit, summonente prodenteque Pallade extinctus est ab Hercule: capta itidem eversaque Pilos est, undecimque Nestoris fratres interempti. Sedenim Nestor prius emissus fuerat ad Gerenios, ubi educaretur, qui solus superstes in patriam inde restitutus est, et ab educationis loco Gerenius, ab effugio vero, quo salvatus est, [gap: Greek word(s)] nominatus.

FRAENATA FEROCITAS. CAP. VIII

VUlgatissimum illud est argumentum, hominem feroci invictoque animo, imperio tamen et rationi obsequentem, hieroglyphice per fraenatum Equum significari. Hinc Panaetius apud Cic. Africanum solitum ait dicere, Ut eques propter crebras contentiones praeliorum fere citate exultantes damitoribus tradere soleant, ut his facilioribus uti possint: sic homines secundis rebus effranates sigque praefidentes, tanquam in gyrum rationis et doctrinae ducioportere. Animal nimirum ferox atque magnanimum, quod leges tamen subit, nec franum depulit ore, ut ait Horatius, de Equo qui hominis opem imploravit, seque fraenari sit passus. Et Maro:

[note: AEneid. l. 3.] Sed tamen iidem olim curru succedere sueti
Quadrupedes, et frana jugo concordia ferre.

[note: Plut. in ipsius bita.] In hujusmodi sententiam est Scipionis dictum non incelebre. Quum Romani contra Antiochum jam in Asiam trajecissent, isque legatos demum de pace misisset ad Scipionem, respondit is: Id prius factum oportuit, non postquam et fraenum et sessorem accepisset. Sed illud quoque animadvertendum est, de Carthaginis portento, quod murorum fundamenta fodientibus oblatum est, quippe, ut apud Maronem, caput acris Equi hinc gentem fore bello egregiam praemonstratum. Quod vero subjungit, Facilem [note: AEneid l. 1.] victu, non de Bovillo capite, ut Servius, sed de ipso eodem Equino intelligendum: cujus ostenti ea sit interpretatio ut facilem victu per secula gentem: facilem, quae tandem vinceretur, exponamus: hoc enim magis ad Virgilianam accidit sententiam, quamvis in Tauri commentario Servianum inteliectum illustrare conatisimus. Conjectores vero, ut eo redeam, eos qui se caput Equinum, vel Caninum, [note: Artemidor. l. 1. cap. 30.] vel Asininum habere somniarunt, in servitutem vel id genus aerumnas dedendos esse suspicantur. Sunt enim tria haec animalia servituti mirum in modum obnoxia. Addam et illud eorundem Onirocritarum interpretamentum, quo visum ajunt in somnis Equum qui se portet, polliceri, ut amica amantis imperio facile sit subjicienda, morigeraque in posterum futura. Nam de pullo indomito pro puella adhuc intacta, Anacreontis carmina paulo inferius loco suo recitabuntur. In Divinis literis, ubi Elisaeus montem auxiliaribus Equitibus plenum per adapertos pueri oculos conspexit, quosque vates Abacus Domini Equos, et Equitatus nominat, animas intelligit Adamantius, quae fraenum disciplinae sanctioris accipiunt, jugumque suavitatis, quae ab ipso Domino profiscitur, portant, ejusque spiritu regi pariuntur: Beatasque illas appellat. quae dor sum curvavêre suum: ut dorso verbum Dei sessbrem accipiant, cujus fraena patiantur, et quoquoversum ille impulerit iter arri piant: ejusque denique habenis moderati, non ex libidine sua, sed tanti sessioris arbitrio flectantur, cursum ineant, et consistant. Eucherius sane inveniri ait in Divinis literis, Equum pro viro sanctitate [note: Abac. c. 3.] praedito poni. eoque spectare Abacuntis illud alibi dictum, Qui ascendis eques tuos. Sane Graeci [note: Abac. c. 3.] Palladi nomen ab Equo domito inditum tradunt, et, uti supra diximus, apud Pindarum legas fraenum [note: AEn. lib. 1.] Corinthi ab ea inventum, et Pelopi dono datum, et in Ilii captura instar montis Equum Graeci Pauadi


page 48, image: bs048

dedicarunt. Hoc vero significat fero citatem omnem doctrina molliri atque cicurari, quod [note: Epist. 1.] ita Iuculenter Horatius expressit:

Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
Si modo culturae patientem commodet aurem.

IMPERIUM. CAP. IX.

[note: Suetonius in C. 1. Casare cap. 61.] IN augurali vero disciplina per Equos Imperium significatum saepe fuisse comperimus, ut qui apud C. Julium Caesarem natus est humanis prope pedibus, ungulis scilicet in digitorum modum subscissis. Ei enim orbis terrae imperium portendi, Aruspices respondere, apud quem Equus hujusmodi esset editus. Eumitaque Caesar magna aluit cura, nec patientem sessoris alterius primus ascendit. Cujus etiam instar pro aede Veneris genetricis dedicavit: quamvis prodigia reliqua ita despectui semper habuerit, ut ab incoeptu nunquam ullo, prodigiis quantum libet adversis absterritus aut retardatus sit. Sed enim eadem animalis species, quae imperium illi praesagiverat, eadem (inquam) et mortem praemonstravit. Siquidem Equorum greges, quos in trajiciendo Rubicone consecraverat, ac vagos sine custode dimiserat, paulo antequam occisus esset, comperit pertinacissime pabulo abstinere, ubertimque flere. Eo porro affectu Equi plerique in dominos sunt, ut eos interemptos lugeant, inquit [note: AEn. lib. 11.] Plinius, lachrimasque interdum desiderio fundant. Unde non inscite de Pallante Virgilius.

Post bellator Equus positis insignibus AEthon
It lachrymans, guttisque humectat grandibus ora.

Ad hujus imitationem non minori forsitan affectu alterius Equi amorem in dominum Sillius Italicus ita decantat:

Agnovit sonipes, arrectisque auribus acrem
Hinnitum effundens sternit tellure Vagesum,
Quem tunc captive portabat in agmina dorso:
Hinc rapidum glomerans crusum per lubrica pinguis
Stante cruore soli, et mutilata cadapera caede.
Euolat, ac Domini consistit in om jacentis:
Inde inclinatus collum, summissus, et armos,
De more inflexis praebebat scandere terga
Cruribus, ac proprio quodam trepidabat amore.

Sed ut ad portenta revertamur, illud meraoriae proditum est, quemadmodum Nero asturconem, [note: Suetonius in Nerone cap. 46.] quo maxime delectabatur, posteriore corporis parte in simiae speciem abiisse, per quietem videre visus, ac tantum capite integro hinnitus edere canoros: ostento fuit quod illa Equi ferocitas in simiae ludibrium arripuit, invadendi regni signum Equus. Nam ea qua natus est hora, Equus pullus in tegulas ascendit, atque ibi brevi temporis spatio commoratus, simul et decidit et expiravit. Quod quidem huic in Villa Martis genito, et ad bellica negotia nato, futurae sublimitatis, quamvis brevi duraturae, augurium fuit.

ALABORIBUS QUIES. CAP. X.

QUid vero soluti pascentesque in Nervae numis Equi sibi velint, cusae ibidem literae declarant, in hunc scilicet modum: VEHICULATIONE ITAL. REMISSA. quod nonnulli referunt ad argumentum illud, quod in Bove ad praesepe tractavimus. Sed accipiendum potius de tributo, quod Italia omnis in vehiculationes exoluebat, ut et Magistratuum sarcinae, et exercituum, et alia hujusmocdi publica transportarentur, quod tributi genus Nerva uti orterosum nimis Italiae remiserit universae, qua de sententia plura dicerem, nisi doctissimus plane vir Fab. Vigil. Spoletanus rem exactissime pertractasset.

ITALIA. CAP. XI.

SUnt qui putent Equos in hoc numo Italiam significare, eoque adducuntur argumento, quod in argentco numo et aliquot aereis observatur caput Equi fraenati cum inscriptione, ROMA. Ab ejus occipitio sceptrum, in cujus summa parte caput indem Equi videatur, ab altera parte Roma ipisa galeata, uti mos est. Alii numi sunt cum Equinis capitibus ab utraque parte singulis cum inscriptione, ROMA. Sedenim cum Equum ipsum multisariam in Latinorum et Graecorum numis observaverim,


page 49, image: bs049

neque Italiam, neque aliam quampiam provinciam, regionemve, aut civitatem significare contenderim: sed aut bellum, aut itinerationem, aut decursionem, ut in Neronianis plerisque: aut velocitatem, ut in Papyrianis, et alia, prout locis suis explicantur.

MAURETANIA. CAP. XII.

[note: Hadriani numus.] Nisi qui (sivideant in Hadriani numo Equum a pedite rectum cum inscriptione, MAURETANIA, ita enim scriptum per E secunda syllaba) intelligere velint provinciam eam in dedicationem acceptam, vel quid hujusmodi. Sane aliquot ex hujusmodi numis una in parte caput habent Hadriam, ab altera Equum, quem mulier duobus armata jaculis ductat: quod nimirum indicat genus id bellandi, quo plurimum utitur ea provincia.

MAURI FEROCES. CAP. XIII.

QUin posterioribus etiam seculis militares quidam ordines, qui sub Equitum Magistro militabant, dimidios rutili coloris Equos duos in alba parma, sese quodammodo lacessentes, orbe viridi, cujus luteus erat umbilicus, interposito, praeferebant, iique MAURIFEROCES appellabantur, Quod vero aliqui ex numis Italiam per Equum significari crediderint, forte suspicati sunt ex eo numo qui Equum exultatem habet, flore quodam superne sito, ab cujus altero latere inscriptio est ROMANOR.

EQ. VICTORIA, CAP. XIV,

CUr vero potius non putemus numum hunc in rei gestae monumentum esse cusum? quia bello [note: AEn. lib. 6.] Punico, quod cum Hannibale gestum est, coeperint aliquando Romani etiam Equis superiores esse, cum prius robur eorum omne in legionibus censisteret: flos enim ille superne additus principium atque spem bonae frugis indicat. Sane Virgilius rem tantam haudquaquam reliquit indictam, cum de Marcelli laudibus ita cecinit:

Hic rem Romanam magno trepidante tumultu
Sistet, Equis sternet Panos.

[note: Cephalaniorum numus.] At in Cephalaeniorum etiam numis Equus signari solitus est, cujus rei mentio apud Plutarchum. Apud Smyrnaeos Fortunae simulacrum fuit a Bupalo quodam probo sane viro factum, in cujus capite pullus Equinus insidebat, et Amaltheae cornu manum implebat, de quo apud Pausaniam in Messeniacis.

SYRACUSANI. CAP. XV.

VTebantur et Syracusani Equi nota. Nam Atheniensibus illis, qui apud Syracusas capti Niciana clade pro servis veniêre sub hasta, frons Equi charactere inusta est. In aliquot eorum [note: Hieronis numus.] numis Equus et sessor habetur cum inscriptione, IEP[?]NO[?]: quod nimisum eus in Equestri militia, sed praecipuam in certaminibus gloriam ostendit, quem ea de causa tot laudibus Pindarus Poeta immortalitati consecravit. Aliae quoque Respub. atque alii plerique Principes Equi signo usi sunt, ut nihil denique privatum videam, quod ad Italiam spectet.

TARENTINI. CAP. XVI.

QUinetiam in numo, cujus inscriptio TAPAZ, Eques etiam jaculator inspicitur, ob Equestrem [note: Numus Tarentinorum.] scilicet militiam, quam egregie Tarentini sunt exercere soliti: unde apud Graecos Tarentinos ordines invenias ex Equitibus hujusmodi constitutos, et [gap: Greek word(s)] verbum, eo se militiae genere exercere.

SAGITTARII SENIORES ORIENTALES. CAP. XVII.

EQui vero duo dimidiati coloris lutei, in caerulaeo clypeo, quem ruber circulus ambibat, aversi prosilientes a centro, quod luteum in medio rubrae peltae, pro umbilico appositum erat, ita ut ab


page 50, image: bs050

ipsa pelta trames coloris ejusdem ad rubrum usque ambitum protenderetur, ejus ordinis erat insigne, qui SAGITTARII SENIORES ORIENTALES appellabantur. Militabant ii sub magistro militum Praesentiali nuncupato.

SECUNDI THEODOSIANI. CAP. XVIII

LUteus etiam Equus erat inimo parmae ferrugineae colorationis, cujus umbilicus albus rubro continebatur circulo, quem alter coloris lutei circuibat. SECUNDORUM THEODOSIANORUM hic erat clypeus, qui sub eodem militum magistro stipendia faciebant. Hi nimirum Theodosii principatu in militiam allecti.

CONSTANTIA. CAP. XLX.

ERat et alia legio, quae rutilum Equum in caerulea parma gestabat, in medio viridis orbis constitutus, cui quadrupes toto inniti pectore videbatur. ea CONSTANTIA nuncupabatur, quae sub magistro peditum merebat: Constantio quippe Principe instituta.

IMMODERATUS IMPETUS. CAP. XX.

REs ipsa adhortari videtur, ut et historiae sacrae mysterium, quantum ad Equum pertinet, revelem. Nam pro immoderato et rationis experte impetu Equum poni apud Legislatorem Mosem, ex eo manifestum est, quod non designari principem Equorum educatorem dicit. quod ita capiendum [note: Virg. AEn. lib. 3.] est, ex Philonis sententia, ut ineptum eum ad principatum existimemus, qui voluptatibus cupiditatibusque et nequitiae deditus stare loco nesciat, et fraena ferox spumantia mandat. Lexipsa est Deut. c. 17. Quique rex fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in AEgyptum: Equitatus numero suble vatus. praesertim cum Dominus praeceperit pobis, ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini.. Nam qui talia mente concipit, effraeno illi et feroci Equo similis est, de quo vulgatum adagium, Secede Equinis a pedibus procul. ab Equo, inquam illo, qui semper AEgyptum, hoc est, voluptatum et ille cebrarum planitium appetit insultare: quocirca fraenis catenisque compescendus est, nisi velimus in perniciem rapi, et nosmetipsos una cum fortunis dare praeeipites Nam, ut optime ait Euripides, [gap: Greek word(s)] , Infraenis oris, exlegisque dementiae finis infortunium. Saepe autem in Divinis literis Equus aberrantem et vagum hominem indicat, [note: Pl. 33. et 32.] qui sine ratione ulla feratur, ut, Fallax Equus ad salutem, et nolite fieri sicut Equus et Mulus, quibus non est intellectus. Callidum vero Antisthenis dicterium, cum Plato vehementer laudaret Equum in pompa quadam Equestri hinnitu crebro ferocique excelsos spiritus prae se ferentem, is qui hominis jactantiam libenter incessebat, At tu, inquit, videris bonus Equus evajurus. At Themistocles, cum mutatos ejus mores ex procacissimo in maxime temperantem plerique admirarentur: Annon, inquit [note: In Psychomachia.] ille, videtis asperos et indomitos pullos in optimos Equos evadere? Non imprudenter itaque Prudentius elationem animi describens ait:

Forte per effusas inflata Superbia turbas
Infraeni volitubat Equo,

NEQUITIA IN TEMPERATIAM VERSA. CAP. XXI

QUod vero super AEgypti delitus dictum, D. Ambrosius ex Apostoli dictatis, eo tempore ait Pascha [note: AEgypti delitia.] celebrari quo Israelitici AEgyptum reliquêre, solennitatemque eam, animarum transitum interpretari, a vitiis ad virtutem, a corporis affectibus ad animi constantiam atque sobrietatem, a malitiae nequitiaeque fermento, ad veritatem et stabilem synceri propositi firmitatem: mollitiem quippe in AEgyptiis, et alia multa carpit Hadrianus, maximeque optare videtur, ut melius esset morata civitas, Alexandriam notans. Legitur in libris Sibyllinis, MILES ROMANE AGYPTUM CAVE. [note: Ut Cicere lib. 1. epiflolarum.] Quod licet de Pompejo Magno dictum interpretati sint multi, solicitique aliquando Romani fuerint ne Ptolomaeum armis in regnum restituerint, hac religione deterriti: alia tamen, eaque longe veverior ejus oraculi videtur interpretatio, prsaeceptum scilicet de illis hoc velamento, ut quibus datum esset imperio populos regere, AEgyptum caverent, quippe delicias et mollitiem, eaque omnia quae mox fortiissimum id genus hominum ut primum lascivire coepit, turpiter adeo effoeminarunt, ut


page 51, image: bs051

pessum penitus ierint Imperio in eos translato, quos ut omniumdespicatissimos expuebant, et omni [note: Nempe manos.] contumeliarum genere insectabantur. Sed quanto erat ominosior AEgyptus Pop. Romano, successum tanto prosperiorem AEgypuis ex Romanorum adventu in regionem eam, oracula pollicebantur Apud Memphim enim in aurea columna literis AEgyptiis scriptum erat, tum demum AEgyptum liberam fore. cum in ea venissent Romani fasces, eorumque praetexta, quod apud Proclum Grammati cum se legisse testatur Pollio: nimirum qui virtutem et rerum disciplinam admittit, vitiis liberatur. Sed enim Romani pace jam terra marique parta, molles AEgyptiorum delicias suscepere, illi, deliciis amoris, prissinam Romanorum virtutem industriamque sibi mox vendicavêre. Sed alio loco de fascibus dicendum erit. Quod vero facit ad rem, Adamantius ad dictum illud de Josippo, Et totius AEgyptiprincipatum obtinet, ita philosophatur: Libidinem quippe calcavit, nequitiam eviavit, omnesque corporis voluptates edomuit atque fraenavit. Hoc enim est totum AEgypti principatum gerere. Vide vero Chrysostomum oratione quam habuit in vigilia Epiphaniae, de AEgypto multa in hanc sententiam disserentem.

RATIO ET CUPIDITAS CAP. XXII.

ESt tale aliquid apud Platonem in Phaedro. qui rationem atque cupiditatem per dexterum et sinistrum bigarum Equos intelligendum proponit, improbique ac impuri ora lupatis frangenda ad cruoris usque illisum praecipit:

Donec bumi souipes temeraria crura superbus
Imprimat, et tellus clunibus icta tremat:
Mox facili des lora manu, pariter quae feratur
Obsequio parens mannus uterque tuo.

SUPERBIA. PERTINACIA. CESPITATIO. INSOLENTIA. CAP. XXIII.

[note: Equi Mesaici bitia quatuor, ex Philone.] NAm et in Mosaico illo quadrupede vitia quatuor deprehendit Philo, quae una cum sessore in mare projicienda deperdendaque sint. Elatum in primis pedem illum, quem Superbiam illi vocavere, quam pes alter comitatur, qui secum trahit velocem ad vitae perniciem proelivitatem, in quam frequenter admodum cespitat, cernuusque canterii more in fossiam lapsabundus corruit. Ex posticipes alter, malae perseverantiae subse quentem pertina ciam ostendit: alter, perperam factorum exultationem, quae omnia effraenum et exultantem Platonis Equum mira similitudine describunt. Jocose vero Tejus Anacreon, cum muliebrum fastum, arrogantemque animum incesseret, puellam quandam Equino comparavit pullo, in quem nemo adhuc inscendisset, atque ita assultim nullo cohibita fraeno temere vagaretur, cujus sententiae versus hi superfuere:

[gap: Greek word(s)]

Quos quidem utcumque potui, candore haudquaquam pari, Latinos feci:

Pulle treicaecquid, ô me
Torue luminibus petitum
Impie figis? videris
Nil quidem sapere: aperim
Pulchre eris tibi, si lupatos
Illi gavero, moxque habenas
Sumpsero, atque cricumvertero
Metae in ambitum, atque finem
At tu, amoena prata pascis,
Molle sed lascivienti,
Non erit magister usquam
Sessor, insultare qui te
In modum Probe instruat.

Ad hoc facit lepidissima Ode illa Horatiana de indomita Vitula:

[note: Carm. lib. 22. od. 5.] Nondum subacta ferre jugum valet
Cervice, nondum munia comparis
AEquare, nec Tauri ruentis
In vomerem tolerare pondus


page 52, image: bs052

Circa virentes est animus tuae
Campos juvence, uunc fluviis gravem
Solantis astum, nuc in udo
Ludere cum vitulis salicte
Praeges stientis.

Et altera, ubi haec sunt super Equa:

Quae pelut latis Equa trima campis
Ludit exutim metuitque tangi
Nuptiarum expers, et adhuc proteruo
Crudamarito.

Quod vero Anacreon mulierem Equini pulli cognomine vocitarit, facit idem Nicander, metaphoram eandem scite prosecutus: ubi de iis agit, quae contra venenum utilia sunt, puellare quipepe lac adhiberi commodum. Is enim Lac pulii, pro Lac puellare, Anacreontio vocabulo posuit, eo versu:

[gap: Greek word(s)]

quod castigatsus in manuscriptis codicibus [gap: Greek word(s)] legitur. Foeminei quipepe pulli lac et si fieri possit virginis, viridissimo scilicet aetatis flore vigentis, balsamo (ut vulgata obiter corrigantur exemplaria, in quibus [gap: Greek word(s)] scriptum est) instillandum monuit. Hic interpretes non de Equini pulli lacte dictum volunt, sed de muliebri: quod Erasistrati authoritate confirmant, dicentis [gap: Greek word(s)] , utile esse lac muliebre.

MERETRICIA PROCACITAS. CAP. XXIV.

DIomedis vero filiae (illius inquam Thracii Regis insanissimi) libidinis furore famosissimae, Equis, quae adventantes devorarent, comparantur a Poetis. Unde ortum proverbium tradunt authores Graeci, [gap: Greek word(s)] . Atque ita interpres Aristophanis [gap: Greek word(s)] interpretatur, quamquam Eustathius hospites a patre solitos interimi, et Equis in pabulum apponi tradit, fabulam scilicet secutus, quam a Poetis fictam uno omnium consensu repererat. Quo vero haec eo accipi intellectu debere, quam ex clarissimis authoribus excerpsimus, unicuique magis constet, aperitis usurpatum invenias [gap: Greek word(s)] appellari hominem, qui sit libidini Venereisque negotiis intemperanter deditus: quod nomen ab Equi natum deductum, ignorat nemo. Adde quod [gap: Greek word(s)] ad extremam dicimus contumeliam, cum supremam cujuspiam nequitiam, et immoderatam lasciviam exprobramus. Ini Divinis quoque literis dictum est in hanc sententiam, insanientes quosdam factos in foeminas, [note: Voluptuosorum hieroglyphica.] quod unusquisque super uxorem proximi sui hinniebat. Equinam vates ille dedit homini vocem, ut Equinam in eo petulantiam argueret. Non enim est omnis homo, homo, diceret Adamanentius, sed ea quis nequitia praeditus, homo equus est: ut homo in honore positus, nulla tamen praiditus sapientia, homo jumentum est: Jumentis enim insipientibus is perquam similis habetur: Et [note: Homo bipera.] generatio Viperatum, de qua Dominus, homovipera appellari potest. Neque aliud quippiam hierogly phice per doplicem formam Centauri intelligi vult Maximus Tyrius, quam voluptatis vinculum. Quotiescumque enim accidit, ut ferinae partes tyrannidem in nobis occupent, ardorque cupiditatis nobilitatem animi corripiat, opprimat, servitioque addicat suo, propter turpitudinum obsequia homo in belluam verritur. Ridicule vero faceteque admodum Aristophanes filium Xenophantae. rusticorum morum hominem et furibundum in Nebulis, sub Centauri specie, repraesentari dicit. Ipsumque Chironis nomen ex ea significatione, quod et deteriorem signisicat, joco ansam dedit, cum Centauros duos inter se pugnantes in tabula pessime pictos Diogenes conspexisset: interrogavit enim, uter eorum Chiron esset, visus de nomine quaerere, cum sensu, uter pejor esset intelligeret. Et quoniam in Divinis literis, qui turpibus et immundis officiis detinentur, jumenta dicta sunt, pecoraque prona et ventri obedientia fornicatores. Hierosolymiranus Hesychius Admissarios eos equos vocat, hieroglyphico admodum proprio. Idem Psalm. 31. Nolite fieri sicut Equus et Mutus, quod ita exponunt interpreces, Nolite amore mulierum furere, ficut infraenes Equis. Notum enim est, eos suam ad voluptates intemperantiam hinnitu subinde prodere, utpote qui omnino quid bonum, quid malum, quid honestum. quid turpe sit prorsus ignorant. Sedenim meretriciam hanc petulantiam a tam multis per Equinae imaginis hierogly phicum indicatam, nemo Virgilio melus et plenius expressit, ubi Georg. lib. 3. ita canit:



page 53, image: bs053

Scilicet ante omnes furor est insignis Equarum,
Et mentem Venus ipsa dedit: quo tempore Glauci
Potniades malis membra adsumpsere quadrige:
Illas ducit Amor trans Gargara, transque sonantem
Ascanium, superant montes, et flumina tranant:
Continuoque, avidis ubi subdita flamma medullis,
Vere magis, quia vere redit color ossibus, illae
Ore omnes versae in Zephyrum flant rupibus altis,
Exceptantque leves auras, et saepe sine ullis
Conjugiis vento fraevida, minabile dictu!
[note: Ad hoc Pli. lib. 4. c. 21. et lib. 8. cap. 41.] Saxa per et scopulos, et depressas convalles.
Diffugiunt, non Eure tuos, non Solis ad ortus:
In Boream Corumque, aut unde nigerrimus Auster
Nascitur, et pluvio contristat sidere coelum.
Hinc demum Hippomanes, vero quod nomine dicunt
Pastores lentum distillat ab inguine virus:
Hippomanes, quod saepe malae legere noverce,
Miscutruntque berbas, et non innoxia verba.

[note: Equi zelotypia laborant.] Sed neque minor est Equorum furor, qui zelotypia etiam ita laborant, ut rivales acerrime castigent. Visum enim, ajunt, in Syria, ubi Sylvestrium Equarum armenta vulgo pascuntur, praeire ducem, qui si junior aliquis libidinis causa Equam inscenderit eam initurus, ita indignetur, ut eum nulla interjecta mora persequatur, donec comprehensum verendis mordicus privet. In hoc autem animalium genere foeminae maribus continentiores sunt. Absyrtus enim ait Equam, ubi se concepisse novit, marem [note: De Hippomane plene Artist. lib. 6. c. 11. de nat. Animal. De Hippomane baria opiniones.] ulterius non admittere. Neque vero hoc loco praetereundum. quod et ad Hippomanis vim, et immodicam Equorum impotentiam et subitam in Venerem concitationem pertinet, venenum illud, quod saepe malae, uti dicebamus, legere novercae, a furore, in quem agit Equos, appellatum, tanti esse roboris et efficaciae, ut cum Phormis quidam Maenalius Equos duos a Dionysio Argivo fabrefactos in Olympia dicasset, ab dito in eorum altera, ut Elei arbitrabantur, eo viru, ut autem alii, in liqua tum metallum immixto, constiterit allectos ita esse Equos ad initum sui, ut non nisi flagellis a, moveri potuerint. Historiam ponit Pausanias. Varla autem est antiquorum super Hippomane viru sententia. Nam Theocritus Helio dum secutus, plantam esse videtur existimasse, qui [gap: Greek word(s)] dicat:

[gap: Greek word(s)]

Idque periti, diligentescque agnoscunt viri. Ali Theocrito pertinaciter adversantur, neque plantam esse Hippomanes, neque tale aliquid in Arcadia nasci asseverantes: idque unum verissimum autumant, quod de caruncula, fici instar, in pulli fronte recens editi inhaerente traditum est a Theophrasto. Agnoscit tamen et Cratevas plantam, eamque fructum habere fici sylvestris instar, folium vero fuscum, docet. quemadmodum papaver: quin et spinosum esse, idque veneficiis amato, iis immixtum mirifice pollere: hinc nonnulli [gap: Greek word(s)] illud Theocritianum pro [gap: Greek word(s)] , hoc est, tuberculum, fronti quippe hujusmodi pulli adnatum, interpretantur. Nam et Archilochus [gap: Greek word(s)] , pro [gap: Greek word(s)] , posuit, atque ita facile. de caruncula posse intelligi. Sed enim quod Theocritus ait, id apud Arcadas inveniri, nimirum ad plantam referri debet: non enim dicendum, pullos in Arcadia tantum editos, Hippomanes in fronte. gestare, quod omnibus fere accidit ubicunque locorum genitis. De plantis vero verissimum est, alias alio loco nasci, vel pollere magis hoc quam illo loco provenientes: sed ambiguitas haec omnis ex solutionis hujus. quae est Hippomanes, aequivoco orta est. cum tria sint vocis hujus significata: unum virus illud, quod Equa in libidinem concitata emittere soleate natura, de quo Maro:

[note: Georg. lib. 3.] --- Lentum ab inguine virus.

Idque tantus author, in re seria vero dici nomine Hippomanes autumat. Dixerat et Tibullus:

Et quod, ubi indomit is gregibus Venus afflat, amores,
Hippomanes cupidae stillat ab inguine Equae.

Manifestum enim est ex hotum descriptione, Hippomanes hic neque pro planta, neque pro caruncula poni. In Arcadia autem esse plantam, etiam furoribus amatoriis damnatam, cur inficiari possit quispiam, non video, antiquis tot authoribus rem ipsam agnoscentibus. Inveniri demum carunculam, instar carinae, in fronte pulli applicitam, quam mater nisi mordicus decepserit devoraveritque ab amore curaque educandi filii abalienetur, Theophrasto, Plinio, et aliis id tradentibus, de qua re idem Maro,

[note: AEneid lib. 4.] Quaritur et nascentis Equi de fronte revulsus
Et matri praeptus amor.


page 54, image: bs054

causam nullam video cur quispiam adversetur. Neque audiendi sunt, qui nihil aliud Hippomanes apud Maronem et Theocritum, addam et Tibullum, significare contendunt, scholiis in Dioscoridem, nisi furorem grandem (ut eorum verbis utar) et ubique adjectivi nominis modo poni, cum jam vocem eam trium esse rerum, quae quidem et cerni, et manibus attrectari possunt, vocabulum substantivumque verum indicaverimus. Neque tamen negamus, [gap: Greek word(s)] locutionem plerisque nominibus applicatam, magnitudinem proceritatemque significare, ut [gap: Greek word(s)] , et murta hujusmodi, quae superfluum est enumerare: Sed haec non sunt tanti, ut negare possint Hippomanes veram esse in Arcadia plantam, cujus figuram, neque non vim amatoriis veneficiis peculiarem, Cratevas apud Theocritum descripserit: neque carunculam auferant, quae sit omnibus manifesta, neque destillationem amoveant, quae Tibulli, Virgilii, Probi, Aristotelis denique ipsius authoritate coutinetur: In eandem enim furoris efficaciam conveniunt haec tria, virus illud, planta Arcadica, et ficulneus ille tuber, a maleficis propinata. Haec forte nos morosius prosecuti sumus, quam suscepti operis ratio postulasset: sed gravissimo viro, aetate nostra praestanti, qui tria haec de rerum natura tollere conatur, respondendum fuit, si Veneti Poetae nostri, si Romani, si Siculi dignitatem, in suo cujusque genere summorum, tueri concedatur.

PROFANUS. CAP. XXV.

SAne quidem AEgyptii sacerdotes animal hoc alioqui tam generosum, tam utile, tam domesticum, repudiavere, ac per hieroglyphicum ejus profanum intelligi decrevere: cujus rei causam eam fuisse fuspicior, quae majores etiam nostros in Italia ab eo abstinere tam religiose juslerit, ut a sacrorum flamine minime tangeretur, propterea quod damnatum inter venena sel habere proditum est. Alii rem simplicius interpretantes, dicunt inde factum, ne si longius digrederentur, fraus interdum ex negligentia fieret sacris. Ea enim de causa sacerdotum etiam nostrorum samiliis data otia, ne profanis occupationibus, aut cutis distraherentur, sed in precibus tantum Deo alligandis occupati essent, et laudes illi septies in die dicerent. Perseveravit autem in nostra usque tempora, ut primores Antistites Equo per urbem vehi, solennibus praesertim diebus, contra morem et decorum haberetur: praeterquam uno maxime omnium festo die, quo novus Pontifex Maximus ad Lateranum deducitur: tunc enim in albis Equis omnes Praesules convehi moris est.

AUTHORITAS. CAP. XXVI.

CUmque apud Romanos veteres dictatoria dignitas admodum sacrosancta esset, vetusta quadam lege, nefas Dictatori erat equitare. Causas alias atque alias memorat Plutarchus in vita Fabii: sive quod majores vires pedestribus inesse copiis arbitrarentur, proptereaque oportere Imperatorem in phalange permanere, neque locum deserere: sive quod ejus principatus authoritas et magna esset, et quodammodo tyrannica in reliquarum omnium rerum administratione, voluerint tamen [note: Plubarchus in bita Fabii Max.] in hoc Dictatorem inferiorem populo videri: Fabio tamen Maximo Dictatori designato, post cladem ad Thrasymenum acceptam, primum Equus concessus in tanto rerum discrimine, quo principatus magnitudo, ac moles ostenderetur, majorisque apud omnes authoritatis haberetur. Est enim Equus animal omnino superbum, et equitare magnificum habetur. Unde Aristippus apud Horatium, cum Diogenis vilitatem argueret, splendidius multo esse dicit, Equus ut meportet, alat Rex. Id vero Diogenes ac plerique alii Philosopho minus dignum arbitrabantur. Quare Plato cum in Equum aliquando conscendisset, statim desiliit ad terram, se vereri dicens, [gap: Greek word(s)] , ne Equino quopiam fastu contaminaretur.

FABII CONTATORIS VITRUTES. CAP. XXVII.

SEd ut ad imagines nostras revertamur, in lapillo Onyce argumentum multiplex vidi artificiose admodum sculptum. Equino enim capite est, humana sacie in pectus barbata gruinis pedibus, cauda pulli gallinacei, literae sunt, FAB. Ex quo quidem sigmento virtutes eas facile conjectas, quibus Fabius Contator insignis fuit. Nam principatum in bello, ex Equino capite: prudentiam, ex humanopectore barbato: providentiam et contationem, atque etiam speculationem, expedibus gruinis:


page 55, image: bs055

gruinis: victoriam, ex pulli gallinacei cauda interpretaraur: quorum omnium causae in suis quaeque Commentariis sunt explicatae.

ANIMI DESPONSIO. CAP. XXVIII

NEque forte ingratum fuerit hieroglyphicum. quo desperatio, aut rei, quam quispiam aggresses fuerit, inauspicatus ingressus significetur, ubi quis Equum cespitantem, aut prioribus prolapsum pedibus appingeret, cum ipsa praesertim res, et proverbio, et auguriis veterum confirmetur. Nam quod ad proverbium attinet, quod fertur Rideo, inquit GaIba, canteri, Sisinnius Capito ita interpretatur, qui principio rei alicujus inchoatae deficiunt animo. Nam cum Sulpitius Galba in prorinviam exiens, ad portam ipsam canterium suum animadvertisset cecidisse: Rideo inquit. canteri te jam lapsum esse cum tum longum iter iturus, vix id sis ingressus. Ex ostentis vero unum Sufficiat commemorasse, quod Flaminio Consuli seroci viro Aretii fertur obtigisse, cum is indigne ferens per mediam jam Italiam vagari Poenum, atque obsistente nullo caedibus et incendiis omnia vastantem, ad ipsa Romana moenia oppugnanda proficisci, signa ocyus convelli jussisset, cum primum in Equum insiliit, Equus repente corruit, Consulemque lapsum super caput effudit; inauspicati nimirum incoepti signum, quo paulo post ipse cum exercitu concidit, foedissima ad Thrasymenum clade superatus.

DIFFICULTAS. CAP. XXIX.

NEque indecenter inter picturas hujusmodi refertur Equus in fossam prolapsus, aut in voraginem aliquam demersus, ubi luti tenacitate pertinacissime detineatur, neque sese valeat expedire: sinegotii alicujus difficultatem, aut incommodum exprimere voluerimus; quippe quod plurimum ita est canteriorum natura, quos oneribus compor andis addicimus: ut si aliquam in voraginem deciderint, tam ob onus, quo gravantur, quam ob lividae paludis coenum, in quo recumbunt, [note: Libius lib. 3. Decad. 3.] supra modum implicentur, unde aegre attolli queant. Hinc illud apud Livium a JubellioTaurea Campano objectum, Minime sis canterius in fosta, cum longo certamine cum Claudio Aseilio Rom: delassatus se subducere meditaretur, cujus rei non apparente ratione, ad dolos conversus hosti svasit, ut Equo dimisso in cavam viam descenderet, ubi secum pedes congressurus esset. Quod cum Romanis intrepide, nulla interposita cunctatione fecisset, Taurea ea jactato dicterio, admisso statim Equo profugit: quasi dicere voluerit, nolle se eo demittere, unde difficillima futura esset emersio.

CERES. CAP. XXX.

[note: Simulacrum Cereris, ejusque declaratio.] SEd ut nihil quod ad Equi imaginem faciat, quantum industria consequi possumus, omittamus, fuisse legimus apud Phigalenses simulacrum Cereris in antro consecratum, habitu sedentis in petra, Equinis capite comaque. caetera muliebri simile: adnexis Draconum et ferarum plurium imaginibus, quae circa caput illudebant, palla nigra ad talos demissa, in cujus manu una Delphinus, in altera Columba sustineretur. Sed enim quamvis hujusmodi simulacrum Cereris nonnulli fuisse dicant, ego tamen Veneris potius crediderim, nisi dicamus pabulum et opulentiam, quae per Cererem significatur, incitamentum esse ad illecebras et petulentiam. Equinum enim caput non esse ab lascivia alienum, ex iis. quae paulo ante diximus, manifestum est. Draconum spiras, amatorios nodos, voluptariasque implicationes significare super Serpente indicat commentarium. Delphinum amoris simulacrum esse tam ex historia, quam ex tot Veneris signis, quibus id genus, piscis ad movetur, alibi comprobavimus. Columbam denique referre Venerem, suo capite disputatum est. Acquiescendum tamen Pausaniae, Cererem eam esse dicenti. Sed enim, ut in sue disseruimus, eandem esse Cererem et Venerem Ptolemaei Assertoris tempore declaratum est. Caeterum potest hujusmodi picturae species ipsius etiam rerum natume hieroglyphicum esse: Equinum quippe caput ob insitam animali pernicitatem, innuere velocissimos coelestium orbium motus, Columbam tractus aerios, ut suo loco dictum est, Mare Delphinum, ut in numis passim, Anguium involucra, sinuosos orrinium toto terrarum orbe lapsus, de quibus apud Platonem Socrates, ut in Serpente testatum


page 56, image: bs056

Statum fecimus. Ferae reliquae vitas animantium omnes ostendere videntur. Saxum, terrae firmam et stabilem sedem, sua se soliditate continentem signat. Antrum denique ac nigra palla, ea plurima, quae de rerum causis et originibus minus adhuc comperta delitescunt, ut in simulacris isidis caput pedesque ex nigro lapide: de qua re dictum est alibi.

QUIBUS DIIS EQUI SACRI. CAP. XXXI

QUod vero Marti primum omnium sacer Equus esset, ex eo constat, quod Decembris Idibus illi equus, qui a dextra victor fuisset, immolabatur. Dextera enim masculina censeri diximus in [note: Equui Marsi sacer Remanu.] Tauro, et mares animos Marti passim videmus attributus, de quo latius in pudendis virilis interpretatione, neque non in Scarabeo. Sacrisicii vero hujus causam nonnulli putant, ut Martem hostia, quae illi plurimum esset accepta conciliarent. Nam et Pausanias ait, Tyndarum raptae filiae injurias ulturum, cum Menelao marito procis aliis in iocum unum convocatis, immolato prius Equo, ut bellum adversus Trojanos susciperent, jummento adegisse. Neque desunt, qui sacrum, quod Decembr. Idibus fieri solitum dicebamus, Octobri mense factum autument: eaque de causa Equum eum Octobrem itidem appellatum, fuisseque non levem Romae de capite ejus contentionem inter Suburranenses et Sacravienses, ut id scilicet ii in Regiae pariete, illi ad Turrim Maniliam affigerent. Utcunque vero, Equus panibus caput redimitum habens, Octobribus Idibus pro frugibus in campo Martio Mactabatur. Ideo vero Equum potius quam Bovem immolabant, quia Equus animal bello dicatum, ad frugum potius perniciem, quam auctum, spectare videbatur: Bos vero ad frugum proventem et commoditatem natus. Quin etiam authores sunt, Equos a Romanis non ideo mactari solitos, ut Martem sibi conciliarent, sed ut supplicium ex eo summerent, per quem constat Trojam fuisse captam, unde se oriundos illi profitebantur. Sed enim perfrigida et jejuna admodum calumni haec mihi videtur in Romanum nomen: ut populus tot virtutibus insignis, immeritum animal quotannis ita multarent, quique gravissimas injurias hostibus saepe condonare soliti essent, uni huic immortali in Equos odio tam pertinaciter inhaererent. Lacedaemonii vero, ut Festus asserit, Equum ventis in monte Taygeto soliti sunt immolare, eundemque ibidem adolere, ut cinis ventorum flatu per fines quam latissime dispargeretur. Caeterum pausanias Soli Equum in eo monte tradidit a Lacedaemoniis mactari solitum Persarum more. Hinc Curioni Xenophon Equum donat, quem Soli sacrificet, cum eam apud Persas esse Solis victimam non ignoraret. Idem author est, apud Sauromatas Equos ad sacra, et ad cibos ali: unde apud Epigrammatarium nostrum;

Venit ab epoto Sarmata a Pastus Equo.

[note: Nempe Martialem lib. 1. Figigram.] Sarmatas enim Romani dicunt, quos Graeci Sauromatas, ut Plinius libro quarto. Apud Stephanum diversi sunt populi, quamvis utraque gens Scythica. Apud Salentinos Jovi dicatus Equus, vivus in ignem conjiciebatur, perinde ac Rhodii quotannis quadrigas Soli consecratas in mare jaciebant: quod vulgatum est eum tali vehiculo circumvehi mundum. Uti etiam in Illyrico, ea de causa, quod Tridentis ictu terra Equum excierit, quatuor Equos nono quoque anno marinis fluctibus habendos jaciebant. Apud Philostratum in Heroicis, legas pullum Equinum coloris albi, et fraeni sessorisque adhuc ignarum, Soli sacrificandum pro victoria asse quenda, idque suasu Palamedis perterrefactis aliquando Graecis, quod Solis deliquium, dum circumsident Trojam, inspexissent. Has quasdam veluti phaleras Equo libuit addere, quas sumptu nostro comparatas si quis approbaret, iis uteretur: qui vero omatum alium expetiverit, vel ex aliis quaerat, vel impensa sibi comparet sua.



page 57, image: bs057

JOHANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIRER V. DE IIS QUAE PER CANEM SIGNIFICANTUR. EX SACRIS AEGYPTIORUM LITERIS. AD FLORIUM MARESIUM BELLUNENSEM.

Cui vero potius Canem meum, sacris quidem AEgyptiorum adytis educatum, sed mea huc advectum diligentia, dono dare debueram, quam tibi, mi Flori jucundissime? Quotiescumque enim ea considerabam, quae sapientissimi illi viri per Canis hieroglyphica significari tradiderunt, dum divinae mentis interpretem, dum sacerdotem, dum tutelares Deos, eo posito, subinnuebant, dum grati animi signum dum memoria et amicitae simulacrum, dum catem, dum philosophum, ac ipsum literarum aut borem Mercurium, fidem, obse quium, et pleraque alia per idem animal intelligebant: toties mihi tui, qui alummus meus es, species offerebatur, cujus studium in disciplinis, integerrimos mores, insignem pietatem, liberrimi benevolentissimique animi candorem et sincerit atem, tam longa multorrum annorum experientia perspexissem. Sed parum existimabam hac me cogitutionis hilaritate persusum, nisi rem ipsam scriptis etiam mandare studuissem, atque ita longe assluentiori voluptate commemorande perfundere. Hunc igitur ex omnium animantium grede delectum tibi dedicavi: non ut quae Canis fuerint significata docere mihi consilium esset, sed ut sapius inter scribendum relegendumque obveniret, unde ego bonitat is tuae frequentius memor, hac ipsa diuturnius jucunditate perfruerer. Reliquum est, ut ex benevolentissimo ejus ingenio meam ergate benevolentiam contemplere, perinde ac commend abiles ego mores tuo praeclaris, quae Cani attribuuntur, dotibus aquipare soleo; quippe qui existimem, speremque velat ille ad Heroum, deorumque simulacra contemplanda natura ipsa promptissimus invenitur, tu quoque, quod non ignaviter facis, Canem vitae quoddam exemplar tibi sis propositurus. Verum age, jam ex ipso commentario Canis ipsius ingenium exploremus.

SACRARUM LITERARUM PROFESSOR. CAP. I.

[gap: illustration]

[note: Ministri verbi dibini munus.] In primis autem rerum divinarum professiorem per Canis effigiem interpretabantur: propterea quod eum, qui sacrasliteras professurus sit, id omnium plurimum meditari oportet, ut Canis instar assidue latret, hominum vitia numquam incessere desistat, animum ferum gerat, nullius profani gratiam ineat, quod et Canes faciunt in eos, quos herilis non esse familiae, vel visu, vel olfactu deprehenderint. Tales apud Hebraeos habentur Elias, Hieremias, Ezechiel, Osee, ac plerique alii. Talis apud Graecos cumprimis Diogenes, cui Cynicus nomen, a Cane vulgo etiam dictitatum, et ab eo Cynica familia, perpetua vitae austeritate celebris. Cui quidem haud multum absimilis altera per o mnem pene orbem in nostram usque diem propagata, quamquam ea sanctioribus apud nos institutis, et verioris disciplinae professione, laudabilioreque profanae cujusque rei contemptu, sub eodem duplici panno, et perpetua pedum nuditate conspicua. Non defuerunt enim unoquoque tempore, qui luxum et delicias aspemarentur, parvoque et minimo contenti, cum vitam ipsi a vitiis liberam profiterentur, impuros omnes reprehensionibus arguerent, castigarentque. Atque huc denique progredi debet sacerdos


page 58, image: bs058

optimus, ut dum nullum flagitiosum hominem verbis incastigatum praeterit, vel ipsam impudentiae notam minime pertimescat.

PROPHETA. CA. IL

SAne propter increpandi libertarem prophetam adsimilavimus Cani, eique latranti Hujus significati ratio alia apud Horum est: quia scilicet praeter reliquorum animalium morem simulacris Deorum custo diendis Canes apponuntur, eaque ipsi idemtidem intuendo videntur admirari, non secus ac Propheta meditationi deditus, omnem cogitationis suae conatum dirigit in Deum. Sane fanorum antistites, sacrorumque et oraculorum interpretes, Livius Adastro Prophetas vocat, de quibus ita:

Cum capita viridi lauro velari impetrant
Propheta, sancta ita caste qui curant sacra.

Animadvertendum est autem, omnem Canis usum aut a latratu, aut dentibus expeti. Ac de mordacitate quidem satis. Quod vero ad latratum facit, non ignoremus esse os interpretem eorum, quae mens in penetralibus meditatur: sane Propheta vates itidem est, perque os ipsa mens eximis arcanisque adytis oracula sua promulgat: frater enim mentis est os, mens vero verborum fons: atque ita per os excogitata omnia, veluti fluenta de fonte profluunt. Sed enim, quia parum esset aliorum vitia damnare, deterrere, dilacerare, nisi ad rectam vivendi rationem omnia converterentur: ad ipsius (inquam) divinitatis contemplationem dirigerentur: cum AEgyptii sacerdotes animadvertissent Canem (uti ex fragmentis Hori dicebamus) praeter aliorum animantium morem, ad simulacra Deorum aspectare, firmoque ea lumine contueri, quasi Propheta idem factitari soleat meditationi tantum deditus, unde perarcana Dei penetralia reserentur, atque is hinc futurorum scientiam aucupetur, hieroglyphicum hujusmodi congruenter admodum excogitaruut, qui artem hanc divinandi, teste Tullio, putantur longinquitate temporum innumerabilibus pene seculis consecuti, et ab his acceptum crediderim, quod Thrasybulo cuidam inter Jarmdas, ita ab Jamo, cujus meminit Pindarus, appellatos, celeberrimo, statua est Olympia posita per cujus humerum dextrum mustela obreperet, et dissectus Canis exerto jecinore juxta jaceret. Quod vaticimi fignum interpretor, cum nonnulii tradant Thrasybulum a Cane vaticinium excogitasse. Nam et Mustelae cor linguae jejunae suppositum, fatidicam mentem excitare serunt Magi. Pausanias tamen incompertum sibi esse prositetur, quis primus e Cane vaticinia desumpserit: tametsi Thrasybulum scripsit solum hoc aruspicinae genere usum, ejusque rei conjecturam ex statua, quam in Olympia illi positam commemoravimus, desumi. Ut vero ad Prophetam [note: Prophetarum munus.] revertamur, Gregor. Pont. cum prosessores legum Sacerdotes appellari dicat, eosdem ait et prophetas nonnunquam appeliari consuetum esse, quod talem animum gerere debeant, qualem superius in Cane descripsimus: id quod aplerisque minime praestari idem his verbis lamentatur: Sape namque rectores in providi humanam amittere gratiam for midantes, loqui libere recta pertime scunt, et juxta veritatis [note: Cap. 56 10.] vocem, nequaquam gregis susto diae pastorum studio, sed mercernariorum vice deserviunt, quia Lupo veniente fugiunt, dum se silentio adscondunt. Hos itaque per Prophetam Esaiam Dominus increpat, Canes mutes eos appellans, qui latrare nequeant. Nec vero quis in vates et sacerdotes calumniae [note: Phil. 3. 2.] ansam ex eo capiat, quod D. Palus ait: Cavete canes, capete malos operurios. Ambrosius de marnis eo loco intelligent dunt ait, quorum omnio munus tamtum est, ut reliquum animatium genus deprae denture. [note: Ezech. 3. 37. 18.] Sed quam horrenda sunt quae ad Esaiae increpationem addidit Ezechiel: Fili hominis, ait, speculatorem dedite domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annunciabis eis ex me: Si decente me ad impium, morte morieris, non annunciaveris ei, neque locutus fueris, ut aver[?]tur a via sua impia, et vivat, ipse in impietate sua morxietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Quod quidem eo periculosius est, ait Hesychius, quod ignavia haec pluribus est nocumento: sacerdos enim negligens, aut ipse peccans, aut non vindicans in peccatoribus, illicit eos qui rudes sunt ad similia, adeoque Legislator in Levitico, peccatum ipsius sacerdotis, peccatum populi appelavit.

Custodia. CAP. III

ID quod etiam ex Ambrosii sententia ad exeubias pro salute dominorum refertur, debereque nos ait is, promptuarium tenere verborum, ne quasi mutae Canes commissam nobis fidei custodiam, quodam praevarications silentio deseruisse videamur. Hoc eodem significato Theologi accipiunt illud


page 59, image: bs059

ex sexagedimo octavo psalmo: Lingua Canum tuorum hostium intingetur sanguine, ubi per Canes, Christi aedium sacrarum antistites interpretantur: hi siquidem parandi sunt in adversarios, qui gregibus insidias meditantur, ut Oves ab omni hostium injuria tutae custodiantur. Quam propemodum sententiam secutus Plato libro de Republ. II. Ubi militem civitatis custodem informat: Naturam, [note: Plin. lib. 8. c 40.] ait, generosi adolesicentis, qui ad disciplinam hujusmodi educetur, nihil differre a generosi Canis ingenio, utrumque ipsorum sagacem esse oportere, mansuetum erga suos, adversus autem hostes immitem. Nam ea generosi Canis natura, ut erga samiliares et notos sit mitissimus, adversus vero alienos et ignotos ferocissimus, quos simulac viderit, aegre ferre se indicat, etiam si nihil quicquam mali sit ab eis per pessus sufficere que ad inimicitias satis habet, si qui recens venerit, non fuerit e domesticis. Non abs re [note: D Bernardi matris somnium.] igitur, qui D. Bernardi, viri de pietate Christiana optime meriti, vitam scribunt, matrem ejus ajunt praegnantem imaginatam in somniis esse, Catulum se candidum, dorso rutilum, et latrantem in utero gestare: unde illi a sapiente viro responsum, futuram eam optimi Catuli matrem, qui divinarum aedium custodiam susciperet, latratum que assiduum contra profanos et impios exerceret. Hinc etiam [note: Tob. c. 4.] canis comes et viator Angelum comitatur, quem Raphael in libro Prophetico non otiose sibi et Tobiae filio adjungendum putavit.

DII LARES. CAP. IV.

[gap: illustration]

Eadem ratione Canes apud Ethnicos Laribus praesides fuisse dicuntur, Deosque ipsos Romani ideo caninis pellibus induerant: quod sicuti Canes mites mansuetique sunt in domesticos, in alienos vero feri, formidolosique, ita et Lares, quibus totius samiliae cura credita esset, haberentur. Proditum sane memoriae est Iliados Minervae templum in Daulia fuisse, in quo Canes alerentur, qui Graecis tantum adventantibus se mites, mansuetos ac ludibundos offerrent: in barbaros vero feri, atroces [note: Barbari in nobo orbe Plin. lib. 8. c. 40. AEsculapii simulacrum.] ac indignabundi semper irruerent. Neque desunt hodie barbarorum nationes aliquot, quae Canes hostium cadaveribus quoquo modo conquisitis alant, eosque in praelia mox ducant, quibus in hostem immissis foedissimae interdum stragis spectaculo perfruantur. AEsculapii simulacro, quod Epidauri fuit, a Thrasymede Pario Arignoti filio elaboratum, Canis adsculptus assistebat, cum Deus in throno sedens dextera baculum teneret, iaevam supra Draconis caput porrigeret, cujus meminit pausanias. Ejus argumenti eam ait historiam fuisse, quod AEsculapius in solitudine Titthei montis expositus ab avo Phlegya, cujus filiam Apollo clam compresserat, a Capella alitus, et a Cane custoditus fuerit.

ARBITER GENIUSVE. CAP. V.

SEd aliara chrysippus rationem cur Lares Caninis tergoribus velarentur, attulisse dicitur: quippe quod ipsi genios prae seserunt, qui custodia nostrae ideo tanquam arbitri sint delegati, ut improbe factorum dictorumque poenam a nobis exigant, sceleraque et impietatem omnem ulciscantur, quotiens humanitate posthabita in brutorum vitam declinaverimus, quam ipsi genu, non secus ac sagacissimi [note: Lib. de die nabali. c. 2.] Canes insequantur, et ad merita supplicia pertrahant. Hoc ipsum Censorinus, multis aliorum opinionibus allatis demum affirmat, esseque genios ita assiduos nobis observatores appositos, ut ne puncto quidem temporis longius abscedant. Atque hi sunt, qui nos nonnunquam impellunt, saepe revocant, prout nunc salutaria, nunc perniclosa appetierimus. Sed nostrae pietatis author, ne ab aliis haec quaeramus, Genios custodiae nostrae appositos, et affirmavit, et Dei patris faciem eos quotidie [note: Matib. 18.] contueri commovit. Merito itaque Laribus (quando iidem et genu sunt, nos Angelos dicere maluimus) Canis, utpote tutelare animal, hieroglyphice dedicabatur. Sed non sine piaculo videor mihi praeterire posse, quod apud veteres scriptores legi, vulcani templum apud Etnam Siciliae montem [note: Vulcani templuin.] fuisse. cujus lucum in colerent Canes, qui caste pieque adeuntibus adblandirentur: impuros vero impollutosque rem quasi divinitus praesagientes misera biliter laccrarent.



page 60, image: bs060

VESPILLO. CAP. VI.

EX his itaque factum ut AEgyptii vespillonem sacrorumque tutelarem, aedituumque libitinarium per Canis effigiem indicarent, observato firmo illo immobilique obtutu, quo animal id ipsa Deorum hominumque simulacra custodiae suae credita contemplatur. Nam cum apud AEgyptios cadavera vitro condita, non adipe suillo, ut nonnulli sunt interpretando decepti, in longum tempus asservaarentur, erantque et libitinarii quibus curae erat ea custodire, eo spectare crediderim Canem apud Maffaeos Romae in pulcherrimi operis cippo humi jacentem, furrecto vero capite inscriptionem, quae hujusmodi est, intuentem.

C. JULIO URABANO ET JULIAE OPTATAE CONTUBERNALI, ET C. JULIO URBANO PECULIARI FILIO POST SUIS

[gap: illustration]

GRATUS ANIMUS. CAP. VIL

Neque tamen ignoro esse aliquos, qui hujusmodi hieroglyphicum, quo scilicet Canis vel simulacrum aliquod, vel conditum cadaver intueretur, hominem beneficii accepti memorem signficare contendant. Canis porro illos, qui de se benemeriti fuerint nunquam oblivioni tradit, cujus rei paulo post mirifica quaedam exempla subjiciemus.

MEMORIA. CAP. VIII.

[note: Macrob. in Saturn. c. 20. Sub sin.] Unde et memoriae simulacrum Canis est, quae scilicet circa praeterita versatur: et in prudentiae tricipitio, id sibi vult caninum caput, cum Leoninum, intelligentiam, et praesentium confiderationem: Lupi vero caput providentiam, ac perinde futura indicet, quod alibi diffusius explicavimus. Socrates quoque tunc per Canem jurat in Phaedro, cum illam Lysiae orationem memoriae tradidisse firmiter arbitratur.

FIDES. CAP. IX.

[note: C. Mamilii numus.] In phaedrone vero per Canem jurat, cum puta fidem et obsequium praestandum iis, qui rerum habenas in civitatibus moderantur. Sane C. Mamilii numus est, qui limitibus metandis S. C. Praefectus aliquandiu fuit, in quo Canis ei videtur allatrare, eo quippe significato, ut fidem praestandam in primis admoneatur is, qui negotio ejusmodi praeficitur.

AMICITIA. CAP. X

EJus vero fidei ratione habita hieroglyphicum pro amicitia plerumque Canis ponitur, in qua quidem primum fides expetitur ex Ciceronis et omnium sententia: mox animus, si usu veniat, ad [note: Fidei in Cane exempla.] promerendum promptissimus. Mirifice vero spectatur in Canibus illa officiosa adeo dominorum adulatio. At hic mihi temperare nequeo quin amoris et fidei exempla quaedam commemorem, quae in ipsis Canibus elucescere plerumque comperiuntur. Nam Leuctricas puellastres a Spartanis juvenibus quibusdam constupratas, mox occisas et in puteum dejectas in dicio Canis Scedaso patri peregre advenienti, et latratu et cursitatione ad puteum fuisse proditas, nunc dissimulabo alia quaedam majoris forsan admirationis tepetiturus. Confosso enim intestinis bellis cive Romano, ajunt non potuisse quempiam caput ejus abscindere, usquequo Canem, qui dominum custodiebat, proque eo ferociter pugnabat, ab instantibus interemptum summotumque vidissent. Ambrosius refert, occiso Antio chiae milite, Canem cadaveri comitem adstitisse, qui dum ejulatu moesto rapti domini desiderium diu testaretur, ingentem hominum coronam ad fidelitatis spectaculum contraxerit, donec eo inspecto qui caedem patraverat, in eum insilierit: tamque diu prehensum continuerit, donec re patefacta, percussor sit in supplicium raptus. Illud vero praecipue est admiratione dignum, quod ab AEliano traditum est: Colophonium quendam una cum servo et Cane, mercatum in Joniam concessisse ad urbem Theon cumque servus, qui pecunias ferebat, naturae satis facturus aliquantulum a via deflexisset, loculo humi deposito immemorem abiisse, Canem ad ejus custodiam perstitisse, donec illi re infecta, quod pecuniae non aderant, rediissent, Canemque in eodem loco apud marsupium offendissent,


page 61, image: bs061

qui quod absque potu, ciboque diu perseveraverat, ita reddito deposito expiraverit. Sed quidillud quod apud Plutarchum de Pyrrho fertur? nempe eum aliquando factum obviam Cani, qui cadaver herile custo diebat, ubi triduum absque cibo permanserat: quod cum Pyrrhus sepeliri jussisset, Canem sibi diligenter curandum imperaverit: evenit ut haud ita multo post Pyrrhus exercitum lustraret, assidebat regi Canis, tacitusque quiescebat, cum interim interfectores heri, nomina daturi praesto fuerunt exiliit statim Canis ubi eos adesse vidit, magnoque hostes latratu incessens ad Pyrrhum identidem respectabat, ut non illi solum, verum omnibus qui aderant facti suspicionem concitarit ingentem. Correpti igitur illi, minimisque quibusdam indiciis conquisiti, scelus consessi sunt, atque ita poenas jussi pendere. Fuit et altei Pyrrhus ab rege illo, qui tantae fidelitatis Canem habuit, ut cum mortuus et in rogo positus esset, subsecutus itidem Canis in pyram sese conjecerit, et concremari pertinacissime voluerit. Fuit et Polo histrioni aupd Graecos celeberrimo Canis, qui post impositum rogo dominum, in easdem sponte se conjecerit flammas: et alius eodem quo saltator Theodorus sepulchro ocnditus fuerat, Catellus includi voluit. Jamque et Eupolidis Poetae comici Canis Augeas nomine celebratur, qui mortuo sepultoque domine prae moerore et ipse contabuit, erepti domini desidetio tandem extinctus.

PHILOSOPHIA COMMUNICATA. CAP. XI.

[note: Cerberi mythologia.] HIeroglyphicum et Cerberus argumentum habet: Graecorum enim nonnulli non incongrue forlan existimarunt, abstractum Herclis opera ex oscuris Erebi penetralibus tricipitem Cerberum, patefactam ab Heroe Philosopiam, quae prius in arcanis delitescebat, indicare. Ea vero una cervice contenta, tribus distinguitur capitibus, quorum unum Rationi, Naturae alterum, tertium Moribus inservit. Unde praeter edomita tot monstra, Herculem ipsum ferunt sagittas in Junonem jaculatum, et Plutonem etiam telo, ut Homerus inquit, trisulco sauciasse. Philosophus enim vir, dum solerti in dagine sublimia quaeque pervestigat, nactus aliquid, captu dignum mente veluti pennato quodam utitur telo, donec quicquid illud fuerit assequatur: Neque quidem locus ullus est, neque abscessus tam remotus, tam abditus, tam inaccessus, quo non pervenerit Philosophia. Terrae siquidem haec penetralia perserutatur, quod est Plutonem ipsum telo impetere, atque etiam ferire, hoc inquam est rerum naturam enancisci, tot in orbe terraru monstra domitat, ferinos quippe mores componit, et civilibus, honestis et utilibus legibus addicit: ut de Poeta Flaccus etiam ait:

[note: Homt. lib. de art. poet.] --- Pectus, praeceptis format amicis,
Asperitatis et invidiae corrector, et irae.

Coelum demum inscendit et inde quicquid rationi obnoxium esse potest aucupatur, cunctaque prospectat, et ad amussim omnia num recta sint, explorat. Herculis ad haec clavam, qua heros in fuerit in domitandis monstris usus, Philosophiam, monstra vero animi vitia significare interpretatur in Floridis Apulejus. Atque, ut ad Cerberum revertar, sunt qui rem simpliciter accipiant, canimis eum capitibus effictum a Poetis, propterea quod Tartareus custos habeatur. Historiam tamen Hecataeus Milesius super eo tradit, Serpentem in Taenaro fuisse, quem ea de causa Canem appellarint, quod morsu esset admodum lethifero, hominesque quos icisset, statim interficeret, eumque ab Hercule deductum ad Eurysthea. Sed haec scriptorum semper fuit licentia, ut ex commodo quisque suo fabulas confingeret. Mihi autem magis arridet figmentum prius positum, qui tam praeclaros viros tam erudite rem ipsam interpretavi videam.

ANUBIS. CAP. VII.

ADdemus et Anubim Deum per Canis effigiem ab eisdem AEgyptiis figuratam: de quo veteres quidam historici prodicêre, una eum cum Osiride gigantes ex Italia pepulisse. Canino vero capite fuisse eum, eo commentum, quod Isidis et Osiridis corpora custodierit, quod, uti dictum est superius, Canibus est admodum peculiare: eaque de causa Canem galeis insculpi morem esse, quod in veterum numis cmplusculis observavi.



page 62, image: bs062

HORIZON. CAP. XIII.

DIANA.

[gap: illustration]

SEdenim super Anubi Plutarchus longe eruditius rem perscrutatus, remotiora disciplinarum penetralia recludit, ac terminatorem in sphaera circulum per Anubin in fabulis, per Canem inscriptione sacra hieroglyphica significari tradit: quippe qui Nephthyn apud AEgyptios inferius hemisphaerium esse contendit, Isin vero superius: lucidum hoc et diurnum, obscurum illud et nocturnum; utriusque vero participem Anubin, qui et interdiu et noctu visu pariter fruatur. Eandem enim vim apud AEgyptios Anubis habet, quam apud Graecos Hecate, cui supera et inferna dedicarunt. Nam cum triceps effingeretur Hecate, unum omnino caput Caninum, Equinu alterum, humana vero figura tertium adsculpebantur: quod tamen hispida et rusticana facie simulabat, cujus picturae hieroglyphicive causam in Equo latius enarra vimus.

SATURNUS. CAP. XIV.

SUnt qui per Anubin Saturnum interpretentur, quod omnia ex sese pariat: atque ita sit et Iuminis, et tenebrarum particeps: quia materia obscuta est, forma vero conspicua. Qui fabulas de iis, quae rerum inito facta fuerint ab Oromaze, memorant, coelo inquiunt et astris sabricatis custodem eum adhibitum, atque hinc Canis figmentum excogitatum.

PRINCEPS. CAP. XV.

[gap: illustration]

PRaeter ea quae jam posita sunt de Cane significata, sacerdotes iidem AEgyptii, si Principem aut Legislatorem significare vellent, Canis hieroglyphicum cum diademate, sive fascia, vel amiculo faciebant, reliqua corporis facie nuda: propterea quod veluti levisomna Canum, ut cum Lucretio jocer, fido cum pectore corda in Deorum simulacris diligenter observandis detinentur: sic etiam Princeps, qui jur asit daturus, Regem qui ante acto tempore claruerit, nudum contemplari debet, quidque sibi velit ea fasciola, examinare: id quod omnium maxime Periclem Atheniensem [note: Pericles Magistratu initurus quid faciebat.] factitare solitum perhibent. Quotiescumque enim is Magistratum aliquem inibat, ipsa honoris delati insignia, et unumquodque gestamen pro concione alloquebatur, quid ea sibi vellent, qualem virum poscerent percontabatur, seque mox ad personam quam induebat, strenue decenterque gerendam adhortabatur, tanta omnium admiratione, ut non immerito eum et tonitrus et fulgura ciere praedicarent, apesque mel in os ejus infantis conjecisse faterentur. Quod vero fascia regium sit insigne, ostendimus commentario de gestaminibus reliquis. Atqui Ptoemphanes populi ex Africae parte Canis non effigiem, pro Principe coluerunt, sed vivum ipsum pro rege sibi delegere, cujus motum observabant, ac ex quid faciundum, ubi standum, quo progrediendum, religiosissima quadam auguratione intelligebant.

MILES. CAP. XVI.

ABsque fascia vero Canis, copula tamen religatus, non incongruum est sacramento addicti militis hieroglyphicum scilicet obedientiae juramentum prae se fert: Canis vero ipse militis officium, quod praecipuu est, intentum esse ducis imperio, sive iter arripiendum, sive pugna incunda sit, sive ubi receptui cani ceptum ad signa redire: quae quidem obsequia a Canibus observari


page 63, image: bs063

quotidie videmus. Quid vero illud, quod si inter se Canes rixentur, offeraturque fera aeque illis invisa, facto statim inter se pace unanimiter in feram convertuntur? cujusmodi decet milites esse, qui [note: Simile quid dam natrat Q. Curtius lib. 9. de Sudracis et Mallis:] tametsi inter se aliquando dissideant, adversus tamen communes hostes unanimiter praeliantur, cujusmodi exemplum in L. Syllae legionibus habemus, quae cum perniciosa seditione furerent, efferatis Imperator annunciari jussit hostem adesse, et ad arma vocantium clamorem tolli, atque ita discufla seditio est, universus adversus hostes animum intendentibus. Et Scorillus (vel ut alii, Cocis, seu ut alii, Cocio) Dacarum Dux, cum dissociatum bellis cuilibus pop. Roman. intellexisset, neque tamen fortunam tentandam arbitraretur, metuens ne externo bello pax inter cives conciliaretur, hortantibus suis, et acriter deposcentibus occasionem arripiendam, duos ille Canes in conspectu popularium commisit, iisque acerrime inter se pugnantibus, mox Lupum emisit, quem protinus Canes, omissa inter se ira, uno statim animo aggressi sunt: eoque exemplo Dux continuit barbatos ne pugnam inceptarent, temerario impetu Romanis profuturo. At ea quoque generositas animi requiritur in strenuo milite, ne is, ut super AEnea. Virgil. neque aversos dignetur sternere morte, nec imbecilles provocare bellatores aut armatus inermes, aut vir foeminas, puerosve. Comperta est haec eadem in Canibus animi magnitudo, velut in eis, quos Albaniae rex Alexandro Macedoni dono misit: nam cum ex duobus quos habebat unum huic dedisset, exploraturus Alexander animalis vigorem, jussit Ursos, mox Apros, et deinde Damas emitti: ille vero contemptu immobilis jacebat. Sed enim Alexander segnitie tanti corporis offensus, eum interimi jussit, quod ubi Regi nunciatum, alterum misit, addito, ne in parvas belluas experiri vellet. Imperator itaque Leonem primo, moxque Elephantum induxit, quos Canis statim stravit: cujus insignem pugnam Plinius accuratissime descripsit XL. octavi libri capite 12.

MENAPIL. CAP. XVII.

MInime mirum igitur, quod in canone provinciarum et militum, qui a Constantino usque ad Theodosium. Honorium, et inferiores plerosque alios, sub Imperatore Romano militabant, clypeus habebatur, in quo Iuteus Canis in alba parma, cujus medium pelta rubra occupabat, hic vero Canis inferne positus sub ipsa pelta pedibus sursum versis, erat is ejus ordinis insigne, qui MINAPII dicti, sub magistro militum per Thracas stipendia faciebant.

TERTIODECIMANI. CAP. XVIII.

CAnem eodem gestu inversum in altero clypeo vidi, sed qui caerulei coloris esset, parma identidem alba, cujus umbilicus aureus, quem ruber circulus amibibat, ab altero densioris luti caeruleo ipse quoque circumscriptus, insigne hoc erat TERTIODECIMANORUM, qui ejusdem militiae ordo fuit sub eodem magistro militum.

OBSEQUIUM. CAP. XIX.

[gap: illustration]

ERat et illud hieroglyphicum, quod AEgyptii Sacerdotes obsequium, et ad domini jussa nutumve regressum significare si vellent, Canem converso in dorsum capite pingebant. Nullum porro animal Cane magis est dicto parens, quem abeuntem facillimo vociferatitu revoces: etiam si sit jamiam capturus praedam, increpitus intermittat, jussus insequi provolet: eum denique quotiens erit libitum ultro citroque verteris. Theologi [note: Eccleses. 9.] nostri veteres dictum illud ex Ecclesiaste, Melior est Canis vivus Leone mortuo, ita interpretantur, ut obsequii istiusmodi rationem habuisse videatur: nam per Leonem mortuum, ait Eucherius, cacodaemonem intelligunt, de salute nihil ulterius sperandum est: non enim potest ad poenitentiam redire. Per Canem autem vivum aberrantem quidem, et interdum contumacem hominem accipiunt, qui tametsi nonnunquam pravaricator fueris


page 64, image: bs064

et cervicosus, ad obsequium tamen et meliora reduci potest. Et, ut ad Canis morigerum admodum [note: Memombile Canis obsequium.] ingenium revertamur, libet ex Plutarcho memorabile obsequii facillimaeque docilitatis exemplum in animali hujusmodi recitare, idque in theatro Marcelli, spectatore Vespasiano, editum. Mimus eo quidam Canem introduxit omnibus fere saltationibus eruditum, qui cum aegritudinem postmodum simularet, panem Mimus porrigebat, eo detracto pharmacum propinavit, moxis trementi similis cruciari, distorqueri, capitisque gravedine laborare visus, demum quasi mortuus concidere, seque exporrigere, permittereque ut quoquoversum traheretur, huc et illuc abijceretur, uti fabulae commentum exigebat. Opportune autem cum res posceret, se tanquam e profundo aliquo somno concitatum, prosiliisse demum, et signa quaedam veluti laetitiae et exhilarationis edidisse, atque alia pleraque magna omnium admiratione collusisse. Haec author ille testatur, qui nihil unquam inepte moliri deprehensus est. Sed quod pertinet ad obsequium erga dominum, habet hoc Canis commune cum Suibus, de quibus compertum, ait Plinius, furto abactos, agnita voce suarii, merso navigio inclinantione lateris unius, ad dominum remeasse.

ADULATOR ET SCURRA. CAP. XX.

[note: Diogenis scomena in Alexandru.] SUnt qui adulatorem blandiloquum, et mordacem simul scurram, per Canis hieroglyphicum ostendant, quorum

Alter in obsequium plus aequo pronus et alter
Qualibet in quemvis opprobria fingere saevus:

Diogenica haec est interpretatio, ipsius de se testimonio. Nam is interrogatus ab Alexandro, ob quae sacta Canis nomen vulgo sortitus esset: Quiae, inquit, dantibus blandior, non dantibus oblatro, malos etiam mordeo. Quin et conjectores, ut apud Hebraeos legi, eum qui per nocturnam quietem imaginatus sit Canem videre, obtrectatoribus objectum sore praesagiunt. Alexander idem dum sibi [note: Ibidem D. Laertius.] lusum quaerit, sportulam Diogeni ossium plenam dono misit. Accepit eam Cynicus, et superaddidit: Caninus hic quidem cibus sed donum haudquaquam regium,

FAMES. CAP. XXI.

CAninam quandam famem memorant, quam Graeci [gap: Greek word(s)] appellavêre, nos Esuritionem dicere possumus: utcumque Davides hanc eruditissime tetigit Psalm. 58. ubi canit: convertentur ad vesperam, et fame conficientur ut Canes, civitatem hac illac pervagantes, cum futuram Judaeorum mendicitatem praesagiret: nam et ipsum famis vocabulum frequenter pro mendicitate usurpatum invenias.

DESPICATUS. CAP. XXII.

IN Sacris litteris plutimum invenias Canem pro re humili, abjecta et contemptibili positum, Quem sermonem ne quis Neapolitanorum tantum esse putet, de Mephiboseto Jonatae filio legimus, cum insperatis a Davide beneficiis aflectus esset, et continuo mensae Regiae sodalitio dignatus, dixisse eum, humilitatem professus suam: Ecquis ego sum servus tuus, ut respiceret super Canem mortuum, [note: 2. Sam. 9, 7.] cui ego sum similis? Et David ipse, cum Regem suum Saulem se hostiliter insectantem in manibus solum [note: 1. Sam. 24, 15.] habuisset, chlamydis regiae oram praecidisse contentus, subsecutus eum clamavit: Quem perse queris, Rex Ismel? quem persequeris? Canem mortuum persequeris.

FUGA. CAP. XXIII.

QUod si fugam notare voluerimus, Canem identidem, sed subjecta inter crura cauda, sigurabimus. Hieroglyphici causam, nemo eorum quos in hoc argumento sequimur, explicavit. Figmentum [note: Etiamnum Gallico] ego a re ipsa dubio procul sumptum crediderim, vulgato in haec tempora proverbio, ut eum qui animum despondeat, vel ab incoepto propter ignaviam perculsus meticulose desistat subjicere eum inter crura caudam, subjiciamus. Quotiens enim Canes fugam arripiunt, prae metu abacti, [note: AEn. lib. 11.] caudam inter crura subjiciunt. Quod cum insigniter etiam Lupo observatum sit, Maro elegantissime rem ipsam descripsit, ut suo loco dictum est.



page 65, image: bs065

CLADIS PRAESAGIUM. CAP. XXIV.

IN Aruspicina memoriae proditum est, hujusmodi gestum caudae utero subjectae, in victimis quae adolerentur, futurae eladis praesagium dedisse: obtorta vero si foret cauda, bellorum difficultatem portendere, ut apud Didymum legere est.

VICTORIAE PRAESAGIUM. CAP. XXV.

ALiter autem cursum perciti, seu praedam insequantur, seu temere lasciviant, surrectam, aut [note: C Posthumi numus.] exporrectam caudam habere solent: cujusmodi effigies est in numo C. Posthumi, in quo cernere est currentem Canem cauda ita uti dicebamus, sursum versus incurvata, quod quidem in hostiis crematis observatum ex aruspicum disciplina futurae victoriae portentum erat. Sedenim numo eo currentem Canem, celeritatem significare conjicimus ex jaculo, quod est inferne situm: unde rem properanter confectam, victoriamve cito partam, si sequamur aruspices, id indicabit.

IMPURUS AMATOR. CAP. XXVI.

SUnt etiam qui satis impuros amatores exprimant per simulachrum Canis, non ea tantum de causa, quod [gap: Greek word(s)] , ut Eustathius interpretatur, [gap: Greek word(s)] , quod amare est, deducatur, sed quod Lepores avidiori quodam affectu consectetur, quorum significatum inter nequitias improbriores [note: Metamor. lib. 1.] reposuimus. Neque quidem Ovidius signate magis Apollinis affectum incomparabilem exprimere potuisset, quam luculentissima ea, quam ponit comparatione, his versibus decantata,

Ut Canis in vacuo, Leporem cum Gallicus arvo
Vidit, et hic praedam pedibus petit, illi salutem
Alter inhasuro similis jamjamque tenere
Sperat, et extenso stringit vestigia rostro:
Alter in ambiguo est, an sit comprensus, et ipsis
Morsibus eripitur, tangentiaque ora relinquit.
Sic Deus et Virgo est, hic spe celer, illa timore:
Qui tamen insequitur pennis adjutas Amoris
Ocyor est, requiemque negat.

LIENIS VITIA. CAP. XXVII.

[note: Rabiosi Canis Sirus contagiosu.] HOminem qui aliquo splenis vitio affectus aegre beat, quaeque in universum ad lienam attinent, AEgyptii Sacerdotes per Canis hieroplyphicum significabant. Gracilimum enim ac tenuissimum lenem Canis habet, quod vel mors, vel rabies eum invaserit, a splene est, quinetiam illi ipsi qui correptum rabie Canem medicare voluerint, morbum contrahunt, ac splenetica plurimum ea labe effecti pereunt: et qui Canem eo morbo laborantem dissecuerit, ea afflatus exhalatione, contagionis vim efficaciffimam experietur. Urina quoque rabiosi Canis quomodocumque calcata nocet, maxime ulcus aliquod habentibus. Quin hujus lotii, etiam non rabidi, tam perniciosa vis est, ut si quis in id suum conjecerit, ad generationem pigrior torpore lumborum fieri dicatur. Pronide rabido Cani contagiosum adeo virus inest, ut omnia rabiant, quae momorderit, excepto homine, Nam quae illi accidit ex hujusmodi contagione lues, mania est, ut eruditissimi hac aetate viri disputant: nam et Festo rabies proprie morbus canimus est. Quod vero scribit Aristot. Canes ipsos interire morbo hoc, et quae morsa sunt, [gap: Greek word(s)] , nonnulli clari quidem viri [gap: Greek word(s)] legunt, ut celerius, quam homo, intereant, exponant. Sedenim ut ea mista faciam, quae hominibus a rabioso Cane morsis accidisse longo post tempore Albertus et Avicenna prodidere, legi apud Plutarch. rebiem in homine non fuisse cognitam discretamve ab aliis morbis Aristotelis tempestate, neque inde usque ad Asclepiadem cuipiam innotuisse. Ceterum haec ipsi viderint clarissimi viri, qui rem euncleandam fuscepere. Illud ego super hoc addam, uniuscujusque Canis morsum tam perniciosum esse, ut ferant, eum qui semel suerit a Cane Iaesus, pestilenti contagione Gallinarum incubitus, pecorum foetus, et abortus interventu suo vitiare, ejusque introitu alterius vulnera aggravari,

OLFACTUS. CAP. XXVIII.

SEd ut ad Canis significata redeamus, olfactum AEgyptii sacerdotes per id animal inter alia significabant: nempe qui, quod prius latuisset indagine sua deprehendere, ex hujusmodi hieroglyphico


page 66, image: bs066

intelligebant. Stais enim constat olfactum esse Cani praecipuque a cujus sagicitate (eam enim [note: Canis sagacitas. Eadem Plin. lib. 8. c. 40.] praecipue Canibus attribuit Cicero, et a sagire, quod acute sentire est, deductum asserit) plurima passim videnturexempla. Dominum enim qui vel diutissime abfuerit agnoscunt olfactu solo, et ignotum quoque se repente veniat. Scrutantur venatu in vestigia atque persequuntur, contantem ad feram inquisitorem loro retrahentes, etiam si aquam ea transilierit, et abditissimo quovis loco sese occultaverit. Illud sane quotidianum in Canibus, praecipue Gallicis, ut quem prius numum alici eorum ostenderis, abducique mox e conspectu Canem jusseris; ac sub aliquo tapete vel stragulo numum eum abdideris, introductus mox Canis ac numum inquiere jussus olfactu solo fretus rem tibi quamprimum deprehendat, latebrasque ubi numus erat absconditus, et latratu, et exultatione significet.

RISUS. CAP. XXIX.

[note: Medicorum super risu opinio.] QUia vero Canis lienem ea quae supra memora vimus patitur, totaque animalis vita inde pendere videtur, factum est ut AEgyptii Sacerdotes quae super risu considerarent, per Canem identidem explicarent. Rarissimum enim vel dissicillimum risum iis qui splene laborant, Medici tradunt, et ea est Canis praerogativa ut is a venatoribus maxime expetatur, qui faciem magis, ut vulgo ajunt, melancholicam prae se ferat: signum enim id esse bonitatis ajunt, pernicioresque, et in cursu perseverantiores, qui tales sunt, esse praedicant, Apud Avicennam legas lienem ea ad se recipere et attrahere, quae sanguinem benignum, clarum, copiosum et lucidum reddant, quem inde risus et hilaritatis causam authores esse putant: quippe quod ex ita affecto sanguine spirituum excitetur multitudo, claritasque animam exhilaret. Sed enim hoc utcumque habeat, conjectores etiam, ut apud Artemidorum legere est, ex plene in somnis viso et risum, et voluptates augurantur. Canibus vero cum lien et tenuis, et vitio maxime obnoxius sit, necesse itidem est eos hoc hilaritatis affectu aut nihil, aut parum moveri. Ab iis vero quae vel absunt, aut supra modum adsunt animali cuipiam, AEgyptii significationes suas comminiscebatur. Accidere vero sacile potest, ut alicujus hominis memoris natura hujusmodi sit indicanda, ut in M. Crasso, qui ob id Agelastos vocitatus, ut in C. Laelio, et in Socrate, quoseodem semper vultu eademque fronte suisse, proditum est.

LEVITAS IN MORIBUS. CAP. XXX.

VErum habet suum et risus ipse significatum. Interpres enim Apollonii risum Ievitatis signum esse dicis, unde sapienter Isocrates, importunum risum minine amandum esse monuerit.

CULTUS CANIS. CAP. XXXI.

[note: Cyrus â Cano nutritus.] SAne aliae quoque nationes, quanti animal id facerent, multis exemplis testatum reliquêre. ET Cyrum praedicant, Cyrum illum, inquam, omni laude majorem a cane nutritum suorum omnium asseveratione, sive studiose conficta fabula fuerit, quo venerabilior haberetur. Quippe apud Romanos etiam in magno fuêre cultu, licet a Capitolii proditione eos in crucem rapere sit coeptum. Annuo enmi supplicio inter aedem Juventutis et Summani, vivi in furcas arbores sambucea figebantur, quod eorum negligentia jactura ea facta videretur. Alioqui genito mane Catulo, res divina hostiarum vice fieri solita, adeo puros eos ad cibum existimabant, adeoque numinibus placandis idoneos, fuisseque olim celebriores epulas catulina apposita, nostrorum scriptorum testimonio satis exploratum, et apud Plautum etiam factam hujus rei mentionem invenias, Saturione.

QUIBUS DIIS CANES SACRI. CAP. XXXII.

QUibus vero Numinibus Canes donarentur, dicere non pigeat. Siquidem Romani eos Genetiae, Graeci Proserpinae mactabant: vulgo vero Lupercalibus, quae Romani in Panos Lycaei venerationem celebrabant, Canem immolabant; quoniam natura ipsa Lupis Canes adversarentur. Alii coetum hoc in Romuli gratiam factitari tradunt, uti constans fama est eum a lupa nutritum. Sacna tamen haec primum ab Evandro instituta nonnulli asserunt, Maroniano praecipue versu freti,



page 67, image: bs067

Evander gelida monstrat sub rupe Lupercal,
[note: AEn. lib. 8.] Parrhasio dictum Panos de more Lycai.

Caeterum apud Argivos Cyoniae Deae proter partus facilitatem sacri erant. Sed animadvertendum est plerisque locis Cyoniae vocabulum corruptum esse scriptorum negligentia, qui lyoniam fecêre: vel quod arbitrati sunt a solvendi partum facilitate vocabulum corformatum. Apud Lacedaemonios Marti Canis propter audaciam et invadenti promptitudinem offerebatur: eorum enim ephebi inter se certaturi, priusquam certamen inirent, Canis catulum illi Deo, utpote fortissimo, victimam ex cicuribus validissimam offerre se arbitrabantur. Ex aliis Graecis nemo, ut Pausanias ait, praeter Colophonios, talibus sunt operati: hi enim Catellam nigram Traviae sacrificabant. Et Caribus [note: Canaria quid.] mos fuit Canem immolare, unde [gap: Greek word(s)] . Erant et Canaria apud Romanos auspicia, quibus apud Catulariam portam rutilae Canes, non procul scilicet a rubro colore, sacrificabantur, ut ait Attejus Capito, cum pro frugibus contra uredines atque saevitiam Caniculae sideris faciebant. De sacrisicio hujusmodi Ovid. Fastorum 4.

Pro Cane sidereo Canis hic imponitur aris,
Et quare fiat nil nisi nomen habet.

Plerique tamen ideo factum dicunt, ut flavescentes fruges ad maturitatem perducerentur. Sidus enim Caniculae frugibus est admodum inimicum. Non ignoramus autem Thracas cum alibi, tum Praecipue in Zerintho Samothraciae antro, nihil fere libentius immolare, et epulari solitos, quam Canem, memorabili Euripidis nece, qui propter mactatum ab eo Canem, (ut nonnulli ajunt,) ab Archelai Canibus interceptus, miserrime laceratus est. Quamvis alii dicant Aridei Macedonis, et Crateri Thessali invidorum opera, quod gratia plurimum polleret apud regem, Canes eas immissa[?] fuisse, corrupto pecunia Lysimacho, earum curatore.

IMPRUDENTIA. CAP. XXXIII.

[gap: illustration]

NAm id quoque Canis est significatum, eaque de causa apud Homerum Helena se Canem accusat: quod abominanda tot malorum causa atque author fuerit, ita Hectorem allocuta [gap: Greek word(s)] . Apud eundem Agamemnon quoque accusatus ab Achille [gap: Greek word(s)] . Nam, ut apud Pollucem legimus, Canis oculum habere dicitur is, qui nimio plus impudens est, cui si etiam importunitatem adjeceris, Homeri ejusdem [gap: Greek word(s)] feceris pro impudentissimo, Muscae genus agnoscit, quod inter caetera Muscarum genera est impudentissimum, de qua Psalm. 77. quamquam super haec alibi. Hanc Catullus impudentiam expressit, ubi Acmen codicillos reddere pernegantem, Canem censet appellandam. Et Mathematici impudentem litigatorem ostensuri, duobus Zodiaci canino capite hominem statuunt; secundo quippe Arietis gradu, et Capricorni XVII. Sed nos hic de ea loquimur impudentia, qua quis fretus, projustitia vel pietate audeat unumquemque vel ex potentioribus hominem erroris admonere, vel impuritatis arguere, dummodo spes profectus affulgeat, nec importuna temeritatis in vitium prolabatur.

PETULANTES JUNIORES. CAP. XXXIV.

NOn praeteribo hic militarem ordinem eorum, qui PETUL'ANTES JUNIORES appellabantur, sub magistro militum per Illyricum: ii enim, ut assumptum nomen hieroglyphica pictura testarentur Canen luteum in rubra parma praeferebant, in cujus medio orbis erat coloris lutei Canis, superne pedibus, quoad fieri poterat, exporrectis. Sane quidem, ut veterum quorumdam [note: Pilati nes,] est interpretatio, in Divinis literis Romani milites, qui Pilato praesidi adsistebant, Canes vocitantur,


page 68, image: bs068

uti Psalm. 22. Circum dederunt me Canes multi, quippe qui secundum legem immundi censerentur, atque admodum etiam impudentes essent, conspuendo sacrosanctam Domini faciem, caput ejus arundine percutiendo, coronam spineam affigendo, et omni opprobrii genere coeli Regem deludendo, uti ejus ministerii mortales penes omnes. Eoque Theologi trahunt Domini dictum in Evangelio: [note: Matth. 7, 6.] Non decere sumptum de filiorum manibus panem dare Canibus. Quae quidem si a Canino genere elui possent, nihil fere inter animalia rationis expertia Cane venerabilius haberetur, ut qui non civitates modo sibi honori positas habuerint: quod ab Alexandro Magno factum esse, amiffa Cane Pertha nomine, Thepompus ait, verum etiam longe majora praeconia monumentaque secundum AEgyptios ritus omnino meruisse videantur.

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER VI. DE IIS QUAE PER CYNOCEPHALUM, SIMIAM, ET ID GENUS RELIQUA SIGNIFICANTUR. Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD CAELIUM CALCAGNINUM.

IUCUNDISSIMUM illud hospitium, quod mihi apud te per duas continuas hebdomadas Fermaria fuit, effecit, ut ea omnia incommodoa, quae perpessus enim jacturasque omnes, quas in tanta rerum conversione feceram, inciperem oblivisci. Nam eum tu me Romana clade perterrefactum, neque non Florentina urbis, atque adeo totius Italia turbationes et motus fugientem, otii tandem cupidum in patriam meme recipere festinantem, jungere iter jussisses, et apud te dies aliquot commorari, invitatis quotidie viris litemtura praestantibus, magnam moerori meo consolationem adhibuisti, suavissimisque illorum sermonibus aegritudinis totius acerbitutem delinivisti: praecipue vero cruditissimo Manardo illo tuo saepius vocato. Ea demum fuit utriusque humanitas, ut numquam apud quempiam alias hilarius acceptum me meminerim: ita uterque pestris me lucubrationibus certatim oblectare contendebatis: tu, dum remotissima quaeque profundissimae eruditionis arcana, apud authores veteres delitescentia, e tenebris eruebas; ille dum Medicinae Philosophiae quae loca pleraque abstrusosque sensus, et longa annorum serie ad hunc usque diem ignorata, multis aegritudinibus remedia luci dare adnitebatur. Hinc factum, ut ego a vobis tuli refectus cibo, cum primum ad AEgyptiaca mea Commentaria datus est reditus, vestrae memor libemlitatis, qui me nullo laborum vestrorum fructu fraudare voluistis, satim cogitarim amicitiam tam honesta de causa olim vobiscum initam, aliquo testimonio comprobare. Atque ita Cynocephali AEgyptiaci Commentarium (id enim ob varietatem ipsam praecipue placuit) nomini tuo nuncupavi. Argumentum quidem, nisi me studiorum meorum ratio fallit, forte non indignum, quod tu tanta vir eruditionis evolvas, quo in legendo, tametsinibil tibi lectionum omnium belluoni novum occurrerit, saltem, ut meae erga te benevolentiae signum sit atque monumentum, opto.

CAP. I.

NAm Cynocephali, quem Latine Caenicipitem interpretabimur, hieroglyphica, tum multa sunt, tum eo nullum apud AEgyptios sanctius animal, neque sacrat us fuit. Eadem pene forma est, qua


page 69, image: bs069

[note: Cynoceph [?] descriptio.] caudata Simia, et propter eam similitudinem ipse quoque Cercopithecus appellatur. Sed enim nosteris corporatura major, validior, efferatiorque est faciei caninae similior, unde et nomen apud Graecos accepit: quamvis multa in hoc genere sunt quae humana potius faciem, quam caninam referunt, facileque apud nos mira mansuescunt cicuratione. Cynocephalorum, de quibus hic agimus, lacte et Numidae et Menismi vivunt, armentis ex eo genere comparatis, maribus praeter sobolis causam interemtis: quod ideo dictum volui, ne quis Cynocephalu hunc, de quo dicturi sumus, accipiat, ut multi perperam, pro genere illo hominum, quod et Megasthenes, et plerique alii prodidere, capitibus esse canimis, pro voce latratum edere, ferarum pellibus velari, anguibus venatu et aucupio vesci. Nam, ut optime nostri, agrestes homines hujusmodi Pausanias ab Euphemo quodam ex Caria oriundo, visos tradit insulis Oceani, quo tempestate delatus fuerit, quum in Italiam navigareit.

LUNA. CAP. II.

[gap: illustration]

[note: Visus desectus in Cynophalo.] CUmprimis autem Cynocephalus Lunae erat hieroglyphicum: propterea quod animal id pari quodam afficitur consensu cum Lunae coitu. Nam ipsa eadem hora qua Luna, nullo illuminata candore Soli conjuncta transit, nobisque videtur penitus evanuisse: Cynocephalus mas ipse quoque visu deficere comperitur, neque interim cibum capit, sed humi procumbens aegre habet, quasi Lunae raptum ingemiscat. Foemina vero praeter id quod ea quoque luminibus capitur, et cum mari pari afficitur aegritudine, sanguinem insuper egerit e natura. Quapropter alebantur in templis Cynocephali, ob id potissimum, ut Solis et Lunae coitus exploratissime deprehenderetur. Hinc Cornelius tradit Simias tristes Luna cava: nam affectus idem omnino in id genus omne diffunditur, quamquam in Cynocephalis et major et exploratior est.

LUNAE ORTUS. CAP. III.

ADORATIO.

[gap: illustration]

[note: Cynocephalus erectus, adorationis hieroglyphicum.] APud eosdem AEgyptios sacerdotes Cynocephalus stans Lunae ortum significabat, atque ad eam speciem addebant, ut manus in coelum sublatas haberet, et diadema Regium capite gestaret; propterea quod, ut dicebamus, Cynocephalus valde solicitus est super ortu Lunae, qua cava angore afficiatur, prorsusque caecutiat. Simul ac ea caeperit illucescere, et ipse visus particeps fieri, quasi Deo agat eo gestu gratias et sacerdotii ornatu quodam instructus indeptam utrique lucem gratuletur, eo quo diximus hieroglyphico figuratur. Ideo vero stantem pingi voluere, quod stare conveniat adoranti, quem morem suisse etiam apud Romanos indicat Val. Martialis in Epigram.

Multis dum precibus Jovem salut ati,
Stans summos resupinus usque in ungues
Aethon.

Porro adorandae novae Lunae morem, et manus in prece sustollendi, Horatius attigit Ode illa:

Coelo supinas si tuleris manus,
Nascente Luna rustica Phidile,
[note: Carm. lib. 3. Od. 23.] Si thure placaris, et horna
Fruge Lares, avidaque porca.

Quinetiam Virgil. statum et sublatas in coelum manus esse adorationis indicium ostendit: ubi Anchisen inducit observato augurali portento illo, quo flamma caput Ascanii corripuerat, mollesque comas tactu innoxia lambere visa fuerat: is namque,

[note: AEneid. lib. 3.] --- Oculos ad sidera laetus
Extulit, et coelo palmas cum voce tetendit.


page 70, image: bs070

Et cum mox in attestationem intonuisset, et delapsa coelo stella per umbras ducens multa cum luce currisset, signaretque vias, tum longo limite sulcus lucem daret, et late circum loca.

[note: Ibidem.] Sulphure fumarent, genitor se tollit in auras,
Affaturque Deos, et sanctum sidus adorat.

Status porro Philoni inconvertibilis mentis indicium est, ac sese Deo applicantis, qui nulla praeditus vacillitate stabilis firmusque permanens, ut cuncta moveantur author est. Videre est in argenteo quodam numo, quem bene literatus adolescens Prosper Publicosa Sancrucius mihi Romae videndum dedit, hujus argumenti simulacrum cum inscriptione, VOT. PUB. quae suscepta sunt in gratiam [note: Adoranti eur stare conbenit.] IMP. CAES. TRAJANI HARDRIANIAUG. Proditum autem est, stantes Jovi sacrificasse, votaque et preces allegasse, sed cum Opi rem sacram faciebant, illique supplicabant, votave concipiebant, sedentes id facere solitos: eo scilict signo eam esse terram matrem indicantes. Sed enim Pythagoras proprio dogmate adoraturos sedere jubet, quamvis Plutarch. usurpatum a Numa dici, hinc ut colligamus, vota rata firmaque esse debere. Quod vero ad statum pertinet, magister noster Paulus Apostolus toties standum admonet, dum dicit: State ergo, neque velitis iterum summittere vos jugo servitutis, [note: Galat. 5. 1. Phil. 4. 1. 2. Thess. 3. 8.] et illi semper inhaerere. Atque alibi: State conversi ad Dominu. Et alibi: Quoniam tunc vivimus, si statis ad Dominum conversi. Et in Gedeonis militia exauthorantur illi, qui ad aquam ducti flexere genua et in terram procidere: qui vero stantes accepta in manum aqua eam lambere observati funt, ad pugnam delecti rem fortiter gesserun. Quinetiam in Nicaeno Concilio statutum legas, ut die Dominica, et diebus Pentecostes, stantes ad orationem Domino vota reddamus: alia vero ratione ab ipso Resurrectionis Dominicae die usque ad certos dies, de quibus dicere nostri non est instituti: nam toto anno plures essent colligendi, idque importunum videretur. De sustollendis vero manibus loco suo, in Manuum Commentario, plura.

AE QUINOCTIA. CAP. IV.

AE Quinoctium utrumque AEgyptii sacerdotes [gap: Greek word(s)] scibere si vellent, Cynocephalum sedentem effingebant, causam eam secuti, quod animal id utriusque aequinoctii tempore duodecies, per horas quippe diei singulas, ac duabus itide, noctibus ejusmodi, potus excrementa profundit: unde absurde factum, ut sedentem Cynocephalum in fontium apicibus statuant, quasi jugum [note: Usus Clepsydrarum ubi primum] et perennem aquam ex eo sibi conciliari arbitrentur. Ad haec, in ipsis temporum carnibus Cynocephalus duodecies, horis quippe singulis quanto potest argutiore ululatu vorciferatur. Etenim horarum observandarum ratio Clepsydris prius excogitata est, quarum praecipuus usus in urbe Achanta trans Nilum fuit: ubi inter alia vas admodu ingens erat, in quod singulis diebus sacerdotes singuli numero trecenti et sexaginta, ad anni scilicet rationem, qui apud eos habebatur, subductis intercalaribus quinque, de quibus in Vulture satis dictum est, aquam ex Nilo deferebant, quae suo emissa cavo per ejus generis horologiu horas indicaret: inventum est postea tum vocis, tum sonori tympani significatione, more Cynocephali, eas discernere. Mos autem, uti dictum est nuper, erat apud AEgyptios, ut in horologiis aqueis Cynocephalu adsculperent, ex pene cujus fustulato aqua destillaret, ea adhibita diligentia, ut quantum satis esset immitteretur, neve cavum nimis arctum, neque nimis patens esset, hoc nimis celerem effusione, illo stragulationem saepius efficiente. Ex iis vero, quae supra posita sunt, datur intelligi, quodnam sit animantium id genus, quod nullo expresso nomi. ne Victorinus Rhetor memorat eo loco, ubi M. Tullius in Rhetoricis temporis finitionem quaerit. Ait enim is, Trismegistum, quum in AEgypto esset, sacrum quoddam animal Serapidi dicatum duodeciest toto die urinam facere observasse, idque pari semper interposito tempore: unde ipse diem per duodecim horas dimensum esse conjecerit, exindeque hunc horarum numerum constitum: quamquam sunt qui velint ex coeli dimensione, quae secundum musicam rationem in duodecim partes divisa fertur, horas itidem duodecim adinventas, Astronomi enim diem et noctem, quotquot alteruter horarum nostrarum fuerit, in horas ipsi suas XII. singulos partiuntur. Aquam porro majores nostri, quantum per totum diem sufficeret, exceperunt tenuissimo cavo diffluentem, eaque in duodecim partes divisa, expartibus horarum numerum statuerunt.



page 71, image: bs071

QUIES. CAP. V.

QUantum vero pertinet ad sessum, sessus, ut Jamblichus ad Prophyrium scribit, quietis indicium esse videtur, de quo plura inter arbores disseruimus, ubi Deum in l[?]to sedentem ab antiquis, idque ex Nasamonum instituto, pingi solitum, et qua causa declaravimus. In aequinoctiis vero illa utriusque temporis aeque demensi paritas, quietis cujusdam indicium haberi potest, cum nihil subsultet, quod alterutram partem inquietet; utraque vero firma stabilisque in aequilibrio conquiescat.

LITERAE. CAP. VI.

[gap: illustration]

LIteras quoque per Cynocephali simulacrum inteligebant [note: Plin. lib. 8. c. 54.] AEgyptii: quia quoddam eorum genus eas callere existimabant, seque illis ob literarum cognitionem cognatos esse. Simulac enim Cynocephalus in templum inductus erat, eorum ritu educandus colendusque, sacerdos illi albiolum, calamum et sepiam apponebat, exploraturus an ex genere esset quod in cultum recipi deberet: quippe si quid scribendo cognationem suam approbasset, ea de causa Mercurio sacer erat, qui literarum omnium author habebatur. Ex quo jam credere possumus, Simiam olim latrunculis ludere didicisse, et Elephantum literarum Graecarum doctum in pulveve scrpititaste, Muremque, quod [note: Mus in con. bibio.] pro comperto Albertus ponit, in conviviis candela discumbentibus praetenta, daduchi ministerium praestitisse. Mira haec fortaffe videantur iis, qui sententiam Anaxagorae probant, animalia omnia ab homine rationem habere duntaxat activam, passivam autem, ut ita dicam, et tanquam mentem quamque mentis interpretem dicunt, numquam habere. Sed enim et Pythagoras et Plato asserere videntur rationis participes animas esse, ut eorum congruam ineptamque corporum compaginem, tum vero quod disterendi facultate careant, ut in Simiis, et id genus aliis humani cujuscunque fere operis imitatricibus est cernere. Quinimo Diogenes his etiam intelligentiae aerisque participatum impertit, quae ut magis minusque sint humanae figurae similia, ita magis minus intelligant. Econverso autem, ut apud Aristotelem et Physiognomos [note: Per brutoru aliqua, hominum mores significantur.] alios habetur, ita mores in humana perpendimus natura, prout effigies, ipsaque corporis species ad brutorum aliquod refertur: utpote Asinima labia crassa quippe prominentiaque, tarditatem et stuporem ingenii, Caninas maxillas iracundiam simul et fidelitatem, hispidam angustamque frontem, quippe Suillam, impuritatem morum, indocilitatemque hominis indicare: atque ita fere singulis in articulis, ingenium nostrum ad brutorum similitudinem explorari. Pari igitur ratione Cynocephali, Simiarumque genus omne, quorum bona pars mira quadam similitudine faciem humanam, pedes autem et manus omnino referunt humano itidem sensui et operationi, artibusque propinquiora sunt, et propemodum intelligere nobiscum pariter judicantur. Non praeteribo hic, quod ad hanc pertinet similitudinem, quod Galenus in aggressionibus Anatomicis ait, se multas Simias et Cynocephalos dissecasse, si humani corporis copia non affuisset, miramque in iis similitudinem cum humano corpore deprehendisse: quare Ennius recte admodum scribit:

Simiae quam similis brutissima bestia nobis.

Sed esto similitudo haec ingenii causa: Quid hi super Elephante dicturi sunt, quo quid brutum magis, [note: Epistola ad Marium.] et ab humana figura diversius: Ei tamen beluae esse quandam cum genere humano societatem, M. Tullius in Epistolis, ex confirmata hominum opinione, non negat.



page 72, image: bs072

UNDE BRUTORUM CULTUS APUD AEGYPTIOS. CAP. VII.

ALi vero colique animalia, quae rationis expertia dictamus, sunt qui ab Iside tradant institutum, quae honorem hunc conjugi, eidemque fratri Osiridi praestandum induxerit, magna agrorum parte sacrificulis adjudicata: moremque suisse initio, ut quae quisque vellet animalia in hunc usum aleret, quibus vita fuctis, tamquam Osiris occubuisset, luctum in staurabant. Caeterum postea delectum habitum, et Cynocephalo in primis honorem attributum propter excellentem quandam, ut rerum periti asserunt animalis istius naturam humano propemodum generi proximam: ut vero profani putant, quippe qui rerum historias ex vulgo mutantur, factum ajunt, propterea quod Osiris hujusmodi Satyrorum genere sit plurimum delectatus, ut nostro etiam tempore vanissimi plerique [note: Vedius a Cicerone cur reprehensus.] faciunt. At Romanis etiam id nequitiae genus in usu fuit. Quare nebulonem Vedium muxuriae carpit Cicero, quod sibi obviam factus cum duobus essedis et rheda equis juncta et lectica, quodque in essedo haberet Cynocephalum, neque deessent etiam Onagri: quare nunquam hominem nequiorem autumat se vidisse. Quin vero et Satyros appellatos constat. Magna horum vis in subsolanis Indorum montibus, quae Cartadulorum dicitur regio, humana propemodum effigie, tamque quadrupedes quam recte currentes, tantae pernicitatis incursu, ut propter velocitatem non nisi senes aut [note: Meminit Q. Curtius.] aegri capiantur. Atque hinc ridiculum illud Alexandri Magni militibus obvenit, qui loco quodam per Indiam facientes iter, Cercopithecos adeo multos insignique magnitudine conspicati, qui ad exercitus similitudinem, quem inferne sub signis progredi observabant, ordines et ipsi servare videbantur, in eos velut in hostes montium juga insidentes impetum fecerent, suique erroris erroris admoniti a locorum peritis, non sine rubone arma inhibuerunt.

SACERDOS. CAP. VIII.

[gap: illustration]

SEd ut ad hieroglypica redeamus, sacerdotem etiam hieroglyphice per Cynocephalum AEgyptiis significabant, propterea quod ajunt animal id neque pisce, neque pane e ex piscibus confecto vesci, quali Oritae plurimum utuntur. Indorum ea gens, qui nullum alium cibum novere, quos unguibus dissectos sole torrent, atque inde panem ex his faciunt, [note: Carnium abstinentia] ut Clytarchus memoriae prodidit. Veluti tres apud Babylonios familiae olim fuere, quae nullo alio cibo victitabant, quam piscibus arefactis et pistillo tusis, ac demum in offas coactis, veluti pane: cujusmodi religio in Christianae quoque pietatis collegia quaedam emanavit, quae perpetuam carnium abstinentiam sibi constituerunt, quod tamen apud eos honestiori de causa et longe majoribus argumentis institutum. Externi tamen sacerdotes et pisce, et hujusmodi etiam pane vescebantur, quo AEgyptii tantum abstinebant, piscemque hi demum omnem, ut Commentario suo dictum, religiose admodum abhorrebant, eaque potissimum de causa, tanto Cynocephalum cultu prosequebantur, in quo suae religionis timorem observarent.

CIRCUMCISIO. CAP. IX.

[note: Circumcisionis AEgyptorum antiquusmos.] CUmque circumcisionis ritum AEgyptii suscepissent, animadvertissentque Canicipites hos circumcisios nasci, rati, non temere sed divinitus ei animantium generi id obtigisse, majori eos habuere benerationi, unam eandemque ocgnationem cum illis omnino profitentes. Circumcidere vero antiquissimum fuisse AEgyptiorum institutum, ab eisque ritum sumpsisse Judaeos, Diodorus fabulatur, quem secuti scriptores quidam alii, proprium hoc, et vetus AEgyptiorum arbitrati sunt, quem morem Colchi, ut pote AEgyptiorum coloni, neque non Hebraei apud eos educati, postea tenuerint. Sed eorum haec est fabula, qui Divinarum literarum historiam tam longa annorum serie apud populos nationesque omnes receptam, obscure conati sunt, cui tamen et strabo et Cornelius


page 73, image: bs073

Tacitus subscribunt, qui circumcidere genitalia Judaeorum institutum asseverant. Sed enim qui veterum monumenta studiosus perscrutantur, Abrahamum norunt signum populo suo dedisse circumcifionem, qua sui ab AEgyptiis distinguerentur. Non igitur, diceret irenaeus, ad similitudine Cynocephali circumcidebant AEgyptii, sed ad Hebraeis ritum hunc AEgyptiorum natio magna ex parte suscepit, quae virum illum per annos multos in Aegypto degentem, et de divinis assidue disserentem admirata est, pluribus et veteribus et novis scriptoribus id asserentibus. Sed fac nihil horum inveniri, validius id mihi argumentum est, quod ex historia desumitur, mutilandorum genitalium legem antiquis temporibus popularem apud AEgyptios non fuisse, cujus rei Phraonis filiam testem appello locupletissimam, quae cum in ripa profluentis fluvii Mosem comperisset, evestigio circumcisum agnovit, et foetum gentis Hebraicae nuncupavit. Quod si circumcidendi mos AEgyptiorum itidem fuisset, quinam ex hoc signo in cognitionem eam devenire potuerit? Ex quo illud etiam suspicar licet, non omnium AEgyptiorum institutum fuisse mutilationem hujusmodi, sed sacerdotum tantum, ut a prophanis secernerentu, quod apud Hebraeos semper populariter observatum est. Notum illud est, Judaeos olim contra Hadrianum movisse bellum, qui, ne mutilarentur genitalia, vetare voluerit.

CORDIS APERTA SIMPLICITAS. CAP. X.

[note: Circumcisionis mystica significatio.] DE mysterii autem ratione, varia traduntur ab authoribus pene omnibus, se praecipue quidem nihil praeter obscoenorum munditiam ea re quaesitum existimant. Alii figuram eam fuisse ajunt, sed quam ne ipsi quidem Hebraei satis intellexerint. Non desunt, qui id insigne ob eam causam genti inditum putent, quo numerosa illa progenies coelitus Abrahamo promissa, a caeteris esset gentibus discreta. Antiqui omnes Theologi, ex hoc circumcidendi cordis figuram et typum asserunt, quod ea pars, quae circumciditur, similitudinem quandam habeat cordis: jussisse vero Deum ut ea nudaretur, quo ostenderet, aperto et simplici corde oportere nos vivere, utpote, quae in ea corporis parte, quae omnium fere gentium ritu pudoreque velari solet, instituta sit: quia secretioris illius circumcisionis, quae in corde fieri debet, indicium fuit. Circumcisi enim sumus, inquit Apostolus, circumcisione non manu facta. Nam et Prophetae idemtidem clamant : Circumcidite duritiem cordis vestri. Declamant super hoc Lactantius, Eucherius, Irenaeus, Graeci Latinique omnes. Nam illa, inquiunt, carnis mutilatio in Judaeis, nisi signific aret cordis circumcisionem, careret utique ratione: quia si Deus id vellet tantum, a principie sic hominem formasset, ut praeputium non haberet. Quae vero super hac re multa admodum magister noster Paulus senserit, cum sint quotidie in piorum manibus, et publice recitentur, supervacaneum ea repetere judicavi: idque sat fuerit monuisse, Originem Adamantium super hoc legendum epist. ad Romanos cap. 2. lib. 2. et alibi passim, ita tamen ne Chrysost. Basilium, et ex nostris neminem praetereamus.

IRACUNDIA. CAP. XI.

AD haec AEgyptii sacerdotes iracundiam per Cynocephalum indicabant. Est enim Cynocephalus ante omnia animalia iracundus, indignabundusque, de quo id dici potest, quo de Pane Theocritus,

[gap: Greek word(s)] quasi dicamus,
Semper acerba illi pro naribus assidet ina.

Nam omnino et Panes, et Satyros, et Sphingas, et Simias, et Cynocephalos idem propemodum genus, [note: Spinx.] diversis tamen inter se distinctum speciebus, authores ponunt. Nascuntur vero Sphiges apud Trogloditas AEthiopes, forma haud ei dissimili qua pinguntur, fusco pilo, mammis in pectore geminis, monstro similes, sunt etiam paulo pinguiores: naturam habent in circurationem admodum proclivem, pluribus exercitiis disciplinisque aptam. Albertus quoque inter Simiarum genera Sphingem agnoscit, insignem duabus in maxilla maculis nigricantibus, cauda coloris itidem subnigri et oblonga. Harum ego unam Veronae cum essem, vid, mammis illis et glabris et candidis, a pectore [note: Cuniculi ex ignotis insulis.] propendentibus: circumdecebat eam circumlator quidam Gallus, ex ignotis antea insulis recens advectam. Ostentabat idem cuniculos nostris quadruplo majores, mira quippe corporis obesitate


page 74, image: bs074

distentos, et quod, nisi quis viderit, credere vix queat, praeditos quaternis singulos genitalibus, humanorum digitorum instar et similitudine cohaerentibus. Ipsa vero Sphinx toto erat pectore glabello, facie et auribus humanis propioribus, dorso hispido supra modum, fusco et oblongo admodum pilo, eoque densissimo. Rector laevum brachium, quo catenam, cui erat alligata, regebat, ferrea manica obarmatum habebat, dextra baculum gerebat, quem in faciem animalis idemtide praetendens, bipedem secum ambulare, et loco etiam saltare, interdum et obgannire faciebat, multamque hinc a spectatoribus stipem aucupabatur.

ARCANA TEGENDA. CAP. XII.

POrro Sphinges in AEgyptiorum templis hieroglyphice admonent, mystica dogmata, praeceptaque et institutiones sacras, per aenlgmatum nodos a profana procul multitudine inviolata custodiri [note: Suet. in ejus bita c. 50.] debere, et in arcanis tantum tractari: cujus ergo taciturnitatis effigie, hujus tabellas et literas signare diu delectatus est Octavianus Augustus, quam postea repudiavit usus felicis ominis causa, Alexandri imagine.

INGENII ACUMEN. CAP. XIII.

EA vero hastae Palladiae cuspidi subjecta, ut in ea Minervae statua, quam Athenis olim fuisse erectam ait Plinius ostendit nihil tam abditum et reconditum esse, quod ingenii acumine exeri et palam proferri non possit: ita quidem Sphinges. At qui Cynocephali vocantur, corpore sunt deformi, ferum omnino, uti diximus initio, atque indomitum animal, quod nulla ratione modoque saevit, supercilio aspectuque sunt horrido et truci, ut genuinam, qua de supra dicebamus, bilem ax sacie possis agnoscere,

DIVINA IN OCCULTO. CAP. XIV.

[gap: illustration]

[note: Sileni quid] ADdentur et Sileni Cynocephalo: sunt enim et hi, ut Pausanias attestatur, ex Satyrorum grege, quos cum aetatis jam provectioris esse coeperint, Silenos appellare consueverunt, quorum hieroglyphicum erat, divinitatem in re quapiam delitescere. Erant enim Sileni, ut ex Platonici Alcibiadis dicto colligimus, imagunculae quaedam sectiles, ita concinnatae, ut deduci et explicari possent quae ubi clausae erant, nihil aliud quam ridiculam et monstrosam quandam tibicinis speciem ostentabant: ubi vero aperiebantur, venerabile numen aliquod exerebant. Hinc Alcibiades Symposio, Socratem Silenis similem esse dicit, quod is longe alius esset interius intuenti, quam summo habitu videretur. Unde etiam [gap: Greek word(s)] dici solet, de re quae prima fronte vilis ridicula videatur, interius tamen ac propius contemplanti sit admirabilis.

URINATOR. CAP. XV.

SEdenim, ne reliqua Cynocephali significata praetereamus, per simulacrum ejus urinatorem etiam intelligebant, quandoquidem animalia reliqua inter natandum abhorrescere, rugisque strigosa fieri perhibentur: unus Cynocephalus, ut apud Horum est, in quemcunque locum tranare pertexerit, nullo vel squaloris vel horroris indicio fertur enatare, cujus quidem nationis facilitas una cum literaru peritia, quae potissimum in Cynocephalo discernuntur, eam animali conciliant laudem, quae doctis et experientibus viris tribuebatur, ut scilicet et literas et natare didicissent: contra vero in ignavos et nullo negotio idoneos, nulliusque disciplinae aut exercitii participes, Atheniensis dicere solebant, [gap: Greek word(s)] neque quidem natare, neq: literas, cujus proverbii mentionem facit in legibus Plato, atque etiam aristides in Apologia quadam. Quod vero haec liberalia essent studia, apud Tranquillum legimus, Octa vianum Augustum nepotes suos et literas et natare, aliaque rudimenta


page 75, image: bs075

per se plerumque docuisse. Jam et de Caligula ad ejus ignominiam dictum, quod admodum docilis ad caetera, natare nescierit. Porro urinator non est sipliciter positum, sed eum significat qui profunda quaeque pervestiget, unde locos apud scriptores perdifficiles, Delio natatore dicimus: egregie enim Delii natandi peritia celebrantur.

ORBIS TERRARUM. CAP. XVI.

[note: Mundi dibisio.] PEr idem animal orbem terrarum [gap: Greek word(s)] AEgyptii significabant. Nam cum duas et sexaginta primarias terrae habitabilis regiones ponerent, quas et Hali Amberagel in tractatu ultimo Astrologiae memorat, observarunt magna in id genus animalium cura adhibita, partes totidem in Cynocephalo moriente, quae quotidie singulae perirent, mox et secundo et sexagesimo die quod reliquum esset corporis interiret. Erat vero apud eos sacerdotes summa religio, ut quicunque singulis diebus intermortuus esset, articulus praesecaretur, riteque unguentis more suo obunctus sepeliretur. [note: AEgyptioru mos ungendi cadabera.] Quod vero mos fuerit AEgyptiorum unguento plurimo cadavera inungendi, duravit etiam apud Christianos diutissime mos hic, quod ex Tertulliano conjectari possumus, ita dicente: Si Arabiae quaeruntur, sciant Sabaei pluris et carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari, quam Diis fumigandis. Sed ut ad orbis partitionem revertamur: Deus excelsus, diceret Clemens, penes quem rerum omnium potestas est, in spetuaginta et duas partes divisit totius terrae nationes, eisque principes Angelos praefecit, mox Christus Apostolos totidem, antequam pateretur, per omnem terrarum orbem dimisit, qui Evangelium praedicarent. Astrologi, suam quandam secuti commoditatem, sexagenis tantum partibus orbem divisere, de quibus ita Proclus in Sphaera: Sed nec intervalla circulorum in toto orbe a se invicem statu sunt: verum pro sphaerarum descriptione ad hunc modum dispensari solent. Divisio in LX. partes meridiano quovis circulo, Septentrionalis circulus a polo sexage simarum partium quisque intervallo notatur, AEquator abutroque tropico sexagesimis quaternis distat. Reliqua ex Jacobo Zieglero hujus doctrinae peritissimo cognoscere poteris, cujus tu eruditionem admiratus, cum principem is neminem virum in Italia, atque adeo in ipsa urbe Roma reperisset, a quo susciperetur, tu ipse mi Coeli; hominem et probum, et literatum, uti Anacharsin Solon, complexus in contubernium tuum admisisti, et ut doctrinam suam posteritati communicare posset, per ea, quae illi praestas commoda, effecisti.

DE SIMIA. CAP. XVII.

HAERES INVISUS.

[gap: illustration]

Jam vero quaedam super Simia conquiramus, quae super id traditur, quod iidem sacerdotes, ubi haereditatem in invisos collatam significare voluissent, hieroglyphicum Simiae quae parvulam pone Simiolam duceret, facere consueverunt: cujus argumenti causam eam apud Horum legas, quod duas ipsa simiolas uno partu perfert. Sed enim earum alteram magis diligit, alteram ita negligit, ut eam etiam odio prose qui videatur. Quam vero curandam suscipit, morose adeo complectitur, et ante se comprehensam gestat, ostentat omnibus, tractarique gaudet, gratulationem intelligens, ut magna ex parte foetum ipsa suum, cui tanto affectu favere videbatur, attrectando enocet: mox alterum quem negligere coeperat, educare cogatur, in eum omni mox conversa cura.

HOMO NIHILI AC NEQUAM. CAP. XVIII.

[note: Idem Philostratus in Aristide.] VUlgatissimum vero illud est, et omnium scriptorum aetatumque testimonio receptum, Simiam pro despicatissimo et maxime nequam homine haberi, ut pro Ctesiphote Demosthenes, AEschinem tragicam esse Simiam dicit, quod personatus quodammodo verborum gravitate videretur, cum alioqui pessimus atque nequissimsu civis esset. Et Dion historicus de obtrectatoribus, Quos ego, ait, non pluris facio, quam ut dici solet, Somias. Apud Cicer. in Epistolis, Simiam invenias


page 76, image: bs076

[note: Molossoru Regis Simia.] pro nihili homine positum. Quodque historiis Graecis memoriae mandatum est, Simiae, quam Rex Molossorum in deliciis habebat, improbitas minime praetereunda. Illa enim, cum Sprtiatae orculum ab Jove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes, legatique vas illud in quo inerant sortes collocavissent, urnam evertit, sortesque dissipavit. Negant vero Historici, ut Cicero de Divinatione refert Lacedaemoniis ullum unquam ostendum hoc tristius accidisse: nam quae proposita erat oraculo sacerdos, dixisse fertur: De salute Lacedemoniis esse, non de victoria cogitandum. Neque vero Plautus inepte Simiam bestiam, nunc nihili vocat, nunc nequissimam, in Milite, ac Pseudolo et in Rudente, pro lenone in somniorum conjectatione ponit, quando lenonibus nihil est scelestius neque perditius, ingrato dubio procul et inviso mortalibus genere, quodque est, ut ipse dicit, Deorum odium atque hominum:

VITIORUM DISSIMULATOR. CAP. XIX.

ADhaec, hominem sua dissimulantem vitia, turpitudinemque domesticam occultantem, notare si vellent AEgyptii, Simiam micturientem faciebant: ipsa enim est ea verecundia praedita, ut quotiescunque lotium fecerit, excrementum illud (quod etiam in faece reliqua feles faciunt) effossa obruat terra, aut alia quapiam re superingesta omnino occultet. Sed quoniam impressi codices in damno sunt, quantum ad Simiae nomen, quae sit castior lectio, in Fele, hoc est, in AEluro disputatur.

IMPUDENTIA. CAP. XX.

[gap: illustration]

MIhi quidem longe significantius per Simiam impudentia videtur ostendi posse, quam hujusmodi verecundia. Ea siquidem partibus iis, quas verecundia occultari jubet, assidua sessione depilatis, natibusque ita tupiter denudatis, improbum exhibet spectaculum, et ejus generis mares, paecipueque Cercopitheci, natura procaciter excitata, frequenti quantum libet spectatorum theatro, satis cum impudentia pudendi tractatione lasciviunt, eorum instar fatuorum quos nunc AEgyptii, ut omnibus ad Nilum locis palam est, Maurique et Turcae omnes simul ac talia perpetrare conspexerint, magnopere venerantur, summaque innocentia et simplicitate praeditos arbitrantur remque putant admodu piam se facere, si cumulatim in hos stipem contulerint. Sed utcumque illa, Pithecusae insulae, quod ad hanc facit morum pravitatem, notae sunt in Tyrrheno mari, quibus nomen inditum a Simiis, in quas Candulus et Antlantus, ut apud Harpocrationem ex AEschyli Sardiani jambis legitur, fratres, omnium ea aetate profligatissimi impostores a Jove transformati sunt, cum adversus eum quoque fallaciarum machinas admonuissent. De quibus ita Ovid. in Fabulis:

[note: Metamor. lib. 14.] Inarimem, Prochytamque legit, viridique locatas
Colle Pithecusas habitantum nomine dictas:
Quippe Deûm genitor fraudem et perjuria quondam
Cerropum exosus, gentisque admissa dolosae,
In deforme viros animal mutavit, ut iidem
Dissimiles homini possetn similesque videri.

Sane quidem petulantiam quis hoc scriptionis genere signisicaturus, nullo commodius animali utetur, [note: Thersitis insolentia notatur.] quam simia: cujus improbitate considerata, Plata in Civitate sua Thersitem ait, illum omnium qui ad Ilium venere turpissimum, tantaeque impudentiae monstrum, ut Achillem Agamemnoni exprobrare nihil veritus fuerit, seque heroibus ingerere temerarius assueverit, in Simiam commutatum esse imitarique adhuc hominum facta, non re, sed specie ipsa mutata: quod etiam Q. Calaber Paralipomenis tangit. Nam si cum inter homines ageret, tam perditae fuit insolentiae, ut ne Regibus quidem Imperatoribusque ipsic quicquam parceret mimine mirum, si, postquam in bruta transivit, eundem animi tenorem servat, importunitatemque omnem adversus. Leonem ipsum, ferarum omnium regem


page 77, image: bs077

excercet. Sane Lycophron Tersitem ipsum [gap: Greek word(s)] appellat, et vulgo genus hominum hujusmodi simiis solemus aequiparare. Ac in eam improbitatem ita nos aliquando lusimus sermone ad Leonem X. P. M.

Denique sic petulans genersoso infensa Leoni
Simiae, quae natibus, caudaeque et clunibus hujus,
Tantum aenimi est paruis, affixa procacibus ausis,
Hoc tam magnum animal vexatque agit atque, nec ullam
Esse moram patitur, Musca importunior: apta
Illa feros vitare ungues et dentis acumen,
Lubrica dum fidit saltu, levibusque lacertis,
Deque suo quaerit sibi tot ludibria Rege.

FEBRIS MEDELA. CAP. XXI.

REliquum hic erat, ut ex eorumdem sacerdotum dictatis remedium febris ex Leone Simiam vescente significari subjiceremus, sed super hoc satis in Leone.

SUI ADMIRATOR. CAP. XXII.

QUo sit in prolem suam affectu Simia, paulo ante diximus. Hinc autem aliud oritur hieroglyphieum. Fuerunt enim qui Suffenos Catullianos per foetam Simiam apte significari posse contenderent, qui scilicet sine rivali dicta factava sua unice amant et venerantur. Generosum Pindari [note: Gentrosum Pindari dictum.] dictum, qui genus hoc hominum philautia, hoc est, coeco amore sui perditum irridens, adulatores non aliter viros probos et amicos videri ait insipientibus, quam Simiae pulchrae pueris indicantur. Ait enim in Pythiis, [gap: Greek word(s)] , Bella quidem Simiola est pueris. Nam et Horatius adulatorem in obsequium plus aequo pronum, ita ad divitis nutum mutari scribit, Ut credas mimum partes agitare secundas. Simia vero mimum exscribit, quod una omnium maxime atque efficacissime quaecumque fieri viderit imitatur. De philautia Synesius, vir literatissimus, cum epistolas accuratisu a se scriptas aliquando colligeret, vereri se dixit, ne quod Simiis accidit, eveniat sibi: illae enim, ait, cum natos animalium omnium turpissimos periant, putant ipsae tamen eos esse omnium formosissimos. Atque utinam, mi Coeli, non itidem et ego fallar, qui tantum vigiliarum hieroglyphicis his indagandis impenderim, tantum laborum conscribendis exhauserim, ut quod nunc huminum est in genium, posteaquam me studiosorum animos oblectare existimavero, ludibrio sim. Quid enim, inquient, ad nos literatum AEgyptiarum fabulae, cum nunquam satis temporis per aetatem etiam longissimam [note: Pierius 24. annos in bis Hieroglyph. contexenda impendit.] supersit, ut vel Latina vel Graeca discere quis possit? quanto satius fuerat quatuor hos et viginti annos, qui contexendis sex circiter et quiquaginta hujus argumenti commentariis periere, vel eloquentiae, vel traducendis authoribus Graecorum optimis impendisse: aut si frigidus obstaret circum praecordia sanguis, mihi potis latenter instituisse vivere, ne per continuam genii defraudationem corpus affligerem, unde diuturnas gravissimasque tot aegritudines contraherem, neque tamem hinc ullam apud potentiorum quemquam gratiam mihi compararem? Vera haec, non inficior, dicturi sunt. Sed quid agerem? Suus cuique attributus est error. Si quid tamen fuerit quod vel tibi, vel tribus amicis aliis non usquequaque displicuerit, satis me consecutum arbitratus: habeant sibi sua regna Reges, respondebo, meamque judicio trium circiter amicorum industriam approbari usque adeo aestimabo, ut pro laboribus tantis ingentem mihi mercedem cumulatissime persolutam, ratiobus meis sim nulla contatione relaturus. Vale, meque Manardo, more tamen illo tuo, plurimum commenda.



page 78, image: bs078

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER VII. DE IIS QUAE PER CERVUM SIGNIFICANTUR. Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD MAGNIFICUM ACHILLEM BOCCHIUM BONONIENSEM.

SINGULARIS illa mentis integrias, summaque Eruditio tua (Achilles Bocchi nobilissime) nostraeque amicitiae firmitas, perpetuaque constantia jubent, ut quantum in me est, tui memoriam nullo unquam tempore apud me desituram assidue celebre: sive nos conjunxerit olim studiorum similitudo, sive fortunae quaedam paritas (quod eodem tempore pari militia tibi Bononiae, mihi Romae easdem disciplinas profiteri contigerit) eorumdemque amicorum, quos diu coluimus, patrocinio protegi. Nullae tamen te amandi causae majores extiterunt, quam congressus illi perjucundi, perutiles, et in primis mihi salutiferi, cum tristissimo illo meo, Italiaeque totius tempore recens Florentia cum Mediceis meis ejectus, Bononiae te superiori aestate conveni. In tanta enim rerum mearum omnium jactura facta neminem habui, qui sapientieribus sermonibus moerorem, miserias, calamitatesque meas molliret allevaretque magis, quam amicissimae officiosissimaeque consolationes tua: iquete prudenter per totius vetustatis exempla, perque ea quae aetate nostra conspexeramus, de humanarum rerum vicissitudinibus disserentem audire plurimum juvabat Accedebat huc, tua illa verborum bonitas, mira vultus, hilaritas, et festiva semper omtio, qua me ita deliniri sentiebam, ut ad aerumnas meas mitigandas nihil accidere posset utilius, nihil accommodatius. Tecum imque totos illos dies esse, tecum ambulare, tecum sedere nunquam destiti, donec maximam ejus, quae me tum oppresserat, anxietatatis partem a cervicibus meis excussisse mihi visus es, aegritudinisque illius feritatem non parum mitigasse. Postea vero quam acerbitas illa temporum in mitiorem versa est, fortunam, elapsus e custodia Pontifex, patriae Medicei, Romae nos restituti, mihique res satis belle successere, factum est, ut me tot jam laborum difficultatumque nihil omnino poeniteret. Hippolyti enim mei liberalitate sum egere vetitus, liberiusque mihi otium indultum est. Unde datus est ad literarum studia reditus, et aesertae diu Musae repetitae. In his autem ea prima fuit cura, ut quae tractasse me olim nosti hieroglyphica, diutius in situ esse minime permitterem. Accinxi me itaque ad poliendum eo tunc consilio, ut si niveus doctorum amicorum calculus accessisset, modo hoc, modo illud Commentarium emitterem. Quod ut commodius fieri posset, eruditissimis viris amicis meis libellos singulos singulis inscripsi: ut ipsi non magis mea, quam sua causa, quod corrigendum existimassent, accuratius emendare quodammodo cogerentur. Ex his Cervus tibi dedicandus fuit, propterea quod sermones illi, quos calamitoso meo illo tempore tecum fuisse repetebam argumentum id praecipue habuisse memini, ut tot invectas multis ab hinc annis in plerosque Principes calamitates, quaeles et quantas Europa fere tota vidimus, eorum delirio derivatas inde procedere querebamur, quod id hominum genus amicos synceriores veridicosque propemodum fastidiret, plurimumque adulatores sub dolosque parasitos unice adamaret. Praecipuum vero Cervi esse hieroglyphicum apud Aegyptios, ut si hanc judicii captivitatem indicare vellent, Cervum fistula allectum pingerent: ut si quae hujusmodi tendiculae pararentur, haberet scitus homo quod sibi proponeret praecipue fugiendum.

AB ADULATORIBUS PESSUNDATUS. CAP. I.

AEGyptii hominem dolo ab adulatoribus circum ventum ea pictura significabant. Quod vero Cervo insitum natura sit pastorali fistula, vel suavi aliquo modulantium concentu demulceri,


page 79, image: bs079

tantaque hinc assici voluptate, ut immemor sui nullo prorsus negotio capiatur, vel injecto alicunde [note: Dictu Antisthenis laertius in ejus vita.] telo, quod propter animi abalienationem adesse tunc minime suspicatur, evestigio transfodiatur: atque ita fiat adblandientium praeda, aliquod ludibrio suo convivium exhilaraturus: quemadmodum cum pernicie sua ridiculi fiunt, qui lenociniis issiusmodi sese offerunt capiendos: ut recte mihi Antisthenes Philosophus dixisse videatur, Longe satius esse in Corvos, quam in adulatores incidere.

[gap: illustration]

Haec jam tunc in congressu illo Bononiensi dicta, puto meministi, cum tu, ut semper soles docte aliquid declamare, subjecisti: Sapientissime quidem Antisthenes, qui ut juventutem suam (nam ea potissimum aetas huic obnoxia est incommodo) ab Archilocheae Vulpis calliditate liberaret, utili omnibus documento futurus, Corvos ajebat non tam hominibus obesse, quam adulatores. Corvi siquidem corporis tantum oculos effodiunt, quos ne utiles quidem non postremi ominis Philosophi existimaverunt: alii ut contemplationis impedimentum nescio quod, sponte effossos, abjecerunt. Adulatores vero mentis, quae nostri divina pars est, oculos eruunt, intellectum scilicet atque judicium, quibus tantum reliquis praestamus animantibus, obtenebrant: quibus ita perditis evenire necesse est, ut nihil fiat humanitati reliquum, Idem etiam dictitabat, Meretrices bona omnia amatoribus suis comprecari, praeter unam mentem atque prudentiam: ita adulatores iis quos assectantur, omnia felicia ominari, praeterquam sapere, ac seipsos noscere. Addidisti etiam illud, quod Crisippus Passienus dicere solebat, non esse claudendum ostium adulationi, sed aperiendum: veluti solet amicae, quae si sores impulit, grata est: si effregit, gratior: prodesse enim is hoc arbitrabatur, ut homo inde qualis esse debeat, admoneretur. Respondi ego: Argute quidem Passienus opinabatur, sed paucissimi, quos ardentissima virtus undecumque munierit, hoc assequi potuerunt, reliquis pletisque omnibus, ob humanae naturae imbecillitatem periculum imminet, nec si ad haec aures patefecerint, tanquam Vituli inter Lupos circumveniantur, ut Crateris Cynici sententia declaravit. Contra vero sapienter illi vitam instituerunt, qui non ab ostentationem vivunt, non populares aures captant, sed sibi rerum suarum conscii, rationem ipsam, veram vivendi ducem, sibi proposuerunt. Quare cum veritas semetipsum noscere doceat, impediat adulatio, illa virtutis viam, haec vitiorum semitam collaudet; illa bonis, haec malis parare compellat: rejiciatur a nobis penitus adulator, more Philosophi Timonis, qui Demeam assentatorem ligone percussit. Nullum enim animatium genus assentatoribus, ait Plutarch. perniciosum magis, nullum quod citius juventutem in praecipitium agat, nullum quod facilius fortunas, honores, vitam denique ipsam radicitus evartat. Ideoque Diogenes interrogatus, quae bestia morsum haberet nocentissimum: Si de feris, inquit, interrogas, obtrector; si de cicuribus, adultor. Nam veluti aucupes blandulo quodam stridore et mellita vocula simplices aviculas, aut visco implicant, aut in pedicas injiciunt: ita pellicit homines adulatio, et mox in omne scelus impellit, eoque impulsos et involutos, in vitam demum calamitosam trahit, perque caput et pedes in profundissimam aerumnarum voraginem demergit. Recte itaque dicere solebat Aristonymus: Ligna dum ignem nutriunt, ab ipso consumi: divitias, dum adulatores alunt, ab eis labefactari. Excepisti tu: Recte quidem, mi Pieri, nam in memoriam illud mihi revocasti, quod et Phavorinus Philosophus Actaeonis fabulam a suis canibus, quos alebat, devorati, ad adulatorum trahit eventum, quorum finis et intentio est totum absumere, si possint, dominum. Quod cum ita sit, Antisthenes sive Diogenes Cynicus cum ligone suo summo opere commendandi sunt, qui, quod in vita perniciosissimum esset animadvertentes, urbanissimo dicterio alter, castigatione alter, homines ad morum integritatem et prudentiam natos, admonere voluerint, ne pessima parasitorum contage labefactati, per imprudentiam in tam proclivia vitae discrimina pessum raperentur, omniumque ignominiae, contumeliis atque ludibriis expositi, eorum quibus


page 80, image: bs080

se suaque omnia crediderant, proditione perderentur. Subsecutus ego sum: At ne Cervum tantum Musicae capi lenocinio persuasum habeamus, Equos etiam, ferocia alioqui animalia, eadem affici suavitate, Persica ex historia compertum, magno eorum detrimento, qui bellatores eos effoeminatis cantilenis et modulis assuefecissent. Muraenas quoque et Trissas, piscium genera, evocari concentu et tintinnabulis, exploratum est vulgo: quamvis Muraenas geniturae tantum tempora, utpote quae Serpentium sequi sibila feruntur, quibus eas admisceri tradunt. Jam et Otus, cui nomen inter aves ab auribus est, tanquam cantaminibus circumventus modulamine afficitur, humerosque jactare, saltitare, et nutare vertice, quasi modulos teneat aspicitur: sed nulli horum Musica est exitio veluti Cervis, quapropter hinc potius AEgyptii hieroglyphicum suum desumere voluerunt. Sane quo minus mirum sit, Cervum Musicae modulos intelligere, apud AElianum legitur eum Indicae vocis callere sonum, sermonemque percipere, neque alium quempiam ita facile: quamvis Ptolomaeo Philadelpho Cervus fuerit, qui Graecum idioma prorsus intellexerit. At jam satis super Cervi Musica evagati, reliqua nunc ejus animalis significata subjungamus.

PRAECIPITANTIA. CAP. II.

PErcito quempiam ingenio, temereque ac nulla ratione sese moventem (ut plerumque furores sunt qui Panici vocantur: quippe cum nulla urgente causa quis infugam se proripiat, negotiumve, quod prae manibus erat, statim abjiciat, incoeptumque deserat) AEgyptii per Cervum et Viperam appictam intelligebant. Pugna enim huic est cum Serpente, cujus etiam cavernas instigat, nariumque [note: Vipens Cerbo inimica: lib. 6.] spiritu extrahit renitentem, ut luculenter his verfibus Lucretius:

Naribus alipedes ut Cervi saepe putantur
Ducere de latebris Serpentiae secla ferarum

Ideo singulare abigendis Serpentibus remedium, Cervini cornu suffitus, ut apud Nicandrum legitur. Idem ipse tamen tam acer anguium hostis, qui tanto eos conatu perquirit simulac ex improviso Viperam conspexerit, in pees se repente proripit, ac fugit: ingenita scilicet naturae discordia concitus, quae illi accidit, ut idem Poeta refert:

Propter dissimilem naturam, dissimilesque
Texturas inter sese, primasque figuras,
Multa meant inimica per aures, multa per ipsas
Insinuant nares infestas atque aspera tactu.

Sane conjectores etiam tradunt, eum qui per nocturnam quietem imaginatus fuerit videre se Cervum [note: Artemid. l. 2. c. 13.] quempiam instantem tergo, longeque sequentem, futurum ut qui tale somnium viderit, ea sit formidaturus, ex quibus nulla sit offensio subsecutura, ac proinde frustra timet.

PRAVITAS EDOMITA. CAP. III.

[gap: illustration]

SIquid vero ad vetera significata addere conceda [note: Vipera natana.] tur, cum Vipera sit profligatissimis tota vita sceleribus inquinatissima, alia mariti, alia matris parricidio polluta, venenumque ejus atrocissimum, quod omnem, ut ajunt, exuperat medicinam: apte mihi fecisse videbitur, si quis vel Regem, vel Magistrum, vel Judicem quempiam in scelera vindicem sese acerrimum exhibentem, per Cervum et extractam e cavarnis Viperam, quam mordicus apprehenderit, figuravit. Eodem etiam hieroglyphico virum intelligemus, qui morum impuritatem corrigat, scelera eluat, pravitatem emendet, et quod idem ait Poeta,

Veridicis hominum perpurget pectora dictis,
Et finem statuat cupidinis atque timoris,
Exponatque bonum summum, quo tendimus omnes:
Quale sit, atque viam commonstret tramite parvo,
Qua possimus ad id recto contendere cursu,
Quidve mali immineat rebus mortalibus olim.


page 81, image: bs081

Hoc enim est maleficum Serpentem, qui clam insidiis excubat, e latebris extrahere, extractumque interficere, interfectum denique devorare.

FUGACITAS. CAP. IV.

FUgitivumdubio procul hieroglyphice notare qui vellent, currentem Cervum describebant. Ea verofugacitas Cervo natura insita. Hinc Lucretius: Et fuga Cervis A patribus datur, et patrius pavor [note: Achillet quare sic dictus.] incitat artus. Quam vero pedum alacritatem in Achille fuisse authores tradunt, ut [gap: Greek word(s)] passim ab Homero vocitetur, sunt qui autument inde partum, quod ejus infantia sub Chirone fuerit Cervorum medullis plurimum enutrita. Porro assecutum esse Cervos absque Canibus, et retium insidiis, Pindarus in Nemeis canit:

[gap: Greek word(s)]

Nam de agilitate Cervi superfluum est verba facere, cum scriptis omnium in primis celebretur, praecipue vero [gap: Greek word(s)] quandam, Laconum chorus, Aristophanica Lysistrate dicat, saltandum pedibus est tanquam Cervus aliquis. Sed quod de Achillis nutrimento et nomine positum est, Nazianzenus Achillem dictum ait, quod sine cibo fuerit educatus: [gap: Greek word(s)] enim cibus et succus est: ille vero crudis tantum ferarum artubus pasci fuerit assuetus. Sed et quod de Chironis institutione circumfertur, mirum ab Homero nusquam hujus rei mentionem fieri, cum tamen Apollonius, et qui post Homerum fuerunt Poetae plerique omnes educatum Achillem a Chirone tradant Addam hic Telephum Herculis et Auges filium, quem Alaeus Auges pater in Panthium montem exposuerat, a Cerva educatum esse, ut apud Lycophronis interpretem habetur, quod et nomen ipsum ostdendere videtur: Cervi quippe nutricatum significat.

INTERQUIESCENS. CAP. V.

QUamvis autem cursum pernicissimum AEgyptii ex Cervi currentis specie intelligi monuissent, quia tamen is requiem inter currendum aliquam facit, consistensque manet, dum qui sequitur appropinquet, tum fugam item arripit, factum est, ut hominom aliquam laboribus suis requiem interponentem significare si vellent, currentem quidem Cervum pingerent, sed retro spectantem, [note: Cerbus cur inter currendum quiescat.] cum in solius tantum fugacitatis significato caput surrectum statuerent, ut cornua per dorsum demissa residerent. Ideo vero Cervus dum fugit interquiescere cogitur, quod tenui imbecilloque est intestino, quod leviter etiam perclissum rumpi possit, cute adhuc integra permanente. Denique imbecillum adeo animal est Cervus, ut tactus ab aspalatho (ea est spinae species) emoriatur. Verum hoc et alia de causa, et alio etiam potest modo pingi, quippe si tres pluresve Cervos natantes feceris capitibus alterius clunibus impositis; atque eorum primum avertentem se quasi ad postremum locum: quo quidem officio mutuo se adjuvant, cum ex Sicilio transferant in Calabriam per aestatem, pabuli gratia: idque plurimum juxta urbem Rhegium, qui propterea quod onus capitus super aquas exstantis haud facile sustinent, inter natandum singuli super anterioris lumbos caput imponunt: dux vero cum defessus est ad ultimum transit locum, atque ita mox alius atque alius labore cum quiete communicato, incolumes transeunt. Si cui tamen quod superius positum est hieroglyphicum magis placuerit, res in medio posita est.

FORMIDO. CAP. VI.

STuporem praeter haec, formidinemque per Cervum et puniceas pennas praetentas significari omnibus innotuit, tam ex iis, qui Animalium historias conscripsere, quam ex Virgiliano carmine, [note: Virgil. lib. 5. Georg.] qui Turnum attonito quodam pavore perculsum Cervo aequiparat punicae septo formidine pennae. Libet vero loco hoc de pennis ad Cervorum formidinem excogitatis historia enarrare, quae non tantum Virgilii carmen explicabit, verum etiam hieroglyphico huic argumento plurimum afferet claritatis. [note: Cerborum benationis antiquae ratio.] Narrabat mihi Jo. Antonius Pollio Geloum Princeps, Pontificii contubernii mihi socius, stare adhuc in Sicilia hanc venationis antiquae rationem, quae sic fieri soleat. Nobiles ubi renunciatu fuerit Cervorum greges usquam oberrare, alter invitantes propere conveniunt, afferuntque secum Scorpionem aut arcum singuli, et fasciculu virgarum, quae omnes ferrea cuspide praepilatae sint: quarum


page 82, image: bs082

caput alteru in summo perforatum est, funiculo perpetuo per virgas singulas ea transmisso longitudo earum ad pedes quatuor, vel circa. Cum ad locum pervenere ubi Cervos congregatos norunt, late diffusi equites peditesque modum agri, quanto satis est ambitum, circumsistunt, stationemque unusquisque suam per intervalla certa suscipiunt. Hic fascem quisque fuum explicat, primaque virga ad finitimi ultimam alligata, reliquas per decempedae, circiter intervallum singulas terrae affigit: idem alter, idem alii faciunt, donec Cervos undecumque conclusere. Virgis ita dispositis pennarum punicearum, quas in hunc usum magno numero fucatas habent, fasciculos licio suspensos ad traductum per virgas funiculum hic et illic alligant, qui aura vel le vissima impulsi varia jactatione moventur. Stationarii mox in proxima se quisque abdunt virgulta, sagittisque intentis expectant taciti. Liciorum hoc sepum ingreditur eques tantum unus odorisequis Canibus, iisque non admodum magnis. Hunc venationis magistrum vocant. Is ubi gregem nactus est, sensim accedit, latratuque Catulorum tantum fretus, agmen incipit agitare: illi conferti omnes una fugam capessunt, at cum ad licia penasque illas pensiles pervenere, subito pavefacti ulterius progredi non audent, sed illarum motum et fulgorem declinantes ad laevam non procul flectunt, et rutilantes fasciculos illos prospectanteque tanqua muro inclusi circumaguntur: subsequitur magister, nomine quemque vocans ex stationariis, prout unicuique fit proximus: atque huic primum vel secundum, illi tertium aut quintum aut septimum ex libidine sua telo excipiendum destinat, futurum sagittario dedecori et ignominiae, nisi oblatum a magistro sauciarit, vel si alium quempiam quam nuncupatum appetierit. Magister ita agmen tamdiu circumagit quasi per pomoeria progessus, donec ita praeda omnis per omnium vices concidat exanimata. Hae sunt itaque pennae illae, quarum sormidine attoniti stupidive facti Cervi, abalienato prorsus animo consternantur. Has enim non aliter pavet, quam Elephanti colorem album, Tauri phoeniceum ac rubicundum, Tigres tympanorum sonitum, Ursi Leonesve mappam, amiculumve in caput injectum, de quo locis suis. Sed quod ad Cervum pertinet, dant hoc nonnulli animalis stoliditati, ingenitoque cuidam stupori, qui ei de re qualibet oriatur. Natura omnino sunt hi meticulosi, quia frigiduisculi. Philosophi enim animalia eo omnia formidine magis laborare [note: Quare Cerbi sint meticulosi.] tradunt, quo frigidiora sunt, idque quotidiano comprobatur experimento. Cervos vero esse frigidos, lacryma dulcis argumento est, quae salsuginosa est Apris, qui magna pollent caliditate. Hinc fit, ut ille fugiat, hic hostem adoriatur, proque viribus injuriam ulcisci pertentet. Sed cur non Lucretii Latini Philosophi, eaque de causa mihi saepius citandi, luculenta super hoc carmina recitemus?

At ventosa magis Cervorum frigida mens est,
[note: De rerum natura, l. 5.] Et gelidas citius par viscem concitat auras,
Quae tremulum faciunt membris existere motum.

Atque idem superius dixerat:

Est et frigida multa comes formidinis aura,
Quae ciet horrorem membris, et concitat artus.

[note: Carm. lib. 1. od. 15.] Hujus rei doctrinam secutus Horatius ait:

Quem tu Cervus uti vallis in altera
Visum parte Lupum, graminis immemor
Sublimi fugies mollis anhelitu.

Et Graeci [gap: Greek word(s)] omnino dexerunt, pro maxime formidoloso. Et Cleonymum taxat Aristophanes timidissimum hominem, quem Nebulae per figuram Cervi referebant. Sedenim quod de animalis frigiditate Philosophi disserunt, longe aliter apud Euthymium inveni, ut in subjecto habetur hieroglyphico.

VEHEMENS APPETENTIA. CAP. VII.

VEhementissimi enim desiderii signum esse Cervum ad aquae fontem adspectantem, Divinae indicant literae, dum ita canunt; Quemadmodum sitibunda Cerva inhiat ad aquarum rivos, ita anhelat anima mea ad te, Deus. Cerva enim suapte natura ita calida est, ajunt sacri Interpretes, ut frigidissimis reptilium carnibus mirifice relevetur: ideoque eas avidius appetit, quibus absumptis


page 83, image: bs083

naturali illo calore [gap: Greek word(s)] magis ac magis concitato, studiosissime gelida fontium fluenta perquirat.

FORMIDO SUBLATA. CAP. VIII.

QUod autem Herculem Cervum enecantem multa artificum opera proponunt, sumptum ex Poetarum fabulis argumetum, in quo tamen hieroglyphicus delitescit intellectus, pavorem e mortalium vita sublatum ex eo significari tradit Heraclitus, qui pleraque fabularum figmenta in hieroglyphicum hunc modum interpretatus est. Sed quantum ad timiditatem pertinet, cum affectus hujusmodi in servis praecipue deprehendatr, utpote qui seorsum ab ingenua liberalitate sint vel educati, vel instituti, mos apud Comicos in primis inolevit, ut fugitivi, quod omnino timidorum [note: Homerus Iliad. lib. 1.] est, Cervi appellarentur. Ejus timoris ergo Achilles apud Homerum ignaviam objicit Agamemnoni, dum cervino eum corde praeditum objurgat. Pomp. Festus servos fugitivos unius tantum literae mutatione Cervos nuncupari solitos tradit. Sedenim, ut eo vocitarentur nomine, non ipsa tantum fugacitas in causa fuit, verum etiam historia. Ajunt enim Servium Tullum aedem in Aventino Dianae sacrasse, diemque instituisse Idibus Augusti, quo die ipse serva natus esset: mos vero erat, ut Deae ara ex cornibus fieret, caesorumque Cervorum capita valuis et parietibus affigerentur, ipsumque Dianae simulacrum, ut in plerisque numis habetur, cum Cervo affingeretur, quod animalia ea in ejus esse tutela dicerentur. Ab utriusque igitur rei similitudine, et scurrili propemodum in regem loco, servi fugitivi Cervi coepti sunt appellari. Adddam id, animalia ea Cervos quasi geruos dictos, quod cornua gestant usque adeo grandia. Nam et Cerves quasi Geres a gerendis frugibus dicta, ut Etymologici putant. Illud vero servile identidem est, quod onus tam magnum Cervi gerunt capite, quoniam ponderum gestatio sit servorum propria.

AUDITUS ET SURDITAS. CVP. IX.

SUrrectas auriculas Cervi, auditus acris significatum esse, ostendit illud, quod [gap: Greek word(s)] proverbium [note: AEn. lib. 1. Terentius in Andria. Quomodo fiat auditus et surditas. Aristoteles lib. 9. de nat. animalium.] fertur, quod arrectis auribus, Maro, et arrigere aures Terentius interpretatur. Contra vero pro surditate easdem demissas pingere moris est: quia tunc Cervi acutissime audiunt, cum surrectas aures protendere: cum vero eas demisere, vix promixum excipiunt sonum. Nam cum auditus, ut placet Empedocli, fiat illisi spiritus in claviculatam aurium partem introrsus adnexam, quam tintinabuli vicem praebere dicit, utpote celso loco sitam, pulsuisque obviam, accidit ut negato per hujusmodi aurium depressionem ingressu, surditas obveniat necessario. Alia quaedam Medici comminiscuntur, sed quae nihil ad rem nostram attinent: hoc siquidem significatum ex gestu desumitur auris, quae cum surrigitur, patefit: cum vero demittitur, auditum obturat. Nam et Aristoteles Cervos ait, cum aures demiserint, facile capi, quod insidias non senserint: cum vero eas intenderint, facile insidiarum admoneri.

MULIEROSUS. CAP. X.

SI qui vero mulierosum hominem, et multarum concubitum appetentem notare vellent, Cervum exporrecto genitali pingebant. Is siquidem cum urgente jam Venere coitum appetit, non in una tantum immporatur, sed mutat, brevique interposito tempore aliam atque aliam superegreditur. Ajunt vero Cervorum coitum non esse staturium, ut reliquorum animalium, sed Cervam simulac marem aecepit, identidem currere, applicitumque Cervum et rem nihilosecus peragentem dorso vectare: illum duobus tantum pedibus terrae innixum pertinaciter subsequi, nec nisi re peracta disilire.

LASCIVIAE POENITENTIA. CAP. XI.

[note: Cerbus cur et quando latitet.] ILlud spectandae probitatis exemplum est, quod volentes hominem propter propriam petulantiam, qua lapsus fuerit, pudore affectum ingenuo significare, Cervum in scrobe delitescentem ostentabant. Is enim cum foeminam implerit, separatur per se ipse, et propter libidinis graveolentiam solitarius scrobes fodit: foetent enim ut Hirci, facies quoque eorum nigrescit aspergine, ut Hircorum. Degunt igitur hac destinatione quousque imper accidat, ablutique inde pascua repetunt.



page 84, image: bs084

DE REPULSA PUDOR. CAP. XII.

[gap: illustration]

ALia itidem de causa latitare Cervum cum observassent antiqui, hominem, qui vel candidatus turpem esset repulsam passus, vel partam dignitatem amisisset. Vatiniana aliqua affectus ignominia: et propterea tanto perfusum pudore, ut in frequentiora loca prodire non audeat, ostendere si vellent, Cervum marem sine cornibus inter virgulta fruticesve abditum pingere soliti sunt. Cornua enim mares tantum habent, quibus amissis tamdiu prae pudore latent, quoad altera renasci coeperint. Alii dicunt, non prae pudore fieri hoc a Cervo, sed narura duce, quod se latebrarum praesidio tutari velit, qui se armis privatum cernat: veluti sepia atramento suso suae consulit incolumitati, ne capiatur, et polypus coloris mutatione venatores sallit. Quod vero plerique Historiae animalium scriptores foeminas e Cervis sine cornibus esse tradunt, longe diversum est ab eo, quod Olympiis ponit Pindarus, ode quae Theroni scribitur [gap: Greek word(s)] Ita enim ibi: [gap: Greek word(s)] quo loco interpres introductam ait a Poetis cornutam Cervam, cujusmodi ea fuit, quae Telephum lactavit: Positum hoc idem ab Anacreonte, sed a Zenodoto correctum, ob vulgatam historiam quod in eo genere foeminae cornua non habeant: nam quod scripserat Anacreon, [gap: Greek word(s)] : pro locutione [gap: Greek word(s)] , quod cornigerae significat, Zenodotus, is emunctae naris censor [gap: Greek word(s)] reposuit, hoc est, desideratae vel amabilis. Subjungit interpres, inventas tamen aliquando, nec incongruum esse, aliquas habere cornua: quemadmodum in Elephantis, de quibus tradunt AEthiopicos et Lybicos tam mares quam foeminas habere dentes, cum tamen in India, ut observavit Amytianus, hujus generis foeminae sine dentibus esse conspiciantur.

ARMORUM APPARATUS SINE CORDE IRRITUS. CAP. XIII.

EXcogitarunt etiam juniores hieroglyphia quaedam argumenta, quae passim referre, utut deposcere locus videbatur, haudquaquam puduit, cujusmodi hoc est, quo apparatum bellicum [note: D. Laertius in ejus bita. Antisthenis et Chabriae dictum egregium.] frustratorium et inanem esse, nisi praesens ardensque adsit animus, per Cervum magnis insurgentem cornibus significari posuerunt. Naturam enim inquiunt, Cervo, animali admodum degeneri, cornua magnitudinis adeo spectandae ac asperitatis horrificae contribuisse, quo argumentum esset, eos qui audacia et fiducia ipsi praediti non essent, frustra ullum armorum apparatum, et instrumenta bellica comparare. Dicere solebat Antisthenes, bona omnia a Diis hostibus optanda praeter unam fortitudinem: illa enim quotquot essent, non esse possidentium, sed eorum, qui armis praestarent, et viribus pollerent. Nam nisi ad opes et potentiam praesens acerque animus adjiciatur, facile vel ipsa infringitur fortitudo. Hinc egregium illud Chabriae Atheniensium ducis dictum, quod et Philippus usurpare solitus, sormidabiliorem esse Cervorum exercitum Leone duce, quam Leonum duce Cervo. Tantum is animorum vigori, quo Dux ipse polleret tribuebat, idque multis stratagematum exemplis apud rerum scriptores passim verum esse comperitur. In hanc sententia Demades Philippo, qui contra Athenienses superior evaserat, adulaturus, [gap: Greek word(s)] . [note: In Apologetico.] Nosse, inquit, o Rex civitatis robur si Atheniensium Philippus, Maecedonu vero Chares exercitui praefuisset. Chares enim dux fuerat Atheniensium. Non omittendum hic, quod Tertullianus nosse ait se Christiani gregis pastores aliquos in pace Leones, in praelio Cervos: quod quidem vir ad martyrii cruciatus impavidus et paratissimus, ad ineptias tollendas ferventissimus, neque animos pusillos, neque ignaviam quorumdam ferre poterat.



page 85, image: bs085

ACTAEON. CAP. XIV.

[gap: illustration]

FRivola vero mihi videtur Anaximenis interpretatio super Actaeonis fabula, de qua superius mentionem fecimus, qui convesus ideo dicatur in Cervum, et a canibus suis dilaceratus, quod periculis, quae venando subierat demum consideratis, aetate jam ingravescente timidior factus, in cervum transformari sit visus: cumque Canes nihilo secius aleret patrimonium consumpsisse, idque a Canibus laceratum esse significare, potius historia, non fabulae cujusquam figmentum, invento huic dederit [note: Plin. lib. 11. 1. 37.] argumentum. Actaeonem enim et Cippum cornutos editos, Plinius author est. Quin apud Max. Tyrium legas, apud Corinthios, Bacchiadarum facinus in Actaeone Dorico adolescente discerpendo admissum, Boeotio illi assimilatum, in quo Actaeon a veris est Canibus laceratus. Quod vero Homerus ait, Diana per juga montium errantem gaudere telis, et Capreis, ac sugacibus Cervis delectari, sunt qui ad Actaeonis fabulam convertant: sunt qui vetustam Philosophiam secuti, sagittas eas, quae Cervum assequuntur, hieroglyphice solares radios indicare velint, quorum scilicet repercussu, cornua ipsa pro loci, ubi Luna est, conditione, et appereant, et obducantur. Nam et Lucretius tela haec ita interpretatur:

[note: Lib. 1. De nat. rer.] Non radii Solis, neque lucida tela diei.

Dianam autem Capreis et Cervis tantum gaudere, Homerus, dicit, Leonibus autem mineme: nempe qui circa Taygeta aut Erymanthum eam venari dicit, ubi Leones non habentur. Elei sane Dianam [gap: Greek word(s)] vocant, ut apud Pausaniam est, quamvis aliter alii nomen interpretantur. Videas tamen passim Dianae simulacro Cervum ut plurimum in venatum objici, qualem praecipue speciem in Hadriani numo cernere est, cum inscriptione, APTEMI[?] E[?]E[?]IA. In aliis quoque ejusdem Hadriani Dianae itidem Ephesiae simulacrum geminis duum Cervorum inter se aversorum clunibus insidere conspicias, atque aliter in aliis. Et Cerva est in multis Galieni numis cum inscriptione, DIANAE CONS. AUG. Ea enim ambitione fuit, ingenio vir alioquin impurissimo, ut Deos omnes ad sui custidiam et conservationem occupatos esse jactaret. Hinc feras fere omnes, quotquot numinibus dicavit antiquitas, numis suis eadem inscriptione cudendas curavit: quorum vis magna paucis ante annis in agro Bellunensi reperta est. Neque tamen Dianae tantum, verum etiam Milanioni, et Atalantae heroibus Cervus dedicabatur, quorum simulachra cum hinnulo in Olympia fuisse Pausanias testatur. Quod vero ajunt Iphigeniam cum jamjam ad aras patris jussu mactanda constitisset, in Cervam demutatam, ac ipsius Dianae numine in Tauricam regionem asportatam, Nicander in Taurum ait, Phoeodimus in Ursam, atque ita omnia variant in Graecorum fabulis, a quibus longe diversa leguntur apud Lycophronem et ejus interpretes.

VIVACITAS. CAP. XV.

[note: Cerbi aetas une dignoscatur. Auctor AElianus, nec absimile exemplum in Chronicis Francorum tempore Caroli septimi.] VIvacitatem ex picto Cervo significari, quod AEgyptiorum commentum est, magis exploratum arbitror quam ulla sit opus commentatione perquirere. Datum enim illi est a natura, ut quam diutissime vivat. Verum cum id sacerdotes ostendere volebant, cornua maxime ramosa faciebant, siquidem unoquoque anno ramus horum cornibus adjicitur: sed ut nonnulli observarunt, non ultra sex annos ab eo tempore similia reviviscere, neque aetatem in dediscerni posse, sed ex dentibus, quos tunc cum grandaevus est, aut paucos, aut nullos habeat. Sedenim experimento compertum est, cornua senescentium asperiora quotannis fieri enormioraque, pluribusque tuberculis et mucronibus horrida, quo magis in senium vergant. Animadventendum autem in manuscriptis Hori codicibus antiquis, [gap: Greek word(s)] scriptum, non [gap: Greek word(s)] ut in impressis habetur, quod multa tempora, interpretandu esset. Sed parvi hoc momenti. Agathoclea Syracusanorum tyrannum


page 86, image: bs086

serunt Cervum venando interfecisse, circa cujus collum torquis erat aheneus, superinducta jam pelle tectus, in quo hujusmodi legebatur inscriptio, ATOMHAHE APTEMIAI: quem Princeps ipse magna veneratione susceptum Dianae statim consecravit, diutissimeque apud Peucetios Italiae populos in percelebri Dianae templo, ujus meminit Aristoteles, torquis ille conspicuus fuit. Superare vero eos trecentos annos multi prodidere, plerique plures, plerique pauciores: quod quidem utcumque se habeat, receptissimum est eos esse vivacissimos, et vivacitatis elogio passim a Latinis Graecisque scriptoribus appellatos,

VIR UNDECUNQUE PERFECTUS. CAP. XVI.

[gap: illustration]

SEd jam tempus est, ut ruminationis significatura exequamur, si prius tamen locum apud Plinium expenderimus, ubi de Cervi ruminatione Ioquitur, quem sylvestrium tunc ruminare, cum a nobis aluntur, dicere videtur: quasi cicuratio sit ruminationis causa. Sedenim, uti reor, vel aliquid deest, vel, quo adduci non possum. Aristotelem non expressit, qui eo probat argumento Cervos ruminare, quia idem faciunt alti a nobis. Ait enim: Ex feris ea tantum ruminare novimus, quae aliquando cum bominibus degunt, ut Cervus: hunc enim ruminare manifestum est. Hujus vero rei significatum est e Divinis literis interpretandum: ex quibus animalia, quae ruminant, et ungulas bifidas haberit, profana non esse discimus, quod quidem eo velamento subinnuit, eum qui sacris sit initiandus, pietatis meditatione, neque non doctrina, judicioque praestare oportere. Bifida siquidem ungula discernendi doctrinam, et singulorum indicat examinationem, quam per ipsas rerum distinctiones assequimur, ut rectum ab indirecto, lepram a non lepra discernere possimus: ruminatio vero, ut saepe dictum, pietatem et divinarum rerum meditationem ostendit: horum qui altera careat, tanquam ineptus rejiciendus. Alterius siquidem Altera poscit opem res et conjurat amice, diceret Horatius, de quo tamen significato in Porco latius ex Philone. Eoque forsitan spectat dictum illud ex 29. Psalm. ut apud Graecos est, [gap: Greek word(s)] , Vox Domini, quae Cervos perficit, vel, ut alii, Praeparnt. Significat [note: Vox Domini quid.] vero, [gap: Greek word(s)] . instruere aliquem ad negotium quod exequendum susceperit. Vox igitur Domini, quae Cervos, oc est, viros non indignos qui admittantur ad sacra instruit, et ad certam vitae rationem inducit, ea est, quae per Prophetarum vaticinia, per Evangelicam institutionem, per Apolorum praedicationes, er Doctorum optimorum interpretationes, obis innotuit. Adamantius, cujus sententiam Euthymius mihi sequi videtur, eo rem trahit: ut eos viros Dominus ad profectum sapientiae ducat, qui Serpentes sint assidue persecuturi (qui sermo mere est hieroglyphicus) hoc est, bellum cum cum haereticis, et falsorum dogmatum authoribus gesturi, diabolique tentamenta conatusque ejus omnes exuperaturi, quo debellato certamine trium phabundi mox cantare valeant ex altero supra quadragesimum Psalmo: Quemadmodum annelat Cervus Ad fontes aquarum, ita sitibundus fit animus meus ad te Deus. Sitivit, inquam, animus meus Deum, eum qui fortis est, qui vivit. His vero Cervis montes excelsi pervii, sublimitas quippe coelestis illucescit, supremaeque doctrinae fastigium, quod nubes omnes exuperat, quo simulac mortalium insidiis appetuntur, aut Canum latratibus [note: Proberb. 5. 29.] exagitantur, tuto confugiant, et sine perturbatione sospitentur. Ubi vero in Divinis ipsis literis. in Proverb. quippe Salomonis legitur, Cervus amicitae et gratiarum pullus fabuletur tecum, hieroglyphice quidam, ait Eucher. ita interpretantur, ut Cervum amicitiae accipiendum putent. [note: Cant. c. 8. Columbinus pullus.] Christum, otius dilectionis et charitatis magistrum: nam et alibi, et praecipue in Cantico, Christus ex Cervi imagine describitur, ut eo loco: Similis es tu, fratruelis meus, amulae, aut binnulo Cervorum. Gratiarum vero pullum, quem accipiamus, nisi columbinum, ac perinde S. Spiritum, qui sit omnium gratiarum, quippe ut veteres vocabulum usurpant, x [gap: Greek word(s)] distributor? Admonemur


page 87, image: bs087

ergo per Salomonis praeceptionem, ut semper Christi, vel Spiritus sancti solatia requiramus. Sed antequam cornuum Cervinorum genera praetereamus, id observandum, e Cervorum genere, qui cornibus latis sunt, Tragelaphos, ut tradit Eucher. Divinis literis nuncupari. Animad verti interdum e summis fraxini arboris ramis nasci quid ad hujusmodi cornuum similitudinem, surculo quippe aliquo detruncato, mox gummi de cortice exundante, qui in eam mox speciem Virgiliani visci more crescat, et vario flexu modo in spiram, modo instar acanthi, flexibus anguineis incuruetur: id quicquid sit lignum omnino est, atque admodum solidum, sed forma lata strjisque multiplicibus loricata.

FEROCITAS IN TIMIDITATEM VERSA. CAP. XVII.

SEd quoniam in Tragelaphum incidimus (qui nomen id adeptus est a cornibus, quae propter latitudinem et strias hujusmodi hircinis admodum similia sunt, ramosa tamen, sed non in acutum tendentia) quid de Hippocervo dicemus, quem nostra vidit aetas, anteriore parte Equu, posteriore Cervum sessoris et ephippii patientem, ingressu tamen incommodo, utpote qui modo assultu, infesta modo succussatione sessorem conquassaret? Misit hunc dono Fridericus I. Mantuae Dux Francisco Galliarum Regi, salutis nostrae anno XXXIV. supra M. D. Quod si quid hujusmodi pingere voluerimus, non incongruum erit animalis hujus hieroglyphicum, ferocem impetu primo hominem significare, qui mox in pavidum evestigio degeneret, et in fugacitatem elabatur.

DE CORNIBUS. SPECIOSAE FORTUNAE INCONSTANTIA. CAP. XVIII.

QUoniam vero Cervus ad Lunae similitudinem cornua nunc amittit, nunc reparat (nam et fidesi cornua et decidere et succrescere videntur) hieroglyphicu nonnulli ponunt Cervi cornua, si quempiam ab ignobilitate modo ad honores evectum, modo ab honoribus ad ignobilitatem. redactum assiduo sortunae rotatu, varioque eventu, significare voluerint. Solis enim animalium cornua recidivaque annis omnibus Aristoteles Achaicis Cervis hoc ait accidere: eosque, ut supra dictum, prae pudore tamdiu latitare, et loca difficilia accessiu petere, donec alia renascantur, quamvis castratis ajunt, neque decidere, neque si prius deciderint, renasci. Toto vero opere cornua dignitatis, potentiae, fortitudinis, authoritatis, et imperii indicia esse commonstrantur.

SACROSANCTA DIGNITAS. CAP. XIX.

[note: Cornu sacri significationes.] Hinc aliud nascitur hieroglyphicum, ut sacrosancta dignitas ex unoquoque cornu significetur, quod antiquissima omnis veterum indicat disciplina. Honoris enim, uti dicebamus, et potentia signum tam apud Gentiles, quam apud Christianae pietatis cultores, quique eos praecesserunt Hebraeos, habita sunt cornua. In Divinis siquidem libris cornu passim pro Regia dignitate positum reperimus. complexaque similitudine quadam inter se, cornu, adium, et coronam. Inde Moses cornibus insignis effingitur, cujus facies divini Solis lumine correpta, adiis quibusdam igneis promicare videbatur: adeo ut Israeliticus populus cum splendorem eum ferre non posset, oculis ad obtutu caecutientibus, ab eo ut velata facie verba faceret studiosissime contenderunt. Eadem porro dictio apud Hebraeos et coronu et coronam denotat. Unde saepius apud Latinos in literis Divinis cornu pro Corona positum legimus, passimque ex instituto veteri coronae regiae radiorum referunt similitudinem: ut non temere olim institutu sit eas Apollineo capite duodecim pretiosis lapillis confici, qui splendore suo promicantes caput universum radiis illiustrarent. Totidem autem radiis coronas regias constare, [note: Virgil. AEneid. lib. 9.] tum ex numis veterum, monumentisque aliis vel aere susis, vel marmore incisis, tum ex Virgiliano carmine videmus, bi Latinus soedera certaminis inter AEneam et Turnum sancturus, sic ait:

Quadrijugo vehitur curru, cui tempom circum
Aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis avi specimen.


page 88, image: bs088

Signtficarunt et in portentis cornua dignitatem, ut purpurea illa, um quibus Bos albus olim natus, Albino Clodio tum primum in lucem edito: Imperatoriam enim illi dignitatem portendisse persuasum est. Quae quidem ille jam grandis cum Tribunus effectus esset, in templo Apollinis Cumani suspendit, sortesque illis has eduxit:

Hic rem Romanam magno trepidante tumultu
[note: Virgil. AEn. lib. 6.] Sistet, Equis sternet Poenos, Gallumque rebellem.

Sed haec verbosius forte quam par erat explicuimus, ulla tuarum occupationum ratione habita, mi Bocchi. Sed nosti Cervi Cornua esse insigniter ramosa, quaepe [gap: Greek word(s)] pro coenaculis ad parietes affigantur, in quorum scilicet ramos hospites domesticique omnes, annulos, sudaria, pileos, et id genus multa soleant appendere. cum se vel coenaturi, vel accubaturi, volunt expeditos. Hinc tot ea fuerunt, quae Cervinis cornibus applicata reperisti. Quae quidem si tuae non respondent expestationi, quid ego veniam a te deprecer, qui maxime omnium unus nosti occupationes meas? Pro summa vero eruditione tua dabis operam, ut Cervus meus et torquibus aureis, et insignioribus aliis monilibus adornetur: unde aliquod eo sanctissimae amicitiae nostrae monumentum posteritati relinquatur.

JOHANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIRER VIII. DE IIS QUAE PER FORMICAM, ET SCARABAEUM, ET ECHINUM SIGNIFICANTUR. Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD ROMULUM AMAS AEUM.

QUod maxime omnium animalium duo, te Formicascilicet et Scambeus (quorum vitae alterum negotiosae, ejus alt erum quae in naturae Deorumque contemplatione versetur, bieroglyphica sunt) in admirationem traxerint, minime mirum est, eruditissime Romule, cum et veteres Philosophos omnes in ceramen commiserum, utrum brutum, bumanum, an divinum etiam eorum esset ingenium alter cantes, et an ea vera sint, quae lib. de Nat. Deo. apud Ciceronem legimus, in Formica non modo sensum etiam mentem rationemque atque memoriam esse. Pythagorici enim, ut optime nosti, animam omnem, quae sennsibus et memoria sit praedita, rationis identidem atque etiam orationis esse participem asseverant: neque interioris tantum, verum etiam exierioris, qua unius cujus que generis animalia, quantum [note: Brutorum sermo a nonnullis intellectus.] necesse babeant, inter se mutuo loquantur: Minime vero mirum esse, eorum quae Bruta vocamus, verba non discerni a nobis, Italis videlicet aut Graecit, cum barborum etiam muliorum verba minime discernamus, qui utrum loquantur an vociferentur, distincte satis non sane possumus intelligere. Quanquam proditum esi, fuisse etiam apud antiquos, qui sermonem animalium omnium intelligerent, inter quos Melampum et Tiresiam praecipue memorant, et multorum scriptis celebratum Apollonium. Tyaneum, quem referunt in amicorum coetu et audisse et intellexisse Hirundinem aliis nunciare Asinum prope urbem onustum tritico cecidisse, triticumque bumi diffusum. Philostratus ubi bistoriam istiusmodi narrat, Passerem fuisse scribit, quem ita loquentem Apollonius intellexit. Utcunque vero calluisse et eum avium et brutorum idgenus linguas, uno omnes consensu tradunt. Sed enim partim hoc mihi videtur, quod, ut alia missa faciamus, Formicae Scarabaive inter se loquantur, cum alia in bis spectemus, quae prudentiam, quae piet atem, quae legum observantiam, quae agendarum intelligendarumque rerum, qua vel Philosopbis inter dum negotium facessere consuerint, notitiam prae se ferant, quod multis humanae


page 89, image: bs089

vitae commoditatibus illa ipsa quotacunque animalia nobis documento fuerint, et vivendi propemodum rationem indicarint. Sed nae ego ineptus, qui super his ad Romulum Amasaeum eruditissimum eloquentissimumque virum disseram. Sed enim dabis hoc amichia nostrae, ut etiam liceat ineptire: deque iss sermonem facere, quae tu decies in anno longe disertius et eruditiiu e suggestu public docere soleas. Nostram vero hanc diligentiam non est, ut obscuram quistiam existimet, quod in tam tenui moremur insecto, tum in eo tum magna natura miracula delitescant: quae cum AEgyptii sacerdotes diligenter contemplati essent, haec per Formicam suis bieroglyphicis adscriptam significari voluerunt.

INVESTIGATIO. CAP. I.

DIligentissimam in primis investigationem, solertiamque in iis comparandis, quae ad usum vitae facerent, per hujus animalis hieroglyphicum ostendebant. Formica siquidem ea quoque deprehendit, quae quisquam accuratissime occultaverit, pari cum Sole diligentia, qui quotidie omnia terrarum opera visitatione sua collustrat: quapropter in Isthmo Soli Formica immolari solita.

PROVIDENTIA. CAP. II

[note: Summa Formica probidentia.] MOx et providentiam demonstrabant: quia memor hyemis cibaria comparat et recondit, et cellas promptuarias facit, semina interim ne nascantur morsu secat, abrosaque condit, ne rursus in fruges exeant e terra, atque inutilia inde sibi ad usum alimenti fiant. Quin etiam si ea imbre madefacta senserit, profert atque exsiccat, idque eo tantum tempore, cum tranquillum atque serenum coelura praesenserit. Quamobrem nunquam ex nubibus imbrem effluxiste conspexeris, cum a Formicis expositum est frumentum: quod supra humanae intelligentiae captum esse negarit nemo nisi paucissimos commemorare velimus, ea insignes praesagitura: uti Democritum fuisse memorant, quem tradunt jussisse fratri, coelo admodum sereno, ut quam rapidissime posset messem omnem sub tecta inferret, atque effufissimum paulo post diluvium subsecutum. Adhaec, hanc prudentiam, sive coelestium cognitionem Formicae adscribit AElianus, ut cum nonum a Lunae coitu diem inauspicatum norit nunquam eo die de latebris exeat. Sed ut ad asservandae frugis providentiam revertamur, ea si homini largius, aut pari sastem cum Formicis portione concessa esset, Phalaris Agrigentinorum. tyrannus loca quaedam in Sicilia munitissima tam parvo negotio minime cepisset. Is enim simulato cum oppidanis foedere, frumenta quae residuo habere se dicebat, apud eos deposuit: deinde data opera, ut camerae tectorum, in quibus ea condebantur, rescissae pluviam reciperent, frumenta que ita computrescerent, illos fiducia additi commeatus proprio tritico abusos, primo aestatis initio aggretsus, inopia compulit ad deditionem. Quod ut exemplo nobis sit. sacrae etiam literae adhortantur, quae pigros desidesque admonent, ut ad formicam se conferant, atque illa prudentiores fieri contendant. [note: Prob. 6.] Salomon Formicam, minimum terrae animal, sapientiorem sapientibus asseverat: propterea quod sibi praeparat in messe cibum. Deus vero, ut arbicratur Adamantius, industriam hanc vel quasi providentiae similitudinem Formicis dedit, ut aliis ratione utentibus perspicuum esset exemplar. quo Formicarum opera contemplantes, ad res gerendas ipsi quoque aggrederentur, usui necessaria compararent, et parta discerent asservare.

LABOR INDEFESSUS. CAP. III.

ADhaec Iaboris perseverantiam ex Formica picta significabant: nam ea non interdiu solum verum etiam noctibus laborem exercet. Quanta vero diligentia eandem semper itat viam, neque unquam aberrat a loco. in quo quicquam reposuerit? quanto nixu semina, quae prae pondere gestare non possit, pedibus protrudit? quam officiose aliae fessis succedunt, opemque afferunt? ut merito sit exemplum nobis magni Formica laboris, quae argutam longe argutius Cicadam eluserit, cum illi, ut in Fabulis est, respondit. AEstate quae cantaperis, hyeme salta. AEneas Platonicus in Theophrasto; ubi disserit Euziteus, eorum opinionem refellit, qui defunctoru animas ajuntid genus animalium sectari, cujus vitam, dum inhumanis essent, imitabantur, ad diligentissimam hanc investigationem, solicitosque labores Formicam accommodat, quam, si ita esset, Ulysses post obitum assectari cogeretur, qui


page 90, image: bs090

nobis ab Homero exemplar datus est, in quo quid virtus, et quid patientia posset, intueremur, idemque laboriosus omnium Poetarum celebratione decantatur. Plato autem in Phoedone tradit, eorum animas, qui popularem civilemque virtutem absque Philosophia, consuetudine exercitationeque [note: F bula My midonum. lib. 3. et Zezes bi storia. 133. septimae chiliadis.] freti, exercuerint, in Formicas abire post obitum. Nam et ea quae de Myrmidonibus narratur sabula, Theagenes eo quod super AEgina scribit opere, quem scriptorem Pindaricus interpres citat, AEginetas ait, olim in subterraneis speluncis habitasse, quamque excavabant terram in cultum arborum egerere solitos, mox fructus congestos introserre: unde a Formicarum similitudine nomen illis Myrmidonum accesserit. Sedenim de Myrmidonibus priscorum sabula est, ne Graeci unquam nugari desinant, Jovem in Formicam mutatum Eurymedusam Archelai filiam compressisse, unde Myrmidon genitus ejus gentis caput.

PIETAS. CAP. IV.

[note: Mutua for micarum officia.] REcte autem et pietatem, quaeque mutuo mortales mortalibus officia debent, per Formicam expresseris, si commeare eas in formicarium spectes, Formicae alterius cadaver inferentes: prodire ex cavo aliquas, factasque obviam quasi consternatas retrocedere, bis idem terque factitare, lias demum vermiculos ab inferiori loco, utpote redemptionis praemia. quibus cadaver redimant. convectare: alias vero tentare, si quae dissectae suerint, ut partes committant, et cohaerere faciant, impellere etiam, ut quae nihil intermittant, quo explorent, an per se demum redire queant. Quod si quis. ut AEliano teste Cleanthes inquit, animalia haec rationis expertia contenderet, sola hujus rei contemplatio admiratione errorem emendare potest. Quantum vero pertinet ad victus convectationem, Petrarcha noster maluisset haec de Ape potius, quam de Formica dici, ne furacitati adeo favere videremur. Nam et in fabulis est, formicas, quae nunc sunt, homines aliquando fuisse agrestes, eodem ferme ingenio, quoreliqui fere omnes rustici damnantur, furaces scilicet et raptores, qui licet in id genus animalia fuerint transmutati. pristinum tamen convectandi praedas, et rapto vivendi morem obtinuerunt. Animad vertendus vero locus est Leviticicap. XII. Si fractum, si cicatricem habens: ubi Septuaginta pro Si fractum, formiculosum reposuere, per quem loquendi modum hieroglyphicum scilicet interpretes eum intelligi volunt, qui cogitationem omnem in terrena et secularia negotia conterat, neque pensi habeat quicquam nisi ut cibo potuque saturetur: quandoquidem haec formicarum vita, ut quae ventri apta sint et commoda undecunque contrahant congregentque, ut notat Hesychius, illudque Saloraonis de quo superius, Vade ad Formicam, piger, et vias ejtu considera, ita intelliisit, nempe quia pigrum ignavumque ad negotia provocabat, non ut qualia Formica facit, rapto scilicet vivendo, faceret, sed ut laborem, diligentiam, providentiamque; ejus in rectis operibus aemularetur.

INAEQUALITAS. CAP. V.

[note: Morum dissimilitudo.] Sunt qui collegas impares, aut inaequalitatem in moribus, in dignitatibus, in censu, et in omni denique vitae colore significantes, Camelum et Formicam pingant, laboriosum utrumque animal, sed facie magnitudine, reliquoque ingenio magnopere inter se dissident, ut nullis comparatioriis terminis circumscribi valeant. Apud AEgyptios, fateor, hieroglyphicum hoc non haberi, sed usitatissimi [note: Luciannus 1. epist. Satur.] proverbii citatio, [gap: Greek word(s)] , ne praetereatur, monet.

OPULENTIA. CAP. VI.

ILlud exploratum satis, opulentiamper Formicas significari, non tam apud AEgyptios, uam etiam apud Aruspices, sive de nostratibus, sive de Indicis intelligamus: quarum hae quidem victui necessaria oppido congerunt, Indicae aurum, et pretiosaro supelleetilem accumulant: ut non immerito Formicaria bona de affluenti divitiarum copia dicantur, quam augures iis portendi asseverant, apud quos illae rem congerant: veluti Midae illi Phrygi, cum puer esset, dormienti Forraicae in os tritici grana congessere, ex quo ditissimum hunc fore ita praedictum est, ut evenit.

MULTITUDO INFESTA. CAP. VII.

[note: Fatales. Formicae.] ALioqui Formicae, infeflae multitudinis signum apud Arurpices fuere, ut quae Neroni mortis appropinquantis praesagium attulerunt, qui sibi visus est per somnum pennatarum Fomicarum multitudine oppleri. Nam et paulo post concitata in eum multitudo, mortem accelerare compulit. Fendes etiam tuere Tiberio, quae Serpentem ab eo in deliciis habitum adhuc viventem corrosere:


page 91, image: bs091

nam Aruspices cavendum sibi esse a multitudine responderunt. Sunt qui inauspicatas esse putent, ob colorem, qui omnino feralis est, quanquam in Pephno insula Laconiae Formicae candicant.

INTERITUS. CAP. VIII.

[note: Artemidorus lib. 3. cap. 6.] IN universum autem conjectores ideo Formicas indicium esse mortis asseverant, quod terrae siliae sint, et subterraneis cavis habitent, quo identidem mortuorum cadavera inferuntur.

AUDITORUM FREQUENTIA. CAP IX.

[note: Artem dorus lib. 1. cap. 26.] AT solis literarum professoribus laetum est, ex Onirocritarum disciplina, Formicas in aures obambulantes imaginari: siquidem ajunt puerorum multitudinem hinc significari, quae ad audiendu cumulato numero sit adventura, unde Martialis in optatissima Grammatici commoda iocatus ait:

Sic te frequens audiunt capillati.

INANIS GLORIA. CAP. X.

PRobatissimi sapientissimique morum scriptores quidam [gap: Greek word(s)] per Formicae hieroglyphicum expressere. Inanem nostri gloriam dicunt, qua nos ipsos supra modum et meritum aestimamus, tacitique nobis applaudimus. Latet enim plurimum hoc vitium in abditis animi recessibus, cogitationisque deliciis pascitur et educatur. Formica vero in cavernis sese libenter continet, nec nisi necessitatis causa prodit in propatulum: cum scilicet aut speculatum, aut praedatum properat, vel congesta; [note: [gap: Greek word(s)] in commo. da.] opes curat, de quarum solicitudine superius satis dictum. Habet vero hoc Formica cum [gap: Greek word(s)] simillimum, quod laboribus et fructibus insidiatur perinde acinsidiosa pestis, haec quicquid praeclare egerimus, et quascunque adorcas acquisiverimus, labefactare furtim aggreditur: illa in opes jam partas, haec in virtutes et partam jam existimationem populabunda. Fecimus quid in bello fortiter, fors et corona donati sumus? surrepit haec clanculum, et folia decerpit singula, dum nostra nos facinora narramus, et gloriosum militem, ut in comoediarum fabulis est, imitamur. Prudenter aliquid cavimus, id quicquid est Cenodoxia vitiat, et gloriando mutat in imprudentiam. Beneficio aliquem affecimus, destruit illud gloriatio, efficitque ut de quo benemeriti fuerimus, maleficio se a nobis affectum putet: operamque ita et oleum perdamus. Plurimum temporis in jejuniis, in vigiliis in orationibus, in continentia, in animi corporisque moderatione, sine ulla mentis aversione consumplimus, advenit Cenodoxia, quae fructum omnem, quem per labores tot collegeramus, rapidissime depopuletur. Ingeniose, docte et accurate aliquid conscripsimus? sed dum nos ipsi illud efferimus, et aut nostros nos non apparere labores ingemiscimus, aut eorum venditione molesta gloriam affectamus, Cenodoxia illa, illa inquam statim obscurat, quae alioquin futura erant illustria: proque ingenio, stoliditatem; pro doctrina, imperitiam; pro studio, negligentiam objectat. Danda itaque est opera, ut laudabilia quidem faciamus ex quibus gloria sponte nascatur, sed cum eam visi fuerimus acquisivisse, negligemus potius quam efflagitemus: ita enim cumulatior, et corollariis etiam aucta ultro percita subsequitur. Siquidem: Virttus ipsa sibi pretium est, nibil indiga landis, diceret Claudianus; eam tamen vel invitam honor et commendatio comitatur.

DEPOPULATIO. CAP. XI.

[note: Origanum ejusque birtutes.] SEd ut ad AEgyptios revertamur, agrorum vastationem et infrequentia facta loca, quae populosa prius fuerant, per formicam et Origani fasciculum sacerdotes illi significabant: per Formicam, uti superius declaratum est, hieroglyphicum populi, quod passim jam habetur: per Origanum, solitudinem ejus intelligentes. Ea siquidem herba loco apposita, qua Formicae meant, modico vel salis, vel sulfuris pulvisculo simul insperso, efficit ut iter de serant, suisque relictis cavernis alio migrent. Nam et Sotionis in agricultura praeceptum est, Origanu sylvestre frumenti acervis circumspargere, ne Formicae grana depopulentur. Sed si actutum eas tollere quis velit, experimento compertum est, facilius summoveri posse, si captas aliquot combusseris, et cinerem in cavum injcecris: in agro vero si [note: Athenauo lib. 3. Eadem omnino referuntur infra lib. 58.] candefactum ferrum in cespitem ubi nidificant impegeris. Est vero Origanum herba vulgo etiam nota Romae, et aliis Italiae locis, Latine Cunila bubula appellatur, quam utpote praecipue suam Ligures littorales Cornabuliam vocant, putri, ut proverbio fertur aptissimam salsamento. Caeterum cum permultae ejus species ab authoribus referantur, eademque variis cognomentis appelletur, satis fucrit attestari Cunilam bubulam esse, quae [gap: Greek word(s)] Graece dicitur, quama Testudine, cum ea Viperam


page 92, image: bs092

ederit, ad incolumitatem carpi dicit Aristoteles, et ab eo Plutarchus. Apud Plinium legas, contraser, [note: Idem lib. 58. infra] pentes privatim, quae Cunila bubula appellatur: apud Aristotelem, Ciconiae cum vulnus acceperint (eas enim cum Serpentibus assidue dimicare cognitum) Origanum plagae imponunt. Theodorus Gaza vir accuratissimus, ubicumque sit Origanum interpretandum. Cunilam reddit: quorum suerunt testimonia adducenda, quia nonnulli Cunilam bubulam eandem et Origanu esse, pertinaciter negant. Addam illud, cum inter tres praecipuas Origani species Onites connumeretur, doctissimos aetate nostra viros de hacnon parum dubitare. eamque sibi incognitam ingenue profiteri. Nostri Bellunenses speciem quandam Origani, cause, foliis, et floribus grandioribus vulgo apud nos provenientem, Pulegium asininum vocant (unde putarim Onitis vocabulum, utpote quod [gap: Greek word(s)] , qui [note: Gillae. Allii et Platani birtutes.] Asinus est, commodissime deduci posse, apud nos ita Latine interpretatum) ea vero herba nimirum Cunila est. Ne vero cuipiam mirum adeo videatur inesse vim ejusmodi gramini tam vulgari, ut Formicas fuget, Ambrosius herbam quandam memorat Gillam appellatam, cujus folia turtur nidis suis excluso foetu superjacere soleat, eoque pacto pullos ab Luporum incursu depraedationeque tutari. Lupus enim folium hujusmodi usque ad fugam abhorret. Leopardus vero Allium ita sibi sentit abominabile, atque contrarium, ut si quis eo locum, ubi ille moretur, confricuerit, exilire cogatur, et aufugere. AElianus primo de naturis animalium scribit, Noctuas a Ciconiis suo nido procul summoveri, Platani eo foliis importatis, quorum contactum Noctuae ferre nequeant, ex eo in torporem illabentes, Ciconiasque ita pullorum suorum incolumitati prospicere, quibus assidue Noctuae inimicabiliter insidiantur: de quarum alitum inimicitiis suo loco dictum est. Neque vero Ciconiae tantum, Turturesve aut Testudines medelam sibi nanciscuntur naturae ductu, verum etiam et Canes, et Sues, et ex animalibus pleraque alia. Canes quidem, cum fellis vitio laborant, gramen illud suum decerpunt. Sues, si cephalalgia crucientur, fluviales Cancros investigant. Mustelae rutam, si quando colubrum comederint, carpunt. Angues marathro lippientes oculos depurgant. Hujusce rei quaenam sit causa, non otiose quaeritur a quibusdam: quippe cum animalia neque didicerint ab aliis, neque quidem doceri potuerint, cur ita norint quae suis sint aegritudinibus utilia: quae nos aliis disputanda in medio relinquemus, iis jam contenti, quae ad veterum picturas declarandas facere videbuntur.

INCOLUMITAS. CAP. XII.

FE LICITER mihi quidam videntur excogitasse, ut si hominem graviore aliquo morbo consectum, minime tamen rei cujuspiam ope incolumitati redditum signisicare vellent, ursam lingua in Formicas exporrecta hieroglyphice pingerent. Ursam enim ferunt Formicarum esu, quas lingua illexerit, ac mox potu adhibito deglutierit, morbi opem sibi comparare: quodeo praecipue tempore facit cum primum e specu prodit, ubi jejuna hyemarit. Nam Aron in primis agreste pascitur (eam Dracontii speciem Medici ponunt) cujus acerbitas intestinum inedia concretum laxat: quod si nullam attulerit opem, Formicis eo modo devoratis, incolumitati pristinae restituitur.

LATEBRAE. CAP. XIII.

DE latebris vero, in quibus aliquis se contineat, per Vespertilionis alam, et Formicam indicatis inter reliqua Vespertilionis significata diximus.

DE SCARABEO. CAP. XIV.

AC de Formica quidem haec dicta sufficiant. Quod vero pertinet ad Scarabeum, Appion ille Grammaticus, quem Cymbalum mundi Tiberius est appellitare solitus, rideri a plerisque visus, quod curiosa nimium interpretatione, Solis operura similitudinem vermiculo tam exiguo, tam bruto inesse collegerit, ad excusandos gentis suae ritus: quae pilularem Scarabeum magna ex AEgyptiparte inter numina coluerit, quem reliqui edam in fabulis tanta veneratione prosecuti sunt, ut scribere non dubitarint, quemadmodum Scarabeus innexorabilem se vel adJovis preces opposuerit, qui multis ab eo verbis contendebat, ut cum Aquila rediret in gratiam, coactumque Jovem ipsum alia ratione tantae ire obviam inimicitiae. Caeterum si quae


page 93, image: bs093

de Scarabeo traduntur vera sunt, vera autem ut credamus esse, non ipsius Appionis tantum authoritas, verum et Aristotelis, et Plutarchi, et aliorum scriptorum excellentium consensus efficit, imo ut nihil hi scripserint, quae passim nosmetipsi quantum fieri potuit oculata fide perspicere potuimus, non verum asseverare, pervicacis esse ingenii. Tam igitur super operibus ejus admiranda cum sint, tantum abest ut vel Appion, vel AEgyptii alii sacerdotes, qui signate adeo rem interpretati sunt, ridendi videantur, ut merita potius, hoc est, magna et ingenti laude fraudandum minime sit eorum inventum.

MUNDUS. CAp, XV.

[note: Mundi barii mote per Scarabeum.] CUr enim quis AEgyptios sacerdotes irrideat, quod mundi spaciem, motusque ipsos per Scarabeum significari tradiderint, non satis video, si pilulas illas, in quibus seminium ex sese primum habuerint, ac in vermiculos primum, mox in certam effigiem conformati suerint, ad mundi ipsius imaginem et rationem fieri compertum est. Scarabeus enim certo anni tempore bubulum excrementum nactus, materiam eam sibi suscipit elaborandam, quod primo statimPacis suae versu mordet Aristophanes, [gap: Greek word(s)] . Quo loco maxam Poeta pro Excremento posuit utcumque primum ex ea pilulas conficit, ut jam mundi ipsius formam initio imitentur, mox eas ab ortu occasum versus posticis impellens pedibus, non intermissa rotatine, protrudit, ipse interim aversus ortum spectat: quasi de industria id detopera, ut coeli ipsius exemplar intuendo imaginem ejus exprimere conetur. Quid vero illud, quod inter trudendum a Subsolao in Africum fertur, quasi astrorum cursui fieri obviam contendat, qui quidem proprio motu ab Africo ad Subsolanum est? Neque me praeterit, esse qui non bo vilum, sed asinum excrementum ad hoc opus deligi autumant: et ab eo inter volutandu genitale semen fimo superfundi comminiscuntur, unde materies ipsa conciplat. Addunt etiam, ut historia sit verisimilior, nomen ipsum convenire, quod Canthon asinus sit, unde Cantharus insectum id denominetur. Sed haec varietas ad nos nihil: cum de pila sermo sit, ex fimo Scarabeus informet, atque mox in aquas volutando protrudat.

GENERATIO. CAP. XVI.

[note: Scarabei ortus et generatio.] PROXIMUM huic significatum est, rerum procreationem atque principium, ex ejusdem animalis imagine significari. Siquidem ex aquis in lucem prodeunt Scarabei, veluti rerum omnium generationem ab aquis esse Philosophi non postremae authoritatis autumant, Homerum quippe secuti, qui totiens Oceanum rerum Parentem omnium appellat. Nam ea quis quotidie non teneatur. scandere aquas in coelum, diceret Plinius, easdemque cadentes omnium terra nascentium esse causam, fruges indegigni, arbores fruticesque vivere vitalem etiam herbis animam elargiri, omnes denique terrae vires aquarum esse beneficia? Quod vero Scarabeos diximus ex aquis primu lucem auspicari, ex historia cognoscere est: quod scilicet simulac pilae illae ex fimo fabricatae sunt, Scarabeus terram infodit, ubi eas per dies octo et viginti sepultas occulat, quot itidem diebus Luna duodecim Zodiaci signa perambularit, atque haec hyerae potissimum rigente fiunt. Dumque ita pilae terra coopertae confoventur, animantur primum in vermiculos, inde paulatim in genus informantur, fimo tamen uti folliculo quodam inclusi, nono autem et vigesimo die pater enido prodit, pilulas egerit, et singulas, uti dicebamus protrudendo in aquam provolvit: utpote qui diem eum Solis et Lunae coitum conciliare non ignorat, ac perinde mundi ipsius generationem quandam assimilare, orbe inde Lunae novae oriri incipiente. Pilae autem in aquis mollitae primum, atque haudita multo post adapertae cum fuerint, infonnati jam excluduntur Scarabei, et nigrum it campis agmen. Quod si Formica tanto hominum consensu providae titulum consecuta est, quod in convectandis asseruandisque praedis admodum sedula esse videatur, quos honores habendos Scarebo excogitabunt mortales, qui non humanarum tantum rerum peritos eos, verum et coelestium, et divinarum propemodum non ignaros intueantur? Cerce non immerito [gap: Greek word(s)] proverbium celebratur, ab iis qui singularem in eo verniculo sapientiam animadvertunt.

UNIGENITUS. CAP. XVII.

QUod vero apud AEgyptios legitur, Unigenitum hieroglyphice per Scarabei figuram significari, non eo tantum modo accipiendum, quo quempiam unicum filium Unigenitum appellare consuevimus,


page 94, image: bs094

sed ea etiam de causa, quod ab uno tantum genus agnoscat: imo quod solus ipse sibimet seminium fuerit: singuli enim ex pilulis singulis procreati, nequaquam habent ad quod genus referant suum, sed absque uila propagine, nulla maris genitura, nullo foerainae conceptu, vermium sponte nascentium Instar, in eam spciem prodierunt.

DEUS IN HUMANO CORPORE CAP. XVIII,

EXigere videtur locus is, ut quo aequiores AEgyptiis simus, Deum optimum maximum humano corpore assumpto, Scarabei similitudinem subiisse, Theologorum dictis odendamus: neque vero quisquam indignum sacinus clamitet, Deum ipsum, omni admiratione majorem, insecto omnium [note: Christus cur Scarabeus aictus, et Vermis.] vilissimo, teterrimo, putidissimoque assimilari, qui legerit apud D. Augustinum Soliloquiis, de admiranda Christi humanitate dictum: Bonus ille Scambeus meut, non ea tantum decausa, quod Unigenitus, quod ipsemet sui author, moralium speciem induerit: sed quod in faece nostra sese volutarit, et ex ipsa nasci homo voluerit. Neque veritus est probus ille Theologus, pietatis et integritatis columen, dum in nitidissimo Dei fulgore contemplando, hominisque ex opposita parte cloacalem quendam putorem expendendo, subturpiculam locutionis quodammodo stomachosae nauseam, delicatiori cuipiam hibitam derisui, qui satis exploratum haberet, Deum se Vermem etiam per Prophetam appellasse, [note: Psal. 22. 6.] proindeque eos qui tanti mysterii cognitionem assequerentur, ac perinde stercorariam Scarabei procreationem ex historia callerent, dictum utroque pollice probaturos. Quod vero ad Psasmographi dictum pertinet, Ego sum Vermis, et non bomo, fuere nonnulli, qui pro sum Vermis, sum Scarabeut, traduxere, quasi diceret, Contemptissima res ego sum. Euthymius ita ex Christi persona humiliare sele Davidem ait, qui alioqui et Propheta erat et Rex, alibique se Canem mortuum appellare, ut libro Regum legitur. Qui vero putant dictum hoc proprer humanam Christi generationem, quae absque ulla viri conjunctione fuit, id nobis indicare videntur, quod quemadmodum Vermis e pluvia nascitur desuper in terram veniente, ita et Christus superno sancti Spiritus in Virginem adventu generatus est: quam ob causam Christus Vermis dicitur. Reliqua videris apud Adamantium concione in Lucam quartadecima, quam de Domini circuncisione conscripsit. Porro Augustini dictum eo quoque deduci potest, quod assertor noster ait: Ego sum Vermis, et non homo: quia scilicet ex mare et foemina homo nasci solet, ego vero non ex masculo et foemina secundum ritum humanum, atque naturam, sed in exemplum Vermis natus sum, cujus non exaliunde semen, sed in ipsis in quibus coalescit corporibus, est origo. Clementis Recognitionum opus circumfertur qualecunque, non vocabulis tantum vitiatum, verum sententiis etiam depravatura: in quo quidem multa a malignis ingeniis in institutionis nostrae ludibrium inculcata sunt Sed haec corrigere alterius fuerit censura, illud hoc loco [note: Quod refertur a T. Libio. Decad. 3. l. 3.] tantum attingam, quod circa 6. lib. finem scriptum est: Nos tu Canthari libenter volveremur in stercore, ubi is qui glossemata quaedam adscripsit, non Cauthari, sed ut Cantherii legendum putat, ratus nimirum Campanum proverbium ad hoc facere, Cantheritu in fossa. In epistolis vero bonus ille vir quisquis censor fuerit, sed non satis eruditus, audacter Cantherii fecit, cum Canthari diubio procul sit legitima lectio, ex hac ipsa quam retulimus historia naturali desumpta. Sed ne quid quod ad Vermem facere succurrat, praetereamus, is pravae nonnunquam cogitationis inquietudinem hieroglyphice [note: Cap. 66. 24.] significat, quod Eucherius ad Esaiae dictum trahit, Vermis eorum non morietur.

VIR PATERVE. CAP. XIX.

CUm vero ita nascatur Scarabeus, ut nullo foeminae beneficio progignatur, solaque patris cura, labore et diligentia vitam auspicetur (non enim foemineum est inter eos genus) hinc fit, ut AEgyptii sacerdotes PATREM significaturi, Scarabei praetulerint imaginem: et ubicunque maris officium, masculamque vim exprimi voluerint, non alio magis uterentur hieroglyphico: nam veluti pro maris et foeminei sexus symbolo Vulturem pingebant, quod illa absque patris ope procrearetur, uti commentario suo disputatum est, ita virum ob similem, quam attulimus, causam, per infectum hujusmodi intelligi voluerunt.

STRENUUS BELLATOR. CAP. XX.

[note: Virgil. lib. 1. AEneid. 1. ad. lib. 71.] ET quoniam bellatorum animi ea maxime ratione commendatur, si viriles fuerint, virorumque sit bella gerere, Maronis Homerique praecipue authoritate, illi ipsi sacerdotes masculam virtutem atque


page 95, image: bs095

serociam per Scarabeum expressere: cujus imaginem annulis insculptam milites gestasse, tradit AElianus, de quo plura apud Plutarchum libro de Iside et Osiride. Erat et signum Romanorum militum, Scarabeus, quo virilem animum praestare se debere admonerentur, neque muliebriter quicquam [note: De Arte Poetica. AEn lib. 11.] meditari facereve, eaque de causa dictum ab Horatio:

Tyrlaeusque mares animos in Marita bella
Versibus exactist.

CONTRA vero et Phrygas et [gap: Greek word(s)] . in effoeminationis opprobrium Virgilius et Homerus, uterque sues appellavit: quod nihil saperent masculum, sed muliebri torpore ignaviaque eessarent.

SOL CAP. XXI.

[note: Plin. lib. 30. cap. 11.] CUm vero plures sint Sarabeorum species, trium AEgyptii meminere, quarum unam [gap: Greek word(s)] appeliatur: quae sc. Felis faciem mira refert similitudine, est que radiis quibusdam insignita, eaque de causa Solis hieroglyphicum formam hanc esse voluerunt. Ajunt vero [gap: Greek word(s)] , qui apud Latinos nunc Cati, nunc Felis nomine receptus est, oculorum pupillarumque usum cum Solis cursu, [gap: Greek word(s)] quadam commutare: quippe quae et noctu et ingruente matutino tempore vegetiores fiunt, et acutius cernunt, ad ortum usque jubaris, inde sensim incipiunt hebetari meridiem versus atque ita quo magis ad occasum declinat Sol, eo minus obscuriores fieri. Adhaec Scarabeo digituli sunt uuicuique triginta, totidemque sunt mensis dies, quibus Sol ortu continuo gradatim per singula signa cursum peragit suum.

LUNA. CAP. XXII.

ALtera species bicornis est, ideoque [gap: Greek word(s)] appellata, Tauri quippe insignis facie. Haec Lunae subjicitur: propterea quod coelestem Taurum AEgyptii Lunae exaltationem commentati sunt. Gigni hos ex Vermibus, Aristoteles, qui lignis ardis innascuntur, asserit. Primum enim Vermes ipsis immobiles fiunt, mox discrupto putamine in Scarabeorum genus exit. Caeterum Plinius genus hoc cui Tauri cognomen cornicula dedere, terrestre putat, eos idcirco alii terrae Pediculos vocant. Lucanos appellat Nigidius, quibus cornua praelonga, bifulcis dentata sorciphus, in cacumine cum libuit ad morsum coeuntibus, quales infantium remediis ex cervice suspenduntur, eos in Veneta regione [note: Plin. ibid, Gallice, la grampe.] Gramphos, quasi Ceramphos, hoc est, bicornes appellamus. Cornicula ea non tantum collo suspensa ad quartanas, quibus id remdii applicat Plinius, verum etiam in frigidiuscula lavatione urinatoribus ad nervorum stuporem, qui plerumque fit in aquis, amuletum creditur: nam et id incommodi vulgo Gramphum vocitamus.

MERCURIUS. CAP. XXIII.

ERat et sua hieroglyphico Mercurii species dedicata; quippe unicornis, et ab reliquis forma admodum dissimilis. Neque sum nescius, quendam etiam esse parvum admodum Scarabeum frumenta [note: Metrodori Scepsii ridicula obserbatio.] erodentem, qui Cantharis appellatur, ortur is ex erucis fici, piri, et pini: fiunt enim ex his omnibus Vermes: caeterum hi postmodum more Muscarum coeunt. Ridiculam Metrodorus Sceptius obser vationem ponit, nostro etiam tempore haudquaquam abolitam in frumentis oleribusque ab earum injuria sospitandis, quod in Cappadocia inventum prodit, od multitudinem Cantharidum, menstruas quippe mulieres ire per media arva, hortosve, retectis (sit verbo venia) supra clunes, vestibus, erucasque ita, ac Vermiculos, Scarabeosque, ac noxia alia decidere. Alibi servatur ut nudis pedibus eant, capillo cinctuque dissoluto, versu eo pronunciato, [gap: Greek word(s)] Facessite Cantharides, Lupus agrestis vos insequitur. Cavendum vero ne id oriente Sole faciant, sementem enim tunc arescere proditum est.

LETHALIS A SOLE FEBRIS. CAP. XXIV.

ADhaec AEgyptii hominem lethali sebre extinctum, quam sub dio solares radios, perpetiendo contraxerit, significare si vellent, Scarabeum coecum effingebant: oculos quippe vel acu, vel alia vevi cuspide transfossum, ita, ut exoculatus omnino videretur. Ajunt enim solares radios Scarabeo inimicos esse, quibus si vehementius impetatus, accidere, ut statim obcoecetur: simulac vero coecus effectus fuerit, brevi etiam commori.

VIRTUS ENERVATA DELICIIS. CAP. XXV.

ATque hic tam egregius bellatorum ductor, tam alienus a mollitie est, ut cum primum venereas rosas olsecerit, emoritur, quasi virtutem quantumvis masculam illecebris enervari documento


page 96, image: bs096

sit, quod quidem vel ab Arisstotele traditum, ansam dat hieroglyphico non insulso: si, puta, quis velit Hannibalem durum Capuae desidentem, effoeminatum pingere, scutum illi cum Scarabei [note: Rosarum halitus nonnullic grabis.] signo tribuat, oras vero clypei rosarum sertis ambiat, aut quid hujusmodi. Sunt etiam in hominum genere permulti, qui rosarum halitum serre non possunt, atque in iis pretii quantivis viri. Nam cum Romae essem, vidi Oliverium Caraffam magnae celebritatis Cardinalem, qui rosarum tempore quotannis secedere cogebatur, seque intra suos, quos in Quirinali habebat, hortos claudere, custodiis ad ostia dispositis, ne quis aut salutantium, aut amicorum officii gratia ingredientium rosam inserret. Et in Romana nobilitate insignis vir Petrus Melinus, ingenio, eruditione, et loco nobilis rosarum odore plurimum offendebatur. Atque haec de Scarabaeo, quae memoria complecti potui, succurrerunt, plura omnino scripturus, nisi Commentarium, quod eo super olim paraveram Vulturi adjunctum, ex clarissimi viri Alberti Pii Carporum Comitis Scrinio surreptum, et a nescio quo bibliotapho, vel fuco potius, in Germaniam asportatum, adhuc desiderarem.

DE ECHINO TERRESTRI. CAP. XXVI.

EChinum AEgyptii, quod hactenus Iegerim, literis suis non inseruere, multa tamen super eo significata Graeci Latinique excogitarunt, quae admiratione ingenii propemodum cum iis, quae Formica super et Scarabeo diximus, conferri possint: atque ea quidem ad humanae vitae commoda, utili exemplo futura: cujusmodi illud est, quod in primis commemoratu didignum existimavi.

OPPORTUNITATIS CAPTATOR. CAP. XXVII.

[gap: illustration]

[note: Tempori et occasioni in serbientem. Echini terrestris contio magna.] HOminem quippe temporum omnium conditioni sese accommodantem per id animal significari, et quod ait Phocylides, [gap: Greek word(s)] . Novit liquidem Echinus (de terrestri nunc loquor, nam de marino inter pisces alibi agetur) cubilia sua Aquilonum et Austrorum mutatione commutare. Duas enim cubilibus fenestras sacit, alteram Notum versus, Boream versus alteram, quaque parte ventum suturum praecognoscit, fenestram obturat, alteram redudit: sin intra tectum alatur, ad parietem discedit. Quod Cyzici quidam cum observasset, consecutus o pinionem est apud omnes, ut ventos qui spiraturi essent, ex se ipse praecalleret: quod alii Byzantii evenisse tradunt, forte quod tunc rerum summa apud Byzantinos esset. Sed ubicumque illud acciderit, satis nobis est id ab Echino fieri, quod documento nobis est, praecavere cuantum fieri possit, ne imminens nos occupet calamitas, ea si vicerit, ne adversus praevalentis [note: AEn. lib. 5.] fortunae impetum reluctabundi frustra fatigari velimus: flectendam vero viam velis, cum obniti contra non detur, quoque trahit fortuna, iter intendendum. Non enim est, ut idem inquit Phocylides, in ventum reflandum. Quin potius tales simus, ut quo nos cumque rapit tempestas, aequo animo deferamur, atque, ut optime Virgilius monet, si quo Italiam contingere coelo nequeamus, quia scilicet:

Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro
Consurgunt venu, atque in nubem cogitur aer,
Nec nos obniti contra, nec tender tantum
[note: Prob. 37. 16.] Sufficimus, superat quoniam fortuna, sequamur,
Quaque vocat vertamus iter.

Atque hoc iliud esse crediderim, quod in Echino tanti facere videtur Archilochus, dum super animalis hujus prudentia ita scribit:



page 97, image: bs097

[gap: Greek word(s)]
Multa quidem Vulpes, magnum unum novit Echinus.

Vel ut numerum reddamus,

Scit multa Vulpes, unum Echintu, at magnum

Sane Salomon Erinacium inter animalia terrae minima, quae sapientibus sapientiora sunt, nominat, ut Septuaginta edidere. Nam Leporera vulgata editio ponit.

CONTRA PERICULA MUNITUS. CAP. XXVIII

TLlud quoque super Echino significatum ponunt, ut per hieroglyphicum ejus, hominem ab insidiis et periculis ac cujuscunque fortunae casibus tutum ostentent. Siquidem is simul atque ferarum se impetentium odorem Iatratumve senserit, in orbem sese colligit, rostro pedibusque intrinsecus, testudinis more contractis, tergore omni pilae instar conglobato, spinisque, quibus undecunque munitus est, ad incolumitatem erectis otiatur, contactum suum omnibus formidabilem reddens. Ad haec autem respexisse videtur Horatius Poeta, cum se ita contra fortunae impetum [note: ib. 3. Car. ub finem.] praeparatum scribit, ut sua involutus virtute tutus ab ejus injuria fiat. Ita enim inquit:

[gap: illustration] Fortuna saevo laeta negotio, et.
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos bonores,
Nunc mihi, nunc alii benigna.
Lattdo manentem: si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo, probamque
Pauperiem sine dote quaero.

PROCRASTINATIONIS DAMNA. CAP. XXIX.

[gap: illustration]

ATque hoc tam prudens alioqui animal in opportunitate captanda, et periculis evitandis ingenio et natura praemunitus, damni tamen alicujus, ob procrastinationem ingruentis, hieroglyphicum est, si illi foetus adjicitur suus. Id enim malum ex contatione majus effectum ostendit, propterea quod alvo stimulata quamdiu potest partum differt. quo fit, ut foetus magis inolescens, majorem post modum in pariundo dolorem aflerat. Duo ejus genera omnino sunt, maritimum et terrestre, utrique nomen apud Graecos [gap: Greek word(s)] . Terrestris, de quo jam diximus omnibus innotuit sub Erinacii nomine. Hujus quoque [note: Aristot. de partibus animal. lib. 4. c. 5. Plin. lib. 9. cap. 31. Echini terrestris species dua. D] species duae sunt, Suilla, et Canina, quae quidem rictu et pedibus aut Sulliis aut Caninis similibus distinguntut. De Suillis Eucherius: Erinacei choerogrilli nuneupantur, magnitudine prope mediocrium Cuniculorum, qui de cavernis petrarum procedentes, gregatim in eremo, quae est contra Mare mortuum, pabulantur. qui de cavernis petrarum procedentes, gregatim in eremo, quae est contra Mare mortuum, pabulantur, qui et Echini dicuntur, ita spinoso desenduntur tegmine, ut nec contingi quidem possint. Par huic cum Formica solertia comparando victu, qui poma aculeis affixa congerat in cavernam: infamis tantum est invidiae nota quod cum optime norit se propter cutem praeeipue peti, cujus usus poliendis velleribus inservit, simulac in periculum se adactum videt, urina sua emissa tergus omne conspergit: sibi conscius id inde putrescere, aculeosque sponte mox decidere.



page 98, image: bs098

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER IX. DE IIS QUAE PER SUEM SIGNIFICANTUR. Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD FABIUM VIGILEM SPOTETANUM.

[note: Palaemonis dictum de M. Varrone.] PATAEMONEM olim ajunt magni nominis Grammaticum, incomparabilem M. Varronis ertiditionem admiratum, literarum eum Porium appellasse, tanta sibi interea earum praerogativa adregata, ut Virgilium dicere jam tum de se praesagisse, cum cecinit:

Audiat haec tantum vel qui venit ecce Palaemon.

unum se quippe futurum, qui de scriptoribus judicaturus esset, cujus ferulae atque censurae omnes veterum et juniorem lucubrationes subjici deberent, natas secum literas, secum interituras summa vanitate jactaret. Hic est Rbemmius patria Vicentinus, cujus monumentum bodie in Sumano monte agro Vinentino imminete, cum epitaphio ostenditur: ubi rus ei fuisse verisimile est, cum alias etiam agricolationis et vineti studiosissimum fuisse, et C. Plinius ostendat. Sed ea fuerit ductus gloria, certe dictum illud hominis de Varrone non a Grammatico, qui literarum tyrocinia doceret: non ab insano aut inepto viro quopiam effusum, sed ut divinitus potiiu editum accipimus: nam et olitor saepe non contemneda protulit. Nos quippe Varronem non ea de causa literarum Porcum vel a Palaemene, vei ab aliis appellatum asserimus, quod scripta ejus sint ulla in parte luutenta, vel ex bara producta: sed quia nihil sit Varrone ipso neque lauitius, neque copiosius neque magnificentius, qui tam multa, tam varia, tam praeclara conscripserit, magnae studiosis omnibus utilitati futura, nisi acerbissima temporum clades thesauros [note: Aplin. lib. 8. c. 51.] eos posteris invidisset; quare bis omnium consensione vir doctissimus, ac omnium disciplinarum parens, totius praedicatione vetustatis babitus. Quod vero doctrina ejus Porco aequiparata sit, ea est causa, quod nullum animal a Sue, pluribus magisque variis condimentis aptum, quod nihil ea carne parabilius, et omnium epularum usui magis expesitum, quinquaginta prope saporibus ex eo, ut veteres observarunt, exeogitatis, ut non alio ex animali copiosior, neque lautior bum ano victui materia suppeditetur; perinde ac multa et varia Varronis scripta argumentum nullum intactum reliquere splendidissimoque rerum emnium apparatu uniuscujusque animi famem explevere. Haec igitur cum super Varrone ipso meditarer, forte accidit, ut scripta quaedam mea recognoscerem, quae scilicet olim ad [gap: Greek word(s)] interpretationem eltuubraveram, eaque inter amicos dividerem, mei erga se vel observantiae testimonium. Prorupit ex bis ecce Porcus AEgyptius, quem aufugere tentantem tum postico arreptum pede comprehendissem, cui dono convenienter hunc mitterem coepicirumspicere, Varronem quippe aliquem deposcebam: hic mihi tu Fabi Vigil occurristi mortalium erudissime, cui merito banc condimentorum lautitiem [gap: Greek word(s)] , quam de Porco memorant, uti Varroni congruam, ita tuae perquam similem opulentiae dedicarem. Nam tu quoque nullum dicendi genus, argumentum nullum nullam arcanae quantumlibet doctrinae partem intactam reliquisti, quae de divinis bumanisque studiis de rerum natura, de moribus, de ratione dicendi, de quacunque demum re, vel dici, vel excogitari possunt, tuo illo magno ingenio, felicissimaque memoria complexus es: ut vix alterum eetate nostra conspiciam, quem Varroni illi litemtissimo conferre possim. Quare Porcum bune meum tibi deberi merito judicavi, cujus immolatione sanctissimum amicitiae foedus tam pie semper inter nos cultum et observatum, quae tua est animi synceritas, spero me perpetuo confirmasse.



page 99, image: bs099

PERNICIES. CAP. I.

AEgyptii Sacerdotes, ut odium, quo suille genus omne persequebantur, literis testatum suis relinquerent, perniciosum hominem Suis hieroglyphico significari instituerunt. Est enim atura animal admodum vitiosa, pruritu imnotens, Luna maxime deficiente: constatque pariter eorum corpora vitiari, qui lac ejus biberint, lepraque et putida [note: Diogenis joeus in athletas. Prima Ceres abida gabisa est sanguine porcae. Obid. 2. Fast Bellunensium statutum. De sue intellectus mysticus. Plin. libr. 8. cap. 5. Cicero de finibus. l. 5.] scabie constaminari. Quinetiam frequens Suillae carnis esitatio aciem obtundit ingenii. Unde jocum Diogenes excepit in athletas, de quibus interrogabat quidam, cur icti non sentirent: Quid, respondit ille. Suillis ac Bubulis carnibus educati sunt, ad animum scilicet vertens quod alter de corpore quaesierat. Hujusmodi enim cibi quamvis corpus obdurent, mentis tamen acumen hebetant. Adhaec malesicum est etiam monstrum: quia satis cladem non exiguam infert, damnosamque pauperiem, dum teneriorem segetem non depascit modo, sed et foe de proculcat, et rostro eruit, Unde primum hoc animal Cereri sacrificatum Poetae testantur. et fabulae exortae sunt de Cromyonia Sue Apri Calydonii matre, uno ex Thesei laboribus. Itaque Salaminii lege statuerunt, ut eorum Suum dentes attererentur, qui segetibus cladem aliquam intulissent, de quo publice statutum est apud Bellunenses meos.

SENSUS MAXIME BRUTUS. CAP. II.

PRaecipua vero fuit apud AEgyptios de Sue significato, ut per ejus simulacrum intellectu mystico, sensum materiae penitusassixum, atque illi praecipue coalitum indicarent: quod licet in animantium omnium, nedum in omni brutorum genere conspiciatur, nescio quo pacto tamen longe magis brutum in Sue plurimum apparere, unicuique manifestum est, Hic vero sensus rationi plerunque sese constituit adversarium, non aliter qua materiae ratione habita, corpus animae tam multis in negotiis reluctatur, de quo praeclara Piatonis in Phaedone sententia, [gap: Greek word(s)] . Animam quide per quamsimillimam esse parti ei, quae divina est, et immortalis, et intelligibilis, et uniformit, et insolubilis, et eodem semper modo circa eadem habeat: corpus vero idemtidem simillimu humano, et mortali et incognito, et multiformi atque dissolubili, et quod nmiquam circa eodem habeat modo. Ex argumentis autem hujusmodi, quicquid apud Philosophos altercationis est in explorandis naturae secretis, emanavit: aliis ratione rerum, aliis sensum praeferentibus, eam illis incorruptibile perinde ac animam esse asserentibus his hunc cogitationi, veluti et ipsos corporis affectus propinquiorem esse concertantibus. Quare minime mirum est AEgyptios, et qui disciplinam eorum secuti sunt, in contemplandis iis potissimu quae a corporibus disseparata viderentur, occupatos, Porcum quippe animal sensui tantum deditum aspernatos esse: quippe qui corpus identidem suummet, sut in Papyro commonstravimus, minimi faciebant ejusque alendi curandique negotium perexigium suscipiebant, sensui, quem falli in unoquoque animantium facillime posse suspicabantur, parcissime fidem adhibebant. Contra vero Atistoteles, quique eum sequuti sunt, sensum ita sunt admirati, uteum cogitationibus omnibus praetulisse videantur. Sed nostra nos significata prose quamur.

VANILO QUENTIA. CAP. III.

AEGyptii autem Sacerdotes, ut apud Horum est, si vaniloquentiam hieroglyphic significare vellent, et Suem et aversum Elephantum sculpere consuerunt: idque perinde erat, aci rationem: a brutali sensu aversam ostendere voluissent. Nam cum Elephanti significata Commentrio suo conscriberemus, eum in omni fere virtutis numero, si de brutis hoc dicere liceat, rationis ropemodum [note: Sus Elephanto inbisus Plin. lib. 8. cap. 9.] participem in veniebamus. Huic Sus opponitur, qui antipathiae ipsius cogente vi, usque adeo est Elephanto invisus, ut ab eo nullo possit concilio tolerari, sed quumprimum auditus fueit ejus grunnitus, fugam Elephas arripere cogatur. Nota historia est, quemadmodum Megarensesab Antipatro afflicti, cum ad manifestum exitium premerentur utereturque in Elephantorum robre, excogitarint Porcos pice oblitos, et injecto moxigne flammatos in Elephantorum gregem imnttere: quo facto validissimu Regis conatum negotio minimo irritu reddidere. victoria per ingeniui sibi comparata.



page 100, image: bs100

VIS ANIMI LABEFACTATA. CAP. IV.

ANimosum alioqui hominem, qui tamen improvisa aliqua specie sit exterritus, per Porcum et fugientem Leonem exprimere quorundam inventum fuit. Ajunt enim Leonem Suis congressum declinare, visumque aliquando cum Suem aggrederetur, ut setis horrentem aspexit, aufugisse. Sedenim hoc Leoni haudquaquam accidit ob naturae dissidentiam, ut Elephanto, sed ob horrificam Suis indignati speciem, quam cogebatur exhorrescere.

SOPHISTAE. CAP. V.

[gap: illustration]

ET ut, quod initio dicere coeperamus, prosequamur, sacerdotes illi cum nihil aeque abhorrerent, quam inanes sophistarum nugas, et cavillosas verborum argutias, argumentorumque decipulas in naturae viribus indagandis, ejusmodi notae hominem [note: Suille abstinebant Hebrai.] per Suis hieroglyphicum significabant. Eodem intellectu apud Hebraeos suilla abstinere praeceptum ait Philo, admonitosque nos ea divina lege, ut sophistas evitaremus, per evitabilem hujusmodi animalis impuritatem: illi enim acutissimis tantum accuratissimisque rerum distinctionibus, quod per bifidam animalis ungulam interpretantur, quasi luto inhaesitantes, ita illis adhaerescunt, ut inde nunquam avelli possint, sed ad extremam [note: Hinc Horatius 1. epist. Amica luto sus. Et D. Petrus in epist Sus in epist. Sus in bolutabro. Probsus per rpsas. Auctor Eu demus.] usque senectutem ibidem computrescunt: nam et Porci nihil illustre, nihil purum, nihil limpidum amant sed turbida tantum, spissa, sordida, et faeculenta sectantur, inque his praecipuam statuunt voluptatem.

A BONIS MORIBUS ALIENUS. CAP. VI.

PEr Porcum itaque inhaesitantem luto, vel ut Cratetis intellectum sequar, rosas conculcantem dispergentemque, abonis honestisque moribus alienum hominem indicabant. Nam cum Divinae passim literae rosas, et odorata omnia ponant pro vitae morumque synceritate, Susque ita rosas aspernetur, ut de iis, qui sinistro, pravo, maleficoque sunt ingenio dicatur, aptissimum excogita tum est hieroglyphicum, [gap: Greek word(s)] , quo proverbio Cratetem usum ajunt opusculo, quod [gap: Greek word(s)] . vocavit. Quin vivere in Arabia Suillum genus ullo genere posse negant, quippe cum ea regio sit odoramentorum altrix, a boni cujusque odoris, hoste merito declinatur, et ut luculentissime Lucretius:

[gap: illustration] [note: De rer. nat. lib. 6.] Denique amaricinum fugitat sus, et timet omne
Unguentum: nam setiger subus acre venenum est,
Quod nos inter dum tanquam recreare videtur.
At contra nobis coenum teterrima cum sit
Spurcities, eadem subus haec tam munda videtur,
Insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.

Eodem spatat quod Assertor noster, Nolite, inquit, margaritas vestras ante Porcos projicere, eos qui sceleru tanum foetoribus illuvieque delectantur per Porcos intelligens, putorem quippe omnem tanquam [note: Ciceronis scomma in Verrem.] odorm suavissimum expetentes. Nam quod ad lutum pertinet. Ciceronis scomma est, actione in Verre VlNam nos quidem quid facimus in Verre, quem in luto voluatu tetius corporis vestigiis invenimus?

DISTINCTIO. CAP. VII.

ADhaec scandum, ungulam bifidam in Sacris literis electionis et distinctionis symbolum esse: quod apetius dicunt, cum oportere Sacerdotem monent, ut lepram a non lepra sciat internoscere, scelerum uippe differentias: justum ab injusto, et a curvo rectum, Horat. Poeta diceret.

COGITATIO. CAP. VIII.

RUmmatio atem, ut in Cervo dictum est, memoriam et cogitationem indicat. Utroque autem horum pus est, si recto et sapienti judicio esse volumus: praestandum quippe discernendi


page 101, image: bs101

acumine: unde aureum illud Pythagorae praeceptum, DE REBUS DIVINIS ABSQUE LUMINE NE LOQUARE, hoc est, dandam esse operam disciplinis, quae veritatis lumen subministrent, si sacra tractare volueris. Sed parum id profuerit nisi et memoria, judicium, bonaeque mentisaccesserit examinatio. Hinc exploditur Sus, qui licet ungula fissa, minime tamen ruminat. Tales ii sunt, quanto hodie numero. Dii boni, qui, licet recti pravique cognitionem optime callere videantur, coeno tamen volutati, cum doctrinam ipsi suam ad rectam vivendi rationem minime dirigant, optime, ut Menander ait, periti prava sectantur. Divinarum enim literarum doctrina, ut cum Origene loquamur, non sosum Sacramentorum debet scientiam continere, verum etiam mores, gestaque informare discentium. Plerique alii quoque dixerunt, ruminare esse devovere se ad legis meditationem: fissam vero ungulam habere, inter mundum et immundum distinguere: hoc quidem literarum et praeceptionum [note: Ruminare, Fissam ungulam babers.] peritiam habere illud, vero meditationem esse, et divinae providentiae, qua recte omnia dispensat, in omnibus cogitationem, quam veteres Prophetae Eructationem, ut nostri reddunt, appellavere; ut, Eructavit cor meum verbum bonum: quamcunque enim virtutem a vitio seligeremus imitandam, eam continua repetitione mandere, et in habitum assuefacere debemus. Seligere vero, est dividere literam a spiritu, et quaedam secundum historiam solam edocere, quaedam secundum contemplationem, quaedam vero secundum utrumque intelligere. Nam qui praestare hoc idoneus est, ille mundus: qui vero unius tantum partis est particeps. immundus. Haec Hesychius. Neque dissimulanda est Irenaei meditatio super hoc loco, qui cum proxime fuerit ad Apostolorum tempora, multa divinae illius synceritatis interpretamenta percepit: cujusmodi hoc posito ex lege: quaecunque ex animalibus duplicem ungulam babent, et ruminant munda esse: quaecung, autem aut neutrum, aut alterum tantum horum babent, ut immunda segregari. Per mundos is eos intelligit, qui ea, quae de Patre et Flio tradita sunt, ab Ecclesia firmiter credunt, et in utroque requiescunt: utpote quae sit eorum firmitas, quae duplici sunt ungula, et insuper Dei traditones die noctuque meditantur, cogitationes suas bonis operibus accommodantes, quae quidem praecipua est ruminantium virtus. Immunda autem, quae neque in Deum fidem habent, neque traditiones ejus meditantur, cujusmodi sunt, qui vocantur Ethnici, idololatrae, abominationibusque dediti, nil syncerum, nil laudabile sapientes. Ex eorum autem numero, qui quidem ruminant, ungulam vero duplicem non habent, Judaei sunt in primis quibus quidem mandata Dei plurimum in ore sunt, sed neque Patrem et Filium agnoscunt, neque sensum a litera distinguere sunt idonei. Alii demum duplicem ungulam habent, non tamen ruminant, quo in numero sunt Haeretici, qui sacras semper literas evolvunt, argutasque rerum finitiones pervestigant, et quiequid vel inepte vel impie sentiunt. aliquo semper divinarum Scripturarum dicto corroborare contendunt: ea tamen nesciunt, aut nolunt ad veri sensus examinationem convertere: ad justitiam, ad bonos mores dirigere, quae legerunt. Nam bona eorum pars et Patrem et Filium agnoscere, colere, et toto mentis affectu venerari profitentur: quid tamen aut Pater aut silius statuerit, ne minimu quidem meminisse volunt. Et ne longe exempla repetamus, cuinam hominu generi magis in ore est JESUS CHRISTUS, quam iis, qui hodie concordiam unanimitatemque totius Christiamsmi, quam unam sibi JESUS CHRISTUS DEI Filius a nobis omnibus deposcit, aversantur, et eam admittere Cane pejus et Angue vitant? Hinc tot piorum caedes, templorum prosanationes, incestus, adulteria promiscua, sacrorum censuum direptiones conciliandi se Deo contumacia, promissae divinitus expiationis abnegatio, acrorum fere omnium irrifio, et omnium quaecunque dictu factuque abominanda sunt, profligatissima expeditio. Quodnon nostri modo Prophetae praevidere, sed maro ipse non nostri generis vates, divinasse videtur, cum haec scribit oracula:

Hinc movet Euphrates, illine Germania bellum,
[note: Georg. lib. 1.] Ut cum carceribus sese effudere quadrigae,
Vicinae ruptis inter se legibus urbes
Addunt se in spatia, et frustra retinacula tendens
Arma ferunt. saevit toto Mars impius orbe
Fertur equis auriga, nec audit currui habenas.

PROFANUS. CAP. IX.

[note: Ab Herodoto lib. 2.] MErito igitur per Porci simulacrum AEgyptii profanum intelligebant, Susque tantae apud AEgyptios abominationis erat, ut si quis eum velincuria tetigisset, cumipsis statim vestibus ad fluvium lotum abiret, subulcique nuilum omnino templum ingrederentur, connubioque aliorum


page 102, image: bs102

prohiberentur. Scythae quoque Sues adeo contemnebant, ut ne alere quidem eos in regione sua vellent. Apud Romanos, Flamen Dialis Porcum tangere sine piaculo non poterat. Quid, quod religioni, et pietati, etiam nostris fuit Pontificibus, ne de Sue cognomentum profiterentur? atque ob eam causam institutum, ut Romanus Pontifex, quamprimum designatus est, honestum aliquod sibi nomen assumat, more hoc a Sergio coepto, cui cum nomen a rictu Porci esset incuria parentis inditum, [note: Panseleni cur Suilla usi in cibun.] ne vox ea cederet in religionis ludibrium, Sergium se vocari jussit. Neque vero sum nescius ex AEgyptiorum cognatione solos Panselenos suilla in cibum usos, propterea quod ajunt, Typhona cum Suem insectaretur, ligneum sepulchrum apud Panselenon offendisse, in quo Osiridis cadaver vitro conditum uti gentis mos ejus erat, asser vabatur, atque eo provectum odio, quod illi adversus Osirim peculiare fuit, membra eruta discerpsisse, mox in rei tam nefandae memoriam Panselenos populos ex Sue convivia instituisse: quasi liceret jam sepulcro eo tam foede profanato, in profligatissimum quodque praevaricationis et contumaciae genus prorumpere.

NABUCHODONOSOR. CAP. X.

INvenles in Divinis literis Nabuchodonosora, quem [gap: Greek word(s)] Geographus Strabo appellat, Suis nomine vocitatum Psalmo LXXX. Vastavit vineam tuam Domine Sus sylvestris: Idque ea [note: Voluptuosi per Suem significati.] de causa quod in voluptatum luto volutaretur, et quia omni spurcitiae genere immundus esset: quamquam loco hoc nonnulli Salmanaserem potius intelligi volunt. Nos autem per Suem, uti superius ex Hesychio dictum est, eum accipimus, qui quidem habet scientiam divinorum, sed ea non recte utitur, utpote quam incongruis polluat facinoribus, vitae turpi atque immundae deditus, de quo Petrus: Praestaret bis justitae viam non cognovisse, quam ea cognia retro reverti, sancta sibi tradita disciplina ignaviter derelicta: quandoquidem his vere accidit proverbium, Canis ad vomitum suum reversus, et, Sus lota in volutabro coeni. Omnes denique qui vel immunditiae, vel gulae vel reliquae incuriae semetipsos dedunt, Porcorum et Canum vitam desumpsisse lex intelligit, inquit Irenaeus. Quin et idipsum nomen us opprobrii cujusdam indicium facit: nam vocalem ipsam v, Cajus Julius Romanus, ubi de praepositionibus disserit, ad vituperationis pathos exprimendum idoneam esse dicit ex

Hermetis [gap: Greek word(s)] , testimonio, additam postea fuisse Fliteram, nostrosque Fu dixisse, mox [note: Inerepatio in judaos.] Fufe, hodie passimFy, cum putoris aliquid perhorrescimus. Facit ad hoc Psalmographi testimonium,

Saturati sunt porcina, quam lectionem Eucherius ita agnovit, ut hieroglyphicum etiam jus interpretaretur, Judaeos quippe arcanis Divinae legis prius instructos abstinuisse profanis, porcina mox sua, id est, privatorum dogmatum immunditia, quam eis et Christus objectat, saturatos: dumque negant Christum, eandem impietate dicit etiam ad suos posteros transmisisse. Gloria illa Interlinearis vulgo dicta, minime quide contemnenda, immunditiem hanc attingit, et pro reliquiis quas reliquerunt parvulis suis, addit: Dixerunt enim: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Animadverte tamen in Hebraico scriptum esse, Beni, quod filios significat, non porcinam. Sedenim ne ab hieroglyphicis nostris avocemur, argumentum hoc de humanis hostiis a Judaico populo immolatis, commodiori loco, in ipso calce operis, ubi multa hujusmodi repetentur, sine ullius sorte molestia percurremus.

INDOCILITAS. CAP. XI.

[note: Sus inutilis cum bibit.] FUerunt sane plerique veterum, qui per hieroglyphicum Suis, indocilitatem intelligi voluerei: nam apud physiognomos Suilla frons, brevis quippe et hispida, capillis sursum versus crectis, indocilitatis indicium est manifestissimum: est enim animal maxime brutum Sus, nullumque animalium magis indocile, cum reliquae omnes pecudes aliquid habeant, in quibus dum vivunt, usus, vel industria, vel frugalitas prosit. Suillum autem pecus nihil afferat utilitatis, nisi mortuum tantum: quamquam Spartanorum inventum fuerit Porcos in pugnam instrucre, et ad bellandum idoneos reddere: Porcorum enim marium ludicra certamina, perinde ac etiam Coturnicum, in eorum Phoebeo pueri faciebat, illis ad hunc morem educatis instructisque magno rei bene gerendae augurio iis praesumpto, quorum Porci vicissent. Ejus tamen indocilitatis ergo Marsyas, qui Apollinem in Musicae certamen provocavit, suillam fertur caudam postmodum habuisse: quippe quod temerarius ejus conatus turpiter illi ob imperitiam cesserit. Et Philostratus Arcadas Rudes appellat, et Suibus fimiles, tum ob alia multa, tum quod arborum fructibus, uti Sues plurimum turgeant, sintque, ut ait


page 103, image: bs103

Horatius, fruges consumere nati. Eadem ratione ex hara productum, non schola ait M. Tullius in Pisonem, indoctum et illiteratum significare volens, quod allatum fuerat. Quin et Hippocratis Coi, [note: Epistola 1. Proberbium.] Medici iilius clarissimi filii, ob indocilitatem et incomptos mores, a Comicis proscissi, Suem sapere ferebantur, non secus ac Varronem ipsum, tantae verum eruditionis, Palaemon Vicentinos Grammaticorum dicacissiraus literarum Porcum vocitabat: ipse enim hunc literatum quidem, sed sine delectu intelligi voluit, quod oranla dum sciri expediret, in sascem conjiceret majore curiositate, quam judicio: nihil fatis pensi aut constituti babens, quid aut quantum diceret. Quanquam, ut initio diximus, Palaeonis dictum, in Varronis laudem, ob doctrinae copiam et varietatem, qui lautissimus ac sua vissimus suerit animorum pastus modestiae causa proposuerimus intelligendura. Cessit denique res in proverbium, ut cum imperitissimum quemque eruditissimo cuipiam sese conferre viderimus, Sus minervam, dicamus, quod ita Theocritus expressit, [gap: Greek word(s)] . Et eodem fere intellectu quo Asinus ad lyram. [gap: Greek word(s)] . Subjiciamus et illud [gap: Greek word(s)] , de iis, qui saciunt quid inepte admodum et imperite: nam illud, Sus Minervam, Festus Pompejus exponit, cum is id docet alterum, cujus ipse est inscius. Atque utinam, mi Fabi, proverbium in me non intorqueatur, qui de his ad te scribere sim aggressus, et pleraque etiam alia argumenti hujuscemodi commentaria ad aliorum instiuitionem elucubrarim. Quid (dicent nasuti plerique viri) sibi vult aulicus vir iste cum Commentariis de sacris AEgyptiorum literis? quasi non satis sit ad multarum rerum elegantem declarationem Tullius, ad eruditionem Plinius et Plutarchus, ad scientiam Plato vel Aristoteles, totque alii Graeci atque Latini scriptores, qui nihil intactum reliquerunt, quibus legendis aetas nulla, quantumvis longa, sufficiat. Sed quid agerem, si quando mihi temporis aliquid ab officiis vacuum relinquebatur? Luderemne alea? aut latrunculis? aut alio quopiam insaniendi modo? At nunquam ita otiosus fui, ut ullum mihi ludi genus placere potuerit. Venaretur (addent) confabularetur, aut quid aliud civile faceret, quo ipse sibi non invisus esset, et nulli molestus viveret, neque nugis obtundere cogitaret. Atqui haec mihi alea cordi semper et pila fuit, haec venatio, haec confabulatio mea: invitura neminem ad lectione traho, mihi ipse lusi, invidia nulla sit, si unusquisque sua noverit ire via.

STUPIDI TARDIVE. CAP. XII.

[gap: illustration]

PAri cum Arcadibus ratione Boeotios, quod ventri et gulae supra modum dediti essent, crassaque hinc Minerva praediti mentis tarditate laborarent, Porco cognominatos ajunt authores non ignobiles, Achaeus, Eubulus, Mnesimachus, et Alexis: unde adagium [gap: Greek word(s)] . Et apud Pindarum et Cratinum constat Boeotios [note: Sus Boeotica.] Sues aliquando nuncupatos: propterea quod Hyantes, qui expulsi fuerunt a Cadmo, eam olim regionem incoluerint, sumpta inde cavillandi causa, ut pro Hyantibus [gap: Greek word(s)] , hoc est, Sues eos populos appellarent. Sed et alii quoque, gentem eam voracitati deditam attestantur. Porro Pindarus Olympiis fugere se ait Suem Boeotium, probrum scilicet stupidi et stolidi, quod inflictum erat sui generis hominibus.

LUXURIOSAE DELICIAE. CAP. XIII.

PErvetustum autem fuit apud hieroglyphicos AEgypti sacerdotes, delicias, victus luxum, et lasciviam ex Porci simulacro significare. Argumenta est columna in aede Thebis AEgyptiis olim erecta, [note: Menis boluptas notala.] in qua plurimae in Menin regem execrationes descriptae erant, qui primus omnium AEgyptios a parsimonia ad luxuriam, a modestia ad intemperantiam, a virtute ad effoeminationem illexit quapropter simulacrum ejus Porcum esse voluerunt. Merito itaque Rhadamantus apud Claudianum hujusmodi genus hominum petulans, ingluviosum, et vorax, in Sues condendos damnat eo loco;

At qui desidia semper vinoque gravatus,
Indulgens Veneria, voluit torpescere luxu,
Hunc Suis immundae detrudit in artus.


page 104, image: bs104

[gap: illustration]

[note: In Comment.] At Xenophon Socratem ait in conviviis, ad quae non nisi coactus accedebat, temperate semper atque parcissime cibum cepisse, jocoque dicere solitum, Circen multis hujusmodi appositis homines in Sues convertisse, Ulyssem vero mutari minime potuisse, quod Mercurii memor esset, qui Consilium ei dederat, tum suamet parsimonia et abstinentia uteretur. Tale aliquid apud Musonium libro de Victu legas. Plotinus quoque cum animal hoc maxime voluptarium agnosceret, ubi disserit, de Palingenesia, in id eos reverti dicit, qui vitam omnem in libidinibus et voluptatibus egerint. Epicurus, qui felicitatem in hujusmodi vita posuit, scite [note: Lib. 1. epist. 4. ab. Alb. Tibus.] notatur ab Horatio, qui sectatores ejus cognomento Porcorum nominavit in Epistolis:

Me pingnem et nitidum bene cum tu cute vises,
Cum ridere voles, Epicuri de grege Porcum.

GANEA. CAP. XIV.

[note: Caro Porci delicata valde. Var. lib. 2. de re rustica.] SAne quantum ad ejus animalis carnem pertinet, delicatam coenam apud Arcadas Hecataeus, ut apud Athenaeum legere est, ex Maza et suilla carne describit. Verrius ait, a Suilla vesci carnibus coeptum, quod animal id nullius esset utilitatis. Nam ut Varro animam illi pro sale datam asserebat, ne putresceret, ait Chrysippus, nihil porro Sus habet praeter escam, nullumque animal pluribus et diversioribus condimentis idoneum, ut non temere T. Quintius Romanorum Imperator (sunt qui, T. Flaminium ponant) dum apud Chalcidensem hospitem divertisset, variaque sibi apposita fercula observasset, admiratus fucrit unde ei solstitiali tempore tam varia, et tam multa venatio contigisset: [note: Lib. 8. c. 51.] Atqui, inquit, hospes omnes istiusmodi dapes ex Sue domestico fuerunt. Tum (quod addidisse non pigeat) prompte Quintius. et acute: Talis est, inquit, aedepol Antiochi exeratu, cataphracti alii, alii velites, alli bastati aut legionarii phalange compositi, verum omnes Syrisunt. Porro nihil, uti supra dicebamus, ea carne parabilius, et omnium epularum usui magis expositum: nam quinquaginta prope sapores, ex eo, teste Plinio, excogitatos supra memora vimus, neque alio ex animali numerosiorem ganeae materiam suppeditari. Hinc apud Comicos, lureones, parasiti, ganeo nesque servi, suillam semper sibi deposcunt, pernam, glandem, sumen, callum, penitam offulam, et similia. Et servus ille Plautinus cum se solum domi ac sine arbitrio relictum iri speratet, Quanta, inquit, pernis pestis erit, quanta lumbis! Galenus porro Suillam carnem caeteris laudabiliorem facit. Averroes quoque Porcinam carnem, ex Avicennae placitis. caeteris praeferendam asseverat: veluti hominibus natura cognatiorem, et humanum suillumque sanguinem in omnibus exactam habere similitudinem, perinde ac etiam carnis eandem esse rationem, optimi quique Medici scriptis prodidere.

CIBORUM VARIETATE SATUR. CAP. XV.

APud aliquos invenio, hominem ciborum varietati deditum per pascentem Suem significari: facile enim is unicuique assuescit cibo, neque suis parcit foetibus, neque ab humanae carnis esu resugit: [note: Os Porci cur ita bul go dicatur.] Os enim porci vulgus proverbio appellat quasi rotundum, et quod nullo escae genere abstineat, omnia voret, omnia aviditate deglutiat. nihil quantumvis putre atque impurum horrescat. Ita denique animalia haec gaudent pabuli mutatione et copia, implenturque carne, et obesiores facti mirifice opimantur ipsa cibi varietate, cujusmodi mensara Plato Syracusanam, vocat, [gap: Greek word(s)] , [note: Plato lib. 3. de Republ.] epistola quadam ad Dionis amicos nominavit. Unde etiam Horatius inter delicias eas, quas Ode prima libti tertii recenset, Siculas etiam dapes ponit, cujusmodi distentura ingluvie Dionysium minorem Aristoteles refert in Politicis, quem nonnunquam ad nonagesimum usque diem ebrium perseverasse tradunt. Neque absimilem huic Heliogabalum Lampridius incessit, qui nunquam minoris quam centum sestertiis coenarit. Unde centenarias coenas, Septimus Florens, Apologetico, vituperat; cum alioqui centenariae coenae a centum assibus ex aere dictae sint, ut Grammatici voteres interpretantur. Sed de sestertiis alibi.



page 105, image: bs105

SALACITAS ET AESTAS. CAP. KVI.

ESt et salacitatis signum ipsa Sus, qua pecde, ait Cicero, nihil genuit natum foecundius, neque aliam ejus improbitatis causam afferunt, quam et multiplicem et assiduam voracitatem: cum Ionge aliter e venire in agrestibus videamus, quippe qui semel, et eodem fere omnes die, ut Plutarchus ait, aestate scilicet incipiente foetum edant, unde vulgatum est dicterium, Non expectadum ulterius pluviam, cum Sus pepetrit. Itaque nonnulli Suem hanc pro aestate ponunt, de quo quidam versus vulgatus a Plurarcho recitatus:

[gap: Greek word(s)]

Domesticae vero et saepius, et quocunque tempore pariunt, proprer eam quam diximus pabulorum ubertatem, quae geniturae redundantia plantis etiam, nedum animalibus affatim subministrat. Eandem [note: Terentius in Eunucho.] in nomine salacitatis causam tradit Empedocles. Hinc ait etiam Eurip. [gap: Greek word(s)] : quod ab Achaeo sumptum, qui multo ante dixerat, [gap: Greek word(s)] . Nostri dixerunt. Sine Cerere et Baccho friget Venus. Sane quidem AEgyptii mortuorum ventres eximere, et in sole discindere soliti sunt: ut qui scelerum omnium causa essent, atque ita vel expiarent, vel uti de impulsore poenas sumere viderentur. Huic vero salacitati congrue videtur illud, quod [gap: Greek word(s)] verbum a Porco finxere, quod corpus prosutitere, quaestuique exponere significaret. Apua Aristophanem [gap: Greek word(s)] , id est, Porcum, pro muliebri natura positum invenies, ac nostri identidem Porcum, virgineum inguen blando [note: Od. 12.] et jocoso vocabulo appellavere lidem subare dicunt nequitiae verbum, quo in Epodis utitur Horatius ad rem impudicam translatum, quod est perdite impudenterque et brutorum more commisceri.

ANNORUM CERTUS NUMERUS. CAP. XVII

[note: Porcapertemsofa.] IN portentis vero Porcellos supra mammarum numerum editos, tot annorum esse significatores volunt, quot numero nati sunt: ideoque Porcam eam, quae Lavinii triginta capitum foetum peperit, portendisse volunt, XXX. annos illis exigendos fuisse, priusquam Lavinienses oppidum Albam conderent: parere enim oportet Porcos quot mammas habent, ut observat Varro: is minus pariant fructuariam idoneam non esse; si plures, portentum. Ejus autem Suis quae fuerit AEneae portento, ac Porcorum vestigia, suis adhuc temporibus apparuisse affirmat Varro. Idem, quod eorum simulacra ahena in publico loco statuta erant, et corpus matris sacerdotibus, quasi in salsura fuerit, ostentabatur. Ita nullo unquam tempore defuerunt, qui sub divini cultus velamento, hujusmodi aliquo invento rudes inspicientium mentes per superstitionem modo hanc, modo illam deludere cogitarint.

LATRO. CAP. XVIII.

[note: Sus Cromyonia.] NEque quidem praetereunda Sus est tot antiquis scriptoribus celebrata, quam Cromyonlam nuncupatam, ut praedictum est, Theseus dicitur sustulisse: cujus rei meminit Plutarchus et Strabo. Sunt qui fabulose, ut ejusmodi pleraque, certamen id a Graecis confictum putent. suisse vero hanc mulierem, quae latrociniis regionem omnem infestarent, nonnulli prodidere. Sunt qui Aprum Psalmo 80. Exterminavit eam Aper de sylva, pro cacodaemone intelligant. Sunt qui Vespasianum praemonstratum velint, qui Judaeos bello assiixit, quodque sequitur: Singularis ferus depastus est eam, Titum hunc esse ajunt ejus filium, qui assumpto ad Imperium patre, profectoque Romam solus remansit, Hierosolymamque oppugnatione consumpsit; et ita Eucherius accipiendum censet.

IMPETUS. CAP. XIX.

[note: Hinc Mar. lib. 10. Apri pugnacitas.] QUod vero illud, quod omnium Poetarum consensu, impetus et bellica ferocitas per Suem, verum eam agrestem, indicatur? Ferocem enim bellatorem si velint insignlori aliquo vocabulo honestare, Apro eum similem dicunt. Apud Aristophanem, in Lysistrate, mulierum chorus, si per Deas, inquit, hodie me commoveris, solvam ego Suem meum. Et eadem comoedia, Laconu chorus minatur se cum Leonida tanquam Apros irruiturum. Nam pugnacitas usque adeo illi propria est, ut provocatus, a venatore minime fugiat, sed ultro pugnam capessat, et in ostentata tela nihil veritus irruat: unde in proverbiu cessit, cum de audacibus aut nimium promptis loquimur, ad nos venire per hastam, ut sylvestrem Suem. Romani nostri, ut saepius animadverti, venatores eos ignominia notant qui feruente jam venatione Apro conspecto, illum non illico provocaverint: atque hinc de eo, qui sibi


page 106, image: bs106

rixas cor tentionesve quaeritat, [gap: Greek word(s)] dicitur. Harum rerum causa extremae Germanorum gentes, AEsiyi appellatae, pro armis formas Aprorum olim gestare solitae, una cum Matris deorum insigni, qua superstitione etiam inter hostes sese, tutos arbitrabantur. Apri porro vim et fulmineum illud robur admiratur Oppianus, quandoquidem in venatione oppressus, tandem cum occubuerit dentes usque adeo ignitos prae se ferat, ut setae de collo adhuc trepidantibus avulsae, dentibusque admotae: quasi prunis ardentibus applicitae concrispentur, sique propius adhaerescant, concrementur. Sane Canes si tunc temporis ejus dentes attigerint, attacti cutem perpetuis stigmatibus inuruntur. Tantam hunc tamen belluae istius ferocitatem et impetum (ut [gap: Greek word(s)] hoc dicam) facile de [note: Huc spectat illud Horatii. Aut cum Tonantis, et. c. 4. Car. Pde 2.] clinari posse docet Democritus, qui eos ab Apris impeti negat qui Cancri ungulas ac pedes alligatos gestarint. Quod vero Aprum hunc Unitestem Homerus dixit, haudquaquam hujusmodi coitus raritatem, ut aliqui putant, indicat, sed historiam ipsam, quam verissimam esse dicit Aristoteles: plcrumque enim inter pascendum eo quo defertur impetu truncis et stipitibus acutis testes atterit, ut vix unus interdum relinquatur incolumis.

AESTAS ET HYEMS. CAP. XX.

AETATEM per foetum Suem significari tam ex historia, quam ex vulgato dicterio docuimus. Nunc cur Aper hyemale tempus hieroglyphica imagine significaret, referendum. Hyemis utique facies hispida est, aspera et horrida, hispidus, asper et horridus est Aper. Humida, lutosa, prumosaque hiems est, humidis, lutosis, pruinosisque locis Aper delectatur, quibus dum fruitur, oblascivire sibi maxime omnium videtur. Adde quod hyemali fructu, quippe glande, pascitur. Adonin ab Apro confectum, mythologi prodidere quem Venus luget insolabiliter: id quid sibi velit operae pretium [note: Adonis ab Apro confecti biero gliphica explicatio.] fuerit explicare. Adonin mysteriorum interpretes Solem esse autumant, Hemisphaeria dou statuunt Astronomi, lucis unum, tenebrarum alterum. Fines describunt in Zodiaco, hemisphaerii superioris ab Arietis puncto primo ad Virginem usque permeatam: inferioris a Libra ad extrmos usque Pisces. In superioribus aute his signis major lucis participatio, in inferioribus longiores tenebrae. Incolit elegans Venus superius hemisphae num, lutulentasus inferius. Cum igitur Sol nobis excipi videtur a tenebris, Adonis ipse conficitur, hinc reliquum est, ut Venus luctu et moerore contabescat: quae luce quam amabat privata, lugubrem quodamodo pallam in duere cogatur. Hincidem apud AEgyptios longae quaesitus Osiris, et Cereris tandem inventus diligentia.

VENUS. CAP. XXI.

DIu vero apud Ptolemaeum cognomento Assertorem, disputatum ferunt a peritissimis viris de Plutone, declaratumque demum est, eundem esse et Osirim et Plutonem. Cererem autem eandem ac Venerem haberi, cui cum nitor et munditia sit cordi, merito sibi proponit Suem semperabominabilem, Aminal uti manifestum, spurcissimum, quod in Adonis elegantiam usque adeo saevire gestiat. Sane apud Sicyonios, cum victimarum omnium femora Veneri adoleri solita essent, unius tantum Suis ob hujus facti memoriam, femora non adurebantur. Quoniam vero Venerem hic eam ponimus quam Coelitem appellat Plato, quae pura, nitida, lucis ac splendoris studiosa est, non humile vulgaremque quae sua conscia turpitudinis an antro secudebat, fornicibus et arborum umbris septa minime absurdum est, quod ex veteribus nonnulli tradidere suillum genus adeo invisum Veneri, quod immundissimi sunt Sues ex omni mansueto pecore, uti superius ostensum est.

ADONIS. CAP. XXII.

[note: Hyemis figuta.] QUA demum effigie ostentaretur Adonis este in hyemalis temporis hieroglyphicum, recitare non pigeat. Simulacrum enim ejus in Libano monte olim tali habitu visebatur, obnupto scillilicet capite, specie tristi, faciem manu laeva, dextra amictum sustinente, in quem lacrymae confluere videbantur: quae omnia speciem hyemis describunt.

CHAOS. CAP. XXIII.

[note: Sues tene. brarum symbolum.] ET quoniam ita sunt mortalium ingenia, ut quod ab uno aliquo scriptore sit excogitatum, aut memoriae mandadum, nunquam alii desint qui priorum industriam labefactare conentur, sunt qui tradant AEgyptos non ea de cause suillo generi pepercisse, quod impurum id esse decrevissent, sed venerationis ergo, quod animalid tenebrarum symbolum haberetur: cumque illi tenebras longe antiquiores


page 107, image: bs107

luce praedicarent, cujusmodi quippe erat illud quod dixere Chaos inanis, bruta, et stupens materia, formae expers, ac tenebrarum omnium conceptaculum, eaque de causa Porcum tenebrarum et coecitatis simulacrum esse profiterentur, quod oculos ita superne obumbratos supercilii, prominentia sortitus est, ut coelum tot Iuminibus insigne, tot lampadibus illustre, nunquam intueatur, cernuus vero semper humum despiciat, terram inquam ipsam, et noctis et totius obscuritatis parentem unice contempletur, congrua admodum visa est similitudo, et vera sympathia: ut, qui tanto cultu tenebras prosequerentur, animal aversam a luce itentidem admirarentur: nam ea quoque de causa Crocodilum, ut loco suo dictum videbis, pro Deo coluerunt. Porro Alexander Aphrodiseus Suem ait pronum adeo, ciboque deditum, ut si forte sursum aspicere cogatur, protinus stupore perculsus sileat ob insolentiam. Addunt hepar ejus imminui cava Luna, atque consensum cum ea quendam habere, Lunae vero sunt pulla omnia dedicata.

PORCI CULTUS. CAP. XXIV.

QUinimo adjiciuut, non AEgyptios tantum id honoris Porco habitum voluisse, verum alias etiam gentes Porcum inter numina collocasse. In Creta enim sacra erat Sus, quod creditum sit animal hoc nascenti Jovi mammam summisse, puerique vagitum, ne audiretur a quopiam grunnitu pervicisse: licet hoc Amaltheae Caprae assignent plurimi, usque adeo nullum apud vetustatem illam totius imperitam veritatis, tam impudens mendacium erat, quod vanitas eorum temporum non admitteret, et religiosissime approbaret.

MILITARIS ORDO. CAP. XXV.

POrcum sane Romani inter signa militaria non sunt admittere dedignati: quae quintum continebant locum, et instructae aciei rationem figuramve quandam, Porcinam frontem appellabant.

JOVII CAP. XXVI.

[note: Sus rufi coloris quid.] IN gestaminibus vero militaribus Romanorum quaesierit forte aliquis, quid sibi velit Sus coloris rufi, habitu quodam sedenti, positis quippe clunibus, ac reliquo corpore surrecto, quae spectatur in caeruleo clypeo, cujus margine ruber ambit circulus. Insigne hoc erat eorum ordinum, qui JOVII appellabantur, Diocletiani principatu, et sub illustri viro, Magistro peditura nuncupato, militabant.

HONORIANI. CAP. XXVII.

IN eadem igitur Romana militia praeferebatur albus clypeus, cujus aureus erat umbilicus a luteo circulo circumscriptus. Cirenlo innitebantur dimidiati Porci duo coloris prasini, alter alterum inspectante. Insigne hoc erat eorum militum, qui Honoriani vocati sunt, ab Honorio principe instituti, hiquesub Magistro equitum stipendia facibant.

AGRICOLA. CAP. XXVIII.

SEd ut ad AEgytios redeamus, sunt qui aliam etiam affirment causam, cur animal hoc AEgyptii voluerint esse inviolabile: mempe quod apud eos Porci agricolationis usum praestarent, frumentariamque rem alicubi solis eorum operis adjuvarent. Nam qui. ut Eudoxus ait, propinquiorem Nilo regionem accolunt, quae satis mollis et irrigua est, nullo aratri, rastrive aut sarculi usu freti suillibus tantum vestigiis terram subigunt: exundante scilicet Nilo remollescit terra, cumque redierit in alveum, sementem faciunt, inde Porcos abigentes oculunt et terrae mandant, dum illi et rictu terram [note: Porca utilissimus sulcus.] subvertunt, et sparsa per agrum semina pedibus occulcant. Sane Latini utilissimum satis sulcum Porcam appellavere, raru eum scilicet, qui deducitur aquae derivandae gratia: quippe ut aquam frumentis nocere prohibeat. Inde veteres porcare pro prohibere usurpaverunt, quamvis Varro elatam terram inter duos sulcos ideo Porcam vocari dicit, quod ea seges frumentum porricit. Sic cum Diis exta dabant Porricere dicebant. Quoniam autem mirifice inter se congruunt hieroglyphica cum sacrificiorum ritibus, quod utraque iisdem causis plurimum inniti videantur (nam uti paulo ante positum est, hieroglyphicum vaniloquentiae per Porcum, quem Elephantus aversetur, in sacrificiis identide immolatur Porcus, ab laborantibus delirio verborum, atque etiam insania, quod terrenis praecipue sensibus addictus applicitusque est sponteque et voluptuose admodum inhaesitat luto, lasciviae turpitudinumque simulacrum habetur: idem in sacrificiis Majae, et Diis terrenis offertur, et ita demum in plerisque aliis hieroglyphicis, idem consensus est) non incongruam rem me facturum existimavi, si de



page 108, image: bs108

Porcorum immolatione plenius quaedam apposuissem, ab eo autem quod super delirio nuper attigeramus, incipiam.

DELIBRII PIACULUM. CAP. XXIX.

[gap: illustration]

IMmolari siquidem Porcum ab laborantibus insania, verborumque delirio, multiscius Plautus indicat Menaechmis:

Nunc ipsi naturae Deo mihi respondeas
Adolescens, quibus hic pretiis Porci veneunt,
Sacres, synceri nummum unum en a me accipe,
Jube te piari de mea pecunia:
Nam ego quidem insanum esse te certo scio.

In eandem sententiam Horatius Sermonibus:

Immolet ecquis Hie Porcum Laribus?

quod is insania minime laborare videretur, qui dives, neque perjurus, neque sordidus haberetur.

SACRIFICIUM. CAP. XXX.

[gap: illustration]

SEd tamen multis porro mysteriis Porcus sacrificari solitus, ut animalium soli Sues [gap: Greek word(s)] , quod immolare est, meruerint appellari: Latine sacres teneri adhuc: et in veteri comoedia Sues mysterici nuncupantur, eaque laudatissima erat hostia, si quis inventus esset Porcus, qui solidas ungulas, non divisas haberet. Quod ne cui mirum videatur, sciendum est, ex Aristotele, in Macedonia AEmatheolicas Sues unguibus esse solidis.

SACRAMENTUM. CAP. XXXI.

[gap: illustration]

[note: Porens in juramentis adbibitus.] PEr Porcum sane jurare Agamemnonem apud Homerum legimus. Et pugiles certamen inituros juxta Horcii Jovis statuam in Elide mactato Porco jurare solitos, sine fraude sese comparasse tradit Pausanias. Quinetiam judices praefectosque, certaminum eodem sacro, et apud eandem statuam jurasse tradit. Nulli vero Porcum illum, per quem illi jurassent edere licuisse: quare Talthibius Homericus Porcum, quem Agamemnon pro juramento statuerat, arreptum in mare praecipitem dedit. Addemus et illud, Censores Romanos completo quinquennio lustrari solitos, sacrificia de Sue, Ove, Tauro facientes, quae unica dictione SOLITAURILIA vocabantur, ut obiter apud Paedianum in Divinationem corrigas, quod duabus locutionibus dissitum legitur in vulgatis codicibus, Soli Taurilia. Cereri autem Porcus, uti dictum, in primis mactabatur, sive quod pastu segetum et dissipatione, magnas arvis inferat clades, ut apud Ovidium,

--- Prima puatur
[note: 1. Fast.] Hostia Sus meruisse mori, quia semina rostro
Eruerit pando, spemque interceperit anni.

sive conciliandae foecunditatis gratia, cum animal sit (ut id identidem repetamus) foeturae admodum prolisicae: Adhiberi sane sacrificio Gereali Porcam auream et argenteam nuncupatam, ait Atteius Capito: quae etsi numero hostiarum non sint, nomen tamen earum habere, alteram ex auro, alteram ex argento factam. Propudiatus vero Porcus dictus est, idem asserit Capito, sacrificio gentis Claudiae velut pulpamentum et exolutio omnis recontractae religionis est. Sed ut ad foedus revertamur, Porco etiam caeso sacra fieri solita, quotiens inter populos confecto bello, vel pax fieret, vel foedera confirmarentur. Sed quod Virgilius soeminino genere, Caesa jungebat foedera Porca, dixerit, Quaedam (ait Quintilianus) non tam ratione quam sensu judicantur: ut illud, Caesa jungebat foedera Porca fecit elegans fictio nominis: quod si tecisser Porco, vile erat. Quod vero Servius ait falso dictum a Virgilio, Porca, quod ad hoc lacrificii genus Porcus adhiberetur, Tranquillus in vita Glaudii, cum Regibus


page 109, image: bs109

[note: Capite. 25.] foedus in foro icit, Perca casa,, inquit, tamet si Livius quoque Porcum statuit. Sedenim apud Festum invenies, haec Porcus in sacrorum Pomificialium libris scriptum esse. Porcam autem dicit Veranius, quae familiae purgandae causa Cereri itidem solita est immolari, quod pars quaedam ejus sacrificii fieret in conspectu ejus mortui, cujus funus instituebatur. Extant autem etiam hodie sacrificiorum hujusmodi vestigia Romano solo: nam veteri quodam instituto in defuncti memoriam corbes fuillae eamis atque etiam bubulae in frustra concisae ostiatim circumferunt, singulisque aedibus frustum carnis unum unpendunt, quique lautiorem hanc faciunt viscerationem, Panem et vini sextarium abjiciunt.

NUPTIALIA. CAP. XXXII.

[note: Mos antiquus in nuptiarum iniciis.] QUINSTIAM nuptiarum initiis, antiquis Regibus Porcorum mactare mos erat. Et patentiores quique viri in Hetruria nuptialibus cenviviis, novae nuptae maritique Diis tutelaribus Porcum immolabant: quod etiam prisci Latini et Graeci in Italia factitabant. Unde is qui sponsam ducturus cum omnia apparasset, et spe sponsae frustratus esset, exclamavit:

[gap: Greek word(s)]
Periit quidem Sus, et tulentum, et nuptia.

[note: Ab Erasmi Chil. 4. cent. 1. Prober. 14.] Hysteria sane festa erant, quibus Sus Veneri mactabatur, Argis instituta, cujus rei meminit Callimachus: quanquam apud Sicyonios omne animalium genus Veneri, ut alibi diximus, praeter unum Suem sacrificari solitum invenias. Aristoph. Sed Veneri Porcus non sacrificatur. Causam superius ex posuimus.

TERRA JUNOVE. CAP. XXXIII.

MACTABATUR etiam Majae, sed praegnans, quae omnino terra est, et, ut ait Cornelius [note: Labeo, Maja Dea Porcus sacer.] nomen illi a magnitudine inditum: quae etiam in sacris Magna mater, et Opis vocabatur, cui sceptrum etiam in sinistra manu addebatur, quod eam Junonis potentiam habere putabant. Quanquam sunt qui Majam eandem Proserpmam interpretantur, ideoque illi Porca fieri, Suemque mori meruisse, quia semina, uti distum est, pando eruerit rostro. Proserpinam vero esse vim segetum et frugum omnium per hyemem terrae abditam, per mitius vero tempus in superiori apertaque regione commorantem, mythologi docuere. Majae aute Porcus sacer erat: quo illi cum alio quopiam nullo [note: Epipish. 2.] quam cum terra quicquam commune esse manifestius intelligamus, sitque denique, ut Flaccus ait, amica luto sus, victimae enim numinibus aut per similitudinem, aut per conuarietatem immolabantur, qua in sententia Virgilius dixit:

[note: Grerg. l. 2.] Et in verubus torrebimus exta colurnis

in antipharmacum scilicet: ut hostia nocens eo itidem virgulto coquatur, quod vitibus nocet: nam ea de causa praeceptum ab eodem fuerat, ne inter vites corylus sereretur, quanquam Festus colurnum hastile ex corno arbore mavult esse, quam ex corylo: contra vero Sosipater Charisius colurnum barbarismum esse literarum transmutatione dicit, cum sit Corylus arbor, ita enim apud eum scribitut.

HUMANA HOSTIA. CAP. XXXIV.

[note: Hominum, ut et Porci mactatio usitata Ut Pomponii Mela lib. 2. c. 1. Val. Flacci arg. vib. 2. juben. sat. 15.] RELIQUUM est, ut de humanis hostiis loquamur, quando constat Porcosid beneficii humano generi contulisse, ut pro nobis, in hujusmodi sacrum ipsi succederent. Nam scelera illa mactandorum hominum ubique fere locorum admssa, minime fabulosum habetur: manifestum siquidem est hujufmodi fuisse sacrificium Taurice Dianae, quod receptorum authorum fide testatissimum videmus. Neque quidem Scythae solum haec perpetravere facinora, quos propter ingenita barbaris ipsis feritatem id fecisse minime mirum videtur: sed et AEgyptii antiquitus tales junoni hostias immolarunt. Romani quoque ipsi Jovem, quem Latialem vocabant, humanis hostus coluere. Jam Sicinius Dentatus multis certaminibus illustris, primus apud Romanos hoc sacrum Marti fecit. Sedenim alios quoque fuisse dicit Athanasius, qui postquam a bello victores rediissent, captivos per centurias dividerent, deque singulis unum desumentes, eum Marti jugularenti. Hinc Virgilian. AEneas Pallantis saus Manibus facturus:

--- Sulmone ereatos
Quattuor bic Juvenes, totiem quos educat ufens.


page 110, image: bs110

Viventes rapst, inferias quos immolet umbris,
Captivosque rogi praefundat sanguine flammas.

[note: Saturni colossus adbeneus.] Diodorus aheneum Saturni colossum apud Carthaginem fuisse memorat, cujus brachia porrecta in gyrum erant, quippe ad eum pervenire adolescentes sacrificandi causa cogebantur, in foveam ignis incidebant: hacque sacrificii crudelitate diutissime prolem ipsi suam macta verunt Deo, qui et filios suos devorasse perhibetur: mox cum aliquando scelus abhoruissent, servitia in hunc usum emere instituerunt. Subsecuta inde pestis est, mox obsidio gravissima, quare illi Saturnum sibi succensere rati, trencentos impuberes ingenuos facrificarunt, quamvis, ut in Lucernae hieroglyphicis meminimus, nonnulli ducentos tantum ponunt. Galli etiam morem hunc sacrificandorum juvenum in Saturni cultum (D. Augustino teste) susceperunt. Phoenices quoque atque Cretenses eo et ipsi profecti sunt insaniae, ut filiorum sacrificiis Saturnum sibi placari arbitrarentur, ne in inhumanitatis istius nota novi Heliogabalo inuratur, qui humanas hostias libenter immolavit, lectis ad hoc pueris nobilibus et decoris per omnem Italiam, patrimis et matrimis, ut major esset utrique parenti dolor. Neque temere Appion et Julianus Apostata, et alii Hebraeos carpunt, quod humanis hostiis abusi sint, cum in ore [note: judic. c. 12.] omnium versetur Jepthae Galaaditarum principis detestabile racinus, qui contra Ammonitas profecturus vovit, si victor reverteretur, illum Deo se immolatorum quicunque primus de suae domus foribus egressus occurrisset sibi: accidit vero ut reex voto consecta revertenti filia sua unigenita, cum tympanis et choris gratulabunda occurreret prima, qua conspecta scissis sibi vestimentis inselicitatem suam, et luctuosam filiae calamitatem misera biliter deploravit, neque tamen impio abstinuit sacrificio, cum generosa virgo viriliter indtaret, ne pater voti reus fraudaret Deum, duum tantum mesium implorata mora, qua in montibus virginitatem suam defleret: quo elapso tempore ad patrem magno animo rediit, seque obtulit sacrificandam. Sed id impie Julianus et Appion faciunt, quod Judaeos omnes in unum eundemque ordinem redigunt, atque adeo Christianorum quoque instituta, detortis praepostere horum exemplis, maligne admodum insectantur, contumacium et a divino praecepto prae varicantium moribus innixi, quos neque nos unquam imitati sumus, nec ab ullo unquam pio suscepti: idque dissimulant illi quod a regio Psalmographo tam acriter improbatur, ubi Psal 6. supra 100. clamat, praevaricatores quosdam a vera pietate abalienatos eo dementiae prolapsos. ut et fi lios et filias suas cacodoemonibus mactare non exhorruerint: et ut rem magis exacerbaret, indignationemque suam exaggeraret, ejusdem statim rei repetitione facta, innoxium ait filiorum suorum sanguinem ab eis effusum, et Chananaeorum simulacris oblatum, terra foedissime polluta, quae scelus [note: Sacra a judais hodie facta quo modo.] tantum, et usque adeo impium, execrari videretur. Quin et Chrysostomus oratione contra Judaeos tertia, objicit eis, quod filios et filias suas daemoniis immolarint. Negat hoc Adamantius contra julianum, sed de sacrificio piorum, Deo rite facientium loquitur, non esse eos Judaeos inteliigens, quia legitimis Judeorum sacris recesserunt. Chrysostomus praevaricatores taxat, quia demoniis ea faciebant. Et tamen hodie sunt inter Judaeos, qui cum non possint Christianae severitatis metu homines immolare, qua ratione tamen humano sanguine sacra faciant excogitatur: eo, quippe a thermis, a cucurbitulariis quovis pretio promercatis: ita eo in vitreum aliquod vas infuso, et ad ardentes carbones admoto exciendis daemonibus abutuntur, quos appellarint, quoad sanguis ille deferbuerit, ad mandata adsistentibus, et ad omnia, quae iis sciscitati suerint respondentibus, Sed ut haec non a Judaeis Domini, sed amalis et rebellibus factitata praetereamus, Porcuraque nostrum jam rude donaturi honesta etiam missione pro meritis ornemus, quid ab eo beneficii consecuti fuerimus confitendum. Siquidem Diophantes Lacedaemonius, qui de sacris Deorum opus admodum curiosum elucravit, Porcum ait loco hominis imraolari coeptum ab Atheniensibus: nam prius, uti dictum est qui centum homines caecidisset, Marti hominem faciebar. Magna igitur suillo pecori gratia debetur, cujus immolatione vita sit humano generi condonata.



page 111, image: bs111

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER X. DE IIS QUAE PER GREGALIA QUAEDAM SIGNIFICANTUR. Ex Sacris AEgyptiorum Literis. AD LACTANTIUM PTOLEMAEUM NOBILEM SENENSEM.

GREGALIUM nonnullorum significationes ex AEgyptiorum Aditis erutas, super quibus multa, literatissime Lactanti, apud egregie probum virum Hieronymum Mandolum Picolomineum coenantes in amoenissimis ejus hortis, locuti fueramus, ut in commentarium redigerem suasisti: quod argumenti raritas lectionem hanc faceret non injucundam, et ut addebas, etiam optabilem, quod super his Graeci pauca admodum dixissent, Latini vero pene omnes hujusmodi scientiam propemodum ignorassent: minime quidem hi atque illi tacituri, vel rem adeo doctam in tenebris et situ computrescere permissuri, ha si disciplinae tunc cognitae fuissent. Quota enim ea portio est, quam vel Tacitus, vel Ammianus, vel Merobius, et si qui alii talia curarunt, vixprimis libatam labiis attigerunt? Suasu igitur incitatus tuo, quacunque hic et illic comperissem, et ex veterum praetipuque numis potius quam ex libris didicissem, in usum tantum asservabam meum, quod Principes, quos colimus, hujusmodi antiquitatum cognitione delectari plurimum animadverteram, ut scilicet pro re, quae nasci posset, interdum baberem quod super his non inepte neque imperite dici videretur: quaedam enim omnino hujus generis esse mihi persvadebam Postea viro quam et tu, et Bartholomaeus Carolus Picolmineus, neque non Marius Bandinus sodales tui, tam emunctae naris viri, quique una coenabant, egregie ipsi quoque literati, industriam, studiumque hoc qualecunque meum commendare coepistis, tuque praeclara tot, qua scitu jucunda in veterum numis observata, explicasses, essentque omnes eo in argumento facti attentiores, facile impetrasti, imo, ut verius loquar, perpulisti, ne istiusmodi rei curam, quae omnium literatorum ingenia videretur oblectatum, desererem. Ajebas enim Latinos haec scilicet in re Graecis inferiores esse, quod praeter Marcum illum Varronem, et nostrum Plinium, vixque alterum ab eo, neglexisse quodammodo visi fuerint eruditionem, quam Graeci tam veteres quam juniores tanto studio amplexi sint, ut ne levissima quidem contempserint, et ita res tam publicas quam privatas minutissime perquisierint, easque memoriae commendare nequaquam erubuerint, ut nihil in protritis, curtisque etiam scrutis praeterierint, cujus aliquam non habuerint rationem: hinc magnam antiquitatis tam in verbis quam in rebus cognitionem, ad nostram usque aetatem pervenisse. Fuisse nostros severiores, et sublimium tantum meteriarum amatores, accidereque hinc, ut eorum multa, quae ad ritus, ad mores, ad rem domosticam ad negotii quotidiani usum faciunt, per nostrorum incuriam incognita nobis sint: per Gracorum vero diligentiam, qui tam Latinorum quam suorum res perquirentes nostrae obviam ierint negligentiae, plurima noverimus, quorum neminem eorum, qui nunc eruditi habentur, poenitere possit: et quae plurima in hanc sententiam disseruisti. In hoc igitur studium cum quantum per occupationes meas licebat, avidius incubuissem, multa conscripsi commentaria, quae tamen emendare non potui, quod principium virorum, quibus addictus eram negotia qua tractabam, incoeptum opus saepius interrupere, cogitationnesque meas alio omnes avertere. Et quia te in primis impulsore factum hoc est, necesse quoque tibi fuerit horum partem recognoscere polire, castigareque: ne vel ego tibi frustra paruerim, vel tu, vir admodum gravis, rem nihili consuluisse videaris. Quae tibi obvenerunt, ea sunt, de quibus sermo tunc noster fuit; cum vir rarissimus Franciscus Bandinus Archiepiscopus vester numismata in agro suo nuper inventa magno numero, in mensam nostram iussisset effundi, in quorum bonaparte Hirci, Oves, Arietes signati erant: traxere hac reliquum regegm, ut una viderentur caula posscommode coerceri.



page 112, image: bs112

DE CAPRA. CAP. I.

ESto igitur prima de Capra consideratio, quoniam ea vago lascivoque admodum ingenio praedita, et vorandi aviditate hac illac cursitans, locoque stare nescia, e grege prima omnium prodiit.

AUDIENDI PROMP TITUDO. CAP. II.

[note: A Plin. lib. 8. c. 50.] HOminem auditu praepollentem AEgyptii hieroglyphice significare si vellent, Capram ponere soliti sunt, quam per aures perinde atque per nares spiritum et emittere, et vicissim recipere una cum AEgyptiis tam Archelaus quam Alcmaeon authores gravissimi prodidere: quamvis opinionem hanc maxime reprobat Aristoteles, humanamque diligentiam id nulla adhuc dissectione deprehendisse, aut sensu aliquo evidenriore conjicere potuisse, firmiter asseverat: AEgyptiis tamen commentum placet.

CONSTERNATIO MULTITUDINIS. CAP. III.

[gap: illustration]

[note: Caprarum grex attonitus Plin. ibid.] SUnt qui multitudinem uniuscujusque casu consternatam obstupefactamque indicare volentes, Capram villo a mento de pendente comprehensam pingant. Accidit enim, ut si earum unam ex grege aruncq eo apprehenderis, caeterae stent vesuti stupidae, suos in illam unam oculos conjicientes. Sunt vero qui loco hoc modo Eryngium, modo Moly, vel Origanum etiam quaerant: quem caulem si Ovis Capellave pascendo avulserit, et in sublimi conspicuum erexerit, grex reliquus abjecta pabulicura attonitus reddatur: neque prius pabuli memor fiat, quam caulis illea pastoribus ab ore pecudis abstractus abjiciatur. Cujus fabulae authores etiam citant Aristotelem et Plutarchum. Nos Hieroglyphicum de apprehensa Caprae barba, quam Opilius Aurelius Spirillum vocari dicit, aruncum Plinius ex Naturali historia desumpsimus.

PRO VITIBUS SACRUM. CAP. IV.

[note: In Corinthiacis. Praesertim vitibus ex Plin. ibid.] QUid autem sibi vellet hieroglyphicum aheneae Caprae inauratae, quam Philiasii tanto cultu prosequebantur, ut illi etiam preces allegarent, Pausanias declarat. Quippe cum manifestum sit, sydus, quam Capram appellant, exortu suo vitibus nocere, id honoris ei habitum voluere, quod, ne id accideret, ea potissimum ratione caveri posse judicarunt. Animal porro id cum sit ex domesticis omnibus damnosissimum. lege in Acropolin Athenis adire prohibitum, morsu noxio universa germina abrodens, et, ut more Jurisconsultorum, ac praetorii edicti loquar, pauperiem saciens AliiBaccho Caprum ob hoc mactare maluerunt: ut pestia quae morsu pestilenti vitibus maxime nocet, immolata, [note: Lib. 2. Geo. Ibid. lib. 2.] Deum vitibus conciliaret. Nam et Ascolia sacra, de quibus Virgil. Unctos saliere per utres, ea de causa Baccho sunt instituta: quia utres ex hircinis caprinisque pellibus fieri consuerunt. Quoniam vero Caper vitem abrodens eam veluti veneficio vitiat, excogitatum est in Bacchi gratiam id in utres ludibrium, ut scilicet eos flatu tumefactos per humum disponerent, superque eos saltationibus lascivirent, unde lubricitate pellis suopte pingui delibutae pingues identidem fallerentur, praecipitesque saltatores, sine ullo tamen incommodo, conciderent, effusumque omnium risum excitarent. Eadem antipathiae causa dictum a Virgilio autumant:

[note: Georg. lib. 2.] torrebimus exta colurnis.

Corylos enim vitibus vicinitate sua nocere, experimento compertum est: quamvis Festus colurna hastilia ex corno abore facta potius, quam ex Corylo velit. Contra vero inventum est ex tam pestilente in vites animali maximam capere utilitatem, ejusque beneficio augeri vindemiam: siquidem apud Africanum legas, cornua Caprarum numero tria circum arborem, cui vitis maritata sit in terram affigi, acumine deorsum immisso, ore cornum supra terram paululum extante, ut pluvia, velut


page 113, image: bs113

in vas influere possit, id factum uberrimae fertilitatis in vitibus auxilium esse. Nihilo secius, ut idem Africanus author est, non morsus tantum vitem laedit, verum pulmo etiam ejus contra vini vim arma capit si assetur, et ebriosa cuipiam in cibum detur: efficit enim ut vapor ille, qui temulentiam inducit, retundatur, inaniterque diffletur et evanescat. Quin etiam hircinus adeps, quo falx putatoria obuncta fuerit, ne pediculi in vite generetur, prohibet, ab eodem proditum Africano.

UNIVERSA MUNDI MACHINA. CAP. V.

[gap: illustration]

[note: Pan mund hieroglycum.] HIeroglyphicum erat et Panis signum, ex quo tota mundi machina intelligebatur: capripes enim erat, humana reliquum effigie. Inferior ea pars terram hirtam et hispidam ostendebat, humana vero laevitas atque mollites, tranquillum et defaecatum aethera, mundi ipsius ducem. Huic insuper illa in Nymphas procacitas attributa, et numquam satiata libido: mundus siquidem assidue rerum species progenerat, et humore plurimum utitur, materia quippe generationi in primis et apta et commoda. Quare simulacrum Panos tam sylvis et agris, quam hortis et sontibus et puteis ut tutelaris apponebatur. Commentitium vero est, quod Pana nonnulli ita dictum arbitrantur, quia Penelopes et totius turbae procorum filius fuerit, qua in sententia Theocritiana est apostrophe ad Penelopem, Syringe, [gap: Greek word(s)] , quem quidem Epimenides ex Jove et Callistone genitum asseria poematibus: gemellos enim suisse Pana et Arcada. Sed Aristippus in Arcadico, Jovis et Nympha AEneidos prolem agnoscit. At qui veterum fabulas speciem quandam esse Philosophiae autumant delitescentem in illis doctrinam ita solent explicare, ut Pana ideo dici velint, quod, uti monuera mus, simulacrum ejus universi naturam exprimat: forma enim ejus quascumque tuemur accommo data est. Cornua siquidem et Solis et Lunae similitudinem esse perhibent. Nam alibi cum de Moy loqueremur, radiatam ejus faciem pro cornuta a nonnullis acceptam ea de causa docuimus, quo apud Hebraeos radius et cornu sint univoca. Pantherae pellem, stellarum, ut Probus arbitratur, u quidam alii, simulacrum esse terrae, quae mira sit varietate conspicua: inferioris partis villos omniu[?] terra nascentium imaginem haberi. Fistulam, spirantium in orbe toto ventorum imitationem: Ca[?] prinam faciem, repentinas procellarum turbationes, quaeque toto aere sunt mutationes, indicare Jam per femora hirta, sylvosa loca, per crurum exilitatem, montium abrupta figurari. Sunt qui fal cem etiam manu praetentam illi attribuunt, quod dubio procul labores, quos operibus mortales impendunt, indicaret. De Hirco autem qui Alexandri Macedonis apud Danielem indicium fuerit alio loco dictum. Hic illud potius ponam quod Eucherius tradit, ex Caprae symbolo justos intelligi ex [note: Cant. c. 4.] Gentibus praecipue venientes, eoque spectare Salomonis dictum: Capillatura tua sicut grex Caprarum, quae revelatae sunt ex Galaad, sumpta scilicet inde similitudine, quod Caprae de sublimi cibum petunt, veluti pii quae superne sunt ad animi cibum investigant.

LIBIDO. CAP VI.

CAprinum adhaec genus in Chimaera: Capra enim et Chimaera idem: quippe in nequitia Bellerophontis virtute domita, medium tenet, quod libidinis affectum notat, ea videlicet de causa [note: Georg. l. 4. Plin. lib. 7. cap. 2.] quod hujus generis animal in libidinem et procacitatem sit immodicum, hoedosque petulcos eadem ratione dictos a Virgilio legimus. Deque Satyris idemtidem capripedibus eadem omnium [note: De Satyris historia ex Pausania.] consensu feruntur, non posse quidem eos libidine satiari. Minime vero fabulosum esse de Satyris commentum, ostendit Plinius, qui illos in Subsolanis Indorum montibus inveniri tradit, hunana effigie animal pernicissimum, ut propter velocitatem nisi senes, aut aegricapi nequeant. Sed et Pausanias haec de illis audisse se profitetur, Euphemum quendam probatae fidei virum, aliquando sibi narrasse, cum in Hispaniam navigaret, adversa tempestate se in exteriorem Oceanum esse delatum, postque multorum dierum navigationem, ad insulas quasdam desertas pervenisse, quas homines


page 114, image: bs114

ferino trucique aspectu sylvestres inhabitabant, corporibus hirtis, pilorum colore subrufo,

caudis equina pene majoribus praediti, qui posteaquam nautas illuc advectos inspexissent, ocyus omnes ad extremum littus accurrere, vocem quidem nullam, sed stridorem quendam informem et inarticulatum emittentes, in foeminas autem quae navi illa casu vectabantur, eos adeo furiosus invasisse, ut aegre ab injuria etiam caesi flagris abigi summoverique potuerint, Veritos vero nautas ne quid indignum paterentur, inhibita navi procul in anchoris stetisse, barbaram vero quandam melierem, quam secum habebant, in littus exposuisse, in quam omnes petulantissime debacchantes per omnia corporis cava libidinem exercuerint easque Satyrorum insulas a navigantibus appellari, Euphemus idem asserebat.

FEBRIS. CAP. VII.

SUnt qui febrem ex Caprae simulacro significent: propterea quod animal ideo semper incommodo laboret: hinc anima illi semper ardentior, ita ut attacta pastu exurere videatur. Vehementem vero in quocumque animali calorem, febrem esse, tum Aristoteles, tum alii prodidere. Ea autem de causa in ejus venditione dominus sanitatem praestare minime cogitur, tantum vero sufficere, si eam eo die bibisse comedisseque profiteatur. Florentinus, author admodum celebris, qui inter multa quae reliquit literarum monumenta, etiam de re rustica non incuriose conscripsit, ita semper febricitare Capras ait, ut si quando deficiat febris, intereant.

AUGUSTI GENESIS. CAP. VIII.

[note: Sueton. in Augusto c. 94. haec ad verbum. Augusti numus.] IN numis quibusdam argenteis Capricorni coelestis signum hieroglyphice cusum aspicias, indicat id, ut ex Tranquillo didici, Augusti genesin. Nam cum Theagenes Mathematicus, ad quem in secessu Apolloniae una cum Agrippa comite accesserat, genituram ejus inspexisset, exiliissetque et adorasset eum, tantam mox fiduciam fati Augustus habuit, ut schema suum vulgaverit, numumque illum argenteum nota sideris Capricorni, quo natus est, percusserit. Numum hunc attrectavi, in quo Capricorni signum est in piscem desinens, quod sphaeram intra priores pedes positam evolvere videtur, ab altera parte Augusti caput.

MERETRIX. CAP. IX.

VT vero redeamus ad Capram, ea cum pestilenti morsu praecipue noceat, ingenii meretricii, convenienti admodum hieroglyphico, symbolum habetur, ab orequippe cujus damna tot mortalibus inferuntur: nam veluti germina praecipue Capra pervestigat, quae depascitur avidissime, [note: Nico Attica meretrix.] ita meretrix cupida est in primis adolescentioris aetatis, utpote quae ob imperitiam magis ido nea sit ut facillime decipiatur. Unde non illepide Nico Attica meretrix [gap: Greek word(s)] , id est, Capra cognominata est, quoniam mercatorem adolescentem Thallum, qui in Atticam carias et mel Hymettium empturus advenerat, obligurisset, [gap: Greek word(s)] autem germen est: quem lusum haud injucunde Machon ita explicat,

[gap: Greek word(s)] .

quod nos ita reddidimus:

Nico olim meretrix fuerat, mox Capra vocata
Est, quod amatorem eximium cognomine Thallum
Fortiter absumpsit.

Neque aliam ob causam Caprae lumbi sacrificiis offerri apud Hebraeos prohibebatur, nisi quia necesse erat lumbum esse immaculatum, vel, ut alii, integrum, seu ut alii, perfectum. Capra vero cum pro delinquente ponatur, immaculatos lumbos habere non potest.

NEQUITIAE FACINOROSITAS. CAP. X

MErito itaque viri libidinosi probra et impudica facinora notare si vellent AEgyptii Sacerdotes, Hircum potius, quam Taurum pro hieroglyphico fingere instituerunt. Taurus enim


page 115, image: bs115

[note: Tauri et Hirci Vencrea libido eoparatur.] licet inguine sit praecipue validus, et in re Venera perpetranda promptissimus, non tamen inscendit quoad anniculus fiat, neque quidem juvenca recentior quam annicula Venerem patitur, nisi ostento: Hircus vero septima posteaquam natus est die, ut apud AElianum est, alii septima dixerunt hebdomata, rem Veneram aggreditur, improle tamen et infoecundum semen ejiciens, veluti Tauri quoque usque ad bimatum: licet alioqui non nisi quadrimos eos generationem implere non nulli contendant. Sed enim Hircus celerius porro quam quod vis aliud animal inscendit, recteque ab Horatio libidinosus appellatur, cujus foecunditatis gratia inter Deos insipienti seculo annumeratus aliquando est, perinde ac Panes et Satyri. Is quippe apud AEgyptios Mendesio civitate multarum et formosarum puellarum collegio curabatur, sacro inclusus fano, cui selectiores Capras non intelligenter educabant: author est Plutarchus. Et Veneris simulacrum, quae Hirco insideret, Pausanias observavit, non alia de causa puto, quam ob hujusmodi petulantiam. Et Mathematici mulierem nudam, quae Hircum humero gestet, vigesiwo secundo gradui Virginis adscripsere, ex eo impudicitiam ejus significaturi, qui gradu eo oriente natus esset. Huic geneti brutorum similis fuit Heliogabalus, qui mulieres numquam iteravit praeter uxorem: ille, ut Alexander Severus ait, non solum [note: Auctor Lampridius.] bipedum, sed etiam quadrupedum spurcissimus. Jam vero Sacrae literae dum Hircos Hoedosque immolandos monent, nequitiam omnemque libidinem jugulandam indicant, ut interpretatur Adamantius: cujusmodi etiam interpretamentum habes apud Cyrillum, perinde ac etiam reliqua Levitico contenta, ut facile iis accedam, qui opus id adscribunt Adamantio. Hoedi autem fere passim in Divinis literis hieroglyphice pro perditis et nequam hominibus libidinis et aliorum scelerum facinoribus inquinatis designantur: idque manifestissime cognoscitur ex eo, quod Dominus noster consummationem seculi, ut ait Hesychius, narraturus, ovibus a dextera statutis, pollicicus est eis justorum benedictionem, in hos autem sinistra segregatos, dira illa omnia, quae in profligatissimum quemque decernuntur, comminatus est. Ita vero pro sceleribus Hircus ponitur, ut in Divinis literis statuatur ante aras Hircus vivens, sacerdosque utraque manu super caput ejus imposita confiteatur universas populi iniquitates, delicta admissaque prave et impotenter, omniaque in ejus caput increpans aggerat, mox per hominem certum in inviam desertamque solitudinem emissum deportari jubeat. Illud etiam addunt ad causam, quod asperum gerit pilorum indumentum: asperum interpretantur peccato refertum, atque ita mortale genus omne mystice per Hircum accipitur, quia nihil est peccato asperius, diceret Hesychius. Sedenim quod de Capro emissario tetigimus, sunt qui eum signum esse velint profugarum legionum, quae a Deo defecerunt quaeque in foeditatem et horrorem damnatae in omne seculum, ceciderunt.

DIABOLUS. CAP. XI.

[note: Hircus Diaboli symholum.] ADAMANTIUS itaque Hircum ait Diaboli symbolum esse, ubi ita interpretatur: Cum vero admartyrium duceris, Hircum obtulisti, quia scilicet authorem peccati Diabolum jugulasti. Hinc vulgo receptum, ut malo Daemoni cornua passim attribuantur. Nequitiam porro per Daemonem intelligi, in humanicipite Serpente loco suo declaratum est. Jam hirsuta apud Esaiam inuenias genera Daemonum, hos nonnulli etiam doctissimorum, Incubonos vel Satyros, aut quosdam sylvestres homines putaverunt. Maximus Tyrius, ubi Midae fabulam scribit, qui Satyrum per insidias ceperit, a quo omnia fieri aurea impetrasset, Satyrum, inquit, ebriosum Damonem, infuso in frontem mero, captum esse.

PETULANTIA DOMITA. CAP. XII.

[note: Herculis Proculique libido.] GRAECI autem Poetae Caprum ab Hercule domitum ea de causa finxerunt, quodis cum procaci lascivia homines ipsos antecelleret, domitus a virtute, impositum petulantiae modum, extinctosque libidinis aestus, suppressosque procacitatis impetus demonstraret. Nam ejus nequitiae vir fuit, ut triginta una nocte mulieres aliquando feratur iniisse: et ut apud Athenaeum est, idem septem diebus quiquaginta filiabus Thestii virginitatem imminuit. Illud de Proculo, qui Probi tempore tyrannidem inuasit, vel ex epistola sua manifestum est, qua se nocte una captivas decem ex Sarmatia constuprasse gloriatur, seque inter fortes annumerari affectat, dum mollitiem suam maxime


page 116, image: bs116

commemorando manifestat. Quod vero Junioni Capras immolare primus Hercules instituerit, id ea de causa factum, quod alterius hostiae sibi facta copia non fuerit, cum ei Deae saerificare vellet, propterea quod sibi adversus Hippocoonta pugnanti adversa non esset, quae res tangitur a Pausania libro 3. At Lacedaemonii Dianae cognomento Corythaliae sacrum in agris facientes, non nisi Caprarum carnes in opsonium adhibebant, neque aliud animal praeter id hujusmodi facris immolari fas erat. Apud Xenophontem legas, Athenienses, quo tempore Persae cum ingentibus copiis Athenas deleturi in eorum fines invaserant, Dianae votum feciffe, tot ille se Capras immolaturos, quot hostes occidissent.

ADULTERAE CONJUGIS MARITUS. CAP. XIII.

NEque illud inventum adeo novum est, ut nullam sapiat antiquitatem, quod hodie vulgo Caprum [note: Sumptum videtur ex Odyss. lib. 1.] eum appellamus, qui conjugem habeat adulteram: erat enim et hoc apud veteres hieroglyphicum, atque illud insuper adagium ferebatur in spurios, si de patre quispiam quaeritaret, ut [gap: Greek word(s)] , responderent Matris quippe, uti Capra, itidem, utpote qui de patre incertum ferret, propterea quod Capellis nullum ducem pastores constituunt, ait Aristot. veluti suos Ovibus Arietes, suos Bubus Tauros, et ita plerisque aliis. Caprarum siquidem natura instabilis, lubrica, atque mobilis admodum est, quare Hoedus in Caprilibus a matre tantum dignosci potest. Merito itaque vir, de cujus liberis uxor tantum possit internoscere, Hircus appellatur, et [gap: Greek word(s)] per Hircum figurabatur. Nam et Catullus in hanc sententiam, Putere caeteros Hircos, dixit. Quod vero sunt non illiterati viri, qui dicterium inde sumptum putant, quod Hirci suas foemellas iniri facile patiuntur, etiamsi coram spectaverint, ut quem notat Juvenalis cum dixit:

Doctus et ad calices vigilanti stertere naso:

aliter traditum ab AEliano legimus, qui sentire Hircos rivalitatis affectum testatur exemplo Grathis pastoris Calabri cujus dormientis cerebrum Caper cornibus in eum incitatis eliserit, propterea quod deprehensus esset ab eo cum Capella quam amabat Venerea copula misceri: de quo Probus Georgic[?]n primo, sed, uti dictum suit, copiosius AElianus. Rusticum enim et imperitum id genus hominum, hac plurimum nequitia famosum invenias, unde jocus apud Theocritum:

[gap: Greek word(s)] .
AEpolus inscendi vide at si quando Capellas,
Liquitur obtutu, quod non Caper ipse creatus.

[note: Beccum vocabli antiqui etymon.] Quod vero vulgo Beccum ejusmodi notae hominem appellant, quippe cui conjunx sit adultera, atque etiamnum animal hoc ita vocitent, antiquissimam esse dictionem, in Graecorum habetur commentariis. Apud historicos enim legere est: Psalmetichum AEgypti Regem Phrygiorum antiquitatem, de qua magna inter Phrygas et AEgyptios contentio fuerat, in AEgyptiacis pueris humano omni consortio inhibito educatis, eo argumento deprehendisse, quod ex suapte Bec pronunciarent, quae vox proprie Caprarum et Hircorum est, eoque vocabulo Phryges panem appellarent. Rostrum vero avium plerisque nunc Italiae locis, olim vero tota Gallia Beccum nuncupabatur, et beccare passim pro mordere decerpereve dicitur. Quasi vero fuerint primitus homines a Capris enutriti, naturaque ipsa vocem enunciare docuerit, quae ad alimonlam magis necessaria videretur, id honoris Phrygibus adjudicatum, ut antiquissimi omnium haberentur. Quaque ratione balantes Oves, et latrantes Canes appellamus, eadem illi beccos Hircos vocavere.

DE ORYGE. CAP. XIV.

INnter minores AEgyptiis greges Oryx est, quem nonnulli Caprarum adscribunt generi. Hunc [note: Observatio Mathematica AEgyptiorum de Oryge.] ex omnibus animalibus solum adverso pilo esse authores tradunt.

MATHEMATICUS. CAP. XV.

PEr hoc animal pictum aut sculptum, Mathematicum hominem hieroglyphice intelligebant: siquidem AEgyptii, cum Sothen astrum illud suum, quam nos Caniculam appellamus, magno


page 117, image: bs117

cultu prosequeremus, idque die, quo praecipue oriretur, soliciti admodum essent animadverterunt, Orygem sideris ejus ortum sentire, atque etiam clamore edito significare, quasi vel ortum nunciet, vel salvere jubeat. Sedenim eo tempore quo astrum illud oritur, ajunt Capras omnes, quotquot AEgyptus habet conversas ad ortum prospectare, peractamque ita revolutionem cum fide fieri exploratam, consentireque in id Mathematicorum supputationes. Quinetiam, ut nonnulli alii tradunt, Oryx stat contra, contueturque stellam, ac, veluti numen adesse sentiat, procumbit adorabundus: quare primas illi partes in hujusmodi significato tribuere, cum [gap: Greek word(s)] tam insignis cum eo sidere animal moveret, et ea viderent ab eo deprehensa, quae longa mortalium studia non nisi multarum aetatum successu et observationibus per manus traditis, consequi potuere: coeli motu praesertim assidue variante, quadamque veluti trepidatione vacillante.

SOBRIETAS. CAP. XVI.

[note: AEneid. lib. 10.] HAbet et id temperaturae cum Sirio, quod velut ille si[?]im semper affert mortalibus (ut Maro dixit) aegris, hic assiduam, imo perpetuam sitim praefert, et ex natura loci potu omnino caret. Quare virum perpetuo sitientem, imo dixerim ego maxime sobrium, per hujus animalis effigiem significabant: quin et remedia sitientibus ex eo comparabant, liquore quodam in ejus corpore haustus saluberrimi reperto.

DE OVE. CAP. XVII.

OVis nunc persequar significata, verum ea non tam ab AEgyptiis, quam ab Hebraeis et Graecis authoribus desumpta, quibus nonnulla etiam addemus a Romanis accepta: trahet vero secum haec dictio Agnum simul et Arietem.

STULTITIA. CAP. XVIII.

[gap: illustration]

IN primis autem significatum illud super Ove comperi ut ex ejus simulacro stultitia significaretur: nam usurpatione vulgi Ovis cognomento insipientes appellantur, in quos adagium etiam fertur, [note: Obium mores.] [gap: Greek word(s)] . De socordia vero stoliditateque animalis illud in ore omnium, [gap: Greek word(s)] , Instar Ovis, Latini dicunt, quod more Ovium Graeci. Et Aristophanes, Vespis, ad hujusmodi stoliditatem respiciens, considere ait ovillum pecus in concilio. Quare Accius in somniis ponit ovillum foetum in Tarquinium. concitatum, tanto vero impetu arietantem, ut Regem solo prosternat, quod Brutum indicabat, quem Tarquinius hebetem aeque ac pecus esse putabat, nomine etiam ex re, quae simulabatur indito, cum tamen is pectus egregie sapientia munitum gereret. Sed et Fabius Maximus, quod ab ineunte aetate aliquanto hebetior videretur, quietemque et taciturnitatem adamaret, neque ad capessendas disciplinas promptitudine aut docilitate ulla praeditus esse judicaretur, magnamque de se torporis et insipientiae suspicionem apud domesticos concitasset, Oviculae cognomento appellatus est. Porro autem in sacris, cum Ovem offerre Deo admonemur, expertes rationis motus insipientesque cogitationes, et quaecunque per imprudentiam peccavimus, corrigere jubemur, ut admonet Cyrillus: sed longe plenius [note: Vellus aureum.] Origenes. Hinc [gap: Greek word(s)] appellavit Diogenes virum quendam indoctum, sed splendide vestitum. Nam et proverbium illud, uti sup[?]rius, Oviles mores, de iis qui minimum ingenio valent [note: Obis in sacris hieror glyphicum. Psal. 36.] dictum invenias. Divinae etiam literae plerisque locis homines divinae institutionis expertes, indocilesque nunc Oves, nunc pecora nuncupant, quod in contemplationis sublimitatem suspicere nequeunt: sed cum soli sint voluptati dediti, ea imitantur animalia, quae, ut Graeci est nominis etymologia, natura prona atque ventri obedientia finxit. De hujusmodi genere hominum quod recte olim instituendum esset, dictum ajunt, Homines et pecora salvabis, Domine. Nam quod Dominus praecipit, eum qui voluntaria dona offert, de Bubus vel de Ovibus offerre, ex utroque Jumento similem designans hominem, qui nihil acuminis neque ad virtutem, neque ad militiam haberet: sed traheretur


page 118, image: bs118

ab alio, uti Boves, et Oves, quae animalia sunt insigniter mansueta, eos qui manu trahunt facile sequentia: ideoque non omnium haec munera, sed Judaeorum tantum esse videbantur: propterea quod illis, tametsi virtutis nihil operarentur, sufficiebat tamen nihil inique agere. Atque huc Davidicum [note: Deus criaiurarum conservator.] illud citat Hesychius: Homines et Jumenta salvos facies, Domite. Neque sum nescius, pastores Ovium apud AEgyptios ignominiae cujusdam nota, et pene prophanos habitos, quo nomine Appion, ut apud Josephum est, Itraeliticos populos appellita bat: atque ipsi hoc in historia sacra dissimulant. Sed ut simplicitatem illam vivendi, quae colligitur tam ex nostra, quam ex antiqua gentium pene omnium memoria, praetereamus (certatim enim scriptores omnes primum hoc humanae vitae institutum laudibus omnibus ad coelum ferunt) est et mystica interpretatio, qua AEgyptii posteriores ii, qui a priscis illis longe desciverant, non pastores ipsos, sed pastorum significatum odio prosecuti deprehenduntur. Namqui corporis incitationibus, ejusque voluptatibus indulgere sibi permiserit, dubio procul hos, qui recta moneant, quadam velut execratione declinabit. Atque id denique erat in causa, ut abolitis jam antiquioribus illis priscorum sacerdotum institutionibus, qui papyro victitabant, qui castimoniam et synceram animi puritatem amplectebantur, recentiores mox ex otio et opulentia ad delicias et illecebras prolapsi, in quas cursu effusissimo ferebantur, coeperint pastores hujusmodi pariter aspernari et abominationi etiam habere: utpote qui, ait Horatius, nil vellent ab iis audire, nil discere, nil quod aegros levare posset, fidis offenderentur medicis, amicis irascerentur, si quando eos funesta veterni suffocatione arcere properarent. Sic et Cainus pastorem fratrem, hominem quippe pietati addictum, ferre non potuit, cum ipse terrenis tantum affectibus mancipatus esset. Sic passim etiam nunc probi modestique viri a potentioribus ignominiose accipiuntur, scelesti, impostores, parasiti, et ambubaiarum collegia in honore sunt, et quaecumque appetierint commoda consequuntur, atque ita demum.

Potores, bibuli, media de nocte Falerni
Oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
Nocturnos jures te formidare vapores.

DOCTOR VIRTUTIS. CAP. XIX.

UT vero ad pastores nostros revertamur, pastorem Ovium Ambrosius interpretari videtur disceptatorem rationis, doctoremque virtutis. Et ubi scriptum, filios Arietum Domino offerendos, Principes Ecclesiarum exponit Eucherius: et Oves intelligit eos, qui simplici, vera, puraque fide pietatem hanc nostram amplectuntur: de quibus Christus, Oves meae vocem meam audiunt, et ad Petrum: Pasce Agnos meos. Quo super exclamat Salomon; Pasce animas pecorum tuorum: de quibus scriptum est, Arietes duos in primitiarum sacrificio ad septem Agnos immaculatos anniculos, et vitulum unum de armento adjici debere. Praeclara quippe mandata diceret Hesychius, et virtutes quas sequi alias velut [note: Aries oblatus quid.] Oves oportet, ad primam illam oblationem applicandas. Quod vero Aaron pontificalibus jam ornamentis instructus Arietem obtulit in holocaustum, per Arietem, Theologi, ut idem Hesychius, Christum intelligunt immolatum: ille enim ducatum praebere Ovibus euntibus in pascua, et ad egressum ingressumque a caulis et in caulas solet: sicut et Christus dux perfectae conversationis est, a quo videlicet ea sumpsit exordium, atque ideo intrare et exire Ovibus praecipiebat.

INNOCENTIA. CAP. XX.

ANte alia autem tam Ovis quam Agnus hieroglyphicum est innocentiae. Hinc illud apud Cyprianum sapientissime scriptum libro de Livore: Meminisse debemus, quo vocabulo Christus plebem suam appellet, quo titulo gregem suum nuncupet. Oves nominat, ut innocentia Christiana Ovibus aequetur: Agnos vocat, ut Agnorum naturam simplicem simplicitas mentis imitetur.

MANSVETUDO. CAP. XXI.

ET imbellem, purum, simplicem, ac egregie mansuetum hominem, eundemque immaculatum, ac pectore candidissimo praeditum hieroglyphice significare qui volunt, Agnum pingere consueverunt: id enim mansuetissimum ejus ingenium exposcere videtur. Nam et ipso vocabujo [gap: Greek word(s)] puritatem castitatemque significat. Et antiqui sacrificuli auguresque Maximam hostiam ovili pecoris appellabant,


page 119, image: bs119

[note: Ovis vel Agnus maxima hostia.] non ab amplitudine corporis, sed ab animo placidiore. Comprobant etiam hoc sacrae literae, et nostri Servatoris insigne: Agnus, ab omni Christianorum antiquitate summa exceptus veneratione: de quo fertur illud a priscis vatib. dictitatum, TANQUAM AGNUS. Nam ut Agnum coram tondente obmutuisse, Agnum patibulo applicitum anniversaria nobis commiseratio et ploratus redintegrat. Et praecursor ille Deo plenus, Agnum hunc intento digito commonstravit. Hoc vero picturae genus cum synodo sexta jam antiquatum esse percepissem; neque satis mihi faceret Latina traductio, ad Graeca me contuli exemplaria in quibus rem ita traditam inueni: [gap: Greek word(s)] Id est in quibusdam veneran darum imaginum picturis Agnus digito praecursoris indicatus delineatur, qui receptus est in effigiem doni illius optatissimi, quo genus humanum Deus Opt. Max. honestavit: cui Gratiae nomen ab excellentia quadam indidimus. Ille enim sub eo velamento verum Agnum, ad quem dictata nostrorum veterum respexere, Christum Deum nostrum ostentat. Nos vero figuras, et descriptiones veterum, prout sunt veritatis nota, praefigurat ionesque Eccesiae concessae, honorifice atque libenter amplectentes, gratissimum tamen donum illud a Deo nobis liberaliter erogatum praeferimus, ipsam rei veritatem, ut quae illa veterum dictata jam adimpleverit admittentes. Ut igitur quod perfectum atque absolutum est in picturationibus etiam, quae omnium oculis objiciuntur, describatur, Agnum, qui peccata mundi tollit, CHRISTUM Deum nostrum humana post hac effigie, pro antiquo Agno pingendum esse decernimus: quippe qui per hujusmodi figuram, humilitatem verbi illius quod a Deo processit, intelligamus: memoresque simus, eum nostri corporis exuvias suscepisse, ac perinde cruciatibus affectum morte nobis salutifera decessisse, mundumque inde redemptum esse, manu quasi praevia deceamur. Quid vero super his Latinus interpres, quid Doctores asserant, alii viderint, Decret. de consecratione, distinct. 3. can. sextam sanctam Synodum. Traducere enim mihi religio fuit, cum illa jam sint ab Ecclesia recepta. Quin et Ovem pro masuetudine poni passim videas, praecipue vero in Evangelica, uti dictum, disciplina, ubi Oves et Hoedis segregandae praedicuntur. Vitam siquidem illi peragunt intaminatam, qui masuetudinem amplectuntur, et ab eo, qui mitis est, et humilis corde, suscipiunt morum rationem, paratique sunt tanquam Oves ad jugulationem, si sit opus, trahi, ut Dominum imitentur. Sane Ovem Hesychius hominem prae se ferre tradit in Divinis literis, qui simplex admodum sit, neminique noceat, et a perperam factis abstineat: de quo plura alibi. Hoedi vero petulci sunt atque erratici, qui praerupta quaeque rupium, et loca praecipitiis exposita consectantur.

OPULENTIA.

APUD alios historiae sacrae scriptores, Ovis est proventus etiam et feracitatis indicium, cui Graecae dictionis vox ipsa etiam favere videtur. Nam ut plerique interpretantur, [gap: Greek word(s)] , quasi [gap: Greek word(s)] appellatur, quod rerum earum opulentiam signisicat quae ad victum faciunt. Sed ut in ovibus persistamus (latum enim est [gap: Greek word(s)] vocabulum) ubi Hesiodus ait, [gap: Greek word(s)] interpretes ajunt [gap: Greek word(s)] , de imperio et opibus debere intelligi: propterea quod Prinpipes olim pastoralem vitam agere soliti sunt. Sane veteres in tanto Oves honore habuere, ut ex iis tantum opes fieri existimarent, et pecuniam et peculium inde dicta Jurisconsulti tradunt, ideoque fictum Oves lanam olim auream habuisse. Hinc cum Hercules ex Africana victoria nihil praeter Oves abegisset, [note: Herculis aurea mala.] aurea mala secum asportasse dictus est. [gap: Greek word(s)] enim dicitur Ovis, et ea locutione pomum usurpatur. Sunt enim qui scribant, in illis hortis, qui Hesperidum fuisse dicuntur, oleastros tantum progerminari: alii autem cotonca ibi latissime provenire tradunt, eaque a colore aurea nuncupata. Nam quae in manu Herculis poma tria statuuntur in antiquissimis ex aere statuis, cotonea sunt, de quorum significationibus loco suo inter arbores disseruimus.



page 120, image: bs120

FELICITAS. CAP. XXIII.

[note: Ecloga. 4.] IN Hetrusca disciplina observatum invenio, felicitatem ex Ove portendi: praesertim si Ovis insolito colore fuerit, quod mihi Virgilius optime tetigisse videtur, ubi dicit:

Ipse sed in pratis Aries jam suave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera succo.

De quo legitur apud Hetruscos: Purpureo aureove colore Ovis si aspersa fuerit, Principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate, laetioremque efficit. Ex [note: Aurea Agna Atrei.] quo nata inter greges Atrei aurea Agna, principium discordiarum illi ac Thyesti fuit, fratre scilicet invidia fraternae felicitatis exulcerato. Unde illa citantur a Cicerone ex antiqua tragoedia Atreo, de Nat. Deor. III.

Addo huc quod mihi portento coelestûm pater
Prodigium misit regni stabilimen mei,
Agnum inter pecudes aurea clarum coma.

Auream enim Agnam Thyesti puero natam, et Pausanias et Plato meminere: animalque id ex lapide impositum ejus tumulo, ejusdem rei monumentum, Pausanias idem attestatur. Esto autem hoc apud historicos. Sed felicia illa portendi ex eventis comprobatum, tunc praecipue cum Agnus natus esset vellere in fronte purpureo in villa Antonini cujusdam plebeii viri, eo die atque hora, qua Geta, Antoninus inde nuncupatus, Mediolani natus est. Verum is, in cujus aedibus Agnus editus fuerat, cum Imperium Antonino ex hoc portendi audisset abAruspice, de se dictum putans, ne fatum propalaretur agnum statim occidit, quod omen fuit Getam, qui et Antoninus vocabatur, ut subsecutum est, ab Antonino fratre necandum esse, quod apud AElium Spartianum, et alios habetur: usque adeo authores ea etiam quae nihil attinent, in usum adsciscunt suum. Eaedem Oves Diadumeno nascenti Imperium portendere, cum in agris patris Oves purpureae duodecim natae essent, quarum una tantum varia fuerat. Et Mathematici, quos tamen hic ridet Ambrosius, eum ad eroganda multa idoneum, atque itidem ad acquirendum dicunt, qui invadente in horoscopum Ariete fuerit in lucem editus. Nam hoc animal et vellus absque ullo dolore molestiave deponit, et a natura facile rursum eodem vestitur. [note: Asinam Ove mutandam cur praeceptum.] In eamdem fere sententiam Ambrosius interpretatur divinam legem, ubi Asinam Ove mutandam in sacrificiis instituta Dei jubent. Asina quidem Animal laboriosum, Ovis vero frugi, et non parvi proventus. Fructu igitur mutandum esse laborem, dicit Dominus, id sub hoc verborum velamento subinnuens, quod uniuscujusque laboriosi operis finis ad fructum respicere debeat. Neque tamen ignoro esse, qui simpliciter intelligi velint praeceptum hoc, ea de causa, quod Asina sit immunda, ideoque in Ovem, quae munda est, commutandam. Sunt qui hoc verborum involucro dicant, laborem et industriam omnem affectu simplici commendandam, per Ovem simplicitatem tantum, ut etiam superius dictum est, accipientes. Qui vero profundius rem exquirere sibi videntur, liberandam ajunt animam, ab iis quae fructum non habent, cujusmodi ea sunt, quae solo sensu percipiuntur, cum fructus per Ovem omnino exprimatur, per Asinam vero sensus ipsi materiae simpliciter appliciti.

MULIEBRE OFFICIUM. CAP. XXIV.

[note: Nova nupta in pelle l nata quid.] QUod vero novam nuptam veteres in pelle lanata considere jubebant, vetustum referre morem videtur, quod id vestimenti olim usui fuerit. Sed illud magis verisimile, quod hoc gestu adductas, se ad praestandam lanificii operam marito pollicere viderentur. Nam ad haec usque tempora plerisque Italiae locis, postero quam nova nupta mariti domum ingressa est die, illi e geniali thalamo mane prodeunti obviam propinqui fiunt, colum, fusum et lanam, acum et forficem, rutabulum, peniculum, quodque cuique in promptu fuerit instrumentum, omneque vas domesticum offerentes: quo ea muliebris haud ignara officii, se non ad delicias et voluptates, sed ad faciendam lanam, et alia quae frugi sint curanda, venisse reminiscatur.

FOECUNDITAS. CAP. XXV.

SAne quidem Junoni regnorum et opulentiae praesidi, partuumque sospitatrici, Oves ambiguae, hoc est, ut Bebius Macer ait, cum duobus Agnis altrinsecus alligatis sacrificabantur a matronis, quae gemellos peperissent. At Siconii graves Oves Diis benevolis et fortunatis, quas ipsi [gap: Greek word(s)] , Athenienses [gap: Greek word(s)] vocabant, felicitandae rei domesticae causa immolare consueverunt. Herculis quoque divitiarum et proventus Deo, Ovis ramis quatuor imposita pro Bove, qui se sacris surripuerat,


page 121, image: bs121

litasse perhibetur: unde ipse Melon, et Mellus appellatus, quod Latine diceretur Ovillus. In Pomi vero commentario plura super hoc narrabuntur.

PECUNIA. CAP. XXVI.

ADhaec, licet Ovidius et alii non imperite dixerint, Pecuniam a pecudibus appellatam, quod peculium, uti superius ostensum, olim omne a gregum numero censebatur, eaque de causa Maronius Corydon divitias ostentaturus suas dixerit,

[note: Eclog. 2.] Mille meae Siculis errant in montibus Agnae:

Illud tamen satis constat aes prius nota pecudum signatum a Servio Romanorum Rege; unde Varro etiam, ut apud Marcellum est, Unam Ovem multam dictam, ait, cum citatus neque respondit, neque excitatus est. Unum vero virili genere dixit: sive quod numum intelligeret, sive ad imitationem [note: Ovis masculino genere.] Homeri. Ab hoc Marcelli loco fragmentum est etiam in antiquissimo. quem Romae vidi, codice. [note: Obis masculino genere.] In commentariis tamen sacrorum Pontificalium crebro lectum ajunt, hic Ovis, et haec Agnus, ac Porcus: quae, inquit Festus, non ut vitia, sed ut antiquam consuetudinem testantia debemus accipere. Ex quibus omnibus liquido apparet, non inepte Pecudem pro divitiarum hieroglyphico accipiendam.

PHTHIRIASIS. CAP. XXVII.

[note: Vestes ex vellere Ovium a Lupie occisarum cur aptioros ad pediculos progignendos. Carminum lib. 4. Od. 1.] SUnt qui hominem pediculositate consectum significare si velint, ovillam illi pellem inducant, quam Lupi caput impactis dentis dilaceret: siquidem Ovium quas Lupus occiderit pelles, ac vellera, et facta ex his vestis, longe quam caetera aptiora sunt ad pediculos procreandos. Quod cum sit tum ab Aristotele, tum ab aliis receptum, quaesiere multi causam, illudque cupediariorum experimento deprehenderunt, carnes hujusmodi quae lupinis dentibus laceratae fuerint, dulciores esse: quod tactum ab Horatio volunt, ubi inter ea, quae jucundiora deliciis regiis enumerat, Hoedum etiam ereptum Lupo recenset, quod ego tamen ad frugalitatem potius retulerim, utpote qui eo loco parfimoniam in primis laudet, hisque tantum carnibus fruatur, quae aut inemptae sint, aut nisi absumantur periturae. Vel ex eo magis jucundum, quia qui semel amissus erat, sit receptus. Sed utcumque illi, sane dulcedinis huius causam esse dicunt caliditatem, et igneam prope vim, quae sit in anima Lupi, utpote quae ossa vel durissima in utero liquefaciat, ariditate, permollita, evenireque inde ut carnes facilius atque celerius putrescant, si morsu fuerint hujusmodi vitiatae: lanasque idemtidem contaminatas, contagionem illam etiam in vestibus pertinaciter perservare. Caeterum sunt qui judicent hoc non a calore, vel putredine provenire, sed ab asperitate potius, et, ut Medicorum utar vocabulo, Vellicativa quadam vi, quae carnem scabritie interterat, pruritumque suscitet: unde postmodum humanae cutis humore corrupto, pediculi suboriantur absurdumque esse dicunt, asserere vim illam a Lupi spiritu, morsuve usque adeo in vellera diffundi, quae totiens abluantur, solentur, depurgentur, inungantur, defaecentur, ac propemodum excoquantur. Referunt vero venatores, et caupones, animalia quae ictu uno procubuerint, uno, ut ita dicam, spiritu suffocata, solidiora, minusque putrefactioni obnoxia reddi. [note: Homerus omniscius.] Quare Homerus rerum omnium doctrina insignis, sive coria, sive lora, commendet, Bovis ea dicit esse [gap: Greek word(s)] , ictu quippe valido mactati. Itaque eorum, quae neque morbo, neque senecta pereunt, sed jugulatione, coria validiora sunt, nervosioraque. At quae pluribus conficiantur plagis difficulterque aut contanter exagitata delassataque perimantur, praesertimque si ferro saucientur, facile putrescere, neque in alterum diem asservari posse. Eorum autem, quae tam lenta exanimentur morte, contaminatam vim et in pelles, et in vellera, quin et in ungues penetrare: praecipue autem si mordentur a feris, ungues etiam ipsos obnigrescere, sanguine, humore et medullis etiam ipsis prae timore et cruciatu contaminatis, indiciumque id tabis esse. Quare minime mirum, si contagio huiusmodi etiam in vellera diffluat, coriaque tentet et omnia denique computrescere compellat. Atque hinc pediculositatis significatum.

DISCORDIA. CAP. XXVIII.

DIscordiam vero et mores maxime dissimiles AEgyptii Poetaeque omnes significare cum volunt hieroglyphice, Lupum et Agnum, aut Ovem ponunt. Unde apud Horat. legas,

Lupis et Agnis quanta sortito obtigit,
Tecum mihi discordia est.


page 122, image: bs122

[gap: illustration]

[note: Epo Od. 4. Metamor. lib. 1.] Et de maxime inter se discrepantibus Ovidius ait,

Nat Lupus inter Oves.

[note: Lupi et Ovis antipathia.] Ajunt vero eam esse antipathiae vim, ut plerumque Agni recenter nati, neque ullius animalis extra caulas effigiem intuiti, audito repente Luporum ululatu exanimescant, subitarioque eo perculsi metu, mortui concidant. Qinetiam periti rerum praedicant, horum animalium inanima etiam in eadem naturae dissensione perseverare. Ovillas enim fides si aliis ex lupino intestino factis fidibus associentur, et absonas et prae metu mutas permanere. Ide de tympanis ex ovilla pelle et lupina factis accidere tradit Oppianus: simulac enim pulsantur, ovillum mutum esse, lupinum solum exaudiri.

DE ARIETE. CAP. XXIX.

FEROCITAS.

[gap: illustration]

[note: Aries natura ferox.] SEd quantum in Agno mansuetudinis superius agnoscebamus, tantum in Ariete ferocitatis experimur: simul enim ac cornua accreverunt, pugnacissimi fiunt, neque se tantum in suo genere lacessunt, incursantesque invicem arietant, verum et homines impetunt, in bellumque provocant. Unde etiam dicterium celebratur, [gap: Greek word(s)] : qua forte de causa Marti coelestis Aries dedi catus: et si qua Planetis in humano corpore vis, fel a Marte regi dicitur: in eo vero sedes iracundiae, et bilis. Et Adamantius immolatos apud Hebraeos Arietes, apud nos iracundiam jugulari debere, putat intelligendum.

BELLUM. CAP. XXX.

SIve igitur pugnacitas haec in causa fuerit, sive sanctius instituti homines, cum aliqua affecti essent injuria, ultionis procurationem non a se, utpote qui ex mansueto et innocuo essent genere procreati, proficisci, sed ab hostium improbitate atque injustita, indicare, testatumque facere vellent, indicturi cuipiam bellum, Arietem per Faecialem praemittebant, quem in hostium fines immitteret: vel honestam ita causam suam ostensuri, quod non nisi provocati bellum gerere cogerentur: vel, quod alii malunt, ut hostilem agrum suae jam praedae expositum indicarent. Utcunque sit, Aries, ut ait Hesychius, vexilli nostri, hoc est Crucis, hieroglyphicum est, Crux vero redemptionis: Aries ille, inquam, qui pro Isaaco in holocaustum oblatus est, in virgulto Sabech, ut Septuaginta ediderunt, a cornibus religatus. Sabech vero Remissio interpretatur, quia Crucem, quae remissionis virgultum fuit praemonstrabat.

RIVALITAS. CAP. XXXI

[gap: illustration]

SUnt, qui rivalitatem hieroglyphice per Arietes duos cornibus se invicem lacessentes significari dicant, quandoquidem in ejusmodi concertationem amoris causa ferri eos perhibent: quippe qui offensionem intelligant sibi fieri, si quas amant Oves, ab aliis saliri conspexerint, quod Hirci plurimum negligentes, susque deque ferre solent.

VENUS. CAP. XXXII.

[note: Aries libidinis hieroglyphicum.] IN hujusmodi vero Venerei affectus hieroglyphicum Aries multis est veterum monumentis impositus. Nam qui ante Corinthi urbem intra priores pedes Leaenae, quae Laidis tumulo imposita


page 123, image: bs123

erat, visebatur, libidinem nimirum ejus meretricis indicabat. Erat et apud Eleos in templo Veneria simulacrum ejus insidens Arieti, Scopae, ut Pausanias ait, opus, eique cognomen erat [gap: Greek word(s)] , quod arietinae procacitati videtur convenire.

VETULIPETA PROCUS. CAP. XXXIII.

[gap: illustration]

NAm quantum ad Arietis libidinem attinet, per eum ita in ne quitiam concitatum, hominem, qui vetularum concubitum, assectaretur, nonnulli notandnm censuere: quod is primum vetustiores foeminas inire consueverit, quarum facta copia novellas minime persequatur.

SALUBRITAS. CAP. XXXIV.

[gap: illustration]

[note: Mercurius cum Aries quid.] MErcurium autem ajunt apud Tanagraeos cum Ariete humeris insidente solitum effingi, eumque [gap: Greek word(s)] Pausanias ait appellatum. Erat id partae salubritatis hieroglyphicum, quandoquidem Mercurius expiatione Arietis, quem circum urbem gestaverit, pestilentiam, quae Tanagras invaserat, sustulisse dicitur: in cujus facti memoriam, die ejus festo pulcherrimus quispiam ex Tanagraea juventute delectus, Arietem humeris impositum frequentissima totius civitatis pompa, circum moenia gestare consueverat.

CUSTODIA. CAP. XXXV.

APud Corinthios vero AEnaeum Mercurii simulacrum visebatur, cui Aries adsistebat. Causam fuisse Pausanias dicit, quod Mercurium maxime omnium deorum custodire greges, proventusque ex eis augere persuasum sir, Sedenim cum ita Mercurio facundiae Deo praesidi Aries apponatur, maximumque humanae vitae praesidium sit oratio, ut comici Graeci dicterium est, minime mirum, si Isocratis Rhetoris sepulcro Aries triginta cubitorum adsculptus fuit, in quo Siren cubitorum septem insideret: nam ea quoque orationis suavitatem indicabat. Et ferunt Astrologi, Mercurium in Ariete collocatum, orationis promptitudinem, et ex tempore dicendi facultatem dare. Sed ne ab Isocratis sepulcro discedamus, prope etiam mensa apposita, quae Poetas haberet ac ejusdem praeceptores, in quibus et Gorgias astronomicam sphaeram inspectabat, et Isocrates ipse omnifariae doctrinae hauriendae cupidus adsistebat.

HAMMON. CAP. XXXVI.

IN Saloninae numo Aries est cum inscriptione, HAMMONI CONS. AUG. Animal enim hoc in veterum sculpturis frequentissimum habetur, praecipueque Hammonem Deum, specie illa sua reciprocicorni (ut Laberii dictum usurpem) significabat. Hunc vulgus Jovem, AEgyptii Solem esse contendebant: [note: Gallieni numus. De cujus oraculo a Gell. lib. 3. c. 3.] cornuaque radios ostentare, de quibus alibi locupletius. Spectare tamen est in Gallieni numo Arietem inscriptione addita, JOVI CON. AUG. Hammonem vero veteres salutis Deum, uti Latini Jovem a juvando dictum, interpretabantur, exque arietino capite eundem Deum, qui omnium saluti prospiceret, [gap: Greek word(s)] intelligebant. Hecataeus Abderita AEgyptios ait Hammonis voce usos, cum se invicem salute praeposita compellarent, allocutoriamque esse vocem, qua boni ominis causa Deum inprimis ita venerarentur. Isque mos in plerisque nostrae pietatis collegiis observatur, ut quicumque pulsaverit, non prius ad colloquium admittatur, quam ad Virginis Deiparae salutationem responderit. Cumque veterum mos esset, in mortuorum conditoriis bene defunctis ominari, eos Diis manb. commendabant: alii columnas, quae sepulcris erigebantur, inscriptionis hujusmodi loco, arietinis capitibus hinc inde adsculptis insignibant, corymbis intermedio propendentibus, qut foliorum et fructuum varietate lascivirent. Sed quod adHammonem attinet scriptores rerum parvula quaedam cornua in utroque tempore eum habuisse ferunt. Qui vero penitiorem doctrinam perscrutati sunt, proprium id Jovis [note: Hammon arietino capite.] nomen apud AEgyptios fuisse tradunt. Alii dicunt arietinum caput ideo Hammonis esse signum, quod is AEgypti rex, praeclaris admodum rebus a se gestis, in galea usus sit arietini capitis insigni. Ajunt et cum Herculi illi vetustissimo ad eum visendi studio prosecto se olim ostentaret arietino capite, quem mactaverat,


page 124, image: bs124

vertici suo imposito, et pelle ea villosa circum datum, alia pelle amictum Heroen admisisse. Et Saporis Regis gestamen celebrat Ammianus, Aureo capitis aretini figmento elaboratum. Quod et insigne miliriae, et quasi sodalitatis cujusdam suae, recentissima memoria Carolus fortissimus Burgundionum Dux, Caroli V. Imperatoris avus adscivit, aureum Arietis caput singulis pro gestamine [note: L' ordre de la toison proor.] imponendo, et Arietini capitis cognomento sodalitatem vocando, eam Tottionis aurei vulgo appellarunt, quod ea locutio caput arietinum lingua patria designaret.

DEGUSTATIO. CAP. XXXVII.

[note: De Ariete signo coelesti.] SEd ut haec, quamvis ad vetustatis imaginem, usumque facta, missa faciamus, appellat nos Aries ille toto coelo conspicuus, qui rerum temporumque divisionem, aequasque utrorumque portiones o. stentat: uniformem toto anno diei noctisque partitionem, auctum et decrementum aequilibrio semper appensum. Cur vero Aries huic sit dispensationi praefectus, ea affertur causa: quod proprium illi esse ajunt ab aequinoctio verno super dextrum latus incubare, veluti Sol quoque ad Septemtrionales, quippe dexteras ut AEgyptii statuunt, mundi regiones deflectit: ab Autumnali vero aequinoctio sinistro incubat lateri, veluti etiam Sol in laevam declinare, et Australia signa occupare conspicitur. Pari propemodum ratione malorum semina ipsis fructibus inclusa, brumali die spontaneo motu converti in contrarias partes observatum: quippe quae peracto jam omni maturitatis numero, natura opifice, quae rerum omnium altrix est, retro cedere, et ad radicem, ad propaginem, ad specierum earundem progenerationem tendere videantur.

PRINCIPIUM ANNI. CAP. XXXVIII.

APud Astronomos Aries pro Anni principio capitur, et eo notatur hieroglyphico, variaque est ingeniorum se dulitas istius rei rationem afferre conantium: Hebraeis praesertim nonnullis Libram potius caput asserentibus, quod par fuerit omnia perfecta, et seminibus foeta summo ab opifice creari, eo vero tempore fruges omnes maxime maturuisse. Quod vero Aries inde locum occupaverit, ex lege factum ad illius temporis solennitatem celebrandam, quo liberati sunt ex AEgypto. Sed quod ajunt tunc temporis nonnulli, quo mundus est genitus, Arietem coeli medium tenuisse: in mundi quippe vertice constitisse, quisnam id potuerit conjectare non video, cum in sphaerica coeli figura neque vertex, neque imum, nequa ortus, neque occasus, qui eodem temporis articulo sint, iidem eodem momento gentibus omnibus dari potuerit. Nam nisi omnibus ea ratio gentibus inserviat, admittenda non est. Solem vero qui dicat in hoc vel illo signo fuisse, nemo non intelligat. Astronomi quidem fuisse in Ariete volunt, et Virgilii doctrina non parvam his authoritatem adjungit, dum ita super verni temporis amoenitate canit:

[note: Georg. lib. 2.] Non alios prima crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem
Crediderim: ver illud erat, ver magnus habebat
Orbis, et hybernis parcebat flatibus Euri,
Cum primum lucem pecudes hausere virumque
Terrea progenies duris caput extulit arvis,
Immissaeque ferae silvis, et sidera coelo:
Nec res hunc tenerae pessent perferre laborem,
Si non tanta quies iret, frigusque eadoremque.
Inter, et exciperet coeli indulgentia terras.

Quod vero Commentarii hujus finem Virgiliani carminis amoenitate condire quaesierim, optime Lactanti, non inepte me fecisse arbitror, qui te forte gregalium rusticitate, styloque modoque pastorali, virum tam elegantem, offensum et delassatum suspicabar. Tu quicquid id fuerit, ut omnia amicorum soles, boni consule, et Pierium virtuti doctrinae que tuae deditissimum, ut facis, ama.



page 125, image: bs125

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XI. DE IIS QUAE PER LUPUM, HIAENAM LYNCEM, URSUM, PANTHERAM, TIGRIM, ET URUM SIGNIFICANTUR. Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD PROSPERUM SANCTACRUCIUM NOBILEM ROMANUM.

NESCIO quo tuo fato acciderit (optime lepidissimeque Prosper) ut qui mortalium es jucundissimus in truculentissimas omnium feras incideris. Tibi enim ludis meis AEgyptiacis, quos propediem istic Patavii sum commissurus, ducti sorte obtigêre, Lupus, Hyaena, Lynx, Ursus, Panthera, Tigris, et demum Urus, cum quibus tibi sit, quantum animis viribusque valeas, congrediendum. Has omnes vel captivas facias, vel cicures, vel forte etiam devores necesse est, lege ita sodalitia, cosmogeriis comitiis decernente mandanteque, exceptione, quaecunque possit excogitari, summota penitus. Scio, adhaec, firmissimi licet animi juvenis, totus et commotus, qui a bestiarum venatione pastuque semper abhorrueris. Nolim tamen putes edictum in te factum acerbi quicquam, aut aequum justumve minus continere: quod ea potius de causa decretum est, quia novae indomitaeque ferae cicurandae cum essent, neminem habuimus, quem in hujusmodi negotio tibi praeferendum existimaremus. Tanta enim est vultus animique alacritas tui, ut facile speremus, simulac in theatrum descenderis, illaeque furorem, feritatem, rabiem, aut saevitiam quaeque suam in te concitarint, futurum, ut tu sola Gelasini tui hilaritate omnes actutum mansuefacias, et simulac femel arriseris, adblanditusve fueris, ad pedes tibi omnes evestigio procubituras. Vidimus enim saepius homines quavis bellua ferociores, quos tu, uti tuus est mos, dicto aliquo falso, aut liberiore aliqua admonitione tactos, castigatosque contra te irritaras, simulac furore perciti, et impotentes irruerint in te minabundi, ad solam vultus tui jucunditatem veluti aliqua incantatione perculsos substitisse, consternatosque animi omnem staim indignationem amisisse, sponteque tibi sese dedere, et quibuscumque rebus gratificari possent, obsequium polliceri. Quare cum velut Orpheus lyra, modulisque tu solo illa comitate fretus tua, feracitatem omnium mitiges, furoremque delinias, age nulla jam contatione exhibitas a me feras aggredere, victoriam ex illis omnino reportaturus: quia in AEgyptiorum fanis alitae atque educatae literas mihi videntur didicisse. Proinde facile erit juveni literatissimo eas quoquo volueris trahere, et ad omne obsequium paratissimas efficere, id quod jam in Lupo, qui prodiit primus, experiri potes.

DE LUPO. CAP. I.

PERinique mihi facere videntur, cui AEgyptios solos de brutorum cultu derisui habent, atque convitiis et cavillationibus etiam persequuntur, cum nationes fere omnes eadem fuerint superstitione aliquando contaminatae, praesertimque tota Graecia, quae maxime omnium sapientiam ipsam aluisse praedicatur, Romanaqua respublica, apud quam caeremoniae primas semper partes obtinuere. Graeci enim Lupum in honorem Apollinis venerabantur, in Martis atque adeo Romuli Remique venerationem Romani. Alias etiam belluas afferre possem, quae apud hos et alios, divinos sibi honores ascivere. Sed quoniam de Lupo dicere propositum est, quod ad eum attinet praecipue prosequemur.



page 126, image: bs126

APOLLO. CAP. II.

[note: Virg. Aen. li. us ubi etiam Lupus dicitur Martius. Lupus Apol lini dicatus.] FUit autem, uti dictum, fera haec plerisque locis Apollinis memoriae dedicata, ejusque simulacri ea asseritur causa, quod oculorum acie potens adeo sit, ut noctis tenebras evincat, acutissimo quippe polleat visu, intempestaque nocte etiamsi Luna sileat, clarissime tamen intueatur, et in praedis invadendis post nocturnam famen antelucanum tempus observet, a sole autem totum est lucis beneficium. Utraque vero de causa, et quod potens lumine esset, et quod ante lucem prodiret ad praedam, Lycopolitana Thebaidos in AEgypto civitas hieroglyphicum Lupi forma Apollini dedicavit, eique in Lupi specie sacra faciebat: tantoque apud eos cives cultu habitus est, ut cum Lupum [note: Macro. idem Saturn. l. 1. cap. 17. Hom. Iliad. lib. 4.] tamquam Deum venerarentur, soli ex AEgyptiis Ovibus vescerentur. Hinc ipsum Solem Homerus [gap: Greek word(s)] vocat, non ea quidem causa, quod in Lyca genitus credatur (nam fabula haec, ut Heraclides Ponticus asseruerat, recens admodum est, neque temporibus Homeri adhuc cuiquam innotuerat) sed veluti diem [gap: Greek word(s)] , propterea quod [gap: Greek word(s)] , hoc est, diluculum generet, ita Solem [gap: Greek word(s)] : [gap: Greek word(s)] dixit, quod matutini splendores author ipse sit, vel potius quod Lycabanta progeneret, hoc est, annum, cui nomen, ut nonnullis placet, a Luporum similitudine quadam inditum: illi siquidem auctos imbribus fluvios tranaturi, caudas mordicus invicem apprehendunt, longoque ordine seriatim aquis immerguntur, tutoque transmeant, id quod Sol ipse in animalibus Signiferi praetereundis facere videtur, dum continuata quadam serie finem unius, alterius principium facit. Sane aliquot in signis Apollinis Lupos adsculptos videas, de quo diximus in Ancilibus. Colebatur et apud Athenienses in Apollinis gratiam [note: Athenis Lupi sepeliebantur.] Lupus; quique forte animal id interfecisset, lege damnationis promulgata parare jubetur, quae ei funerando forent necessaria: ut ita magistratus quod sui juris esset officium executi viderentur, et religione Respublica solveretur. Eam hujusce cultus nonnulli causam memorant, quod Latona praegnans per 12. dies in Lupum transmutata. Delon se contulerit, ubi illi facultas pariundi fuit: quapropter Lupae certa anni dimensione omnes intra dierum 12. spatium pariunt, quod Philostephanus tradidit Commentariis, de quo inferius latius.

[gap: illustration]

MARS. CAP. III.

[note: Lupus Marti dicatus.] MArti idem dedicatus, sive, ut est in fabulis, propter Romuli Remique educatum, quod deridet Festus, qui velit non a ruma, sed a virtutum magnitudine utrique fratum inditum nomen, quod [gap: Greek word(s)] , notum apud Graecos vocabulum, fortitudinem significet, ut inde scilicet ii nomen adepti sint, veluti [gap: Greek word(s)] Alcides sive propter ipsam voracitarem, quae in bello crudivora est: inde in Sacris etiam literis legas, Gladius meus devorabit carnes. Hinc et Mavorti nomen, ut nonnulli arbitrati sunt, quasi mares vorantem dicere voluissent: bellatores enim mares esse debere, et mares dici, alibi ostensum. Martios porro Lupos Virgilius, Martiales Horatius vocat. Et apud Plautum eos in tutela Martis cognoscit Strabax adolescens, ita profatus: Fuit aedepol Mars meo [note: Lupina audacia praeditos. Hisychius] iratus patri: nam Oves illius haud procul absunt a Lupis. Graeci sane Poetae [gap: Greek word(s)] vocant strenuos bellatores: validi enim omnino sunt Lupi, et in fallendis hostibus astutissimi, Robur vero eorum plurimum in armis est, ut apud eundem Plautum:

Quasi Lupus ab armis valeo, clunes infractos fero.


page 127, image: bs127

Ob astutiam vero Pindarus adversus inimicos comparare se unumquemque monet [gap: Greek word(s)] , more Lupi: ad id scilicet respicienque, quod Lupus tortuosis ambagibus vestigia perplexa ponit modo hac, modo illac procurrens, ut non facile, qua te parte sit invasurus, aspicias.

RAPTOR. CAP. IV.

[note: Militum natura. et hieroglyphicum.] BEllicosis vero viris plerisque omnibus is natura mos insitus, ut convectare juvet praedas, et vivere rapto, id quod etiam inter praecipua virtutum suarum praeconia, magnifice atque gloriose admodum recensere solent. Unde furacem et raptorem hominem per Lupum ostendi, multi aptum et congruens existimarunt hieroglyphicum: quod quidem minime alienum est a veterum disciplina, eorum maxime Philosophorum consensu, qui palingenesiam posuere, ut remotiorem doctrinam illam, quam ab AEgyptiis acceperant, novo commento hujusmodi fabularum involucris occultarent. Illi enim hominem, qui semper promptus et paratus fuisset ad rapinas, post obitum in Lupum abire tradiderunt, ut in Phaedone Socrates: quae tamen dictata Porphyrius et Jamblichus non sunt passi diutius in tenebris latitare: sed quid ea sibi vellent, latissime omnia pandere curae pretium habuere. Hos secutus Poeta Claudianus, praedones ait, ab Rhadamantho Lupis objici solitos: ridiculeque, ut assolet Aristoph. Simonem bonorum publicorum depeculatorem exprimi per Lupum a Nebulis jocatur. Et Lupi nomen in Divinis literis, ut observarunt Theologi, non secus ac Vulpeculae, semper in mali cujuspiam significatum accipitur. Ac cacodaemon est interdum Lupus, [note: Matt. 7. 15. Gen. 39. 27.] plerumque tamen raptor in Evangel. Intrinsecus autem sunt Lupi rapaces. Quod vero Jacob ait, Benjamin Lupus rapax, mane capiet praedam, vestere autem reddet, de Pauli conversione dictum et Eucherius et alii plerique putant.

IMPROBITAS MERETRICIA. CAP. V.

[gap: illustration]

ET qui meretriciam improbitatem per Lupae simulacrum significari contendunt, hieroglyphicum nimirum id a rapacitate desumptum autumant. Notum enim, meretrices Lupas appellari, et inde Lupanaria dici. Ea de causa Messalina, flagitiosum [note: Jubenalis.] Imperatoriae majestatis dedecus, Lyciscae nomen mentiri delectabatur, de qua Satyricus Poeta:

Tunc nudo papillis.
Constitit auratis nomen mentita Lyciscae.

Cicero in Miloniana, Clodius semper secum scorta, semper Lupas ducebat.

FORMIDATOR INANIUM. CAP. VI.

[gap: illustration]

ATque hoc tam bellicosum, tam noctivagum animal, minima [note: Lupi trepidatio ex lapidum strepitu.] quadam re, lapidis quippe alicujus audito tantum strepitu, terreri solet. Unde Sacerdotes AEgyptii, si quem vanis rumoribus et inanis rei formidine consternatum indicare vellent, hieroglyphicum ex Lupo et saxi telo aliquo prope adscito facere consuerunt: ita enim est eorum ingenium, ut qui neque ferrum evitent, neque fustem tremiscant, lapidem tantum impendio perhorrescant, cujus ictum adeo perniciosum sentiunt, ut qua parte tacti fuerint, computrescant, vermibus quam ocyssime redditis. Quinetiam reperti sunt, qui vel duorum concussu lapidum strepidum cientes, ferocissimos a se Lupos abegerint. Nobis pueris narrare solebat [note: Patris l. Pierii factum.] Laurentius pater, homo minime vanus aut fabulosus, cum is ex Noricis Alpibus in Bellunensem agrum descenderet, via plurimum scrupulosa, sibi nocte praevento ad quintum ab urbe lapidem repente tres Lupos visendae magnitudinis apparuisse, quos cum qua ratione summoveret secum agitaret, id sibi divinitus incidisse menti, ut dejecto in terram retinaculo, quo per noctem


page 128, image: bs128

Equus ad praesepe religabatur, altero capite manu comprehenso, id coeperit pone trahere, quod quidem annulis fibulisque aliquot ferreis praeditum, cum ingentem per viam strepitum cieret, saxeosque scrupulos quotquot incursando oflendisset excitaret, perterrefacti repente Lupi, quasi vis [note: Plato lib. 1. de Rep. et Theocritus in Idyllio [?].] magna canum incubuisset, praepropere fugam arripuerunt. Non praemittam super hac Lupi trepidatione, hominem a Lupo praevisum subito consternari, et vocem amittere, quod non ex Virgilio tantum, sed et ex Platone in Politicis habetur, atque ita vice versa, si homo prius Lupum viderit, eum eadem pati.

INDEMNIS FUGA. CAP. VII.

HOminem in hostes illapsum, qui parva admodum jactura evasisset, ostendere si constituissent, [note: De hoc veneno Plin. lib. 8. c. 22.] Lupum extrema cauda glabrum facere consueverant: is enim agitatus a venatoribus, quasi conscius sibi amatorium virus exiguo ejus inesse villo, ne captus humanae omnino satisfaciat voluntati, cum abjicit, ajunt enim non idem pollere, nisi viventi direptum,

TUTUS RECEPTUS. CAP. VIII.

[gap: illustration]

EUm vero qui vel praedatum, vel in aciem progessus, mojore incumbente vi quam sustinere se posse confideret, se nulla accepta clade in tutum recepisset, indicare si vellent, currentem Lupum, cauda praecipue sub uterum immissa reductaque, proponebant. Summa enim Lupo calliditas in periculis declinandis, primumque illi studium suga sibi consulere, seque sospitem [note: Adagium.] sylvis reddere, unde [gap: Greek word(s)] , habetur in adagiis. Reducere vero caudam sub uterum, praecipuum est signum pavitantis. Quod cum Maro noster non ignoraret, ingenium ejus [note: AEneid. l. 12.] descripsit his versibus, quos recitare non pigeat.

Ac velut ille priusquam tela inimica sequantur,
Continuo in montes sese apius abdidit altos
Occiso pastore Lupus magnoque juvenco,
Conscius audacis facti, caudamque remulcens
Subjecit pavitantem utero, sylvasque petivit.

ABORTUS. CAP. IX.

[note: Lupi cum [?]qua dissidentia.] SAcerdotes iidem AEgyptii si mulierem abortientem indicare vellent, picturam eam instituerant, qua Lupus ab Equa calcibus impeteretur, vel aliquo modo calcaretur. propterea quod persuasum habebatur, ita ea inter se natura dissidere animalia, ut praegans Equa, si Lupum tetigisset, statim abortum faceret, neque hoc effici de tactu solum, verum etiam si vestigium tantum illius pressisset, tantam inesse Lupo veneficii vim, ut omnino abortiret.

AB INFORTUNIIS POTENTIOR. CAP. X.

[note: Equi et Lupi dissensio.] LOnge vero diversum illud, quod hominem ex infortuniis calamitatibusque beatiorem, potentioremque factum significare si vellent, Equum, in cujus clunes Lupus morsum infixisset, effingere consuerunt: ferunt enim Equos, quibus dimicatio cum Lupis fuerit, praestantiores reddi. Eos Grae [gap: Greek word(s)] , nos volsilupos dicere possumus: non ea quidem de causa, quam nonnulli commenti sunt, ita eos, a fraenatis Lupis, utpote animosis et ferocibus appellatos, sed quia multorum experimento compertum est, pullos qui cum Lupo certarint, evaserintque in bonos et velocipedes mox evadere: hujusmodi enim eventus Equos et animosiores et perniciores reddi: imo quia et animosi et agiles fuerint, effugerunt: factoque ita in feris periculo solemus eos approbare, idque omnium consensu receptum. Qui tamen ab injuria ita ferox evadit, longe ignavior fit naturae secreto quodam, si, ut Pamphilus lib. Rerum naturalium tradit: Lupi vestigium calcarit: tunc enim ait, eum cruribus obtorpescere. Quinetiam tanta est illi cum Equo naturae dissensio, ut eum quamcumlibet ferocem et generosum, vel mortuus et terra conditus absterreat: inventique sunt hodie


page 129, image: bs129

qui omnivolam Pricipum quorumdam impotentiam elusuri, cum Equum haberent insigniorem, quem loci dominus sibi deposcebat, admoniti sunt Lupinum intestinum in via qua producendus erat Equus, clanculum sepelire, eaque mox Equus in Principis conspectum eductus, simulac intestini odorem sensit, nulla umquam agitatione, nullisque stimulis impelli potuit ut ea transiret: atque ita vel sternacis, vel indomiti, vel renitentis accepta nota, repudiatus a Principe, priori domino suo relictus est. Addam et hoc naturae miraculum: Equis torminum doloribus cruciatis nullum praesentius esse remedium, quam intestini lupini cinctus, quem Romae in usum hujusmodi asservari apud plerosque comperi. Quod vero de consternatione dicebamus, non sunt nova haec commenta, ut terriculamenta infodi soleant, quae vel hoc, vel illud animal insigniter abhorreat. Nam apud veteres quoque viguit haec superstitio, ut eo loco, qua iter acturi sunt Equi, in fossa aliqua his terrorem incutiant, et ab incoepto cursu aliorsum avertant, vel consternati ulterius progredi recusent. Porro Amphionem Thebanum memorant Pelopi quaedam tradidisse, ut ob iter sepelirentur, quibus non Oenomai modo Equi perterrefacti sint, verum omnes quotquot illac in posterum cursum arripuere, extitisseque loco nomen Taraxippo, de re inditum.

IMPATIENS FAMIS. CAP. XI,

[note: Ibidem Pli lib. 8. c. 22.] IIdem hominem famis impatientem exprimere si curassent, Lupum vel hianti ore, vel terram mordicus apprehendentem hieroglyphice figurabant. Lupus enim cum praedae inhiat, rictu late diducto [note: Lupi industria.] currit, alioqui si praedae copia non fuerit, peculiare habet, esuriens terram devorare. Sunt tamen qui non hoc ad saturitatem a Lupo fieri contendant, sed ut jumentum aliquod invasurus gravior et ponderosior factus, praedam citius defatiget, cui statim, qui mos est illi, se dentibus appenderit, quae quidem est Alberti opinio. Sed quoniam ita in Luporum ingenium incidimus, non injucundum relatu fuerit quod apud eundem authorem de Lupi cujusdam industria pro comperto ponitur: hunc scilicet cum animadvertisset sylvestrem quamdam Suem cum numeroso foetu ad locum avena satum itare, pabuli gratia, offendissetque prostratum arboris truncum ramis etiamnum prostantibus, arrepto in os ligno librarum circiter XL. super truncum efferri saltu assuevisse, ac in ramos repere, mox adveniente cum prole Porca, unum cursu rapido de porcellis arripit, in arborem festinanter scandit, ibique toto consistens rapto potitur, et in matris conspectu frustra adgrunienti et saevientis filium depascitur.

PROPERANTIA. CAP. XII.

CElerius quid maturatum per Lupi catulum significari semel tantum reperi: Lupam enim intra XII parere dies fabulantur AEgyptii. Sed enim Philostephani super hoc verba, ut locum superius tactum ampliemus, quantum mihi videtur, non recte accepta sunt. qui libro, cui Commentaria nomen fecit, dicere videtur, XII. esse certos anni dies quibus Lupae omnes pariant. Aristoteles sane, quod foetum XII. tantum gestent dies, esse inexploratum sibi profitetur: perinde ac illud etiam, quod ajunt, eas semel tantum in vita parere.

ANCEPS CONSILII. CAP. XIII.

[gap: illustration]

[note: Aurib. Lupum tenere quid.] VUlgatum autem et adagiis et hieroglyphicis illud est, hominem qui Lupum auribus teneat, significare quempiam in eo statu, quo negotium aliquod neque relinquere, neque exequi tuto possit. Nam res proverbio confirmata, et fertur in primis, Tiberiique praecipue usurpatione dictum repetitum. Et Phormione Terentius, Antiphonem dicere confingit auribus se tenere Lupum: neque quomodo dimitteret eum a se invenire posse, neque [note: Suetonius in Tiberio.] qua ratione retineret, scire. Et causa ejus ambiguitatis sponte satis manifesta est, quam hic repetere mihi minime necessarium videtur.



page 130, image: bs130

VENEFICIORUM AMULETUM. CAP. XIV.

ILlud potius referam, hominem tutum a veneficiis per Lupi rostrum significari: quod persuasum est id si portis praefixum fuerit, veneficia ei non obesse familiae, quae aedes illas inhabitet. Haec vero veneficiorum commemoratio adducit in memoriam mihi, homines in Lupos transformari minime olim fabulosum habitum. De Demarcho enim Olympionica, qui demutatus in Lupum, decimo [note: Plin. lib. 8. cap. 22.] post anno rursum faciem receperit humanam, apud Pausaniam legere est, et apud Plinium peculiareque id Arcadibus fuisse, ut trans paludem quamdam provecti, in Lupos abirent, et si per novennium humanas carnes abstinuissent, decimo post anno eodem reverti, unde transuecti fuerant, ac in homines redire, decem annorum addito senio. D. etiam Augustinus de Civitate Dei, Varronem ait haec de Arcadibus memoriae tradidisse.

PEREGRINUS. CAP. XV.

CIvem ex Bove, animali quippe domestico, nobiscum alito atque educato significari loco suo diximus. Ex Lupo autem peregrinum intelligi, historia eadem ostendit. Danaus enim cum in Argivos movisset, peteretque Gelanorem expelli, qui tunc Argis imperabat, Lupum et Taurum pugnantes conspicatus, se Lupi vice statuens, quinam foret pugnae exitus operiebatur. Lupo vero victoria petito, aedem Apollini Lycio vovit: atque ita rerum potitus est, cum facile civibus persuasum esset, Deos victorem Danaum per portentum ejusmodi designare, quod Gelanor inter eos educatus esset, hic vero peregrinus foris advenisset, itaque in Imperium ascitus expulso Gelanore: eaque de causa in Argivo foro Lupi et Tauri invicem pugnantium effigies ex aere quam diutissime permanserunt, quas Pyrrhus Epirotarum rex inspectas exhorruit, domestici admonitus oraculi, [note: Pyrrbi Regis prodigium.] tunc instare sibi fatalem diem, cum Lupum et Taurum pugnantes aspexisset. Quantum vero pertinet ad portentum, eadem sentiunt Pausanias et Plutarchus, Gelanorem per Bovem, Danaum per Lupum acceptos: sed in re gesta referenda in diversa abeunt, quod Plutarchus Danao portentum oblatum scribit, Pausanias civibus animadversum, civilique contentione de Imperio certatum, dilatisque in alterum diem comitiis, mane monstrum id accidisse, populique judicium fuisse, ut Danaus in regnum admitteretur, Gelanor profugus solum verteret.

MACEDO CAP. XVI.

MAcedonem Herculis comitem, qui sub Osiride militavit, ea de causa per Lupum sculptum intelligi, Diodorus asserit, quod is Lupi gestamine delectaretur. Jam et Romani veteres Lupum inter militaria signa statuere.

SALII. CAP. XVII,

[note: Saliorum insigne.] IN recentiorum vero Impp. Theodosii, Honorii, et quorumdam aliorum domestico canone, quo legiones ordinesque totius eorum militiae recensentur, Saliorum quoque habetur insingne qui eo appellati nomine, sub militum Praesentiali nuncupato, militabant: parma quippe, cujus aureus erat umbilicus, quem ruber ambibat circulus, hunc alius latior violacei coloris admodum diluti, in summo cujus rosa erat, a medio Lupi hinc inde dimidii duo, qui ad florem superne positum spectabant, mox parma rubro margine claudebatur. Minime vero mirum, si qui Saliorum sibi nomen adsumserant, Martis etiam animalia in gestaminibus habere voluerunt.

AUGURIUM MORTIS. CAP. XVIII.

[note: Lupi aliquando portentosi.] IN aruspicina sane invenias Lupum mortis auspicia fecisse: Maximino enim Imperatori, viro et Thraciet bellicosissimo, exitium portenderunt Lupi circiter quingenti simul ingressi urbem: in quam ipse se receperat, cum in Italiam adversus Maximum et Balbinum profectus est. Et coloniam quam C. Gracchus instaurata Carthagine, quam Junoniam appellaverat, deduxisse fertur, infelicem futuram Aruspices dixere: propterea quod Lupi bis metas ibi positas subito incursu subverterant, infaustum hujusmodi ostentum esse asseverantes. Et ea Judaeorum clade quam sub Hadriano passi sunt, Lupi et Hyaenae per urbes passim irruentes ululabant.



page 131, image: bs131

PESTILENTIA. CAP. XIX.

[gap: illustration]

APud Philostratum Lupus futurae pestilentiae singnum est, [note: Palamedes cur Apollini Lycio sacrificandum suaserit.] ubi Palamedes, propterea quod Lupi ex Ida frequentes in pueros qui castris ministrabant, impetum fecerant, suadet Apollini Lycio sacrificandum, qui feras eas suismet sagittis interficeret, ac simul imminentis pestilentiae calamitas summoveretur. Apud Sicyonios templum erat olim Apollini Lycio dicatum ea de causa, quod ferunt aliquando Lupos ita eorum gregibus infestos ut nullum possent ex re pecuaria fructum percipere: quare consulto Deo responsum acceperunt, ex ligno quodam arido, quod humi jacebat, corticem detrahendum, eumque admixtum carnibus feris exponendum, quas cum illi gustassent, internecione periere. Sed et apud Troecenios Dianae Lyceae templum fuit ab Hippolyto dicatum, inde, ut Pausanias putat, expulsis Lupis.

PROSPERITAS. CAP. XX.

FElicioribus vero auspiciis Lupa geminos Marte satos educat. Trogo enim commentum placet, [note: Lupa et Lupi auxilium memorandum.] ea de causa Romulum et Remum Martis filios dictos, quod nutricem Lupam habuerint: propterea quod Lupa in Martis tutela esset, hinc antiqua Romae tot extant monumenta, in quibus Romulus et Remus parvi atque lactentes lupinis uberibus inhiant. Eadem in somnis uberibus suis Severum alit in Imperii futuri praesagium. Neque praetereundum quod Geloni Syracusano adhuc puero, et in scholis rudimenta prima discenti, Lupus auxilio fuerit, ut imminenti vitae periculo subduceretur. Nam cum et praeceptor ejus, et frequentes discipuli in ludo literario essent, visendae magnitudinis Lupus irrupit, Gelonisque tabulis morsu arreptis ire foras properabat. Gelon haudquaquam territus, ne tabellis privaretur, eas manu non segniter tenens Lupum sequebatur: postea vero quam foras processere, gymnasium repente corruit, magistratumque et condiscipulos oppressit, Gelon incolumis evasit.

HYAENA. CAP. XXI.

ERam pene Hyaenam praeteriturus, authorum offensus perplexitate, tam diversa super ea tradentium, ut parum cognita esse animalia suspicarer: sed quoniam non ei legi addictus sum ut animalium historiam perscribam, sed quae tantum ad AEgyptiorum commenta faciant perquiram, cujusmodi ea sint, ex iis quae collegimus, intelliges.

VICTUS HOSTIS. CAP. XXII.

HIeroglyphicum Hyaenae praecipuum erat, contentionem, ut apud AEgyptios Sacerdotes reperi, [note: A Plin. lib. 28. c. 8.] significare. Quod si victum hostem intelligi voluissent, eum a dextro latere statuebant; si ad dexteram conversa cum venatore pugnam inierit, eam semper esse potiorem. Nam cum flecti nisi circumactu totius corporis nequeat, spina continus per collum et dorsum totum porrecta, praegressi hominis vestigia occupare conatur: quod si successerit, quasi magica quadam vi, quae in ejus tantum dextera corporis parte pollet, alienari mente circumventum hominem, et si Equo insideat, decidere: atque ita omnino victum interfici.

VICTOR HOSTIS. CAP. XXIII.

SIn victorem hostem significare vellent, animal idem cum venatore ab laeva congressum effingebant, [note: Ibidem Plin.] quod divulgatum est Hyaenam si non ab laeva hostem occuparit, nihil ea magica vi pollere: ipsam vero quasi attonitam deficere, ac nullo pene negotio capi. Sedenim quaesierit aliquis, si pingenda sit Hyaena animal orbi nostro incognitum, qua figura sit. Tradunt eam magnitudine et colore


page 132, image: bs132

[note: Hyaena descriptio, a Plin. lib. 8. cap. 30.] Lupi praeditam, hirsutiorem tamen, acie in utraque oris parte perpetua, oculo vario, et colores mutante, nullis gingivis, dente continuo, equina juba per collum et dorsum totum setis durioribus inhorrescente: neque imaginarium esse animal, ut plerique suspicantur, de quo gravissimi tot authores permulta quam diligentissime disseruerunt, quae nisi ex visu iis cognita fuissent, haudquaquam puto eos in re vana usque adeo laboraturos.

MORUM INSTABILITAS. CAP. XXIV.

INSTABILEM vero quempiam, nihil quippe in eodem vitae tenore ac modo quem sibi proposuisset, perseverantem, sed alias quidem probum, fortem, audacemq: tam animi quam corporis sui domitorem, alias vero improbum invalidum miserumque, et ad cupiditates omnes impotentem, significare si vellent, Hyaenam itidem hieroglyphice proponere consuerunt: huic siquidem animali utramque inesse naturam, et alternis annis esse marem, alternis foeminam fieri AEgypti praecipue prodiderunt, et AEgyptios secuti plerique alii. Caeterum Aristoteles commentitium hoc esse profitetur vulgoque persuasum eas annua vice sexum permutare: quia captae aliquot (perquam raro autem capiuntur, praesertim foeminae) tenellae adhuc sine genitalibusfuerint. Mares enim impendio timent libidinis aemulos, et ideo gravidas custodiunt, morsuque prolem masculam ubi detur occasio castrant. Licet non sum nescius traditum a gravissimis authoribus, habere quid Hyaenam sub cauda positum figura simile genitalis foeminae, sed sine ullo meatu, sub quo meatus excrementorum sit, virile vero similiter atque in Lupis et Canibus habetur. Foemina etiam praeter suum illud, simile ut mas habet sub cauda sine ullo meatu, a quo excrementorum meatus est; sub eo genitale verum habet. Id ita esse contendit Aristoteles, qui difficulter unicuique Naturae miraculo videtur assentiri. Sed miror in hoc tam veteres quam recentiores authores diversos ab Aristotele tam constanter ire: quod ab iis temere fieri haudquaquam adduci possum, cum praesertim AElian. Histor. hujusmodi scriptor diligentissimus tradat, [gap: Greek word(s)] . Hyanam si quando quis marem inspexerit, eandem mox foeminam videbit, fin modo foeminam, postea marem aspiciet. Promiscue vero coitualterutrae conjunguntur ineuntque et ineuntur, per annum unum sexus vicissitudinem alternantes. Qui quidem author, eum Aristotele longe posterior fuerit, id scriptis credere minime ausus esset, nisi aut compertum ipse, aut fide dignorum testimonio certum habuisset. Accedit et Tertulliani scriptoris et doctissimi et diligentissimi authoritas, qui ita scribit, Hyaenam, fi observes fexus annalis est, marem et foeminam alternat.

ADVERSAE FORTUNAE DOMITOR. CAP. XXV.

ADVERSAS vero calamitates, et infortunia toto vitae cursu intrepide superantem hominem insignire si vellent, Hyaenae corium indutum eum pingere solebant: quippe quod ex Magorum [note: Plinius lib. 28. cap. 8.] superstitionibus persuasum est, qui corium id induerit, aut aliquid ex eo secum habuerit, quaqua eum vel per medios hostes penetraturum, neque futurum quenquam qui illi injuriam inferre ausit. usque adeo hinc ejus incolumitati cautum esse, ut jam credi possit, eos qui linguam Hyaenae sub pede habeant, quod idem Magi perhibent, a Canibus minime tanquam Scipiones alteros latrari.

LARVARUM LACESSITOR. CAP. XXVI.

[note: Hyaenae hie roglyphicum a Latinis sumptum.] HAEc ab AEgyptiis Sacerdotibus super Hyaena tradita sunt. Unum addidere Latini, ac pulcherrimum quidem hieroglyphicum, ut si hominem larvas, ut ita dicam, incessentem, neque defunctorum manes quiescere permittentem, maledicta quippe et accusationes in mortuos ingerentem comminiscentemque notare vellent, Hyaenam in sepulcretis monumentum aliquod effodientem faciant: cum satis exploratum sit ab uno hoc animali sepulchra erui inquisitione cadaverum, quod sit humanae carnis avidissima. Julius Capitolinus eas Belbos appellatas ait in vita Gordiani tertii, decemque tunc temporis fuisse in urbeRoma profitetur Visu vero tunc est illa dentis unius perpetua series, qua praedita est Hyaena: id quod ne mirum adeo sit, in quibusdam etiam hominibus aliquando


page 333, image: bs133

spectatum. Nam Prusiae regis filius unum tantum os habuit dentium loco, obque id Nonodos appellatus. Ita et Pyrrhus rex Epirotarum. Porphyrius eo commentario, quod de abstinendo ab esu carnium conscripsit, ab indis ait Hyaenam hanc Crocutam vocitari: sed Crocutam autores diversam ab Hyaena ponunt. Reliquum est de antipathia quae intercedit Hyaenae cum Panthera, dicere, qualeque inde factum sit hieroplyphicum: quocirca et hoc, et alia ejus significata memorabimus.

DE PANTHERA. SPECIOR ATQUE VALIDIOR A DETERIORE SUPERATUS. CAP. XXVII.

[note: Pantherae et Hyaenae antipathlae.] QUam tetrum animal Hyaena sit, quamque aspectu foedum, ex iis, quae superius allata sunt, constare unicuique potest. Longe vero diversa est Panthera, qua nulla pene fera est villorum varietate speciosior, vehementior nulla, nulla impetuosior: vis tamen occulta quaedam Hyaenae Pantheram exuperat. Quare cum sacerdotes AEgyptii superatum ab inferioribus, vel a deterioribus hominem intelligi vellent, duo tergora, Pantherae unum, Hyaenae alterum commitebant, assuebantque: siquidem [note: Plin. lib. 8. cap. 3.] compertum est, tanta inter se repugnantia ea dissentire, ut si simul assuantur, vel etiam contraria suspendantur, Pantherae pili decidant, Hyaenae vero nullo detrimento afficiantur, quae quidem tanto esse Pantheris metu dicitur, ut occupatae ab ea, tanta animum consternatione despondeant, ut ne resistere quidem conentur. Hinc autem commentum putarim, pilos cujuscumque generis et inutiles, maxime palpebras, auferri medicamento quodam ex Hyaenae corde in cinerem concremato, et cerebro ejus illito. Praestant hoc etiam, quod Hyaenae tergus in Pantherae pilos efficit, Aquilarum pennae, quae admixtas reliquarum alitum pennas devorant.

IMPROBITAS. CAP. XXVIII.

[note: Panthera cur sic dicta.] INsatiabilem autem hominem et omnium appetitorem, per Pantheram significari ea de causa fertur, quod nullum non animal ea venatur, unde illi nomen: nam Panthera Graecum omnino vocabulum agnoscit Varro, quod ab omnifaria feritate, adde etiam venatione, deducitur, sive quod omnium pene ferarum coloribus variegata spectetur: nam et hae atque Tigres maxime omnium animalium varietate insignes perhibentur. Sane inter Pantheras, Pardalin foeminam, Pardum marem plerique agnoscunt. Aristophanes hujus non immemor improbitatis, Pardali notam inurit impudentiae, cum neque ignem neque Pardalin aeque impudentes ait atque foemina est: quippe quae omnia corripiat atque consumat

DISSIMULATOR INGENII. CAP. XXIX.

PRaeterea hominem AEgyptii suorum vitiorum dissimulatorem, quique pravum, quo praeditus esset, ingenium ita occultaret, ne vel a domesticis deprehendi posset, Pantherae simulacro notabant. Ferunt enim ejus odore mire solicitari quadrupedes, sed capitis torvitate terreri: quod ipsa docente natura satis intelligens, occultato eo, ac odoris tantum facta copia invitatas corripit: atque haec est ejus in venando solertia: quamvis Plinius animalium nullum odoratum putat, nisi credamus, ait, de Pantheris quicquid dictum est. Sentiunt tamen cum AEgyptiis Aristoteles et Plutarchus, qui plurima dicunt animalia magno studio Pantheram sectari odore ejus delectata: quod, nisi Plinius odorem pro suaveolentia capit, nonnihil admirationis afferre potest, cum ferarum et omnium dubio procul animantium odor quotidiana mortalium experientia Canibus innotescat. Quin Equi odore tantum Cameli percepto, in fugam verti perhibentur. Recitata est loco suo historia, quemadmodum Cyrus adversus numerosissimum Croesi equitatum dimicaturus, Camelos contra instruxerit, quorum odore consternati Equi, fugam ruptis ordinibus corripuerint. Croesi conatum ita frustrati.

EBRIOSITAS. CAP. XXX.

QUod autem odore usque adeo intensa Panthera polleat, eam Philosophi causam arbitrantur, quod maxima praedita sit caliditate, indeque odorem illum excitari: cumque ita cum vino consensum


page 134, image: bs134

[note: Venatorum ratio in Pantheris capiundis.] quendam habere videatur, Baccho ea olim fertur dedicata. Sed quoniam sunt qui per eam ebriositatem intelligant, hieroglyphicum a re ipsa desumptum ego crediderim: sunt enim Pantherae vini admodum avidae, et a venatoribus ebriae plerumque capiuntur, fontibus quo potatum eunt, suavissimo perveteri potentique vino medicatis, tanta copia, ut fonticuli aquula longe superetur: exiliores enim ad hoc fontes dedita opera pervestigant. Interdum ne rem perditum eant, et simul operam eludant, si latebrarum commoditatem juxta fontem nacti fuerint, perforatas arundines intra terram modicum defossas in fontem uno immittunt capite, altero in locum ubi delitescunt, adducto, observatoque animalis adventu, per utrem ad hoc paratum statim tubo vinum infundunt, quod vinum veluti vena de fronte prosiliens, meracitate sua magis illectat, remque celerius maturat, illis plerumque antea, quam sitim expleverint, procidentibus. Vidimus sane numum antiquissimum ex aere, quod apud Maffaeos habetur, in quo Liberi caput juvenile hedera redimitum, ab altera vero facie Panthera et Thyrsus pulcherrimo opere cusi sunt. Et in Gallieni plerisque Pantherae nota est cum inscriptione LIBERO P. CONS. AUG. Sunt qui Tigrin esse contendant, de qua paulo infra dicemus.

MORUM VARIETAS. CAP. XXXI.

QUoniam vero Panthera variis est maculis colorata, plerique morum varietatem per ejus pellem ostendere instituerunt Nam et earum genus varie ab authoribus appellatum, proque Pantheris Variarum nomen apud Latinos receptum. Quare animadvertendus est apud Paedianum locus, ubi Vercias pro Varias hactenus fere passim lectum est: de Pantheris enim illic loquitur. Eaedem et [note: Africanae Pantherae.] Africanae simpliciter vocabantur, quod in Africa frequens admodum est earum genus: fuitque vetus Senatusconsultum, ne liceret Africanas in Italiam advehere, Cn. Aufidii tribuni plebis rogatione mox derogatum. Sane Claudius Caesar in spectaculis, ut apud Tranquillum est, exhibuit Africanas, conficiente turma equitum Praetorianorum. Quantum vero pertinet ad colorum varietatem, jocose dictum apud Plautum in Epidico, ubi Thesprio varie se valuisse dicit, cui respondent Epidicus, Caprigenum et Pant herinum genus sibi non placere: in quo quidem non coloris tantum varietate sensus est, ut Interpretum bona pars opinatur, sed ab ipsius Caprae natura sumptum, quae fere semper febricitat. Quod vero spectat ad Pantheram, varietas morum non ex vario ejus colore tantum intelligitur, sed quod et vehemens est, et ad impetus propensa, et pernix, corporeque ad agitationem perquam idoneo. Unde per eam in Divinis literis varii animorum motus indicantur, de qua Hieremias: Nunquid AEthiops pellem suam immutavit, et suam Pardus varietatem? quod non solum, inquit Ambrosius, de figura, sed etiam de mobilitate furoris accipitur: eo quod Indorum populus et atri homines AEthiopum genus, ad fidei pietatisque candorem invitati, tenebrosis terrae cavernis insueti, inquietisque ac mobilibus mentis atque animi mutationibus decolorati, boni propositi gratiam tenere non possint, neque ad emendationem correctionemve ullam remeare, qui ferinam semel induerit immanitatem, Eucherius pro daemone accipit, qui subdolus et varius sit in humano genere pervertendo.

DE TIGRIDE. CAP. XXXII.

APud AEgyptios Tigridem non inveni, apud Graecos et Latinos frequentissime: de qua significata illa praecipue celebrantur, quae ad immanitatem, ad saevitiam, ad ultionem, ad pernicitatem, ad amorem erga filios pertinent: quin etiam apud aliquot gentes divini cultus particeps judicata

SOL. CAP. XXXIII.

SOlis enim simulacrum esse perhibebatur. Sed Sol et Bacchus idem numen habitum, ut vetus Graecorum [note: Tigris, cur in honorem Solis culta apud Indos.] habet Theologia, eaque apud Indos in honorem Solis culta. Indi siquidem clunes ejus tantum mensis inferebant, caeteris partibus ob Solis reverentiam abstinebant. Idque ea de causa, quod hoc animal simulac ortum est, priores pedes attollere fertur versus exorientem Solem, quem adorandi morem Maro videtur expressisse, cum 12. Aneidos scripsit:



page 135, image: bs135

Illi ad surgentem conversi lumina Solem
[note: Hircanaque admorunt ubera Tigres Virg. lib. 4. AEn. Hinc Ovidius de Baccho loquens lib. 3. Met. Tigrides currui Bacchi junctae. quid. Virg. in Bucol.] Dant fruges manibus salsas.

Ita in veteribus habetur exemplaribus.

FEROGIA EMOLLITA. CAP. XXXIV.

[gap: illustration]

QUod vero pertinet ad ferociam per animalis istiusmodi effigiem descriptam, indomitos et efferatos animos indicamus. Et Poetae cum hominis cujuspiam immanitatem egregie notare volunt, Hyrcanas illas Tigrides huic ubera praedicant admovisse: Et quae Bacchi currui junguntur, ut plerique authores sunt, indicant moderatum vini usum ferocientis animi saevitiam demulcere. Ita Polyphemus apud Homerum omnem exuperans crudelitatem, Maroneo delinitus vino, Ulyssi mollius adblanditur. Et heroes illi Trojani apud Homerum eundem, qui laudibus [note: Daphnis et Armenias curru sunjungere Tigres.] arguitur vini vinosus, serocitatem saepe, aestuantisque bile cordis acerbitatem vino deliniere: hominique valde irato apua Plautum propinandum edicitur, ut ille vino bilem diluat. Naturae enim consentaneum, cibo potuque rigato corpore, ab eo discuti tristitiam. Quare Zeno Cittieus interrogatus, cur, cum Philosophus esset, et natura severus, in convivio tamen hilarior videretur: Atqui, inquit ille, Lupinum suapte est natura amarum, dule escit tamen aqua maceratum. Atque hoc illud est, quod Armenias curru subjungere Tigres, Bacchi Orgiis institutum.

ULTIO. CAP. XXXV.

[gap: illustration]

ULtionem significare qui volunt, Tigridem et Equum ab ea dilaceratum [note: Nota historia de Tigridis amore ergasuos] pingunt. Nota est historia, quemadmodum ejus venator, foetus recens editos observat, ad quos, cum mater pabulatum abierit, auferendos pernicissimo fertur Equo, surreptisque catulis, qui sunt semper numerosi, in cursum fertur quanto potest citatissimum: reversa Tigris ubi nidum vacuum reperit, velocissimo cursu totam circumlustrat regionem, donec fugientem venatorem deprehenderit, in quem omnem convertit impetum: ille statim unum e catulis projicit, suscipit hunc Tigris mordicus, et retro versa in nidum refert, alacri mox cursu eadem vestigia repetit, exiguoque temporis intervallo venatorem agreditur: ille rursus alterum catulum abjicit, cursuque numquam intermisso navem versus provolat. Suscipitur hic quoque, et rapidissima velocitate reportatur, idque et tertio, et interdum quarto fit, donec venator conscensa navi vix duobus et nonnunquam uno tantum catulo ablato aufugiat, Equo relicto, in quem illa postea quam frustra toto littore frendens desaeviit, omnem convertit ultionis saevitiam, totumque [note: Cap. 42. 11.] discerpit, et miserabiles socii furti poenas pendere compellit. Apud Jobum, ut in Hebraeo esse dicit Eucherius, Tigris perit; eo quod non fuerit praedam assecuta: quod de foeminea arrogantia dictum volunt.

PERNICITAS. CAP. XXXVI.

JAm pernicitas significatum ex iis quae supra dicta sunt, desumitur, cum citatissimum Equum ter et pluries assequatur, cursu retrorsum repetito.

AMOR IN FILIOS. CAP. XXXVII.

ITa etiam charitas pietasque, et affectus in filios summus, ex eadem historia consideratur: mox et ultionis studium, cum in relictum Equum tanta ferocitate saeviat.



page 136, image: bs136

MUSICAE HOSTIS. CAP. XXXVIII.

[gap: illustration]

SUnt qui Musis aversum ingenium omnemque Musicae lepiditatem odio prose quentem, per Tigrim et tympanum pingant. Ajunt enim eam ita tympani sonum exhorrescere, ut eo audito miserabiliter insaniat, eoque furoris provehatur, ut semetipsam dentibus impetat, visceraque ipsa sua soede dilaceret atque discerpat.

DE LYNCE. CAP. XXXIX.

[note: Lynxquid.] LYncem in Luporum genere plerique recensuerunt, eique Cervario cognomentum indidere. Sunt qui Lynces esse quas Graeci [gap: Greek word(s)] vocant, arbitrentur. Sedenim [gap: Greek word(s)] ex hyaena et Lupo mixto genere nascuntur. Utcumque vero authores varient, Lyncem Plinius animal esse peregrinum et in AEthiopia frequens ait: Cervarios autem Lupos Septemtrionalibus regionibus frequentissimos esse constat. Sed parum me moverat eandem speciem pluribus orbis locis inveniri: nam quae vidimus in Cervario Lupo, ea in Lynce idemtidem reperiuntur, acutissimus quippe obtutus, macularum in pelle varietas: unde apud Maronem, Maculosae [note: AEneid. lib. 1.] tegmine Lyncis, et quod omnium manifestissimum est signum, Lyncurius lapis ex concreta ejus animalis urina.

ACUTISSIMUS OBTUTUS. CAPp. XL.

[note: Plin. id asserit lib. 8. c. 38. Sed hoc Dioscorides et Matthae olus fabulosum putant, lib. 2. c. 7.] NOnnulli igitur, cum Lyncem omnium quadrupedum clarissime cernere considerassent, hominem, qui visu maxime polleret, significaturi, animal id hieroglyphicum posuere. Sane multi eas affirmant convexa etiam montium visu penetrare: neque defuere Philosophi, qui fieri posse hoc commentati suntex imagine, quae certo ab terra spatio summo in aere pendeat, quam Lynx, utpote quae sit oculo admodum defaecato, intueatur. Cujus rei exemplum experimur, dejectum in cavum aliquod vas numo, quem, tametsi longe recesserimus, simulac vas aqua expletum fuerit, intuemur, fundo etiam ipsius vasis in aquae superficie se ostentante: quippe rerum earum radiis in aquae summum sese exporrigentibus, ea ibi species redditur, quae aqua inde subducta, vasculi curvitate intercipitur, ac ne videri possit praepeditur. Ab hac Lynce, Lynceos oculos appellatos, quibus cernendi vis acutissima sit, plerique putant. Unde magnae vir erudicionis Franc. Petrarcha, paetos illos ocuculos quos [note: Lyncei oculi unde.] lyricis totiens laudibus extollit, Cervarios appellavit, ad id scilicet alludens, quod Lyncem aetas nostra Lupum cervariu arbitratur. Alii oculos lynceos a Lynceo Idae fratre Argonauta dictos autumant, qui ea quoque quae sub terra condita essent spectare ferebatur. Poetae plerique penetrante per lignum acie ab eo inspectum, atque ita conjecto in arborem pilo confossum interfec tumque scribit. Fuit et alter Lynceus, qui Carthaginensium classem a Lilybaeo Siciliae promontori portu [note: [?]ist. lib. 1. Espis. 1.] Carthaginis exeuntem prospectare, et numerum cum fide recensere solitus, scriptorum testimonio fertur, de quo Horatius:

Non possis oculo quantum contendere Lynceus.

DE URSO. CAP XLI.

SEd jam appellat Ursus, non injueunda fortasse, nisi oculi iam defessi sunt, spectacula praebitu rus.

PROFECTUS CUM AETATE. CAP. XLIL

HOminem originis prineipio desormem, mox sormosum effectum, sive cujus vita ineunte aetate dissolutior suerit, nullaque ratione moderata, cum aetate tamen modus et disciplina sanctior accreverit, AEgyptii sacer dotes intelligere cum vellent, Ursam foetam pro hieroglyphico ponere [note: [?] sae foetus qualis.] consueverunt. Compertum siquidem est, Ursam foetum edere sine oculis, sine pilis, cruribusque propemodum et membris aliis indiscretum, informem denique carnem: Catto minorem, majorem


page 137, image: bs137

Mure, de qua ungues tantum promineant, caetera sanguis concretus esse videatur: quem postea pectori et femoribus apprimendo sovet eodem incubitu quo volucres ova, paulatimque ita conformat et lingua subinde lambendo persectum reddit. Utitur hoc exemplo Ambrosius ad nos cohortandos, ne prolem nostram, quantum ad animi rationem pertinet, instar Ursini partus initio edilam, ita informem coalescere patiamur, sed disciplinarum linguis lambendo curemus, ut ad humanam, quippe rationis participem, effigiem consormetur. Nam de lingua, quae signisicet eloquentiam, alio disseruimus Commentario.

EX INEDIA MACIES. CAP. XLIII. Mores occulti.

[note: Ursae natu. ra qualis.] ADDUNT hominem inedia confectum intelligi per Ursam in specu latitantem, et ore pedes Iambentem, cujus quidem pigerrima est natura, solitarla, latebrosa, commercii societatisque cujuslibet evitatrix, quod esse mores eos significat, qui soleant in imo mentis recessu delicescere: atque itidem corpus simile sortita est, grave, compactu, indistinctu, praegelidae serae, quae spelaeis inprimis gaudet, accommodatum, unde [gap: Greek word(s)] dicuntur a Thocrito. Nam, ut Theophrastus et Sostratus ajunt, Ursi primum antra habitationibus commoda ostenderunt: hi siquidem tempore dierum circiter XI, licet longe plures alii ponant, quibus in recessu aliquo delite scunt, priorum pedum suctu vivere, ac nihil edere perhibentur: cui rei documentum habetur, captum per id tempus intestino inani esse, at que ita id connivere, ut adductu prope cohaereat. Id vero libenter ab eo fieri tradit AElianus cum se praepinguem senserit, ac pleniore corpore gravatum, quo pinguedine concocta fiat agilior. Apud Eustachium legas Athenienses aliquando famis ultione maultatos, indignata Diana, quod Ursam, quae in Munychio ejus sacello nata esset, interfecissent, ut ita per inediam affligerentur, qui animal inediae patientissimum sustulissent.

VIRAGO. CAP. XLIV.

MULIEREM raestantem animis, non molli, sd virili vigore praeditam, plerique significare dum volunt, Ursam pingunt, Pantheram alii: sunt enim hae ex omnibus animalibus, maribus ferociores animosioresque cum in caeteris foeminae sint omnino molliores; Plutarchus tamen non Ursam, sed Leaenam ponit in hoc albo cum Panthera, ubi rationem inesse brutis disputat. Caeterum in eode genere foeminas omnes aequa cum maribus fortitudine pollere contendit. Quare Menaechmus etiam apud Plautum, uxorem quam timet Leaenam vocat, dum leoninum cavum intelligit aedes in quibus illa habitat: Ursorum autem faevitia nobilitatae sunt, Lucania, Umbria Britannia. Nam ex Britannia velut ex altero terrarum orbe, longa et periculosa navigatione, ut tunc videbatur temporis advecti Ursi ad populi Rom. spectacula, maximae fuerunt admirationi.

PUELLARIS AETAS. CAP. XLV.

[note: Puella olum Ursae dicta et quare.] QUIA vero suapte natura Ursae cohibent se intra frutices vel spelaea, nisi quantum pabulattonis gratia prodire coguntur: isque mos plurimum in recte institutis civitatibus observatur, ut innuptae puellae domi clausae custodiantur. non absurde nonnulli commenti sunt, puellas Ursae simulacro referre: nam et hoc quoque sapit antiquitatem. Siquide apud Euripidem Hypsipile, et apud Aristoph, Lemniis, ac Lysistrate, puellas apud Athenienses olim Ursas vocari solitas Iegimus, et apud Pollucem [gap: Greek word(s)] verbum invenias, quod Latine sonat in Ursas abire. Id vero erat, cum puellae, antequam nuptiarum tempus appeterent, pudicitiae causa Dianae consecrabantur.

PROVIDENTIA. CAP. XLVI.

[note: Ursae calliditas.] NEQUE illud dissimulandum, licet ab AEgyptiis minime traditum, quod per recedentem in cavum Vrsam, nonulli providentiam significari volunt. Ursa enim, ut apud AElianum legas, ita, provida est, ut saluti suae consultura, cum se in cavum recipit ad peculiarem inediam, ne per vestigia deprehendi possit, tantum illi natura calliditatis indulsit, aversis vestigiis irrepat retro: eo scilicet modo quo traxit Aventinas Cacus in antra boves, atque ea specie venatores fallat, cum egressia inde videatur, non autem ingressa.



page 138, image: bs138

IRA. CAP. XLVII.

NEque defuere, qui per Ursi simulacrum iram immanem intelligi voluerint, quod id animal immodicis soleat animis excitari, et in omnem truculentiam efferri: unde apud Claudianum legas, Rhadamanthum solere Ursis ingerere truculentos. Sane Mathematici iracundum eum futurum dicentes, qui sub primo et vigesimo Tauri gradu nascitur. Ursum ibi statuunt, retro spectantem, hoc est, ad ea quae facta suntindignantem. Hinc Martialis lib. VI.

--- Rabido nec perdittu ere,
Fumartem nasum vivi tentaveris Ursi,
Sit placidus licet, et lambat digitosque manusque.

[note: Srsae etymon.] Ira enim, ut Theocritus, [gap: Greek word(s)] Quin ab irritatione nomen olim Ursis impositum: Ur enira Hebraica lingua incitationem ad iram significat, et Ur Madianitarum Rex ab Israelitis occidione caesus, significat, ut Adamantius interpretatur, affectum hujusmodi ab iis qui Deum sequuntur debere protinus abscindi. Alii nequaquam Abscindendum censent, sed veluti subsidio paratum diligenter asservandum: ut cum res postularit, adversos nosmetipsos, pro iis, quae inutiliter turpiterve gesserimus, irascamur, quam solam animi perturbationem etiam Epictetus sapienti cedit. Haec enim justa et necessaria iraeundia est, ut nostri censent, qua unusquisquia in iis quibus erravit, aut perperam gessit, indignatur, et semetipsum incusat. Ex qua quidem indignatione ignis quidam in nobis accenditur, qui velut in agrum sterilem immissus, consumptis exeoctisque voluptatis pessimae radicibus, bono divinarum institutionum semini glebam praeparat foecundiorem. Atque hic ille ignis est, quem se Assertor noster profitetur in terram immissurum, atque ut succendatur, non indiligentem operam daturum. [note: Hierosoljmitani excidii figum. 2. Reg. 2.] Alibi vero indignatio, serociaque ursina in Divinis literis indicium fuit Hiero solymitani excidii, ut Eucherus interpretatur 4. Reg. Nam cum Elisaeus ascenderet in Bethel, scandenti semitam obviam facti sunt pueri parvuli de civitate egressi, qui illudebant ei dicentes: Ascende Calve, ascende Calve. Quos Elisaeus indignitate rei commotus, in Dei nomine devovit, continuoqus Ursi duo de saltu proximo prodierunt, qui ex eis duos et quadraginta pueros lacera verunt. Id sub figura tunc gestum, Imperatores duos praemonstrabat Vespasianum et Titum Romanorum Principes, qui post duos et quadraginta annos ab ascensu Domini, captis Hierosolymis, tantam Judaeorum desolationem fecere, ut deletum penitus sit eorum regnum.

IMBECILLUS PRINCEPS. CAP. XLVIII.

[note: Ad verbum a Plinio lib. 8. c. 50.] CIvitatem ab imbecillo rectam Principe significare qui volunt, Ursi caput pingunt: invalidissimum enim est Urso caput, quod contra Leoni fortissimum. Ajuntque Ursos alvearia non mellis pabulive ullius gratia incessere, apesque irritare, sed salutis ergo, ut scilicet apum aculeis ora vulnerati, sanguineque ita emisso, gravedini qua plurimum laborant, remedium comparent. Venatores nostri ajunt, si major aliqua vis, quam superare desperet, Ursu incubuerit, eum sibi conscium imbecillitatis, qua caput ejus laborat, si sugiens ad praeruptam aliquam rupem pervenerit, manus supra caput tollere iisque pectinatim firmiter complicatis, reliquoconglobato corpore praecipitem se dare, atque capturam evadere,

DE URO. CAP. XLIX.

NOn innotuit AEgyptiis Urus bos Germanica, sedante feras alias egregie sylvestris.

CAPTIVITATIS IMPATIENS. CAP. L.

PEr quem eum, qui sibi mortem consciscat, ne in manus hostium concidat, nonnulli congruenter hieroglyphicum proposuerunt. Est enim Urus ejusmodi, qui propter ferocitatem vel numquam, vel difficulter capi potest: quod si eo inciderit: unde desperet posse evadere, semetipsum prae ira suffocat, usque adeo gonitum ad libertatem putat, qua denique nihil unieuique animantium generi optabilius esse videatur.



page 139, image: bs139

JOHANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LERER XII. DE IIS QUAE PER ASINUM, MULUM, ET CAMELUM SIGNIFICANTUR. Ex facris AEgyptiorum Literis. AD PETRUM CURSIUM ROMANUM CIVEM.

NE forte Commetiaria ea, Petre Cursi lepidissime, quae multa adeo nudiustertius Cytorio in jugo atuo, ubi bona pars Academiae coenabamus, a veteribus tam Egyptiis, quam Graecis, atque etiant Latinis super Asini signisicationis tradita commemoraveram curae pretium fore duxi, quantum solicitudine praestare potui, primo quoque tempore pleniori obsequio tibi satisfacere. Videbaris enim illa, quod facile animadverti, attentioribus admodum auribus haurire et avidiuscule, ut ita dicam, deglutire: sed vix adduci poteras, scriptores illos veteres in Asino perscrutando fuisse adeo curiosos: et quoniam umbra etiam ejus in vanissimi negotii proverbium cesserat, reliquum etiam corpus parvipendendum existimabas Collegi igitur tam ea, quae tum memoriter disserueram, quam quae alias sparsim a me fuerunt eare super adnotata, eorum citatis testimoniis, qui talia memoriae prodidere, ubi tantum res deposcere videbatur: nam minus omnia tunc ex tempore dicere aggresso succurrebant. Quaere tunc non pauca praetermissa sunt, quae recitata longe majori tibi admirationi futura fuerant, quae quidem nunc qualitertumg a me conscripta sint, benigne accipias velim. Et si minus tibi lucubratio ipsa satisfecerit, ut quae nimium properata non ita omnia complecti potuerit, voluntatem tamen animumg meum existimes, quantum in me fuit, tibi amico tam veteri, tam probo, satis plurimum facere studuisse: non enim recens mea erga doctrinam et ingenium tuum benevolentia, firmaque atque constans amicitia, quae ab ipso primum die, quo Romam diu potria cariturtus applicui, coepta, mirisicum in dies accepit incrementum: accessit et tam unanime concorsque contubernium, conviclusque per annos aliquot jucundissimus. Ita ego pluribus atque iis non levibus de causis tibi semper conjunctissmus, scripta cogitationesque meas communicare tecum maxime conveniens existimavi quod optimi integerrimique amici, qualis es tu, ut meliores evadamtu in causa sunt, si quid admoneant, vel, ut alacriores ad lucubmndum accedamus efficiunt, si probent, Sedenim quid oneris gerat Asinus inspiciamus.

IGNARUS HOMINUMQUE LORUMQUE. CAP. I.

[gap: illustration]

[note: Homo Aselliceps quid denotaret. Idem usurpatur a Gallis, Italis, Hispanis.] CUmprimis autem rerum omnium ignarum per Aselli cipitem hominem ab AEgyptiis sacerdotibus significari, et Horus et plerique alii prodidere, eamque imperitiam in eo praecipue notari volebant, qua plurimum ex solitaria accidit educatione: quippe cum quis tamquam Aglaus alter, inter privatos parietes semper alitus et educatus, pedem e domo, vel e patria numquam tulisset soras, oportere scilicet hunc parum experientem esse, et officiorum hospitalium in cium. Israel itaque diu apud AEgyptios educatus, et hieroglyphicque optime peritus, cum Isacharem filium suum Asinum appellasset, intra terminos eum occubiturum dixit. Non enim longius peregrinari solent Asini, ut Equi, et Muli, sed intra provinciar, in qua nati sunt,


page 140, image: bs140

plurimum contineri. Addidere etiam proverbium in imperitos, Asinus adlyram: quod non admodum absimle est ab Horatiano illo, ut qui narraret Asello fabellam surdo, hoc est, obstupefacto. quiquia nullum ex ea re sensum perciperet. Ideoquia Cicero in Pisonem. Quid nunc te, Asine, liter as doceam, non opus est verbis, sed fustibus Adeo enim subjecti addictique fustibus sunt Asini, ut vulgus passim verbera plagasquia flagris inflictas, Asiniatas vocitet. Hanc sane mentis tarditatem Scipio apud Numantiam ita C. Metello exprobravit, ut diceret, si quintu pareret mater ejus, Asinum fuisse parituram. Quin et Junius Bassus homo dicacissimus, vulgo Asinus appellatus, ob stuporem ridiculosquia mores. Ob hujusmodi ludibrium, et ignaviae contemptum, qui pilae ludo victus esset, Asinus appellabatur: qui vero vicisset, Rex; quem morem tangit Plato, in Theaeteto, et lib. 9. Pollux. Ad hoc respexit etiam Horatius, cum epistola ad Moecenatem scribit: At pueri ludentes, Rex eris, ajunt si recte facies. Contra vero quod ad peregrinationem attinet, Ulyssem, quem Homerus ea praecipue de causa sapientem. effectum putat, quod is

[gap: Greek word(s)]

[note: Ulyssis nomen unde.] quique, ut ait Horatius, Quid virtus et quid sapientia possit, utile nobis propositum est exemplar: nomen ipsum inquam Ulyssem etymologice quidam haudquaqua ignobiles scriptores interpretantur [gap: Greek word(s)] omnium quippe hospitem: nam AEoles, quod alii verterunt [gap: Greek word(s)] literam quam amant, incolumem retinuerunt, eosquia Latini secuti sunt, Ulyssem enunciantes. Nequia tamen sum nescius, Icarium ejus patrem aliam nominis afferre causam, Odyssea, quae nihil quicquam est nunc ad comemorandum necessaria. Asinus porro in fabulis pro imperitissima persona ponitur, et in argumenta satuitatis atque demeritiae semper habetur, in quem demum, ut Plotinus innuere videtur, ille redit, qui sensus expers, brutalem et stolidam vitam vixerit. Quocirca Ulysses apud Gryllum Plutarchum, cum bruta reliqua ratione aliqua uti fateatur, Asinum tantum ac pecudem ab omni rationis usu semotos reperit. Neque quidem inficiatur Gryllus, sed plures inter homines ejusmodi ingenio praeditos confidenter asseverat. Hujus non immemor stoliditatis Ovidius, Midam, quod sententia sua rulticam Panos cantilenam divinae Apollinis modulationi praeferendam judieaverit, ea poena multatum a Deo finxit, ut quae judicio peceaverant humanae aures, in Asini auriculas demutarentur. Interpres tamen Aristophanis, Pluto, ut haec quoque repetamus, tres memorat causas cur Midas Asinis auribus fuisse praedicetur, sive quod acutissimi esset auditus, cuiusmodi sunt Asini, quos praeter Mures caeteris animantibus auditu praestare tradunt: ita enim interpres ille, quisquis is est, scribit, [gap: Greek word(s)] Hinc Apuleianus Asinus de se ait: Recreabar quod auribus grandismis praedittu cuncta longule etiam dissita sentiebam: sive quod Phrygiae pagum incoleret, cui nomen [gap: Greek word(s)] Auriculae asininae, sive quod exploratoribus accuratissime sit usus, delatoribusque plurimum delectaretur: unde iliud de prineipibus fertur, Regum aures innumerae.

PETULANTIA. CAP. II.

IMmodicam vero petulantiam luxuriam per animal hoc in Divinis literis notari, indicio est, quod celeber ille Propheta ait: Quorum carnes sunt, ut carnes Asinorum. Et Plato dum antiquorum figmenta fequitur, ne sacratioris illius doctrinae, quam apud AEgyptios perceperat, arcaria propagaret, hae non incuriose tractavit, ac de aliis quidem animalibus passim multa, de Asino vero hoc praecipue dixit, disputante apud Phaedonem Socrate: Homines, qui foedis concupiscentiis manus didissent, ventrique dediti per inertiam atg lasciviam ingloriam inutilemg egissent viam, neque quicquam pensi pudorisve babuissent, in Asinos post obitum dejici.

IMPUDENTIA. CAP. III.

[note: Cur per A. firum impudentia signisicetur.] SUnt enim qui per Asinum impudentiam ea de causa significari velint, quod Asinus sua tantum commoda destinatissimo quodam animo prosequatur, et modo suae morem gerat voluntati nihil pensi habeat, castigationes contemnat, verbera etiam nihili saciat. Id in Asino vitium ita notat Xenophon, ut de se V. de Graecorum reditu, dicat: Eo inquam tempore, si quem injuriae ullo genere lacessivi, non possum non confiteri, vel Asinis me, qui esse dicuntur omnium quadrupedum inverecundissmi, inverecundiorem fuisse. Quod vero Josippus cor Asini, et Canis impudentiam, objicit Appioni, hac eadem sententia in uno stoliditatem et imperitiam, in altero maledicentiam incessit.



page 141, image: bs141

POPULUS JUDAICUS. CAP. IV.

[note: Fudaei Asine comparati.] ET populus Judaicus, utpote qui sublimioris doctrinae, quae in Divinis eorum literis delitescit, Intellectum minime percipiunt, simplicitatemque scriptorum tantum prosequuntur, ob hujusmodi stuporem et imperitiam Asinae assimilatur, quam Christus posthabuerit incenso ejus pullo, qui factus est ea doctrina dignus, quam ille nos docuit. Asina enim illa, ut Graeci Theologi deprehendere, populi prioris symbolum suit, quae scripti onus pertulerit: est enim animal ad onera tantum et labores genitum, ut Eucherius dicit, super quam Apostoli vestimenta sua injecere, hoc est, veterem [note: Capit. 9.] hominem exuere. Pullus vero, de quo Zacharias: Ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvator ipse pauper sedens super pullum Asinae, propter pristinam imperitiam, juniorem indicabat populum, Asinae quidem filium ut Evangelistae cum plerisque aliis reddidere, nonnulli silium subjugalis posuere, animalis quippe, quod operibus et officiis servilibus omnibus subjicitur: plerique Gentilium nationem appellarunt, quae Christum insidentem tulit, promissamque a Prophetis et lege salutem minime despexit: Agnovit enim Asinus praesepe Domini sui. Hoc porro citato Eucherius: Per Asellum, ait, quem insedit Dominius, simplicitas sidelium exprimitur: plebs scilicet quae Dei notitiam non habebbat, quam Christus regendo et praesidendo, ad Hierusalem, hoc est, ad pacis conspectum, adducit.

A DEO ET SACRIS ALIENUS. CAP. V.

[gap: illustration]

[note: AEgyptioru odium in Asinum.] ASinum porro AEgyprii adeo impurum existimabant, ut animal etiam daemoniacum arbitrarentur, propter quandam cum eo similitudinem. Quo vero ostenderent eum admoveri sacris minime debere, hominem eum cespite positis in terram genibus affingebant, cum ense ad mactationem parato, sed manibus post terga religatum: inde Asinum apponebant, eventum rei nimirum fore irritum indicantes. Oderant autem id animal AEgyptii, non propter imperitiam et ineptias tantum, et contumeliosam ejus naturam, verum propter colorem etiam ex albo nigroque consucatum, quem a Deorum sacrificiis alienum abominabantur. Erat vero apud eos mos, ut Asinum ludibriis omnibus incesserent, luto cespitibusque passim impetitum, contis etiam stimularent, quaque se locus offerret opportunus, praecipitem agerent. Unde proverbium in contemptibiles despicatissimosque homines emanarit, Asinus AEgyptius. Apud Hyperboreos tamen institutas dicit Pindarus [gap: Greek word(s)] illi enim Apollini Asinos mactabant. Nam ut apud Callimachum legere est,

[gap: Greek word(s)]
Exhilarant pingues Phoebum epullae ex Asino.

Citat Apollodorum etiam Clemens Stromatis, de hujusmodi sacrificio. Gaudere vero Apollinem vitae arbitrum, eorum jugulatione dicunt, propter assultus, quos indicio vivacitatis in caede saciunt, difficulterque occidi soleant magnis quantumlibet ictibus percussi. Quantum vero pertinet ad [note: Asinus cur Priapo dicatus.] impuritatem, apud alios uni Priapo sacer habebatur, ob verendi scilicet enormitatem, qua supra modum praediti sunt Asini: atque inde sunt ad generandum admodum segnes, compertumque est omnes alios ea genitalis produdtione conspicuos ad generationem ineptos esse, quod in emissione per eam longitudinem semen transmeans et hebetetur, et frigidius fiat. Neque vero nostro tantum tempore viri hujusmodi Asinorum instar habentur, sed olim etiam, ut gratissimus ille Imperatori Commodo, qui de pene ultra animalium modum prominente Onos appellatus est, eaque de causa ditatus, et Herculis sacerdotio praepositus. Tacebo Heliogabili emissarios, in hujusmodi genus monstrorum conquisitionem: tacebo nostrorum etiam temporum opprobria.



page 142, image: bs142

EGREGIUM PRINCIPIUM CITO DESTITUTUM. CAP. VI.

NEque absurdum est significatum illud, quod ex vulgi proverbio desumptum est, cum praeclare venusteque aliquid inchoatum cito deseritur, currentem Asinum pingere. In ore enim omnium est, Asini succussationem parum admodum procedere. Sane legas apud AElianum, Asinos, eos praecipue qui sunt in Mauritania, citatissimo gradu cursum inchoare, parvoque confecto itinere cito deficere, unde necesse sit eos ad Equos alligatos resti attrahere. Hinc Trigaeus Aristophanicus suum illum scarabeum Asinum appellat: monens scilicet, ne cursu nimium pernici viam auspicetur, sed paulatim et sensim volet, ut labori sussicere possit, quod longe secius accidit in Indicis, qui quidem, ut idem AElianus author est, cum iter arripiunt, tardius incedunt, paulatimque progrediendo feruntur incitatius, rapidissimeque gradiuntur.

STOLIDITATIS LUDIBRIUM. CAP. VII.

TOt autem ea sunt quae de Asinorum stoliditate traduntur, ut subinde sit ad eam redeundum, quam si apertius AEgyptii describere voluissent, animal omnium maxime docile deligebant, Simiarum quippe gregem inter quas Asinum vel saltare, vel tibiis canere, vel etiam disceptare singebant: rem quidem tam dictu quam spectatu ridiculam, sed quae in secessu pondus habeat.

INDOCILITAS. CAP. VIII.

ALiter fraenatum Asinum in hujusmodi signisicatum propemebant, quippe quod animal sit minus idoneum ad discendum. Unde Horatius,

[note: Serm. lib. 1. Sat. 1.] Infoelix operam perdas, ut si quis asellum
In campum doceat parentem currere fraenis.

Unde etiam Mathematici eum qui ortu suo sextumdecimum Leonis gradum sortitus sit, indocilem futurum praesagientes, fraenatum Asinum tunc oriri fingunt: irritam eo modo institutionem suturam indicantes. Est Apud Platonem Legum III. juxta sinem, proverbium, Ab Asino excuti, de iis qui gravia [note: Proberbium ex Platone.] et magna vel difficilia professi, ab incoepto turpiter desistunt. Sedenim miror, unde Grammaticus quidam adductus sit. ut Platonis proverbium hoc ita sit interpretatus. ut de iis dictum voluerit, qui relictis voluptatibus et inquinamentis quibuslibet voluptificis et belluinis (haec enim ejus verba sunt) ad meliorem mentem regrediuntur, cui quid aliud respondeam, quam ut ipsius Platonis verba subjiciam? [gap: Greek word(s)] Cujus vero rei gratia haec dixerimus, mihi ostendendum est, oratiog ipsa tumquam squus hinc atg inde coercenda, ne effraenum veluti os nacta, ipsog dicendi impetu provecta, uti proverbium est, ab Asino quopiam excidat. Sed cum is et hic, et alibi saepe cadat ab Asino, in luto hominem haesitare permittamus, neque tollere rursum fractum crure Planum procuremus. Id vero eo magis indigne serendum, quod testimonium sibi accersit ex Evangelica lectione, quam supra citavimus, ubi Servator noster Asinae pullum obequitat, neque intelligit longe aliud esse, invectariAselloinurbmHierosolymam, aliudabAfinoexcuti, yelmente alienari. namet jocus ex locutionis enunciatae ambiguo resultat, cum ova etiam ra w, Sonare videatur,

IRRISIO. CAP. IX.

[gap: illustration]

UT vero reliqua prosequamur: est irrisionis indicium Asinus, propterea quod rictu labiisque late diductis, dentibusque deformiter [note: Prersii Diogenisg desterium.] denudatis irridere videatur. Quin et qui aliquem deludunt, appressa ad aures manu asininas auriculas imitantur, unde Persianum illud in hujusmodi derisionem, Auriculas Asini quis non habet ? Sane Diogenes cum ei quidam dicere, Multi te derident: Et illos, inquit, forassis Asini. Altero subjiciente, Sed illi non curant, Asinos, At neg ego illos, inquit:



page 143, image: bs143

SOPHISTARUM NUGAE. CAP. X.

SILENTIO praeterire non possum, Sophistas nostros, cum Asino illo suo tam foedo, tam spurco, tam aboninabili, quem ita in deliciis habent, ut sine Asino nihil meditentur, nihil moliantur, nihil aggrediantur. Nulla umquam tam gravis, neque tam seria res in consultatione ponitur, ut non ipsi Asino super agendum censeant: sedenim iis optime res cum Asino, qui [gap: Greek word(s)] disciplinam omnem suam ostentant, ac omnium ignari, quodque pejus est, indociles, de re nihil semper altercantur. Ad horum porro similitudinem Democritus Judaeos ponit, qui in ordinariis, ut inscriptio est, historiis, eos tradit aureum asini caput adorare consuesse, singulisque septennarii spatiis alienigena semper hominem insidiis exceptum, in conventibus suis membratim discerpsisse, quod et Plutarchus Cheronaeus Symposiacis quaestionibus, et CorneliusTacitus historiis memoriae prodidere: quauti manifestissimam calumniam. ab Appione olim excogitatam, et Josephus constantissime refellit, et Adamantius contra Celsum acriter redarguit. Nostra tamen tempora Symeonem puerulum Tridenti videre, quem blanditiis illectum, et in synagogam perductum, Judaei socialiter eo sacrificli genere trucidarunt stylis per universum corpus infixis, unde sanguinis quisque guttam vivis artubus exhaurirent. Testis ara facti, quae quotannis ibidem a piis inuisitur.

ADULATORUM ILLECEBRAE. CAP. XI.

ERAT vero illud ad bonos mores excogitatum hieroglyphicum, quod veluti majores nostri servos [note: Asinus inter flores quid.] ebrios, lingua pedibusque titubantes in liberorum conspectum ad vitii ludibrium, produce bant quo ipsi diligentius caverent, ne in hujusmodi turpitudinem inciderent: ita Sacerdotes AEgyptii asinum inter flores et ungenta statuebant, quorum nihil ad sensum ejus pertineret, ex hoc scilicet perniciem, quae potentioribus praecipue assentatorum machinis insidiatur, indicantes: cum inde risui et ludibriis omnium exponantur, qui enormes adulatorum assentationes aucupantur. Plerique enim, magni alioqui viri Musis et Gratiis alienissimi, omnique turpitudinis genere spurcissimi, coram tamen et dignitatis, et eruditionis, et temperamentiae nomine non solum commendari patiuntur, verum etiam nisi facias, indignantur.

IGNAVIA. CAP. XII.

[note: Pernicitas quorudam Asinorum.] APud mutos asini signisicatum est ignavia, quae quidem cum sit omnibus nota, superfluum, est eam latius explicare. Ex hac tamen nota Palaestini asini excipiendi sunt qui Equos ipsos per, nicitate provocare dicuntur: traditum ab Adamantio: Etapud Euphratem Xenophon, primo de Cyri minoris expeditione, inventos ait asinos, qui Equos cursu facile superarent. Nam cum ad eos equites proxime accesissent, cursum illi arripiebant, cumque longius profecti essent, interim restitabant, atque ita saepius iterata fuga equites fallebant. Et Saracoras legi asinos non ad onera comportanda, sed ad gerendum bellum adornare. Apud Pollucem sane legas perovovinter ilia significata interiore dici molam, ita a tarditate cessioneve, quae asino propria est, appellavam. Et populos quosdam memorat Xenophon, qui non alia victitant industria velarte, quam fodiendis [gap: Greek word(s)] hoc est lapidibus iis, qui ad onos fabricandos idonei sunt. Et in sacris nostrorum literis. ubi vulgata interpretatio habet, opus esse, ut mola asinaria suspendatur, [gap: Greek word(s)] tantum apud Graecos legitur. Deniquia ne rem tam aperta multis inferciambus ambagius, Catullus id ipsum intelligit, cum super AEmylio quodam impurissimo dicit: Et non pistrino traditur, atg asino; Ne legamus; atg Asinus; hoc est: perinde ac Asinus, ut erudituli quida putant: neve interpretemur lectionem, atg asimo, ad concitandum scilicet [note: Dictu Antisthenis ex D. Laertio in ejus bita.] circa molam Asinum, ut nonnulli ex commentatoribus exponunt. Sed ut ad Asininam ignavia revertamur, hanc intelligebat Antisthenes, cum Atheniensium judiciu in creandis magistratibus notaturus, suadebat eis, ut Asinos ad agriculturam deligerent, quos cum illi negarent idoneos ad rationem: Atqui, inquit ille, non satis vobis est Magistratum elegisse, sive aptus sive ineptus vir ille sit ad gerendum?

EREMITA. CAP. XIII

SED quoniam de Onagro facta est superius mentio, minime praetereundum est quod Divinae literae per Onagrum Eremitas intelligunt, qui a popularibus turbis secedentes, in solitudinariis et ab hominum vestigio semotis locis vitam degunt, uni Deo tantum dediti, quod tradit Eucher. de quib. dixerit [note: Cap. 39. 6. 8.] Jobes, Quis dimittet Onagrum liberum? sed quia sequitur, Et vincula ejus quis solvit? de Judaeis quidam dictum volunt, quorum praecepta vinculis comparantur.



page 144, image: bs144

MULIER MALE MORIGERA. CAP. XIV.

SUnt qui mulierem conceptum evitantem, aut virum admittere nolentem per Asinam, et fustem inhaerentem tergo, designent: ea enim semen a coitu rejicit, nisi interpelletur, quamobrem statim post coitum necesse est eam verberari agitarique, et ingnaviam qua praedita est solitudine castigari. Quinetiam mares ipsos sustibus salire cogunt, unde vulgo mos est, viros minime officiosos, Asi nos appellare. Quid vero illud, quod hujusmodi pertirnacia demortui etiam spoliis inhaerescit? ungula siquidem asininae viventem partum enecant, mirisiceque maturant: quare Medici abortibus evocandis, nec aliter, eas in sussitum adhibere consueverunt.

[gap: illustration]

PRAEGNANTIAE DISSIMULATRIX. CAP. XV.

[note: Asina in ecculto pariens.] MUliebrem ad haec praegnatiam occultantem notare cum volunt, parientem Asinam pingunt. Observatum enim est, id eam impendio cavere, ne velin conspectu hominum, vel in luce pariat: quare ducenda est in tenebras, cum exeludendi tempus advenerit.

SOLSTITIUM VEL TEMPUS ANNUUM. CAP. XVI.

[note: Plin. lib. 8. cap. 43.] PUllus vero Asinae nunc Solstitium, nunc tempus annuum indicat, quod eo tempore plurimum et pariant, et admittantur, ut eorum seminis frigiditas coeli calore adjuvetur, et frigoris impatiens animal eo nascatur tempore, quod ejus imbecillitati sit idoneum: annum enim integrum omnino gestant.

VIR FRUGI UXOR PRODIGA. CAP. XVII.

[gap: illustration]

MInime praetereundum est illud, quod insignium pictorum et sculptorum etiam opere nobilitatum est, ut cum virum in re cumulanda solicitum, neque assiduos quantumlibet labores declinantem, uxorem vero prodi [note: Asellus funem abrodens, quid.] gam, et ad omnia perdenda dissipandaque intentam hieroglyphice signisicare vellent, hominemque sparti funiculum torquentem, illam vero Aselii effigie assidentem a tergo, et opus quantumcumque fieret abrodentem, effingebant. Sunt qui Polygnoti opus id suisse dicant, meminere vero et Pausanias et Plinius, ac mox Romae tum [note: Prop. lib. 4. Eleg.] in Capitolio, tum in Vaticanis hortis insculptum marmore observatum. Hinc quid sibi velit Propertianus versus, admonemur,

Dignior obliquo funem qui torqueat ocno,
AEternumg tuam poscat asselle famem.

Illud [gap: Greek word(s)] addam quod Pausanias ponit, Asellam, non Asellum marem in pictura spectatum, quae sunem abroderet. Plutarchus commentario [gap: Greek word(s)] apud inseros argumentum pictum ait, sed Asinum non nominat.

PATERFAM. PARCUS. FAMILIA PRODIGA CAP. XVIII.

DIodorus Asinorum imaginem istiusmodi apud AEgyptios ostentari tradit: Asinum quippe unum longioris sunis nodos complicare, ac alios a tergo clanculum dissolvere uno porro eodemque


page 145, image: bs145

argumento cum superiori, quod nonnulli Jonicum figmentum putant, caeterum pictorum et sculptorum ingenio variatum. Alterum tanen hoc patrem familias frugi, familiam vero prodigam et perditam ostendit: nimirum enim nodum plicare, signisicat congerere, accumulare, rem facere: [note: Plin. lib. 35. cap. 11.] dissoluere vero; destruere, disperdere atque prodigere. Sane apud Plin ubi opera Aristolai Pausiae filii recensentur, inter alia est piger qui appellatur Ocnos spartum torquens, quod asellus abrodit: quamquam hoc eo signisicato accipi potest, ut ignavorum opera excipi a pernici intelligamus.

BONUM OMEN. CAP. XIX.

[note: Simulacru Asini ab Augusto di catu, quid.] QUod vero simulacrum et Asini et Asinarii aeneum est ab Augusto dicatum, utriusque nomen in causa fuit, quod ab his ipse victoriae praesagium cepit, cum apud Actium ei in aciem descendenti facti obviam essent, agasonique nomen Eutycho esse, bestiae vero Niconi intellexisset: quid enim non bene ominaretur victoriae nomen bonae fortunae junctum? Sed habuit augurium hoc aliquid quod movere posset, cum tam speciosa essent nomina: quid autem in illo fuerit, mirum est, quod C. Mario apud Fanniam Minturnis custodiae credito, Asinus, qui ruditu quodam ingenti vociferatus fuerat, in domum ejus a fonte cursu rapido prosectus, sperandae salutis maritimo itinere augurium dedit. Jam et in augurali si quis aegrotet. vidisse Asinum qui a lapsu sesustulerit, indicat eum convaliturum, in ominibus dicente quopiam, Viden' ut Asimus sese erexcrit: decumbentem indicat furrecturum.

VINITOR. CAP. XX.

[note: Asini officia.] NE tamen animalis istius stuporem, segnitiem et ruditatem usquequaque deludamus, grati animi opus fecerimus, si qua nos parte juverit, exposuerimus, et illi pro merito gratias habueriraus. Siquidem vineas colere non alio nos doctore didicisse, nonnulli tradunt, quam Asino, quando is putandarum vitium et author et praemonstrator fuerit. Nam abroso ab eo vitis palmite, vindemiam inde seraciorem provenisse observatum est: idque summa secuti diligentia raortales, latiorem sibi quotannis proventum compararunt. Ejus rei monumentum Naupliae spectabatur, ubi lapideus Asinus grata posteritatis memoria dedicatus fuerat. Huc illud addam, quod is neque mortuus quidem officium facere desistit: siquidem Vadimonius compertum ait, calvariam ejus in hortorum medio depositam, ad loci fertilitatem facere.

OCHUS REX. CAP. XXI.

OChum autem Persarum regem [gap: Greek word(s)] per Asini simulacrum in primis AEgyptii notavere, qui cum maxima intercedebant odia, ut fieri solet, inter eos qui de imperio, deque libertate dimicant. Hic est Ochus ille avaritia in primis samosus, adeo ut urbem eandem intrare numquam [note: Cyrus et Ochus.] voluerit, ne aureos, qui singuli singulis mulieribus ex lege Cyri debebantur, erogaret. Unum miror, apud Tertullianum Cyrum eumdem Ochum dici, hunc inquam quem AEgyptii sceleratum pollututumque Asinum cognomento vocitabant, in quos ille, ut Dion scripsit, haec est retorquere solitus, Asinus profecto vestrum de vorabit Bovem, Aping ita postmodum mactavit, Asinig eos imaginem auream compulit adorare, quo nihil illi umquam ignominiosius accepere. Falsum vero illud est, et ab omni veritate alienum, quod Cornelius Tacitus tradit de Asinino capite, quo de superius, a Judaeis Ioco numinis habito, in quo impudentissime mentitur, et ea de causa mendaciorum loquacissimus a Tertulliano appellatur: ac perinde vanus est in Judaeorum origine repetenda, dum eos modo Creta, modo Lybia oriundos scribit, modo AEthiopum prolem comminiscitur, et in omnibus quae de Moyse loquitur, deliria mera ponit. AEgyptiorum autem exemplo, Clisthenes cum insestissimo Sicyonios odio prosequeretur, eorum tribus in ridicula cognomenta commutavit, eas tum [gap: Greek word(s)] tum [gap: Greek word(s)] tum [gap: Greek word(s)] appellando; Suarios quippe, Asinios, et Porcarios.

LABOR INDEFESSUS ATQUE SERVILIS. CAP. XXII.

REceptum et illud est, servilem laborem per Asinum clitella instratum significare, cujus rei causa magis vulgo nota est, quam verbis explicari necesse sit: quippe quod animal indefessi sit


page 146, image: bs146

laboris, unique et perpetuae onerum vectationi vexationibusque aliis damnatum esse videatur. Porro legas in Ecclesiastico: Cibus, virga et onus Asino, ut panis et disciplina et opui servo. Asini etiam cutis post obitum, ne quid ejus umquam requiescat, foraminibus dilacerata, Assiduae cribrorum inserviat agitationi. Quod porro laboris significatum etiam ad somnia progreditur: si quis enim, ut alibi diximus, Asini se aures habere imaginatus fuerit per quietem, ingruere homini fervitutem et aerumnas, conjectores autumant. Ita etiam si quis Asininum se caput habere somnia verit. Sed quod ad hanc sententiam facit, nequeo illud dissimulare, quod jocose actum est a Ptolemaeo, qui Heraclidis Lycii de laboris laudibus lucubrationem festiviter illusit. Nam cum is librum cui titulum fecerat [gap: Greek word(s)] [note: Ptolomaei jocus] Regi sibi obviam facto, quidque prae manibus haberet interroganti, obtulisset, Rex accepto libro, [gap: Greek word(s)] primum tituli elementum statim abrasit, atque ita pro Laboris laudatione, Asini commendationem legendum ostendit, quippe [gap: Greek word(s)] labores scilicet illos, quos tot ille laudibus in coelum extulerat, ad Asinum potius quam ad hominem spectare. Ita enim deliciosum ac molle potentiorum genus ingenuis etiam laboribus industriaeque generosae, laudabilibusque vigiliis illudunt. cum fruges consumere nati, tantillum hoc etia gloriae, quod pergenii fraudationem quaerimus iniquissime invident. Sed illud in Ptolomaei scomma facete Lucianus Menippo, decretum recitat apud inferos ex Caluarii dicto, ut divitum animae quae rursus in vitam remittenda essent, in asinos demigrarent, donec in tali rerum statu, ad multa annorum millia asini ex hujusmodi asinis renati onera ferrent, atque insuper a pauperibus agitarentur. Meministi autem doctissime Cursi, argumentum hoc sermoni nostro ansam praebuisse, cum in medio convivio in magnorum quorundam hominum insolentiam acricer excandesceres, qui otio et lascivia diffluentes, et omni nequitiae genere contaminati, literatos viros omnes laboru causa asinos appella verant. Fuerint (ajebas) qui stupidos, qui profanos, qui ridiculos, qui animalia maxime omnium bruta asinos existimarint: longe diversum illud est, [note: In Sapiente quae requi rantur.] quod apud Hebraeos, praecipue Cabalisticos, asinus est sapientiae symbolum, cujus quippe ideam costituunt SEPHIROTH, eam afferententes rationem, quod eum qui sapientiae sit operam daturus, victu admodum tenui, et eo plurimum plebejo contentum esse oporteat. cujusmodi parsimonia praeditum esse asinum ignorat nemo. adhaec, penuriam, laborem, plagas, et famam patientissime tolerare, neque ad ullam excandescere contumeliam, undecumque illata fuerit, animo esse parvum, inopem, atque simplicem, ut qui nullum inter carduos et lactucam discrimen habeat: orde sit minime vafro minime cupiditatibus contaminato, bile ita careat, ut cum omni animantium genere pace sibi perpetua constituerit, nec ullum sit onus quod detrectet, quod non obsequiose suscipiat, et si sit opus, pro Bove terram proscindat, plaustrum trahat, praecipue vero machinae maxime omnium necessariae, pistrino aeternum serviat, ligna, poma, olera frugum genus omne comportet, sit denique totius humanae commoditatis assiduus et infatigabilis minister, ut etia quod ajunt, mysteria portare compellatur. Merito itaque Ammonius Alexandrinus magno Origene et Porphyrio discipulis clarus, asinum his condiscipulum fertur adhibuisse. Neque verecundatus Cleanthes appellationes hujusmodi considentissime respondit, Asinus quide sum, sed qui portare possum sarcinam Zeornis. Valebit igitur Aristot qui opere de Moribus non quemcumque fortem esse existimat, qui quamcumque toleret vel ignominiam, vel calamitatem, vel incommodum, virtutemque ullam negat in patientia sitam esse: homo mollis, et delicatus, qui tamen liquido perspiciebat, si fortitudo partem haberet in patientia, futurum dubio procul ut asinus animalium fortissimus haberetur. Haec atque alia multa in asini commendationem declamasti. Atque ego acerbiorem tuam iram illam hoc sermone comitigaveram, qui labores quidem agnosceremus, omnem veroignaviam ad eos haud gravate relegaremus, qui cautum lege veteri sciremus, utilitatis quae ex frugi adeo animali percipitur ratione habita, ut honore cum hominibus pari dignaretur. Nam cum primogenita sacrificari praeceptum sit, homo tantum atque asinus excepti: ut ille scilicet, certo pretio redimatur: hoc, Ove, animali jumentorum omnium pretiosissimo innocen tissimoque commutari possit. Sed ne ullum officiosissimae servitutis genus huic brutoru generi desit, nostris etiam morbis nos levare, ac eos ad se recipere perferreque natura ipsius vi quadam occulta minime detrectant. Nam ut Apul. lib. de re Rustica ait, si quis a Scorpione ictus super asinum assederit ad caudam conversus, transibit in asinu dolor, et is pro percusso torquebitur. Addit


page 147, image: bs147

et Democritus sabulam suam, qui ait, percussum a Scorpio statim ad asinum quempiam accedens [note: Fabula Democriti.] in aurem ejus dixent, Scorpius percussit, non doliturum amplius, dolore scilicet in asinum transeunte, qui mox pedendo emoritur, ut Zoroastes addit. Facetiores quidam, morbos suos phratoribus, quod itinere casu obviam habuerint, commendare solent: sique illi addixerint, transire ad eos incommodum, donatorem liberari. Sed praestat id potius, quamvis [gap: Greek word(s)] referre, quod hic morborum transitus in rebus etiam inanimus inveiretur. Nam apud Quintilios in praeceptis de re russica legimus, si lactans adhuc insans sebre vexetur, cucumeres paris longitudinis dous dormienti, hinc unum, inde alterum admovendos, ut cutem contingant, servorem omnem in cucumeres transire, infantem incolumem fieri. Sed jam tempus est ut Asinorum succussatione delassati, in Mulum inscendamus.

DE MULO. CAP. XXIII.

QUoniam vero progenerat Asinus Musum, par est, ut Mulum Asino subjiciamus: mox a laborum societate Camelum Mulo subjungamus.

NOTHUS. CAP. XXIV.

[note: Lunae behiculo cur Muli adhibiti.] ABeo ver incipiam significato quod vulgo magis protritum est. Spurium enim hominem cognomento Muli nemo non appellat, atque olim ea de causa Mulos Luinae vehiculo adhibuerunt: quia veluti Mulus non suo genere, sed alieno creatur, sic ea Solis, non suo fulgore lucet, quod et Catullus noster agnoscit, ubi, Sive notho es lumine Luna, dicit. Nam quod alii factum hoc ob sterilitatis similitudinem dicunt, quod scilicet Luna perin de sterilis sit atque Mulus, dicere non ausim, qui acceperim a Cabalisticis, Planetarum, stellarum, atque adeo coeli totius vires, rerum omnium formas in unum luvare corpus, tanquam in matricem insundere, eamque postmodum parturientium in morem vi sua species novatusque omnes conformare, factasque et adultas omnium oculis ostentare. Quod si res ita se habeat, ea sitne sterilis appellanda, viderint alii. Nothum vero, qui sine patre sit, hominem nuncupare, non tam seculi nostri mos est, quam remotioris etiam aetatis, ob adulterinum, qui nulli non innotuit, conceptum. Cyrus tamen legitimo quamvis matrimonio generatus, Mulus est dictus: propterea quod generosiore matre natus esset, Astyagis quipe Regis filia, cum pater Medorum imperio subjectus esset, de quo versus feruntur hujusmodi ab oraculo editi, quibus fuga Lydis indicitur simulac Mulus Medorum invaserit regnum:

[gap: Greek word(s)]

Quamvis alii per Mulum bellicas tempestates intelligunt, propterea quod plurimus sit belli tempore Mulorum usus. Ferunt vero Medium Asinum primum Equae vim intulisse, eaque inde gravida facta, mortales id seminii parare didicisse.

ALIENUS AB AMORE. CAP. XXV.

SUnt praeterea qui hominem alienum ab amore Mulae simulacro notari velint: propterea quod ea sit tantae contra amorem essicaciae, ut pulverem in quo se Mula volutaverit, corpori inspersum, mitigare amoris ardorem tradant Magi. Sed quanti, bone Deus, est [gap: Greek word(s)] , concordia scilicet repugnantiaque rerum, in hoc quoque animalium genere superstitiosa Magorum sedulitate deprehensa! nam quae ipsa adeo sterilia sunt, diversissimi tamen generis foecunditati conferunt: siquidem setas ajunt ex cauda Mulae, si junctim evellantur, inter se colligatas in coitu, mulieres cogere, ut etiam invitae concipiant.

STERILITAS. CAP. XXVI.

[note: Plin. lib. 8. c. 44.] SEd praecipuum apud AEgyptios est Mulae significatum, sterilitatem indicare, cujus partum prodigiosum esse ad expiationem usque, veteres credidêre. Eas vero ad progenerandum ineptas obid


page 148, image: bs148

authores tradunt, quod animalia quaecunque tertii sunt generis, diversis quippe generibus prognata non gignant. Quas vero Theophrastus in Cappadocia et Syria vulgo parere existimavit, Aristot. diversum ponit genus, quos Hinnos appellant: fert hos praecipue terra Syria supra Phoenicem, qui similitudine [note: Muli at Mulae cursteriles.] quadam nomen Mularum acceperunt, cum genus omnino diversum sit. Coeunt haec animalia, et mutua inter se ratione progenerant. Alcmaeon in Mularum genere mares ideo steriles esse dicit, quod tenuem admodum genituram habeant, ac perinde frigidiusculam, soeminas vero propter locos minime adapertiles, quod et Horus noster et Empedocles tradidere, breves enim illi sunt, humilesque et restricti, Venerique averse coaliti, ut neque genitura recta in illos labi, neque si illabatur percipi possit, id quod in dissectionibus Diocles optime se observasse confirmat. Eandem porro stelilitatem per Mulum exprimunt et Divinae literae. Nam Psalmo XXXI Mulo fieri similes prohibemur, propterea quod animal id intellectu careat, perinde ac Equus etiam. Hoc insuper sterile est animal, quippe nulla virtutis semina concipit, nec fructum ullum producit, atque hoc partim male affectae naturae causa, qua praeditum est, partim propter inertiam qua sit ad aliquid agiliter agendum ignavissimum. Non praetermittam loco hoc, Eleum agrum ita Equorum generositati consecratum esse, ut Mulorum genus non ferat intra regionem, etiarasi admittatur Asinus, et rem peragat, Equam non concipere, quod plurimum admiratur Pausanias. Utcumque vero haec habeant, nemo ignorat sterilitatem, quae Mularum propria est, suisse causam, cur partus hujusmodi in annalibus aliquando observati, habiti sint ostenti loco: bonum vero an malum ostenderent, in ambiguo esse facit eventorum [note: Ex Mularum partu ebentus barii.] varietas. Siquidem C. Valerio, et M. Herennio Coss. cum Mula in Apulia peperisset, totum annum domi forisque tranquillum fuisse comperimus, sinistra tamen quadam obnunciata. Sed quod omnium perniciosissimum Rom. Reipub. fuit: inter Caesarem et Pompejum exorta bella Mulae partu edito, L. Paulo, L. Marcello Coss. multi prodiderunt. Cumque alia Romae ad 12. portas peperisset M. Lepido, Munatio Planco Coss. subse quutae sunt nonnullae sociorum direptiones, dum bella per Brutum et Cassium in provinciis gerentur. At nihil quicquam tale evenit L. Scipione, C. Laelio Coss, cum identidem Mula Reate peperisser.

MATRONARUM IMPUDICITIA. CAP. XXVII.

INvenio et apud quosdam matronarum notam in partubus ex Mulae parientis prodigio significari: quod earum pilenta Mulis junctis trahi solita sint, ut numis aliquot spectare licet.

INEXPECTATI EVENTUS. CAP. XXVIII.

ALiis magna rerum molimina Mularum partus ostendere, in iis praesertim rebus, quae praeter spem et expectationem omnium accidere: ut Dario Babylonem elusa totiens opera oppugnanti, quam tunc demum coepit, ut vulgatissima est historia, cum ex pervulgato per hostes ipsos omine, Mula Zopyri, cujus consilio, opera, ingenio et fide usus est in eo negotio peragendo, foetu edidisset. Simile et illud fuit, quod Galbam ad res novas animosius tentandas confirmavit, apud quem Mula pepererat. Nam Zopyrus inde animum sumpserat, quod Babylonios conviciabundos e propugnaculis [note: Sueton. in Galba. c. 4.] audierat inclamare, Darium non ante urbe potiturum quam Mulapeperisset, eventumque rei apud se compererat. Galba avi sui omen exceperat, qui Aruspicibus rerum summam puero promittentibus responderat, cum Mula pepererit. Habet enim Mula regium nescio quid etiam in Divinis literis, ut Reg. 3. David, Ponite silium meum Salomonen in Mulam meam: dicens meam, ostendit, quod et ipse in Mulam sedebat. Nobis vero (mi Petre) quid sperandum, quidve timendum est, qui Mulae soetum domi nuper inspeximus? Anno enim hoc salutis nostrae duodevigesimo supra millesimum et [note: Mulae partus.] quingente simum, Leonis X. sexto, quarto Non. Aprilis, qui dies de Assertoris nostri nece publico luctu nefastus fuit, apud amplissimum dominum meum Julium Card. Mediceum, hora lucis tertia Mulae, uti nosti, partus editus. Quod si quis, ut Galbae, portendi huic aliquando summam rerum amplitudinem dixerit, ut eveniat non erit hoc praeter expectationem, et spem hominum, qui vulgo illi talia ominantur, qui de hominis prudentia, de morum integritate, rerumqve peritia omnia sibi pollicentur. Id unum precibus a Deo deposcendum: ne, quod factum est Pauli et Marcelli consulatu,


page 149, image: bs149

Julii Pompejique discordiae, in magnam urbis pernidem suscitentur: ne quod Lepidi, Plancique consulatu accidit, intestina bella miserablles sociorum direptiones in vehant: ne praeter expectatum, magnum aliquod et inexcogitabile malum oboriatur, maximarumque in Italia urbium capturas, populationes, incendia, vastitatem inducat, cum praesertim tam dira ea sint, quae sidera, quae fatidici vates, vetusta etiam de nostris temporibus oracula, nocturnae diurnaeque saepius exauditae voces, brevi sutura minitantur, quibus consentire videtur praesaga mali tacita quaedam in mortalium omnium cordibus trepidatio. Sedenim nos interim Deo freti, quicquid eventurum est forti animo tolerandum [note: Ex Mula Equus.] nobis proponamus, incoeptumque laborum ingenuorum iter, dum licet alacriter peragamus. Sed illud non omiserim, Mulas non sui generis tantum animalia parere aliquando visas, verum etiam Equos, ut anno circiter M. CCCC. LXII. in Arenate Bruriorum agro, Mula Equum peperit pilo flavo, crinibus rutilis, oculis rusis, quem post Loisius Arenas apud Brutios longe princeps, ad Ferdinandu Neapolitanorum regem misit.

VOLUPTARIA VENUS. CAP. XXIX.

STerilitatis demum, quam superius posuimus, ergo, qui lascivum hominem, Venere quippe non ad prolem, sed ad voluptatem tantum atque spurcitiem utentem significassent, vel Mulum qui Equam saliret, vel Mulam surrecta cauda prurientem, pingere consueverunt. Huic enim generi, quamvis ad progenerandum inepto, genitalia tamen ad voluptatem natura concessit. Quod illis dictum velim, qui animalia rationis expertia, nullo neque voluptatis, neque irascentiae: neque cupiditatis sensu affici contendunt: moverique ad hujusmodi incitationes naturae quodam impulsu, ut vel se sospitent, vel species propagentur. Neque quidem dicendum asserunt, Leonem audentem animosumque esse, neque quidem Cervum pavidum: sed quodammodo pavidum, illumque quodammodo animosum: perinde ac si dicerent, animalia haec neque cemere, neque audire, sed quomodo cernere, audireque quodammodo neque vociferari, sed quodammodo vociferari, atque ut semel dicam, ea non omnino vivere, sed quodammodo vivere.

MUTUA OFFICIA. CAP. XXX.

EO vero modo quo proverbiis argumentum datum, hieroglyphica saepius excogitata, et hujusmodi picturationum species adinventae: ut si quis Mulos duos mutuo se scabentes pinxerit, [note: Adagium.] mutuam operam significari conjiciamus, ex eo, quod hujusmodi utimur adagio, idipsum innuentes, cum scilicet dicimus, Mutuo Muli scabunt. Quamvis sunt, qui proverbium hoc non nisi ad improbos et imperitos sese invicem efferentes spectare putent. Scripsit vero M. Varro librum eo titulo, cujus testimonium citat Nonius. Recte vero accommodari poterit pictura haec ad id, quod Horatius ridet Epistolis:

[note: Epist. lib. 2. ep. 2.] Frater erat Romae Consulti Rbetor, ut alter
Alterius sermone miros audiret honores:
Grachus ut hic illi foret, hic, ut Mutius illi.

Et de Poetis paulo post,

Discedo Alcaeus puncto illius, ille meo quis?
Quis, nisi Callimachus? si plus deposcere visus,
Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit.

DE CAMELO. CAP. XXXI.

IPsa quidem munerum laborumque, uti dicebamus, societas, quae Camelo cum Asinis et Mulis conjuncta est, exigere videtur, ut ad eundem gregem revocentur. Quoniam vero cum Porci significata recenseremus, incidimus in Camelum, quem profanum perinde ac Suem deprehenderamus, inde videtur exordiendum, ut qua de causa veteres id existimarint, explicemus. Porcum enim ideo profanum ostenderamus, quia non ruminaret, ungula tamen esset bifida, alterum hoc longe diversum animal, prosanum et ipsum tamen, propterea quod ungula sit solida, tametsi ruminat.

IMPERITUS DISCEPRATOR. CAP. XXXII.

[note: Cameli mystica signisicatio.] UNde fit ut per Camelum mystico sensu illi notentur, qui distinguendi seligendique ratione minime praediti sunt: qui scilicet sacra profanis, humana divinis nullo discrimine commiscent,


page 150, image: bs150

minantes utique veluti et Cameli saciunt, argumentoram scilicet formas aliquot concipientes, sententiam modo hanc modo illam animo agitantes. Sedenim solipedes qui sunt, hoc est, imperiti, neque rerum neque verborum discrimina discernentes, ita omnia confundunt, ut curvum a directo nequeant internoscere. Quo circa, non immerito apud Christianae pietatis proceres lege admodum fevera cautum est, ne quis literarum imperitus, acutissimo quamvis ingenio polleat, de divinis quicquam disserere confidentius audeat. Neque porro ad Theologicam speculationem dabatur accessus nisi de disceptatoriis et naturalibus disciplinis exactissima fuisset quaestio praetentata. Verum omnia jamjam

[gap: illustration] [note: AEneid. lib. 2.] In pejus ruere ac retro sublapsa referri:

usque adeo quae frivola sunt, nulliusque momenti studiosius consectamur: quae vero pondus habent, quae locupletem verae disciplinae redundantiam ex toto, ut ajunt, calatho elargiri possunt, vix attin gimus. JUre igitur eos reprehendit Assertor noster, qui culicem liquant, Camelum vero tanquam potabilem deglutiunt: Culicem enim liquant, hoc est, minutissime mandunt illi. qui minima tantum in lege pervestigant, quibus studiosius insistant, ubi omnes ingenii vires intendant, Camelum vero, hoc est, perversorum actuum tortuositatem, aut quae alioqui magni sunt momenti deglutiunt, hoc est, parvipendunt, ullo quippe mansu, ruminationeve devorant: quasi nihil ad rem pertineat, sacra habere ludibrio, et sceleratissimis quibusque facinoribus inquinari. Caeterum cum plurima sint super Camelo adnotatu digna, miror AEgyptios tam parce ejus usos hieroglyphico, cum praesertim animal esset illis admodum familiare. Sed enim illi dubio procul, ut etiam in Equo secerunt, a facris alienum animal sedulo aversabantur.

CRURA FEMORAQUE CONCIDUA. CAP. XXXIII

[note: Camelus unde.] NAm vix illud ab eis proditum constat, ut hominem, cui inter gradiendum femora incurvari viderentur, eaque de causa segnius ingrederetur per Cameli simulacrum exprimerent: propterea quod, ut ipsi asserunt, solus ex animalibus femora etiam incurvet, unde illi Cameli cognomentu aspera in lenem litera commutata, quasi Camerus antea diceretur [gap: Greek word(s)] quod incurvo significat, et [gap: Greek word(s)] femur. Camelus enim, ut praeter AEgyptios author est Herodotus, quatuor in posterioribus cruribus femora gerit, et genua totidem, id quod omnino negat Aristoteles, genua singula singulis cruribus esse contendens, totidemque artuum flexus, ut vero plures esse [note: Sueton. in Claud. cap. 30.] videantur, evenire propter alvi intervallum, latamque semorum divaricationem. Utcumque vero Philosophi de re disputent, AEgyptii perhujusmodi picturam, hominem qui sub pondere deficere quodammodo videretur, gressuque admodum vacillante progrederetur, innuebant. Hujusmodi mihi fuisse videtur Claudius Caesar, quem ingredientem destituebant poplites minus firmi.

FORTIS. CAP. XXXIV.

ESt tamen in Camelo mirus dorsi vigor, et onerum gerendorum robur indesessum, ut fame etiam ac siti pertinacissime tolerata, in plures sub onere perseveret dies. Unde Mathematici figuram ejus XVII. Leonis, Librae XVI, Scorpionis XX. gradibus intulerint, fortem et validum virum eum pollicentes, qui uno horum gradu, supra Finitorem emergente, natus esset.

OPULENTUS. CAP. XXXV.

[note: Matthaei lo cus expliceatur cap. 19.] QUoniam vero sunt qui Asseltoris nostri sententiam in opulentos dictam, facilius scilicet Camelum per acus foramen, intrare, quam divitem in Regnum Dei, ita accipiant, ut non de Camelo animali sit intelligendum, sed de grandiori quodam restium genere: sciendum ex Origenis sententia, de animali potius accipiendum: eaqus de causa divitem Camelo comparatum, quod Camelus omnium animantium, si formam spectes, tortuosissimum sit, ut (veluti superius dictum) ea de causa plura femora pleraque genua habere videatur: ita plura divitum negotia, pluresque atque variae sunt avocationes,


page 151, image: bs151

cupiditatesque, quibus implicari eos, distrahi, rapique necesse est. Angustius vero acus foramen, aretiorem arguit viam, quae ducit ad vitam, ut idem ait Adamantius. Denique Camelus ruminat quidem, sed solida est ungula, veluti plerique divitum cogitant quidem, agnoscuntque quid agendum, sed propter peccandi facilitatem occasionemque saepius oblatam, cum cruribus sint infirmioribus, iisque perplexis longe proclivius in libidines et reliqua vitia dilabuntur. Nam, ut prima [note: Cap. 6. b. 10.] ad Timoth. epist. Paulus ait, Radix est omnium malorum cupiditas, raroque divitae nisi cum injustitia congerumur: tali, inquit Eucherius, administratione res ista capitur, tali custode servatur, aded quaedam societas est pene etiam norainis duabus his rebus, vitiis et divitus, unde olim nos ita lusimus:

De vitiis quod divititae cumulentur apertum est,
Nomen idem vitiis divitiisque datum.

Operae pretium vero mihi videtur hoc loco, quod superius dissimulavimus, interpretationem Eucherii [note: Hatth. 23. b. 24.] piam admodum subtexere dicti illius, Liquantes culicem, Camelum autem deglutientes. Culex, inquit ille: surrando vulnerat, Camelus autem sponte se ad suscipienda onem inclinat. Liqua verunt ergo Judaei culicem, cum una omnium succlamatione seditiosum latronem dimitti petierunt. Camelum autera glutierunt, cum eum qui ad suscipienda nostrae mortalitatis onera sponte descenderat, ut extingueretur, clamando pervicerunt.

ZELOTYPIA. CAP. XXXVI.

SUnt qui per Camelum zelotypiam significent: propterea quod animalia reliqua tempore quo rei Venereae cupidine, vel rabie potius incitata gestiunt, in suum tantum genus serociunt, ac saeviunt: Camelus autem in hominem etiam, atque in unum quodque aliud animal esserascit: et usque adeo sibi timet ab omnibus, ut solitudines petat, et id temporis ab omnium consortio disseparatus, folam foeminam assectetur.

REVERENTIA IN MATRES. CAP. XXXVII.

[note: Cameli reberentia in matrem.] ILlud etiam tam ad eruditionem, quam ad bonos mores plurimum facit, quod nonnulli per Camelum reverentiam in matres significari tradunt: is enim nunquam matrem supervenit suam. quinetiam si quis cogat, ipse non patitur. Jam cum aliquando admissarius non haberetur, curator pullum matri opertae admisit, qui dum coiret delapso operimento agnovit matrem, et quamvis coitum absolverit, memor tamen commissi sceleris, paulo post ubi data est occasio, Camelarium morsu defixo interemit, quae quidem pientissima modestia, cum sit camelis admodum samiliaris, inde factum facile crediderim, quod olim nupturae Camelis virginibus supplicabant. Quae vero de Cameli [note: Idem suprae lib. 4.] erga matrem reverentia diximus, ex Aristotele sumpta sunt, quae Avicennae etiam assensu confirmantur. Simile quoddam adversus matrem accidit Equo cuidam regis scytharum, qui ut facinus expiaret, semetipsum praecipitem ex editissimo loco dedit, atque ita animam efflavit. Caeterum non ita faciunt Equi omnes. Quin Aristoteles tunc perfectum esse argumentum dicit, cum parentes suam ineunt prolem: quod par crimen est cum eo, qui matrem tentat, ad quod Ovidiana Myrrha [note: Obid. 6. Matem.] respexisse videtur, cum dixit,

Fit esquo sua familia conjux.

TRACTABILITAS. CAP. XXXVIII.

[gap: illustration]

ESt et illud inter hieroglyphica reponendum, quod per Camelum a puerulo rectum, mansuetudinem maxime tractabilem apte signifiearunt. Siquidem mansueti adeo sunt Cameli, atque bilis tam expertes, ut vasta illa moles minimi cujusauia pueruli arbitrio gubernetur. Contra vero Equus, cum generoso sit animo ac praeferoci, magna adversus Camelum afficitur antipathia, neque aspectum odoremve ejus ferre potest. Notum est, quod superius attigimus quid egerit Cyrus adversus validum Lydorum equitatum, cui suas copias impares suspicabatur: ingentem enim is Camelorum gregem ante pedites in acie prima statuit, sactoque


page 152, image: bs152

in Lydorum equitum impetu, simulac Equi Camelorum odorem hausere: subito constemati, non solum insidentes praecipita verunt, sed peditum quoque ordines protriverunt, atque ita pars ila, cui Croesus plurimum fidebat, elusa.

CIBI POTUSQUE ABSTINENTIA. CAP. XXXIX.

[gap: illustration]

LOnga autem jejunia, et diuturnae sitis tolerantiam per idem animal significari, ex eo manifestum est, quod nullum animal tanta insigne magnitudine, tam exigua, cibi paucitate nutritur, neque dies plures sitim tolerat: cum satis constet in duodecimum usque diem Camelos sine [note: Plin. lib. 8. cap. 18.] potu perdurare, unde a Poetis Esitientes appellantur. Habes jam Petre Cursi, Asini, Muli, atque Cameli, laboriosum animalium significata, quantum memoria complecti potui: reliqua tu, si argumentum placuerit, et doctrina et judicio tuo supplere poteris.

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XIII. DE IIS QUAE PER LEPOREM, VULPEM, ET ALIA MINORIS GENERIS QUAEDAM ANIMALIA SIGNIFICANTUR. Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD JOAN. ANTONIUM EGREGIUM NEPOTEM.

EUcundissimus frater tuus Vendradus, quem praeter cognationem, ob summum ingenium et bonarum literarum studium unice diligo, proximis hisce diebus, ut nosti, Roma in patriamse contulerat, paucissimosg, dies hic moratut. de digressu coepit illico cogitare: conatus sum juvenem dies aliquot detinere, ille tamen cum omnino Venetias sibi quam primum redeundum repeteret, non hic temporis conditione, non loci amoenitate, et tranquilla anni temperie remoraturus, ut in officio esset Illustrissimo Cardinali Medico Mecoenati nostro, qui eum satis aegre dimisisset, ejus fidissimo, et aeque gratissimo servitio tantisper cariturus, exolui properantem, ac ne eum ulterius morari pergerem, sua si etiam ut magis properaret, qui patroni ingenium a teneris noverim, quem aluerim, quem formaverim, quem, si licet, ornaverim, mox coluerim, et colam semper vita hos dum reget artus, ob summam animi praestantiam, et optimam utriusg linguae cognitionem, bonarumg artium et disciplinarum omnium studium: ut vere oculus summi Antisitum or dinis censeatur, tum ob singalaria et assidua propensiore animo in me meosg officia, et amplissimam ejus munificentiae largitionem, quibus jugiter suos fovet et amplexatur. Quoniam vero paucis ab hinc diebus caveam nonnullarum avium, tum cicurum, tum sylvestrium et externarum, Nicolao Cordato furisconsulto nostro dono dederam, aquum visum fuit per fratrem, qui te ex itinere conventurus fuerat aliquid et ad te mittere: opportuneg Lepusculum aluerant, edueaver amque ablactatum a parvulo, neque non Vulpeculam, et ipsam cicurem, nec nostri generis Felem, sed AEgyptiacam, diversumg, a nostris Murem, eum autem ob novitatem Ponticis forte ipsis


page 153, image: bs153

minime posthabendam. Fibrum etiam ex Pannonia, Mustelamque Talpam ex Italia, quos in unam omnes inclusos cave am ad te perferendos eidem Vendrado commendavi. Quae dona, si quam tibi voluptatem attulerint, gaudebo: sin vero tu tam severus es, ut nullis neque nugis neque deliciis moveare, de constantia et supercilio tuo tibi gratulatus, latabor tamen identidem meae erga te benevolentiae signum qualecunque sit, proloco et tempro aliquod exhibuisse.

DE LEPORE CAP. I.

PRaecipua sunt Leporis signisicata, vigilantia, auditus, effoeminatio, pavor, venustas, foecunditas, solitudo, conatusque summus: quorum causae quantum per otium licebit, nostra hat commentatione. commemorabuntur.

VIGILANTIA. CAP. II.

[gap: illustration]

[note: Plin. lib. 11. 37.] AEGyptii sane sacerdotes per Leporis hieroglyphicum vigilantiam imprimis intelligebant. Causam ponit Horus, quod Lepus oculos inter dormiendum patefactos ostentet, unde etiam in adagium cesserit, Leporimu somnus: quotiens vigilantiam ejus qui dormitare videatur, intelligendam proponimus, cum tamen perspicacissimis oculis omnia, quae usu veniant, in agendis rebus perlustrare non cesset. Xenophon ad haec scribit, Leporem palpebris clausis vigilare, adapertis dormire, ut non temere forsitan nonnulli Leporem [gap: Greek word(s)] quod aspicere est, dictum existimarint.

AUDITUS. CAP. III.

PLutarchus vero totius antiquitatis, indagator curiosissimus, disciplinarumque omnium quantumvis abditum explorator acuratissimus, a quo longe plura quam ab alio quopiam ad materiam hanc facientia decerpi possunt, ex Leporino fimulacro, auditum hieroglyphic [gap: Greek word(s)] intelligi apud AEgyptios affirmat. Lepus enim aures proportione reliqui corporis maximas omnium animalium [note: Virg. lib. 1. Georg.] habet, auritique ideo ob excellentiam vocantur a Poetis. Quin et ipsa locutio, [gap: Greek word(s)] ut nonnulli ex Graecis interpretantur, ab aurium magnitudine consormata est: siquidem [gap: Greek word(s)] ut scis, auris, apud Dores, quae tamen locutio jam apud omnes recepta est et [gap: Greek word(s)] particula ampliationis est, augetquia significatum, ut Perauritut Latine sonet.

EFFOEMINATIO. CAP. IV.

ESt praeterea Lepus enervatae cujusdam effoeminationis signum, hujusmodi hieroglyphico jam passim in vulgato: idque tum propter pilorum mollitiem, quam Heliogabalus in lascivioribus deliciis una cum Perdicum plumulis subalaribus habuit, quamque lepidissimus adnotat Catullus in foedae moliitudinis scorto, tum etiam propter pulpamenti vim, de quo Livii, Andronici dicterium [note: Libii Andronici. dectum.] pervulgatum, quod Terentius, ut Flavius Vopiscus attestatur, ab eo mutuatus est, Tute leptu est et pulpamentum quaeris a Graecis vero Livius acceperat, ita dicentibus, [gap: Greek word(s)] Addunt ad causas eximiam etiam timiditatem, qua maxime laborant, quod aut mollium hominum, ant muliercularum proprium est. Lepus itaque in Divinis literis impurus est, qui quidem licet ruminet, ungulam tamen bifidam non habet, sed pedes divaricationibus pluribus, iis demquia admodum infirmis dissitos. Quoniam vero delicatae admodum est imbecillitatis, judaicum signisicat populurri, ait Hesychius, [note: Prob. 30.] de quo Salomon, Lepusculus plebs invalida, posuit in petm cubile sibi. Timidus etiam est Lepus, qui cubile habet in corde formidolosi Judaei, quod ita notat vox Divina, Vae cordibus trepidis, et manibus remissis. Lascivia in Lepore plus quam delicata, quem gentes ut suo loco dictum, Veneri dedicarunt. [note: Cap. 1. b. 21.] Eadem in Judaeis improbitas, Esaiae testimonio, dicentis: Quomodo facta est meretrix civitas sidelis plenae judicii? Sed de lascivia gentis hujus atque procacitate, multa passim testimonia suo loco et tempore dicentur.



page 154, image: bs154

TREPIDATIO. CAP. V.

[note: Horat. 3. Carm. od. 2.] QUod vero sormidinis et trepidi pavoris hieroglyphicum Lepus habeatur, facit id supreme timidum ejus ingenium, cui pavor supra unum quodque aliud animal peculiaris, a quo, ut Pollux ait, etiam [gap: Greek word(s)] appellatur: [gap: Greek word(s)] enim formidare est. Unde Demosthenes in AEschinem invectus ait, [gap: Greek word(s)] Lepori simitem vivis vitam, pavitans et tremens impendentia semper flagra prospectans. Hinc Cornificii Poetae dictum memoratur civili bello, qui milites suos saepe fugientes, Galeatos lepores in opprobrium appellitabat. Apud Hebraeos Saphan occultationem, ut ita dicam, significat, et locutio ea per [gap: Greek word(s)] scripta Lepusculum significat: quod insitam huic animali pavitationem, si dicere concedatur, notet, qui scilicet in cubilibus libentissime delitescat. Atque hinc factum ut Leporis occursum Augures ominosum, improsperum et inauspicatum dixerint, quod quidem non nostri tantum temporis vulgus credit, sed veteribus etiam persuasum fuisse testatur Senariolus,

[gap: Greek word(s)]
Inauspicatum dat iter oblatus Lepus.

Archidamus autem Zeuxidami F. Spartiata, quamvis alii Lysandrum ponunt, Corinthiorum urbem aggressus, cum Leporera ex loco muris vicino excitatum animad vertisset, omine in host es converso, suturum ait ad milites ut hostes sacile caperentur: ejus quippe casu usus ad incendendos eorum animos, et taxandam hostium ignaviam, quod urbes ea minime bellicosa videretur, quam tuti adeo Lepores inhabitarent. Pari propemo dum eventu Arnulpho rege, qui Berengario auxilium tulerat, Romam oppugnante, excitus e latebris clamore tumultuquia militum, Lepus urbe versus cursum arripit: hunc milites toto temere agmine concito insequi cum coepissent, cursuquia et clamoribus acrius deterrerent, Romani, qui propugnaculis stabant, urbem eo impetu peti veriti, cui se longe impares propter desendentiu inopiam arbitrabantur, pari consensu desertis moenibus ad terram se summisere. Barbari occasione freti, sellis Equorum et veterinorum ad moenia in cumulum aggestis, per eas nullo reluctante in moenia evasere, Leoninamque urbem (primaria nunc Romanae urbis estregio haec) nullo negotio ceperunt.

VENUSTAS. CAP. VI.

[note: Lepus Veneri sacer.] ESt et venustatis symbolum Lepus, Venerique foecunditatis ergo clarissimus omnium existimatur, cui non sine religione sacer est, et inter ejus delicias adnumeratur. Operae pretium vero est apud Philostratum in picturis videre Leporem hunc, sub arbore malo inter Amores otiantem, quera decidentia terrae poma depascentem, multaque semesa praetereuntem modo haec, modo illa commordentem, ubi illi deprehenderunt, ibi tum alius complosis manibus, clamore alius, alius chlamyde ventilata jactataquia perterresaciun, super volitant alii feram vociferatione illam excitantes, et modo huc modo illuc cursu percitam agitant: pedestres alii vestigia consectantur, alius tamquam aliquid jaculaturus impetum in eam facit, alioquia avertit, alius Lepusculi cruribus insidias molitur: ille ubi in ulnas jamjam apprehensus est, mollissima pilorum lubricitate fretus, minimo se negotio expedit, sublimisquia sublatus saltu, capturam evadit. Risu itaque Amores diffluunt, collabentesque prae lascivia, et nimia cachinnorura agitatione, alius in latus, alius supinus, resupinus alius, per herbas passim strati provolvuntur. Sagittam vero nemo unus intorquet, sed vivum capere contendunt, gratissimam [note: Leporinae carnis esus efficax.] Veneri matri victimam oblaturi. Atque ita Lepus praecipue Veneri debetur. Accidit huc et Valerii Martialis testimonium, qui persuasum mortalibus ait, ex Leporinae carnis esu formosiores venustioresquia fieri homines, salso et mordaci ejus Epigrammatis joco:

Si quando Leporem mittis mihi Gellia, mandas,
Formosus septem Marte diebus eris.
Si non derides, siverum Gellia a mandas,
Edisti numquam Gellia tu Leporem.

Et quod super Alexandro Severo dictitatum est, quem et sormosum, et humanum, et cultum, et venustum, et affabilem, ex assidua Lepusculorum esitatione factum asserebant. Unde versus ilii circumserebantur ex Epigrammate:

Venatus facit et Lepus comesus,
De quo continuum capit Leporem.


page 155, image: bs155

[note: Idem Plin.] Tum Plinius, ubi ex Catonis sententia scribit Leporis assumpto cibo fieri somniosos, vel fieri, uti nonnulli legunt, Somnos, aut, quod magis placet, formosos: statim enim subjungit, tum vulgo etiam persuasum, conciliari ex eo corpori gratiam. Sed quod ad somniosos pertinet, Medici dicunt, Leporinam carnem melancholiam alere, et sensus spiritales obstupefacere, quia crassum generat sanguinem, ut libello de Victus ratione Psellus ait: nam caro ea subfrigida omnino est, et humoris pluritnum habet, quaeque ejusmodi sunt escae, somnos nimirum ciere comperiuntur. Praetereo de industria quod impuri faciunt amatores, ope Leporis amorem sibi conciliantes: quod etiam libenter est a Philostrato dissimulatum, quando spurcissimum id genus hominum perniciosum est, neque dignum ut aquopiam redametur, cum in amore conciliando candor synceritasque mentis, non magicae vioientiae conquirendae sint.

FOECUNDITAS. CAP. VII.

NImirum vero foecunditatis hieroglyphicum est Lepus, animal utpote rei Venereae de ditissimum. Nam. foemina dum interim quae peperit lactat, idemtidem supersoetat, neque ullum unquam parturiendi facit intervallum. Mas vero praeterid, quod more marium progenerat, soetum ipse quoque concipit, et excludit, parique cum soemina modo educat. De quo scribit Archelaus, benignam fuisse naturam, quae innocua et esculantis tantum nata animalia, foecunda secerit, quibus etiam utramque vim tradiderit, ac masculo foeminas esse omnes, ac sine mare aeque gignere voluerit. [note: Idem Plin. lib. 8. c. 55.] Aristoteles tamen hoc omnino pernegat, maremque in iis et foeminam separatim agnoscit: quia vero foemina saepenumero marem superveniat, factum ut rerum ignari mutuo eos impleri coitu crediderint. Caeterum Archelao Philostratus, Plutarchus, et plerique alii subscripsere, qui cum longo post Aristotelem tempore fuerint, neque quid ille tradidisset ignoraverint, haudquaquam credibile est eos rem, de qua tam perspecta esset apud omnes observatio, temere ausos asseverare. Nam Philostratus serre quidem omnes in utero partum ait, foeminas tamen non nisi ad conceptum idoneas agnoscit. Deraocritus hujusmodi sexus mutationem per varias vices fieri, dubio procul affirmat, quod alii viderint.

SOLITUDINARIUS. CAP. VIII.

NOn imperite nonnulli homjnem solitudinarium, et reliquorum contubernia declinantem, per Leporem in cavum se proripientem descripsere: numquam enim duos pluresve in eodem cubili versari comperias, sed qui maxime vicini sunt, unius vel circa jugeris intervallo secubant: cumque se recipiunt cubitum, ne deprehendi possint, multum prius hac et iliac discurrunt, vestigiaque [note: Leporis prudentia in se conserbando. Prob. c. 30.] variis ambagibus obturbant, postremo magno sublati saltu, in cavura quieturi prosiliunt, author Plutarchus. Sane Salomon Parabolis, Lepusculum sapientibus sapientiorem dicit, qui cum optime suam imelligat imbecillitatem, ad cavernosas lapidum latebras consugiat, infirmitatemque ita suam tucatur.

CONTENTIO LAUDIS. CAP. IX.

[gap: illustration]

[note: AEmulatinis symbolum.] PUlcherrimum vero mihi commentum illud inter hieroglyphicas literas videtur, quo veteres AEgyptii contentionis illius studium, quam AEmulationem appellamus, ab Hefiodo maximo opere commendatam, cum jurgiosam et invidam iilam alteram vituperet, per exanimatum Leporem et Canem sese cohibentem effingebant, cujus picturae causam Plutarchus idem pulcherrime delineavit; Canes, dicens, qui Lepores insequantur, si contigerit ut eos vi necent, discerpere, et sanguine sese proluere, inquinareque mirifice gaudent: quod si animum Lepus desponderit, neque ullum jam effugio locum superesse viderit, quod plerumque accidit, quantumcunque spiritum habet in intentissimo consumat cursu. ut ita deficiat exarumeturque; tunc compertum est Canes simulac ita exanimem conspexerint, omnino non attingere, sed consistere, sibique temperare, motare caudas, argumentumque manifestum omnino praebere,


page 156, image: bs156

se non carnium sed victoriae tantum gratiae decertasse: atque hoc saepissime et passim evenire, una venatorum omnium asse veratione confirmatur. Quod vero de Leporis cursu dicebamus. id in memoriam adducit quod reprehenditur a Quintiliano M. Varro, qui dixerit, se a praeceptore audivisse Leporem quasi levipedem dici. Sedenim apud Varronem legas Leporem Graecum esse vocabulum, Siculosquia quondam e Graecis [gap: Greek word(s)] dicere, cum tamen non neget facile evenire potuisse, ut cum a Roma Siculi sint orti, quod in veteribus annalibus habebatur, hinc vocabulum illuc tulerint, eodem [note: De Dasypo et Lepore Authorum opinio.] apud nos relicto nomine. Quoniam vero contro versia nunc magna est, utrum Dasypus et lepus unum idemquia sit animal, an diversa, loco Plutarchi superius citato manifeste scriptum, Canes qui dasypodas inse quantur. Mox de eodem animali; Quod si [gap: Greek word(s)] animum desponderit. Uterque autem omnino hirtipes, id sibi vult [gap: Greek word(s)] Jam et antiquum dictum osten dimus, [gap: Greek word(s)] quem Livius Andronicus Lepus vertit. Plinius tamen Dasypum distinguit a Lepore, ut eo loco: Pili acute exeunt Dasypodi in buccis intus, et inpedibus, quae utraque Trogus et in Lepore deprebendit. Et alibi: Coagulum inutile Leporis, Hoedi laudatum, praecipuum tamen Dasypodis. Alibi: Lepus omnium praedae nasi ens, solus praeter Dasypodem superfoetat. Alibi: Superfoetant et Dasypus et lepus tantum. Alibi: Dasypodes omnimense pariunt et superfoetant, veluti Lepores: qui quidem loci, ut congruant, Delio indigent natatore, ita contusa omnia. Sedenim quae Plinius de pilis loco primo posuit, mera sunt Aristotelis verba. Sunt autem ex peritis qui Dasypodem Plinio positum pro cuniculo arbitrantur, quem nusquam nominat Aristoteles. Sane Varro tria ponit Leporum genera, unum Italicum, primis pedibus humilibus, posterioribus altis, superiore parte pulla, ventre albo, auribus longis. Secundum genus Gallicum, idque plurimum candidum, quales passim Alpes etiam Noricae progignunt. Terrium quos Hispania producit, similes nostratibus ex parte quadam hos cuniculos vocant. Si quis autem unum atque idem animal esse contenderit ex Plutarcho aut aliis, idque liquido docuerit, gratiae illi merito debebuntur.

HISPANIA. CAP. X.

VLtimum autem genus hoc omnino Hispaniae est hieroglyphicum, ut cernere est in quibusdam Hadrianinumis. Et Catullus ab hoc animalium genere Hispaniam insignivit, ubi dixit in [note: Plin. lib. 8. cap. 55.] Epigrammatibus, Cuniculosae Celtiberiae fili. Leporem vero et currum Rheginorum fuisse monetam, apud Pollucem legas. Nam Anaxilas Rheginus cum Olympia vicisset. Rheginorum numis et Leporem et currum impressit, de quo etiam Aristoteles lib. Rhetoric. 3 Ajunt vero Lepores in Sicilia olim non fuisse, importatos vero per hunc Anaxilam, hanc illi memoriam comparasse: advectionem enim ex curru signisicari, nisi quis victoriam malit.

TERIUNGI MILITES. CAP. XI.

[note: Militiae beteris parmae.] OBserves autem alicubi Lepores duos dimidios coloris lutei in punicea parma cujus medium rubra occupat columella, supra quam pila lutea, facie insignis humana, coloris identidem lutei sustinet. Gestamen id erat ordinis TERIUNGORUM sub magistro militum praesentiali merentium.

VALENTIANENSES. CAP. XII.

IN eadem veteri mitia lutea erat parma viridi circulo circum scripta, in cujus media columella punicea ab imo margine ad centrum usque porrigebatur: inde duae lunulae coloris ejusdem sese in adversum incurvabant, inferiori parte columellae applicitae, superiore aliquantulum dissidentes, a medio vero columnae Lepores duo dimidii, colore ipsi puniceo, sed densiore, in diversa prosiliebant. Insigne hoc erat, ut vetusta indicant monumenta, VALENTIANENSIUM, a Valente Principe delectorum, qui sub illustri viro Magistro militum per Thracas militabant.

DE VULPE. CAP. XIII

VUlpem Lepori subjungere non incongruum videtur, quare ejus quoque signisicata suscipiam explicanda: quamquam apud AEgyptios super ea nihil aut minimum quid traditum reperias. Tota vero Vulpes Graecorum et Latinorum est.



page 157, image: bs157

CALLIDITAS DOLOSA. CAP. XIV.

PEream utique vafrum. callidum astutumque hominem, ac dolis omnibus instructum significari tradunt, de qua Horatius.

[note: De artepoetica.] Nunquam te fallant animi sub Vulpe latentes.

Huic dolos s natura datos Lucretius attestarur. Et apud Varronem insignis adeo est animalis hujus calliditas ut Vulpinari inde verbum consictum suerit, quod [gap: Greek word(s)] dixere Graeci, cum astute doloseque fieri aliquid exprimere signisicantius voluerint, atque etiam pro decipere [gap: Greek word(s)] hinc [gap: Greek word(s)] Pindarus Olympiis Agesidamo nuncupat, idque [gap: Greek word(s)] quippe promptitudinem, et sagacitatem morum significare ait Demetrius Triclinius ejus interpres. Verba Pindari sunt:

[note: Non. Marcell. in Varone.] [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

hoc est, Neque callida Vulpes, neque late rugientes Leones quem a natura acceperint morem immutarint. Vulpem sane Siculi ob versutiam sacillimamque in deludendis Canibus motationem, dolique promptitudinem, Cynaedum appellavere. Denique haec, ubi quid vasre sciteque dictum factumve suerit in AEsopicis fabulis principatum obtinet, veluti Davus in Comoediis, atque apud Philostratum fabularum choream circa AEsopum lascivientem ductat, et Vulpibus apud Claudianum, Rhadamanthi sententia, fallacium hominum animae immittuntur. Assertor noster super Herode loquens: Dicite, ait, huic Vupi, subdolam nimirum et vafram ejus astutiam notans, de qua Plutarchus in Moralibus [note: Luc. 13. 32.] ait: Pardum Vulpem olim contemnere solitum quodipse tot colorum lepôre pellem variegatam haberet, cui Vulpes respondit, in animo sibi esse eam colorum varictutem, quam ille baberet in tergore. Ideo autem Vulpem senem laqueo capi non posse, dictitatum. Et ut semel dicam, vel a Prophetis, ut ait Adamantius, nec Vulpis nec Lupi nomen umquam suit ad bonum aliquod usurpatum. Quod vero in [note: Psal. 639.] Divinis literis legitur, Partes Vulpium erunt, indicat in manus dolosorum et sallacium versutorumque hominum tradendos hostes, diceret Euthymius. cujusmodi seruntur esse Palaestini, a quibus Saul una cum exercitu in insidias tractus, occidione occisus est. Quamvis Adamantius dici de iis interpretatur, qui extremo judicio daemonibus malis addicentur. Sunt enim hi Vulpes illae, quae vineas Domini corrumpunt, ut apud Theocritum puerulo foecundara vitem custodienti, Vulpes duae insidiantur: quarum una maturescentes uvas populatur, altera panarium properat exhaurire. Et quod ad Theocritianum hoc facit, Aristophanes Equitibus, milites Vulpibus assimulavit, quod racemos esitent per agros, dissipatisque vitibus non exiguam, quaqua incubuerint, pauperiem faciant.

MALA COGITATIO. CAP. XV.

ILlae vero (ut ad sacra redeamus) quae Canticorum Cantio Sponsi jussu capi jubentur, quia nova teneraque vitium germina corrodunt, pravae cogitationes sunt, et intelligentia perversa; quae a genio malo suggeritur. Novellas porro Vulpes occupari jubet, prius scilicet, quam adolescant et altius infideant, fiantque adversus recte vivendi rationem pugnaciores. Dum enim mala cogitatio in initiis est, de corde facile potest exturbari: quae si frequenter iteretur, diutiusque insuescat permanere, quodam quasi usucapionis jure, animam facillime ad consensum adducit: confirmato autem intra cor consensu, proclivis inde est ad peccandum effectus. Hinc illa Nasonis admonitio:

Opprime dum nova sunt subiti mala semina morbi,
Et tuus incipiens ireresistat Equus.
Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas,
Et validas segetes, quae fuit berba, facit.
Quaepraebet latas arbor spatiantibus umbras,
Quo posita est primum tempore, virga fuit.
Tunc poterat manibus summa tellure revelli,
Nunc stat in immensum viribus aucta suis,
Itaque
Principiis obsta, sero medicina paratur,
Cum mala per longas convaluêre moras.


page 158, image: bs158

MAGNUS CONATUS CUM DOLO. XVL.

SI quid autem omni conatu, omnique arte doloque factum, hieroglyphice veteres ostendere voluissent, Leoninae pelli Vulpinam assuebant, quarum altera vires, altera fraudes indicaret: id quod, [note: Plut. in Lysandri bita.] ut inquit Plutarchus, adagii loco saepe usurpatum est a Lysandro. Dicere namque solebatis: Leonis spolio Vulpeculae pellem assuendam, quippe, ubi per vires sufficere non posses, et astrum et dolos adjiciendos. [note: AEneid. l. 2. Pind. in Isthiniis.] Omnem enimis ingenii vim ad hostes dolo fraudeque decipiendos converterat. Quam sententiam secutus Majo, Dolus an virtus quis in hoste requir at? ait. Dixerat vero longe prius Pindarus in hanc sententiam,

--- [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Leonibus vastum ruginetibus audacia animum ministrat ad invadendum, consilium vere Vulpes.

RATIOCINATIO CAP. XVII.

[note: Vulpis indagatio dil gens.] ADhaec nonnulli adjungunt, hominem discursu mentis et ratiocinatione utentem, per Vulpem significari, quae aurem ad terram apprimat: ea enim paludosam aliquam regionem peragraturu, si de soli firmitate dubitaverit, aure admota terrae contatur, an strepitum sentiat exploratura, quem ubi percepit, non esse soli firmitudinem conjectat, sed infirmam et voraginosum locum, ideoque non progreditur: nullo vero audito sonitu, omni semota contatione ire pergit audacter. Videtur autem inde uti ratiocinatione, ut observabat Plutarchus, perinde ac si quod strepit moveri cognoscat, quod movetur infirmum esse, quod vero infirmum, inaccessibile. Traditidem author, Thracas in paludibus explorandis hujusmodi Vulpium indagine plurimum uti, quas in obsequium assuetas alunt, et ad hujusmodi negotia praemittunt.

MUNIM ENTUM. CAP. XVIII.

QUod si munimentum ab insidiis alibi per Platani solium a Ciconia gestatum, nidoque illatum suo, et per rutae ramusculum ad alam Gallinae summissum, signisicari diximus, non erit incongruum idem hoc hieroglyphicum per Vulpem, quae scillam gestet exprimere: illa enim scillam latebris apponit suis, ut a Luporum injuria tuta sit. Nam Lupum convelli ajunt scillae contactu.

DE FIBRO. CAP. XIX.

[note: Fiber quid, unde dictus et ejus species.] FIbri significata dicturus, id primum ambigi video, numquid is Castor sit, quo de apud Horum mentionem factam invenimus. Nam qui Castoris ingenium, mores et faciem describunt, eadem ipsa pingunt, quae veteres nostri de fibro retulêre: eumdemque et sibrum et Lytram Varro ponit, fibrosque eos appellari quasi fimbrios dicas, ab extremis fluminum oris, in quibus maxime versantur. Succidunt enim arborum radices per fluviorum margines, ubi cubilia sibi parant. Unde Plautus: Sic me subas quotidie quasi siber fiber salicem. Sunt qui extremas fluminum oras lytras olim dictas autument, et antiquos fibrum pro extremo posuisse. Unde in sagulis fimbriae, et in jecinore extremum fibra, hinc Fiber dictus. Sunt tamen qui lytram diversam a fibro velint, et fibrum a Cartore, Castoremque a lytra aliud esse animal contendant. Sedenim tres e jusdem generis species observarunt Scythae, rusticum, nobilem, et regium, quos a villorum mollitie et colore, neque non magnitudine distinxere, delicatissimum omnino Lutram appellantes. Accolere vero omnes fluviorum ripas, soramina diversa facere, mutare domicilia pridie quam flumen crescat, in convectandis in cavum pomis, mirae esse solertiae. Horum porro testes Castorea nuncupari: vimque maximam esse iis, qui nascuntur in Ponto, in aliis regionibus non aeque pollere.



page 159, image: bs159

PETULANTIAE SUPPLICIUM. CAP. XX.

PEr animal hoc AEgyptii Sacerdotes eum, qui poena sit affectus ob nequitiam, qua suerit in muliere [note: Poenae adulterorum.] aliqua petulans, significabant. Proditum enim est, fibrum in venatione deprehensum suos sibi testes abscindere, atque eos projicere, gnarum se eorum praecipue asse quendorum causa peti. Nam et adulteri eadem affici poena solent, ut deprehensi praesectis testibus dimittantur. Omnibus vero animalibus natura duce ostensum, ut et commoda sua norint, et nocentia contrariaque sciant declinare. Hinc illud epistola Saporis regis ad Constantium Imperatorera, cui suadere conabatur, ut bona Asiatici regni dimissa parte, quieti et incolumitati suae consuleret, hoc bestias factitare dicens, quae cum advertant, cur maximo opere capiantur, illud propria sponte amittant, ut vivere de inde possint impavidae. Amputari tamen hos ab eo animali cum capitur, negat Sestius diligentissimus Medicinae professor: quinimo parvos esse substrictosque et adhaerentes spinae, nec adimi sine vita animalis posse: adulterari autem renibus ejusdem, qui sunt grandes, cum veri testes exigui admodum reperiantur, ammoniaci coloris circumdati liquore, velutimellis cerosi, odoris gravis, gustu amaro et acri, ut sternmenta olfactu moveant. Utcumque vero, sive sponte, sive vi testes auserantur, cum satis constet eos ea praecipue de causa conquiri, non inepte datus hieroglyphico locus, ut per id animal id supplicii genus ostenderetur, quo moechorum lascivia puniri consuevit, at que ita male tractari.

ATRI FESTIQJJE DIES. CAP. XXI.

SUnt qui atros sestosque dies per fibros ita distinguant, ut cum festum signisicari velint, anteriora [note: Dierum distinctio persibros.] ejus pingant. propterea quod populi plerique, qui nostrae pietatis ritu vivunt, a Ponto et a Septemtrione in Pannoniam usque porrecti, anterioribus membris pro carne vescuntur, posterioribus piscis loco: caudam vero ejus animalis, quae praepinguis praegrandisque est, salitam plurimum conditamque pro tarico pisculento habent, eaque jejuniorum tempore, quo nobis constitutione Pontificia carnibus interdictum est, mensis inferunt: ejusmodi enim dies pleraeque nationes Atros vocant, quibus carne vesci ex lege nostra non licet. Ea vero illi ratione se tuentur, quod posteriores fibri partes aquis semper innatantes, piscem dicant, et esse arbitrentur: quia scilicet animal idtam aquaticum est quam terrestre, cum in extremo riparum semper degat, partem quae caput, versus tendit, terrae dedicarunt, et carnem esse voluerunt.

DE TALPA. CAP. XXII.

QUniam vero Talpa nonnihil habet similitudinis cum fibro, quo ipsa quoque in rerrae cavis habitat, ut de ea post sibrum dicamus, admonemur.

CAECITAS, CAP. XXIII.

Vulgatissimum est Talpam pro caecitate poni, vulgatiusque proverbium, [gap: Greek word(s)] propterea quod animal perpetuae caecitatis tenebris damnatum est, lucemque ita habeat ad versariam, ut simulac ad diurnam claritatem eductum fuerit, emoriatur. Atque hocillud est quod in Academicis quaestionibus ait Cicero: Quid Talpam? num desidemre lumen putas? Nihil ea prorsus videt, neque quidem oculos habet, ut veteres tradidere: ut vero observarunt alii, habet utique partes easdem omnes, quibus oculi integri constant, nigricantem quippe illum orbiculum, et quod intra eum continetur, quam pupillam vocant, atque etiam portionis albidae ambitionem, sed non tam liquido, quam oculi conspecti et eminentes. Nec in partem exteriorem apparere haec possunt propter cutis, quae crassiuscula circum obducta est, corpulentiam: utpote cum natura inter generandum laedatur, atque ita opus inchoatum relinquatur. Utcumque, apud Hesychium Talpa hujuscemodi caecitatis ergo hieroglyphicum est et ignorantiae, cum oculus sua pollens vi, cognitionis et


page 160, image: bs160

intelligentiae signum habeatur. Eucherius haereticos per Talpam in Divinis lireris accipit: utpote qui, licet aliquid cernere videantur, ipsum liquidae veritatis lumen minime discernunt.

AUDITUS E LONGINQUO. CAP. XXIV.

NEque vero desunt, qui auditum ex quantumvis remoto loco per Talpam significari tradant, liquidius siquidem audiunt Talpae obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento. Quinetiam exploratoribus mos est, caput in scrobem aliquam summittere, cum procul adventantes turmas, vel equitatum praesentire voluerint.

PRAESAGIUM. CAP. XXV.

[note: Cor Talparum ad praesagium utile.] FUerunt et qui per hoc animal praesagium intelligi asseverarent. Explorarunt siquidem Magi, ut Proclus tradit, cor Talpae ad praesagium mirifice conferre. Nam, ut Porphyrius etiam attestatur. veteres illi divinatores simulacTalparum corda deglutissent, accipiebant subinde praesentem animam Dei ritu vaticinantem: quod similitudinem quandam habet cum auditu illo promptissimo: siquidem quae praesagimus minime cernentes, sentire videmur tamen. Fuisse vero Talpam in cultu apud imperitam rerum vetustatem didicimus ex Esaia, ubi dicit: Simulacra quae fecernt sibi, ut adoraret Talpas et Vespertiliones. Alii interpretantur, idola sua abjecturum hominem in foramina [note: Cap. 3. b. 20.] Talparum et Vespertilionum.

DE MUSTELA. CAP. XXVI.

IDem vero vaticinium Mustelam huc accersit, quod persuasum sit quandam ejus disciplinae vim in ea consistere.

ARUPSEX. CAP. XXVII.

[gap: illustration]

ARuspicem enim, vel eum qui quoquomodo sutura praediceret, per ejus imaginem significari dixerunt; eaque ob idipsum Thrasybuli simulacro, quod in Olympia dicatum erat, adsculpa fuit, ut meminit Pausanias: illi enim praeter dissectum Canem, qui jecinoribus patefactis adjacebat, Mustela quoque dexte rum humerum obrepebat: singula divinationis hieroglyphica.

INFOR TUNIUM. CAP. XXVIII.

PEreandam pictam infortunium etiam intelligebant: animal inauspicatum infaustumque esse perhibetur iis, quorum habitet domos: insidiatur siquidem domesticis animalibus, praesertimque avibus tam altilibus, quam nidum sub tecto facientibus, easque ad internecionem usque persequitur. Occursus ejus plerisque religiosus habetur. Alii etiam in negotiis obeundis vel nomen ipsum horrescunt: utpote contrarium efficaciae.

VIRAGO. CAP. XXIX.

[note: Niufiulae genitale.] HOrus AEgyptiacus author ait. per animal hoc mulierem virilia facinora pertentantem ostendi, propterea quodo osseo sit genitali praedita. Impedior autem verecundia, ne significatum hoc apertius explicem, quamque inter sese mulieres turpitudinem, absque viris exercere nonnumquam deprehensae sint. Id potius ponam, singulare stranguriae remedium esse genitale id, si rasum tritum, que detur: ut Aristoteles de hist. animalium testatur. Nam et Strophilus scribit, mustelae genitale esse solidum instar ossis, cujus ramenta, si inpotu dentur, singulare remedium sit urinae stillicidio. Eam a Thebanis coli scribit AElianus, quod Alemenae Herculi pariundo laboranti, opem tulerit haud contemnendam.



page 161, image: bs161

DE MURE. CAP. XXX.

MUrem associari sibi deposcit mustelae nomen, cum praesertim in omni familiari suppellectile corrumpenda, non minorem mus injuriam et detrimentum afferre soleat, quam mustela.

DETRIMENTUM. CAP. XXXI.

PRaecipuum enim ejus est significatum, ut hieroglyphicum detrimenti sit atque perditionis: is [note: Portenta e Murub aliquid corrodentibus.] siquidem, ut apud Ciceronem est, dies ac noctes aliquid semper rodit, ac omnia quae rodit inquinat et inutilia reddit. Quare in ostentis quoque, si mures aliquid corrosistent, perniciosa portendi ajebant iis, quorum instrumentum aut opus esset, quod ita corruptum erat. veluti ante Marsicum bellum, quod clypeos Lanuvii abrosissent, maximum id portentum aruspices dixerunt, et eorum quae subsecuta sunt incommodorum indicium. Jam et Carboni Imperatori mures exitium abrosis fasciis, quibus in calceatu utebatur, portendere. Sed salse risit haec Cato, cum eum quidam consuleret, quid osteniti esset, quod sorices noctu caligas abrosissent: respondit enim is, non esse ostentum si sorices caligas abrodant, sed si caligae sorices ipsos abrosissent. Sed enim Cicero, quamvis id et ipse ridere videatur, cum jam Respublica titubare coepisset, Platonis politiam corrosam turpiter a muribus apud se deprehendit. Et si parva licet conferre cum magnis, nos quoque portenta haec tetigere. Nam quamprimum Romam applicui, sedemque ibi fixi, ne miserrimas incensae, devastatae, ac pene dirutae patriae calamitates, foedissimasque clades ante oculos in dies mihi atrociores spectando fieri sentirem, mihi accidit ut pulcherrimum Horatii opusculum, quod in deliciis habebam, mures a liciis, quibus conglutinatus erat, protinus abroderent, omnibusque paginis ita discissis inutilem codicem efficerent: mox et Pindarum aggressi, eum quoque ab eadem parte qua plicatus conglutinatusque erat, inquinarunt, quod ostenti loco fuisse, eventus postea comprobavit, non esse tunc Romae locum Musis, et amoenioribus his disciplinis: idque magna et studiorum meorum et diuturni temporis jactura compertum habui, donec vicesimo post anno, ex quo huc migraveram, Hippolyti Medicei discipuli mei liberalitate atque beneficentia, fui tandem sublevatus usu rerum ad vitae necessitatem, quod satis esse duxi, suffecturo.

OPTIO. CAP. XXXII.

EOdem utebantur hieroglyphico Sacerdotes AEgyptii, si optionem atque judicium significare voluissent. Mus quippe plures diversosque panes aut poma nactus, purissimum optimumque [note: Melopepones meliores, qui.] ex omnibus quo vescatur, deligit. Quapropter in panificiis emundis, optionem ex hujusmodi murium indicio facere solitum est multis. Idem in fructibus alii praesertimque melopeponibus, summa nepotum curiositate observari videmus: cum eos meliores esse constet, quos mures coeperint abrodere, Plinius ubi de Ponticis muribus loquitur, mirari videtur, quoniam modo authores intellexerint eorum palatum in gustu sagacissium esse.

IMBECILLITAS. CAP. XXXIII.

Sunt qui per murem exanimatum, imbecillitatem intelligi posse tradant: is siquidem minimo quoque incommodo exanimascit: plerumque vero sponte moritur effluentibus intestinis, hinc [gap: Greek word(s)] dici solet, qua similitudine Menander usus est, ut citat AElianus lib. 3. cap. 10. cum valetudinarius [note: Serm. lib. 2. Sae. 9.] quispiam ipsa fuerit naturae imbecillitate consumptus. Muribus enim in universum vita brevissima, unde musculus apud Horatium alteri ait: Vive me mor quam sis aevi brevis. Sunt qui putent soricem ea de causa dictum, quia [gap: Greek word(s)] apud Graecos putridum significet, quod huic qua de loquimur imbecillitati congrueret. Sedenim multo magis placet eoru sententia, qui quemadmodum suem [gap: Greek word(s)] a nobis factum constat, ita [gap: Greek word(s)] soricem deductum asse verant. Nicander sane [gap: Greek word(s)] mures appellavit AEolum lingua, apud quos [gap: Greek word(s)] , hoc est, sus, [gap: Greek word(s)] dicitur. Murem vero, quod rostrum habeat suilli perquam simile, Suis etiam cognomento dicunt, quod interpres Nicandri


page 162, image: bs162

observavit. Sus vero sorexque tanta concordia naturae consentiunt, ut quod Magi tradunt, si quis muris jecur in ficu porco vorandum dederit, animal id eum qui dederit, nullo edito grunnitu ultro deinceps adsectetur quoquo ierit, quod ego Patavii factum memini nonnullorum juvenum astu, qui ganeae potius quam disciplinis dediti erant, non sine totius viciniae querelis, quae sibi porcos incertis authoribus ab duci lamentabatur.

AMATORIAE DELICIAE. CAP. XXXIV.

LOnge vero diversum illud, quod illecebras amatorias, petulcioresque lascivias per album murem significare, non AEgyptiorum modo commentum, verum et Graecorum fuit. Nam de muris salacitate multa sunt a plerisque prodita: sed praecipue mihi videtur Plautus rem expressisse, ubi Phronisium Dinarcho suadere conatur, ut multivolus sit in re venerea. sic enim ait: Sed tamen cogitato mus pusillus quam sit sapiens bestia, aetatem qui uni cubili nunquam committit suam, qua si unum obsideatur, aliunde profugium quaerit. Moris vero fuisse muris nomine amatoribus adblandiri, ex Epigrammatarii versu noscitur:

[note: Auctor AElianus l. 12. c. 10.] Nam cum me murem, cum me tua lumina dicas.

Ob notissimam vero muris salacitatem, mulierem quandam portentosae libidinis, qualem nostri Messalinam fuisse memorant, ab Epicrate Myonam, quasi nos Murinam dicamus, appellatam ait AElianus,

INTAMINATA MUNDITIA. CAP. XXXV.

[note: Mus albus quis.] Quem vero intelligat AElianus et Philemon per album murem, nemo ex nostris, quod hactenus legerim, explicavit: si tamen ad Plinium et alios probatissimos authores aspexeris, eum esse conjicies, quem Armenium vocamus, villi pelliumque mollitie delicatum, Francisci Petrarchae versibus pro castitatis hieroglyphico nobilitatum: utpote qui delicatioris cujusdam munditiae exemplar haudquaquam ignobile esset, cui scilicet spurcitia tantae sit abominationi, ut limo ante ostium cavi illito, capi potius avenatoribus, quam eo foedari patiatur: quod cum sanctiores sit amoris proprium, intemeratae castitatis symbolum, quae divina tantum flamma succendatur, a peritissimis rerum ponitur.

ARGIVI CAP. XXXVI.

INvenitur et in numis muris signum: eam vero Argivorum praecipue monetam fuisse, Plutarchus ait, apud quos fuisset moris, ut numum imagine muris insignitum cuderent,

DE FELE. CAP. XXXVII.

[note: Piin. lib. 10. c. 73. Varia Felis nomina.] Si pro AEluro Felem reddidero, satis scio paratos emissarios esse qui medentibus invadant. Sed enim quae Plinius de Fele refert, dum quaerit quo silentio, quamque levibus vestigiis avibus obrepant Feles, quamque occulto speculatu in musculos insiliant: tum ea quae ab Anniano Poeta memorantur apud Gellium, quae ab AEgyptiis eo supersunt memoriae prodita, cujus oculi ad vices Lunae, aut ampliores fiunt, aut minores domestico huic animali, quod Albertus modo cattum, modo Murilegum appellat, congruere manifestum est. Sunt et qui Musionem vocent: Felem autem alii, quae vulgo Felina, alii qui Martes appellatur, esse volunt, eoque et Varronis et Columellae authoritatem trahunt. Nam quae illi una cum Nicandro de venatu avium clandestino nocturnoque tradunt, Martem id facere satis exploratum est. Sed quoniam de harum nomine plerique certant, ne temere uni magis quam alteri faveamus AEluri vocabulum interim usurpabimus, de quo in antiquo Festi Pompeji codice haec adinueni: Est AElurus animal Leoni cum procreatur persimile, olim sylvestre: maxime muribus adversatur, salax, oculi cujus acie flammea, ad imitationem Lunae crescunt et decrescunt. Nam veluti Luna pro solaris luminis participatione faciem quotidie variat, ita AElurus pari cum Luna conditione afficitur: nunc aucta, nunc imminuta pupilla, prout Lunae orbis nunc se plenum, nunc dimidiatum, nunc cavum, nunc tuberosum ostentat. Licinius Umbrei in Nerea: Murium strages AElurorum oculi, ut minuti Lunam nam ariolantur.


page 163, image: bs163

Quibus quidem verbis nescio an explicatius cattus noster domesticus a quopiam describi possit. Sed quoniam de AEluro satis constat, de Latina locutione nondum per hos liquet, quamvis totiens Cicero Felem et Canem inter AEgypti numina socialiter enumeret, dubio procul cattum intelligens. AEluri ipsius, si catti nomen ita abhorrent, significata referamus.

IMPLORATIO. CAP. XXXVIII.

VEteres cum hominem in manus hostium illapsum, qui miserabiliter auxilium imploret, indicare vellent, Soricem pingebant ab AEluro comprehensum: exauditur enim statim miserabilis ejulatus, et vox veluti auxilium implorantis ubi mus in dentes incidit ejusmodi: unde proverbium: [note: Proverbium, et ejus explicatio.] Sorex Hecaten. Causam Simnius Capito sic interpretatur: quod is qui in manus hostium incidit, illorum ducem implorat. Est vero AElurus (ut Verrius ait) sub tutela Hecates. Apud mythologos invenias Jovem ludicro certamine Apollinem cum Hecate tenella adhuc aetate commisisse, argumento proposito, ut ipsi quoque certatim animalia conformarent atque producerent, terraeque theatrum implere procurarent: tum Apollinem statim hominem protulisse, adversus quem Hecate Simiam opposuerit a se factam: exceptam risu rem, Apollo Leone terribili producto, interturbavit. At Hecate ludo etiam indignata vinci, AElurum genuit. Majore hinc Apollo effusus risu Murem in Hecates ludibrium protulit: illa magis indignata cum vi non posset vincere, ad artes conversa, Simiam in Leonem, AElurum in Murem acriter incitavit. Leo diu a Simia natibus ejus affixa, tota est arena ad furorem usque exagitatus, Mus aufugiens ad Apollinis pedes procubuit, atque ita servatus. Ulturus autem Leonis injuriam Deus vim medicam in Simiae sanguinem immisit, qua Leo febre correptus sanaretur: atque ita factum, ut Leo semper Simiae pastum appetierit. AEluri autem genitale semen ita reddidit igneum, ut ejus generis foemina, de re omni animantium generi voluptuosa, et angi et cruciari ad miserabilem usque vociferationem, compellatur. Alii rem tametsi manifeste fabulosam, ita gestam memorant: Solem et Lunam initio rerum in certamen devenisse, ut terram animalibus replerent, cura ejusmodi illis a summo opifice demandata, statimque Leonem ea, qua insignis est, specie a Sole conformatum: Lunam vero aemulatione concitam, cum Deos omnes in novae belluae admiratione detentos animadvertisset, neque opus id aequaturam se confideret, AElurum protulisse, animal quippe Leoni perquam simile, sed et armis et specie tanto inferioribus, quanto Luna ipsa Sole deterior est. Oborto interim inter Deos risu, indignatum Solem eam [note: Altera proverbii declaratio.] fuisse Lunae temeritatem, ut secum ausa esset contendere, Murem evestigio procreasse, ut AEluri contentionem eluderet. tum Lunam majoribus ingenii viribus convocatis, quantacumque potuit arte conatuque, quantoque maxime studio proficere potuit Simiam progenuisse: id quoque animal cum ridiculum adeo apparuisset, elususque omnium cachinnatione Lunae conatus fuisset, adeo id indigne Luna tulit, ut sempiternas inter Simiam et Leonem, neque non inter AElurum et murem, commiserit inimicitias.

LUNA. CAP. XXXIX.

[note: AEluri veneratio apud AEgypti. os quanta.] Apud AEgyptios sane AEluri, praecipuum hieroglyphicum erat, ut ex ejus imagine Luna intelligeretur, in cujus cultum magna AElurum veneratione prosequebantur. Satisque constat eum qui animal ejusmodi vel incuria occidisset, populari tumultu variis suppliciis male tractari, et enecari solitum: cujusmodi superstitionis exempla in Romanum civem edita sunt Ptolemaei illius tempore, qui a Romanis in societatem et amicitiam receptus est. Porro nullum apud AEgyptios Iside numen majus, neque venerabilius fuit. Isis vero, quamvis et Astrocyona e coelestibus signis addictum habeat, in primis tamen accipitur pro Luna. Quicquid vero cum Luna consensum aliquem haberet, id apud eos honori habebatur. Ex quo vero Soli Luna maxime dicitur adversa. AEluros lunare animal, sympathiae vi animalia Soli notabiliter subjecta, genuino quodam odio prosequitur: utpote Soricem, qui totus est Solis, adeo ut etiam, uti dictum est superius, illi Smynthei cognomentum indiderit.



page 164, image: bs164

ORTUS ET OBITUS RERUM. CAP. XL.

QUid vero sibi vellet AEluros ille in summo Sistri apice, sub quo forma illa orbicularis, cui quatuor veluti tintinnabula mobilia aequis inter se intervallis applicata erant, ex Plutarcho declaratum est: significabat enim haec species omnia, quae generationi corruptionique obnoxia sunt, lunari globo subjici, infra quam omnia moventur et alternant, quippe quae sint ex quatuor illis principiis, quae Elementa placuit appellari, conflata, igne quippe, terra, aqua et aere. Cur vero animal hoc Lunae simulacrum excogitassent, ea affertur causa: quod tum varium est colore et astu, tum noctu magis quam interdiu exercitio deditum. Est praeterea foecundae admodum salacitatis, temperaturaeque cum Luna perquam simile. Nam unum primo parere fertur, inde duos, inde tres, inde quatuor, atque ita vicissim ad septimum usque pervenire, ibique sistere, ita ut toto vitae cursu octo et viginti natos edat, quot itidem luces in Luna dinumerantur in Zodiaci transcursu peragendo. Adhaec [note: AEluri et Lunae symathia.] ejus facies a septimo quoque die, in aliam speciem abit. Verum quae de animali traduntur, fabulosa sorsan aliquando deprehendi possunt: illud minime confictum quod de pupillis ejus fertur, quae non tantum ad Solis cursum quotidie commutentur, verum etiam ab incremento decrementoque lunaris globi quotidie varient, quod tum in aliis, tum in iis, quos Syrianos vocamus, liquido apparet. Nam qui AElurum describunt, et variis eum maculis insignem memorant, eam sibi speciem videntur proposuisse.

MULIEBRIS SALACITAS. CAP. XLI.

QUod vero salacissimam foeminam per Aeluri foeminae simulacrum nonnulli significari dixerint, non ea tantum causa fuit, quod plurimum Lunae foecunditatem, quae humoris ab ea manantis beneficio tota terra marique luxuriat, admirarentur, quam etiam quod ipsius animalis ingenium ita affectum animadverterent: foeminae enim in eo genere natura admodum libidinosae sunt et salaces, tametsi initium vix pati possunt: in quo, propter ignitam geniturae vim plurimum, ut dictum est, cruciantur, mares tamen ad coitum ipsae frequenter alliciunt, invitant, cogunt, puniunt etiam, nisi pareant. Unde vulgo nunc homines, qui operam nequitiae dant incontinentius, et pudore prostituto lasciviunt, Cattorum commercia frequentare dictitamus.

DISSIMULATOR TURPITUDINIS. CAP. XLII.

VItiorum dissimulatorem per micturientem Simiam suo loco significari diximus, quoniam ita in Hori codicibus impressis inveneramus: postea vero quam et manuscriptos codices et antiquos nacti sumus, non [gap: Greek word(s)] eo loco, sed [gap: Greek word(s)] invenimus, quod quidem vero propius visum est, cum eo omnes ingenio Catti sint, ut quanto possunt studio ventris excrementa, vel attracto, si copia sit, pulvere sepeliant, vel alia re quapiam omnino occulant. AEgyptii sane cum in propatulo ac viis ipsis cibum caperent, Cattorum tamen exemplo ventrem domi exonerare, atque id quidem clanculum, assuerant. Munditiem hanc Hebraei quoque jubentur observare, ut Deut. 23. Locum habebis extra castra ad quem egredieris ad requisita naturae, gerens paxillum in Baltheo, cumque sederis, fodies per circuitum, et gesta humo cooperies quo relevatus es. Qui mos et apud Persas tantae fuit religionis, ut qui alio quopiam inspiciente non modo quicquam non evomerent, sed ne lotium quidem emitterent: quique palam id facere aggressus esset, facinorosa notabatur ignominia. Quid vero quod ad hanc usque diem ajunt Alexandriae urbe AEgypti, totius orbis emporio frequentissimo celebrata, indigenas expuentem quempiam non aliter abhorrere, quam apud nos ludibrio et reprehensioni sit obnoxius, qui palam ventris crepitum emiserit?

AUGUSTEI. CAP. XLIII.

[note: Signa milita [?]a Catto signita.] Et quoniam nostra omnis dictio ad sculpturas, picturasque et gestamina contendit, minime dissimulanda sunt Iegionum atque ordinum insignia, quae se pro re obtulerint: nam plerique hominum, cum in hujusmodi signa picturasve incidunt, quid ea sibi velint, anxie admodum percontari solent.


page 165, image: bs165

Ab AEgyptiis enim ea primordia sumpserunt, vel haudquaquam dissimilia sunt ab eorum inventis. Cattus igitur in hujusmodi gestaminibus insigne fuit, ut vetustae indicant inscriptione, ejus ordinis qui AUGUSTEI vocabantur: hi sub magistro peditum stipendia faciebant. Erat vero Cattus is prasini coloris in alma parma, quam ruber circulus ambibat, late marginem circumplexus, gestus eius ut currentis, reflexo in dorsum capite.

FELICES SENIORES. CAP. XLIV.

ALibi dimidius Cattus rubri coloris in parma puniceo dilutiore spectabatur, qui a margine rubra surrectus, pedibus ad Iusum compositis, adblandiri videbatur. Insigne hoc erat, quantum ex vetustis ipsius reliquiis colligere potuimus, FELICIUM SENIORUM, qui sub eodem magistro peditum militabant.

ALPINI. CAP. XLV

SUb eodem Duce signum etiam militare fuit, in quo Cattus coloris punicei diluti, recta facie progrediens, habebatur in parma viridi, cujus marginem albus circulus ambibat. Gestamen hoc erat militum, qui ALPINI vocabantur.

Sed jam, Jo. Antoni charissime, nolim otium tuum curiositate aliqua mea interturbare, dum morosa et levi forsan dictione studiorum tuorum cursum intercipio. Haec igitur pro qualicunque munusculo ita ex improviso comparato, satis fuerint: de reliquis, si argumentum minime displicuerit, alias plura coram coferemus.

JOHANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIRER XIV. DE IIS QUAE PER SERPENTEM IN GENERE SIGNIFICANTUR. Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD CLARISS. CARD. BERNARDINUM MAFFAEUM.

Iucundissima illa amicitiae suavitas tuae, meusque ergate cultus, et pervetus admodum observantia, quae Romae primum, vel a primis laudatissimae adolescentiae tuae annis instituta, mox Patavii, quo ad ingenii cultum capessendum concesseras, clarissimarum virtutum tuarum ingeniique sanctissimi cognitione aucta est: et tuo in omnibus rebus meis patrocinio confirmata, efficiunt, ut nullo unquam tempore, neque longissimo quantumvis loco remotus, immemor tui esse possim. Quare, licet aliquot abhinc annis te non viderim, nuncque maxime longe absis, et in Cardinalatus splendorem, assumptus, necesse est te magnis omnino negotiis et occupationibus detineri: tam mihi tamen oculis inhaerescis, ac si te coram continuo conspicerem. Hinc factum est, ut cum domi aliquantulum otii nactus lucubrationes illas, quas tantopore videre concupiscis, recognoscerem, easque in libellos unamquamque suos dirigerem, earum partem ad te mittere cogitarim. Id opportune necne fecerim, non sat scio, at certe amanter et ex officio a me factum hoc certo scio: ut scilicet haberes istic, in ista qua fulges amplitudine, si tibi tantulum horae vel a publicis curis, vel a tuis sanctioribus studiis vacuum relinqueretur, quod cum Pierio tuo loquerere, qui te semper unice sancteque coluit ac observavit. Neque tamen tanquam summae eruditiouis tuae nescius, arbitratus sum novi me quicquam allaturum tibi: verum quia nullum unquam abs te sermonem uberiorem, dum una fuimus haurire me solitum meminerim, quam de literis et disciplinis, id dedi operam, ut de literis et disciplinis noster hic per libellum, quem ad te misi, congressus


page 166, image: bs166

esset. Erit vero sermo de iis, quae per Serpentis imaginem apud veteres significabantur, quibus et AEgyptii sacerdotes, et plerique alii, pro literis usi sunt: quae quamvis forte haud incognita sint tibi, decies tamen repetita placere semper poterunt, quae de doctrina semel placuere: quare te ad rem recognoscendam, ubi per otium licuerit, spero non invito animo accessurum.

CAP. I.

ANguis, atque adeo reptilium aliquot significata dicturus, cum pro varia eorum pictura, diversisque speciebus, varia identidem significata sint, curae pretium esse existimavi genus ejusmodi prius tractare, cujus effigies excogitata est auspicacior, augustiorque, magno apud veteres in cultu habita, caerulea quippe facie, colore nitido, squamis pellucentibus, capite minime formidoloso: a quo nostrae erit dictionis initium. Cum his Basiliscum enumerant, tametsi ejus animalis violentiam mortales reliqui Ionge aliter interpretantur. Post Basiliscum Aspis est, ac mox Vipera a quibus AEgyptii multa hieroglyphicw~n argumenta desumpsere, et divinae nostrorum literae horum saepe mentionem, faciunt. Sed Dana illi suum religiose praeferunt, qui opem omnibus praesentaneam polliceatur: quare quaenam sint ea, quae hinc significentur, dicere jam incipiamus.

MUNDI MACHINA. CAP. II.

[note: Serpens caudam depascens quid.] MUndum universum AEgyptii sacerdotes describere volentes, Anguem qui caudam propriam depasceretur, eumque variis insignem maculis pingebant, de quo Claudianus:

Per petuumque virens squamis, caudamque reducto
Ore vorans, tacito relegens exordia lapsu.

Quod dubio procul significat omnia quae divina providentia in mundo generantur, ab eodem cum solvi coeperint, sive paulatim imminui atque deficere, in sese recipi, fierique illud propemodum, quod apud quosdam AEthopiae populos assiduo est in usu: qui cum nullo alio nutriantur cibo quam piscium, humana deinceps cadavera piscibus objectant, victum quem ab eis acceperant ex seipsis rependentes. Haec vero cauda ab suo animali corrosa, receptae authoritatis assumptum illud significat, quod uno omnium consensu fertur, decrementum uniuscujuspiam rei, alterius incrementum esse. Ajunt vero Phoenicum hoc fuisse hieroglyphicum, per Draconem in orbem redactum, caudamque suam devorantem, id exprimere, ut appareat mundum ex seipso ali, et in se revolvi. Nam cum aeterna sint elementa, neque corruptione, neque variatione per se ulla immutentur, corruptioni tamen ac variationi subjecta videntur, ea parte qua specierum informationi admiscentur, vi tamen ipsa incolumi permanente: quippe veluti ex literis nihil separatim significantibus apud Calchographos, sive impressores librarios dicere malimus, nomina componuntur, quae aliquid copulata significant, mox utilitate ipsa, impresio notatoque libro, quantum usui venerit, recepta nomina ipsa, dictionesque omnes corrumpuntur, solutae literae incolumitati pristinae, generique suo restituuntur, et in alterius formae usum asservantur, ita corpora, quae Graeci [gap: Greek word(s)] , juniores Philosophi confusa, hoc est, in unum conflata dicunt, cum advenerit exitus, diminuique coeperint, sigillatim in eadem ipsa resolvuntur elementa, aliarum itidem specierum compositioni obnoxia, ac semper exposita: quod ex nostris optime Pacuvius intellexit, ad hoc luculentissimis illis versibus alludens:

Quicquid est hoc, omnia format, alit,
Auget, creat, sepelit, recipitque in sese omnia,
Omniumque idem est pater, indidedemque eadem
Quae erunt de integro, atque eôdem occidunt.

Eodem respexit Lucretius, cum dixit:

Denique jam ruere hoc circum superaque quod omne
Continet amplexu terrai procreat ex se
Omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
Totum nativum mortali corpore constat:
Nam quodcunque alias ex se res auget alitque,
Diminui debet, recreari eum recipit res.

Sed ne multa adeo congererent AEgyptii sacerdotes, neve longis discere volentes ambagibus implicarent, cum omnem illi naturae obscuritatem manifeste adeo sibi cognitam profiterentur, et quasi per manus proditam haereditariam disciplinam possiderent, uno contenti hieroglyphico mundi conditionem omnem expressam esse voluerunt. Serpens igitur caudam depascitur suam, ut generum


page 167, image: bs167

immortalitatem, qua rerum naturam Deus insignivit, ostentet: ut principium ad finem directum esse finemque ad principium reflecti doceat. Nam, ut hoc apertius explicetur, ex plantis fructus, veluti ex principio finis, ex fructibus vero semen, in quo planta ipsa delitescit, atque ita principium ex fine. Sic nihil denique vivum intra mundum perit: sed eorum quae nobis interire videntur, solae mutantur [note: Quid per atomos Democritur.] species: de quibus Virgilius, nec morti esse locum dixit. Idem per atomos suos Democritus intellexit: quamvis vocabulum nonnulli contendunt improprie esse dictum, individua tamen corpora ea esse voluit, quae disjuncta cum fuerint, neque legantur, neque internecionem recipiant, nec sectionibus dividantur, sed omne per aevum infinitam in se retineant soliditatem. Hoc illud idem figmentum est, quod Saturnum, quem pro tempore figurant, ajunt filios devorare solitum, Jovem vero interceptum, lapide supposito, quem Saturnus deglutierit. Terrestria porro huic varietati commutationique rerum plurimum obnoxia esse, per hujusmodi figmentum indicabant: animam vero, quae per Jovem, ut Plotinus interpretatur; fingitur, immortalem esse. Sane Hesiodus, posteaquam prolem a Saturno et Rhea susceptam enumeravit, illud statim adjecit:

[gap: Greek word(s)]
Atque hos deglutit Saturnus, ut ille vel ille
Divino ex utero genua ad materna veniret.

Quod ita accipiuntur interpretes. Nascuntur e terra rerum species, et in terram mox tecidunt: nam Rhea deflexus est, et corruptio mundi. Quaecumque igitur tempus protulit, eadem tempus absumit: unde sacris quibusdam apud nos dicitur, pulverem esse hominem, et mox in pulverem reversum.

Non omittenda vero sunt quae de figura anguis, Mundum ipsum mira similitudine referentis, veteres Philosophi quasi ludentes conscripsere, ipsam rerum speciem universam non temere oculis [note: Serpentis et Mundi sympathia, ac consensus.] omnium subjicientes. Siquidem pro corpore quod habet, gravissimum est animal, perinde ac terra, quae ponderibus librata suis ob gravitatem insitam, in centrum undecunque recidit. Praeterea vero toto distentus humi corpore, per terram repit, unde etiam genus id nomen accipit, modo Serpens, modo reptile nuncupatum. Sed quoniam hujusmodi terrae hieroglyphicum loco suo copiosius tractabitur, ne nunc stylo universi speciem percurrenti moram aliquam interponam, omittetur. Est praeterea lubricissimum, quemadmodum aqua, atque inter serpendum pandos ac repandos undarum flexus imitatur: et apud fabularum scriptores Draco Euripus erat, qui Hesperidum hortis in insula positis tutelaris effingebatur, et amnes quosdam spiras circum terrarum orbem replicare instar anguium Socrates ait, Praedone. Quin etiam Hesiodus Echidnam ait dimidia sui parte Nympham, dimidio altero immanem Anguem, pro qua interpretes vapores accipiunt exhalantes a mari, neque non omnem humoris vim. Nympha vero est ob id, quod subministrat nutrimentum. Serpens, propterea quod flumina tortuosis ambagibus feruntur, perinde ac Serpentium, uti dicebamus, corpora sinuosis plurimum flexibus obrepunt. Sed quod facit ad Nympham, quae loci omnino genius est, occulta quippe vis illa, quae graminibus et plantis vitam fovet, actumque subministrat, ignarus non sum, quosdam alios Draconem hortorum custodem pro radicibus arborum accepisse, quod tortusae sint uti Serpentes, et in terram adactae, perinde ac Anguium genus in terrae visceribus plurimum delitescit: ita vero Draconis speciem hanc pomis operam praestare ut asserventur: radicibus enim aut caesis, aut exsiccatis, poma etiam auferri necesse est. Aerium vero spiritum de quo latius in Basilisci significationibus dicetur inferius, per sibila, quae vel ad audientium horrorem nonnulli eorum excitare solent, intelligimus. Squamae vero, stellarum mundum ambientium varietatem, quique ignes in supremo micant orbe, hieroglyphice significant: nam et hinnuleae pellis varietatem, quam Pan gestare fertur, stellas ex maculis imitari, ait Probus. Eamdem Libero patri attributam, idem significare tradit Eusebius libro de praepar. Evang. 1. ubi Osirim, Sirium, Liberum, Solem, et Phaneta, ex Homeri, Emolphi et Orphei versibus eumdem esse disserit, de quo loco suo plura erunt inferius repetenda. Est et alia super hoc consideratio: quod anguis hyberno situ membrana corpori, praecipue autem oculis, obducta obcaecatur, verno vero tempore foeniculum pastus (id Graece [gap: Greek word(s)] [note: AEnei. lib. 2. ab Homero Iliad. 3.] est) ejusque succo oculos inungens, impedimentum illud exuit, et acutissimo quo pollet visui restituitur, senectutemque ita singulis deponit annis, nudusque propemodum vernat, et glabro corpore juvenis, ut Maro ait,



page 168, image: bs168

Lubrica sublato convoluit pectore terga.

Leberida vero, membranam scilicet quam deponit, ita exuit, ut a capite orsus ad caudam replicet, interiore parte in exteriorem exteriore in interiorem versa, cute intus altera subnascente. At mundus quoque (de inferiori hoc mundo loquimur) hyemali tempore pruinoso, quodam non modo obcaecatus, sed undecunque obductus situ, annuo peracto spatio, Zephyris flare incipientibus, squalorem abjicit, quaeque rerum semina intus fuerant superioris defectu caloris obtrusa occultaque, extra aperiuntur excludunturque, ac senectute deposita, per vices iterum juvenescunt. Quinetiam quaecunque de Aguis renovatione traduntur, cum hac ipsa mundi nostri renovatione consensum habent: ferunt enim Colubrum cum exuere incipit, ab oculis primum detrahi, ita ut occaecari videatur, tum caput exuitur, glabrumque hoc omnino ante quam reliquum corpus, apparet. Arbores quoque oculos primum exerunt, gemas alii vocant, germen alii: sed oculatio inde, insitionis genus, mox exsinuant flores, paulatimque fructum foetus aperiunt. Neque Vere tantum exuit Anguis, verum etiam Autumno, et pro locorum temporumque conditione: aestate etiam, Aristotele hoc asserente: licet id abneget Plinius. Antiqui mundum etiam non vere tantum haec facere, sed AEstate Autumnoque omni, tot species, tantosque ortus, variosque novatus aperire, pro regionum situ ac rerum natura conspicimus.

JUVENTUTI REDDITUS. CAP. III.

[note: F bula super hominum renovatione.] SUnt vero qui per Anguem et Leberida hieroglyphicwns hominem ostendant juventuti redditum, si vel de morbo aut alia aliqua lue aut calamitate squalorem atque maciem deposuerit, sitque demum habitior atque validior factus. Libet vero fabellam super hujusmodi renovatione, ex Nicandro et ejus interpretibus recitare. Mortales enim ajunt impetrasse olim a Diis multis precibus ut perpetuo juventutis munere donarentur, atque ita nunquam in posterum senio contabescerent, sed quamdiu unicuique vivere permissum esset, integris viribus et florenti semper aetate, vegeti perseverarent. Hanc igitur simulac benignitate Jovis accepissent, imperitos adeo rerum fuisse, ut eam Asino vectandam commendarint, hunc vero siti confectum ad fontem quendam pervenisse, in quo Serpens loci custos stativam habebat custodiam: cumque inde bibere tentasset, a Serpente prohibitum, neque alia conditione bibendi facultatem illi factam, quam ut id omne quod vehebat onus, Angui mercedis nomine concessisset: ex eo inde tempore omnes Angues senectute singulis annis abjecta juvenescere, homines vero senio confectos emarcescere, ac stoliditatis poenas luere, quod juventutem tanto expetitam studio negligenter custodissent. Hinc illa Tibulli querimonia:

Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas,
Cur non angusta conditione sumus?

Sed quoniam in fabularum figmentis varii admodum Graeci sunt easque unusquisque suo ex commodo, et, ut adibuerit comminiscitur, ferunt alii Promethea cum coelestem ignem furatus esset, eumque mortalibus communicasset, nullam illos accepti muneris gratiam Prometheo retulisse: quod cum Jupiter approbasset, pharmacum hominibus, quo senectutem amolirentur, elargitus est, quod donum Asino vectandum illi destinarint, atque illa mox subsecuta de Asini imprudentia, de Sepentis astutia, de commutatione, quae superius enarrata sunt. Meminit hujus fabulae Sophocles, [gap: Greek word(s)] . Quoniam vero Asinus ille et sitim eo contulerat, factum est, ut ex pacto Serpens eam quoque sibi vendicaret, hinc supra modum illos siticulositate plerique eorum pertentare solent quos momorderint: de quo tamen plura suo loco dicuntur, ubi Dipsadis significata recensemus.

TEMPUS. CAP. IV.

[note: Quomodo Serpens tempus signet ac immortalitatem.] ERat autem aliud hieroglyphicum Serpentis, caudam suam sub guttur attractam occultantis: eaque species in Saturni dextera manu statuebatur, quem pro annuo circuitu, pro tempore, pro aetate, pro immortalitate poni ex multorum scriptis accepimus. De anno apertissime Maro:

Atque in se sua per vestigia volvitur annus.

[note: Georg. lib. 2.] Quod vero Serpentis temporis signum esset, causam Cyrillus hanc subjicit, quod in longitudinem porrigitur, et multis complicatur spiris, quae sunt multae dierum annorumque series, taciteque proserpit, [note: Obid lib. 10. etam.] nullo edito strepitu, unde Poeta non incelebris dixit,

Labitur occulte, fallitque volubilis aetas


page 169, image: bs169

Verum ea quoque causa esse potest suppressae caudae, quod tempus aut a praeterito, aut a praesenti, aut a futuro consideratur, quae omnia incerta nobis omnino sunt: praeteritum siquidem intueri minime possumus, et cum principio caret, neque mente quidem concipitur, futurum longe minus, quia nondum est, et finis ejus prorsus incognita, qua de Horatius tertio Carminum, od. 29.

Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit Deus.

Praesens vero cum sit instabile, velocissimeque transcurrat, vix percipi potest: veluti, si digitum in defluentem aquam intingamus, discernere non possumus, utrum in praeterita, an in futura, an in praesenti: quia praeterita jam elapsa, futura nondum adhaesit, praesens puncto ipso statim elabitur: quae cum omnia cognitioni nostrae subducantur, AEgyptii forsitan pro hieroglyphico hujusmodi caudam ita reduci occultarique voluerunt.

CALAMITAS. CAP. V.

HAbet et vocabulum ipsum temporis, hieroglyphicam omnino significationem, ut hoc obiter attingamus, et a perniciosa Saturni vi non admodum alienam. Nam Poetae tempus edax rerum esse dicunt. Neque Latini tantum, verum etiam Syri et Hebraei dictionem Tempus, pro calamitoso rerum statu ponere consueverunt. Nam, Et erit tempus eorum in seculum, 81. Psalmo legis, et hujusmodi passim multa. Quod vero hic in seculum legitur, interpretes de calamitatibus dictum volunt, quae post neglectum Christum perpetuo erant Judaeos oppressurae.

MUNDI MOLES. CAP. VI.

[note: Elementaris orbis figura.] SUnt qui aliam etiam picturam simulacrumve mundi fuisse dicant, ut scilicet intra circulum aereum Serpentis effigiem accipitrino capite insignem circumducerent, ad [?] propemodum literae similitudinem: aere quippe ignem referente, circulo magnitudinem et formam orbis indicante, Serpente, bonum daemonem, cujus merito ac beneficio omnia alantur, vigeant, ac perennent. Sed non elementarem hunc orbem tantum ex hieroglyphico hujusmodi colligimus, verum etiam et coelum. ipsum, quod sub Jani figmento fabularum involucris occultatur. Janum enim ab eundo dictum peritiores [note: Macrob. lib. 1. c. 18.] asserunt. Mundus itaque initium ex se faciens, cum in se revertatur, figurae ipsius, quae posita est, rationem ostendere videtur.

ANNUS. CAP. VII.

CAEterum, quia Janus ubique anni dominus decantatur, quem a circuitu vocatum dicebamus, eundemque ac Apollinem intelligunt, veluti Dianam Janam olim appellatam affirmant, quos utriusque anni arbitros esse testatur antiquitas, praecipue vero Virgilius cum dicit,

[note: Georg. lib. 1.] Vos ô clarissima mundi
Lumina, labentem coelo quae ducitis annum,
Liber et alma Ceres.

[note: Macrob. lib. 1. c. 18.] Nam et Lucretius serpere Solem dixit, ut annum instruat:

Annua Sol in quo contundit tempora Serpens.

Quod vero Maro Liberum et Cererem huc inculcarit, doctissime factum: utpote qui apud Orpheum legerat,

[gap: Greek word(s)] .

et apud Euripidem et Aristotelem eundem Solem et Bacchum esse de quo nos apertius alibi. Dionysium eundem et Bacchum, et Liberum et Solem, aut igneam Solis vim, non ex Orpheo tantum, sed et Euripide, Aristotele et Eusebio Macrobioque citatis indicavimus: ubi apud eundem Virgilium ex antiquis codicibus legendum ostendimus, Qui ducitis annum, scilicet Liber et alma Ceres: licet, quae lumina, idem sit.

AEOLUS CAP. VIII.

IPsa autem macularum varietas, et anni significatum in Serpente detectum, id in memoriam adducit, quod AEolum ejusdem varietatis gratia vetustas tempestatibus praepositum effinxit, per quem annum ipsum intelligebant: eaque de causa Hippotae filium dixere, quod celeri cursu tempus elabatur Equis enim hoc a natura tributum, ut nascantur ad cursum, quod loco suo disputatum est.


page 170, image: bs170

Habere vero AEolum filios XII. ait Homerus, mares sex, foeminas totidem. Menses ii sunt, ait Phurnutus, quorum qui foecundi fruges omnium usui reponunt, foeminae dicantur: qui vero steriles sunt, mares habeantur. Apud alios longe secus invenio, ex religione quippe veterum menses singulos ita Diis singulis adscriptos, ut Januario Juno praeficiatur, Februario Neptunus, Martio Minerva, Aprili Venus, Majo Apollo, Junio Mercurius, Julio Jupiter, Augusto Ceres, Septembri Vulcanus, Octobri Mars, Novembri Diana, Vesta Decembri. Apud celeberrimum Cardinalem Hippolytum Medicem cippum Romae vidi marmoreum, obrotundum, in quo duodecim haec numina pulcherrimo [note: Sueton. in Augusto, cap. 70.] opere circumsculpta sunt: qui quidem cippus indicans Augusti octaviani mensam illam, qua de Suetonius mentionem facit, consuesse eum et sodales amiciores ad duodenarium usque numerum deorum habitu coenitare, et [gap: Greek word(s)] convivium celebrare: ad ejus certe rei argumentum mirifice confirmatus est. Nam et figura, quae pro Apolline sculpta est, Augusti ipsius faciem totam refert et exscribit, quod et in plerisque aliis ejus Dei statuis factum observavimus. Sed nos ad Anguem nostrum revertamur, quo super animadverti plerosque figuram ejus in orbem circumducti, et caudam nunc occultantis, nunc admordentis, nunc depascentis, confundere, quod ita distinguendum est. Quaecunque de mundi annique varietate reciprocationeque dicta sunt, ea per caudae morsum intelliguntur. Sedenim, cum aeternitatem, sive, ut nonnulli malunt, aevum seculumve significabant, Serpentem pingebant cauda tantum sub corpus, ita ut delitesceret, reducta: sic enim circuitus ille perpetuus intelligebatur.

BASILISCUS. CAP. IX.

[note: Basilisci descriptio.] ANguis autem hujus species ea erat, quem URAEON AEgyptii, Basilicum Graeci vocant. Animali id duodecim non amplius digitorum magnitudine, ut authores nostri prodidere, candida in capite macula, et quodam diademate, unde regium illi nomen, insigni: sive Basiliscus ea de causa dictus fuerit, quod ejus aspectum reliqua Serpentium genera vereantur. Hic sane flexu haudquaquam multiplici corpus impellit quod reliquae faciunt Serpentes, sed celsus et erectus a medio incedit: quae omnia cum Nicandri versibus his optime quadrant,

[gap: illustration] [note: Haec a Plin. lib. 8. c. 21.] [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .

Surrectum vero pectus in animali hujusmodi, in obeliscis et aliis AEgyptiorum monumentis animadvertas: praecipue vero in numo quodam qui Fabatio cusus est, in cujus altera facie caput est cum spolio caprae, ab occipitio vasculum in modii formulam, quale etiam in Antonini August. et aliorum quorundam numis cernere est: nusquam vero frequentius, quam in AEgyptiaca Bembi tabula ex aere, ubi Basilisci hujus forma saepe conspicitur, capite alias accipitrino, alias humano, alias, ut hic figuravimus. Quod vero Albertus de ovo Galli gallinacei fimo obtruto tradit, quodque inde Basiliscus enascatur, sitque figura ejus omnino Gallo similis, cauda tamen serpentina, fabulosum indicant peritiores.

AETERNITAS. CAP. X.

[note: Sibulus Basilisci.] SEdenim cur AEgyptii per hoc potius colubri genus, quam per aliud quodquam seculum, aeternitatemve significarent, causa erat, quod inter serpentium genera hoc unum interfici vi non potest, si Horo Niliaco hieroglyphicw~n nonnullorum authori fides adhibenda est: quinimo tanta huic uni vis est, ut animalia reliqua solo sibilo fuget, quo audito ferunt omnes avium cantus coerceri, fruticesque et herbas non ullo morsu, sed olfactu aspectuve solo enecari. Archelaus tradit, ut apud AElianum


page 171, image: bs171

habetur, veterinum olim jumentum in Africae solitudine quadam desecisse, ad cujus cadaver Serpentes plurimae ventitarint, ut ejus viscera depascerentur, interim Basilisci audito sibilo omnes profugisse, aut in sabulum sese abdidisse: progressum vero Basiliscum, per otium sine cujusquam tumultu quantum apetierat esitasse, cumque satur jam abiret, iterum edidisse sibilum, quod indicium fecerat serpentibus aliis ad escam tutum patere reditum, atque ita eas oblatam praedam repetiisse.

CALUMNIIS AFFLICTUS. CAP. XI.

HAec igitur Basilisci vis, quae sine morsu perniciosa sit, argumentum hieglyphici dedit AEgyptiis sacerdotibus, ut si hominem a calumniatoribus male acceptum, et mortiferis delationibus afflictatum significare vellent, Basiliscum apponerent: non enim alia ratione calumniatores homines conficiunt, quam faciat Basiliscus: clam si quidem illi Principum auribus insusurrant, nullo palam morsu infixo, quo diluendi ansa praeripiatur, atque ita plerique salso delati, extrema quaeque pertulere. Sed ne talem ac tantam Basilisco vim inesse quispiam admiretur, Thebiorum natio pestifera adeo fuit, ut vel solus oris eorum halitus exceptus, interimendi vim habuerit, illorumque praesentia non animalibus tantum, verum etiam satis noxiam fuisse: de quibus haec et alia secundo Symposiorum Didymus.

OCULI DIVUm. CAP. XII.

[gap: illustration]

[note: Basilisci oculi clausi et aperti. quid.] IN ea tamen religione Basiliscus habitus apud AEgyptios, ut ex auro dedicaretur. Caput autem illi accipitrinum faciebant, oculosque eo artificio concinnabant, ut et claudi et aperiri possent. Hunc simulatque oculis adapertis proferebant, universa AEgyptus laetitia atque hilaritate perfundebatur: perinde ac si deorum oculi eos aspicerent, opemque praesentem omnibus pollicerentur: in luce igitur et in propatulo omnes esse, risui et jocis atque conviviis dare operam. Quod si clausis eum oculis extulissent, ibi tum omnia moerore luctuque confundi, aversos et iratos esse Deos existimari, abdere se omnes in tenebras, et obscura penetralia, miserabilique deploratione per se quemque niti, ut Deorum indignationem quacumque possent ratione mitigarent. Non fuit horum ignarus Philon: et Epies quidam divinorum interpres apud AEgyptios nominatissimus, rem memoriae prodidit. Figura autem haec ita habetur in Bembaea tabula. Ut vero haec magis innotescant. Jovem AEgyptii que, autore Plutarcho, spiritum esse dicunt, spiritus nulli animalium vehementior, quam Basilisco: ideoque nulli magis divinitatis symbolum quadrat.

SPIRITUS. CAP. XIII.

[note: Anaxagora de spiritu opinio cui assentitur Virgil AEneid. lib. 6.] POrro Anguis apud eos hieroglyphicum est spiritus illius, qui per universam mundi molem diffatur. Anaxagoras quoque quatuor elementis constitutis, quae per Anguem significari statim initio diximus, rectorem adjungit, sive spiritum, sive Deum, sive mentem, ut Probus interpretatur, per quem haec quatuor regantur: quod Virgilius etiam nullius ignarus disciplinae affirmat dicens,

Principio coelum ac terras, camposque liquentes,
Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astm
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.

Quem enim Anaxagoras [gap: Greek word(s)] , is spiritum et mentem dixit M. Tullius, Platonis sententiam, quae in libro de Anima est secutus, principio terram ait sitam in media mundi parte, circumfusam esse hac animabili spirabilique natura, cui nomen aer.



page 172, image: bs172

AEOLI PILAE. CAP. XIV.

[note: AEoli pilae quid.] NOn imperite igitur, qui AEoli pilas cavant, solent illis convexo Draconem snperinducere, ex cujus ore circa medium sito spiritalis illa fistula promineat, quae ventum proflet. Sunt vero pilae hujusmodi aereae, cavaeque, in quas per angustissimum punctum humore instillato, ubi ad ignem admotae concalescere coeperint et effervescere, spiritum vehementem admodum efflant: humor siquidem caloris vi rarefactus, magnam aeris copiam generat, cujus cum minime capax sit ea concavitas, vehementi eo impetu cogitur erumpere, cui si tantillum argenti vivi infundatur, ex discordia, quam materia haec habet cum calore, inquietata magis aqua vehementius expirabit.

SUCCESSUS VOTI. CAP. XV.

[note: Sanguis Basilisci in quanto pretio olim.] TAntam vero affinitatis cum Diis existimationem Basiliscus assecutus est, ut ausi olim sint mortales, sanguinem ejus difficillime conquisitum curiosius asservare, Saturni eum sanguinem appellantes: quem si penes se haberent, existimabant et successus petitionum a Potestatibus, et a Diis etiam precum, morborum remedia, beneficiorumque munera largius impetrari. Astrologi quoque Basilisco tantum tribuunt, ut stellam in corde Leonis sitam Basiliscum appellent, quam Chaldaei rerum coelestium reginam et dominam existimarunt, quod in Arati commentariis tradit Theon, ubi de Leone agitur: neque dissimulat Nicephorus in Astrolabii structura. Quamquam in universum inesse Anguibus vim magicam ad gratiam sibi comparandam, Magi tradidere, quibus persuasum est primum uniuscujusque Draconis spondylum, mulcere aditus Potestatum, Principumque gratiam conciliare.

SACERDOTIUM SACROSANCTUM. CAP. XVI.

QUi vero Serpens sacerdotum insigne oblongo obvolutus pileo gestabatur, monumento erat, ut si quis contra Reges (penes enim sacerdotes AEgyptiorum erat imperium) auderet insurgere sciret se in venenatos morsus incursurum.

ORIS VIS. CAP. XVII

HAc autem de causa oris vim describere si voluissent, colubri signum protulissent: nam coluber nullis aliis corporis partibus validior, quam ore ipso. Celebratum est illud ad horrorem incutiendum, [note: AEnei. lib. 2. lib. 1. de natur. anim.] [gap: Greek word(s)] , cum virulentum et immedicabile vulnus aliquod intelligi volumus. Aspidum ictui vel nullum, vel rarum admodum remedium inveniri, tradit AElianus: compertumque est plerumque ictu laesos hujusmodi, vix horis quatuor superfuisse. Et Moses cantico, venenum Aspidum ait insanabile. Eustathius, eam morsu lethiferum somnum superinducere: Plinius ea percussos torpore et somno necari tradit, eaque de causa somniculosa dicitur a Sisenna. Color aspidis plurimum niger, quibusdam et cineritius, quandoque etiam pellis Aspidis fulva deprehensa est, quam ego in agro Bellunensi vidisse olim reminiscor.

FUROR IMPLACABILIS. CAP. XVIII.

INplacabilem furorem Divinae literae per Serpentem voluminibus implicatum, et qui linguis micet ore trisulcis (ita enim describitur irritatus) expressere, Psali 58. legas: Furor eorum Sepentini furoris instar, et sicut Aspis, et quae sequuntur. Incomparabilis porro est in Angue suror, qui simulac se laesum sensit, ita vesana surit, ut numquam absistat, donec venenum intulerit, aut prae rabie exanimetur, ut ait Euthymius. Et quoniam feritate, ut dictum, reliquas colubras Aspides antecedunt, posito genere, ad istius accedit speciem, quae maxime sit intractabilis.

CONTUMACIA. CAP. XIX.

[note: Serpentium bera excantatio] INde aliud desumitur hieroglyphicum: sunt enim qui contumacem hominem, nulli quippe legum imperio, vel magistratuum edicto, potentiorumve jussis parere destinatum, per Aspidem aurem obturantem, apte significari tradant: ea siquidem ubi se excantationibus accersiri senserit, statim una in terram aure defossa, alteram cauda obturat, ne carminum vocem exaudiat: atque in Magorum conatum eludit. Veram autem esse Serpentium excantationem, manifestime constat.


page 173, image: bs173

Psalmo 58. ubi David ita canit: Furor eorum par est Anguium furori, sicut Aspidis surda, et obtur antis aures suas, quae vocem rite quantum libet excant anitium non exaudiat.

DE VIPERA. UXOR INIMICA MARITO. CAP. XX.

ADhaec Vipera suo quodam ingenio praedita, extra ordinem sua habet hieroglyphica, quorum illud praecipuum, quod mulierem, quae virum oderit suum, cui mortem etiam intentet, neque [note: Viperae generatio.] nisi coitus tantum gratia blandiatur, per pictam Viperam Sacerdotes illi intelligebant: ea siquidem, ut apud Horum est, cum mari copulatur, caput ejus ori insertat suo, atque in concubitus conflictu nimia voluptatis vi superata, capite maris mordicus amputato, maritum extinguit. Id cum Plinius, Nicander, Galenus, tum plerique alii authores gravissimi tradunt, miror Albertum unum e nostris, [note: Plin. lib. 10. cap. 62.] conatum eos redarguere, qui dicant Viperam in coitu mariti caput amputare. Sed missa faciam quae Galenus et alii scripsere in hanc sententiam, Nicandri vero carmina tam pulchra minime praetermittenda fuerint:

[gap: Greek word(s)]

Quae sic Latine traduci possint:

Dii meliom velint, ne tunc incautus apertis
In triviis, cum forte acres mas luridus atrae
Conjugis evasit dentes, et fulminis ictum,
Vipereo occurrs generi. namque illa in apertas
Excipiens semen fauces, caput inde mariti
Complexu in dulci abscindit: mox damna parentis
Extinctifera progenies ulciscitur, aluo
Materna abrosa, et catuli sine matre oriuntur:
Sola et enim haec animat foetum, reliquae ova colubrae
Per sylvam excluduntque foventque in cortice prolem.

Neque me praeterit, esse qui alia quaedam Serpentium genera animal parare tradant, qua super historia multum diuque annis proxime elapsis decertatum est inter literatos viros, lite adhuc sub judice destituta, cum etiam fuerint aetate nostra, qui has quas putamus Viperas, utriusque sexus electas, vivariis in clusere easque aliorum instar animalium conjugi, concipere, parere, educareque foetus suos experimento compererint, nullo parentum desiderato. Quod si quis in hoc negotio plura deposcat, ab editis jam eorum libris desumendum fuerit. Sane alia etiam est Viperae generatio: siquidem Aristoteles, ut apud interpretem Theocriti legitur, lacretam exsiccatam ait in Viperam mutari

FILII CONSPIRANTES IN MATREM. CAP. XXI.

UT vero reliqua prosequamur, silios adversus matrem conspirantes, AEgyptii Sacerdotes per ejusdem Vperae hieroglyphicum notabant. Quod si quis hominum tantum sceleris admisisset, [note: Parricidae supplicium.] articulatim eum acutis calamis caesum, jubebant vivum super spinarum acervos comburi: merito maximum omnium scelus indicantes, ei mortem inferre, a quo vitam quis accepisset. Hac vero de causa dicunt Viperas in parricidae culeum includi solitas: nam Simia, quam Juvenalis innoxiam appellavit, filios, ut in Cynocephalo dximus, suos necare ipsa solet. Canis vero et Gallus non alia de causa creditur cum his idem subire supplicium, nisi quia et ipsi impie facere videntur, quod et sorores et matres ipsas saliant. Sed quod ad parricidium attinet, non id tantum animantium genus eo scelere contaminatur, verum etiam phalangia, ut et Polypos et fluviales Equos taceam, eadem prorsus impietate notata sunt. hac enim foetu numeroso, quippe supra triginta interdum, edita, matrem, quamprimum orta fuerint interimunt, nonnumquam et patrem, eo Viperis immaniora, quo illae nascendi necessitate, haec jam nata, nulla cogente causa, nullo invitante commodo, sponte


page 174, image: bs174

se parricidio polluunt. Non praeteribo quod Theophrastus negat, Viperarum uterum a catulis suis exedi: namque author ille summae inter Graecos diligentiae, aliam in his maternae mortis causam comminiscitur, disrumpi quidem sponte uterum, utpote qui angustus adeo sit, ut tam numerosae prolis multitudinem et incrementum capere non possit. Idem marinis acubus evenire, quas admodum tenues, prolis multitudo disrumpi cogat. Quod vero Dominus Pharisaeos Viperarum sobolem vocat, ad Davidicum illud spectare dicit Irenaeus, Alienati sunt peccatores ab utero, ita eis secundum similitudinem Serpentis: [note: Psal. 57, 4.] sive quia venenum semper sub lingua promptissimum habebant, sive quia erga patrem in grati abdicatique sunt, nullam haereditatis partem assecuti, sive ob perplexas vias, quas a recto itinere declinantes occupabant, per ambages et devia progredientes,

ABORTUS. CAP. XXII.

[note: Vipem mulieris pedi supposita, quid.] PRaeter haec, sunt e junioribus, qui abortivum incommodum per Viperam mulieris pedi suppositam significare commenti sint, quod apud veteres nusquam memini me legere. Figmenti tamen hujus causam minus explodendam, apud Plinium olfecisse videor: siquidem is traditum ait a veteribus, mulierem praegnantem si Viperam sive studio, sive incuria transcenderit, abortum facere, usque adeo Viperae venenum vel afflatu solo, in humani generis perniciem grassatur, fitque ita Serpens ea humanorum partuum fascinatrix, quod illi rite parere non liceat: ut minus jam miremur venenum illud quo Scythae sagittas suas inficere consueverunt, irremediabili scelere, non aliis libentius rebus confici solitum, quam Viperina sanie, et humano admixto sanguine.

VULNUS AMATORIUM. CAP. XXIII.

[note: Viperinus morsus quid in Dibinis.] QVae vero de morsu Viperae ponuntur a Platone, Symposio, ejus scilicet ictu tactos aperire nolle quid patiantur, nisi iis qui similiter aegrotant, mystice, uti suus est mos, posita sunt. Sed cur Platoni veritatis discipulo innitamur, cum liceat homini Christiano Platonis ipsius praeceptores, Prophetas quippe et sapientes alios legere, qui de mundo, et iis quae supra mundum sunt, accuratissime disseruêre, coelestisque numinis afflatu cognita, mortalium ingeniis cognoscenda proposuêre, perque eos ad eam, quae vera et sola est, sapientiam pervenire? In hoc autem Serpente, sacratioribus interim interpretationibus omissis, nostrae nobis imbecillitatis conscii humaniora quaedam prosequamur: quae si non ad divinorum intelligentiam, ad mores certe, et vitae nostrae conditionem facere videbuntur, eamque ingrediemur viam, quam admirandus Philo primus omnium videtur aperuisse. Dicemus igitur, viperinum hunc morsum spectare nimirum ad illud amatoriae mollitudinis hieroglyphicum, quod apud nos in Divinis literis per Serpentem, qui Adamum decepit, probatissimorum authorum opinione designatur: in illo enim, ut hi tradiderunt, voluptatis, nequitiae, mollitieique fomes delitescit. Picturata siquidem cutis, ut cum ipso Philone et aliis super hoc latius philosophemur, varias delicatasque rerum omnium illecebras prae se ferre videtur. Et mortale genus nulla re magis assicitur, quam rerum varietate (cujus experimentum est in pictura, in fictili fabrilique arte qualibet) aliqua ratione digesta. Quin et natura ipsa varietate ad lasciviam usque delectari videtur. Plantarum enim diversicolores flores, varia germina, speciosi fructus, et alia atque alia forma, hisque atque illis coloribus intincti, ac multi formes animalium facies, visum. oblectant: quibus si supra modum delectemur in eorum admirationem nimium illecti, inhaesitare videmur, Iuto, pronique in faciem procumbere, totoque ventre serpere: terreno enim vescimur cibo, posthabito coelesti, nam ut optime ait Horatius:

Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
Ultra quam satis est, virtutem si petat ipsam.

Illo prius apte proposito subsequitur:

[note: Epist. lib. 1. epist. 6.] --- Quid censes munera terrae?
Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?


page 175, image: bs175

[note: Voluptatu et Viperint morsus co. benlentiae.] Adhaec comessationes et ebrietates, gulae ministrae, non minus quam mordax Serpens miseros artus animae depascuntur. Reptatus autem nihil aliud significat, quam animum qui attoli nequeat in sublime, semperque ad sola terrae commoda prorepat. Spirae conglobataque volumina, mille, quibus assidue decipimur, laqueos intento veluti digito demonstrant. Latebris gaudet coluber, latebris et voluptas impura, quae veluti in scrobibus et hiatibus, in humanis quoque sensibus occultatur. Hinc apud Graecos Mycheae Veneris sacra, quae in specubus et ab ditissimis penetralibus celebrabantur: [gap: Greek word(s)] enim secussus est. Et scite Lysiteles Plautinus adolescens Trinummo, amorem lascivum latebricolarum hominum corruptorem vocat. Super hoc Tertullianus ita declamat: Abscondat itaque se Serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat, alte habitet, in caca detrudatur, per anfractus seriem suam evolvat, tortuose procedat, nec semel totus lucifuga bestia, haec ille. Venenosa vero sibila veluti subrepentis ipsius mali blandimenta quaedam sunt: nam boni [note: Gen. cap. 3.] speeie decipimur. Adhaec futurum dicit Deus, ut homo Serpentis caput observet, ille hominis calcem aggrediatur: malorum illud affectuum principium contagionemque mentis ex multiplicis voluptatis usu indicat, cum ejus pracipua vis nostrae insideat cogitationi. Per calce vero, animae pedem intelligimus, quae illa est portio despicatissima, qua materiae, uti solo initimur, altrix inquam, et cibaria potestas, libidinis irritamentum, et voluptariae totius lasciviae magistra. Est haec inquam, Philonis sententia, cui D. Ambrosius e nostris libenter accedit, et ex Serpentis specie figuram delectationis intelligi asseverat in Hexamero, et ad Sabinum epistola. Nam et Origenes reptile venenatum in nobis esse dicit, cum mulierem aspeximus ad concupiscendum eam. Atque ut in ea penetralia et sacra adyta subeamus, unde sublimiora quaedam ad puriore aerem patefactis hiulcae terrae foribus profefamus: nonne idem Origenes de immaculato Virginis utero, et ortus vitaeque ejus integritate perpecua loquens, eam ait neque Serpentis persuasione deceptam, neque venenosis ejus flatibus infectam? cyprianus de Serpente eodem contra Novatianum: Plus metuendo est, inquit, et cavendus inimicus cum latenter obrepit, cum per pacis imaginem fallens occultis accessibus serpit, unde et nomen Serpentis: ea ejus est semper astutia, ea est circumveniendi hominis caeca et latebrosa fallacia, sic a principio statim mundi fefellit, et verbis mendiens rudes animas incauta credulitate decepit.

DE SYRTIBUS ANGUIPEDIBUS. CAP. XXIV.

[note: Fabula de Vipera ex D. Chrys.] FABULAM Libycam ponit D. Chrysostomus oratione 5. ab istiuscemodi commento non admodum alienam. Esse quidem in Lybia ferarum genus ex promiscuo bestiarum plurium, et diversorum generum coitu progenitum: id autem immane admodu, saevumque et ferocissimum circa Syrtes plurimum versari: cibi gratia tum feras reliquas venatu, tum humanum pastum conquiere quam avidissime. Eius vero monstri naturam faciemque forma esse hujusmodi conspicuam: corpus quidem muliebre, idque admodum formosum, lascive tumentes papillae, totumque pectus ac cervix pulcherrima, colore cutis nitidissimo, mira ab ejus oculis prosiliebat hilaritas, quae intuentem quemlibet in amorem procliviter alliceret: reliquum autem corporis horridum, et squamarum scabritie asperum et intractabile, inferne demum in longum anguem desinebat, cujus caput in extrema parte positum acre admodum esset et mordacissimum, alis non esse praeditum, sed sphyngis instar factum, neque tamen eloqui, ut illae faciunt, sed Draconum in morem sibilum tantum edere acutissimum. Feras has tota Lybia plurimas, atque omnium quae quot et qualibuscumque pedibus ingrediantur velocissimas, ut nemo esset tam alacer, qui earum insultus effugisse gloriari posset. Animalia itamunt, sed unum hominem dolo tantum blanditiisque adoriuntur, et superat: ut pote, quae pectoribus tam amabilibus ostentatis, spectatores uti praestigiis implicant, fallacissimosque amoris laqueos intentant, conciliandis congressibus admodum indoneae: in hos quippe cum inciderint, nullum cient tumultum, nihil hostile minantur, immotae vero manent, oculis interim ad terram magna cum modestia dejectis, instar speciosae lepidaeque foeminae ad colloquii congressum invitant, lenociniisque omnibus alliciunt: simulac vero quis, ut voluptuosorum hominu imprudentia est, cominus accesserit, extemplo eum arripiunt, injectis quas aduncis ungubus praeditas habent manibus, tamdiu prius


page 176, image: bs176

occultatis, quoad praedae cupiundae oblata sit occasio: insurgit extemplo Serpens a tergo aggressus, apprehensumque lethali morsu transfigit, venenoque immisso necat evestigio, mox cadavet miserabile [note: Hercules Lybyc[?].] Serpens, et ferae ipsae laetantes una socialiter depascuntur. Adhaec addit, Herculem Libycum iter ea facientem in eas incidisse, quas ubi primum e longinquo prospexisset, cursum arripuerit pernicissimum: illae autem cum diu nec ignaviter subsecutae, praedam tamen eam nancisci minime potuissent, indignatione succensae omnem in se crudelitatem convertere, ora pectoraque unaquaeque sua foedissime dilacerata discerpentes. Ita monitos esse nos debere, ut more Herculis, improbitatem atque lasciviam tantummodo fugiendo superemus. Quod quidem figmentum, ex aurea illa Ecclesiastici sententia mihi desumptum videtur. Peccatum tamquam Colubrum fugiendum, paratum id enim esse unumquemque ad se accedentem, haud gravate suscipere.

FAUNUS ANGUIS. CAP. XXV.

HUIC perquam simile est quod apud antiquiores Graecos super Hecate proditum (eam alii Semelem vocant) quae tamdiu Fauni patris nequitiae restitit et obluctata est, etiam virga myrtea [note: Eadem hab[?]tur lib. de Myrto.] verberata, et vino oppressa: donec ille in Anguem transformatus, filiam spiris undique colligatam, improbitati suae parere compulerit. Cujus fabulae apud veteres indicia fuerunt, ab Hecates templo longe summuta myrtus, vitis supra caput signi ejus extensa, vinumque quod proprio nuncupare nomine non licebat, sub lactis vocabulo inferri solitum: quippe ibidem passim obrepunt innoxii Serpentes. Quae quidem fabula facile ostendit eadem divinarum humanarumque rerum disciplinam universo mortalium generi divinitus in usu habitam, sed ab aliis nullo verobrum aut rerum involucro, ab aliis sensu mystico, ab aliis per symbola, ab aliis per similitudines, per fabulas ab aliis nullo verborum aut rerum involucro, ab aliis sensu mystico, ab aliis per symbola, ab aliis per similitudines, per fabulas ab aliis memoriae scriptorum diligentia commendatam, aut a patribus acceptam, posteris per manus proditam: lacessit enim assidue humanum genus, quod et Apostolus Paulus apud Deum queritur: Faunus pater naturae stimulis importunus, id est, originis ipsius compages coagmentatioque, et modo myrto, hoc est, imaginatione Veneris: modo vino, hoc est, laetitia et hilaritate: modo spiris ingentibus, hoc est, multiplici voluptatis ipsius varietate suggesta, nos oppugnat, perque eam demum exuperat. Atque haec illa patris domus, cujus oblivisci nos debere, admonet Propheta.

SENSUSA VOLUPTATE, MENSA SENSU DECEPTA. CAP. XXVI.

MULIERIS porro figura apud Divinarum literarum interpretes, pro seusu accipitur, viri vero pro mente: unde quidam Adam, terrenam mentem interpretati sunt. Hic igitur sive Faunus, [note: I apsus biri et mulieris.] sive, ut nostri rectius, Serpens accingit se primum ad expugnandam mentem, subvertendumque intellectum. Hic sua virtute opibusque fretus, hostem repellit acerrime, uti Adamum decet. Quid ille vafer et malignus? Evam adoritur, sensus ipsius adjectat commoda, delicias proponit omnes, voluptatum explicat illecebras, quarum gustu vel minimo expugnatur Evae imbecillitas illa incautum opprimit Adamum, mendaciumque commenta, lenocinio suo atque blanditiis eum cogit aberrare. Athanasius sane, cum puritatem animi, quae in Adamo primitius fuit, spiritua lium rerum contemplatione tantum occupato metaphorice Paradisum a Mose nominatum ostendisset, ibidem abjecit, quo pacto sensus mentem a spiritualium rerum meditatione, Serpentis consilio, ad corporis voluptates averterit abstraxeritque. Divus Augustinus in 48. Psal. Singulis, inquit, nostrûm inest mulier haec: quippe caro nostra Eva est, quae seducit virum, id est, rationem: per quam carnem labitur homo, quem calcanei nomine, quod a Serpente fuerit impetitum, Prophetae appellaverunt. Hinc Menander Samarita [note: Menandri Samaritae error.] occasionem sumpsit scelesti perniciosique dogmatis, qui nuptias, et generandi studium, a Viperinae naturae Satana mentiebatur emanasse.

SENSUS QUINQUE. CAP. XXVII.

IN Evangelica lectione virgines quinque fatuae, totidemque prudentes, cum lampadibus producuntur, quae, ut Abrosius putat, sensus quinque in sapientibus suo lumine lucidos, eosdemque in


page 177, image: bs177

insipientibus erroris tenebris offuscatos indicarent. Quare videndum an Fulgentius recte ex Apollophanis Epico, ut ipse dicit, carmine, commentus sit Saturnum satum [gap: Greek word(s)] appellari, quod [gap: Greek word(s)] Graece [note: Saturnus [gap: Greek word(s)] appellatur.] Sensus dicatur, quem pro Mente et intellectu poni passim invenimus, nisi ea de causa vocabulum usurpemus, quod per sensum, ut Aristotelici, ad rerum cognitionem devenimus: [gap: Greek word(s)] enim [gap: Greek word(s)] . Quod tamen alicubi [gap: Greek word(s)] significatum usurparit pro sensu, id in AEonibus Valentini habetur: nam is Aristotelem secutus, [gap: Greek word(s)] emissum praedicabat, rationem quippe a sensu proficisci: de quo Irenaeus lib. 11. cap. 39. et 40. nam haec nunc nostri non sunt negotii. Duo vero sunt, si credimus Aristoteli, quae nostri ad unamquamque rem motus causa sunt: vel ipsa scilicet cogitatio, si nunc intellectum vereamur appellare, vel sensus: rerum enim aut utiliu, aut commodarum, aut quas quoquo modo bonas existimamus, imaginatio, vel ab ipsa cogitatione procedit: quia tales fore existimamus, vel ab eo quod sensu experti sumus. Ipsa igitur vel cogitatio vel sensus, imaginationem [note: Intellectus Adamo sensus eba attributi.] creat, imaginatio statim excitat appetitionem, appetitio affectum, affectus motum, ut ad assecutionem perveniatur, Nostri igitur primi parentes duo, intellectus et sensus. Intellectum vero hic accipio cogitationem quae certo sit cursu peracta. Sensus ubi intellectui paret, perpetua utitur tranquillitate, ipsoque deliciarum paradiso perfruitur: ubi vero intellectus sese sensui manciparit, tota aberrat via, et a priore illa amoenitate quieteque ad labores, et invisas rerum omnium turbas ejicitur.

MALUS DAEMON. CAP. XXVIII.

QUod vero malum daemonem per Viperinam figuram indicamus, multorum consensus accedit. Nam et apud D. Hieronymum Draco inter Diaboli cognomenta numeratur, et diabolus locutione Mali saepe ponitur, ut in prece quotidiana diceret Cyprianus, Sed libem nos a malo, quod tamen ipse, Libera nos a maligno, protulit. Sed praecipue Ecclesiastici 10. eo loco: Si momorderit Serpens in silentio, si quem, ait is, Serpens diabolus occulte momorderit, et nullo conscio eum peccati venenno infecerit, et quae super poenitentia sequuntur. Et causam addidêre nonnulli, linguae motationem, quae tam multiplex appareat, ex quo multiplicia ejus incitamenta interpretantur. Nam qui ejus minister est, aliud porro lingua loquitur, aliud corde meditatur. his Dominus ait: Generatio Viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Et in Divinis literis alibi: factum silentium in coelo, legas dum committeret bellum Draco cum Michaele Archangelo: alibi, contritum ab Assertore nostro caput draconis in Jordane fluvio, atque ita nos ab ejus dominatione liberatos, et hujusmodi pleraque alia. Nam et Pythones genus daemonum est, et Pythor Serpens apud gentiles effingitur, quem Apollo sagittis confecerit, quod quid sibi velit, alibi diximus. De Pythonibus habemus in gestis Pauli, qui unum ex his exire jusserit e muliere, quam is occupaverat: propterea quod clamitabat illa, et Paulum et ejus comites esse servos summi Dei, qui viam salutis annunciarent. Id vero dolebat Paulus, inquit [note: Pythones quid.] Origenes, quod indignum judicaret sermoni suo e Pythonis spiritu testimonium exhiberi. Et 1. Reg. 28. Saul mulierem, quae Pythonem habeat, sibi sisti mandat, ut per incantationes Samuelis animam evocaret. Sunt qui dicant (ut hoc [gap: Greek word(s)] admoneamus) Samuelis non animam, sed imaginem Pythonissae aggestam: sunt, qui Dei permissu veram animam asserant, ut ex calamitatis, quae Sauli toties praedicta fuerat, asseveratione, acrius cruciaretur: alioquin, Deut, 18. maxime eum abominatur Deus, qui Pythones ocnsulat.

DELECTATIO. CAP. XXIX.

QUantum vero pertinet ad delectationem, audimus Deum Opt. Max. ita illum execrantem devoventemque, [note: Gen. cap. 8.] ut super pectus suum, et utero incumbens suo, sit semper incessurus, Serpens: quod, ut diximus, Philope, Ambrosio, Athanasio, et aliis subscribentibus, de terrenis delectationibus intelligitur: quare in id quoque devovit Serpentem Deus, ut terra perpetuo vesceretur. Ac ne Menippeam fablam ab aliis recitatam seriis his admisceam, adagium illud ex ea tantum attingam [note: Adagium, ex Menippeae fabuls.] quod de Lamia fertur, quae libidinis appetitu percita, Menippi admodum juvenis sanguinem deglutire cupiebat, ab Apollonio Tyanaeo, ut memorat Philostratus, dictum [gap: Greek word(s)] : Anguem concupiscis, teque Anguis, quod is sclicet mulieres appeteret, et ab eisdem identidem expeteretur.



page 178, image: bs178

Quid Plato? nonne Mosaicam secutus historiam ait Phaedro daemonem aliquem in ipso statim principio rebus humanis voluptatem immiscuisse: veluti oblectamentum aliquod non inconcinnum adulatori gravissimae bestiae, maximaeque calamitati, natura inseruerit?

LIBIDINIS ANTIDOTUM. CAP. XXX.

[note: Plin. lib. 28. cap. 4. Serpens. a jejunt hominis sputo necatur.] ANimadvertendum vero est naturam ostendisse nobis, jejuni homini sputo Serpentem necari posse, ex quo tacite submonuit, Venereas voluptates libidinisque ardorem, jejunio identidem extingui: nam haec sine Cerere et Baccho, ut ait ille, omnino frigent. Et Math. 9. adolescens ab impuro oppressus daemone nonnisi oratione et jejunio curari potest, ut Astertor noster admonuit. Et quoniam sunt quibus commentitium hoc videtur, asserit id Galenus [gap: Greek word(s)] tertio: asserunt idem Alexander Aphrodiseus, author minime contemptibilis, et Plinius, et plerique alii rerum naturalium scriptores, qui rem ita tradunt: Si saliva jejuni hominis in os, vel vulnus Scorpionis, vel Serpentis, vel alterius venenati animalis inciderit, et ad interiora penetraverit, exitialem eis esse. quod et Lucretius his versibus tangit:

[note: Lib. 4. de Nat. rer.] Est itaque ut Serpens, hominis contacta salivis
Disperit, ac sese mandendo conficit ipsa.

Causam Philosophi perscrutantur, ajuntque fieri hoc ob magnam inter utrumque animal contrarietatem: Serpens siquidem frigida et sicca est corporatura, homo autem calida et humida, hinc alterum alterius visu tactuque exhorrescere, humanoque sputo tactum Anguem aeque fugere, ac si ferventem in aquam incidisset: id si penetrarit in fauces, extingui. Quod vero ajunt pollere ad hoc jejunioris hominis salivam, sciendum et ab jejunio quoque morsum esse pestilentem.

PETULANTIAE FINIS. CAP. XXXI.

[note: Plin. lib. 28. cap.] NEque absimile a sacris inventis, quod de Chimaera dicitur, cujus extrema pars in draconem desierit. Amorem enim lascivum per figmentum illud significar tradunt authores optimi cujus finis quinam alius esse potest, nisi voluptuosa procacitas? quae tamen, ut ex voto facta transactaque omnia sint venenum demum internecina animi exulceratione relinquit, quae latius in Leone ubi de Chimaera agitur, sunt explicata, ubi et quid super hoc Hesiodi interpretes afferunt, addidimus. Talis dubio procul Serpens incautam Eurydicem afflixisse fingitur a Poetis.

VOLUPTAS MATURE EXTINCTA. CAP. XXXII.

HEtculem vero, quem vetustas illa pro virtutum omnium tam animi, quam corporis idea proposuit, Angues etiamnum in cunabulis elisisse canunt: quippe eum innuentes, qui ad magna praeclaraque negotia sit natus, debere, vel a teneris unguiculis extinguere voluptates. Merito igitur insigne facinus hoc utili omnibus exemplo futurum, tot in marmoribus sculptum videas, atque in numis etiam, cujusmodi ille est, cujus altera facies inscriptionem habet KPO[?]NI. Literae vero reliquae in numo fortitudinem, incolumitatem, ac membrorum robur, quo Crotoniatae vulgo praediti ferebantur, Herculi commendarent, non laboro: quippe qui non ignorem bonae valetudinis laude, scriptorum omnium consensu, Crotoniatis attributam, adeo ut in uno certamine Olimpico semptem viri, qui reliquos virtute praecesserant, pariter Crotoniatae omnes sint reperti, quod latius apud Strabonem libro Geographiae sexto. Unde etiam dictum illud emanarit, [gap: Greek word(s)] . Deque optima valetudine Plautus ait pugilice, atque athletice: nam membra fortia vegetaque magis omnino [note: Serpens AEtoliae amasius puella] ea sunt, quae minus sese voluptatibus et nequitiae dediderunt. Sed ut ad Angue revertamur, ne adeo mirum sit eum voluptatis et libidinis habere significatum, legimus apud Plutarchum eos puellarum amasios aliquando deprehensos esse, omniaque amoris et nequitiae signa praebuisse veluti is, qui AEtoliae cujusdam amore captus, noctu eam adire suetus, puellae corpori circumfusus, hac atque illac illabens, illam numquam neque ultro, neque invitus laedebat, opportuneque sub diluculum recedebat. quod cum ii, quibus puella curae fuerat, intellerxissent, eam alio migrare compulerunt: Serpens per triduum


page 179, image: bs179

et quatriduum non adesse, sed diligenter accurateque circuire illam quaeritans, quam ubi mox invenit, casu illi obviam factus, non uti solitus erat mitis et blandus, sed asper et horidus in eam insiliit, manibusque primum spira ad eorpus adstrictis, caudae residuo femora flagellabat, levem quidem iram prae se serens, quae licet indulgentiae aliqua permixta esset, castigationem tamen aperte demonstraret.

ARAXA. CAP. XXXIII.

NEque quidem dissimulandum, quod Scythae hujus salacitatis ergo, quae Serpentem symbolice fingitur, Araxam famosae libidinis foeminam, cujus Diodorus tertio meminit, semiviperam figurabant: humana quippe formae umbilico tenus, reliqua Viperina. Ferunt hanc cum Hercule copulatam filios tres genuisse, Agathyrsum, Gelonum, et Scytham juniorem, qui totidem gentium mox authores fuisse perhibentur.

CONTINENTIA. CAP. XXXIV.

[note: Num. c. 21. bers. 14.] IN sacris Hebraeorum literis, Serpentem aereum Moseos admonitu factum legas, qui adversantem voluptatibus virtutem prae se serebat, hominemque a pestifero quovis veneno sospitem reddebat: [note: AEn. lib. 1. Car. lib. 3. ode ultima.] ea est continentia, atquae constantia, atque ideo ex aere, hoc est, fortiori perenniorique materia conformatur: aes enim valde solidum est, neque ulli obnoxium rubigini, quare nexas aere trabes, apud Virgilium legas, ad perennitatem caternarum, et monumentum aere perennius. apud Horatium eodem sensu. Idem et viventium salubritati adversus putrescentia, efficacissio est remedio. Acuti quoque mucrones aerei cadaveribus infixi, ea ne putrescant, vel, ut diutissime saltem asseruentur, efficiunt.

CALLIDITAS. CAP. XXXV.

SEd neque calliditas praetereunda est, quae per Serpentis imaginem indicatur. Et Moses prudentissimum inter bruta Serpentem dixit. Animal praeterea motu varium est, atque ad subsidium defensionemque praecipue paratum, quodque hostem ulcisci probe possit, et norit. Draconi vero similis est virtus indagatrix, quae diligenter omnia perscrutetur, rimeturque studiosissime, ideoque ab acuto visu nomen illi factum. Et quoniam in primis voluptatem ex eo significari diximus, ut quod instat agamus: ea demum vera voluptas est, quae ex intellectu depurgato, et sano sensu perfectissima redditur, unde absolutum oritur judicium, quo freti possumus nosmetipsos prudenter tueri, atque sapienter conservare. Quod igitur vitae periculum amatoriae morsiunculae, et voluptatum vulnera, intortique deliciarum laquei intentare videbuntur, id omne temperantia depellat, longeque summoveat: Illa enim una incontinentiae opponitur adversaria, Equum haec, utpote ferocientis improbitatis, et vitiosae cupidinis simulacrum, mordeat, atque ita vito prostrato, sestorem in virtutis aequa planitie sanum incolumemque sistat.



page 180, image: bs180

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XV. DE IIS QUAE PER SERPENTEM IN ALIQVOT SIGNIS MILIT ARIBUS, DEQUE CADUCEO AD REM IPSAM, SIGNIFICANTUR Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD ACHILLEM MAFFAEUM PATRITIUM ROM.

CUi vero opusculum hoc alterum de quibusdam Serpentis significationibus, in signis praecipue militaribus, deque Caduceo nuncupem potius, quam tibi, Clarissime Achilles? qui praeter absolutam Legum peritiam, totius etiam es antiquitatis non incuriosus assector, cuique haec domi nascuntur tam patris tui viri elegantissmi cura, quam accuratissima avi illius tui clarissimi diligentia: qui cum a secretis Pauli Veneti II. P. M. esset, quantulumcumque otii publicis a negotiis surripere poterat, totum id rerum harum cognitioni studioque tradebat, meque fateor a vobis mutuo accepisse plurima in toto hoc negotio meo, quae tibi reddere, postrem arbitrio meo digestam, justum aequumque existimavi. Accipies igitur a me rddhibitionis, sed liberae et ingenuae nomine, mulrarum rerum expressa significatu, quarum figurae imaginesque apud vos laudabili cura custodiuntur, illudque praecipue familiaribus nobilium domorum insignibus argumentum, contra juniorum quorumdam eruditorum opinionem scriptum ostendisti, quod ex ipsa vetustate desumptum, et apertissime comprobatum perlegisti. Subjeci, me quoque sentire tecum et in hoc comprobando non parum adlabor asse: Imperatorum veterum, atque adeo militum insignia, et in parmulis et in signis more nostro picta fuisse multa enumemvi, praesertim eorum qui Serpentem protulissent: nam circa Caduceum solicitus plurimum esse videbaris, et quae de principatus heiroglyphicis multa disserui, jussisti mox, ut ea omnia conscriberem, quod per otium ea recognosicere constituisses. Quam primum igitur mihi quoque per otium licuit, quo optare te tant opere contenderas, efficere procuravi, idque quamlibentissime, qui tantum in lucris ponerem non ignombam: simulque mihi stimulus addebatur ad studia haec, veluti postliminio revisenda: quae in multarum occupationum quasi concursu, diutius fuerant intermissa. Tuae praeterea humanitatis opera, multa in melius resarciri posse videbam, ut ita minime forte peritura esset lucubratio mea, quae talem tantumque sibi argumenti hujus non lectorem modo, verum etiam adjutorem comparasset: censuram enim doctrinamque tuam spero mihi plurimum profuturam.

IMPERATOR. CAP. I.

PRimum igitur hieroglyphicum in hoc genere illud erit, quod ad rerum summam pertinet. Sacerdotes enim AEgyptii si vellent Imperatorem, aut potentissimum quempiam Regem per institutas ab eis imagines indicare, Anguem, ut apud Niliacum Horum est, in spiram collectu faciebant, palatii cujusdam specie in voluminum medio statuta: siquidem domus regia in imperii totius [note: Regia domus ubi esse debeat.] centro sita esse debet, ut omnium aeque commodis consulatur. Nam Plato Legum quinto, Reip. suae urbem jubet in medio regionis, quoad fieri potest, poni. Et Genes. 23. cum dicendum esset, Emt autem ephron longe princeps Hethaeoru: scriptum invenias ad hujus instar hieroglyphici. Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Hinc rerum scriptores memoriae non temere prodiderunt, Antoninum Pium in urbe semper sedisse, ut ita medius nuncios undique citius accipere posset, ideoque ne longius abesset nullas umquam expeditiones obivit, praedia sua tantum in Campania nonnunquam


page 181, image: bs181

visere contentus: quamvis esse scio, qui factum hoc ab eo dicant, quod gravem esse provincialibus comitatum Principis etiam nimis parci existimaret. Diodorus autem licet alia quoque Serpentis significata commemoret, quin tamen et imperium ex ejusdem animantis pictura intelligi possit, nequaquam inficiatur. Quidam hominem regni potitum hieroglyphice ita describunt, ut [note: Numus Aurelii Caesaris.] eum manu Serpentem comprimere indicent, cujusmodi simulacrum est in numo Aurelii Caes Aug. Pii filii, in quo sigillum est, Sepentem a medio manu tenens, admoventem caput dexterae cibum porrigenti.

OSCUS. CAP. II.

[note: Osci populi, et Capys urbis regio. Capys accipitur.] MANETHON AEgyptius author, quisquis ille fuit, ait Oscum, qui Tyrrhenis imperavit, insigne Serpentis habuisse, Oscosque ait Servius populos dici, ubi plurimum Serpentes abundant, in Campania quippe. nam Oscum hunc ajunt coloniam eo transmisisse, Hetruscis tunc Italiae fere totius rerum potientibus, urbemque in ea regione longe principem, ab aurigo accipitris, quem Hetrusca lingua Capym appellabant, nominasse, ut scriptores quidam vetultiores memoriae prodiderunt: licet tempore succedente creditum sit, eam ita a campestribus locis nuncupatam. Poetae vero Hecataeum secuti, eosdemque Hecataeus, Capym Trojanum virum urbis authorem fuiffe tradunt, et ab eo nomen. Sed haec utcumque fidem faciant (in nulla enim magis authores diversi abeunt, quam in urbium originibus repetendis, dum Graeci sibi omnia adscribunt, Latini sua possidere contendunt, nationes plaeraeque aliae non ignobiles esse volunt) satis constat Oscum, AEgyptiorum principum more, Serpentis insigne gestasse, et Oscos ejus colonos inde nuncupatos. Oscus dubio procul Hetruscum nomen est, et apud eos ad haec usque tempora Viperae Oscorzones appellantur, si modo Vipera Serpens ille sit, qui tota Venetia vulgo Marassus dicitur. Et sacrae apud nos literae Serpertem principis elogio nominarunt, dum ait assertor noster, fore, ut hujusmodi princeps foras ejiciatur, cum de diabolo loqueretur, qui per Serpentem multis in locis utriusque institutionis nostrae figuratur. Hanc interpretationem D. Ambrosius e nostris nequaquam aspernatur.

JUNO DOMINA. CAP. III.

ET indicandi dominii causa, in Junonis quoque dextera Serpentis caput statuebatur, in laeva vero lapidem sceptrum: cum Juno ispa dominii praeses apud gentes haberetut, incederetque, ut [note: AEneid lib. 1.] ipsa de se apud Virgilium dicit,

--- Divûm Regina, Jovisque
Et soror, et conjunx.

JUNO CONSERVATRIX. CAP. IV.

[note: Juliae Mameae numus.] NAm in Juliae Mameae Aug. numo simulacrum est in sinus fluentes collectum, laeva hastae adnixa, dextera Anguem in spiras convolutum porrigente, ubi Anguis omnino imperium, hasta Defensionem indicat: quod ut conjiciam facit inscriptio, quae in hunc modum legitur, JUNO CONSERVATRIX.

ORBIS DOMINIUM. CAp. V.

[note: Dictum in potentiores. Ab Erasmo ad berbum. Chil. 3. cen. 3. prob. 61.] SErepentes quoque Leonibus, qui Opis deae simulacro apponebantur, adjuncti terrarum orbem, vel orbis ipsius dominium significabant. Argutum vero dictum apud Graecos contra potentiores civili quadam libertate jactari solitum, [gap: Greek word(s)] , hoc est, Anguis, nisi Anguem comedat, non siet Draco. Nam inter Serpentum genera Dracones ii vocantur, qui corpore sunt immaniore, vastioreque magnitudine, tametsi pro quocunque Angue plerunque nomen hoc autores usurpant. Quem igitur Imperatorem statuas, eo adagio, ajebant illi, ei necesse esse Reges et Principes multos deglutire, ut ita Rex regum fieret et dominantium dominus.

IMPP. DUO. CAP. VI.

[note: Graecorum numisma.] IN Graecorum etiam numis dominium per Serpentum effigiem significari observavimus: nam in numo quodam videas Serpentes duos ad semicirculi curvaturam invicem spectantes caudis introrsum incurvatis, cujus inscripto dominium penes duos esse demonstrabat: ita enim habebat, [?]NAPX. EE [?]AT. B. Quod ita apertius exprimitur, [gap: Greek word(s)]



page 182, image: bs182

PROVINCIAE PRINCEPS. CAP. VII.

QUod si regem AEgyptii, provinciae tantum alicui jura legesque dantem pingere voluissent, dimidiatum ut apud Horum est, Anguem figurabant, per animal quidem Regem per segmentum [note: Accidit anno ab urbe cond. 242.] vero quod non universo imperaret orbi, subindicantes: omnipotentem siquidem ex integro Dracone intellig, superius ostensum est. Sane Anguis ille, qui Tarquinii Superbi animum perculit, anxiumque reddidit, cum a columna lignea repente elapsus omnes vertisset in fugam, tota rei miraculo curia consternata, nimirum significabat, novum et inexpectatum principem, eumdemque juvenem L. Brutum, de columna lignea, hoc est, de stupore, quem diu simulaverat, proditurum. Lapis enim et caudex, pro stupido et alienatae mentis homine, apud Comicos ponitur.

REX OPTIMUS. CAP. VIII.

SI vero regem optimum significare procurassent ( [gap: Greek word(s)] enim, non autem [gap: Greek word(s)] , in emendatis Hori codicibus habetur) Anguem utique in orbem collectum effingebant, cauda mordicus apprehensa, sed regis nomen in spirae medio describebant. Quin etiam certam Anguis speciem, [gap: Greek word(s)] cognominatam, huic significato adhibebant. Cur vero Anguem fingerent sibi caudam admordentem, authores quos sequimur nusquam tradunt: sed si ariolari licet, indicabat, omnia usque ad minima, ultimaque curae esse Regi, qui bonitatis nomen sit adepturus, cum ea praecipue de causa Sardanapalus, et plerique alii infames habiti sint, simulac ad principatum pervenere, omni abjecta cura sibimet tantum vacare, seque unos curare instituerunt.

REX TUTELARIS. CAP. IX.

[note: Vigilantia in Rege necessaria. Home. Ilia. ss.] QUod si Reges AEgyptii suum, vel alium quempiam in obeliscis aut monumentis aliis, curam populi sui gessisse regiam attestarentur, eumque tutelarem fuisse commonerent, Anguem vigilem, vertice quippe surrecto, erectoque pectore sculpebant, cujusmodi species adhuc plerisque locis inspicitur: hic vero pro Regio nomine CUSTOS inscribebatur, utpote quod aeque vigilabundum esse deceat Regem, cui gentium regnique tutela sit curae credita: quare apud Homerum Somnus Nestoris personam indutus, his verbis compellat Agamemnonem:

[gap: Greek word(s)]

Quam sententiam ita reddamus:

Non decet ignavum tota perducere somnum
Nocte virum, sub consilio, sub numine cujus
Tot populi degunt, cui rerum cum fidesque
Credita summarum.

Quod P. Scipio, vir alioqui rebus tot praeclare gestis omni laude major, cum minime praestaret, somnolentiae taxatione male apud Romanum populum audiebat, author Plutarchus libro ad Trajanum Imper. de civili institutione. Sane vero Dracones a visu, quem acutissimum habent, nomen apud Graecos habuere. Palladi autem eadem de causa dedicatur, quia nomen id [gap: Greek word(s)] , factum nonnulli tradunt, prudentiamq: hinc interpretanturquae [note: Serpentis oculus.] omnia prospiciat, et ante omnes intelligat. Carpit Horatius quemdam, qui in amicorum vitiis tam acute cerneret quam Aquila, aut Serpens Epidaurius: puto proverbium secutus, [gap: Greek word(s)] . Neque temere Aristophanes finxit Angues duos Pluti oculos in gratiam AEsculapii lambere, cujus rei beneficio ille ex caeco cernere coepisset.

HEROS. CAP. X.

[note: Draco cur Heroibus dicatus.] QUod autem Heroibus in universum Draco sacer habeatur, ea de causa Plutarchus, Agide, factu putat, quod ex medulla hominis serpens gigni soleat, quod non ignoravit Virgilius, cum ad Anchisae tumulum haec accidise memoravit:

[note: AEnei. lib. 5.] --- Adytis cum lubricus Anguis ab imis,
Septem ingens gyros septena volumina traxit
Amplexus placide tumulum, lapsusque per aeras:
Caeruleae cui terga nota, maculosus et auro
Squammam incendebat fulgur, ceu nubibus arcut
Mille trahit varios adverso sole colores.


page 183, image: bs183

Obstupuit visu AEneas, ille agmine longo
Tandem inter pateras et laevia pocula Serpens,
Labavitque dapes, rursusque innoxius imo
Successit tumolo, et depasta altaria liquit.

Quod quidem non temere fictum a Poeta sed ex historia desumptum. Atheniensibus enim contra Medos apud Salamina navalem pugnam inituris, Serpens draco in navi dicitur apparuisse, secundissimo rerum, quae prospere subsecutae sunt prodigio: cujus rei monumentum in Salamine templum fuit Cychreo, ut apud Pausaniam est, dicatum, quod Apollo responderit, Serpentem illum Cychreum heroem fuisse, qui auxillium allaturus advenisset.

EPAMINONDAS. CAP. XI.

EPaminondas autem Imperator ille clarissimus, qui ad Mantineam tam fortiter occubuit, Draconis gestamine insignis fuit. Eo vero loco ubi praelium commissum est, columnam erexit antiquitas, cum clypeo Draconem in ejus memoriam sculptum ostentante. Quod Pausanias ideo factum arbitratur, quod is ex Spartiarum cognatione, quae Thebis erat antiquissima progenitus diceretur, quorum id gentile esset insigne: quippe quod a seminio anguineorum dentium, quos Cadmus severit, oriundi essent: Spartanosque ipsos in Laconia inde originem duxisse nonnulli credidere, quos [note: Spartiani cur [gap: Greek word(s)] .] olim [gap: Greek word(s)] nuncupatos alia de causa historici tradiderunt: cum enim annonae caritate laborarent, compulsi sunt, Serpentes, quorum vis magna in Laconia multiplicaverat, in humani cibi usum convertere. Sed quoniam de clypeis et gestaminibus militum atque cohortium multa dicturi sumus, quia id praecipue contendebas, ut adversus eruditorum quorundam sententiam veterum exempla tibi suggererentur, quo non esse novum institutu, familias variis gestaminibus tum coloru, tum dissectionum, atque etiam insculptarum in illis animantium, figurarum, plantarum, instrumentive alicujus adjectione discerni, comprobare posses: priusquam ad horum explicationem aggrediar, alia quaedam ad principatum et nominis claritatem per Anguem commonstrata dicere necessarium est. Sed prius aliqua de ostentis.

AMPLITUDO NOMINIS. CAP. XII.

IN ostentis enim summam nominis amplitudinem portendere Anguis fertur, non iis tantum, quae ad imperium, aut alium quemcumque principatum attinent, sed ad ea quoque, quae vel ingenio, vel arte celebritatem sibi aliquam comparavere, ut in histrione Roscio, artis suae gloriam praemonstravit: cum enim puerum Anguis dormientem noctu complicasset, pater ad aruspices detulit, qui responderunt, nihil illo puero clarius, nihil nobilius fore.

DOMINIUM. CAP. XIII.

AUreliano vero, quamvis modicis parentibus ortus esset, summum tamen imperium Anguis portendisse fertur, cum ejus pueri pelvim plerumque cinxisset, neque unquam occidi potuisset: postremo matrem ejus, quae templi Solis sacerdos erat, et aruspicinae non ignara, cum hoc vidisset, Serpentem quasi familiarem occidere noluisse. Pari praesagio Severo imperium praemonstratum est, cui dormienti, ut Spartianus ait, in stabulo Serpens caput cinxit, et sine noxa, expergefactis atque acclamantibus familiaribus, abiit. Quin et Maximini junioris, quem pater secum Imperatorem appellavit, caput dormientis Serpens circumdedit, futurae dignitatis argumento. Quid autem [note: Mamaea somnium.] somnia? nonne ipsa quoque vel in conceptu, vel in partu, quotiens Draconem obtulissent, ejusdem amplitudinis praenuncia fuerunt? Mamaea Alexandri Severi mater, pridie quam puerum eum pareret, somniavit se Dracunculum enixam edidisse. Nam et Alexandro Macedoni Draco dominii [note: Actiae somnium. Sueton. in August. 6. 94.] claritatem praesagivit, qui matri Olympiae congressus est in somniis. Hoc idem de Pomponia Africani Scipionis matre traditum est, et ipsi Draco circumfusus nihil attulit nocumenti. Dedit et Augusto Imperii praesagium ostento simili. Nam cum Actia mater ejus ad solemne Apollinis sacrum media nocte venisset, positaque in templo lectica, dum caeterae quoque matronae dormirent, obdormisset, visus est Draco repente ad eam irrepere, pauloque post digressus: illa vero expergefacta, quasi a concubitu mariti se purificavit, et statim in corpore ejus extitit macula veluti picti Draconis, quae nunquam eximi potuit, adeo ut publicis inde balneis perpetuo abstinuerit. Sedenim facile fuit


page 184, image: bs184

ostenta, quae principibus viris, aut nobilitate, aut opidus claris accidissent, ad futura eorum amplitudinem accommodare: quid autem de servis dicemus infima fortuna genitis? Spartacus venalis cum Romam delatus esset, deprehensus est dum quiesceret, habere sub capite Draconem in spiram complicatum, quem Thracia itidem mulier conspicata vaticinandi peritissima, signum esse dixit magnae cujusdam et formidabilis potentiae, quae tamen infaustum esset exitum habitura. Idem Serpens ubi defectus casu aliquo fuerit, imperii adesse finem idemtidem ostendit. Nam Tiberius Caesar Serpentem Draconem in deliciis habere solitus, eique manu sua cibum ministrare: quem cum is corrosum a Formicis reperisset, monitus est cavendam sibi esse vim multitudinis: Formicas enim populi signicatum habere, non fabla tantum Pelei Thessaliae Regis, verum et portenta et prodigiosa somnia [note: Sueton. in Nerone c. 46.] declarant. Nam et Nero paulo antequam extingueretur, visus est sibi per somnium pennatarum Formicarum multitudine oppleri. Sedenim de Formica loco suo plura. Quod ad Serpentem pertinet, idem Nero, qui Serpentis spolium a matre pro amuleto commendatum, brachio alligatum aliquamdiu gestaverat, inde memoriae maternae taedio abjecerat, tunc id perquisivit incassum, cum omnia contra se fremere comperisset, maternae erga se pietatis sero memor.

ASIA. CAP, XIV.

[note: Tres Serpentes quid in numis.] ANTEA vero quam militaria signa promoveam, scrupulus ille mihi videtur eximendus, quod nonnulli per Serpentes tres, Asiam provinciam significari putant, non secus ac Ibes AEgyptum, Elephanti Africam, Cuniculus Hispaniam, Equus Italiam, quae sigillatim suo quoque Commentario declarata sunt. Id ea de causa suspicari videntur, quod numi plerique argentei conspiciuntur, quoru inscriptio est CAESARIMP. VII ab altero latere angues tres, quorum duo pectoribus hinc inde sinuoso surrectis attolluntur, tertius jacens: capite caudam unius, cauda vero caudam itidem alterius implicat. Hos inter Victoria surrigitur calathisco insistens: quippe ad ipsius terrae Asiaticae feracissimam ubertatem significandam. Inscriptio vero est, ASIA RECEPTA. Sedenim, ego Angues eos tres indicare crediderim, Imperium Romanum tres jam orbis partes occupasse: Europam enim diu possederant, Africam paulo ante subjugarant, nunc Asia recepta, et ad reliquas applicata, tertiam quoque partem adepti videbantur.

PRAEFECTUS MILITUM. CAP. XV.

[note: Caesaris numus.] QUOD vero pertinet ad insignia militum, numus est Caesaris Dict. III. in quo Victoriae caput est, alarum quippe et capillis in nodum collectis, ab altera cujus facie Roma gradiens, stola ad pedes demissa, capite, uti mos, galeato, ancile sinistra gestans, laeva trophaeu, quod humero inheret, sustentans, a latere vero Serepens Draco prorepit capite surrecto, magnis voluminibus terga trahens, cujus inscriptio est, C. CLO. VI. PRAE. M, Cajus Clodivus VI. praefectus militum. In sacris literis legas, [note: Capita Draconum in aquis contrim.] Draconum capita in aquis a Deo contrita, quod Psalmo quarto supra LXX. habetur, quod milites, centuriones et duces eos significat, qui fuerant a Pharaone immissi, ut Israeliticum populum persequerentur: ii aquarum mox inundatione suffocati sunt, atque it acontriti, quodque mox sequitur phrasi longe insigniori, Tu confregisti caput Draconis, Pharaonem ipsum intelligit. Qui mysticum sequuntur sensum, haec ad Christum referunt, qui daemonis vim omnem sustulerit.

COHORTES. CAP. XVI.

QUIN et cohortium erant insignia, perque singulas earum, ut Flavius Vegetius scribit, ferebantur ad praelium a Draconariis, quo nomine [gap: Greek word(s)] signiferos omnes appellitabant. Quo [note: Insignia cohortum.] vero pacto gestarentur, videre est apud Ammianum Marcellinum, ubi pompam describit, qua Constantius Imper. urbem ingrediens duxit: erant enim ut is inquit, Dracones hastarum aureis gemmatis??/ summitatibus illigati, hiatu vasto perflabiles, et ideo veluti imperciti sibilantes caudarumque volumina relinquentes in ventum. De iis Claudianus:

Mansuescunt varii vento cessante Dracones.

Erat vero signum Draconis purpureum, ut idem Ammianus attestatur, Atqui non in signis tantum Serpentes militibus usi fruere, sed vivi etiam, pugnatoribus sociis auxilium non contemtibile


page 185, image: bs185

[note: Annibalis stratagema.] praestitere. Legimus enim Annibalem monstrasse Antiocho navali praelia pugnaturo, ut in hostium classem vascula jacularentur Viperis plena, quarum metu perterriti hostes a dimicatione, et nauticis ministeriis impedirentur. Idem cum Prusias jam cedente classe sua fecisset, victor evasit. Antiquae vero illius mulitiae vestigia quaedam habentur apud vos Maffaeos Romae, in Canone quodam circa Theodosii tempora, et aliquando etiam prius confecto, in quo militum omnes ordines recensentur, gestaminaque ipsa suis etiam coloribus picta conspiciuntur, quae quisque manipulus turmaque, ex quadrupedibus vel alitibus, vel ex colorum varietate signa sibi desumpsissent: ex quibus, quae facerent ad Anguem, quoniam id operi sordo sibi deposcere videbatur, subjicere non importunum judicavi.

SENIORES MENAPES. CAP. XVII.

[note: Varia Militum insignia.] EX his enim seniores Menapes dicti, Anguem luteum pro insigni habebant in parma viridi, cujus marginem ruber limbus ambibat. Umbilicus argenteus erat, circa quem luteus circumducebatur circulus. His autem Serpens terga inferne habebat, caput et caudam sursum versum inflectebat.

CORTONACENSES. CAP. XVIII.

QUi vero coloris albi Draconem praeferebant in rubra prama, cujus umbilicus erat argenteus, in margine vero circuli duo, quorum interior prasinus, albus exterior, ii Cortonacenses appellabantur, et cum superioribus utrique sub magistro peditum stipendia faciebant.

THAIPSALI. CAP. XIX.

NAm qui sub equitum Magistro militabant Thaipsali (nisi codex in damno est, et Thessali, forte castior lectio sit) nuncupati, caeruleum gestabant Anguem, terga laevam versum porrigentem, in dexteram vero caput ad caudam incurvantem, qui gestis in Cortonacensibus diversus erat. Horum vero parma alba, umbilicus identidem argenteus, circum quem ruber ducebatur circulus. Inter caput et caudam Colubri, violaceus erat orbiculus.

PRAEFECTI FABRICAE. CAP. XX.

INter gestamina vero Fabricae praefectoru, quae sex numero erant, dimidiatus Serpens luteus in horum uno conspiciebatur, parma caerulea, aureus umbilicus, margo ruber: intra quem a laeva parte, Onyx parvus cum AEthiopis sigillo. Sequebantur ii virum illustrem, Magistrum officiorum appellatum.

SAGUNNENSES. CAP. XXI.

SEd Angues duo in hujusmodi militum gestaminibus colore rubro, sive, uti ex Ammiano diximus, purpureo, ad similitudinem X. Graecae literae in transversum siti, in caerulea parma, cujus marginem ruber limbus circumdaret, eorum erat insigne, qui sub Magistro peditum merentes, Sagunnerses appellabantur.

BIANENSES. CAP. XXII.

HUmanicipitis autem Serpentis effigies, in caerulea parma ipse quoque unicolor, spiris duabus circa umbilicum aureum datis, capite eo humano superarrecto, et in aversum respiciente, caude aliquantulum inferne summissa propendenteque gestabatur a militibus, qui sub Magistro militum per Illyricum merebant, Bianenses nuncupati.

HONORIANI JUNIORES. CAP. XXIII.

ERat inter hos quoque mutilati Serpentis insigne, cujusmodi eorum habebatur, qui Honoriani juniores vocabantur. Serpentis id frustum luteum, totam sere parmam circumplexum. Inter caput et segmentum quadra erat et ipsa lutea, angulis in os et in caesuram versis, in qua tessala conspiciebatur purpurei coloris. Intra Anguem parma omnis rubra, extra tergum circulus albus ducebatur, umbilicus erat argenteus. Erant ii sub illustri viro equitum Magistro.

MARCOMANI. CAP. XXIV.

SUb eodem praefecto merebant et Marcomani, qui dimidium ipsi quoque Serpentem praeferebant coloris identidem lutei, in alma parma, cujus aureus erat umbilicus. Inter segmentum et caput lutea etiam lunula cernebatur adpicta.



page 186, image: bs186

CURIATII JUNIORES. CAP. XXV.

COntra vero in nigra parma luteus erat Serpens eodem circumductus modo, et ipse curtus, orbiculo quodam caeruleo inter caput et incisionem collocato: umbilicus ad angulos rectos decussatus, partes duas adversis angulis oppositas albas, duas caeruleas habebat. Gestabant hoc Curiatii juniores, sub eodem Magistro equitum militantes.

MARUIALITES. CAP. XXVI.

AT dimidii duo, seque invicem inspectantes albi coloris in parma viridi, quam margo ruber ambibat, eorum erat gestamen, qui sub eodem Magistro equitum Maurialites appellabantur. Hujus quoque parmae umbilicus decussatus erat transversis lineis, cujus duae oppositae partes albae, adversae caeruleae.

PRAEFECTUS FABRICAE. CAP. XXVII.

PRaeterea sex illa insignia, quorum superius mentionem fecimus, praefectus Fabricae septem alios ordines ducebat totidem gestaminibus insignes: in quorum uno Serpens luteus dimidia sui parte conspicuus, capite truncique parte caesa in laevam versis, parma caerulea. Inter Serpentis caput atque segmentum orbiculus erat luteus, umbilicus quoque in obliquum decussatus, partim aureus, partim argenteus erat.

DEFENSORES. CAP. XXVIII.

DUos vero Angues in caducei speciem implicatos, capitibus ad osculum coeuntibus, in parma caerulea, quam ruber ambitus late circuibat juxta marginem, illi gestare, soliti sunt, qui Defensores vocabantur. Horum praesectus erat illustris vir, militum Praesentialis nuncupatus.

SEXTA PARTHICA. CAP. XXIX.

INteger etiam caduceus, hoc est, totis expressis Anguibus, iisque una cum baculo, Iuteis, in parma caerulea, cujus marginem purpureus circulus ambibat, insigne erat legionis ejus, quae Sexta Parthica vocabatur. Militabat sub Magistro militum per Orientem.

ANGLEVARII. CAP. XXX.

SUb militum autem Praesentiali Anglevarii erant, quorum insigne fuit caduceus ruber, in baculi cujus summitate pila erat, unde Angues prorumpebant, et ad Osculum juxta parmae medium adflectebantur. Parma erat sapphirei coloris, at dilutioris, quam purpureus ambitus circuibat.

CORNUTI. CAP. XXXI.

AT sub Magistro militum Praesentiali (alia haec erat praefectura) Cornuti merebant, quorum gestamen erat parma tota Iutea, sed nigro circulo aliquantulum interius circumducto, in medio cujus Angues rubri duo, non e baculo, sed velut e cippo quodam idemtidem rubro emissi ad osculum incurvabantur. In cippi medio ancile parvum erat colore perpictum Iuteo, duabus in medio nigris lineis, a dextera ad laevam in parallelum dissecantibus, in superiore cujus parte T. centurionis signum notatum erat: de quo alibi diximus.

FALCONARII. CAP. XXXII.

IN eadem Magistri militum Praesentialis militia, gestamen erat in parma tota purpurea, Angues duo caerulei, colore tamen dilutiore, binae utrique aures acutae, longeque surrectae. Hi non baculo, sed lato cuidam pedamento committebantur (Iiceat ita columellam appellare, quae sustinebat Angues) unde mox in superiorem caducei partem curvabantur: fulcrum illud lato spatio binas hinc inde plicas acutis angulis porrigebat. Medium hujus spatii umbilicus aureus occupabat: qui id praeserebant, Milites Falconarii nuncupabantur.

VINDICES. CAP. XXXIII.

IIs proximi erant et ordine et praefectura vocati Vindices, qui caeruleas Mori instar colubras in caducei morem flexas, pro insigni habebant in parma tota lutea, ubi angues pedamento committebantur appliciti coalitique: aureus erat umbilicus.

SAGITTARII NERVII. CAP. XXXIV.

DUcebat et Magister peditum ordines aliquot caduceis insignes, ex quibus praecipue erant sagittarii Nervii, qui dimidio utebantur caduceis quorum scilicet parma coloris erat prasini, rubro


page 187, image: bs187

circumducto limbo: Parmae medium occupabat orbis Iuteus, in quo Angues purpureae rubro coalitae sulcimento, ad osculum in circuli se formam incurvabant.

BATAVL CAP. XXXV.

HOrum socii erant, qui caeruloos gestabant Angues in caducei morem flexos, in parma tota rubra. Anguium vero pedamentum album erat, veluti squamis acutis quatuor altera super alteram scandentibus, quarum apices infeme summittebantur. Batavi autem erat eorum nomen.

MARCOMANI JUNIORES. CAP. XXXVI.

IIs additi erant Marcomani juniores, qui et ipsi caducei formam praeferebant: Albas quippe Angues in clypeo rubro, cujus margo albo circumplectebatur circulo, qui fundamentum ad Angues usque coloris ejusdem proferebat.

MARCOMANI SENIORES. CAP. XXXVII.

NEque quidem hinc aberant seniores Marcomani, qui hunc eundem secuti praefectum, prasinas habebant caducei colubras in alba parma, quam Iuteus ambibat circulus, rubra vero erat sedes pro fulcro supposita, cui applicitae erant colubrae.

ATECOTI JUNIORES. CAP. XXXVIII.

ORdinibus his adnumerabantur illi quoque, quorum gestamen erant Angues ex caduceo luteae, cum rubro pedamento in caerulea parma dilutiore, quam margo ruber ambibat: intra arabitum Anguium figura cordis erat coloris purpurei. Hi vero Atecoti juniores appellabantur.

EXCUL TATORES. CAP. XXXIX.

UNus etiamnum ordo caduceatus eundem Magistrum peditum sequebatur, quibus nomen erat Excultatoribus. Gestabant ii caduceum ex luteis Anguibus auritis, quorum terga crispis acutioribus inhorrescebant. Alba erat parma, quam margo ruber amplectebatur.

BRACHATII. CAP. XL.

QUi vero sub Magistro equitum caducei gestamen usurpabant, albas praeferebant colubras, cum pedamento identidem albo in parma prasina, quam ruber ambibat limbus, hique Brachati vocabantur. Reliqua vero insignia, quae innumera pene sunt, per commentaria caeterorum animalium, ut loco quaeque cougruebant, singula disposita sunt: partim in arma et signa reliqua militaria congesta. Nunc quia res nobis cum Angue est, et in caduceum incidimus, satis habituri sumus, si reliqua caducei significata Commentario hoc explicuerimus.

DE CADUCEO. CAP. XLI.

CAducei species tota prorsus AEgyptiaca est, quam Mercurio praecipueveteres consecrarunt, Draconibus duobus, mare scilicet et foemina, parte media voluminis sui invicem in nodum, quem Herculis vocant, obligatis: quorum primae partes reflexae in circulum pressis osculis ambitum circuli jungunt, caudae vero ad Caducei capulum revocantur, ornanturque alis ex eadem, capuli parte nascentibus.

GENESIS. CAP. XLII.

[note: Hominum natibilatis praesides quod, et qui.] ARgumentum hujus hieroglyphici commenti ad genituram hominis, quae genesis appellatur, AEgyptii protendunt, deos praesides homini nascenti quatuor esse memorantes, [gap: Greek word(s)] . Acpriores duos Solem et Lunam intelligunt: quod Sol author spiritus, caloris et luminis, humanae vitae genitor et custos est, ideoque nascentis daemon creditur. Luna [gap: Greek word(s)] , quia corporum praeses est, quae fortuitorum varietate jactantur: Amor osculo significatur, Necessitas nodo: pinnae mentis velocitatem indicant, qua pernicius nihil. Involucrum vero Draconum, iter utriusque flexuosum ostendit: quae omnia et pleraque alia Macrobius diligenter examinavit, a [note: Ex Macr. lib. 1, c. 19. Sat.] quo, quae diffusius quis exponi quaesierit, petendum. Occultam sane rerum originem per Serpentis effigiem Valentiniani commonstrabant, positionem intestinorum nostrorum, per quae esca infertur, in exemplum adducentes, quae serpentinae spirae instar in utero delitescens, occultatae in nobis genitricis substantiae specimen habeat



page 188, image: bs188

MINAE PAXQUE. CAP. XLIII.

[note: Nempe Suidas et Polyb. lib. 4. histor. Hinc illud [gap: Greek word(s)] , basta caduceumj a Suida et Polyb. lib. 4. Histor. Marc. lib. 1. cap. 9. Anguis terrae signum.] SUNT authores haudquaquam aspernandi, qui Serpentes illos mutuis nexibus implicitos, minas et pacem simul ostentare putent: cujusmodi simulacrum Gephyrei armato exercitui praetulisse feruntur, cum Eumolpus Athenienses profligavit: illi enim Caduceum praetendenes, et pacem quietis, et minas insultantibus, offerre visi.

TERRA. CAP. XLIV

TNTERPRETATIONEM eam, quae Caduceum ad geneseos significatum trahit, AEgyptiacam esse non negarim, sed alia quadam ratione a Macrobiano commento seciore. Siquidem AEgyptii cum maxime omnium humanum genus ex coeno genitum profiterentur, colubros terrae filios esse non ignari, prout etiam in ostentis aliquot accipiuntur, fingentes colubros ita mutuo complexu ad osculum tendere, omnem indicant humanitatem, si salva esse velit, oportere in ejusmodi concordiam convenire: Caduceatores itaque Serpentes eo complexu conjunctos praeferunt, ut eos, qui aliis injuriam facere moliuntur, humanitatis admoneant. Quod vero terrae signum sit Anguis, plerisque historiarum locis, sed eo praecipue reperias, ubi Croesus adversus Cyrum bellum suscepit: eo enim tempore vis colubrorum ingens in suburbanis Sardium locis repenta coorta est, quos Equi in pascua missi passim devorarunt: responderunt divinationum periti, futurum ut externae gentes indigenas consumerent: indigenam enim esse colubrum, terraeque filium, Equum vero et advenara, et belliscosum hostem, de quo suo satis dictum Commentario.

CONCORDIA. CAP. XLV.

VERUM si quid in longa hujusmodi rerum indagine ariolari licet, putarim ego picturationeM hanC in pacis et conCordiae significatum inde sumptam, quod Serpentis effigies plerisque locis pro bello et odio, funestaque alia quavis clade poni solita est: osculum autem, et pacis, et concordiae signum esse, negarit nemo. Quin et sacrae pietatis nostrae literae pacis osculum identidem attestantur. Virga ut loco suo latius ostenditur, tum disciplinam, tum eloquentiae vim indicat. Si quis igitur pietate gravis, et eloquentia potens, altercantes aggressus, nullam bello salutem esse docuerit, dubium bellorum omnium eventum dixerit, funesta perniciosaque demum esse bella commonstrarit, et quaecunque alia ad hujusmodi rem pro loco, tempore, personisque facientia excogitare et eloqui potuearit, [note: Ad berbum a Plin lib. 29. cap. 3.] perfacile is discordes animos in concordiam trahet, duosque Angues, hoc est, odia mutua doctrinae suae virga in unum obligabit, quibus ad oscolum coeuntibus, convenire animos et ad concordia conversos esse, meridiana luce clarius apparebit. Neque me fugit, esse ovorum genus in magna Galliarum fama, quod anguineum appellant Druidae, quod ex numero suorum ovorum faciant Angues [note: Obum anguineum.] convolventes ea et salivis faucium corporumque spumis conglomerantes, ut tandem fiat ex multis unum: sive Angues ea sint ova spiris ita conglobati, artificique complexu adstricti, salivarumque profluentium [note: Plin. ibid.] humore concreto crusta superinducatur. Utcumque, id sane constat: ovum hoc quodcunque sit, ad victorias litium et ad conciliandos sibi Regum aditus mire laudari: perinde ac etiam inguen Anguis in pelle Dorcadum (ne Draconum, ut in corruptis Plinii codicibus habetur, dicamus) nervis cervinis alligatum in lacerto conferre ad judiciorum victoriam perhibetur, cujusmodi rebus magica [note: Et lib. 2. de Republ. et lib. 10.] superstitio mortalium plurimos eludit. Quod si hoc credibilevidentur, Philostrato etiam, praeter innumeras quas confinxit fabulas, fides adhibenda est: qui Gygis annulum habuisse lapidem scribit, qui montanis Indiae locis cristatorum quorundam Draconum capitibus insit. De quo quidam annulo multa Plato libro de Justo. et ab eo Tullius in Officiis, quod is qui eum gestaret, pala in volam conversa, a nemine spectaretur, quamdiu pars illa palam attingeret.

PAX. CAP. XLVI.

[note: Plin. ibid.] PLERISQUE sane locis videre est Anguium hujusmodi globos, in unam quasi maddam adstrictos, de jugorum verticibus ad ima provolvi. Et in AEthiopia ajunt tantam Anguium vim convenire, convolvique in gyrum invicem, ut montis speciem procul aspicientibus reddant: cujusmodi, quidem complexus Anguium, et frugifera eorum concordia, causa (ut Plinius inquit) videtur esse, quare exterae gentes caduceum in pacis argumentum circumdata effigie Anguium fecerint: neque enim cristatos esse in caduceo, mos est. Adhaec, numismata tot caduceis insignita, pacis inscriptionem


page 189, image: bs189

praeserunt, ut innumo Caes. Vesp. August. P. M. TR. P. cos. VIII. sigillum est cum caduceo et ramo [note: Vespasiant sigillum, et numus.] olivae, inscriptione adjecta, PAX AUGUSTI. Vidimus et numum aureum Bononiae apud Achillinos, in quo simulacrum alatum est, cum caduceo et Serpente quodam a pedibus abeunte, cujus inscriptio est, PACI AUGUSTAE. Illius sane Serpentis abitus ablegatum alio bellum ostendit. Aliae in hoc numo [note: Tiberii Claudii numus.] literae sunt, TIB. CLAUD. CAES. AUG. P. M. TR. P. Nam in altero ex aere ejusdem Tib, L. Claudii numo alatum sigillum est: dextera, vestimentum a pectore ad faciem tollens: laeva caduceum exporrigit, pedibus Serpentem sinuosum calcat, quod bello oppresso pacem condonatam omnino significat.

FELICITAS. CAP. XLVII.

CAduceo vero si cornu copiae adjiciatur, felicitatis indicium est, quod in ejusdem Vespasiani, et [note: Hadriani. Trajani, Antonini Pii, Seberi, Imperatorum, et Juliae Mamcae numi.] aliorum numis observavimus. Nam et Hadriani numus est eodem significato, atque inscriptione, quae in Trajani habetur, quippe FELICITAS AUG. Vidimus etiam in Antonini Pii numo caduceum et olivae ramum fructibus et foliis onustum, cujus est inscriptio, FELICITAS AUG. In Severi vero Macrini Augusti numo non olivae ramus, sed hasta in laeva est manu, caduceus dextera praetenditur: inscriptio, FELICITAS TEMPORUM. S. C. Hastam autem intra alia significata humanae etiam aetatis indicium esse alibi ostendimus, ac perinde temporis. In JuliaeMameae numo, Dea laevo cubito columellae assurgentis capitulo innititur dextera caduceum tenens: inscriptio, FELICITAS PUBLICA. S. C. Columna enim habet, nescio quid, in significato quod ad publicum pertineat: de qua loco suo plura. Ex bis dubio procul constat, quid sibi velit caduceus ille, qui situs est in medio cornuum duorum in numo Drusi, quidque solus ille in numo, cujus inscriptio est, M. PLETORI SEST. EX S C.

ELOQUENTIA. CAP. XLVIII.

SEd quia Serpentem pro astu poni docti sumus, ex Aristotele dicente, animalia quaedam esse astuta per se, sicut sunt Serpentes: magis vero ex lectione sacra, quae prudentiam huic in primis animali tribuit, ea etiam de causa Angues caduceo complicari putamus: quod ostendere voluerint, et [note: Id est, auream birgam gestans Hom. Odys. 1. bers 87.] calliditatem et prudentiam necessarias eloquentiae, quae per virgam significatur, quippe quae regat dictis animos. Neque de sunt qui virgam auream in Mercurii manibus, a qua Deus ipse [gap: Greek word(s)] appellatur, dignitatis et excellentiae, quae illum ornant, qui et scite et opportune norit orationem contexere, signum esse contendunt.

SAPIENTIA. CAP. XLLX,

[gap: illustration]

VIrga vero Palladi, totius sapientiae Deae, ab Ho mero passim accommodatur. Vlyssis quoque socii uno virgae capite, falsa quippe persuasione ac [note: Virga Palladis quae. Hom. Odys. et [?]. Hom Odyss. a.] insipientia, in brutorum species transformantur: altera virgae capite, vera quippe disciplina ac rerum peritia, in humanam restituuntur effigiem. Reliqua vero taceo, quae Moyses ubique virgae fretus munere scribitur effecisse: nam alibi super hoc suus erit locus. Quam vero nunc tractamus, ea est divina virgula, de qua M. Tullius in calce primi libri Officiorum ait: Quod si omnia nobis, quae ad victum cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut ajunt, suppeditarentur. Atque hanc dicendi formam apud alios etiam authores invenies, qui ex hoc effudissi mam eam DEI Opt. Maxim. munificentiam intelli gunt, quae omnia secundat, fortunat atque felici tat.

VERA DISCIPLINA. CAP. L.

[note: Nempe Christophorum.] EUndem hunc Scipionem nostri sic figurant, ut ad omnium fere templorum facies juxta limina, colosseae magnitudinis figuram humanam pingant, quae Christum puerulum in humeros sustulerit:


page 190, image: bs190

quod, ut mea sert opinio (nam historia omnino apocrypha est) ea de causa fit, ut si Christum gestare humeris, hoc est, veram sapientiam enancisci volumus, dandam esse operam impensissimam disciplinae admoneamur, robori cujus innixi, rapidos quorumcunque amnium cursus prosunditatemque, [note: Gen. 32, 10.] ac torrentium impetus facile superemus. Et quod Jacob ait: In virga nostra Jordanem pertranse amus, sane Jordanis vel quodvis aliud flumen, fluxos animi motus, et voluptariae mollitudinis affectus indicat: virga disciplinam, sine qua non esse progrediendum Graeco monemur adagio, qua qui firmiter innituntur, nullis perturbationum occursibus deturbantur, nullis undarum quantumlibet inturgentium fluctibus immerguntur: pedibus vero per ima vel ipsius pelagi demersis, vix crure genuve tenus alluimur: capita autem, ut ait ille, condimus intra sidera, Deumque ipsum sustinere humeris videmur, ac veri demum evadimus [gap: Greek word(s)] , in quos ubi sagittae fuerint immissae, eaedem in jaculatores suos sponte retorquentur, ut in vulgata habetur historia. Quid enim in universa literarum peritia facilius, quam, eorum calumnias repellere, ac suismet unumquemque jaculis conficere, qui sanctissima nostrae pietatis instituta vel incessere, vel convellere aggrediatur, quae certo Dei sit praesidio firmata, magni verique numinis munimento quam validissimo roborata?

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XVI. DE IIS QUAE PER AESCULAPIUM GORGONAS, HYDRAS, ET ID GENUS ALIA SIGNIFI CANTUR Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD MAGNIFICUM MARIUM MAFFAEUM ROM. PATRITIUM

Ibi vero elegantissime Mari, tertium de Serpentium significationibus commentarium de dicandum judicavi, ut universa, haec materia, quae a vobis honoratissimis fratribus magna sui parte profecta est, ad vos identidem rediret, laudastique ea, quae ad Reverendiss. Cardinalem, quaeque ad Achillem fratres tuos miseram, significastique libellos illos pro humanitate tua libenter a te lectos in illis tamen desiderasse quaedam alia, ut opus absolutum undecumque videretur, praeter AEsculapium fabulosa scilicet illa, Gorgonas, Hydras, et id genus aliae: tum quaedam venenatorum genera, Dipsadem, Scorpium, Salamandram, quod in illis quoque inesse debere hieroglyphica auguraris: proinde curasti, ut haec mihi nomine tuo per Florum nostrum significarentur, ne contentus iis esse vellem, quae duobus illis Commentariis collegissem. Respondi, dilectiss. Mari, agere me gratias incomparabili hum anitati tuae, quod ita me admonueris, me arumque nugarum, quallescunque essent, curam suscipere dignareris: sed quod in prioribus illis non omnia sim complexus, minime per negligentiam esse factum scias, imo quia veritus sum vos fratres viros tam praestantes, magnis et innumeris Christinae Reipubl. negotiis oppressos, dictione mea tam levi diutius occupare, summumque fuisse brevitatis studiuum, ne inpublica pecacarem commoda, si tempora eorum longo morari sermone voluissem. Quoniam vero ita te cupere declarasti, ut illa ad argumentum hoc adderentur, dedi openam, ut ea quoque colligerem: quae cum longe plura essent, quam pro corollario subjici possent, eadem impeditus verecundia, ne nimia nugarum congerie importunus fierem, longe tolerabilius esse judicavi, si residua haec in unum, idque justum adstruerem commentarium, ac veluti Serpens lingui micat ore trisulcis, tribus itidem libellis loqueretur. Nam si alituum pleraque, quadrupedum multa, humani tantum aliquot, multa de plantis, de piscibus, et aliis rebus non admodum pauca, cur non et tria de tanta Serpentium varietaete conscribi possent? Sedenim hoc tertium nulli convenientius dedicari de buit quam tibi, qui author impulsorque fueris, ut ea conquirerentur: egoque importuni notam perbelle declinavero, cum tu ipse crabrones in te sponte tua concitaris. Vale.



page 191, image: bs191

AESCULAPIUS. CAP. I

ANguis significatum apud Romanos, perinde ac apud Graecos et AEgyptios, sanctum semper suit, per quem nimirum ipsum salubritatis Deum AEsculapium intelligebant, quod numismata, quod marmora, quod Graecae, Latinaeque omnes historiae testantur: plurimae que passim statuae, per quarum crura et genua Serpens flexuosis voluminibus implicatur, locorum ubique Romae, ac in toto terrarum orbe conspiciuntur. Inesse quidem Angui remedia multa, experimento compertum est, neque ullum esse ajunt apud Medicos volumen, [note: In Angue romedia multa. Author Plin. lib. 30. cap. 13. Quineti im Elephantum morbos sanant.] quod Anguium in aegritudinibus beneficia non latissime demonstret, ut minus miremur Serpentis effigiem ex aere in contum surrectam a Mose, in quam populus oculos intendens, ab incommodis, quae se in itinere tam longo oggerere potuissent, divino spirante praesidio liberarentur, de quo loco suo plura diximus. Quinetiam, ut ad remedia revertamur, inventum est ab Antonio Musa Augusti medico in ulceribus insanabilibus Viperas edendas dare, miraque ita celeritate persanare. Et quam vis perniciosa multa sintex Anguibus exempla, non ita tamen alienum a ratione est eorum genus, si modo, quae bruta honeste atque prudenter facere videntur, ratione ea fieri concedamus: ut non aliquando magna et amicitiae et fidei documenta praestiterint, et eam justitiae partem exercuerint, quae in homine raro admodum inventa perhibetur,

HOSPITALITATIS JURA. CAP. II.

SCribit Plutarchus Aspidem ab AEgyptiaco viro quodam patriae religionis superstitione tam familiariter alitam, ut ad mensam assidue ventitaret, quae cum catulos enixa esset, quorum unus hospitis filium enecavit, regressa parens, intellecto facinore. filium et ipsa suum morte multavit, ac voluntarium exilium sibi in perpetuum delegit, Apud Philostratum legere est, Ajaci Locrensi Draconem mansuetum in deliciis fuisse, cui cibum de mensa communi ministrabat, quemque perinde ac [note: Suetonius in Nerone cap. 6.] Canem secum comitem adducebat: addit, eum quinque cubitorum magnitudinem explesse. Neque illud praetermittendum, quantum ad salutis significatum pertinet, publicatum esse, Neronem a percussoribus, quos in eum Messalina immiserat, Serpentis ope servatum, cum e pulvino, ubi ipse quiescebat, se proferens, eos absterruisset: sive ea fabula fuerit, sive Serpentis exuviae, quas ex voluntate matris dextero brachio adaliigatas aliquandiu gestavit, ac taedio tandem maternae memoriae abjecit: rursusque, ut alio Commentario dixi mus, extremis suis rebus frustra requisivit, quippe qui [note: Suet. Ibid.] speraret adversus infortunia, quae undique jam pertimescebat, amuletum id sibi profuturum.

SERVATOR. CAP. III.

QUinetiam ferunt Heleos adversus Arcadas dimicaturos, Serpentis ope victoriam consecutos, oblato sibi puero dum in aciem descenderent, quem nudum ante omnes ordines statuerunt, [note: Urbis conserbatorem.] Arcadibusque irruentibus pueris in Draconem mutari visus, cujus horrenda specie perturbati Arcades, disruptis ordinibus fugam turpiter arripuere: in cujus rei monumentum Helei sacello ibi, erecto, ubi condi Serpens visus fuerat, Sosipolin inde Deum religiosissime coluerunt.

SALUS. CAP. IV.

[note: Idem apud Matheolii in Dio. lib. 6. cap. 47. Dios. lib. 2. cap. 16. AEgyptios etiam biperina carne besci alii Gal. lib. 3. de alim. facult.] MErito vero salutis significatum Serpens sibi vindicasse videtur, a quo, ut initio dicebamus, multa in humanum genus remedia procedunt. Apud Lactantium legas ictui viperino praesens admodum esse remedium Viperam ipsam exustam, et in cinerem redactam. Citat hanc artis medicae peritiam Adamantins, ubi homilia 17. super Numer. sacrificiorum daemonicorum virus per sacrificia, quae olim Deo offerebantur, depelli dicit: veluti Serpentium venena medicamentis nihilominus ex Serpentibus confectis depelluntur, ut perhibent. Apud Cebetem observes, Viperae dente semel factum quempiam, nulla deinceps venena formidare. Tradunt alii, qui Viperae jecur conditum semel hauserit, nullius inde Serpentis ictum pertimescere debere. Quid vero illud, quod a Dioscoride traditum est, homines qui Viperis conditis in cibum uti consueverint, longiora vitae spatia producere, et ad summam senectutem incolumes pervenire? Isigonus Cirnos memorat Indorum genus, qui centenis quadragenis annis vivant, quia Viperinis carnibus alantur: adhaec, neque capiti, neque vestibus eorum, noxia corpori inesse animalia, eam que causam videtur Tertullianus afferre, cur tanta sit


page 192, image: bs192

Cervo vivacitas: quippe quod ipse aetatis suae arbiter, Serpente pastus, veneno augescit in juventutem: vel, veneno languido exit in juventutem, ut vulgata habent exemplaria. Et Naziazenus, ut Basilii rudimenta commendans, philosophiam et politiores alias literas a Christiano homine minime contemnendas esse disserit, Viperam in exemplum adducit, ex carne cujus singulare remedium gravioribus morbis excogitatum est: id ad hanc usque diam a maxima fera perniciosaque bestia [gap: Greek word(s)] Theriacum vocamus. Sunt qui tradant Viperas in Arabia, ubi balsamum colligitur, innoxias ictu: quod venenum balsami leniatur succo, quo illaae dicuntur ali. Addam et illud tanetsi [gap: Greek word(s)] , [note: Numismata plurima cum Serpentibus quare cusa.] quod apud Theophrastum legas, Viperarum morsibus tibicinem qui moduletur adhibitum efficacitatem habere medicinae. Quae quidem commemorara libuit, ut non immerito numismata tot cusa existimemus, quae Serpentem habent cum inscriptione Salutis: veluti ille est numus in spiram collectus, cujus inscriptio, SALUS ANTONINI AUG. In alio ejusdem numo Serpens est tractu sinuoso, tortilique obrepens virgae, quam signum ibidem adjectum textera humi applicat. Atque in alio Dea ipsa laeva virgam gerit, dextera poculum Angui porrigit: inscriptio, SALUS AUG. COS. III. In aliis, ipse sella sedens pateram porrigit Angui suo de loculo exeunti, caputque paterae admoventi: inscriptio, SALUS AUG. In numo vero M. Aurelii Sveri Alex. sedenti simulacro pateramque porrigeni assurgit Anguis, cum inscriptione, SALUS PUBLICA. Sed ne singula commemorem, quae quidem [note: De AEsculapio sub anguis specie historia.] sunt innumera. Commodi Crispinae, et aliorum, per Angues denique omnes omnes Salutem intellexere. Quod autem ferunt AEsculapium sub Anguis specie Romani legati navem sponte ingressum, cum ipsi Epidaurum adversus pestilentiam opem imploraturi adnavigassent, scribunt Graeci tale aliquid sibi etiam obtigisse, cum ipse idem Deus Draconis effigie a Nicagora Echetimi uxore ad Sicyonios mulorum bigis invectus est. Neque desunt qui super AEsculapio comminiscantur historiam, educatum quippe flores vocant lingua Thessala. Addunt Anguem eum fuisse nigrum, utero subviridi, figura pulchra, triplici dentium ordine, fronde, et supercilio admodum pingui, cui prae pinguedine toruli veluti quidam sub mentum reducti, barbae speciem reddebant, quae lurido fellis colore intincta videretur. Ictus ejus innocuus, illi quem sorices infigunt, perquam similis, etiam cum vehementer laedere conabatur. Genus hoc Serpentum assidue cum Aquila bellum gerere ajunt, saepeque in ejus nidum prorepere, ovaque depasci, ac illi semper insidias struere, cum praesertim ad praedam advolarit, [note: Quin AEscuapius sullmine periisse dicitur ex Virg. l, 7. et Orpheo in Argon.] quasi Jovem ulcisci velit, qui dominum suum sulmine sustulisset. Horum autem conflictum operae pretium est apud Nicandrum legere. Sed ut apud Pausaniam est, Dracones qui AEsculapio appingebantur, colore erant subflavo, quales in Epidauria tellure tantum inveniri tradit. Cum vero AEsculapius Apollinis, hoc est, salubritatis filius fingatur, idoe nonnulli dixere, Serpentis eum insignia gestare, quod homines cum in aegritudinibus, ut Homerus inquit, neque non Hesiodus, cito senescant, salubritate adveniente iterum juvenescere videantur. Spectatur hoc idem in Sole, dum ab hyemali senecta ad vernam sese proripit juventutem.

PRUDENTIA. CAP. V.

QUod si medicinae rationem habeamus, Serpens hic prudentiam indicare videbitur: nam et Assertoris nostri dictum est, nos esse debere prudentes, admonentis, sicuti sunt Serpentes. Ideo ex Valentinianis quidam Sophiam illam suam Serpentem factam dicunt: quapropter et contrariam extitisse factori Adae, et rerum cognitionem hominibus infudisse, eaque de causa Serpentem omnium [note: Medici prudentia.] sapientiorem habitum: de quo latius apud Irenaeum. Nam cum prudentia non praesentia tantum examinet, verum et lapsa et futura meditetur, et tanquam e specula prospectet, medicum exscribere videtur, quem oportet, inquit Hippocrates, pensitare diligenter,

[note: Ab Homero Iliad. [?].] [gap: Greek word(s)]
Quae sunt, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.

quod quidem hieroglyphice per tricipitium in Apollinis etiam simulacro factum invenies, cujus pedibus ingentis vastitatis Serpens triceps subjiciebatur. Capita ea, Canis unum, Lupi alterum, tertium Leonis, de quo alibi disseruimus, et prudentiae signum id esse demonstravimus.



page 193, image: bs193

PERNICIES. CAP. VI.

VIsebatur autem in Delphis apud oraculum Serpens, qui singulari certamine videretur Apollinem provocare, observatum a Plutarcho: pernicies enim saluti semper adversatur. Inter agalmata [note: Statua Apollinis Roma a Julio II. restitutae.] Pontificia, quae Romae in Pulchrae speculae recessu, ob veterum quippe artificum admirationem, visuntur, Julius II. admirandae illud vetustae artis et ingenii signum restituit, Apollinem [gap: Greek word(s)] , ubi Vipera serpit ab imo laurini trunci, cui dextero innititur femore. Non temere illa facta, sed tum haec, quae modo retulimus, tum Pythonis, hoc est, aegritudinarii veneni caedem indicat, quem Apollo, ut Ovidius:

Mille quidem fodit telis et pluribus bydrum.

Statuae vero hujus facies, osque ipsum Octaviani Augusti videtur esse, ejusque junioris lineamenta, quae spectantur in numis, repraesentat. Sunt autem Pythones et daemonum genus, cui, ut scribit Adamantius, Dracones, aliique Serpentes ministrare perhibentur. Sed de iis alio commentario plura disseruimus.

GIGANTES. CAP. VII.

DIodorus quoque per Serpentem voluminibus implicatum, malum interpretatur, praecipueque [note: Mille manus illis dedit, et pro cruribus angues. Obi. 5. fast.] Gigantum genus, qui terrarum orbem olim oppressere. Et Commodus Imperator, uti legere est apud Lampridium, homines, obtortis pedibus, utpote Draconteis, Gigantes appellare solitus, eosque sagittis ex Iibidine configere. Et statuas giganteas pene omnes obtortis cruribus videas, ut anguipedes illosTerrae filios ostentent: nam et Naso anguineos habuisse pedes, ait Gigantes, qui centum quisque brachiis coelum capere conati sunt, eo versu:

--- Cum centum quisque parabat
Injicere anguipedum captivo brachia coelo,

Et in AEtna Maro:

His natura sua est aluo tenus, ima per orbes
[note: Horat. 2. Car. Catul. in Argon.] Squammeus intortos sinuat vestigia Serpens.
HORRIFICUM. CAP. VIII.

QUas vero colubras Eumenidum crinibus obvolutas ajunt, ab AEschylo Poeta tragico primum [note: Pausan. in Achaicis.] excogitatum Pausanias attestatur: cum antea nihil neque in his, neque in alio quopiam ex infernis deis quicquam esse horrificum existimaretur. Manifestissimum est enim totum hoc terroris argumento confictum: loco tamen ea terribilia esse ex Assertore nostro totiens audimus, ubi sit fletus et stridor dentium, et quae passim sacrae literae de gehenna ponunt. Ut vero ad Anguium terrificum hieroglyphicum revertamur, non temere Tiber. Grachus timuisse videtur, cum in spaciosa galea, qua in bellis uti consueverat, Angues offendit ova peperisse, foetusque jam formatos, paulo antequam multitudine Quiritum oppressus interficeretur.

VASTITAS. CAP. IX.

JAm Draconem, quem mali significatum habere dicunt. Crocodili nonnulli speciem esse putant, sortasse quia vastiore pingeretur corpore: nam alicubi mirifice crescunt. Maximus enim Tyrius tradit, apud Indos Alexandri tempore Draconem fuisse quinque jugerum magnitudine, cui Boves et Oves in cibum Indi ministrarent. Alii omne Serpentum genus indifferenter acripiunt, cujusmodi monstrum Annibal a tergo subsequi prospexisse fertur: belluum quippe vastam et immanem circumplicatam [note: Faustina somnium. [gap: Greek word(s)] . Mercurius Argicida. Hom. Odys. a. bers. 38.] Serpentibus, quae quacunque incederet, omnia arbusta, virgulta et tecta pervertebat, quod vastitatem Italiae portendere divinitus intexerit. Neque temere Faustina visa sibi in somnis Serpentes parere, sed ex his unum ferociorem, cum Antonium et Commodum in utero gestaret, quod vita deinde Commodi, voluptuosa simul ac perniciosa, reipsa comprobavit, non hominem, sed immanem Hydrum ad humani generis internecionem emissum. Argiphontem Pausanias dictum ait Mercurium, quia [gap: Greek word(s)] fuerit, Serpentem quippe sustulerit, quem nonnulli [gap: Greek word(s)] vocant, vel quasi [gap: Greek word(s)] , quod caede abstineat: pacis enim Deus est Mercurius. Quamvis Leotychidas Lacedaemonius Aristone patre nobilis, neque sua obscurus virtute, portenta haec atque alia eludere


page 194, image: bs194

consueverit: nam cum propinquioris portae clavi Draco circumvolutus esset, monstrumque id esse [note: Quod Argum interfecerit, ut ibi Eust. Serpentis inter fector.] vates denunciaret: Minime mihi quidem videtur, inquit, sed si clavis Draconi circumvoluta esset, monstrum asseverarem.

VOLUMEN. CAP. X.

ALibi cur Dracones Cereri vectandae adhiberentur, explicuimus, sed quoniam nihil praetereundum existimavi, quod in significationum argumentum apud scriptores veteres comperissem, addendum quoque fuit, scripta lucubrationesque in Anguium nomen devenire: siquidem Zeres Hesiodi interpres Dracones, quibus vecta Ceres Proserpinam quaeritabat. significare ait volumina, quae Triptolemus de agricultura conscripsit, eoque loco [gap: Greek word(s)] , Terram matrem interpretatur: consuesse enim Dores [gap: Greek word(s)] in [gap: Greek word(s)] vertere, ita quae [gap: Greek word(s)] mox dicta.

TROPHONIUS. CAP. XI.

[note: Sed et beterum, ut Euripisis in Jone. Cice ron Tuscul. lib. 1. Arist. in Nubid.] SImulachra quaedam juxta Ercynam fluvium in specu quodam fuisse memorat Pausanias, quae dicata erant cum sceptris, circa quae Dracones obvoluti complicabantur, quae nonnulli, antiquarum rerum ignari, AEsculapii et Hygiae simulachra existimabant, cum tamen Ercynae et Trophonii essent hieroglyphica, quibus etiam antiquitas Dracones consecravit, sive ob oraculorum prudentiam, sive ob rei, quae in promptu erat similitudinem, quod oracula Trophoniana subterraneo in specu reddi solita: in specu autem et subterraneis cavernis Angues libentissime latitare ignorat nemo. DeTrophonio pleni sunt doctorum aetatis nostrae libri.

BOREAS. CAP. XII.

BOream quoque ventum ajunt hieroglyphice Viperinis caudis, pedum loco, praeditum figurari, qua quidem specie insignis cum Orithyiae raptu in Olympia visebatur, in donario a Cypselidis dicato.

DE SCORPIO. CAP. XIII.

INter serpentia Scorpius non habet Iocum, sed quia venenosum est animal, hic minime praetereundus fuit: super eo tamen partem eam tractare prius instituimus, quae cum Crocodilo negotium habet.

HOSTIUM CAEDES MUTUA. CAP. XIV.

[note: Crocodili cum Scorpio odium.] HOstes enim duos pari conditione inter se dimicantes, vicissimque in damna mutua concurrentes, ostendere si vellent AEgyptii sacerdotes, Scorpium et Crocodilum pingebant: nam ii genuino quodam inter se odio flagrantes, simulatque alter alterum inspexerit, in mutua funera sponte rapiuntur, amboque eadem dimicatione perimuntur. Quia vero et terrestris et marinus Scorpius invenitur, de marino hic dubio procul intelligendum. Quod si rem evestigio peractam indicare voluissent, Crocodilum Scorpio subjectum pingere mos erat: ictus enim Scorpii quam primum interimit [note: Citatur a Commentatore Nitandri.] Crocodilum: sin distractam diutius pugnam, difficulterque in necem deventum ostenderent, superatum a Crocodilo Scorpium saciebant: is enim motu segnis, longe diutius laborat antequam hostem assequatur, et interficere possit.

DOLI FALLACI AEQUE. CAP. XV.

TErrestris vero Scorpius doli atque fallaciae signum habetur inprimis, estque apud Sophoclem Captivis, proverbium in hanc sententiam, [gap: Greek word(s)] , quippe sub omni lapide Scorpium insidiari. Sic et Theriacis Nicander:

[gap: Greek word(s)] .
Scorpius insidias parva sub caute tetendit.

Apulejus acerbitatem morum per Scorpium notat, ubi illa: Nosti quendam barbarum nostrae civitutis Decurionem, quem Scorpionem prae morum acritudine vulgus appellat. De insidiis vero, quae post aliquam felicitatem subsecutae fuerint, Sidonius de fortuna loquens ait: Quae virum, tu Scorpius, ultima sui parte percussit. Quin et Mathematici vel Ambrosio teste, percussorem, et ad invadendum ex insidiis promptum eum futurum dicunt, quem Scorpius nascentem exceperit.



page 195, image: bs195

INNOCUA PRAVITAS. CAP. XVI.

IS in aquam mersus si figuretur, innocuam significat pravitatem: quandoquidem et ipse et Serpentes alii, qui praevalent in sicco, si praecipitentur in aquam, ut Cyprianus ait, praevalere non possunt, [note: Scorpius in Dibinis.] innoxiique efficiuntur. Divinae vero literae per Scorpium indicant et diabolum et ejus sectatores, de quibus Evangelium Dedi vobis potestatm calcandi super Serpetes et Scorpiones. De Serpente autem, quod ad hanc rem facit, satis superius dictum est,

LIBIDO. CAP. XVII.

ADhaec, libidinem et nequitiam Scorpius pictus ostendit, eique ex humani corporis partibus pudenda sunt dedicata. Ei signo Mars dominatur, adulterorum semper infamia notatus. Et milites omnes mulierosos, ait Aristoteles. Et supra finitorem prodeunte Scorpio ortos Mathematici lascivos esse dicunt, quare huc forte spectat illud D. Hieronymi dictum de virgine ad Avitum: Cavendum, ne arcuato vulnere Scorpii vulneretur. Coelestem vero Scorpium, ob aculeum, qui est instar teli, sunt qui velint humani generis perditionem significare: cum Libra Veneri dicata, inter Scorpii chelas posita, matrimonii concordiam ostendat.

TERRA. CAP. XVIII.

AB eisdem Mathematicis desumptum crediderim id Scorpii significatum, ut pro terra nonnunquam figuretur: ajunt siquidem illi necem a terrestribus animalibus iis obventuram, quibus Mars in Scorpio certo quodam loco repertus fuerit. Adhaec numus quidam est, in quo quadrigae sunt cum Victoria et his literis, Q. ET. JULIBURSIO, ab cujus altera facie caput est cum laurea, et alis, ab occipitio cujus fuscina est et Scorpius, quot victoriam terra marique partam significare videatur.

AFRICA. CAP. XIX.

UTrum vero doli fallaciaeque Poenorum, quae tot bellis universo terrarum orbi per tot annos innotuere; an corporum color fuscus, an quid aliud argumentum dederit, ut Scorpius Africae [note: Hadriani numi.] terrae symbolum haberetur, diu multi quaesivere. Id sane constat, in Hadriani quibusdam numis, Scorpium non aliter Africam significare, quam Cuniculus Hispaniam, Equus Italiam ostentey. In quam sententiam ut adducar, facit ingens atque adeo perniciosa Scorpionum multitudo, quam ea regio gignit, ad versus quos Strabo ait remedia ab indigenis excogitata: cum dormitum eunt pedes allio, atque etiam lectos ipsos illinire. Animad vertendum vero, si Scorpium pingere contingat, [note: Hoc remedium a medicis non numeratur, licet plurima alia memorent Dios. l. 1. c. 11. ibique Matiheolus.] nequis Nicandri versu decipiatur, ubi author ille dicit, a cuspide novem compagibus spondylos contineri:

[gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)] non est ibi simpliciter pro novem nodis positum, ut Antigonus et Demetrius arbitrati sunt, sed pro multis, ait interpres: septem enim tantum compages habere caudam Scorpii, manifestum est, saepe vero novem pro multitudinis numero ponitur. Quinetiam Nicander idem [gap: Greek word(s)] dixit, de eo, qui duos tantum aculeos haberet, quae quidem opinio est Apollodori. Et de nobis numero septem unicuique cernere volenti facile constabit.

DE SALAMANDRA. CAP. XX.

SAlamandra quoque inter malefica venenosaque animalia recensetur: quare illam quoque quanta poterimus dexteritate tractabimus. Est haec Crocodilo terrestri facie perquam similis, licet non sit Stellione major, majoris quippe lacertae magnitudine, quales ego in Bellunensis agri saltibus, Castalioneo secessu meo magnis imbribus excitatas aspexi: et in fontis mei cujusdam aquae ductu, quem macerie atque cespitibus struxeram, septimo post anno cum eum reficerem, multas inveni ipsum fluentis a quae marginem accolentes parvo inter se distantes intervallo, ea ipsa figura coloribusque praeditas, qua pingitur ab authoribus.



page 196, image: bs196

AB IGNE CIR CUMFUSO NON OFFENSUS. CAP. XXI.

HOMINEM undique ignibus impetitum, sive cladibus iis, quae per ignem significantur objectum, minime tamen ulla ex iis parte larsum significare si vellent AEgyptii sacerdotes, Salamandram pingere consuerunt: ea siquidem perardentes carbones inambulans, nullo ab his afficitur nocumento: tantus enim illi rigor, ut ignem tactu extinguat, non alio modo, quam glacies.

CONSTANTIA. CAP. XXII.

[note: Salamandrae rigor. Ex Arist. contra tamen Plin. lib. 10. c. 67. et Gal. lib. 3. de tempe] NAZIANZENUS pro constantia Salamandram ponit, dum animal id in igni medio, qui omnia domat, non solum laetari dicit ac vivere, sed eum omnino etiam extinguere. Ita se cum Basilio, Athenis in igne perfidiae Deum verum colendo incolumes versatos gloriatur: quinetiam eum professione sua atque constantia suppressisse.

AMATOR. CAP. XXIII.

SUnt qui per hujusmodi speciem, per Salamandram quippe in igne positam, amatorem ostentent, quod amorem ex igne significari apud omnes vulgatum sit, ut in Facibus latius a nobis dictum, et ardere se amantes omnes profiteantur: cumque ita vitam in aestu trahant, erudite se fecisse putant, si figuram hujusmodi ardoris sui simulacrum praetulerint. Sedenim, hoc haudquaquam probatur, quia si Salamandra ignem rigore extinguit suo, ea utique non aestuat, quod in primis amator dentiri de clamat: utpote qui vel intimis medullis exuratur, vel lentis penitus ignibus maceretur, hunv [note: Amatorum ardor. lib. 4. AEn.] urat amor, hunc urat protervitas, cum servidus sit puer Veneris, Cupi doque semper ardentes acuat sagittas: Ardeat Atrides medio in triumpho virgine rapta, et quae plurima in hunc modum Poetae scribere consueverunt, uti etiam apud Maronem, Coeco carpitur igni Dido, agnoscitque eadem veteris vestigia flammae, uritur infelix ardet amans, trabitque per ossa furorem, ac totam incensa per urbem debacchatur. Mitto quod fabulantur alii, Salamandram igne pasci, atque ideo amantem referre: quod ille sit huic veluti cibus, quo se oblectet assidue.

AMORIS NUTRIMENTUM. CAP. XXIV.

[note: Pyralis et Pyraustae cum Salamandra comparatio. Haec ex Aristor. lib. 5. c. 19. de hist. Aniaml.] SIGNIFICANTIUS enim hoc exprimi potuisset, si bestiola illa posita esset paulo Musca grandi major, quae in medio nata igne, per ignem salit atque inambulat, id quod in Cypro insula videri authores trahunt aerariis fornacibus, ubi chalcites lapis ingestus diebus compluribus crematur, de qua quidem illud spectandum maxime, quod quamprimum longiore paulo volatu a flammis abscesserit, emoritur. Hanc alii Pyralin, alii Pyraustam vocant. Zenodotus in ejus cognomine videtur hallucinari, cui de lampade id attribuit, quod minutulo cuidam Papilionum generi inesse videmus, aestivis temporibus, vespertino crepusculo statim incipiente, quam Apulejus novo, uti suus est mos, vocabulo Flammidem appellat, multi Nitedulam, certe Graeci Lampyridem vocitarunt. Verum haec qua de loquimur Cypria, longe alia est. Quod vero dictum est, Salamandram in ambulatione sua ignem extinguere, authores gravissimi sunt qui contra una cum Sextio sentiunt, ignemque ab ea laedi omnino negant, idque Plinianis adhuc temporibus Romae incompertum erat, neque adhuc aliquis se vidisse testatur: nos vero eam non modo ardentes prunas non extinguere, verum etiam evestigio emori experimento comperimus, animali eo a Bernardino Pollano nobili Tarvisino, hospite tunc meo, ab eodem fonte meo allato in domum. Alii vero qui rem ut exploratam et ipsi scribunt, causam etiam investigarunt, cur id efficiat Salamandra: animal enim sine squamis et cute esse, corpus habere frigidum, et maxime humidum, quo singula quaecunque contigerit humectet multo magis, quam Limaces faciant, humoremque illum a corpote tam longe diffluentem, vim eam habere, ut ignem extinguat quem attigerit, [gap: Greek word(s)] ea de causa Nicander eam appellat, sive quod cute carerat, quae [gap: Greek word(s)] dicitur, sive quod a cute humor ille largius emanet.

HIRPI. CAP. XXV.

[note: Per medium ignem ambulantes.] NE vero adeo alienum a fide videatur, Salamandram et aliquod aliud animal posse per medium ignem incolumetransire: scimus familias quasdam agro Faliscorum fuisse, quae super ambustam igni struem ambulantes non adurerentur. Hirpos illas vocare, et ob id perpetuo s. c. militiae, omniumque aliorum munerum vacationem habuisse. Sedenim aetate nostra vidimus Romae Benedictum


page 197, image: bs197

quendam Teutonicum, arte speculorum fabrum, qui non temere profitebatur se per flammas medias incessurum, citra ullum vel capilli unius detrimentum, quem et plurimum, et Teutonico ritu valde promissum habebat. Vidi ego hominem manus in Iiquefactum plumbum immittere, idque ex candenti patella in volam accipere, aeque ac si argentum vivum aut tepida fuisset aqua: introductus olim ad hoc spectaculum ab amplissimo viro Bernardo Vibieno, qui mox magni nominis sacerdos [note: Nomine Leonis X.] Cardinalis fuit, in cubiculum Joannis Medicei tunc Cardinalis, in conspectu cujus haec fiebant, cum ego tanti Praesulis manum osculaturus accessissem, quadriennio ante quam is ad summum Pontificatum ascendisset. Quod vero ajebat Benedictus hoc se arte magistra facere, quippe qui unguento quodam partes eas oblineret, quas ab igne salvas vellet, id in memoriam adducit, quod Varro ait, Hirpinos eos, de quibus paulo ante dicebamus, solitos medicamento quodam pedum plantas tingere, atque per ignem ambulantes, multa, ut ait Virgilius, premere vestigia pruna. Inveni vero, quod ad hanc rem facit apud Andream Graecae nationis medicum, cui multum interpretes Nicandri tribuunt, [note: Plin. lib. 10. cap. 67.] hoc de Salamandra traditum, ut si quis ejus sanguine vel manus vel vestem obunxerit, quod oblitum fuerit, ab igne nihil quicquam laedi: quamvis Plinius hoc non facile credat. Ejusmodi medicamini admiscent alii albumen ovi. At jam minus admiremur quod in Quadrigarii annalibus legitur, oblitam alumine materiam succedi non posse: idque esse verum, Sylla in Archelaum bellante comprobatum. Sane laricem inter arbores neque flammam emittere, neque nisi longa et vehementi exustitione in carbones abire manifestum est: quod in fornacibus exploratum, reliquis lignis admixtum longo temporis intervallo consumi. Hoc et Caesari expugnatione castelli cujusdam, quod Larignum nomine [note: Hoc ex Vitru et Plin. Sed falso ex Mattheolo. lib. 1. c. 74. in Dio.] dixerunt, quia larice praemunitum fuit circa Alpes, non citra summam admirationem cognitum. Lino vero, quod nonnulli Carpasium appellant, de quo Pausanias, ardere id perpetuo ante Minervae illius simulacrum, quod coelo, ut fama suit, delapsum, in Acropoli visebatur, Patavii ego pro ellychniis in lucernis aliquando usus sum: materia enim integra et incolumi perdurante tamdiu ardet, quamdiu oleo intinctum fuerit. Nascitur id inter venas aluminis, ac veluti densior quaedam, cartilago interspergitur, cujusmodi sunt granatorum intersepimenta.

CORRUPTOR OMNIUM. CAP. XXVI.

SEd ut ad Salamandram redeamus: nunquid eorum quoque nobis arriserit significatum, qui damnosum hominem, omnes quibuscum versetur aliqua pernicie aut injuria labefactantem, et quacunque incesserit calamitatis aliquid invehentem, per Salamandram ostendi voluerunt? quippe cui [note: Lib. 24. c. 4. Salamandra multum perniciosa.] sit perniciosa adeo vis, ut arboris quam irrepserit poma omnia inficiat veneno, et eos qui ederint, necet frigida vi, nihil aconito distans, ait Plinius, atque his quaedam magis exitialia, quae apud authorem ipsum late recensentur. Illud admiratione dignum quod traditur ab AEliano, sues Salamandra impune vesci: verum ubi quis ejus Suis, qui Salamandram devorarit, carnem ederit, praesentaneo eo veneno correptum interimi.

DE DIPSADE. CAP. XXVII.

AFrigidissimo animali ad ardentissimum accedere, ad historiae nonnunquam venustatem pertinet; [note: Descriptio Dipsadis.] quare incommodis recitatis, quae de Salmandrae gelu procedunt, jam quae de Dipsadis ardore proveniant, memorabimus. Animal id reptilium perniciosissimum, corpore modico, ac viperino perquam simili, sed ad ictum violentissimo, de quo ita Nicander, Theriacis, ubi,

[gap: Greek word(s)]
[note: Vocant eia causonem anobatem, melanurum.] [gap: Greek word(s)]
Dipsalis hanc speciem juret quis, ni minor insit
Vipereo generi vis mortis, at ocyor iis qui
Affixi fuerint truculenti fulmine dentis.

Figuram ejus Sostratus a reliquis colubris ita distinguit, ut eam dicat habere caudam duabus lineis nigricantibus distinctam, corpore reliquo albicante.



page 198, image: bs198

SITICULOSITAS. CAP. XXVIII

CErnere olim erat in littore, quod e regione majoris Sirtis inter Libyam et AEgyptum porrigitur, [note: Ex AEliano lib. 9. de histor. anim.] columnam quandam, in qua vir moribundus caelatus erat. cujus pedes Serpens impactis dentibus affigebat, spirisque volubiliter implicabat. Erant et mulieres aliquot, quarum aliae aquatum ibant, aliae aquam decumbenti propinabant, adjacebant passim et struthionum ovum hinc inde strata temere. Quae quidem species tota prorsus hieroglyphica hominem significabat bibacissimum, vel ardentissima confectum siti, ut Lucianus interpretatur, id quod etiam ad totius illius regionis naturam in dicandam accommodari potest: nam ea siti laborat in primis. Serpens vero ille circa pedem [note: [gap: Greek word(s)] sitim significat. [gap: Greek word(s)] siticulosa.] obvolutus et modicu inhaerens, Dipsas erat. Veneno vero haec est plurimo et immeicabili, quosque momorderit, usque adeo inflammat, ut propemodum exardescere videantur, ac igne veluti circumfuso concremari. Supreme vero sitiunt, quoque magis potant, eo potandi avidiores fiunt, ut sitis ea nulla aquarum vi sedari posse videatur: verum eo magis saevire quo magis alluitur et irrigatur, perinde ac si quis ignem oleo superfuso extinguere conaretur. Hinc non infacete nomen confinxit Ovidius, cum lenam quandam temulentam, Dipsadem appellavit:

--- Est quaedam nomine Dipsas anus.
Ex re nomen habet, nigri non illa parentem
Memnonis in roseis sobria vidit Equis.

Neque forte importunum fuerit, Epigramma quod olim in Framarianum facetissimum aevo nostro scurram Iusimus, Ovidiano Iusui subjicere. Id est hujusmodi:

Narrabat quidam vim Dipsados exitialem
Perpetuam infundat quae pede fixa sitim:
Nempe sitim, tria quam neque ant extinguere Nili
Ostia, vel magnis stagna perhausta cadis:
Interiore loco Lybyae, Garamantas ad ipsos,
Qua fovet arenti Struthius ova solo.
Quippe ubi quis miser exspatiatus forte per arva,
In pede fulminei vulnera dentis habet.
Ritae duae dextra famiilae, totidemque sinistra,
Haec gerit, haec pleno vase propinat aquas.
Illa propinatis alias superingerit, illa
Nec mora, nec requies pocula mille parat.
Frammarianus ad haec, hanc ô mihi quaerite amici
Figat ut illa meos officiosa pedes.

[note: Deut. 8. 15.] Sapienter itaque, ut reliqua, Moyses Deuteronomio inter maxime perniciosa animalium genera Dipsadem posuit, ubi terrificam illam describit solitudinem, in qua erat Serpens flatu adurens, quippe Basiliscus, et Scorpio animal insidiosissimum omnium, mox adjecit, et Dipsas, quod ut atrocius redderet, et subjecit, et nullae omnio aque, quae scilicet opem essent aliquam allaturae. Eadem de causa Apollonius Poeta terram aridam Dipsadem vocat. Admiratur autem Aphrodiseus, cur illi [note: Theriaca sitim sedat.] quos animal hoc momorderit, sitim illam intolerabilem Theriaca epota sedent, cum genus id medicaminis ex siccis et calidis rebus conficiatur: nequeadduci potest id alia ratione fieri, nisi mutuo consensu quodam Viperarum, et quae admiscentur carnes, antipathiam habere adversus quosvis animal venenosum.

APPETENTIA. CAP. XXIX.

[note: Sic Artemidorus lib. 1. c. 68. Sitire nil aliud est quam concupiscere. Ut Thomyris Scytharum Regina objectit Cyro. 7. Virlig. 3. AEnei.] NEque vero sitis ipsa simpliciter passim intelligenda, sed nonnunquam pro effraenata rei cujuspiam appetentia capitur: nam et sitibundum pro maxime cupidum authores ponunt: et sitim Onirocritae nihil aliud prae se ferre autumant, quam avidissimam cupiditatem. Ipsa porro sitis hieroglyphice saepe ponitur in Divinis literis, ut Ambrosius super hydropico in domo Pharisaei curato disserit: nam sitire impium dicit, dum hujus mundi bona concupiscit. Jam et sitire aurum, in hujusmodi significationem passim invenias, non aliter quam et auri sacra fames Poeta dixit. Delitescit autem, ut ad Dipsadem revertamur, Anguis id genus in insidiis inter Struthionum ova, quae Garamantes non ad cibum tantum perquirunt, verum etiam ad vasculorum et poculorum usum: quippe qui propter solum aridum et exustum argilla carent, qua nos vasa nostra fictilia conformamus. Quinetiam ejusmodi ovis, quae aliquanto grandiora fuerint, dissectis, elegantissimos sibi pileos faciunt, ex ovis singulis binos, quibus capita obtegant, eoque gestamine plurimum delectantur.



page 199, image: bs199

DE MEDUSA. CAP. XXX.

MEDUSA quoque figmentum licet fabulosum, aliqua subministra vit hieroglyphica.

TERROR. CAP. XXXI.

ILLA enim horrificis Anguium hiatibus tremenda, terroris significatum habuit. Praefectum vero caput id a Perseo, terrorera summotum ab eo patria procul indicat, virtute duce, quae per falcatum ensem, et interpositum speculum effingitur.

PRUDENTIA. CAP. XXXII.

[note: Medusae descriptio et ortus. Haec Pausanias in Corinthiacis in aedificatione Alexandriae.] IN historiis Theogneti antiquitatum scriptoris (nam alium Poetam Comicum memorat Athenaeus) Medusa legitur ex tribus Phorci filiis magis astu pollens, quae regnum a patre derelictum in magnam auxerit opulentiam, atque ejus prudentiae causa serpentinum caput illi confictum a Poetis. Caeterum Apollonius Rhodius [gap: Greek word(s)] , omnia quae morsu laedunt genita dicit ex guttis ejus sanguinis, qui ab obtruncato Gorgonis capite distillavit: quamvis Acusilaus nata haec ex Typhonis sanguine asseveret. At Nicander Hesiodi testimonio [gap: Greek word(s)] , quippe Titanum a sanguine nata haec mavult: quod tamen apud Hesiodum, in iis quae extant operibus, non inventiur: quare nonnulli scribunt Hesiodum, a Nicandro falso citatum, qui Poetarum morem et licentiam non examinant: cum etiam Oratoribus in declamandi genere tam nomina, quam historias pro commodo suo commutare, atque etiam praeter sas quaedam in usum suum extorquere concedatur.

STUPOR ET ADMIRATIO. CAP. XXXIII.

QUam vero Medusam Domitianus Imperator pro pectore est gestare solitus, ut in pulcherrimo ejus sigillo spectavimus, omnino stuporem, quem de se omnibus in negotiis quaecunque tractaret concitatum volebat, significasse tradunt: quamvis nonnulli non alia de causa factum, putant, [note: Vespasiani signum.] nisi ut patris gestamen usurparet: nam in pulcherrimo Vespasiani signo apud Melinos Romae, Gorgonem huic pro pectore adpositam aspexi. Alii factum a Domitiano in honorem Minervae volunt, quod numen id sibi colendum praecipue susceperat: nam clypeus hujusmodi Serpentum horrore praemunitus, in primis Palladi dedicatus erat. Eam Eustathius ideo Glaucopin appellatam censeri scribit, quod ex Poetis nunnulli Dracones Glaucopas vocitarint: quamvis et a formidoloso aspectu dici posse non inficiatur, quod Leones illi, qui praecipue Regii nuncupantur, quosque loso suo inter alia significata symbolum terroris esse ostendimus, Glauci a colore nominetur.

PRUDENTIA. CAP. XXXIV.

[note: Vel potius a noctuae oculis, quae illi sacra. Caput Medusaequid. Metam l. 4. ad finem.] NEQUE tamen desunt qui Gorgonis caput pro Minervae pectore statutum, prudentiae, uti id superius, signum esse contendant, quae locum habeat in pectore: qua qui praediti sunt, facile alios confundere, vel imperitiae redarguere, saxeosque quodammodo reddere, ubi adhibuerit, possint. Apud Poetas tamen Pallas Medusae caput ad incitandum, vel ad terrorem incutiendum praetendit, ut tradit Ovidius, loquente Perseo:

Nunc quoque ut attonitos formidine terreat hostes,
Pectore in adverso, quos fecit, sustinet Angues.

Idque praecipue cernere est in scuto Herculis apud Hesiodum: quamvis non sum nescius, esse multos qui opus id Hesiodi illius celeberrimi, quippe ut Naso,

Servantis pecudes vallibus Ascra tuis,

esse negent: alios qui ad CCL. tantum carmina Hesiodi, reliqua subjuncta ab Aristophane Grammatico contendant, Sane Megacles Atheniensis legitimum agnoscit opus, sed Hesiodo succenset, quod Vulcanum finxerit matris inimicis arma fabricasse. Apollonius Rhodius et Stesichorus Hesiodi omnino esse volunt: ait igitur,

[gap: Greek word(s)]


page 200, image: bs200

Quem Statius ita secutus est:

Sectae praetendens colla Medusae
Ceu stimulis accendit Equum.

DE HYDRA. CAP. XXXV.

ERam me jam de his Anguium voluminibus explicaturus, cum majori me obvolutum negotio conspexi. Superat enim Hydra, quae me ultimo loco aggressa moraretur: quare ope Herculis implorata, ipsam quoque ita confecimus.

SOPHISTAE. CAP. XXXVI.

[note: Numerus multitudinis.] HYdrae significatum, cujus uno praeciso Anguineo capite, alia atque alia evestigio repullularent, multi aliis atque aliis modis interpretati sunt: nos ea contenti esse possamus expositione, quam Plato, Euthydemo, posuit, ubi per eam perinde ac per Cancrum, sophisticas ait nugas significari. Hydram Pausanias uno tantum capite praeditam scribit: sedenim Pisander Camireus multa illi capita [note: Nobem capita habentem. AEneid. l. 6.] tribuit. Alcaeus [gap: Greek word(s)] eam vocat, [gap: Greek word(s)] Simonides, quem Maro noster sequitur, ubi dicit:

Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra

Sed enim hi numero usi sunt, multitudinem significante, more Poetico: numerus enim novenarius, neque non quinquagenarius, ex iis sunt, qui multa significant, ut illud apud eundem Maronem, [note: AEneid. l. 1.] Quinqua ginta intus famulae, pro plurimae. Ita [gap: Greek word(s)] , in Arati carmine, pro multae vivaciatis, quo superius in cauda Scorpii tetigimus, et in digiti commentario, ubi de numeris agitur, latius explicuimus: ubi passim numeri illi recensentur, qui tam apud Gra cos, quam apud Latinos pro multitudine usurpantur.

INVIDIA. CAP. XXXVII.

NOnnulli ex peritioribus invidiam per Hydrae speciem significari tradunt, ideoque in nullo alio monstro domitando Herculem magis laborasse, quam ut Horatius ait, supremo tandem fine domari comperit. Ea vero palustris fingitur, et e sordido coeno pullulare, quod non nisi in abjecto vilique animo reperiatur: qua de causa Ovidius invidiam in imis vallibus Iatitare confinxit: ita reliqua, [note: Erichthonius.] quae super ea conscribit, ad Hydrae significatum omnia quadrare comperies. Nam et Erichthonium, quem alii pedes Anguineos habuisse, alii Serpentem illi ad custodiam datum scribunt, invidiam significari nonnulli arbitrati sunt: ea enim post res praeclara gestas suboriri solet, et in cordis penetralibus occultari, virulento ad custodiam adjecto spiritu. Atque hoc illud odium est, quod Diodorus ex serpente picto significari tradit.

EDOMITUM A VIRTUTE VITIUM. CAP. XXXVIII.

HAbet et pietas nostra heroas suos, quorum e numero fortissimum illum coelo intulit, qui fatalem [note: Hnrculis bictoria, herois nostri Christi bictoriam aptae repraesentans.] Draconem ex urbi subjecto lacu quotidie prosilientem, nunc longo voluminum tractu spatiosa per arvalate proserpentem, nunc spiris implicatum collectumque in insidiis per frutices et florulenta gramina latitantem, horrenda interdum lethiferaque die noctuque sibila dispergentem, immani venenosarum faucium hiatu lethum omnibus intentantem, nulloque non die moralium aliquem devorare solitum interfecerit. Non temere haec literarum monumentis tradita: tametsi rem uti gestam Concilia majorum nostrorum actis inferendam vetuerunt. Videtur enim haec picturae species unumquemque admonere virtutis, cujus telo fretus illecebras amatorias, quae dubio procul per Serpentem exprimi consuerunt, foedasque voluptates ex lacu, hoc est, ex infirma fluxaque mollitie mentis emergentes, sinuosis voluminibus, hoc est, variis delectamentorum laqueis manusque pedesque hominum implicantes, arctissimisque vinculorum nexibus obstringentes, nullo timore perculsus summovere contendat, simulque odium et aestuantia indignati cordis incitamenta: unde rixae, contumeliae, calumniae, pessimaeque persuasiones ortae, magna semper rerum humanarum pernicie,


page 201, image: bs201

uti sibila teterque halitus per cogitatus auresque nostras illabentes, extinguere, aggrediatur: malos denique affectus, pravosque mores omnes, qui grassatoris veluti quodam insultu animum incautum adoriuntur, cujus puritatem, quae per virgunculam intelligitur, virulenta contagione turpiter labefactant, lethalique morsu in pedes affixo, universum corpus contactu vitiant, proserpenteque in dies magis pestilenti morbo foedissime interficiunt, firmo constantique proposito perdomitet, animumque incolumitati nitorique suo assertum restituat patri. Operae pretium est videre, quemadmodum virgunculam puellam expositam adapertis faucibus, rictuque late diducto in parentum ac totius urbis conspectu jamjam invadere tentaret ingluviosus Draco, utque tam praestans animi juvenis intrepide eum aggressus, vibrato pilo, ferroque per os medium adacto, pertransit aque cervice terga illa immania transfoderit, attollentemque interim iras et caerulea corda tumefactum, harena moribundum straverit, frustraque volumina illa terrifica quatientem replicantemque, pluribus tandem ictibus ad faxum alliso capite confecerit, atque ita vere fortitudinis coronam, et deorum illatus numero consecrationem etiam fuerit assecutus.

PIERIUS VALERIANUS AEGIDIO VITERPIENSI CARDINALI S. P. D.

IMpie me facturum existmo, nisi studiorum meorum, qualicumque esse possunt, rationem omnem ad te deferam, quem humanissimum semper eorundem moderatorem habui. Nam durissimis etiam temporibus, cum ea omnia de essent, quae unius cujusque ingenium ad labores invitare solent, rebusque saepius desperatis, non romam tantum, verum etiam ipsa literarum studia deserere solicitaerer, cumpraesertim essem non semel in officii societatem a Bannisio, qui de Maximiliano suo tam multa, tam honorifice praedicabat, invitatus, una tamen authoritas tua in causa fuit, cur non usque adeo animum desponderem: tu enim nunc hortando, nunc monendo: nunc opem auxiliumque tuum pollicendo, bono me semper animo esse jussisti. Neque per te stetit, dummodo aequiora fuissent, tempora, quin aeliquod studiis meis otium aliquando compararetur: quo uno ego gravitati set benevolentiae tuae praesidio sustentatus, angusta illa omnia ea constantia pertuli, quam in tot annos firmissimam perdurare, amici dubio procul omnes admirabantur. Quiem vero non confirmassent frequentissimae illae adhortationes tuae cum tanta me charitate complecterere? cum me non privatim modo, sed publice etiam commendares? Poterone ego umquam dememinisse praeclarissimae illius concionis tuae, quam frequentissimo totiusne urbis an orbis dicam, consessu, tantae vir authoritatis haebuisti, ubi cum e re nata quaedam aetatis nostrae lumina laudibus in coelum extulisses, quae tua de me quoque specula, quae praedicatio fuerit, Roma (scimus quanta huic nomini vis) tunc novit universa: in quo icet illa pietati ergate meae permiseris, non quod merita postularent mea, id tamen de me judicium testimoniumque tuum multarum inde vigilarum incitamentum fuit? Hinc factum, ut lucubrationes aliquot alias, tum inprimis AEgyptiaca illa commentaria de rerum significationibus, tot annorum vigilias, tot dierum atque noctium sudores, tot in reconditissimis rebus eruendis lucique dandis conatus, in eam demum speciem informarim, ut conspici nullo jam meo, quamvis maxime verecundi, rubore posse confidam. Quod vero in hujusmodi negotio absolvendo reliquum est, cum universum opus insignire nunc speciosis literatorum hominum nominibus constituerim: argumentaque ipsa partiri ne uno continenter libro complexa, odiosum ob rerum multitudinem volumen efficiant, amicos mihi quosdam designavi, quorum hortatu modo hoc modo illud a me conscriptum esset (nosti hoc [gap: Greek word(s)] ) id enim maxime commodum visum est, quod ambitioni praetexerem amicorum scilicet impulsu me tam multa elabor asse; quando hodie id plurimum vitio verti video, quod laboriosa quis ac difficiliae aggredi ausus sit, quod honestam industriam turpi otio praetulerit. Inter hos autem eorum inprimis rationem mihi habendam proposui, qui mihi talia meditanti suffragati sunt: cumque tu omnium maxime non modo album adjeceris calculum, sed author pene fueris, ne incho atum hoc opus olim abjiceretur, mihi praecipue


page 202, image: bs202

delectus es, cujus nominis lucubrationum hujusmodi partem nuncuparem. Quod si meum hoc institutum non aspernatus fueris, fac ex te sciam, quod pracipue animal tibi velis inscribi. Putes vero invitatum te ad Corytianas coenas, in quibus discumbent tecum Bembus, Sadoletus, Sanazarius, et plerique alii, quos a te summo opere diligi, et a quibus te plurimi fieri non ignoro: ubi tamen id tantum honoris extra ordinem tibi habendum sit, ut ejus animalis, quod tibi apponi jusseris, ferculum accipias. Obsecro vero te, pro summo meo erga te cultu et incomparabili observantia, ne aliter huc de scendere dedigneris, quam vocatus olim ad Elegiacam Amorum meorum coenam conferre te non erubuisti, et meam hanc qualemcumquegrati animi declarationem eo vultu suscipias, quo me ad exhibendum hujusmodi munus totiens accendere consuesti.

AEGIDIUS. CARDINALIS PIERIO VALERIANO SUO. S. P. D.

QUantum me commoverint literae tua, suavissime mortalium Pieri, ut sine incredibili voluptate cogitare, ita verbis satis assequi numquam possem. Nam tametsi antiqua illa amicitia nostra, omnia quae ab amicissimo expectari possunt, ab humanissimo isto ingenio tuo mihi expectanda esse pollicebatur, non erat tamen ut unquam aut praecipue hoc tempore, divinis illis tuis lucubrationibus, tot hujus aetatis luminibus, posse me hominem admodum tenuem et obscurum inseri, sperare auderem, Sed ut nihil infelicius quam in mala ingenia incidere, ita nihil felicius, quam in bona. Mentis enim istius bonitas fecit, ut nec hujus temporis absentia diuturna obfuerit, nec mea superiorum temporum negligentia, nec culpam forte aptius dixerim, et peccatum. Dicis enim, cum laborares rebus parum secundis, minus arridente fortuna; praesepe te a me fuisse in bonam spem erectum et ad melius sperandum confirmatum. Disperea, si quid unquam occurrit mihi in universavita, unde plus angar, erubescam, doleam, quam quod solis verbis isto tunc officio functus sum, cujus ego rei cum recordor (recordor autem frequentissime) non modo facti, aut infecti potius me poenitet, verum etiam mei supra quam cogitare quis posset, et piget, et pudet. Quod vero et boni consulueris, et bene merentissimis istis clarissimisque viris annumerari me statueris, facis, ut cum jure illi quidem haec a te recipiant, unus ego, cui nullo ista a jure tribuantur, gravissimo obstringar aere alieno, quo quidem non sum in contrahendo promptior, quam futurus sim, si unquam dabitur, in solvendo. Animal mihi peculiare est coenis ineptum Ciconia, ubique non obscurum exemplum pietatis, non ab Aristotele et sensilium studiosis modo memoriae proditum, verum a Theologia arcanae Hebraeorum tum culta, tum divinius honoribus venerata. In arcanis enim eum habet locum ea avis, ut nihil possit aut reperiri sacratius, aut divinis excogitari. Poteris, si videbitur, avem ut in hominibus pascendis ineptam, ita in alendis parentibus laudatam commendare. Quod si id minus ad rem, quam tibi proposuisti facit, dici posset, quando Ciconiam ad dapes ferre non est, Columbam similem afferri licere. Sed jam Sus non ulterius Minervam. Ego non ad Corytianas coenas, ubi quandoque quasi digladiatum pugna plus quam Centaurea sed velut in arcanum Corytium specum, qui, ut Pomponii verbis ut ar, mirificus et pulcher, ac paulo post totus augustus et fere sacer, habitarique a Diis et dignus et creditus. Nam si datores [gap: Greek word(s)] Dii, quis neget antrum Musae tuae a Diis inhabitari, qui eodem tempore AEgypti gloriam instauras, quo Turca vertit! simulque illa sensit inde malum daemonem militiam delentem, tyrannide prementem, signa, statuas, marmora, et quicquid antiqui splendoris erat, diripientem. Hinc te Diis comitibus non caementa, non saxa, non vanas pyramides, sed sapientiae veteris, sed divinae eruditionis, sed arcanarum sacrarumque literarum sepulta monumenta reponere, ignota mortalibus arcana instaurare, lucem canae doctrinae, quam a Graecis abesse audivit Solon, post tot secula ab inferis revocare. O felicem AEgyptum: longe quidem illa felicior a te facta est cum cecidit, quam cum staret: illa enim humi sita a Selymo Turcarum principe occupari potuit: haec, ut sapiens Ciconae altum in coelo nidum struens, in avum tuta vivet sempiternum. Vale. Roma M. D. XXV. VII. Id. Aprilis.



page 203, image: bs203

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XVII. DE IIS QUAE CICONIAM, MEROPEM, CUCUPHAM, IBIN ET GRUEM SIGNIFICANTUR Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD AEDIGIUM VITERBIEN. CARD.

ECce tibi praestantissime vir, Ciconia illa tua pietaticultrix, Sacerdoti omnium pientissimo dedicata, quam tu scilicet, non reliquis tantum volucribus, verum et universo animantium generi solitus es anteponere: quippe quod adeo peculiaris et ingenita sit illi pietas, ut et ipsum humanum genus, in hujusmodi capienda adorea longo post se intervallo reliquisse videatur. Hinc non in AEgyptiacis tantum hieroglyphicis sculpta, verum etiam in Romanorum principum numis summo cultu causa reperitur.

PIETAS. CAP. I.

[note: Hadriani numi.] VIdere enim est eam passim in Hadrianim numis, inscriptione etiam adjecta; PIETAS AUGUSTA. Significabat haec hominem erga parentes pium et verae charitatis officiis insignem: quippe quae parentes nunquam deserat, senectutem eorum curans, non modo senescentium, sed quotiescunque opus est, ut alantur, opera liberorum. Alites enim hae nec patrem, nec matrem errare huc et illuc cibi causa patiuntur, sed operam dant, ut in cubili maneant, et eorum labore pascantur, quos ipsi genuerunt, educaruntque. Unde pientissimum illud [gap: Greek word(s)] usurpatum in adagiis. Et antiquissima [note: Lex Pelargica.] lex Pelargica, honore nominis his avibus habito, de parentibus, ut ita dicamus, renutricandis. Sed quas nos, rogo, mortalium aut naturae ipsius leges curiosius vestigemus, cum in sacris literis, post tria illa de divino cultu praecepta in Decalogo contenta, primum rerum humanarum decrementum a summo Deo sit, Parentes venerari? quae doctrina apud Hebraeos primu pupularibus literis mandata est, ut omnibus esset in proptu fugiendorum expetendorumque notitia. Identidem vero nos admonent divinae literae, ut si diuturniore vit afrui cupimus, et patrem et matrem cum primis honore prosequamur. Unde senariolus ille dictitatus in scholis:

[note: Lead. A.] [gap: Greek word(s)]
Diu vives, senectam si parentum nutrias.

Quam sententiam Homerus ita sibi surripuit:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
Et quoniam charis nunquam genitoribus aequum.
Reddidit officium, immatura est morte peremptus.

Caeterum Athenienses eos tantum filios huic legi addictos voluerunt, qui vel disciplinis, vel honestis artibus fuissent a parentibus instituti: qui vero negligenter educati essent, nihil eos parentibus debere. [note: Historia de puero male. instituto.] In hanc sententiam Boetius historiam recitat minime contemnendam, libro de Institutione scholastica, de eo, qui male a patre institutus, cum post multa et enormia scelera per patris indulgentiam perpetrata, traheretur ad curcem, accersito ad se patre, quasi pietatis officio venia actae per flagitia vitae petiturus, dum osculu se ferre simulat, ei nasum dentibus amputavit: memorabili nimiru omnibus exemplo futurus, educationem esse, quae uniuscujusque vitam instituat, et sive boni, sive mali evaserimus, uni illi acceptum ferre nos debere. Neque objiciat quis ingenium unicuique suum in utero matris ipsius attributum, cum vel in brutis animalibus Lycurgus, concione super liberorum institutione rationeque legum ferendaru habita, ostenderit ex duobus catulis, quos ab ejusdem matris uberibus subductos, in sylvis alterum, in culina alterum educandos curaverat, ubi aliquantulu adolevissent,


page 204, image: bs204

[note: Horat. epis. 3. lib. 3.] in media concione simul emissos, ad patinam hunc in medio positam, ad Ieporem illum, qui statim emissus erat, insequendum accurrisse: atque hoc illud est, quod apud Horatium legimus:

--- Venaticus ex quo
Tempore Cervinam pellem latravit in aula.
Milit at in sylvis catulus.

[note: In senes impietas.] At quanto magis honorandum est ingenium Ciconiae, eo magis damnandum est humanum genus cum satis olim celebres civitates eo impietatis ferantur irrupisse, ut senes quicumque sexagesimum aetatis annum excessissent, de ponte in subjectum profluentem dejicerentur; aut, si fabula est, tam perdito fuisse quemquam ingenio, qui rem usque adeo abominandam commentari sit ausus. Ut cumque, fabula inde causam cepit, quod aliquando senes ejus aetatis Romae in Senatu ad ferenda suffragia [note: Festus Pompeius ex Sisinnio Capitone. Eras. Chil. cent. 5. proberb. 37.] non admitterentur. In Comitia vero per pontem, qui colliculos duos jungeret, transitus erat: qui vero prohiberentur eo accedere Depontani appellabantur. Sed ut manifestas Fabulas, bona Festi et Erasmi venia, omittamus; alii lege longe iniquiori sanxerunt, ea aetate senes mortis inter se certamen inire, ut inutilis, quod illi censebant, aetas facesseret, victusque necessaria et juvenibus, et adultis viris largius suppeterent, quod moris in Julide Cô insulae urbe Menander fuifle notat, ut apud Stephanum legitur. Menadri vero versus qui superant, ita legi debent:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
Lex pulchra Ceae civitatis, Phania,
Cui laeta non est vita, ne tristis siet,
Ferro jubentur praesecare incommoda.

Ultimum hoc, quae legis sanctio est, apud Stephanum non habetur: sed ex historia omnino subjungendum.

IMPIETATI PRAELATA PIETAS. CAP. II.

[gap: illustration]

[note: Auctor. Suidas. AEgyptioru documentu memorabi le.] IN piscium Commentario, cum Hippopotami significata recenseremus, memorabile illud AEgytiorum documentum recitavimus, quo illi scepta regia in summa parte Ciconiae capitibus insignita faciebant, fluvialis Equi ungulis in imum appensis: ex eo invenere volentes, amplexandam, colendam, suspiciendamque esse pietatem pratumque animum ingrato praeferendum: impietatem vero, cujus hieroglyphicum est Hippopotamus, pessundandam. Amphibium enim animal hoc patrem solet de matris coitu, quem affectat, male multare. Id sceptri in ahenea Bembi tabula ita habetur.

DE MEROPE. CAP. III.

[note: Lib. de natur. anim.] SUnt qui Meropem etiam in hoc statuant significato, cui pietatem eandem in parentes Aristoteles attribuerit. Eam AElianus omnino in Ciconiarum genere posuit, esseque in parentes ea nutricandi pietate, ut eorum senium haudquaquam operiatur, quibus pientissimam educandi curam impendat, sed quamprimum volare coeperit, sponte animum ad necessaria parentibus subministranda [note: Meropis figura.] convertat: quapropter eam avium justissimam appellavit. Figuram ejus apud Simeonem quendam Antiochenum, qui multa de animalium vi medicam conscripsit, ita traditam inveni. Meropi animali volatili petus esse accipitrinum, ventrem albicare, tergum et apicem auro similes, genas candidas, rostrum magnum, indeque nomen consecutam, quod proclivis admodum sit ad contrahendam cum humano genere amicitiam. Homines enim [gap: Greek word(s)] appellare praecipue Homericum est. Sunt qui Genagrenam eam vocent. Id vero insigne est in ejus ingenio, ut paritura huc et illuc transmigret identidem, ut ita sallat, neque facile partus ejus deprehendi possit. Verum enim vero diversum hoc Merops habet a Ciconia, quod cunabula in terra facit, corporis gravitate sublime petere prohibita, in specu itaque nidificat, sex pedum defossa altitudine: quod et de Cassita fabulose perhibetur: At Ciconia nidum in altissimarum abietum verticibus ponere comperitur, quamvis quonam e loco vinirent, quove se referrent Plinianis adhuc temporibus incompertu erat. Sed


page 205, image: bs205

quantum ad regium illud sceptrum pertinet, Plutarchus hoc de Greu sentire videtur, opusculo cui titulus: Quaenam sint prudentiora animalia, terrestria an aquatica. Gruem enim facit fluviali Equo oppositam, ea qua de superius causa dictum est.

DE CUCUPHA. CAP. IV.

PHilippus ille, qui fragmenta quaedam ex hieroglyphico literarum AEgyptiarum interprete, cui Horapollinem nomen faciunt, satis curiose colligit, et Graeco sermone scripta posteritati commendavit, Cucupham quandam nominat in hujusmodi pietatis significatum. Nomen mihi, ut ingenue fatear, nondum cognitum vocabuli novitate sive potius ea Cicuma sit, quae et ipsa parentum curam suscipit, et a Latinis inter Ciconiarum genera recensetur. Sedenim, in his facile sum iis, qui certiora compererint, acquieturus.

GRATUS ANIMUS. CAP. V.

[gap: illustration]

[note: Cucuphae in genitorem pietas.] SEd utcumque, gratum animum is per ejus alitis hieroglyphicum significari dicit apud AEgyptios: propterea quod unum hoc animal (ita enim illic habetur) ante alia omnia genitoribus senio confectis eodem modo gratiam rependit, quo ales ipsa fuerit educata: in eodem enim loco ubi fuerit a parentibus enutri ra, eis nidum parat, pennas vellicat inutiles, eoque cibum impor tat ( [gap: Greek word(s)] enim in manuscriptis codicibus antiquis, non [gap: Greek word(s)] legitur) idque quoad resumptis pennis ipsi ipsi sibi sufficere queant. Atque haec est, quam ait in sacris sceptris praerogativam habere. Apud Suidam in Reciconiandi proverbio, ut novo vocabulo [note: seciconiare] verbi Graeci proprietatem explicemus, nimirum legere est, in ejusmodi sceptris [gap: Greek word(s)] adsculpi, quae dubio procul Ciconia est. Atque ego animadverti quibusdam in numis hujusmodi sceptri speciem Ciconiae capite insignem esse.

VERNUM TEMPUS. CAP. VI

HAbetur et tepidi temporis hieroglyphicum Ciconia: quippe quae adveniente hyeme in tepidiores regiones transmigrat, verno vero tempore nos invisit: quare Petronius eam felici compositione [note: Exulyems.] Exulyemem vocavit. Hinc in aestatis pictura Ciconiam nonnulli addidere, quando constat eam ex erraticis avibus adventum esse.

[note: Platani folium gestans Ciconia, quid.] UNIMENTUM AB INSIDIIS. CAP. VII.

[gap: illustration]

INvenio et munimentum ab insidiis atque veneficiis, per Ciconiam platani folium gestantem significari: ea siquidem hujusmodi folio nidis imposito, editis ovis ea ab Noctuarum injuria defendit. Compertum enim est, si Noctua ea contigerit, fascinari: incubationem quippe omnem, ac si ova essent subventanea, irritam fieri, quod observavit AElianus. Novit vero Ciconia amuletum id, ut eo non accedat Noctua, ubi platani folium fuerit. Quid enim commune esse potest aliti lethali, cum a bore geniali? Vel eam inesse solio vim dicemus, ut ab ejusmo difacisnatione valeat ova liberare.



page 206, image: bs206

MEDICINA. CAP. VIII.

[note: Quinetiam origani substratu serpentes fugantur. Dios. c. lib. 3. cap. 28. Augurium Attilae.] QUod si Ciconiam ore tenentem origani ramusculum quis figuravit, hieroglyphico eo medicinam sibi comparatam indicabit: nam ejus herbae pastione Ciconiae stomachi fastidium levant,

VIGILIAE SPECULATIONESQUE. CAP. IX.

INaugurali disciplina, Ciconiae vigiliarum custodumque urbium signa perbibentur, propterea quod aedium fastigia et acroteria plurimum inhabitant. Hinc augurium Attilae dederunt, futurum ut Aquilejam, quam per triennium obsederat, multisque oppugnationibus attriverat, expugnaturus esset: visae siquidem Ciconiae uno impetu ex urbe migrare, foetusque suos sublatos rostris per rura soras asportare, unde ille urbem evestigio perituram praesagivit, ostensoque militibus augurio, expugnatione perquam propere parata, voti compos evasit. Et si parva ponere cum magnis licet, Patavii sub Ezelini dura dominatione, cum injecta esset Jordano Bonzio, viro strenuo tyrannicidii concepti calumnia, ob quam is damnatus est, domusque ejus disjecta, et a fundamentis eversa, observatum est paucis ante diebus Ciconiam, quae in summa illarum aedium turri nidum struxerat, paulatim nidum ipsum avellere coepisse, moxque eum in Manfredi Cuticelli turrim transtulisse, ibique ova posuisse, quod casu factum credere difficillimum est.

MILITARIS DISCIPLINA. CAP. X.

[gap: illustration]

Est et militiae hieroglyphicum Ciconia, in ea siquidem [note: Ciconiarum disciplina.] frequenter illud agitatur, qua quis ratione locum ponendis castris praecipiat, vel si major ingruat vis, quo pacto motis castris hostem fallat. Compertum vero est hujus generis alitis magno numero certo congregari loco, ex omnique provincia omnes in unum cogi, ut nulla sui generis relinquatur cui liberum sequi fuerit: idque praedicta velut die: et sive discedant, sive adveniant, etiam observantes fallunt, quod nocturnis utrumque temporibus aggrediuntur. Quid quod et concilia inter se in concionis mores agitare eas observatum est? ut in Come Pithonis patentibus Asiae campis congregatae inter se commurmurant: tamque severe disciplinam hanc exercent, ut eam quae novissime advenerit, lacerent, atque in caeteris negligentiae castigatae admonitis, castra subito volatu movent, et unanimi profectione commeant.

HOSTIS PROFLIGATUS. CAP. XI.

PRimum vero illud optimi est Imperatoris munus, ut hostes longe a patriis sedibus summoveat. Serpentem loco suo belli et ingruentis calamitatis esse signum, multis ostendimus argumentis: atqui [note: Thessalorum lex.] nullum animal contra Serpentis acrius, neque assidue magis dimicat, quam Ciconia: quare honos illi Serpentium exitio habitus, capita leque fuit plerisque gentibus, si quis Ciconiam occidisset, poena eadem legibus statuta, quae homicidis. Quod Thessalos religiose admodum observasse tradit Plinius, et plerique alii. Et apud Stephanum de urbibus legas, [gap: Greek word(s)] . Id quod notatum volui, ne quis [gap: Greek word(s)] lageret, ut in vulgatis habetur exemplaribus. Unde forte factum, ut dum illi utili hac de causa parcitur, prohibitum sit eam mensis inferre: [note: Ciconiae in epulis datae.] non aliter quam Bovem olim occidere atque civem, eidem subjiciebatur supplicio. Sed veluti neque Bovi perpetua fuit immunitas, ita Ciconiae in culinam et ipsae raptae, in quo tamen hoc illi accessit honoris, ut cum delicati alii cibi plurimum ab hoc, vel illo ganeone privatim conquisiti laudatique


page 207, image: bs207

fuerint, una Ciconia edicto Praetorio epulis inferri meruit, de quo Flaccus in Galonii gulam, qui acipenserem tantum approbabat, ita scripsit:

[note: In Serm. lib. 2. Sat. 2.] --- Quid tum Rhombos minus aequora alebant,
Tutus erat Rhombus, tutoque Ciconia nido,
Donec vos auter docuit praetorius.

Nam Ruffus quidam vir praetorius, ut apud Porphyrionem legimus, quidam Acellium dicunt, instituit, ut Ciconiarum pulli manderentur: isque mox repulsam in Praetura passus, hujusmodi scazonte procissus est:

Ciconiarum Ruffus iste conditer.
Hic et duobus elegantior Plancis,
Suffragiorum puncta non tulit septem:
Ciconiarum populus ultus est mortem.

Cornelius Nepos, qui principatu Augusti obiit, cum scriberet de saginandis alitibus, Turdosque paulo ante coepos saginari monuisset, addidit: Ciconias magis placere quam Grues, quamvis longe secus humanum mox palatum indicavit: nam Grues inter primas, Jovii etiam nostri judicio, commendantur.

IRRISIO. CAP. XII.

PRAETEREUNDUS non est Persianus locus, per quam Ciconiam illusionis et suggillationis signum haberi discimus, ubi dicit:

Olane, a tergo quam nulla Ciconia pinsit.

Ad id scilicet respiciens, quod petulciores homines cum quempiam ludibriis incessere aggrediuntur, soleant digitis in unum adstrictis exporrectisque, quasi Ciconiani rostri speciem reddentes, identidem pinsando abeuntes eludere: qui mos in Principum aulis frequentissimus.

DEUS. CAP. XIII.

[note: Ciconia et Crocodilus elingues.] ADDEMUS et illud, posse etiam hieroglyphico Dei Ciconiam ea ratione figurari, quod his alitibus non inesse linguam observatum, ideoque earum vocem murmurationi potius esse similem, quam clangori. Nam et Crocodilum ea de causa Dei simulachrum AEgyptii statuebant, de quo suo dictum Commentario: elinguis enim omnino est Crocodilus, idque tam significat Deum tacito omnia silentio perficere, quam non debere nos super eo loqui, quem nulla queat humani vis ingenii satis admirari.

ANIMUS DIVINIS INTENTUS. CAP. XIV.

NEQUE vero minori observatione dignum illud, quod purum animum, supra terrenas faeces elatum, et divinarum tantum rerum meditationi deditum, per Ciconiam hieroglyphice significant sacrae etiam nostrorum literae. Fastigia enim apicesque rerum semper quaeritat Ciconia, [note: Psalmo 103.] quippe Hebraicam sequuntur lectionem apud Psalmographum, quod vulgo legitur: Herodii domus dux eorum, ii reddunt, Ciconiae domicilium abies praebent: vel, Ciconia nidum suum ponit in abiete, arbore scilicet supra reliquas verticem attollente. Quod quidem ex Hebraeorum disciplinis memini, te Pater amplissime, pro concionibus deciamitare: ni dos scilicet ejus alitis in excelsissimis abietibus positos ostendentem, multa super ea ex undecimo Levitici capite octavo apud Hieremiam, quinto apud Zachariam, et tertio supra centesimum Psalmo memorantem: praecipue vero trigesimo nono Jobis locum declarantem, qui, non intellectus, longe alienum habeat sensum, quam plerique interpretes opinati sunt. Quaedam enim ibi enumerantur animantes, praecipue autem aves, in quibus multa, in primisque manifesta atque clarissima apparet providentia, inter quas Kasida ista tua est, quam nostram esse Ciconiam (id enim recte memini) contendebas, de qua dictum a Jobe: Num illa relinquit humi ova sua, quae ut pulvis excalfaciat, pes opprimat, fera calcet? Quem locum interpres tuus enarrans, ait nequaquam ita esse, sed Kasidam avem ut clementissimam, ita et prudentissimam, eminentissimis in speculis arboribusque montiumve aut aedificiorum apicibus nidificare, humo humilibusve locis minime credere animalium accessum, omnesque fortunae casus inaccessae altitudinis altissimo consilio cavere: quamvis Latinus interpres, ova eam humi relinquere tradiderit. Velle vero Theologos, quos enumerabas, multa inesse Ciconiae divina lumina, omnium supremum, quo maxime dando clemens appareat


page 208, image: bs208

Deus. Nasci praeterea plerasque, imo innumerabiles animas tantae lucis fastigio ineptas, raras admodum aptas: propterea quod corpore mortali obtectae sunt, cujus si quando obliviscantur, gradum illum eminentissimum, ut astrum proprium, semper ante oculos habiturae sunt, ita ut nidum illum antiquum agnosant, quaeque inferiora illo sunt, contemnant, et aspernentur.

VOLUPTATUM ET MALORUM AFFECTUUM DISSIPATIO, CAP. XV.

[gap: illustration]

[note: Ciconiae bellum cum Serpentibus, quid.] HAbet et hoc Ciconia commune cum superis, quod, ut dicebamus, bellum illi assidue cum Serpentibus est: quod quidem animantium genus ita prorsus terrestre est, ut humi repat, humi semper vel adhaerescat, vel in abdi tissimas se terrae latebras occultet. Ita animus qui mortalium delicias aversetur, terrenosque affectus humi propemodum obvolutos longe summoveat, et penitus amoliatur, per hieroglyphicum hujus alitis, quae Serpentem dilaceret, apte significabitur. Serpentem vero inter alia significata petulciorum voluptatum, molliumque illecebrarum symbolum esse, plerisque locis toto hoc opere declaratum est, suo vero Commentario plenissime.

ANIMUS AD HUMILIA DEJECTUS. CAP. XVI.

AD hunc itaque modum Ciconiae nidulantur: sed si super ea unquam mentio sit, quod humi ova deponat, alterius significati gratia confictum, quasi rem ab ingenio suo alienissimam aggrediatur: eritque Ciconiae humi ova deponentis hieroglyphicum, animus ad humilia dejectus. Aliqua est omnino anima talis, atque utinam non innumerabiles hujusmodi reperirentur, quae, licet totae in res divinas vergant, totae assurgant, totae humanas res contemnant, totae divinis aspirent, quadam tamen vulgarium animarum labe contagioneque fit, ut cum aliis mortalibus versentur eorumque [note: A. Gellius lib. 2. c. 29.] curas inanissimas in necessariis parandis, in periculis vitandis, in familia, domo, agris, honoribus, aliisque id genus sexcentis procurandis, imitentur. Atque ita avis coeli gratia nata, dum ad humana serpit, humi ova collocare dicta sit, et a sanctissimis naturae suae institutis aberrare. Memini vero et illud disputasse te, Latinorum aliquot per Kasidam, Cassitam, interpretatos, fabuloseque Gellium fabulam commentum de nidificatione in agris et in segetibus, sed eum apologum, non historiam scripsisse: dicebasque Latinos nostros, una cum Graecis, quippe qui sint ad divinos sonos soli barbari, cum sacris literis careant, aspirationem gravem in C literam mutare solitos, et pro filio Noa, Ham, scriptitare Cham: pro Ahab, Achab: pro Ohozia, Ochozia. Et Blondum, in asportando D. Marei corpore suum tergis operto, exclamatum scribere, Cancir, Cancir, abiis qui Alexandriae custodes erant, cum Hazîr Arabum lingua enunciassent, quae vox Suem sonat: esse vero Arabum linguam Hebraeorum linguae non ab similem, et hos, et illos aeque suillam abominari, manifestum est. [note: Affinitas linguae Arabica et Hebraeae.] Qui quidem error a quodam nostri temporis novo interprete, omnibus divinarum institutionum et historiae tam veteris quam novae libris, supra quam dici possit, auctus est. Sed haec alii viderint. Nos quae ad alitis significata spectare videbantur, quaeque ad rem ipsam attinerent, ita ut vides, qua potuimus cura, collegimus:

Ne tua dicta vagis nequicquam credita ventis,
Effluxisse meo forte putes animo.

Haec demum est illa Ciconia quam per literas apponi tibi jusseras, Pater sapientissime: insipida illa quidem futura, nisi aromatibus ex Arabia illa tua petitis, largeque superfusis, commendationem aliquam acquisierit. Sed jam reliqua hujus generis aggrediamur.



page 209, image: bs209

DE IBI. CAP. XVII.

DE Ibi nunc dicere consentaneum est, quae quidem omnino est Ciconiae species, excelsa ea quidem, rigidis cruribus, procero rostro, multo tamen alia quam nostra. Atque eaedem in AEgypto duplici genere distinguuntur: sunt enim aliae candidae, aliae nigrae. Candidae apud Pelusium tantum non sunt, cum in reliqua tota AEgypto habeantur: ideo vero candidae appellatae, quia capite sunt et collo pene candido, reliquo tamen corpore nigricante. Nigrae contra apud Pelusium tantum, in caetera AEgypto nullae. Sunt vero hae nigrae totae cruribus gruinis, rostro maxima ex parte adunco. Sed quae candidae dicuntur, pedibus sunt humanis prope similibus, et graciliori capite.

AEGYPTUS. CAP. XVIII.

[note: Q. et C. Marii numus.] Quae quidem geminae species in AEgypto tantum repertae, argumentum dedêre, ut Ibes geminae pro AEgypto ipsa figurarentur: utpote quae ei tantum regioni familiares et propriae essent. Eas in hujusmodi significatum passim in obeliscis videas. In numis vero Q. et C. Mari, observavimus Ibes Elephanto adhibito: earum quippe regionum hieroglyphica, quas ipsi ditioni Romanae subjecissent, aut in quibus aeternae memoriae aliquid dignum effecissent. Sunt vero aves hae ita AEgypti propriae, ut extra eam regionem vivere non possint, asportataeque ocyssime moriantur. Est alia ratio, cur AEgyptum hieroglyphice significarent Ibes: nempe cum ea regio Delton, a [?] Graecae literae [note: AEgyptus Delton dicta.] figurae nuncuparetur, eam cum Ibibus similitudinem habet, quod alites hae literam eam incessu pedum, interstitio ad aequales trianguli lineas diducto, figurare videantur, idemque rostrum patefactum signat: [gap: Greek word(s)] .

COR. CAP. XIX.

[note: Ibis pondus.] QUoniam vero Ibis Mercurio in primis dedicata erat, qui totius cordis et sermocinationis dominus habebatur, ales ea cordis hieroglyphicum proponebatur: nam et alibi cor in thuribulo positum, AEgypti habere significatum ostendimus. Verum alia ibi ratio. Quod vero ad Ibin pertinet, avis ea simulac nata est, si perpendatur, duas aeque drachmas ponderat, Plutarcho referente: quod utique pondus est par cordi nuper nati pueruli, [gap: Greek word(s)] . Medici vero causam aliam adducunt: quia scilicet suapte natura Ibes cordi mirifice conferant, de quo apud eos locupletius. Sedenim super hoc in Accipitre plura.

SALUBRITAS. CAP. XX.

[gap: illustration]

[note: Cur Ibes salutis simulacrum. Nempe clystere.] EAdem, quia medicamenti genus quod in maximo ad salubritatem usu est, commonstravit, rostri aduncitate per eam partem se proluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre, et in primis necessarium est, eo illa gestu figurata, salubritatis apud AEgyptios hieroglyphicum fuit. Eo autem praesentaneo remedio cum vulgo uterentur AEgyptii, evenit, ut postquam ejus utilitas universo terrarum orbi communicata est, dictitatum sit, in AEgypto omnes esse Medicos: quod ab Homero sumptum multi postea usurparunt. Accessit huc ciborum abstinentia, succorum herbarumque non incuriosa cognitio, de quibus licet alii multa, plurima tamen AEgyptii deprehendere, institutumque apud eos, ut singulorum morborum singuli essent medici: unde Medicorum illic coaluerit multitudo. Alii


page 210, image: bs210

eam afferunt causam, cur Ibes salutis simulachrum essent, quod ex Arabia in AEgyptum volent alatae Serpens, quibuscum Ibes certamen ineunt, AEgyptiosque ab earum injuria defendunt. Earum vero Serpentium alae minime [note: Al quantum tamen suspecta.] pennatae perhibentur, sed Vespertilionum alis perquam similes, glabra subtilique membrana quadam insignes. Nota est historia, quemadmodum Moses florente jam aetate, ut Josephus memoriae prodidit, AEgyptiorum copiis adversus AEthiopas hostes infestissimos profecturis, dux a Pharaone, ita oraculo praemonente, electus, quia is per loca magna vi Serpentum occupata ducturus erat, vim Ibidum ingentem papyraceis instrumentis in arcarum speciem contextis incluserit, incolumemque ita exercitum earum alitum ope praesidioque ad hostes traxerit.

[gap: illustration]

MALUM EX BONIS INITIIS SUBSECUTUM. CAP. XXI.

[gap: illustration]

PErniciem aliquam ex institutis optimis sanoque consilio subsecutam, AEgyptii significare si voluissent, Ibin et Basiliscum facere consueverunt: siquidem ex Ibidis [note: Ortus Basilisci.] ovo Basiliscum nasci plerique veterum tradiderunt. Causamque insuper eam Philosophi afferunt, quod avis ea multivora sit, et Serpentum venenatorumque genus omne abliguriat, quorum virulenta putredine ova ipsa praedita, animal id perniciosum efficiant. AEgyptii sane cum Ibin alioquin egregie colant, ova tamen ejus ne quid tale progeneretur, inventa frangunt.

INEFFICACIA VOTI. CAP. XXII.

[gap: illustration]

DEsidem ac adeo enervatum hominem, ut nulla in re sibi sufficere possit, frustraque omnia tentet et aggrediatur, neque ullius rei compos per summam ignaviam evadat, hieroglyphice significare si vellent, Crocodilum Ibidis pennam in capite gestantem effingebant: compertum enim est, animal id ad rapinam et impetum alioqui promptissimum, si penna Ibidis demulceatur, ita obtorpescere ac debilitari, ut immobilis reddatur, omnem pristinae rapacitatis violentiam obliviscatur, tamquam aliqua fascinatione sit repente d[?]tatus. Quinetiam Serpentum genus omne redd[?]mmobi[?] penna hujusmodi ipsis injecta, ex Democrito tradit Florentinus libro de re rustica.

VOCALIS PRIMA. CAP. XXIII.

ERat et Ibis avis primae literae symbolum: siquidem Plutarchus ait Mercurium, qui primus literas AEgyptiis communicavit, Ibin primam esse literam voluisse. Sedenim ipsa quoque literarum elementa non apud AEgyptios tantum, sed etiam apud Graecos Romanosque hieroglyphicum aliquid habuere: ut, A indicium erat absolutionis, C condemnationis, N vero et L, comperendinationis, per quam non liquere significabant. Universi enim judices, ut Pedianus ait, in cistam tabellas simul conjiciebant suas, singularibus literis signatas. Interdum etiam sententiam suam cur quis damnaret, aut cur absolveret, perscribere consuerant.



page 211, image: bs211

DE DAGNIDE CAP. XXIV.

INter AEgypti aves celebris est Dagnis, ab infesta mordacitate ita nuncupata: [gap: Greek word(s)] enim mordeo est.

EBRIETAS. CAP. XXV.

PEr eam supra coronam aliquam statutam, ebrietas significabatur: eas enim volucres AEgyptii in symposiis, quibus redimiti essent coronis advincire soliti sunt, ut assidue morsiunculis vellicando cantitandoque, potantes dormire non permitterent.

DE GRUE. CAP. XXVI.

GRuum significata inpostremis minime habenda sunt, quibus multa cum humana diligentia, recteque, regendae familiae ratione, communia sunt.

CUSTODIA. CAP. XXVII.

[gap: illustration]

[note: Vigilantia Gruum. Eudem Plin. lib. 10. c. 23. ad verbum.] SEd illud in primis referam, quod exercitus ducem ab hostium insidiis se custodientem significabant. Pro ponebant quippe Gruem vigilem, hoc est, lapillum pede sustinentem: illae enim excubias ordine suo tota nocte disponunt, lapillumque ideo prensant, ut lassatis somno decidens indiligentiam coarguat. Caeterae dormiunt capite supter alam condito, alternis pedibus insistentes. Philippus ille, qui brevissima Hori Apollinis lemmata in Graecam linguam traduxit, loco hoc [gap: Greek word(s)] , Romano vocabulo, tunc a Graecia cum imperio recepto, usus est. Harum alitum vigilantiam imitatus Alexander Macedo, si quando pervigilandum esset, ne somni violentia opprimeretur, vas aheneum prope thorum adsistebat, supra quod brachium exporrigebat, pillam, ut Ammianus Marcellinus ait, argenteam manu complexus, quae si quando ipse somno vinceretur, elapsa sonoro strepitu somnum abrumperet. Sedenim idem author Julianum Caesarem absque pila, vel instrumento alio, quotiens et quantum voluisset, evigilasse profitetur.

DEMOCRATIA. CAP. XXVIII.

[gap: illustration]

EX eo vero collegio, quod Grues celebrant inter se, nonnulli dicunt democratiam hieroglyphice significari: cum pluribus enim consultandum, si quid recte fecisse voluerimus, et felicem rebus nostris successum optaverimus. AEsymnio Megarensi honestissimo loco nato, dum super hoc consulta posceret, respondisse Apollinem Delphicum ait Pausanias, referret ad multos si gerere quid feliciter vellet: plurimorum enim sententiis auditis, facile est quod optimum sit discernere. Ea de causa Megarenses ne ullam interpretandi oraculi occasionem amit terent, vel quidpiam quod intelligi potuerit praeterirent, comitia ad heroum sepulcra habere deinceps [note: Numquam enim se segregant, sive cum volant, sive cum pascunt.] decrevere: nam plures esse mortuos manifestum. Sane quidem apud nostros, consensus unioque partium in eandem sententiam aut rem, Latino vocabulo formam ab ipsis Gruibus videtur accepisse, ut inde CONGRUERE, PRO CONVENIRE dicamus.



page 212, image: bs212

PRUDENTIA. CAP. XXIX.

[gap: illustration]

SI autem volantem Gruem cum lapillo pinxissent, hieroglyphicum id prudentiam significare dicebatur. Ex probatissimis enim autoribus didicimus Grues, dum in sublime volant, lapillum ideo gestare, ut lapsu illius explorent, supra terramne an mare volitent, quod intelligunt ex sono, ac proinde considendumne, an ulterius [note: Haec a Plinio, ubi superius.] procedendum sit. Maximus Tyrius causam aliam me morat lapilli assumendi. Nam quoniam in volatu fluitare videntur instarnavis, quam agitent impellantque undae, suae sibi consciae imbecilitatis, anteqam volatui se credant, lapillum rostro suscipere, quo unaquaeque ea rum, veluti firmamento vacillaturi volatus utatur, eam [note: Sed et apud Flinium d. c. 23. lib. 10. Nam Grues Graece [gap: Greek word(s)] .] que habeat salutis suae custodiam. Atque hoc est quod apud Solinum legas, Grues harenam devorare, sublatisque lapillis ad moderatam gravitatem saburrari. Quarum prudentiam cum Deucalion non ignoraret, eum a diluvii clade servatum ajunt Gruum beneficio: hunc enim Pausaniam ait ad supervolantium Gruum clangorem enatasse, atque ideo montem, in quem demum evasisset, Geranium, in harum alituum honorem, appellasse.

SUBLIMIUM RERUM INDAGATOR. CAP. XXX.

QUod si abque lapillo volantem Gruem figurassent, hominem sublimium indagatorem, et eorum [note: Prudentia Gruum maxima.] quae terra procul, et a materia remota sunt studiosum significari volebant. Ipsa enim praepes altissime volat, ut longe lateque speculetur. Quod si subsidere nubes infra despexerit, numquam ad terram se demittit, usque adeo tempestates, et ventorum procellarumque motus summo studio declinat: utpote quae sit quietis amantissima Si vero acciderit ut in tempestate aliqua deprensa sit, confestim ad terram se confert, atque humi potius quiescit. Quod si quam in alitem Plotinus hominem transmutari dixerit, qui absque sapientia sublimia tractaverit improbius, cum nullam ille speciem ponat sublimis hujus volatus, nempe Gruem ipsam, ex Plotini sententia commode pinxerimus.

PERSEVER ANTISSIMI MORES. CAP. XXXI.

PUlcherrimum et illud est, quod alii excogitarunt, hominem qui cum aetate mors minime commutaverit, sed eodem semper ingenio perseveraverit, per Gruis pennas indicare. Reliquarum enim avium pennae per aetates fere omnes mutantur, nigrescereque in senecta perspiciuntur, sed Gruum eodem semper colore perseverant.

ORDINIS OBSERVATOR. CAP. XXXII.

QUinetiam in moribus eadem propositi constantia consideratur, cum Grues in volatu ordinem pertinacissime servent. Quare Palamedes apud Philostratum, Vlyssi objicienti literas non ab eo sed a Gruibus inventas, respondet is Grues quidem, quod ad literas attinet, nihil adinvenisse, verum ad ordinem quemnumquam Vlysses servare didicisset, earum curam referri. Vlyssem enim ajunt, quotiens in bello aut Hectori, aut Sarpedoni, aut AEneae obviam fieret, ordinem deserere solitum, et ad imbecilliora declinasse.

LABORIS TOLERANTIA. CAP. XXXIII.

INdefatigatum vero laboribus hominem significantes, alas vel pedes Gruum in manibus ejus statuebant: ferunt siquidem non lassescere ullo labore, qui nervos ex alis aut cruribus Gruis habeat.

FERACITAS. CAP. XXXIV.

IN ostentis, Grus biceps feracitatis indicium est. Appion enim tradit, Oenaeo in Menide rerum domina bicipitem Gruem apparuisse, uberrimamque eo anno annonam in AEgypto fuisse. Ad


page 213, image: bs213

haec, avem sub alio Rege conspectam quatuor capitibus insignem, laetissimumque frugum omnium proventum subsecutum.

VER ET HYEMS. CAP. XXXV.

[gap: illustration]

[note: Grus ver aut hyemem nunciat.] Sunt qui per venientem Gruem, tempus vernum; per abeuntem, hyemem significari tradant: quandoquidem ea ales omnino est veris et hyemis nuncia, modo veniens, modo recedens: propterea quod calorem et frigus peregregie praesentiat. Itaque cum frigus ingruit, alte sublata vastum quid inclamat: cum vero clementius est nacta coelum, per intervalla vocem emittit, et taciturna propemodum allabitur: atque ita vel ex accessu, vel recessu, et ex earum voce, nunc veris, nunc hyemis admonemur.

DE MILVIO. CAP. XXXVI.

<