May 2005 Ruediger Niehl
Note: As CAMENA-texts, this full text has been orthographically standardized. This is an automatic process; where orthographical issues are discussed in this work, the point of discussion may not be recognizable in a few instances. In such cases please consult the page image to see the page image of the original. New TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


image: s0002


[Gap desc: illustration]


image: s0003

IOH. FRID. NOLTENII EINBECCENSIS DUCALIS SCHOLAE SCHENINGENSIS CONRECTORIS LEXICON LATINAE LINGVAE ANTIBARBARUM QUADRIPARTITUM CUM ADNEXA AD CALCEM RECENSIONE SCRIPTORUM LATINORUM CRITICA, ITERATA HAC EDITIONE SIC AB AUCTORE RECOGNITUM, EMENDATUM AC LOCUPLETATUM, UT NOVUM OPUS VIDERI POSSIT. ACCEDIT PRAEFATIO SUMME VENERABILIS ABBATIS MOSHEMII.

ERASMUS

Artes extenuantibus et dicentibus, non opus esse facundiâ, prudentissime respondit: Nec opus est barbarismis et soloecismis.

CUM PRIVILEGIO SACRAE CAESAREAE MAIESTATIS ET POLON. REGIS ET SAXON. ELECT. Lipsiae et Helmstadii APUD CHRISTIAN. FRIDERIC. WEYGAND. MDCCXLIV.


image: s0005

SERENISSIMO PRINCIPI AC DOMINO DOMINO CAROLO DUCI REGENTI BRUNSVICENSIUM AC LUNEBURGENSIUM DOMINO MEO LONGE INDULGENTISSIMO.


image: s0007

SERENISSIME DUX DOMINE CLEMENTISSIME,

QUEM ante hos quatuordecim annos SERENITATI TVAE, et reliquis eo tempore Patriae IVVENTUTIS PRINCIPIBUS devotissimo animi cultu inscripseram, multo auctior multoque emendatior atque omnino ad meliorem formam redactus ad TE unum nunc liber redit, postquam ex voluntate Dei sanctissima summo harum terrarum regimini singulares ac tanto dignas


image: s0008

fastigio virtutes TVAS hereditatis iure admotas laetamur esse, DUX SERENISSIME. Temeritatis crimine absolvere tunc quidem me poterat IMP. CAROLUS IV, a quo profecta est Aurea Bulla, quam vocant, lex illa Sacri Imperii fundamentalis, in cuius capite trigesimo Latinam linguam, cui ego nativum suum decus adserere libro hoc mihi videor, a septimo usque ad quartum decimum aetatis annum propter utilitatem et summam necessitatem maximorum S. R. I. Principum Filiis et Heredibus perfecte planeque discendam commendari atque adeo iniungi, iis adfirmaveram verbis, quae causae servirent nostrae, aditumque libro ad tantos Principes ablegato utcumque aperirent. At enim quo nunc patrono utar? aut quis tandem omnium pro me verba quaedam


image: s0009

amplius interponet sua? quum hoc locupletatum Syntagma nostrum ad SERENITATEM TVAM repetere pristinum iter haud verecundetur, tametsi negotia illa, quibus fasces TVI, DOMINE, hodie moderantur, graviora existimentur esse, quam ut ad ea, quae fori litterarii sunt, vacare magnopere possis. Nimirum bonae litterae, quae maximam partem Latini sermonis proprietate et elegantia exsplendescunt, et sine summorum Principum cura nequeunt diu salvae esse, pietati nostrae, quâ munusculum hoc litterarium denuo offero, ita favent, ut ipsae SERENITATEM TVAM ambire conentur, TIBI, DOMINE, factum hoc vehermenter excusent, meamque, cultoris sui, parum idonei illius quidem, at bene animati tamen, et voluntatis non nulla


image: s0010

inclinatione in earum praestantiam propendentis, omnino causam agant pro singulari illa fiducia, quâ in TE, DOMINE, feruntur, et quam ipse accendisti in iis, ex quo ruinosas quondam aedes illas, quibus hoc, quod me fovet, Athenaeum TVUM, ab ANNA SOPHIA, sanctâ Principe, FRIDERICI ULRICI Viduâ, conditum, ab AUGUSTO autem, Proavo TVO paterno, certis reditibus locupletatum, et tandem ab ANTONIO ULRICO, Proavo TVO materno, Laurentianis beneficiis auctum, continetur, TVO, DOMINE, clementissimo mandato magnisque sumptibus TVIS intuentur vestitutas, et quidem, quod omen accipiunt, ipso sacrae sundationis anno saeculari, qui fuit nuperus saeculi huius euntis trigesimus octavus. Quod ingens TVUM


image: s0011

beneficium ut ad caelum iustissimis tollunt laudibus; ita nunc, me quidem interprete, ut universam civitatem eruditam reaedificatae domûs huius suae habeant consciam, hâc occasione eas SERENITATI TVAE agunt gratias, quae devotissimum TIBI, DOMINE, arguere animi habitum queant, et cum curatis ac religiosis precibus pro TVA, DUX indulgentissime, TVAEque SERENISSIMAE CONIUGIS, et totius splendidissimae PROSAPIAE perenni felicitate coniunctae sunt. Unum est, quod ab incredibili benignitate ac gratia TVA mecum suppliciter precantur, ut faveas, DOMINE, eximio huic beneficio, quod in palaestram nostram litterariam contulisti, et eam porro propagandae solidioris doctrinae rationem habere ad exemplum


image: s0012

SERENISSIMORUM MAIORUM TVORUM clementissime velis, quae grata Deo, sapientiae omnis unico illi fonti, terrarum autem TV ARUM PRINCIPI HEREDI, ac reliquis FILIIS TVIS SERENISSIMIS, in spem ac solatium posteritatis divinâ favente gratiâ succrescentibus, gloriosa, civiumque ac Patriae commodis opportuna, et Scholarum denique ac iuventutis in iis recte et religiose educandae saluti quam maxime possit esse accommodata.

SERENITATI TVAE

subiectissimus ac devotissimus

Iohannes Fridericus Noltenius.


image: s0013

LECTORIBUS S. et. O. IO. LAUR. MOSHEMIUS.

Quum praefari me nonnihil ad hunc librum, quem integrae orationis Latinae thesaurum quemdam haud male vocaverim, necesse sit, (nec enim lubens in alienam involavi provinciam,) placet, pauca quaedam de hodierna Romani sermonis in patria nostra existimatione disserere. Testes habeo locupletissimos, qui quotannis in lucem exeunt, libros partim Latinâ oratione comtâ et castâ exaratos, partim ad ornandas et vindicandas Latinas litteras magnâ curâ et diligentiâ compositos, abundare hodie Germaniam viris eximiis, quibus id in primis curae est, ut et ipsi scite et eleganter animi sui sensa Romanorum sermone exprimant, et iuventutem bonis artibus et disciplinis dicatam exprimere doceant. Immo


page 14, image: s0014

dixeris paene, contentius hodie et curiosius, qui Latine scribendum sibi esse ducunt, providere, ne sordidi et agrestes videantur, quam qui ante hos ipsos viginti aut quadraginta annos Romane lectores suos compellarunt: quod quidem, nisi me fallit opinio, bonae mentis aut rectae rationis inter nos incrementis tribuendum est, quae turpe atque illiberale sciscit esse, quos erudire et delectare cupias, eosdem aspero, impedito et rustico sermonis genere offendere. Sed nascitur inter haec simul et sensim adolescit ac diffunditur secta non severa, non tristis, non illitterata, verum elegans, hilaris, erudita, eaque ere non leviter formidanda, quae Latini sermonis culturam dissuadet, ridet, despicit, tempusque, quod in scholis nostris ei dicatur, inutiliter collocari, rebusque sanctioribus et maioribus iniuste subtrahi queritur. Factio haec (absit omnis ab hoc nomine invidia!) in binos veluti ramos distribuitur. Alii a linguarum studio iuvenes prorsus avocant, et mentem commentando et philosophando acuere, non ediscendis formulis et vocabulis, conquirendisque stili luminibus et ornamentis frangere et enervare volunt: putamina haec esse aiunt, fucum, crepundia, aut si quid hisce vilius est, quibus vir sapiens et veri cupidus sine ulla molestia careat: res ipsas consectandas esse ingenuo homini et ad veram laudem nitenti, integumenta rerum et sententiarum otiosis ludimagistris relinquenda esse, ne desit, quod inter puerorum subsellia disputent. Alii


page 15, image: s0015

verecundiores dicam, an callidiores? ipsam quidem eloquentiam facunde laudant, at Latinae male volunt. His satius et honestum magis videtur, Germanum hominem patriae linguae ditandae et purgandae, quidquid habet ingenii, commodare, quam peregrinae et obsoletae. Iniuriam, inquiunt, et ipsos sibi et genti suae non exiguam inferre, qui Latinis verbis explicent, quod commode, commodius etiam et aptius, Germanicis enuntiare possint. Francos, Anglos, Italos, cultissimas Europae nationes, suis singulas linguis publice loqui solere: hos igitur Germanis aemulandos, veterem illum Quiritum sermonem antiquitatum studiosis commendandaum esse.

Cum priori illo genere, quod dicendi studia prorsus, si posset, e civitate litterata eiceret, nunc quidem multis certare nolo. Dabit illud posteritati iustissimas temeritatis suae poenas, quae in vicos tus et piper vendentes charteas migrare iubebit sale, lepore, venustate omni nudas, verborumque male iunctorum, minus propriorum et aures radentium mole tumentes. Quod qui non temere me vaticinari, cognoscere cupit, is in celebrem illam et acutam Scholasticorum, ut vulgo nominatur, gentem oculos tantum coniciat: quae cum multa excogitaverit et in litteras haud parvo labore retulerit ingeniosa, vera, laudabilia, ita tamen, quia bene meditata rudi et inficetâ oratione deformavit, omnibus, in quibus sensus aliquid et luminis est, hodie sordet, ut ipsa, quae reliquit, volumina nauseam et gravedinem


page 16, image: s0016

commoveant. Viderint praeterea, quibus orationis sapienter et scienter conformatae cura res adeo levis et nugatoria videtur, viderint, inquam, si philosophi sunt, quod esse volunt, quemadmodum prudentiae doctoribus rationem suam probent, quos discipulis idemptidem haec monita inculcare novimus: Non parum ad hominum animos capiendos et iusti, honestique amore imbuendos referre, quali in corpore, quae credenda et agenda proponuntur, locata sint: saluberrima saepenumero et optima, si male condita sint, reici: contra ea molesta et acerba libenter admitti, modo formam aliquam et colorem secum vehant, verbisque gratis et probabilibus vestita compareant. Haec, quae vitae usus supra omnem dubitationem evehit, si qui possunt, refellant: nobis interea hoc unum credant, sic longe plurimis, nec ineptis viris persuasum esse, qui vanitatis utilem quamdam facultatem postulant, eos aut tardiores esse, quam ut eam assequi possint, aut segniores, quam ut eam comparare sibi velint.

Cum altero genere, quod Germanicam eloquentiam longe Latinae anteponit, hancque contabescere et interire optat, quo illa sola vivat et valeat, paullo agam copiosius. Nam, ut nunc sunt tempora, plus in dies fautorum et amicorum sibi colligit et a potentissimo illo, quem natura omnes sentimus, amore patriae vehementer adiuvatur et roboratur. Quaeramus ante omnia, quid in disceptationem veniat, ne visa, non


page 17, image: s0017

oblata, sed ficta, debellare videamur: quod eo magis necessarium est, quoniam, qui Germanicam linguam defensum veniunt, faciem crebro mutant, nec eamdem nobis omnes quaestionem ponere solent. Hoc igitur si vernaculi sermonis patroni dari sibi a nobis velint, qui in linguae Latinae facultate sibi comparanda consenescant, et omnes animi vires absumant, nullâ linguae patriae vel ipsarum rerum ratione habitâ, malos et ingratos cives esse; boni et iusti civis esse, ad eam curam incumbere, maxime si vulgi pars esse nolit, ut eâ, quam a maioribus accepit traditam, linguâ pure, perspicue, concinne ac copiose scribere discat; ad Germanorum hoc pertinere decus et gloriam, ut, quo utuntur, avitus sermo eamdem nitoris, ubertatis, perspicuitatis, dignitatis laudem, quam exterarum quarumdam gentium linguae nactae sunt, sensim adipiscatur; e re publica esse, ut rationis, virtutis, sapientiae praecepta, disciplinarum humanae vitae conducenium initia, alia item, quae vim ingenii excitant, mores componunt et emendant, vincula societatis muniunt, superstitionum et errorum semina interimunt, otio honeste et fructuose fallendo materiam suppeditant, ut haec omnia et cognata illis alia Germanicis litteris, neque inepte ac negligenter, sed quam fieri potest accurate et ornate, mandentur: Haec, inquam, si poscunt sibi concedi, nec verbis, nec argumentis apud nos, ut, quod volunt, obtineant, opus est. Valeant, quorum aciem Romani sermonis maiestas adeo praestringit, ut nihi honeste, graviter, decore, nisi


page 18, image: s0018

Latine, scribi posse putent. Quorum errorem, ut cetera minus ferenda taceam, id unum intolerabilem reddit, quod per eum maxima pars popularium nostrorum, Latini quippe sermonis inscia, multarum rerum optimarum et utilissimarum cognitione iniquissime interdicitur. Abeant et illi, quos adeo ignavos et illiberales esse iuvat, ut, si quid Germanice sive ore, sive calamo efferendum sit, illud nullo verborum delectu, nulla norma et regula adhibita, ut sua quemque libido et inscitia ducit, enuntiandum esse confirment. Quasi vero fas sit, hominem, qui doctoris publici personam sibi sumit, ita loqui et scribere, ut barbarie suâ discendi cupidos absterreat, sibique ipse magistri stolidi et imperiti nomen adquirat. Haec nempe, quod paucos ignorare arbitror, incommoda et mala illa sunt, quae neglectam plane et impolitam orationem sequuntur. Sibi solis ad extremum canant, nobis parcant, qui naturâ ipsa magistrâ ac duce, sine praeceptore, sine exercitatione, ad Germanici sermonis facultatem, qualis viros doctos et honestos decet, perveniri posse arbitrantur, patriaeque idcirco eloquentiae scholas claudere iubent. Habemus id a natura et educatione, ut loqui et garrire queamus, ut apte, ut prudenter, ut sermonis, rerumque indoli convenienter loquamur, id aut artis et institutionis, aut usus et consuetudinis beneficium est. Qua in re si nobis credere recusant, quibus omnis intempestiva et parum necessaria ducitur cura, quae vernaculo sermoni tribuitur, Romanis suis, quos in oculis ferunt, credant: hos enim


page 19, image: s0019

accepimus in ipsa Latini sermonis sede, in ipsa urbe, non Graecarum tantum, sed etiam Romanarum litterarum ludos aperuisse, in quibus ingenui iuvenes pravum illum loquendi morem, quem ex nutrice, vernisque tenerâ aetate hauserant, dediscerent, et sapienter, commode et scienter dicendi leges acciperent. Credant item Francis, quorum mores et ingenium tantopere plurimis placent: nam hac etiam in gente illi, qui cum populo componi nolunt, in vernaculae linguae regulis et praescriptis cognoscendis tantum locant diligentiae, quantum vix inter nos illi in Latinis elegantiis et dicendei praeceptis addiscendis ponunt, quibus Romanae facundiae procuratio commissa est.

Hactenus ergo aut nihil, aut parum nos ab illis seiungit, qui Germanos suam ipsos linguam despicere, negligere et longe infra Latinam ponere, moleste ferunt. Atqui hos si excedant limites, quod nonnulli facere videntur, vereor, ut salva diu esse queat concordia nostra. Memini, me legere et audire quosdam, bonos quidem illos, lepidos, facetos et ingeniosos viros, verum immoderato patriae amore inflatos, quum statuerent, aut ne quid nimis dicam, statuere viderentur, indignum facinus esse, Germanum hominem Latino sermone libros componere, deterius etiam et stultum plane, cavere hoc vehementer Germanos Latine scribentes, ne quid calamo excidat Romanis auribus insuetum et insolens, bonamque temporis, quod maioris momenti rebus impendi poterat, in verborum


page 20, image: s0020

Latinorum et nominum potestatibus indagandis et limandis perdere; legibus principum coercendam esse Latinam illam scabiem, quae ex scholis egressa universam, qua patet in Germania, rem publicam eruditam turpiter contaminet. Haec si vere sentiunt viri praeclari, ego quidem, quod bona eorum cum gratia fiat, profiteri minime dubito, secus mihi videri, et sententiam illam patriae nostrae non gloriae tantum, verum etiam saluti noxiam esse.

Principio certissimus ego sum, non expedire rei publicae, ut, quaecumque inter viros eruditos quaeruntur et disputantur, omnia promiscue sermone populari explicentur et cunctis legenda exhibeantur. Sunt quaedam, nisi me fallit opinio, quae nescire illos satius est, quibus tantum natura luminis haud dedit, ut atra albaque, vera et falsa facile discernere possint, quam scire. Inter ea refero universam illam philosophiam, abstrusam sane et longe a plerorumque mortalium intelligentia remotam, quae de primis rerum omnium causis et rationibus, de aeternis iusti et honesti originibus, de voluntate Dei, ceterisque eius immensis perfectionibus, de generalibus eorum, quae vere sunt et exsistunt, affectionibus, de proudientiae natura, de animorum indole ac viribus, similibusque argumentis subtilissime disserit. Satis habet multitudo praesidii ad res suas prudenter agendas, ad vitam sancte et moderate ducendam, ad bene beateque moriendum, si tantum de his novit et intelligit, quantum supremi Numinis sapientia libris illis, quos divinitus


page 21, image: s0021

dictatos esse scimus, aperire nobis consultum iudicavit. Plura si perceperit, primum illi, qui aut ingenio supra ceteros eminent, aut eminere sibi videntur, quaestiunculis et se et alios exagitare incipiunt: de multis deinde gravissimisque rebus imperite ac conturbate disputant et dubitant, porro, quae vere et bene dicta sunt, perperam interpretantur et ad vitae actionumque perversitatem excusandam audacissime trahunt, postremo scientiâ suâ elati simplicem illam et sanctam disciplinam, quam ex libris caelestibus sacrorum ministri promunt et proponunt, adspernantur, nec sibi, hominibus scilicet vafris et acutis, sed plebi, scriptam esse pugnant. Testamur, ne quis haec temere dici putet, temporum nostrorum historiam. Ecquid, obsecro, quantumque felicitati Germaniae nostrae accessit, postquam viri magno et excellenti ingenio praediti de rebus arduis et vulgi captum fugientibus sermone populi philosophari coeperunt? Hoc unum, si recte recordor, quod turba passim importunorum utriusque sexus hominum obsidemur, qui quae minus distincte comprehenderunt, quia mentem a sensibus sevocare nesciunt, sublimioris doctrinae mysteria in conventibus et circulis confuse proferunt, insanis disputationibus omnis turbant, scitisque denique et decretis male intellectis ad vivendi licentiam et religionum contemptionem impie abutuntur. Maneant ergo ista, quae populi praetervehuntur intelligentiam, intra saepta civitatis eruditae, nec alio, quam eo sermonis genere, quo viri docti dudum inter se colloquuntur, exponantur. Quod


page 22, image: s0022

philosophis, id mei quoque ordinis hominibus dictum volo. Non satis enim prudentiae monitis obtemperare mihi videntur, qui ante multitudinis oculos sine velo collocant, quae religionis antistites de sublimibus et reconditis fidei Christianae dogmatibus audacius interdum et subtilius, quam necesse est, disceptant. Fateor, si qui populum pravis opinionibus corrumpere et in errores inducere studeant, confutationes istiusmodi monstrorum linguâ, quam populus intelligit, accurate conscribendas esse. At si metus absit periculi, aut de rebus quaeratur, quas sine salutis iactura multitudo indocta ignorat, mentesque incultae et exiles difficulter capiunt, meâ quidem opinione praestabilius est, controversias sacras peregrini sermonis involucro tegere, quam in lucem publicam protrahere. Habent enim hoc plerumque eius generis certamina, si publicentur, ut plebem in factiones perniciosas distrahant, ut ab eo, quod unum est necessarium, imbecilles et contentiosos svocent, ut doctoribus invidiam et obtrectationes pariant, ut improbis et religionis hostibus maledicendi et cavillandi materiam subiciant. Haec tanta mala quis probus et sapiens non libenter, quantâ fieri maximâ potest, iperâ redimat? Adicerem his alia, nisi tempus spatiumque brevitatem imperarent.

Hic si quis mihi Anglos et Francos obducat, populos in magna sapientiae et ingenii laude positos, quos de summis rebus tam facris, quam philosophicis et civilibus linguâ cunctis notâ commentari solere constat, ante omnia commoda et


page 23, image: s0023

emolumenta demonstrari mihi velim ex illa consuetudine nata. Si quae porro emolumenta eiusmodi, quod minime totum negem, ostendi possint, poscam, ut cum malis ex edodem fonte surgentibus ingenue comparentur, et utra maiora sint, aequis animis expendatur. Ancipitem vides et perdifficilem disputationem, ex qua linguae Latinae hostes victores esse discessuros, prope despero. Sunt certe in utraque gente viri incliti et eruditione maximi, qui hanc cum populo de gravissimis et subtilissimis rebus agendi libertatem fortiter accusant, et magnarum conversionum, impietatis, bellorum intestinorum tam sacrorum, quam civilium infelicissimam matrem et suisse olim et adhuc esse contendunt. In quo prorsus eos falli, nemo rerum inter Anglos et Francos gestarum peritus arbitrabitur.

Dixi de eo, quod salutare et utile Germaniae nostrae opinor esse: iam ad id venio, quod eidem gloriosum et honorificum putari debet. Nullus hodie est, quod inviti etiam fatentur, invidi et inimici nostri, Europae populus, cui Germania inventorum utilissimorum multitudine, ingeniorum fertilissimorum copiâ, scriptorum omnis generis doctissimorum proventu cedat: multae sunt etiam gentes, quas his opibus longe superamus ac vincimus. Tantarum divitiarum notitia et fructus, ut quam longissime diffundatur, ecquis neget non iustum tantum et aequum, verum etiam patriae nostrae honorificum esse? Hoc autem quomodo fiet, Europaeque magistra evadet Germania, si, qui nostrorum arte valent et ingenio,


page 24, image: s0024

cogitata sua Germanicis cuncta litteris perscribant, spreto illo, quem suum res publica erudita fecit, Lationorum sermone? Frustra sane speramus, futurum esse aliquando, ut, qui scientiis et artibus apud exteras gentes dediti sunt, linguae nostrae cognitionem omnes appetant, quo ex nostris libris proficere possint: alios ipsa rei difficultas, alios arrogantia, alios inertia, ne in hanc cogitationem veniant, impediet, Inhumani quoque simus et superbi, si viros doctos ceteris, quas, si docti velint esse, suscipere debent, molestiis, istam minime levem linguam nostram ediscendi addere velimus. Eadem fere impedimenta occurrent, nostramque levitatem nobis exprobrabunt, si forte alienigenas convertendis in linguas suas libris nostris consulere sibi debere, putemus. Hoc illi eventurum esse, verisimile iudicent, quos omnis fugit rerum humanarum, temporumque nostrorum cognitio. Nihil ergo, nisi aut invidi, aut honoris nostri parum menmores dici volumus, reliquum est, qum ut ea, quae scire omnium interest, communi gentis eruditae sermone explicemus.

Incidit hic aliud, quod, nisi egregie fallor, ostendit, ne in patria quidem sua diuturnam sibi ludem et famam, cuius, qui scribunt, cupidine plerumque trahuntur, polliceri sibi posse, qui Latino sermoni renuntiant. Omnes, quae vivunt, et in ore hominum versantur, linguae eodem incerto et volubili, quo ceterae res humanae, cursu feruntur, et alias ex aliis formas et habitus induunt, Tempus, quod omnia, vocabula quoque,


page 25, image: s0025

dicendi modos, formam orationis, ipsam, ut sic loquar, animam et medullam linguarum mutat. Inde fit, ut, qui castissimi, politissimi, suavissimi scriptores aetate suâ vocantur, magnam laudis huius partem paullo post fata, maiorem lustris aliquot, decem, viginti, triginta elapsis, postremo saeculo, aut binis ad summum saeculis transactis totam amittant. Exempla omnes fere Europaeae linguae, nostra quoque, praebent, ut hoc tamquam notum et ab omnibus concessum sumere mihi liceat. Alia longe ratio et fortuna est linguarum, quae in usu esse desierunt et mortuae appellantur. His ipsa mors immortalitatem parit: facit nempe, ut, communi lege solutae, formam, quam habent, constanter sevent, nec amplius mutationis aliquid subeant. Cuius rei hic fructus est minime contemnendus, ut pulchra semper, grata, luculenta maneant, incetramque et mobilem rerum humanarum conditionem effugiant, quae illis semel kscite et pulchre in litteras relata sunt. Cogitent haec velim secum praeclari viri, qui Germanos non, nisi Germanice, Scribere oportere existimant, si quidem vivere inter mortales post hanc vitam, et laborum suorum famam perennem restare cupiant. Quid erimus nos, qui Germoanorum hodie disertissimi et politissimi videmur, non dicam consequentibus saeculis, sed hoc ipso, quod agimus, exeunte? Infima fortassis scriptorum faex, quibus mille notas delicata posteritas, aliis dicendi legibus sancitis, inuret. Id fatum non timent libri veteri Romanorum stilo de rebus bonis, saltem haud malis, ornate


page 26, image: s0026

conscripti: hi remotissimis etiam nepotibus parentum suorum facundiam, ingenium et doctrinam praedicabunt. Iacent in tabernis mole ineptarum chartarum oppressi, qui ante hos quinquaginta annos eloquentiae in Germania principatum tenebant: at, qui ante tria saecula primi Romani sermonis decus inter Italos instaurarunt, longe licet a summa perfectione absint, POGGIUS, PHILELPHUS, ARETINUS, VALLA, CAMPANUS, alii, tantum abest, ut senescant et spernantur, ut potius novam existimationem ab ipso tempore ducant, et renovati in virorum doctorum manus tradantur, quibus numquam molesti et ingrati veniunt.

Sunt haec, quae monuimus, et alia, quae consulto praetermittimus, tam aperta, ut intelligentiam eorum fugere nequeant, qui his nostris temporibus ad linguam patriam amandam et colendam dam iuvenes litteris dicatos tam studiose incitant. Quocirca plurimi eorum negant hoc sibi propositum esse, ut Lavinam linguam plane prosciribant, et Germanicam in eius locum substituant. Feramus, aiunt, inveteratum illud Romani sermonis in erudita civitate imperium, ut mala illa patienter ferimus, quibus frustra remedia quaeruntur: hoc vero quis aequo animo ferat, viros graves et sapientes in captandis elegantiis Latinis, in finiendis Et determinandis nominum potestatibus et particularum viribus, in oratione ad superbissimae gentis Grammaticae normam exigenda, in dinumerandis vocabulis puris et impuris, similibusque nugis tantum studii et otii


page 27, image: s0027

consumere? Satis ille Latine doctus est, qui, quas animus effinxit imagines et sententias qualicumque ratione exprimere, verbaque sic inter se iungere valet, ut, quid sibi velit, lectores intelligant. Munditiem et incorruptam Latini sermonis integritatem qui tam cupide affectant, illi futilis diligentiae hoc plerumque referunt praemium, ut, quum Germanice loquendum et scribendum est, balbutiant, et nihil concinnum et illustre proferre queant.

Haec illi non sine quadam veri et honesti specie: quae tanto fallit facilius, quanto citius nostram sibi naturam conciliant, quae opere et laboris parte quadam nos levant. Sed accedamus paullo propius, et, num talia revera sint, qualia videntur esse, cognoscamus. Principio quidem procul me b illorum opinione remotum esse prositeor, qui dignitatem et doctrinam hominis ex Latini sermonis, qua pollet, facultate metiuntur, et pallent, sudant, nauseant, ubi egregios alioquin viros rerum magnis, quam verborum, studio duci aut damnatis quibusdam vocabulis orationem distinguere vident. Non is ego sum, qui, quod ille non illepide apud comicum, invitos canes venatum ducere, et durae huius legis auctor esse velim: Nemini scribendi potestatem concedendam esse, nisi qui verba omnia et unviersam dictionem ad amussim Romanam conformare studeat. Hoc autem quaeritur: Anne honori suo, utilitatique publicae rectius consulant, qui, pro suo quisque modo et consilio, quae bene et sapienter excogitarunt, mundâ, aequabili, clarâ,


page 28, image: s0028

nervis suis adstrictâ, tali, verbo, quali Romani veteres immortalitatem sibi pararunt, oratione vestiunt? Atque hoc, ut puto, iisdem facile praeceptis et rationibus, quibus Germanicae facundiae patroni adversarios suos obtundunt, effecero.

Dicite nobis, quaesumus, viri doctissimi, quidnam id est, quod vos stimulat et impellit, ut de restituenda sermoni patrio nativa sua dignitate et pulchritudine, de nominibus et vocabulis peregrinis, obsloetis, rusticis, de particularum vero usu et potestate, de veteri multorum verborum pretio et originibus, de rite instruenda et componenda oratione haud aliter consultetis, ac si patriae salus his quaestionibus Criticis et Grammaticis contineatur? Haec, inquiunt, ideo suscipimus et fovemus consilia, quia pura, mascula, nervosa et rotunda oratio incredibilem vim habet ad persuadendum, ad animos flectendos et molliendos, ad durissima quaevis pectora demulcenda, quia, quod verum ipsum non potest, triste natura sua et humanae indoli invisum, id decens veri amictus et ornatus saepe efficit, quia strenua illa, qua maxima pars mortalim delectatur, inertia scribentes monet, dulce utili miscendum esse. Ipsum illud, si absolute spectetur, sermonis purgandi, limandi et ornandi studium exile est, nec magnorum et excellentium virorum personis dignum: idem vero si ad finem suum referatur, et cum eo copuletur, egregium est, nec postremo loco inter boni viri et humani generis amantis officia ponendum. Non exigua pars eorum, nec


page 29, image: s0029

enim, quod res est, dissitendum ducimus, quae inter nos magnis animorum motibus disputantur, et contentiosius interdum, quam par est, disputantur, parum aut nihil habet dignitatis: litteras, apices, voculas saepe consectamur: at hoc nomine qui nos reprehendunt, illi ex his levibus et contemptis interrogatiunculis dignitatem et splendorem orationis pendere quodammodo non perspiciunt. Si nihil aliud, hoc tamen nobis praestant istae minutae concertationes, ne maiora vitia et monstra in provinciam nostram irrumpant, et in ipsa eloquentiae viscera penetrent.

Bene sese haec onia habent, neque oppugnari honeste possunt, nisi ab illis, qui totam bene dicendi artem ludicram et vanam esse putant: quod tamen genus, hâc tantâ Germaniae luce, inter homines vel mediocriter institutos et educatos nullos patronos invenit. Verum iisdem argumentis causam suam defendunt, iisdem plane armis pugnant, ne nugas agere videantur, stili Romani vindices et tutores. Quid igitur? Adeone aut vecors, aut iniquus quisquam erit, ut, quod ipse causae suae tuendae adhibitum, validum, certum, rationale statuit esse, idem in aliena, non simillima, sed eadem plane causa infirmum, fragile, virtute vacuum iudicet? Aut igitur desinant, qui hodie Germanorum linguae excolendae, purgandae, legibusque certis muniendae operam dant, facere id, quod bonis monibus et intelligentibus secundis faciunt, aut, Latino sermoni qui eamdem praestant operam, praeposterae sedulitatis absolvant.


page 30, image: s0030

Sed attingamus id quoque paucis, ne quid practermissum videatur, quod adiciunt: Vix Commode in una sede Latinam, Germanamque eloquentiam versari posse, alteram alteri naturâ veluti inimicam esse, alterâ qui valeant, alterius plerumque inopes esse solere: maius autem probrum esse, in solo patrio errare, quam in Latio, turpius longe vitium, patrii sermonis, quam peregrini, sacultate destitui: illam igitur quaerendam unice, hanc missam faciendam esse. Demus hic, nec enim nostrum est, vel artificiose tegere, vel impudenter negare, quae omnium obversantur ocilis, demus igitur, haud paucos copiosos, disertos, luculentos esse, dum ore Romano loqui licet, eosdem infatissimos, sordidos, mutos paene apparere, si stilus mutarndus, eademque res Germanicis verbis clare et accurate enuntianda sit. Reliquum est, ut deliberemus, utrum hoc a naturlai quadam difficultate utriusque linguae divitias consequendi veniat, an hominum socordiae et negligentiae adscribendum sit? Ego quidem arbitror, si, qui divites verborum sunt, quum Latina poscitur oratio, pauperes, quum Germaicâ opus est, tertiam industriae, quam Romanis litteris tribuerunt, Partem Germanicis dedissent, futurum fuisse, ut parem dicendi et scribendi vim in utraque lingua sibi pararent. Cui quidem sententiae tot patriae nostrae lumina et ornamenta praesidio sunt, quos aeque promptos, facundos, disertos, verborumque felices videmus esse, sive Germanice expedienda sint, quae mente volvunt, sive Latine. Si qui tamen sunt,


page 31, image: s0031

quibus ingenium adeo angustum obtigit, ut utri usque eloquentiae praecepta simul complecti et custodire nequeant, illis ego humilis quidem , at forte non insipiens, auctor sim, ut, nisi muneris ratio repugnet, unius in Germanicae disciplinam sese tradant.

Haec quum ita sint, laudem sine controversia merentur amplissimam, qui se nobis, quibus Latine scribendum est, duces et magistros praebent ad naturalem orationis pulchritudinem et incorruptam sanitatem assequendam, quaeque vel ipsi eius rei causâ observarunt, vel ab aliis observata legerunt, iusto et concinno ordine digesta et disposita sistunt. Longum est eorum agmen, qui aut deditâ, aut aliud agendo utilissimo huic lagori manum admoverunt. Omnes, si qua mini est de rebus a professione mea alienis iudicandi potestas, studio, copiâ, facilitate vicit vir celeberriumus, ordinisque scholastici apud nos non mediocre decus, IO. FRID. NOLTENIUS felicissimus in ludo Scheningensi, cui pro Rectore praeest, fingendae iuventutis artifex, mihi a multis annis officiis et amicitiâ iunctus. Is in Lexico Latinae Linguae Antibarbaro, quod nunc secundis curis magnifice locupletatum et emendatum, formâ praeterea et habitu longe nitidiori, emittit, quaecumque nescire nefas est hominem, cui dictionis barbaries magna scriptoris turpitudo videtur, partim ex diuturna veterum Romanorum scriptorum lectione, partim ex innumeris virorum Latine doctissimorum commentariis hausta mirabili diligentiâ collegit et in classes suas


page 32, image: s0032

accurate distribuit. Rationes instituti in praefatione ipse more suo, id est, diserte et eleganter exposuit: nec idcirco ut a me minus apte ac decore (nam a meae conditionis homine quis dilucidam, amoenam et lepore quodam coloratam orationem exspectet?) commemorentur, necesse est. Perspexerunt praestantiam et utilitatem operis, rudis adhuc, quod ipse doctissmus parens eius, quâ est ingenuitate, non dissimulat, et longius a perfectione distantis non Germani modo, verum etiam incorrupti plane hac in cava et integerrimi iudices, Itali, quorum formis non ita pridem Venetiis iterum descriptum est. Quanto magis nunc Latinae castitatis amicis probabitur, quum renatum quasi et rerum optimarum infintâ paene silvâ auctum, correctum, expolitum in lucem revertitur? Ego quidem primus, quas mecum omnes eruditi debent, ingentes egregio viro gratias persolvo, quod incredibili molestiâ suâ et immenso prope labore veras fictasque Latini sermonis pestes et maculas indicare, et ad integrae, casteque orationis laudem contendentibus instructissimum armamentarium aperire voluit: iungent sese mihi, non dubito, quotquot aequi sunt et rerum istiusmodi gustum qualemcumque habent, NOLTENIV Mque meum, carissimum mihi et Musis caput, ad omnem memoriam haud inviti commendabunt. Dab. in Acad. Iulia d. XIV. mensis Febr. A. O. R. M DC C C XLIV.


image: s0033

PRAEFATIO NOVA.

ETSI in recognitione huius libri etiam atque etiam cavere cupiebamus, ne emptores discendi cupidi, quorum bona pars nummis haud abundare magnopere solet, pretio pro locupletata editione augendo, aut omnino quicumque alii exstantiore aliqua eius magnitudine offenderentur; refragari tamen et obstare haud potuimus tantae multitudini utilissimarum observationum, quae tamquam cum impetu quodam sese ingererent: quum librum illae spissiorem quidem reddant; at qualemcumque temporis ac pecuniae huc impendendae iacturam cumulate pensare videantur. Neque tamen admisimus ilico, quicquid in occursum nobis alicunde venisset, et hoc, quem nunc quidem agimus, censu aestimari utcumque possit. Immo vereo ut plurimum procul iussimus esse non modo ea, quae a Grammaticis sine urgente necessitate paullo morosius excutiuntur et quasi ad vivum resecari solent, sed etiam cuncta ea, quae barbara quidem aut minus Latina sunt, nullum tamen contagionis aliquod existimentur adferre periculum. Quis enim, ut exemplis utar, temere usurpat hodie psaltrius i. e. psaltes, protectus pro cautus, sectare pro sectari? quae tamen Scioppius in Stradam p. 80. 82.88. et 149. vehementer exagitat. Et quis porro verbigerare i. e. verba facere, quod Apuleii est, et quis iugulationem facere i. e. magnam stagem edere vel infinit nitam hostium cadem facere, quae locutio apud incertum illum auctorem Belli Hispaniensis adversus Pompeii liberos cap. 16. reperitur, et sexcenta huiusmodi alia sibi in stilo ita redditit familiaria, ut de iis monendi Latinae linguae tirones esse videantur? Atque ex eadem ratione subducere etiam lectorum conspectui obsoleta illa et insolentiora volui, quae priori editioni inserta erant, et uberiori numero multoque rectius singularibus continentur libris: quales sunt IO. PHILIPPI PAREI Lexicon Criticum, EIUSDEM Lexicon Plautinum, DANIELIS PAREI Lexicon Lucretianum, BERNARDINI BALDI Lexicon Vitruvianum, IOHANNIS RHODII Lexicon Scribonianum, IANI WILHELMI F. LAURENBERGII Antiquarius, EILHARDI LUBINI Antiquarius, ac si qui hoc in genere prostant alii.

Locupletavimus tamen nihilominus librum insigniter et tantopere, ut plane novus nunc videatur esse. Ne quid enim dicam de emendatione varia illa ac multiplici, quâ mox demere aliquid, mox tollere penitus hoc atque illud, alia item leviter immutare,


page 34, image: s0034

alia translocare, alia substituere, alia etiam interpolare debui; legitimum particularum usum, et varios earum significatus Sectioni Posteriori Partis Etymologicae, atque ominio tum huic ipsi, tum etiam Parti Syntacticae multa ingessi, quae Latinae linguae corruptelas directe quidem haud seriunt, at singula tamen eo spectant, ut, quicquid ab eorum forma ac modo abit, in numero possit esse eorum, quae saltem suspectorum veniunt nomine. Longe etiam fertilior nunc seges est observationum earum, quae a qualicumque industria nostra sunt profectae. In quarum tamen expositione ita me tracto, ut nihil temere eorum, quorum vix aliquam dari auctoritatem apud veteres existimem, simpliciter damnare ausim, sed declarem ea tantummodo pro suspectis, probe memor sententiae, quam litterarum intelligentiores numquam non approbarunt, atque ante hos decem retro annos, nempe a 1734 mense Decembri, Vir Clarissmus M. MARTINUS BORK Ienae publice Tuitus est singulari Dissertatione illâ, scientissime contendit, aliqua Latine dici, negari difficilius, quam adfirmari. Tametsi interim eorum, quae mihi quidem a barbariei turpitudine quam proxime visa sunt abesse, qualiscumque auctoritas aliquando proferatur; neminem tamen magnopere, opinor, paenitere poterit, si voce meâ inductus tantisper illis abstinuerit: quum scilicet insolentiora minusque a veteribus frequentata eo etiam ceteroquin veniant censu, qui ornare Latinam civitatem parum possit. Quo quidem in genere id etiam tenere debent castae atque emendatae dictionis studiosi, ut, quicquid rationi et Analogiae convenit, atque insuper sexcentis bonorum scriptorum exemplis stabilitur, id vero ita a nobis inculcatum esse arbitrentur, ut a nemine eorum, qui purum dicendi genus ignorant, ac barbarismis suis delectantur, in ignorantiae fomentum arripi iure aliquo possint loca illa veterum rariora, quae in contrarium e latibulis suis possunt protrahi, et a me ipso subinde portrahuntur. Sunt enim haec non nisi parora/mata ipsorum Romanae linguae proprietatis atque elegantiae custodum: quae adnotare curiose possumus; at imitari nemo temere debet. Sic v.g. rursus pro vicissim, item vel pro seu et versâ vice; itemque aut post utrum, num vel an, nemo eruditior velim usurpet: quamvis pro his loquendi modis non nulla veterum loca deprecatum quasi veniunt. Nimirum vitiose haec et alia huius commatis dicuntur, nec absolvi in foro Latinitatis possunt, etiamsi vel ipse Tullius pro rostris eorum agat causam, vel alius testis locuples, et ceteroquin omni exceptione maior, verba quaedam sua interponat. Quid multa? Si, quae veteribus per oscitationem interdum exciderunt, eodem, quo reliqua, quae recto et eleganti usu se commendant, iure trahi ad


page 35, image: s0035

imitationem queunt; actum sane est de omni a)kribei/a|, quâ linguae Quiritium decussibiperpetuo constare debet. Quotamquamque enim eorum, quae minus recte se habent, putamus superesse partem, quae non aliquo niti veterum praesidio possit? Magna autem foret vecordia, propterea pueriliter hallucinari et peccare in scribendo malle cum aliqua excusatione, quam incorrupte loqui, et ab errati aut ignorantiae suspicione remotiorem esse.

Et quamlibet omnes ita praecidiumus fistulas, quibus aqua turbida deferri in Latium solet; tamen tamen ne sic quidem puritati ilinguae satis consultum esse existimamus, nisi accedat id, quod maxime arbitramur negotio huic conducere. Ut nempe occurri barbarismis possit omnibus, etiam iis, quorum in hoc libro nostro nulla fieri potuit mentio, quia eorum, quae linguae genium offendunt, infinita quaedam ratio est, et innumeris aliis, quae in scriptis ac commentationibus recentiorum quottidie, veluti nova hydrae Lernaeae capita, loco eorum, quae amputata ab hoc atque illo Criticorum Hercule sunt, in duplo quasi succrescunt; hoc est remedium, et quidem omnium optimum ac certissimum, si lectione meliorum scriptorum satis imbutum pectus adferas ad scribendum, ne, quae ex aetatis ferreae ac figlinae recentiorumque libris perperam dicta memoriae inhaerent, misceantur temere cum probis, stilumque inquinent, eumdemque reddant invenustum ac deformem.

Differentias verborum eorum, quae vel synonyma certo respectu sunt, vel pro synonymis saltem a multis habentur, maximam partem ab Ausonio Popma mutuatus sum; quamvis non sine selectu, non sine castigatione, non sine augemento, Quae ex notionum proprietate satis in propatulo positae vel inanes videbantur esse, eas, quum transiliendas esse existimarem, omisi, substituens in locum earum alias notatu digniores, a nobis vel aliis animadversas: complures ex modo dicto scriptore in chartas quidem nostras transtuli; sed contractas tamen et in breviorem summam plerumque coactas, etiam pro diversa earum conditione aliquo modo mox locupletatas, mox emendatas. Si quid Poetarum esse adfirmamus; haud ea nobis mens est, quasi nusquam apud eos, qui proâ oratione utuntur, reperiatur: sed vel nulla, vel rariora apud hos; apud Poetas vero frequentissima eius apparere vestigia. Ac pari quidem cautione me quasi munitum volo, sicubi forte edocuerim, quae loquendi formula Oratoribus, quae Comicis, quae Historicis, et quae tandem huic vel illi veterum scriptorum propria videatur esse atque sollemnis. Nimirum id innuo, eas ab singulis horum sic usurpari, ut apud eos quasi domicilium habere vidantur, quum apud reliquos vel prorsus non occurrant, vel rarius saltem minusque frequenter. Neque etiam, quoties vocabulo


page 36, image: s0036

aut locutioni huc usque suspectae suam ex idoneo scriptore adstruimus auctoritatem, id ita accipi volumus, ac si nulla exempla alia, quibus eius probetur bonitas, praeter illa, quibus usi sumus, in promptu sint: Immo vero satis habui, uno itemque altero auctoris classici alicuius loco planum fecisse, immerito proscribi et adhuc proscriptum hoc atque illud esse. Varium illum construendi modum, qui multis iisque singulis vocibus verbisque proprius est, ita exposui, ut pro re nata adderem, quae constructio praeserenda reliquis, quae minus usitata, quae in ligato sermone ius suum magis obtineat, et quae tandem heic atque illic diversa pro civerso efferendi modo subsit significatio. Modos Grammaticae consecutionis valde insolentes, cum primis eos, qui ab Ammiano Marcellino, Dicty Cretensi, Apuleio, Macrobio, Flavio Vopisco, et aliis tum horum aequalibus, tum multo deterioris notae et ferreae ac siglinae aetatis scriptoribus, praeter omnium veterum morem formati, petuntur, ab scena hac nostra de consulto procul esse iussimus, quum eodem fere loco habendi sint, quo haberi solent, quae hodieque ab litterarum Latinarum rudioribus subinde cuduntur nova et veteri elegantique Latio ignota loquendi genera. Constructiones valde protritas, ac de quibus ne tironibus quidem scrupulus esse potest, praesertim illas, quas sermonis humani natura ad unam aliquam praepostitionem adstringit, non magnopere moratus ubique sum. Nolui etiam communire sine ullo discrimine et comprobare omnia, praesertim ea, quorum usus in Latio frequentissimus est, exemplis veterum, ne liber temere in nimiam molem excresceret, hoc interim adfirmans, bonâ fide in eiusmodi locis conficiendis a me actum, nec quicuquam adsertum esse, quodnon certo scierim corroborari idoneâ auctoritate posse. Si quis tamen nihilo setius hanc veterum auctoritatem cum indignatione alicubi requirat: hic, quaeso, primum benevole intelligat, neminem omnibus horis ac locis sibi et aliis sapere, nec propterea cuiusvis voluntati ac desiderio respondere ubique potuisse operam nostram; quum praesertim alii etiam alia, ut certis auctoribus comperi, quamvis sere praeter rem et non dum satis pensitato instituto nostro, desiderent, multique omnino cupere ac praeoptare pro captu civerso diversa soleant: deinde consulat vel Nizolii, vel Fabri, vel Frisii, vel Reyheri, vel Curionis, vel Roberti Stephani Thesaurum, vel aliud huiusmodi Lexicon aliquod locupletius, quodcumque tandem ipsi prae maibus sit: ac sine negotio videbit, quae etiam ita simpliciter a me allata sunt, satis recte se habere, ac sine vitio iis inhaereri posse.

Ut vero omnem difficultatem, quae quidem adferre remoram inter legendum possit, Latinae linguae minus peritis omnino


page 37, image: s0037

tollerem; nimirum aliis atque aliis, mox Latinae, mox vernaculae, mox etiam simul utriusque linguae verbis exposui sensum vocabulorum et locutinum quarumdam, quae vocari ad Critiocrum tribunal debuerunt, nec eius tamen videbantur notionis esse, quae cuivis pateret, expositaque atque obvia omnibus abunde foret. Quumque ita servire cupiamus captui diversorum, atque ea propter haud unius generis esse potuerint animadversiones nostrae; trifariam a typothetis disiungi ac discerni diversa ista voluimus. Illa, quae maiusculo litterarum Gothicarum genere expressa sunt, sibi scripta esse existiment, quibus emendatior dicendi scribendique ratio curae cordique est et esse debet, id est, generatim omnibus, qui dediti bonarum litterarum studiis sunt, et eruditiorum nomen tueri cupiunt. Quae paullo minoribus constant characteribus, ea fere, quoties praepositum sibi astersci signum habent, vel necessariâ explicatione, vel uberiori illustratione continentur eorum, quae in quaestionem venere, consulatur ut tironibus, sufficienti vocabulorum et locutionum cognitione non dum imbutis atque iis etiam, uqibus ea, quae simpliciter dicta sunt, minus sufficere videntur; quoties autem altero illo crucis signo notantur, addunt quaedam si non manifestae utlitatis et cuivis eruditorum generi prosutura, at talia tamen, quae saltem hoc litterarum genere curatius imbutis placere, aut gignere in animis eorum, qui nihil non ex omnibus pertentant partibus, interiorem animadversionum primi ordinis notitiam possint. Curiosius enim interdum commoror in Criticorum minutiis: neque tamen temere aut citra ullam necessitatem; sed re spsâ quasi ita exigente: ne quid benevolus Lector iure desideret, quod ad sufficientem huius atque illius loci vexatissimi atque intricatioris explicationem pertinere videatur: quum praesertim, si fides habenda non nullorum sermonibus est, praeter omnem exspectationem meam viri quidam praecipuae dignationis magnaeque eruditionis laude illustres existimassent, sibi etiam non nihil prodesse hunc librum, quem proinde ad manum habere inter scribendum soleant. Causas tamen earum constructionum, quae rationi, quatenus ea etiam in arte Grammatica regnare debet, obstare videntur, nolui operosius excutere. Sufficit mihi, ostendisse, quâ formâ, quot modis, quo diverso respectu, quâ denique cautione usurpari singula sine labe possint. Si cui iucundum sit ac volupe, ad subtiliora ista descendere, et venari ea, quae singulari cum gratia in hoc negotio vel verisimiliter, vel certâ quâdam ratione, exemplis illis veterum, in quibus, quae ceteroquin fere hiant, supplentur, satis suffulta ac corroborata, ab ellipsibus petuntur; hunc ex his scholis nostris bona cum pace aliquantisper dimittimus atque ablegamus ad Sanctii Minervam, Scioppii


page 38, image: s0038

Grammaticam Philosophicam, Vossii Aristarchum et Scaligeri Causas Linguae Latinae: hi nempe libri affatim suppeditant, quod gratum solet esse iis, qui ultra vulgarem sortem in elegantioris literaturae cultu eminere Cupunt, vel pro muneris ratione se totos eidem immergunt, et interiores Syntaxeos causas ubique intelligere et perspicere penitus allaborant.

Praefationem prioris editionis haud resecandam, sed praemittendam iterum existimavi: quoniam de totius libri ratione, de occasione scrbendi de scopo nostro et commodis, quae redundare hinc in ludos litterarios possint, ea habet, quae benevolo Lectori ignota esse nolim; quum praesertim monita quaedam in ea simul occurrant haud omnino, quemadmodum opinor, spernenda. Verborum quidem non nihil in ea immutatum est, quum quaedam paullo aliter efferenda viderentur, et alia iteratae huic editioni amplius haud convenirent. Catalogum praesertim eorum scriptorum, qui lixivio suo Latinitatis maculas variasque dictionis sordes eluere umquam studuerunt, eicere ex ea debui totum, quia tantopere locupletatus est, ut singularem libellum nunc sibi deposcat, adscitis in eorum numerum tum quam plurimis aliis, quiad accurationem, proprietatem et elegantiam Latinae linguae stabiliendam aliquid contulerunt, tum praefertim etiam iis, qui ab eo tempore, ex quo liber noster emissus est, vel editi sunt, vel ex superiori aetate mihi demum innotuerunt, magis ut Lectores ex eorum recensione, aliquando, si Deo ita visum fuerit, edenda, intelligant, quot libri in purioris Latinitatis causa umquam publicae expositi sint luci, quam quod operosius eosdem adhibuerim in consilum. OPpido enim pauci horum sunt, unde aliquid arcessivimus: ac si vel maxime inde transtulimus non nihil in usus nostros; purgatum tamen hoc fere per nos simul a scoriis admixtis est: id, quod ad oculum patebit, si allegata, quae vel interposita, vel ad cuiusvis loci extremitatem subiuncta sunt, cum iis, quae exposuimus, conferre cuipiam libitum forte sit. Omnes reliqui huiusmodi scriptores eum tantummodo in finem suo tempore comparebunt, ne quis a me ignorari eosdem, vel insigne augementum inde accedere labori huic nostro potuisse arbitretur. Quae enim recta ihabebant, iam nos aliunde decerpseramus, et quidem ut plurimum ea cum emendatione et illustratione, quae haud ingrata possit esse rigidis incorruptae dictionis exactoribus.

Atque ut fontem illum, ex quo lompidissimos bibi latices, ad legem veteris proverbiicoronem; praedicare grato animo debeo, quae Cl. LONGOLIUS pro sua voluntate cum in me, tum vero in has ipsas litteras satis prolixa in Actis Erud. Lips. publ. cal. Aprilis 1731. accurate et ex vero monere circa librum hunc nostum


page 39, image: s0039

voluit. Emendata igitur ad eius mentem suis singula locis sunt: etiam partitionem libri ita nunc vir optimus a me ordinatam esse intelliget, quemadmodum sibi placere obiter et quasi in transcursu ostendit, id est, paullo aliter, atque in priore editione factum est: quadripartitam nempe feci, quum fuisset antea quinquepartita: ut alia minutiora tantisper reticeam, in quibus ipsi itidem morem gerendum putavi. Semel, vel, ad summum, bis, non video, cur priorem meam sententiam mutem; quum ea, quae contra me disputantur, satis quidem belle se habeant, sed ita tamen comparata sint, ut esse solent, quae dictis ex adverso collocatis haud magnopere repuangant. Quemadmodum id, opinor, patebit omnibus, qui benevolentissimi Censoris nostri verba, quae adduxi propterea atque integra suis locis interposui, conferre aliquantisper cum meis voluerint.

Ne etiam benevolus Lector, quos ad calcem prioris editionis, ex voluntate LAURENTII HEISTERI, magni illius Anatonimci in vicina Academia Iulia, Medicorum barbarismos aliquot valde vulgatos exploseram, locosque insuper alios meo ipsius arbitratu addideram, frustra ibidem quaerat; sic sane ille habeto, suo singulos hos ordini esse adscriptos, et pronide in ipso nunc comparere libro. Quae incrementa ut olim benevolentissimo illustris huius Medici instinctu cepimus; sic iteratae huic editioni aliud ornamentum, et quidem valde insigne, accedit, quod continetur Prolusione illa, quâ commendare rogatu meo rei publicae literariae laborem nostrum pro gravissimi sui muneris ac nominis amplitudine voluit, Summe Venerabilis Abbas MOSHEMIUS, tamquam Scholarum perterras has Brunsvico-Guelpherbytanas Generalis Ephorus: quo summt viri testimonio ornatus liber si ulteriorem quamdam gratiam in litterariis palaestris et apud eruditos invenerit; non minus gartulabor mihi, quod tanto favore fruar, quam ipsis Latnis litteris, quarum et elegantiae et castiati tuendae consultum etiam atque etiam voluimus, omnemque hanc navavimus operam.

Vix opus fuerit, ut, quod ceteroquin ex humanae conditionis imbecillitate apud scriptores in consuetudinem fere abiit, errorum typographicorum veniam rogem enixius: horum enim ita immunes sumus, ut, si vel maxime videatur aliquid erratum esse, id tamen non nisi ad leviora spectet, et solos forte apices non nullos adsiciat, nec sensum turbet, et ipsâ denique paucitate suâ vix advertatur. Quod quidem ferimus acceptum Casparo Gottlob Pohlio, Iaura-Silesio, qui tollendorum sphalmatum curam me absente sibi a Bibliopola imponi passus est. Nec enim eximiam modo eruditionis laudem suo upsius Commentario publici iuris facto, quo vernaculae linguae nostrae Orthographiam persequitur, aliquot abhinc annis consecutus est, sed etiam in praestantissimorum virorum


page 40, image: s0040

libris emendate edendis fingularem diligentiam coliocare solet, quum hoc in negotio versatissimus sit, ac laboris huius, satis molesti quidem, at necessarii tamen ac valde salutaris, specimina huc usque ediderit, edatque porro ea, quae, dici non potest, quam accepta soleant esse iis, qui libris curate exscriptis vehementer delectantur, eorumque nitori singulare aliquod statuunt pretium. Indicum conficiendorum curam in se suscepit filius noster Iohannes Andreas Noltenius, qui peropportune hoc labore perfunctus sibi videtur sub ipsum ex subselliis nostris in Academiam Iuliam abitum suum, Iurisprudentiae legumque civilium studiis iperam, favente Deo, cuius gratiam ei comprecamur, ibi daturus.

Exit ita liber noster denuo, et quidem iis viis ac modis quo indicavimus, vehementer emendatus et auctus, addo etiam, ornatus ac transformatus. Satis erat, prioris editionis conditionem prodiisse semel, eo quod imperfectione laborat quâdam suâ: nihilo setius tamen eam cognoscimus proxime praeterito anno, quo haec iterata melior editio iam Lipsiae sub prelo sudabat, Venetiis apud Recurtum recusam esse in forma, quam dicunt, octava, duobus alphabetis et septem plagulis constantem. Pergratum quidem nobis accidit, Italis non displicere nostrum Syntagma: dispilicere tamen iisdem et mihi et bonis omnibus debet, denuo obtrudi litterariae civitati librum minus exaciatum, suisque, ut ita dicam, numeris non dum absolutum, quum praesertim multo perfectior cultiorque nunc redeat in publicum. Deprecamur in posterum studium huiusmodi intempestivum, ac Bibliopolae, viro optimo et integerrimo, minus gratum, tum ne sine praescitu meo quicquam hoc in libro recudendo tentetur amplius, quod arridere nec mihi nec aliis possit, tum ne honestum, quod ex impensis in hunc librum factis ille sperat, lucrum quodammodo apud exteros ei intervertatur.

Deo autem, Patri meo per Christum benignissimo, gratias ago supplices atque humillimas, quod ad persiciendum hunc iteratum laborem sufficientes mihi vires concedere clementissime voluerit. Pergat idem adesse mihi pro summa illa et infinita, quâ me misellum tutatur et conservat, misericordia, et qualecumque hoc opus ita fructuosum esse iubeat, ut qui ad maiorem ingenii cultum capessendum in palaestris litterariis praeparantur, citiores quam provulgari consuetudine, in emendatiori et candida dicendi scriben dique ratione progressus facere, et in timore Domini non minus bene sentire, quam verâ illâ ac simplici sibique constanti formâ eloqui, et cum universo orbe erudito communicare aliquando rectissime possint, quae ab suis aliorumque ingeniis profecta cum laude sunt. Scribebam Scheningae mense Ianuario, M DC CCXLIV.


image: s0041

PRAEFATIO PRIORIS EDITIONIS SCRIPTA PRID. ID. DEC. M DC CCXXIX.

EAM Romanae linguae in republica et ecclesia esse utilitatem, ut florenti in schlolis iuventuti iuxta reliqua humanitatis studia, pietatisque et bonarum artium disciplinas sedulo inculcanda sit, una omnium eruditorum vox est. Neque audiendi sunt, qui qualemcumque Latine dicendi vel scribendi facultatem, etiam barbaram et a veterum loquendi ratione alienam, sufficere credunt, modo nihil insit ei, quod cum Grammaticae praeceptis pugnet. Nam quum Plinii verbo Lib. I. ep. 5. stultissimum sit, ad initandum non optima quaeque proponere; eam profecto Latini sermonis idolem sequamur, quae sine controversia in eorum scriptis exsplendescit, qui, quum maxime vigeret Latinitas, Romae vixerunt. Haecautem quum subinde ab eruditis deseratur, et tot vocabula vel barbara, vel numquam optimis Latinis scriptoribus usurpata, et formulae dicendi, ab antiqua illa et optima norma abhorrentes, Latinam civitatem furatae, suumque genus ementitae, irrepsisse in censum videantur: arcendi sane iuvenes ab iis eo maiori studio sunt, quo magis vulgo in sermone et scriptis multorum occurrunt. Quam provinciam quum mihi quoque datam esse existimem; id operam huc usque dedi, ut fidei meae concreditis magis magisque innotescerent testatiores Latinitatis naevi ex libris eorum, qui barbara vocabula explodere et barbarum dicendi genus insectari in praecipuo habuerunt negotio. Quandoquidem vero saepe incidi in voculam vel r(h=sin, a magni nominis Phiologo damnatam, quam non ita multo post ab alio barbariei absolutam, suoque iuri restitutam viderem; cupidius inquisivi, ut, ubi pedem tuto ponam, invenirem. Quare optimorum Criticorum, qui hanc Grammatices partem nostrâ et patrum memoriâ illustrarunt, scripta et commentationes excussi et ponderavi, ut perviderem, quo tandem vocabulum et locutio quaelibet, quae quidem suspecta huc usque fuerat, habenda sit loco ne sola unius, qui nominis celebritate multis sui ordinis praestat, amplius abriperer auctoritate, nec sine suo merito quicquam proscriberem.

Et huius quidem laboris fructum hic liber noster offert, in usum pubis scholasticae a me nunc adornatus: cuius tamen industriae laudem nullam mihi tribui cupio, nisi quae in colligendo et vera a minus rectis discernendo versatur. Quod etsi negotium satis molestum sit; tamen parum gloriae adferre, credo, potest.


page 42, image: s0042

Neque vero, sicubi, scriptoribus inter se collatis, a veritate paullulum aberrasse unum itemque alterum deprehendi, nominatim semper et uberius consutandum esse duxi: sed ut plurimum simplici narratione et verbis brevioribus tantummodo indicavi, quid ex meliorum, quin ipsius veritatis, suffragio de singulis, quae in controversiam veniunt, statuendum sit: immo multos non nullorum errores ne verbo quidem tetigi, quod manifestos esse, et propterea nemini facile nocituros, nec increbuisse intelligebam. Longior nusquam sum, praeterquam in paucis locis, quibus clariorem adfundere lucem debui, praecipue propter tirones, quibus nec librorum supellectilem, quâ in concinnanda hac Sylloge usus sum, evolvere, nec omnia sibi invicem componere integrum est. Neque etiam complexus sum omnia, quae in Latinitate notam merentur, aut barbarismi alicuius argui possunt, et vel illis saeculis, in quibus extrema barbaries Latinitati officiebat, efficta sunt, et iustae molis voluminibus DV FRESNE, SPEELMANNI, LYDII, SOMNERI, VOSSII, addo etiam HOTOMANNI, LINDENBROGII, WENDELINI, LOCCENII, MEURSII, BARTHII libris hoc in genere emissis continentur, vel pro licentia illa, quam Atteius Capito ne ipsi quidem Caesari olim concessisset, eruditi tamen nostrihaud raro sibi arrogant, quum aut sine necessitate solent o)nomatopoiei=n, aut insolentes locutiones in medium proferunt, in elegantis linguae opprobrium denuo effinguntur et excuduntur; sed ea tantum excerpsi, quae mihi prae reliquis notanda videbantur, et accusare praecipue volui, a quibus propter crebriorem usum, quo pervulgata sunt, cavere nobis vix possumus. Interposui non numquam meas quasdam observationes: quarum etsi nec ubertatem et copiam, nec insigniorem praestantiam commendare magnopere queam; reticere tamen id ex eo capite haud consultum videbatur, quod mirum et insolens censeri queat, quarumdam in illis libris, ex quibus hic noster conflatus est, nulla omnino adesse vestigia. In his meis si quid erratum sit, nec omnino satis circumspecte cuncta a me selecta esse videantur; ignoscant, quaeso, id mihi viri Latine docti, et pro sua in bonas litteras voluntate rectiora me edoceant, ut, si fortassis iterata editio poscetur, emendem, quae non satis ad amussim revocata fuerint, et gratias illis publice, quin etiam nominatim agam, si quidem per ipsorum modestiam hoc mihi licuerit. Quis enim tam lynceus est, qui in his tricis, in tanta, quae subinde mentem in contrarias partes distrahit, sententiarum diversitate nihil offendat, nusquam incurrat?

Huius meae et aliorum humanae conditionis memor, Latinae linguae cultores etiam atque etiam moneo, ut, quamvis ipsi tuto abstinere et possint et debeant ab iis, quae tamquam barbara a me,


page 43, image: s0043

atque adeo ab iis scriptoribus, unde omnia paene hausi, sunt adnotata, donec forsitan, quod improbatum est, tueri loco aliquo classici auctoris queant; tamen non aeque tuto, auctoritate horum freti, in aliorum scriptis ea reiciant atque vituperent. Potest enim unum atque alterum fugisse diligentiam vel optimorum Criticorum, quos secuti sumus. Tutissimi ergo ibimus, si vocabuli vel locutionis ab alio usurpatae, sed a citatis auctoribus barbarismi notatae, vel alio nomine nobis suspectae, exigamus ante auctoritatem, quam scriptori intendamus controversiam: quae tamen temere haud debet constitui, nec acerba sit, sed benevola et amica, et talis, quae homines bonarum artium disciplinis mitigatos decet. Parum enim litteraturam nostram commendant, qui de istiusmodi quaestiunculis ambitiose dimicant. Nec profecto eum in finem has observationes congessi, ut iniqui litteriones reperire eo nunc citius possint, quod sugillent in viris, qui exactam Latinitatis regulam non usquequaque servare ipsis videntur, tam etsi ceteroquin probi et docti sint, et subinde non ex errore impingant, sed ex polumaqei/as2 abundantia. Immo vero, quoniam facilis in Latino sermone lapsus est; intempestivi censores ipsi videant, ne peccent, et errores, si qui manifesti sunt in aliis, aequitati et modestiae condonent. Nil enim probri per se habet, puro et emendato dicendi genere non esse curatius imbutum: sed studium eius iactare in contemptum bonorum, vel e contrario naso suspendere adunco et strenue contemnere in aliis, quia ipsi ignoramus, id vero utrumque turpe credo esse et quâvis ignorantiâ peius.

Inscripseram librum EXEGETICUM: sic enim solent veteres Graecorummore appellare, quod iuniores *l*e*c*k*k*o*n vocitant: at quum Bibliopola, vir optimus et amicus meus, a me peteret, ut propter emptores iuniores, qui vocabuli vim primo intuitu non intelligerent, hoc iuniorum scriptorum volgatius substituerem; ilico morem ei gerendum putavi. ANTIBARBARUM voco, quia barbarieisermonis praecipue opponitur. Tametsi enim multa etiam admixta habeat, quae ad Latinitatem dubiam et controversam aut etiam elegantiorem pertinent, ac propterea horsum proprie non spectant; a potiori tamen denominatio arcessenda erat. Divisi autem in quattuor Partes. Prima est ORTHOGRAPHICA, ea exhibens vocabula, quorum scriptura vel vitiosa, vel suspecta, vel obsoleta, vel dubia est. Secunda est PROSODICA, ea repraesentans vocabula, quorum quantitas in pronuntiando vel vitiosa, vel suspecta, vel anceps solet esse ac dubia: cui accedit Auctarium, versiculos complectens memoriales, partim satis huc usque tritos, partim autem nove a me in tironum gratiam nunc demum compositos, quibus multorum vocabulorum differentiae


page 44, image: s0044

Etymologicae ac Prosodicae continentur. Tertia, ETYMOLOGICA, duas habet Sectiones: Sectio PRIOR comprehendit vocabula vulgo quidem, sed auctoribus neutiquam idoneis, aut non optimae notae, vel notione peregrinâ receptâ; Sectio POSTERIOR in scenam producit vocabula falso suspecta; raro usurpata; a Graecis petita; Poetis, Oratoribus, Historicis, Graecis, vel uni alicui scriptori plane propria; singularis, at vulgo neglectae notionis aut observationis; not abili differentiae synonymicae obnoxia; a Latinis quidem, sed numquam aureae aetatis scriptoribus usurpata; et tandem particularum significatum et usum, notabiliorem praesertim et elegantiorem. Quarta, SYNTACTICA, locutiones sistit vitiosas; suspectas; notione peregrinâ receptas; immerito damnatas; raro usurpatas; Poetis, Oratoribus, Historicis, Graecis, vel uni alicui scriptori plane proprias; variae constructioni obnoxias; tum per se, tum pro constructione diversa diversos significatus habentes; propter singularem, at vulgo neglectam elegantiam vel alio quodam nomine bene notandas. Accedit ad calcem Series Latinorum Scriptorum, secundum quattuor, quas Grammatici fere constituunt, aetates, de singulorum stilo et scriptis, eorumque praestantioribus editionibus, ex doctissimorum virorum iudiciis, non nulla scitu iucunda non minus, quam necessaria subiungens. Tandem sequuntur, atque omne agmen quasi claudunt tres peculiares Indices, unus auctorum, alter rerum, tertius vocabulorum et locutionum omnium, quocumque modo in libro hoc nostro occurrentium, ut quaerendi possit commodior liberiorque copia esse, praecipue autem ad investiganda et ex suis quasi latibulis ilico protrahenda ea, quae in singulis eius Partibus etiam extra alphabeti seriem occurrunt, ipsi contextui et sermonis continuationi inserta, ac ceteroquin non nisi ex integri libri pertractatione, aut forte fortuna et praeter exspectationem in lectoris venirent conspectum ac notitiam.

In Parte Orthographica nihil temere prorsus damnavi, cuius qualemcumque viderem auctoritatem. Scio enim, in quot partes Grammatici, non minus veteres, quam recentiores, abeant, et quam vehementer, praesertim circa apices et litteras, dissideant, et quoties eadem aliis aliter videantur; prout quisque in hanc vel illam antiquitatis scripturam, quae saepe diversa est, incidit. Ostendi interim, in quam partem ubique inclinem: quam tamen e)pi/krisin meam nemini obtrudo; quin ne discipulos quidem meos adigo, ut eadem semper mecum praeferant, dummodo ne scribant, quod futile est et communi calculo improbatur. Eligant; sed certi sint suae sententiae, eiusque teneant rationes non spernendas:


page 45, image: s0045

et salva res erit. Partem Prosodicam valde locupletare potuissem, si omnia nomina propria oppidorum, fluviorum, montium, virorum, herbarum, morborum, medicamentorum, et id genus alia, quorum in pronuntiando quantitas, praesertim quum barbara et extra Latinam civitatem nata sunt, contumax saepenumero et difficilior est, voluissem commemorare. Missa autem haec feci consulto, paucis, quorum usus manifeste erroneus increbuit, exceptis; tum quia partim non nisi apud Poetas fere occurrunt, quorum tamen metra accentum per se satis docent, partim adolescentiae, cui inservire potissimum volui, ante eam aetatem, quae sublimioribus disciplinis innutritur, vix solent innotescere; tum quia non tam regulis Prosodicis et veterum Poetarum auctoritate, quam consuetudine, quae apud eruditos invaluisset, multorum tonus constabat: et ea tantum congessi, quae praecipue in Prosa locum habent, nec nisi maximam partem in veteri Latio occurrunt, et quottidiano omnium usu frequentantur, quorumque in pronuntiandi ratione inexercitatos tirones saepissime hallucinari memini. In reliquis Partibus adornandis industria mea ita versata est, ut barbaris Latina, suspectis certiora, minus probis meliora, et rarioribus tandem longe usitationa ubique subiungerem. Neque vero simpliciter ea damno vocabula, quae in Partis Etymologicae Sectione Priori vel Ecclesiae propria esse dico, vel illorum scriptorum, qui ab aetate meliroum quam proximeabsunt, mediocri suffragio gaudent: sed docere tantum volui, ignorata veteri Romae fuisse. Quin ipse nonnulla eorum, pro re quidem nata, usurpare malim, quam, destitutus melioribus, perifra/zein, quod non omnes perspicue satis intelligant, et excidere ita fine sermonis humani. Vocabulorum, quae nemo aureae vel argenteae aetatis habet, auctores non omnes, quos possem, indico; sed, quoties indicavi, eorum tantum mentionem feci, quibus non omnis in testimonio dicendo fides abiudicatur. In Sectione Partis Etymologicae Posteriori ea, quae argenteae quidem, sed non aureae aetatis, vel rariora sunt, admitti temere, praesertim ab adolescentulis, nolim, quia loco eorum Cicero eiusque aequales largâ manu suppeditant, quae eamdem notionem animis nostris inferunt. Plurima strictim cursimque attigi, ne liber ultra eam formam, quae quottidiano usui sit apta, et discipulorum manibus commode teratur, excresceret. Uberiorem eorum expositionem qui cupit, inspiciat velim libros ipsos, quos saepenumero et tantum non ubique allegavi, horum ut auctoritatibus me contra temerarios sciolorum impetus quodammodo munirem, et quorum, si Deo ita visum furit, in singulari libro qualemcumque aliquando dabimus notitiam. Nec vero hos eâdem diligentiâ perlustrare singulos, operae erat


page 46, image: s0046

pretium: quin eos, quorum sententias iam abunde et quidem multo rectius excussas vidissem apud celebriores hac in disciplina magistros, vel penitus neglexi, vel vocavi modo in consilium, quoties vel meliorum suffragiis me non satis adiutum viderem, vel ex perlustratione veterum auctorum ea mihi in mentem venissent, quae Criticorum nostrorum edictis obstarent, vel omnino locus aliquis mihi paullo intricatior, varioque dissensui obnoxius videretur. Ipsa autem scriptorum, quorum suffragatione veritatis iussu singulis locis, vel simpliciter, vel cum aliqua adiunctione aut emendatione standum fuit, verba subinde retinui, aut ita mea feci, ut, sicubi mihi visum est, aut res ipsa ita exegit, quaedam ipsorum vel prorsus immutarem, vel non numquam interpolarem, vel heic atque illic etiam paullo aliter proferrem. Neque etiam, quod maxime cuperem, primos ubique et optimos observationum auctores ante oculos habui; sed, ut res inter scribendum dederunt se, ita etiam in eorum, qui ex his sua mutuati sunt, libellos subinde incidi: cuius mihi, ita spero, ita confido, graviorem dicam haud scripserint pro humanitate sua ac singulari modestia, qui aequiori animo rerum earum, quas tot commentationum diversis expositionibus implicitas esse animadvertunt, conditionem intuentur; quum praesertim ipsi verborum totiusque explicationis perspicuitati atque evidentiae nihil prorsus inde decedat. Tantum autem abest, ut auctores hos, editâ hâc Sylloge, excutere ex cuiusquam manibus velim, ut potius hanc ex illis perfici verbosiusque explicari, et illos vicissim ex hac passim emendari cupiam ab omnibus, quorum quidem istud interest, in primis autem ab iis, qui instituendae iuventuti docendo praesunt. Nam ipse ita, si Deus vitam ac valetudinem concesserit, usurus sum hoc libro in singulis stili speciminum emendationibus, eumque a discipulis evolvi iubebo, quoties vel in Orthographia, vel pronuntiandi ratione, vel notatione vocabulorum et dicendi formularum aliquid offenditur dignum, quod aut cum primis notetur, aut suo civitatis iuri restituatur, aut etiam explodatur et quasi de ponte in Tiberim deiciatur; idque efficiam, ut, quod uberius singulis dixero, eius fructus semper ad omnes publice queat redundare: quam qui praeceptores viam mecum ingredi benevole velint; non inutilem, quemadmodum opinor, navabunt operam.

Et quamlibet de libri huius mei ratione et usu nihil amplius monendum esse existimem; tamen non possum, quin aliquid insuper addam, cuius evitandi studium vehementer etiam atque etiam rogatum volo. Solent non pauci frequentes sermoni suo adspergere locutiones, quae in veterum scriptis abominandum deorum cultum, aut profanam ethnicorum disciplinam referunt: qui quidem


page 47, image: s0047

praeposterus antiquitatis amor multos nostrâ et superiore aetate viros ceteroquin doctissimos, veluti pestilenti quodam spiritu adflavit, et tantopere in transversum egit, ut non nullis litteratis, qui pietatem a litterarum studiis haud seiungendam esse existimassent, de stili Ethnicismo conquerendi inde sit enata occasio. Quorum verba quum sint iustissima atque verissima; omnes, qui erudiendae iuventutis rationem habent, per Deum, cuius honos heic agitur, rogo atque obtestor, ut in speciminibus, qua prorsâ, qua urosâ oratione, sollicite mecum expungere velint, si quid immixtum ab incautis adolescentibus est, quod insanientis istius sapientiae placita redolet, et ita Christianae doctrinae fundamenta mecum inculcent, ut suâ sponte discipuli non minus in sermone, quam in ipsa vita fugere discant, quod cum sanctissimi Numinis opprobrio coniunctum esse videatur.

Quod reliquum est, Patrem caelestem per Iesum Christum, Dominum ac Salvatorem meum unicum, cui ratio sermonis nativa, certa sibique constans displicere non potest, supplex veneror, ut hanc opellam meam fructuosam esse iubea,t et, concessis ubique emendatioris rei scholasticae praesidiis, Ecclesiae, quae sine ludis recte et religiose apertis salva esse diu nequit, magis magisque consulat.


page 48, image: s0048

CONSPECTUS LEXICI HVIUS LATINAE LINGVAE ANTIBARBARI, IN QUATTVOR PARTES DISTRIBUTI.

PARS I.

ORTHOGRAPHICA ea exhibet vocabula

quorum Scriptura vel vitiosa, vel suspecta, vel obsoleata, vel dubia est. pag. 1

PARS II.

PROSODICA

ea repraesentat vocabula, quorum quantitas in pronuntiando vel vitiosa, vel suspecta, vel anceps solet esse ac dubia. 197

PARS III.

ETYMOLOGICA

duas habet Sectiones:

Sectio PRIOR comprehendit vocabula, vulgo quidem, sed auctoribus neutiquam idoneis, aut non optimae notae, vel notione peregrinâ recepta. 397

Sectio POSTERIOR in scenam producit vocabula salso suspecta; raro usurpata; a Graecis petita; Poetis, Oratoribus, Historicis, Graecis, vel uni alicui scriptori plane propria; singularis, at vulgo neglectae notionis aut observationis; notabili differentiae Synonymicae obnoxia; a Latinis quidem, sed numquam aureae aetatis scriptoribus usurpata; et tandem particularum significatum et usum, notabiliorem praesertim et elegantiorem. 777

PARS IV.

SYNTACTICA Locutiones sistit vitiosas

suspectas; notione peregrinâ receptas; immerito damnatas; raro usurpatas; Poetis, Oratoribus, Historicis, Graecis, vel uni alicui scriptori plane proprias; variae constructioni obnoxias; tum per se, tum pro constructione diversa diversos significatus habentes; propter singularem, at vulgo neglectam elegantiam, vel alio quodam nomine bene notandas. 1229

Appendicis loco apparet ad calcem SERIES LATINORUM SCRIPTORUM secundum quattuor, quas Grammatici fere constituunt, aetates, de singulorum stilo et scriptis, eorumque praestantioribus editionibus, ex doctissimorum virorum iudiciis, non nulla scitu iucunda non minus, quam necessaria subiungens. 1825


image: s0049

PARS PRIMA ORTHOGRAPHICA EA EXHIBENS VOCABULA QUORUM SCRIPTURA VEL VITIOSA VEL SUSPECTA VEL OBSOLETA VEL DUBIA EST.


image: s0051

A

A

varias mutationes accipit, et nunc in E, nunc in I, nunc in O, rarius in U convertitur, seu usitate, seu antique.

A in E

ut in anhElo, impEro, recupEro, usitate; sed antique in depEciscor, depEctus sum, et aequipErabilis apud Plaut. Trin. 2. 4. 65. it. in Exsercire pro exsArcire in quibusdam Terentii codicibus Heaut. A. 1. Sc. 1. v. 91. Sic Escendere pro Ascendere vel Adscendere saepius veteres et classici auctores usurparunt v. g. Cicero, Escendere pro rostris; Seneca et Plinius, Escendere equum. Hoc tamen plerisque in locis obscura non nullorum Criticorum diligentia immutatum fuit: sed ex MSS. libris Gruterus, et alii docti viri auctoribus classicis restituerunt, v. g. Livio, Lib. 8. cap. 10. et Lib. 29. cap. 11. ubi Gronovium consulas, et in notis ad Lib. 8. cap. 17; et Nepoti in Themist. cap. 8. n. 6. ubi I A. Bosii observationem legas.

A in I

usitate, ut in arrIpio, prolIxus, infIcetus. Conf. Part. Etym. Sect. 2. voc. Infacetus.

A in O

usitate, ut in tOxicum: est enim a tAxicum, et hoc a tAxo, arbore Arcadiae.

A in V

rarius mutatur, si pauca antique dicta excipiam v. g. pedUlis. Lignum pedUle pro pedAle, Elin Stuck Holz, eines Fusses dick, apud Vitruvium. Refuto huc non pertinet, quod non dicitur a fando, sed est ab antiquo futo i. e. arguo.

AV saepe pro O, et versa vice O saepe pro AV

apud veteres antique, v. g. pOllulum pro pAUllulum, in veteri editione Terentiana, plOstrum pro plAUstrum, clOstrum pro clAUstrum, clOdo pro clAUdo. In antiqua quadam inscriptione POLLA VALERIA pro PAULLA VALERIA. Vice versa SAUracte pro SOracte, mons in Faliscis, Apollini sacer, ClAUdius pro ClOdius, sAUrex pro sOrex. Schurzfl. Voss. de Art. Grammat. 165.

A

praepositionem scribunt non nulli cum accentu. Manutius et Cellarius, et qui utrumque hodie sequuntur, uti generatim, ita et heic accentum tollunt. Acutos, ait Weissius de Stilo Rom. p. 201. graves, circulos et circumflexos super Latina pingere vocabula, minutum est et puerile, et a veterum Latinorum usu abhorret. Nos paullo mitius sentimus, salvo tamen aliorum iudicio. Quod si accentus et signa eiusmodi adhibentur sobrie, et ambiguitatis evitandae ergo, praesertim in gratiam tironum, haud sanc videmus, quid magnopere repugnent antiquitati, quum omnis antiqua litteras pingendi ratio commoditatis causa immutata dudum sit. Interim suo quisque heic abundet sensu. A neutro sane scribendi ipsi Latinitati periculi quidquam imminet.

ABACTOR, ABIGEUS, ABIGATOR

Ein Pferde-Dieb, Ein Dieb, der das Vieh von der Weide stielet, bene: abigeator suspectum.

* Vocabulum a Firmico et Apuleio usurpatum.

† Pro posteriori scribendi ratione suspecta in subsidium vocantur verba in Iulii Paulli Sententiis Lib. 4. Tit. 18. Qui bovem, vel equum errantem abduxerit, furem magis, quam abigeatorem constitui placuit. Sed haec verba absunt in editione Clar. Leewii.

ABIMELECH Pontifex

Abiathari parens, qui a Doeg Idumaeo interemptus est, 1 Sam. 21. ex usu LXX Interpretum increbuit, qui elementis Hebraicis insuper habitis scripserunt *abime/lex, quum secundum Hebraeos codices ACHIMELECH scribi debeat: quam scribendi rationem Latini codices tuentur, dialectum Hebraicam pressius sequuti.

ABROTONUM

non ambrotonum: quae scribendi ratio ex 10. Baptista Pio in Lucretium, et ex Graeca Dioscoridis scriptura constat.

* Herba apud Plinium et Lucan. Lib. 9. v. 919. vulgaris notitiae, mas et femina. Et mas quidem duorum generum, hortense nimirum abrotonum, Germanice Garten-Wurz, et per se in campestribus nascens, Germanice Stab-Wurz: quod vero femineo adscribitur generi, vulgo cupressus dicitur, et ab non nullis santollna, penult. producta.

ABSINTHIUM per B

Vossius Etymol. p. 2. scribi iubet: immo etiam


page 7, image: s0052

Schurzfleischius, Absynthium per B et Y probat, quia Graece etiam a)yu/nqion per u dicatur, et Latini p mutent in b; quomodo iidem pro o)yw/nion scribant obsonium, pro a)/yurtos2 absyrtus, pro a)yi\s2 absis. Sic enim, pergit Vossius, baec proferri debent, non per P. Quamvis etiam apud antiquos B cum P saepe alternet; tamen in vocabulis origine Graecis y fere mutatum in BS, non in PS. Favet etiam analogia: quandoquidem nemo non scribit Arabs, Arabis per B, licet in Graeco sit *ara/y.

* Posteriori saeculo pro absinthium, absenthum, et inde absenthatum vinum dixisse videntur: ut ex MSS. codicibus probat Salmasius ad Capitolinum. Par ratio in

ABSIS

Idis, penult. producta, i. e. curvatura rotae, quod similiter recte scribitur per B. Vossius Etymol. p. 2. ABSIS, inquit, scribo per B, non per P. etsi Graece sit a)yi/s2. Nam Latini in huiusmodi convertunt p in b, quemadmodum in Absinthium diximus.

* Qui ergo in hoc et proxime praecedenti vocabulo Graecum y urgent, et propterea apsinthium et apsis scribi iubent, non modo veterum mori reluctantur, sed etiam ex ea ratione, qua suum ius tuentur, scribere etiam mihi debebunt Araps, per P, non Arabs per B: nam in Graeco est *ara/y.

ABSORPSI a verbo absorbeo

an absorbsi scribendum sit, eruditi inter se dissident. Hoc ratio Grammatica; illud tuetur usus satis antiquus.

* Sic scripsi a scribo, et nupsi a nubo, auctoritate veterum non nisi per P efferuntur. Priscian. Lib. 9. p. 354.

ACCENTUS quo loco in scriptura habendi sint

de eo vide, quae paullo ante diximus ad A praepositionem.

* Audiamus tamen heic etiam Io. Fabricium in Responsionibus suis ad non neminis de Orthographia Latina scrupulos, quos Octavii Ferrarii de pantomimis et mimis Dissertationi subiunxit, et quidem in scrupulo III. Isti, inquit, tam accentus, quam circumflexus e scholis trivialibus profecti sunt, sed litteratoribus et veris Grammaticis ac Philologis fastidium movent: ut vere scribat elegantioris eruditionis alumnus et propagator Daumius in Epist. Part. 1. p. 31. Omnis accentuandi ratio est insuper habenda; et Iosephus Iustus Scaliger in Scaligeranis p. 4. et in Epistola 297. Accentus graves, qui dictionibus Latinis apponuntur, nostra memoria introducti sunt, et in libros illati, qui quum nihil iuvent auditorem, qui nescit, utrum sit accipiendum quantum, ad modum adverbii, vel ut nomen, nec etiam pronuntiantem; toto


page 8

caelo Latino eiciendi et expellendi sunt. Vide etiam Muretum et Vossium apud Walchium im Bucher-Saal T. 3. p. 533. Scaligerana p. 333. Melissum in Epist. Goldasti p. 317. Sanctium Minervae Lib. 4. c. 14. n. 5. Christoph. Cellarium Grammat. Lat. p. 128. atque Orthograph. Lat. p. 53. et Praefat. in Schurzfleisch. Orthograph. Rom. p. 10. Et quamvis Norisius in Orthograph. p. 139. contra Vossium pertendat, non esse recentem accentûs apponendi consuetudinem, eosque in celebri etiam marmore Pisano reperiri; ibidem tamen fatetur, rariores in lapidibus conspici. Nec indigna sunt eius verba, quac exscribantur: Vocabulerum sonos fateor esse antiquissimos, quos accentus vocant, sed cum ipsa pronuntiatione statim coepisse, non dixerim: quin horum notae ac lineolae multo recentiores sunt, et Latii antiquitatem mentiuntur: quas ex Fabio qui exsculpunt, plus conantur, quam praestant, et mentem Rhetoris non adsequuntur. Tum signa, quae, vitandae ambiguitatis causa, poni solent, nova Grammaticorum inventa sunt, propter tirones, quos admoneant, recepta vulgo; at Romae Latine loquenti ne nota quidem, ne dum usu probata. Hactenus Fabricius.

Ex his autem apparet, accentus in scriptura tractu temporis melioris intelligentiae causa superinductos quasi esse. Qui autem eos tantopere aversantur, eo quod antiquitatis idoneis exemplis destituantur; hi, miror, cur etiam non tolli iubeant alias notas diacriticas v. g. commata, cola, semicola, et eiusmodi alia, quae similiter apud veteres non habuerunt locum.

Favent epicrisi nostrae Clericus Art. Crit. Part. 5. Sect. 1. cap. 11. p. 163. Marius Corradus L. L. 1. 2. Becmannus Manud. ad L. L. c. 18. Christophorus Augustus Heumannus, cuius Meditatio Orthographica ad Dissertationem modo commemoratam Io. Fabricii legitur in Actis Erud. A. 1715. p. 16. seqq. et Christianus Falsterus Cogit. 175. seqq.

ACCREDERE rectius scribitur

quam adcredere; ut accedere, non adcedere. Nam D in praepositione ad sequente C ex usu veterum adsimilatur.

* Accredere autem idem est, quod credere, estque verbum Plauto familiare, et a Lucretio Lib. 3. v. 870. et Cornelio Nepote in Datame, et ab Horatio Lib. 1. Epist. 15. v. 25. usurpatum, et plerumque in codicibus corruptum et in aliud quoddam verbum transmutatum est. Conf. Vorst. de Latin. falso susp. 181.

ACHAEMENIDES

per diphthongum primam et ACHEMENIDES sine diphthongo, utrumque.

* Unus ex Ulyssis sociis, apud Virgilium Aeneid. Lib. 3. v. 613.

ACHAEUS

i. e. Graecus, per AE, bene: nam in Graeco est *axaio/s2. Acheus,


page 9, image: s0053

per E simplex, excusari et tolerari potest ob Aeolicae formationis rationem.

ACTIUM per unum C

non Acctium, per duplex CC, nummi veteres tres Augusti, et codices emendati. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 1. 2.

* Oppidum est Epiri et promontorium, ad quod Augustus Antonium et Cleopatram pugna navali vicit, hodie vulgo Figalo et Capo Figalo dictum.

AD praepositio in compositione mutationibus variis

et saepe dubiis subicitur.

Ante C semper cedit, ut accedo, accendo, accipio.

Ante D semper manet, ut addo, adduco.

Ante F res dubia est; ut plurimum tamen in inscriptionibus manet, ut adfero et affero, adfundo, et affundo.

Ante G cedit in aggero, et agger: dubiae conditionis est in agglomero, aggelo, agglutino, in quibus secundum alios haud contemnendos codices ad etiam manet integrum, ut adglomero, adgelo, adglutino; saepissime manet in adgredior, adgrego, adgemo, adgravo.

Ante L ambiguae sortis est, ut adlevo et allevo; sed in adloquor nummi semper ad servant integrum; v. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 2.

Ante M manet, ut admoneo, admoveo. *arxai=xw=s2 cedit apud Plaut. Trucul. 2. 6. 20. in ammonitrix pro admonitrix, item in ammiror pro admiror.

Ante N manet, ut adnuo, adnoto, adnitor, adnuntio.

† Quid vero existimandum de agnosco et agnatus? an sunt pro adnosco, adnatus? In Pandectis reperitur adgnosco, adgnasci, adgnatus: quod Taciti libri etiam referunt v. g. Annali 3. cap. 41. adgnoscendum se praebuisse; et Lib. 4. cap. 34. adgnitae. Favet Priscianus: Notus, inquiens, gnotus antique, unde ignotus: nosco, gnosco; novi, gnovi. Citant etiam Caecilium pro gnosco. Quis vero praeterea dici observavit gnosco, guovi, gnotus, gnascor? novimus gnatus per prosthesin factum: cetera ignoramus. Et quod castigatissimi auctores, qui praepositiones diligentissime sueverunt conservare, Virgilius et Prudentius, a summis Criticis ex vetustissimis membranis perpurgati, agnosco tenent; nolumus in hoc verbo aliquid mutare. Haec ita disputari possunt; interim non nego, Caecilii gnosco a Diomede prolatum: nec repugno Taciti ac iuris Romani libris.

Ante P olim se accommodavit: postea, inclinata Latinitate, servark coepit. Quare rectius approbare, apparere, apponere.


page 10

† In unico verbo aperio, D suum perdit. v. Poet. Giess. p. 30.

Ante Q servatur, ut adquiesco, adquiro. Vulgo hodie scribunt acquiesco, acquiro; sed sine auctoritate veterum.

Ante R variat quidem apud veteres: interim quum usus hodie in plurimis vocabulis sequenti R adsimilet; et nos facile istud largiri possumus. Manet tamen semper in adrepo.

Ante S saeculo Augusteo et sequentibus plerumque se conservat, ut adspiro, adscendo: interdum cedit; et quidem archaice in assum pro adsum.

Ante T cedat ob plurima veterum documenta: nec obstent paucula exempla apud Gruterum, et alios, ubi retinetur, ut adtulit, adtribuit, adtestari, adtingo: quae sane scriptura hodie insolens foret, et vehementer adfectata, quum prior scriptura, quae rectior et verior est, bono eruditorum consensu invaluerit. Conferantur Cellarius, schurzfl. Lips. Scaliger.

ADFATIM et AFFATIM utrumque ex usu antiquitatis: ad enim ante F ambiguae sortis est.

* Adfatim autem est ex ad et fatim i. e. largiter, abundanter, ut Servius in Lib. 1. Aeneid. v. 123. observat.

ADIICIALIS cena

i. e. opena lauta et opipara, aliis cena, qua advena se commendare studet combibonibus, Ein Access-Schmaus, quae Sueton. Vitell. cap. 13. magis perspicue dicitur cena adventicia, occurrit apud Tacitum Annal. 2. et Varronem Lib. 3. cap. 6. de Agric. Alii ADITIALIS scribunt, et in eo Plinii exemplum sequuntur, in cuius editione Geleniana ita scriptum observatur. Idem hoc probatur Lipsio in not. ad Senec. Ep. 95. et Lib. 4. de Magnit. Romae cap. 9: ne quid dicam, quod in hoc posteriori scribendi modo etymologiae ratio valde aperta sit.

ADOLESCENS et ADOLESCENTIA per O

auctoritate Festi, qui ab olesco i. e. cresco, derivat, wt fide aliquot lapidum, ad quos manutius provocat: ADULESCENS et ADULESCENTIA per U lapides plurimi, et codices antiqui. Lips. Schurzfl. Voss. Art. Grammat. 147.

Ant. Muretus in Heaut. A. 3. Sc. 1. v. 65. suspicatur, veteres, quum vellent secundam in adolescens, producere, scripsisse adnolescens, quasi a supino adultum derivetur: sed adolescens per O, a praesente adolesco secundam habere correptam. V. Poet. Giess. p. 20.


page 11, image: s0054

ADSIDVUS et ASSIDVUS pari stant auctoritate

et utraque magna. Cell.

ADYTUM

non aditum, nisi sit supinum ab adeo, adire: descendit enim a Graeco du/w.

* Notat locum secretiorem in templo, ad quem nulli accedere licebat, praeterquam Sacerdoti.

AE diphthongus una cum reliquis apud antiquos divisis semper litteris

non coniunctis, scripta est, et eliminanda propterea figura AE, tamquam ignota antiquitati. Sed quum maiuscula veterum scriptura in libris excudendis aut describendis dudum sublata, et compendii vel taxugrafi/as2 ergo minuscula illa seu Gothica sit substituta, diphthongos ae et oe uno ductu scribere, et ita coniungere solent: quod alii facere detrectant, et ad antiquum scribendi modum provocant, quem vel in minuscula scriptura stricte observari volunt; idque eo magis, quod etiam antiquissimi codices, non secus ac diplomata vetusta, saepius in minuscula scriptura prae se ferant ae et oe, quam ae et oe, ceu observarunt Hermannus Conringius in Censura Diplomatis Lindaviensis p. 316. et Mabillon de Re Diplomatica 2, 1. 11. p. 58.

* Ita etiam Ioannes Fabricius in Responsionibus ad non neminis de Orthographia Latina scrupulos, subiunctis Octavii Ferrarii de Pantomimis et Mimis Dissertationi: Dubium 1. Litterae in diphthongis non sunt in vulgari seu cursiva scriptione divellendae, adeoque non ponendum est ae et oe, sed ae et oe, ficut fecerunt Erasmus, Lipsius, Manutius, Vossius, Gronovius, Graevius, et alii. Respondetur: Si vel maxime probatum hoc esset de Criticis hisce, nusquam tamen legimus, eos praeceptum ac regulam dedisse et iure meritoque dare potuisse, sic, et non aliter scribendi. Nimirum sequuti sunt morem vulgarem, cui a pueris adsueverant, et


page 12

accommodarunt se typis, non ab eruditis, sed ab opificibus in gratiam typographorum, ut uno typo duas literas absolvere possent, adeoque compendii causa formatis. Sed quod de Manutio dicitur, id quidem a vero abludit, si non ex libris recusis, sed iis, quos ipse edidit, iudicare velis. Habeo enim codicem epistolarum Paulli Manutii, Venetiis anno 1571. in aedibus Manutianis, ab Aldo Iuniore, cum effigie Aldi senioris, tamquam [Note: (*) Inscriptio addita sic habet: LECTORI QUI. LIBRI CUM. ALDI. IUNIORIS. NOMINE SENIORISQUE. EFFIGIE IN. POSTERUM. EDENTUR EOS. TANTUM. SCITO MANUTIANAE. EDITIONIS ESSE.] veris Manutianae editionis indiciis, impressum, in quo omnes diphthongi disiunguntur, ac perpetuo scribitur ae et oe, numquam vero ae et oe. Et illam scribendi rationem inter eruditos sequuntur Io. Vorstius, Noris, Io. Phil. Slevogt, Christoph. Schubartus, D. Antonius, D. Neumannus, D. Buddeus. D. Pritius, Cellarius, in Orthograph. Lat. p. 14. Schurzfleischii et Bergeri fratres, Kriegk, multique alii elegantioris ingenii: et Mitternachtius, optimis adnumerandus magistris, ut mihi relatum est, approbavit. Eccur in vocibus aer, Poeta, et similibus, apponuntur puncta diaeretica, nisi ut ostendant, vocales a et e, item o et e, quae in aliis ut una littera leguntur, esse discernendas, et duabus syllabis pronuntiandas? Videantur Scioppius, in Grammat. Philosoph. p. 156. 160. Erasmus, in Lingua p. 7. 10. 43. Caselius, Oper. T. 2. p. 60. et Praschius, in Grammat. nova Lat. p. 11. non Grammatistae, sed veri et excellentes Grammatici. Quid multa? Audiamus Georg. Schubartum, virum hac in arte exercitatissimum, qui, consultus hac de re, instar oraculi sic pronuntiavit: Ad hanc quaestionem vix respondendum: quia non ad Orthographiam eruditam, et Romanam, sed Longobardicam pertinet. Romanae litterae non sunt ligabiles, ut Grammatici loquuntur. Si tamen in marmore, aere, vel gemma litterarum compendium appareat, id fit ex necessitate, propter spatium angustum. Ita E in O inclusum, et AE pingitur a Romanis, sed raro. Nostra scriptura vulgaris, quam Latinom putamus, non est Latina, sed barbarica, in qua litterae sunt ligabiles pro arbitrio scribentis: quare et diphthongi non aliter, quam consonantes, coniungi possunt, et coniunguntur ita, ne quid fiat contra orthographiam vel


page 13, image: s0055

orthoepiam. Audiamus etiam accuratissimum Magn. Dan. Omeisium, quamvis ipse vulgari solitus sit uti scriptione: Illi, ait vir laudatus, qui pro ae scribunt ae, Lipsium in primis videntur sequi, qui in Orthographia sua scribit: AE diphthongus, sicut aliae omnes apud antiquos semper divisis litteris, non coniunctis, scriptae sunt: quod et hodie servatur a doctis. (Vide Virgil. L. 7. Aeneid. v. 704. et L. 10. v. 189.) Neque vero inde sequitur, si scribam quaeritur, verbum hoc quattuor, non tribus syllabis constare. Ratio mea haec est, quia veteres to\ AE legerunt, ut E; immo saepius etiam E pro Ae, et vicissim Ae pro E posuerunt. Id quod contra Lipsium ostendit Rutgersius Var. Lect. L. 3. c. 5. p. 206. Item: Pro scriptione ae insignis ad manus meas venit locus Salmasii, in veter. manuscriptis versatissimi, quem citat Morhofius in Polyhist. T. 1. p. 60. his verbis: Si quibus in libris manuscriptis diphthongus reperiatur Ae, duabus litteris non in unam coalitis, sed separatis, expressa ad hunc modum AE, aut ae, scias, codices illos et vetustos esse in primis, et fideli manu confectos, cetera. Et alius vir doctus: Miror, inquit, Aristarchi a)kri/beian. Inde a puere nomen meum scripturus didici, litteris a et e signum diaereseos esse inscribendum. (Cellarius Orthograph. Lat. 61.) Hoc vero quid opus, si distincte scriptae hae vocales non coalescerent in diphthongum? Hisce adde litteratissimi viri iudicium, quod legitur in C. S. Schurzfleischii Praefatione in Orthogr. Rom. p. 7. et seqq. Nec me, inquit ille, nunc remoratur conglutinatio litterarum vocalium, quas nihilo minus distincte scribi oportere a Doctore meo admonitus, adseveranter dico, si tabularum, quae non fallunt, et codicum, a quibus vitium abest, testimonio standum est: quod utique pro certo concessoque sumo. Id vero non tantum indicio nominis, duplicem sonum significantis, verum etiam antiqua pronuntiandi consuetudine firmatur, propterea, quod veteres Romani ita lii ad alios loquebantur, ut non confunderetur a pronuntiante sonus, sed ab audiente etiam utraque littera vocalis perciperetur. Hodie, postquam illa tam accurata pronuntiandi ratio intercidit, litterae tamen sub eodem sono diversae manent, et scribendo recte adhuc distinguuntur. Accedit, quod literae AE, quae diphthongum, arcessito a Graecia nomine, componunt, in locum AI successerint, et illae perinde, atque hae, distinctam scribendi rationem servarint. Argumento sunt nomina CAESAR, PRAESUL, et complura eius generis alia, quae antiquitus scriptitarunt CAISAR, PRAISUL. Ut vero ab antiquo scribendi littevas maiusculas more discessum est, sic diphthongi litteris quoque minusculis constari coeperunt, in quibus alterutra de litteris diphthongum constituentibus, speciatim littera A, sive quodam compendiario scrihendi modo, sive librariorum culpa, saepenumero desideratur. Quod mihi, veterum Quiritium


page 14

scripturam adserenti, minime fraudi est, immo ad distinguendas huius diphthongi litteras valet, quum littera E, diphthongum finiens, in sequioribus librorum charits, per se ac sola crebro posita reperiatur, ac praecipue eius in hoc latine scribendi genere ratio habeatur. Perantiquus Sallustii codex, quem versavit Cl. Reinesius, nunc possidet noster, et magni aestimat, rem demonstrat satis, et fidem scripturae facit. Nihil enim causae est, quamobrem plures nominare debeam, quos vidisse memini, eumdem scribendi morem observantes. Ex quibus omnibus clarissime patet, si ae et oe disiunctim scribantur, id nec novum esse, nec ratione destitui. Hactenus Fabricius.

Ita nimirum disputant litteratores et eruditi de diphthongorum ductu rectiori. Nos, ne quid dissimulemus, neutri refragamur magnopere parti. Qui divisis scribunt literis, habent sane impressiora antiquitatis vestigia: at qui uno eodemque nexu ligant, commoditati magis serviunt, cum in legendo, tum etiam in primis in scribendo, cui tota minusculis litteris scribendi ratio dicata est; nec antiquitati tamen videntur propterea obtrectare ilico, quum omnis hodie litteras effingendi ratio citra antiquitatis suffragium sit adscita. Diaereseos autem puncta non nisi illi scribendi formae, quae diphthongos divellit, posse accommodari, nemo non videt.

† Nota: In denariis et antiquis monumentis AE, Graecorum more scriptum est AI, ut AILIUS, AIMILIUS: quod cum reliquis huius generis v. g. terrai, frugiferai, et apud Gruter. p. 81. BONAI DEAI in Archaisinis relinquendum est, Raro posteriores a)rxaio/thta illam aemulati sunt, ut in Claudii inscriptione Grut. p. 194. CAISAR est.

AEDILIS per AE

bene: edilis per E simplex, perperam scriptum in multis codicibus sequioris aevi, quo eiusmodi vocabula minus eleganter kat) e)cai/resin, vel per ae caudatum scripta inveniuntur. Aedes enim est etymon, quod sine controversia apud veteres Romanos per AE expressum est. Confer locum proxime praecedentem.

AEDILICIUS per C bene

Aedilitius per T, toleretur.

* Ex sententia Prisciani et manutii eius, non tius scribendum in vocabulis, quae derivantur 1) A nominibus i. e. in denominativis v. g. Patricius, natalicius, Saturnalicius, Tribunicius, novicius, Craticius, sarmenticius, stramenticius, caementicius, latericius, gentilicius, Floralicius, Mauricius; sic et amicicia, pudicicia, rel. 2) A supinis v. g. advecticius, adventicius, commendaticius, con


page 15, image: s0056

ducticius, translaticius, ficticius, pigneraticius, feneraticius, adscripticius, dediticius, insiticius, emissicius, suppositicius, proiecticius, surrepticius, adopticius, compellaticius, rel.

Scaliger vero, et plures alii plurima ex iam dictis per T scribunt, ut adventitius quia secundum ipsorum opinionem est ab adventito; aedilitius, quia ab aedilitas; fictitius, quia a factito; novitius, quia a novitas; amicitia, quia ab amiciter, id est, amice, quod Plautinum est adverbium.

Nummi et lapides et MSS. melioris notae, teste manutio et Vossio in eiusmodi vocabulis semper cius tenent: conf. Voss. Art. Grammat. 149. et Analog. L. 2. p. 390. Titii Manud. 279. it. infra litt. C. Primitiva tamen ex origine aestimantur, ut Potitius per T, non Poticius per C. i. e. rusticus sacerdos Herculis. v. Poet. Giess. p. 75. Apicius per C, non Apitius per T, nomen proprium Romanorum. Sed Itius, Munatius, Horatius, Brutius, Statius, Pancratius, Vegetius, Helvetius, Lucretius, Aetius per T, non per C scribuntur. Minucius tamen saepe etiam occurrit per C, licet sit a minutus. Et Domitius ap. Grut. semel per C, et Domicia bis per C occurrit, licet sit a domitus.

AEDITVUS et aeditimus s. aeditumus Varro aeditumi vocabulum magis probat, quam aeditui, quod vult esse recentius. Ita etiam olim in fidelissimis exemplaribus Ciceronis repertum. Aedituus tamen in inscriptionibus passim et apud Sueton. Aug. c. 5. Florentiori aetate aeditimus saepe pro aeditumus. Conf. A. Gellius N. A. Lib. 12. c. 10. Reimmannus Introd. in Hist. Voc. L. L. p. 22. et Aeg. Menagius Amoen. Iur. Civ. c. 39. p. 393.

AEDVI

non Hedui, aut Edui. Ita Graeca consuetudo, et inscriptio apud Manutium postulat. Cellarius etiam in IUlio Caesare, quem recensuit, hanc scripturam sollicite tuetur. Flori editiones non pessimae addunt etiam adspirationem, et scribunt Haedui.

* Dicuntur ita Burgundiones, Die Burgundier.

AEGAEUM per AE

non Aegeum per E simplex in syllaba media; nam in Graeco est algai=on, scil. to\ pe/lagos2.

* Aegaeum scil. mare, hodie Archipelagus dicitur, inter Graeciam Asiamque situm, insulis abundans.

AEMILIUS nummi

lapides Capitolini, et veteres libri: Aimilius interdum more Graecorum in denariis et monumentis; vid. supra AE: Aemylius et Haemylius suspecta. Cell. Manut. Qui Aemylius, per Y, scribunt, provocant ad


page 16

libros Graecorum, in quibus ut plurimum est *aimu/lios2. Sed Romani in hoc nomine constantissime I tuentur.

* Est nomen Romanorum gentile. Multi enim apud eos clari Aemilii fuere, ut Paullus Macedoniae victor, Scaurus, Mamercus, Porcina, Lepidus Triumvir, et alii, de quibus passim in historiis.

AEQUIPARARE usitate et bene

est enim a parare: aequiperare Archaice in libris quibusdam. Vid. supra litt. A.

AERA

non era, nec bera, nisi sit domina. Ita consensus codicum postulat. Voss. Etymol. 11. Gunth. Lat. Rest. 22.

Scaliger Obiectat, non aera, sed era, scribi in monumento veteri. Sed vetustissimum, quod adfert, habet, era DIII: qui erit annus Christi CCCCLXV. quo tempore iam in desuetudinem abire diphthongi coeperant: praesertim in Hispaniis, Africa, aliisque terris longius remotis ab urbe.

AERIUS per I

MSS. antiqui veteres codices, et castigatiores libri: accedit Graeca scribendi ratio, a)crios2. Cell. Manut. AEREUS per E, Vossius Arte Grammat, p. 145. damnare non audet, eo quod haec scribendi ratio subnixa sit cum aliis libris, itidem antiquis, tum alalogia, quando per E Latini scribunt igneus, melleus, flammeus, Venereus, cet.

AESCULUS

arbor glandifera, Eine Hageiche, per AE, ex usu vulgari, et derivatione, quam Vossius Etymol. fol. 12. adfert: consentit Servius L. 2. Georg. v. 290. Alii malunt ESCULUs, per E simplex, etymon, ut aiunt, sequuti: nam, quemadmodum fagus a)po\ tou= fa/gein, edere; ita ex eorum sententia esculus ab esca: quia veteres, non dum inventis frugibus, glandibus vescebantur, ac, iam inventis frugibus, pauperes tamen ac tenuiores glandibus contenti erant. Utrumque autem occurrit in codicibus emendate editis.

AETHERIUs per I

Virgilius Carpensis, antiqui lapides codicesque, et emendatiores libri: accedit Graeca scribendi ratio a)iqe/rios2. V. Epicurius. Manutius. Cellarius. AETHEREUS per E, vetustissimorum librorum auctoritate, et analogia, qua Latini in eiusmodi derivatis E habent v. g. igneus, Venereus, melleus. Vid. Schurzfl. it. Vossius de Arte Grammat. p. 145.

AETHIOPS

non Aythiops, ut falso scribitur in editione antiqua Strabonis. In Graeco enim est o( *aiqi/oy.


page 17, image: s0057

AFRICA per F

nummi, et lapides, et inscriptio antiqua apud Ericium: Aphrica per PH, toleretur ob originem Graecam; est enim *afrikh\ quasi a).neu fri/khs2, sine frigore intenso: quamlibet Graecorum f Latini, ut alibi interdum, ita et heic per F exprimere soleant. Cell.

AHALA

non Hala, scribitur Serviliorum cognomen, teste nummo Serviliae gentis veteri, et suffragantibus Fastis Capitolinis, et antiquis inscriptionibus, nec non Cicerone, Livio et Floro, in editionibus accurate recognitis atque emendatis. Cell. p. 47.

AHENOBARBUS

Domitiorum cognomen, non diphthongo Aenobarbus, nummi gentis Domitiae, et lapides Capitolini. Tamen in marmore Ancyrano, serie I, cum bivocali AHAENEIS PILIS: est autem Abenobarbus ab abenus s. abeneus. Cell.

AI diphthongus Graeca

a Latinis quoque imitatione Graecorum adscita et adhibita, atque adeo diaire/sei separata, ut aulai, aurai, pictai, pro aulae, aurae, pictae, antique; et priscis Poetis, interdum et prosaicis, usurpatur, Virgilio non amplius ter expressa, scil. Aeneid. L. 3. v. 354. L. 6. v. 67. L. 9. v. 26.

ALAMANNIA per A

et Alemannia per E, utrumque. Prius tamen in libris et nummis frequentius. Schurzfl. Cell. Spanb.

* Ruhe Spec. Phil. 2. p. 4. Alemannia per E, numquam in nummis agnoscit.

ALEXANDRIA

et Alexandrea utrumque non in codicibus modo, sed marmoribus etiam ac nummis: prius tamen frequentius; quod et hodierna consuetudo praefert. In Graeco etiam est *aleca/ndreia: nunc autem ei Graecorum mox in I, mox in E longum apud Romanos mutatur.

* Par ratio in Antiochia et Antiochea; Caesaria et Caesarea. Quaedam tamen constantius E longum habent, ut Laodicen, Heraclea, Apamea, Cassandrea: quaedam fere per ia scribuntur, ut Seleucia, Nicomedia, Philadelphia, Sebastia.

* Est autem Alexandria aliquot urbium nomen, quod maximam partem ab Alexandro M. acceperunt, quarum apud Strabonem Pliniumque mentio fit. Nobilissima omnium Aegypti fuit ad Nilum, hodie maiori ex parre in ruderibus destructa iacens, Turcis appellata Scanderia, et Italis Alessandria. Cellar. p. 74.


page 18

ALICA et HALICA

Grutze, Graupen, utrumque.

ALIMENTUM

i. e. nutrimentum, Die Leibes-Nabrung, non alumentum. Codices antiquissimi.

ALLIA rectius

quam Alia, nisi sit femininum singulare vel neutrum plurale adiectivi.

* Servius ad illus Aeneid. 7. v. 717: Infaustum interluit Allia nomen; dicit, nomen Alia esse, a Poeta metri causa duplicatam litteram. Iuvat Plutarchus in camillo p. 137. para\ to\n lli/an potamo/n. Hos duces sequuntur Manutius, Signonius, Dausquius. At duplex LL in aliis omnium libris Varronis, Ciceronis, Livii, Taciti, Suetonii, Macrobii occurrit: neque credibile est, hos omnes potuisse corrumpi. Accedit incorruptum testimonium Caiani, quod Pisis est, Cenotaphii, quo PRO ALLIENSi diem VIIII K. MARTIAs, quo obierat Caius Caesar, habendum esse decernitur.

* Est Fluvius Italiae, qui a Crustuminis montibus defluens Tiberino miscetur amni, Romana clade nobilitatur, inflicta a Brenno, Gallorum Duce. Cell.

AMARANTUS

flos, Germanice vocatus Tausendschon, bene: Gr. a)ma/rantos2, a)po\ tou= mh\ marai/nesqai, quod non marcescat. Perperam ergo scribitur per TH, Amaranthus. Fr. Vavassor in Antibarb. p. 480.

AMBUBAIAE

abbubaiae, anbubaiae. Sic trifariam scribi possit; sed prima scriptura praevalet.

* Vocabulum est Syriacum, quod in Sueronii Neron. cap. 27. et Horat. L. 1. Sat. 2. occurrit, et significat mulieres cantatrices, et ob lasciviam infames. Conf. Io. Schildium ad d. l. Sueton.

† Sunt etiam, qui pro Ambubaiae malunt Ambubaeae, eo quod in Graeco sit a)mboubai=ai, apud Latinos autem ai Graecorum transeat in ae.

AMFRACTUS et ANFRACTUS

Ein krummer Umweg, utrumque. Amfractus per M, Camerarius et Schurzfleischius tuentur: quibus favere videtur origo, quae vulgo adfertur; dicitur enim ab ambitu et frangendo, teste Perotto p. 1152. vel etiam ab antiqua praepositione am i. e. circum, in compositione usitata, ut ambire pro circumire. Refragatur Scaliger, qui vult Anfractus per N, et ad antiquos codices provocat.

AMOENUS per OE

in lapidibus, quibus tamen semper nomina propria Amoenus et Amoena sunt. Grut. p. 788. L. AMOENUS, et p. 854. AELIA


page 19, image: s0058

L. F. AMOENA. Addit Manutius vetustos codices Virgilii. Cellar.

AMSTELAEDAMUM

AMSTELODAMUM, Amstelredamum, Amstelrodamum, Amsterodamum, et Amsterdamum, Hae nimirum scripturae omnes in usu sunt; secunda tamen et quinta, ni fallor, tritae prae reliquis.

ANACHORETA per E

non anachorita per I. Graece a)naxwrh=tai, ab a)naxwre/w, recedo; non ab a)naxwri/zw, recedere facio.

* Est autem anachoreta vocabulum medii nevi, et significat hominem, qui religionis ergo in solitudinen secedit, Einen Wald-Bruder. Fuerunt autem et eremitae et anachoretae solitudinum incolae; sed illi tabernacula certa habebant et casas, quibus anachoretae carebant plane, ut ex Sulpitio Severo Dial. 1. de virtutibus Monach. Orient. e. 9. constare potest. Voss. de Art. Grammat. 145. it. Etymol. 197.

ANAPAESTUS

pes trisyllabus, constans ex duabus brevibus et una longa, per diphthongum primam in syllaba media: in Graeco enim est a)na/paistos2, a)po\ tou= a)napai/ein, quod est repercutere; nempe quia saltantes contrario modo, atque in dactylo sit, terram ferirent.

ANAPUS

media longa, optime: nam Graecis )/*anapos2 constanter dicitur. Anapis toleretur ob quorumdam codicum fidem. Amapys mendosum, quia pugnat cum etymo, de quo vid. Scholiast. Theocriti.

* Fluvius est Siciliae.

ANCILE

non ancyle, notans scutum brevius, antiquae membranae Virgilii, et nummus Antonini Pii.

Mureto L. 13. Variar. Lect. c. 17. dici videtur a Graeco a)gko/los2, incurvus: quae est etiam aliorum quorumdam opinio, qui iccirco per Y scribunt. Sed Varro, Festus et Servius alias adferunt origines, et quidem eas, quae scripturae veterum per I suffragantur. Voss. Etymol. 28. Latini insuper in vocabulis quibusdam origine Graecis, I tuentur, quamvis in Graeco occurrere videatur Y. Conf. inf. litt. Y.

ANCORA sine adspiratione

non anchora: Graece a)/gkura.

ANDABATA

Ein Fechter, der mit verbundenen Augen streitet, non antabata. Vossius de Vit. 48. docet, sic in omnibus libris legi.

† Errant igitur, qui per T scribunt, licet ex a)nta\ adversum, e regione, et bh+nai scandere, originem suam traxisse videatur. Graece enim scribitur a)ndaba/ths2: nempe T


page 20

post N fere sonat, ut D: unde a mentier mendax; et, ut in Graecis consistam, caliendrum Horatio L. 1. Sat. 8. et Arnobio L. 6. adversus gentes ex ka/lluntron; pondo ex peta/w.

ANDREAS

nomen proprium, per E simplex, bene: Andraeas per AE, perperam. Graece in N. T. o( *andre/as2, et apud Graecos auctores, praesertim Poetas, *andrei/as2, a)po\ tou= a)ndro\s2, quasi sit animosus, strenuus.

ANGARIA et ENGARIA

utrumque in monumentis; prior tamen scribendi modus hodie usitatior.

* Nomen regionis cuiusdam in Westphalia, proscripte quondam Henrico Leoni odemptae, est, probe distinguendum ab angaria, Gr. a)ggarei/a, quod vocabulum origine Persicum est, notans id, quod nostrates appellant postas, quasi currus et servos positos collocatosque certis in locis, et semper in procinctu excubantes, Germanica terminatione, Die Posten, Das Postwesen, Der Postzwang. Vossl. de Vit. 24.

ANGERONA

dea silentii, bene: Graece *aggerw/nh. Macrobio etiam et in Vet. Gloss. dicitur Angeronia. Quin Scaliger in Coniectaneis p. m. 78. Angenoram dictam mavult, quia cohibeat os. Sed refragantur Scaligero omnes libri, teste Vassio Etym. Conf. Cuperus in Harpocrate p. 26. iteratae editionis.

ANICIUS

nomen Romanum, per C, non Anitius per T. Ita volunt omnes lapides, et codices emendate editi: fortasse etiam est a)po\ th=s2 ni/khs2. Aldus. it. Voss. de vit. 168.

ANNIBAL

Vide infra Harmibal.

ANNULUs bene

Qui altius videntur sapere, scribunt anulus, uno N, Manutius, Lipsius, Scaliger ad Varronem: quia sit ab anus, quod circulum et podicem, perinde ut daktu/lios2 Graecis, significet: quae parum decora originatio est. Varro LL. Lib. 5. post initium; Tempus a bruma ad brumam, dum sol redit, vocatur annus; quod, ut parvuli circuli annuli, sic magni dicebantur anni. Ut autem annus NN duplici scribitur; ita etiam annulus U9pokoristiko/n. Mollius sonat, fateor, anulus: inde forsan illa, quam Manuitus urget, antiqua consuetudo, quae in libris observatur. Cellat. Schurzfl. Antiquissimo tamen Latii aevo consonas haud geminabant.

ANQUIRO

sollicite distinguatur ab Adquiro.

* Schurzfleischius, Anquiro, inquit, multis in locis in adquiro et inquiro scribarum inscitia mutatum.


page 21, image: s0059

Anquiro significat 1) meditando l. quaerendo aliquid extundo v. g. Cic. L. 1. Offic. c. 3. Tum autem aut anquirunt, aut consultant; et cap. 30. Hominis mens cogitando semper aliquid aut anquirit, aut anquirit, aut agit. Id. L> 2. Off. c. 13. In eum, quid agat, quemadmodum vivat, anquiritur, Es wird Kunde auf ibn geleget. 2) Adscisco, mihi adiungo v. g. anquirere aliquem, id est, sibi adiungere. Sed in his locutionibus, Capitis et capite anquirere, verbum est accusandi, Peinlich mit einem procediren, einem auf den Hals anklagen, Liv. L. 2. c. 52; et Pecuniâ anquiri, Wegen einer Schuldfoderung angeklaget werden,, idem Liv. L. 26. c. 3.

ANSIBARII

dicuntur Tacito Annali 13. c. 55. §, 1. quos Ammianus Marcellinus L. 20. ANSVARIOS vocat.

* Franci fuere, adserente B. Rhenano Rerum Germ. L. 1. p. 62.

ANTENNA per geminum NN

monumenta antiqua, et libri calamo exarati: antemna per MN, suspectum, nisi sit nomen proprium Sabinorum oppidi hodie non amplius exstantis, cis Anienem olim siti, quod, ceteroquin etiam, et quidem usitatius pluraliter Antemnae, arum, effertur.

* Lignum est in malo transversum, in quo velum alligatur, Germanice, Die Segelstange. Voss. Etymol. 32.

ANTESTARI

documenta veterum antiquissima: Antistari tamen similiter legitur in codicibus non pessimae notae.

* Est autem idem, quod testem vocare vel citare, Einen zum Zeugen anruffen. Cic. pro Mil. c. 25.

ANTISTO veteres:

antesto inclinata Latinitate. Inde antistes, itis, non antestes, Barth. Advers. L. 34. c. 6.

ANTONIUS Romani semper sine adspiratione:

Anthonius per H, a novatoribus quibusdam hodie scribitur, et derivatur ab a)/nqos2, flos; sed perperam, et sine idoneo auctore. Dausquii Orth. Vol. 2. p. 35. Cellar. Orthogr. p. 4. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 6.

APICIUS per C

non Apitius per T.

* Est nomen proprium, quo nomine tres fuerunt Romae, omnes gulae studio infames. Conf. supra Aedilicius.

APION

onis, Polyhistor ille, contra quem Fl. Iosephus duoslibros edidit, P simplici: Appion PP geminato, perperam.

* Nec enim homo Aegyptius ab APPIA gente Romana nomen accepit; sed ab Api,


page 22

deo Aegypito; ut pleraeque gentes a numine suo nomina solent imponere. Sic Iudaeorum Elischab, Elisabet: Chaldaeorum Balsasar, *balsa/sar, quod vulgo Balthasar, *balta/sar, scribitur, per dialectum forte Atticam, s mutato in t: Assyriorum Nabuchodonosor: Graecorum Latinorumque Diogenes, Diodorus, Apollonius, Apollinaris, Herodotus, Heraclitus, Hermippus, Dionysius, Bacchylides, Martialis, Martinus, et tot alia. Voss. de Vit. 44. it L. 2. Hist. Graec. c. 6. p. 190. Dalechamp. ad Plin. p. 7. et 1577.

APOLLO

inis, tertiae declinationis, Musarum apud gentiles praeses, et carminum auctor, Gr. *apo/llwn, tou= *apo/llwnos2: APOLLOS, o, secundae declinationis, *alecandreu\s2 tw=| ge/nei, a)nh\r lo/gios2, dunato\s2 w)\n e)n tai=s2 grafai=s2, Alexandrinus ille, vir eloquens, et sagax Scripturae interpres, Act. 18. v. 24. Gr. *apollw\s2, tou= *apollw/.

† Scribebant etiam vetustissimis temporibus, quum consonas, praesertim liquidas, non geminarent. Apolo, L simplici. Conf. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 6.

APSINTHIUM

Vid. supra Absinthium.

APSIS

Vide supra Absis.

APUD per D

rectius, quam aput per T. Quamlibet enim D et T litterae antiquis saepe permutabiles fuerint, et propterea in quibusdam lapidibus etiam aput per T scriptum sit: tamen, quia in pluribus per D exaratum invenitur, et nulla insuper praepositio T littera finitur; consuetudo hodie merito obtinuit, ut littera D in hac praepositione constantissime retineatur. Conf. infra litt. D.

APULEIUS per unum P

scribitur auctoritate librorum veterum: cui suffragatur Io. Rhodius in Not. ad Scribonium Largum, et ratio originis ab Apulia. Nec APPULEIUS tamen PP duplicato propterea contemnendum, quia, teste Cellario, frequentius in Inscriptionibus, et teste Ruhe Spec. Phil. 2. p. 6. in nummis apparet: qui Apulia quidem, unde est, P simplici; Poetae vero etiam propter metrum PP geminato scriptum tenent. Conf. Voss. Art. Gr. L. 1. p. 151.

AQUILIUS simplici L

ob etymologiae rationem. Vel enim a colore aquilo, hoc est, fusco et subnigro, secundum Festum; vel ab aquila derivatur, ut contendit Marcellus Donatus p. 1002. Dilucidationum. Consentit Barthius Advers. L. 40. c. 4. Accedunt quattuor nummi apud Vaillantium, nummus item alius in Begeri


page 23, image: s0060

Thes. Pal. p. 324. et quattuor lapides apud Minutium. Aquillius per LL duplicatum, in nummis et lapidibus similiter invenit Lipsius: cui suffragantur codices Ciceronis emendate editi.

* Nomen est gentis Romane, ex qua Aquilius Praetor, collega et familiaris Ciceronis, edicto suo, dolis malis opposito, inclaruit.

AQUILONALIS et AQUILONSRIS

i. e. borealis, utrumque: illud Cicero; hoc Vitruvius habet.

ARAUSIONENSIS, AURIACUS, ARAUSICANUS

scil. Princeps vel Principatus in Gallia. Triplex hic scribendi modus in usu est.

ARCESSO

bene: est enim ab antiquo arcio. Ita sciscunt Cellar. Lipsius, Scaliger. Consentiunt Libb. MSS. Io. Georg. Graevius ad Sueton. Tiber. c. 52: Melior, inquit, aetas ubique scripsit arcessi, uti haec iam certa et decreta habentur apud eruditos homines. Typographi semper fere accerso impresserunt.

ARCHYTAS

nomen proprium, quod plures praeclari viri gesserunt, per Y, bene: Architas per I, perperam. Graece *arxu/tas2.

ARENA et harena

Sand, Gries, utrumque veteres libri. Servius prius praefert, quem sequuntur Schurzfleischius et Cellarius; posterius probat Marius Victorinus, Eutyches, Carisius, immo et manutius, inductus praeterea vetusta inscriptione, in qua est CALCE HARENATO.

AREOPAGUS et ARIOPAGUS

utrumque in usu. Graece *areiopa/gos2, EI Graecorum qpud Latinos transit in E sunplex, vel etiam I.

* Locus erat Athenis, ubi capitale iudicium exercebant.

ARGENTINA et ARGENTORATUM

urbs Alsatiae primaria, utroque modo.

ARIADNAEUS per AE

in Graeco enim est *ariadnai=os2.

* Possessivum est, originem suam referens ad Ariadnen, siliam Minois, Regis Cretae, quae Thesea, Labyrinthum ingressurum, adiuvit.

ARIMATHAEA bene

Arimathia perperam. In Graeco est *arimaqai/a. AI Graecorum apud Latinos transit in AE.

* Urbs in tribu Ephraim, Iosephi, Adsessoris Synedrii, patria, Matth. 27. v. 57. Ioh. 19. v. 38. Praschius de Barbarismis p. 27.


page 24

ARIOLUS

Vid. Hariolus.

ARRIUS

familiae Romanae nomen, scribitur per duplex RR. Sed ARIUS haeresiarcha Saec. 4. p. C. N. per unum R: Graece *a/reios2.

ARTEMISIA per T purum

non Arthemisia per TH. Graece *a/rtemis2, quasi Dianina, ab *a)rtemis2, Diana.

* Regina Halicarnassi, uxor Mausoli, cui monumentum aliquod sepulcrale, inter miracula mundi connumeratum, constituit. Voss. Etymol. 46.

ARTIBUS a nominat

sing. ars: ARTUBUS a nominat. sing. artus.

ARTUS

et arctus utrumque.

* Cellarius: Artus, angustus, non arctus, placet eruditis. Sic Priscianus scripsit et artus et artare verbum Lib. 6; et Valer. Probus p. 1474. artus angustus, et artûs membra, sola flexione et casu, non scriptura, discernit. Dicis, ab arceo esse. Esto: ut vero ex factus fit fartus; sic etiam artus ab arctus.

Schurzfleischius: Artus pro arctus, id est, angustus, si etymon specto, scribi oporter arctus; si scripturam veterem, C omittendum. Neutra tamen scriptio inepta: non illa, propter originem Latinam, quia est ab arceo, arcitum, kata\ sugkoph\n arctum; neque haec, si ab a)rta/w, Graeco verbo, derivetur.

ARUNDO

non harundo: quia aiunt ab ariditate dictam: accedunt codices emendati, et auctoritas Isidori. Schurzfl. Lips. p. 174. Cell. p. 96.

ARUSPEX

Vide Haruspex.

ASBESTON

non Asbyston, neque Asbaston. Graece a)/sbeston.

* Linteum, quod igni non consumitur.

ASDRUBAL

Vide Hasdrubal.

ATAVUS bene

attabus per duplex TT, defendit Turnebus, quia ab atta, vocabulo Sabino veteri, significante fere idem, quod tatta, te/tta, i. e. genitor, nutritor. Sed toto caelo errat Turnebus cum etymologia sua mere arbitraria. Horatius arbiter erit, qui Lib. 1. Carm. Od. 1. primam corripit.

ATQUE bene

olim etiam adque, quod deinceps plane abrogatum, et prior scribendi modus ubivis stabilitus est: quamvis, quod non dissimuli, Augusti aevo utrumque in usu fuit. Veteres D et T subinde permutarunt. Voss. Etymol. 52. Cellar. Angelus Politianus L. 4. Ep. 9.


page 25, image: s0061

ATTIUS Poeta

et familiae nomen, diversae ab Acciis. Ita Attius Augur apud Livium. Sic Manutius ex libris et lapidibus.

AUCTOR et AUCTORITAS a supino auctum bene

ob lapides et inscriptiones, et nummos optimae notae: auctor et auctoritas, omisso C, tolerari potest ob qualemcumque Valerii Probi auctoritatem: auctor et auctoritas per TH putidum. Sciopp. Infam. Fam. 16. Cellarius, Aldus, Schurzfleisch. Vossius Etym.

† Qui inter auctor et auctor distinguunt, eo abundant sensu, qui in saniori Grammatica locum non invenit.

* In uno nummo aeneo ap. Patinum Thes. p. 132. est SALUSTIUS AUCTOR, ubi tamen videtur nomen esse proprium. Noli tamen intelligere belli Iugurthini scritorem.

AUCTUMNUS per C

bene: autumnus eliso C, vulgo, sed suspectum. Priori scripturae non tantum favent codices emendatiores, sed etioam origo, qua similiter, atque proxime praecedens auctor, a verbo augeo, eiusque supino auctum descendit, quod incolarum opes id anni tempus augeat. Voss. Etymol. ad voc. Augeo.

AVEO

AVE et HAVEO, HAVE utroque modo. Illud librorum veterum side et usu, qui adspirationem reiecit; hoc similiter librorum veterum, ac, si Lipsio credimus, omnium antiquorum lapidum auctoritate.

* Si adspiratio praefertur, tunc, quemadmodum Pontanus observat, melius distingui potest ab ave i. e. volucre. Vid. Manutius, Cellarius.

AUFUGIO per unum F

non auffugio per FF duplex. Id enim vult ratio compositionis, qua est ex au pro ab, et fugio. Ita etiam auferre, non aufferre. Praepositio enim ab, si haec duo verba excipias, nullo alio in verbo reperitur, euphoniae gratia in au commutata. Conf. Cicero in Orat. 158. et A. Gellius Lib. 15. c. 3.

AUGUSTEUS

adiectivum ab Augustus, v. g. Saeculum Augusteum, per E simplex longum. Gr. *augoustei=os2

AULUS GELLIUS

non Agellius, scribendus est Noctium Atticarum scriptor ille litteratissimus. Ita enim Lucius Gellius, Marcus Gellius, Sextus Gellius, apud Romanos notissima nomina sunt. Sentit nobiscum Aldus, et sequens inseriptio antiqua:


page 26

CLAUDIAE VENERIAE A. GELLIUS A. F. DUM SECUNDUS cet. Accedit Petrus Servius, Medicus Romanus, qui cap. 2. Miscellaneorum pro hac scriptura provocat ad sex Vaticanos codices, impressos libros omnes, et Romanum usum. Vide I. A. Fabricii Biblioth. Lat. Vol. 3. p. 1. 2. 3.

* Quare non audiendus est Christianus Becmannus, qui cum Lipsio, et Gifanio suo contendit, scribendum esse Agellius una eademque voce; licet multi viri docti, interque eos magnus Vossius, hanc scripturam sequantur. Rationes eius sunt ficulneae. Ab AGELLO, inquit, Lipsius derivat: at enim hic in Orthographia nimium subinde opinionibus suis indulget. Pergit: Talia nomina Romanis olim consueta suerunt. Sed Gelliorum nomen apud Romanos aeque obtinuit, et, ni fallor, magis, quam Agelliorum.

Sed quid confutamus magnopere adversarium, cui in hoc ipso quidem nomine tot veterum documenta, scripturam Auli Gellii satis distincte exprimentia, reclament?

B.

B in V

ac vice versa U in B, post aliquot a C. N. saecula in Inscriptionibus, et frequentius in legibus iuris Romani mutatum videmus, ut Badimonium pro Vadimonium, renoBatio pro renoVatio, Berna pro Verna, Bivus pro Vivus, Bixit pro Vioxit, liBore pro liVore, Benum pro Verum, seBum pro seVum, Germ. Unschlit, Seiffe, Talch, probaBerit pro probaVerit; et vice versa DanuVius pro DannBius, Valneare pro Balneare, Barro pro Varro, acerVum pro acerBum. Sed haec ad normam Augustei aevi revocanda, non imitanda; in libris autem et lapidibus non improbanda, quia temporis excusationem habent. Conf. Christiani Frid. Ruhe Specimen Philol. numismatico-Latinae primum p. 4. it P. Manutii Comm. in Epp. Cic. p. 1058.

Videas etiam, in antiquis Inscriptionibus P loco B positum esse, ut aPsens pro aBsens, oPtinebit pro oBtinebit, aPstinere pro aBstinere, oPservare pro oBservare, oPsequi pro oBsequi, oPstetrix pro oBstetrix, apud Laurentium Pignorium de servis p. 184. in marmore antiquo aPsolutus pro aBsolutus, suPsignare pro suBsignare, oPses pro oBses. Causam tradit Quintilianus Lib. 1. c. 7. Quum dico, inquiens, obitnuit, secundam B. litteram ratio poscit: aures magis audiunt P. Notanda interim haec sunt, non imitanda. Quod enim B praepositionum ab, ob et sub in compositione durius pronuntiarunt; non numquam imperiti, opinor, lapicidae ita, ut pronuntiabant, etiam scripserunt.


page 27, image: s0062

B

olim interdum omissum. Veteres, ut Cicero, saepe scribebant afui pro abfui; afore pro abfore; afuturus pro abfuturus. Sed, quod vel in primis notetur, pro praesto erit semper scribebant affuturus i. e. adfuturus, per duplex FF: at afuturus per unum F in antiquis codicibus semper significat abfuturus.

BACCA et baca

utrumque. Baca per unum C, vetustissimi quidem Ciceronis libri et Prudentii codices vetustiores habent. Antiquissimis temporibus litteras non geminabant. Aevo florentiori bacca non nisi per duplex CC, scriptum videtur esse.

BACCHUS per duplex CC

non Bacchus per C nunum. Graece *ba/kxos2.

* Hinc eodem modo scribenda derivata Bacchius et Antibacchius, vocabula satis nota in Prosodicis.

BAETIS per AE

probant codices, et Graecum *bai=tis2: in inscriptione tamen Hispanica kat) e)cai/resin per E simplex scriptum legitur PROVINC. BETIC. Veteres interdum E simplex posuerunt pro AE: id quod fecerunt semper tempore medii aevi barbari/zontos2.

† Inscriptio apud Grut. p. 446. inserit adspirationem: Procons. Provinc. Baethicae; quod notandum, non imitandum.

* Baetis, fluvius Hispaniae est, hodie ab incolis Guadalquivir dictus, et in Accusativo habet Baetim et Baetin.

BALLISTA et balista

Ballista per duplex LL, praefertur, quia est a ba/llein. Invenitur tamen etiam L uno scriptum: idque Archaice, ut opinor. Spon. Misc. p. 66.

* Notat machinam militarem, qua muri concutiuntur, ingentibus inde emissis saxis, Germ. Einen Maverbrecher.

BALNEUM et BALINEUM

utrumque in lapidibus et vett. libris reperitur, ut Manutius probavit, et ex Gruteri Indice Aedisiciorum clarum est; sed prius hodie usitatius. Cicero et Plinius semper posteriori modo. Cell.

BALTEUS

i, masc. et BALTEUM, i, neutr. Ein Gurtel, recte: baltheus et baltheum per TH, suspectum. Nam originem eius ex Graecia, cuius est littera TH. s. *q, non facile aliquis arcessiverit. Consule Vossium Etymol. qui simplici T scribit; de TH nihil habet.

BARABBAS

insignis latro, per unum R et duplex BB, bene: Barrabas per duplex RR, et unum B, ex usu vulgari, sed perperam.


page 28

Descendit enim a Chald.
[Gap desc: Greek word]
bar, filius, et
[Gap desc: Greek word]
, abba, pater: et in Graeco est *barabba=s2. Prasch. de Barbarism. p. 27. Quin et Hieronymus et vetus Bibliorum interpres eam scripturam tuentur, quae sit per unum R et duplex BB.

BARTHOLOMAEUS

non Bartolomaeus sine adspiratione. Graece *barqolomai=os2.

* Syriace
[Gap desc: Greek word]
, Bartholomai: vocabulum compositum ex
[Gap desc: Greek word]
bar filius,
[Gap desc: Greek word]
tholeh suspendens, et
[Gap desc: Greek word]
maim aquas: quod erat servorum vilissimorum: Conf. Ios. 9. v. 21. 23. Aliis a
[Gap desc: Greek word]
Tholomai, quod fuit nomen gigantis Cananaei, Num. 13. v. 22. Iud. 1. v. 10. 2 Sam. 13. v. 37. Valentino Schindlero ab radice
[Gap desc: Greek word]
in Lexico pentaglw/ttw. Bartholomaeus ergo q. d. filius Tholomai, qui fuit gigas, aut tyrannus famosissimus.

† HInc etiam non nullis videtur ortum to\ *ptolomai=os2 Ptolomaeus, quod malumus scribere *ptolemai=os2 Ptolemaens q. d. bellicosus a po/lemos2, poefice pto/lemos2 bellum: sicut pro po/lis2 dicitur pto/lis2, urbs, civitas.

BEDRIACUM

Italis hodie Caneto, vicus parvus inter Cremonam Veronamque, duabus Romanorum cladibus insignis, usitatissime. Ceteroquin mire variatur. Apud Tacitum decies quater constanti scriptura est Bedriacus. Bebriacum vulgo apud Iuvenalem. Pulmannus in duobus Suetonii codicibus invenit Betriacum, quibuscum consentit Plutarchus, qui h( biblioqh/kh scribit. Scribitur etiam Bebryacum, Hedriacum, Fregdiacum, et Vetriacum. v. Cluver. Ital. antiq. 182.

BEBLZEBUB

descendit a
[Gap desc: Greek word]
dominus vel possessor et
[Gap desc: Greek word]
musca, vocaturque ita deaster Acronitarum in Palaestina 2 Reg. 1. v. 2. sic dictus, quod in muscas imperium haberet. In N. Test. Matth. c. 10. v. 25. et c. 12. v. 24. scribitur BEELZEBUL, suntque inter eruditos, qui putant, nomen sium habere ex
[Gap desc: Greek words]
i. e. dominus habitationis, et non eumdem esse cum Beelzebub, cuius in V. T. mentio fit, sed peculiari notione principem diabolorum ita vocari. V. Io. Lightfooti Hor. Hebr. et Talmud. ad Matth. c. 12. v. 24. et Luc. 11. v. 15. Io. Drusii Comment. ad voc. Hebraicas N. T. Suffragatur Praschius de Barbarismis p. 27.

BELLVA per duplex LL

etymologia, et codices antiqui, teste Lipsio.


page 29, image: s0063

Consentit Schurzfleischius, qui hanc scripturam pro veteri et recta habet.

Cellarius una cum Lipsio belua per unum L, plane improbat. At Barthius Advers. Lib. 8. c. 23. producit ex Manilio locum, ubi prima corripitur. Est ille huiuscemodi:

- - - Dabit et iaculum torquere lacertis
Et calamum nervis; beluas et mittere virgis,
Pendentemque suo volucrem deprendere caelo:

subiciens: De modo syllabae ne quis sollicitus sit; sciat, brevi prima eadem voce usum esse Varronem:

Quid dubitatis, utrum nunc sitis cercopitheci,
An colubri, on beluae?

Et Plautum Pseudolo A. 1. Sc. 2.

Ex his sane colligi possit, etiam belua per unum L scriptum fuisse, antiquissimis saltem temporibus, quibus litteras non geminabant: nisi tamen, quod alii volunt, in his Poetarum exemplis Synizesis statuenda sit, et suspecta scriptura nihil hinc habeat praesidii.

BENEVOLUS et BENEVOLE per E

ex analogia et auctoritate veterum; accedit consensus Cardinalis Bembi et Mureti: benivolus et benivole per I, non nullae inscriptiones, sed Archaice, ut videtur: nam I antique saepe pro E. Cell. Schurzfl.

BIBLIOTHECA per I

bene: nam in Graeco est h( biblioqh/kh; nec inscriptiones veterum aliter habent. Bybliotheca per Y occurrit in antiquo Suessae lapide: ceteroquin haec scriptura non increbuit, quod sciam; etiamsi in Graeco occurrat non tantum h( biblos2 per i, sed etiam h( bu/blos2 per u. Dausq. 2. Orth. 59.

BLAESUS per AE

non blesus per E simplex: nam in Graeco est blaiso/s2.

* Significat hominem, qui difficili et impedita loquitur lingua; Einen, der da lispelt oder stottert.

BLANDITIAE

arum, per T, bene: blandiciae, arum, per C, perperam. Est enim a Praeterito Participii blanditus: nec codices aliter exhibent.

BOEOTIA et Boetia

Utramque scripturam libri calamo exarati habent; prior tamen est praeferenda, atque hodie etiam sola frequentatur: cui Gracci quoque favent, scribentes *boiwti/a.

* Graeciae regio est inter Achaiam, Thessaliam et Euripum.

BOREUS i. e. septentrionalis

per E simplex et longum; non boraeus per AE. Graece enim habetur bo/reios2. Voss. de Vit. 46. Borrich. Cogit. 26.


page 30

BORYSTHENES per Y

omnia veterum monumenta; accedit Graecum *borusqe/nhs2: Borusthenes per V, vetus quidam lapis, teste Schurzfleischio. Neque tamen hoc mirum: quoniam U et Y persaepe commutantur, ut satyra et satura, Sylla et Sulla.

* Scythiae fluvins est maximus et uberrimus, hodie dicitur vulgo Der Nieper, oder Dnieper.

BOSPORUS

Eine Meer-Enge; non bosphorus cum adspiratione. Graece enim bo/sporos2.

BRABEUM et brabium

media producta, utrumque; sed prius hodie usitatius: brabaeum cum diphthongo, perperam. Graece enim est brabei=on.

BRACCA et braca

utrumque; sed prius hodie usitatius. In Graeco enim est non tantum h( bra/ka et to\ bra/kos2, sed etiam to\ bra/kkos2. Hinc Gallia braccata sive Narbonensis. Braca uno C, antiquitatem magis olet, quae a litterarum geminatione abhorrebat. Quibusdam et bracha scribitur, lenioris, ut videtur, soni causa; sed sine idonea auctoritate.

BRACHIUM uno C

veteres codices, et quia ex Graeco braxi/wn. At Manutius auctoritate Carpensis Virgilii bracchia, CC gemino: ut videatur C producendae syllabae adiectum esse, quia prima Graecae vocis correpta est. Sed paucos imitatores habet: fere omnes brachia C uno scribunt, producta quamvis prima sit. Cell. Voss. Art. Gr. 146.

BRUNDISIUM libri et lapides

Brundusium per V, scribunt multi hodie; sed contra fidem veterum. Cell.

* Calabriae oppidum et portus, ab Italis hodie Brundisi dictus.

BUCCINA duplici CC

codices emendatiores: bucina uno C, toleretur in gratiam antiquitatis, quae litteras haud geminabat, itemque ob Virgilii Carpensis auctoritatem, et quod in Graeco sit h( buka/nh. Cellar. Becmanni Orig. L. L. 94. Dausqu. Vol. 2. p. 64.

C.

† C veteres pro F, ut Caunus pro Faunus, Curcilla pro Furcilla; et versa vice F pro C, ut Fulina pro Culina, Farmen pro Carmen: item S pro C, ut exSepit pro exCepit.

C veteres pro X

ut eCferret pro eXferret, quod gratiore sono nunc dicitur efferret.

CS pro X antique

ut faCSit pro faXit. Ita


page 31, image: s0064

semper in inscriptionibus antiquis: nam veteres non habuerunt litteram X. C vero respondet K. Voss. Art. Grammat. 66.

C et T

quoque varie permutantur. CondiTio per T, origo poscit: tamen condiCio per C, veteres libri tenent, nummi atque lapides.

* In itius exeuntia Derivativa elegantiores per C scribunt, ut tribuniCia potestas, nediliCius, caementiCius, adventiCius, commendatiCius, missiCius, emissiCius, fictiCius, noviCius, patriCius, reliqua; et sic est in nummis et lapidibus, maximeque Capitolinis, qui apud Criticos plurimi fiunt: quae omnino vera ratio est. Confer supra Aedilicius. Vid. Cell. Becmann. Manut. Dausq. 2. 234.

CACABUS et CACCABUS

media correpta, Ein Kochtopf, ein Kessel, utrumque. Graece ka/kkabos2 et kaka/bh. Dausq. 2. 67.

CADMEUS

per E simplex longum; non Cadmaeus per diphthongum primam. Graece kadmei=os2. Dausq. in Silium 749.

CAECINA per AE et N unum

non Cecinna per E simplex, et NN duplex, familiae Romanae nomen. Libri et lapides.

* P. Manutius: Caecina, inquit, et unico N scribo, et secunda syllaba producta, ut Porcina, Catilina, Arvina, Spurina, Hemina: quibus Romanae familiae cognominibus usae sunt. Id trium quoque veterum lapidum testimonio comprobatur. Comment. in Cic. L. 6. Ep. 5. ad Famil. p. 611.

CAECUS per AE

non caecus per OE. Ita habent inscriptiones veterum: consentit Festus V. Cell. et Dausqu. Vol. 2. p. 48.

* Nec refragatur originatio, absona licet et varia. Nam Isidorus esse putat a carendo, quod caecus oculis careat; Perottus a caedendo, quod sit oculis quasi concisus; et Martinius a kai/ein, urere, quod ignis maxime et fumus visum impediat.

CAEDO per AE

Ich have, ich schlage, in Praeterito cecldi, per E simplex, prima correpta, media producta: CEDO per E simplex,Ich weiche, in Praeterito cessi: CADO, Ich falle, in Practerito cecldi, media correpta. Hinc tritum illud: Cedo facit cessi: cecidi cado: caedo, cecldi.

CAELEBS per AE et COELEBS

per OE, utrumque inscriptiones veterum tabellarum. Manutius prius praefert. Cell. Mar. Corradus Lib. 2. de L. L.

CAEL ESTINUS

vulgo Pelagii ad saecla quidam vocatur: quum hoc nomen sit Papae eorumdem temporum; at


page 32

haereticus iste dictus sit CAELESTIUS. Voss. de Vit. 39.

CAELO

id est, sculpo, per AE; non caelo per OE. Libri veteres, et lapides, in primis lapis Romanus, ad quem Manutius a)uto/pths2 provocat. Sed CELO, id est, tego, abscondo, per E simplex. Cell. Popma 103.

CAELUM et COELUM

utrumque veterum inscriptionum fide. Manutius ex Virgilio Carpensi scripturam per diphthongum primam praecipit. Video etiam diphthongum primam in nummis, apud Begerum in Thes. Palat. p. 322.

* Qui per AE scribunt, derivant a caelare, quod tamquam vas caelatum lumina habeat impressa stellarum signa, quod Isidorus L. 13. c. 4. vult; quae tamen notatio aliis longius petita videtur. Qui per OE scribunt, provocant ad Ennium et alios veteres, qui Coilum pro Caelo scripserint, et deducunt a Graeco koi=los2, cavus, quod caelum veluti concavum sit; et sic a caelum, quod instrumentum est sculptorium, et in plurali facit caela, probe distingui potest. Schurzfl. Cell. Varro. Lips. A. Manutius. Scaliger. Voss. Etymol. 145. Martinius in Etymol. Dausqu. Vol. 1. p. 53. et Vol. 2. p. 88.

CAENUM i. e. limus

Der Koht, Unflaht, Manutius per AE, quod sic libri veteres, et Virgilius Carpensis. Vulgo cocnum per OE, quasi a koino\n commune, et pollutum; quae tamen notatio ex sacris nostris Bibliis petita videtur esse.

CAERIMONIA per AE et I

Manutius a)uto/pths2 ex lapide Romano: consentiunt codices emendatiores, et alii lapides non contemnendi: item etymologia, qua est a Caeritibus, Caeretis. Etruriae olim oppidi, incolis; quod etymon Livius, Strabo, Valerius Max. et Festus comprobant. Cerimonia per E simplex toleretur, quia similiter exstat in non nullis lapidibus: veteres quippe E simplex interdum posuere pro AE, kat) e)cai/resin, et vicissim AE pro E, per errorem sane, simili decepti sono. Sunt etiam, quos inter Ioseph. Scaliger est Castigat. ad Festum, qui ab antiquo cerus derivant, quod sanctum significat, et per E scribunt. Nam ut a sanctus sanctimonia, ita a cerus cerimonia est. Ceremonia per E in syllaba secunda nullo plane idoneo auctore. Voss. de Vit. 57. Schurzfl. Cell. Gronovius ad Lib. 1. Liv. c. 20.

CAERULEUS et CAERULUS

Wasserblau, Himmelblau, diphthongo prima, nummus Claudii apud


page 33, image: s0065

Rube Spec. Phil. 2. p. 9. et inscriptiones veterum: Caeruleus et caerulus per OE, ab antiquitatis suffragio abhorret. Cell.

CAESAREA penult. longa et CAESARIA

penultima rectius correpte pronuntianda, utrumque. Graece *kaisa/reia. Diphthongus Graeca EI apud Latinos mox in E longum, mox in I degenerat: quidem in hoc nomine ex nummis et libris antiquis utraque scriptura defendi potest. Conf. tum supra, tum etiam infra, sc. Parte Prosodica, Alexandria. Cell. Hinc Caesareensis et Caesariensis; quamvis putem, posterius crebrius occurrere.

* Est autem Caesaria aliquot urbium nomen, quarum una in Manritania, quae hodie Algier ab non nullis esse existimatur; alia in Cappadocia, quae Episcopum olim habuit Basilium M. nunc Tisaria et Gaisar dicta; et in Polaestina alia, cuius in Actis Apostolorum aliquoties mentio inicitur.

CAESARIES

Ein zierlich schon Haar, per AE; non Cesaries per E simplex: est enim iudice Servio ad L. I. Aeneid. v. 590 a caedendo: accedunt libri veteres.

CAESAREUS

per E simplex in penultima usus probat; atque ita in libris scribitur; hinc etiam Caesareanus: at fragmento apud Grut. p. 41. CAESARIUS per I: et CAESARIANUS apud ipsum Caesarem de Bello Civili saepe. Cell. p. 82 In Graeco est *kaisa/reios2: nunc autem ei Graecorum apud Latinos transit nunc in E, nunc in I: in hoc autem nomine utrumque elementum adscitum est.

CAESENA

media producta, Oppidum in Senonibus pervetus, inter Ariminum et Faventiam olim situm, diphthongo prima scribitur; idque recte, monente Aldo: nec vero prohibet, si Graeci per E simplex scribant.

CAESPES per AE

melius, quam Cespes per E simplex; quae tamen scriptura non minus recepta est. Festus a caedo: quasi terra in modum lateris caesa. Itaque potior diphthongus est. Cell. Dausq. Vol. 2. p. 69.

CAESTUS armorum genus

quo utebantur pugiles, genus clavae, pilas plumbeas loris bubulis appensas habens, Eine Streit - Kolbe; vel laminae ferreae s. annuli connexi, quibus vel alterutrum, vel


page 34

utrumque brachium armabant, cum AE: est enim a caedendo. Vid. Festus, itemque Vossius Etymolog. et Art. Grammat. p. 140. CESTUS vero cum E simplici, balteum veneris: generatim cingulum significat, praecipue autem illam Zonam, qua nova nupta nuptiarum die praecingebatur, a sponso solvenda. Graece kesto\s2, Dorice kasto/s2. Schurxfleisch. Manut. Dausq. Turnebus L. 14. Advers. c. 4. Iul. Caesar Scaliger 1. Poet. c. 22. Nicol. Rigaltius ad Onosandri Strat. Popme 105.

CAIUS

nomen Romanum, bene: Gaius per G, scribitur in Pandectis, et olim etiam ita pronuntiatum; C enim olim vices sustinuit etiam litterae G. Conf. infra litt. G. Cell. p. 93. 94. Voss. de Vit. 168. seq.

CALENDAE

arum, rectius per C, quam Kalendae per K: v. infra Kalendae.

CALLIOPEA

per E simplex et longum, bene: Calliopaea per AE, male. Graece *kallio/peia.

* Praestantissima Musarum, alias dicta Calliope penultima correpte pronuntianda.

CALLUS et CALLUM

est densior quaedam cutis: CALLIS semita, via.

CAMENA per E simplex

Varro, Festus et Virgilius emendatioribus libris. Consentit Macrobius cum Etymologia sua L. 1. Somn. cap. 3. Camenas quasi canenas a canendo dixerunt: item Servius in Eclog. 3. v. 59. Nec vero Camena per OE, spernendum, quod visitur in veteri inscriptione apud Sponium Recherch. p. 269.

CAMERA et CAMARA

scribitur promiscue in libris antiquis. In Graeco sane est h( kama/ra: unde Verrius Flaccus ap. Charis. 1. posterius praefert. Verum A transiit saepe apud Latinos in E. Hinc prior scriptura pari stat auctoritate, quin etiam apud eruditos hodie praevalet. Schurzfl. Dausquius 2. Orth. 72. Voss. Etymol.

CARRUCA

rhedae genus, Eine Kutsche, eine Karaus oder Carosse, multi codices: CARRUCHA, teste Schurzfleischio, Pandectae Florentini semper, itemque editio Romana A. Marcellini L. 14. c. 6. et vetus Glossarium: Hesychius utramque scripturam tuetur. Conf. Voss. Etymol.


page 35, image: s0066

* Livio L. 1. c. 21. eiusmodi rhedae genus dicitur Currus arcuatus v. g. Bigis curru arcuato vehi, In einer bespanneten Carosse fahren; et Plin. L. 7. Ep. 21. Tectum vebiculum v. g. Huc tecto vehiculo undique inclusus, quasi in cubiculo, perveni, Ich bin hieber gekommen, in einem zugemachten Wagen um und um verwahret, als in einem Schlaf - Gemache; Ich sass in einer zugemachten Kutsche, als in einer Stube, wie ich hieher fuhr.

CARTHAGINIENSIS verius est

quam Carthaginensis.

* Hoc quidem, non illud, increbuir huc usque in orbe litterato, praeeunte, quemadmodum opinor, Vossio L. 1. de Vit. Lat. Serm. cap. 1. p. 6. et de Arte Grammat. L. 1. c. 43. qui adseveranter dicit, analogiam id evincere. Verum enim vero Carthaginiensis scribendum esse, probatur

1. Testimonio Ennii, qui ita scripsit: quod metri causa eum fecisse, sine causa putat Vossius.

2. Prisciani praecepto: derivata scilicet, a Primitivis tertiae Declinationis deducenda, a Genitivo, abiecto S, derivari; qua ratione I retineri necesse est.

3. Analogia: dicimus enim, Latiniensis, Atheniensis, Alciensis, Aventiniensis, Crotoniensis, cetera. Sic etiam apud Florum L. 2. c. 2. similiter pro Camerinensmm, in vetustissimis libris Comeriniensium legitur, ut Salmesius auctor est.

4. Antiquis inscriptionibus: v. Grut. Inscript. p. 1063. nec non Duillii columna antiquissima, hodieque in Capitolio Romano visenda, ad quam inter alia provocat Ol. Borrichius Cogit. de L. L. p. 57.

5. Codicibus emendatis Plauti, Ciceronis, Sallustii, Livii, Flori, Velleii, Iustini, qui omnes legunt Carthaginiensis.

6. Consensu Prisciani, Angeli Politiani, Manutii, Lipsii, Dausquii, Wagenseilii, Schurzfleischii, Cellarii et tandem Gronovii in Not. ad Liv. 28. c. 26. it. Hagonis Grorii, qui in suo Iure Belli ac Pacis constanter hanc scripturam tuetur.

CARUS

non carus: libri veteres, nummi Pupieni et Balbi, Pandectae Florentini, Virgilius Carpensis. In lapidibus etiam legitur Karus. K autem expers est adspirationis: atque ita etiam C, quando pro K Graecorum est.

* Proponunt non nulli hanc differentiam: si vili contrarium significet, tunc sine adspiratione; sin autem notionem filhtou= vel a)gaphtou= sustineat, cum adspiratione utique scribendum esse, et tunc a)po\ th=s2 xa/ritos2, a gratia, derivari, comminiscuntur: nam gratiam quod haberet, amabile esse. Sed


page 36

Etymologia ista et dia/krisis2 mere arbitraria nugacium Grammaticorum est, nulloque penitus nititur fundamento: in quo quidem inagnum Vossium, aliosque summi nominis Criticos consentientes habemus. Conf. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 11. Manut. Schurzfl. Cell. p. 5. et 83. Conf. etiam infra X.

CARYOPHYLLUM

Eine Nelke, Neglin, per duplex YY, bene; in Graeco enim est to\ karuo/fullon: Cariophilum, perperam. Borrich. Parnass. in nuce ad v. 388.

CASIA, ae, et CASSIA

ae, herba odorata, vel frutex odoratus in Arabia, cinnamomo persimilis, utrumque.

CASPAR, CASPARIS

media producta, GASPER, GASPERIS, media correpta, et CASPARUS, CASPARI, media iterum producta. Hic triplex scribendi modus in usu est.

CASSIPEA

per E simplex et longum; non Cassiopaea per AE, Gr. *kassio/peia.

* Cephei, Regis Aethiopum uxor, mater Andromedes, relata inter sidera.

CASTALIO et CASTELLIO

utrumque.

* Homo Allobrox, Latinarum litterarum callentissimus. Gallice, Chateillon.

CASTRAMETARI coniuncte

et CASTRA METARI divise, et METARI CASTRA ordine inverso. Ita veteres nimirum.

CATARACTA

ae, fem. et CATARACTES, ae, masc. item CATARRHACTA, per RR geminum et adspirationem, Der Wasser-Fall. Graece o( katara/kths2 et katar)r(a/kths2. Dausquius. Voss. Etymol.

CATARRHUS

Der Schnuppe, per geminum RR et H, bene: Catarrus et Catharrus, perperam. Graece kata/r)r(oos2, r(ous2.

CAUSA per unum S

et CAUSA per duplex SS, utrumque probatur ex lapidibus et veteribus libris.

* Prius qui praeferunt, Priscianum habent patronum, cuius iudicio sonus gemini SS post diphthongum AV paullo horridior est. Posterius qui amant, auctore utuntur Cicerone et Virgilio, qui heic geminarunt S, teste Fabio L. 1. c. 7. et 10. Conf. Manutius, Cellarius, Schurzfleischius, it Vossius Art. Grammat. 143. et de Vit. 56.

Ratio, quae pro scriptura, quae fit per geminum SS, pugnat, mihi videtur


page 37, image: s0067

infirmior, quamvis suffragante Cellario vehementer hodie increbuit.

† Id autem omnino tenendum est in eiusmodi vocabulis: antiquissimis temporibus litteras haud fuisse geminatas: quod tamen quum deinceps aevo Augusteo a politioribus ingeniis delicatioris pronuntiationis ergo factum subinde sit; contigisse inde, ut aliis antiquitatis consuetudo haereret, litteramque geminare haud cuperent, aliis contra duplicatio illa videretur ornatior. Conferatur supra Bracca. Nec in omnibus vocabulis tamen illis, in quibus litteram subinde florentiori aevo geminarunt, geminatio illa universe approbata fuit: Quintiliano enim teste, Cicero et Virgilius scriptitarunt etiam Cassus pro Casus et Divissiones pro Divisiones; quae tamen bina exempla numquam fuere recepta.

CELEUSMA

i. e. clamor vel cantus nautarum, librorum veterum approbatione, et quia in Graeco est to\ ke/leusma: Celeuma sine S, mendose.

CELLA

ex consensu librorum emendate editorum: Lipsius mavult Caella per AE; sed lubrico nititur fundamento. Cela per unum L, in hoc vocabulo plane obsolevit: veteres enim non geminabant, non modo, quod Schurzfleischius putat, liquidas, sed etiam consonantes reliquas.

CEPE neutr

et a)/kliton, it. CEPA, ae, per E simplex, optimi codices: Caepe per AE scribunt recentiores non nulli: qua auctoritate? nescio.

CERA per E simplex

, bene: partim quia descendit a Graeco khro\s2; partim quia sic est in veteribus libris: Caera per AE, suspectum. Voss. Art. Grammat. 147.

CERAUNIA et ACROCERAUNIA

orum, utrumque libri emendati.

* Montes Epiri, ita appellati, quod alti sint et fulminibus infestentur, hodie montes de Chimara, seu Chimera, et Chimarioti, s. Cimarioti dicti.

CERIALIA per I

et nummi, et lapides, et meliores codices manu exarati habent: CEREALIA per E, in vulgatis libris Virgilii, Ouidii, et Livii legimus; quam hodie scripturam fere sequimur, quia Primitivo suo Ceres, eris, magis videtur conforme esse. Rube Spec. Phil. 2. p. 11.

CETERI per E simplex

rectius, quam Ceteri per AE: perperam cum OE, Coeteri. Pro prima scriptura


page 38

plures militant lapides vetusti, et tabulae aeneae; pro secunda pauciores. Qui pro diphthongo pugnant, deducunt a kai\ et e(/teroi; sed minus recte: nam sic copulandi vim haberet; quam tamen non habet: quum interdum copula v. g. ET CETERIS DIIS, praefigi in lapidibus soleat. Cell. Schurzfl. Lips. Manut. Dausq. Vol. 2. p. 70. Voss. de Art. Grammat. 146. Orthograph. Norisiana c. 2. p. 59.

* X Graeca littera apud Latinos per CH exprimitur, ut chaos, chimaera, charta, machina. Raro Latinis, aut quorum incertior origo est, vindicatur, ut pulcher, inchoo: nam et antiquitus pulcher dixerunt, ut Cicero in Oratore cap. 48. auctor est; postea suavitatis causa H adiectum: quod sine ratione tamen tum olim, teste Gellio L. 2. c. 3, tum processu temporis adscitum in sepulcrum, et saeculis barbatis etiam in lacrimae et carus; quae ex melioris antiquitatis suffragio rectius sine adspiratione scribuntur. Cellar. it. Priscian. L. 1. p. 13.

CHALCEDON

libri emendati: Calchedon omnes nummi; quin in Graeco etiam kalxhdw/n. Usus hodiernus prius praefert.

* Urbs Bithyniae ad Bosporum prope Byzantium, cuius hodie vix rudera amplius supersunt, Synodo Oecumenica quarta contra Eutychen instituta illustris.

CHIMAERA

monstrum Poeticum triforme, per AE, bene: Ghimera per E simplex, perperam. Graece xi/maira.

CHOREUS

pes disyllabus, priori syllaba longa, et altera brevi constans, per E simplex longum: in Graeco enim est xorei=os2.

* Choreum Cicero ac Fabius vocant. Nomen hoc ex eo, quia aptus choris ac saltationi. Vulgo a)po\ tou= tri/xein, quia celeriter currit, o( troxai=os2, trochaeus dicitur. Nec nova haec est appellatio: quia sic etiam ab aliis vocari agnoscir Fabius. Atque ita etiam nuncupat eruditissimus Grammaticus, Terentianus Maurus.

CIFRA et ZIFERA

Eine Zieffer, utrumque in usu apud eruditos.

CIRCUM

praepositionem Grammatici aiunt M amittere, si vocalis sequatur; ut circuitus. Sed saepius servatur, et recte dico circumago, circumactus, circumeo, circumequito. Papirianus Grammaticus apud Cassiodorum p. 2294. distinxit inter scripturam et pronuntiationem. Circum, inquit, Praepositio, sequentibus


page 39, image: s0068

vocalibus, M litteram in enuntiatione amittit; in scriptura servat. Sed, ut vidimus, nec in enuntiatione semper, immo ne saepe quidem amittit. Pronuntiamus enim bene circumago, circumegi. Freinshemius Curtiano indice ubique M servandum censet, etiam in circumire et circumitus, quod in vetustis ita libris esset. Sane Varro scripsit circumitus: et Suetonii Caesare cap. 25. in optimis codicibus est circumitus. Circuitus autem in metro haud necessarium est, quod M in compositione haud elidatur, sed secundum vulgatam regulam breve sit: ut adeo circumitus in vorsa idem praestet, quod circuitus.

* Nihil vero agunt, qui ante plures consonantes M in N convertunt, scribentes circumdare, circumferre, circumspicere, circumstare, tandiu, nanque; quia putida haec et horrida: grata vero et suavia circumdo, circumferre, circumspicio, circumstare, tamdin, namque. Cell.

CITHARA media correpta

per I et A; Graece kiqa/rk: instrumentum musicum est. Sed CYTHERA media producta, per Y et E; Graece ku/qhra: nomen insulae vel urbis est.

* Cythera, ae, insula in sinu Laconico, hodie Cerigo dicta; Cythera, orum, urbs Cypri, ad quam primum devecta Venus concha est, quum e mari nata esset; unde Cythere, es, s. Cythera, ae, it. Cythereis, idis, et Cytherea, ae, Gr. *kuqe/reia, appellatur.

CITHAROEDUS

Ein Lautenist, ein Harfenschlager, per OE: in Graeco enim est o( kiqarw|do/s2. Cithareidos per EI, perperam scribunt quidam litterarum Graecarum expertes.

CLEOPAS

non Cleophas, quod vulgo scribunt, cum adspiratione: Graece *kleo/pas2.

* Discipulus erat Christi, ut patet ex Luc. 24, 18.

CLOACA per O

antiquis documentis probant Festus, Schurzfleisch, Lipsius, Manutius, Dausquius; quo postremo tamen notante lapides etiam habent cluaca per V.

DLYPEUS er Y

bene: clupeus per V, Archaice fortassis. Utrumque in antiquis inscriptionibus est videre: sed Tullius et Livius priorem scribendi rationem servant, quibus eruditi merito hodie adstipulantur.


page 40

* Y antiquissimis temporibus scriptum et pronuntiatum, sicuti V.

CLYTAEMNESTRA

uxor adultera Agamemnonis, et mater Orestae, per Y in prima, et AE in secunda syllaba. Graece klutaimnh/stra. Clytemnestra per E simplex, perperam scribi coepit saec. IV. immo ab Livio Andronico, Ausonio et Prudentio correpta est haec syllaba, quae per diphthongum scribi ceteroquin debet. Voss. Art. Grammat. 166. Quin ipsi veteres per incuriam interdum E pro AE, et vicissim AE pro E posuerunt. Conf. supra AE diphth. Nec mirum magnopere est, ab Livio Andronico E simplex in hoc nomine constitui, quum Poetae per synopen e diphthongo unam vocalem demere interdum soleant, ut possint syllabam corripere. Conf. infra Parte Prosod. voc. Alexandria.

CNEIUS vel CNEUS

praenomen Romanum, utrumque in monumentis veterum: Cnaeus cum diphthongo prima, probat Manutius; a quo tamen alii iure dissentire sibi videntur. Primus autem scribendi modus usitatissimus.

COA, an CEA

subaudi vestimenta, quae admodum tenuia, et sic pellucida fuerunt? Utra scriptio retinenda, eruditi vehementer dissentiunt. Hermolaus Barbarus, et Ioh. Harduinus pro Cea veste propugnant; Salmasius vero in Exerc. Plin. p. 143. Coa retinet: neutra autem scriptio est improbanda. Dicuntur nempe ab insula in ora Asiae, e regione Halicarnassi, aut Cnidi potius, quae quidem ab aliis Cos, vel Coos, vel Cous; ab aliis Cea dicta fuit.

CODEX et CAUDEX

i. e. sti/lexos2, sive lignum interius, quod cortex ambit, utrumque ut plaustrum antique plostrum, claustrum antique clostrum, cauda antique coda dicebant. O saepe pro AV antique, quod tamen in codex remansit.

* Antique scribendi ratio in aliis vocabulis una cum illa, quae florentiori aevo invaluit, remansit; uti in hoc ipso vocabulo nostro: in aliis prorsus exspiravit, ac recentiori locum fecit; uti in paullulum, pro quo antiquissimis temporibus scripsere pollulum; et in planstrum, claustrum, cauda, pro quibus a)rxai/kw=s2 plostrum, clostrum, coda.

COELEBS

vide Caelebs.

COELIUS, COELIA

familiae Romanae nomina, per OE in plerisque


page 41, image: s0069

monumentis, nominatim in nummis familiae Caeliae apud Ursinum, et in basi marmorea Vespasiani aevo posita, et sic alibi saepe: CAELIUS, CAELIA per AE, rarius quidem; sed tamen in ipsis lapidibus Capitolinis occurrit. Cell.

COELUM

vide Caelum.

CENA per OE

non sine auctoritate veterum, atque etymologiae ratione, qua sit a)po\ tou= koinou=, quod omnes cibum una capiant. Dausquius etiam a lapide testimonium petit, ad Clitumnum, amnem, Italis hodie Clitonno dictum, reperto. CENA per E simplex, plures lapides, quos Aldus vidit, et inscriptio apud Gruterum p. 446. CAENA per AE, Festus probat, et lapis quidam Neapolitanus, quem Iac. Sponius, vidit. Adeo discrepant in hoc vocabulo lapides. Prima tamen scriptura apud eruditos hodie invaluit. Cellarius.

COEPI pro a)/rxomai

per OE, bene; ita enim inscriptiones veterum: caepi per AE, Ancyrano marmore defenditur; quod tamen haud imitaberis, si me audis: cepi per E simplex, putidum; nisisit praeteritum a capio. Voss. Art. Grammat. 147. it. Cellar.

COEPTUM et INCEPTUM distinguenda

Coeptum est a coepi; Inceptum ab incipio. Beda Orthogr. p. 2332: Cepit, per simplicem E, a capiendo: Coepit, per diphthongum OE, de incipiendo: Coepta, per diphthongum OE: Incepta per simplicem E.

COETUS per OE

quia est a coeundo, non cetus per E simplex, nisi sit magnus ille piscis, Graec. to\ kh=tos2, balaena, Der Walfisch.

COLLINEARE et CONLINEARE

v. g. Hastam aliquo aut sagittam collineare, Mit seinem Spiess oder Pfeilwohin zielen, optima Ciceronis MSS; consentit Scioppius: colliniare, per I in antepen. iudice eodem Scioppio, et Pareo Lex. Crit. 221. veteribus haud ignotum: collimare suspectum, quia vix probo exemplo confirmari potest; quum in iis auctorum locis, quae pro hac scriptura ab Ursino et aliis huius scripturae patronis fere adducuntur, meliores libri pro eo constanter habeant collineare. Conf. Cellar. Antib. p. 18. et Cur. Post. p. 349. item Vorst. de Latin. mer. susp. cap. 23. p. 207.


page 42

Cui volupe est, heic conferre possit Iani Camptoni, scriptoris personati, Diatriben Criticam de verbo Collimara, ed. Hamburgi (Ienae) 1725. 8. Et Iac. Frid. Reimmanni Diatriben Anti-Criticam, qua personati Camptonis Diatribe Critica ad stateram revocatur, ed. Hildes. 1726. 8. It. Vindicias nominis Buddeani contra obtrectationes nuperas I. F. Reimmanni, ed. Ienae 1726. 8. Porro Vindiciarum nominis Buddeani appendiculam priorem I. F. Reimmanni, Latinum Hegingense complexam cet. ibid. 1726. 8. editam.

COLLYRIUM per Y

bene: collirium per I, suspectum, licet editio Aldina Celsi ita habeat. Graece kollu/rion.

COLOSSAE

arum, et COLOSSIS, idis, urbs olim Phrygiae, cuius nulla amplius supersunt vestigia, utrumque.

COMMISSARI, COMISSATIO

i. e. compotatio amicorum a cena sese in unum locum congregantium, per simplex M et I, ex magno veterum ac recentiorum grammaticorum consensu.

* Neque vero accedendum iis, qui, solido destituti fundamento, scribunt vel comessari, vel commessari, vel commassari, vel commissari. Descendit a kwma/zein, ebriorum more se gerere: ut igitur a patri\a/zein fit patrissare; sic a kwma/zein comissari. Schurzfleisch. Cell. Voss. Etymol. Lips.

COMPITALIA

orum, et COMPITALICIA, orum, i. e. sacrificia et ludi, qui Larium honori in compitis peragebantur circa Calendas Ianuarias quotannis. Utrumque legendum scribendumque apud Ciceronem, ex castigationibus Manutii et Lambini. Consentit Festus et Varro.

COMPLURA et compluria

item PLURA et pluria.

* Gellius Lib. 5. cap. 21. posterius i. e. pluria et compluria videtur praeferre; quemadmodum etiam solitus est ipse scribere v. g. Lib. 5. cap. 18. Ex quo libro pluria verba adscripsimus: quod recentiores tamen Critioi Archaicum quid redolere arbitrantur. Cicero et Terentius promiscue usurparunt complura et compluria. Conf. Codex et Candex; quo de paullo ante.

COMPREHENDO per E simplex

non compraehendo per AE, ut a multis, praeeunte Camerario, perperam scribi solet: semper enim a Poetis secunda corripitur: nulla etiam veterum documenta heic diphthongum agnoscunt.


page 43, image: s0070

COMPREHENSIBILIS et COMPREHENDIBILIS

utrumque.

* Varia sane huius vocabuli lectio est apud Ciceronem, in quo tantum semel reperitur, nempe 1. Acad. Cap. 11. Alii codices heic legunt comprehensibilis; alii comprehendibilis: nihilque heic definit Gruterus, sed Grammaticis relinquit. Pareus autem Lex. Crit. p. 240. contendit, legendum esse comprehendibilis, et provocat ad veteres libros, et MSS. Palat. omnes. Atque huic scripturae, quae fit per D, Schurzfleischius favere videtur: Save, inquiens, ut a credo est credibilis, ut que a vendo vendibilis, sic a comprehendo utique comprehendibilis derivandum, existimare possis. Quamvis analogiae huic obicere non nemo possit, haec Adiectiva non esse a prima Praesentis, sed a Supino potius, atque ut a creditum, sit credibilis, a venditum vendibilis, sic a compreheusum comprehensibilis. Etiam Plinii editiones, quas prae manibus habeo, Lib. 1. Ep. 20. tuentur incomprehensibilis.

CON

praepositio in compositione

1. Ante vocalem, N suum amittit, ut coaequalis, coire, coortus; quo etiam adspiratio referenda, cohaereo: ante consonantes plures, etiam ex vocalibus ortas, servatur integra, ut concido, conduco, confero, congero, conicio, connecto, conquiro, conservo, contero, convolvo: ante alias mutatur, sed ante quasdam plerumque; secus ante ceteras. In cognatus et cognosco N mutatur in G, vel potius N abicitur, et G melioris soni causa adsciscitur. Conf. infra litt. G.

2. Ante B mutatur in com, ut combibo, comburo.

3. Ante L saepe manet, ut conlapsus, conlatus, conlegium, conlega, conloco. Saeculo Traiani, et insequenti tempore cedit, ut collatus, collibertus: cui scribendi rationi accedit Manutius 203. 1566.

* Quod speciatim attinet ad to\ conlatus, id etiam legitur ita praecipue in recentioribus litteris, et plerisque tabulis Imperatorum Teutonicorum.

4. Ante M cedit sequenti litterae, ut committo, commoveo, communio.

5. Ante P plerumque in com vertitur, ut comparo, compertus, compono, computo.

6. Ante R transit ultimum N in similem, ut corrado, corripio. Cell.

CONCILIUM per C

consessus iudicum: CONSILIUM per S, quod in concilio et alibi iniri solet. In quo tamen teste Schoro Phras. 245. et praesertim Ursino Obs. Philol. cap. 5.


page 44

observandum est, consilium pro senatorum coetu aut iudicum consessa a Cicerone saepe usurpari: ne, quod quidam inculcant, putemus, ea significatione non nisi per C, scribi.

CONCIO per C

libri emendate editi, et auctoritas Festi, qui a concire derivat: Contio per T, antiqua monumenta apud Gruterum p. 506. 507. Conf. Cellar. Manut. Dausq. Concio per C, consensu eruditorum praelatum videtur.

CONDICIO per C

Manutius defendit, qui ad nummos, lapides, et libros vetustos, speciatim Virgilium Carpensem provocat: suffragantur glossae Philoxeni et Cyrilli. CONDITIO per T, Dausquio placet, Vossio et Camerario, qui a conditum deducunt, sicut perditio a perditum; et Romana quadam stabilitur inscriptione, quam Iacobus Sponius dans ses Recherches curieves d'antiquite p. 316. adfert. Si prius praefers, rectius distinxeris a conditione i. e. Conditura. Conf. litt. C. Cell. Lips. Voss. Analog. Lib. 1. p. 84. et 237.

CONIUGALIS et CONIUGIALIS

Was zur Ehe gehoret, Ehelich, utrumque.

CONIUX

non Coniunx, quemadmodum Cassiodorus et Vel. Longus volunt: est enim a coniugare; non a coniungere: hinc etiam dicimus coniugium, non coniungium. Accedit consensus lapidum, inscriptionum, et optimorum codicum. Conf. Manutius, Martinius, Becmannus, Scaurus, Dausquius.

CONRADUS et CUNRADUS utrumque

quamvis prius hodie usitatius sit.

CONSIDERATIOR et CONSIDERANTIOR

utrumque in Cicerone, et quidem una eademque notione. Consideratus enim apud veteres et active et passive sumitur.

CONSIDERO per I

non consydero per Y: est enim a con et sidus: sidus autem est vocabulum mere Latinum, quod a veteribus constanter per I, barbaro autem aevo medio per Y scribi coeptum est; unde consydero per Y, ortum. Accedunt monumenta veterum, quorum nullum in hoc verbo Y refert. Sic etiam desidero, non desydero. Cell. Scaliger. Lipsius.

CONSONANTES et praecipue LITTBRAS LIQUIDAS


page 45, image: s0071

antiquissimis temporibus non geminabant v. g. Capadocia pro Cappadocia; Galus pro Gallus; Larisa pro Larissa. Ursini Obs. Philol. p. 30.

CONSUMMO

consummare per MM geminum, Manutius ex lapidibus; quod origo etiam poscit, quia a summus vel summa est. Rectius etiamita distinguitur a consumo, consumere. Lipsius mavult consumare, uno M, et similiter ad lapides provocat. Sane Ancyrano monumento legimus basilicam consumatam. Sed haec scriptura aevo Augusteo exolevit, quo sane tum in hoc, tum in compluribus aliis vocabulis litteram geminarunt. Antiquissimis enim temporibus litteras consonas, et praecipue liquidas non duplicavere; quo de in loco proxime praecedenti. Conf. Cellar.

CONTENTUS

quatenus opponitur remisso, per T in ultima syllaba, auctoritate veterum librorum: contensus per S, vix repereris.

* Simplex quidem tendo habet in Supino tensum et tentum, similiterque in compositis intensum et intentum, extensum et extentum; sed in compositis aliis tentum modo est, ut contentus, attentus, distentus, praetentus, protentus, item obtentum, pertentum, portentum, vetentum. Contra ostensum usitatius est, quam ostentum, quo veteres antiquissimis temporibus usi: unde tamen remansit Substantivum ostentum, et verbum ostentare.

CONVICIUM per C

non convitium per T, ut Valla et Dausquius volunt: quia, teste Festo et Ulpiano, a voce est, quasi convocium. Accedunt libri emendate editi: ne quid dicam, quod notione prima et propria notet clamorem inordinatum, voces multorum inter se collisas, katabo/hsin; uti id aperte videre est apud Phaedrum Lib. 1. fab. 7. Cell. Barth. Lips. Manut. Voss. Art. Grammat. 147. it. 221. Menag. Amoen. iur. Civ. c. 39. p. 273.

COQUUS bene

consensu Bedae et Velii Longi: Eutyches Grammaticus scribit etiam cocus. Utrumque sane rectum; sed posterius florentiori Latinitatis aevo antiquatum videtur. Veteres enim non habebant litteram Q, sed pro eo usurpabant C, et v. g. pro Quis scribebant Cuis, unde superstes Genitivus et Dativus Cuius, Cui. Cell. Conf. infra litt. Q.

CROCODILUS monumenta veterum

accedit etymi ratio; dictus enim kroko/deilo; crocodilus, ut non nulli volunt,


page 46

quod crocum atque eius odorem refugiot; v. Plin. Lib. 8. cap. 25. et Cic. Lib. 1. Nat. Deor. 111. suffragatur etiam metrum apud Iuvenalem Sat. 15. v. 2.

Quis nescit, - - - qualia demens
Aegyptus portenta colat? crocodilon adorat.

Corcodilus Phaedrus Lib. 1. fab. 25. per metathesin, primam ut producat.

CRUMINA

i. e. ut Cicero LIb. 4. Attic. Ep. 7. loquitur, theca nummaria, per I, totius antiquitatis testimonio scribendum est. Vide Lipsii Orthographiam, et Vossii Etymologicum. Cui tamen venerando suffragio cruditi hodie paene omnes, imperitorum quorundam gregem semel sequuti, strenue quasi contradicunt, scribentes crumena per E.

CUCULUS uno L

media porrecta, de genere accipitrum, Der Kukkuk, Graece ko/kkuc dictus: CUCULLUS duplici LL, tegmen capitis vulgare, Eine Kappe, eine Mutze.

CULCITA

ae, media correpta, i. e. omne stragulum, in quo quiescitur, Ein Bank-Pfuel, ein Polster, vitiose scribitur culcitra. Vide Manutii Orthograph. 47. Voss. Art. Gr. 147. Torrent. ad Sueton. Tiber. c. 54. it. Varronem, Festum, Dausquium.

CULEUS

i. e. uter, sive saccus coriaceus, Ein Schlauch, per unum L, benc: culleus per duplex LL, in Glossis minus recte. Graece koleo/s2. Plura de eo Melchior Goldastus ad Dositheum Lib. 3.

* Insui in culcum, Gesacket werden. Quo olim supplicio parricidae ap. Romanos adticiebantur. Non confundendus cum eo Culus i. e. podex.

CULINA et colina

utrumque apud veteres. Eruditi hodie elegerunt ac praetulerunt prius. Lips. Perott. Non. Voss. Etym. U antique interdum pro O, et versa vice. Conf. infra litt. O. et V.

CUM Coniunctio et Adverbium

scribitur etiam QUUM et quom. Quom exolevit: quum altem a plurimis eruditis praefertur, omissa altera illa scribendi ratione per C, et differentiae ergo praepositioni rectius relicta. Cui distinctioni etiam magnus ille Rhetor, Quintilianus Lib. 1. cap. 7. favet; eique merito adstipulantur Scaurus, Velius Longus, Victorinus in Orthographiae praeceptis, et alii recentiores. Atque haec ipsa differentia incurrit ilico in oculos


page 47, image: s0072

sequentibus locis, obiter in Ciceronis lectione observatis; nempe Lib. 2. Ep. 13: Ego, quum mihi cum illo magna iam gratia esset; et Lib. 3. Ep. 6. Cum illo quum loquerer; et Lib. 3. Ep. 12. Non dum erat auditum, quum Sextum Villium cum his ad te litteris misi; et Lib. 15. Ep. 2. Quae quum essem in consilio meo cum Rege locutus: et pro Archia cap. 4. ineunte: Quum esset cum L. Lucullo in Cliciam profectus. Cell. p. 121.

CUM PRIMIS

e norma veterum codicum rectius divise scribitur.

CUNCTARI, et CONTARI

Percunctari, et percontari, utrumque. Prius est Festi in Percunctatio, quem Manutius sequitur, insuper etiam Carpensis Virgilii auctoritate inductus: posterius Verrii apud eumdem Festum; quocum Freinshemius facit Indice Curtiano in Cunctanter. Rationem uterque dat: Festus, quod is, qui curiose interrogat, per cuncta visit; Verrius, quod dictum ex nautico usu, qui conto pertentant, cognoscuntque aquae altitudinem. Cell.

† Miror sane Grammaticorum intempestivam sollertiam in his verbis, quae eademquidem subinde significant, sed eapropter non eadem ilico sunt vocabula, ut adeo dispicere haud opus sit, utra scriptio praeferenda sit.

CURIO

onis, amicus Ciceronis, ad quem plures hic dedit Lib. 2. ad Famil. Epistolas: CURIUS, ii, magnus ille Dictator, victoriis clarissimus et frugalitate; ut per Antonomasian Iuvenalis Sat. 2. v. 3. pro frugali id nominis usurpet:

Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt.

† Vixit etiam Curius quidam alius tempore Ciceronis, ad quem hic scripsit Ep. 28. Lib. 7, cuius insuper mentionem facit Ep. 17. et 50. Lib. 13. et Ep. 1. 6. 9. 14. Lib. 16. et ad Attic. Ep. 2. 3. Lib. 7. et Ep. 5. 6. Lib. 8.

CYATHUS per Y et TH

Ein Becher; Gr. ku/aqos2: SCIATHOS, l. Sciathus, insula in mari Aegaeo.

CYGNUS per G

veteres libri, ut quoque testatur Carrio Castig. ad Lib. 1. Val. Flacci: alii CYCNUS per C, malunt, quod libri non nulli emendate editi hanc scripturam servent, et in Graeeo sit ku/knos2. G vero in multis pro C aetate florenti positum fuisse, Scaurus auctor est. Voss. Etymol. conf. litt. G.


page 48

CYRENIUS

Gr. *kurh/nios2, dicitur Praeses Syriae, sub quo natus Christus. In vulgata versione legitur Cyrinus; sed perperam. Latinis est Quirinius: ita enim eum Tacitus vocat: unde emendandi fasti, in quibus Quirinus legitur. Grotius ad Luc. 2 v. 2.

CYTHEREA i. e. Venus

per E simplex longum: nam id linguae Graecae ratio poscit. Conf. supra Cithara.

CYTISUS

frutex in Italia apibus gratissimus, qui etiam pabulum ovibus et capris conveniens praebet, bene: cythisus cum adspiratione, perperam. Graece ku/tisos2.

D.

D

antique interdum positum pro L, ut Dingua pro Lingua, caDamitas pro caLamitas, Dacrumae pro Lacrumae, meDDe pro meLLe apud Plaut. Truc. A. 1. Sc. 1. Medius siDius pro me *dide fiLius, sive me Hercules Iovis fiLius: loquendi modo elliptico, pro Ita me Hercules, Iovis filius, omet.

D et T cognatae litterae

ideoque antiquis saepe permutabiles. QUOT relativum interdum, tam in libris, quam in marmoribus antiquis. SET ap. Grut. p. 654. aliquoties legitur: et APUT p. 378. Etiam QUODANNIS et ADQUE pro quotannis, et atque, in multis inscriptionibus, et in ipsis Augusti aevi cenotaphiis Caii et Lucii Caesarum. Vide Angeli Politiani Lib. 4. Ep. 9. Henr. Norisii Cenotaph. p. 452. Voss. Art. Gr. 66. Neque vero antiquitatis rariora, sed quae frequentiore in usu erant, ad imitationem sunt trahenda.

D olim in medio insertum, ut reDespice pro respice, antiDhac pro antehac. Vistate insertum compositis re Damo pro reamo, reDire pro reire.

D etiam in extremo vocabuli, sequente vocali, adscitum olim, maxime a Poetis. Sic Horatius Carm. Lib. 3. Od. 13. maleD pro male: ubi vulgus legit male nominatis; legendum autem est maleD ominatrs, quia D subiungitur hoc modo, usu veterum scriptorum. PropinoD eccum pro propino eccum, Plaut. Stich. A. 4. Sc. 4. TeteD in antiquis inscriptionibus, et apud Plautum propter numerum pro tete. EumpseD pro eumpse. In Legg. XII. Tabb, capital estoD, pro capital esto i. e. facinus, quod capitis meretar supplicium.

DALMATIA et DELMATIA utrumque

Dalmatia scribit Aldus, qui codices emendatos sequutus est; cui suffragatur etiam inscriptio apud Gruterum p. 574. n. 5. et Graecorum *dalmati/a: Delmatia probat Velius Longus de Orthogr.


page 49, image: s0073

102, qui a Delminio, olim principe huius regionis civitate, quae hodie die Denna, Damna 1. Delminio vocatur, derivat; quam scripturam veteres inscriptiones et nummi tuentur. Cellarius utramque; Lipsius autem, et Schurzfleisch solam posteriorem probant. Conf. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 16. Subscribimus Cellario; idque ex hac etiam ratione, quod oppidum, unde nomen haec regio trahit, non modo, quod Velius vult, Delminium, sed etiam Dalminium olim nuncupatum sit.

DECIES, QUOTIES, TOTIES

libri complures, et antiquae inscriptiones permultae, speciatim nummus argenteus Sambuci: consentiunt Aldus, Caper, Camerarius, Cellarius. Deciens, Quotiens, Totiens, Io, Pierius et Angelus Politianus in antiquis codicibus legunt; Taciti praesertim MSS. sic habent: quae tamen, Dilhero iudice, erronea plane scriptura est, cui occasionem praebuerit apex ille, quem veteres, auctore Quintiliano, vocalibus longis superscribere soliti essent: quum scilicet invenissent decies, quoties, toties, vicesimus, formosu, aquosus, thesaurus, scripsisse imperitos huius lineolae arbitros censet deciens, quotiens, totiens, vicensimus, formonsus, aquonsus, thensaurus. conf. Voss. Etymol. p. 520. conf. Ruhe Spec. Ph. 1. p. 22.

DEFAECARE Germ. Lautern

abschaumen, per AE, bene; defecare per E simplex, et defoecare per OE, falsum: descendit enim a faex, faecis, quod per diphthongum primam scribendum esse, lapides et libri vetusti docent, approbante Scaligero et Aldo, Conf. infra Faex.

DELECTUS et dilectus militum

Utriusque scripturae exempla in probatis auctoribus exstant, quamlibet Aldus Manutius scribat: DELECTUS contra libros aliquot veteres multo scripserim libentius, quam DILECTUS.

* Si cum Manutio delectus praeferas, magis perspicuitati studebis, quoniam deligo, non autemdiligo, notionem illam animis legentium ingerere solet. Parei Lexic. Crit. p. 360. Cell. Lips.

DELICIAE

et apud Poetas interdum singulare DELICIUM, per C, inscriptio apud Gruterum p. 646. et Manutius ex lapide Romano, multi item libri emendate editi, et origo a delicatus: Delitiae, delitium per T, inscriptio apud Mattium Lib. 3. Opin. c. 32. p. 522.


page 50

DELINIRE et DELENIRE

Caressiren, streicheln, stillen, besanftigen, pari stant auctoritate; sed prius tamen occurrit frequentius. Est quidem a lenis: sed E antiquis temporibus saepe transiit in I. Par ratio in Delinitio et Delenitio. Archaici autem scribendi modi in non nullis vocabulis una cum altero illo, qui florentiori Latinitatis aevo increbuit, constantissime retenti sunt.

DELMATIA

Vide DALMATIA.

DELPHIN

inis, DELPHINUS, i, per PH, et Delfin, inis, Delfinus, i, per F, utrumque scribitur a Plinio et Gellio. In Graeco quidem est delfi\n vel delfi\s2: at PH olim saepe transiit apud Latinos in F. Conf. infra litt. F.

DEMINVO et DIMINVO utrumque

Deminuo in libris veteribus fere omnibus, teste Aldo et Schurzfleischio: interim non desunt codices, in quibus etiam diminuo occurrit.

DEPREHENDERE bene

deprendere interdum, praecipue apud Poetas, per Syncopen. Lips. Sic ap. Poetas etiam subinde deprensus pro deprehensus.

DESIDERO, DESIDERIUM per I

non desydero, desyderium per Y: est enim a de et sidus; quod aevo medio quidem scriptum per Y; sed lapides et scripturae veteres I habent: nempe vocabulum est mere Latinum. Cell. Schurzfleisch. Conf, etiam supra considero: et infra Sidus.

DESPICIO et DISPICIO utrumque

sed despicio contemptum; dispicio considerationem significat. Utrumque vero S uno, quamvis posterius a dis et specio sit. Sic etiam dispergo a sparge, similiter S uno. Conf. DIS et DI it. Lips.

DETRECTARE

bene: detractare legitur apud Propertium, Lactantium et Tertullianum.

DIDYMUS

nomen Proprium, in syllaba media per Y; non Didimus per I. Graece *di/demos2.

* Habemus 1. Didymum Alexandrivum, Grammaticum illum xalke/nteron, qui, referente Seneca Ep. 87. tria milia librorum conscripsit. 2. Didymum, caecum illum, similiter Alexandrinum, qui Arianis restitit, Athanasio carus fuit, et cui Iuliani Imp. interitus divinitus adnuntiatus est.


page 51, image: s0074

DIMINVO

Vide DEMINVO.

DIONYSIUS et DIONYSUS utrumque

sed diverso significatu.

* Prius nomen tyrannorum Syracusarum, et complurium aliorum virorum clarissimorum: posterius Bacchi apud Poetas, praesertim Graecos, nec non Ptolemaei Auletae, Aegyptii Regis, cognomen. Interim tamen Dionysius videtur esse Derivativum tou= Dionysus: conf. Illustris Ezechiel Spanhemius de Usu Numism. p. 399. seqq.

* DIPHTHONGOS non solum plures habebant antiquitus, ut sunt: ai, au, ei, eu, ae, oi, ou; sed et eo loco; quo posteri vocales adhibebant simplices, eiusmodi Diphthongos saepius usurpatas deprehendo. Non enim semper una eademque harum ratio, fuit, quum pro diversitate temporum illa admodum differat. Ita quo propius accedimus incunabulis V. C., eo crebrior harum usus occurrit. Immo tantus earum usus aliquando invaluit, ut in abusum degeneraverit, quum vocalis, natura vel propter sequentem longae, loco, subinde Diphthongis uterentur. Quum autem plerasque veterum Diphthongos sonum horridum nimisque crassum, et inde minus gratum, dum efferebantur, relinquere viderent, huic rei remedium quaerere solliciti, eo subvenire putabant, si minus necessarias negligerent, magis vero necessarias seligerent, adhibito sunul aurium iudicio, utpote cui nimium quantum tribuerant. Hanc ob rem ex septem istis ai, au, ei, eu, ae, oi, ou, has modo quattuor au, ei, eu, oe, retinuerunt: ex quibus tamen ei et eu raro usurpant. Immo saepe ei in i, uti ou in u; ai vero in ae semper, ax in o saepe mutarunt, et pro oi substituerunt vel i vel oe. Hinc ubi cum auctoribus aureae argenteaeque aetatis hodie dicimus primus, Servilius, libertas, idus, ubi, hic; ibi illi preimus, Serveilius, leibertas, eidus, ubei, heic: ubi nos Furius, Iulius; ibi illi Fonrius, Ioulius: ubi nos Caesar, aulae, aquae; ibi illi Caisar, aulai, aquai: ubi nos Fanstulus; ibi illi Fostulus: ubi nos Caelius, populi; ibi illi Coilius populoi, et quae sunt alia apud Ennium, Lucretium, alios que. Ruhe Spec. Phil. 1. p. 58. seq.

Sequiori tempore et aevo medio Diphthongorum usus valde neglectus est: tunc enim occurrit eternus pro aeternus, Paleftina pro Palaestina, Indens pro sudaeus, secusum pro saeculum. Saeculo XV Diphthongi heic atque illic scribi rursus coeptae sunt. Burkh. de Fatis L. L. p. 344. seq.

DIS et DI in compositione variant

Manet Praepositio dis integra ante C, P, Q, S et T, ut in verbis discedo, discerno, dispono, disputo, disquiro, disseco, dissentio, distermino, distrabo. Amittit S ante D, G, L, M, N, R, ut diduco, diditus,


page 52

digero, dilabor, dilacero, dimitto, dimoveo, dinumero, diripio, dirumpo. Ante F mutatur, ut differo, difficilis, diffugio. Haec clara sunt. Difficilior res ante S cum alia consonante, id est ante SP, et ST, ubi S propter concursum consonantium suavius abicitur, ut dispergo, dispicio, distinguo, (a stinguo, quo Cicero in Arato, et Lucretius usi sunt) distringo. Disertus singulare est, si a dissero: etiam dirimo, si ab emo cum R epenthetico potius, quam transmutato; ut D in redamo: quia dis non facile ante vocalem inveneris. I consona est, si dis praecedit, ut disicio, disiungo. Legitur tamen etiam in optimis membranis Cicer. Lib. 1. Ep. 7. et 9. sub init. diiuncti, quod Criticis non displicet. Cell.

DISCIDIUM a discindo

i. e. alienatio, disiunctio et dissolutio, Die Scheidung, die Trennung: DISSIDIUM a dissideo i. e. dissensio, discordia, segregatio, Die Uneinigkeit.

DISYLLABUM per unum S

non dissyllabum per SS geminum: nam Graece est disu/llabon, et primam corripuit Lucilius Lib. 17. Sat. uti et elegantissimo de metris libello facit Niliacae Syenes Praeses, Terentianus. Accedit analogia: neque enim dico trissu/llabon, sed trisu/llabon. Voss. it. Poet. Giess. p. 29.

DITIO per T

codices emendate editi: dicio per C, in Glossis Cyrilli, quasi sit a di/kh, quod per eam ius sive iudicium exerceatur.

DIVORTIUM

Die Ehescheidung, non devortium: libri antiqui, et ratio compositionis. Gellius derivat a divortere a matrimonio. Caius ICtus a diversitate mentium, qua in diversas partes eunt, qui distrahunt matrimonium. Lips.

DOLABELLA

non Dolobella; est enim u(pokoristiko\n a dolabra, media porrecta.

DOMINUS

virorum propriis nominibus honoris causa praemittere, vulgare, non autem antiquum, neque Latinum est, quod hac nota DN. seu Dn. plurimi solent scribere. At medio aevo D. N. puncto interposito, valebat Dominus noster, aut si plures, D. D. N. N. domini nostri, et Augustorum nominibus tantummodo praemittebatur, uti ex innumcris inscriptionibus constat. Rectius plene scripseris, si scribendum est; aut D. simpliciter ponas, ut aliae gentes faciunt.


page 53, image: s0075

Si times, ne cum Doctoris nota confundatur, veterum consuetudini magis DOM. quam DN. accedet. Ita Cellarius. Mea quidem sententia haec est: Quum to\ Dominus nominibus propriis sine suffragio veteris Latii ex sola aevi nostri consuetudine praemittatur, nil video causae superesse, quamobrem in nota eius signanda tantopere novitatem aliquam reformidemus, quam in ipso tamen vocabuli usu aequa mente toleramus.

DOMITIUS

gentis Romanae nomen, per T, nummi et lapides. Par ratio in tw=| Domitianus et Domitia. Cell. Semel tamen apud Gruterum est per C, Domicius; quemadmodum apud eumdem bis occurrit Domicia. Vid. Ruhe Sp. Phil. 2. p. 17.

DRUSINUS et DRUSIANUS

utrumque dicitur de Druso. A Suetonio enim in Claud. Drusina fossa vocatur, quae Tacito Drusiana dicitur. Sic. Cic. Lib. 12. Ep. 25. ad Att. Drufianorum hortorum meminit.

DUMTAXAT melius et tutius

quam duntaxat. Illud multis; hoc una tantum inscriptione Domitiani probatur. Cellar.

E.

E antique saepe pro I

ut vesper E pro vesperI, praefiscinE pro praefiscinI, sEbi pro sIbi, DEana pro DIana, magEster pro maglster, amEci pro amIci, intellEgo pro intellIgo, herE pro herI, profEciscor pro proflciscor, neglEgo pro negligo. Conf. C. F. Ruhe Spec. Phil. 1. p. 10. et Popma 433. Praesertim Dativus tertiae Declinationis antiquissimis temporibus in E desinit, ut Ablativus; more Graecorum, eadem terminatione in Dativo et Ablativo utentium: qui Archaismus passim remansit. e. g. ap. Virg. Lib. 10. Aen. v. 361: Haeret pede pes, densusque viro vir, pro pedi pes. Vid. Gell. N. A. Lib. 1. c. 24. Sciopp. Grammat. Philos. p. 111. ed. Amstel.

Pro E antique saepe I

ut lucIsco pro lucEsco, Plaut. Ampitr. 3. putIsceret pro putEsceret, Cic. de Fin. Lib. 5. in antiq. codd. benIvole pro benEvole, malIvole pro malEvole, omnIs pro owinEs, penItro pro penEtro, merItrix pro merEtrix.

Pro E antique saepe O

ut vOrtat, pro vErtat, vOrtex pro vErtex, praevOrteris pro praevErteris: et versa vice pro O interdum E, ut dErmio pro dOrmio.

EI antique saepe pro I

ut VolaterranEIs pro VolaterranIs, prEImus pro prImus, prEIvilegium pro prlvilegium, quamvis etiam prAIvilegium in non nullis inscriptionibus occurrat.


page 54

E antique interdum nominibus participialibus inditum, ut tEritum pro tritum; item in Substantivo plebEs pro plebs, qui Nominativus singularis obsoletus in Livio remansit, et inscriptione, quam ex Lazio et Onuphrio Panvinio Gruterus nobis producit fol. 332. n. 3. Alibi excluditur, ut apud Virg. Aen. 8. v. 100. vestibat pro vestiEbat, cervesia pro cerEvisia. Ergo E nunc est insiticium, nunc eiecticium, ut siEt pro sit, possiEt pro possit, poten' est pro potenE est, estnE pote seu potestnE?

E Praepositionem scribunt non nulli in minuscula scriptura cum accentu, forte ut incurrat ilico in oculos, litteram hauc vocem esse per se, ab insequenti vocabulo in pronuntiatione et scriptura separandam: illis tamen, qui elegantiores sibi hodie videntur, fastidium movent, quod ab antiquitatis more abhorreat. Confer, quae diximus supra ad A Praepos. it. ad voc. Accentus.

E et EX Praepositiones partiuntur compositiones. Dicimus ebibo, edico, educo, egero, elicio, emungo, emunio, erado, eripio: cetera ex poscunt, excipio, excrucio, excutio, explico, expono, exquire, exsequor, exstruo, extrico, extrudo: ante F in consimilem convertitur, efficio, efflo, effodio, effugio, effundo. Archaismus enim est, quod in rostrata Duilii columna legitur, EXFOCIUNT, hoc est, effugiunt.

* An S vero servari post X, atque sic etiam post ex possit, haud immerito hoc loco quaeritur. Scilicet servandum esse, plurima veterum documenta iubent, quae retinent. Qui tamen S omittunt, non magnopere accusandi sunt: nam in opere Gruteri p. 163. 164. 429. 669. exstrui et exstructus aliquando legitur: et quamquam Aldus, Manutius, S extrudendum haud esse, ex vetustissimo Virgilii codice, qui modo in Laurentiana Medicea Bibliotheca custoditur, saepius confirmat in verbis exsaturo, exsolvo, exspecto, exsto, exsupero; attamen plane dissimulavit, in eodem codice, in iisdem verbis, cum Praepositione ex compositis, modo retineri S simplicium, modo etiam omitti: quorum exempla dedit Illustris Norisius Latinit. et Orthograph. utriusque Pisanae Tabulae p. 57.

ECHO

us, per unum C. Graece h( h)xw\, sonus, vel soni seu vocis repercussio, ab h)xe/w, reseno.

ECLIPSIS uno C

non ecclipsis CC duplici. Gr. e)/kleiyis2 ab e)klei/pw, deficio.

* Ceterum eclipsis, ecthlipsis et ellipsis probe distinguantur. Eclipsis solis vel lunae est; ecthlipsis figura Prosodica, quando in finale cum praecedente vocali eliditur ob sequentem vocalem; eslipsis figura Syntactica, quum in oratione deficit vox extrinsecus arcessenda.


page 55, image: s0076

EFFETUS per E simplex

bene: effetus per OE, toleretur. Conf. infra FETUS.

EDEPOL per E simplex

non aedepol per AE.

* Fallunt enim ae falluntur, qui dici putant quasi per aedem Pollucis: quin conflatum potius ex tribus vocibus; particula iurandi me vel e; et, deus Pollux. Per Aphaeresin etiam dicunt epol, immo pol; ut pro mecastor, ecaftor et castor. Similiter etiam ecastor, ecere, equirine per E simplex; non aecastor, aecere, aequirine per AE. Germ. So wahr mir der Pollux, der Castor, die Ceres, der Quirinus helfen soll, oder So wahr mir, du Pollux, du Castor, du Ceres, du Quirine, helfen sollst. Vid. Voss. Etymol. f. 9. et 189. it. Ich. Meursii Part. 1. Exerc. Crit. ad capt. cap. 4. p. 80. Conf. etiam Part. Etym. Sect. 2. voc. Hercle.

EGERIA per E simplex

Festus probat: accedunt codices emendate editi, et Graecum *hye/ria. AEGERIA per AE, scribunt similiter codices non pessimae notae, in primis Livius antiquus, et marmor Praenestanum.

* Dea est, cuius monitu sacra Romanorum instituit Numa, teste Livio Lib. 1. c. 19. et Floro Lib. 1. c. 2.

EGREGIUS

per E simplex in antepenultima, bene: egraegius per AE, per errorem fabri cuiusdam indocti in marmore legitur.

† Sic falso sculptum invenimus utriusquae, Venaeri, funaeri, teste Lipsio: ut adeo lapides in Orthographia nihil probent, sicubi syllabae quantitas, aut manifesta etymi ratio, aut analogia, consensu aliorum lapidum contrarium exhibentium roborata, reclamant.

* Veteres Romani to\ AE legerunt, ut E: hinc subinde ab indoctis librariis ac lapicidis E pro AE, et contra AE pro E positum. Vid. Rutgersii Var. Lect. Lib. 3. c. 5. p. 206.

ELIAS malim

quam Helias: nam in Hebraeo est
[Gap desc: Greek word]
.

ELISABETA

sine adspiratione in ultima syllaba, bene: Elisabetha vulgo quidem; sed perperam: nam in Graeco est t, non 9, *elisa/bet.

ELOGIUM bene

eclogium Lambinus et Lipsius scribendum censent, quia elogium neque Latinum, neque Graecum sit. At libri habent elogium, Ciceronis saepe, et Suetonii Calig. c. 24. Est origine e)klo/gion, atque sic eclogium perinde, ut ecloga, scribendum esset: usus vero creber C exstrusit, et quasi civitate Latinorum hoc vocabulum donavit: qui non


page 56

ex, quod Graeco e)k respondet, ante L, sed E in compositione ponunt, ut elicio, eligo, elinguis, elongo. Ita iudicat Cell.

* Refragatur etiam Lambino et Lipsio Schurzfleischius, quamlibet ratione etymologiae a Cellario dissentiat: ELOGIUM, inquiens, est a verbo Graeco e)llegei=n: nam ut a le/gw logion, ab e)lli/gw ELOGIUM. Itaque ratione etymi ELLOGIUM est, quod usus ELOGIUM fecit. Minus recte censent, qui ELOGIUM quasi ECLOGIUM ex Graeca voce effingunt.

EMATHIA i. e. Macedonia

antiquo nomine, per E simplex; non Aemathia per AE, ut mendose scribitur in quibusdam Gellii editionibus. Gr. *hmaqi/a.

EMESENUS

cognomen Eusebii, scriptoris cuiusdam Ecclesiastici, bene: vulgo Emisenus aut Emissenus dicitur: fuit enim, ut in Theodoreti Dial. 3. cap. 31. edit. Beumleri p. 143. refertur, th=s2 *eme/shs2, th=s2 pro\s2 tw=| *liba/nw| po/lews2, a)rxiereu\s2, Emesae, urbis ad radices Libani sitae, Episcopus.

* Occurrit etiam *e*m*e*s*h*n*w*n in Mauroceni Thesauro, unde Patinus p. 123. id notat. Idem in quibusdam libris, notante Dausquio, habetur.

Spanhemius tamen Lib. Les Cesares d'Empereur Iulien p. 186. Emisa mavult, quam Emesa.

EMOLUMENTUM per V

consensus optimorum codicum, et inscriptiones veterum: emolimentum per I, qui scribunt, dictum putant, quod ex molimine, id est, studio et labore nostro ad nos redeat, eo quod etiam pro operoso, et quod magnum studium requirit, id nominis posuisse videatur. Varroni de R. R. Lib. 3. c. 14; provocant item ad locum Caesaris de B. G. Lib. 1. c. 34, ubi emolimentum exstet. Sed praeterquam quod origo huius vocabuli valde dubia sit, de quo Vossius Etymol. in Mola p. 325; locus Caesaris vexatissimus est, in quo Faernus, Ciacconius et Hotomannus legunt molimentum, non emolimentum, unde parum hinc praesidii pro hac posteriori scriptura stabilienda.

EMTUS sine P

bene: emptus addito P, toleretur: quia, licet P hoc insertum supervacuum sit; non destituitur tamen auctoritate veterum exemplorum.

* Vossius in Ludolphi LIthocomi Grammatica a se emendata Amstel. 1676. p. m. 118. in not. b: In veteribus, inquit, libris et lapidibus legas EMPTUM, TEMPSI, TEMPTUM, DEMPSI, DEMPTUM; non


page 57, image: s0077

semper, crebro tomen. Sed vitiose, ac praeter talium naturam. Nec enim vel P vel B in Praesenti: contra quam sit in SCRIBO, SCRIPTUM, SERPO, SERPTUM, et similibus. Conf. litt. M. et P. Vide etiam Cell. p. 21. et 89. et Lips. Orthogr.

ENCAENIA

Die Kirchweihe, per AE; non encoenia per OE. Graece e)gkai/nia.

EPHEBEUM et EPHEBIUM

penultima producta, bene; nam Graece est e)fh/bion vel e)fhbei=on: ephebaeum per AE in penult. et ephoebeum per OE in antepenult. et E fimplex in penult. perperam.

* Pars est palaestrae illa, in qua ephebi exercentur.

EPICUREUS

per E simplex longum; non Epicuraeus per AE. Graece e)pikou/reios2.

EPISTOLA bene

Graece enim est e)pistolh/: ita enim libri veteres et saxa; itemque analogia in Apostolus. Epistula per V, habent Pandectae Florentini, et interdum inscriptiones marmorum. Voss. de Vit. 57. it. Art. Gr. 147. Schurzfl. Lips. Clerici Biblioth. Select. 4. 14. p. 31. U antique interdum pro O, et versa vice: vid. infra litt. O et V.

ERINACEUS

Ein Igel oder Stachelschwein per C, antiquiores Plinii codices, qui tamen etiam adspirationem praeponunt, de qua autem magna inter Grammaticos lis est, et propterea hanc adspirationem ex hodierno usu rectius, opinor, omiseris.

* Pontanus, L. 1. de Adspiratione, non tantum adspirat, sed etiam per T et I scribit, Herinatius. Voss. Etymol.

ERINNYS

per Y in ultima; non Erinys per Y in penultima, ut multi falso scribunt. In Graeco enim h( *erinnu/s2.

* Furia est infernalis, consectans vindicta et supplicio flagitiosos. Genitivum et Accusativum format in Singulari bifariam, scil. Erinnys et Erinnyos, Erinnyn et Erinnya.

ERUCA

Eine Raupe, per E simplex; non aeruca per AE: quia, teste Isidoro, ab erodo: cui accedit consensus codicum.

ESAIAS et IESAIAS

utrumque.

* Vossius de Vit. 168: Non, inquit, ESAIAS dammem pro IESAIAS, abiecto Iod; quod etiam fit in EZECHIeL pro IEZEGHIEL.

ET CETERA

inquit Cellarius Orthogr. Lat. p. 69. 70. abrumpendi


page 58

formula contrabitur sic etc. sive etc. Trita hodie forma, antiquis prorsus ignota: qui rem varie eloquuntur, et circumscribunt: nec non ipsum cetera aliquot membris recensitis subdunt Lucretius Lib. 6. vers. 85. et Cicero Top. cap. 7. Utrobique recentiroes et cetera ediderunt, quod improbant Ob. Gifanius, Dan. Pareus, et Aug. Buchnerus: elegantius censentes cetera sine Coniunctione, quam et cetera. Hinc iudicari de nota hac augendo honori duplicata etc. etc. ac triplicata etc. etc. etc. potest, quae hodie singularis reverentiae signum habetur. Plene exscribe, plene pronuntia, et intelliges, quam parum apto sensu haec fiat multiplicatio. Idem, quod cetera, in abrumpendi usu sunt reliqua. Capitolinus in Gordian. cap. 5. partem refert epistolae Imperatoris Alexandri ad Senatum, qua recitata, abscissis ceteris, quae sequebantur, subiunxit, et reliqua. Hactenus Cellarius.

Ac vero, quod salva Gifanii, Parei, Buchneri, et Cellarii existimatione heic addiderim; ipse Cicero etiam sine controversia to\et cetera usurpavit aliis locis v. g. L. 2. de Orat. §. 141. p. m. 219.

* Hinc propius accedere ad verum videtur auctor Praefarionis, quae Orthographiae Romanae Schurzfleischii praemissa est, p. 10. seqq. Curiae, inquiens, et fori interest, ut quisque sciat, quid aptius sit, et Romano mori propius, quum ratio scribendi constituenda est, maxime in sententiarum et titulorum clausulis, in quibus id, quod non expressum est, addendum supplendumve per formulam, et cetera, significatur. Locus. quem in praecipuis numero, exstat Lib. 2. de Oratore, eo in capite, quo disputat de proverbiis, et voces quasdam ex vetere senario mutuatur, quibus priscam scribendi consuetudinem declarat, et hac tali formula, orationis ambitum claudit. Contineo me ab exemplis, qune Iurisperiti veteres suppeditant, nominatim Paullus, eo iuris titulo, qui inscribitur de auro, argento, mundo, ornamentis, unguentis, veste vel vestimentis, et statuis legatis. Alibi, in alia iuris sectione, formulam auxit, et plenius extulit, verbis ex Cassio depromptis, quae ita leguntur: et cetera eiusdem generis. Sic gellius scripsit: atque huiusmodi cetera, servato antiqui moris vestigio, a quo discessit Trebellius Pollio, qui multa non accurate, nec diligenter, scripsit, ut Flavius Vopiscus in vita Aurelioni adnotavit. Ille autem, omissa priore formula, eam usurpavit, quae, in extremo vitas Macriani senioris posita; bis verbis continstur, et reliqua. Nolim tamen peregrinitatis damnare hanc formulam: sed usu veterum illa potior est, et in foro usitatior, consuetudine


page 59, image: s0078

Inrisperitorum, quam prudentes, et tractandis negotiis adsueti homines in actu rerum, et in ipsa adeo vitae luce, praesertim quum tituli Principum scribendi sunt, merito sequuntur. Non queo tamen infitiari, vocem, reliqua, referri ad accepti et expensi tabulas, subductisque rationibus, pecuniam residuam eodem sensu reliqui summam dici, in libro de Officiis primo. Et hoc significatu dixit, reliqua facere, in Epistola quinta decima Libri 15 ad Atticum. Sic, reliqua solvere, reliqua habere, et reddere, reliqua trahere, notae sunt locutiones Africani, Callistrati, Paulli et Papiniani, ut ex Pandectarum titulis constat, qui de conditionibus et demonstrationibus, item de statu liberis, inscribuntur. Hactenus Auctor dictae Praefationis.

Curi equidem nihil habeo, quod addam, praeter illud: nempe formulam, et cetera eiusdem generis, non tantum legi apud Paullum IC. sed etiam apud ipsum Ciceronem, qui Lib. 3. Offic. cap. 10. ita: Honores, divitiae, voluptates, et cetera generis eiusdem.

ETRURIA

quae est regio Italiae, inclinato Latinitatis tempore Tuscia etiam vocata, et ETRUSCUS, nummi, lapides, inscriptiones apud Gruterum, Fasti Capitolini, et vetusti codices alii: interdum in Livio, a Grutero edito, cum adspiratione, Hetruria, Hetruscus; quod tamen sine idonea auctoritate est: nam scriptura nummi Angeloni, HETR. Hetruscus pro antiquo venditantis, et ex eo repetentis Sertorii Ursati in Lib. de Not. Rom. merito suspecta est.

* Improhamus quoque Aetruscus per AE, uti Hermol. Barbarus. et Ant. Augustinus scripserunt. Perperam quoque scribitur Ethruscus per TH, in editione Livii per Barthol. de Zanis Venet. 1489 ab 10. Episcopo Alteriensi et Sabellico procurata. Notatio vocis, quae pro Hetruscus et Aetruscus a patronis utriusque huius scripturae suspectae adfertur, utrobique arbitraria est. Cell. p. 46. it. p. 90. Lips. Schurzfl. Scaliger in Varronem, qui Lib. 4. de L. L. adspirationem in hoc vocabulo negligit. Rube Spec. Phil. 2. p. 19.

EVA et HEVA

communis illa mater generis humani, utrumque. Hoc Hebraeum
[Gap desc: Greek word]
Chavvah; illud Graecum *eua= respicit. Vossius de Vit. 42. prius sine adspiratione praefert.

EUMDEM, EAMDEM per M, et EUNDEM, EANDEM

utroque modo. Vid. infra litt. M.

EVOe

vox hacchantium, bakxiko\n e)pi/fqegma, bene: Graece e)uoi=. Quidam


page 60

scribunt evhoe, alii evohe, non nulli heuhoe: quae omnia ab orignis ignoratione profecta videntur Vossio in Etymol.

EUROPAEUS per AE

Graece enim est *eurwpai=os2.

EX

vide E.

EXCIDIUM per simplex C

non exscidium per SC, quia ab excldo, media longa, i. e. ab ex et caedo; non ab exscindo: consentit antiquitas.

* Obiciunt antepenultimam syllabam, quam Poetae constanter corripiant, ut proinde ab exscidi, quod mediam brevem habet, ortum habere debeat. At respondetur: Potest etiam orignem trahere ab excido media brevi i. e. ab ex et cado; aut referri ad ea vocabula, quae brevia sunt, licet a Primitivis longis descendant. Quoniam enim nullum exemplum, in tota antiquitate occurrit, ubi excidium per S scribatur, merito abhorremus a verbo exscindo, tamquam illius fonte.

EXEDRA

Ein Auditorium, Ein Lebr-Saal, sine adspiratione, bene: exhedra: cum adspiratione, suspectum. Ita libri veteres et analogia: in reliquis enim eiusmodi vocabulis Graecae originis adspiratio rectius negligitur: quam tamen a barbaris hominibus infarctam esse, censet Marcus Meibomius in Praefatione ad auctores rei Musicae. Conf. infra in hac Parte Orthogr. Synodus.

EXSCIDI

Praeteritum ab exscindo, media brevi: EXCIDI sine S, ab excido, media correpta, si a Primitivo cado; media autem producta, si a Primitivo caedo. Exscidi et Excidi, Ich habe heraus geschnitten: Excidi, Ich bin heraus gefallen.

EXSEQUIAE per S

rectius, quam exsequiae sine S: est enim ab exsequor: S autem post X in compositione melius conservatur, idque ex usu meliori et crebriori: conf. litt. X. Ita de omnibus compositis ex Praepositione ex, et verbis ab S incipientibus censendum est, ut exsatio, exsilio, cuius secunda persona Praesentis exsilis, media correpta, ita distinguitur ab Adiectivo exllis, media producta, exsolvo, exsto, exsado, exsupero, exspecto, quod ita distinguitur ab exspecto i. e. pectine extrico, exstinguo, quia a stinguo potius, quam tinguo esse, verismilius est. Cellar.

EXSILIUM et EXSUL

similiter S suum tutius retinent: sunt enim ab ex et solum. Eadem ratione scribendum.


page 61, image: s0079

EXSISTO

non exsisto sine S: est enim ab ex et sisto.

EXTENTUS

auctoritate veterum librorum. Extensus cum Schurzfleischio eliminare non ausim, quia eius vestigia video in libris non pessimae notae, itemque in Comparativo et Superlativo.

EXVO et EXVVIAE

sine S scribendum docet Vossius in Etymologico: consentiunt Dacerius, Cellarius, alii: neque enim est ab ex et suo, ut Lexica fere inculcant, sed ab e)kdu/w, ut induo ab e)gdu/w.

F.

F non Digamma ipsum est

a Claudio adiectum, quamvis figura ferme conveniat, ad r Graecum lineam addens transversam novam ???; sed vetus littera, in Capitolinis fragmentis nominibus Fabii, Flaminii, Furii, et aliis expressa. Digamma vero U potius, quando vim consonantis habet, respexit.

F olim in quibusdam verbis pro H

ut Fordeum pro Hordeum, Fircus pro Hircus, Ferba pro Herba, Foedus pro Haedus, Festis pro Hostis. Et versa vice interdum H pro F, ut Hormiae pro Formiae.

F passim apud scriptores sequioris aetatis

quin etiam in nummis saec. III. et veteribus aliquot inscriptionibus immo et apud Ennium, Plinium Min. et Gellium pro PH, ut Focas pro PHocas, DaFne pro DaPHne, Fryges pro PHryges, triumFus pro trium. PHus, siFones pro siPHones, delFinus pro delPHinns, EuFrates pro EuPHrates in uno nummo Traiani, Falarica pro PHalarica, Filtrum pro PHiltrum. Conf. Rube Spec. Phil. 1. P. 11. et 19.

FABRICIUS per C

non Fabritius per T: est enim a fabrico: scriptura marmorum etiam ita poscit.

FACILLIMUS per duplex LL

rectius, quam facilimus per L unum: et sic reliqua Superlativa in limus.

* Semper enim Superlativus syllabam a fine tertiam producit, auctoribus Prisciano, Scaligero de Causis LL. p. 101. et Christiano Becmanno Schediasinate Philologico; quae tamen productio locum habere non posset, nisi in huiuscemodi Superlativis L geminaretur: vix uno atque altero irregulari excepto, ut citimus, minimus. Cornelii quidem Croci opinio fuit, facillimus, utillimus, simillimus, et alia huiusmodi per duplex LL vitiose efferri, vel in prosa scribi: a Poetis quidem sic exarari; sed metri causa id fieri. Verum gemino LL scribuntur in optimis atque antiquissimis codicibus: et recte geminari consonam, vel ex eo patet, quod in Positivo


page 62

sit L, quod in Superlativo repetatur: ut enim a niger nigerrimus, a doctus doctissimus; sic a facul, ut antiquissimi locuti sunt, factum facillimus. Voss. de Vit. 55. it. Art. Gr. 152.

FAESULAE

arum, et ab aliis, praesertim Poetis, singulari numero FAESULA, ae, oppidum Etruriae amiquissimum, hodie Fiesole dictum, ex cuius ruinis FLORENTIA olim crevit, ad radices Apennini, a Livio et veteribus semper diphthongo prima scribitur: unde Graeci faisou=lai, faisou=la.

FAEX cum AE

non faex cum E simplici: lapides et libri veteres.

* Ita etiam Dativus faeci melius distinguitur a Praeterito feci.

FANUM Per F

codices meliores, et Etymologia verior a fando, quod inde fata petantur. Voss. Etymol. Phanum per PH, libri quidam cusi: cui scripturae qui favent, deducunt a)po\ tou= fanerou=, a manifesto, hoc est, a responsis, quae in fano dabantur.

FASTIGARE, FASTIGATUS

codices antiqui et MSS. Fastigiare, fastiglatus vulgo quidem; sed perperam. Non enim Verbum a Nomine est, sed hoc ab illo, sicut vestigium a vestigare. Poetae corrumpi non possunt. Silius Lib. 5. v. 49.

Sensim fastigans, compressa cacumina nectit.

Sidonius carm. 2. v. 5: diademate crinem Fastigatus eas. Conf. Isaacus Vossius ad Pompon. Melam p. 17.

FAUTOR bene

favitor antique apud Plant. Prolog. Amphitr.

* Charisius favitor nec auctoritate, nec ratione dici ait. Verum Nonius in Lucillio hanc vocabuli formam agnoscit. Voss. Etymol. 207. ad voc. Favere.

FECUNDUS per E simplex

nummi meliores, et omnis elegantior antiquitas: consentit Varro, Cell. Lips. Voss. Art. Gr. 148. Fecundus per OE, in antiquis quibusdam numismatibus, ut ad Ecl. 1. tradit Pierius.

* Catonis sane aevo per E simplex exaratum esse, auctor est Gellius L. 16. c. 12. nec Gelliano saeculo disputatum est, num per OE, verum an per AE scribi deberet, ut idem locus indicat. Vide plura ap. Vossium Etym. 212. ad voc. Fetus.

FELIX per E simplex

lapides Capitolini, et alii, tres nummi argentei


page 63, image: s0080

Andreae Lauretani, unus Matth. Forerii, et aerei viginti Rinaldi Odonii: in Graeco etiam scribitur o( fh/lic. Porro nihil frequentius in omnibus aliis Augustorum nummis, quam FELICITAS publica, sacculi, temporum. Male ergo in libris quibusdam felix per OE, scriptum est. Conf. Norisii Cenotaph. Pis. Spanhemius. Dausq. Cell. Lips. Manut. Voss. Art. Gr. 148.

FEMINA per E simplex

lapides, nummi, libri veteres, speciatim Virgilius Carpensis, et etymologia a femur, et obsoleto verbo feo. Cell. Manut. Schurzfl. Voss. Art. Gr. 148. Femina per OE, et femina per AE, quod multi scribunt, excusari possit fortasse ex eo, quod in cognatis vocabulis fecundus et fetus, utriusque huius scripturae qualecumque vestigium appareat. Conf. Fecundus.

FENUS, FENEROR per E simplex

an faenus, faeneror per AE, scribi debeat? nec olim convenit inter antiquos. Sane utrumque reperias in monumentis antiquis. Sine Diphthongo tamen plerumque in Pandectis: quam scripturam etiam approbat Varro apud Gellium Lib. 16. cap. 12. et inscriptio apud Gruterum p. 868. n. 11. Foenus, foeneror per OE habet Anagniae lapis, quem Aldus vidit, et Gruterus descripsit. Cellarius, et elegantioris ingenii viri scripturam per E simplex praeferunt; atque id quidem recte. Conf. Schurzfl. et Voss. Etym. 210.

FESCENNINUS per NN geminatum

libri veteres, et origo a Fescennia seu Fescennio, oppido Etruriae, cuius ne rudera quidem amplius exstant: Fesceninus per unum N, Festo magis placet, et patronum habet Dionysium, qui Fescena nium urbem, unde est, Graece vocat faskeni/on.

* Carmen Fescenninum i. e. obscenum, impudicum, lascivum, Sotadicum.

FETIALIS

Ein Herold in Kriegs- und Friedens - Geschften, per T, Graeca consuetudine, et lapidum, nec non T. Livii MSS. codicum auctoritate. Dionysius Halicarn. Lib. 6. p. 410. et Lib. 10. p. 649. fitia/leis2, etiam Lib. 2. p. 131. fetia/leit: pro quo Sylburgius ex Suida legendum censet fhtia/leis2. FECIALIS per C, inscriptio quaedam ap. Gruterum p. 1107. et derivatio a faciendo, quod belli pacisque faciendac apud eos ius esset;


page 64

quod Festus et Nonius putant. Foecialis per OE, et faecialis per AE, una cum C utrobique, scribunt non nulli sine ulla, quod scio, auctoritate. Manut. Cell. Schurzfl. Voss. Etymol. p. 212.

FETUS per E simplex

antiqui lapides et libri, speciatim Virgilius Carpensis, et origo a Supino fetum verbi obsoleti feo, ut suetus a sueo, fletus a fleo, letum a leo, a quo obsoleto remansit compositum deleo. Accedit, quod iam antiquis temporibus, ut Ovidius tradit, a ferendo dici putarint: ita enim scribit, Fastorum Lib. 4:

Forda ferens bos est fecundaque, dicta ferendo:
Hinc etiam fetus nomen habere putant.

Atque huic etiam scripturae favent Aldus, Cellarius, Vossius in Etymol. Fetus per OE, toleretur, quia libri et lapides non desunt, ubi ita invenitur, ut Pierius ad Ecl. 1. et Aldus in Orthogr. testantur; Iovianus Pontanus etiam in Actio fol. 139. et Iul. Caesar Scaliger de Causis L. L. c. 79. hanc scripturam praeferant. Fetus per Ae, qualecumque praesidium invenit in eo, quod in cognato vocabulo fecundus, quod vide supra, huius scripturae vestigium aliquod appareat; et apud Nonium legatur, Catonem et ceteros antiquiores, fetus scripsisse, sine A littera; hinc autem colligi queat, aevo Catonis recentiores Diphthongum primam hoc in vocabulo non abhorruisse.

FOEDARE i. e. inquinare, per OE

libri veteres, Virgilius praesertim Carpensis, et lapis Romanus, quem Manutius vidit. Cell. Dausq.

FOEDUS

eris, spondh\, per OE, libri, nummi, et alia documenta veterum.

† Nec obstat, quod secundum non nullorum opinionem descendat a feriendo: usus enim interdum ab origine sua deflectit. Quamlibet aliis placeat, nominari vel ab haedus, vel a foeditate, vel etiam a fide, quod ex tot etymis maxime verisimile est, praesertim quum fidus pro feedus dixerit Ennius. Voss. Etym. Schurzfl. Cell. Rube Spec. Phil. 2. p. 21.

FOENUM per OE

ubique in documentis veterum: faenum per AE, toleretur ob inscriptionem ap. Catonem de R. R. FAENUM COLLEG. FAENAR. i. e. faenariorum.


page 65, image: s0081

FRENUM per E simplex

non frenum per AE. Ita volunt veteres codices, speciatim Virgilius Carpensis, et lapides. Cell. Schurzfl. Manut. Dausq. Lips.

FRUTETUM et FRUTECTUM

Ein Busch, Holz, Ein Ort, wo allerhand Strauche oder Staudem stehen, utrumque probatur, et est in usu.

* vossius in Etymol. ad voc. Frutex prius improbare videtur: in quo tamen magno viro haud sumus o(mo/yhfoi. Nam praeter codices probatos analogia etiam praesto est in viretum et virectum.

G.

G litterae figura non est antiquissima

sed communi utebatur cum C: unde est, quod in vetusta, eaque rostrata Duilii columna legimus: LECIONES, MACISTRATOS, PUCNANDOS: et ideo etiam praenomen Caius scriptum per C; Gaius vero pronuntiatum, ut Graeci *ga/i=os2 scripserunt, Remano ori se accommodantes: C vero antiquitatis causa scribendo tam in hoc, quam in. Cneii praenomine retentum fuit. Cell. Voss. de Vit. 169. Rube Spec. Phil. 1. p. 13. 24.

G prosqetiko\n inest quibusdam vocabulis

nec litterae N vicarium, sed melioris soni causa adscitum, ut Cicero in Oratore ad Brutum §. 158. p. m. 375. auctor est, e. g. in cognatus, ignarus, ignavus, ignotus: namque codicum auctoritate non destituitur gnarus, gnarus gnavus, quamvis natus, narus, navus a Cicerone adhibitum, et in idoneis codicibus MSS. crebrius occurrat. In ignotus autem, quod est a notus, pro innotus, littera G per Prosthesin utique adest, et ad vocis illius naturam non pertinet.

GAESUM

Ein Partisan, ein Wurfspiess, per AE, antiqua et meliora documenta: accedit Graecum gaiso/n. Gesum per E simplex, in vulgatis libris haud raro invenias. Conf. Cael. Rhobig. L. 21. c. 18. it. Voss. Etymol.

GAETULIA per AE

non Getulia per E simplex, scribendum; idque more Graecorum, qui eiusmodi diphthongo heic utuntur.

* Regio Africae erat, eo terrarum tractu, ubi nunc est Biledulgerit provinciae pars maior. Voss. Art. Gr. 301.

GALATEA

penultima producta, Nympha, Nerei et Doridis silia; non Galathea per TH: nam in Graeco est h( *gala/teia.

GANGRAENA per AE

nam Graece est ga/ggraina.


page 66

* Caro est emortua, incipiens ex partis adfectae corruptela, Germ. Der Kalte Brand.

GASPER

Vide supra Caspar.

GEHENNA et GEENNA

utrumque apud scriptores Ecclesiasticos, qui hoc vocabulo utuntur. In Graeco quidem est h( ge/enna, geenna; sed Latine tamen usitate H inferctum etiam est.

GENITRIX per I

bene: genetrix per E, non male.

* Prius requirit ratio originis, quoniam est a genitor, et hoc a genitum; ut monitrix a monitor, et hoc a monitum: adsentiuntur monumenta Latii, et libri MSS. omnes. Exstant tamen nummi, qui fuerunt eruditis adhuc saeculis cusi, et aliquot inscriptiones, eaeque non corruptae, nec detritae, quae per E hoc vocabulum exprimunt: quoniam constat, veteres E et I saepe commutasse. Sic Livia dicitur GENETRIX ORBIS, et in nummo Faustinae legitur VENERI GENETRICI: sed illud Faustinae aevum est inclinatae Latinitatis. Schurzfl. Dausq. 2. 142. Gifanius in Lucret. Stewechius in Apuleium.

Cellarius postquam, genitrix per I, Aldo placere, et in epitaphio Aeliae Sabinae exstare, dixit, ita pergit, quod notari velim: Contra, inquiens, in nummis et lapidibus Veneris cognomen semper Genetrix scriptum est. Gruteri p. 225, et nummis Hadriani ac Faustinae VENERI GENETRICI. Et Vaticanus Virgilius, ut Pierius ad Aen. 1. vers. 590. testatur, etiam genetrix habet; cui itidem Veneris cognomen est. Sit ergo in divae cognominibus per E, singulari quadam consuetudine: de aliis scribemus, ut origo poscit, genitrix, quemadmodum uno et altero epitaphio Gruterus approbavit. Conf. Ruhe Spec. Phil. 1. p. 10. et Spec. 2. p. 21. seq.

Ego putem, perinde esse, sive scribas per I, sive per E. Derivatio a genitum, alteri scripturae nihil omnino derogat: hoc enim Supinum antique pronuntiatum etiam per E, genetum.

GERSON per N

Iacobi Patriarchae ex levi nepos: nam in Hebraeo Gen. 46. v. 11. est
[Gap desc: Greek word]
At GERSOM per M, scribendum, ubi sermo est de Mosis filio; nam in Hebraeo Exod. 18. v. 3. adest
[Gap desc: Greek word]
.

GLAEBA per AE

non gleba per E simplex, veteres libri, speciatim Virgilius Carpensis, et Inscriptiones. Cellarius, Schurzfl. Aldus.

GNOSIUS et BNOSSIUS

id est, Cretensis, a Gnoso vel Gnosso, urbe olim Cretae, Minois regia, excisa, hodieque


page 67, image: s0082

in pagum conversa, utrumque. Interdum quoque Cnosius in veteribus libris scriptum reperimus: quoniam litterae C et G cognationem habent, et antiquitus C semper pro G positum. Conf. litt. G.

GORGONEUS

a Gorgone i. e. Medusa, Adiectivum, per E: GORGONIUS Substantivum ac nomen proprium ap. Horat. per I.

GOTHI

semper apud Romanos cum adspiratione, et uno T; nec obstat, quod nummi a saec. III. itemque Graeci, Procopius et Zonaras, adgravant, littera adiecta, *go/tqoi. Cell. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 22. Haec enim monumenta recentiora antiquo mori fraudi esse haud possunt.

GRACCHUS per duplex CC

et H, plurima monumenta veterum, et Graeca scribendi ratio *gra/kxos2: Graccus sine adspiratione Varro defendit, et nummi Semproniae gentis aliquoties habent. Schurzfl. Cell. p. 47. Ruhe Spec. Philol. 1. p. 14.

* Tib. Gracchus et C. Gracchus, Tib. filii, viri Romae eloquentiffimi. Quintil. L. 1. c. 1.

H.

H sitne littera

nec ne? quaerunt Grammatici. 10. Iovianus Pontanus Lib. 1. de Adspiratione probavit, H nomen quidem et figuram litterae habere; carere autem potestate, quia nihil sit adspiratio, nisi spiritus flatusve densitas, aut crassior quidam spiritus; non aliter, quam suspirium et anhelitus. Sonum enim distinctum, qui ad vocem articulatam conferat, non facit: et nihilominus inter litteras adhuc tolerata est tam nomine, quam figura. Ita Cellarius. Sed mitiorem invenit censorem in Clar. Schwarzio, qui in Grammatica Latina sua p. 10: H immerito, inquit, e Consonantium numero extruditur, quum et instrumento Consonantium aliarum gutture utatur, et ab Hebraeis aliisque nationibus litterae nomine et iure insigniatur. Adde Schurzfleischii Orthogr. p. 26. Schwarzio suffragantur ex sententia Auctorum Poet. Giess. p. 7. et 15. poetae veteres, quibus interdum adspiratio pro consona est, ut praecedentem Consonam natura brevem Positione producat, v. g. ap. Propertium:

Et tibi paconias inter heroidas omnes:

Et ap. Ausonium:

Mercator bodie, cras citharoedus erit:

Et ap. Ovidium:

Et quae praeterilt, hora redire nequit.


page 68

quamvis haec Caesurae adscribantur, et tironibus temere imitanda non sint.

H florentiori aetate adscitum in vocabulis quibusdam, qui antehac adspiratione caruerunt. Cic. Orat. c. 48: Quin ego ipse quum scirem, ita maiores locutos esse, ut nusquam nisi in vocali adspiratione uterentur, loquebar fic, ut pulchros, et Cetegos, triumpos, Cartaginem dicerem: aliquando idque sero convicio aurium quum mihi extorta veritas esset, usum loquendi populo concessi, scientiam mihi reservavi. Conf. Rube Spec. Phil. 1. p. 14.

H, auctore Servio, antique interdum pro F positum, ut Hebris pro Febris, Hormiae pro Formiae, Hanula pro Fanula, Halisci, Etruriae populi, pro Falisci, Horda pro Forda i. e. bos feta, ap. Varronem L. 2. R. R.

H sine veterum suffragio interdum praeponitur et interseritur et in fine vocabuli additur, ut Hionius pro Ionius, simulacrum pro simulacrum, cHorona, CHenturio, cHommoda, pro corona, Centurio, commoda; coHerceo pro coerceo.

Praecipue id factum est medio aevo, praesertim apud Germanos: cuius scripturae in ipso Luthero eiusque aequalibus complura apparent vestigia. v. g. quum Ihesus scribunt pro Iesus; alia exempla ut taceam.

Absurda etiam est consuetudo pronuntiantium H per CH, ut miCHi pro mihi, niCHil pro nihil: id, quod ab Leonardo Aretino profectum est, qui consonantis C adiectionem in eiusmodi vocabulis serio defendere est adnixus L. 8. Ep. 2. ad Antonium Grammaticum. Voss. Art. Gr. 149. A quo quidem tempore monachi ita non solum pronuntiarunt, sed etiam scripserunt, ut docides complures manibus ipsorum exarati satis testantur, qui michi, nichil scriptum exhibent.

H interdum omittitur

ut in deprendo pro depreHendo, deprensa pro depreHensa, Eraclia pro Heraclia, Eraclius pro Heraclius, Ercules pro Hercules. v. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 18. 22. Begeri Thes. Brandenb. Tom. 2. p. 855. Istmia pro Ist Hmia in nummis. Ruhe l. c. p. 24. In veteribus Christianorum tumulis: Abet pro Habet sedem i. e. caelum.

HADRIANUS

in inscriptionibus plurimis et nummis, quorum quemdam ipsemet una cum aliis genuinis ac rarioribus possideo: Adrianus sine adspiratione, raro apud Gruterum et Reinesium. Cell. p. 45. Lips. Begeri Thes. Brandenb. Vol. 2. p. 653. 661.

HAEDUS per AE

codices antiqui, nominatim Virgilii, et Vaticanus et Carpensis, item Propertii et Celsi: Haedus per OE, vulgo quidem, sed sine


page 69, image: s0083

veterum fuffragio. Cell. Schurzfl. Manut. Voss. Etymol.

HAEMONIA

Graeciae regio, sive Thessalia, tutius, quam Aemonia sine adspiratione. Habent enim eamdem antiquiores codices, et libri emendatius editi: ne quid dicam, quod ab Haemo monte non nullis dicatur, quamlibet ab illo longe distet. Aliquando etiam sine Diphthongo invenitur: conf. supra Aera.

HAEMUS

mons Thraciae, longis iugis a Macedonia ad septentrionem procurrens, hodie Ervant dictus, Thraciam dividens a Bulgaria; non Aemus sine adspiratione, quia Graeci asperant.

* Theocritus Idyll. 7. 76. makro\n u(f) *ai)=mon, lato sub Haemo. Nisi enim asper esset spiritus, u)p) dixisset. Atque sic in melioribus libris Latinis. Virgilius L. 2. Georg. v. 488: Gelidis in vallibus Haemi. Cell.

HALEC

halex, allec, alec, Gen. lecis. Haec scriptura quadruplex reperitur, nec ulla earum destituitur veterum suffragio, quamvis prima hodie fere obtineat.

* Halec scribitur, auctore Nonio, et propter vocabula Graeca o( a)\ls2 sal, h( a)/ls2 mare, a(lios2 marinus, a(liko\s2 i. e. a(lmuro\s2 salsus, et h( a(liki\s2 seu a(luki\s2 salsugo, unde originem vulgo trahere creditur: quod etiam Isidorus amplectitur L. 12. c. 6: Halec, inquiens, pisciculus ad liquorem salsamentorum idoneus: unde et nuncupatus: conf. Dausquius.

Halex, Frobeniana Plinii editio tuetur L. 31. c. 8. it. L. 32. c. 10. In antiqua Parmensi editione etiam legitur alex.

Allec duplici LL, et sine adspiratione, scribit Lipsius, et ad Charisium, libros veteres, et Graecorum a)/llec provocat.

Alec simplici L, in multis libris occurrit emendate editis, et in plerisque omnibus codicibus MSS. ad locum Horatii L. 2. Sat. 4. teste Vossio L. 1. Analog. p. 88.

Est autem halec, alec et allec generis Neutrius, aliis etiam Feminini, quod tamen genus Femininum, censente Vossio l. c. tw=| soli halex, tribuendum est; in primis quoties murium, Die Sulze, das Salzwasser, notat, non piscem.

† Ad notionem huius vocabuli quod porro attinet, metonymice tantummodo illum piscem notat, quam barbare vocant harengam s. harengum. Generis enim magis, quam speciei nomen est, et significat quemcumque piscem vilem, vel muria conditum. De balece, inquit Hadr. Iunius Nomenclat. p. 65. seq. id praefatum apud doctorum aures velim, me usitato illi Caesaris dicto inhaesurum, quod


page 70

monet, cum multis esse loquendum, cum paucis sentiendum, hoc est, me trita receptaque HALECIS voce usurum tantisper loco barbarae harengi, dum definitum semel fuerit, consentientibus eruditorum calculis, que nomine veteribus nobilis iste, et inter coryphaeos merito recensendus piscis dictus fuerit: alioqui non sum nescius, halec proprie liquamen esse e tabefactis piscium intestinis apud Horatium. Priscianus tamen et Sosipater cum Martiale pro pisce, qui muria condiri solebat, accepere.

HALLUCINOR

halucinor, allucinor, alucinor, eiusdem potestatis ac significationis verba sunt: diversimode autem ita scribuntur propter diversam Etymologiam.

* Alucinor sine H, et cum L simplici, Festus et Cloatius Verus apud Gellium Lib. 16. cap. 12. scribunt, quasi a luce aberrare, ut Manntius cum Octavio Pantbagatho interpretatur. Nonio Marcello placet hallucinari, et deductum ita videmus ab hallux vel hallus, id est, pollex pedis, ut idem proprie notet, quod pedem allidere. Aliis idem est, quod ad lucem offendere: hinc allucinor pro adlucinor. Veteres etiam aliquando, teste Gellio L. 2. cap. 3. tw=| alucinor adspirationem praefixerunt: atque inde factum halucinor.

Frequentius hodie usurpatur hallucinor per H et LL geminum. Vide cell. p. 75. Dilberrum ad Lips. Orthogr. p. 159. 160. Gerb. Vossii Etymol. p. 21. Isaacus Vossius ad Catullum p. 90.

HAMMON Iovis cognomen

tutius, quam Ammon sine adspiratione.

* Cellarius Orthogr. Lat. p. 45: Hammon, Iovis cognomen, et Ammon scribitur. Qui ab a)/mmos2, arena ducunt, quod templum eius in Lybiae Marmaricae arenis situm fuit, adspirationem negligunt. At veteri inscriptione Grut. p. 21. n. 7. IOVI HAMMONI. Graeci antiquis monumentis, quae carent spiritu, nihil iuvant, ut nummo Seguini est *q*e*o*s *a*m*m*w*n: nisi quod libris Graecis Diodori, Pausaniae, Suidae est )/*ammwn, Ammon, aut ita ab interpretibus lectum est: nam et illorum quidam sine spirationis signo in prima maiore littera scripti sunt.

Vossius Etymol. p. 24. ad voc. Ammoniacum: Alii cum spiritu aspero scribunt Iuppiter Hammon: eamque scripturam praeter veterum codicum auctoritatem, quam et Lud. Carrio agnoscit, notis ad Lib. 2. Val. Flacci, comprobat quoque Festus, qui Hammon ponit in littera H. Et sane quamquam Graece sit a)/mmos2, *ammw/nios2, et *ammwniako\n; nihil tamen prohibet, id Latinos per adspirationem extulisse: praecipue, quod equidem Vossii verbis heic addiderim, quum


page 71, image: s0084

ipsi Graeci per dialectum Aeolicam multis vocabulis a vocali incipientibus praefigant spiritum asperum. Nam similiter ab e)/rnos2 dixere hernia; et quum priores triumpus dicerent: ut ex columna Duilliana scimus: posteriores ex eo fecere triumphus; atque ab oriendo quoque hortum pro ortum dici, sentiunt Charisius, et alii.

HANNIBAL

lapis quidam Florentinus, et libri antiquissimi Latini: ANNIBAL sine adspiratione, antiquissimae inscriptiones, et semper Livius; quibus accedit consuetudo Graecorum, qui semper in hoc vocabulo adspirationem reiecerunt; quamvis fundamentum hoc vehementer lubricum sit, prout notavi ad voc. proxime antecedens Hammonis. Utrumque in libris emendate editis. Cell. p. 46. Schurzfl. p. 8.

HARIOLUS i. e. vates

Ein Wahrsager, cum adspiratione, probat Donatus, qui in Terentii Phorm. Act. 4. sc. 4. quasi fariolus a fatis et fando dictum censet, T in H, ut saepe factum, commutato. Confirmatur etiam haec scriptura libris praestantioribus. Cell. Neque desunt tamen, teste Schurzfleischio, boni emendatique codices, qui sine adspiratione habent ARIOLUS.

HARUSPEX

lapides a Manutio exscripti: accedit Etymologia Donati in Terent. Phorm. A. 4. Sc. 4. qui non ab ara deducit, sed ab harugo, quae dicitur hostia ab hara, in qua pecora includuntur. Cellar. Aruspex sine adspiratione, in antiquo Ciceronis codice scribitur, teste Schurzfleischio p. 34.

HASDRUBAL et ASDRUBAL

utrumque in libris emendate editis.

* Nomen diversis clarissimis viris commune.

HAUD et HAUT utroque modo

hoc in veteribus documentis; illud in optimis libris: atque haut per T videtur omnino tale esse, quale aput, l. adque pro atque, et alia, ubi D et T aliquando permutata inveniuntur.

† Nihil adferunt, qui haud per D, vocabulis a vocali; haut per T, vocabulis a Consona incipientibus praeponendum esse contrendunt: subtilius, Lipsio iudice, quam verius ita monent.

HEBRAEUS scribimus

et EBRAEUS: plures tamen probant prius cum adspiratione, quia in Graecis libris est (*ebrai=os2 cum aspero: nec vero certissimum, an in antiquissimis


page 72

Graecorum codicibus spiritus fuerit expresse appositus.

† Origo
[Gap desc: Greek word]
, quia ab v. incipit, littera incertae pronunitationis, nihil adfert, quoniam hanc litteram non uno modo a LXX et Hieronymo in propriis expressam novimus, nunc sine spiritu per A vel E, ut Amma, Almon, Asem, Achron sive Ekron: nunc per G, ut Gomorrha, Gai (quod Vulgatus Hai reddit) Gaza, Gebal: ad quem modum aeque Gebraeus, quam Hebraeus scribi possit. Usui sic potius, quam origini credendum est. Cell. p. 46.

HEDERA Eutyches Grammaticus

et Festus probat: edera sine adspiratione, Lambinus et Scaliger L. 1. de Plant. malunt, nec Festo videtur displicuisse. Utrumque in libris emendate editis. Haedera per AE, putidum, et cum vocis quantitate pugnat. Si cum adspiratione scribis, tunc casus distingvuntur a personis verbi, ederam, ederas, ederis ab edo. Lips. 173.

HEIC et HIC Adverbium

utroque modo in lapidibus et vetustis epitaphiis, Sunt, qui heic praeferunt, ut discernatur a Pronomine: quibus non admodum refragamur. Qui Archaismum in heic statuunt, suo abundent sensu: nec tamen obstabit, quo minus talem Archaismum apud Romanos Augusteo aevo usitatissimum bonae distinctionis ergo retineamus.

HELIOGABALUS et ELAGABALUS

utrumque in veteri marmore, teste Schurzfleischio; item apud Herodianum, Onuphrium et Lampridium, teste Scaligeno: ELAGABALUS in nummis. Cell. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 18. Borrich. Cogit. p. 15. Begeri Thes. Brandenb. p. 332.

HELLEBORUS et ELLEBORUS

herba educens humores noxios, ne mentis sanitati officiant utrumque in codicibus emendate editis. Similiter apud Graecos usitate e(lle/boros2 et e)lle/boros2 seribitur.

* Plautus Pseud. A. 4. Sc. 7. v. 89. habet etiam in Neutro helleborum.

HELLVO per LL geminum

et HELVO per L simplex, utrumque pro diversa Etymologia.

* Festus derivat ab eluere: Heluo, inquiens, dictus est immoderate bona sua consumens, ab eluendo: qui adspiratur, ut aviditas magis exprobretur: fit enim vox incitatior. Qui malunt per duplex LL, derivant


page 73, image: s0085

ab e(llhni/zein, quod significat Graecari. Neutrum respuunt codices emendatiores.

* Antiquissimis temporibus litteras haut geminabant; quod tamen florentiori aevo ita factum, ut simul antiqua scribendi ratio interdum retineretur.

HEMERODROMUS i. e. cursor

qui die uno ingens spatium cursu conficit, Ein Postbote, ein schneller Lauffer, vocabulum Livio et Nepoti usurpatum, et contra Graecae originis Analogiam formatum, propterea quod ratione etymi h(me/ra scribendum esset hemeradromus. Sed usus et consuetudo, quae semel invaluit, est quasi tortor et carnifex linguarum, qui Analogiae, et legitimae vocabulorum Derivationi subinde vim inferre sustinet.

HERCISCO et ERCISCO id est

bona divido, utrumque in veteribus libris: ercisceo et ercisceor putide. Schurzfleisch. p. 27. Voss. Etymol. p. 197.

HERCULANEUM

Campaniae olim oppidum, Vesuvium inter et mare situm, hodie vicus vulgo Torre del Graeco dictus, per E in penultima, antiqui codices permulti: Herculanium per I, libri hodie cusi, fortassis originem Graecam, quae ei habet, quae quidem Diphthongus apud Latinos mox in E, mox in I transit, sequuti.

HERCULIUS per I

nummi Spanhemiani: HERCULEUS per E, lapides Gruteriani, Cell.

* Graecae est (*hra/kleios2: nunc autem EI Graecorum apud Latinos transit mox in E, mox in I: in hoc autem Adiectivo utrumque elementum adscitum.

HERES, HEREDITAS per E simplex

constanter libri veteres, speciatim Pandectae, et lapides. Ita etiam probe discernitur a secunda verbi persona haeres ab haereo. Consentiunt ita Cellarius, Schurzfleischius, Lipsius, Dausquius, Vossius, Manutius: quos quidem heroes sequuntur hodie mentes politae. Haeres, hereditas per AE, Marlianus Lib. 2. c. 8. et Lib. 4. c. 6. testatur, in codicibus quibusdam veteribus reperiri. Schurzfl. Supplem. Orthogr. Rom. 25.

* Qui scripturam per E simplex amant, deducunt a Latino herus, quod in mortui heri locum succedat, et herus in spe dudum fuerit: at qui scripturam per AE praeferunt, deducunt a Graeco ai(re/w, capio, quod mortui bona capiat. Sed quid moramur eiusmodi notationes, quae


page 74

plerumque incertae sunt et arbitrariae, nec in Orthographia locum magnopere habent, nisi quum ab erudito vetetum consensu proficiscuntur, aut documenta Orthographica iis haud reclamant.

HERICIUS

ob Graecam originem Schurzfleischius p. 28. praefert: ERICIUS per I, libri a Cellario aliisque emendate editi, itemque Nonius: ERICEUS per E, Varro et Glossae Philoxeni scribunt: ERITIUS per T et I, novissima editio Gallica Caesaris de Bello Civ. Lib. 3. c. 67. §. 6.

* Idem notat, quod erinaceus, Ein Stachelschwein, et a similitudine huius bestiolae trabs illa, ex qua undique ferrei aculei prominent, atque ex hodierno militiae usu vocari possit Ein Spanischer Reuter. Occurit etiam apud Sallustium in Fragm. Nonium, Marcellum et Servium.

HETRURIA, HETRUSCUS

Vide supra Etruria.

HEVA

Vide supra Eva.

HIEMS

per I, lapides et antiqui codices, speciatim Virgilius Mediceus: suffragatur Varronis derivatio ab biare. Similiter etiam derivata, hibernus, hibernacula, hiemare.

* Interdum Pinterposuerunt, atque sic Varronis Libro 4 hiems legitur: etiam Grut. p. 136. in veteris Kalendarii fragmine HIEMPS. Verum improbat hoc Scaurus p. 2256: Hiems, inquit, carere P litera debet, quia in casibus numquam P, nec B, propinqua eius respondet: sine quarum altera nusquam in Latinis ea nomina declinantur, nt princeps, caelebs.

Hiems per Y, frequenti usu increbuit, quia verisimile visum est non nullis, ab u(/ein pluere, descendere: unde si vel maxime esset, quod quidem non dum satis est liquidum; tamen receptum usu ita est, et Latina civitate donatum, ut, tamquam natum in Latio, non ut Graecum et peregrinum, censeatur; quod nulla apud veteres documenta adsint, quae cum Y sistant. Cell. p. 3. it. 97. et 98. Lips. Conf. Voss. Etymol. p. 256.

HIEROSOLYMA

Vide infra Ierusalem.

HIRTIUS per T

non Hircius per C: est enim ab hirto, non hirco: accedunt libri, nummi, ac lapides.

* Nomen Romanum est. Voss. de Vit. Serm. p. 168.

HISPANIA

bene et ex more veterum: Spania in Glossis, detracta contra Latii consuetudinem Syllaba prima.


page 75, image: s0086

HISTRIA

regio extrema Italiae ad Illyricum; quae denominatio etiam nunc incolis Italis durat: libri et lapides. Semel occurrit inscriptione apud Grut. p. 433. cum Y, Hystria: in quo nobis sufficit adspiratio; Vocalem Graecam repudiamus. ISTRIA, ISTRI sine adspiratione, in plerisque veterum auctorum exemplaribus legitur: cur scripturae qui favent, ab fabuloso amne, ex Istro in has oras, derivato, deducunt. Vid. Phil. Cluverii Ital. Antiq. p. 143. Cell. p. 98.

HORDEUM

et ordeum sine adspiratione.

* Priori scripturae favent Velius Longus Orthographia extrema, et Terentius Scourus p. 2258, ubi tradunt, antique dictum esse fordeum: F postmodum, ut in aliis multis, conversum in H; quemadmodum iam dictum supra ad litt. F. Varro, Columella, Tacitus, Plinius Iun. Lib. 1. Ep. 20. scribunt sine adspiratione: alii non item.

HORTUS

codices antiqui et inscriptiones: ortus sine H, libri superiori aetate in Italia editi; quo tamen modo Archaice scriptum videtur Charisio et aliis.

* Priore, ut fas est, praelato, probe distinguitur a Praeterito Participii verbi Deponentis orior.

HUC USQUE

rectius puto scribi divise: ita observavi in libris emendate editis, nominatim Aldinis.

HUMILLIMUS per duplex LL

tutius, quam bumilimus per unum L, et sic omnia Superlativa in limus desinentia. Cons. supra Facillimus.

HUNGARUS melius

quam Ungarus; et

HUNNUS melius

quam Unnus; idque ob usum, et complura documenta.

HYBRIDA per Y

omnes libri emendate editi, quot quidem eorum in promptu habeo: hibrida per I, Vossius Etymol. p. 255. et 334. ad voc. Musmones probat ex derivatione, longius, meo quidem iudicio, petita.

* Deducit nempe Vossius ab iber seu imber, id est, umber; quod apud veteres significet spurium; unde apud Plinium insiticium quoddam genus ovium umbri dicantur: v. Becmanni Orig. L. L. p. 364. ad voc. Hetruria: accessisse H, ut in harena pro arena, et aliis; atque ita esse ab iber ortum bibrida. Ita scilicet argutatur, magnus ceteroquin Criticus, cuius iudicio etiam Cellarius stetit.


page 76

Vulgatae autem scripturae, quae fit per Y, favent, qui deducunt ab u(/bris2, quod iniuriam contumeliosam notat, vel qui ab u(=s2 originem arcessunt, proprieque aiunt sues hac voce notari imparibus parentibus prognatas, id est, ex apro et sue domestica.

Antiquum sane vocabulum est, quo genus aliquod mixtum omnino significatur, et fetus ex iis, qui multum inter se differunt, veluti qui patre Graeco et matre barbara olim natus erat.

Hinc voces hybridae id est, quae compositae sunt ex diversis linguis v. g. Graeca et Latina, ut bigamus, monoculus, protoparentes: quales tamen viris terso Latinae dictionis generi addictis minus probantur; Saeculo autem IV et U vehementer frequentatae sunt, etiam quum aliae suppeterent boni commatis et satis Latinae. Conf. quae in Part. Etymol. Sect. 1. de vocibus hibridis dicuntur.

HYPOGAEUM

Ein Keller, ein Gewolbe unter der Erde, per AE, et HYPOGEUM per E longum sumplex, utrumque: in Graeco enim est u(po/gaios2 et u(po/geios2.

HYSTRIX per Y

non histrix per I: in Graeco enim est u(stric.

* Animal est ex erinaceorumgenere, Ein Stachelschwein.

I.

I maiusculum ex more veterum Romanorum scribatur deorsum in linea recta, sine cauda, etiam quum consona est: in minuscula vero scriptura ad meum quidem sensum more multorum non male distingui queat ita, ut i vocalis vim servet, pro consona autem signanda talis addatur cauda i. Contra vero nituntur, et in minuscula non minus, quam maiuscula scriptura Ii caudatum respuunt Henricus Norisius, cuius in Pisana cenotaphia commentarii ad oculos id demonstrant, itemque Aldus Manutius, Ioh. Freinshemius, Ioh. Henricus Boeclerus, Ioh. Andreas Bosius: quos duces in hac scripturae causa praecipue se sequutum esse profitetur Cellarius; qui quidem contendit, minusculam scripturam, quia vices maiusculae et antiquae gerat, ita huius quoque legibus continendam esse. Quod autem, si quid iudico, infirmum est argumentum, Si enim tam curiosi antiquitatis velimus esse imitatores; cur non plane abrogamus omnem minusculam scripturam, veteremque Romanorum omnino reduciumus? Dicis: illa nempe compendii vel taxugrafi/as2 ergo inventa est. Quod si ita est; quid,


page 77, image: s0087

quaeso, induxit illos, qui elegantiorum litterarum gloria aliis antecellunt, ut tantam in abolendo caudato i minoris scripturae diligentiam adhibeant; quum tamen aeque utile sit, nec tantum pueris et tirunculis, sed etiam viris doctis percommodum, ut retineatur, quum saepe contingat, ut, hoc discrimine sublato, ambigua sit mens scriptoris, primo saltem obtutu capi non possit, quemadmodum magnus Vossius et Ludovicus Vives iudicant: Vid. Voss. Grammat. Lat. in Etymol. p. 170. Tantum autem abest, ut propter eiusmodi minuta, quae rectius a plurimorum eruditorum arbitrio dependent, cum quopiam concertare velim, ut potius, ne offensionem incurram illorum, qui hodie magno numero B. Cellarium in eo sequuntur, ita me gerendum putem, prout sciscunt, qui ad clavum Rei publicae litterariae sedent, saltem haud magnopere repugnem, si praecipuae dignitatis viros huic scribendi formae se adsuevisse intelligam. Facile enim viris, qui auctoritate quadam pollent, istud largiri possum, quod ipsis tantopere arridere video: in quo etiam vel maxime alteruter peccet, capite vel tergo neuter expiaverit.

† II Duplex solebant veteres plerumque contrahere in I maximum, et hinc scribere v. g. DIS MANIBUS CLAUDI AGV. LIB. item deIcito, SulpicI, mancip I, pecul I, Olymp I pro diis manibus Claudii Aug. lib. it. deicito, Sulpicii, mancipii, peculii, Olympii. v. Grut. Inscript. 13. p. 581. Quod quum aetate Augustea paene perpetuum fuisse doceat Henr. Norisius in Cenotaph. Pisan p. 473; sine inepta antiquitatis adfectatione et nobis id imitari licebit, ut v. g. scribamus HelmstadI pro Helmstadii.

Hoc autem duplex II contrahebant, praesertim in verbis ex iacio compositis v. g. abIcito, deIcito, proIcito: nec non in Dativo et Ablativo Plurali DIs pro Diis.

I veteres subinde pro E, ut vulpIs Nominativus singularis pro vulpEs, it. aedIs Nom. Sing. pro aedEs, peregrI pro peregrE, benIvolus pro benEvolus, DIus pro DEus, unde Casus dii et diis, manI pro manE, frugIs pro frugEs. Ita quoque veteres Accusativum Pluralem tertiae Declinationis corum vocabulorum, quorum Nominativus et Genitivus Singulari Numero sunt similes, in IS longum, non in ES, qui suetus exitus est, formasse, Priscianus auctor est. Sic ubique apud Virgilium. Sallustius etiam pro omnEs semper habet omnIS: nam ita Caesaris temporibus ubique scriptum est. Ut vero discrimen tou= IS longi et brevis significarent, multi utramque Vocalem, qua


page 78

exire Accusativus solet, E et I conunxerunt, ut in Ciceronis libris, a Grutero castigatis, saepe videmus, caedEIs, civEIs, fort EIs, omnEIs, cetera. Graevius putat, aevo Terentiano scriptum omnEIs; at aevo Virgiliano omnIs. Quam utriusque vocalis E et I coniunctionem Sosip. Carisius etiam Lib. I. ad alia, quae crescunt Genitivo, transfert, maior EIs hominEIs. Praeter Accusativum hunc Pluralem tertiae Declinationis, Casus quoque secundae I et IS Plurales, etiam aliud I, longum praesertim, olim EI scribebatur v. g. Salentin EI. Rheg in EI, de BruttiEIs, in tabulEIs public EIs, de TusciEIs, de CorsEIs, quEI siet, sEI, nEI, ubEI, ibEI, parentis suEI, sEIne suffragio, sibEI, IEItem, EIdem, prEIvilegium pro SalentinI, RheginI, de BruttiIs, in tabulIs publicIs, de TusciIs, de CorsIs, quI siet, sI, nI, ubI, ibI, parentis suI, sIne suffragio, sibI, lItem, Idem, prIvilegium: id quod Varro in auferendi casu in IS exeunte constanter servat, ut Lib. 5. de L. L. antiquEIs litterEIs pro antiquIs litterIs: et Lib. 7. a balneEIs pro balneIs: saepe etiam in nominandi casu in Iterminante, ut eodem libro nominandEI casibus pro nominandI casibus: ibidem vocandEI, appellandEI pro vocandI, appellandI. Haec vero ut antique erant, ita usus sensim, ut ex inscriptionibus clarum est, abrogavit. Schurzfl. Cell. Popma Edit. Richt. 433. Lips. Ruhe Spec. Philol. 1. p. 16.

I antiqui mutarunt in O, ut Olli pro Illi, Ollis pro Illis. Ollorum rarius invenitur, apud Virgilium numquam; Olli et Ollis non numquam.

I apud Plautum in V, ut mancV pii pro manc Ipii; apud Lucretium Lib. 2. v. 217. dissUpare pro dissIpare; item in lUbet pro lIbet, lUbido pro lIbido Nugantur enim, qui inter ludidinem et libidinem distingvunt, ut hoc in malam; illud in bonam partem accipiatur. Lubet et lubido Archaicum quidem aliquid redolet; sed tamen quod florentiori aetate non nullis scriptoribus in usu remansit.

I apud veteres interdum insertum, ut apud Phaedr. Lib. 1. Fab. 8. v. 7. gruIs pro grus: item andacIter pro audacter, quod Iac. Gronovius ex Livii, Senecae et Plinii codicibus MSS. restituit; balIneum pro balneum apud Plinium et Ciceronem; uberItas pro ubertas, in nummis; favItor pro fautor apud Plaut. Prol. Amphitr. CalIx pro calx: hinc calicatus, id est, calce politus apud Festum; adduc Iturum pro adducturum apud Plaut. Trucul. liberItas pro libertas in nummo Bruti, et in Quintilli aereo minoris moduli nummo, quem ex thesauro Schwarzburgico delineatum exhibet Ruhe Spec. Phil. 1. Tab. 2. Fig. 11. it. spec. Phil. 2. p. 25. lar Idum pro lardum apud probae notae scriptores.

I apud veteres interdum exstrusum

ut calda pro calIda, ardus (Prosaice apud Senecam, quod alioqui Poeticum est) pro arIdus,


page 79, image: s0088

soldo pro solIdo apud Horat. Sat. 1. pvertia pro puerItia lamna pro lamIna per Syncopen in Pandectis, et veteribus libris, item apud Horatium Lib. 2. Od. 2. domnus, domna pro domInus, domIna, In Lapp. et Inscriptt. ap. Gruterum, Reinesium atque Sponium: conf. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 17.

IBERUS

Hispaniae fluvius, plerumque sine adspiratione, Graeca consuetudine. Straboni Lib. 3. et Ptolemaeo est o( )/*ibhr. Inscriptione autem veteri apud Gruterum p. 690. est flumen Hiberus: et in Prudentii vetustis libris, hymno Calagurritanorum extremo, quos Hiberus adluit: et sub initium, terra Hibera, id est, Hispania. Cellar.

IBEX

icis, per E, i. e. rupicapra, Ein Steinbock: IBIS, is et idis, per I, avis Aegyptiaca, ciconiae similis; IBYX, ycis per Y, avis clamosa, Der Kybitz. Gr. )*ibuc.

ICCIRCO

lubentius eruditi scribunt, quam idcirco, quia dicimus accedo, accipio, acclero, D in C mutato: ita etiam invenimus in lapidibus, et semper in codicibus veteribus, et libris Aldinis. Contra Gruterus p. 408. Tergestina inscriptione IDCIRCO: sed multa secus ac veteres plerique consueverant, in eadem sunt consignata. V. Cell. Lipsio teste, et idcirco in lapidibus invenitur: sed fortassis in iis, in quos fabrorum incuria grassata est.

IDAEA est epitheton Cybeles

sed IDEA per E simplex, omne id, quod mente concipimus i. e. species, forma, notio: tribus enim his vocabulis Graecum hoc ideae nomen Latine reddit Cicero Lib. 3. Offic. c. 20.

IDEMTIDEM per M

melius, quam identidem per N, idque ob rationem originis.

* Posterius, usitatis est, quia Grammaticorum opinio invaluit, M ante T nec scribi, nec pronuntiari posse. Beda Orthogr. p. 2337: Identidem per N in priore loco scribendum est, licet fit ab idem et idem. Verum quia multis exemplis demonstratum est, inanem metum esse, ne M et T collisionem pariant; aeque idemptidem scribib potest, ut dumtaxat, eintus, et redemptus scribimus: conf. litt. M.

IDUS et eidus

sed prius hodie praevalet.

* Utroque tamen modo apud veteres: utrique etiam scripturae quae faveat, praesto est Etymologia, auctoribus gravissimis.


page 80

Alii enim deducunt ab antiquo verbo Etrusco iduare, quod idem est, ac dividere: idibus enim convenire, ut mensem veluti in duas fere aequales partes dividant. Alii in Graecia fontes quaerunt, et ab ei(dos2 derivant, quod eo die plenam speciem luna demonstret. Voss. Etymol. 260. Eidus non nullis Archaismum sapere videtur.

IERUSALEM scripsero sine H

contra quam facit Apollinaris Ps. 136. (*ierousalh/m. Et tamen HIEROSOLYMA cum H dicam: nempe ut morem geram errori eorum receptissimo, qui, quum de Solymis apud Homerum et alios legissent, et de fama urbis Ierusalem audiissent multa, sic dici putarunt, quasi i(era\ *so/luma) quum Ieruschalaim proprie signet visionem pacis: ut explicant Hieronymus Ep. ad Marcellam, Ambrosius sive Hilarius, Diaconus Romanus, in Ep. ad Rom. cap. 11. Augustinus Tomo 4. de Catechizandis rudibus cap. 20. ut Gregorium M. Nicetam, et tot alios mittam. voss. de Vit. 168.

* Hinc auctores Latini in codicibus emendate editis semper Hierosolyma: v. g. apud Florum Lib. 3. cap. 5. §. 30; nec tantum Hierosolyma, ae, sed etiam pluraliter Gen. neutr. Hierosolyma, orum.

ILLIC

non illhic, libri et lapides. Scaliger quidem posteriorem scriptionem praefert, quum descendat ex ille et hic; sed documenta veterum heic praevalent: ne quid dicam, quod alii doceant, esse vocen simplicem, non compositam.

* Par ratio in ISTAC, ISTIC: quae vide paullo infra.

ILICO recte scribitur

si codices emendatos spectes, et rationem originis: est enim ex in et loco, vel illo loco. Sed ilico per unum L, usus veterum tuetur, qui litteras liquidas non geminabant, uti Gruuterus observat: quod tamen politiori Latinitatis aevo in plurimis eiusmodi vocabulis antiquatum est; in aliis non nullis una cum recentiori scribendi modo remansit.

ILLUSTRIS et INLUSTRIS

Quamvis enim IN ante L saepe se conservet in antiquis monumentis; tamen interdum etiam cedit: quod quum in hoc quoque vocabulo fiat, prius puto haud esse posthabendum. Conf. infra In praepos.

* Priscianus etiam Lib. 2. utrumque approbat: malle se tamen, ait, IN adsimilari


page 81, image: s0089

sequenti liquidae. Cui aurium iudicio similiter servit Aldus Manutius: quamlibet Scauri, veteris Grammatici, regula, quam hac in causa adfert: Quoties a liquida littera sequens coeperit, vertitur in eam, cui liquida praeposita fuerit; falsa sit, cui reclamet usus veterum, quo dicitur interlabi, interluceo cet. non intellabi, intelluceo cet. Praeferre equidem scripturam, quae fit per geminum LL, alteri non sustineo, quod pro ea plura militant documenta, et Pandectae, ubi semper occurrit inlustris per N. conferatur Cellarius p. 38. 39. it 101. et Lipsius. Interim consuetudini, ut verbis utar Ciceronis Orat. §. 157, auribus indulgenti libenter obsequor.

ILLLYRIA, ae, ILLYRIS idis, ILLYRIUM et ILLYRICUM

i. Quadrifariam ita formatur regio illa Macedoniae adfinis, Liburniam et Delmatiam complectens.

IMBER per I

non modo in veteribus libris, sed etiam Festum, aliosque veteres ita scripsisse patet; quam etiam scripturam probat Isidorus Lib. 13. c. 10.

* Quod vero in plurimis quoque codicibus ymber per Y, scribatur, id, Vossii in Etymol. pag. 262. iudicio, ortum ab eorum Grammaticorum errore, qui ab u(/ein venire existimabant. Sane Priscianus et Isidorus longe alias derivationes adferunt, et quidem tales, quae priori scripturae patrocinantur.

IMMO

correctionis vocula, MM geminato, bene: imo, M simplici, toleretur.

* Prius probat Virgilius Carpensis, Aldo teste, et libri Varronis, Prudentii, et castigatissimus quisque. Cell. Ita etiam bene distinguitur a Dativo et Ablativo Singulari imo pro infimo. Pro posteriori scribendi modo pugnat quodammodo derivatio illa, quam grammatici non nulli adferunt, si quidem vera est et nativa. Ita enim Vossius Etymol. 263: Imo, inquit, particula ab imus, ut certo a certus. Itaque proprie valet, imo, seu postremo loco: hoc est, postremo illud addo, quod plus est. Ut apud Ciceronem in Catil. I: Hic tamen v: vit: vivit? imo vero etiam in senatum venit. Vel imo proprie signat prorsus, quia, quae ima, etiam intima esse solent: ut censet Perottus.

IN

Praepositio et Negatio fatigat Orthographiae studiosos.

Ante litteras CEFGHQST salva res est: e. g. incido, induco, infigo, ingero, inhaereo, inquiro, insisto, intingo.

Ante BLMPR ambiguae sortis est; eruditi tamen maximam partem euphoniae gratia N mutant in M. quamlibet


page 82

enim documenta veterum, inscriptiones, lapides et codices antiqui manuscripti passim habeant inbibo, inlatus, inlicio, inlitteratus, inlustris, inlustrare, inmunitas, inmaturus, inperium, inpensa, inpendia, inperfectus, inpono, inprovisus, inprobo, inprobus, inritus, cet.; tamen alia monumenta, aeque antiqua, obstant, in quibus N cedit euphoniae mutaturque in M, ut ubique in nummis et lapidibus est Imperator, non Inperator, et in aliis documentis imperium, non inperium; impendium non inpendium; impeditus, non inpeditus.

Inpensa tamen in binis Claudii nummis, teste Ruhe Spec. Phil. 2. p. 10. 23: alibi autem similiter impensa per M.

Ante L tanto res est difficilior, quanto pauciora sunt, quae opponantur antiquitatis argumenta. Interim Aldus Manutius heic provocat ad iudicium aurium, quod Cicero in Oratore cap. 44. §. 150. superbissimum dixisset, et proinde illustris mavult, quam inlustris, illectus quam inlectus, illudo quam inludo. Cellar.

INCHOARE

marmora vetusta apud Gruterum, Reinesium et Manutium: neque aliter legimus in vetustis probae notae libris, et optimo etiam Ciceronis codice. Incohare malunt Verrius, ac Suetonius, quem sequuntur Pontanus Lib de Adspiratione, et Georgius Valla Lib. 33. Expetendorum et Fugiendorum; quod tamen, teste Servio Lib. 3. Georg. Virg. antiquitus in usu fuit, atque ita Archaice tantum scribitur: quemadmodum etiam incoo, quod Camerario placet. Conf. Voss. Etymol. 264. Dausq. Vol. 2. p. 164.

INCLYTUS, INCLITUS et inclutus

Triplex haec scriptura bene sese habet, et inscriptionum nititur auctoritate: primam tamen et secundam suaserim prae tertia, quae Archaica possit videri.

* qui per Y scribunt, ad Graecum kluto\s2 i. e. gloriosus provocant, veluti ad etymon: qui per I scribunt, civitate Latina antiquis iam temporibus donatum esse demonstrant, quos inter Obertus Gifanius est, qui hanc scripturam praeferendam ceteris censet: qui per U scribunt, Y in U apud Latinos subinde transiisse, non praeter rem adfirmant; quemadmodum dixissent trulla pro trylla, amethustus pro amethystus, Sulla pro Sylla, satura pro satyra. Conf. infra litt. Y. it. Cell. Schurzfl. Gronov, ad Liv. Lib. 34. c. 3.


page 83, image: s0090

INCREBRESCO, an INCREBESCO

sine R in penultima, scribendum sit? quaeritur.

Cellarius in Orthograph. p. 100. INCREBESCO, quamvis a creber sit; non increbresco: quia et rubesco a ruber. Ut vero hoc a rubeo est proxime; ita verosimile, veteribus fuisse etiam verbum verebeo, a quo crebesco. Ita argutatur Cellarius, sequuntus, ni fallor, in eo, non tantum manutium suum, sed etiam Lipsium et Vossium de Art. Grammat. p. 148. Consentit etiam Ol. Borrichius in Parnasso suo.

Schurzfleischius in Orthograph. p. 37: INCREBRESCO in libris veteribus semel et iterum occurrit; sed Aldus mavult increbesco, ad similitudinem verbi erubesco, ex ingenio magis, quam ex auctoritate. Sic et percrebresco; non percrebesco. At in Praegerito utrimque R abicitur, quod usus docet, ut increbui, percrebui. Hactenus Schurzfleischius, qui Lambinum et alios huius sententiae patronos videtur habere pro ducibus.

At vero neuter per omnia satis recte sciscit. Ita enim Clar. Menkenius Spec. p. 27. Praeteritum increbui apud quosdam, sed non apud omnes auctores occurrit. Ipsi enim Ciceroni increbrui formatur, ut patet ex Oratore cap. 20: Nuncapud oratores iam ipse numerus increbruit.

Eodem modo Praeteritum verbi increbresco occurrit in Epist. Cic. ad Brutum, quae est in libro Epistolarum Ciceronis ad Brutum, a Germanis olim reperto, numero septima; Postridie autem, quum sermo increbruisset. Similiter alibi Cicero: sed taedet me coacervare loca. Et quis dicat, rectius convenire Analogiae increbrui, quam, quod formatum ex inerebesco videtur, increbui? Non enim increbresco tantum, sed increbesco etiam, dicitur, ut patet ex Valerio Maximo, cuius est, Annonae earitate increbescente, Lib. 3. cap. 7. §. 5.

IN DIES rectius divisis vocibus

quam coniunctis indies scribimus: ut utrique accentus servetur suus: qui in coniunctione a plerisque retrahitur in Praepositionem, non secus ac si enclitica vox dies esset. Cell.

INDIGITARE bene

indigetare suspectum.

* Quamlibet enim haud derivetur a digitus, quod non nulli putant; tamen alia,


page 84

eaque vera Etymologia scripturam per I in antepenultima postulat: nempe est ab antiquo indu pro in, quod remansit in Induperator pro Imperator, et citare h. e. vocare, C mutato in G, cuius vices antiquis temporibus littera illa C sustinuit, quemadmodum iam supra dictum est ad litt. G: significat enim apud veteres invocare; non indicare et digito quasi ostendere: qui significatus posterior inclinatae Latinitatis est. Qui indigetare per E in antepenultima, scribunt, derivant ab indigetes: sed ratione solida, et codicum auctoritate destituuntur. voss de Vit. 156. et Etymol. 265. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 139. Borrich. Cogit. 129. Cell. C. P. 218. Antib. 168. Gunther. Lat. Rest. 312. seq. Kappius ad Iensium 20.

INDUTIAE per T, et INDUCIAE per C

Prius poscit consensus Criticorum, et vocabuli origo: quae licet varia adferatur et multiplex; tamen ubique fere T poscit. Obstant Livii optimi codices et Aldus Manutius, cui in Orthographia sic dici placet inducias, quasi inductas ab inducendo, quia cessatio ab armis inducatur. Schurzfl. Cell. Voss. Etymol. 265. Dausq. Vol. 2. p. 165.

INFITIOR per T

tutius, quam inficior per C: nam, auctore Festo, descendit a fateri, et est quasi insiteri vel non fateri depositum: accedunt MSS. Plauti, in quibus Amph. A. 2. Sc. 2. v. 147. infitiari per T, clare scribi testatur Pareus: consentit manutius. Vossius etiam Etymol. 266. scripturae per T haud obscure favet.

* Par ratio est in infitias. Minus autem videtur probabilis esse sententia eorum, qui a facio derivant, ut sit quasi negare, se aliquid fecisse. In quam opinionem tamen qui secedunt, per C scribunt et inficiari et inficias. Cellar.

IN POSTERUM rectius

puto, divisis vocibus, quae in MSS. amanuensium incuria, si quid iudico, subinde coaluerunt.

* In posterum enim elliptice dioitur pro in posterum diem l. tempus: quemadmodum cicero pro Deiot. cap. 7. plene effert: in diem posterum differre aliquid; et Lib. 2. de Nat. Deor. cap. 91: in posterum tempus. Reiciendi prorsus sunt, qui non modo coniuncte scribunt, sed etiam N convertunt in M, imposterum.

IN PRIMIS divise

ut cum primis; non imprimis: nec bene inprimis. Est enim, in praecipuis, seu inter primos et principes: id quod si observatur, minus


page 85, image: s0091

confunduntur inter se, quae idem significare quidem videntur, non autem plane significant, in primis, praeserim, praccipue, maxime.

* discernitur etiam ita a secunda persona verbi imprimis ab imprimo. Cell.

In primis, si quid inter primos collocari debet. Cum primis, si quid praecipuis iungendum est. Praesertim si quid ante omnia dicendum est. praecipue, si quid omnibus reliquis praeferendum est. Maxime, si quid ut plurimum fit, vel maiorem vim et auctoritatem habet.

INYENTUS auctoritate veterum librorum

intensus cum Schurzfleischio p. 29. ex Latii finibus eicere non ausim, quoniam natales eius mihi satis legitimi videntur in codicibus emendate editis: conf. supra Extentus.

INTER

ubique manet salvum in compositione: in solo verbo intelligo cedit sequenti liquidae. In ceteris enim, quamlibet ab L incipientibus, manet, ut interlabi, interluceo, interlitus. Cell.

INVICEM coniuncte

libri emendate editi.

IO

i. e. Ioannes: IOA. i. e. Ioachimus. Hanc enim u(poshmei/wsin diakritikh\n litterati hodie observant.

IOHANNEs et IOANNES utrumque

illud ob Hebraeam originem; hoc ob Graecam dialectum. Videantur Christ. Becmanni Origines Latinae Linguae p. 411.

* Cellarins Orthogr. p. 47. mavult sine adspiratione scribib. Non enim, inquit, ab Ebraeis, sed a Graecis vocabulum accepimus, qui vocalium adspirationem in media voce ignorant: quod cum alia, tum maxime casus et exitus ES evincit, qui ex Graeco *iwa/nnhs2 est. Quod si ab Ebraeis Latini habrent, non IOHANNES, sed IOHANAN ex
[Gap desc: Greek word]
scribendum esset. Praeterea Christiani non ex Veteri Testamento id nomen, ubi rarum erat, sed ex Novo, quo celebratissimum, est. in suum usum adsumpserunt: heic autem Graeca scriptura praevalet, quae sine adspiratione est: Graecam, ut dignum est, imitatur Latina.

Tametsi veto, quod contra Cellarium notandum, vel maxime a solis Graecis hoc nomen accepimus; nihil tamen impedit, quo minus adspirationem inferciamus, quam sane veteres Latini in compluribus aliis exemplis duabus vocalibus inseruerunt ad vitandum hiatum, quem aegre tulerunt: quomodo dicebant vebemens. ahenum cet. quae vocabula priscis temporibus sine spiritu


page 86

pronuntiaverant. Quid? Ipsi nummi Saec. 5 cusi iam adspirationem in hoc nomine prae se ferunt, ut est videre in Begeri Thes. Brand. p. 394.

IOHANNEUS per E simplex

non Iohannaeus per AE, ut multi Graecarum litterarum expertes solent scribere. Graece enim est *iwannei=os2.

IOVIANUS Imperator

non Iovinianus, ut vulgo scriberc et loqui solent: nam priori modo Caesaris ita vocati nomen semper exprimitur in numismatis antiquis; posterius eius est nomen, contra quem scripsit Hieronymus. Voss. de Vit. 39.

ISCHIADICUS vel ISCHIACUS

i. e. qui coxendicum vel lumborum dolore adfligitur, Ein Lendensuchtiger, bene: Graece enim i)xi/on est coxa vel coxendix, unde i)xiako\s2; item i)xia\s2, unde i)xiadiko/s2. Est tamen sciaticus sc. morbus apud Theodorum Medicum; sed, ut patet, minus recte, et reclamante Graecia. Sunt etiam, qui scribunt schiaticus vel schiatica, adduntque sic quidem ex Graecia adspirationem, sed scripturae, quae ceteroquin duplici nomine adhuc falsa est. Voss. de Vit. 6. et 47. Borrich. Cogit. 35.

ISICIUM et INSICIUM

esculenti genus secundum Varronem L. L. Lib. 4. c. 22. et Macrobium Saturn. Lib. 7. c. 8. Gallis hodie une fricassee, vel un ragout, Germ. Ein eingeschnitten Gericht.

† Ab insecando dicitur; ac propterea insicium per C, scribi iubet Flavius Caper. Macrobius l. c. de Etymo fatetur, sed N ait deperiisse. Varro vero dicit insicium. Insicium tamen frequentissimum est apud apicium. Qui posteriori aevo esiciatum scripsisse creduntur, forsan isiciatum scripserunt: et ita rursus Apicius. Isiciatus autem Derivativum est ab isicium v. g. pullus isiciatus, ein gefullt Hubn. Voss. in Etymol. 270. et de Vit. 35. Borrich. in Voss. 151. Gunth. Lat Rest. 348.

ISTAC, ISTIC, ISTINC, ISTO, ISTOC, ISTORSUM, ISTUC rectius

quam cum spiritu, quem inferciunt, isthac, isthic, isthinc, istho, isthoc, isthorsum, isthuc.

Manutius et Pontanus contra Scaligerum adserunt, voces simplices, non compositas esse. Citra spiritus notam etiam apparent in Bembino, aliisque Terentii optimae notae codicibus, quos Faernus expressit: ac monet Aldus, similiter legi in Virgilio Carpensi, aiiisque libris antiquis: inque multis id codicibus Vossius quoque observavit.


page 87, image: s0092

* Istac i. e. per s. versus istum locum. Istic i. e. in isto loco. Istinc i. e. de isto loco. Isto i. e. ad istum locum. Istoc non significat, ab isto loco, quod Lexica fere inculcant, sed ad istum locum, ut loca auctorum v. g. Terent. Adelph. A. 2. Sc. 1. v. 15. et Cic. L. 8. Ep. 4. init. clare satis ostendunt. Istorsum i. e. versus istum locum. Istuc i. e. istud.

IUBILAEUS

per AE: Graece enim est i)wbhla=ios2. Sunt etiam, qui volunt iobilaeus per O in prima syllaba, et provocant non tantum ad Graecum, quod per w sistitur, sed insuper etiam ad Hebraeum
[Gap desc: Greek word]
, unde sit, vel ad Graecorum e)pi/fqegma exsultantium io: quibus sane Criticis non magnopere refragamur. Interim etiam per U scriptum invenitur in libris emendate editis: quemadmodum iubilo, unde est. O enim apud Latinos saepe conversum in V: ne quid dicam, quod, Festo iudice, iubilo idem sit, quod Graecum i)ou\ ba/llw, rustica voce inclamo. Conf. Voss. Etymol. et Becmanni Orig. et Dausq. Orth. Vol. 2. pag. 170.

IUCUNDUS

per U in prima Syllaba, non tantum usitatius hodie, sed etiam per se rectius videtur, quam iocundus per O.

* Cellarius Orthogr. p. 101: IUCUNDUS per V, quia Ciceroni ab iuvando est L. 2. de Fin. cap. 4. Non ergo audiendi sunt, qui iocundus dicunt ab iocus vel iocando; quibus etiam Prosodia reclamat: etsi non desunt inscriptiones veteres, quae cum O id referant, Neapolitana, quam Aldus praebet; et alia Grut. p. 844. 6. quibus Iocundus, Iocunda propria Nomina sunt: plures enim Iucundus expressum habent, quas itidem Aldus recitavit.

Vossius Etymol. p. 272: IUCUNDUS et iocundus in veteribus lapidibus est, ut ostendit Aldus in Orthographia. Vetusti Taciti codices tuentur Iocundus per O. Iuxta Nunnesium kata\ meta/qesin fiat ab i)dano\s2, speciosus, e)ueidh\s2, ut Hesychius exponit. Sed dure omnino. Malim a ioco deducere, cum Isidoro in 10. Iucundus, inquit, eo quod semper sit iocis aptus. Propterea iocundus per O malebat Bembus. Sed causa haec satis gravis non est. Nam fortasse adsumpsit V, ut olim fuerit ioucundus: quomodo scribebant ioure, ioustitia, Oufens, Oufentina tribus, et alia. Idemque factum in humanus ab homo: nam olim fuit houmanus. Haec causa est, cur iucundus et humanus producant primam, contra quam fit in iocus et homo. Iocus vero est non, uti aiunt, ab i)axh\, quod clamorem significat;


page 88

sed neque a iocundus, quod Chabotius censet ad Horatii Sat. 1. Lib. 1: verum a iuvo, hoc est, oblecto: quomodo Satyricus dixit,

Magis illa iuvant, quae pluris emuntur. Immo quod sit a)me/sws2 a iuvo iucundus factum, dicamus. Favet enim a)nalogi/a. Ut a fetum fecundus, a fatum facundus; ita a iutum iucundus. Favet quoque Tullius, in secundo de Finibus: Hanc iucunditatem transfer in animum. Iuvare enim in xtroque dicitur, ex eoque iucundum. Mihi quidem haec in primis sententia placet.

IUPPITER

PP duplici, melius, quam Iuppiter P uno: quia illud in nummis aureis, argenteis, aeneis, lapidibus et libris vetustis crebrius occurrit. Vid. Cell. et Lips. 83. 84. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 24. O.. Borrich. Parnass. in Nuce ad v. 1096.

* Grammatistae duplici PP scribi adserunt tantum in metro, ut prima producatur. Sed etiam extra illud antiquitus ita scribitur, ut dixi, et nusquam, si bene memini, primam correptam inveni.

Iuppiter per unum P, in non nullis veterum documentis remansisse videtur Archaice: nam antiquissimis temporibus litteras rarius, ac ne vix quidem geminarunt.

IURISCONSULTUS; IURECONSULTUS, IURISDICTIO, IURISPERITUS, IURISPRUDENTIA, IUSIURANDUM per Hyphen coniunguntur, et quasi coalescunt. Sic in libris emendate editis, praesertim Aldinis. Nec auctoritate tamen veterum destituuntur, qui haec vocabula etiam disiuncte scribunt. Dausq. Vol. 2. p. 171.

K.

† K pura puta Graecanica littera est, et in Latium venit, non ob usum, sed ob luxum. Fuit autem tempus in Latio, quo in omnibus Nominibus sequente A scripserunt K, teste Diomede L. 2. Prisciano L. 1. et Mario Victorino p. 1945: quod tamen non nisi in lapidibus et antiquis cippis occurrit, documentis istis temporum rudiorum, quibus fuit maior vitae cnra, quam sermonis. Hinc notanda haud imitanda, sequentia, quae non numquam in eiusmodi vetustioribus scripturis apparent: Kalumnia, Kanna, Kaput, Karcer, Kardo, Karina Karthago, quod ita etiam occurrit in Codd. Cic. Kastitas, Kastra, Par Karum, evo Katus, dedi Kaverunt, ar Ka, mer Kator, Vol Kanus, quod sic etiam occurrit in nummo Valeriani, et praesertim in cippis, Karus et Karissimus. Cell. 4. 102. Lips. Voss. de Art. Gr. L. 1. p. 72. 73. 74.


page 89, image: s0093

Quemadmodum autem hoc K Graecum in Latio propemodum insolens est, ita *u*q*f*x*y*z crebrius inibi occurrunt, et quidem *q*f*x*y per TH, PH, CH, PS redduntur, in us autem verbis tantummodo respicienda, quorum origo Graeca est, non quidem ex coniectura nugacium Grammaticorum, sed quia cuivis sic patet ad oculum. Cell. p. 3.

KALENDAE

unicum vocabulum est, in quo hodie Kappa Graecum toleratur, quia quam saepissime in lapidibus ita reperitur: quamlibet rectius per C scribi videatur, praesertim quum eius apud veteres non desit auctoritas. vid. Quintil. L. 1. c. 7. et Priscian. L. 1. cap. de Numero Litterarum: ne quid dicam, quod a multis pro mero habeatur Latino, nec a Graecis, qui nullas Calendas habuerunt, sed a calare, quod antiquum est ex Graeco kalei=n, et vocare, s. congregare significat, deducatur, praeeunte Macrobio Saturnal. L. 1. c. 5. et Varrone L. L. Lib. 5.

L.

† L apud veteres, qui omnino a liquidarum geminatione abhorruerunt, omissum est, quod geminari ex usu meliorum temporum debebat, ut oLa pro oLLa, iLico pro iLico, iLa pro iLLa, peLex pro peLLex in antiquissima lege Numae Pompilii apud Gellium L. 4. c. 3. miLiavis lapis pro miLLiaris lapis. Inde remansit miLia pro miLia: utrumque enim occurrit in probatis florentioris aevi inscriptionibus.

LACRIMA per I

optime, et in libris, et inscriptionibus veterum ita legitur pluries: lacruma per V, similiter in genuinis documentis, sed Archaice magis, ut Cellarius putat: nec lacrima per Y, prorsus damnandum, quamvis haud facile reperias: quin etiam lachrima per CH et I, in non nullis lapidibus reperitur, nec extra veterum usum videtur fuisse; v. Gellium L. 2. c. 3.

† Derivatur quidem a Graeco da/kruon, vel, si mavis, da/kruma; sed hoc Y apud Latinos in hac voce propemodum exspiravit, et primis quidem temporibus V, deinceps autem, suavioris, opinor, soni causa, I substitutum.

* Apud Livium Andronicum occurrit dacryma: quod, etsi pressius dialectum sequatur Graecam; referendum tamen inter antiquata est. Lips. p. 96. et 182. Cell. p. 3. et 103. Dausq. 2. 177. Voss. Etymol. Conf. Litt. D. Y. et X.


page 90

LAENA

vestimenti aut pallii genus, vel sagum, quod superindui solet hiberno tempore, Ein Surtout, per AE, libri veteres, Festo et Nonio approbantibus: interdum et chlaena; nam est a Graeco klai=na. Lena per E simplex, perperam; nisi sit femina infamis et exsecranda, respondens virili lenonis nomini, quae puellas et mulieres in libidnis servitium venditat, Germ. Eine liederliche Kupplerinn. Conf. Voss. Etymol.

LAEVA

i. e. sinistra, Diphthongo principe, iubente Festo: consentit lapis a Manutio transscriptus: est etiam a Graeco laio/s2: U insertum, ut in scaevus a skaio/s2. Cell. A laevus est Nomen proprium

LAEVINUS

apud Livium Lib. 130 c. 23. et Florum L. 1. c. 18. §. 7. occurrens, quod multi falso scribunt per E simplex, Levin, et tamquam a)kliton aliquod tractant.

† Ita a laevus Laevinus; ut a scaevus Scaevola, qui laeva sive scaeva utitur manu. Voss. Etym. Frid. Rappolti Comment. in Horat. p. 159.

LAEVIS

pro glabro per AE, et distinguitur a LAEVIS per E simplex, quod gravi opponitur, et priorem corripit.

LAGENA

usitate, atque ita in libris emendate editis: laguna per V, inscriptio ap. Grut. p. 778.

Vossius Etymol. 278: Lagena quamquam usitate dicatur; in veteri tamen inscriptione laguna legas: in Glossis etiam Cyrilli est: la/gunos2, laguna. Et paullo post: Etsi autem plurimum per Y in veteribus libris, sc. Graecis, scribatur; interdum tamen et per h legas la/ghnos2, ut in Latinis logena.

LAMPSACUM

Ciceroni et Plinio: LAMPSACUS Ptolemaeo et Poetae Priapeiorum; utrumque libri emendate editi. Lamsacus sine P, in vetustis Poetarum libris reperit Schurzfleischius: quod haud scio, an suspectum esse merito debeat: in Graeco enim est h( *la/myakos2.

* Urbs Mysiae ad os Hellesponti quondam clarissima, nec hodie obscura, referenda tamen, ut nunc est, ad Natoliam.

LANVVIUM

lapides et libri optimae notae: Lanivium etiam posterioribus temporibus dictum fuisse, alius quidam lapis testatur. U florente aetate


page 91, image: s0094

saepe transiit in I. quod sequiori aevo fortasse non nullis arrisit etiam in hoc ipso nomine. Vide Cluveri Italiam antiquam p. 535.

* Oppidum fuit olim in Latio, a Diomede post eversam Troiam in Italiam advecto conditum, ut Appianus Lib. 2. de Bell. Civilib. auctor est, ad quod locus Iunonis cum antro ac templo erat: minime confundendum cum LAVINIO, alio quodam Latii oppido, quod tamen propius abfuit ab mari infero, in eo colle, in quo nunc conspicitur Fanum St. Petronellae.

LAPICIDINA

Ein Steinbruch, veteres libri plerique, et inscriptio ap. Grut. p. 593. n. 8: accedit Etymologia a lapis et caedo, quam Varro L. L. Lib. 7. c. 33. inculcat. Lapidicina occurrit in Glossis Latino-Graecis, et in MSS. Plauti codicibus Palatinis, sicut testatur Gruterus: ac pro ea lectione nititur Heraldus.

Prior scriptura usitatior hodie, et rectior quidem esse, tutiorque videtur.

* Goclenius Observat. 9. p. 20: Ut homicida, inquit, pro hominicida, sic lapicida; et ut fodina dicitur, sic et lapicidina, non lapidicina, ut corrupte loquuntur. Conf. Cell. Orthogr. 103. et c. p. 360. Schurzfl. Manut. Voss. de Vit. Serm. 56. Vorst. de Lat. Mer. Susp. 218. Titii Manud. 250. sqq. Borrich. Cogit. 31. Gunth. Lat. Rest. 357.

† Sunt, qui vehementer dubitant, an in Singulari hoc vocabulum apud veteres positum reperiatur, quum, quod quidem sciant, non nisi Numero Plurali occurrat.

LATIALIS et LATIARIS

utrumque in codicibus. Posteriorem scribendi modum ignorant fere eruditi huius aetatis nostrae.

LETUM

mors, sine adspiratione: est enim, Prisciano iudice, a Supino letum antiqui Verbi leo, ex quo remansit Compositum deleo: consentiunt lapides, et MSS. ac monumenta antiquisfima. Letum cum adspiratione, qui scribunt, extra viam Latinam vagantur, et cum Varrone et Festo mortem a Graeco lh/qh deducunt. Sane nec Varro, nec Festus admiserunt hanc adspirationem in scribendo, quamlibet ipsorum derivatio tali scripturae faveret. Quin Ios. Scaliger in VArronem haud obscure innuit, 9 Graecorum non semper apud Latinos TH parere.

* Scribunt etiam non nulli laetum. per AE, quod quidem recte se habet, si


page 92

Adiectivum est, et kat) a)nti/frasin, quasi minime laetum, dici contendunt. Sed nullius eruditi suffragio gaudent, et ridiculi sunt, quemadmodum solent esse, qui in derivationibus ad Antiphrases confugiunt.

LIBET et LIBIDO

florentioris aetatis fere est: Lubet et lubido Archaicum aliquid redolet: conf. supra Litt. I.

LIBYA

per Y in media; non Lybia per Y in prima: regio Africae: Graece *libu/h.

LIGURIO

Ich vernasche, ich verleckere, unde Compositum abligurio, per unum R, et LIGURRIO, RR geminato, utroque modo: illud in libris emendate editis, et ex usu frequentiori; hoc in codicibus vetustis, et ex approbatione Manutii.

* Fortassis unum R respicit tempora Romae antiquiora, quibus litteras et praecipue liquidas non geminabant; R duplicatum autem aevum Augusteum, quo geminatio ista videbatur elegantior.

LITIUM

per T., Genitivus Pluralis a lis, litis: LICIUM per C, Gen. ii, Der Drom, daran die Weber das Garn oder Warf knupfen.

† Nota: Litium et vitium Genitivi Plurales a lis et vitis, sine sibilo pronuntientur, ut a Nominativis licium, Der Drom, et vitium, Das Laster, discernantur. Hanc differentiam Hypomnemata ad Grammat. Phil. Melanchibonis p. 26. inculcant. quamvis eam ignorarunt Romani veteres, qui semper Consonanten T ante I sequente alia Vocali sine sibilo pronuntiarunt: vid. Scioppii Grammat. Philos. p. 286. seq. Interim non inutile puto sic apud nos distingui hodie, quum in aliis eiusmodi vocabulis ex consuetudinis et scholarum lege, quae tamen sine populi Romani fuffragio lata est, Consonam T semper ita cum sibilo efferamus.

LITTERA

elemento geminato, libri veteres, speciatim Pandectae Florentini, et lapides; neque tantum in vorsa ita scribitur, quod non nulli putant, sed etiam in prorsa. Nusquam enim prima syllaba corripitur, sed producitur semper, ut adeo mirum videatur, non nullos eo processisse, ut dicant, litteram T in metro tantum geminari, ut producatur prima. Apage ineptias, et argumenta ignorantiae! Etymologia, quia est varia, et incerta, et maximam partem absurda, scripturae veterum obloqui haud debebat. Cell. Lips.


page 93, image: s0095

LITTERAE

maiores ubi in minore scriptura sunt adhibendae?

Auctore utar Cellario, ita in Orthographia sua Latina p. 65. 66. 67. disserente:

* Quod plerumque hodie utimur minore scriptura, nec illa ita sola, aut pura, ut non maiores etiam litteras admisceamus; quaeri potest, quando, quo loco, et quoties liceat maiusculas admiscere. Peccant enim, aut inepte agunt, qui indifferenter, aut nimis crebro, initio vocaum maiores adhibent. In maiori scriptura olim non opus hac quaestione erat, quia uniformes erant litterae, quibus propria, communia; prima, media; honorata, inhonora scribebantur. Postquam vero minuscula illa, et quasi semibarbara scribendi ratio adsumpta fuit; non tamen plane maioribus litteris abstinuerunt. Ab principio maioris cuiusdam sensus, seu tractationis, ita applicuere, ut prima littera primae vocis ex iis maiuscula esset; deinde Nomina propria virorum feminarumque, et locorum ab iis inchoabant: tandem eas principio singulorum in carmine versuum quidam, post plures, ac fere omnes posuerunt. Sic fere in manu scriptis libris: sic in olim excusis est: nostra autem aetate, aut paullo ante, adiecta honoris, ut aiunt, vocabula, imperator, rex, princeps, consul, practor, rector, tribunus, dux, magister, et his similia: et ipsum vocabulum dominus, etiam quum possessorem sonat, religioni sibi ducunt, aliter, ac Dominus, maiore initiali, scribere v. g. agri Dominus, aedium Dominus, quod ineptum est. Nolo cuiquam honorem detractum suum, quamlibet exiguum, qui ab una littera est: recte tamen litteras adhiberi velim. In historico contextu scribo veteri more, rex Darius, Scipio consul, cetera; si vero scribendum de iis est, aut ad eos, quibuscum versamur, quos reveremur; potest aliquid multorum opinioni, aut superstitioni tribui, praesertim, si certi non sumus, edoctos illos in antiqua scribendi ratione esse. Malim aute, si honor in eo praestandus est, vocabula integra, REX, PRINCEPS, cetera, maioribus litteris effingere, quam maiores minoribus commiscere. Quod etiam de Pronominibus notandum est, quae in adlocutionibus hodie, et cum primis in epistolis fit, Tuus, Tibi, Te scribuntur: id quod promiscue non est adfectandum. SI summis viris ac principibus scribimus, detur aliquid consuetudini, utcumque recentiori: si mediocribus, malim veterem scribendi modum imitari. Ubi etiam honoris causa maiores litteras Pronominibus adhibere placet, praestat integras iis voces exscribere, quam diversa genera permiscere: hoc est TE, TIBI, TVA scribere, quam Te, Tibi, Tua.


page 94

Hactenus Cellarius: qui sane quum adserit, uniformes olim fuisse litteras, ut sine exemplo antiquitatis hodie scribatur. v. g. AUCTOR IOHANNES; in eo quidem recte existimat; sed tamen ita, ut verum id, quod adfirmat, in genere haud videatur esse. Neque enim semper maiusculis vel uncialibus litteris usi sunt Romani, sed minutis etiam non numquam, forma tamen a reliquis parum distantibus v. g. apud Gruterum Inscript. 3. p. 573. Saeculo sane quarto minores litterae apparent in marmore Romano, quod exhibet Mabillon in Supplem. Libr. de Re Diplomatica p. 114. Ex quo Mabillonii Opere Diplomatico omnino videre est, quibusnam mutationibus per singula saecula usque ad nostra tempora obnoxiae fuerint Romanarum litterarum figurae et quoties variaverint illae.

Omnino in hac quaestione tenendum est, et probandum maxime, quod in scribendo commodissimum, et apud plures eruditos in usu videatur esse: nec prudentioribus magnopere placere posse arbitramur ineptam novandi pruriginem, qua scioli commendare se subinde student, at corruptum simul inani hac ostentatione iudicium suum produnt. Hinc non abhorrendum magnopere puto, quod Grammatici hoc in genere fere inculcant, quum etiam vocabula artificialia v. g. Grammatica, Theologica, Prosopopoeia, Anadiplosis, Ampliativ, Calendae, Nonae, cet. et dignitatem quamdam signantia v. g. Imperator Caesar, Augustus Divi Filius, Pontifex Maximus, Pater Patriae, Consul, Praefectus Praetorii, et Adiectiva utrimque ducta v. g. Theologicus, Imperatorius, Consularis cet. it. librorum titulos v. g. Cic. de Offic. Plinii Hist. Natural. Cellarii Geograph. Antiq. littera maiuscula inchoari iubent. Quodsi haec scripturae ratio quibusdam admodum sordet, quod Orthographiae veterum, qui uniformes habuerunt litteras, repugnet; hi, velim, recognoscant, simili cautione ita abstinendum etiam esse maiusculis litteris omnibus, tum ab initio sententiarum, tum in ipsis Nominibus propriis, ubi tamen ipsi ponendas illas iubent, nec iubere sine inepto instituto, quemadmodum opinor, umquam detrectabunt.

Est quidem aliquid, quod monet Ioannes Fabricius ad calcem Scrupuli VI.


page 95, image: s0096

responsionum suarum ad non neminis de Orthographia Latina scrupulos ita scribens:

* Ac vel ideo praestat, Adiectiva quaecumque litteris minusculis scribere, ut omnis tollatur ambiguitas: nam si scribo, de fontium Hebraenrum interprete, ambiget lector, an to\ Hebraeorum sumendum sit de populo, an pro Adiectivo, pertinente ad Nomen fontium; si vero pro H posuerim h, nullus ei movebitur scrupulus. Similiter scriptio haec, Leonardus Aretinus, Galeotus Narniensis, Angelus Politianus, facile tibi generabit opinionem, Aretinus, Narniensis, Politianus, esse cognomina; quum tamen ille Bruni, iste Marii, hic Bassi cognomen habuerit. Sed si ita pingitur, aretinus, narniensis, politianus, nulla manebit suspicionem falsumque sensum generandi materia aur occasio.

Est quidem, inquam, aliquid, quod his verbis Fabricius monet: sed propter rariora illa exempla, quae ambiguitatem parere possint, non ilico improbandum existimo, quod in se spectatum nihil habet inconcinni, aut antiquitati repugnet magis, quam scribendi forma omnis, qua hodie utimur, litterisque initialibus maiusculis modo dictas eiusmodi voces, ex compacto quasi eruditorum novo, et citra veterum Quiritium suffragio inito, scribendae sunt: ne quid dicam, quod eiusmodi Adiectiva, viris doctis a patria vel aliunde indita, in locum cognominum quasi successerint, quorum sane iuribus ac praerogativis nunc etiam fruantur; ut ita valde insolens foret, si quis vellet scribere v. g. D. carolostadius per C minusculum, eo quod id cognominis ab eius patria Carolostadio, Franconiae oppido, tractum, eiusque genuinum cognomen fuerit Bodenstein; ac si quis porro vellet scribere D. pomeranus per P minusculum, eo quod id primum et genuinum huius Theologi cognomen haud fuerit, sed a patria potius arcessitum, et alias vero cognomine nuncupatus D. Bugenhagius fuisset. De huiusmodi autem cognominibus, quae a loco, ubi viri praestantes geniti sunt aut vixere, mutlis indita sunt, plura vide sis ap. Titium in Manud. 132. seq.

An vero semper, finita periodo, et puncto intercisione facta, maiore littera periodus nova incipienda sit, Manutii sententia definimus. Post unicum punctum, inquit, si sequatur sententia


page 96

superiori non dissimilis, primum verbum littera minuscula incipio; si vero dissimilis, maiuscula. Quod si non solum dissimilis sententia, sed omnino dissimile sequatur argumentum, tunc ea, quae sequuntur, non solum unico puncto et littera maiuscula, sed etiam aliquo intervallo seiungenda sunt.

* In eadem fere sententia etiam est Gerhardus Ioh. Vossius, qui in Ludolphi Lithocomi Latina Grammatica a se emendata, et speciatim in eius Syntaxi, secundum Edit. Amstel. p. 105. ita scribit: Periodus, sive nota eius, quam Punctum esse diximus, ostendit, sententiam esse absolutam: estque vel brevior, vel longior: brevior puncto quidem signatur, sed sequente littera minuscula: ut in illo Senecae: Non est fides, nisi in sapiente. apud sapientem sunt ipsa honesta. apud vulgum simulacra rerum honestarum. Idem fit, si sententiae longiusculae sint; sed posterior quodammodo dependeat a priori: ut in Musonii apud Gell. L. 16. c. 1. hoc: Si quid turpe feceris cum voluptate; voluptas abit, turpitudo manet. si quid honeste feceris cum labore; labor abit, honestas manet. Atque in primis, si sequens periodus priori quasi famuletur: qualis a Graecis e)pisu/nayis2 dicitur: ut Philipp. 2: Debet enim talibus in rebus excitare animos, non cognitio solum rerum, sed etiam recordatio, tametsi incedamus oportet media, ne nimis sero ad extrema veniamus. Alias post longiorem periodum ponitur littera maiuscula. Quod si plane etiam ad aliud argumentum accedatur: paullo amplius intervalli inter periodos relinqui, non inutile erit.

Cui tamen haec Manutiana et Vossiana distinguendae per intercisiones orationis disciplina intricatior videtur, quam ut ab omnibus, praesertim a pueris, iudicio Logico non dum imbutis, satis recte in usum transferri possit; hic nimirum post quodlibet punctum maiuscula littera utatur, vel etiam, sicubi nimis arcte propositiones cohaereant, per cola distinguat. Sunt haec ex eo genere, ut, quod vitae communi et consuetudini aptum sit, praeferendum videatur Grammaticorum praeceptis non dum satis ad liquidum perductis, sed subobscuris interdum et intricatis.

LITTERAE

singulae, et primae quidem singularum vocum iam olim adhibitae sunt ad tota vocabula signanda.

* Huiusmodi litteras dixere sigla vel siglas, kata\ sugkoph\n pro sigillas scil. litteras. Sic singulas litteras dixit Cicero pro Murena: singularias Gellins L. 17. c. 9. Solebant iam


page 97, image: s0097

antiquissimis temporibus ICti in exscribendis legibus uti eiusmodi siglis. Verum quum hinc saepe error obveniret, quia una littera plurium crebro vocum erat signum; iussit Iustinianus Imp. ut vocabulis integris, non siglis scriberetur Lib. 1. Cod. Tit. 17. de veteri iure enucleando Leg. 1: id quod in Graecis libris similiter fecit Imp. Basilius, teste Cedreno p. 467. Voss. Art. Gr. 138. seq. 10. Nicolai de Siglis Veterum, Lug. Bat. 1703. 4.

† Copiam talium suppeditabunt Valerius Probus, qui Hadriani Caesaris aetate floruit, inscriptiones Gruteri, Sponii, Reinesii, et Fabretti, itemque nummi veteres apud Vaillantium, Harduinum, Hemelarium, Ursinum, Begerum, Oiselium, cet. Inde repetiimus exempla pauca ex ingenti multitudine:

A. Aulus.

A. A. A. F. F. aeri, argento, auro flando feriundo.

AB V. C. Ab urbe condita.

ADIAB. Adiabenicus. Frequens in cognominibus Imperatoris Severi, de quo Sextus Rufus c. 21: Huic, inquit, cognomina ex victoriis quaesita sunt: nam Parthicus, Adiabenicus (ab Adiabene, regione Assyriae trans Mesopotamiam in ortum) et Arabicus est cognominatus. Adde Inscript. Gruteri p. 1. 11. 21. cet.

A. D. IV. NON. vel ID. ante diem IV Nonas, Idus.

AED. aedes.

AEDIL. CUR. Aedilis curulis.

AED. PL. Aedilis plebis.

AEL. Aelius.

AET. Aeternitas.

ALIM. ITAL. alimenta Italiae.

A. L. V. S. animo libente votum solvit.

AN. V. P. M. annos vixit plus minus.

APP. Appius.

A. P. R. C. anno post Romam conditam.

ARAB. ADQ. Arabia adquisita.

AUG. Augustus.

AUGG. Augusti.

AUR. Aurelius.

B. Balbus, vel Brutus, vel bonus; nostro aevo etiam beatus.

B. B. bene bene.

B. COS. beneficiarius Consulis.

B. D. S. M. bene de se merenti, vel merito.

BF. beneficium, beneficiarius.

B. M. bonae vel beatae memoriae, vel bene merenti.

B. M. F. bene merenti fecit.

BRIT. Britannicus.

C. Caius, civis, cohors, colonia in nummis, coniux.

C. Caia.

CAES. Caesar.


page 98

C. F. Caii filius.

CAL. Calendae.

C. I. P. colonia Iulia paterna.

CL. Claudius.

C. L. Caii libertus.

CL. V. clypeus votivus.

C. N. Caii nepos.

CN. Cneius.

CO. coniux.

COL. collega vel colonia.

CONS. consiliarius.

CORN. Cornelius.

COS. Consul.

COS. DES. Consul designatus.

COSS. Consules.

C. P. communi pecunia. apud Gruter. 14. 9.

C. S. vel C. SUM. communi sumptu, apud Gruter. 14. 11.

C. V. centumvir, vel clarissimus vir.

CUR. Curio vel curator.

D. Decimus praenomen, vel decuria, vel decurio, vel Domo, vel divus, ve ex hodierno more Dominus, vel Doctor.

D. D. dono dedit, vel dedit donavit, vel dedicavit, vel dedicarunt, vel dea dia, vel decreto Decurionum.

D. D. D. donum dedit dedicavit, vel datus decreto Decurionum, vel do, dico, dedico.

D. D. L. M. dono dedit libens merito.

D. CON. Deo consenti, apud Grut. 12, 5.

D. E. R. I. C. de ea re ita censuerunt.

DEC. Decius.

DES. designatus.

DICT. Dictator.

D. M. dolo malo, vel dIs manibus.

D. M. S. DIs Manibus sacrum.

D. I. M. S. DIs inferis Manibus sacrum. Hae nempe erant formulae consecrationis, quae non temere omittebantur a Romanis, apud quos sepulcra Pontificii iuris, adeoque religiosa, putabantur, Quum vero sepulcra illa dicata dicerentur DIs inferis: semper epitaphiis praemitti solebant litterae: D. M. id est, DIs Manibus, vel D. M. S. id est, DIs Manibus sacrum, item D. I. M. S. id est, DIs inferis Manibus sacrum. Vid. Iac. Guther. de Iure Man. 3, 1. Verum quum apud nos superstitionem illam iam pridem expulerit sanctior religio; consecratio illa in Christianorum epitaphiis vel plane omitti, quod suaserim, ne in kakozhli/an incidisse videamur, vel, quod fere nostris temporibus factum esse in epitaphiis nostris videmus, et tolerabili explicatione excusandum videtur, in has litteras inflecti potest: D.O.M. vel D.O. M. S. i. e. Deo optimo maximo subaudi sacrum, vel Deo optimo maximo sacrum.

D. N. puncto interposito, ex more medii aevi Dominus noster: confer supra Dominus.

D. O. M. Deo optimo maximo, vel Deae optimae maximae.

D. S. B. M. de se bene merito.

D. S. D. de suo dedit.


page 99, image: s0098

D. S. I. F. de sua impensa fecit.

D. S. I. M. Deo Soli invicto Mithrae.

D. S. P. de suo posuit, vel de sua pecunia.

EQ. P. equus vel eques publicus.

EQ. R. eques Romanus.

ER. LEG. erogatori vel eranistae legionis.

EX A. PV. ex auctoritate publica.

EX D. D. ex decreto Decurionum.

EX S. C. ex Senatus consulto.

EX V. ex voto, vel visu.

F. filius, vel flamen.

F. C. fieri curavit, vel faciendum curavit.

FEBR. Februarius.

F. H. F. fieri heredes fecerunt.

F. I. fieri iussit.

FL. Flavius vel flamen.

FUL. Fulvius.

G. Gaius vel Gemina.

GERM. Germanicus.

G. P. R. genio populi Romani.

GRAC. Gracchus.

H. heres, vel honorem.

H. ARA H. N. S. haec ara heredes non sequitur.

H. B. M. F. C. heres bene merenti faciendum curavit.

H. M. D. M. A. huic monumento dolus malus abest.

H. M. H. N. S. hoc monumentum heredes non sequitur.

H. S. E. heic situs est.

HS. sestertium.

IAN. Ianuarius.

IAN. CLV. Ianum clusit.

ID. idus.

I. L. I. M. impendit libens iure murito, vel impensa libente iure merito. Grut. 16, 15.

IMP. imperator.

IN AG. PED. X. in agrum pedes X.

IN FR. P. IIX. in frontem pedes VIII.

IN H. D. D. in honorem deorum, vel domûs divinae.

I. O. M. Iovi optimo maximo.

I. S. M. R. Iuno sospita mater Regina.

I. S. S. infra scripta sunt.

IUL. Iulius.

K. Calendae, vel Caput: intellige autem, quum legis, non quum hominis caput signarent. Vid. Voss. Art. Gr. L. 1. p. 74: conf. supra litt. K.

KAL. Calendae vel Kalendae: conf. supra Kalendae.

L. Lucius, vel lex, vel sestertius nummus.

L. AG. lex agraria.

L. liberta.

L. A. libens animo, vel libenti animo.

L. D. D. D. locus datus decreto Decurionum.

LEG. legatus, vel legio.


page 100

LEP. Lepidus.

L. F. Lucii filius.

L. L. Lucii libertus.

LLS. sestertium.

LIB. libertus.

L. M. libens merito.

L. P. libens posuit.

L. S. libens solvit.

LUD. SAEC. F. ludos saeculares fecit.

M. Marcus, vel monumentum, vel miles.

M' Manius.

M. l. MAG. Magister.

MAM. Mamercus.

MAX. Maximus.

M. D. M. L magnae Deûm matri Idaeat.

M. F. Marci filius.

MIL. miles.

MON. moneta.

M. P. II. milia passuum duo.

M. T. C. Marcus Tullius Cicero.

MUN. municipium.

N. natus vel nepos, vel Numerius, numero, nummûm, nomine, noster.

N. C. nobilissimus Caesar.

NEP. RED. Neptuno reduci.

NOB. nobilissimus.

NON. nonae.

OB C. S. ob cives servatos.

O. M. optimo maximo.

O. P. optimo Principi.

P. Publius, vel posuit, vel pater.

P. C. patres conscripti.

P. F. Publii filius, vel pius, felix, vel pia, fidelis.

P. F. P. N. Publii filius, Publii nepos.

P. L. Publii libertus.

P. M. Pontifex maximus, vel post mortem, vel plus minus.

PP. pater patriae, vel pecunia publica, vel propria pecunia.

P. R. populus Romanus.

P. R. C. post Romam conditam.

P. S. plebis scitum, vel pecunia sua.

PR. Praetor, I. Praefectus.

PR. PR. praefectus praetorii, vel pro praetore.

PRAEF. praefectus.

PRO COS. pro Consule.

PUB. Publicia tribu.

Q. Quintus. Quaestor. Quinquennalicius.

Q. F. Q. N. Quinti filius, Quinti nepos.

Q. V. G. V. S. L. M. quod votum gratus voverat, solvit libens merito. Grut. 5, 5.

R. recta, retro, rei, Romanus.

RESP. Res publica.

RO. Romae, Romanus.

R. P. retro pedes, Res publica.

RUF. Rufus.


page 101, image: s0099

S. Sextus, solvit, singuli, stipendium, servus post Nomina propria, sepulcrum, salutem.

S. C. senatus consulto, sibi curavit.

S. D. S. soli Deo sacrum.

SEC. ORB. securitas orbis.

SEP. Septimius.

SER. Servius, Servia tribu.

SEX. Sextus praenomen.

S. E. T. L. sit ei terra levis: Votum sollemne pro sepultis ex superstitione gentilium.

S. I. M. soli invicto Mithrae.

S. L. M. solvit libens merito.

SP. Spurius praenomen.

S. P. D. salutem plurimam dicit.

S. P. F. vel P. sua pecunia fecit vel posuit.

S. P. Q. R. Senatus Populusque Romanus.

S. P. Q. S. sibi posterisque suis.

S. S. supra scriptum.

STIP. stipendiorum.

S. V. B. E. E. Q. V. si vales, bene est; ego quidem valeo. Formula initialis, qua Romani fere suis in epistolis utebantur.

SYL. Sylla.

T. Titus praenomen. Tribunus. Togata colonia, in nummis.

TAB. tabularius.

T. C. testamenti causa.

TER. Terentia tribu, vel Terentius.

T. F. Testamento fecit. Titulum fecit. Testamento fieri.

TI. vel TIB. Tiberius.

TR. MIL. Tribunus militum.

TR. PL. Tribunus plebis.

TR. POT. Tribunicia potestate.

TUL. Tullus praenomen.

V. Volerus, Volusus, Vopiscus: vivit, veteranus, vir.

VAL. Valerius.

V. C. Vir Clarissimus, vivus curavit.

V. E. vir egregius.

VET. veteranus.

V. F. verba fecit.

V. L. S. votum libens solvit.

V. M. volens merito.

VIB. Vibius.

VOT. X. MULT. XX. votis decennalibus multiplicatis vicennalibus.

Praeterea heic observes, in antiquis inscriptionibus saepe litteras inversas reperiri. v. g. C Caia, Centuria. L liberta. D Diva. F Filia. M Marca l. Mulier. T Tita. Quae inversio nominibus mulierum in illis monumentis quasi propria est: v. Valerius Probus in Orthographia.

Interdum pro litteris signa numerorum posita sunt v. g.

IIVIR Duumvir.

IIIVI Trevir, Triumvir.

VIVIR Sevir.

VIIVIR. EPUL. Septemvir epulorum.


page 102

VIIIVIR Octumvir.

X Decimus praenomen.

XV. VIR. SAC. FAC. Quindecimvir sacris faciundis.

XX. LIB. vicesima libertatum: vide Livium L. 7. c. 16. et L. 27. c. 10: adde Fabretti Inscript. p. 35.

Heic memineris illud quoque, vocabulorum compendiis olim lineolam rectam superinductam esse v. g. Gruter. Inscript. 2. pag. 80. NEMESI. SANCTAE. CAMPESTRI. PRO. SALUTE. DOMINORUM N. N. AUGG. id est, nostrorum Augustarum. Ibid. Inscript. 6: CENIALIS II. VIR. COLON. MORINORUM, id est, Duumvir coloniae. Id. Inscript. 5. pag. 81: VALENS VI. VIR. AUG. id est, Valens Sevir Augustalis.

Sic notis numerorum quoque lineola superinducebatur. v. g. Gruter. Inscript. 8. pag. 85: AENEATOR LEG. VII. Idem Inscr. 7. p. 108: C. VALERIUS VERANIUS, TRIDENTE SERVIANO III. COS. id est, tertium Consule. Plinius L. 6. c. 24: Arabia, cuius XII milia passuum est longitudo, id est, 1200000. In huiusmodi locutionibus Milia semper notant centena Milia.

E superioribus quoque temporibus compendiorum scribendi studiosis reliqua sunt, quae hodieque frequentantur, sequentia:

A. anno.

ABR. Abraham.

A. vel A. P. de adquirenda vel amittenda possessione.

A. B. Aurea Bulla.

A. C. anno Christi.

A. C. Augustana Confessio.

A. D. anno Domini.

A. M. anno mundi.

A. O. R. anno orbis redempti.

A. R. D. de adquirendo rerum dominio.

A. R. S. vel A. S. R. anno reparatae salutis vel anno salucis reparatae.

ASS. assessor.

A. V. S. actum, ut supra.

B. beatus, quum praemittitur Nominibus propriis. Sed in libris Medicorum balneum.

B. F. bona fide.

B. L. benevole Lector.

C. canone, capite, codice. Sed apud Medicos calx.

C. B. de cessione bonortum.

C. C. cornu cervi, in libris Medicorum.

C. C. V. cornu cervi ustum, apud Medicos.

C. I. Codicis Iustinianei.

C. M. Caesarea Maiestas.

C. P. Comes Palatinus.

C. V. Celsitudo Vestra.


page 103, image: s0100

D. Doctor, Dominus, praemissum Nominibus propriis. In numeris 500.

D. vel DI. Digesta: quae etiam indicantur per Graecum p, i. e. pande/ktai, Pandectae.

G. gutta, apud Medicos.

H. L. Q. C. hora locoque consueto.

I. A. Ioannes Audreas.

ICtus. Iureconsultus.

I. C. Iesus Christus.

I. D. de iure dotium.

I. vel. Inst. institutiones.

I. L. Ioannes Laurentius.

I. N. D. vel I. in nomine Domini vel Iesu.

I. N. R. I. Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum.

I. P. Ius publicum, vel ius personarum.

I. V. D. Iuris Utriusque Doctor.

L. Licentiatus, si Nominibus propriis adiungatur. Apud ICtos lex.

L. B. Lector benevole.

L. C. loci communes.

L. Gr. vel L. Gall. lingua Graeca, vel lingua Gallica.

L. L. Latina lingua, vel leges.

LL. Stud. legum Studiosus.

L. S. loco sigilli, in litterarum publicarum exemplis.

M. Magister, praefixum Nominibus propriis. Sed apud Medicos manipulus.

M. B. Mariae balneum, in libris Medicorum.

M. D. Medicinae Doctor.

M. P. materia prima, apud Medicos.

MS. manuscriptus liber.

N. de nuptiis, vel nomen.

NB. NB. nota bene.

N. N. nomen nescio.

N. vel Nov. Novellae.

Not. Caes. Publ. Notarius Caesareus Publicus.

N. T. Novum Testamentum.

O. I. de origine iuris.

P. Petrus, vel Paulus. Sed apud Medicos pugillus.

P. I. publicis iudiciis.

P. L. C. Poeta Laureatus Caesareus.

P. M. Pontifex Maximus.

P. P. praemissis praemittendis, it. Professor Publicus, si Nominibus propriis adiciatur, vel Pastor Primarius. Alibi patria potestas. In Programmatibus publice patuit, l. publice promulgatum.

Praef. praefatione.

Prof. Professor.

P. S. post scriptum.

Q. quaestio.

Q. B. F. F. Q. S. quod bonum, felix faustumque sit.

Q. B. V. quod bene vertat. Vertat heic sumitur intransitive et idem notat, quod


page 104

vertatur. Germanice, Welches gut ausfallen moge!

Q. D. B. V. quod Deus bene vertat.

Q. E. quinta essentia, apud Medicos.

Q. E. D. quod erat demonstrandum: formula Mathematicis sollemnis.

R. Rabbi, praemissum Nominibus propriis Doctorum Iudaeorum, v. g. R. Maimonides, R. Iarchi, R. Israel.

R. D. rerum divisione.

R. I. S. A. Romanorum Imperator semper augustus.

R. I. Vic. Romani Imperii Vicarius.

R. M. Regia Maiestas.

R. T. D. Reverenda Tua Dignitas.

R. V. rei vindicatio.

S. C. M. Sacra Caesarea Maiestas.

SC. vel SCt. Senatus consultum.

S. H. status huminum.

Spiritus S. Spiritus Sanctus.

S. P. de servitutibus praediorum.

S. R. E. Card. Sacrae Romanae Ecclesiat Cardinalis.

S. R. I. Sacri Romani Imperii.

S. R. P. de servitutibus rusticorum praediorum.

S. S. Theol. D. sacrosanctae Theologiae Doctor.

S. Theol. sancta Theologia.

S. T. salvo titulo.

S. V. P. de servitute urbanorum praediorum.

Th. Thomas, si cognomini praemittatur: post cognomina Theologus, vel Theologia.

T. O. de testamentis ordinandis.

V. B. R. de vi bonorum raptorum.

V. D. M. Verbi Divini Minister.

V. O. de verborum obligationibus.

V. S. verborum significationes.

V. T. Vetus Testamentum,

Sic in litteris minusculis haec fere hodie in usu sunt scribendi compendia:

a. c. anni currentis.

add. adde, vel addatur.

Advers. adversaria.

antep. antepenultima.

ap. apud.

Ap. Apostolus.

c. caput, it. cum, vel nec.

Coh. Cohelem s. Ecclesiaste: ad differentiam Ecclesiastici i. e. libri Siracidis.

c. l. citato loco.

conf. confer, vel conferatur.

c. Theod. codice Theodosiano.

d. sed.

Dd. Doctores.

d. l. dicto loco.

e. g. exempli gratia.


page 105, image: s0101

f. folio, it. fecit.

Fer. feriu.

ff. Pandectae, ex ignoratione Graecarum litterarum: quum enim ICti allegassent Pandectas per Graecum p, imperiti amanuenses inde efformarunt duplex ff.

f. m. folio meo.

Gl. glossa.

gr. granum, apud Medicos.

h. e. hoc est.

h. m. hoc modo.

h. t. hoc tempore.

i. e. id est.

I. Can. Ius Canonicum.

I. Civ. Ius Civile.

I. Crim. Ius Criminale.

Id. vel Idib. Idus vel Idibus.

Imp. Imperator.

l. libro, aut vel.

l. c. loco citato.

m. m. manu mea.

m. perpria. manu propria.

n. enim, vel numero.

obs. observatio.

p. pagina.

Phil. epistola ad Philippenses.

Philem. epistola ad Philemonem.

p. m. pagina mihi, vel pagina mea, vel piae memoriae.

p. t. praesenti tempore, seu, ut barbare dicunt, pro tempore v. g. Ioachimus Ioannes Maderus, Athenaei Illustris apud Scheningenses p. t. Rector. Conf. infra Parte Synt. Pro tempore.

Pr. cal. pridie calendas l. calendarum.

pr. principio.

pt. potest.

qn. quoniam.

qs. quasi.

reg. regula.

s. sive.

scil. scilicet.

seq. sequens v. g. p. 112 seq. i. e. pagina 112 et sequenti.

seqq. sequentes v. g. p. 12 seqq. i. e. pagina 12 et sequentibus.

st. sunt.

tam. vel tn. tamen.

t. t. totus titulus.

v. versu, vel vero.

v. g. verbi gratia.

vid. vide, vel videatur.

voc. vocabulum.

vol. volumine.


page 106

Infinita alia exempla vide in veteribus Thomae, Scoti, Columellae, et aliorum scriptorum editionibus.

Litterae duplicatae Pluralem Numerum significant v. g. COSS. consules. VV. CC. Viri Clarissimi. LL. Studiosus legum Studiosus. dd. ll. dictis legibus, vel dictis locis. ICC. Iureconsulti. v. v. l. l. veteres lapides. vett. codd. veteres codices.

Veteres item habebant alias quasdam notas, quae integra verba significabant. Vide notas Senecae et Tironis, subiectas indicibus inscriptionum Gruterianarum: adde huo Isidorum Orig. L. 1. c. 21.

Alia signa multa variarum rerum et vocabulorum suppeditant Gruteri et Reinesii Inscriptionibus subiecti indices litterarum singularium, quae integras voces designant, qualem etiam ex nummis confecit Hub. Golzius: it. Eisenschmidius. de Ponderibus et Mensuris p. 150. Ex 10. Conradi Schwarzii Grammat. Lat. p. 14. seqq. it. p. 34. haec maximam partem ad verbum desumpta sunt.

LITUS

per unum T, antiqui libri, speciatim Virgilius Carpensis, lapides, et Etymologia Prisciani a lito i. e. sacrifico, quia marinarii, periculis marinis liberati, solent dIs marinis litare: littus per duplex TT, sola perversa consuetudo. Cell. Lips. Manut. Pierius. Scalig. Dausq. 2. 184.

LOLIGO

Der Blackfisch, per unum L, ex Etymologia, quamvis per se valde inepta, apud Varronem L. L. Lib. 4. qui, littera U commutata in L, deducit a volare, quasi voligo: ita etiam invenio in omnibus libris, quos in promptu habeo, emendate editis. Lolligo tamen per LL geminum, Vossius in Etymol. similiter videtur probare.

LOCUTUS

et loquutus: prius tamen praeferendum, quia lapides plurimi per C referunt, et toties in nummis Caesarum exstans vox ADLOCUTIO, numquam, quod sciam, adloquutio, eidem patrocinari scripturae videtur.

† Ante VO, VE, VI, retinetur Q. v. g. loquor, loqueris loquitur, quia locuor, locueris, locuitur inconveniens: sed QU ante U plerique mutarunt in C, ut locutus. Par ratio in SECUTUS; quod vide infra. Cell.

LONDA

quae alioquin etiam vocatur Londis, Lunda et Lundia, Metropolis Scaniae: LONDINUM, quod a Ptolemaeo etiam Londinium vocatur, Augustissimi Regis sedes et Metropolis Angliae stupendae magnitudinis. A Londa


page 107, image: s0102

Londensis; a Londinum Londinensis: quae Adiectiva derivata ne confundantur. Voss. de Vit. 169. Utuntur tamen et Sueci voce Londini Gothorum, pro Londa; et Rachelius Poeta Germanus a Londa Dithmarsiae, Londinensem se ipsum appellat.

LOTIUM

per T; non locium per C: ita volunt libri emendate editi, atque Etymologia: descendit enim a Supino lotum; etsi quantitas sit dispar: multa enim a Primitivis brevibus producuntur; et vicissim a longis corripiuntur.

† Dicitur autem ab hoc Supino, eo quod intus humore eo abluantur corporis partes, per quas meat. Nisi forte magis placet, lotium proprie dici aquam, quae sumitur ad os colluendum: sed figurate honestatis causa hac voce appellari urinam, quae et a(plw=s2 in lingua vernacula aqua dicitur; immo et Latina, si Ios. Scaligerum audimus, qui ad Lib. 4. Propertii ita accipi monet in illo Petronii: Nec fefellit hoc Gnithona. Extra cellam processit, tamquam aquam peteret. Ubi aquam petere interpretatur vesicam exonerare, l. ut ipsius verbo utat, urinam exonerare. Voss. Etymol. 295.

LUCCEIUS

Romanum nomen, per geminum CC; non Luceius per unum C, libri veteres, et inscriptiones.

LUCILIUS

Satiricus ille Romanus, per unum L; non Lucillius per LL geminum: quia sic omnes codices antiqui, et Analogia favet in Manilius, Quintilius, Servilius, Rutilius, cet. Voss. Art. Gr. L. 1. p. 151.

LUDIMAGISTER

coniuncte, syllaba di in ludi correpta, quae ceteroquin extra hunc nexum producitur, quemadmodum fit, quum scribitur divise LUDI MAGISTER, aut versa vice MAGISTER LUDI, ap. Val. Max. L. 6. c. 9. extern. 6.

* Ita etiam agrimensor, quod apud Ammianum L. 19. c. 24. occurrit, coniuncte, et agri mensor divise.

LUTATIUS

nobile bello Punico I. nomen, male scribitur Luctatius. Illud enim postulant nummi, lapides Capitolini, vetusti Livii et Flori codices, et quantias primae syllabae, quae apud Silium Italicum 13. 731. corripitur: in Graeco etiam est *louta/tios2. Cell. Manut. Ne mireris Diphthongum in Graeco, quum tamen haec eadem syllaba corripiatur. Poetae enim per Sncopen e Diphthongo unam Vocalem demunt, ut


page 108

corripiant Syllabam. Conf. Parte Prosod. Alexandria.

LUTETIA

per T, et LUTECIA per C, utrumque in codicibus; prius tamen usu magis increbuit: vid. Iul. Caes. ex Cellarii recensione de B. G. Lib. 6. c. 3. §. 3. et 4. et Lib. 7. c. 57. et 58. C et T subinde apud veteres permutata. Vocatur etiam cum addito Lutetia Parisiorum.

LYCEUM

schola Aristotelis, per E simplex; non lycaeum per AE, quemadmodum saepe perperam scribitur. In Graeco enim non nisi per ei scribitur, to\ lukeion.

LYCEUS

per E simplex, et LYCAEUS per Diphthongum primam, utrumque: in Graeco enim lu/keios2 et lu/kaios2.

* Mons Arcadiae pecorosae, Mercurio et Pani familiaris: unde et Pan Lyceus dicitur.

M.

† M interdum omittitur, praesertim apud Poetas, ut horridu' st pro horridum est, animatu' st pro animotum est. Ennius hoc U corripit. Sabucus pro saMbucus, ut poma sabuci apud Serenum Sammon. c. 4. In Fragm. Catonis dato iri pro datuM iri, V, quod saepe factum apud antiquos, mutato in O, et in Pandectis Iuris Edit. antiquae restitutu iri pro restitutuM iri.

M a sociis, quae apponuntur, aliquid damni patitur. Volunt enim Grammatici, sequente D, T et Q in N convertendam esse. Sic dicitur tantundem Grut. p. 206. ex vetusto Fragmento: eandem, Ancyrano monumento. At vero molle est auribus aliquamdiu: cur ergo non etiam tantumdem, eamdem? Hinc etiam septemdecim, novemdecim potius, quam septendecim, novendecim. Caesellius, vetus Grammaticus, apud Cassiodorum Orthograph. c. 10. in simili exemplo, quod postea producemus: N sonare debet, tametsi in scriptura M positum sit. Saepe enim aliter scribitur, aliter pronuntiatur. Usus autem tandem habet, non tamdem. Ante T eadem difficultas. Caesellius ibidem: Tamtus et quamtus in medio M habere debent, ut tam et quam: sed praevalet consuetudo, quae N substituit. An vero prohibitum MT coniungere? non puto: nam DUMTAXAT in inscriptionibus legitur, non divise modo, ut Gruteri p. 506. 507; sed etiam coniunctim p. 574, 575, et Spon. Misc. p. 52. et eius Recherch. p. 327. et Oxoniens. Marm. 64. p. 124. Nihilominus P videtur inter M et T ponendum, uti est in sumptus, emptus, redemptor, comptus, et


page 109, image: s0103

similibus, quae ita in vetustis quoque lapidibus leguntur. Leguntur, fateor, sie frequenter, ut sonantius pronuntientur; nec vero id semper, sed legitur etiam EMTUM antiquo fragmento agrariae legis, Grut. p. 203. et eodem fragmento REDEMTUM; ac p. 471. REDEMTA itidem cum antiquitatis indicio. Et urbis inscriptionibus, quarum locum designat Dausquius, SUMTUSVO: item INCENDIO CONSUMTUM RESTITVIT.

Eadem ratio est litterarum MS, quarum iunctura etiam quibusdam suspecta videtur, aut dura pronuntiatu: nisi r interponatur, ut sumpsi, dempsi, prompsi. Cur vero componimus etiamsi, neque dicimus etiampsi? par ratio utrobique est. Et apud Spon. in Misc. p. 36. inscriptio est: VETUSTAS CONSUMSERAT.

Vides, quam non universalis regula Prisciani sit Lib. 10: in MO definentia, si Vocalis longa antecedat O, in PSI conversa proferunt Praeteritum, ut sumo, sumpsi; promo, prompsi; demo, dempsi; como, compsi Haec autem SI in TUM eonvertentia faciunt Supinum: ut sumo, sumpsi, sumptum; promo, prompsi, promptum; cetera. Sed quasi paeniteret rationis de longa Vocali antecedente, ipse sibi mox obicit Verbum brevi Vocali emo, et ad laxiorem rationem confugit. EMI vero, inquit, EMPTUM facit, quod ideo adsumpsit P, quia non potest M ante T sine P inveniri euphoniae causa. En aliam inconstantiam! Priscianut ducit mpt ex Praeterito mpsi: contra Papirianis p. 2292 mps probat ex mpt. SUMPSI, inquit, quaeritur, an possit sine P sonare? Sed quia et in alia Declinatione P respondit, quum dicimus sumptus, sumpturus; necessario per P scribi debet. Frequentior usus in his est cum P, nec vero altera scriptura sine P, est mala aut damnanda. Etiam in aliis olim P non nulli adiecerunt, ut temptare pro tentare, quod vero parcius approbatum fuit perinde, ut quidam M ante digamma mutarunt, QUANVIS scribentes, Grut. p. 408. 658. n. 10. sine applausu eruditorum. Cell. p. 21. seqq. Titii Manud. 297. seq. Conf. supra EMTUS: it. infra Litt. P.

MAECENAS

per AE in prima, bene: nam in Graeco est *maikh/nas2: nec aliter lapides Gruteriani, immo inscriptiones in ipsis hortis Maecenatis erutae. Atque hanc scripturam ita inculcant Cellarius, Dausquius, Schurzfleischius, Meibomius Maecenat. c. 4. et Ezechiel Spanhemius de Usu et Praestantia Numismat. Diss. 2. p. 83. Moecenas tamen per OE in prima, scriptum non semel in antiquis et libris et lapidibus inveniri, Turnebus adserit. Nec etiam


page 110

Graeci *maikh/nas2 ubique: verum etiam *mhkoi/nas2, Maecenas. Becmanni Orig. 486. Sed Mecaenus in Syllaba media per Diphthongum primam, solâ, eâque perversâ, quorumdam nititur consuetudine.

MAEREO, MAEROR, MAESTUS

per AE, codices antiqui, speciatim Virgilius Mediceus, et plures inscriptiones Gruterianae, itemque Etymologia Varri, qui a marcendo deducit. Maereo, maeror, maestus per OE, similiter in multis inscriptionibus apud Gruterum: quod tamen Schurzfleischius priori scripturae temere praefert.

MAHOMETUS

usitatissimum: alii Mohammedes et Muhammedes, dialectum Arabicam pressius secuti.

MANTILE

mantilium, mantele, mantelum, mantellum, mantelium, et Isidorus L. 19. c. 6. scribit etiam mandelium. Prima scriptura crebro eruditorum usu increbuit. Vossius Etymol. 310 pro mantile per I, mavult mantele per E, quod ita in antiquis codicibus fere scribi, auctor sit Pierius ad illud Virg. Lib. 1. Aeneid.

tonsisque ferunt mantelia villis.

* Significat autem linteolum, quod in mensis ad manus tergendas adhibetur, Eine Serviette.

MANUBIAE

per V, et manibiae per I in antepenultima, indifferenter ab antiquis scriptum fuisse, Anneius Cornutus, et marmora, speciatim Ancyranum, ostendunt. Prius tamen hodie praefertur, et quidem recte: derivatio enim poscere magis videtur V, nec aliumde I, quam crebra harum litterarum alterna migratione; quemadmodum existimat Lipsius Antiq. Lect. Lib. 4. cap. 18. Conf. Cell. p. 122.

* Significant autem manubiae

1. Praedam ex hostibus, et pecuniam ex praeda vendita conctam.

2. Partem illam praedae, Imperatori pro opera reip. navata adsignatam, quam illi plerumque impendebant in opus aliquo publicum.

3. Spolia, et quaestus illicitos cogendae pecuniae. Ita usus Suetonius ea voce est Vespas. cap. 16; ut interpretatur Torrentius.

4. Iactus fulminum, manubiae etiam dicuntur, quas Errusci a tribus superioribus sideribus, Saturno, Iove, Marte, decidere putarunt: undecim, dicentes, manubias esse, et ex his tres Iovi datas. Vide Festum, et


page 111, image: s0104

Senec. 2. Quaest. Nat. cap. 41. et Plin. L. 2. c. 52. et ibi Dalechamp. p. 98.

MANUPRETIUM

Das Macherlohn, usitate ap. Plautum, Catonem, Varronem, Ciceronem, Plinium Mai. Tertullianum, Ulpianum: Manus pretium habet Livius Lib. 34. c. 7: In auro, inquiens, in quo praeter manus pretium nihil intertrimenti fit, (am Golde busset man nichts ein, als nur das Macherlohn) quae malignitas est?

† Pro manupretium legunt etiam non nulli manipretium; sed emendatiores libri tuentur manupretium. Partei Lex. Crit. p. 714.

MARGARETA

non Margaretha per TH. est enim a Gr. o( margari/ths2.

MARSCHALLUS

MARESCHALCUS, MARESCHALLUS et MARESCALLUS: quadruplici hoc modo effertur. Voss. de Vit. 251. 281.

MARTIUS

si a Marte, recte per T, ut mensis Martius, campus Martius, Martialis, Martinus: MARCIUS, si a Marco, per C scribatur, ut Ancus Marcius, Numae Pompilii nepos, Marcianus, Marciana, Romanorum nomina, et inclita apud eosdem Marcia gens. Ac si vel maxime quis obtendat, etiam posteriora haec nomina Etymon Martis agnoscere; obstant tamen lapides vetusti, et inprimis nummi gentis Marciae, qui constanter C tenent: accedunt editiones Flori castigatiores. Cell. Voss. de Vit. 168. Begeri Thes. Palat. p. 397. Eiusd. Thes. Brand. p. 652.

MASINISSA et MASANISSA

utrumque codices emendate editi, licet prior scriptura per I, occurrat in iis crebrius, et praesertim inculcetur a F. Ursino ex lege Toria, in aes incisa, in qua de agris fit mentio, quos S. P. Q. R. donavit Masinissae. Posteriori tamen suffragantur etiam Suidas, qui *masana/sshs2 habet, et codices Livii.

* Rex erat Numidarum, pater Micipsae, primum acerrimus hostis, deinde amicissimus populi Romani.

MATTHAEUS

per TTH, et AE: Graece *matqai=os2. Matthias vigore originis idem designat. Becmanni Orig. p. 485.

MAURETANIA

per E, nummi et lapides. Mauritania per I, praesidium aliquod habet in Graeco *mauri/ths2, *mauritani/a, et libris curate editis.


page 112

* Ingens terrarum in Africa tractus, qui hodie tribus regnis, Darensi, Fetzinsi et Maurocitano continetur.

MAURICIUS

per C, bene: Gr. *mauri/kios2: accedunt nummi et inscriptiones veterum, et quod formatum est a Maurlcus. Poet. Giess. p. 73. Mauritius per T, toleretur, quia apud Graecos etiam scribitur *mauri/tios2: Rube Spec. Phil. 2. p. 26. Begeri Thes. Brand. 405. v. Becmanni Orig. 486. C et T varie permutantur: conf. litt. C.

* Notandum tamen, nomina eiusmodi a nominibus derivata, et in clus exeuntia, C fere habere. Conf. supra Aedilicius.

MAUSOLEUM

per E simplex, bene: Mausolaeum per AE, perperam. Graece enim est mausw/leion.

* Notat sepulcrum magnificum et operosum, quale Artemisia Mausolo, coniugi desideratissimo, Regi Cariae, condidit, conservandae memoriae eius causa: quod proptetea nomen Regum et Caesarum sepulcris splendide exstructis metonymice inditur.

MEDEA

per E simplex, bene: Medaea per AE, perperam. In Graeco enim est *mh/deia.

* Fuit Aeetae, Regis Colchorum filia, venefica insignis, Iasonis uxor, a quo repudiata, Aegaeo Regi Atheniensi postea nupsit, et ex eo filium suscepit Medum nomine, a quo Media provincia, et Medi appellati sunt.

MEDIOLANUM

Italiae urbs celeberrima, Livii codices, omnisque aetatis usus: Mediolanium inscriptiones antiquae, referente Ioh. Mario Mattio Opinionum L. 3. c. 32.

MENTHA

herba, Germanice Munze, Krausemunze; non menta sine adspiratione, nisi significet penem. Graecis enim dicitur mi/nqh: unde Latinos nomen derivasse, et Plinius agnoscit L. 19. c. 8. Voss. Etymol.

MESSALLA

cognomen Valeriorum, gemino LL, lapides antiqui, speciatim Capitolini et nummi: Messala uno L, antique dictum et scriptum, quum liquidas non dum geminarent. Primo enim appellatus fuit Messana; postea dictus Messala; tandem conciliandae pronuntiationi gravitatis ergo Messalla: idque postulabat melioris temporis Analogia: sic enim a Messana deducitur Messalla, ut a corona corolla, catena catella, fiscina fiscella. P. Manut. in Epp. Cic. Tom. 1. p. 841: conf. Lips. Cellar. it. Rube Spec. Phil. p. 27.


page 113, image: s0105

METIUS

Horatii, Livii et Flori codices constanter, et membranae non numquam aliae: nam in his ipsis membranis METTUS sine I, frequentius occurrit; et ita ap. Virg. Aeneid. 8. v. 642. et Ovid. Trist. 1. et 3. 75. scribendum censet Freinshemius. METTIUS per TT geminum, Manutius ex nummo et lapidibus, et Rube Spec. Phil. 2. p. 27. ex aliis nummis quattuor Mettiae gentis probat.

* Dux Albanorum, a Tullo Hostilio quadrigis discerpi iussus.

MILLE

LL gemino: non mile, uno L. Sed in Plurali MILIA et MILIA, et in derivativo MILLIARIUS et MILIARIUS: utrumque enim inscriptiones antiquae. Cell. conf. litt. L. item Rube Spec. Phil. 2. p. 28.

* Milia L. simplici, antiquissima refert tempora, quibus litteras, in primis liquidas, haud geminarunt. Quae antiqua scribendi ratio florentiori aevo, uti in aliis non nullis, ita et in hac nostra voce haesit.

MILVUS et MILVIUS

utrumque in libris antiquis, et editionibus Aldinis.

* Vossius quidem contendit, veteres non dixisse milvius, de Vit. Serm. L. 1. c. 13. p. 55. qui, Lambinum quoque, ait, in -omnibus libris veteribus, quibus in restituendo Plauto usus fuit, milvus, non milvius, invenisse; idemque de suis codicibus testari Ianum Gruterum: Obertum insuper Gifanium non in Plauti modo, sed Terentii etiam et Horatii locis, (ubi vulgo milvius editur) constanter milvus reperisse disulla/bws2, vel miluus trisulla/bws2: at vero Borrichius in contrarium dicit, non esse verisimile, Horatium tribus distinctis locis horridulum illud et luxatum miluus scripsisse; Varronem certe et Phaedrum milvium habere, et Ovidium duobus locis: quamquam in locis Ovidii ex fide duorum codicum Heinsius restituat miluus. Concludit autem Borrichius: Quum vetusti accuratique codices non idem in Varrone et Phaedro ostendant, sed optima fragmentorum Varronis editio, a Popma procurata, legat milvius; nec ausim damnare, nec aliis suadere damnandum: vid. eius Animadv. in Voss. p. 163. seqq. Quod autem Vossius in Etymologico putare videtur, vocabulum miluus semper esse trisyllabum, in eo quidem fallitur: vid. Persii Sat. 4. Martial. L. 9. Epigr. 55. Borrich. l. c.

MINUCIUS

per C, Flori codex, inscriptiones apud Gruterum, et ipsi nummi gentis Minuciae: Minutius per T, Livii codices manu exarati


page 114

bibliothecae Palatinae, Romam nunc translatae. Cell.

* Origo quidem a minutus poscit T; sed Latini, originis obliti, C fere habent in derivatis, quae exeunt in CIUS: conf. supra litt. C. it. Mauricius. it. Aedilicius. Derivatum etiam Minucianus per C occurrit in inscriptione Perusina apud Simeonem Bosium Animadv. in Cic. Epp. ad Att. L. 4. Ep. 16. p. 53.

MISERITUS ac MISERTUS

est, utrumque. Quin Clar. Menkenius Spec. p. 38 malit, si ratio Analogiae sit habenda, in prosa miseritus, quam misertus, usurpare. Ipsi enim verisimillimum videtur, Praeteritum misertus Poetis deberi, qui, in carmine adhiberi vix posse vocem miseritus, quippe non nisi brevibus constantem, videntes, contractione hac usum vocis faciliorem effecerint.

MISTUS et MIXTUS

utrumque.

* Mistus praefert Vossius Grammat. Lat. Ludolphi Lithocomi a se emendata et aucta, et quidem Etymol. p. 105¨Mistum, inquiens, per S, praetulit iam olim Rudolphus Agricola: cui adsentio. Nam mixtum, ut puto, dixere, sicut Ulyxes. Sane mistum potius dici debere, ex libris veteribus, et Prisciano etiam videmus.

Mixtus praefert Schurzfleischius Orthogr. Lat. p. 42. ita inquiens: Mixtus ex veteri emendataque scriptura in Tullii Liviique codicibus legitur. Sic commixtus, permixtus, numquam commistus et permistus legamus, Pariter mixtura et mixtio efferuntur, non mistio, quae vox postrema in Latio peregrina est. Praesertim heic non tam Analogia, quam auctoritas consideranda est. Nam Analogia et usus coniungi debent, non separari. Nec tantum usus posteriorum temporum, sed auctoritas veterum codicum inspicienda est, quae lectionem Mixtus tuetur.

Cellarius Orth. Lat. p. 107. media incedit via, et probat utrumque, Mistus et Mixtus. Prius, ait, Analogiae propius est; posterius usui. In misceo enim, unde ducuntur, nullum X, nisi transponas SC: Pierius autem ad verba Aeneid. L. 1. v. 488:

Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis;

Invaluit, inquit, iam pridem usus, ut MISTUS per ST scribatur: quum tamen in codicibus omnibus antiquis uno consensu per XT scriptum inveniatur PERMIXTUM. Et lapide Romano apud Manutium: OSSA MEA MIXTA CUM FILIAE. Conf. Dausq. Vol. 2. p. 199.


page 115, image: s0106

MOECHOR

et MOECHUS per OE; non maechor et maechus per AE: est enim a Graeco o( moixo\s2, moixeu/w.

MOENUS, fluvius Germaniae, Der Mayn, per OE; non Maenus per AE.

MOENIA

per OE; non maenia per AE: est enim a munire; pro quo veteres dixere moenire: vid. Voss. Etymol. conf. OE.

MAEREO, MOESTUS

. Vide paullo ante Maereo, Maestus.

MOESIA et MYSIA

utrumque; sed illa est Europaea; haec Asiatica regio, et ratione huius scripturae distingvuntur. Schurzfl. Fab. ad Voc. Moesia. it. Cluveri Geogr. p. m. 402.

* Moesia, Gr. *moisi/a, inter Danubium, et Macedoniae iuga, Thraciamque longissime procurrit, et eum terrae tractum complectitur, ubi hodie Servia et Bulgaria est: Mysia, Gr. *musi/a. iuxta Propontidem iacet, eo Natoliae tractu, ubi hodieque Pergamus est et Lampsacus.

MONIMENTUM

et MONUMENTUM, utrumque lapides antiqui sepulcrales.

* Monumentum scribitur kat) a)nalogi/an, ut nocumentum, documentum, tegumentum; monimentum kat) e)tumologi/an, tamquam a monitu, ut a lenitum fit lenimentum, nutritum nutrimentum, vestitum vestimentum, alitum alimentum. I apud veteres aliquando permutatum cum V: sicut optimus et optumus, libens ac lubens, quo posteriori Comici in primis utuntur.

Achilles Statius in Catull. et Vossius Etymol. 327. it de Art. Grammat. 149. per U tantum scribendum esse monumentum, non per I monimentum, frustra contendunt.

Nugatur etiam Servius, quum scribit in L. 12. Aeneidos: Monumenta sunt memoriae: monimenta vero a mentis admonitione sunt dicta. Cell. Lips. Menag. Amoen. Iur. Civ. c. 39. 307. seq.

MONSTROSUS

bene et usitate apud veteres: monstruosus tamen non repudiandum, utpote quod occurrit apud Suetonium Calig. cap. 16. et Gellium L. 17. cap. 10. Ipse etiam Cicero Lib. 1. Divinat. cap. 32. habet Superlativum monstruosissimus.

MONTOSUS

et MONTVOSUS utrumque in I. Caesare secundum codices emendatissimos: et in loco Cic. pro Planco c. 9. Gruterus et Plin. L. 16. c. 17. Harduinus legunt praeferuntque


page 116

montuosus: nec Glossae veteres aliter, quam montuosus; ut adeo hoc ipsum Vossio de Vit. 56. perperam suspectum sit. Conf. Titii Manud. 263. seq.

MOSELLA

Die Mosel, fluvius Galliae Belgicae, bene: apud Florum L. 3. e. 10. §. 14. dicitur etiam Mosula.

MOSES

et Moyses, utrumque; sed prius usitatius: hoc duplici enim modo scribitur in N. T. o( *mwsh=s2 et *mwush=s2. Iuvenalis Sat. 14. v. 102. habet Moses: Sedulius autem de Transfiguratione Christi Moyses, mediâ longâ.

MUCIUS

per C, lapides Capitolini, consuetudo Graeca, et nummus, cuius est Q. MUCIUS Q. F. SCAEVOLA. Cell. Mutius per T, non nulli codices manu exarati similiter, ut illud per C, tenent.

† Origo quidem a mutus poscit T; sed Latini, originis obliti, in eiusmodi derivatis magis amant C: conf. paullo ante Minucius.

* Nobilis Romanus erat, Scaevola dictus, quia in castris Porsennae Regis sponte sibi dextram manum exussit, postquam in occidendo Rege aberraverat.

MUCUS et MUCCUS

utrumque; sed prius hodie usitatius. Antiquissimis temporibus Consonas haud geminarunt.

Becmannus Orig. L. L. p. 511. frustra distinguit inter mucum et muccum, ut illud sit e)urw\s2, mucor; hoc mu/ca, pituita narium. Quis enim scriptor dixit umquam mucus pro mucore?

MULTA

et mulcta; MULTARE et mulctare, utrumque in marmoribus, et veteribus codicibus; sed in pluribus tamen sine C invenias. Cellar. Voss. Etymol.

MUNATIUS

familiae Romanae nomen, per T; non Munacius per C, lapides apud Gruterum, libri veteres, praesertim codices Livii. Cell.

MURAENA

piscis existimatus, alias lampreta, Germanice Eine Lamprete, dicta, per AE, bene; in Graeco enim est mu/raina: murena per E simplex, suspectum.

MUSEUM

per E simplex; non musaeum per AE, nisi sit Accusativus Singularis Nominis proprii Poetae Musaei. In Graeco enim constanter scribitur mousei=on: at Nomen proprium constanter *mousai=os2. Cellar. Sed Adiectivum


page 117, image: s0107

Museus i. e. doctus per E simplex, et Musaeus per AE scribi potest: quia promiscue ita, modo per ei, modo per ai, apud Graecos exaratum video. Conf. Dausq. Vol. 2. p. 204.

MYRRHA

non myra sine adspiratione: est enim ab Aeolico mu/r)r(a pro silu/rnh.

* Apud Lucretium et Plantum Asin. A. 5. Se. 2. est etiam sinyrna secuundum Vert. Libb. quamvis in Plauto alii ctiam legant murrha: quod notandum, nec reiciendum; quum Y Graecum apud Latinos Archaice scriptum ac pronuntiatum sit per V. Voss. Etyn. 336.

MYSIA

Vid. paullo ante MOESIA.

MYTILENE

nobilis quondam Lesbi nrbs, per Y in Syllaba prima, consensu nummorum: Mitylene per Y in secunda, in libris est; quae tamen posterior scriptura displicet Cellario: vide eius Orthogr. Latin. p. 108, et, quo lectorem simul remittit, Notitiam antiquam Asiae p. 16.

N.

† N antique omissum in vocabulis quam plurimis v. g. in fros pro froNs, mos pro MoNs, pos pro PoNs, tusus pro tuNsus, prasus pro praNsus, mostrum pro moNstrum, columa pro columNa, coss. pro coNss. Clytamemestra pro Clytaem Nestra, praegnas, praegnatis, pro praegnaNs, praegna Ntis, in iure, et apud Cic. ad Attic. Lib. I. it. apud Plaut, Truc. 1. 2. v. 75. it. 4. 3. v. 37. v. Taubm. ad Plaut. Amph. 2. 2. v. 91. damnas pro dam Nans, coiux pro coNiux apud Plaut. Trin. 2. Campas pro CampaNs h. e. Campanus, sicut Tiburs dicitur pro TiburtiNus, anuus pro anNuus, quia antiquissimis temporibus in Latio litteras, praesertim liquidas, non geminabant.

N antique interdum servatum, sed florenti aevo exstrusum v. g. naNctus est pro nactus est, a nanciscor.

N

Graecorum apud Latinos subinde in L conversum, v. g. in sympha a nu/mfh. Immo hic mos in causa putatur esse, cur, quum Graeci N scribant pro quinquaginta, Latini pro eo L usurpent: quamvis Paullus Manntius, qui figuras numerorum omnes ex I unitate deducit, aliter existimet. Vid. infra NUMERORUM scribendorum rationem.

NAE per AE

adfirmandi particula: Gr. nai/. NE per simplex, particula negandi et prohibendi.

* Leonhard Malespina ad Cic. Lib. 4. Attic. Ep. 1. scripturam, qua nae adfirmandi particulam per AE scribimus, novitatis accusat, quamvis descendat a Graeco nai/: unde non


page 118

nulli per E simplex similiter, ac particulam negandi et prohibendi, scribunt. Nos tamen potius Etymologiam sequimur, et magnos heroes consentientes, codicesque emendate editos, qui constanter AE habent.

NARUS, NATUS, NAVUS, NAVITER

Cicero semper scribit, et probat, de Orat. §. 158. GNARUS, GNATUS, GNAVUS, GNAVITER characteris Poetici propria sunt, nec codicum auctoritate destituuntur.

NAZARAEUS per AE

bene; nam in Graeco est nazarai=as2: Nazareus per E simplex, perperam.

NE DUM, NEC DUM, NON DUM

divise scribit Manutius, quia non nihil, non nemo, non nulli, non numquam eadem ratione scribamus, Accedit, quod in Caiani Cenotaphii v. 14. NON. DUM. separata, et puncto, singulas voces distinguente, divisa conspiciunutur. In Mediceo autem Virgilii codice NONDUM coniuncte scriptum est, Georg. 2. v.322. Cellar.

NEFAS

male in quibusdam libris cum PH expressum est. F enim habent lapides, et meliores codices.

NEGOTIUM

per T, plurimi libri et lapides: negotium per C, pauciores.

* Festo iudice, est quasi nec - otium: otium autem recte per T scribitur: mutato ob euphoniam C in G, ut in quingenti, quod ex quinque et centum componitur. Cell. Lips.

NENIA

ae, per E simplex, Vossius in Etymologico scribi iubet: quia a nh/nia seu nhni/atos2, quae idem significent; un de nhnuri/zesqai, quod Hesychius exponat qrhnei=n. Suffragatur Vossio Cellarius. Favet etiam huic scripturae Becmannus Orig. p. 588. Festur autem scribit per AE, naenia. Libri editi variant; plures tamen, ni fallor, tuentur E simplex.

NEQUIDQUAM per D, et NEQUIQUAM per C

ratio originis, et libri complures editi: NEQUIQUAM codices antiqui, speciatina Livii.

NICAEA per AE, NICEA per E

simplex, et quidem longum, et Nicia per I longum. Hoc minus usitatum; istud non adeo infrequens; illud quam maxime praevalet. Priscianus Nicea et Nicia probat. Graeca scribendi ratio nullam ex his respuit.


page 119, image: s0108

* Hinc Adiectivum Nicaenus per AE, et Nicenus per E simplex: item Nicensis apud Plin. Lib. 10. Ep. 48. et Nicacensis apud Cic. Lib. 13. Ep. 61.

† Volunt quidam, a Nicea esse Niceaenum, non, ut vulgo scribunt, Nicaenum, nisi Syncopen heic statuas, quam interdum in prosa etiam habere locum, Gifanius indice Lucretiano in decesse ex eo comprobet, quod ipsius Ciceronis sint decessemus pro decessissenms, et decressent pro decrevissent. Sed hi nimis subtiliter videntur sapere, nec ad scripturam, quae in Nicaea per AE sit, magnopere respexisse.

* Urbes nominis huius dantur plures, quas inter ea, quae est Bithsyniae, et hodie a Turcis Isnich, Nichor l. Nichea appellatur, ob Synodum oecumenicam contra Arium ibi congregatam quam maxime celebratur.

NIHILO MINUS

Manutius et elegantiores divise scribunt, quia nibilo setius ita scribamus. Ita etiam:

NON NEMO, NON NIHIL, NON NULLUS, NON NUMQUAM

idem Manutius, Cellarius, et utriusque sequaces pari ratione divise exarant: conf. paullo ante NE DUM, NEC DUM, NON DUM. Nec desunt tamen monumenta veterum, in quibus haec et alia huius commatis composita coalescunt in unum.

NOVIOMAGUM et NOVOMAGUM, it. NOVIOMAGUS et NEOMAGUS

insignis urbs Geldriae ad Vabalim, an der Wahl, vulgo Nimwegen. Novomagum Poetarum magis videtur esse.

NUMERORUM

scribendorum ratio quemadmodum se apud Latinos habeat, fusius exponit. P. Manutius, et, qui huius de ea sententiam in epitomen redegit, Cellarius. Ne quid autem curioso scrutatori ad animi satietatem desit, inducam utrumque suis ipsius verbis loquentem:

* PAULUS MANUTIUS Commentario in Epistolas M. T. Ciceronis ad T. Pomponium Atticum, Francof. 1580. p. 18. 19. 20.

† Ut de numeris aliquanto latius disseramus, de quibus video Priscianum incerte locutum; antiquas notas, quibus praeter ceteras usi sunt veteres Latini, et earum significationem e regione subiciam. Quod ad numerum figurarum attir et, tredecim erat, totidem, quot Priscianus agnoscit: in ipsis autem figuris quiddam est, cur ab eo dissentiam.


page 120

Antiquae notae Significatio: [Note: Roman numeral: 1] 1 unus
[Note: Roman numeral: 5] 5 quinque
[Note: Roman numeral: 10] 10 decem
[Note: Roman numeral: 50] 50 quinquaginta
[Note: Roman numeral: 100] 100 centum
[Note: Roman numeral: 500] 500 quingenta
[Note: Roman numeral: 1000] 1000 mille
[Note: Roman numeral: 5000] 5000 quinque milia
[Note: Roman numeral: 10000] 10000 decem milia
[Note: Roman numeral: 50000] 50000 quinquaginta milia
[Note: Roman numeral: 100000] 100000 centum milia
[Note: Roman numeral: 500000] 500000 quingenta milia.
[Note: Roman numeral: 1000000] 1000000 decies centena milia.

Non erat autem, inquit Plinius, apud veteres numerus ultra centum milia. Itaque et hodie multiplicantur haec, ut, decies centenn milia, aut saepius dicatur. Atque hae notae, si figuram considetes, eaeeem omnes sunt, nisi quod in quinque primis deprehenditur dissimilitudo: nam, quum scribimus, [Note: Roman numeral: 1000], sive [Note: Roman numeral: 5000], et inde quae subsequuntur; non plus duabus utimur notis, I et C, hoc tamen observantes, ut C post I non tamquam aversa, sed quasi respiciens, constituatur. Sic unamquamque summam, quam volueris immensam, explicari primis quinque notis animadvertes. Haec est prima consideratio: sequitur altera, quod a prima nota ad usque eas, quas in extremo posui, alternis modo in quincuplum summa crescit, modo in duplum: quod, ipsas notas qui persequi singulas voluerit, intelliget. Priscianus autem hanc rationem tractat imperite: primum, mille sic ait notari, X, et decein milia sic [Note: Roman numeral: ???], in quo repugnat vetustatis observatio: triplex enim genus est, quod antiquitatem maxime testatur, lapides, libri, nummi: et quum ego in singulis non ita negligenter sim versatus, numquam tamen X pro mille comperi, numquam [Note: Roman numeral: ???] pro decem milibus. Sed idem labat in sua sententia: infert enim paullo post: Decem milia quod verisimilius est, notantur per M, circumscriptam exutropque latere; et M putat mille significare, quia nominis prima sit littera. Quorum alterum concedo, ut M mille valeat: alteraum, quia cum ratione pugnat, concedere non possum, ut M ideo mille significet, quod in verbo Mille princeps occurrat litetera: mihi enim dubium non est, quin M inde sit derivata, quod veteres pro quingentis hac utebantur figura D, unde, contra Prisciani sententiam, qui de origine D nescio quid ridicule comminiscitur, facta est D, negligentia simul et ignorantia describentium, dum antiquas notas elementa putant. Ergo pro quingentis, ut dixi, scribebant D, pro mille M: unde fluxit M, errorem creante similitudine; quod M quandoque ita scribitur M, ut minimum discrepare videatur a M. In antiquis autem libris et alias figuras pro mille usurpatas licet animadvertere, ut w et ???, quas peperit minus accurata librariorum


page 121, image: s0109

festinatio, id agentium, ut M uno calami ductu perficerent: etiam ?, et M pro mille reperias: quae derivatae sunt ab M, corruptae scilicet a corrupta. Quaeritur etiam cur L quandoque pro I posita reperiatur, ut in hac figura, [Note: Roman numeral: ???], et similibus. Huius quoque mutationis culpam sustinet librariorum inscitia: qui quum antiquam notam, I, longivesculam viderent, exempli gratia sic [Note: Roman numeral: 100000]; decepti similitudine consonantem 1 putarunt, et pro [Note: Roman numeral: 100000] scripserunt [Note: Roman numeral: ???]. Haec de numerorum notis. Reliqua erant non nulla: quae, quia satietati legentium placet occurrere, praetermitto. Hac de re paullo plenius egit Aldus filius in libris de quaesitis per Epistolam.

* Idem P. MANUTIUS

Commentario in Epistolas M. T. Ciceronis, quae familiares vocantur p. 290. 291. 292.

† Notarum, numerum indicantium, quae fuerit olim origo, etsi ante multos annos exposui in Commentario Epistolarum ad Atticum: tamen hic me locus, admonet, ne silentio praetermittam. Numerorum notas primum quincto loco veteres variarunt, deinde decimo, mox quinquagesimo, tum centesimo, eodem in reliquis ordine conservato, mutato numeri signo, quoties numerus a quinario ad duplum, et a duplorursus ad quinarium pervenisset.

Prima nota fuit, I, unus, usque ad quattuor iterata.
Secunda nota, v, quinque, in quinario primum numero variata.
Tertia, x, decem, in duplo quinario, ut iam dixi, mutationem recipiens.
Quarta, L. quinquaginta. aucto post tertiam notam, id est, post x, in quincuplum numero.
Quincta, C. Centum, duplicato quinquagenario.
Sexta, D, quingenta, et heic quincupli ratione servata.
Septima, M, mille, habita dupli ratione. Octava mutatio fuit, quum ad quinque milia pervenissent: nam, ne toties M iterarent, his notis usi sunt, [Note: Roman numeral: 5000].
Nona mutatio, a quincuplo in duplum, recepit has notas, [Note: Roman numeral: 10000], decem milia.
Decima, a duplo in quincuplum, [Note: Roman numeral: 50000], quinquaginta milia.
Undecima, et ultima, a quincuplo in duplum, [Note: Roman numeral: 100000], centum milia.

Nec ultra notarum mutatio progressa est. Non enim veteres, ut ait Plinius, ulira centum milia numerabant. Quod si ducenta, vel trecenta, aut quadringenta milia significari oporteret: has notas, [Note: Roman numeral: 100000], bis, ter, quater, et, si opus esset, saepius iterabant. Cuius exempla moris et in libris, et in antiquis lapidibus exstant. Sunt igitur notae


page 122

omnino undecim variae, deinceps a nobis demonstratae, tamen iterandae.

[Note: Roman numeral: 1], unus.
[Note: Roman numeral: 5], quinque.
[Note: Roman numeral: 10], decem.
[Note: Roman numeral: 50], quinquaginta.
[Note: Roman numeral: 100], centum.
[Note: Roman numeral: 500], quingenta.
[Note: Roman numeral: 1000], mille.
[Note: Roman numeral: 5000], quinque milia.
[Note: Roman numeral: 10000], decem milia.
[Note: Roman numeral: 50000], quinquaginta milia.
[Note: Roman numeral: 100000], centum milia.

Quam cognitionem legentibus non iniucundam fore, sum arbitratus.

Hoc etiam adiungam, a prima nota, 1. ceteras omnes fluxisse. Nam, v, duae primae notae sunt, infima parte coniunctae: item, x, est quinarii numeri nota duplicata, quum duae, v, in acuto angulo coniungantur. At, L, quid est, nisi prima illa nota, I, recta, et altera prostrata, simul iunctae? quod si addideris in summa parte aliam primam notam, item prostratam; fiet L, centum: non enim priscis temporibus, pro centum, scribebant, C, quod ad aetatem nostram permansit, sed, L: quae erant tres primae notae consciatae, una recta, duae prostratae, cum recta coniunctae, una in superiore parte, altera in inferiore. Quingenta vero fecerunt, addita ad tres notae, quas proxime nominavi, quarta recta, cum duabus prostratis coniuncta, hoc modo, ???: qua figura duplicata, secerunt mille hoc modo, ???: unde postea, librariorum arbitrio, variae notae, quae mille significarent, factae sunt, quarum nonnullas ostendemus. Nam ex ??? fieri coeptum est ???, et ???, et M, et CD, unde M derivatum, quo pro mille hodie quoque utimur: quum olim nota fuerit, non littera.

*

CHRISTOPHORUS CELLARIUS

in Orthographia Latina p. 51. 52. 53.

† Quae Romanis numerorumn figurae fuerint, Orthographias est explicare. Paullus Manutius figuras figuras omnes deducit ex 1 unitate: quaesi geminetur ita, ut inferiores partes coniungatur, fieri dicit signum v quinque: hoc si inversum infra rectum statuatur, fieri x decem: si simplex 1 semel directe, itertum transversim componatur, fieri L quinquaginta: cui si in summa parte aliam notam adieceris, ut fere in hoc L, fieri notam, quae centum significet, quod posterior aetas mutaverit in C, angulatam figuram in semirotundam. Quingenta fecerunt addita ad tres notas quarta sic ???; unde primum D, post D effectum est. Sed priore figurâ ??? duplicatâ fecerunt mille ???, unde librariotum arbitrio variae notae, quae mille significarent, factae sunt, ???, M, aliae: ex M tandem M derivatum, quo pro mille vulgus utitur, quum olim nota fuerit,


page 123, image: s0110

non littera: quemadmodum pro D scribunt D, quod non nusquam etiam in antiquis inscriptionibus videmus, et ipsis Capitolinis lapidubus, ut Gruterus edidit, sed nescio qua fide et cura transcriptis.

Nunc singulos numeros, in quibus memorabilis est veterum Orthographia, et a nostrorum temporum consuetudine recedens, perlustrabimus. Quaternius in iis primus est, a cuius figura discessum est hodie. Nunc enim sic IV formamus: antiqui fere semper, etiam reftitutores litteratum, a ducentis ac retro annis, usque ad patrum memoriam aut avorum, simplicem figuram ita IIII quadruplicabant. Nummus familiae Antoniae apud Ursin. p. 29. LEG. IIII. Grut. P. 30. n. 4. III. KAL. APRIL. et sic constanter alibi: etiam in compositis, XIII Grut. p. 41. n. 7. et 688. 2. XXIII. p. 688. II. Raro admodum invenitur XIV p. 689. 13. et XXIV p. 833. 1.

Senarius numerus est VI, ut VI, VIR, sevir five sexvir, Gruter. p. 481. 7. Saepius scribitur IIIIII. VIR, Grut. p. 45. 8. p. 426. 4. p. 428. 429. Octo potius VIII quam IIX signantur in vetustis monumentis: vide fragmenta Kalendarii apud Grut. p. 134. Novem plerumque sic scribuntur VIIII, Grut. p. 317. 6. ANN. VIIII. et 613. 12. VIXIT ANNIS IIII. M. VIIII. DIEBUS IIII. id est, mensibus novem.

Decem octo variant in figurarum compositione. Grunt. p. 317. 6. D. XVIII. id est, diebus duodeviginti: quae forma etiam p. 190. 7. et 712. II; et in Kalendariis antiquis est: in alio fragmento Kalendarii, quod supra nominavimus, est XIIX: et in nummis Ursini p. 31. de familiis, LEG. XIIX, et Grut. p. 677. n. 5. ANNIS XIIX.

Undeviginti in nummo Ursini iam laudato sunt XIX; alibi XVIIII, sicut et XXVIIII, hoc est, undetriginta, Grut. p. 677. n. 5; et p. 712. n. II. XXXVIIII, undequadraginta.

Ipsa quadraginta antiqui Romani XXXX potius, quam XL, signabant. Grut. p. 679. ANN. XXXX; et p. 344. 3. et 426. 3. ANNOS XXXXV.

Maiores numeri raro in lapidibus occurrunt; nisi in fastis magistratuum et triumphalibus tabulis. Ibi enim LXXX et XC cernuntur: et supra centenarium etiam CD quadringenta, quae aliis CCCC notantur. Duilii triumphus actus anno CDXCIII; Aemilii Paulli de Perse, anno DXXCVI, ut Gruterus p. 296. edidit. Maiores millenario numeros plerumque Latini suis vocabulis exscribunt: si per notas, multiplicant millenarium, v. g. M M Mtria milia: muria/dos2 nota [Note: Roman numeral: 10000], decem milia, eiusque dimidiata figura [Note: Roman numeral: 5000] quinque milia: at [Note: Roman numeral: 10000] centum milia. Quidam millenario praeponunt cardinalem ut III M. tria milia, quod


page 124

in milibus passuum, (quorum notae sunt M. P.) frequens est in Plinii libris Geographicis.

*e*p*i*k*r*i*s*i*s NOSTRA.

Haec sunt, quae de numerorum characteribus apud Romanos olim usitatis laudati duumviri edisserunt. Quorum disciplina etsi nihil habet, cui repugnare magnopere vel possim, vel debeam; adhibendae tamen, meo quidem iudicio, hae cautiones duae sunt. Primo quidem haud aversemur numerum quaternarium signo IV, octonarium IIX, novenarium IX, quadragenaium XL, nonagenarium XC, et sic porro reliquas numerorum figuras, ubi minor praeponitur eo indicio, ut auferri tantumdem maiori debeat: quum ab oculorum obtutu citius ad animum ita trakducantur, nec eisdem omnis desit apud veteres auctoritas, sed, vel ipso Cellario teste, satis impressa eorum compareant antiquitatis vestigia. Deinde etiam, cavendum, puto, esse, ne obscuram diligentiam in exprimendis his numerorum figuris ponamus. Sunt, qui Latino, ne offendant antiquitatem: audent, credo, ne offendant antiquitatem: quae tamen ratio male cohaeret. In maiusculorum elementorum consignatione, qualis fere est epitaphiorum, aliarumque sollemniorum inscriptionum, probo sane, si stricte observentur numerorum hae figurae maiusculae sive Romanae: in minusculis autem i. e. Gothicis et barbaris litterarum characteribus illas respuo, quod inconcinnam reddunt versiculorum speciem, et tamquam humano capiti cervix hoc modo iungitur equina. Minusculis et b arbaris litteris accommodatissimae videntur esse notae numerorum minusculae et barbarae, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 0, ab Indis per Arabes ad Europaeos transmissae, et communi usui vitaeque negotiali atque exercitae apprime inservientes. Ita non gigantes eminent inter pygmaeos: quales videntur literae Gothicae Romatis numerorum figuris iunctae.

† Interim numerorum Romanorum signa sunt et antiquissima, et quam maxime naturalia, a digitorum videlicet forma desumpta. Sic I est figura unius digiti, totius manus U, quae figuta transit in U et quinque significat. Haec duo U in fundamento elegantiae studio connexae, X, sunt decem. Vid. Ehrenbergeri elegans Disp. Ienae 1705. edita de Origine Numeri Denarii. Numerus quoque horum signorum respondet numero digitorum, quibus in numerande utebautur. Plutarchus Lib. 1. de


page 125, image: s0111

Placitis Philosophorum: Ad decem urque numerando progrediuntur omnes et Graeci et barbari, et hinc rursus ad unitatem regrediuntur, Conf. 10. Clericus Adnot. ad Seldeni cap. 3. de Decimis §. 1. p. 636.

NUMISMA et NOMISMA

utrumque mo numenta veterum.

† Dicitur a no/mos2: hinc no/misma, quod et nou/misma scribitur. Prima in utroque corripitur, licet in numus prior productau. Sunt enim vocabula complura brevia, licet descendant a Primitivis longis, et versa vice longa, licet descendant a Primitivis brevibus.

NUMMUS et NUMUS

duplici MM, et simplici M. Prius probat Manutius, tamquam frequentius in libris et lapidibus. Antiquissimis temporibus literas, praesertim liquidas, non geminabant; unde posterior remansit scriptura: florentiori autem aevo easdem geminabant cum elegantia; unde prior scriptura increbuit. Cell.

† Similiter, ut numisma s. nomisina dicitur, a no/mos2. Sunt tamen, quibus a Numa, Rege a Romulo secundo, dictum videtur, quia is, ut aiunt, primus ex aere ferroque monetam Romanis dedit, quum antea corio vel testulis eam ad rem uterentur.

NUMQUAM per M

plures lapides et documenta, habent, et Manutius defendit: numquam per N, lapides pauciores.

* Qui euphoniae ergo posterius amplectuntur, minus recte sentiunt: neque enim sonus durus est in numquam, qula M ante Q bene consistit, ut in utrumque, quemque, namque. Cell. Aldus, Priscianus, Lipsius.

NUNTIUS per T, et NUNCIUS

per C, utrumque sufficienti veterum aucotirtate: nam C et T litterae permutabiles, ut alibi, ita et in hoc vocabulo. Praeferunt Manutius et Dausquius posterius; Cellarius et Norisius Orthogr. c. 6. p. 117. prius. Conf. Voss. Etymol.

O.

† O veteres saepe pro V, non tantum in iis vocabulis, in quibus ceteroquin U geminum, quod antiquissimis temporibus pronuntiatu durum videbatur, occurrit, sed interdum etiam alibi. v. g. salvOm pro SalvUm ap. Plaut. Mostell. 1. 1. 11. eiquOm pro equUm ap. Plaut. Asinar. servOm pro servUm; item datOm iri pro datUmiri in Fragm. Catonis, magistratOs pro magistratUs in col. Duiii rostrata, pOblicus pro pUblicus ap. Grut. pag. 150. n. 6. 7,. nOntiata pro nUntiata in veteri S. C. ap. Grut. p. 499. Ruhe Spec. Phil. I. p. 24. OV antique pro V. v. g. iOUdices, iOUratus.


page 126

OB

in compositione.

Ante C cedit, ut occldo a caedo, occlde a cado, occubo, occumbo, occurro.

Ante F cedit, ut offendo, offero, officio, offundo. Manet tamen in obfusco et obfirmo.

Ante G ambiguae sortis est, ut obgannio et oggannio.

Ante P cedit, ut oppon o, opprimo, opprobrium, oppugno.

In ceteris manet, ut obdo, obicio, oblecto, obligo, obluctor, obmutesco, obnitor, obnubo, obrepo, obruo, observo, obsideo, obtineo, obverto. Cell.

In unico verbo omitto Syncopen patitur, et B suum amittit. Poet. Giess. p. 30.

OBOLUS

non obulus per V: Graece enim est o)bolo/s2:

* Hoc nummi genus vulgo non recte interpretantur: neque enim est vilissima moneta, sed sexta pars Drachmde, ut scribit Plinius Lib. 21. cap. ult. et respondet quinque nummulis nostratibus. Schurzfl. p. 46. Goclen. Obs. 24.

Nec confundatur cum tw=| OBELUS, Graece o)belo\s2, per E, quo configimus, iugulamus, confodimus, quae in scriptore quodam minus placent.

OBOTRITAE

per O; non Obetritae per E: Componitur enim ex veteri vocabulo Slavonico obo i. e. ambo.

* Populus Germaniae ad mare Balticum.

OBRUSSA

bene: vocabulum usurpatum Tullio, Senecae, Tranquillo, et significat normam, ad quam exigitur aurum. In veteribus libris saepius scribitur obryza: nempe est a Graeco o)/bruzq. Aliis est obrusa per unum S: quod antiquissimorum temporum videtur esse, quibus litteras haud geminahant. Obrussa per duplex SS, florentioris aetatis est, idque habent optimi codices; quibus etiam Analogiae ratio patrocinatur: ut enim a ma/za est massa, et a porfuri/zon purpurissum, et ab a)ttiki/zw atticisso; sic ah o)/bruza obrussa. Voss. Etymolog.

OBSCENUS

per E simplex, et OBSCAENUS per AE, veteres scripsisse, Varro LL. L. 6. c. 5. innuit. Utrique etiam scripturae favent Etymologiae, quas idem Varro, aliique adducunt. Scaliger de Causis LL. Lib. 1. c. 34. per OE, quasi a)po\ koinou= descendat, scribi vult.


page 127, image: s0112

Nonius autem per AE, quamvis immundum explicet: quae notio videtur Scaligero accommodata. Sed commune, immundum esse, sacrae dictioni in divinis litteris, quam genio Latinitatis, est propius. Cell. Voss. Etym.

OBSONIUM

bene: sunt autem inter eruditos, qui malunt opsonium per P, quia in Graeco sit o)yw/nion. Sed illud per B, Latinorum consuetudini melioris aevi, et Analogiae, quae est in Arabs, Gr. *lra\y, magis respondet. Conf. supra Absinthium, it. Absis.

OBTURO

sine spiritu: quem veterrimos Latinorum sprevisse, certum est; nec in codicibus antiquis aliter legitur.

* Asperant Cruciger et Becmannus, suffragante Festo, qui a qu/rh vult oriri. Sed quid sibi vult Etymologia arbitraria, cui scriptuta veterum reclamat? Nec recurrendum sane est ad illud compositionis genus, quod est ex Latino et Graeco: ne quid dicam, quod in qu/ra corripiatur prior, quum secunda in obturo sit porrecta.

† Quemadmodum a cera vel sera est obcerare et obserare; ita ab ob et ture dicitur obturare: ut item a re et sera est reserare; ita a re et ture est returare. Ita obturare erit Verbum profectum a more Sacerdotum, qui aures ture opplebant, ne audientes alia turbarentur: ac rursum perfecto sacro negotio tus eximebant, ut aures paterent illis, quae dicerentur. Hanc consuetudinem discere possumus ex istis Varronis veris apud Nonium: Atque etiam Sacerdotes aures suas ture replebant, ne peregvinis verbis intercedentibus confusâ carminum memorid turbarentur.

OCCOEPIT per OE, et OCCEPIT

per E simplex, utroque modo.

* Per OE scribitur ap. Livium Lib. 1. cap. 49. secundum emendatissimos codices; et ap. Tacitum Ann. 1. c. 38. n. 1, prout Berneggerus, Ryckius et Pichon legunt.

Alii scribunt in Terentio Eun. A. 1. Sc. 2. v. 45: Qui me amare occeperat, simplici E, quod nolim improbare, quum Occipiunt et Occipit eiusdem Poetae sint. Adde Lucretium L. 5. v. 887.

Occoepit est a simplici coepi: Occepit a capio.

OCIOR, OCIUS, OCISSIMUS

per 1, rectius, quam ocior, ocius, ocissimus per Y.

* Disputant Grammatici, per Y an per 1 scribi debeat. Gifanius pertendit, per 1 simplex scribendum, auctoritate omnium librorum veterum, ipsiusque Prisciani, si vel


page 128

maxime sit ab w)ku/s2. Adstipulatur Vossius L. 2. de Analog. cap. 26. p. 369. et Etymol. fol. 352, cui primum est illud argumentum, quod Graece etiam w)ki/wn, w)/kestos2, eadem exarentur Vocali. Sed possunt, qui dissentiunt, provocare vicissim non modo ad Graecorum Positivum w)ku\s2, sed ad Comparativos quoque alios w)ku/teros2, )wku/tatos2. Itaque pro altera parte validius argumentum dixerim, quod ab auctoritate veterum librorum petitur. Qui autem Graecam scripturam urgent, his responderi potest, non insolens Latinis fuisse veteribus, Vocalem Graecam mutare in Latinam. Fecerunt hoc in silva, hiems, stilus, lacrima, si, quod non dum tamen omnibus liquidum est, originem hace vocabula habent ab u(/lh/, u(/w, stu/ los2, da/kruma. Saltem in veteribus libris legi nimfa, limfa, mirtus, cignus, pro nympha, lympha, myrtus, cycnus 1. cycnus, testis est Vossius Etymol. 507. Accedit, quod ior et issimus terminationes non Graecorum sint, sed Latinorum. Haec ita quum sint; tolerandi tamen quodammodo videntur, qui originis Graecae contemplatione ocior, ocius et ocissimus per Y scribunt.

Cicero, quod recordari possim, non nisi Adverbio usus est. v. g. Si me amas, advola ad nos ocius.

OE

in maiuscula scriptura ex antiquitatis suffragio separatim, etiam quum Diphthongum sont: quae tamen in minuscula uno eodemque ductu a multis pingitur, qui commoditati consulunt; nec antiquitatis vestigia propterea adspernari videntur, quum omnis minuscula scriptura a vetusta scribendi ratione aliena, et quasi superinducta sit: confer supra AE.

† Notandum, OE in vocabulis origine Graecis, quorum OI sic refertur servari, ut in moechus, prooemium, oeconomus, Oedipus, oenopela, Oeta Mons; in paucis inesse pure Latinis, ut sunt moenia, proelium et in propriis Caelius, Cloelius, Cell.

OE

apud Latinos florentiori aevo subinde mutatum in V, ut videre est in cUbus, mUnire, mUnera, mUrus, PUnici, cUravit, pUnire, pUnitio; pro quo olim dixerunt scripseruntque cOebus, mOEnire, mOEnera, mOErus, POEnici, cOEravit, pOEnire, pOEnirio.

OLUS

oleris, libri emendate editi: cui scripturae etiam favet Etymologia Varronis LL. Lib. 4. qui ab olla; nempe veteres dicebant ola pro olla, quum liquidas non dum geminarent: itemque Iosephi Scaligeri, qui ab oleo i. e. cresco, deducit. Neque tamen holus, quod in veteribus libris subinde occurrit, improbem, eo quod veteres etiam folus


page 129, image: s0113

pro olus dixisse constat: H enim subinde mutarunt in F: conf. litt. F. Scripserunt etiam hoc vocabulum cum adspiratione Festus et Nonius, Cell. Voss. Etymol.

OPPERIOR

duplici PP; non operior P simplici: libri veteres, et Virgilius Carpensis. Accedit compositio: Priscianus enim tradit, esse ex ob, et antiquo perior. Cell. Lips. Manutius, Voss. Art. Gr. 149.

OPPIDUM

per duplex PP, et opidum per unum P, utrumque in veteribus inscriptionibus legas: sed prius hodie praefertur, quia ipse Varro et Festus geminata littera scripserunt; posterius autem Archaicum quid sapere videtur: antiquissimis enim temporibus litteras non geminabant. Cell. Schurzfl. Manut. Dausq. Voss. Etym.

† Scripturae antiquiori per P simplex, favet origo, qua opidum ab ope dictum, eo quod opis causa munitum sit: prout Pomponius lege 239,. de Verb. Sign. et Varro testantur.

OPPIGNERO

Per E; non oppignoro per O: conf, infra Pignus.

OPPORTUNUS

gemino PP, libri veteres, et Virgilius Carpensis: oportunus unico P, teste Lipsio, similiter veteres libri, et Festus. Prius a Manutio et Cellario praefertut; posterius Archaicum quid videtur redolere: veteres enim litteras non geminabant.

ORICHALCUM

bene: Gr. o)rei/xalkon, ab o)/ros2 mons, et xalko\s2 aes: quasi aes montanum. Horatio etiam prima huius vocabuli syllaba corripitur. Nec tamen damnanda est scriptura aurichalcum; nam et istam reperire licet in Pandectis Florentinis lege 45. de Contrah. Empt. et alibi: vid. Torrentius ad Sueton. Vitell. c. 5. Nec probabile tamen est, ex Latino aurum, et Graeco xalko\s2 hoc vocabuli conflatum esse; sed ideo posse dici, quod apud veteres O et AV mutuas operas praesertim praestarent, et alterum pro altero ponerent: ita enim plostrum et plaustrum, olla, (antique ola) et aula, orea et aurea, pollulum et paullulum, clostrum et claustram, Soracte et Sauracte, sorex et saurex dicebant: conf. litt. A.

ORTHOGRAPHIAE

ratio exigenda omnis est ad monumeuta veterum, hac tamen cautione, ne sine discrimine pro stabilienda hac vel illa scriptura in


page 130

subsidium vocentur: probe enim discernenda sunt, praesertim in scribendi ratione valde dubia et ancipiti. Ita quidem primas merito partes damus nummis, cum publico nomine cusis, tum etiam iis, qui familiarum sunt: accuratissimam enim plerumque scribendi rationem sequuntur, ut recte docuit Ezech. Spanhemius de Usu et Praestantia Numism. Diss. 2. p. 82. Inde sequuntur MSS. codices, non illi, qui paullo ante typographiam inventam exarati sunt, sed antiquissimi, et praecipue illi, qui accuratius exarati sunt, et propterea communi Criticorum calculo dudum probati: quales sunt Virgilius Romanus, et Carpensis seu Mediceus, et Pandectae Florentini. Tum succedunt marmora et lapides: ex his vero praeferendi, qui aurea aetate positi sunt, antiquissimis et recentioribus; publico item, aut clarissimorum virorum nomine aut iussu inscripti, privatis aut a vulgo positis. Tandem aliquo numero et loco sit derivationis ratio, five ex Graecia, sive ex Latio repetenda illa sit.

* Per nummos intelligimus non nisi eos, qui cusi sunt, quum adhuc Romae vigeret Latinitas.

Codices eatenus in Orthographia sequendi sunt, quatenus consentiunt in hac vel illa scriptura, nihilque habent, quod repugnet nummis aut aliis idoneis documentis, aut manifestae Etymologiae, aut etiam perpetuae Analogiae. Indoctae enim librariorum manus illis adspergere potuerunt non nulla, quae virgulam merentur censoriam.

In lapidibus et marmoribus eadem cautio est adhibenda. Dixi publico aut clavissimorum virorum nomine inscriptos praeferendos esse privatis aut a vulgo positis: Abetrarunt enim subinde indocti lapicidae atque opifices, sicubi sine eruditorum moderamine litterarum elementa insculpserunt; quod tamen in publicis monumentis factum esse, vix cuiquam fit credibile. Atque hinc esse exlstimemus, quod lapides Capitolini apud Criticos tanto sint in pretio. Dixi etiam, antiquissimos lapides postponendos esse illis, qui aurea positi sunt aetate: exstant enim illic multa, quae passim emollivit elegantior aetas. Unde frustra esset, qui ex columna illa rostrata Duilii Orthographiae petere exemplum sustineret scatet enim quasi innumeris Archaismis et obsoletis scribendi modis. Sane iam sua aetate in multis mutatam esse veterem sctibendi pronuntiandique rationem, exemplis quibusdam demonstrant Cicers in Orat. 48. et Quintilianus Instit. Orat. 1. 7. 9. ult. Conf. supra voc. Egregius.


page 131, image: s0114

Derivationis ratio aliquid momenti adfert raro, di est, tunc demum, quum certa est et indubitata; quamvis arcessi etiam in subsidium possit, quoties tantum non repugnat sriptutae, idoneis veterum documentis satis stabilitae. Ludunt saepe in Etymologia, etiam, quoties hanc aleam tentant, viri gravissimi: quemadmdum ab hoc vitio nec ipse Varro immunis est, magnus ille aureas aetatis Criticus, homo ceteroquin minime umbratilis. Conf. supra Heres, Hereditas.

Omnino etiam hae regulae duae tenendae sunt circa veriorem et antiquam scribendi rationem:

I. Nil temere damnandum esse in scriptis aliorum, quod qualicumque se tueri possit veterum testimonio, modo ne communi omnium scribendi consuetudini repugnet, aut manifestum Archaismum prodat, etiamsi ipsi in eodem vocabulo sequamur longe aliam scripturam, et quidem talem, quae firmiori nobis videatur fundamento niti.

II. Orthographiam cuiusvis debere sibi constare, ita, ut in singulis vocabulis haub diursam, modo hanc, modo illam, sed unam semper eamdemque tueamur: quod, qui secus faciunt, levitatem adhibere desultoriam videntur, quae cum omni vitae generi, tum in pritnis adfert litterarum studiis haud leve aliquod dehonestamentum.

* De variis monumentis antiquis, quae heic in censum veniunt, notitiam suppeditat uberiorem in Biblioth. Lat. L. 4. c. 5. Ioh. Alb. Fabricius, magno rei litterariae, quam ingentibus sibi meritis devinxit, damno, die nupero 30 Aprilis huius anni 1736, quo hoc ipsum in retractatione libri huius nostri scribimus, rebus humanis ereptus. Conferantur etiam, quae pro sua eruditione haud proletaria, sed insigni lateque patente heic in orchestram prosert Heumannus in Via ad Hist. Litt. p. m. 299-305.

OSTIA et HOSTIA

colonia et oppidum ad Tiberis ostium, hodie admodum mediocre: utrumque probatur ex nummis, et inscriptionibus; sed prius magis. Cell. p. 46.

OTIUM

per T; non otium per C: Virgilii codex Romanus et Mediceus, aliique libri veteres: consentit Pierius, Manutius, Cellarius, Eutyches, Papyrius, Lipsius.

OTTO

Historici recentiores: OTHO apud Romanos scriptum, et in nummis medii aevi etiam sic est, speciatim in


page 132

uno, qui Ottonis I. Imper. faciem refert. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 29. Begeri Thes. Palat. pag. 298. it. Thes. Brand. Vol. 2. p. 627.

P.

† P saepe cum B alternat, et propterea hoc mutatum florentiori aetate in illud in sum Ptum, scriPsit, laPsus, quod antique scriptum sumBtum, scriBsit, nuBsit, laBsus. Origo quidem in tribus posterioribus B exigit, quod passim in inscriptionibus remansit; plures tamen P habent., fortius enim B ante S pronuntiabant, quam sonus eius sufficeret, ut proinde in P ubique fere mutarent. Cell. 103. Ruhe Sp. Phil. I. P. 26.

* P haud reiciendum inter M et T, et inter M et S, in quibusdam Praeteritis ac Supinis, ob plurimorum documentorum auctoritatem, v. g. in sumPsi, demPsi, promPsi, emptum, sumptum, promPtum, comPtum, redemPtum, interemPtum. Quia autem non desunt exempla antiqua in contrarium, propter Analogiae rationem ex sententia Vossii, et aliorum, rectius omittitur. Conf. supra Emptus. it. Litt. M.

PAEDOR

Per AE, tutius, quam pedor per E simplex, ob plurima Criticorum suffragia.

* Qui per AE scribunt, a)po\ tou= paido\s2 esse putant, quod puerilis aeta nec sibi a sordibus cavere sciat, et, ubi scit, serdes tamers consectari soleat. Qui per E simplex scribunt, cum veteribus Glossis exponunt per pedum putredinem, interque longa referunt a Primitivis brevibus. Significat autem paedor, squalorem et illuviem in bomine vel animali, collectam ex continua quiete, aut aliis causis. Voss. Etym. ad voc. Paedidus.

PAENE

Adverbium i. e. fere, per AE: non poene per OE, neque pene per E simplex, nisi sit Ablativus. Libri veteres et lapides. Cellar. Manut. Dausq. Lipsius.

* Pene per E simplex, recentiori scribatum consuetudini debetur. Solebant enim hi medio aevo Diphthongum illam vel simplici E, vel certe E caudato ae exprimere: Vid. Coringii Censur. Diplom. Lindav. p. 316. it. Mabillon de Re Diplomat. 2. 1. 11. p. 58.

PAENULA

Der Reisemantel, per AE; non penula per E simplex: lapidum antiquorum fide: accedit, quod ex multorum sententia sit a Graeco faino/lhs2. Voss. Etym.

PALATIUM

bene: pallatium per geminum LL, si primam Poetae


page 133, image: s0115

producunt; qua geminatione ante alios Martialis crebro usus est.

PALILIA et PARILIA

utrumque. prius hodie usitatius, et in libris emendate editis; posterius autem in codicibus plerisque manu exaratis.

* Festa deae Palis Germ. Das Hirten-Fest, quae agebantur XI cal. Maii d. 21. April. quo die urbis fundamenta iacta sunt. Palilia dicuntur a dea Pale; Parilia a partn pecorum.

PANORMUS

metropolis Siciliae, Palermo hodie, Graece *pa/normos2, ab o(/rmos2, portus, quod eo naves appellant, denominata, quamquam Graecis etiam Appelltivum est.

* Scripserunt multi Panhermus per H. In nummo familiae Domitiae ap. Ursin. P. 101. PANHORMITANORUM. Gruterus p. 174. n. 5. REI PUBLICAE PANHORMI. Et Sponius Misc. E. A. p. 176. RESP. PANHORMIT. Atque sic etiam in plinii libris scriptum est. Nihilominus et sine adspiratione in aliis monumentis invenimus. Harduinus nummum, a Paruta expositum, resert cum epigraplie PANORMITANORUM: et Reinesius Class. v. Inscr. 64 PANORMUS, quamquam non certum est, sitne urbis nomen ibi, an viri. Verba liaec sunt: M Coilius M. L. Panormus agitator: nisi Panormitanus forte legendum sit; eiusdem tamen originis est, et Orthographiam vocabuli demonstrat. Prioribus accederem, si pa/no(rmos2 Graeci scriberent, quemadmodum illorum r)a( adiecta H pest RR Graecorum imitamur: quum vero id recusetur a Graecis; non video, quae ratio nos urgeat ad adspirandum in hoc vocabulo. Cell. p. 50. seq.

PAPIRIUS

Romanae familias nomen, 1 Latino; non Papyrius Y Graeco: tres nummi huius gentis apud Ursinum, aliique lapides apud Gruterum. Cell.

PAPYRUS

per Y; non papirus per I: Graece enim est *pa/puros2.

* Huius nomen hodie in usu est; res ipsa desiit: ivit enim in desuetudinem charta papyri Aegyptiacae, cui silva Nilotica materiam praebuitt, postquam a saec. X. minori cum sumptu, et maiori cum compendio nostra illa reperta est, facta ex linteolis laceris et detritis. Vide Montefalconium in Palaeographia L. 1. c. 2. p. 17. 18. seq et L. 4. c. 3. p. 278. it Guidonem Pancirollum L. I. tit. de Papyro, et L. 2. tit. de Charta.

PARADISUS

per I; non paradysus per Y, ut in quibusdam Asceticorum libris legitur: in Graeco enim est o( *para/deisos2.


page 134

PARALYSIS

per Y; non paralisis per I, ut empiricorum vulgus scribit: in Graeco enim est h( *para/lousis2.

* Latine reselntio nervorum a Celso dicitur.

PARNASSUS et PARNASUS

utrumque in antiquissimis memranis legitur, ut apud Graecos *parnasso\s2 et item *parnasds2, et *parnhsso\s2 et *parnhso/s2. Prius hodie ab eruditis quasi ex compacto praelatum est. Becmanni Orig. L. L. 604.

* Mons biceps Thessaliae, sedes et domicilium Musarum Poetis, in quo fons castalius, et Apollinis olim templum.

PARRICIDA

per duplex RR, librorum auctoritate veterum, teste Manutio: quod etiam communi comprobatur usu.

* Fr. Balduinus de Leg. Rom. p. 25. et Dion. Lambinus ad Cicer. Or pro Milone c. 7. scribendum esse contendunt paricida per unum R: quibus sane Etymologia favet, vit cuius est per Syncopen quasi parenticida: et mos veterum, litteras, praesertim liquidas non geminantium, qui tamen, Festi iam aerate, prorsus exolevit, ita tamen, ut in quibusdam vocabulis una cum hac geminatione antiquior scribendi ratio simul staret. Conf. Voss. Etym. et Lips.

PARSIMONIA

bene: nam ita libri emendate editi.

* Aliis, nominatim Vossio, parcimonia per C, a parcus, ut querimonia a queror, castimonia a cassus, alimonia ab alo; quibus non nullos libros editos suffragari deprehendo. Sed parsimonia non fit a parcus, sed a Praeterito parsi, quod conservavi significat, sive abstimui: nam alterum Praeteritum peperci accipitur potius pro veniam dedi: quamvis confundi haec interdum ab auctoribus soleant: Vid. Nicol. Perotti Cornu Copiae LL. fol. 265. seqq.

PARTIBUS

a Nom. Sing. pars:

PARTUBUS

a Nom. Sing. partus.

PATRICIUS

per C; non patritius per T: nummi enim et lapides in eiusmodi derviatis semper cius tenent. Atque ita etiam hoc ipsum vocabulum lapides, libri veteres, et Graeca consuetudo, cui semper placet forma patri/kios2, repraesentant. Cellar. Voss. Art. Gr. 149. Accedit Etymologia: descendit enim a pater, et a verbo ciere; de quo Livius Lib. 10. c. 8. Conf. supra Aedilicius. it. Litt. C.

PAULLUM et PAULLVIUM

geminato LL, Inscriptio ap. Grut. p.


page 135, image: s0116

769, et confensus Terentii Scauri, qui p. 2256: Sine dubio, inquit, peccant, qui Paullum et paullulum per unum L scribunt.

* Obicit Velius p. 2238, iuxta Diphthongum geminari Consonantem non posse, quia nequeat pronuntiari. Sed refutatur exemplis. Sic non solum hoc Adverbium apud veteres invenimus, sed etiam Paullus, Paullinus, propria Nomina, iam demonstranda: sic et vox causa supra fuit probata.

Paulum et paululum L uno, timide usurpem, licet qualecumque videatur praesidium habere in cognato Nomine proprio Paulus, quod, ut in loco huic proxime nunc subiecto videre est, aliquando in veterum inscriptionibus exprimitur L simplici. Cell. Lips. Manut.

PAULLUS

per LL duplex, et PAULUS per L simplex, Nomen proprium, utrumque ex lapidibus et nummis. Pro priori plures; pro posteriori autem simul Graecorum *pau=los2. Sic et Paullinus, Paullina, et Paulinus, Paulina. Cell. Priscian. Scalig. Dausa. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 30. Apud Begerum Thes. Brand. p. 713. in nummo luliae Paulae, unum L.

Paullus contractum ex paullulus i. e. parvulus, quod apud Terentitum et Livium occurrit.

PEDISSEQUA

usitate ex libris emendate editis: PEDISEQUAS simplici, scribi a Prisciano, et in Pandectis Florentinis, et in marmore quodam Romano, confirmat Schurzfl. Orthogr. Rom p. 48.

Pedisequa uno S, antiquiora tempora redolet, quibus litteras non geminabant.

PELECANUS

bene: Graece enim dicitur o( *peleka\n, *paleka=s2, *peleka=nos2. Alii scribunt Pelicanus per I, et Pellecanus per LL geminum; sed, ut patet, minus recte.

* Avis est, quae Plinio Platea, et Ciceroni. l. 2. de Nat. Dor. c. 49. pr. Platalea vocatur.

PELOPONNESUS

gemino NN, consuetudine magis, quam ratione. Strabo Lib. 13,. p. 425. de Hecatonnesis: *kalou=ntai *e(kato/nnhsoi sunqe/tws2, w(s2 *pelopo/nnhsos2, kata\ e)/qos2 ti tou= N gra/mmatos2 pleona/zontos2, vocantur Hecatonnesi per compositionem, ut Peloponnesus, ex consuetudine quadam N abundante. At *xer)r(o/nhsos2, Chersonesus, N simplici. Cell.


page 136

* Pelopennesus est peninsula illa Graeciae quae hodie Moreae nomine venit.

PENVARIA et

Penaria cella, Eine Speisekammer, apud Plaut, et cic. de Senect. c. 16. utrumque deprehendo in codicibus. Schurzfleischius posterius improbat.

PENURIA

per E simplex, probat Festus, quo etiam auctore a penu ducitur, quasi inopia earum praecipue rerum, quae ad penum pertinent: cui scripturae usus hodiernus adstipulatur. PAENURIA tamen per AE, Aldus Manutius in veteribus libris testatur scribi. Voss. Etym.

PER

in compositione semper manet: ante solum L capit detrimentum in pel. lex, pellicio, et secundum non nullos in pellego, et pelluceo. Rectius autem

PERLEGO et PERLUCEO

ita enim usurpatum Ciceroni, Plinio, Martiali, Columellae, OVidio, Plauto, Quintiliano, Virgilio, Terentio. Scauro p. 2260. Prisciano Lib. 2. et aliis placet pellego, pelluceo, pellucidus. Nos stemus a partibus istorum heroum. Cellar. Lipsius.

PERSES et PERSEUS

disulla/bws2, nomen Regis Macedoniae.

* Perses inscriptio apud Gruterum, et plerique libri Latini, speciatim Ciceronis, Flori v. g. L. 2. c. 12. §. 2. formâ Latinis gratiore, quam quae secundum Graecos est Perseus ex *perseu/s2. Livii tamen codices constanter habent Perscus. Cell.

PESSUM DARE

separatim in antiquis Prisciani et Terentii libris: PESSUNDARE coniuncte, mutato M in N, in libris emendate editis.

f valet PH: et tantunmodo Graecorum est, ut Phosphorus, fw/sforos2. Non autem locum habet, ubi in Graeca orgine non est, ac male bosphores scribitur et tropaeum, quia utrumque in Graecis p habet, bo/sporos2, et pe/irw a tro/painn a tre/pwnerto. Solum nomen triumphus, ex Graeco qri/ambos2, non alia, quam priscae consuetudinis lege, mutat et q et b: illic abiecta adspiratione; heic adsumpta illa, et simul littera b mutata in p. Olim quidem triumpus dicebant, ut Cicere in Oratore cap. 48. testis est; post autem, convicio aurium flagitnate, triumhus; id quod in lapidibus obtinet: in posterioribus etiam triumfus per F. Cell. Conf. supra litt. F.

PHALAECUS

Poetae nomen, et, quod inde ducitur, Adiectivum


page 137, image: s0117

PHALAECIUS per AE, bene: nam in Graeco est fa/laikos2, falai/kios2. Apud Servium in Centimetro, et alibi interdum scribitur Phaleucus, Phaleucius: sed contra usum rectiorum veterum, et origienem Graecam.

* Hinc carmen Phalaecium, quod et a numero syllabarum Hendecasyllabum dicitur.

PHASELUS

per PH, et faselus per F: utroque modo scribitur; priori tamen rectius: in Graeco enim est fa/shlos2 F autem interdum Latinis pro PH ponitur. Conf. supra litt. F.

* Genus est naviculae brevioris, quo Aegyptii voluptatis causa in Nilo flumine utebantur? cuiusmodi Veneti Gundulas s. Gondolas vocant. Interdum etiam notat navim grandiorem.

PHILISTHAEI

rectius puto per TH, atque hoc ipso, quem sistimus, modo scribi, idque ex consensu eruditorum suffragante Seb. Schmidio, tw=| *apollw=|, tw=| dunatw=| e)n tai=s2 grafai=s2, in versione sua Bibliorum: Philisthini et Philistiim, Vulgatus; Pelischthaci, Iunius et Tremellius habent.

PHOENIX

per OE; non phaenix per AE, ut quidam perperam scribunt: Graece enim est foi=nic.

* Mira illa avis Arabica, unde argumentum resurrectionis multi Patres Ecclesiae ducunt.

PICENTES et PICENI

dicuntur incolae Piceni, regionis quondam Italiae, trans montem Apenninum, ab ipsis montibus usque ad mare Adriaticum extensae.

PIGNUS

in casu secundo PIGNORIS usitate et recte: antique pigneris per E. In derivatis et compositis scripturae veteris vestigia retinet, ut videre est in pignero, pignerator, pigneraticius, et oppignero; pro quo citra veterum auctoritate saepe scribunt pignoro, pignorator, pignoraticius, et oppignoro.

* Par ratio in fenus, fenoris, pro quo antiqui feneris per E: unde feneror, et fenerator. Cell. Schurzfleisch. Voss. Etym.

PILULA

per unum L, bene; nam ita semper in Plinio occurrit: pillula per geminum LL, perperam.

* Notat medicamenlum intglobulos formatum. Idem Plinius, itemque Celsus et Scribonius Largus has pilulas vocat catapotia i. e. medicamentum, quod non diluitur, sed ita, ut est, devortur, ut porro a Scribonio describitur. Voss. de Vit. 565.


page 138

PIRAEEUS

Genit. Piraeci, quattuor Syllabis, secunda per AE, emporium Athenarum, et portus quadringentarum navium capax, libri emendate editi: cui scripturae etiam favet Graecum H. In antiquissimis libris invenitur etiam PIRAEUS: cui scripturae similiter favet Graecum *peiraio\s2, quod traiectum, Germ. Die Fuhrt, notat.

PIRUS, PIRUM

per I Latinum; non pyrus, pyrum per Y Graecum: habetur enim pro vocabulo mere Latino; nec aliter in codicibus emendate editis occurrit.

* Derivatio autem, quae a pu=r ducit propter formae vel coloris similitudinem, dubia est, et incerta. Ac si vel maxime hinc duceretur; referri tamen deberet inter illa vocabula, quae, originis Graecae oblitae, in civitate Latina nata esse videantur. Celt. Voss. Etym.

PISCHON

memorabilis Paradisi fluvius, Hebraeam Dialectum hac scriptura referent; atque ita Seb. Schmidt, Iunius item atque Tremellius transferunt: alii Pison scribunt: Schin Hebraico mollius ita expresso: Phison Vulgatus habet; id quod respondet Graeco fisw=n, seu, ut apud Hesychium est, fhsw=n.

PISO

pisere, PISO, pisare, et PINSO; pinsui, pinsitum, pinsum, et pistum, pinsere i. e. tundere, molere, Mahlen, stossen, zerstampfen: tot Modis hoc Verbum effertur, et apud bonae notae scriptores occurrit. Vide Harduinum ad Plin. Lib. 18. c. 10. Sect. 23.

PITISS

per I; non pytisso per Y: neque enim fit a puti/zw, sed piti/zw: quorum hoc notat degustando bihere, ac venit a pi/w, bibo; illud autem fignat sputo a ptu/w spuo.

* Faernus per S sunplex se reperisse testatur, quod verae tamen scripturae non debet esse fraudi, dieo, quod veteres invitit litteras vetustissimis temporibus geminabant, ut in plerisque MSS. est animadversum: id quod toties iam docuimus. Sanc scriptura per SS geminum ex Isidoro et Cassiodoro, itemque ex Analogia, qua z Graecum transit apud Latinos in duplex SS, satis liquet: Conf. supra Comissari.

PLANITIA vel PLANITIES

per T, inscriptio vetus apud Ursinum, eius Codex Iul. Caesaris B. C. L. 1. c. 43. §. 1. itemque veteres libri, et coniugata


page 139, image: s0118

planitas, planitudo: planicia vel planicies per C, suspectum.

PLEBISCITUM

coniuncte et per unum S, more consueto: ap. Livium L. 10. c. 22. divise et ordine inverso, Scitum plebis.

POENA

per OE, quia a poinh/: atque ita etiam lapides, quos Manutius exscripsit. Paena per AE, toleretur.

* A poena est paenitet, licet Varro ordinem invertat, poenam ducens a paenitendo: idem tamen Varro sub finem L. 4. de LL. nexum utriusque confirmat, et cum eo paritatem scripturae. Ut vero Romani interdum permutabant Diphthongos v. g. proelium per OE, et proelium per AE, scribentes; ita factum, ut oratione Claudii ap. Grut. p. 502. aliquoties PAENITET per AE legatur, quod non tam rationi, quam consuetudini dandum est: atque ita etiam in Virgilio Mediceo, et Romano, et MSS. aliquot aliis esse dicitur. Gell. conf. Manutius Dausquius, Pierius, Vessius. Art. Grammat. 150. Libri Aldini in paenitet semper tenent AE.

POMERIDIANUS et POSTMERIDIANUS

utrumque. Cicero tamen in Orat. cap. 47. s. §. 157. prius praefert; quamlibet nec ipse, nec alii optimae notae scriptores pofteriori scribendi modo abstineant v. g. L. 12. ad Att. Ep. 52. Liv. L. 44. c. 33.

* Sic etiam Quintilianns L. 3. c. 1. habet poflmeridianis scholis: sic MS. Bodleianum, et Aldus, et vir exactissimus Ulricus Obrechtus, qui castigatissimum ex MSS. Quintilianum in lucem edidit.

POMOERIUM

per OE, rectius et tutius, quam pomerium per E simplex.

* Hoc Graecam sequitur originem; illud fortassis rectius Latinam: est enim pomoerium, ipso Varrone teste L. 4. c. 32. quasi postmoerium i. e. post sive pone moerum, quod antique pro murum: conf. OE., Inscriptiones Romanae, et veteres codices non nulli per E simplex referunt; at horum tamen plerique Diphthongum tuentur, et merito heic valent. Poetest etiam esse, ut, quod in scriptura aliorum vocabulorum animadversum est, Diphthongus ex incuria opificum, et imperitorum librariorum heic sit neglecta. Cell. Schuraft. Voss. Arz. Grammat. 150.

Notat

munimenti genur, quod vocant Den Zwinger, die Contrescarpe, feu potius locum illum circa murum ab interior parte vacuvi, ut Livius L. 1. c. 44. testatur, qui vel solus sufficit interpretationi.

PORCIUS

, gentis Romanae nomen, per C; non Portius per T: nummus


page 140

Ursini libri, lapides, Graecum *po/rkios2, et derivationis ratio; a porco enim est Porciorum familia, ut ab ove, Oviorum, ab asino Asiniorum. Cellar. Voss. Art. Grammat. 150.

PORSENNA

gemino NN, et PORSENA uno N kat) e)cai/resin exturso, media correpta, utrumque.

* NN duplex habent pleraque MSS. speciatim liuti, teste Schurzfleischio Orth. p. 50; conf. Gronovius ad Liv. L. 2. cap. 9: N simplex non tantum Poetae, ut mediam corripere queant, sed etiam Livii vetustissimi manu exarati codices Bibliothecae Palatinae, ab Iano Grutero in concinnanda sua Livii editione adhibiti, et Florus emendata editus.

Rex fuit Tusciae s. Etruriae, qui Romam aliquando obsedit.

POST

in compositione semper manet, ut postferre, postliminium, posiponere. Mutatur in unico pomeridianus: quod tamen etiam scribitur postmeridianus, ut paullo ante dictum. An etiam in polluceo mutatum? secus Varroni videtur Lib. 5. de LL. et Vossio in Etymol. qui aliunde derivat. Eadem ratio in polluo: vide idem Etymologicum. At porrigere non a post, sed a porro est secundum Festum in Fragmento Farnesiano.

POSTUMIUS

, familiae nomen, nummus apud Ursinum, et vetusta tabula Consulum apud Gruterum p. 293, et sic plurimis locis e. g. p. 306. 986. cet. POSTUMUS exstruso I, alius iitidem nummus apud Ursinum, et nummi ap. Begerum in Thes. Brand. p. 345. vetus item lapis, Manutio referente; quemadmodum et ille, qui Gallieno imperium negligente, in Gallia purpuram sumpsit, in nummis non Postumius, ut in libris est, sed Postumus constanter vocitatur. Nec desunt inscriptiones, quamvis posterioris aevi sint, qui hoc Nomen proprium asperant, et Postbumus per adspirationem prae se ferunt. Cellarius.

POSTUMUS

nomen appellativum, id est, postremus, significat multis simul idem, quod posthumus, id est, post humatum patrem natus, post patris obitum in hanc lucem editus: illo que unice retento, hoc e Latio prorsus eliminant: vide, quae Vossius habet in Etymol. Cellarius in Orthogr. Schurzstisch in Supplem. Orthogr. Rom. p. 39. Eutyches apud Putschium in Grammaticis veteribus p.


page 141, image: s0119

2311. Poreus Lexic. Crit. p. 958. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 32. et Lexicographis pluribus hoc de vocabulo agunt. Pro utroque sane sant lapides, quamvis posterioris aevi sint, qui adspirationem inferciunt.

* Quare non magnopere illi refragamur, qui POSTHUMUS per H, retinent, atque huic solam notionem posteriorem ita tribuunt, ut postumus sine aspiratione non nisi ultimum seu pestreutum denotet: conf. Lips.

PRAEDIV

per AE; non proedium per OE: libri emendate editi, inscriptio vetus apud Vossium in Etymol. et derviatio, quae etsi varia est, tamen ubique Diphthongum primam postulat: Conf. Voss. Arb. Gr. 150.

PRAEMIUM

per AE; non proemium per OE: libri veteres, atque Etymologia Varronis, aliorumque, apud Voss. in Etymol.

* Praedium, prelum, proelium, praemium, presemium, preces et pretium pubes scholastica sollicite a se invicem distinguat, et suam cuique legitimam fcribendi rationem tribuat.

PRAEFISCINI

per I, florentiori aetate increbuit: Praefiscine per E, antiquissimis temporibus dictum fuit, quod tamen non prorsus abrogatum fuit insequenti tempore.

PRAES

, praedis, non nisi per AE, libri emendate editi, et cuncta, quae adferuntur, etyma, apud Voss. in Etymol.

PRAESTOLOR

per O, Festus, Donatus, Curtius, Valerianus, Beda: praestulor per V, Probus et Eutyches probant. Etymologia sane, et libri veteres utramque scripturam firmant: prius tamen eruditi praeferunt; posterius antique videtur scribi. Conf. Lips. Orth. et Voss. Etymol. it. infra Litt. V.

PRAESTRINGERE

omnes omnium, quod quidem constat, scriptorum libri veteres, et ipsi Grammatiei: prasstinguere abiecto R, vult Manutius substitui, idque auctoritate, ut ait veterum librorum; sed nullum adiecit. Cell.

PRECES

per E simplex; non praeces per AE: Diphthongo enim obstat quantitas syllabae, quae corripitur.

PREHENDO

reicit Manutius: quia in libris sit prendo et prensus. Et Velius Longus p. 2229: Prendo dicimus; non prchendo. Sed esto, simplex sine contractione aut rarum aut inusitatum


page 142

esse, et Virgilium scripsisse prendere, prensi, prensant: integrum tamen negari non potest, quod Varro Lib. 5. cap. 7. habet manu prehendimus, et in compositis redit, apprehendo, comprehendo, reprehendo: quae a quibusdam Diphthongo scribuntur; sed sine ratione; quia heic nulla est ex prae compositio: etiam lapides per pre cum E simplici habent, Romanus COMPREHENSIS, ut Manutius, qui vidit, refert; non, ut Gruterus p. 682, Smetii fide, compraehensis transeripsit: et Neapolitanus, DEPREHENDERIM. Cell.

PRELUM

sine Diphthongo, meliores libri habent: nempe est a premo, contractum ex premulum; contractio autem producit primam. Qui scribunt praelum per AE, vel proelum per OE, sibi indulgent, nilque magnopere in subsidium vocant, nisi Etymologiam quamdam arbitrariam. Cell. Voss. Etymol. Schurzfl. Supplem. Orthogr. Rom. p. 40.

PRETIUM

per T; non pretium per C: libri et lapides, Cell.

PRIAPUS

recte et usitate: nam in Graeco est o( *pri/apos2. In antiquo tamen marmore legitur priepus; quod Schurzfleischio fabrili fortassis vitio factum videtur. Sed in Graeco etiam o( *pri/hpos2 appellatur: unde et huic scriptioni, minus quamvis receptae, aliquod praesidium.

* Deaster, qui hertos tuebatur, et pertubus pracerat, praecipue spurcitiei praeses, et pudenda notabat. Eius templum Romae in Exquiliis erat, ubi nunc Pasquini statua. Camerar. Cent. 1. Hor. Subfic. c. 66.

PRISTIS

bene et usitate; Gr. *pri/sths2 interdum per Metathesin pisiris, imnio etiam pistrix, et apud Florum Lib. 3. c. 5. §. 16. prisirix: apud Suidam etiam legas prestis, Gr. prh=stis2.

* Bellua marina est, plis vestita, tanta magnitudine, ut in mari Indico ducenûm cubitorum inveniatur.

PRO

Interiectio indignantis et admirantis; non proh. Scaligero placet adspiratio in fine, ut a Praepositione pro discernatur. Sed repugnat antiquitas: nam Virgilius Carpensis heic constanter H in sine respuit, teste Manutio. Ad spiratio etiam apud Lationos in fine nulla est. Quod quum videatur Interie ctionum exemplis ab, vah, confutari, auctore utar Prisciano p. 548, qui rem ita


page 143, image: s0120

diluit: Quaeritur cur in VAH, AH post vocales ponatur adspiratio: et dicimus, quod Apocopa facta est extremae vocalis, cui praeponebatur adspiratio: nam perfecta VAHA, AHA sunt. Cell. 43. 44. it. 116.

PROCONSUL

bene: quidam malunt pro Consule, uti omnino interdum scripserunt Latini: et in nummis Ursini PRO. COS. pag. 15. 16. 148. divise cum puncto interveniente: tamen etiam coalescit, et ut una vox scripta visitur dandi casu PROCONSULI in multis lapidibus, ab Aldo exscriptis. Accedit, quod proconsulatus proconsularis Latine dicatur, quae a diremptis esse nequeunt Cell.

* Par ratio in PROPRAETOR, pro quo similiter in antiquis quorumdam lapidum inscriptionibus invenitur PRO. PRAETORE: v. P. Monutii Comm. in Epp. Cic. p. 12. seq. Sic etiam ipse Cicero L. 4. Acad. Quaest. n. 11: Quum Alexandriae pro Quaestore essem, pr Quum Alexandriae Proquaester essem.

PRO-IT

si ita in fine versiculi disiungitur, tune est a prodeo, prodire; sed PRO-DIT est a prodo, prodere. Ita enim iudice Quintiliano Instit. Orat. Lib. 7. dividendae sunt voces, quemadmodum id patitur earum origo et compositio.

PROELIUM

per OE, plura; proelium per AE, pauciora documenta.

* Diphthongum OE lapides Capitolini, plerique MSS. speciatim vetustissimus Virgilii codex, itemque alius quidam lapis; Diphthongum autem primam Ancyranum monumentum, et inscriptio antiqua apud Reinesium p. 516. tuentur. Plautini codices Menaechmis A. 1. Sc. 3. proilium agnoscunt: quod notandum, non mimintandum; firmat saltem scripturam priorem. Cell. Schurzfl. Voss. Arb. Gr. 160. Etymol. 412.

PROFANUS

per F, rectius, quam profanus per PH: nam descendit a fanum, quod vi Eymologiae verioris et consensu optimorum codicum per F scribitur. Conf. supra FANUM.

PROMISCVE

bene: Plautus et Gellius Promisce: quod ad exoleta referendum.

PROMONTORIV

bene: nam ita Cicero, Caesar, Plinius, Livius Lib. 21. cap. 35. secundum vetustissimos manu exaratos codices bibliothecae quondam Palatinae, quae nunc Vaticanae inserta est, et alii scripserunt: accedit origo a mons, quae veri simillima videtur.


page 144

Promuntorium per V, tamen haud desunt, qui malint: nempe defendunt id Turnebus Advers. Lib. 3. c. 18. et Isaacus Vossius ad Melae Lib. 1. cap. 13. quia a premineo sit, non a mons, et hanc ipsam scripturam similiter antiqui libri praeferant. etiam loco citato Livii Gronovius edidit promuntorium; ut adeo adesse codices MSS. debeant, qui ita habent. Cell. Lips. Voss. Etym.

PROOEMIUM

per OE in antepenultima; non proaemium per AE: in Graeco enim est prooi/mion.

PROSUS et PRORSUS

utrumque in veteribus codicibus.

* Prorsus ex Etymologia, quum sit quasi proversus a pro et versus s. vorsus. Prosus factum e prosus, quia veteres R in huiusmodi omittere gaudebant: unde et rusus pro rursus, susum pro sursum dixere. Voss. Etymol. Parei Lex. Crit. p. 1006.

PTOLEMAEUS

non Ptolomaeus.

* Ptolemaeus nummi, Etymologia a pto/lemos2, et Derivatum Ptolemais. Cell. conf, Ez. Spanhemii de Usu et Praestantia Numism. Diss. 2. p. 83. seq. qui plura Nomina propria ex nummis et marmoribus integritati suae restituit. Ptolemaeus incetta nititur origine Hebraica: qua de supra vide ad voc. Bartholomaeus.

PUBLICOLA

per V, et POPLICOLA, per O, cognomen Valerii Cos. utrumque.

* Publicola Livius secundum emendatissi mos et antiquissunos mau exaratos Bibliothecae Palatinae codices a Grutero editus; nec inepte ducitur a publico, eo quod publiccam rem coluit, pro publico stetit.

Poplicola lapides tuentur, teste Schurzfleischio; et derivatio a populus, cuius rationem ille habuit praecipuam.Eodem autem recidit, respectu et rei, et notionis: q populus enim fit publicus; quod prius fuit populicus, et kata\ sugkoph\n poplicus, quod exstata in veteri inscriptione apud Gruterum p. 150. n. 6. 7. et florentiori aevo mutatum fuit, in publicus. Voss. Etym. p. 417. ad voc. Publicus. Conf. Arnold. Drakenborch in Not. ad Silii Italici Punicor. L. 2. v. 8.

PULCHER, PULCHRA, PULCHRUM

usitate et bene: pulcher, pulchra, pulchrum antique. Successu enim temporis aurium causa H insertum: quemadmodum ipse Cicero de Orat. cap. 48. s. §. 160. testatur. Pro utroque sane onumenta veterum; pro priori


page 145, image: s0121

tamen plura et meliora. Cell. Schurzfl. Conf. supra X Graecum sub litt. C.

PYRAGMON

per G, omnes libri veteres, teste Schurzfleischio: PYRACMON per C, libri emendate editi, Dialectum Graecam secuti, qua est pura/kmwn. Antiquis temporibus litera G communi figura utebatur cum C: et C deinceps in multis vocabulis pro C aetate florenti positum, adeo ut scriberent v. g. cycnus pro cycnus: conf. supra cycnus, it. Litt. G.

PYRRHICHIUS

i. e. pes disyllabus duarum correptionum, per YRRH: nomen enim datum a)po\ th=s2 pur)r(i/xhs2, genere saltationis armatae; quod plerique a Pyrrho, Achillis filio, alii a Pyrho Cydonio, repertum tradunt.

PYTHAGOREUS

per E simplex longum; non Pythagoraeus per AE: in Graeco enim est puqago/reios2.

Q.

Q littera Latina est: an necessaria, non nulli dubitarunt, quod per K vel C suppleri possit, ut quum cocus scribitur, et cotidie; et ipsum quum in cum mutatur: vide Velium Longum, vetustum Grammaticum. p. 2218. Nihilominus receptum Q florentiori Latinitatis aevo fuit, nec facile movebitur loco, quem possidet. Habet autem cum antecedente, et cum subsequente littera controversias. Aiunt, mutare praecedens N. et D in C, videlicet in eCquid et quiCquid, et similibus. Prius si ex en est, ut Grammatici volunt, mutatio facta est; nulla autem, si ex ecce: posterius magis dubitatur. Marius Victorinus p. 2460: QUICQUAM QUICOVID et QUOCQUOD, prima syllaba quoties habuerit D, id vos praecidite, et superponite C. Quum vero quocquod illud horridum sit cultis auribus, quodquod suave et iucundum: cadit, consentiente etiam Quintiliano L. 1. c. 12, quod vulgo fuit positum, non posse D ante Q Latine pronuntiari. Immo Monutius ex Interamnate marmore illus QUIDQUID, de quo maxime dubitatum fuit, et ex Mediceo Virgilio approbavit: et in Gruteri Inscriptionibus QUIDQUID p. 411. n. 3. et p. 691. n. 8. reperitur. Invenio tamen etiam QUICQUID p. 203. in Lege Agraria, si cum fide et curate illa transscripta est. Conf. Ruhe Sp. Phil. 1. p. 27.

M etiam littera prohibetur a multis, ne proxime ante Q constitutur: qui iccirco scribunt quicumque, ubicunmque, utrumque, utrinque, et similia. Beda Orthogr. p. 2344: QUANQUAM prior syllaba N habere debet, non M.


page 146

Ridicule Cledonius p. 1932. distinguit, et quamquam Coniunctionem dicit, quamquam Pronomen. Si enim Pronomen non offendit Latinas aures, cur horrent eae Coniunctione, quae idem vocabulum, suamque notionem ex Pronomine ducit? Placet auribus namque, idemque, in utramque partem: quod sic etiam veteri lapide Grut. p. 507. legitur: non nanque, idenque, utranque; et in Caiano Cenotaphio UNIVERSORUMQUE, EODEMQUE; in Ovidii versu caelumque videre iussit: num dicemus vero ecdenque, caelumque? sicut ingrate legitur ex saeculo Antoninorum Inscriptione p. 408. QUENQUE. Nihil ergo obstat, quo minus quicumque, plerumque, utrumque, utrimque, et tamquam, quamquam recte atque erdine scribamus. In vetustis tabulis Grut. p. 203. et 512. QUEICOMQUE a)rxai=kw=s2: clare in Caiano Cenotaphio, et Romano lapide apud Spon. Misc. p. 219. QUICUMQUE. Virgilius, ex antiquis codd. correctus, Aeneid. 2. v. 61:

- - - in utrumque paratus;

et Lib. 7. vers. 566:

Urguet utrimque latus nemoris.

Quod vero Q veteres pronuntiabant ut K, scribebant etiam peQudes pro peCudes, Qum Pro Cum Praepos. perse Qutio Pro perseCutio, peQunia pro peCunia, meQum pr meCum, Qui pro Cui, quemadmodum Quique pro Cuique in p. leg. 2. de divisione rerum et qualitate occurrit, Qnoius pro Cuius, Quoa pro Cuia, Quur pro Cur, hirQ Vinae pro hirCinae. Etenim

Q litterae olim non subiciebatur V: scribebant v. g. qis, non qVis; qare, non qVare. Deinde V, necessarium quasi, addiderunt inter Q, et quamcumque Vocalem insequentem, ut qVis, qVando, qVo: quae intergeniens U littera Vocalis sit, an Consona, Grammaticorum quaestio est. Velio Longo Consona est p. 2223, quia, si Vocalis esset, quis non esset breve, quum duae vocales in una syllaba productionem inferant. Contra, si Consonans, prior in equus longa foret Positionis lege. Vides difficultatem, quam elabi forsan licet, si nec Consonae, nec Vocalis vim habere hoc loco dicamus, sed litterae Q facilioris pronuntiationis causa adiectam. Cell. Ruhe Sp. Ph. 1. p. 28.

QUACKERUS et QUAKERUS

i. e. homo de Secta tremulantium, utrumque ex eruditorum consensu.

QUAMOBREM

usus in unum coegit, non sane heri, aut nudius tertius, sed antiquis iam tum temporibus, testimonio veterum codicum: unde libri Aldini semper id coniuncte


page 147, image: s0122

repraesentant; similiter, ut quentadmodum, quomodo, sicuti, veluti cet.

* Qui divulse scribunt, praesidium qualecumque habent in eo, quod auctor ad Herennium L. 1. statim ab initio periodum quartam incipit per Quas ob res. Cornelius in Cat. c. 3. habet etiam ob quam rem pro Quamobrem.

QUAMQUAM rectius

quam quamquam per N, ob monumenta veterum, et rationem compositionis atque originis. Aldus. Lipsius p. 106: vide etiam paullo ante Litt. Q.

QUATTVOR duplici TT

libri veteres, faxa, et omnia monumenta antiqua, teste Lipsio, et speciatim optimi Ciceronis codices: accedit consensus Aldi, Gruteri, Gronovii, aliorum. Hanc etiam scripturam prae se ferunt libri, primis paliggenesi/as2 litterarum temporibus excusi.

* Quatuor uno T, Callarius, Schurzfleischius, Dausquius, alii praeferunt, et scripturam per geminum TT pro Diplasiasmo Poetico habent. Sed errant in eo, et quantitatem primae syllabae brevem frustra obiciunt. Obstant enim cunctorum veterum Poetarum auctoritates, ex quibus certum et indubitatum correptionis exemplum haud ullum temere adferri potest, ut adeo in loco quodam Ennii et Ausonii, ad quorum auctoritatem provocant, Synizesis, quae tres in duas syllabas contrahat, et Spondeum faciat, cum Vossio L. 2. de Arte Grammatica cap. 17. p. m. 220. haud immerito statuenda sit: praesertim quum non adeo infrequens id apud Poeetas sit. Nam si revera esset brevis prima in quatuor, procul etiam dubio evidentia eius reperirentur exempla, et pluribus locis ad Synizesin confugiendum esset illis, qui ire contra studerent. Nunc autem Virgilius, norma Poetarum, vicies usus hac voce est, semperque produxit, et Dactylum ex ea constituit: nec aliter iuniores Poetae, etiam Christiani, faciendum sibi putarunt.

Frustra etiam Cellarius in Orthogr. p. 118. et Barthius L. 23. Advers. c. 14. et L. 28. c. 16. obiciunt quater, quod priorem corripit. Neque enim ex eo sequitur, primam petinde in quatuor, unde est, corripiendam. Plura enim exempla dari possunt eoprum, quae ratione quantitatis ab origine sua recedunt, ut brevia a Primitivis longis v. g. quasillus a qualus, pusillus a pusus, lucerna a luce seu luceo; et versa vice longa a Primitivis brevibus v. g. vox, vocis a voeo, regula a rego, tegula a tego, sedes a sedeo, cet.


page 148

Haec cuncta proba ponderantem parum movebunt verba Cellarii, ita l. c. inquientis: Est prima (scil. in quatuor) per se brevis. Ennius apud Ciceronem Lib. I. de Divin. cap. 48:

Cedunt ter quatuor de caelo corpora sancta.

Sic veteres libri, etiam Lambini: nescio autem, cur Grunteri et Gronovii editionibus transpositio facta sit ter quatuor corpora sancta. Perdunt enim metrum in ultima, dum in prima iuvare volunt.

QUERELA et QUERELLA

utrumque. Geminatum tuetur Manutius ex lapidibus, et Virgilii vetusto illo codice: et in libris ab se editis semper querella per LL geminum, scribit. Papirianus Grammaticus p. 2290: Querela apud Latinos per unum L scribebatur, sicut suadela, tutela, cautela, corruptela: nunc autem etiam Querella per duo LL scribitur. Multa ex lapidibus exempla L geminati Manutius profert: paene totidem in Gruteri opere inveni cum L simplici, pag. 761, 10; 793, 9; 833, 3; 1142, 8: 1145, 8, quibus omnibus locis QUERELA scriptum est. Cell.

* Vossius Art. Grammat. L. I. p. 149. posterius per LL geminum reicit, nec diffitetur tamen, sic in plerisque codicibus veteribus inveniri. Usus saltem eruditorum hodie praefert prius.

Sunt etiam, qui Diminutivum id esse putant, sicut a tabula tabella, numbra umbella, cetena catella. Lips.

† Mihi quidem Querela per unum L, antiquiora Latii tempora prodere; Querella autem per LL geminum florentioris aetatis esse. Antiquissimis temporibus liquidas haud geminarunt.

QUERIMONIA

per I in antepenultima; non, quod Beda p. 2343. vult, queremonia per E; reclamat enim, praeter consensum veterum, etiam Analogia, dua dicitur parsimonia, sanctimonia, alimonia, caerimonia. Cell.

QUESTUS per E simplex

habet in Dativo et Ablativo Plurali QUESTUBUS per V, et QUESTIBUS per I, et significat querelam a queror: QUAESTUS per AE, habet iisdem in Casibus similiter QUAESTUBUS PER v, ET quaestibus per I, et significat lucrum nummarium, a Supino quaestum per Syncopen pro quaesitum a Verbo quaero.


page 149, image: s0123

* Valla Elegant. L. 3. c. 12. tantum questubus per U statuit: sed invenitur tamen etiam questibus, per I. Par ratio in portus et veru, quae itidem dictis in Casibus ibus et ubus, habent. Vid. 10. Conr. Schwarzii Grammat. Lat. p. 165. qui utriusque terminationis idonea veterum exempla adfert.

QUICUMQUE per M

rectius, quam quicumque per N: confer, quae paullo ante dicta ad Litt. Q.

QUIDQUID et QUIDQUAM per D

melius, quam quicquid et quicquam per C: vide paullo ante Litt. Q. conf. Lips. p. 129. 130.

QUINTUS et QUINCTUS, QUINTIUS et QUINCTIUS, QUINTILIS et QUINCTILIS, QUINTILIUS et QUINCTILIUS, QUINTILIANUS et QUINCTILIANUS

utrumque apud antiquos, quemadmodum ex tot documentis oftendunt Manutius, Cellarius, Lipsius contra Turnebum et Dausquium, qui sane scripturam per CT, idoneo fundamento destituti, nequidquam impugnant.

QUOD SI

divise scribi observamus in libris Aldinis, et aliis emendate editis. Rectius, opinor, alii QUODSI coniungunt, quoties Coniunctio est, et unum notione sua vocabulum constituit; separant autem scribendo tum demum, quando Pronomen Relativum cum Coniunctione repraesentat.

QUOTIDIE MSS. et libri plurimi

in primis prosaici: cotidie, cotidianus Poetae interdum, praecipue Comici, speciatim vetusti codices Plautini, et Tergestina inscriptio apud Gruterum p. 408. C et Q mutuas operas antiquitus praestabant: immo antiquissimis temporibus non habuere litteram Q, sed pro eo usurparunt C: conf. litt. Q. Quottidie et cottidie gemino TT solis Poetis relinquendum, si prima produci debet. Lips. Cell. Voss. Lib. 1. de Arte Grammat. cap. 18.

QUOTIES

Vide Decies.

QUOTIESCUMQUE per M

Aldus praefert: quotiescumque per N, toleretur, ob qualemcumque veterum ac Bedat auctoritatem: conf. Litt. Q.


page 150

R.

† R littera canina est, pro qua antiqui saepe scripserunt S. E. g. in LL. XII. tabb. caSmen pro caRmen, maioSe pro maioRe, fuSiosus pro fuRiosus, heSi pro heRi, doSsum pro doRsum.

R aliquando in MSS. Archaice omissum, ut in susum pro suRsum, rusus pro ruRsus; sed usitate in prosa pro proRsa. Schurzfl. conf. Cellar. not. ad Lactantii c. 19. de Mort. Persecut.

Quia Graeci litteram r initialem spiritu aspero signant, Latini etiam in Graecis verbis H adiciunt ad R in principio positum, ut Rhodus, Rhetor: in medio autem, quia Graeci adspirationem duplicato tantum r apponunt, non simplici; etiam Latini in vocabulis ex Graecia petitis non nisi gemellis RR adspirationem H subiciunt, ut PyrrHus, TyrrHenum mare. Dixi, in Graecis vocabulis: nam, nisi manifesta origo Graeca est, non locum habet adspiratio, ut Arretium, Etruriae oppidum, quod hodie Arezzo ab Italis nuncupatur, et Arrius, familiae Romanae Nomen. Nec RHoma licet scribere per H; quia quorumdam opinio, ab r(w/mh, robur, nomen derivantium, miniume manifesta aut probata est. Recte vero Bruttiorum urbs ad Siculum fretum, quia a Graecis condita, et in magna Graecia, Italiae parte, sita, scribitur RHegium cum adspiratione, Italis hodie Rhegio in Calabria ulteriori: at oppidum cispadanae cum Lepidi cognomine Regium, sine adspiratione, Italis hodie Reggio in Ducatu Mutinensi. Cellar. conf. Cluveri Ital. Antiq. p. 749.

RAETIA, RAETI

hodie Grisones, Die Graubunder, Helvetiorum socii, per AE, plurima antiquitatis monumenta: RHAETIA, RHAETI cum adspiratione, teste Schurzfleischio, similiter, ut sine adspiratione, in membranis et nummis.

* Nummus Hadriani, teste Ezechiele Spanhemio de Usu et Praestantia Numism. p. 843. adest, in quo RHETICUS EXERCITUS expressum est. Idem, an alius nummus sit, ignoro, qui in Occonis et Mediobarbi Thesauro p. 178. sic descriptus est: EXERCITUS RAETICUS SC. Quapropter vereor, quia cetera cuncta Diphthongum habent; ne fieri potuerit, ut a descriptore quodam vel typographo A in H mutaretur. Cell. p. 49. it. 121. Occurrit etiam RAITICUS, MORE ANTIQUO.

RECUPERARE bene ex antiquitatis

et nummorum suffragio, et ex hodierno usu: reciperare utplurimum lapides, inscriptio quaedam Mediolanensis apud Dausquium, Pandectae Florentini, et multi alii libri.


page 151, image: s0124

* Sed alia quoque ita variant, ut manubiae et manibiae: utrumque in Ancyrano habemus. Alii ab re et parare trahunt, cum Epenthetica syllaba ci vel cu; ut du est in Induperator. Sane contra Analogiam a recipere fit reciperare; bene autem receptare. Ut vero usus manubias praefert; ita etiam recupero. Aut referas ad ea, quae n et i aequaliter ferunt, ut lubet ac libet. Cell. Lips. Ruhe.

REDITUS

i. e. proventus et lucrum ex agro, aut vectigalia, Les revenues Gallis, bene, ex libris emendate editis, et propter elegantissimas locutiones, pecunia redibat e metallis, Nepos Themist. c. 2; Ex qua regione L talenta quotannis redibant ibid. cap. 10. Quid? quod Ovidius Lib. 2. Ep. 3. ex Ponto, in hoc sensu corripuit:

At reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
Utile, sollicitis computat articulis.

* Qui redditus geminato DD scribunt, nescio, quid sapiant, nisi Perfectum Participii Passivi a reddo sit: respiciunt autem ad formulam reddit ager: ut Martialis Lib. 2. Epigr. 38:

Quid mihi reddat ager, quaeris, Line, Nomentanus. Cellar.

RELIGIO L simplici

quia est a religando: relligio LL duplici, Poetae propter metrum.

RELIQUIAE per unum L

bene, quia est a relinquo: relliquiae LL gemino, similiter Poetae per Diplasiasmum, ut primam producant.

REMI

Galliae Belgicae populi, in Caesaris Commentariis cum adspiratione scribuntur Rhemi: Hadrianus Valesius abiecit H, quod iure fecisse nobis videtur, quia nullum huic genti cum Graecis fuit commercium.

* Incertum autem, an Caesar ipse adspirationem addiderit, quae potest etiam a Grammaticis et describentibus esse. Sed, inquis, et alia Galliae, pr aeter Rhenum, ut Rhodanus, adspirari Latine. Longe autem dispar huius est ratio. Rhodanus enim provinciam Romanam perlabitur, in qua erat Massilia, antiqua Graecorum ex Asia colonia, quae aeque sermonis patrii, ut morum studiorumque Graecorum, fuit observantissima: a qua Graeca nomina sunt, Nicaea et alia: atque ita etiam vicini amnis scriptura: Remi autem abhinc longissime remoti erant. Cell. p. 48. 49.

REPERI, REPONO, REPULI, RETULI, RELEGO bene

repperi,


page 152

reppono, reppuli, rettuli, rellego per Epenthesin non tantum Poetae subinde metri causa, sed etiam in genere, teste Lipsio, veteres libri, et, quod equidem observo, Taciti codices; unde Priscianus Lib. 2. etiam in prosa ita scribi iubet.

* Geminatio autem ista minus a)nalo/gws2, si reddo excipias, videtur formata, et repugnat, quae quidem in prosa scripsit, antiquitati reliquae: Poetis liberaliter eam indulgemus; utpote quibus illa sollemnis est etiam in aliis vocibus, quarum primam syllabam naturâ brevem productam cupiunt v. g. apud Lucretium in redducit pro reducit, et apud Horat. Epod. in redducet pro reducet, in relliquiae pro reliquiae, in relligio pro religio. Hinc recte Dilherrus ad Lips. Orth. p. 136. Geminatio haec in vorsa magis, quam prorsa oratione occurrit, et propterea parcissime adsciscenda.

RES PUBLICA

usus veterum in unum coegit, qua etiam ratione libri Aldini constanter sistunt: tamen inverso etiam ordine, praesertim in metro, atque divise scribunt, publica res.

RHEA

Silvia, silia Numitoris, Romuli et Remi mater, cum adspiratione, bene: idem tamen Nomen Proprium sine adspiratione Rea a veteribus interdum scriptum in antiquis membranis, teste A. Schotto.

* Quodsi adspiratio rectius retinetur, eo remanet manifestius discrimen inter hoc Proprium, et Appellativum rea ab reus.

RHEGIUM per H

in Calabria ulteriori est, Italis hodie RHEGIO: REGIUM sine H, in Ducatu Mutinensi, Italis hodie REGGIO: conf. paullo ante litt. R.

RHENUS

fluvius nostras, constanter scribitur cum adspiratione v. g. in fragmine arcus Druso positi apud Gruter. p. 236. et nummis Neronis et Domitiani apud Tristanum, itemque apud antiquos Geographos, Historicos et Poetas. Consentit Vossii Etymologia deducentis a)po\ tou= r(e/ein contracte r(ei=n, fluere, quod raptim, plenoque alveo fluat.

* Repugnat Scaliger, adspirationem tollens, quod derivandum putet ab Adiectivo Germanico Rein. i. e. purus, limpidus, eo quod limpidam vehat aquam: quod etsi satis videatur probabile esse; tamen obstare id non debebat scripturae veterum, qui constanter H tuiti sunt: id, quod nec ipse Cellarius diffitetur, qui tamen simul miratur, Germanorum fluvium per adspirationem


page 153, image: s0125

scribi, et nescit, cur ita factum sit, nisi imitatione Graecorum, qui eius fluminis mentionem habuerunt. Schurzfl. Cell. p. 48.

RHODUS

et Graeca appellatione RHODOS, et in Accus. Rhodum et Rhodon, utrumque in prosa; in ligata autem oratione forma Graeca plerumque obtinet.

* Insula maris mediterranei clarissima, Asiae propinqua.

RHYTHMUS HH gemino

non rhytmus H simplici, quum Graece sit ru(qmo/s2.

RUFUS, RUFINUS

Romana nomina, F uno; non Ruffus, Ruffinus FF geminato: libri antiqui, nummi, et lapides. Cellar.

S.

† S antique subinde interpositum v. g. coeSna pro conena, duSmus pro dumus, CaSmillus pro Camillus, caSmenae pro camenae, DaSmon pro Damon.

S geminarunt in causa, cassus pro casus, divissiones, Cicero et Virgilius, teste Quintiliano L. 1. c. 7. et 10. In voc. Causa eruditi hodie geminationi huic accedunt, quia simul in lapp. et vett. libb. ita reperitur. Geminatione autem in duobus reliquis vocabulis abstinent, eo quod antiquitatis monumenta reclament.

S unum interdum pro SS duobus positum, ut cos. aliquando pro coss. iuSit pro iuSSit apud Fleetw. Syllog. p. 2. 3. absciSus, pro absciSSus in optimis codd. MSS. Ciceronis, Livii, Martialis et lustini. Antiquissimis enim temporibus litteras non geminarunt.

SS duplex in scriptura minuscula multi ita nectunt, ut syllaba desinens per s finale, incipiens autem per s longiusculum exprimatur, hoc modo ss v. g. Assessor, assessura, assessio, assessorius; quod haec scriptura in alligando aliquid habeat commoditatis, cui dicata scriptura omnis minuscula sit. Sed Christiano Daumio Parte I. Epistolar. p. 31. hic nexus minime placet, utpote qui pro eo uniformes mavult, ss: quod alii tamen per duplex ss finale exprimere solent, quod nihil in hoc ductu sit, quod indecore superemineat, atque adeo versiculos deformet. Quodcumque heic elegeris, perinde erit: elige modo, quod prudentiorum iudicio et temproum usui videbitur quam maxime esse accommodatum. Noli heic et in talibus sectari obscuram diligentiam eorum, qui admodum belluli et festivi sibi videntur, quum Copreae sint.


page 154

S etiam per Ecthlipsin olim elisum in metro, ne naturali correptioni obstet Positio. Notum est illud Ennii: Spernitur orator bonus, horridu' miles amatur. Quod adducit et explicat Cic. pro Muraen. n. 30. Sed quum durius hoc auribusque ingratum esset, mutatum deinde fuit. Unde Maro, quum legisset apud Ennium furentibu' ventis, quasi asperum fugit, et posuit Austris pro ventis.

S etiam saepe exstrusum, quum veteres vocabula brevitatis causa contraxissent v. g. quando scripserunt passicrinibus pro passis crinibus. Ita etiam multimodis pro multis modis non semel a Cicerone, Lucretio, Terentio, et aliis est usurpatum: quamvis in Cicerone alii divisum legunt multis modis.

SABBATUM sine adspiratione

bene: sabbathum per TH, minus recte. Quamvis enim Hebrice sit
[Gap desc: Greek word]
schabbath, item
[Gap desc: Greek word]
schabbathon, et proinde Graece scribendum foret xabbaqo\n; tamen a Graecis duriusculae illae adspirationes emolliuntur, et in Graeca V. T. versione, itemque in N. T. semper legitur sa/bbaton: quam scribendi consuetudinem Graecorum observamus etiam similiter apud Latinos v. g. apud Suetonium, et Iuvenalem, et quidem in codicibus emendate editis.

SACCHARUM per duplex CC

bene: sacharum per unum C, perperam: Graece sa/kxaron.

SAECULUM Diphthongo prima

inscriptiones, nummi, et monumenta omnia, quae fidem habent, consentientibus Festo, Manutio, Scaligero, Pierio, Lambino, Spanhemio, Cellario, aliis: saeculum per E simplex sequioris aevi est, quo tum hoc, tum id genus alia vocabula minus eleganter kat) e)cai/resin, vel per e caudatum scripta inveniumtur: v. Conringii Censura Diplom. Lindav. p. 316. it. Mabillon. de Re Diplomat. p. 58.

* Diphthongorum vero usus prope interciderat iam tempore Ausonii ac Prudentii, ut Vossius L. 2. c. 4. de Arte Grammatica docet, et per insequentia deinceps saecula barbara constantissime neglestus est, usque ad renatas litteras, ubi in plurimis vocabulis, quibus debentur, Diphthongi revocatae in usum sunt. Diutius haesit in hoc ipso, quod tractamus, vocabulo mos iste barbarus negligendi Diphthongos.

Atque haec quidem licet clara sint, et tot eruditorum suffragiis corroborentur; non desunt tamen, qui pro E simplici pugnant: quod ne temere facere


page 155, image: s0126

videantur, saeculum dicunt esse quasi seneculum a senectute; unde nihil mirum, si hoc E simplex ex contractione sit longum. Sed eiusmodi notationes, id est, quae nec certam sui rationem habent, nec veterum constanti scripturae congruunt, non nisi lusus videntur esse ingenii festivi.

SAEPE

Adverbium, Diphthongo prima, antiquae inscriptiones apud Gruterum, et veteres libri: sepe per E simplex, putide, nisi fuerit Ablativus a seps, sepis, i. e. lacerta quaedam minor, vel a sepes, in quo posteriori E simplex saltem tolerabile est. Cell.

SAEPENUMERO

coalescit in unum in libris Aldinis, aliisque emendate editis.

SAEPIO, SAEPSI, SAEPTUM, SAEPES, SAEPIMENTUM per AE

monumenta veterum plurima: sepio, sepsi, septum, sepes, sepimentum per E simplex, pauciora.

* Prius ergo suo quodam iure praeferunt Gisanius ind. Lucret. Pierius ad Ecl. 1. Voss. Art. Grammat. 151. et Cellarius.

SAGUNTUS bene

interdum etiam scribitur Saguntum: immo et Zaguntus per Z in libris quibusdam veteribus: conf. Priscianus et A. Schottus in Not. ad Aur. Vict. p. 87.

* Oppidum quondam fuit Hispaniae haud procul a mari Balearico, cuius rudera hodieque supersunt: haec enim recordamur, hodierno Regi, Philippo V. ab incolis vici Morviedro in Murcia, ubi olim hoc celebre oppidum exstitit, fuisse ostensa a. 1719, quum ad eos in suo per non nullas regni provincias instituto itinere divertisset.

SALLUSTIUS per LL geminum

rectius, quam Salustius per L unum: nam codices, et lapides plurimi stant pro duplicatione illa. Cell. Voss. Art. Grammat. 151. Ruhe Spec. 2. p. 35. Suffragatur huic duplicationi etiam nummus ap. Begerum in Thes. Brandenb. p. 718. in quo Sallustia Barbia Orbiana.

SALOMO

onis, silius Davidis, Rex omnium, quos sol umquam vidit, sapientissimus ac ditissimus, bene; idque ex usu eruditorum, qui ita Latine hoc nomen reddunt, praeeunte Prudentio, Poeta Christiano.

* Alii malunt Salomon, itemque alii rectius Solomon, secuti Dialectum Graecam, qua est *solwmw\n, w=ntos2, et Analogiam:


page 156

Scheva enim Hebraeis usitatum, quod perperam, ut E breve, pronuntiari a multis solet, quum modo signum absentiae Vocalis sit, in vocabulis in aliam linguam transferendis in illam, quae proxime sequitur, transit Vocalem; unde Gomorrha, Sodoma, ex Gemor, Sedom, et Solomon ex Schelomob nascuntur.

SALTEM

et saltim, utrumque auctoritatem habet Grammaticorum. Cellarius videtur praeferre prius.

* Hadrianus Valesius in Epist. ad Ioh. Portnerum S. Caes. Mai. Consiliarium, quam Christianus Matthaeus a Knesebeck Prodromo Iuris Publici Universalis inseruit, saltim pro saltem plane reicit. Ita enim ibidem in Conringium pergit invehi: Quod antem, inquiens, saltim pro saltem tantopere adfectat, fallitur: Saltim enim phdhtikw=s2 seu saltuatim, (quo Adverbio Sisenna in libris historiarum saepe numero usus est, v. Gell. L. 12. c. 15); saltem vero gen, ka\|n signisicare, vetera Glossaria Lat. Gr. docent.

Alii Priscianum L. 15. secuti contendunt, saltim scribendum esse; quod sic postulet Analogia: ut enim a parte partim, a viro viritim, a raptu roptim, a statu statim dicatur, ita a saltu saltim et saltuatim esse. Sed hi cum Valesio non distingvunt inter saltem et saltim.

Valesio etiam suffragatur compositum Exsultim v. g. Exsultim salire; quo Adverbio utitur Horatius.

SALYI per Y

populi Galliae Narbonensis in Provincia: SALII per I, veteres Germaniae populi, gens Francica, de qua tradit A. Marcellinus, Zosimus, alii; unde nomen tulit lex Salica.

* Salyi in non nullis vetustis libris, speciatim in Epitome Liviana appellantur Salvii et Saluvii; sed minus recte: Graece enim scribuntur *sa/lues2. Meminit eorum Livius L. 21. c. 26. et Florus L. 2. c. 3. et L. 3. c. 2.

SANDIX per I

et SANDYX per Y indifferenter scribitur: in Graeco enim est sa/ndic et sa/nduc.

† Penultima Genitivi, et reliquorum casuum obliquorum modo producte, modo correpte ponitur v. g. sandicis et sandicis; quamvis veteres et meliores Poetae modo producunt.

* Color est ex cerussa decoctus: vulgus minium vocat, Germanice Menning.

SAPPHIRUS

gemma colore Cyaneo, id est. caeruleo, per duplex P P: Graece *sa/pfeiros2.

SAPPHO

Poetria Lesbia, Sapphici carminis inventrix, per duplex P P: Gr. *sapfw/; nec codices emendati aliter.


page 157, image: s0127

* Quidam cum Pontano malunt Sapho per unum P, censentes, in lingua Latina post P aliud quoddam P adspiratum non admitti; quae quidem tatio nulla est. Vocabula enim, origine Graeca, ad hanc originem suam in Orthographia referenda sunt.

SATIRA per I

et SATYRA per Y, utrumque: satura per U Archaice.

* I respicit Latinam linguam, qua ita donatum fuit, ut originis Graecae in scriptura subinde obliti viderentur veteres: hanc enim scripturam Ioannes Scoppa in veteribus libris abunde invenit. Y respicit Graeciam, unde est: quae littera Archaice scripta et pronuntiata est per V.

† Quam Isaacus Casaubonus, qui unus omnium de Poesi satyrica quam accuratissime duobus libris scripsit, et huic o(mo/yhfos2 Scaliger ad L. 5. Manilii, statuit differentiam satiram inter et satyram, nullius momenti ac ponderis Danieli Heinsio L. 1. de Satyra Horatiana, et aliis videtur. Nimirum Cosaubonus omnibus modis pertendit, sa ura sive satira; non autem satyra scribendum esse. Hoc enim totum scriptionis genus mere Latinum esse, nec quidquam habere commercii cum Poesi satyrica Graecorum: atque adeo non a satyris, sed a satura ance, quae, quod variis frugibus fructibusque referta esset, ita dicebatur, nomen accepisse: quod et illud quoque variis rebus, uti lanx illa fructibus, refertum esset. At vero Heinsio nihil solliciranda communis ac recepta huius vocabuli scriptio, quae per y fit, videtur: quippe quod satis commoda ratione a satyris possit deduci. Nam quum Satyrorum proprium sit, ludere et lascivire; satyrae vero ludicrae scriptionis genus sit, unde et Senecae satyra ludus dicatur, et ludere pro satyras scribere Horatius et Persius posuerint: quidni a Satyris nomen habeat, et Graeco elemento satyra scribatur? praecipue quum et illae ipsae saturae sive miscellae lances a satyris nomen acceperint. Vide plura apud citatos scriptores dictis locis et conf. Diomed. L. 3. p. 483.

SCANDULA

ae, quod etiam scindula scribitur, i. e. tabella lignea, tegulae vicem praestans, Germ. Eine Schindel: SCANDALA orum, a Sing. scandalum, per A, Graece to\ ska/ndalon, Germ. Ein Aergerniss.

SCENA per E simplex, et SCAENA per AE: utrumque inscriptiones veterum.

* E simplex multi commendant, quia in Graeco sit skhnh/: consentit Brissonins et Scaliger, et farrago inscriptionum apud Reinesium.


page 158

AE hac in voce tuentur omnes lapides, quoscumque viderit Manutius: cui scripturae suffragantur Varro, Priscianus, Gifanius, Faernus, Guilielmius, Caninius, saeculi sui Varro; item Pandectae Florentini. Quid? si etiam Graecia maior scripsit skainh\ pro skana\, et hoc pro skhnh/; certe Aeolum est faisi\ pro fasi/.

Scoena per OE, in editione Senecae Stoeriana occurrit: quae tamen scriptura valde insolens et suspecta videtur. Cell. Lips. Voss. Art. Grammat. 151. Dausq. 217. 281.

SCHEDA bene et usitate

suffragante Quintiliano, ut Dilberrus ad Lipsii Orthograph. p. 141. docet: accedit Graecum xe/dh. Petronius etiam, Sidonius et Barthius hanc scripturam probant.

* Varie ceteroquin scribitur, pro varia, quam adferunt, Etymologia.Lipsio et Caselio placet scida a scindo; aliis cum adspiratione schida a Graeco verbo sxi/zein: utriusque etiam scripturae aliquod praesidium in libris antiquis, et Carisio L. 1.

SCHOPPIUS

mordax ille Grammaticus, per SCHO, recte et bene cum scribatur, tum etiam pronuntietur. Hic enim quum ad Italos abiisset, tum demum occepit in horum gratiam cognominis huius sui scripturam immutare, et scribere SCIOPPIUS: quoniam apud illos Schoppius sonat et pronuntiatur, ut Scoppius; Scioppius vero demum, prout vere vocatur, nempe Schoppius.

SCILLA

et terra et mari crescens berba vel planta, Germanice vulgo Eine Meerzwiebel, per I, bene; in Graeco enim est ski/llh. Scylla per Y, perperam, nisi sit scopulus iste in Italiae et Siciliae confinio, innumeris naufragiis infamis. Squilla vocatur Varroni: quum Q addito U commutatum olim subinde sit cum C. Hippocrates scribit etiam scella.

Hinc prov. E squilla non nascitur rosa, Eine Eule hecket keinen Falken.

SCLOPUS

vel SCLOPPUS i. e. sonus, qui emittitur e buccis inflatis, et per Analogiam hodie Eine Handbuchse, Pisiole, apud Persium Sat. 5. v. 13. optimi codices, et a Prisciano Lib. 1. c. 4. et Pareo Lex. Crit. p. 1183. probatur: interim non desunt codices, qui stlcpus vel stloppus legunt.

SCRIPSI, NUPSI, LAPSUS SUM

recte per P scribuntur: ut enim a qli/bw et tri/bw non est qli/bsw et tri/bsw sed qli/yw et tri/yw; sic a scribo scripsi, nubo nupsi, labor lapsus sum.


page 159, image: s0128

* Origo quidem B exigit, quod passim etiam in inscriptionibus remansit; plures tamen P habent. Fortius enim B ante S pronuntiabant, quam sonus eius sufficeret, ut proinde in P ubique fere mutarent: conf. Litt. B. it. Voss. Art. Grammat. 151.

SCRUTA

orum, veteres libri: scrauta tuetur Salmasius; quod tamen Schurzfleischius damnat, et pro barbaro habet.

* Significat omnis generis veteramenta, Allerley alte Kleider, Eisenwerk, Gewumpel, Gerolle cet. Hinc apud Horatium L. 1. ep. 7. v. 65. vilia vendens scruta, Ein Trodler.

SECUTUS

et sequutus: prius tamen praeferendum, quia lapides plurimi ita referunt. Cellarius conf. supra Locutus.

SEDECIM et SEXDECIM

utrumque. Eleganter quoque dividunt veteres hunc numerum, et quidem inverso ordine decem et sex. v. g. Cic. pro Cluent. cap. 27: Sententiis decem et sex absolutio confici poterat.

SEORSUM

non seorsim, quia a se et vorsum, sicut deorsum ex de et vorsum: vide Vossium de Vit. 107. consentiunt MSS. item Charisius, Priscianus, et alii veteres Grammatici.

* In Lipsio to\ seorsim reprehendit Scioppius: Latinum, inquiens, est seorsus aut seorsum; sicut adversus et adversum, prorsus et prorsum, rursus et rursum. Iud. de Stil. Histor. p. 97. Seorsus autem dixit Afranius in emancipato apud Charisium, teste Vossio l. c.; itemque Plautus Rud. A. 5. Sc. 2: ex quo Plauti loco nativa quoque vocabuli vis et significatio apparet; quod videlicet seorsus et seorsum esse dicatur illud, quod ab alio separatum et seclusum est: quam vocabuli notionem non observavit Strada, eo nomine a Scioppie notatus, Infam. Famiani p. 67. seqq. Vide Vorstium de Lat. Mer. Suspecta c. 25. p. 216. Borrich. Cogit. p. 35.

SEPTEMMESTRIS

per E et duplex MM, et SEPTIMESTRIS per I et unum M, utrumque.

SEPTEMTRIO cum M

non N, in lapidibus, quos Manutius exscripsit. Eadem compositionis ratio, quae in dumtaxat. Una inscriptio apud Gruterum p. 332. n.4. Septentrio per N habet; sed praevalent contra hanc tres Manutianae cum M. Cell.

SEPULCRUM melius

quam sepulobrum, inserta adspiratione.


page 160

* Pro illo enim plures lapides, et ipse Cicero in Oratore cap. 48. vel §. 161: Per aurium, inquiens, iudicum semper licet dicere sepulcra, lacrimas. Accedit Analogia: ut enim a fultum fulcrum, non fulchrum; ab ambulatum ambulacrum, non ambulachrum; a lavatum lavacrum, non lavachrum; a simulatum simulacrum, non simulacrum; ab involutum involucrum, non involuchrum; sic a sepultum sepulcrum rectius quam sepulcrum. Sepulcrum etiam mere Latinum est: nunc autem vocabulis Latinis, aut quorum incertior origo est, raro CH vindicatur, ut tw=| pulcher, et inchoo: Graecum enim elementum est, ecque ipso non nisi origine Graecis magnopere vindicatur. Cell. p. 5. et 125: conf. Aldus; it Lipsius p. 141. et supra X sub Litt. C.

Interim haud dissimulamus, H olim huic vocabulo insertum a multis fuisse, teste Gellio L. 2. c. 3: ut taceam complura saxa, quae id similiter referant.

SERAPIS

idis, per E, idolum Alexandriae, et Sarapis, per A, utrumque in nummis: illud quidem frequentius; at hoc etiam more Graecorum. Ruhe.

SERVITIUM per T

bene; est enim a Supino servitum: servicium per C, putide.

SESE coniuncte

et SE SE divise, utrumque in documentis veterum: quemadmodum plura eiusmodi vocabula mox disiuncta, mox uno colligata nexu apud veteres apparent. Cellar. conf. supra Ne dum, it. Non nemo.

SESTIUS

patriciae familiae: SEXTIUS plebeiae nomen. Sic Manutius ex Capitolinis lapidibus, et Fulvius Ursinus ex nummis p. 262.

SEVUM

i, per E simplex, quod et sebum et sepum dicitur, Germ. Talch, Seife: SAEVUM, per AE, Neutrum Adiectivi, idem notans, quod crudele: SCAEVUM, inserto C, Neutrum Adiectivi, notans sinistrum vel mali ominis aliquid.

SIBYLLA per I in prima

et per Y in secunda Syllaba: Graece *si/bulla.

SICAMBRI bene

Sygambri mendose.

* Germaniae populi, qui hodie Geldrenses sunt et Clivani.

SIDUS per I

libri, speciatim Virgilius Medicéus, lapides, et ratio ipsa linguae Latinae, cuius vocabulum est: sidus per Y, aevi medii et barbari est. Cell. Lips. Voss. de Art. Gr. 151.


page 161, image: s0129

SIGEUM

urbs et promontorium in Troade, Achillis tumulo nobilitatum, Turcis hodie Ianitzari dictum, per E simplex, bene: Sigaeum per AE, perperam. Graece *si/geion.

SIGILLATIM et SINGULATIM

libri emendati: singillatim suspectum: singilatim perperam.

* Singulatim fere frequentat Cicero.

SIGNA DISTINCTIONIS

probe notanda sunt:

* Prisci Romani maioribus litteris scribentes, verba ita continua ponebant, ut discerni vix possent, nisi punctis singula distinguerentur. Ex qua ratione in plerisque inscriptionibus voces singulae punctis singulis separatae visuntur, praetet finales versuum, ubi veteres nullam distinctionis notam addiderunt. Cessante autem illa contiguae scriptionis ratione, non opus est tanta multitudine punctorum: cuiusmodi inscriptiones, punctis destitutae, apud Gruterum sunt p. 809. num. 2. et 11. et plures apud Sponium in Miscell. Abruptae autem voces sive breviatae omnino punctum requirunt, defectionis indicem.

Nec puncta tantum verbis interposuerunt, sed alia quoque signa, ornatus causa, ac pro lubitu artificum, qui lapides inscripserunt. Sunt enim inscriptiones, quae distingvuntur semicircellorum figuris, ut Grater. p. 339. n. 3. Q, RAPIDIO, Q, F, - - - LUDI, CIRCEN, cetera. Aliquando figura r interiecta. Pag. 493, 5 PROVr AFRICAErETrUrSrIUDICANTI, reliqua. Etiam glandium forma
[Gap desc: abbreviation]
interstrata, ut ibidem num. 3. - - PROVINCIA
[Gap desc: abbreviation]
PRAEF
[Gap desc: abbreviation]
ALAE
[Gap desc: abbreviation]
reliqua. Et p. 591. n. 7. instar
[Gap desc: abbreviation]
loco punctorum est:

D *y M *y P *y AELIO *y VITALI AUG *y LIB *y |TABUL cetera.

Sed haec rariora; ut plurimum punctis simplicibus intercisum propter vocum concinuitatem: qua cessante, ut apud nos fit, illa quoque negliguntur.

Diacritica puncta Grammaticis dicta, quae dissolutioni syllabae aut Diphthongi imponuntur, ut solvit trisyllabum, pro solvit: suasit, et similia; quam Diaeresin ac Dialysin etiam appellant. Qui minore scriptionis forma Diphthongos ae, oe distincte scribunt, quoties litterae illae separatim legendae sunt, punctis diacriticis significahnt, ut aeris, a)e/ros2: nam aeris his est xalkou)/. Qui tantum ex maiori scriptura AE eiciunt, quoties in principio periodi aut versus id ponendum


page 162

est, simpliciter scribunt Aere, xalkw=|: si vero a)e/ri significandum, Aere vel Aeri. Duo puncta etiam litterae imponuntur, quando Consona resolvitur in Vocalem, et vox crescit syllabâ, ut Caius trisyllabum. His autem punctis Vocalis non utraque v. g. Poeta, aer; neque prior v. g. Poeta, aer: sed posterior tantum ex usu eruditorum notari debet v. g. Poeta, aer.

Grammatici postea, quam desiit Latinitas vulgaris esse, quae olim simplicia erant, aut aliter disposita, in eum ordinem redegerunt et formam, quae adhuc hodie usitata sunt. Veterum distinctiones Erycius Puteanus in Facula Distinctionum ad omnem lectionem et scriptionem necessaria, lokannis Michaelis Dilherri Apparatui Philologiae p. 208 inserta, cap. 11. seq. exposuit: rem ipsam Seneca tangit epist. 40: In Graecis, inquit. hanc licentiam tuleris: nos etiam quum scribimus, interpungere consuevimus. Quae Cic. L. 3. de Oratore cap. 46. interpuncta verborum vocat, Lipsius de notis post singula verba positis interpretatur. Maiores vero minoresque in versu et periodo distinctiones, saltem in puerorum usum, ex loco et situ punctorum discriminabant. Diomedes L. 2. cap. de Discretione p. 432: Distinctie est, apposite puncto, nota finiti sensûs, vel pendentis mora, quod locis ponitur tribus: SUMMO, quum sensum terminat, et vocatur Finalis a nobis, a Graecis tolei/a: MEDIO, quum respirandi spatium legenti dat, et dicitur Media: IMO, quum lectionis tenorem, adhuc aliud illatura, suspendit, et vocatur a Graecis u(postigmh\, a nostris Subdistinctio.

Haec antiquiora posteriores Grammatici. ut diximus, immutarunt, adhibitis signis aliis et loco alio, plurimum vero imo positis: quorum rationem interpungendi quum accurate Aldus Manutius P. F. exposuerit, eius verba heic legisse, credo, non paenitebit.

Minima, inquit, est distinctio aversus semicirculus, qui hoc modo (,) designatur, quam alii Virgulam, alii Comma, non nulli Semipunctum: addo incisum, ex Cic. Oratore cap. 62: appellant. Eiusmodi Comma vel incisum disiungit minora membra orationis.

Eadem nota si cum unico puncto coniungatur, ut sic haec (;) aliter usurpatut: modo enim distinguit contraria nomina hoc modo, publica, privata; sacra, profana; tua, aliena; interdum etiam locum habet in iis locis, ubi sententia ita variatur verbis, ut, si semicirculum apponas, parum sit; si gemina puncta, nimium: unde etiam Semicolon vocari cnsuevit. Inter omnes notas hanc, de qua nunc agimus, esse omnium difficillimam intelligo, Inepte semicolo hodie utuntur typographi, quum que Coniunctionem breviaturi que que componunt: qui


page 163, image: s0130

rectius, et ad antiquum morem, simplex punctum ad q. adicerent. Grut. p. 591. POSTERISQ. EORUM. Reinesius p. 675. FINISQ. AB ORIGINE.

Sequitur geminatio puncti (:) cuius ea vis est, ut quasi medium locum obtineat inter punctum semicirculo iunctum, et unicum punctum. Omnino autem usurpatur, quum sententia vel duas, vel plures habet partes, quae suis singulae verbis reguntur, per se consistunt, absolutaeque sunt: ut, quemadmodum ex integris membris fit integrum corpus, ita ex integris partibus sententia consistat universa. Duo puncta haec vocamus Colon, quia kw/lou integri membri in periodo, signum sunt. Colon enim, ait Schwarzius Grammat. Lat. p. 28, vel duo puncta, signum est orationis dimidia ex parte iam absolutae. Cic Tusc. Quaest. 3. c. 10: Quemadmodum misericordia aegritudo est ex alterius rebus adversis: sic invidentia aegritudo est ex aliterius rebus secundis. Non numquam Colon praemittitur verbis alterius citandis, aut flngendis, ita, ut ex usu eruditorum maiuscula subsequatur littera. Cic. Lib. 4. Ep. 3. Dices: Quid me ista res consolatur>?

Restat unicum punctum, quo sententia concluditur ac terminatur: nec dissicilem cognitionem habet. Quamquam, ubi concisa sententia est, et concisa item altera subsequitur, gemino puncto ego quidem utor libentius, quam unico; ut in hoc exemplo: Hospitium mihi para: cras enim adero. Olim unum idemque punctum, ut iam paullo ante e Diomede didicimus, vel summae, vel mediae, vel infimae litterae vocis adiectum, aut Punctis, aut Coli, aut Commatis officio fungebatur. Vide Isidorum Origin. Lib. 1. cap. 19.

Interrogandi nota (?) quum sibi locum postulet, verbum ipsum significat. In dolore autem, et in admiratione, si quis unico puncto, non interrogandi nota, utetur, meo iudicio recte faciet: ut in hoc exemplo: Quantas utilitates humano generi Philosophia peperit. Interdum licet manifesta interrogatio sit, interrogandi tamen nota non utimur, ut quum sententia eo usque producitur, ut illa interrogandi vis, quae primis verbis agnoscebatur, longiore paullatim spatio deminuta, evanescat.

Signum exclamandi (!) post exclamationes breviores ponitur, ut: O tempora, o mores! et, Hen, me miserum! Vel subicitur etiam secundum alios orationi admirationem, detestationem aut alium adfectum vehementiorem continenti v. g. Cic. Offic. Lib. 2. c. 24: O virum magnum dignumque, qui in nostra republica natus esset!

Parenthesi () includi oportet ea, quae nec sententiae partes sunt, nec ab ullo aut


page 164

antecedente aut subsequente verbo reguntur: nec, si absint, detrimenti quidquam patitur sententia. v. g. Quoties tui recorder (recordor autem quottidie); toties maximorum beneficiorum, quae a te in me profecta sunt, mibi venit in mentem. Hactenus Manutius; cuius tamen verba heic atque illic pro renata interpolata a nobis sunt.

Parentbesin alii exprimunt per duo cola; alii per iam iam notatos semicirculos longiusculos e. g. Cic. L. 2. Offic. c. 21: Perniciose Philippus in tribunatu quum legem agrariam ferret: quam tamen antiquari facile passus est, et in eo vehementer se moderatum praebuit: sed quum in agendo multa populariter, tum illud male dixit, non esse in civitate duo milia hominum, qui rem haberent.

Distinctio etiam notetur inter ( ) parentheses, et [ ] uncos sive uncines. Illarum usum iam Manntius exposuit: bi sunt in textu notae Criticae, quae suspectum verbum aut sententiam significant, quasi a mala manu in auctoris textum, imperite saepe inepteque, intrusam. Etiam [ ] utimur, quum verba nostra alterius orationi interserimus, aut aliud quidaiam separamus. Cell. p. 60. seqq.

Signum paragraphi § § Das Abtbeilxeichen, initium praecipuorum orationis capitum demonstrat. Figura huius signi olim alia fuit, atque hodie. Vide Isidorum Orig. Lib. 1. cap. 20.

Signum omissionis seu lacuna, Der Luckenbusser, indicat, verba quaedam auctoris citati studiose praetermissa esse, quia ad rem nobis propositam non pertineant. v. g. Sallustius Bello Iugurth. c. 93: Et sorte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, - - cuius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus castelli planitiem perscribit.

Signum divisionis dissociatis in sine versus cuiusque syllabis adfigitur v. g. quem - admodum, anim - ad - verto.

Custos dicitur pars discerpti cuiusque vocabuli, vel interdum parvulum vocabulum integrum, vel singulae litterae, quae sub finem paginae vel plagulae praecedentis positae indicant initium subsequentis paginae vel plagulae.

Littera ordinis, Die Signatur, dicitur, quae fere infimo paginarum versui subiecta ordinem plagularum indicat. A notat primam, B alteram, C tertiam, D quartam plagulam, et ita ex ordine reliquae litterae reliquas. Aa plagulam vicesimam quartam, Bb plagulam vicesimam quintam, Cc plagulam vicesimam sextam cet. A2, A3, A4, A5 plagulae primae folium secundum, tertium, quartum, quintum, Aa 2, Bb 3 plagulae vigesimae quartae folium sacundum tertium cet.


page 165, image: s0131

Ipsum orationis genus vel memorabilia sermonis adnotant circelli gemini, Die Gaense-Augen (") asteriscus Das Sterngen*, crux Das Creutzgen †, manus Der Anweiser
[Gap desc: abbreviation]
.

Circelli gemini allinuntur margini verborum ex aliquo auctore allatorum. v. g. Pulchre dixit iam olim Phaedrus L. 3. Fab. 18. v. 14. 15:

"Noli adfectare, quod tibi non est datum,
"Delusa ne spes ad querelam recidat.

Eiusmodi verba in libris typis exprimendis iubent ceteroqui per cursivas litteras. quas vocant, poni; quemadmodum id scribendo subductis fieri consuevit lineolis. Hoc posteriori modo notantur etiam singula vocabula, aliaque materiae nostrae notabiliora, quaeque ilico oculorum aciem feriant.

Asteriscus apponitur verbis, quae vel probantur in margine, vel quorum auctor infra citatur vel quae quoquo modo illustrantur, aut illustrationis loco sunt. In auctoribus classicis saepe asteriscus unus defectum alicuius vocabuli indicat: asterisci plures defectum multorum vocabulorum vel etiam periodorum.

Crux idem officium, quod astericus, et plerumque invicem praestat.

Manus index fere allegat nos alio.

Hyphen hodie per lineolam coniungit vocabula quaedam nove composita v. g. Scheninga - Brunsvicenisis. Olim notam eius esse dicebant virgulam subiectam versui v. Donati edit. prim. p. 1742.

Apostrophus est signum omissae litterae v. g. Ain' tandem?

Signum repetitionis. v. g. Curarum :,: :,: Nihil invenitur expers :,:

Ita nimirum prius, canendo, bis; posterius, semel modo, repetendum est.

Olim longe pluribus signis onerabant syllabas quasdam quorumdam vocabulorum, praesertim a similibus discernendorum. Ita scribebatur v. g. malus Der Apfelbaum, ut discerneretur a malus, a, um; pálus, i, Der Pfal, ut discerneretur a palus, udis, v. Quintil. L. 1. c. 7; palàm, Vor aller Augen, ut discerneretur ab Accusativo palam, Den Ringkasten; barbâ Ablativus, ut discriminaretur a Nominativo; usûs Genitivus vel Nominativus et Accusativus Pluralis, ad differentiam Nominativi Singularis; captârunt, indicio, quod positum sit pro captaverunt; multò maiora, ad differentiam Dativi vel Ablativi multo. Talia signa cumulabant olim subinde praeter necessitatem, licet nullum ambiguitatis vel obscuritatis subesset periculum: hodie incidunt eruditi nostri als a(metri/an th=s2 a)nto/lkhs2, et omnem prosus abiudicant illis usum, qui tamen, quum


page 166

sobrie adhibentur, non omnino nullus est. Interim perspicuitati sermoni studeamus tantopere, ut etiam, quoad quidem eius fieri possit, sine notis his res omnis sine ambiguitate in oculos ilico incurrat et animos. Neque omnino antiquitatis suffragio destituuntur eiusmodi signa, quum teste Norisie in Orthogr. p. 139. ea etiam in marmore Pisano conspiciantur.

Paene vero in desuetudinem venerunt veterum Criticorum signa. Nam illis praeter asteriscum*, qui omissum vocabulum esse doceret, multiplicato eo ***, si plura verba desiderarentur, speciatim duplicato, ** si deberet nota consentaneorum esse, usitatus erat obelus
[Gap desc: abbreviation]
, qui tamquam telum aliquod supervacanea et falsa consoderet: Obelus superne puncto notatus
[Gap desc: abbreviation]
, qui addebatur locis, de quorum germanitate dubitabatur: Lemniscus seu Obelas perietigmbnos2
[Gap desc: abbreviation]
, qui adiciebatur locis redundantibus, vel ab aliis quoque tractatis: Diple
[Gap desc: abbreviation]
, quae in Platonis scriptis addebatur ad dogmata Platonis propria: Chresimon
[Gap desc: abbreviation]
, quod ad figuras allinebant:
[Gap desc: abbreviation]
chi periestigmo/non, alioquin etiam signum xrhstomaqei/as2 dictum seu nota electorum, quod adfingebatur sententiis verbisque delectis:
[Gap desc: abbreviation]
Antisigma, s. nota transpositorum vel translocandorum, quaeque duplici lectioni etiam adiungebatur, quum alterutrius defectus difficilior videretur:
[Gap desc: abbreviation]
Ceraunium, quod multos versus quasi fulmen quoddam disiceret. Sed multa alia vide apud Isidorum Origin. Lib. 1. cap. 20. Confer etiam Diogenem Laertium L. 3. s. 65. 66. itemque haec e veteribus demonstrantem Gerardum Ioh. Vossium in Responsione ad Iudicium Revensbergeri cap. 2. pag. 4. 5. Ita apparebit, eadem signa non ab omnibus iisdem rebus apposita fuisse. Io. Conr. Schwarzii Gr. Lat. p. 29. seqq.

SILVA per I

ex consensu antiquitatis, et librorum veterum. Qui cum Gifanio silva per Y, scribunt, a Graeco u(/lh deducunt; sed usu et auctoritate veterum destituuntur: conf infra Y.

* Inde nomen Silvanus, Silvius, Silvia, frequentia in inscriptionibus et codd. vett. semper per I Latinum. Accedit, quod vel ipsi Graeci scriptores hanc scripturam probant, quando *siluano\s2, *si/luios2, *silbi/a legere est apud Strabonem, Plutarchum, Zonaram, Suidam, alios. Quare nec hodie Silvester aliter, ac per I Latinum scribi debebat. Cell. Scburzfl. Lips. Vess. Art. Gr. 151.

SIMILLIMUS per duplex LL

tutius, quam similimus per L unum: conf. supra Facillimus.

SINCERUS per I

libri veteres, in primis Virgilii codex Medicéus, itemque


page 167, image: s0132

Etymologia; est enim sincerus quasi sine cera, diciturque de melle depurato, et despumato, cui nihil amplius scoriae cereae inest, licet postea metaphorice etiam ad alia pura, et quae nihil incoveniens admixtum habent, accommodetur, ut animus sincerus: sincerus per Y, perperam et ridicule ex Etymologia arbitraria contra Donatum tuetur Valla Lib. 6. c. 13. quasi idem sit, quod su\n khro\s2, cum corde, ex animo: conf. infra Litt. Y. Cell. Schurzfl.

SINCIPUT per I

bene: est enim quasi semicaput, ut inter alios auctor est Velius Longus de Orthographia, teste Vossio in Etymol. accedunt codices emendati. Synciput per Y, male.

SIPHO

onis, rectius, quam sipo, neglecta adspiratione; quamvis non desint libri, qui posteriori modo habent: Graece enim est si/fwn.

* Significat cannam, seu organum cannae simile, hauriendis reddendisque aquis idoneum, cuius usus in reprimendis incendiis erat, Germ. Eine Feversprutze; seu qua vinum abstrabitur de delio, Ein Heber, ein Weinbeber.

SIQUIDEM coniuncte idem

quod quoniam, quandoquidem, Sintemal, tunc prima corripitur: SI QUIDEM distractum significat si certe, si tamen, Wo sonsten; et tunc si more Monosyllaborum in Vocalem exeuntium producitur. Cell. Erasm. in Vallam 150. seq. Iob. Godescalci Lat. Serm. Observ. p. 736.

SIRACIDES

sapiens ille morum praeceptor, et vitae instituendae magister, per I, bene; in Graeco enim est *sira\x vel *seira/x: Syracides per Y, perperam.

* Quoniam etiam liber Siracidis in Ecclesia Latina vocatur Ecclesiasticus; Ecclesiastes, ae, autem Salomonis sit: in citandis his binis libris ita fere Theologi melioris differentiae ergo versantur, ut, quum hunc innuant, Coh. i. e. Coheleth potius scribant.

SIREN Gen

Sirenis, Plur. Sirenes, recte: alii Seiren scribunt, Dialectum Graecam kata\ po/da, ut ita dicam, secuti, qua quidem est *seirh/n; quamquam hoc priori scripturae usitatae non adversatur, quum Diphthongus Graeca EI apud Latinos mox per E longum, mox per I longum exprimi soleat.

* Poetis monstra marina sunt, parte virgines, parte volucres, quae navigantes cantu dulcissimo demulcebant, et in nanfragia perducebant.


page 168

SIR UPUS per I

bene: Syrupus per Y, male; quamvis Medicorum filii plerumque ita scribant.

* Nomen ab Arabibus desumptum est, ac propterea per Y, quo Arabes destituuntur, non scribendum, deductumque a radice schareba, quod est sorbere, liquoremque sorbilem significat: v. Daz. Sennerti Instit. Med. p. 1377.

SMARAGDUS usitate

Zmaragdus, rectius putant quidam eruditi scribi, praeeunte Broukbusio et Burmanno. Vid. Burmannus ad Ovid. 2. Metam. 24. p. 95.

SMYRNA

per Y, bene: Zmyrna tamen codices sunt, qui habent; quod repudiandum tamen: in Graeco enim est h( *smu/rna.

* Turcis hodie Ismir dicitur, urbs Natoliae maritima, commerciis florens, in ipsa Ioniae peninsula iacens, Homeri templo et statufl inclitu.

SOLISTIMUS per unum L

et SOLLISTIMUS per duplex LL, utrumque. Per unum L, vi Etymologiae; derivatur enim a solum: nec aliter habent Livii codices vetustissimi manu exarati bibliothecae Palatinae. Per duplex LL, similiter libri veteres, teste Voss. Art. Gr. 152.

* Est vocabulum augurale v. g. tripudium solistimum, quod inchoabant, quum quid bono omine ex ore pulli cadebat.

SOLLEMNIS

et sollemnis, item sollennis et sollennis.

* Prima scriptura apud veteres usitatior, in Virgilio illo vetusto semper occurrit, et aureo saeculo Hortensii ac Ciceronis propria est; quamvis reliquae tres propterea non spernendae sint, quum sua non destituantur auctoritate. Sollemnis antiqui codices et inscriptiones: ,sollennis et sollennis similiter in antiquis libris occurrit. Si sollemnis et sollennis occurrit, haec censenda ratio, quod antiquissimi Consonantes praesertim liquidas, non geminarint. Schurzfi. Cell. Lips. Voss. Etymol. Gottl. Korte Diss. 4. de Usu Orthographiae Lat. c. 3. n. 17.

SOLLERS

per LL geminum, lapides a Manutio exscripti, et Virgilii codices, Vaticanus et Florentinus: sollers per L simplex, suspectum; nisi tamen illis sese muniat, quae in fine praecedentis voc. sollemnis posuimus. Cell. Lips. Voss. Art. Gr. 152. Hugo Grotius in opere suo de Iure Belli ac Pacis conftantissime hoc Vocabulum per LL geminum exarat.


page 169, image: s0133

SOLLICITUS

per duplex LL, tutius, quam sollcitus per L unum.

* LL duplex habent libri veteres, teste Vossio Etymol. ad voc. Sollicitus, et inscriptiones apud Manutium, teste Cellarie: cui scripturae favet etiam Etymologia verior ab Adiectivo Osco sollus i. e. totus, quasi sit sollum cito, hoc est, totum commoveo: ab eodem autem Etymo Osco deducitur sollemnis et sollers; de quibus iam vidimus.

L simplex nititur: 1) derivatione Festi, à solum l. e. locus, et cito ex cieo, quasi sit loco, aut de sententia movere; 2) falsa illa persuasione, primam in hoc vocabulo corripi, apud Poetas quidem produci per Diplasiasmum, unde sit etiam LL geminum ortum; quum tamen, quod sciam, nullum eius certum et indubitatum correptionis exemplum in omni antiquitate exstet.

SPATIUM per T

Lambinus in codicibus suis legit, et libri Aldini tuentur; accedit origo Graeca; to\ sta/dion Aeoles spa/o(ion dixerunt: unde Latini, qui multum Aeolas imitantur, spatium suum fecerunt; ut Scaliger in Commentar. in Catalecta veterum Poetarum obfervat. Spatium per C, reperitur tamen in codicibus Livii manu exaratis optimae notae. C et T facile permutata apud veteres.

SPECULATOR per E

non spiculetor per I: ut patet ex libris antiquis et inscriptionibus.

* Sunt, qui spiculator distingvunt a speculator, ut ille sit, qui spiculum gestat, Ein Trabante, atque id vocabuli exstare putant apud Sueton. Claud. c. 36: Neque conviula inire ausus est, nisi ut spiculatores cum lanceis circumstarent. Sed ibi potius speculatores ex MSS. Torrentius inculcat. Sane et S. Marcus, cap. 6. v. 27. Evangelii sui, Graecis elementis efferens, spekoula/twra, non spikoulatwra scripsit.

SPHAERA per AE

non sphera per E simplex, ut sequioribus saeculis Poetae Christiani scribunt, qui ea de causa in priore vocabuli syllaba moram brevem constituunt, et kat) e)cai/resin litteram A expungunt, quod in Prudentio, Paullino, Alcimo, et aliis observare idemptidem licet. In Graeco est h( sfai=ra. Voss. Art. Gr. 167.

SPONDEUS

per E simplex longum: in Graeco enim est spondei=os2.

* Pes est Disyllabus, utrimque longiorem moram habens.


page 170

SPONDIACUS scil

Hexameter, qui in sine duos habet Spondeos, bene; in Graeco enim est spondeiako/s2: spondaicus, perperam. Consentit Alciatus 2. Disp. 21. Voss. de Vit. 47. Cell. C. p. 368. Borrich. Cogit. 36.

SQUALEO, SQUALIDUS unico L

non squaleo, squalidus, in veteribus libris ac lapidibus scribi, monet in Orthographia Aldus.

STILUS per I

rectius, quam stylus per Y: vocabulum enim pure Latinum est, saltem Latinitate donatum, qualia plura dantur, quorum originis Graecae in scriptura obliti videntur veteres, atque ita Latino I scribendum. Glossae quoque veteres, grafei=on, stilus, littera I Latina.

* Plures per Y scribunt, quia sit a stu/los2, columna: nec vero Etymi ratio bene convenit. Strabo quidem Lib. 14. p. 446. o(\s2 h(=rce tou= lsianou= legomi/nou stu/lou, princeps styli Asiatici: sed dubium, a Graecis, an Latinis id vocabuli acceperit. Sic stipes idem sonat, quod stu=pos2: nec tamen stypes scribimus per Y, sed stipes per I. Nec Varro Lib. 4. extremo ad stu/pos2 in Etymo, ut eiusdem notionis est, respexit, sed a stipando duxit: hoc a stei/bw Quanto minus stilus erit a stu/los2, ubi discrepat significatio? Cell.

STRATAGEMA bene et usitate

strategema per E in antepenultima, etiam invenitur, et respondet accuratius Graeco to\ strath/ghma. Interim tamen prius ex Dialecto Dorica formatum, quâ, h in a mutato, strata/ghma habes.

SUB in compositione

Ante C cedit, ut succedo, succido, succumbo, succurro, succutio: aliter autem suscipio, quod non a sub est, sed a sus sive susum pro sursum: conf. Litt. R.

Ante F cedit, ut sufficio, suffigo, sufflo, suffundo.

Ante G cedit, ut suggero, suggredior: nisi quod veteri inscriptione apud Gruterum SUBGULARI.

Ante M rectius manet, ut submergo, submitto, submurmuro, submoveo, submorosus, submoneo, submolestus, subministro, submuto: nec raro tamen cedit in summitto, summuto, Cicer. Orat. cap. 47. et summoveo: quemadmodum apud Horat. Lib. 2. Od. 16. constanter legitur summovet lictor, non submovet: item in


page 171, image: s0134

Adiectivo summoenianus et submoenianus i.e. sub moenibus habitans.

Ante P vertitur in illam, ut suppetit, supplex, suppono, supporto.

Ante R dicunt surrigo, surripio, surrogo. Quod vero non dicunt surruo, sed subruo; non surrepo, sed subrepo; non surrideo, sed subrideo: cur non pari modo subripio, subrogo? Grut. p. 589. SUBREPTA est oculis. Prudentius Apotheos. 485. subrepsit: et Psychom. 166. subridens vultu. Tacitus Annali 1. cap. 51. de Praetore subrogando. Liv. Lib. 2. cap. 8. collegae subrogando. In ipso surrigo Praeteritum B repetit, forte ut distinguatur a surrexi, quod a surgo est. Suetonius Vitell. cap. 17. mucrone gladii subrecto.

Ante T non in S convertitur, et sustineo, sustento, sustulit ab sus s. susum i. e. sursum, sunt; sed manet, ut subtero, subticeo, subtrabo.

Ante alias litteras etiam manet B, ut subdo, subeo, sublego, subnitor, subsequor, subsisto. Cell.

SUBOLES per U in prima syllaba

recte: ita enim lapis Romanus, et aliae priscae inscriptiones, codices item MSS. et omnes libri veteres, in primis Virgilii codex Romanus, et Pandectae Florentini; in summa, omnis antiquitas: id quod testantur omnes magni Philologi, nominatim Priscus, Festus, Adamantius, Brissonius, Dausquius, Lipsius, Lambinus, Gifaniu, Goclenius, Vorstius, Vossius, Cellarius.

Soboles per O in prima, perperam, nec ullo probatae antiquitatis, aut vetusti codicis exemplo probari potest, quamvis hodie usitatissimum factum sit ob auctoritatem Aldi, qui contra omnium Quiritium suffragia heic dispensavit, et dare aliquid euphoniae voluit, suboles mutando in soboles, U in O: quasi vero kakofwni/a sit in suboles.

SUBSECIVUS et SUBSICIVUS

v. g. subsiciva tempora, quasi subsecta subductaque a negotiis, pa/regya, utrumque recte: succisivus suspectum.

* Vulgo quidem succisivum placet, atque aiunt, id esse a succide. Sed potius scribendum subsecivum vel subsicivum, prout legere est in antiqua inscriptione Domitiani, quae est ap. Grut. p. 1081. n. II. Ita vox ea fuerit a subsecando sive subsicando, unde et in veteribus libris in secunda syllaba nunc per


page 172

secundam, nunc per tertiam effertur Vocalem. Nam aeque recte per I profertur, quam per E, quum in veteribus libris itidem lagamus resicare, prosicare, dissicare seu dissiceve: quo de scribendi modo Aldus in Orthographia, et Colvius in 8. Metam. Apuleii. Voss. Etymol. it. Art. Gr. 152. Schurzfl. Lips. Pareus Lex. Crit. p. 1194.

SUBTEMEN et SUBTEGMEN

i. e. trama, Der Eintrag im Gewebe: utrumque pari veterum auctoritate. Prius Schurzfleischius, temere reicit.

† Nihil etiam differunt hae voces, ut argutantur non nulli, censente Casaubono ad Capitolini Pertinacem.

* Subtemen est quasi substemen, seu quod subit stamini, vel ex subteximen contractum est, et in multis veterum codicum locis sine ulla mendi suspicione legitur.

Subtegminis tamen exempla similiter legere est apud Plinium L. 13. c. 12. Ammianum L. 14. c. 6. Auson. in Mosella v. 397. it. Epigr. 36. V. 1.

SUCUS et SUCUS

utrumque; ut mucus et muccus.

* Sucus per unum C, morem veterum antiquissimum refert, quo litteras non geminarunt: et ex Pierii Castig. ad Eclog. 3. constat, in antiquis codicibus, atque iis etiam, qui geminatione Consonantium gaudent, nomen hoc unico scribi C: ac similiter in Philoxeni Glossis exaratum.

Sucus per CC geminum, similiter in veteribus Glossis exstat, et florentiori aetate increbuisse videtur, atque adeo hodie praevalet.

SVECI hodie usitatissime

aliis Suedi; Tacito Germ. cap. 44. Suiones; Eginhardo etiam Sueones dicuntur.

* Sueci, Die Schweden; Suevi, Die Schwaben; Helvetii, Die Schweitzer.

SUGILLO unico G

et SUGGILLO duplici GG, utrumque libri emendate editi.

* Vossius Etymol. p. 502: Putant, ut a sorbeo est sorbillo; a scribo scribillo, unde conscribillo: sic a sugo esse sugillo: eoque unico G scribendum: proprieque dici de maculis, quae nimio suctu fiunt. Aur qui cum Camerario in Problematis censent dici quasi succillo, ab antiquo cello, quod percutiendi habet significationem: ut in Composito perculit. At apud eumdem Camerarium in Appendice Problematum legas aliud etymon: nempe a ku=lon, quo inferior, ut ait, palpebra significatur. Pro qua sententia nihil reperio, nisi forte apud Festum sic legi debet: Suggillatum dici existimant ex


page 173, image: s0135

Graeco vocabulo, quod ea pars, quae est sub oculo, ku=lon ab eis dicitur. Sed vulgo legitur sub colle: et ku=lon an id sit, quod heic dicitur, sane dubito. Hactenus Vossius.

At equidem pro sententia Camerarii etiam hoc reperio, quod suggillare oculos, Die Augen zudrucken, Latini dicunt, quum notare volunt id officium, quod parentibus mortuis exhibebant liberi, teste Grotio ad Gen. 46. v. 4. Hac scilicet notione verbum nostrum proprie sumitur.

Ad quam nativam notionem accedit, quando etiam sonat percutere, ut sub oculis contingant vibices ac maculae luridae. Quare quum Livius atque alii sugillare usurpant pro laedere alicuius pudorem atque existimationem, est ea acceptio metaforikh/.

In Glossis Philoxeni tum plh/ssein exponitur, quod late nimis patet; tum u(popirzein, quod magis rem exprimit. Quemadmodum autem u(popia/zein venit ab u(pw/pion, quod ipsum est ab u(po\ sub. et w)\y oculus: ita quoque suggillare dicitur quasi subcillare a succilus sive succilium, quod a sub et cilium venit. G enim apud antiquos subinde substitutum pro C, cuius figura primis Latii temporibus repraesentabat simul litteram G: B autem vel omissum, quomodo omitto dicimus pro obmitto; unde sugillo per unum G: vel more Latinis consueto adsimilatum sequenti litterae; unde suggillo per duplex GG. L. tandem florentiori aevo geminatum videtur.

SVIDAS

Lexicographus ille omnium ore celebratus; perperam scribitur Sudas; quod Bessarion, Budaeus et Erythraeus habent. Eustatbio enim nominatur *soui/das2.

SULLA et SYLLA

utrumque.

* U habent veteres libri, lapides, speciatim Capitolini, et nummi gentis Corneliae apud Ursinum p. 88.

Y habent suniliter veteres libri quibuscum consentit Graecum *su/llas2: quam etiam scripturam probat Manutius, itemque Casaubenus in Iul. Caes. et Suet. c. 1. Confer. Berneggerus ad Sueton. Caesar. Disp. 1. Coroll. 1. Cell. Orthogr. p. 3. et 127.

Y et V

saepe apud Romanos inter se permutata. Sic Amphitruo et Amphitryo legitur in antiquis Plauti exemplaribus.

Sylla nobilis Romanus, eruditus ac facundus fuit, gloriae cupidus. Civili bello dictator remp. adflixit. Privatus ad postremum dictaturâ depositâ Puteolis periit Phthiriasi, id est, morbo pediculari, quo ferme homines saevi et impotentes siniti sunt.

SULPUR per PH

defendit Manutius, quia in Carpensi et Vaticano Virgilii codicibus sit sulpur: uti etiam triumpus veteres scripserunt: cuiusmodi vocabulis saeculo Augustéo adspiratio accessit.


page 174

Sulfur per F, tuetur Vossius in Etym. et Art. Gr. 152, quia sit Latinum. Cell. conf. supra litt. F.

SULPICIUS per C

codices optimae notae manu exarati, speciatim Livii, lapides, aliaque veterum monumenta: Sulpitius per T, rarissime in lapidibus; quod fortasse vitiose sculptum est: Ruhe Spec. 2. p. 37: quamvis C et T apud veteres varie etiam permutantur.

* Nomen est illustris gentis Romanae.

SUMSI, SUMTUM sine P

bene: sumpsi, sumptum addito P; apud veteres similiter, ac prius, invenitur, quamlibet, Vossio iudice, praeter talium naturam. Conf. EMTUS it. Litt. M. et P. Vid. Cell. p. 22.

SUPELLEX uno P

recte: suppellex gemino PP, in libris quibusdam; sed vitiose, et citra eruditae antiquitatis suffragium. Manutius duas inscriptiones adfert, quae unum P habent. Poetae etiam primam corripiunt, nisi Epenthesi opus est. Cell.

SUSPICIO per C

bene: suspitio per T, perperam: est enim a suspicor.

SYLLABARUM DIVISIO

his fere nititur regulis:

* I. Consonans inter duas Vocales posita pertinet ad posteriorem v. g. a - mor, le - go.

II. Si Consonans geminetur, prior ad priorem, posterior ad posteriorem syllabam pertinet v. g. an - nus flam - ma.

III. Consonantes, quae initio vocis non possunt sociari, nec in medio coniunguntur, v. g. ar - duus, non a - rduus; por - cus, non po - recus.

† Adversus hosce tres canones nemo facile peccet, nisi usque adeo sit rudis, ut colligere elementa nesciat. Sed intricatiores sunt regulae tres sequentes:

* IV. Quaecumque litterae in pronuntiande commode et scienter divelluntur ac segregantur, eaedem recte segregantur in scribendo: et quaecumque litterae scienter et commode pronuntiando comprehenduntur, eae in scribendo recte coniunguntur. e. g. quia dico, ca sus et na tu ra in no bis do mi na tur; inter scribendum divido, si necessitas postulet, ca - sus et na - tu - ra in no - bis do - mi - na - tur: et quia dico, om nis, in ep tus, pas co, es flo res co; citra absurditatis notam in scribendo eodem disiungi possunt modo, om - nis, in - ep - tus, pas - co, es - flo - res - co. Sic Paterniaci ap. Helvetos, in marmore rotundo super ponte


page 175, image: s0136

Broiae, nomen Augustus ita divisum conspicitur AUGUS - TUS; de quo vide Ioh. Bapt. Plantini Helvetiam Ant. et Nov. p. 259: et in Lucii Cenotaphio, quod Pisis exstat, nomen magistratus ita divisum legitur, MAGIS - TRATUS; de quo vide Noris. in Orthograph. utriusque Pisanae tabulae. Vide Schwarzii Gr. Lat. p. 34. seque it. Ioach. Langii Gr. p. 373.

† Repugnant huic canoni Priscianus, eiusque sequaces Grammatici, et Consonas, quae coniungi possunt initio vocis, etiam in medio connecti iubent: ut,

bd. he - bdomas quia dicitur bdellium.

cm. Pyra-cmon quia dicitur kmhta/. h. e. ta\ pepoimhe/na, teste Hesychio. Sic kme/lqra trabes, ut Herodianus ex Pamphilo testatur.

en. te-chna quia dicitur Cneius.

ct. do - ctus quia dicitur Ctesipbo. Putant autem, ut se habent tenues ct; ita et se habere medias gd: eoque scribant My - gdonia.

dm. A - dmetus quia dicitur sma/w, dmois.

gn. a - gnus quia dicitur gnatus.

mn. o - mnis quia dicitur Mnemosyne.

phth. na-pbtha quia dicitur phthisis, phtbiriasis.

pn. There-pne quia dicitur pneu=ma.

ps. scri - psi quia dicitur psittacus.

pt. a - ptus quia dicitur Ptolemaeus.

sb. Le-sibia quia dicitur sbennu/w, sbi/nnumi, sbi/sis2.

sc. pi - scis. quia dicitur scamnum.

sm. Ca - smas quia dicitur smaragdus.

sp. a - sper quia dicitur spes.

sq. te - squa quia dicitur squama.

st. pa - stor quia dicitur sto.

tl. A - tlas quia dicitur Ttlepolemus, filius Herculis a Sarpedone interemptus.

tm. La - tmius quia dicitur Tmolus, mons Lydiae, croco et vitibus florentissimus.

tn. Ae - tua quia dicitur qnh/skw.

Quemadmodum autem a - gnus scribunt, ita et a - gmen et te - gmen: non quia vox ulla occurat, quae a gm incipiat: sed quia a in ago, et te in tego, syllabam faciant, unde illa derivantur. Similiter fra - gmentum exarandum, quia in frago, unde fregi, et fragilis, g pertinet ad secundam syllabam. Par ratio in au - gmentum, et un = guentum. Item in do-ctrina, non quia ulla vox incipiat a ctr; sed quia do syllabam constituit in de - ctus a quo doctrina. Nec impedit soni natura, quo minus Latini et Graeci potuerint vocem habere a ctr incipientem. Nec enim multo id erit durius, quam quum


page 176

duae Consonae concurrunt post S. Quod varie fit. Vel enim sequitur cr, ut scriba, scrobs: vel pl, ut splendeo; vel pr, ut spretus: vel tr, ut stratagema: vel tl, ut stlopus. Immo et in Graecis sequitur cl, vel cn, ut sklhro\s2, durus; skni\y, culex ficûs infestans: ut dubium non sit, quin in Asclepiades pertineat s ad syllabam secundam.

Haec posterior syllabas disiungendi ratio ob auctoritatem Melanchthonis et Vossii, qui eam, praeeunte Prisciano, ita inculcant, usitatior sane hodieque est; quam propterea. ne insolentiores videamur esse, merito sequemur.

* V. Compositionis autem iuri nihil inde derogetur. Locum sane heic habet regula, quam probavit etiam Quintilianus Instit. Orat. 1, 7: Ita, inquiens, dividendae sunt voces, quemadmodum id patitur earum orige et compositio. Sic recte dividitur abs - temius: est enim ex abs et nomine temetum, Ita et ab - igo, sus - cipio, in - ers, abs - trusus, dis - cors, ex - istimo, trans - alpinus, praeter - ea, praeter - eo, propter - ea. Par ratio in aliis compositis, ut iuris - comsultus, alter - uter, amphis - baena, dys - enteria, etenim, et - iam, pot - est; quamvis etiam, quum littera t in po - tis ad alteram syllabam pertineat, haud inconvenienter scribi possit potest: quemadmodum ex eâdem ratione antimadverto et ani - madverto; et in Graeco a)ll) - i(/na e)/lqh|, et l) i(/na e)/lqh.

† Errat igitur Priscianus L. 1. ubi iubet scribi a - bdomen, quia dicamus bdellium. Nam abdomen dicitur, quoniam abditum: in abdo autem b ad priorem syllabam pertinet, quia compositum est.

* VI. In compositis, quae insiticiam habent litteram, facies, ut voles. Perinde igitur erit, sive scripseris se - ditio, pro - dest, re - ditus, sive sed - itio, prod - est, red - itus. Praefer tamen cum eruditis nostris modum posteriorem in prod - it a prodeo, ut eo rectius distinguatur a pro - dit a prodo, Adde Priscianum Libr. 2. p. 36.

SYNODUS tutius

quam synbodus inserto spiritu; quamvis eum probent Manutius ad duos lapides, quibus synhodi legatur, provocans, et Vossius Art. Gr. 183. ob veterum librorum auctoritatem.

* Similis ratio in exodus, quod idem Manutius cum adspiratione scribi vult, quia componatur a Graeco o(dds2, nec aliter libri veteres habeant.

Facimus cum Cellario, qui Manutio contradicit p. 50. ita: Scie, in quibusdam libris ita esse; an vera ratio id urgeat, quat data fuit, subdubite. Si enim Graeci in media voce adspirationem pronuntiarent, praeter illam,


page 177, image: s0137

quae post duplex rr est; sine dubio etiam illam scriberent cum o(\, e)/co(dos2 quod dum non fit, neque fieri debet apud Latinos. Alia enim vatio fimlicis est, alia compositi. Et P. 128. Obicitur methodus ab Aldo: sed in bac voce spiritns litteram T, non Vocalem adficit, nt Graecum *q exprimatur: quamvis boc etiam propter adspiratam est.

SYRACUSANUS, SYRACUSIUS et SYRACOSIUS

sed boc et istud in vorsa; illud in prorsa.

SYRIACUS et SYRIATICUS

utrumque,

* Syriacus veteres non ignorant, et recentiorum usu satis increbuit.

Syriaticus saepe in vetustis membranis scribitur, imitatione Graecorum, qui *su/ros2, *su/rios2, *suri/a/ths2, et *suriatiko\s2 dicunt: et notat Salmasius ad Flor, Lib. 2. c. 9. v. 1, in codicibus antiquis frequentius Syriaticus, quam Syriacus scriptum reperiri.

T.

† T florenti Latinitatis aevo saepe transiit in C: ita etquis, etquid in Terenatii et Virgilii membranis apparet; pro quo deinceps dictum, scriptumque ecquis, ecquid.

T ante ia, iae, ie, ii, io, iu, hodie ex decreto Grammaticorum ut Z pronuntiatur. Ita e. g. praestantia, praestantiae, petii, deglutio, quatiundus, amarities, legimus, quasi scriptum esset praestanzia, praestanziae, pesii, degluzio, quaziundus, amarizies.

Sed sonus T retinetur:

1. In Genitivis Pluralibus litium et vitium a lis et vitis, ut a Nominativis licium et vitium discernantur: Vid. supra Litium.

2. Si praecedat littera S. v. g. gurgustium i. e. obscura et latens taberna, Ein Scblupfloch, ein Hurenwinkel.

3. In peregrinis v. g. Miltiades, Critias i. e. unus e triginta tyrannis Atheniensium, tiara, tiaras Gr. h( tia/ra, o( ti/aras2.

4. In Paragoge v. g. quatier pro quati,

TAEDA per AE

et TEDA per E simplex, utrumque in libris veteribus, et emendate editis.

*. Prius etiam Graecae origini respondet: est enim a dai\s2 sive dai=e, Accuf. dai=da fax. Ab hoc Accusativo dai=da est taeda, ut ab i(bdoma\s2 dicimus th\n e(bdoma/da, unde bebdemada dicunt Latini. Voss. Etym. Cell. Schurzfleisch.

TAEDET per AE

non tedet per E fimplex: lapis Beneventanus, et libri veteres.


page s178

TAETER per AE

et TETER per E simplex, utrumque.

* Diphthongus est Virgilii Mediceiei, et lapidis apud Gruterum p. 658: favent eidem etiam vulgaris derivatio a taedet, et Glossae Philoxeni, in quibus est: *sikxanto\s2, taediosus, taeter.

E simplex est complurium librorum emendate editorum. Cell. Voss. Etym. it. Art. Gr. 152.

TAMQUAM per M

in Syllabâ primâ rectius, quam tamquam per N: ita poscit ratio compositionis et Analogia, quam habet cum tw=| quamquam, ac similibus: conf. Litt. Q. Semper etiam per M scribitur in libris Aldinis.

TANTUMDEM

auctoritate Caeselli veteris Grammatici, cui ex Analogia similium vocum, quae M retinent, album calculum adicit Cellarius: Tantundem Per N, tamen haud respuimus, quoniam heic atque illic apud veteres exstat, et a Prisciano Lib. 1. defenditur; cuius tamen canon, quo M transire iubetur in N sequentibus DTCQ, ut tam, tandem; tantum, tantundem; idem identidem; num, nuncubi; minime universalis est. Quis enim veterum scripsit umquam aliquamdiu, namque, idemque, utrumque per N? conf Litt. M et Q.

TAPES

etis, Gen. Masc. o( ta/phs2, tou= ta/phtos2, TAPETUM, i, et TAPETE, is, Gen. Neutr. id est, aulaeum Ein Teppich, vel texile stragulum, magnisficis operibus ingeniose pictum, Eine schone Madratze,

* Sosipater Carisius L. 1. p. 45. Singularem tapes, etis, cuius Plurali Virgilius usus est, irrepertum dicit, ideoque minus probat.

TEANUM

(producte pronuntietur,) non Theanum cum TH. Graece *te/anon.

* Huius nominis oppidum Italiae duplex est: alterum Sidicinum, nunc Tiano dictum, in Campania; altterum Apulum dictum, in Apulia, cuius hodie tantum rudera supersunt, cuiusque Cicero meminit pro Cluentio c. 9. et 69. et Horat. L. 1. ep. 1. v. 86.

TEMPORIUS et TEMPERIUS

i. e. maturius, celerius, utrumque. Illud a tempore; hoc ab antiquo Genitivo temperis deducitur.

* Temporius Ovidius et Columella: temperius Cicero habet; v. P. Manutium ad Cic. L. 9. ep. 16. p. 1013.

TENSA

ae, vel usitatius pluraliter TENSAE, arum, sine H, vult Festus et


page 179, image: s0138

Asconius inc Cic. de Urb. Praet. p. 108. qui a tendendo secundum quosdam dici tradit. Non nulli thensa, ae, thensae, arum, per H, scribunt, quia illis est a)po\ tou= qei/ou, hoc est, a divinitate: quibus etiam favent libri emendate editi et Codd. MSS. bibliothecae quondam Palatinae. Cellarius tamen et Vossius Etymolog. prius sine adspiratione praeferunt.

* Erant sacri currus, super quos in ludis Circenfibus deorum simulacra collocabantur.

TENTO bene

est enim Frequentativum a Supino tentum, Verbi teneo: accedit inscriptio Tito Caesari dicata, quâ est INTENTATAM.

* Tempto toleretur ob lapidis cuiusdam apud Manutium, et multorum scriptorum librorum auctoritatem; quamvis hoc aliis Archaicum quid videtur. Cell.

TER CENTUM

non trecentum, ratione Analogiae: ut enim dico bis centum; ita etiam ter centum. Accedit veterum auctoritas, quae ter centum semper tuetur; trecentum respuit. Centum multiplicando augetur non nisi per Adverbia.

* Dico autem ter centeni et trecenteni, ae, a, ter centies et trecenties: at non nisi trecenti, treceni, trecenarius, trecentesimus.

Ter centum, ter centeni et ter centies, rectius divise scribuntur. Conf. Parte Etym. Sect. 1. Voc. Tercenti.

TERGEMINUS

bene et usitate: TRIGEMINUS Liv. Lib. 1. c. 24. Lib. 35. c. 10. etc. it. Columella Lib. 2. c. 1. et Aur. Vict. de Vir. Illustr. c. 65; quamvis Livius etiam habet tergeminus v. g. Lib. 1. c. 26.

TERNUS et TRINUS

utrumque.

* Trinus Valla L. 3. c. 5. et Singulari et Plurali numero non adeo frequens inveniri censet. Exstat tamen vel apud ipsum Caesarem B. G. L. 7. c. 46. et Cic. Attic. L. 11. ep. 17. et subinde alibi.

TERUNCIUS per C

non teruntius per T: est enim ab uncia; unde triunx, triuncis.

TESQUA et tesca, orum

Neutr. Plural. utrumque; quamvis posterior scribendi ratio antiquiora Latii prodat tempora, quibus K vel C loco QU obtinuit, ut in cotidie pro quottidie: conf. Varro L. L. Lib. 6. it. supra Litt. Q.

* Loca sunt borrida et deserta, anguriis captandis designata.


page 180

TETHYS

Gen. yis, et yos, Gr. *thqu\s2, Caeli et Terrae filia, uxor Neptuni, Satarni soror, fluviorum et nympharum mater, priorem producit: sed THETIS, Gen. idos vel idis, Gr. *qe/tis2, Pelei, Regis Thessaliae, uxor, Achillis mater, Nerei filia, Dea maris, priorem corripit.

* Haec differentia Orthographica et Prosodica a versificatoribus, et tironibus subinde turpiter negligitur.

*q Graecorum Latine per TH reddendum est, quod ex innumeris propriis, Athenae, Tbebae, Thracia, cereris, est clarum: an vero etiam auctor, letum tus, Thuscia scribendum sit, sunt, qui dubitant; verius negant alii. Ecquod enim Graecum nomen est, unde auctor sine ineptiis ducatur? quam incertum, letnm esse a lh/qh, tus et Thusciam a qu/w, id est, sacrifica? Veteres scripserunt auctor, letum, tus, Tuscia, ut a Manutio ex antiquis probatum monumentis est. Par ratio Proprii Anthonius, ut perperam quidam hodieque scribunt, quum semper Romani Antonius sine adspiratione scripserint. Cell. 3. 4.

THEODISCUS, THEOTISCUS et TEUDISCUS

v. g. lingua Theodisca. Theodiscus tamen dicitur usitatissime.

THEODERICUS et Theodoricus

utrumque in lapidibus apud Gruterum: illud p. 1082; hoc p. 1152. Sed praestat prius, quia non a Theodorus, ex qeo\s2 et dw=ron est, sed ex Teutonico Teuterich seu Dieterich. Cellar. Voss. de Vit. p. 3. it. 309.

THETIS.

Vide Tethys.

THIASUS

media correpta, i. e. saltatio in Bacchi honorem, per I bene: Thyasus per Y, perperam. Graece enim est qi/ksos2. Vid. Borrich. Parnass. in nuce ad v. 2240.

THRACIA

bene et usitate: Thraecia per Diphthongum primam, ignoratur fere hodie, licet multi codices antiqui habearit.

* Ac descendit quidem ab hoc scribendi modo posteriori Adiectivum apud Ciceronens L. 2. Off. c. 7, compunctus notis Thraeciis; quod ab ignaris huius scripturae in multis libris in Threiciis mutatum videtur.

THYMUS bene

Gr. o( qu/mos2 Tymus sine TH, male; quamvis apud Orientium, et sequiores legatur.

* Herba est odorata illa bortensis, apibus miris modis grata, Germanice dicta Thymian s. Welschen - oder Romiscben Quendel.


page 181, image: s0139

TIBERIS

Gen. is per I Latinum bene: in Graeco enim est *ti/beris2: accedunt libri veteres, nummi, lapides antiqui, et inscriptiones permultae. Cell. Lips. p. 150. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 37.

Contracte etiam dicitur TIBRIS

Gen. is et idis, immo etiam TIBER, Gen. is.

* Tiberis, Gen. Tiberis, Latino declinandi modo, in prorsa; Tibris, Gen. Tibridis, Graeco declinandi modo, in vorsa videtur esse usitatius.

Thybris, Gr. *qu/bris2 auctoritate Dionysii increbuit; quod tamen timide usurpem: multo autem timidius, quod peiori ratione scribunt, Tybris sine spiritu. Apud Graecos i et v varie permutantur.

TIGILLUM

per I in media Syllaba; non tigellum per E: est enim Diminutivum a tignum. Nunc autem quemadmodum a signum sigillum; ita a tignum tigillum, non tigellum. Atque hanc scripturam etiam apud veteres ubique reperimus.

* Significat Germanice Eine Latte v. g. apud Tibullum 2. Eleg. 1. v. 39. et Liv. L. 1. c. 26: item Ein Bauholzein v. g. apud Phaedrum L. 1. Fab. 2. v. 14. Voss. de Vit. 650.

TINGO

et Tinguo; sed prius hodie usitatius.

Fl. Caper p. 2246: Tingere dicendum est, non tinguere. Priscianus utrumque admittit Lib. 10. p. 881: Tinguo vel tingo, tinxi. Addit tamen, U non facere syllabam. Analogia pro priore est, in lingo, fingo, pingo. Libri tamen manu scripti saepe tinguo, quos imitatur Monutius. Glossis tingo et tinguo est: utrumque ba/ptw vertitur. Cell. Lips.

TINTINNABULUM

Eine Schelle, per geminum NN, plures eruditi praeferunt scripturae illi alteri, qua scribunt Tintinabulum per simplex N. Utramque autem tuetur antiquitas.

* Qui cum Farnabio duplex NN praeferunt, derivant a Tintinnure Nigidii ap. Nonium c. 1. n. 188: qui autem pro N simplici pugnant, provocant ad Tintinare, quod apud Catullum Epigr. 52. v. 10. L. uno scribitur, et antepenultimam correptam habet. Scriptura, quae fit per geminum NN, florentioris aetatis; quae autem fit per N simplex, antiquiorum temporum, quibus geminationem litterarum ferre haud poterant, videtur esse.

TIRO per I

non tyro per Y: Pandectae Florentini, et inscriptio apud Gruterum p. 358. n. 3. Etiam Glossae I


page 182

Latiari tiro habent: Latinum enim est, sine origine Graeca.

* Ipse Aldus etiam hoc modo semper scripsit: sed in Orthographia male mutavit sententiam suam, inscriptione deceptus spuria, in Rubiconis ripa conspecta. Cell. Lips. Voss. Etymol. et de Vit. 785. Vorst. de Lat. Mer. Sufp. 217.

TITIENSIS

non Tatiensis, scil. tribus apud Romanos, ut testantur veterrimae Livii, Flori, Ovidii, Propertii, Varronis, Festi et Servii membranae. Et sane quum Livius Lib. 1. c. 13. Ramnenses a Romulo, ab Tito Tatio Titienses appellatos adfirmat, nihil necesse erat, Titi praenomen addi, nisi eo Titiensium relatam voluisset originem.

TOPHUS pr PH

libri emendate editi: TOFUS per F, in Glossis, et non nullis codicibus.

* Vossius in Etymol. posteriorem scripturam per F praefert, quia Ph solum utamur in iis, quae a Graecis acceperimus, unde tamen hoc vocabulum originem haud ducat.

Lapis est cavernosus et mollis; it. callosa illa durities ex pblegmate mucido crassiore ossium iuncturis incumbens, Germanice Ein Oberbein.

TORUS

non torus per TH, libri veteres, Virgilii codex vetustissimus, et lapis apud Aldum: accedit, quod Servio et Isidoro a torta herba derivari; Vossio autem in Etymol. proprie dici videatur de fune, non quidem a torquendo, sed a tei/rw potius, cuius Praeteritum te/tora, unde to/ros2, ut generatim sic dicatur, quidquid rotundum est: lectum autem dixerint torum, quia lecti tenderentur toris, hoc est, funibus.

* Qui contendunt, torus per TH scribendum esse, ut eo melius a tw=| tori i. e. musculi carnosi in animalibus distinguatur, sine antiquitatis suffragio sapiunt. Cell.

TOTIES

Vide supra Decies.

TRANS

Praepositio in Compositis variat.

Velius Longus pag. 2227: TRANS, Praepositio, non nullam habet observationem: nam interdum plena est, ut transtulit; interdum minuitur, ut traicit, traduxit: nec non ab aliis plene ponitur; ab aliis lenitatem intuentibus minuitur, ut in eo, quod est transmisit et tramisit: alii transposuit, alii traposuit.

Transnare dicimus, et tranare; quamvis, ut verum fatear, transnare multo


page 183, image: s0140

rectius et usitatius videatur, quam tranare, et in Livii codicibus Gruterus contra Gronovium ex codicibus melioribus priorem scripturam i.e. Praepositionem integram tueatur.

Caesar ut plurimum servavit integram: nec modo cum aliis dixit transferre, transfugere, transgredi, transmittere, transnare, transnatare, transportare, transvehere, transversus; verum etiam transdo saepissime, ut tamen etiam trado aliquando dicat, et trasduco, transicio, pro quo alii fere traduco, traicio.

Donatus in principium Phormionis: TRANSDERE veteres sonantius, quod nos lenius dicimus TRADERE: ut TRALATUM; nos TRANSLATUM e contrario. Est etiam veteri inscriptione apud Manutium CORPORIBUS TRALATIS. Interim tamen translaticius et tralaticius utrumque exstat in codicibus: quamvis Cicero semper habeat tralaticius.

Difficilior res in verbis ab S incipientibus, sitne in ea compositione trans, an tran scribendum, v. g. ante scando, scribo, scindo; an plura sint, nescio. Delicatius auditur transcendo, transcribo: nec vero video, quid obstet, quo minus plene dicamus transscendo, transscribo.

Ante vocales non mutatur, ut transigo, transadigo, Cell.

TREVIRI per I

et TREVERI per E, populi quondam Rhenum inter Mosamque, quorum urbem Augustam Trevirorum et Trevirim vocant, Die Stadt Trier. Treviri per I, nummus Vespasiani: Treveri per E, in lapidibus plerumque est, uti apud Plinium Hist. Nat. Lib. 4. c. 31. Conf. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 37.

* Dicuntur etiam a scriptoribus Triveri, et Triberi; et Tribori, triboroi\ Ptolemaeo.

TRIBRACHYS

pes ex tribus syllabis brevibus, per Y in ultima: est enim ex tri\s2, et braxu\s2 brevis.

TRIBUNICIUS per C

bene: tribunitius per T, toleretur. Vide supra Aedilicius.

TRICESIMUS per C

libri meliores. Analogia autem, qua dicimus triceni, non trigeni; tricies, non trigies, parum probat: opponi enim eidem potest, quod dicamus triginta, non tricinta. Quin TRIGESIMUS per G, nisi maiori, pari saltem stat auctoritate:


page 184

habent enim lapides, Pandectae, et aliquot veteres libri. Cell. Lips.

* Quodsi meminerimus, G litterae figuram haud fuisse antiquissimam, sed communi olim usam esse cum C; non sane est, cur magnopere miremur, utramque heic obtinere litteram.

TRIUMPHUS, TRIUMPHALIS, TRIUMPHARE inscriptiones et lapides

triumpus sine H, Archaice, quemadmodum ex columna Duilliana scimus, et Cicero in Orat. c. 48. s. §. 160. notavit; post autem, convicio aurium flagitante, triumphus. Conf. supra Hammon; et *f sub Litt. P.

* Aetate Constantinorum Imperatorum perperam scripserunt per F, triumfus, triumfator: conf. Cellar. Schurzfl. Sponius in Miscell. Erud. Antiquit. p. 265. Voss. Etymol. ad Voc. Ammoniocum p. 24.

† Obiter tandem notes, in Claudii Iuliani uno nummo apud Occonem legi TRIONPHUS CAESARIS p. 559. et simili modo scribi in lapide apud Gruterum.

TROCHAEUS, pes disyllabus, Iambo contrarius, alias Choreus qui dicitur, per AE. Gr. troxai=os2

TROPAEUM

non tropaeum: in Graeco enim est tro/paion; unde et recte in nummo Pescennii, it. in antiquis codicibus ac vetustis lapidibus scribitur sine adspiratione: quemadmodum Pierius monuit, ad 3. Georg. et 10. Aen.

* Non igitur audiendus est Marcellus Donatus, qui notis in Suetonium multus in eo est, ut doceat, tropaenm per PH scribi debere. Atqui tropaeum est a prava consuetudine, qua nimius inducebatur adspirationis usus, adeo, ut imperiti manifestae origini obloquerentur, et Graecanieam pronuntiationem plus iusto adfectantes, quoque dicerent chorona, chenturie, chommoda, pro corona, centurio, commoda, quod nominatim in Arrio ridet Catullus. Cell. Dausq. Ruhe Sp. 2. p. 38. Voss. Art. Gr. 183. it. Etymol. 553.

TRYPHAENA per Y, PH et AE

non Tryfena per F et E simplex: codices emendati; quibus suffragatur marmor Brixianum et Arundellianum. Graece etiam dicitur h( *tru/faina i. e. delicatula,, ab h( trufh\, luxus, deliciae.

* Nomen voluptuosae feminae apud Petronium; nomen autem sanctae feminae apud S. Paullum Rom. 16. v. 12.

TUS sine H

libri veteres, Virgilii praesertim: et quamvis Grammatici


page 185, image: s0141

quidam derivent a qu/w et qu/os2, quod idem, ac qumi/ama, suffitus, atque ea de causa per TH scribendum existiment; tamen id minus certum est, et Cerisius Lib. 1. pag. 58. huic adspirationi reclamat. Tus, inquit, a tundendo, sine adspiratione, dicitur: quamvis Iulius Modestus a)po\ tou= qu/ein tractum dicat. Schurzfl. Cell. Lips.

* Vossins Etymol. 537. originem quidem Graecam heic agnoscit; sed tamen in censum eiusmodi vocabulorum refert, quae, originis exterae oblita, visa sint mere Latina.

TUSCIA, TUSCI

sine adspiratione, libri et lapides, speciatim Capitolini: Thuscia, Thusci inserta adspiratione, nullo idoneo auctore. Cell.

* Tuscia, regio est Italiae, in qua Tiberis oritus, alioque nomine aetate Latinitatis aurea Etruria nuncupatur. Sed Tusciae nomen recentius est, neque Augusti aetate obtinuit, et longe post Plinium demum coepit, ut Vossius observat L. 1. de vit. Serm. c. 7.

TUSCULUM, TUSCULANUS

similiter sine H, libri ac lapides. Cell. Graece etiam semper scribitur per t, *tou=sklon.

* Tusculum, Italiae oppidum in Latio, Ciceronis olim villâ nobiliss mum, cuius opidi exstant hodieque ingentes murorum reliquiae, et quidem supra Frascatium, quod quidem Tusculi huius, solo adaequati, hodie ut nomen, ita vices quoque gerit.

TYANEUS s. TYANENSIS

cognomen Apollonii, famosi istius magi ac praestigiatoris. Tyanaeus per AE, vulgo scribitur; sed nihilo rectius, quam Demetrium dicunt Phaleraeum: quum Graece sit non falhrai=os2, vel *tuanai=os2; verum falhreu\s2, et *tuaneu\s2, pro quo Latine Tyanensis. Apud Vopiscum tamen in Aurel. est Thyaneus. Sed parum idoneus is scriptor: atque, ut Salmasius observat, in MSto. Palat. et Edd. vett. est: apud Tbuanos. Voss. de Vit. 657.

V.

U maiusculum ex more Romanorum scribatur angulo acuto, etiam quum vocalis est.

Altera u, seu, ut in basi rotundata apparet, U, vocalis litterae quae nota sit, non ita recens est, ut Cellarius p. 11. opinatur. Est enim iam ex Gothico charactere, ut patet ex Mabillon de Re Diplomat. 1. 11. q. p. 47.


page 186

In minuscula vero scriptura retinent plurimi illud discrimen, a pluribus proxime superioris saeculi, ni fallor, approbatum, ut v Consonae vim servet, pro vocali autem signanda inflectamus deorsum, addita lineola quadam, ??? Nec inutile sic distingui: inquit magnus Vossius in Grammatica Latina Ludolphi Litbocomi ab se emendata, Amstel. 1676. in Etymol. p. 170: quum alioqui saepius contingat, ut ambigua sit mens scriptoris: ut num parui sit apareo, an parui a parvus: utrum volui a volo, an volui a volvo; num consuerunt a consuo, an consuerunt a consuesco: atque ita in aliis. Quare in huiusmodi statuere aliquod discrimen, etiam iubet ingentis et doctrinae et iudicii vir, Ludovicus Vives, libello de Ratione studii puerilis ad Catbarinam Hispanam exarato, quo a filia Maria, Angliae postmodum Regina, observaretur.

Haec Vossii ac Ludovici Vivis ratio, quod ad commoditatem legentium apprime facit, vitaeque communi magis inservit, nec ferre quidquam prae se videtur, quod antiquo Latio convicium faciat, aut veterum scribendi morem magis impugnet, quam quae sunt hoc in genere, sive Cellarii, sive Schurzfleischii, scitamenta; nobis quidem haud repudianda videtur. Sanior Philosophia, quae etiam in litteris regnare debet, ubique tricas fugit, nec multiplicare entia cupit praeter necessitatem.

Hoc autem nomine Orthographiae negotium facessunt viri ceteroquin gravissimi, magnique nominis, Noristus, Freinshemius, Boeclerus, Bosius, Aldus, alii, quos duces in hac scripturae causa praecipue se secutum esse profitetur Cellarius: qui quidem in minore scriptura sub principium verbi figuram antiquam Romanam V, v, angulo acuto; at in medio formam novam u, scribi iubent ad Consonam non minus, quam Vocalem denotandam. Rationem eius hanc adfert Cellarius Orthogr. Lat. p. 13: In minori, inquit, scriptura ex U maiusculae et antiquae factum u. u est connexionis causa, quae describentibus curae erat et commoditati: quod vero in principio vocis non opus illo nexu erat; (immo vero, quod pace tanti viri dicam, eodem nexu in principio vocabulorum similiter opus erat: maluere autem, meo quidem iudicio, in signum separatae, et denuo incipientis vocis, ab initio hanc litteram exprimere


page 187, image: s0142

forma antiqua per angulum acutum; quod tamen alii facere neglexerunt, et vel ab initio vocis nexu solito usu sunt) factum, ut antiqua forma V, v, sed minuta, ibi relinqueretur. Igitur nihil est, quod quidam formam U ubique in principio et medio reducere instituunt, quosdam codices fortassis imitati, sed non probatissimos (mihi quidem aeque probantur) et qui rationem iam dictam posthabuerunt.

U in Superlativis, et Gerundiis, et cognatis Participiis an recte adhibeatur, quaeritur: ut optumus, maxumus, gerundi, dicundus, opprimundus. Nimirum Archaismus est, quo Sallustius cum primis delectatur: speciatim optumus apud Plautum et Terentium prae aliis occurrit. Ac vel ipsum Ciceronem Gerundia tertiae Coniugationis semper per U scripsisse v. g. faciundum, dicundum, gerundum, scribundum, notat Priscianus Lib. 1. et testantur libri veteres: vide Ios. Scaligeri cap. 21. de Causis LL. Alios etiam interdum Gerundia quartae Coniugationes per hanc Vocalem quintam exarasse, constat, v. g. experiundi, potiundi. Quintilianus Lib. 1. cap. 7. ait: primum C. Caesaris inscriptione factum, utoptimus, maximus, mediam I, quae voteribus U erat, acciperent. Quod Henr. Norisius antiquioribus testimoniis Cenotaph. p. 472. confutat. In Participiis diutius servatum, aliquando etiam ab ipso Cicerone. Superlativi quoque simillumus, iustissumus in Cenotaphio Caiano leguntur: sed plura in eo sunt antiquiori more posita. Decumanus autem, a decimus quod est, usus confirmavit. Cell. p. 10. AestUmatus et aestImatus, it. medioxUmus et medioxImus, utrumque semper in usu fuit.

† U antique interdum pro AV, ut defrUdare pro defrAUdare.

U antique pro E: ita aliquoties apud Plautum, et semel apud Gellium deiUro pro dei Ero: quales Antitheses in singulis omnium gentium linguis deprehenduntur.

U antique interdum pro I. Ita Lucretius Lib. 2. v. 217. habet dissUpare pro dissIpare; Plautus et alii antiqui lUbet pro lIbet. Ita ipse Cicero aeditUmus pro aeditImus; quod deinceps, et praesertim aetate argentea mutatum in aedituus.

U antique interdum pro O: ita marmora epistV la habent pro epistOla, clVaca pro clOaca, adUlescens pro adOlescens, ulUdo pro clAUdo. Voss. Art. Gr. 147. et in nummis LaUdicea pro LaOdicea, it. ScaevUla


page 188

pro ScaevOla. Ita etiam Upilio pro Opilio; quamvis fere occurrat istud apud Poetas, et metri causa, Prisciano et Servio iudice, istud sit, quum O breve converti debeat in U longum, idque Graecorum imitatione, qui pro o)/noma dicunt ou)/noma, pro o)/rea ou)/rea, cet. Conf. Parte Prosod. Alexandria et Ruhe Spec. Philol. 1. p. 32.

VV duplex prisci Romani timide coniungebant, atque, ut concursum declinarent, alterutrum, quod vocale est, plerumque mutabant in O; alterum autem, quod manebat, ut Digamma Aeolicum pronuntiabant v. g. volgus, volnus, servom, acervom, Volteius pro unlgus, vulnus, servum, acervum, Vulteius, und gens dicta Vulteia. Cellar. 8.

U in non nullis vocabulis post aliquot a nato Christo saecula pro B, ut aVi pro aBi Plaut. Truc. Sic nulla duVitatio est pro nulla duBitatio est Lib. 2. p. de Leg. 3. §. 14: liVeravero pro liBeravero Lib. 3. p. de Leg. 3. §. 4: proximi Vonorum possessoris pro proximi Bonovum possessoris Lib. 1. p. de Leg. 3. §. 7. DanuVius in nummis Traiani pro Danu Bius. Conf. Litt. B.

U antique omissum in alid pro aliUd.

U inseritur ex Analogia Latinae linguae, ut aeVum ex a)iw\n, AugiVus ex *argei=os2, oVum ex )wo/n.

Pro U olim Digamma Aeolicum est usurpatum, ut cerqum, serqum, pro cerVum, serVum. De cuius scripturae causa ut plane cognoscas, sic habeto: EQUOM et SERVOM, teste Terentio Seanro Orthograph. p. 2251, et similia antiqui per VO scripserunt, quoniam scierunt, Vocalem non posse geminari, credebantque, et hanc litteram geminatam utroque loco in sua potestate servari, ignorantes, eam, praepositam Vocali, Consonantis vice fungi, et poni pro ea littera, quae sit F. Eminentissimus vir Henricus Noris Cenotaph. Pisan. p. 470. addit, non plane ignorasse, sed ex modo v litteram pronuntiandi, credidisse, non posse geminari, quin syllaba augeretur, e. g. ser-u-us. At Augusto imperante prius U pro Consonante acceptum: Claudium Imperatorem, quod rem satis dubiam apud plerosque animadverterit, Aeolicum Digamma invexisse, quod inversae litterae ??? forma exprimeretur. Unde eodem principe facta inscriptione legimus Grust. p. 236. n. 9. DIEI CAESARIS F. item XVEIR et VIIEIR: sed hoc Digamma, et aliae duae, a Claudio adiectae, exstincto illo, ur Tacitus ait Lib. 11. cap. 13. oblitteratae, pristinusque usus VV duplicis, quod ex posterioribus etiam inscriptionibus liquet, revocatus. Priscianus L. 1. p. 545; U loco Consonantis posita, eamdem prorsus in Latinis vim habet, quam apud Aeoles Digamma F, id est Van, ab ipsins voce profectum.


page 189, image: s0143

Pro quo Caesar hanc figuram ??? scribere voluit: quod quamvis illi recte visum est; tamen consuecude antiqua superavit. Cell. p. 9. seq.

VALETUDO

inscriptio apud Grut- p. 926. n. 8. nummus gentis Aciliae apud Versinum, cuius et P. Manutius, Comment. in Epp. Cic. p. 1275. meminit, et codices antiqui: nec tamen damnanda prorsus scriptura per I, valitudo, quae itidem libris corroboratur veteribus, et Analogiâ, quod a Supino valitum est; quamlibet antique pro eo etiam dictum sit valetum. Cell. Schurzfl. Aldus, Lips. Ruhe Spec. 2. p. 38.

† Sunt, qui putant, veteres, quum vellent secundam in valetuda corripere, scripsisse valitulo per I. a Supino valitum, unde et validus secundam haberet brevem: nam valetudo per E, secundam habere longam. v. Poet. Giess. p. 20.

* Suetonius Scbildii posteriorem scribendi modum per I, valitudo, tuetur.

VASALLUS uno S

et Vassalus duplici SS, utrumque: priori tamen modo usitatius.

* Vocabulum medii aevi, ab Italis, Hispanis et Gallis profectum. Nuncuparur etiam Vassus, Latine cliens fiduciarius, Ein Vasall.

Si Germanicae sit originis, fuerit, a vasel, hoc est, proles, quia sic vasallus domino suo obligetur, uti parentibus liberi: unde verbum Germanicum Vaseln, i. e. puerilia, seu male cohaerentia loqui, et puerili seu inepto et inconcinno more agere; atque hinc porro Die Vaselschweinei. e. porcelli, qui una cum grandioribus suibus ad glandes missi sunt. Magis interim placet, quum antiquius sit vossus, quam vasallus; hec a priori venire, illud a Latino vas, vadis: quo vocabulo fignatur is, quo spondente undere altgri licet, praecipue in re capitali; atque hinc vassus i. e. fideinssor. Conf. Voss. de Vit. L. 1. c. 7. et L. 2. c. 19. et L. 3. c. 54.

VECORS per E simplex

et Vaecors per AE, utrumque; sed prius, opinor, usitatius. Gellius Lib. 5. cap. 12. et Lib. 16. cap. 5.

VENEO

id est, vendor, per E simplex, Pandectae Florentini, lapis quidam Romanus, et inscriptio ap. Grut. p. 961. n. 4: Vaeneo per AE, mendosum. Cell. Lips.

VENUMDO coniuncte

et VENUM DO divise, utrumque.

VERISIMILE una voce

bene et ufitate, apud Ciceronem: simile vero, divise, dixit tamen Cicero ad cass. 12.


page 190

Famil. Ep. 5; et simile veri idem Cicero in Orat. §. 237: Id, quodcumque mihi quam simillimum veri videretur: vero simile, divise. Quintil. Lib. 3. c. 10. et Lib. 6. c. 3; coalescit autem non numquam, ut fit in huiusmodi.

VERSURA per E

bene: vorsura per O, antique, et reperitur ita in antiquis Terentii codicibus, et in Plauto. Ita quoque

VERSUS, VERSUM, VERTERE bene

Archaice vorsus, vorsum, vortere qualia in Plauto multa sunt.

* Scipio Africanus primus haec per E exaravit, teste Quintiliano Lib. 1. c. 7.

Hic Archaismus tamen propter Paronomasiam toleratur in tw=| oratio prorsa et vorsa. Voss. Art. Gr. 57. Cell.

VERTUMNUS per MN

libri emendate editi: Vertunnus per NN geminum, Lipsius Saturnal. Lib. 1. c. 2. praefert, quem multi sequuntur: Vortumnus apud Gruter. p. 96. n. 3; sed, ut patet, Archaice, exstat. O enim in verto, atque hinc descendentibus vocabulis, antiquis temporibus positum pro E.

* Dens est apud Poetas, in alias atque alias formas sese transformans.

VERUMTAMEN Aldus probat

veruntamen toleretur. Conf. Litt. M.

VESVVIUS bene

et usitate: ita autem appellarunt Plinius Lib. 3. c. 5. Mela Lib. 2. c. 4. Strabo Lib. 5. et Galenus de Methodo Med. Lib. 5.

Primum quidem Romanis dictus est Vesevus, nempe Lucretio Lib. 6. Virgilio Georg. Lib. 2. Flacco Argonaut. Lib. 4. Silio Lib. 12. Statio Silv. Lib. 4. Carm. 8. Ausonio Idyll. 10. Suetonio Tit. c. 8.

Aliis appellatus est *be/sbios2, Veshius sive Vesvius; scilicet Columellae lib. 10. Silio Lib. 17. Statio Silv. Lib. 4. Carm. 4. et Martiali Lib. 4. Ep. 44.

At apud Procopium Goth. Rer. Lib. 2. et Anastasium in Vita Benedicti II. vocatur *be/bios2, Bebius.

* Mons Italice in vertice subinde certis temporum intervallis ardens, hodie vulgo incolis vocata Monte di Somma, ab oppidule ad radices posita.

VICESIMUS per C

meliores libri: accedit Analogia: dico enim vicies, non vigies; viceni, non vigeni. VIGESIMUS autem per G, non tantum litteram G, quae est in Primitivo


page 191, image: s0144

viginti, retinet, sed praeterea etiam magna stat auctoritate; id quod contra Dausquium notandum: habent enim ita lapides, Pandectae, et aliquot veteres libri.

* Neutra sane scriptura posthabenda est, nec mirum magnopere videri debet, C et G huic vocabulo eadem propemodum auctoritate inesse: nam G litterae figuram non esse antiquissimam, sed communi usam esse cum C, iam supra demonstratum aliquoties a nobis est.

Vicensimus antiquum et durum Manutio; aliis autem ab amanuensium imperitia profectum videtur: conf. supra Decies. Videatur Lipsius, Cellarius, Schurzfleischius.

VIENNA

metropolis Austriae, quae Augustlissimi Imperatoris Romanorum sedes, exstincto Imperat. Carolo VI, esse desiit: vocatur etiam VINDOBONA, Germ. Wien.

* Prior scriptura convenit etiam urbi evidam Galliae in Delphinatu sitae. olim potentissimae, hodie admedum mediocri, Gallis Vienne dictae; item urbi cui dam Ducatus Luxemburgensis, alias Viande dictae.

VINDICO

non vendico: est enim cognatum nomini vindex: nec licet inter notiones cum Laur. Valla Lib. 5. c. 8. discernere, ut vendicare sit adsciscere sibi rem, rem suam facere; vindicare autem idem, quod ulcisci, vel ab iniuria defendere: vindico enim utramque notionem sustinet: vide Priscianum Lib. 18. pag. 1208. Conf. Cellar. Lips. Voss. Art. Gr 143. Dausq. Manut.

VIOCURUS R simplici

non viocurrus RR gemino: nam componitur ex eo, quod vias curet.

* Occutritapud Varronem L. L. Lib. 4. c. 1. et in L. 2. p. de Cloacis, notaturque eo secundum Glossas Lat. Gr. ddw=n e)pimeleth\s2, viarum publicarum cnrator, Ein Wegcommissarius.

VIRGILIUS et Vergilius

utrumque in nummis, et gravibus defenditur argumentis: illud a Pierio ad extr. Georg.; hoc a Politiano Lib. 5. Ep. 3. et Misc. Cent. 77: rectius tamen cum Lipsio, Manutio, Cellario, et hodierno usu praeferas prius.

VITEBERGA, VITEMBERGA, WITEBERGA, WITTEBERGA

haec quadruplex scriptura in usu fere est. Vocatur etiam ex Graeca quadam o)nomatopoii/a| Leucoris et Leucorea: quod tamen haud confundendum cum Leucopetra, Germ. Weissenfels.


page 192

* Urbs ab Albim in Electoratu Saxoniae. cuius sanctae cathedrae bene precamur: quid enim eâ potest esse illustrius, quam Ecclesiae magnus ille Reformator ornavit?

VITIA

orum, Plurale, per T, a vitium, quod a vituperio, vel a vitando: VICIA, ae, singulare, per C, leguminum genus, Germanice Eine Wicke.

ULCUS bene

poscit enim ita usus, et consuetudo veterum. Hulcus occurrit in multis codicibus olim excusis.

* Nec enim ignoro, esse aliquot, qui a Graeco vocabulo e(/lkos2 deducunt; quae et causa est, cur praeter ceteros Ioacb. Camerarius Lib. de Orthographia putet, hulcus cum spiritu aspero scribi oportere. Sed minus recte ita opinatur. Romani enim imitari subinde solent Aeoles, qui voces a quacumque Vocali inchoantes tenui adficiunt spiritu: itaque pro h(/lioi dicunt h)/lios2, pro e(/lkos2 e)/lkos2, pro u(/mmi )/ummi. Voss. Art. Gramm. 144. seq. it. Etymol. 563. seq.

ULRICUS et ULDARICUS

utrumque hodie in usu: non nulli etiam per Metathesin Udalricus.

* Olim scripserunt Hulderkus;

et quidem rectissime: est enim origine Germanicum, et significat idem, quod gratiosus, Germanice huldreich: cuiusmodi etiam apud Latinos Nomina propria in usu sunt, nempe Gratius, Gratianus, Graece *xari/sios2

UMQUAM per M

libri curatius emendati habent, Virgilii, et aliorum: unquam per N, vetus inscriptio apud Manutium p. 497. et Grut. P. 607. n. 4.

* Qui vero numquam scribunt, quod supra Manutius defendit, eos ratio urget etiam, umquam scribere. Cell.

UNGO bene

ob usum hodiernum et auctoritatem Virgilii, qui ita scripserit, ut Velius Longus p. 2223 testatur: qui etiam cur minus unguo inserto V, sit dicendum, probat ex analogis pingo, fingo, lingo. Interim tamen unguo habent veteres libri: cui scripturae quidem favent derivata unguen, unguentum. Cell.

* VOCALES longas veteres usque ad Attium et ultra designabant geminatione v. g. amaare, careere, venilre, antoore, abliguuris, Vid. Quintil. Instir. Orat. L. 1. c. 4.

† Ceterum vel ortum huiuscemodi scriptionis ab ipsis Graecis arcessendum, vel inventionem iis ad minimum adscribendam esse, verosimile videtur. Nam constat, ante inventas Vocalium longarum h et w characteres, e et o productim enuntianda, genanatim scripnsse Graecos ee oo, quae


page 193, image: s0145

postea in unum coaluerunt, facta inter ee connexionis lineola, figuraque utriusque litterae in scripturae acceleratione negligenter, binarum lineolarum perpendicularium instar, exarata, quod inde in consuetudinem venit: o vero utrumque simpliciter in w coniunctum est, ut ex ipso character apparet. Ruhe Spec. Phil. 1. p. 48.

VOLUSIANUS imp. plerumque

non numquam tamen etiam Volossianus, in nummis audit. Ruhe Spec. Phil. 2. pag. 39.

URGEO bene

similiter, ut ungo, ob usum hodiernum, et auctoritatem Velii Longi: urgueo autem in pluribus manu scriptis est.

* Velius Longus p. 2223: Animadvertimus, quibusdam p rtibus orationis U litteram vitiose insertam, ut in eo quod est URGVERE: itaque testis Virgilius, qui ait (Aen. 6. v. 561) URGVENTUR POENIS. Nostri autem libri curatiores habent Urgentur poenis. Ita occurrit etiam Unguere tela ap. Virg. Aen. 9. v. 773, ubi tamen Velius itidem Ungere in suis exemplaribus, ut dictum modo, legerat. Sic Prudentii scripti codices Cath. 10, 60. sopor urguet: et Peristeph. 1, 43. pestis urguebat fidem. In Pandectis etiam Lege 3. de Negotii Gesiis §. 10. necessitate urguente: et Lege ult. de Iudiciis, re urguente. Parmensis Inscriptio, URGVENTE FATO. Cell.

USQUEQUAQUE

coniuncte in codicibus emendatis, speciatim Aldinis.

UTCUMQUE per M

Aldus praefert: utcumque per N, toleretur: conf. supra Litt. Q.

UT PLURIMUM divise

codices emendate editi: sunt tamen etiam, ubi coalescit.

VVILHELMUS bene

ob diuturnum usum, et originem Germanicam. Quum etiam duplex VV subsequenti aliqua vocali apud Latinos sub initium Verbi haud insolens sit, ut in uva, uvidus cet.; vocabula Germanica, a duplici VV incipientia, si Latine volumus ea exprimere, non magnopere placet, inusitata quadam ratione inchoare per U simplex v. g. Vilhelmus pro Wilhelmus; Vagnerus pro Wagnerus; quamvis, quod non dissimulo, U consonae vim tenens apud veteres Romanos idem sonabat, quod Germanicum W.

* Qui nostra et patrum memoria Guilielmus scripserunt, Dialecto inducti sunt Gallica, qua est Guilaxme: quos non


page 194

magnopere imitandos esse nonnulli arbitrantur, quia mos Latinus in prima vocis syllaba ante Vocalem GV plane respuat.

VULCANUS in optimis libris

et Appendice Reinesii Inscript. 39: Volcanus Per O, in nummis; quod etiam Manutius praefert, quia ita legit in utroque Virgilio, Carpensi et Vaticano, et Kalendario veteri VOLCANO D. D. quae tamen scriptura Archaismum sapit. Ruhe Spec. Phil. 2. p. 39. Ac sane par ratio in

VULGUS et volgus.

Fugiebant enim antiquis temporibus Latini VV geminum; quae consuetudo postea non nullis haesit antiquitatis causa: ut tamen etiam in optimis libris vulgus legatur.

† Ita in ipsis veteribus Ciceronis codicibus scriptura per O interdum reperitur v. g. Lib. 2. Att. Ep. 1. in principio, ubi legitur involgarunt; licet vulgati codices habeant invocarunt: id quod Bosins ad h. 1. observat. Confer, quae paullo ante dicta sunt ad Litt. V, quatenus eam Romani prisci timide coniunxerint, et pro priore Digamma Aeolicum usurparint: vide etiam Schurzfleischium, et Cellarium p. 8. 9.

VVOLFENBUTTELA et GVELPHERBYTUM

utrumque in usu: posteriori tamen modo Analogiae linguae Latinae, et origini Germanicae minus accommodate. Praeterquam enim, quod GV mos Latinorum sub initium verbi, sequente Vocali, respuat, id quod paullo ante in nomine WILHELMUS similiter monitum a me est; terminatio bytum paullo abit longius ab etymo Germanico biitel, quo notatur locus uligine profundus, et ad gradum instabilis.

* In antiquis documentis scribitur etiam Wolferebutelum l. Wolfelebntelum, teste Henr. meibomio ad Gerhardi Henr. Leonem p. 261, haec addente verba: Ineptiunt enim supra modum, qui hodit Wolferbytum scribunt.

X.

† X veteres non habuerunt, eiusque loco antiquissimis temporibus scripserunt CS, 1. GS, ut faCSit pro faXit, AllobroGS pro AllobreX. V. Noris. Orth. p. 51.

Scripserunt etiam hanc duplicem X Romani olim cum S adiuncto. Grurerus in vetustis Tabulis et Fragmentis p. 184. MAXSUMUS, p. 204. DIXSERUNT, p. 205. PROXSUMUS, p. 804. VIXSIT, p. 640. UXSOR: et Norisius in Cenotaph.


page 195, image: s0146

L. Caes. DEFIXSO, et Ruhe Spec. Philol. 1. p. 29. et 30. ex nummis lapidibusque ALEXSANDER, ALEXSANDREA, cet. In Exsquiliae (mons et vicus Romae) X saepe exstrusum: ut ea propter florenti aevo promiscue scriberetur Exquiliae et Esquiliae, mons Exquilinus et Esquilinus. Postea enim, florentiori nempe aevo, S neglectum est, quum X per se CS valeat: quod vero Grammatici longius, quam decebat, ad verba etiam cum EX composita, quorum prima S est, pertraxerunt, illud S, tamquam superfluum, abicientes v. g. exspecto, exsisto, exspiro, exsequor, exstruo, exsulto, exilium: v. Vossii Art. Gr. 148. At deinceps post Praepositionem EX verba simplicia, ab S inchoata, eamdem litteram initialem etiam composita retinebant. Hoc Aldus Manutius ex plurimis lapidibus probavit, nec non ex Carpensi Virgilii codice, qui modo in Laurentiana Medicea Bibliotheca custoditur; unde et Virgilius Mediceus vocatur. At vir doctus plane dissimulavit, in eodem codice iisdem in verbis cum Praepositione EX compositis modo retineri S simplicium, medo etiam omitti: id quod Norisius ad oculum demonstrat; quem hac de re fusius disputantem vide sis in Orthographia eius utriusque Pisanae Tabulae p. 57. seqq. Conf. Rube Sp. Phil. 1. p. 28. seqq.

Y.

† Y littera Graeca est, quae, sicuti aliae Graecae q, k, f, x, z, in iis tantum verbis est respicienda, quorum manifesta ex Graecis petita est derivatio, non a coniectura nugacium Grammaticorum. Sic Y male adsumptum est in sidus. sincerus, tyro, quae nullo modo sunt ex Graecia: valde suspectum in silva, hiems, stylus, lacrima: et si haec essent ab u)/lh, u(/w, stu/los2, dakruon s. da/kruma; (quod tamen non omnibus est liquidum) tamen recepta usu isa sunt, et Latina civitate donata, ut tamquam nata in Latio non ut Graeca et peregrina, censeantur, et


page 196

propterea more receptissimo non nisi per I Latinum scribantur: Cell. p. 3.

Y hoc Graecorum apud Latinos Archaice scriptum et pronuntiatum per V. v. g. CUmba pro CYmba, IllUricus, pro IllYricus, lacrUma pro lacrYma, si quidem per Y interdum a veteribus scriptum, et a da/kruma descendit; quod tamen, ut modo dixi, non omnibus est liquidum: v. Quintilianum L. 1. c. 4. PUrrus scripsit Ennius, non PYrrhus; FrUges, non PhrYges: quemadmodum ipsius antiqui declarant libri, teste Cicerone Orat. §. 160. Remansit hinc c.Uminum, quod tamen scribitur etiam cYminum: Graece ku/minon. Item mUrrbina, quod tamen scribitur etiam mYrrhina.

Z.

ZOROASTER et ZOROASTRES

clarus quondam Persarum et Cbaldaeorum Philosophus, utrumque optimorum scriptorum auctoritate: Graece *zwroa/strhs2. Alii Zoroastrus, quia apud Graecos etiam est *zwro/astros2. Porphyrius habet Zabratus. Dialecto Persica est Zardust, vel Zaradust. Graeci autem inde fecerunt Zoroastrum.

† Varia itemque multa de huius Philosophi nominis ratione et origine curiose congessit B. Soceri mei frater natu minimus, Henricus Gottlieb Schneider, SS. Theologiae D. Superintendens, et Consistorii Adsessor Martisburgensis, qui, ut Philosophiae Magister in Academia Witebergensi diverso tempore tres eruditas Dissertationes edidit, quarum 1. agit de Nomine et Vita; 2. de Aetate et Magia; 3. de Oraculis Zoroastris. ed. 1707. et 1708.

Conferatur insuper Vossius de Philosophorum sectis cap. 1. §. 14. it. Georg. Hornius Hist. Philos. 2. 6. qui eum Bileamum fuisse, pro mira ingenii sui fecunditate suspicatur.


image: s0147

PARS SECUNDA PROSODICA EA EXHIBENS VOCABULA QUORUM QUANTITAS IN PRONUNTIANDO VEL VITIOSA VEL SUSPECTA VEL DUBIA EST.


image: s0149

A.

ABACUS

corripitur.

* Mensae genus est, in quam vasa omnis generis vel ad usum, vel ad ostentationem solent expediri.

ABARIS

corripitur.

nomen proprium viri, qui ab Apolline donatus sagitia memoratur, quam simmul misisset nervo; et ipse auferretur und volans: eaque ratione multos peragrasse populos, responsa reddens. Ita nimirum in fabulis est.

ABAVUS

Der Urdltervater, corripitur: nam prior in simplici avus hane moram habet.

* Par ratio in Proavus, Atavus, Tritavus.

ABBATIS ab Abbas

producitur ex usu eruditorum, et Analogiâ: nam desinentia in as, producunt Genitivum, ut aetas, aetatis; Maecenas, Maecevatis; pietas, pietatis; sanctitas, sanctitatis, ect. Vid. Poet. Giess. p. 43. et 92. Accedit Mantuani auctoritas, qua vocabuli huius Genitivus hanc prae se fert moram longiorem; prout testatur Ol. Borrichius in Parnasso suo.

ABBATIA

dignitas Abbatis, corripitur. Sed

ABBATIA

domicilium Abbatis, producitur. Sic nempe usu increbuit, atque ita praecipit etiam Abacus Prosodicus, Philippi Melanchthonis Grammaticae Latinae subiunctus.

* Equidem existimo, indifferenter posse pronuntiari, sive dignitatem notet, sive domicilium. Usus interim spectandus, quo rectius produci utraque notione posse arbitror.

ABDERA

ae, Thraciae urbs, producte. Gr. *a/bdhra.

ABDICO

abdicare, corripitur: haec enim quantitas inest simplici dicare. Sed

ABDICO

abdicere, producitur: haec enim quantitas inest simplici dicere. Titii Manud. 104. seqq.

ABILENE

es, Nomen Proprium regionis Luc. 3. v. 1. producendum. Graec. *abilhnh/.

ABLIGURIS ab abligurio

producitur: neque enim verbum meditativum est.

ABSCIDI corripitur

nam scidi refertur inter sex illa Praeterita Disyllaba, quae priorem habent brevem.

† Quod vero apud Martialem legitur: Abscldit vultûs ensis uterque sacros; est ab abs et caedo. Catullus enim dixit: Abscldit, ô misero frater adempte mihi; ab ab et scinde. Vid. Poet. Giess. p. 35.

ABSIDIS

ab absis i. e. curvatura rotae, morâ longiore: ita enim Homerus Iliad. e. v. 488. Vid. Ol. Borrichii Parnassus in nuce.

† Atque hinc referri a Giessensibus p. 44. debuisset ad exceptionem regulae, cuius patrocinio tuti sibi videntur, qui vulgo corripiunt.

ABUTOR moram longam habet

ex quantitate simplicis.

ACADEMIA

ut plurimum corripitur, et extra metrum semper corripi debet: ceteroquin anceps est, tum auctoritate Poetarum, tum etiam praesertim ex eo, quod Graeci quoque per Syncopen *akadhmi/a dicunt non minus, quam *akadh/meia, quorum prius in penultima corripitur. Voss. Etymol. 3. Eiusd. de Vitiis Serm. 49. Goclen. Probl. Gramm. 13. Lib. 1. Conf. etiam, quae infra dicuntur ad voc. Alexandria.

ACCENTUS

adminiculo quum omne vocabulum respectu Pronuntiationis nitatur, facile inde perspicitur, quam necessaria eius sit cognitio.

* A Grammaticis autem definitur, quod nihil sit aliud, nisi Modus omnis, quo syllaba adficitar in loquendo vel scribendo: ubi non tantum affectio acuta, gravis et flexa intelligitur, sed etiam Tempus, Spiritus et Discretio; de quibus sigillatim Lipsius agit


page 203, image: s0150

de vecta pronuntiatione L. L. cap. 17. Trinam vero illam affectionem Tenortm appellat, seu mensuram syllabae in scriptu et effatu en Lege sive More. Legem heic nominat, quando certis Grammaticorum regulis docetur, quomod vel scribi vel efferri debeat; Morem intelligit, quando contra Grammaticorum regulas saepe usus contrarium obtinet: sic dixerunt, Mulieris, Deinde, Proinde, Siquando, Aliquando, Enimvero, Exadversum, Orbis terrae, lurisconsultus, cet. Et illud ex Prisciano, Gellio, Charisio et aliis probatum, facit. Vide plura ibidem cap. 21. et apud Iul. Cases. Scaligerum de Causis L. L. et Cornel. Valer. item Servium ad vers. 743. L. 6. Aen. Porro neque hic modus cognoscendi syllabam, artis est. Immo si recte rem aestimemus, petitio principii est. Ortus autem est e corrupta vulgi pronuntiatione, quae nimium quantum a genuina antiqua deflexit. Et nisi observationes nostrae de tono, qui esse debeat in Calefacis, Madefacis cet. et de Vocativo ab Nominibus Propriis in ins terminantibus, et de Graecis Nominibus: de quibus infra ad Vocc. Calefacis, Epanorthosis, Mercuri, Ovidi, Virgili: aliquid momenti haberent, et ex his quodammodo illustrari possent; poterat hic modus plane omitti.

Ex pronuntiatione, penultimae tantum syllabae Polysyllaborum cognosci possunt, puta apud Latinos. Si enim Accentus antepenultimam occupet, penultima brevis est: sin in penultima; eadem est longa, ut doculmus, docere.

Excipe Vocativos Nominum Propriorum in ius definentium; de quibus modo dixi, et dicam deinceps, suis nimirum locis. Item Vocalis a naturâ brevis, ante mutam cum liquida L vel R, in pronuntiatione corripitur, quantumvis in carmine produci etiam pro lubitu possit. Sic tenebrae in prosâ corripi modo debet; at in metro anceps erit.

† Et quidem hoc loco non possum non omnem Grammaticorum doctrinam, quam de Accentibus inculcant, ex Vossio huc transscribere:

Accentus est pronuntiandi ratio, quâ syllaba vel attollitur, vel deprimitur. Ac proprio nomine Tonus vocatur.

Nam Accenûs nomen generale est; quia tam late patet, quam proswdi/a, ut utriusque vocabuli origo indicat. Sed pro tono accipi solet kat) e)coxh/n.

Tonus sive Accentus, est triplex: Acutus, Gravis et Circumflexus.

Si dixssomi/a magis placet, sic divide: Accentus vel est fimplex, vel compositus. Simplex est Acutus aut Gravis. Compositus vocatur Circumflexus.


page 204

Acutus est, qui syllabam acuit et attollit: ac notatur lineolâ obliquâ in dextram adscendente: ut domminus.

Gravis est, qui syllabam gravat et deprimit: ac signatur lineolâ obliquâ in dextram descendente: ut. docte.

Circumflexus est, qui syllabam longiori morâ effert: signum vero eius ex superiorum notis conflatur: ut amâre.

Nota eius ideo ex Accentu acuto et gravi componitur; quia syllabam pariter et attollit cum acuto, et deprimit cum gravi. Unde longiori heic tractu omnino opus est, quam in acuto. At plane errat vulgus, quod Circumflexum cum Acuto confundit.

TONORUM REGULAE.

Monosyllaba dictio, si brevis, aut positione longa sit, acuitur; ut vir. mens. At naturâ long circumflectitur; ut môs, spês.

In Disyllabis posterior gravatur; prior autem, si naturâ fuerit longa, et brevis sequatur, circumflectitur; ut Rôma, Crêta: aliâs acuitur; ut Deus, bonus, reges.

In Polysyllabis, penultimâ brevi, acuitur antepenultima; ut dôminus, dicere. Penultima autem, si producatur, sequente quidem brevi, circumflectitur; ut, amâre, perôsus. Longâ autem sequente, acuitur; ut, amplecti, sacerdos. Ceterae omnes syllabae in Polysyllabis gravantur.

Excipe composita a fis, fit, quae in ultima simplicis Accentum retinent; ut, calefis, calefit.

Etiam interrogatio interdum Accentum transfert, praesertim quum affectus est vehementior; ut, Siccine ais, Parmeno?

Voces encliticae reiciunt accentum suum in syllabam praecedentem; ut Luminaque laurusque dei.

Non tamen hoc locum habet in quisque, ubique, et similibus: cuius causa est, quod que in istis non sit enclitica. Nam sunt hae voces compositae quidem, unam tamen rem significantes. Contra quam fit in Luminaque, et Laurûsque: quae valent et lumina et laurus: ut sint duae voces duarum rerum indices.

Quaedam in ultima, differentiae causâ, vel circumflectuntur; ut Ablativi, poetâ, gloriâ; et Genitivi, fruetûs, anûs, contract. ex antiquis fructuis, anuis; it. Nominativi, Accusativi et Vocativi Plurales, franctûs, anûs, contracti ex fructues, anues: vel acuuntur; ut Adverbia, aliquo, continno, palam, docte, una, et similia: sed in consequentia orationis Acutus mutatur in Gravem; uti fit apud Graecos. Ergô pro causâ circumflectitur in posteriori.


page 205, image: s0151

Accentûs nota nusquam fere apponitur, nisi differentiae ergô: idque non tantum in ultima syllaba fit; ut in iis, quae iam vidimus: sed interdum etiam in penultimâ et antepenultimâ; ut occido et occîdo.

Mirum, non nullos vehementius, quam prudentius adversari consuetudini huic voces ambiguas distinguendi accentur: quum tamen ipsi alias minus utiles minusque necessarias teneant distinguendi rationes, vocesque proprias scribant litteris maiusculis; nempe ut distinguant propria a communibus. At cur non simile discrimen heic observemus? tanto magis, quod idem interdum secrunt veteres: ut ex lapidibus apparet, et ex Scauro et aliis constat; nam quod ad Fabii L. 1. c. I. attinet, unde non nulli etiam Accentus exsculpere volunt, de eo nobis movet scrupulum Norisius; conf. supra Parte Orthograph. Voc. Accentus.

Quidam et Syncopen passa circumflectunt; ut amâsse, decrêsse. In cuiusmodi interdum id fit discriminis causâ: ut in Genitivo nostrâs.

Graeca Graeco melius Accentu efferri, censent Donatus, Serviusque: quod sic restringit Marius Victorinus, si iisdem plane litteris proferantur: ut Orthographia, paralipomenôn.

ACCIDIT

corripitur, si est a cado, cecldi, quod mediam brevem habet. Sed.

ACCIDIT

producitur, si est a caedo, cecldi, quod mediam longam habet.

ACCITUS ab accieo

breve est: nam citum a cieo, refertur inter novem illa Supina Disyllaba, quae priorem corripiunt.

† Nota: A Grammaticis commemorantur Supina Disyllaba novem in priore corripienda, ut: Daium, Satum, Ratum, Itaum, Quitum, Litum, Situm, Rutum, Citum a cieo. Notetur tamen etiam Supinum Statum, quod in priori anceps est v. lo. Peter. Titii Comment. Prosod. de Stacor et cognatis, subiuncta Manuductioni eius ad excerpendum. p. 183. seq.

Sed

ACCITUS ab accio

longum est: nam cItum a cio, refertur ad regulam communem, vi cuius omne Supinum Disyllabum priorem porrigit.

ACINACES

is, Gen. Masc. gladii genus, Ein Persianischer, Tiirkiscber oder Scythischer Sebel, corripitur.

ACINUS vel ACINUM

Eine Beere, modulo breviori.


page 206

* Acinus uvae passae, Ein Rosin.

ACORUS vel ACORUM

Gelgant oder Kalmus, eodem modulo breviori.

ACROAMA et ACROASIS

producuntur lege Prosodica, vel, si mavis, Poetica; sed corripiuntur modulo apud Graecos Prosaico. Gr. a)kro/ama, a)kro/asis2.

* Acroama, Gen. neutr. notar hominem ridicularium et histrionem, qui conticis et lepidis dictis convivas saturos oblectabat, et voluptatem auribus faciebat, Einen Menschen, der mit allerband lustigen Einfallen eine Tischgesellschaft aufmaunterte.

Acroasis notat Philosophorum scholam s. dissertationem, quam Gellius L. 14. c. I. auditionem, et L. 5. c. ult. inanditiunculam vertit. Vide et Ioh. Wowerium de Polymathia c. 4. circa finem. Vitruvius L. 10. c. ult. Callias Rhodum quum venisset, acroasin fecit, exemplumque protulit muri, cet. Fecit acroofin, id est, scholam seu diessertationem habuit super cogitationibus suis, sive sallerter ab se inventis. Ita enim interpretandus et accipiendus hic locus est. Acrooses tuas in posterum frequentabo, Ich werde kunftig in deinen Stunden einen Auditorem abgeben.

ACTAEONIS ab Actaeon

mora brevi. Nec obstat, quod Suidas et Pausanias penultimam Genitivi per w scribant, et producant: faciunt enim hoc sine exemplo religquorum.

* ACTAEON Aristei fuit filius, venator, conversus a Diana in cervum, et a canibus laceratus; ut est in fabulis.

ACTORIS ab Actor

quatenus est Nomen Proprium, corripitur. Sed

ACTORIS ab actor

quatenus est Appellativum, producitur. Conf. infra Genitivi tertiae Declinationis.

ADAQUOR vel ADAQUO

adaquari vel adaquare, Ich hole Wasser, corripitur: nam prior in aqua, unde est, hanc moram habet.

ADBIBI et ADBIBO

und est, corripitur: nam bibi refertur inter sex illa Praeterita Disyllaba, quae priorem habent brevem; et prior in simplici bibo similiter corripitur.

ADFATIM corripiendum esse

satis nos docent Quintilianus, Gellius Lib. 7. c. 7, Valla, Vossius Art. Gramm. 201, alii, qui pro eius Etymo habent fatisco i.e. abundanter hisco, quod primam brevem habet. Accedit auctoritas Prisciani, qui


page 207, image: s0152

deducit a Graeco a)fatw=s2, abunde, quod mediam similiter brevem habet: quî cum consentit sequens Accii Senarius, ubi corripitur:

Tum iecore opinio farta et satiata adfatim;

et sequens Prudentii Sapphicus:

Adfatim plenis quibus imbuatur.

* Interim tamen Arator producit: Suppetit adfatim exemplorum copia, nosque cet cuius vestigiis qui temere insistunt, a fari, quod priorem porrigit, derivant: quae tamen Etymologia eo ipso pro arbitraria habenda est, quod legitimae veterum quantitati repugnat. Vid. Poet. Giess. p. 83.

ADIECTIVA in inus exeuntia

quae producunt penultimam, sunt:

1. Deducta a nominibus rerum animatarum, ut: vitulinus, arietlnus, quod alii tamen excipiendo corripiunt, anserlnus, equlnus, canlnus, ostrlnus, coraclnus, vulplnus, luplnus. Conf. infra Arietinus.

2. Nominatim etiam sequentia, quorum non nulla etiam naturam Substantivorum habent; clandesilnus, interstlnus, mediastlnus, interneclnus, festlnus, morticlnus, marlnus, viclnus, orclnus, peregrlnus, inquillnus, libertlnus, matulnus, vespertlnus, diulnus, pululnus Ein Polster, suplnus, cisternlnu, genulnus, oplnus, adulterlnus, inoplnus, caminus, catinus Eine Schiissel, echinus, gelasinus lachelnd, coulnus Ein Streitwagen, collnus a colle, funglnus, laurinus.

Mediastlnus, i. Subst. Ein Hausknecht. Anatomici Mediastlnum panniculum vocant, qui dividit medium pectus et pulmones, Germ. Das Zwergnetz.

Referuntur huc etiam Diutinus, Langwierig; Serotinus, spat, langsam; Hornotinus, Heurig, quae tamen rectius corripiuntur.

3. Distributiva numeralia; blinus, tri. nus, qulnus.

4. Cognationum nomina, ut: sobrlnus, consobrlnus, amitlnus.

5. Denique propria ac Gentilia, ut Augustlnus, Iustlnus, Sibylllnus, Aventlnus, Fescennlnus, Ticlnus, Fuclnus, Venuslnus, Canuslnus, Gablnus, Collatlnus.

* Nota: Dintlnus corripuit Prudentius in Iamb.

Postquam vapor diutinus:

quamvis sunt, qui negant, eius auctoritatem praevalere rationi et Analogiae. Vid. Iul. Caes. Scal. de Causis L. L. c. 98. Serotlnus ab Hilario corripitur. Verum et heic praeferunt non nulli Analogiam. Quod


page 208

vero Prist nus et Crastlnus corripitur, causam adsignant, 1. quia a Monosyllabis, 2. et quia utrumque Virgilius habet breve.

Pro correptione binorum priorum nec non pro hornotlnus pugnat etiam iuxta usum hodiernum Priscipanus, cuius regula haec est: Adiectiva in inus, quae nascuntur ex Adverbiis temporalibus, penultimam corripiunt: ut Diutlnus, Perendlnus, sernotlnus, hornotlnus, crastlnus. cet. Quae vero tempus non significant, penultimam producunt: ut cisternlnus, morticlnus, cet. Matutinus vero et velvertinus, penultimam producunt, quia oriuntur non ab Adverbiis, sed a Nominibus Matuta et vespera: sed annotlnus ab annus volunt penult. corripere. Ol. Borricb. Parnass. in Nuce not. ad v. 904.

† De hac autem terminationis in Inus quantitate: verba sunt G. H. Ursini Obs. philol. cap. 11. p. 184. seqq. quibus praesertim Olaum Borrichium oppugnat: tou= I penultimae iudicium petit o( pa/nu Vossius non cum vulgo Grammaticorum a diversirate significationis, qui ab animatis ducta volunt producta, ab inanimis vero brevia, sed primo a Graecae Latinaeque linguarum differentia. inque Inus Graeca I habere correptum censet, Latina autem productum. Quae ipsa etiam Scioppii sententia est. Quid tamen in Vossio adhuc desiderem, deinde dicam. Insurrexit contra hunc ut in aliis, sic in hoc ipso quoque, non ita dudum Olaus Borrechius, multisque studet efficere, suam istis Grammaticorum Veterum regulis rationem constare, nec ab iis fuisse recedendum. Id ut evincat, et varia corradit hinc et inde exempla, quibus et illa in Inus a graecis venientia I habere productum obtinere nititur, et sua Scioppio praesidia intervertere conatur. Quam recte utrumque, breviter videamus. Neque enim aegre laturum puto Virum eruditissimum, aegre certe ferre non debet, si ad exemplum eius in ipsum idem ego mihi miuris sumpsero, quod ille sibi sumpsit in alios. Et alioquin Res publica haec, sub qua vivimus, litteraria, liberam cuiqueve dicendae modeste sententiae facultatem permittit. Ad prius igitur quod attinet, profert voces Agrigentinus, Byzantinus, Coracinus, Eleusinus, Ephesinus, Gelafinnus (dens) Libyssinus, Palaestinus, Sibyllinus, Tarentinus, quas omnes penultimam diserre producere adductis Poetarum testimoniis probat, idque eum in finem, ut obtineat non minus producto I penultimae, quam eodem correpto in Inus terminatas reperiri voces Graecas ad Latinos traductas; quare nec ullam constantem quantitatis notam inde peti posse. Verum enim vero aerem ne feriat exemplis hisce, et extra oleas vagetur Vir eruditissimus, vehementer metuo. Quamquam enim Scioppianae sententiae interpres Mariangelus late dixerit,


page 209, image: s0153

nomina Inus in exitu hobentia brevia esse omnia, si sunt Graeca; tamen et haec nomina non de quibusvis Nominibus, et Adiectivis et Substantivis, nec haec omnia de omnibus in universum cuiuscumque generis, sed de omnibus tantum certi generis esse accipienda, illud satis arguit, quod suam hanc sententiam Grammaticorum sententiae oppositam vult Scioppius, qui vero non de quibusvis in Inus Nominibus, sed de Adiectivis solum, nec de his omnibus, sed de iis tantum, quae a communibus oriuntur: quod cum ex ipsis regulis, tum ex iis, quae afferunt, exemplis satis elucet: loquuntur. Ut igitur accurata sit contradictio, et iisdem definita limitibus, de his quoque Scioppii sententia fuerit forte intelligenda. Sed ut faciles simus hac in parte erga Cl. Borrichium, quum non mereatur Scioppius, ut tam humane secum agatur, qui tam inhumanus ipse ac durus adversus summos aetatis nostrae Viros fuit, demus hoc ei sane, late nimis et indistincte pronuntiatum esse a Scioppio, aut interprete Scioppianae sententiae Mariangelo, Nomina in Inus, sine addita Distinctionis nota, quae omnino fuerit addenda, magis etiam a Vossio, cui hoc accurate agendum fuerat, qui tamen et ipse quum primum de Derivatorum in tinus penultima egisset, ubi ad cetera in Inus pervenit, non diversos constituit ordines, sed sub eumdem omnia conicit, quum vel maxime res distinctionem quandam exegisset. Gentilia igitur omnino fuerant eximenda, cum, quae a Graecis in Inus veniunt, corripi debere praeciperetur. Qualia Agrigentinus, Byzantinus, Eleusinus, Ephesinus, Libyssinus, Palaestinus, Tarentinus. Et eximere ea a suis etiam, quas defendendas suscepit regulis, debuisset omnino et ipse Borrichius. Qui in adversario laedendo promptior, quam in se tuendo cautior, non sentit, his ipsis, nisi excipiantur, regulis suum iugulum peti. Quippe dum hanc ponit Distinctionem cum vulgo Grammaticorum quantitatis Adiectivorum in Inus, ae tamquam Mercurialem quamdam statuam commendat, quod, quae ab animatis, sensitivis nempe, veniant, producant penultimam, quae a plantis, lapidibus, aliisque inanimis eandem corripiant; haec nimirum, quae ex eo dedimus Gentilia, quum producant penultimam, erunt secundum leges Grammaticorum et Borrichii ab animatis deducta. Ergo Agrigentum, Byzantium, Eleusis, Libyssis, Tarentum erunt nobis posthac, si Diis placet, animata. Euge vero! Putarit forte non nemo, ne in Graecorum quidem censum referenda illa duo Agrigentinus, Tarentinus, esseque haec a Latinis Agrigentum, Tarentum, quomodo ii maluerunt pro Gracis *a)kra/gas2, *ta/ranton. Sed haec omnino sunt formata a Latinis ex Graecis istis *a)kraganti=nos2, *taranti=nos2,


page 210

atque ad similitudinem ipsorum Primitivorum ab iisdem inflexa. Ceterum eamdemplane quantitatem tou= I in penultima praeter illa a Borrichio allata servant et haec Gentilia: Velinus, Pontinus, seu Pomptinus, Tiberinus, Setinus, Amerinus, Alexandrinus, Andinus, Venusinus, et alia non pauca, ut plane de his sigillatim fuerit praecipiendum. Horundem formam et Sibyllinus sequi fuerit putandum, si vere Graecum sit. Mihi tamen hoc a Latinis potius ex voce Sibylla more suo inclinatum videtur, quam ut sit Graecum. Nam *sibu/lleios2 equidem reperio apud Auctores Graecos, ex *sibulla denominatum, nuspiam autem *sibulli=nos2 Coracinus vero, Gelasinus dens, Erafinus non sunt huius ordinis; ut neque Cyprinus, echinus, caminus, quae miror, cur non et ipsa attulerit, si sine discrimine Graeca in Inus ad Latinos traducta penultima porrecta producere fuit visum Viro doctissimo. Nam et Substantiva sunt, et partim insuper non Denominativa. *erasi=nos2 certe, gelasi=nos2, si vel Adiectiva esse constaret, tamen huius loci non essent; utrumque enim a verbo fit. Quare et ipsa erant ab hhoc numero segreganda, et suus iis ordo sigillatim fuisset tribuendus tum a Vossio, tum magis etiam a Borrichio. Neque enim quum a verbis desumantur, vel ab animatis vel ab inanimis desumi poterunt dici. Coracinus vero piscis ad nomen quod attinet, cum ratione eius, quod Substantivum est, tum ratione etiam differentiae a kora/kinos2 corvinus, producit penultimam circumflectitque. At si aliquod operae pretium voluisset facere Vir doctissimus, ostendisset nobis, posterius hoc I in penultima reperiri productum apud Latinos. Sic enimvero causam suam strenue egisset. Nunc neque in Latinis hoc est receptum, et meo iudicio plane corripitur apud Graecos, non minus quam a)nqrw/pinos2 e)lefa/ntinos2 et quae huius generis alia sunt plura, de quibus postea. Vides quam infeliciter ex una parte rem gesserit Vir doctissimus. Sed gessit eandem altera ex parte multo etiam infelicius. Laurinus, collinus, funginns, ostrinus non concedit Scioppio Latinae esse originis voces, proptereaque penultimam producere contra illam Grammaticorum regulam, ea quae ab inanimis veniunt, correpta statuentium. Spectemus, quibus telis adversarium suum petat. Laurinus, inquit, non est Latinae originis vox, sed Graecae, quippe et da/fnh Graecis dicitur, et lau=ron docente Hesychio. Collinus est quidem illa vox a Latino collis, sed collis verna non est Latii, quia iam ante ostendit et Scaliger, et Vossius in Etymologico collis esse originis Graecanicae. Graecis enim est kolw/nh et kolwno\s2 idem, quod collis cet. Fungus etiam non est orginis Latinae, sed Graecae a


page 211, image: s0154

spo/ggos2. De voce Ostrinus neque dubitandum, quin descendat a Graeco o)/streon. Atque in his quattuor vocibus nullum Scioppio praefidium relictum est, quod omnes Graeco fonte cadant. Haec ille, quasi re optime confecta. Ego vero haec ipsi excidisse nollem. Nam quis non videt, non agi hic de ultima origine vocum laurinus, collinus, funginus, ostrinus, sed tantum de proxima, nec quicquam heic ad rem referre, unde laurus, collis, fungus, ostreum, sed illud modo quaestionis esse, unde voces illae, quas dixi, a)me/sws2 deriventur, et utrum non potius a vocibus laurus, collis, fungus, ostreum Latinitatis iure iam donatis, Latino more sint inclinatae, quam a Graecis illis, a quibus derivari eas vult Borrichius, etsi quidem non ausus vocem collinus, a)me/sws2, ut ceteras, ex Graeco arcessere. Sed quid iuvat illum to\ collis, ex Graeco esse, si collinus, de quo quaestio est, a Latino collis est? Et quum diserte hoc agnoscat ipse, quî nullum Scioppio in his quattuor Latinis vocibus praesidium est, et quî omnes Graeco fonte cadunt, quod deinde subicit? Ecquis autem, qui aliquem litterarum harum gustum habet, non laurinus etiam et funginus, et ostrinus a Latinis vocibus laurus, et fungus, et ostreum malit arcessere, quam ex Graecis illis, quorum nec Denominativa hac terminatione uspiam leguntur. Praeterea neque lau=ros2 (hoc enim potius thema constituendum fuerit, quam uti fecit, Borrichius lau=ron, qui Accusativus aperte est apud Hesychium, da/fnhu illud exponentem) quum hunc solum habeat auctorem, quem multis peregrinarum vocum expositionibus suum volumen constipasse vel ii non ignorant, qui limis tantum oculis id inspexere, prius in numerum Graecarum vocum recepero, quam aliud alîus scriptoris Graeci testimonium aptius fuerit prolatum. Sane Cl. etiam Vossius, etsi locus hic Hesychianus eum non fugerit, (laudat enim eumdem ipse) in alia tamen omnia ire maluit, quam, quod dictu erat tam proclive, a lau=ros2 isto Hesychii Latinum laurus deducere. Nec difficilis est coniectu haec eius ratio; quum institutum illud Hesychii tantum Virum latere minime potuerit. Iam si a Latinis vocibus originem suam habent Adiectiva illa toties iam nominata, quid porro ad nos, unde ipsae voces illae, a quibus haec Adiectiva deducuntur? quid id ad rem facit? Sed quo minus Graecae ea originis habeantur, alio insuper argumento pugnemus. Nam talia si essent, suadert omnino Analogia corripi illa, ut alia huius formae apud Graecos Adiectiva Denominativa, vel ex ipsius Borrichii sententia, quum sint ab inanimis partim, partim a plantis desumpta, praeter unum Ostrinus, de quo deinde. Nam ad Graecas etiam voces in Inos terminatas, has eum regulas extendere, patebit


page 212

postea clarissime ex iis, quae de voce elephantinus ex ipso erunt proferenda. At produci tamen laurinus et collinus, nec ipse negare potuit. En! quos in laqueos induerit Virum optimum nimium alterius insectandi studium! Quantum in ipso est, nec Latinae nec Graecae originis erunt haec Adiectiva, quia sive Graecae originis essent, sieve Latinae, ex Analogia corripienda essent, aut certe essent Anomala, atque a regula excipienda. At neque ullam in iis Anomaliam agnoscit, neque illa excipit. Misera igitur haec Adiectiva tota Graecia Latioque pulsa nescio quo gentium exsulatum ire cogentur. Sed serio agamus. Dico igitur, nihil proficere Borrichium; si vel a Graecis essent haustae voces laurinus, collinus. Annon enim nihilominus reclamarent tam illi Grammaticorum regulae, a rebus inanimis deducta esse brevia, quam Scioppianae, Latina in Inus sumpta a Graecis corripi? Non enim ullum Borrichius, ut neque ceteri Grammatici, mere Latinas inter et Graecas in Latium deductas voces discrimen constituit; sed eodem utrasque loco habet, esademque sub leges revocat. Cur autem de vode marinus, quam et ipsam Scioppius in firmamentum sententiae suae adhibuerat, ne gro\ quidem apud Antagonistam eius Virum CI. deprehendimus? Nimirum, quia heic bella ipsum ratio sua vocem hanc ad Graecos fontes reducendi destituerat. Quid porro respondebit ad vocem vicinus, a vico, re procul dubio inanima; quid ad to\ morticinus ab ipsa plane morte desumptum, quae animam vivis adimit; quid ad to\ genuinus, quod a genus est, animante videlicet aliquo; quid postremo ad vocem cisterninus a cisterna, quam huc quoque nec id immerito refert celeberimus Vossius? Vides Grammaticarum harum praeceptonum, quas tuetur Borrichius, egregiam certitudinem! Et tamen heic nescio quî occaecatus negat exemplum his regulis adversum temere repertum iri? Quare nec de funginus me sibi assentientem habet, ut qui Labbeo malit auscultare, Trochaeum in hoc versu Plauti Iambico statuenti, qui exstat Trinum. Act. 4. Sc. 2.

Pol, hic quidem fungino genere est, capite se totum tegit.

At quis non potius cum Scippio Spondaeum ibi tueatur, voce funginus ad normam illarum laurinus, collinus, marinus cet. exacta, quibus cum forma plane et origine convenit, quam ut Trochaeum cum Labbea, et, qui hunc sequitur, Borrichio ibi agnoscat, qui pes in hoc genere, quamquam non plane numquam compareat apud Comicos, rarior tamen longe et inusitatior est Spondaeo, cui propria in eo sedes sua est. Praeterea si funginus mediam habet brevem, quum id a Graeco esse contendat ipse, iam hoc ipso


page 213, image: s0155

firmabitur Scioppiana praeceptio, qui ea in Inus, quae a Graecis sunt, corripienda vult. Negabit forte Borrichius, corripi propterea, quod Graecum sit origine. Negarem hoc ego pariter, et meliori quidem iure, cum Scioppio, si corriperetur, corripi propterea, quod ab inanimo proveniat, cum tot alia sint ab inanimis orta, nec tamen penultimam habentia correptam. Neque ostrinus igitur, quod et ipsum recte advocat Scioppius, avelli patior a ceteris, neque illum fero, qui inde potius, quod ab animante descendat vox ista, quam hinc, quod sit Latinae vox originis, rationem penultiinae in hao voce productae arcessat. Quamobrem hinc omnium quoque in Inus aliorum eiusmodi Adiectivorum Denominativorum, productam habentium penultimam, quantitatis rationem, sine discirmine, ab animantibusne sint, an ab inanimis, desumamus posthac cum Scioppio tam diu, donec vel Borrichius, vel alius fortioribus nos argumentis convincat, haec, in quibus nos Latinam quaerimus scaturiginem, Latinae formationis non esse, sed Graecae. Iam qui ad vocem elephantinus, quae non minus huic eius et Grammaticorum placito adversatur, cum in Inus terminata, etsi ab animali formata sit, penultimam nihilominus habeat correptam, contra quam ipsi praecipiunt, respondeat Borrichius, audiamus. Eo, ait, inclinat adhuc sententia, antiquissimos Graecos ebur five elephantinos dentes considerasse, ut rem natura sua inanimem, (quod vel raros, vel forsitan nullos id temporis in suis regionibus vidissent elephantos) eoque instituto Hephaestionem et Anacreontem penultimam corripuisse, quod hodie vix imitandum. Lepidum profecto effugium, quod si ulli eruditiorum probetur, mirer sane. Ego vero auctoritate Anacreontis atque Hephaestionis tam diu putabo standum, dum aliud nobis adiectivum in Inos Denominativum, eiusdem formae, cuius est e)lefa/ntinos2, qualia sunt a)nqrw/pinos2, gu/pinos2, kora/kinos2, protulerit Borrichius, penultima producta. Nemo certe, nemo adhuc eorum, qui Graecam nobis Prosodiam dedêre, quem quidem videre mihi licuit, distinxit inter illa Adiectiva in Inos Denominativa, quae a sensu praditis, et eo destitutis descendunt, illaque producta, haec correpta posuit. Constanter omnes eodem habent numero et haec, et illa. Tam diu igitur et ipse non aliam illorum a)nqrw/pinos2, gu/pinos2, kora/kinos2, rationem esse existimabo, quum praesertim sit, quod me in hac sententia mea confirmat, e)lefa/ntinos2, Borrichio autem nec dum sit, quo suam corroboret; quam istorum su/kinos2, marma/rinos2, kupari/ssinos2 ac similium, quae corripi extra controversiam est. Neque Vossius iritur satisfacit, quod, quum ??? in Inus, quae Latina sunt, I habere


page 214

porrectum agnovisset merito, subiungit tamen et illa, quae ab animantibus, ut equinus, porcinus, murinus, ansetinus, similiaque; ac si haec ratio a priori esset diversa. At certe non quod ab animantibus veniant porcinus, equinus, murinus ac silimlia productam habent penultimam, sed quod Latinae sunt originis, adeoque in priori ratione prorsus fuerat adquiescendum. Sed nec de elephantinus ullum in eo verbulum reperias, quod tamen, si hic Grammaticorum canon, in Inus ab animalibus desumpta esse in penultima producenda, obtinere debeat, omnino propter auctoritatem Hephaestionis atque Anacreontis fuerat excipiendum; aut saltem videndum fuerat, quid ad hanc responderetur; etsi id quidem frustra fuisset futurum. Nam nihil omnino hac exceptione, minus etiam auctoritatis Hephaestioneae et Anacreonticae elusione opus est; atque ita potius cum Scioppio statuendum est, segregatis tamen, ut supra dictum, Gentilibus, quae produci debere tam Graeca, quam Latina, singulari erit canone definiendum, et adhibita limitatione quadam; Denominativa in Inus Adiectiva (quo ipso etiam Substantiva in Inus a Graecis hausta, sive Primitiva illa sint, aut certe originis obscuriooris, ut echinus, sive Denominativa, ut cyprinus, coracinus, sive Verbalia, ut caminus, gelasinus, erasinus, volumus remota) si a Graecis ad Latines sint traducta (traducta autem inde intelligentur, non si ad ultima modo origine inde arcessi queant, sed si proxime inde resultent, O in U solum converso, id quod discerte etiam pro fundamento substernit Scioppius, ut tanto minus veniae sit Borrichio, qui tam miram iniit rationem vocum, laurinus, collinus, funginus Graecae origini vindicandarum, ut supra vidimus) corripienda sunt. Vel si canon quidam kaqoliko\s2, qui haec omnia includat, magis te capit, dicendum ita fuerit: In Inus Latina a Graecis a)me/sws2 transsumpta servare quantitatem penultimae Graecam. Substantiva igitur produci, qualia caminus, cyprinus, coracinus, echinus, erasinus, gelafinus; Adiectiva vero Denominativa corripi, nulla habita plane ratione, ab animantibusne sint, an ob inanimis, quolia elephantinus, faginus, crystallinus, amagdalinus et cet. His e contrario cum Scioppio Adiectiva in Inus Denominativa Latinae formationis productam habere penultimam recte censebuntur; nihil iterum pensi habito, quibuscumque a thematis sumantur, ab animatisne (sensitivis scilicet) an ab inanimis; qualia anserinus, porcinus, aquilinus, ostrinus, marinus, collinus, cisterninus, funginus cet. a quibus tamen eximens tum oleaginus, cuius penultima correpta usus est ipse Virgilius, tum forte arietinus, quo de excipiendo nemo equidem cogitavit; ego vero longâ


page 215, image: s0156

penultimâ eodem uti nolim. Puto enim Analogiae alii hoc datum, ut correpto I fuerit prolatum, uti parietinus. De ceteris in Inus Prosodicos Scriptores adeas velim, e quibus tamen, quod nostram ad rem quodammodo etiam facit, hoc cognosces, pleraque in Inus Adiectiva Latinae originis penultima efferri longa, exceptis iis Adiectivis temporis, quae ab Adverbiis eiusdem significationis orta penultimam habent brevem, ut pristinus, crastinus, perendinus, hornotinus, serotinus quoque et diutinus, quae postrema perperam Scaliger Pater putabat producenda; quo de Vossius. Substantiva quoque illa, quae naturam praeferunt Adiectivorum, producta reperies fere omnia; qualia amitinus, inquilinus, libertinus, mediastinus, fobrinus, consobrinus; tum propria etiam illa, ab Adiectivis secundae venientia, ut Iustinus a Iustus, Augustinus ab Augustus, Longinus a longus, Severinus a severus cet. praeter haec alia insuper Substantiva quaedam, ut lupinus, pulvinus, covinus, paucis tantum ex toto numero exceptis, et vix pluribus, de quibus quidem certo constet, hisce, asinus, dominus, fraxinus, licinus, pampinus; ricinus, terminus.

Haec nimirum ita disputantur. Quamlibet autem Ursino adsentimur; maluimus tamen in hac Parte Prosodica ad vulgares Grammaticorum hoc in genere positiones, utpote magis notas, lectorem pro re nata remittere: cuius quidem nostri facti veniam ab Aristarchis aevi nostri deprecamnur.

Corripiuntur autem reliqua omnia, quae materiam significant, seu quae a rebus inanimatis deducuntur, ut: faginus, crystallinus, adamantinus, coccinus, acinus.

Item haec: crastinus, pristinus, pampinus, facicinus, vaticinus, fraxinus Ein Eschenbuum, cophinus Ein Korb.

ADMETUS porrigitur

* Admetus Rex fuit Thessaliae, cuius armenta exsulpavit Apollo.

ADONIS

Genit. Adonidis, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo: Graece *a/dwnis2.

* Adonis, Cinyrae, mediâ brevi, Regis Cypriorum ex Myrrha filia filius, Veneris delicium.

ADORIS ab ador

Korn, Rocken, moduli dubii.

* Gannius, Poeta vetus, produxit apud Priscianum L. 6. p. 700:

Emicat in nubes nidoribus ardor adoris:


page 216

qui tamen et ipse alibi corripuit; prout etiam corripitur apud Ausonium de Monosyll. eap. de Cibis:

Mox ador, atque adoris de polline pultisicum far.

Unde Scaliger existimat, veteres adus, adoris, in Neutro; et ador, adoris, in Masculino dixisse: ut decus, decoris; et decor decoris. Vide eum ad Festum p. 7. Conf. infra Genitivi tertiae Declinationis.

ADREPIT longum est

hanc enim quantitatem prior in simplici repo habet. ARRIPIT autem breve est: nam est a rapio, quod primam corripit.

ADSEVERO producitur

est enim ab Adiectivo severus.

ADSDES ab adsideo

corripitur: hac enim morâ adficitur prima in sedeo. Sed

ADSIDES ab adsido

producitur: nam eadem quantitas inest simplici sido.

ADSCITUS longum est

tanta enim prior in simplici scitum, eo quod supinum disyllabum est. Sed

ADSITUS morae est brevioris

eamdem enim habet prior in simplici satum, quod numeratur inter sex illa Supina Disyllaba, quae priorem corripiunt.

ADSOLET ab adsoleo

corripitur: nam prima in simplici ssoleo talis.

ADVENIMUS

prima Pluralis Perfecti corripitur. Sed

ADVENIMUS

prima Pluralis Praesentis, producitur.

ADULOR producitur

auctoritate veterum.

* Derivant etiam non nulli a)po\ tou= dou/lou, quod servum significat: adulari enim admodum servile est, et homine ingenuo minime dignum. Vide Poet. Giess. p. 81.

ADYTUM

locus secretior in templo, corripitur.

AEACUS

Iovis filius, morâ brevi.

AEDON trisyllabum

Gen. Aedonis i. e. luscinia, producitur in Nominativo, et corripitur in Genitivo: in Graeco enim est h( a)hdw\n, a)hdo/nos2.

AEOLUS

Aeoliae Rex, ventorum praeses, corripitur.

AERUGO

inis, Kupferrost, producitur.


page 217, image: s0157

AESCHINES

nomen proprium viri, anceps est, usitate autem corripitur. Ol. Borrichii Parnassus in nuce.

* Diogenes Laertius octo numerat Aeschines: quorum clarissimus fuit Atheniensis Orator, Demosthenis aemulus, cuius exstant orationes aliquot et epistolae. Primus autem Philosophus fuit Atheniensis, auditor Socratis, de quo et dicere consuevit Secrates: SOLUS NOS COLERE NOVIT AESCHINES; quum ab eo numquam discederet. Idem, quum ceteri praeceptori communi Socrati adferrent plura, semet ipsum ei donavit, quoniam aliud munus, quod panper esset, non suppeteret. Vid. Senecam L. 1. de Beneficiis c. 8.

AESCHYLUS

Poeta Atheniensis, Tragoediarum pater, corripitur.

AESONIS ab Aeson

qui pater fuit Iasonis, corripitur.

AETHIOPIS ab Aethiops

corripitur: Graece *aiqi/oy, *aiqi/opos2.

AeTITES i. e. lapis

qui in nidis aquilarum reperitur, quo sine nulla earum parere posse dicitur, Producendum est: Graece a)eti/ths2.

* Graeca autem in i/ths2 desinentia penultimam suam hac mora adficiunt: unde par ratio in alabastrites, apfintbltes, aromatites, catopyrites, chrysites, conchites, haematltes, hammites, lychnites, meconites, ophltes, orites, phlagites, phragmites, phycites, porphyrites, pyrites, sarcites, scarites, selemites, spongites, thyites, trochites.

AETOLI producitur

Graece enim horum regio scribitur *aitwli/a per w, o mega.

* Aetoli incolae fuerunt Graeciae, eo terrarum tractu, qui bis nostris temporibus Livadiae nomine venit, quovum celebratae quondam urbes Chalcis, Calydon et Olenus hodie in ruiinis quosi sepultae iacent.

AFFABRE Adv

Nett, kunstlich, corripitur: nam est a faber, quod priorem talem habet.

AGABUS

Prophetae Nomen Proprium Act. 11. v. 28. et 21. v. 10, modulo ancipiti.

AGAMEMNONIS ab Agamemnon

corripitur.

* Agamemnon rex fuit Mycenarum, Imperator exercituum Grecorum ad Troiam, frater Menelai, maritus Clytaemnestrae, pater Iphigenlae.

AGASO

agasonis, Ein Stallknecht, ein Pferdetreiber, productitus, et in Nominativo et in Genitivo.


page 218

AGATHO vel AGATHON

Nomen viri proprium, corripitur.

AGATHOCLES

Siciliae tyrannus, patre ortus figulo, corripitur: Graece *agaqoklh=s2.

* In metro etiam produci potest, propter sequentem mutam cum liquida L.

AGELADES

statuarius, producitur.

AGEMA

certum agmen delectorum militum, equitum aut peditum, maxime vero equitum, producitur: Gr. to\ a)/ghma.

AGENOR

Gen. Agenoris, Rex Phoenicum, Neptuni et Libyae filius, Cadmi pater, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

AGO

agere, priorem brevem habet. Hinc corripiuntur composita: Abigo, Adigo, Ambigo, Anteago, Circumago, Exigo, Perago, Prodigo, Redigo, Subigo, Transigo.

AGONIS ab agon

i. e. studium con. tentionis, Der Kampf, producitur: Graece o( a)gw\n, w=nos2.

AGRAGAS

Gen. Agrargantis, urbs Siciliae, Agrigentum alias dicta, corripitur.

ALBICO

Ich scheine weiss, ich sehe weiss aus, corripitur: nam Frequentativa et Diminutiva verba in ico desinentia, penultimam brevem habent: vid. Poet. Giess. p. 82.

Albico et Candico ponuntur pro aliquantum albeo et candeo, eoque haec bina verba verius sunt Diminutiva. Quum igitur verba nonnulae in ico desinentia non significent frequentem actionem; dicere liceat, istiusmodi verborum alia proprie esse Frequentitiva, quae assiduum vel crebrum notent conatum; alia quasi Frequentativa, quae formationem Frequentativorum imitentur, non significationem.

ALBUGO

inis, Das Weisse im Auge oder im Ey, producitur.

ALCIDAMAS

antis, vel ALCIDAMUS, i, Rhetor, qui morti panegyricum dixit, corripitur.

ALCIDES

ae, i. e. Hercules, nepos Aloaei, producitur.

ALCIMEDON

ontis, artifex caelator, corripitur.

ALCIMUS

Nomen Proprium, quod complures gesserunt, corripitur. Nam


page 219, image: s0158

a)/lkimos2, fortis, robustus, apud Graecos mediam brevem habet.

ALEXANDRIA

Nomen Proprium aliquot diversarum urbium, corripitur: urbium enim nomina Proparoxytona, in eia exeuntia, ipso Cellario iudice in Orthographia Latina p. 74, dubium accentum apud Latinos sortiuntur, prout in ea vel ia cadunt: nempe si in ea cadunt, producunt; sin autem in ia, corripiunt penultimam.

* Quaedam eiusmodi urbium Nomina constantius E longum habent, ut Laodicea, Heraclea, Apamea, Mantinae, Cassandrea, Cadmea: quaedam plercumque per ia scribuntur, et more Latinis receptissimo corripiuntur, ut Seleuc. a, Nicomedia, Samaria, Philadelphia, Sebastia: quaedam ambigua, ut Alexandria et Alexandrea, Antiochia et Antiochea, Attalia et Attalea, Caesaria et Caesarea, Epiphania et Epiphanea, urbs Ciliciae sub Amano monte, v. Cit. L. 5. Fam. Ep. 1, Amasia et Amasea Strabonis patria, cetera: quia EI nunc I, nunc E pronuntiant.

† Et hoc quidem loco notandum esse arbitror, hanc correptionem, partim apud ipsos veteres Latinos, partim communi usu, similiter institui in aliis Nominibus Propriis et Appellativis ahdu paucis Graece in eia et eios2 exeuntibus, si Latine terminantur in ia, et in ius, item in iis, quae Graece in eion exeunt, et Latine terminantur in ium, quoniam in his terminationibus Romanae aures longiorem moram aegre ferunt. Unde per Syncopen e Diphthogo unam Vocalem demunt, ut possint correpte pronuntiare. v. g. a *gala/teia Galatia, *e)pifa/neia epiphania, e)ntele/xeia entelechia, e)ne/rgeia energia, *akadh/meia Academia; et ab *a/reios2 Arius, *euge/neios2 Eugenius, *basi/aeios2 Basilius, *kaisa/reios2 Caesarius, *h(ra/kleios2 Herculius et Heraclius Imp. *bakxei=os2, Bacchius, *antibakxei=os2, Antibacchius, *e(liko/neios2 Heliconius; et a gerontokomei=on gerontocomium, nosokomei=on nosocomium, nosodoxei=on nosodochium, cenodoxei=on xenodochium, farmakopw/leion pharmacopolium, monopwlei=on monopolium, paidagwgei=on paedagogium. Vide Scaligerum in Catullum.

Apud Poetas tamen vis Diphthongi interdum redit in uno atque altero horum vocabulorum, quum nempe penultimam productam volunt. ita v. g. Academia etiam apud Ciceronem et Alexandria apud Propertium et Antiochia apud Ausonium, et Galatia apud Statium, producitur.

Excipitur Darius, Gr. *da/reios2 I. *darei=os2, Nomen Proprium Regum aliquot Persarum,


page 220

quod communi veterum usu producte et in prorsa et in vorsa effertur.

Excipiuntur etiam, quae in ia exeunt, Nomina mulierum v. g. *laoda/meia Laodamia, *qa/leia Thalia, (*ippoda/meia Hippodamia, *ifige/neia Iphigenia, cet. item Appellativa e)legei=a elegia, a)ntipa/qeia antipathia, xeiromantei/a chiromantia, filogu/neia philogynia, politei/a politia, magei/a magla, nekromantei/a necromantia, nekuomantei/a necyomantia, a)pa/qeia apathia cet. et ex Accentu Graecorum in mani/a, ia desinentia, mani/a manla, e)idwlomani/a idolomania, e)idwlolatri/a idololatria, neomhni/a neomenia, monomaxi/a monomachia, naumaxi/a naumachia, a)nalogi/a analogia, a)pologi/a apologia, tautologi/a tautologia, filologi/a Philogogia, *qeologi/a Theologia, a)ntonomasi/a Antonomasia, a)ntimeri/a antimeria, o)ligarxi/a oligarchia, monarxi/a monarchia, periergi/a periergia, peripneumoni/a peripneumonia, a(rmoni/a barmonia, o)fqalmi/a Ophthalmia, fantasi/a phantasia, filanqrwpi/a philanthropia, filauti/a philautia, *sofi/a Sophia, filosofi/a Philosophia, sumfwni/a Symphonia, progwdi/a Prosodia, a)noreci/a anorexia, dusouri/a dysuia, gewdaisi/a geodaesia, gewmetri/a Geometria, a)stronomi/a Astronomia, gewgrafi/a Geographia, cet.

Si vero Terminatio Graeca eios2 qpud Latinos transit in eus; rarissime, nec nisi in paucis Adiectivis hoc E kata\ sugkoph\n corripitur, v. g. a *kaisa/reios2 Caesareus, *anteno/reios2 Antenoreus, (*hra/kleios2 Herculeus, *kuklw/peios2 Cyclopeus, kwnw/peios2 conopeus: in reliquis autem omnibus fere producitur v. g. a *puqagoreios2 Pythagoreus, lu/gkeios2 lynceus, *lu/keios2 Lyceus mons Arcadiae, *orfei=os2 Orpheus, *akrisio/neios2 Acrisioneus, *epikou)reios2 Epicureus, *hlei=os2 Eleus, ex Elide, Iovis Epitheton, *qhsei=os2 Theseus, *kadmei=os2 Cadmeus, *sofoklei=os2 Sophocleus, *salomo/neios2 Salomoneus, quod tamen Prudentius, metri ceteroquin negligentior, etiam corripit, giga/nteios2 giganteus, a)dama/nteios2 adamanteus, *iwannei=os2 Iohanneus, bo/reios2 boreus, (*ipponaktei=os2 Hipponacteus, *deukaliw/neios2 Deucalioneus, *marwnei=os2 Maroneus, *pelo/peios2 Pelopeus, *xorei=os2 choreus, *foibei=os2 Phoebeus, *foini/keios2 Phoeniceus, *que/steioc Thyesteus, *apellei=os2 Apelleus, *epixarmei=os2 Epicharmeus.

Ita quoque constantissime hoc E producitur, ac Syncope non nisi rarissime locum habet in iis vocabulis, quae in eia et eion, et apud Latinos in ea et eum terminantur, v. g. *mh/deia Medea, *odussei/a Odyssea,


page 221, image: s0159

*kalliw/peia Calliopea, *adra/steia Adrastea, *kassio/peia Cassiopea, *penqesi/leia Penthesilea, *gala/teia Galatea, pana/keia panacea, *kentaurei=a Centaurea, *dhi+bpeia Deiopea; it. *si/geion Sigeum, *mausw/leion Mausoleum, *lu/keion Lyceum, mousei=o/n museum, brabei=on brabeum, cenodoxei=on xenodocheum, pandoxei=on pandocheum, o)rfanotrofei=on orphanotropheum, gunaikei=on gynaeceum, prutanei=on prytaneum.

Cui longiori morae quum adsueti sint eruditi in eiusmodi nominibus; eamdem etiam ex accentu Graeco retinent in idea et Pantheum; licet in Graeco i(de/a et pa/nqeon naturalis quaedam sit correptio.

Syncopen autem istam, quae in supra adductis vocabulis, ut correpte pronuntiari possint, locum habet, quo minus mireris; scito, satis usitatam illam esse in metro, si corripiendo pedi obstet Diphthongus. Sic a *surakou/sios2 fit Syracusius, et dempta Vocali altera *surako/sios2 Syracofius. Virgil. Prima Syracosio dignata est ludere versu. Sic a xore/ia\ non tantum chorea per E longum, sed in metro etiam chorea per E breve; et a planei=a non tantum platea per E longum, sed in metro etiam platea per E breve; et a kwnwpei=on non tantum conopeum per E longum, sed in metro etiam conopeum per E breve. Ita etiam porro in chiragra semper corripitur prior, etsi sit Graece xeira/gra: et Maronis est L. 1. Aeneid. v. 205:

Accestis scopulos: vos et Cyclopea saxa;

etsi Graece est *kuklw/peia et Calliope semper corripitur, licet in Graeco sit *kalliw/ph per Diphthongum. Par ratio in Corduba quod apud Martialem corripitur L. 1. ep. 62, licet in Graeco sit *ko/rdouba. Item in balneum, corripitur, licet in Graeco sit balanei=on. Vid. Voss. de Arte Grammat. L. 2. c. 33. p. 286. it. Poet. Giess. p. 13. Sic etiam apud Latinos Dativus et Ablativus Pluralis bubus, quia crasi contrahitur, et Diphthongum Graecam in priori syllaba repraesentat, perpetuo producitur, quicquid legant quaedam Poetarum veterum editiones. Confer Becmannum et Gionerum hac de re. At quum iidem priorem syllabam corteptam volunt, Syncopen adferunt, et dicunt bobus, cuius prior semper brevis est, sicut prior in boves.

Agnoscant, quaeso, hanc disciplinam, qui in Arius, Antiochia, Alexandria, Philadelphia longiorem moram ponunt, eamque quavis data occasione strenue inculcant, eo quod in Graeco Diphethongus sit, quae cortipi haud debeat; atque intelligere tandem benevole velint, eiusmodi vocabula non heri aut nudius tertius, sed apud ipsos veteres fuisse correpta. Quis enim propter Diphthongum, penultimam tou= Herculeus, Coesarius, Heliconius, Bacchius, Antibacchius,


page 222

Attalia, Caesaria, Amasia, eet. umquam produxit? et cui temere ignotum est, in nomine Arius non modo a Prudentio, qui metri megligentior est, sed etiam a Faminao Dactylum constitui? Si vero pergant morosi esse, et nihilominus provocare ad Diphthongum, quam in Graeco conspexerint; tunc ex eadem lege, qua sibi iusti videntur; producere mihi etiam in pronuntiando debebunt Nicomedia, Galatia, Seleucia, Sebastia, Samaria, Caesareus, Caesarius, Herculeus, Herculius, Heraclius, Heliconius, Basilius, Eugenius, Bacchius, Antihacchius, xenodochium, nosocomium, gerontocomium, nosodochium, monopolium, paedagogium; quam tamen pronuntiationem, tamquam vehementer insolentem, ipsi, ni fallor, ridebunt.

ALICA

ae, Grutze, Graupen, Weizengraupen, Gerstengraupen, corripitur.

ALIOQUI producitur

Vid. Poet. Giess. p. 83.

ALIUS Nominativus

corripitur. Sed

ALIUS Genitivus

producitur: est enim contractus ex aliius.

ALLATRO corripitur

hanc enim moram recte constituimus in simplici latro, latrare. Vid. Poet. Giess. p. 8.

* In metro etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

ALLEGO

allegere, Neben andern erwehlen, hinzu thun, mit aufnehmen, corripitur: haec enim quantitas inest simplici lego, legere. Sed

ALLEGO

allegare, Abschicken, abfertigen, producitur: haec enim quantitas inest simplici lego, legare.

ALLOBROX

Allobrogis, Ein Savoyarde, corripitur, tum in Nominativo, tum etiam in Genitivo, et reliquis casibus obliquis. Vid. Poet. Giess. p. 47.

* In Nominativo produci ob sequentem mutam cum liquida R etiam potest, si versum cudimus.

ALUMEN

Alaun, producitur.

ALUTA

Semisch Leder, weich Leder, producitur.

AMARICINUM i. e. optimum scil.

unguentum, corripitur: est enim ab inanimato amaracus penult. correptâ, qui vulgo Magiorana dicitur.

* Notum hinc Proverbium: Quid sui cum amaracino? Germ. Was soll der Kuh die Muscate? Warum wirft man die Perlen vor die Save?


page 223, image: s0160

AMASIS producitur

Graece enim scribitur *ama=sis2 per circumflexum in penultima.

* Amasis Rex fuit Aegyptiorum, cuius tumulus una fuit pyramidum Aegypti, altitudine sua celebrium, quique legem condiderat, ut quisque apud suum Praesidem quotannis vitae rationem redderet, demonstraretque, unde viveret, aut quo quaestu sustentarentur.

AMAZONES

feminae Scythicae ad Thermodoonta fluvium, bello et imperio celebres, cum mora brevi pronuntietur. Graece, *ama/zones2.

AMBITUS

Substantivum, corripitur. Sed

AMBITUS

Participium, contra naturam ceterorum, quae sunt a Supino itum, producitur. Vid. Poet. Giess. p. 36. 37. et 97. item Vossii Art. Grammat. pag. 223.

AMERICUS

Praenomen VESPUTII, hominis Florentini, inventoris illius secundarii novae terrae, cui de se nomen dedit, usitate corripitur.

Poetica Giessena p. 65. produci iubet ad Analogiam aliorum eiusmodi nominum propriorum, scil. Albericus, Andronicus, Heinricus, Fridericus, Theodoricus, cet. Interim nolo heic sapere ex Analogia, sed ex vulgari usu, quo Americus et America correpte efferuntur.

AMETHYSTINUS

i. e. ex amethysto constans, corripitur: est enim Adiectivum in inus terminans, deductum ab re inanimata.

AMICITUR

Er wird bekleidet, porrigitur: est enim quartae Coniugationis, Verbi Amicio, amixi, saepe etiam amicui, interdum amicivi, amictum, amicire.

AMILCARIS ab Amilcar

corripitur.

* Plures fuere huius nominis:

1 Amilcar unus Dux Carthaginiensis, facundia et sollertia insignis; qui ingressus in castra Alexandri M. consilia eius de Atheniensibus astute exploravit, teste Iustino L. 21. c. 6.

2. Amilar alter, BARCAS cognominatus, pater fuit Annibalis, notissimus ex vita, quam Cornelius Nepos descripsit.

3. Plures tandem buius nominis in bellis Punicis occurrunt apud Livium et Polybium.

AMITA

, ae patris soror, Des Vaters Schwester, corripitur.

AMITINUS

Der Mutter Bruders Sohn, oder des Vaters Schwester Sohn,


page 224

Amitini vel Amitinae, Bruder- und Schwesterkinder, producitur: hanc enim quantitatem habent cognationum huiusmodi nomina, ut sobrinus, consobrinus: atque ita etiam amitinus. Conf. supra Adiectiva in inus.

AMO

amare, priorem brevem habet. Hinc corripiuntur composita Adamo, Deamo, Redamo.

AMOMUM

frutex odoratus, solia habens albae vitis, et semen uvarum racemis simile, porrigitur. Gr. *a/mwmon.

AMPHIARAUS

vates et augur Argivorum admodum notus, producitur.

AMPHICTYON

Amphictyonis, Nominativum producit, Genitivum corripit.

* Filius est Deucalionis.

AMPHIMACER vel AMPHIMACRUS

pes oppositus Amphibrachy, corripitur.

AMPHION

Amphionis, Nominativum longum, Genitivuum brevem habet.

* Amphion, Mercurii filius, ad cuius cantum dulcissimum lapides in muros Thebanos ultro eoiisse Poetae fabulantur, eddem, qua de Orpheo, significatione, quod eloquii nimirum suavitate homines agrestes ad mores revocarit mitiores.

AMYCLAE

arum, nomen urbis, constanter apud veteres producitur.

* Fuerunt autem duae urbes huius nominis: UNA PELOPONNESI, Tyndari regia. Castoris ac Pollucis patria, sita quondam ubi hodie VORDONIA est, vel non longe inde, XX stadiis A SPARTA seu LACEDAEMONE, quae nunc MISITRA dicitur; ALTERA ITALIAE, inter Caietam et Tarracinam, haud procul a Lacu Fundano a Laconibus, Castoris et Pollucis scomitibus, qui ex Amyclis Laconicis nomen id ei indiderunt, condita, similiter hodie in ruinis iacens.

AMYLON vel Amylum

i, Kraftmehl, Starke, corripitur.

AMYNTORIS ab Amyntor

qui est pater Phoenicis, corripitur.

AMYTHAON

Amythaonis, Crethei filius, Aesonis frater, Melampi genitor, producte in Nominativo, correpte in Genitivo.

ANACEPHALAEOSIS

id est, brevis repetitio earum, quae sparsim et fusius dicta sunt, corripitur ex accentu Graeco, producitur ob Diphthongum. Graec. a)nakefalai/wsis2.


page 225, image: s0161

ANACHORETA

ae, Ein Waldbruder, producitur. Gr. o( a)naxwrh/ths2.

ANADIPLOSIS

corripitur ob accentum Graecorum, et producitur ob Diphthongum. Gr. a)nadi/plwsis2.

* ANADIPLOSIS est repetitio, quum ultima prioris versus vox in principio sequentis iteratur; ut Virgil. Ecl. 6. v. 20:

Additse sociam, timidisque supervenit Aegle,
Aegle, Naiadum pulcherrima cet.

Et L. 10. Aen. v. 180:

- - - Sequitur pulcherrimus Astur,
Astur eque fidens - - -

ANAGLYPHA

orum, Geschirre, mit ausgegrabener und erhobener Arbeit, corripitur.

ANASTOMOSIS

sanguinis reiectio, ore alicuius venarum patefacto, corripitur ex accentu Graeco, sed producitur propter Diphthongum. Gr. a)nasto/mwsis2.

ANATHEMA

Graece a)na/qema, pro excomunicato, corripere; sed

ANATHEMA

Graece a)na/qhma, pro donario Deo sacrv, producere solent. Vid. Poet. Giess. p. 52. seq.

† Beza ad Rom. 9, 3. et Ricciolus in Prosodia reforinata ex Suida evincere conatur, inter a)na/ou=ema et a)na/qhma nihil esse discriminis, atque adeo utramque pronuntiationem alteri notioni convenire. Sed contra disputat Salmasius Exercitat. Plinian. p. 767.

Qui cum Beza contra Salmasium faciunt, anathema dicunt, quum proprie sit donarium, vel res templis dicata, vel aliud eiusdem genevis, per Euphemismum, quio in rebus tristibus et odiosis verba mitioris significationis, per Analogiam a sua origine deflexae, adhibet, a numero piorum segregatum et exsecrandum notare. Vide Cyriaci Guntheri Lat. Rest. p. 42. it. D. Salom. Deylingii Observ. Sacr. p. 11. et 379.

ANATIS ab anas

corripitur. Excipitur enim ab regula, qua desinentia in as, Genitivum producunt, ut aetas, aetatis, pietas, pietatis. cet. Poet. Giess. p. 43. et 102.

ANAXAGORAS

ae, corripitur.

* ANAXAGORAS Philosophus fuit Clazomenius, Philosophinae Physicae cultor adeo adsiduus, ut rei, tum privatae, tum publicae curam prorsus omnem abiceret, et interroganti cuidam, nullane sibi patriae saltem cura esset? responderit: Mihi vero patriae cura et quidem summa est; digitum in caelum


page 226

intendens, e)moi\ ga\r kai\ s1fo/dra me/lei th=s2 patri/dos2, dei/cas2 to\n ou)rano/n. ut Laertius refert.

ANAXIMENES

is, Philosophus, Anaximandri discipulus, corripitur.

ANCHIALE

es, urbs Ciliciae, corripitur.

ANCILE

is, scutum brevius, productur.

ANDABATA

ae, gladiator, qui caeco impetu fertur, galeâ frontem oculosque tectus, corripitur. Poet. Giess. p. 55.

ANDEGAVI

orum, Galliae populi, corripitur.

ANDREAS producitur

nam in Graeco est o( *andrei/as2. In metro etiam corripi potest, eo quod in N. T. scribitur o( *andre/as2. Poet. Giess. p. 16.

ANDROGYNUS

ambigui sexûs homo, quem HERMAPHRODITUM vulgo vocant, corripitur.

ANDROMACHE

es, et Andromacha, ae, Hectoris uxor, corripitur.

ANDROMADE

es, et Andromada, ae, Persei uxor, relata inter sidera, corripitur.

ANDRONICUS

nomen proprium, quo plures viri clari insigiti olim fuere, producitur: nam h( ni/kh, victoria, et nika/w vinco, unde est, priorem apud Graecos porrigunt.

ANEMONE

es, herba et flos silvestris, producitur. Gr. *anemw/nh.

* Germanice vocatur Windroslein; et nimirum quidem recte. Descendit enim a)po\ tou= a)ne/mou i. e. a vento. Testante enim Plinio, hic flos numquam, nisi vento flante, se explicat.

ANETHUM

herba hortis omnibus frequentissima, Germ. Dille, producitur. Gr. a)/nhqon.

ANIENIS ab Anien

qui est in Tiburtino agro fluvius, producitur.

† Dicitur etiam apud Horat. 1. Od. 7. Anio: cuius Genitivus Anionis quum reperiatur nusquam; volunt Grammatistae, Genitivum eius efferri per to\ Anienis. Sed hic Genitivus ab altera illa Terminatione Nominativi Anien descendit.

ANISUM

herba, Germ. Anis, producitur.

ANNICERIS

idis, Philosophus Cyrenaicus, corripitur et in Nominativo et in Genitivo. Gr. *anni/keris2.


page 227, image: s0162

ANOREXIA

ae, morbus, quum omnia respuit stomachus cum ingenti fastidio et nausea, usitate porrigitur ex accentu Graeco. Gr. h( a)noreci/a. Conf. supra Alexandria.

ANTANACLASIS

correpte pronuntiatur.

* ANTANACLASIS est repetitio vocis eiusdem appellatronis, nen significationis. v. g. Auctor ad Herennium L. 4. c. 14: Veniam ad vos, si mihi Senatus det veniam. Item: Amari iucundum est, si curetur, ne quid insit amari.

ANTENOR

Antenoris, producitur in Nominativo; corripitur in Genitivo. Gr. *anth/nwr, *anth/noros2.

* ANTENOR Traianus fuit praecipua auctoritate Princeps, hospes legatorum Graecorum, qui ad Helenam repetendam venerant.

ANTERIS

idis, Ein Pfeiler, columna vel lapis eminentior interpositus ad sustinendam molem, producitur in Nominativo, et corripitur in Genitivo. Gr. a)nthri/s2.

ANTEROS

Veneris et Martis filius, apud Cic. Lib. 3. de Divinat. c. 33, corripitur.

ANTHEMIS

idis, Eine Kamillenblume, corripitur. Gr. *anqemi/s2.

ANTHRACIS ab anthrax

producitur.

* Anthrax nota

1. Corbonem, Eine Kohle.

2. Abscessum quemdam ex atra bile, rubore sublivido, Ein Blutschwar.

3. Vitruvio etiam Anthrax ext minii gleba, Berg - Zinnober.

ANTHROPOPHAGUS

Ein Menschenfresser, corripitur quantitate metrica, producitur tono Graecorum vulgari. Gr. a)nqrwpofa/gos2.

ANTHYPOPHORA

figura sententiae, obiectioni in Prolepsi seu occupatione respondens, corripitur. Graec. *anqupofora/.

* Praecedit Hypophora, quae Obiectionem proponit.

ANTICUS

a, um, Vorwertig, producitur.

ANTICYRA

ae, insula helleboro clara, corripitur.

* Hinc Proverbia: Naviget Anticyram; it. Est tribus Anticyris caput insanabile, Es spuket dem armen Menschen im Giebel, Er ist ein vollkommner Tore.


page 228

ANTIDORUM

remuneratio, Ein Gegengeschenk, corripitur ex accentu Graeco; producitur ratione Diphthongi. Gr. a)nti/dwron.

ANTIDOTUS Fem

et ANTIDOTUM Neutr. Das Gegengift, corripitur.

ANTINONF

filia Oedipi, et ANTIGONUS, Dux Alexandri M. postea Rex Asiae, corripiuntur.

ANTILOCHUS

Nestoris filius;

ANTIMACHUS

Poeta Graecus;

ANTIOCHIA

urbs: vid. supra Alexandria;

ANTIOPA

uxor Lyci, Thebanorum Regis;

ANTIPAS

cognomen Herodis, qui Iohannem Baptistam securi necandum iussit;

ANTIPHANES

Nomen Medici Graeci, aliorumque;

ANTIPHATES

nothus Sarpedonis filius;

ANTIPHON

ontis, orator Atheniensis;

ANTIPHRASIS

figura, quâ vi Etymologiae contrarium notatur; corripiuntur.

ANTIPHONA

cantica, quae sibi mutuo respondent, corripitur ex accentu Graeco, producitur ratione Dphthongi. Gr. a)nti/fwna.

ANTIPTOSIS

figura Syntactica, species Antimeriae, quae Casum mutat, anceps, ex eadem ratione. Gr. *anti/ptwsis2.

ANUBIS

Gen. Anubis et Anubidis, Aegyptiorum deaster capite canino, producitur.

ANXURIS ab Anxur

corripitur.

* ANXUR urbs Volscorum, alias TARRACINA dicta, Italis hodie TERRACINA in Campania Romana.

Anxur Livio quidem semper Neutrum: sed Martiali etiam Masculinum est.

ANYTUS

Rhetor Atheniensis, corripitur.

APAGE

dictio Comicis frequens, v. g. Apage te a me! Hebe dich weg von mir, Packe dich, Trolle dich! corripitur.

APAMEA

ae, nomen urbis, producitur. Vide supra Alexandria.

APEXABO

onis, Eine Schweiss- oder Blutwurst, corripitur in Nominativo, producitur in Genitivo.


page 229, image: s0163

APINAE

arum, Fale Fische, item Narrentheidungen, corripitur.

APOSTATA

Ein Abtrunniger, corripitur.

APOTHEOSIS

Die Vergotterung, corripitur ex accentu vulgari, producitur ratione Diphthongi, quae in Graeco est. Gr. a)poqe/wsis2.

APPENDICIS ab appendix

recte corripitur.

* Ex sententia Olai Borrichii Cogit. p. 310. et Analext. Part. 2. p. 30. et Parnasso in Nuce. producitur.

Ridet hanc OLAI sententiam G. H. URSINUS Obs. Philos. cap. 11. p. 196. seqq. qui SCIOPPIUM heic vulgari Grammaticorum legi inhaerentem copiose defendit in sequentibus: Amore, inquiens, tantum et studio veritatis defendendus vidertur Scioppius. Appendix, appendicis penultima brevi iusserat dici Scioppius, ut coxendix. coxendicis. Borrichius cum Analogia dissimillima ait pugnre, quod coxendix, a coxa sit; appendix, a verbo: Verbalium autem in ix nullum adhuc ullum apud probatum Poetam deprehensum sit corripere Genitivi penultimam. Quare nec voci appendix tale quid assingendum. Iubet ergo ratam posthac esse regulam Criticorum: Verbalia in trix penultimom in Obliquis producere, ut victrix, icis, aitrix, icis, lotrix, icis cet. Quod postremum, ut inde ordiar, ridiculum. Neque enim decedit quicquam isti Grammaticorum regulae, si appendix penultimam Genitivi corripitat, neque stabiliri inde vel tantillum potest, illam Genitivi Syllabam in voce appendix esse producendam, quum non in trix desinat, neque a Supinis descendat. Quod igitur in Scioppium intorserat Borrichius, id merito in Borrichium retorqueret Scioppius; dissimillimâ eum Analogiâ niti, quum vocem, quae a Praesenti derivatur, exigit ad amussim vocum e Supino derivatarum. Sed, ut et hoc obiter moneam, cur Grammaticos criticorum nomine dignatur, quod longe superioris est dignationis, quam ut Grammaticis mere talibus, quales heic spectantur, conveniat? Ceteroqui Grammatici nomen late acceptum nullam fere non eruditionis partem complecti, non nescio. Hic autem ubi de quantitate Syllabae agitur, qua de agere proprium Grammatici restricte ita dicti munus, cur tantopere Critici mereantur dici, nec dum video. Neque enim Critici esse, praecipere de talibus, a quoquam umquam somniatum est. Sed haec, ut dixi, obiter pro nobilissimo hoc titulo, cuius ad communionem homines minus digni ne admittantur, vindicando. Neque enim Grammatices pars est Critice, quod ex Vossio discat licet, neque si esset, huic tamen loco


page 230

congrueret appellatio Critici. Ad propositum revertamur. Cum Scioppius vocem appendix cum altera coxendix compatavit, non dubito ego, quin non derivationis, sed terminationis spectarit similitudinem. At si quicquam contra ipsum obtinere voluisset, nomina in ix a Praesentibus verborum oriunda obducere illi, eaque pariter paene ultimâ gaudere porrectâ, ostendere debuit Borrichius. Ac poterat sane subsidio sibi proferre tum vocem nutrix a Praesenti, ut videtur, nutrio, quae omnem citra controversiam producit penultimam, tum struices Plautinas in Menaech: Act. 1. Sc. 1. productâ et ipsas penultimâ, ut omnes fere sentiunt, quos viderim, a Nominativo struix, qui sine dubio a Verbo struo. Neo dum tamen herbam porrigo. Nam quantum ad vocem nutrix, varia patent eftugia. Potest enim dici, propter ipsam in trix terminationem et significationem officii feminei. Genitivum eius, ut ceterorum in trix terminatione et significatione eâdem nominum, formatum in tricis penultimâ longâ; vel contractum et decurtatum esse ex nutritrix, euphoniae gratia, quod illud durius sonuisset; si vel a Praesenti nutrio sit, analogice debuisse dici o in ix mutato, ut struo, struix, offendo, offendix, quod est apud Festum, appendo, appendix, sic nutrio, nutrix, quae duo ii in unum longum esse contracta, ut alius in Genitivo ex alliius; vel postremo producere i, quia sit a verbo quartae Coniugationis, quorum i in incremento longum est. Quarum rationum nulla probabilitate sua destituta est. At tw=| strucies Plautino quid fiet? Ego, qui nescio quî, semper a vulgari eius vocis pronuntiatione, i in penultima porrecto, abhorrui, putavi hactenus et adhuc puto, versum illum Plautinum aliter, quam ab aliis facrum, dimetiendum. Hoc nempe modo:

Tantas struices concin-nat pa-tina-rias.

Ut sit vel Trochaeus in quarta regione, quod non plane numquam fieri solet in istis versibus Comicis; vel, quo tamen invitus delaberer, Graecorum Poetarum more consonantes producendis syllabis geminantium, scriptum forte fuerit a Plauto pattinarias, ut quattuor volunt dictum pro quatuor et Appulus est apud Horatium pro Apulus cet. Quicquid horum est, ut struices a struo penultimâ intelligamus correptâ dictum, facit, quod apud ipsum Plautum alio loc, Aulular. nempe Act. 2. Sc. 2. vocabulum mordicibus a themate mordix (quod a mordeo, seu antiquo potius mordo, unde et vetus illud Praeteritum mordi, pro quo deinde momordi invaluit) antepenultimâ reperias brevi, in his eius verbis:

Asini me mordicibus scindont; boves incursent cornibus.


page 231, image: s0164

Quam verissimam eius loci lectionem esse, etiam a Vossio agnitam in Etymologico, in voce mordeo, nullus equidem dubito: quicquid alii, qui vel mordicus legunt, vel moricitus, contra moveant, quas lectiones si admittas, multum de elegantia oppositionis in hoc loco perierit, quae longe sic pulchrior erit ac perfectior, si terna ternis responderint asini bobus, scindere tw=| incursare, mordices cornibus. Dimensio autem eius alia esse non poterit, quam ista

Afini me mer-dicibus scindant boves incursent cor-nibus.

Ut sit adeo Iambus octonarius, qualis in ea scenâ versibus Iambici et Trochaici generis permixtâ plures, ut sequens statim:

Hoc ma-gnum est peri-culum me ab ofi-nis ad boves transscen-dere.

Vera igitur prioris loci lectio si est, uti veram esse mihi plane persuadeo, aliquod tamen in ix vocabulum a Verbo derivatum deprehendimus Genitivum corripere apud probatum satis auctorem Plautum; nec erit, cur posthac affirmet Borrichius, non dum eiusmodi aliquod apud talium quemdam a quoquam esse deprehensum. Ad huius igitur exemplum, ut mordix mordicis, ita pariter struix struicis, appendix appendicis, offendix offendicis, in quibus duabus posterioribus vocibus neque terminationis sunilitudinem, quae intercedit inter ipsas ac voces coxendix coxendicis, claxendix cloxendicis, quod iterum Festus nobis fservavit, insuper plane habendam putem, pronuntiandum fuerit. Suo tamen in hoc ipso sensu uti quemvis facile patiar.

APPETITUR ab appetor

appeto, corripitur. Sed APPETITUM Suprnum, et EXPETITUS Praeteritum Participii Passivi, producitur. Conf. infra Petitur.

APPICOR

Ich liege an der Sonne und warme mich, producitur: est enim ab apricus.

APULUS

Ein Apulier, Apuliae incola, breve est.

APYRINUS corripitur

sed APYRENUS producitur: utroque enim modo sciribitur.

* Germanice significat Suss und milde, wie ein Apfel oder Birn, die man ohne Veranderung des schonen Geschmcks fast mit samt dem Kernhause aufessen kann.

AQUILINUS

a, um, Habichtsmassig, v. g. Nasus aquilinus i. e. aduncus, Eine Krumme Habichtsnase, producitur:


page 232

est enim Adiectivum descendens ab re animata. Conf. supra Adiectiva in inus.

AQUINUM

oppidum Neapolitanum, hodie AQUINO Italis dictum, producitur.

ARABIS ab Arabs

Ein Araber, corripitur.

ARADUS

oppidum Phoeniciae, hodie LARACA dictum, corripitur. Scribitur etiam ab non nullis Aratus per T. sed

ARATUS

Poeta, producitur. Apud Sidonium tamen corripitur: vid. infra Epanorthosis.

ARARIS

fluvius Galliae, hodie Gallis SAONE dictus, modulo brevi.

ARBACES

Medorum primus Rex, corripitur tum ex Analogia, tum usu eorum, qui eruditionis gloria florent.

ARBELA

ae, vel ARBELAE, arum, urbs Siciliae, auctore Stephano, corripitur. Gr. h( *arbe/lh et ai( *arbe/lai Sed

ARBELA

orum, urbs quondam Assysriae, nobilis clade Darii, Persarum Regis, ab Alexandro M. devicti, producitur. Gr. ta\ *a)rbhla.

ARBUTUS

Ein Hagapfelbaum, et ARBUTUM, ipsum pomum, corripiuntur.

ARCADIS ab Arcas

corripitur.

ARCESILAS

ae, Philosophus, secundae sive mediae Academiae conditor, docens, nihil scientiâ accurate comprehendi posse, corripitur.

ARCESSITUM

LACESSITUM, FACESSITM, CAPESSITUM penultimâ longâ. Nempe haec olim quartae erant Coniugationis: unde Sallustius, Livius que etiam Lib. 3. arcessiri pro arcessi; et Columella Lib. 9. lacessiri pro lacessi usurpant. Etiam Praeterita formam quartae Coniugationis in his ipsis verbis referunt. At in Praesenti et alibi tertiae Coniugationis nunc sunt. Hinc arcessimus, arcessitis; lacessimus, lacessitis; facessimus, facessitis: capessimus, capessitis, correpte pronuntiantur.

ARCHELAUS

Nomen Proprium viris diversis commune, producitur: hanc enim quantitatem o( lao\s2, unde est, habet.

* Par ergo ratio in Menelaus, Nicolaus, Aristolaus.


page 233, image: s0165

ARCHIATER vel ARCHIATRUS

Ein Leibmedicus, producitur; quum Graece sit o( i)hth\r vel i)htro\s2: et quamquam dialecto Dorica etiam pronuntietur et scribatur per a, i)atro\s2; scimus tamen, et heic mediam semper longam esse. Voss. Art. Grammat. p. 284.

ARCHIDAMUS

Nomen Proprium, anceps est. Qui a Graeco dh=mos2, Dorice da=mos2, derivant, producunt: qui autem a dama/zw domo, ut *i(ppo/damos2, Hippodamus, unde et Hippodame, originem trahere existimant, corripiunt. Poet. Giess. p. 68.

ARCHYTAS

Nomen Proprium non nullorum virorum sapientia celebrium, quos inter, ni fallor, eminet Archytas Tarentinus, Pythagoricus nobilissimus, producitur.

ARCTOPHYLAX

boreale sidus, quasi custos ursae, BOOTES dictus, corripitur; aeque ut Genitivus Arctophylacis.

† Producit tamen Accusativum Arctophylaca Manilius; sed necessitate metri. Nam alias media in fu/lakos2 semper corripitur. Sic etiam necessitate adactus Properitus primam extendit in voce Arabius; idque licentiâ Graecorum Poetarum, qui in nimietate syllabarum brevium unam producunt, ut vocabulum metro pareat. Ol. Borrich. Parnass. in nuce. Io. Baptistae Riccio Prosod. Reform.

ARMORICA

ae, Galliae regio, quae hodie BRETAGNE dicitur, corripitur.

AREOPAGUS

i, Das beruhmte hohe Gerichtscollegium zu Athen, anceps est; quamvis rectius cum Labbeo, contra Ricciolum, corripitur.

* Ita etiam Vossius Art. Gramm. p. 284: Penultimum in Areopagus perperam prope omnes producunt, quum sit consiatum ex *a)reios2 MARTIUS, et pagos2 COLLIS, quod penultimam corripere, certum est. Imposuit vulgo, quod Latinis pagus producat priorem; a quo AREOPAGUM dici putavit quoque B Augustinus Lib. 18. de Civit. Dei cap. 10. Quippe interpretatur vicum Martium, quum collem dicere deberet. Conf. Mart. Ant. Delrio Comm. in Senec. Herc. Fur. p. 299. it. Ol. Borrichius in Parnasso, indice poster.

ARGEMA

atis, exulceratio quaedam oculorum, quum iridis (Des Augapfels) exteriora rubicunda, interiora alba apparent, corripitur. Gr. to\ a)/rgema.

ARGEMONE

es, herbae genus,


page 234

Germ. Wilder Greusing, porrigitur. Gr. h( a)rgemw/nh.

ARGUTO vel deponentialiter

ARGUTOR

Ich klugle; ich bin ein Raisonneur, ein Nasewasser; ich lasse das Maul fliessen uber Sachen, die ich noch nicht grundlich verstehe, producitur: descendit quippe a Supino argutum; velbi arguere.

ARIETINUS

i. e. ad arietem pertinens, vulgo producitur, ex regula Prosodica, qua desinentia in inu, si deducuntur a Nominibus rerum animatarum, hac quantitate omnino gaudent. Sed rectius fortassis per cexceptionem corripitur. Conf. supra Adiectiva in inus.

* Ceteroquin ex hoc Canone producuntur agninus, anserinus, aquilinus, asininus, bovinus, cabollinus, caninus, colubrinus, coracinus, corcodilinus, erycinus, figlinus, haruspicinus, hircinus, murinus, mustelinus, pantherinus, procinus, taurinus, vaccinus, vervecinus, vitulinus, vulpinus.

ARIETO

arietare, stutzen, stossen, corripitur: est enim ab aries, arietis.

ARIOBARZANES

is, Rex Cappadociae, corripitur.

ARION

Arionis, nobilis ille citharocdus, Nominativo extenditur; Genitivo et reliquis casibus obliquis corripitur. Gr. *ari/wn, *ari/onos2.

ARISTIDES

is, administrator reip. Atheniensis cum Themistocle, iustus diclus ob vitae innocentiam, producitur, Gr. *aristei/dhs2.

*Hoc nominis et alii viri clarissimi gesserunt.

ARISTOBULUS

Nomen Proprium, porrigitur. Gr. *aristo/boulos2.

ARISTOCLES

is, producitur.

* Nomen hoc initio Platonis fuit antequam ex humerorum latitudine Plato vocaretur. Etiam alius huius nominis inclaruit, nempe ARISTOCLES MESSENIUS, Philolophus Peripateticus, teste Suida; e quo fragmenta servavit Eusebius, quamquam librariorum culpâ nomen eius interdum transiit in Aristotelem.

ARISTOCATES

is, corripitur.

* ARISTOCRATES alius Atheniensium Dux; alius Spartanorum Rex; alius Hyparchi silius, Historicus Graecus.

ARISTONICUS

producitur: nam prior in ni/kh, victoria, unde est, apud Graecos talis.


page 235, image: s0166

* Hoc nomine memoratur

1. Regis Eumenis filius. 2. Tyrannus Methymnaeorum op. Curt. L. 4. c. 5. et 8. 3. Grammaticus Alexandrinus. 4. Historicus Tarentinus.

ARISTONIS ab Aristo

corripitur: Graece *ari/stwn, *ari/stonos2.

* ARISTO, Stoicus fuit Philosophus.

Immo et aliii viri doctrina clarissimi hoc nomen gesserunt.

ARISTOPHANES

is, Poeta Comicus, corripitur.

* Est etiam Aristophanes, Grammaticus Byzantinus, itemque alius Historicus Graecus.

ARIUS

haeresiarcha Saec. IV. post C. N. corripitur: nec obstat, quae in Graeco est, Diphthongus. Vide, quae fusius hanc in rem disseruimus supra ad Voc. Alexandria.

ARO

arare, priorem brevem habet. Hinc corripiuntur Composita: Circumaro, Exaro, Inaro, Obaro, Peraro, Subaro.

ARPINUM Italice hodie ARPINO

Ciceronis patria, qui et inde ARPINAS dicitur, mora longiore. Gr. to\ *arpi=non.

ARRHABO

onis, Ein Mahlschatz, Pfand, Gottespfenning, corripitur in Nomin. producitur in Genit.

ARSACES

is, qui primus Parthorum imperium condidit, corripitur.

ARSINOE

es, aliquot Reginarum nomen, praesertim ex Aegyptia gente, corripitur. Gr. *arsino/h.

ARTABANUS

Praefectus Xerxis, porrigitur.

ARTEMON

onis, nomen virile, corripitur utrobique.

* Si nomen Apppellativum est, significat Den Segelbaum it. Den Kloben am Aufzug, die Winde

ARVINA

ae, Schmeer, Speck, Fett, producitur.

* Est et virile cognomen familiae romanae v. Part. Orthogr. voc. Caecina.

ASAROTUM

pavimenti genus, in quo parvis e testulis tinctisque in varios colores cenarum reliquiae, et alia, quae everri solent, velut relicta essent, affabre erant expressa, producitur. Graece a)sa/rwtwn.

ASARUM

Haselwurz, corripitur.

ASCALON

onis, urbs Iudaeae ad mare mediterraneum sita, olim


page 236

Philistaeorum, nobilis ac potens, quae in ruinis hodie iacet, corripitur in Nom. producitur in Genit.

ASCLEPIADES

ae, producitur.

* ASCLEPIADES Prusiae, Bithyniae urbe, Medicorum eloquentissimus, qui sanitatem dixit constare et servari cibi potusque abstinentia, gestatione praeterea, ambulatione, frictione.

ASDRUBAL

Asdrubalis, Nomen diversorum Proprium, corripitur utrobique.

ASPARAGUS

Spargel, corripitur.

ASSARACUS

avus Anchisae, corripitur.

ASSOLET ab assoleo

corripitur: nam prima in simplici soleo talis.

ASTACUS

Ein Meerkrebs, corripitur.

ASTRAGALUS

Ein Knochel an den Leibern der Thiere, Ein Ring um die Seule, corripitur.

ASTYANAX

anactis, Hectoris filius, corripitur.

ASTYDAMAS

antis, nomen Tragicorum duorum Atheniensium, patris et filii, corripitur.

ATAVUS

Der Vor - Ur - oder Grossaltervater, corripitur: nam prior in simplici avus talis.

ATHESIS

fluvius Germaniam et Italiam rigans, ex Alpibus profluens, Italis nunc ADESE, Germanis autem Die ETSCH vocatus, corripitur.

ATOMUS

Ein Sonnenstaubgen, corriptur.

ATTAGEN

enis, Gen. Masc. Ein Haselhuhn, corripitur in Nomin. producitur in Genitivo.

ATTALUS

nomen non nullorum Asiae Regum, corripitur.

AUCUPIS ab auceps

it. Aucupor, ari, correpte.

* Velius Lengus de Orthograph. p. 331. aucipis mavulut. Quod scimus, florentiori aevo aucupis, per V, dictum. Aucipis per I, Archaice scribi videtur.

AUCTIONOR

ari, auctionem facio, vendo per praeconem, hastae subicio, vendo sub corona, in propatulo vendo, porrigitur: est enim ab auctio, onis.

AUCTORO

are, Verbindlich machen, einen unter gewissen Bedingungen in die Fechtschule auf- und annehmen, oder


page 237, image: s0167

einen zum Soldaten annehmen, producitur: est enim ab auctor, oris.

AUGURO are

vel AUGUROR, ari, deponentialiter, Ich prophezeie, corripitur: est enim ab augur, auguris.

AUSPICOR

ari, Anheben, anfangen, corripitur: est enim ab auspex, icis.

AZYMUS

ungesavert, anceps est; rectius producitur, sed usitate corripitur.

* Prudentius corripit: sed P. Labbe et L. Cavallius, et utrique adstipulatus Ol. Borrichius Parnass. in Nuce in not. ad v. 235. producendum existimant, quia prior in simplici zo/mh talis reperiatur ap. Nicandrum. Conf. Ioh. Bapt. Riccioli Pros. Reform.

B.

BAGOAS

ae, vel Bagous, i, vocabulum Persicum, significans spadonem, producte.

BAIULO et BAIULUS

Ich trage, ein Trager, correpte.

BAIUANUS

i, Gen. Femin. Eine Ecker, Eichel, Dattel, correpte.

BALATRO

onis, spermolo/gos2, koprolo/gos2, Ein unnutzer Wascher, corripitur in Nominativo, producitur in Genitivo.

* In metro etiam produci potest propter mutam cum liquida R sequentem. Genitivus producitur, more eorum, qui O Nominativi retinent. Poet. Giess. p. 39.

BALBUTIS a balbutio

producitur; ut solent verba in utio desinentia. Poet. Giess. p. 82.

BALSAMUM

i, corripitur.

BALTHASARIS a Balthasar

quod mediam corripit, usitate producitur; ab Alcimo autem corrpitur. Poet. Giess. p. 41.

BARATHRUM

i. e. abyssus, vorago, corripitur, nec, nisi in metro, produci etiam potest ob sequentem mutam cum liquida R.

BARBARUS

i, corripitur.

BASILICA

ae, Ein Palast, Eine Domkirche, corripitur.

BATAVI

dubii moduli est.

* Lucanus Lib. 1. v. 431. corripit: at Silius L. 3. v. 608. et Martialis L. 8. Epigr. 33. et Iuvenalis producunt. In prosa usitate corripitur.


page 238

BAVARUS

Ein Bayer, corripitur.

BEBRYCES

um, Asiae populus in Bithynia, quae ante Bebrycia dicta, soni ancipitis ac dubii est. Poet. Giess. p. 110.

BEDRIACUM

vicus parvus, Italis hodie Caneto, Cremonam inter ac Veronam, corripitur.

BELIDES

Gen. Belidum, Plurale, corrpitur.

* Belides i. e. Beli neptes ex filio Danao, numero quinquaginta, cum totidem filiis patrui, Regis Aegypti, matrimonio iunctae, prima nocte sponsos omnes interfecerunt, une excepta Hypermnestra, natu maxma, quae Lino suo pepercit. Hinc illis poenae, ut in fabulis est, apud inferos addictae sunt, ut semper aquam ex amplissimo puteo bauriant, neque tamen umquam ad oram putei plena cribra possint attrahere. Sed

BELIDES Gen

Belidae, singulare producitur.

* BELIDES ae, est Patronymicum mascnlum, et notat aliquem de Beli familia.

BELLEROPHON

ontis, Gauci filius, Pegaso vectus, et ab Iove percussus, quum caelo propior venisset, corripitur.

BELLOVACUM

urbs Episcopalis in Insula Franciae, (Beauvais in Ile de France), modulo ancipiti.

BIANOR Gen

Bianoris, filius Mantûs fatidicae, Mantuae conditor, cognomento Ocenus, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo. conf. infra Genitivi tertiae Declin.

BIBO

bibere, priorem corripit. Hinc correpte pronuntiari debent Composita: Adbibo, Combibo, Ebibo, Imbibo, Obbibo, Perbibo, Praebibo, Subbibo.

* Quandoquidem etiam Praeteritum bibi refertur inter sex illa Praeterita, quae priorem corripitunt; etiam in Praeterito haec Composita mora breviori efferenda sunt.

BIMARIS

e, Zwischen zwey Meeren gelegen v. gr. Corinthus bimaris, corripitur: nam mare, unde est, priorem talem habet.

BITUMEN

inis, Feister Schwefel, Harz, producitur in Nomin. corripitur in Genit.

BITURIX

Biturigis, homo ex Galliae aquitanicae populo Biturigum, utrobique corripitur.

BLATERO

Ich schnaddere so was dahin, corripitur.

* Par ratio in Composito Deblatero.


page 239, image: s0168

BLASPHEMIA

corripitur ex quantitate metrica et producitur ex vulgari accentu Graecorum. Gr. h( blasfhmi/a. Usitate in prosa cum longiori mora profertur. Vid. supra Accentus it. Alexandria.

BOMBYCIS

a bombyx Ein Seidenwurm, porrigitur.

BOMBYCINUS morâ celeri

neque enim obstat regula Prosodica, qua desinentia in inus, si a nominibus animalia significantibus descendunt, penultimam producunt; quum haud ab hic bombyx pro vermiculo, sed ab haec bombyx pro materia derivetur.

BOREAS

Der Nordwind, corripitur. Sed

BOREUS

a, um, mitternacbtig, producitur. Gr. go/reios2.

BORYSTHENES

is, Scythiae fluvius, maximus et uberrimus, Russiam rigans ac Poloniam, hodie Der Dnieper oder Nieper, corripitur.

BOTULUS

genus farciminis, corripitur.

* Botuli cruore distenti, Blutwurste, Tertull. Apologet. c. 9.

BRABEUM

victoriae praemium, Das Kleinod, die Krone der Ehren, producitur. Gr. to\ brabei=on.

BRACHMANES

um, et Brachmanae, arum, Indorum quondam Philosophi, porrigitur.

BRISEIS

idis, alias HIPPODAMIA appellata, in Nominativo porrigitur, in Genitivo autem corripitur. Graece *brinhi/s2.

BRITONES

i. e. Britanni, moduli dubii et ancipitis. Titii Manud. 443.

BRUCTERI

orum, corripitur.

*

BRUCTERI

populi fuere sub Cheruscis et Longobardis, in regione Brunsvicensi sub Gaslaria, ubi adhuc veliqua est appellatio montis BRUCTERI, quem etiam MELIBOCUM dicunt appellatione veteri.

BUBALUS

per A, Ein Buffel, corripitur.

BUBULUS

a, um, per V, was zum Rinde gehort v. g. Caro bubula, Rindfleisch, corripitur.

* Bucerus, a, um, idem significat, et eamdem habet moram: sed Poetarum est.

BURGUNDIONES

a Nominativo Singulari Burgundio Ein Burgundier,


page 240

producitur: excipitur enim a regula, quae in omnibus gentilibus in o desinentibus in obliquis casibus penultimam corripiendam iubet. Poet. Giess. p. 39.

At Ricciolus in Prosod. Reform. celerem heic constituit moram, et pronuntiari iubet Burgundiones.

BUSIRIS

idis, Aegypti Rex, Neptuni silius, hospites advenas dîs suis immolare solitus, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

BUTYRUM

producitur quantitate Poetica Graecorum, unde hoc vocabulum est.

† Locus quidem contrarius ex Homero a Caussino addueitur: sed Labbeus, ostendit, hunc ipsum locum corruptum esse, et breviorem pronuntiandi moram pro hoc Butyri vocabulo nequaquam probari posse.

Corripuit tamen Macer, herbarius Poeta, hoc versu:

Cum butyro, modicoque oleo decocta tumorem;

quod aetas huius Poetae excusare potest, quae multa Graeca contra naturam corripuit: quemadmodum idola, ecclesia Gr. e)i/dwla, e)kklhsi/a, apud sequioris aetatis Christianos Poetas similiter corripiuntur. Vide Pincieri Parerga Lib. 2. cap. 20.

Robertus Stephanus in Thesauro suo etiam Valgii, veteris Poetae, versum allegat:

Lac niveum, butyrumque novum cum melle comedit;

sed dubitatur, an vetusti illius Valgii sit, quippe in Fragmentis eius, ab eodem Roberto Stephano eiusque filio Henrico inter Fragmenta vett. Poet. Paris. 1564. 8. editis, nequaquam conspicitur. Vide Olai Borricbii Prosodiam in Nuce ad hoc Voc. ubi vir doctissimus simul miratur, quare duae priores a Macro correptae sint, quum in Graeco sit bou/turon, et a bou=s2 originem ducat, adeoque prima ob Diphthongum, et secunda, quia non solum Theocritus et Euripides priorem in turo\s2, unde est, sed etiam Sidonius mediam in butyrum producunt, longa esse debeat. Conf. infra voc. Epanorthosis.

C.

CABALLNUS

a, um, i. e. equinus, Zum Pferde gehorig, mora longiori: deducitur enim a nomine rei animatae. Vid. supra Adiectiva in inus.

CACABUS

vas vel olla, in qua cibus coquitur, morae brevis est.

CADO

cadere, priorem corripit. Hinc correpte pronuntientur Composita:


page 241, image: s0169

Accido, Condido, Decido, Excido, Ineldo, Intercido, Occido, Procido, Recido, Succido.

CAECUTIS

a caecutio producitur: nam verba in utio desinentia antepenultimam habent longam. Poet. Giess. p. 82. Voss. Art. Grammat. 246.

CAEDO

caedere, priorem habet longam, idque ob Diphthongum. Hinc cum mora longiori pronuntiantur huius Composita: AccIdo, CircumcIdo, ConcIdo, DecIdo, ExcIdo, IncIdo, IntercIdo, OccIdo, PraecIdo, RecIdo, Succido.

CAESARIA rectius corripitur

licet in Graeco sit Diphthongus. Conf. quae supra ad voc. Alexandria dicta sunt.

CALABER

abri, Einer aus Cala. bria, corripitur.

* In Casibus obliquis corripi etiam in metro potest ob sequentem mutam cum liquida R.

CALAMUS

i, Ein Rohr, corripitur.

CALATHUS

i, Ein Handkorb, corripitur.

CALCITRO

are, Ich schlage binten aus, corripitur.

* In metro etiam produci potest propter sequentem mutam cum liquida R.

Par ratio in Composito Recalcitvo.

CALEFACIS, MERCURI, VIRGILI, OVIDI, PACVVI

cet. quamvis in metro corripiantur; in prosa tamen acuenda respectu penultimae non nullis videntur. Hic enim est eorum canon, cuius ad legem nos volunt adstrictos: Calefacis, Madefacis, et reliqua Composita a facio, in prosa eumdem tonum poscunt, qui est in simplici facio, facis, facit. Item: Vocativi Propriorum desinentium in ius, quantitatem penultimae, quae in Nominativo est, non mutant, ut Mercuri, Virgili, Ovidi, Domiti, Fabrici, Maurici, in carmine: quantumvis in prosa pronuntietur Mercuri, Virgili, Ovidi, Domiti, Fabrici, Maurici, cum Accentu acuto in penultima. Nimirum hi Vocativi Apocopen passi sunt positi pro Mercurie, Virgilie, Ovidie, Domitie, Fabricie, Mauricie, et sic tonum Casuum suorum reliquorum omnium ordinarium servant. Poet. Giess. p. 38. Sed Maurici, si a MaurIcus est, huc non pertinet.


page 242

* Ita quoque sciscunt Scaliger de Causis L. L. in fine cap. 63. item Lipsius de recta Pronunt. L. L. cap. 21. et Corn. Valerius de Versibus faciendis. Atque his adstipulantur membranae Giessensium; Si penultima fuerit brevis, antepenultima acuetur, ut Tullius. Excipiuntur utraque, pleraque, quae servant Accentum suorum Masculinorum et Neutrorum. Excipiuntur et facie, quando componitur, ut calefacio, calefâcis; liquefacio, liquefacis; madefacie, madefecit; tepefacio, tepefacis; torrefacio, terrefacis; putrefacio, putrefacis; satisfacio, satisfâcis; et Vocativi, qui de tetrasyllabis trisyllabisve fiunt, ut Mercuri, Virgili, Ovidi, Domiti, Fabrici, Maurici. Conf. Priscianus Lib. 8. p. 298.

CALIGAE

arum, Die Kniestiefel, Die Hosen, corripitur. Sed

CALIGO

inis, Die Dunkelheit, producitur.

CALLICRATES

is, Lacedaemonius, mirus in marmore sculpendo artifex, corripitur: nam prior in kra/tos2, robur, unde est, talis.

CALLIMACHUS

corripitur: nam prima in ma/xomai, pugno, unde est, talis.

*

CALLIMACHUS

fuit Poeta Cyrenaeus, praefectus Bibliothecae Regine apnd Ptelemaeum Philadelphum. Scripsit Elegias, Hymnos et Epigrammata, quorum tamen minima pars ad nos pervenit. Quae supersunt, post alios edidit. et quibusdam ineditis auxit, notisque eruditis illustravit ANNA TANAQUILLI FABRI FILIA, DACERIT CONIUX MULTO LITTERATISSIMA: et iam cum plenis Commentaviis Illustris vir EZECHIEL SPANHEMIUS.

CALLINICUS

Sophista Syrus, producitur: nam h( ni/kh, victoria, unde est, priorem talem habet.

CALLIROE

es, fons Atticae, cuius aquae ductus vel scaturigines novem sunt, corripitur. Gr. *kalliro/h.

CALLISTHENES

is, Philosophus, propinquus et auditor Aristotelis, corripitur. Gr. *kallisqe/nhs2.

CALLISTRATUS

Nomen diversorum Proprium, corripitur.

CANACE

es, filia Aeoli, Regis ventorum, mediâ curtâ.

CANDACE

es, media similiter curta.

*

CANDACE

fuit quaedam Regina Aetbiopum, temporibus Augusti Caesaris in insula Meroe, a qua deinceps emnes illius loci Reginae vocantur Candaces. Nam mulier regnare consuevit in Meroe.


page 243, image: s0170

CANDICO

are, Weiss seyn, glanzen, corripitur: Frequentativa enim et Diminutiva in ico desinentia, penultimam brevem habent. Vid. Poet. Giess. p. 82. Conf. supra Albico.

CANNABIS

is, Femin. et Cannabum, i, Neutr. Hanf, corripitur.

CANO

canere, priorem corripit. Hinc morâ celeri efferuntur Composita: Accino, Concino, Incino, Intercino, Occino, Praecino, Recino, Succino.

CANTABER

bri, incola Hispaniae Tarraconensis, speciatim eius terrae tractûs, qui hodie BISCAYA vocatur, corripitur.

CAPANEUS

ei, tribus Syllabis in Nominativo, unus e scptem Ducibus, qui Thebas expugnarunt, morae brevis est.

CAPIT

a capio priorem corripit. Hinc eius Composita correpte pronuntiantur: Accipit, Concipit, Decipit, Excipit, Incipit, Intercipit, Occipit, Percipit, Praecipit, Recipit, Suscipit.

CAPONIS

a Capo Ein Capaun, morae longioris. Conf. infra Genitivi tertiae Declin.

* Dicunt et Capus, i.

CAPPADOCIS

a Cappadox non modo in Nominativo, sed etiam in Genitivo corripitur: excipitur enim a regula, qua Genitivi Nominum in Ox, desinentium, penultimam longam habent. Poet. Giess. p. 47. Cuius quidem exceptionis ratio inde est, quod Graece id nominis scribitur per O, omicron; id, quod etiam testatur illud poluqru/llhton

*kappa/dokes2, *krh=tes2, *ki/likes2, tri/a *ka/ppa ka/kista.

CAPRIFICUS

i, Ein wilder Feigenbaum, producitur: hanc enim quantitatem prior in ficus, unde est, habet.

CARCINOMA

atis, morbi genus, Germ. Der Krebs, more longioris in Nominativo, brevioris in Genitivo. Gr. karki/nwma.

CARICA

ae, eine trockene Feige, morae brevis.

CARICIS

a carex Riedgras, corripitur.

CARINA

ae, Der Boden im Schiff, producitur.

CARNEADES

ae, Philosophus, Chrysippi studiosus, novae Academiae conditor, corripitur.


page 244

CARNUTES

Galliae populi, hodie LES CHARTRAINS, siti supra Ligerim, uber der Loire, producitur.

CARTILAGO

inis, der Knorpel, producitur in Nomin. corripitur in Genitivo.

CARYON

oni, nux iuglans, Eine welsehe Nuss, corripitur utrobique.

CARYOTA

ae, fructus palmae, Eine Dattel, producitur.

CASAUBONUS

(Isaacus) vir Graecarum litterarum, omnisque humanitatis callentissimus, natione Gallus, dubio ab eruditis pronuntiatur modulo, ut plurimum tamen breviori.

CASPARI

a Casparus omnino producendum; item CASPARIS a Caspar, tutius saltem producitur; sed GASPERIS a Gasper, corripitur. Poet. Giess. p. 41.

CASSIOPE

es, corripitur: sed CASSIOPEA, ae, producitur. Gr. *kassio/peia.

*

CASSIOPE seu CASSIOPEA

Cephei Regis Aethiopum uxor, mater Andromader, relata inter sidera.

CASTIGO

are, producitur.

CASTORIS

a Castor, frater Pollucis; et CASTORIS, idis, Femin. animal marinum, utrumque cum mora brevi.

CATAMITUS

i. e. Ganymedes, Iovis pincerna, producitur.

CATEGOREMA

atis i. e. praedicamentum, producitur, siquidem E Latino efferas. Gr. kathgo/rhma.

CATHEDRA

ae, der Lehrstubl, corripitur: quamvis in metro etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

CATINUS et CATINUM

vas coquinarium, Eine Schussel, Napf oder Tiegel, producitur.

CAUCASUS

mons notissimus inter Pontum Euxinum et mare Hyrcanum, corripitur.

CAUPONOR

ari, Wirthschaft treiben, Ein Gewerbe wovon machen, producitur, est enim a caupona.

* Cauponari bellum i. e. non pro patriae salute, sed lucri causa bellum gerere. Cauponari verbum Dei i. e. munus Sacerdotale obire, sacrum praeconem esse a)isxrou= ke/rdous2 xa/rin. Cauponari bonas litteras i. e.


page 245, image: s0171

omnem docendi laborem suum ad lucrum referre, In keiner redlichen Absicht das Lebramt fuhren, sondern nur blos allein dabey auf semen Vortheil sehen, ob man gleicb dabey dann und wann die Ehre Gottes tuckscber Weise vorwendet.

CAUSA

ae, priorem ob Diphthongum AE habet productam. Hinc verba inde Composita pronuntiantur cum mora longa: Accuso, Excuso, Incuso, Subaccuso, Recuso.

CAVUS priorem corripit

Hinc ex eo composita eâdem proferenda sunt quantitate: Concavo, Concavus, Excavo, Incavo, Multicavus, Recavus, Subcavus.

CECIDI

a cado, Ich bin gefallen, corripitur. Sed

CECIDI

a caedo, Ich habe gehaven oder gestochen, producitur.

CECROPIS

a Cecrops corripitur: in Graeco enim est o micron, *ke/kroy, *ke/kropos2.

* Hic CECROPS conditor et primus Rex Athenarum fuit, Moysi su/gxronos2. Hinc CECROPIDAE, ARUM, apud Poetas dicuntur ATHENIENSES et per Synecdochen in universum omnes Graeci.

CEDO

cedere, priorem producit. Hinc producuntur etiam eius Composita: Abscedo, Accedo, Antecedo, Concedo, Decedo, Discedo, Excedo, Incedo, Intercedo, Praecedo, Procedo, Recedo, Secedo, Succedo.

CEDRINUS v. g.

oleum cedrinum, Cedern. Oehl, corripitur: descendit enim ab re inanimata.

CELTIBER

Gen. Celtiberi, in Nominativo corripitur, in Genitivo producitur. Poet. Giess. p. 38.

*

CELTIBER

est incola Hispaniae circa Iberum, Gr. *i)bhron, quo Celtae pervenisse creduntur.

CERAMICUS

i, producitur. Gr. *kerameiko/s2.

*

CERAMICUS

lecus duplex Athenis: alter intra urbem, ubi meretrices habitabant; alter extraurbem, ubi sepeliebantur belle caesi, et Iaudabantur.

CERVICAL

alis, Das Haupt-Kussen, producitur.

CEYCIS

a ceyx quae avis ap. Plinium est, morâ longiori. Vide infra Genitivos tertiae Decl.

CHALCEDON

Chalcedonis, Urbs Bithyniae, hodie SCUTARI dicta, Constantinopoli adversa, in Nominativo


page 246

moram longam habet, et in Genitivo brevem. Gr. *xalkhdw\n, o/nos2.

CHALCIDOS

a Chalcis urbe Graeciae, quae bodie in ruinis iacet, corripitur.

CHALYBIS

a chalybs Der Stahl, corripitur.

CHAONES

primi Epiri populi, media curtâ.

CHIRAGRA

corripitur.

* In metro etiam produci potest ob sequentem mutam cum liquida R.

CHOLERA

ae, corripitur.

CHOREA

ae, producitur: Graece enim xorei/a per Diphthongum.

† Poetac interdum per Syncopen unam e Diphthongo Vocalem demunt, ut possint correpte dicere chorea. Confer, quae supra allata sunt ad voc. Alexandria.

CHRYSOLITHUS

Ein Chrysolith, corripitur: nam prior in simplici Graeco o(, h( li/qos2, lapis, unde est, talis.

CHRYSOPRASUS

Ein Chrysopras, gemma aurei coloris in pallidum exeuntis, corripitur.

CICATRIX

cicatricis, Eine Narbe, producitur utrobique.

CICINDELA

ae, insectum noctu lucens, Ein Iohanniswurmchen, producitur.

CICURIS

a cicur Zahm, corripitur. Par ergo quantitas in verbo cicuro, cicuras; quod perperam multi producunt.

CICUTA

ae, herba venenata, et liquor inde expressus, producitur.

CIDARIS

is, pilei ornamentum, corripitur.

CILICIS

a Cilix corripitur.

CIMICIS a cimex Masc.

Eine Wanze, corripitur.

CIMONIS

a Cimon producitur.

* Cimon Atheniensis fuit, Miltiadis filius.

CINAR A

ae, carduus altilis, qui aliâs dicitur scolymos et strobilus, Germ. Strobeldorn, corripitur.

CINNABARIS

is, Femin. Zinnober, corripitur.

CINNAMUM

i, Zimmet, Zimmetrinde, corripitur.

CINYRAS

ae, Nomen viri Proprium, corripitur.


page 247, image: s0172

CIRCEUS

i. e. ad Circen pertinens v. g. Circeum poculum, producitur. Conf. supra Alexandria.

CIRCINUS

Der Zirkel, et CIRCINO, are, Ich zirkele, corripiuntur.

CITIMUS

a, um, Was hieberwarts ist, und uns am nachsten lieget, corripitur.

CITO

are, priorem brevem habet. Hinc correpte pronuntianda sunt Composita: Concito, Excito, Incito, Recito, Suscito, Resuscito.

CLAMO

are, priorem longam habet. Hinc cum mora longiore efferenda sunt Composita: Acclamo, Contlamo, Exclamo, Inclamo, Proclamo, Reclamo, Succlamo.

CLAUDO

ere, priorem producit ob Diphthongum. Hinc producuntur etiam Composita Circumcludo, Concludo, Discludo, Excludo, Includo, Intercludo, Occludo, Percludo, Praecludo, Procludo, Recludo, Secludo.

CLEOPAS

ae, nomen viri, qui erat ex discipulis Christi, corripitur. Graec. o( *kleo/pas2.

CLEOPATRA

Regina Aegypti superba illa et luxuriosa, corripitur.

* In metro etiam produci potest ob sequentem mutam cum liquida R.

CLEPSYDRA

ae, ein Stundenglas, Der Seiger, corripitur.

* In metro etiam produci potest ob sequentem mutam cum liquida R.

CLIBANUS

i, i. e. armatura ferrea, Germ. Ein Kuriss, Ein Kurass, it. Ein Brennofen, corripitur.

CLIMACIS

a climax corripitur: excipitur enim a regula, qua Genitivi Nominum in ax desinentium producuntur. Poet. Giess. p. 45.

*

CLIMAX

Lat. GRADATIO, figura Rhetorum est.

CLINO

are, verbum obsoletum, priorem habet longam. Hinc cum mora longiori pronuntiantur Composita: Acclino, Declino, Inclino, Proclino, Reclino.

CLYMENE

es, Oceani et Tethyos filia, mora brevi. Gr. klume/nh.

CLYSTERIS

a clyster Ein Clystier, porrigitur. Gr. klusth\r, h=ros2.

COCCINUS idem notans

quod coccineus vel cocceus, Scharlachfarbig, Scharlachroth, corripitur: deducitur enim ab re inanimata. Confer supra Adiectiva in inus.


page 248

* Eamdem etiam quantitatem habet Substantivum Coccinum, Scbarlach.

COCCYGIS

a coccyx Der Kuckuck, porrigitur.

COCLITIS

a Cocles corripitur.

* Cocles, ut Appellativum, notat Einen Einaugigen, Hinc abiit in Nomen Proprium, quo quidem celebratur nobilis ille Romanus, Horatius Cocles, qui Porsennae exercitui in ponte sublicio solus restitit.

COCYTUS

fluvius inferorum, producitur.

COEMESIS

species carminis apud Marcianum Capellam Lib. 9. producitur: Graece enim dicitur koi/mhsis2, quemadmodum hoc observat Ioh. Meursius et Marcus Meibomius.

COEMO

coemere, corripitur: nam prior in simplici emo talis est.

CENATURIS

a cenaturio corripitur: est enim verbum Meditativum.

COLACIS

a colax, Ein Schmarotzer, Ein Schmeichler, brevem habet moram. Vide Poet. Giess. p. 45. et 82.

COLLINO

collinere, Beschmieren, Besudeln, corripitur: haec enim quantitas in simplici lino est. Sed

COLLINUS

a, um, i. e. ad collem pertinens, producitur: nam Adiectiva loci, in inus desinentia, hac mora penultimam suam adficiunt.

COLLYBUS

Aufgeld, Lagio, it. Der Wechsel, corripitur.

COLO

ere, priorem brevem habet. Hinc eadem mora breviori efferenda sunt Composita: Accolo, Circumcolo, Excolo, Incolo, Percolo, Praecolo, Recolo.

COLOR

oris, priorem in Nominat. corripit. Hinc correpte etiam pronuntianda Composita: Concolor, Bicolor, Versicolor, Discolor, Decolor, Auricolor, Atricolor.

COLORO

are, Farben, it. Compositum eius Decoloro, are, mora longiori: descendunt enim a color, coloris.

COLUBER

colubri, correpte; nisi quod Casus obliqui in metro etiam produci possint, propter sequentem mutam cum liquida R.

COLUMEN

Ein Pfeiler, Eine Stutze, corripitur.

COLURI

orum, duo circuli in spbaera ita dicti, inorâ longâ. Gr. ko/louroi.


page 249, image: s0173

COMEDIT

Praesens corripitur. Sed

COMEDIT

Perfectum producitur.

* Simplex Edo, priorem corripit; quam tamen producit in Praeterito Edi, secundum regulam, quâ omne Praeteritum Disyllabum priorem habet longam.

COMMODO

are, zu Willen seyn, corripitur. Hinc eâdem mora concitatiori efferenda sunt Composita; Accommodo, Incommodo.

COMA

ae, Das Haar, priorem corripit. Hinc corripienda etiam composita, Auricomus, anguicomus, flammicomus, ignicomus, reliquae tamen non nisi Poetarum fere sunt.

COMPEGI

a compingo producitur, quamvis in simplici habeat pepigi, mediâ correptâ.

* Manet, ait Borrichius Parnasso in Nuce ad v. 467, vis Simplicum in Derivatis et Compositis. Excipe tamen comp???gi secundâ longa a con et pepigi, secundâ brevi.

COMPETITOR porrigitur

descendit enim a Supino petitum. Goclen. Anal. 24.

† Claudianus quidem antepenultimam in petiturns corripit: sed male, contra Virgilium, Tibullum et Propertium. Borrich. Parnass. in Nuce ad v. 1580.

COMPILO

are, i. e. furto auferre, it. colligere, producitur: est enim a simplici pilo, are, quod priorem longam habet; quo de infra.

COMPITUM

i, Ein Creutzweg. corripitur.

COMPLACO

are, Versohnen, porrigitur: nam prima in simplici placare talis.

COMPOTRIX

icis, Eine Sauffschwester, porrigitur: haec enim quantitas verbo potandi, unde descendit, inest.

CONCIDIT

Er fallt herein, oder er ist hereingefallen, corripitur: est enim a cado, cecidi, quod primam utrobique brevem habet. Sed

CONCIDIT

Er zerhavet, oder er hat zerhaven, producitur: est enim a caedo, cecidi, quod primam utrobique longam habet.

* Ita distinguendum respectu diversae huius quantitatis et notionis similiter in Accidit et Accidit, Decidit et Decidit, Excidit et Excidit, Incidit et Incidit, Intercidit et Intercidit, Occidit et Occidit, Recidit et Recidit, Succidit et Succidit.


page 250

CONTIONOR

ari, Eine Rede thun, predigen, porrigitur: est enim a concio, onis.

CONFIDO

ere, producitur: nam prior in simplici sido talis.

CONFLAGRO, DEFLAGRO

Ich verbrenne, ich brenne ab, corripiuntur, propter simplex flagro, quod priorem a natura brevem habet.

* In metro produci etiam possunt, propter sequentem mutam cum liquida R.

CONFUTO, REFUTO

Ich widerlege, producitur.

CONGLOBO

are, Zusammen bringen, corripitur; nam prior in Primitivo globus brevis est.

CONNIVET

a conniveo producitur auctore Persio ap. Borrichium Parnasso in Nuce v. 201.

CONONIS

a Conon producitur.

*

CONON

fuit Dux belli Atheniensium tempore Lysandri Lacedaemonii, cuius filius fuit Timotheus; et ipse vir clarissimus.

CONSIDES

a consideo corripitur: hac enim mora adficitur prima in sedeo, unde est. Sed

CONSIDIS

a consido producitur: nam eadem quantitas inest simplici sido, sidere, unde est.

CONSILET

a consileo Ich schweige still, corripitur: nam prima in simplici sileo talis est.

CONSOLOR

ari, producitur: nam prior in simplici solor talis est.

CONSPUTO

are, Bespeien, producitur: nam prior in sputum, unde est, eamdem moram habet.

CONSTUPRO corripitur

est enim a stuprum et stupro, quod utrumque priorem habet brevem.

* In metro etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

CONSUTUS

a, um, Zusammen geflickt, producitur. Estenim a Supino sutum: omne autem Supinum Disyllabum priorem producit.

CONTUDIT

a contundo corripitur. Conf. infra Tutudi.

CONVASO

are, Heimlich einpacken, zusammen raffen, producitur: est enim a vas, vasis, quod in Obliquis priorem longam habet.

CONVENIMUS

prima Plur. Perf. corripitur. Sed


page 251, image: s0174

CONVENIMUS

prima Plur. Praes. producitur.

CONVIVOR

ari, producitur: est enim a conviva, ae, et vivo, ere, quod priorem porrigit.

COPHINHS

i. e. sporta, corbis, Ein Korb oder Kober, corripitur.

COQUO

ere, priorem corripit. Hinc Composita cum mora brevi efferenda: Concoquo, Decoquo, Excoquo, Incoquo.

CORACINUS

a, um, i. e. quod ad coracem s. corvum pertinet, producitur: deducitur enim a nomine rei animatae. Conf. supra Adiectiva in inus. In Graeco etiam est koraki=nos2, penult. circumflexâ.

* Coracinus etiam Substantive sumitur, notans piscem, qui Germanice dicitur Eine Korausche, eâdemque morâ longiori pronuntiatur.

CORACIS

a corax Der Rabe, breve est. Vid. Poet. Giess. p. 45.

CORBITA

ae, navis oneraria producitur: hac enim quantitate affectum aliquoties invenitur apud Plautum; et ex Lucilio Borrichius in Parnasso suo Hexametrum producit, in quo similiter hoc vocabulum porrigitur.

* Atqe hinc producte etiam efferendum est verbum inde formatum Corbito i. e. in corbitam immitto.

CORCYRA

insula maris Ionii, hodie Corfu dicta, producitur.

CORDUBA

ae, urb??? Hispaniae ad Baetin in Vandalitia, Am Flusse Guadalquivir in Andalusien, utriusque Senecae et Lucani patria, corripitur.

CORNICEN

cornicinis, Ein Zinkenblaser, utrobique corripitur. Sed

CORNICIS

a Cornix et

CORNICOR

i. e. more cornicum garrio, producuntur: Vide Poet. Giess. p. 82. it. p. 92.

CORRUGO

are, producitur: nam Primitivum ruga hanc moram habet.

CORTINA

ae, Ein Kessel, ein Dreyfuss, Ambrosio, Isidoro, aliisque recentioribus etiam Ein Vorbang, Ein Teppig, producitur.

COTURNICIS

a coturnix Eine Wachtel, producitur: nam desinentia in ix Genitivum fere producunt. Excipitur autem una cum aliis nonnullis huiusmodi Genitivis


page 252

COXENDICIS

a coxendix Die Hufte, corripitur. Vide infra Genitivos tertiae Declin.

COVINUS

i, Britannici et Belgici vehiculi armati genus, Ein Streitwagen, producitur.

CRATERIS

a crater Der Becher, producitur.

CRATINUS

Comicus Atheniensis, producitur.

CREDO

credere priorem producit. Hinc eâdem morâ efferuntur Composita: Accredo, concredo.

CREMO

are, Brennen, verbrennen, priorem corripit. Hinc correpte pronuntiantur Composita: Concremo, Incremo, Semicremus, Flammicremus, Urbicremus, Turicremus.

CREPIDA

ae, genus calceamenti, quo Graeci praccipue utebantur. Germ. Ein Pantoffel, apud Latinos constanter corripitur, quamvis ex Graeco krhpi\s2. Gen. krhpi=dos2, Accus. Plur. krhpi=das2, veniat, et media circumflexa, se longam esse, demonstret.

† Interdum Latini non sequuntur quantitatem Graecorum, quasi visum fuerit, voces istas facere suas Romanasque. Ita in crepida primam et secundam corripiunt, ersi Graeci utramque producant. Nempe Latini sic extulere, quasi a crepitu foret, quem in gestando crepidae edunt. Iidem quum dicerent actorem, pictorem, et similia; etiam Hectorem et Nestorem pronuntiarunt, (interdum saltem et in metro,) penultimâ productâ. Ut Ennius in Iambico istoc:

Hectorem quadriiugo curru raptarier.

Item:

Hectoris natum de maero iactarier.

Haec etiam causa est, cur in prologus Comici producant primam. Nam falsum est, vocem esse hybridam ex Latino Praeverbio, et Graeco Nomine: vamquam hac quoque in sententia fuerit Ioiephus Senliger. Simile huic est propino, in quo prima nunc Graecorum more corripitur; nunc Latinorum more producitur. Voss. Art. Grammat. 283. Sed

CREPIDO

, inis, i. e. fluminis extrema terra, quam aqua crepitans alluit, Das Ufer, der Damm, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

CREPO

vi, itum, are, priorem corripit. Hinc correpte etiam efferuntur Composita: Concrepo, Discreip, Increpo, Percrepo.


page 253, image: s0175

CROCITO

are, i. e. clamare corvorum more, vulgo eorrepte pronuntiatur, auctore Mapphaeo Vegio, qui Lib. 13. Aeneid. ait:

Dehinc perturbatos crocitans exquirit et omnes;

suffragante etiam Auctore Philomelae:

Et crocitat corvus, graculus at frigulat.

Atque hanc moram breviorem sequuntur Auctores Poeticae Giessence, p. m.

* Sunt tamen inter eruditos, quibus auctoritas duorum poetarum, qui hanc in rem excitantur, minor videtur, quam ut sequi eam possint; et produci potius hoc verbum iubent, ob Analogiam: nam ut a dermio sit dormito; sic a crocio crocito, non crocito.

CRYSTALLINUS corripitur

hanc enim quantitatem habent pleraque Adiectiva in inus desinentia, quae materiam significant, seu quae a rebus inanimatis deducuntur.

* Par ergo ratio in Adamantinus, Amethystinus, coccinus, cucurbitinus, Duracinus, faginus, gossypinus, hyacmthinus, myrrhinus, narcissivus, oleaginus, omphacinus, onychinus, parietinus, sapphirinus, scillinus, thalassinus. Conf. supra Adsectiva in inus.

CUBO

vi, itum, are, priorem corripit. Hinc corripiuntur Composita: Accubo, Excubo, Incubo, Procubo, Recubo, Secubo, Succubo.

CUCULUS

Der Kuckuck, producitur apud Horatium Lib. . Sat. 7. v. 31. et hanc ipsam quantitatem probant Vossius Art. Gramm. pag. 298. et Valla Elegant. Lib. 1. c. 5. p. m. 12. et Taubmannus Lib. 1. Epigr. Melodaesiae, et Poetica Giessena p. 66. et Borrichius Parnasso in Nuce v. 540.

* Auctor tamen Philomelae, cuius vero suffragium nemo magni aestimat, corripit v. 35:

Et cuculi cuculant: fritinnit rauca cicada.

CUCUMA

ae, Ein eherner Topf, Eine kupferne Blase oder Pfanne, corripitur.

CUCUMIS vel CUCUMER

eris, Eine Gurcke, corripitur.

CUCURBITA

ae, Ein Kurbs, corripitur.

CUCURIS

a cucurio ire, Glucken, Locken wie ein Hahn, producitur: neque enim refertur inter Verba Desiderativa,


page 254

Vide Poet. Giess. 82. Ita etiam Auctor Philomelae:

Cucurire solet gallus, gallina gracillat.

CUDO

ere, priorem porrigit. Hinc cum mora longiori efferenda Composita: Excudo, Recudo, Procudo.

CULCITA

ae, Ein Bankpfuhl, Ein Polster, corripitur.

CUMINUM

i, Kummel, producitur.

CUPIDO

Dativus et Ablativus a cupidus, corripitur. Sed

CUPIDO

Nominativus, Gen. Cupidinis, porrigitur.

CUPIT

a cupio priorem corripit. Hinc eius Composita correpte pronuntiantur: Discupit, Percupit.

CUPITUM

Supinum a Cupio producitur; quum olim quartae Coniugationis fuit, quae forma in Praeterito et Supino remansit. Sane et Lucretius cupiret dixit pro cuperet.

CURETES

um, Cretae incolae, producitur.

CURO

are, priorem producit. Hinc porrecte pronuntiantur Composita: Accuro, Concuro, Procuro.

CYATHUS

Ein Becher, corripitur.

CYBELE

es, et is, mater magna deûm apud gentiles, corripitur.

CYCLADES

um, insulae in mari mediterraneo, circa Delon, clarissimam earum sitae, sic dictae, quod circulari sigura sitae apparent, corripitur.

CYCLOPIS

a cyclops producitur: Graece enim scribitur per w, o mega, o( ku/klwy, tou= ku/klwpos2.

CYPRINUS

Ein Karp, producitur.

CYPSELUS

Eine Maverschwalbe, corripitur.

CYRIACUS

Nomen Proprium viri, apud veteres, quod quidem sciam, corripitur, quia Graecorum *kuriako\s2 est, quod autem semper in penultimâ constituit moram brevem. Nescio, quid queant obtendere, qui producunt, nisi usum vulgatissimum.

CYTHERA

ae, et Cythera, orum, Plurale neutro genere: illa insula est in sinu Laconico, hodie Cerigo dicta; haec urbs Cypri, ad quam primuin devecta Venus conchâ est, quum mari nata esset. Porrigitur utrumque: Gr. *ku/qhra.


page 255, image: s0176

CYTISUS

i, corripitur.

* Notat autem fruticem quemdam in Italia, pabxlo pecudum, maxime vero ovium et caprarum convenientem, apibusque gratissimum.

D.

DAEDALUS

a, um, Kunstreich, corripitur.

* Daedalus etiam Substantive sumitur, et est Nomen Proprium summi artificis.

DALMATA

ae, Ein Dalmatier, coripitur.

DAPHNOIDES

ae, planta, quam Laureolam vulgo dicunt, Germ. Kellerhals, producitur. Gr. dafnoeidh/s2.

DAPSILIS

e, i. e. largus, sumptuosus, corripitur.

DARDANUS

Iovis et Electrae filius, corripitur.

DARICUS producitur

Graece da/reikos2.

*

DARICUS

nummus est, non a Dario, patre Xerxis, sed antiquiore Persarum Rege, cusus, valebatque, quantum aureus Atheniensis, ut Harpocration adnetat.

DARIUS

Nomen Proprium Regum aliquot Persarum, producitur usu receptissimo, praeeuntibus Poetis veteribus, Ovidio:

Utque necatorum Darii fraude secundi;

et Mantuano:

Nec qua morte ferunt Persam cecidisse Darium.

In Graeco etiam est *da/reios2 I. *darei=os2.

* Ceteroquin in eiusmodi Nominibus, una Vocali e Diphthongo per Syncopen dempta, Latini moram brevem amant: de quo satis dictum puto supra ad voc. Alexandria.

DATUM

refertur inter novem illa Supina Disyllaba, quae priorem corripiunt. Hinc cum brevi mora efferuntur Composita: Abditum, Additum, Coadditum, Superadditum, Conditum, Circumdatum, Interdatum, Pessumdatum, Satisdatum, Venumdatum.

DAVIDIS

a David modulo ancipiti, teste Vossio Grammat. Etym. p. 38. Usitate tamen producitur.

DECEMPEDA

ae, Eine Messruthe, corripitur: est enim a pes, pedis,


page 256

quod priorem in Obliquis brevem habet.

DECET priorem corripit

Hinc eadem mora efferenda Composita: Addecet, Condecet, Dedecet.

DECLARO

are, producitur: nam Primitivum clarus, unde est, priorem talem habet.

DECORIS

a decus corripitur. Sed

DECORIS

a decor producitur.

DECORO

i. e. honesto, orno, celebro, honore adficio, sensu fere morali, Ich preise, ich verberrliche, corripitur. Horat. Lib. 1. Ep. 6: Et bene nummatum decorat Suadela Venusque. Sed

DECORO

i. e. exorno, pulchrum reddo, sensu fere Physico, Ich putze, ich mache schon, producitur. Silius Lib. 12:

Tarpeii clamant Iovis, ac delubra decorant.

DEDERE

Infinitivus a dedo dedidi, deditum, corripitur. Sed

DEDERE

pro dederunt tertia Persona Pluralis Perfecti a do, dedi, datum, dare, producitur.

DEDI

refertur inter sex illa Praeterita Disyllaba, quae priorem corripiunt. Hinc eâdem mora brevi pronuntiantur Composita: Circumdedi, Pessumdedi, Venumdedi; ac reliqua, quae E mutant in I, ut Addidi Condidi, cet.

DEFLAGRO CONFLAGRO corripiuntur

nam haec quantitas simplici flagro a natura inest.

* Produci tamen utrumque etiam potest, sed non nisi in metro, propter sequentem mutam cum liquida R.

DEFLORO

Ich nehme die Blume weg, ich vermindere; it. PRAEFLORO, Ich nebme die ersten Blumen weg, producuntur: nam flos, floris, priorem in Obliquis mora hac longa adficit.

DEFRUTUM

i, i. e. mustum ex duabus partibus ad tertiam decoctum, Meet, dick gesottener Wein, corripitur.

* Hinc verbum defruto, are, Absieden, eodem modulo breviori efferendum. Poet. Giess. p. 58.

DEGLABRO

are, Abbruben, glatt machen, corripitur: nam glaber, unde est, priorem brevem habet.

* In metro tamen produci etiam potest propter sequentem mutam cum liquida R.


page 257, image: s0177

DEGLUBO

ere, Schinden, abstreifen, producitur: nam prior in simplici glubo talis.

DEGLUTIS

a deglutio producitur; ut solent verba in utio desinentia.

DEIOTARUS

Tetrarcha ille Galatiae, pro quo Cicero apud Caesarem verba fecit, corripitur.

DELEGO

are, producitur: hanc enim moram habet simplex lego, legare. Sed

DILIGO

ere, corripitur: nam simplex lego, legere, priorem habet brevem.

DELINIS

a delino ere, i. e. foedare, corrumpere, corripitur: prior enim in lino, linere, unde componitur, brevis est. Sed

DELINIS

a delinio i. e. demulceo, producitur: Primitivum enim lenis, e, priorem habet longam.

* Hinc delinitor i. e. qui blandis verbis alicuius animum demulcet, similiter producitur: est enim a Supino delinitum.

DELIQUO

are, Schmeltzen, corripitur: sequitur enim quantitatem simplicis.

DELIRO

are, et DELIRUS, a, um, producuntur: hanc enim moram habet prior Primitivi lira, Die Furche.

DELUBRUM producitur

Ita iubet Poetarum auctoritas. Etymologia, eo quod incerta est, venire heic in numerum nequit.

DEMETO

essui, essum, ere, Abmehen corripitur: nam prior in simplici meto talis.

DEMONICUS

Nomen viri Proprium, producitur: nam h( ni/kh, victoria, unde est, hanc moram in priori apud Graecos habet.

DENIGRO

are, Schwarz machen, corripitur: quia Primitivum niger priorem brevem habet.

* In metro produci etiam potest, propter sequentem mutam cum liquida R.

DEPECULOR

???ri, producitur: est enim a peculium, quod antepenultimam longam habet. Goclen. Obs. 24. et Poet. Giess. p. 81.

* Depeculari i. e. publicam pecuniam, vel possessiones alicuius furto auferre. Cic. in Verr. 4. c. 36: Laudem honoremque alicuius depeculari, Ein Ehrendieb seyn.

DEPILIS

e, Kahl, unbehaart, it.

DEPILO

are, Die Haare ausraufen,


page 258

corripiuntur: nam Primitivum pilus, Das Haar, hanc quantitatem in priori Syllaba sua habet.

DEPRAVO

are, producitur: nam Primitivum pravus priorem habet longam.

DERIVO

are, producitur: nam prior in rivus, unde est, hac mora longiori gaudet.

DESINO

ere, corripitur: nam prior ini simplici sino talis.

DESOLO

are, producitur: nam Primitivum solus hanc quantitatem in sua priori habet.

DESPERO

are, producitur: nam prior in simplici spero talis.

DESQUAMO

are, Die Schuppen abziehen, producitur: nam Primitivum squama priorem suam porrigit.

DESTINO

are, corripitur.

DETONO

detonat, corripitur: nam prior in tono talis.

DEVORO

are, corripitur: nam prior in simplici voro talis.

DEVOVET tertia Praesentis

corripitur: nam prima in simplici voveo talis. Sed

DEVOVIT tertia Praeteriti

producitur secundum regulam, qua omne Praeteritum Disyllabum priorem porrigit.

DIABETES

ae, Eine Sprutze, Eine Springtrohre, producitur. Gr. diabh/ths2.

* Est et morbi nomen, quo sine dilatione baustus liquor per urinam, quasi per siphonem, transiens egeritur, Da man das Wasser nicht balten kann.

DIATHYRUM

i, Die Vorderthure, corripitur: nam ex Graeco qu/ra descendit, cuius Syllaba prior brevis est.

* Occurrit ap. Vitruvium L. 6. c. 10. Et Alciato in Lib. de Verb. Significat. videtur esse tabularium e materia, quod apponitur ostio, ut excludat ventum irrumpentem, dum valvae aperinntur. Aliis est repagulum ligneum, quod arcet equos aut curruum incitationem a vestibulis aedium.

DIATRIBE

es, vel Diatriba, ae, i. e. locus disputationis seu schola, et interdum disputatio ipsa vel erudita commentatio seu disquisitio, Eine gelebrte Ausfuhrung, Eine gelehrte Untersuchung, Ein kurzer Tractat, producitur auctoritate Graecorum, quibus hoc vocabulum debemus.


page 259, image: s0178

DIBAPHUS

a, um, i. e. bis tinctus, Was die doppelte Farbe bekommen, corripitur auctoritate Graecorum.

DICO

dicare, priorem corripit. Hinc correpte etiam pronuntianda Composita: Abdico, are, Dedico, Indico, are, Praedico, are. Sed

DICO

dicere, priorem producit. Hinc producte etiam pronuntianda Composita: Abdico, ere, Addico, Antedico, Condico, Contradico, Edico, Indico, ere, Interdico, Praedico, ere, Superdico.

DICROTUM

i, Ein Schiff mit zwey Rudern, corripitur. Gr. di/kroton.

DIDYMUS

i, Nomen viri proprium, corripitur.

DIFFIDIT

tertia Perfecti a Diffinde, corripitur: fidi enim a findo, refertur inter illa Praeterita Disyllaba sex, quae priorem brevem habent. Sed

DIFFIDIT

tertia Praesentis a Diffido, diffisus sum, diffidere, producitur: nam simplex fido priorem longam habet.

DILUTUS

v. g. Vinum aquâ dilutum, porrigitur. Quamvis enim Verbum simplex luo careat Supino; redit tamen in duobus eius compositis Diluo, dilutum, Polluo, pollutum. Nunc autem omne Supinum Disyllabum priorem habet longam.

DINDYMUS

i, Plur. Dindyma, mons Phrygiae, Cybelae sacra, corripitur.

DIOECESIS

is et ios, producitur. Gr. difqe/ra.

DIORYX

Gen. Diorygis, Ein Wassergrabe, producitur in Nominativo, sed corripitur in Genitivo et reliquis Obliquis.

DIOSCORIDES

ae et is, Nomen Proprium, quod diversis viris claris commune fuit, corripitur.

DIOSCURI

orum, Castor et Pollux, asteriscus, Germ. Die Zwillinge, producitur. Gr. *dio/skouroi.

DIOTREPHES

is, Nomen viri 3 Ioh. v. 9, correpte. Gr. *diotrefh/s2.

DIPHTHERA

ae, i. e. pellis et ex pellibus consuta vestis, Ein Pelz, apud Latinos correpte pronuntiatur. Graec. difqe/ra.

DIRIBITOR

i. e. distributor, Der etwas austheilet, corripitur.


page 260

DIRUTUM corripitur

simplex enim rutum refertur inter illa Supina novem Disyllaba, quae priorem brevem habent.

* Par ratio in Compositis reliquis: Erutum, Obrutus, cet.

DISSIPO

are, corripitur: nam prior in simplici obsoleto sipo talis.

DIUTINUS

corripit Prudentius in Iambico sequenti:

Postquam vapor diutinus.

Par etiam quantitas in Serotinus, auctore eodem Prudentio in Laurentium Martyrem v. 397. et Hilario Gen. 5, 14.

* Dissentiunt Inl. Caes. Scaliger cap. 90. de Causis L. L. eiusque parastata Nicod. Frischlinus, et alii, negantes, Poetae auctoritatem praevalere rationi et Analogiae: quâ quidem ut dicimus vespertlnus, matutlnus penultimâ productâ; ita etiam dici iubent diutinus, serotInus, mora similiter longiore. Nimirum sic argutantur viri doctissmi. Sed haec tamen eorum ratio nequaquam sufficit ad tollendam moram breviorem. Est enim sane diversa tou= matutinus et vespertinus, atque tou= diutinus et serotinus conditio. Illa a Nominibus; haec ab Adverbiis veniunt. Quae a nominibus sunt, producunt penultimam, ut matutinus a matuto, vespertinus a vesper, collinus a collis, adulterinus ab adulter, divinus a divus, et cetera huius generis; sed quae ab Adverbiis descendunt, eamdem corripiunt, ut crastinus a cras, pristinus a prius seu pris, ptrendinus a perendie, cet. Ita igitur et diutinus a diu, ac serotinus a sero. Voss. Art. Gramm. L. 2. c. 23. p. 244. Conferantur etiam supra Adiection in Inus.

DOCET

priorem brevem habet. Hinc corripiuntur Composita: Addocet, Condocet, Dedocet, Edocet, Perdocet, Subdocet.

DOLABRA producitur

Est enim a Supino dolatum. Accedit, quod antepenultima in u(pokoristikw=| Dolabella, quod in Nomen Proprium apud Romanos transiit, a Poetis similiter porrigatur; nec ullum correptionis exemplum in contrarium utrimque adferri temere possit.

DOLO

dolare, Hobeln, priorem corripit. Hinc correpte pronuntianda Composita: Dedolo, Edolo, Circumdolo, Perdolo.

DOLONIS

Genitivus a dolo seu dolon, Der Dolch, Ein Stilet, producitur.

DOMO

vi, itum, are, priorem brevem habet. Hinc corripiuntur


page 261, image: s0179

Composita: Condomo, Edomo, Perdomo, Praedomo.

DONICUM

pro donec Adverbium Plautinum, quo etiam Cato et Lucretius usi sunt, corripitur.

DONO

donare, priorem producit. Hinc per moram longiorem efferenda composita: Condono, Redono.

DORMITO

are, producitur: est enim a Supino dormitum.

* Hinc dormitor, Ein Schlafer, eâdem morâ longiori efferendum est.

DORMITURIS

a dormiturio corripitur: est enim Verbum Desiderativum; vid. Poet. Giess. p. 82.

* Pro dormiturio tamen, quia sine veterum suffragiis apud eruditos irrepsit, rectius dicimus dormito. Conf. infra Part. Etymol. Sect. 1.

DOROPHAGUS

Ein Geschenckfresser, corripitur accentu Prosodico, at proiducitur tono Graecorum vulgari. Gr. o( dwrofa/gos2.

DREPANUM

i, Siciliae civitas non procul a monte Eryce et oppido in boc monte sito cognomine, nunc Trapani dicta, corripitur.

DRVIDAE

arum, vel DRVIDES, um, Saccrdotes olim Gallorum, corripitur.

DRYADES

um, silvarum deae vel nymphae, Die Waldnymphen, corripitur.

DUCO

ducere, priorem producit. Hinc producuntur Composita: Abduco, Adduco, Superadduco, Circumduco, Conduco, Reconduco, Deduco, Diduco, Educo, Induco, Introduco, Subintroduco, Obduco, Perduco, Praeduco, Praeterduco, Produco, Reduco, Retroduco, Seduco, Subduco, Subterduco, Superduco, Superinduco, Superobduco, Traduco.

DURO

durare, priorem porrigit. Hinc eâdem morâ efferenda Composita: Conduro, Eduro, Edurus, Induro, Obduro, Perduro, Praeduro, Praedurus, Subdurus.

DYSURIA

i. e. difficultas urinae mittendae, producitur ex tono Graecorum vulgari. Lege autem metrica corripitur. Conf. supra voc. Accentus; it. Alexandria.

E.

EBENUS

i, ein Ebenbaum, corripitur.

EBULUS vel EBULUM

sambuci species, Attich, Niederholler, corripitur.


page 262

EBORIS

ab ebur corripitur.

EBURONES

um, populus Galliae Belgicae iuxta Mosam Caesari et aliis, hodie, ut verisimile fit, Leodienses, Die Einwohner im Lutticher Bisthume, producitur.

ECBASIS

i. e. figura, quae EXCURSUS seu EGRESSIO dicitur, corripitur.

ECBATANA

orum, Medorum metropolis, corripitur a Lucilio apud Nonium in Cercurus.

ECDICUS

Ein Fiscal, corripitur: nam prior in Graeco h( di/kh, ius, iustitia, unde componitur, hanc moram breviorem habet.

ECHENEIS

idis, Lat. Remora, pisciculus, qui navibus adhaerens remorari eas creditur, producitur.

ECHINUS

i, producitur: conf. Adiectiva in inus. Est.

* 1. Insula in mari Aegaeo. 2. Piscis ex genere cancrorum aculeatus, Ein Krebs, der Wasserigel genannt. 3. Pecten, Eine Hechel, oder Burste. 4. Pars ventris boum et aliaruni pecudum ruminantium, vulgo multiplex vocant, Das Mannichfalt, der Salter. 5. Vasis genus aenei, in quo calices lavantur. 6. Spinosum castanene operculum.

EDIT

tertia Praesentis, priorem corripit: Sed EDIT, tertia Perfecti, priorem porrigit; quia omne Praeteritum Disyllabum priorem longam habet. Hinc Ambedit et Ambedit, Comedit et Comedit, Exedit et Exedit, Obedit, et Obedit, Peredit et Peredit, prout quodlibet horum est vel Praesens vel Praeteritum.

EDO

edere, priorem brevem habet. Hinc correpte pronuntientur Composita, Abedo, Adedo, Ambedo, Comedo, Exedo, Obedo, Peredo, Subedo.

EDULIS

e, Was zu essen stebt, producitur.

EDUCO

educare corripitur. Sed

EDUCO

educere, producitur.

EFFOCO

are, i. e. faucibus oblisis interimere, Erwurgen, producitur: est enim a faux, Plur. fauces.

EFFODIT

ab effodio tertia Praesentis, corripitur: nam prima in simplici fodio talis. Sed

EFFODIT

tertia Praeteriti, producitur: nam prior in simplici talis;


page 263, image: s0180

quia omne Praeteritum Disyllabum priorem longam habet.

EFFUTIS

ab effutio producitur, ut solent Verba in utio desinentia.

EIULO

are, Laut weinen, heulen, corripitur.

ELEPHANTINUS

si ab elephanto pro ebore sumpto descendit, corripitur: tunc enim ab re inanimata deducitur. Sed

ELEPHANTINUS

si animalis naturam, mores, colorem et membra respicit, producitur: tunc enim est ab re animata.

* Sic dico pellis Elephantina, producte, quia ab elephanto animali est: et libri elephantini, correpte, quia facti ex ebore sectili. Vid. Olai Borrichii Parnassum in Nuce, et Cogit. de L. L. p. 314.

At hoc discrimen haud agnoscere videtur G. H. Ursinus Obs. Philol. cap. 11. ubi contra Ol. Borrichium adserit, to\ elephantinus simpliciter corripiendum esse: ut ita a vulgari canone, quo Adiectiva in Inus, ab re animata deducta, producuntur, abeat. Conf. supra Adiectiva in Inus.

ELIQUO

are, Lautern, corripitur: seduitur enim quantitatem simplicis.

EMANES

secunda persona Praesentis Indicativi Verbi non satis Latini emaneo, emanere, corripitur: haec enim quantitas est in simplici maneo. Sed

EMANES

secunda persona Praesentis Coniunctivi Verbi emano, emanare, producitur: tanta enim prior est in simplici mano.

EMO

emere, priorem corripit. Hinc eâdem quantitate efferenda Composita: Adimo, Coemo, Dirimo, Eximo, Interimo, Perimo, Redimo.

EMTURIS

ab empturio corripitur: est enim Verbum Meditativum; omnia autem Verba Meditativa Litteram U brevem habent. Poet. Giess. p. 82.

ENEMA

atis, id quod per clysterem alvo immittitur, corripitur. Graec. e)/nema.

ENIPEUS

ei, Trisyllabum, Thessaliae fluvius, iuxta quem pugna Caesarem inter et Pompeium fuit, producitur.

ENTEROCELE

herniae species, Eine gewisse Art vom Bruche, porrigitur. Gr. e)nterokh/lh.

ENYO

Gen. Enyus, i. e. Bellona, Martis soror, producitur.


page 264

EPANORTHOSIS

sive corripueris, sive produxeris, perinde erit. Si produxeris, illud w o mega, quod in Graeco e)pano/rqwsis2 est, ante oculos te habere putabimus; si corripueris, accentum Graecorum vulgarem tibi curae esse ostendes.

* Licet, inquit Olaus Borrichius Parnasso in Nuce ad v. 749, in soluta oraatione pro arbitrio sequi vel accentum Graecum, vel quantitatem Latinam: puta si iisdem plane elementis aliquod eiusmodi vocabulum utrobique efferatur. Poêtae etiam, praesertim sequioris aetatis, accentum Graecum subinde in metro sequuntur, quamvis vocabulum haud plane iisdem elementis Latine exprimatur.

Et hac quidem occasione non possum, quin apponam, quae de Pronuntiatione non vulgaria adnotat Taubmannus in Curcul. Plauti A. 1. Sc. 1. v. 2.

† In Graecis nominibus veteres non quantitatem, sed Accentum spectabant: quia, ut etiam notat Servius in Lib. de Accentibus, Latini eumdem accentum, quem Graeci habent, efferunt in Graecis Nominibus. Verbi gratia, quia vox liaec e)/idwla habet accentum in prima, Latini eodem accentu extulere idola; quae quidem vox semper brevis est apud Prudentium. Graecis dicitur *euripi/dhs2: eodem accentu Latini semper extulerunt. Propterea penultimam producit Sidonius, non quantitatem, sed accentum Latinum secutus:

Orchestram quatit alter Euripidis.

Iidem Graeci dicunt *marsu/as2: propterea secundam producit idem:

Marsyaeque timet manum ac rudentem.

Iidem Graeci pronuntiant *a/ratos2, Nomen eius, qui faino/mena scripsit. Sidonius contra veterum Latinorum morem, qui mediam semper produxerunt, corripit:

Diversas Arato vias cucurrit.

Denique inspice totum Sidonium, totum Prudentium, et alios: invenies semper, eos non syllabas Graecas, sed accentum Graecorum esse secutos. Sic Ausonius in voce tri/gwnos2 facit: quia accentus non est in media, quae longa est; propterea eam corripit:

Per totidein partes trigonorum regula currit.

Et:

Fulgur tetragono adspectus vitale coruscat.

Quis audebit dicere, Ausonium ignoratione Graecarum litterarum hoc commisisse? Nemo sane quidem, ut puto. Sed iis temporibus stulte videbatur, non ibi


page 265, image: s0181

producere syllabam, ubi Accentus esset, quia is est mos Latinae Linguae, adeo, ut Plautus in hoc secutus lit iudicium vulgi, quia non cum doctis, sed cum plebe rem sibi esse videret: nam semper apud illum Phaedromus est Dactylus, qui Graece fai/drwmos2. Item quia fi/lippos2 dicitur Accentu in prima, eodem mediam corripit, et numquam aliter invenies apud Plautum, quin mediam in nomine Philippus corripuerit, quod mirum est in Positione. Sed quaerenti causam Accentum semper praetexet. Talia multa sunt apud Plautum, quae studiosos per se, quam operam meam, cognoscere malim. Contra aetate Plauti, ut in quantitate syllabarum, sic et in Declinationibus Latinismos admittebant. Dicebant enim Nestorem, Hectorem, quomodo rectorem, mensorem, et similia. Vide etiam Ios. Scaligeri de Causis L. L. Auson. L. 2. cap. 21.

Ita Ausonius et Prudentius Nominativum utraque mediâ longâ, quae alioqui naturâ corripitur, posuerunt:

Odit utraque, aliud da modo consilium. Auson.
Non festinato tempore utraque daret. Idem.
Frivola utraque et utrâque nihil. Prud.
Tua sunt tua, Rector, utraque. Idem.
Spargebat Domini, sunt unum fulmen utraque. Idem.

Ad quod idem Scaliger d. I. Lib. 1. c. 29: An mendum esse dicemus? minime gentium.

Quibus exemplis ex abundanti addi possunt et haec: scilicet paracletus, et eremus apud Prudentium, et phrenesis apud Serenum; quum tamen Graece sit para/klhtos2, e)/rhmos2, fre/nhsis2. Item quae etiam extra pronuntiationem e Graecis longas corripiunt: ut

*bou/turon.

Cum butyro, modicoque oleo decocta tumorem. Macer.
Infundens acido comam butyro. Sid.

*krhpi/s2.

Non bic, qui in crepidas Graecorum ludere gestit. Virg.

*xalkhdw/n.

Hinc Chalcedon hebes perfunditur ex hyacintho. Prud.

*ekklhsi/a .

Ecclesiam pulcbro Christus sibi iunxit amore. Sedul.

*ai(/resis2.

Cognomento heresis Deus est mihi discolor, inquit. Prud.

*hqiko/s2.

Si licet ex ethicis quidquam praesumere, vel si. Prud.


page 266

*ai/nigma.

Legis in effigie scriptum per enigmata Christum. Id.

*faisou=la.

Faesula, et antiquus Romanis moenibus horror.

Silius L. 8. v. 478.

In his tamen, et similibus notoandum est illud Scaligeri: Memineris oraculum nostrum: Pauca licere perfecto Poetae. Non quodvis argumentum noni quaevis vax, non quacvis iunctara vel vecum, vel numerorum inter genuinas legitimasque referri debet: Lib. 6. Poet. p. 816. Item: A communibus regulis si quid diversi apud antiquos invenitur Poetas, non omni in loco imitandum, sed observationibus eruditorum reservandum est. Fabric. L. 1. p. 36.

Porro ut haec plenius intelligantur, sciendum est, veteres accurate distinxisse inter Accentum et Quantitatem, in ipsa pronuntiatione, praesertim Graecos. Neque enim dixerunt, ut vulgus putat et pronuntiat, eremus, trigonus, tetragonus, cet. mediâ correptâ, sed accentum in antepenultima ita collocarunt, ut nihilominus penultimae sua quantitas salva maneret. Vitiosissime igitur vulgo hodie pronuntiatur a)/nqrwpos2, anthropos, quum sit media longa: quam ineptam falsamque prorsus pronuntiationem, vel carminum Graecorum ratio detegit, explodit, et sufficienter refutat. Sed ita pronuntiandum anthropos, velut Germani sua Polysyllaba efferunt, in quibus penultima est longa: ut, antragen, uneben, ans ehnlich, mitleidig, bittselig, anmutig, abbolen, einverleiben; in quorum verborum syllabis primis accentum ponimus, ut nihilominus penultiinae productio simul percipiatur. Poet. Giess. p. 88. Conf. Schwarzii Grammat. Lat. p, 41. seqq.

* Cui libet, et tantum otii est ab re sua, his nugis ut immorari possit aliquantisper, adeat HENRICI CHRISTIANI HENNINII *e(llhnismo\n o)rqwiddn s. Graecam linguam non esse pronuntiandam secundum accentus, dissertationem paradoxam, qua legitima et antiqua linguae Graecae pronuntiatio et modulatio demonstratur, Traiecti ad Rhen. 1685. 8. Item 10. DANIEL MAIORIS Vratislaviensis., de nummis Graece inscriptis epistola, quâ praecipue paradoxum Cl. Viri HENR. CHRISTOPH. HENNINII et ante ipsum Vossii utriusque et I. C. Scaligeri de lingua Graeca non secundum accentus pronuntianda ulterius orbi litterato considerandum committitur, cum appendice de suspecta iotorum subscriptione, Kiliae Holsatorum 1685. 4. Item Duellum Grammaticum de Orthoepia Graeca, quae constat Orthophonid et Orthodiâ vetere, subiunctum ANDREAE GVARNAE Salernitani Bello Grammatico nominis et verbi Regum de obtinendo in oratione


page 267, image: s0182

principatu, Coburgi 1739. 8. Conf. etiam supra voc. Accentus.

EPAENETUS

nomen viri Rom. 16, v. 5. correpte. Gr. *epaineto/s2.

EPHEMERIS

idis, utrobique corripitur: Graece e)fhmeri/s2.

* Ephemeris notat commentarium, et quasi u(po/mnhma, et actuum diurnorum, et impensarum, Germ. Ein Buch, darinn man tagliche Handel oder Ausgoben schreibet. Tales Ephemerides Romani, diligentissimi homines atque industrii maxime, conficere solebant. Sic Ephemerides Gallieni Trebellius extremâ vitâ, et Probi Ephemerides Vopiscus cap. 3. memorat.

EPHESUS

urbs Asiae minoris, corripitur.

EPICTETUS producitur

Graece *epi/kshtos2.

* Epictetus fuit Philosophus, natione Phryx, qui Philosophiam totam, et universa Philosophorum dogmata duobus complexus est verbis: a)ne/xou kai\ a)pe/xou, sustine et abstine, Leide und meide: cuius etiam in Philosophos dicterium celebratur, quod sint me/xri tou= le/gein, a)/neu tou= pra/ttein, dictis tenus, factis procul, Dass sie andere lehren, und selbst nicht viel Gutes verrichten.

EPIMETHEUS

ei, quadrisyllabum, Promethei frater, producitur. Gr. *epimhqeu/s2.

EPIMONE

es, corripitur. Graec. e)pimonh/.

* Epimone est figura, quae et Epizeuxis dicitur, et eiusdem vocis sine intervallo geminatio est, cum impetu pronntiationis. e. g. Virg.

Me, me; adsum, qui seci, in me conv???tite ferrum.

Idem:

Sic moriamur, ait; sic, sic iuvat ire sub umbras.

EPIPHANIA

ae, vel as, corripiatur. Qui malunt producere propter Diphthongum, quae in Graeco est; hi nempe abundent suo sensu: haud impedio. Confer interim, quae supra disseruimus ad voc. Alexandria.

* Epiphania, o)pifa/neia, idem est, quod apparitio seu manifestatio. Dicunt etiam epiphania, orum, numero Plurali, genere Neutro: ut dies Epiphaniae vel Epiphaniorum, Der Tag der Erscheinung, Das Fest der Offenbarung, i. e. dies magorum: vel omnes potius dies festi in natalitiis Christi, quod in iis Deus homo apparuit, ut Nazianzenus ait, Ipiphanin vocantur.

EPITRITUS

i. e. pes tetrasyllabus, qui practer longas tres babet insuper


page 268

moram brevem, corripitur: prior enim in tri/tos2, tertius, unde compositum est, hanc quantitatem habet.

EPODUS

i, it. EPODA, ae, producitur: Graece e)pw|do\s2 et e)pw|dh/.

* Genus carminis est, in quo singulis versibus singulae accinuntur clausulae: quae quidem clausulae consistunt elegantius et usitarius in eo, ut secundus quisque versus contractior seu brevior sit priori, ut in libro e)pwdw=n Horatii videre est; vel etiam in eo, ut a)nti/fwna totidem constent pedibus, quemadmodum duo postrema Horatii poemata de Canidia monocola sunt, atque Ausonius ep. 16. quaternarios Iambos perpetua serie connexos Epodos vocat.

EPOMIS

idis vel idos, in Nominativo porrigitur; at in Genitivo corripitur. Graece e)pwmi/s2.

* Significat palliolum cingulotenus demissum, vel vestimenti genus brevioris.

EPONA

ae, Dea equorum, quam stabularii colebant, corripitur.

EPOPIS

ab epops, Ein Wiedehopf, corripitur.

EPVIOR

ari, Gasterey halten, corripitur.

* Sic epulum, epulae, epulo, onis. Similiter modulo concitatiori.

EQUINUS

a, um, v. g. Iuba equina, Eine Pferdemane, producte: descendit enim ab re animata. Conf. supra Adiectiva in Inus.

EQUISO

onis, ein Reitknecht, utrobique producitur.

ERADCO

are, producitur: est enim a radix, radicis.

ERATO

us, una Musarum, ab e)/rws2 e)/rwtos2, amor, et e)rato\s2 amabilis, nomen habens, quod praesit potissimum his, qui beroum amores canunt, corripitur.

EREBUS

i, Die Holle, corripitur.

EREMUS

i, die Wuste, producitur: Graece o(, h( e)/rhmos2.

* Fuit sane tempus in Latio, quum corripere non dubitabant, accentum vulgarem Graecorum, non syllabae quantitatem secuti: ac nominatim quidem id fecit Prudentius cum in hoc, tum in plurimis aliis huius modi vocabulis. Confer, quae dicta sunt supra ad voc. Epanorthosis.

ERICA

ae, et Erice, es, et Erix, icis, fruticulus non multum differens a myrica, producitur.

ERIDANUS

i, Italiae fluvius nobilissimus, quem Latini ceteroquin ctiam Padum dicunt, Itali Po, corripitur.


page 269, image: s0183

ERIGONE

es, corripitur.

*

ERIGONE

filia fuit Icari et soror Penlopes, quae patrem suum a rusticis ebriis oecisum ita luxit, ut se ipsam prae dolore suspenderit. Sed miseratione deorum mutota in caeleste signum, quod virgo dicitur. Ita nimitum est in fabulis:

ERIPHYLF

es, uxor Amphiarai vatis, quem aureo corrupta monili prodidit perdiditque, producitur.

EROTEMA

tis, interrogatio, Die Frage, producitur. Gr. to\ e)rw/thma Sunt etiam, qui corripiunt ex accentu Graecorum vulgari.

ERUCA

ae, Eine Raupe, producitur.

ERUDIS

ab erudio, corripitur: nam haec quantitas inest Primitivo rudis, c.

ERUTUM

corriptiru: simplex enim rutum refertur inter novem illa Supina, quae priorem corripiunt.

ERYCIS

ab Eryx, qui erat olim Rex Siciliae, corripitur.

* Eryx etiam nomen montis est in Sicilia.

ERYCINA

ae, i. e. Venus, sic dicta ab Eryce monte Siciliae, in quo celebre templum babuit, porrigitur.

ESOCIS

ab esox i. e. piscis, quem aliqui salmonem interpretantur, Einen Lachs, producitur.

ESSEDUM

i, et Esseda, ae, genus vebiculi Gallici et Britannici, Ein leichter Wagen, eine Calesche, corripitur.

ESULA

ae, species fruticis, qui vocatur Dioscoridi tithymalus penult. correpta, Germ. Wolfsmilch, corriptir.

ESURIS

ab esurio, corriptiru: est enim Verbum Meditativum.

ESURITOR

Ein Hungerleider, cum mora longiore: est enim a Supino esuritum.

ETEOCLES

is, producitur.

* Filius Oedipi, Regis Tbebarum, qui cum Polynice, fratre suo, ita convenerat, ut alternis amis regnarent. Sed Eteocles anno suo finito noluit fratri cedere regnum. Quare Polynices Adrastum Regem Argivum, socerum suxm, et alios Principes Acbaiae commovit ad bellum gerendum contra Eteoclem. In quo bello quum multi utrimque essent occisi, tandem ipsi frares, scilicet Eteocles et Polynices, congressi, alter ab altero sunt interfecti. Quorum cadavera quum in uno rogo comburerentur, slamma se divisit in duas partes, quasi illi nondum fmissent odia.


page 270

EUBULUS

i, Nomen Proprium, diversis viris commune, producitur. Gr. *eu)/boulos2.

EUCLIDES

is, Philosophus Megarensis, Geometra excellens, Socratis auditor avidissimus, producitur. Gr. *euklei/duis2.

EVERCETA

ae, i. e. benesicus, Ein Wohltbater, corripitur ex decreto Praschii, vi quantitatis, quae obtinet in metro et nativa quasi est: nam Graece est d e)uerge/ths2: producitur autem ex decreto veterum Grammaticorum ex accentu Graeccorum vulgari. Conf. supra Epanortbosis, et infra Nomotheta.

EUMENES

is, Nomen viri Proprium, corripitur.

EVIBRO,

are, Hervor schwingen, corripitur: nam prior simplicis vibro talis.

* In metro autem produci etiam potest ob sequentem mutam cum liquida R.

EUPHRATES

ae, sluvius Mesopotamiae, Imperii Romani in Asia terminus ab Aelio Hadriano constitutus, producitur. Vulgus corripere solet. Exstat distichon clegans in versificatonem, qui edito carmine penultimam corripuerat:

Venit ad Euphraten, undis perterritus baesit:
Ut cito transiret, corripuit sluvium.

EUPHROSYNE

es, et Euphrosyna, ae, una ex tribus Gratiis, corripitur. Qui producunt, accentum, qui in Graeco est, sequuntur, h( e)ufros1u/nh, Dorice e)ofros1u/na.

EURIPUS

i, producitur.

* Pars maris est inter Aeolidem, Boeotiae portum, et Euboeam insulam, quae hodie Negroponte vocatur. Haec septies, aut saepius potius, ut inciderint passim venti, quemadmodum Livius existimavit Lib. 28. cap. 6. die ac nocte reciprocatur, Fleusst ab, und kommt wieder, siebenmal alle vier und zwanzig Stunden: quod Seneca bis restatus est versibus in Hercule Oetaeo v. 779:

Euripus undas flectit instabilis ungas,
Septemque cursus flectit: et totidem refert,
Dum lassa Titan mergit occano iuga.

Petrns vero Gyllius, qui ex molitoribus, Euripi accolis, optime rem notat, ut plurimum quater de die naturali cursum mutare adnotavit. Vide Vossii Lib. 5. Instit. Orat. p. 298. 299. Sed Isaocus Vossius ad Melam p. 210. erudite conciliat, quater singulis diebus statum cursum mutare, et instabili cursu fluere ac refluere. Austro praesertim et


page 271, image: s0184

Euro dominantibus: unde fieri ait, ut septies aliquando Euripus cursum mutet. Instinus Martyr Paraenesi ad Gentes scribit p. 34, Aristotelem pudore ac dolore, quod Chaleidensis Euripi explorare naturam non potuerit, finem sibi vitae attraxisse.

Hinc Euripus homo, *eu/ripos2 a)/nqrwpos2, sive Euripo mutabilior, inquietior aut inconstantior, inconstans dicitur, Ein wankelmutiger und unbestandiger Mensch.

EURYDICE

es, diversarum feminarum nomen, corripitur.

EURYTUS

i, diversorum virorum nomen, corripitur.

EXAUCTORO

are, producitur: derivatur enim ab auctor, auctoris.

* Exauctorare autem significat, honesta fere missione expletis stipendiis militiâ aliquem solvere.

EXCIDIT

Praesens et Perfectum, si est ab excido media brevi, corripitur: prior enim in simplici cado, et media in eius Perfecto cecidi, hane moram breviorem habet.

EXSCIDIT

Perfectum ab exscindo, similiter corripitur: nam Praeteritum simplicis scidi refertur inter sex illa Praeterita, quae priorem brevem habent. Sed

EXCIDIT

Praesens et Perfectum, si est ab excido mediâ longâ, producitur: prior enim in simplici caedo ob Diphthongum primam, quae ibi apparct, et media in eius Perfecto cecidi, hanc moram longiorem habet.

EXCITUS

si est ab excieo, exciere, secundae Coniugationis, corripitur: nam Supinum citum a cieo, unde componitur, refertur inter illa novem Supina Disyllaba, quae priorem habent brevem. Sed

EXCITUS

si est ab excio, excire, quartae Coniugationis, producitur: nam omne Supinum Disyllabum priorem habet longam.

EXEDIT

Praesens, corripitur. Sed

EXEDIT

Perfectum, producitur. Rationem diversae huius morae vide supra ad voc. Comedit.

EXILIS

e, Adiectivum, producitur. Sed

EXSILIS

ab exsilio, corripitur: prima enim in simplici salio, brevis est.

EXPETITUR

ab expetor, expeto, corripitur. Sed


page 272

EXPETITUM

Supinum et EXPETITUS Praeteritum Participii Passivi, producitur. Conf. infra Petitur.

EXSUGO

ere, producitur: nam prior in simplici sugo talis.

EXTRICO

are, longum est: nam prior in Primitivo tricae, arum, producitur.

EXUTUS

a, um, v. g. bostis armis exutus, porrecte.

F.

FABRICO

are, et deponentaliter Fabricor, ari, it. Fabricus, a, um, corripiuntur.

FACIT

a facio, priorem corripit. Hinc correpte pronuntiantur Composita: Adficit, Conficit, Deficit, Efficit, Inficit, Interficit, Officit, Perficit, Praeficit, Proficit, Reficit, Sufficit. At Praeteritum fecit priorem ex canone, quo omne Praeteritum Disyllabum priorem longam habet, producit. Hinc producte pronuntianda Composita: Adfecit, confecit, cet.

FAESULAE

arum, corripitur apud Latinos, licet in Graeco scribatur *fais1ou=lai per Diphthongum. Confer, quae supra allata sunt ad voc. Epanorthosis.

*

FAESULAE

Etruriae oppidum est, hodie Fiesole dictum, ad Apennini radices, Romanorum colonid, et castris Catilinariis notum.

FAGINUS

a, um, pro quo alias fagineus et fageus dicitur, corripitur: Adiectiva enim, in inus exeuntia, quae materiam significant, seu quae a rebus inanimatis deducuntur, penultimam brevem faciunt.

* Sed Vagina, ae, Die Scheide, producitur.

FALARICA I.

Phalarica, ae, teli genus missile, fero, plumbo et igne constans, corripitur.

FAMA

ae, priorem producit. Hinc eâdem morâ adficiuntur in pronuntiando hinc deducta Composita: Infamis, Perinfamis, Diffame, Infamo.

FARCIMEN

inis, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

FARRAGO

inis, Mengefutter, Mischmasch, producitur in Nom. corripitur in Genit.

FASCINUM

Die Zauberey, et Fascino, are, Bezaubern, Beschreyen, corripiuntur.


page 273, image: s0185

* Hinc eodem modulo breviori efferuntur Composita: Effascine, are, et Praesiscine 1. Praefiscini Adv. v. g. Quod praesiscini dixerim, Obne Rubm zu melden.

FASELUS

i, gen, dubii, Eine Gondel, producitur. Scribitur etiam Phaselus per PH.

FASTIDIS

a fastidio, longioris morae est.

FATICANUS

vel Faticinus, a, um, Weissagend, corripitur. Descendit a fatum et cano. Dicimus etiam Vaticinus eâdem morâ breviori, quum per U scribitur, et a vates et cano est. Sed

* Vaticanus sc. mons Romae, Adiective sumptum, v. g. Bibliotbeca Vaticana, producitur.

FATIGO

are, producitur.

FERETRUM

i, Die Todtenbabre bey vornehmen Leichbegangnissen, correpte pronuntiatur, quia vocalis E mediae Syllabae a natura brevis est, nec nisi in metro propter sequentem mutam cum liquida R produci potest.

FERO

ferre, priorem corripit. Hinc eâdem morâ breviori efferuntur composita: Adfero, Antefero, Aufero, Circumfero, Confero, Defero, Differo, Effero, Infero, Introfero, Offero, Perfero, Postfero, Praefero, Praeterfero, Profero, Refero, Suffero, Superfero, Transfero.

FEROCIT

a ferocio, Er ist frech, producitur: est enim a ferox, ferocis.

FERRUGO

inis, Der Rost, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

FERULA

Die Ruthe, Der Stock, torripitur.

FESTINO

are, producitur.

FESTUCA

ae, Der Splitter, producitur.

FICEDULA

ae, Eine Schnepfe, corripitur.

FIDENAE

arum, oppidum Italiae in Sabinis, haud procul a Roma, cuius hodie non nisi aliqua rudera exstant, producitur.

FIDI

a findo, refertur inter sex illa Praeterita, quae priorem brevem habent. Hinc correpte pronuntianda Composita: Confidi, Defidi, Diffidi, it. Bifidus, Trifidus, Quadrifidus, Multifidus.

FIDICEN

inis, Der auf dem Saitenspiel kann, corripitur.


page 274

FIGLINUS

a, um, Was zur Topfer-Arbeit gehort, v.g. opus figlinum, Topferarbeit, it. aetas Latinitatis figlina, producitur: descendit enim a figulus, re animata.

FIGO

figere, priorem porrigit. Hinc cum mora longiori efferenda Composita: Affigo, Circumfigo, Configo, DEfigo, Infigo, Affigo, Refigo, Suffigo, Transfigo.

FILICIS

a filix, corripitur.

*

FILIX

est herba, ad zizania referenda: unde Horat. L. 1. Sat. 3. v. 37:

Neglectis urenda filix innascitur agris:

Germ. Wo man das Vukraut nicht ausgatet, da nimmt es uberband, h. e. nisi vitiorum semina iusto tempore eradicentur, nisi animus honestis disciplinis et virtutiaus excolotur, pravitates omnem eius vim suffocabunt tandem et infringent.

FINITOR

oris, i. e. qui fines terminosque constituit, Ein Ausmesser, corripitur apud Plaut. Poen. Prol. v. 49.: non est ergo a Supino finitum, sed a Nomine finie. Quoties enim Poetae veteres Nomina in itor desinentia corripiunt, quum tamen Verbum Primitivum quartae Coniugationis in promptu sit, toties non ab huius Supino, sed ab alio quodam Nomine Connotativo derivatio arcessenda est. Sic audltor quum apud veteres producatur; nullum est dubium, quin descendat a Supino auditum: et debitor quum apud veteres corripitatur; nullum est dubium, quin descendat a Supine debitum. Sed finitor quum apud Plautum corripiatur; non potest esse a Supino finltum, sed a Nomine finis. Reliqua Nomina desinentia in itor, quae nullum Supinum quartae Coniugationis pro Primitivo habent, et proinde necessario vel a Supino tertiae Coniugationis, vel a Nomine aliquo descendunt, hae nimirum penultimam semper corripiunt, v. g. Conditor, Genitor, vinitor, lanitor, Portitor. Tamctsi autem vel maxime aliquis contendat, quod finitor a Supino finitum sit: nihil inde aliud conficere poterit, quam referendum hoc vocabulum esse ad ea brevia, quae descendunt a Primitivis longis.

FISCINA

ae, Ein Korb, corripitur: v. Poet. Giess. p. 53.

FLAGRO

are, Brennen, priorem corripit. Hinc per moram brevem efferenda Composita: Conflagro, Deflargo.


page 275, image: s0186

FLIGO

are, verbum antiquum, occurrens apud Lucretium, Livium Andronicum et Accium, priorem producit. Hinc producte pronuntianda Composita: Adsligo, Confligo, Effligo, Infligo, ere, Profligo, are. Hoc ultimum enim Compositum Coniugationem tertiam simplicis deferit, et amplectitur primam.

FODICO

are, Sticheln, beissen, weh thun, corripitur: FRequentativa enim in ico terminantia, penultimam habent brevem. Poet. Giess. p. 82.

FODIO

ere, primam corripit; at Praeteritum suum in Syllaba priori producit, secundum communem regulam. Hinc Composita: Adfodit, et Adfodit, Circumfodit et Circumfodit, Confodit et Confodit, Defodit et Defodit, Effodit et Effodit, Infodit et Infodit, Interfodit et Interfodit, Perfodit et Perfodit, Praefodit et Praefodit, Refodit et Refodit, Suffodit et Suffodit, Transfodit, et Transfodit, correpte et producte efferuntur, prout sunt vel Praesentis, vel Praeteriti temporis.

FORMIDO

are, mediam producit. Hinc Composita etiam producte efferuntur: Afformido, Reformido.

FORNICIS

a fornix, Ein Gewolbe, corripitur: excipitur enim ab regula, qua Genitivi in icis desinentia producuntur. Poet. Giess. p. 46.

FORO

are, Bobren, graben, priorem corripit. Hinc corripiuntur Composita: Circumforo, Efforo, Perforo, Transforo.

FORTVITUS

anceps est; usitate autem corripitur.

* Plautus, Horatius, Ausonius, Buchananus et Heinsius produxerunt: Manilius contra et Iuvenalis corripuerunt; quorum camen in locis qui cum Olao Borrichio in Parnasso in Nuce ad v. 830. s1uni/zhs1in comminiscuntur, quasi for tui tus tribus syllabis longis: ultimâ nempe ob sequentis vocabuli incipientem Consonantem per Positionem longâ: dicti hi Poetae posuissent, temere nituntur contra. Analogia enim, quae est in Gratuitus, de quo paullo post, huic figmento obstat: si enim Papinius Statius penultimam in Gratuitus corripit; cur non similiter eadem in Fortuitus corripi queat? Conf. Poet. Giess. p. 71. seq. et Voss. Art. Grammat. p. 297.

FRAGOR

oris, i. e. sonitus ex re fracta, Der Knall, das Krachen, priorem


page 276

corripit. Hinc correpte pronuntiantur Composita hinc derivata: Confragus, Foedifragus, Naufragus, Ossifragus.

FRAXINUS

Ein Eschenbaum, modulo concitatiori.

FREMO

ere, Rauschen, priorem corripit. Hinc per moram brevem efferuntur Composita: Adfremo, Circumfremo, Confremo, Perfremo.

FRENUM

priorem longam habet. Producuntur ergo Composita: Effrenus, Infrenis, Infreno, Refreno, it. Effreno, quod Verbum occurrit apud Silium 9. 496.

FREQUENS

priorem corripit. Hinc correpte pronuntiantur Composita: Infrequens, Perfrequens.

FRICO

are, Reiben, priorem brevem habet. Hinc moduli concitatioris sunt Composita: Affrico, Circumfrico, Confrico, Defrico, Effrico, Infrico, Perfrico, REfrico, Suffrico.

FRUTICO

are, et Fruticor, ari, forma deponentali, Heraussprossen, ausschlagen, corripitur: est enim a frutex, fruticis.

FUGIT

tertia Praesentis a fugio, corripitur, quia prima Verbi huius Syllaba hanc moram prae se fert; sed quando tertia Perfecti est, producitur vi canonis Prosodici, quo omne Praeteritum Disyllabum priorem longam habet. Hinc in Compositis: Aufugit et Auf ugit, Confugit et Confugit, Defugit et Defugit, Diffugit et Diffugit, Effugit et Effugit, Perfugit et Perfugit, Profugit et Profugit, Refugit et Refugit, Suffugit et Suffugit, Subterfugit et Subterfugit, Superfugit et Superfugit, Transfugit et Transfugit; prout vel Praesens vel Perfectum est.

FULICA

ae, ein Wasserbuhn, corripitur.

FULIGO

inis, Der Russ, Der Kienrauch, producitur, in Nominativo, corripitur in Genitivo.

FUMIGO

are, Rauchern, Einen angenehmen Rauch machen, corripitur.

* Eodem modulo concitatiori efferendum proinde etiam est Compositum Suffumigo.

FUNGINUS

a, um, Schwammigt, producitur contra Labbeum et Borrichium Cogit. p. 313. Atque adeo excipi debet ab regula Grammaticorum, quâ corripiuntur Adiectiva desinentia in inus,


page 277, image: s0187

quae a rebus inanimatis deducuntur. Conf. supra Adiectiva in Inus.

FUSCINA

ae, Eine Gabel, corripitur.

FUSTIGO

are; Prugeln, den Staupbesem geben, correpte pronuntietur: nam Verba primae Coniugationis in igo desinentia hoc modulo concitatiori fere efferuntur. Vide Poet. Giess. pag. 81. Praesto etiam est Analogia: ut enim a litibus fit litlgo, a navibus navigo, a mitibus mitlgo, a remige remigo; sic etiam a fustibus fustigo. Accedit auctoritas virorum eruditionis famâ florentium, qui, nisi me omnia fallunt, hanc breviorem moram in hoc Verbo amant.

* Veterum ac recentiorum, quod sciam, Poetarum auctoritas arcessi huc nequit; quia verbum est, quod veteres prorsus ignorant, et apud non nullos prosaicos recentiores et in veteri Onomastico solummodo occurrit. Conf. de eo Sect. 1. Partis Etymologicae infra.

G.

GABINI

incolae oppidi GABIORUM, inter Romam et Praeneste olim siti, quod totum iam dudum adeo interiit, uti hoc nostro saeculo de loco eius inter doctos viros disceptetur, producitur.

GAETULI

orum, producitur.

* Gens Africae, Romanorum armis olin debellata, eo terrarum tractu, ubi nunc est BILEDULGERIT provinciae maior pars, inter utramque Mauretaniam, Africam minorem, et oceanum oceidentalem.

Gaetuli, sicut et Libyae incolae, primi habentur, qui in Africa consederunt. At Gaetnli olim carne vescebantur cruda, manebantque, quibuicumque locis eos nox oppressisset, bestiarum more viventes. Ingurtha tamen cos ad bellum instruxit, atque adversus Marium usus iis est.

GAGATES

ae, Ein Agtstein, corripitur.

GALATAE

arum, incolae minoris Asiae, corripitur.

GALBANUM

i, sucus plantae in Syria nascentis, corripitur.

GALERITA

alaudae species, Eine Wald-Lerche, Eine Heid-Lercbe, producitur.

GALERUS

1. Galerum, i, Eine spitzige Mutze, Ein Baret, producitur.

GARGARUS

i, Masculinum Plurale Gargara, Genere Neutro, vertex


page 278

Idae montis, et oppidum ad cumdem situm in Phrygia, corripitur.

GAUSAPE

Die Kotze, Madratze, corripitur.

* Dicunt hoc Gansape a)/kliton it. haec Gausapa, ae; haec Gausapes, is; et hoc Gausapum, Plur. Gausapa.

GEDANUM

urbs Prussiae magna ac potens, suique iuris ac libera, sono ancipiti. Titii Manud. 443.

GELO

are, i. e. gelu inducere, frigore densare, Eis machen, priorem corripit. Hinc correpte pronuntiantur Composita: Aggelo, Congelo, Regelo.

GELONI

Scythiae populi, Tartari bodie dicti, producitur.

GEMO

ere, priorem corripit. Hinc eâdem mora efferuntur Composita: Adgemo, Circumgemo, Congemo, Ingemo, Regemo.

GENEVA

urbs clarissima, Academiae celeberrimae bospitium, ad inferiorem lacus Lemani partem, ubi Rhodanus ex illo egreditur, cum Helvetiis foedere coniuncta, media ancipiti. Labbeo longa; Scaligero brevis est.

* Ioh. Ker, auctore Vossio, ita disserit: Geneva mediam corripit, ut cognoscimus ex co, quod Helvetii Gennef dicunt; rustici suburbicdrii, ac Sabaudi alii Zeneva. Quod vero producatur, ex eo est, quod Galli ument acute pronuntiare mediam, etiam brevem, ut in publique, facile, ubi Latinis corriptitur media.

GENITIVI

tertiae Declinationis diversimode pronuntiantur.

* Desinentia 1. In onis, quorum Nominativi terminantur in o, productuntur, ut regio, regionis; praeco, praeconis.

† Excipe Gentilia correpta: Macedonis, Vangionis, Teutonis, Senonis, (praeter Burgundionis, Laconis, Vectonis.) Quamvis Burgundionis Ricciolus corripiendum iubeat: conf. supra Burgundionis.

Unum est, quod O mutat in E longum, nempe Anio, Anienis, fluvii Tiburtini Nomen: quamvis sunt, qui hunc Genitivum nou ab Anio, cuius Genitivus perierit, sed ab Anien deducant. Vid supra Anienis.

* 2 In alis, producuntur, ut animal, animalis; cervica!, cervicalis; tribunal, tribunalis.

† Excipe Nomina Propria, quae penultimam corripiunt: ut Aunibal, Annibalis; Ha:drubal, Hasdrubalis.


page 279, image: s0188

* 3. In onis, quae Graeca sunt, ex sua scriptura cognoscuntur. Quae enim per w scribuntur, producuntur; quae per o scribuntur, corripiuntur.

† Sic corripituntur: Actaeonis, Aesonis, Agamemnonis, Alcyonis, Amazonis, Amphionis, Arionis, Aristonis, Artemonis, Strymonis, Telegonis, Canonis, Daemonis. Et a xqw\n Composita, ut: Erisichthonis, Melanchthonis. Item: Gnomonis, Gorgonis, Insonis, Iconis, Ixionis, Lycaonis, Machaonis, Mnemonis, Mennonis, Pandionis, Palaemonis, Peponis. Item Genitivi, quorum Nominativi terminantur in don, penultimamque habent longam, ut: Sindonis, Sarpedonis.

Producuntur: Aegonis, Agonis, Amydonis, Arbonis, Atrionis, Colydonis, Capnionis, Ciceronis, Catulonis, Cithaeronis, Colophonis, Corydonis, Crotonis, Cydonis, Damonis, Daphnonis, Deucalionis, Dionis, Elaeonis, Endymionis, Gideonis, Heliconis, Hephaestionis, Hieronis, Laconis, Morionis, Nasamonis, Pelionis, Phlegonis, Plutonis, Pythonis, Platonis, Salomonis, Sidonis, Sinonis, Solonis, Theonis, Tritonis, Uranionis, Vectonis, Zenonis.

Indifferens est, Orion, Orionis.

Homerus, Hesiodus, Aratus *wri/wnos2 semper producunt; quod et in Latinis faciunt Virgilius, L. 3. Aeneid. et Lucanus Lib. 1: Ovidius autem et Claudianus corripiunt, Accentum nimirum Graecorum vulgarem in eo secuti.

Britonis a Iuvenale corripitur; a Martiale producitur. Ita Samsonis a Samson, et Burgundionis a Burgundio a quibusdam producitur, a quibusdam corripitur.

* 4. In aris, Masculina corripiuntur, ut: compris, imparis, disparis.

† Propria frequentius corripiuntur, ut: Caes arit, Araris, Hamilcaris. Praeter Balthas aris, quod ut plurimum producitur; ab Alcimo tantum corripitur. Etiam Casparis tutius producitur.

At Neutra producuntur, ut: calcar, calcaris; laquear, laquearis; lacunar, lacunaris; torcular, torcularis; lupanar, lupanaris; lucar, lucaris.

Excipe nectaris, iubaris, correpta. Singulare est Graecum Hepar, hepatis, h(=par, h(/patos2, quod, R mutato in T, corripitur.

* 5. In eris Latina corripiuntur, ut: Carceris, aggeris, uberis.

† Graeca declinata per ???, producuntur, ut: Crateris, characteris, pantheris, clysteris, stateris, Soteris, Halteris. Per m, corripiuntur, ut: Aer: aeris; aether, aetheris.

Mulier, mulieris, ex Terentio, Plauto, Martiale, cet. penultimam corripit;


page 280

quamvis propter metrum perperam producatur a Fortunato, Mantuano, Oweno et aliis.

* 6. In oris, producuntur: 1. Masculina. 2 Comparativi. 3. Composita a color, ut: Saporis, amorir, melioris, discoloris. 4. Femininum Soror, sororis.

† Corripiuntur: 1. Neutra, ut aequoris. 2. Composita a corpus et decus, ut: bicorporis, indecoris. 3. Graeca, ut: Rhetoris, Bianoris, Antenoris, Actoris, Hectoris, Nestoris. 4. Duo Genitivi, Arboris et memoris.

Nota: Ador, adoris et adoris, ipenultimâ communi. Priscianus citat veterem Poetam Gannium:

Illam sponte satos adoris stravisse maniplos.

Et:

Emicat in nubes nidoribus ardor adoris.

Sed veteres dicebant adus, adoris, ut corpus, corporis; unde Genitivi huius correptio dimanavit, licet Nominativus exoleverit iam olim: ador vero adoris superat, unde adorea secundâ longâ apud Horatium: Qui primus almâ risit adorea, in Alcaico. Et Virgil. Instituuntque dapes, et adorea liba pe herbas. Conf. supra Adoris.

* 7. Nomina in es, Genitivum producunt: 1. Heredis, mercedis, quietis, inquietis, locupletis, tapetis, lebetis, magnetis, celetis. 2. Et Propria, ut: Lachetis, Chremetis, Daretis, Rhamnetis.

Reliqua omnia corripiunt, ut: Segetis, tegetis, teretis, obsidis, praesidis, heberis, militis, tramitis, peditis, equitis, praepetis, perpetis.

* 8. In acis, Latina producuntur, ut: Limacis a limax, audacis, fornacis, loquacis.

† Peregrina corripiuntur, ut: Climacis, Colacis, Coracis, Drepacis, Smilacis, Soracis, Styracis.

Sed producuntur, Phaecis, thoracis, Aiacis, Syphacis a Syphax, anceps est: Claudianus corripuit; Propertius et Iuvenalis produxit.

* 9. In icis, a desinentibus in ix producuntur, ut: Radicis, cervicis, lodicis, selicis, nutrlcis, pistrlcis, Phoenlcis, spadlcis, strulcis, perdicis. Sic et mastlgis.

† Excipiuntur:

1. Feminina: Filicis, laricis, salicis, bystricis, coxendicis, salpicis.

Appendicis etiam huc refertur; vod tamen producendum vult Ol. Borrichius Cogit. p. 310. et Analect. Part. 2. p. 30. et Parnasso in Nuce: sed minus recte, prout supra ostensum.

2. Masculina et Communia, ut: Fornicis, calicis, Cilicis, varicis, ellcis.


page 281, image: s0189

Adnumerant his etiam natricis; quod tamen Borrichio longum videtur. Conf. quae infra ad hoc Voc. proferuntur in medium.

Ab elix non exstat exemplum; Analogia tamen dictat, coripiendum esse, quum sit ab eliciendo.

* 10. In ocis, producuntur, ut: Celocis, ferocis, velocis.

† Excipe duo: Praecocis, Cappadocis.

* 11. In ycis, producuntur tria: Sandy cis, bomby cis, Cey cis.

† Reliqua corripiuntur, ut: Ery cis, Narycis. Unum est anceps, Bebry cis.

* 12. In ygis, et ychis corripiuntur, ut: Onychis, Sardony chis, Iapygis, Orygis, Diorygis, Iazy gis.

GERO

gerere, priorem corripit. Hinc modulo breviori efferenda Composita: Aggero, Congero, Degero, Digero, Egero, Ingero, Oggero, Progero, REgero, Suggero, Supergero, Superingero.

GERYON

onis, Rex Hispaniae, quem Poetae trimembrem faciunt, in Nominativo moram ancipitem habet, at in Genitivo tantum corripitur.

GINGIVA

ae, Das Zahn-Fleisch, porrigitur.

GLOSSEMA

atis, porrigitur: Graece to\ glw/s1s1hma.

* Glossemata Fabius L. 1. c. 8. voces appellat minus usitatas, priscas scilicet et Po0eticas; forte, quia interpretatione egent: glossema enim idem est vi notionis primae, quod apud Latinos interpretatio.

GLUTINO

are, i. e. glutine coniungere seu ferruminare, Leimen, loten, corripitur. Hinc eâdem morâ breviori efferenda Composita: Agglutino, Conglutino, Deglutino, Disglutino, Reglutino.

GNOMONIS

a gnomon, qui est stilus in horologio, umbrâ suâ horas indicans, corripitur: Graece o(, h( gnw/mwn, Genit. tou=, th=s2 gnw/mon/os2.

GORGONES

um, corripitur: Graece o(i *go/rgones2.

* Ferae sunt in Libya, quibus pestilens dicitur oris halitus esse: quas tres alii, quativor alii retulerunt, his nominibus Euryale, Sthenio, Medusa, Scylla, dictae para\ to\ gorgo\n tw=n o)fqalmw=n, id est, a terribili adspectu oculorum.

GRABATUS

genus lecti, humilis, portatilis, et minus operosi, ein Faulbette, producitur.


page 282

GRADI

a Gradior, priorem corripit. Hinc correpte pronuntientur Composita: Adgredi, Antegredi, Circumgredi, Congredi, Degredi, Digredi, Egredi, Ingredi, Introgredi, Praegredi, Praetergredi, Progredi, Regredi, Suggredi, Supergredi, Transgredi.

GRAECA

Graeco melius accentu efferri, censent Donatus Serviusque: quod sic restringit Marius Victorinus, si iisdem plane litteris proferantur, ut Ortbographia paralipomenôn, idea, cet.

GRAECA

quae per e aut o scribuntur, vocalem ante vocalem corripiunt, quae vero per h aut w, Diphthongum scribuntur, producunt.

Producuntur etiam quantitate Graecorum: Lycaon, Archelaus, Menelaus, Nicolaus. Item Patronymica Feminina in ais et eis.

Atque ita longa sunt: Herois, Latois, Minois, Museum, Elegia, Tbalia, Andreas (quod etiam, saltem in metro, corripi potest, quia in N. T. est *andre/as2,) Aeneas, Ptolemais, Thebais, (quod etiam apud Ovidium de arte correptum legitur): Theseis, Briseis, Echeneis, Cadmeis, Phoebeus, Antiochea. Ab (/*hrwos2 *latwi\s2, *minwi\s2, mous1ei=on, e)legei=a, *qa/leia, *andrei/as2, *ainei/as2, *ptolemai\s2, *qhbai\s2, *qhs1mi+bs2, *bris1hi\s2, *exenhi\s2, *kadmhi\s2, *foi/beios2, *antio/xeia.

* Est tamen, ubi ex Graeca Diphthongo unam Vocalem demunt, ut Latinorum auribus et consuetudini in pronuntiando satis fiat, et modulo breviori eiusmodi Vocabula non numquam efferantur; ut supra ad Voc. Alexandria adnotavimus, quo te, Lector, volumus remissum.

Producuntur etiam terminata in aon et ion, ut: Machaon, Lycaon, Amphion, Pandion, cet.

* Nec tamen hoc perpetuum est: nam Deucalion et alia multa corripiuntur; et Orlon ac Geryon, moduli dubii sunt et ancipitis.

Accusativi in ea, a Nominativis in eus, saepius corripiuntur, ut: Orphea, Salmonea, Capharea; interdum producuntur more Ionum, ut: Isionea, Idomenea, cet.

GRANICUS

fluvius Mysiae, haud procul a Lampsaco in Natolia, iuxta quem Alexander M. primum Persarum copias vicit, producitur.

GRATVITUS

anceps; usitate autem corripitur.


page 283, image: s0190

* Dousa quidem Lib. 1. Praecidaneorum in Petronium cap. 16. produci tantum debere contendit: sed contra Statii, luculentissimi Poetae, auctoritas est Lib. 1. Silv. Carm. ult. ubi legas v. 16:

Largis gratuitum cadit rapinis.

Neque enim heic comminiscenda s1uni/zhs1is2 est, quasi gratuitum, tribus syllabis dixerit. Nusquam enim Papinius in Phalaecis in hac regione, Spondeo est usus, quod Catullus sibi permisit. Rectius igitur statuetur penultima anceps: ut eadem in Fortuitus; de quo supra. Nam si Papinius tertiam in Gratuitus corripuit; cur non similiter tertia in Fostuitus corripi queat? Ac si Plautus, Horatius, Ausonius terriam in Fortuitus produxere; cur non ad illud exemplum tertiam quoque in Gratuitus producere liceat?

GRAVIS, c, et GRAVO

are, priorem corripiunt. Hinc correpte pronuntianda Composita: Ingravis, Pergravis, Praegravis, Semigravis, Subgravis; it. Aggravo, Degravo, Ingravo, Praegravo.

GREGIS

a grex, priorem corripit. Hinc eâdem morâ breviori efferenda, quae hinc descendunt, verba composita: Aggrego, Congrego, Segrego.

GRISONES

um, Helvetiorum Socii, Germ. Die Graubunder, corripitur.

H.

HABET

ab habeo, priorem corripit. Hinc modulo concitatiori efferenda Composita: Adbibet, Cobibet, Exbibet, Inbibet, Perhibet, Posthabet, Praehibet, Probibet, Redbibet.

HAEMORRHOIS

Plurali haemorrhoides, corripitur. Graece ai(mo/r)r(oi+s2.

HALCYONIS

ab balcyon, Ein Eissvogel, corripitur: Graece h( a(lkuw\n, th=s2 a(lkuo/nos2.

*

HALCYON

generis est epicoeni, i. e. sub Feminino utrumque comprehendens sexum, avis, quae nidisicat in scopulis maris, et incubare ovis, et excludere pullos in media solet bruma: quo tempore mare, tamquam inserviens illis incubantibus, quietum est et placidum per dies 14, qui HALCYONIDES et HALCYONEI vel HALCYONII et HALCEDONIA ob cam rem dicuntur.

HALECIS

ab halec, producitur.

HALESUS

i, fluvius et mons non procul ab Aetna, producitur.

HALIAEETUS

i, Ein Fischarn, corripitur: Gr. o( a(liai/etos2.


page 284

HALICA

ae, Grutze, Graupen, Weizengraupen, Gerstengraupen, corripitur.

HALMADES

um, Genit. Femin. Eingemachte Oliven, corripitur.

HALO

are, priorem producit. Hinc longiori mora efferenda Composita: Adbalo, Anbelo, Exbalo, Inbalo, Rebalo.

HALOSIS

sis, i. e. expugnatio, Die Eroberung, vox apud Suetonium et Petronium occurrens, producitur. Graece h( a(/lws1is2.

HARIOLUS, HARIOLA, HARIOLOR

corripiuntur.

HARMONIA

ac, corripitur quantitate Prosodica; producitur tamen usitate in pronuntiando ex Accentu Graecorum vulgari; idque melius esse censet Servius ac Donatus. Gr. h( a(rmoni/a.

HARPAGIS

ab harpax quod est instrumentum fuso adbiberi solitum, ut facilius vertatur, Ein Spinnwirtel, corripitur. Nomina enim peregrina in ax desinentia, penultimam Genitivi brevem habent, Poet. Giess. p. 45.

HARPAGO

onis, ferrum aduncum, quo ex puteo trabitur, si quid inciderit, Ein Brunnenbacke, corripitur: descendit enim ab harpax, harpagis; quode in proxime praecedenti. Consentit Vossius Etymol. 245. it. Art. Gramm. 284.

Calepinus perperam iubet produci.

HARPALICE

es, Amazonum Regina, corripitur.

HARPOCRATES

is, corripitur: ad eum modum, quo Hippocrates. Nam to\ kra/tos2, robur, unde est, eadem gaudet quantitate.

HASDRUBAL

alis, corripitur utrobique: v. supra Asdrubal; it. Genitivi tertiae Declinationis.

HEBENUS

i, Femin. et Hebenum, i, Neutr. Ebenbolz, corripitur.

* Scribitur et Ebenus, Ebenum.

HEBETIS

ab hebes, et HEBETO, are, corripiuntur.

HECALE

es, nomen anûs pauperculae, quae Tbeseum adolescentem bospitio excepit, corripitur.

HECATE

es, corripitur.

* Hecate i. e. Proserpina. Saepius et pro Diana ponitur Poetis. Nam triformis dicitur: in caelo Luna est; in terris Diana; apud inferos Proserpina sive Hecate.


page 285, image: s0191

HECUBA

ae, Priami uxor, Hectoris mater, corripitur.

HECYRA

Terentii comoedia, corripitur.

HELENA

Menelai, Lacedaemoniorum Regis, uxor, a Paride rapta, corripitur: Graece (*ele/nh.

HELICE

es, sidus illud caeleste, ursa maior, breve est.

HELIOGABALUS

Antonini Caracallae Imp. filius, ipse postea Imperator, dubii moduli ex decreto senatûs litterarii. Usitate autem corripitur.

HELLEBORUM

et Helleborus, Niesewurz, corripitur.

HEMICYCLUS

i. e. semicirculus, corripitur.

* In metro etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida L.

HEMINA

ae, dimidium sextarii, Ein halb Nossel, porrigitur.

* Est et cognomen virile fgmiliae Romanae: v. Part. Orthogr. Voc. Caecina.

HEMIPENTHEMIMERIS

i. e. caesura carminis, quum post duos pedes priores Syllaba Partem Orationis finit, modulo brevi. Gr. h(mipenqhmimerh/s2.

HEPATIS

ab hepar, corripitur. Vid. Genitivi tertiae Declinat. it. Poet. Giess. p. 42. Conf. Part. Etymol. Sect. 2. hoc vocab.

HERACLIDES

ae, Philosophus ap. Diog. Laertium, producitur. Graece (*hraklei/dhs2.

* Etiam tredecim alii viri clarissimi idem gessere nomen, teste eodem Laertio.

HERACLITUS

Philosophus Ephesinus, qui humana omnia deflevit, sicut alter, Democritus risit, rectius producitur; quia in Graeco apparet Diphthongus *hra/kleitos2. Nec tamen vehementius accusandi videntur, qui vel Accentum Graecorum vulgarem sequuntur, vel per Syncopen e Diphthongo unam Vocalem demunt, ut possint correpte pronuntiare: quum non modo exempla in promptu sint alia vocabula Graeca, ubi Diphthongus ob suppressam alteram Vocalium corripitur, sed etiam Sidonius in hoc ipso vocabulo hac licentia utatur. Vid. Ol. Borrichii Parnassus in Nuce ad v. 947. Conf. supra Alexandria.

HERILUS

i, Rex Praenestinorum, corripitur. Sed


page 286

HERILIS

e, Dem Herrn zugehorig, v. g. herile imperium, producitur.

HERMATHENA

ae, 1. Hermathene, es, producitur: Graece (*ermaqh/nh.

* Hermathena est Mercurii ac Minervae statua coniuncta. Hinc satis apposite Hermathenes titulo insignivit Guilielmus Mechovius libellum suum tripartitum de Recta Institutione Iuventutis Scholasticae; quem horzinem nostratem utinam aliquando audiremus! plane enim egregia sunt, quae monet in hoc libello suo.

HERMIONE

es, corripitur. Est

* 1. Cadmi uxor. 2. Menelai filia. 3. Oppidum Achaiae.

GERNICI

Campaniae populus, corripitur.

HERODOTUS

Historicus Graecus, corripitur.

HEROSTRATUS

incensor templi Dianae Ephesini, ut nominis sui memoriam hoc scelere propagaret ad posteros, corripitur.

HESIONE

es, Laomedontis, Troiae REgis, filia, quam Hercules a monstro marino, cui obiecta erat, liberavit, et Telamoni dedit uxorem, modulo concitatiori.

HEXAGONUS, HEPTAGONUS

morâ longâ, si w o mega in Graeco, e(ca/gwnos2, e(pta/gwnos2, respicias; morâ autem brevi, si Accentum Graecorum vulgarem sequaris.

HEXERIS

navis, sex remorum habens ordines, producitur. Graece e(ch/rhs2.

HIPPODAMUS

Philosophus Milesius, et HIPPODAME, Oenomai, penult. curtâ, Regis Elidis et Pisarum silia, eximia pulchritudine, et ob id multis petita procis, corripiuntur. Sed HIPPODAMIA, ae, quâ etiam formâ Hippodame insignitur, productam habet penultimam: in Graeco enim est (*ippoda/meia.

HIPPONAX

auctor carminis maledici, a quo Iambicum Hipponacteum, quod et Scazon dicitur, moram longam habet: Graece (*ippw/nac.

HISPANUS

Ein Spanier, producte.

HOMEROMASTIGIS

ab Homeromastix, producitur: hanc enim moram media in ma/stigos2 a ma/stic i. e. scutica, flagrum, habet, suffragante Homero et Eustathio. Voss. Art. Grammat. 284.

* Homeromastix vocatus est Zoilus, Homeri obtrectator iste.


page 287, image: s0192

HOMOEOPTOTON

i. e. similiter cadens, qui producunt, provocant ad Diphthongum, quae in Graeco est o(moio/ptwton. Qui corripiunt, secundum Accentum Graecorum vulgarem pronuntiant.

* Figurn dictionis est apud Rhetores, quae exponit voces duas pluresve in similibus casibus.

HOMOIOTELEUTON

i. e. similiter desinens, anceps ex eâdem ratione in pronuntiando est, qua proxime antecedens. Gr. o(moiote/lenton.

* Figura dictionis est quae cola ant commata simili sono terminat.

HORMINUM

Wilde Salbey, producitur.

HORNOTINUS

a, um, Heurig, v.g. vinum bornotinum, frumentum hornotinum, rectius corripitur. Conf. supra Adiectiva in Inus.

HOROSCOPUS

corripitur. Est

1. Adiectivum notans id, in quo horae notautur, v. g. Vasa horoscopa, Gesebirre, daran man die Stunden siebet, apud Plin. L. 2. cap. 72.

2. Substantivum, significans a) illam caeli partem, qua hora quaelibet ab inferiore bemispherio ab oriente adicendit unde, et Astrologis Adscendens vocatur. b) Illud punctum temporis, quo quis nascitur.

HYDROCELE

es, berniae species, producitur: Graece u(drokh/lh.

HYDROPIS

ab bydrops, morâlongâ: Graece o( u(/drwy, tou= u(/drwpos2.

HYMENIS

ab Hymen, qui apud Ethnicos deus nuptiarum habitus est, morâ breviori: Graece o( (*umh\n, tou= (/*ume/nos2.

HYPANIS, FLVVIUS SARMATIAE

qui idem videtur esse, qui BOG hodie appellatur, per Podoliam in Pontum Euxinum decurrens, corripitur.

HYPERBATON

turbatus ordo Syntaxeos, correpte.

HYPERBOLE

es, correpte. Gr. u(perbolh/.

HYPERION

onis, i. e. sol, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

HYPOMNEMA

atis, i. e. commentarius, interpretatio, Eine Erklarung, Eine Auslegung, producitur. Gr. u(po/mnhma.

HYPOTYPOSIS

Graece u(potu/pws1is2, anceps: productum, si


page 288

Diphthongum; correptum, si vulgarem Accentum Graecorum respexeris.

* Figura sententiae est, quum res ita clare copioseque exponitur, ut coram spectari videatur.

HYSSOPUS

herba notissima, producitur: Graece, h( u(s1s1wpos2.

* Dicitur et genere Neutro Hyssopum.

HYSTRICIS

ab bystrix, Ein Stachel - Schwein, corripitur: excipitur enim ab regula, qua Nomina in ix desinentia penultimam Genitivi producunt: Vid. Poet. Giess. p. 46.

* Hystrix est generis dubii; incertum saltem, utrum virilis sit, an muliebris.

Multi interim pro solo Feminino venditant.

I.

IACET

ab iaceo, priorem corripit. Hinc corripiuntur Composita: Adiacet, Circumiacet, Interiacet, Obiacet, Praeiacet, Subiacet, Subteriacet, Superiiacet.

IACIT

ab iacio, priorem corripit. Hinc corripiuntur Composita: Abicit, Adicit, Coadilcit, Circumicit, Conicit, Deicit, Divicit, Eicit, Inicit, Subinicit, Superinicit, Intericit, Obicit, Praeicit, Proicit, Reicit, Subicit, Supericit, Transicit.

IAPETUS

Promethei pater, Tetrasyllabum, cum mora brevi: Graece *iapeto/s2

IAPYGIS

ab Iapyx, ventus occidentalis, qui et Caurus dicitur, Germ. Nordwest, corripitur.

IASONIS

ab Iason, corripitur.

* Filius Aesonis, mediâ curtâ, fratris Peliae, REgis Thessaliae. Pelias autem miserat lasonem in Coichum, ut auferret aureum vellus.

IAZYGES

Sarmatica gens, Danubii accola, correpte.

* Ovidius de Ponto 4. v. 191. Singulari utitur, ferox Iazyx.

IBERUS

fluvius Hispaniae Tarraconensis, apud Hispanos hodie Ebro, unde tota Hispania Iberiae nomen habet, producitur. Gr. o( *ibh\r, h=ros2.

IBYCIS

ab ibyx, avis clamosa, Ein Kybitz, corripitur: conf. Genitivi tertiae Declinationis.

IBYCUS

Poeta Lyricus, corripitur.

ICONIS

ab icon, corripitur. Gr. h( e)ikw\n, th=s2 e)iko/nos2.


page 289, image: s0193

ICTERUS

Die Gelbesucht, corripitur: Graece i)ktero/s2.

IDEA

i. e. forma rei mente concepta, producte pronuntiamus vi Accentus Graeci, licet re vera media brevis sit: h( i)de/a. Conf. supra Graeca.

IDOLUM

producitur: Graece to\ ei)/dwlon.

* Prudentius et hoc, et alia huiusmodi vocabula origine Graeca corripit, non Diphthongum, sed Accentum Graecorum secutus vulgarem: quod quidem notandum, non imitandum: neque enim hoc vocabulum ex corum numero est, in quibus etiam Graecorum Accentum vulgarem, in foro Romano constituti, possimus sequi, quoniam iisdem plane elementis haud effertur. Conf. quae supra dicta sunt ad Voc. Epanorthosis.

IDOLOTHYTUM

quod immolatum est idolis, Ein Gotzenopfer, corripitur.

ILIONE

es, maxima natarum Priami, modulo breviori.

ILLIUS

ab ille, producitur. In metro etiam corripitur.

IMBRICIS

ab imbrex, Ein Hohlziegel, mora brevi.

IMPETIGO

inis, Die Rdudigkeit, producitur.

IMPUBES vel IMPUBER

producte: est enim a pubes, quod priorem porrigit.

INCIDO

a cado, corripitur. Sed

INCIDO

a caedo, producitur.

INCITUS

semper corripitur; numquam producitur.

Dispar est ratio in Excltus, quod anceps habetur, prout venit vel ab excio, vel ab excieo. Conf. supra voc. Excitus. Vide et Ol. Borrichium Parnasso in Nuce, Not. ad v. 1030.

INCUDIS

ab incus, Der Amboss, producitur. Sed

INCUTIS

ab incutio, corripitur: haec enim quantitas inest verbo simplici quatio.

INDAGO

Nomen et Verbum, producitur.

INDICO

indicare, morâ brevi: nam eadem inest in dico, dicare. Sed

INDICO

indicere, morâ longa: nam eadem inest in dico, dicere, simplici.

INDIDEM

i. e. ex eodem locn, corripitur apud Catullum in Epithalamio Iulii et Mallii, Stropha 42.


page 290

INDIGET

ab indigeo, corripitur: nam simplex egeo primam Syllabam brevem habet.

INDUTUM et INDUTUS

v. g. indutus est veste, vel vestem, porrecte.

INFIDUS

porrigitur: nam fidus, a, um, et fido, fisus sum, fidere, unde hoc Adiectivum est, priorem Syllabam suam eâdem morâ adficiunt. Sed

INVIDUS

corripitur, quia video, unde est, in prima Syllaba moram hanc brevem habet.

INFINITAS

corripitur: omnia enim Nomina, desinentia in itas, penultimam habent brevem; antepenultimam vero ex Primitivo servant; ut fidelitas, utilitas, veritas, largitas, lenitas, stabilitas. Vide Poet. Giessenam p. 63.

* Alii productum volunt, eo quod descendat a Supino finltum. Sed Analogia, quae est in lenitas, quod a Supino lenltum, et quae est in stabilltas, quod a Supino stabilitum, et quae est in largitas, quod a Supino largltum simili modo esse possit, reclamat. Haec derivatio, quae in huiusmodi Nominibus a Supinis, quae mediam habent longam, sit, consuetudini veterum, qua haec Nomina constanter corripiunt, non potest esse fraudi. Sunt insuper multa brevia, quae descendunt a Primitivis longis, et versalvice. Ita v. g. servitus etiam corripitur, licet sit a Supino servitum: quamvis, qui hoc non queunt concoquere, derivare a nomine servus malint. Et antepenultima in hostimentum brevis est apud Ennium et Plautum teste Borrichio in Parnasso in Nuce, quamvis descendat ab hostire. Neque enim imitandus Ianus Donsa, qui hanc syllabam citra veterum auctoritatem produxit.

INFRUNITUS

a, um, Unweise, albern, v. g. Infruniti animi est, Es ist ein Zeichen eines abgeschmackten Gemuts, modulo longiore.

INHUMO

are, Einscharren, corripitur: nam Primitivum humus, unde componitur, priorem talem habet.

INNUBUS

a, um, Unverehliget, v. g. Innuba Pallas, corripitur: refertur enim inter brevia a Primitivis longis; quia nubo, unde est, priorem producit.

INOPIS

ab inops, corripitur: prior enim in opis, unde est, talis. Sed

INOPUS

Deli insulae fons vel fluvius, ubi Dianam et Apollinem Latona peperit, producitur.


page 291, image: s0194

INQUINO

are, morâ brevi.

INSOLO

are, i. e. soli exponere, vel ad solem sicare, Sonnen, bleichen, an der Sonne trocknen, producitur: nam vocabulum sol, unde est, eiusque Casus obliqui, hanc moram habent.

INSTIGO

are, Anhetzen, anreitzen, porrigitur.

INSTITA

ae, Der Schweiff am Rocke, v. g. Instita longa tegit pedes; it. Ein Gurt, Eine Binde, v. g. Adnectere pedes et manus institis, quibus sponda culcitam, ferat, corripitur.

INSTITOR

oris, i. e. negotiator, sic dictus ab instando vel insistendo, hoc est, urgendo suo negotio, Ein Kramer, Handeler, corripitur.

INSUBRES

ium, Transpadanae regionis populus, ex Transalpina Gallia buc profectus, quorum caput Mediolanum fuit, producitur.

INTERCALO

are, i. e. interponere, corripitur: nam prior in simplici calo hac breviori morâ adficitur.

INTERCAPEDO

inis, i. e. spatium vel tempus, quod intercedit, vacuum, Zeit und Raum, so darzwischen ist, Die Lucke, die Frist, producitur.

INTERCUTIS

ab intercus, v. g. aqua intercus, Die Wassersucht, corripitur: excipitur enim ab regula, qua, quae u in Genitivo retinent, penultimam suam producunt.

INTERNECINUS

i. e. capitalis, exitiosus, v. g. bellum internecinum, quo altera pars funditus deletur, producitur.

INTERPOLO

are, i. e. poliendo in novam speciem mutare aliquid, corripitur.

INTERPRETOR

ari, Dolmetschen, auslegen, corripitur.

INTONO

vi, itum, are, corripitur: nam prior in simplici tono, tonui, tonitum, tonare, talis.

INVENIMUS

prima Pluralis Perfecti, corripitur. Sed

INVENIMUS

prima Pluralis Praesentis, producitur.

INULA

ae, Alant, corripitur.

IONES

um, babitatores Ioniae, regionis Graecorum in Asia, in quo sunt urbes Ephesus, Miletus, Priene, aliae, corripitur.


page 292

IORDANIS

is, fluvius amoenissimus Iudaeae, anceps est. Tertullianus et Fortunatus corripiunt; Iuvencus, et alii contra producunt.

* Tacito L. 5. Histor. c. 6. Iordanes, is, dicitur.

IPHICLUS

i, corripitur: in metro etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida L.

* Filius Alcmenae, codem partu editus cum Hercule: sed Hercules ex Iove; Iphiclus ex Amphitryone conceptus.

IPHIGENIA

ae, producitur. Conf. supra Alexandria.

* Agamemnonis et Clytaemnestrae filia, Sacerdos Dianae in regione Taurica.

IPHITUS

nomen viri, corripitur.

* Hoc nomen gessit 1. vir quidam Troianus. 2. Rex Elidis, Argonantarumunus.

IPSIUS

ab ipse, producitur. In metro etiam corripi potest.

IRRIGO

are, corripitur: nam prior in simplici rigo talis.

IRRITO

i. e. irritum facio, ab in et ratus, corripitur. Sed

IRRITO

i. e. incito, stimulo, producitur.

IRRORO

are, Betbaven, Befeuchten, producitur: est enim a rore, quod priorem longam habet.

ISARA

fluvius Galliae, Alpibus ortus, aliquanto infra Viennam Rhodano se miscens, corripitur.

ISATIS

Isatidis, herba sativa et silvestris, qua lanae insiciuntur, Weidkraut, corripitur.

* Dioscorides Glastum dixit. Abundat eâ praeter alias regiones Thuringia.

ISMARUS

i, Plural. Ismara, mons Thraciae corripitur.

ISMENUS

i, fluvius Boeotiae circa Thebas, producitur. Hinc Ismenius i. e. Thebanus.

ISOCRATES

is, Rhetor Graecorum clarissimus, corripitur.

ITALUS

Ein Italianer, correpte.

ITAQUE

quum tonum habet in prima syllaba, significat ergo vel igitur. Sed

ITAQUE

quum gemina est dictio, tonum habet in medio, significatque et ita. Godescalcus p. 677.

ITHACA

ae, parva Insula maris Ionii, Ulyssis patria, corripitur.


page 293, image: s0195

ITUM

refertur inter novem illa Supina disyllaba, quae priorem corripiunt. Hinc correpte efferuntur Composita: Aditum, Abitum, Circultus, Circuitum, Exitus, Exitum, Initum, Interitus, Introitus, Introitum, Obitus, Obitum, Peritum, Praeitum, Praeteritum, Proditum, REdaitus, Reditum, Subitum, Transitum, Transitus.

* Ita etiam Ambitus, Substantivum, corripitur. Sed Ambitus, Participium, contra naturam ceterorum, quae sunt a Supino itum, producitur. Conf. supra Ambitur.

IUGUM, i, et IUGO

are, priorem corripit. Hinc Composita eamdem per moram efferenda sunt: Abiugo, Adiugo, Biiugis, Biiugus, Coniugus, Coniugo, Multiiugis, Multiiugus, Octoiugus, Quadriiugis, Quadriiugus, Seiuges, Seiugi, Subiugis,. Subiugo, Totiugis, Totiugus, Uniiugus.

IURO

are, priorem producit. Hinc producte efferenda Composita: Abiuro, Adiuro, Coniuro, Eiuro, Periuro, Periurus, Praeiuro.

* Excipe duo Composita, quae U in E mutant, et corripiuntur: Deiero, deierore, Hoch betheuren: Peiero, peierare, Falsch schweren, den Eid nicht halten.

† Legas tamen aliquoties apud Plautum etiam Deiuro, per V, ac mediâ longâ.

IVVO

iuvi, iutum, are, priorem corripit. Hinc correpte pronuntianda Composita: Adiuvo, Deiuvo, Praeiuvo.

Praeteritum autem iuvi priorempsuam producit vi communis regulae. Hinc Adiuvat corripitur, quia Praesens est; sed Adiuvit producitur, quia Praeteritum est.

* Sed quae a Supino iutum veniunt Composita, sequuntur quantitatem eius, ac proinde producuntur, ut: Adiuto, Adiutor.

IXION

Gen. Ixionis, in Nominativo producitur, et in Genitivo corripitur: Graece *ici/wn, *ici/onos2.

* Rex Thessaliae, quem apud inferes religatum ad rotam, serpentibus circumfusam, Poetae fingunt.

L.

LABOR

labi, Mablig fallen, sinken, priorem porrigit. Hinc porrecte pronuntiantur Composita: Allabor, Collabor, Delabor, Dilabor, Elabor, Illabor, Interlabor, Perlabor, Praelabor, Praeterlabor, Prolabor, Relabor, Sublabor, Subterlabor, Superlabor, Translabor.


page 294

LACHANUM

i, Kraut, Kohl, corripitur.

LACHESIS

is, una ex Parcis, corripitur: Graece h( *la/xes1is2.

LACEDAEMONIS

a Lacedaemon, corripitur.

LACONIS

a Laco, Ein Lacedaemonier, producitur. Excipitur enim a regula, quae Casus obliquos Gentilium in O desinentium corripi iubet. Poet. Giess. p. 39.

LACUNAR

aris, templi cubiculive aut cenationis summa contignatio, seu culmen caelatum varieque picturatum, Das obere Tafelwerk eines Zimmers, producitur in Casu recto et obliquo.

LACYDES

ae, Cyrenaeus Philosophus, novae Academiae princeps, Arcesilae auditor, porrigitur.

LADANUM

i, gummi odoratum, quod ex frutice in Cypro colligitur, producitur.

LAESTRYGONES

um, populi immanissimi Formias Campaniae inhabitantes, modulo concitatiori.

* Scribitur etiam Lestrygones per E simplex.

Formiae, hodie Mola, in Terra Laboris regni Neapolitani.

LAGANUM

i, placentae genus, Ein Pfannkuche, corripitur.

LAGENA

ae, Eine Flasche, Ein Lagel, producitur.

LAMINA

ae, Blech, corripitur.

LAMPADIS

a lampas, corripitur. Noli heic tenere Accentum Graecum, quo est h( lampa\s2, a/dos2.

LAMPSACUS vel LAMPSACUM

urbs Mysiae ad os Hellesponti clarissima, quae hodieque floret in Natolla, corripitur.

LAMPYRIS

idis, Ein Iohanneswurmlein, Eine Fevermucke, producitur.

LANUGO

inis, Die Milchbaare, Der erste Bart, producitur.

LAODAMIA

Protesilai, qui ad Troiam primus occubuit, uxor, producitur. Conf. quae dicta supra sunt ad voc. Alexandria.

LAODICE

es, nomen muliebre, corripitur.

* Laodice nominata 1. Una filiarum Priami. 2. Agamemnonis ex Clytaemnestra filia.

LAOMEDON

ontis, Rex Troiac, filius Ili, Priami pater periurus, quia Neptuno et Apollini, murorum Troiae


page 295, image: s0196

conditoribus, pactam negavit mercedem, corripitur.

LAPATHUM

i, i. e. rumex, Germ. Ampfer, corripitur.

LAPITHAE

arum, Thessaliae populi apud Othrym montem, continua bella cum Centauris gerentes, morâ curtâ.

LARGITOR

Ein Geber, der gern ausgiebet, morâ longâ: est enim a largiri, largitum. Sed largitas et largiter corripiuntur: referenda proinde ad numerum eorum, quae brevia sunt, licet sint a Primitivis longis.

LARICIS

a larix, Ein Lerchenbaum, modulo concitatiori.

LASANUM

i, vasculum, in quod alvus deicitur, Ein Nachtstuhl, mora brevi.

LATEBRA

ae, corripitur.

* In metro etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

LATOMUS

i. e. lapidicida, Ein Steinmetz, corripitur. Gr. o( lato/mos2.

LATONA

ae, Caei filia, Iovis uxor, Apollinis et Dianae mater, producitur. Hinc descendit

LATOIS

idos, i. e. Diana, et producitur. Item

LATOUS

i, i. e. Apollo, et similiter producitur.

LATRO

are, priorem producit. Hinc etiam producuntur Composita: Allatro, Conlatro, Elatro, Illatro, Oblatro.

* Unus, quod quidem scio, Paullinus Petrocorius L. 5. de Martino v. 323. corripit:

Terrificique oris strictum siluisse latratum.

Sed Paullini huius, Poetae saec. V. apud Gallos, auctoritas non ea est, quam opponamus universali veterum consensui circa verbi huius quantitatem.

LAVACRUM

Das Bad, producitur: est enim a Supino lavatum.

LAVO

priorem corripit. Hinc correpte pronuntiantur Composita: Elavo, Relavo.

LAURINUS

idem notans, quod Laureus, v.g. Oleum laurinum, folia laurina, producitur. Conf. supra Adiectiva in Inus.

LEBERIS

idis, exuvium serpentis, Ein Schlangenbalg, producitur: Graece le/bhris2.

LEBETIS

a lebes, Ein Tiegel, Kessel, Pfanne, producitur. Lebes est Generis Masculini.


page 296

LECTICA

Eine Senfte, it. Ein Paradebette ansehnlicher Leichen, producitur.

LECTURIS

a lecturio, corripitur: est enim Verbum Desiderativum. Poet. Giess. p. 82.

LECYTHUS

i, ampulla olei, Ein Oelkrug, Ein Schmiereimer, corripitur.

* Hinc Proverbia: Oleum non est in lecytho, Hier ist keine Gnade und Barmberzigkeit. Item: Pinguior lecytho, Ein schmieriger, schmuziger Mensch. Item: Ex Rbetorum lecytbis petiti colores, Aufgeprunkte Worte.

LEGIT

tertia Praesentis a lego, corripitur; sed quum Praeteritum est, producitur, quia omne Praeteritum Disyllabum priorem porrigit. Hinc in Compositis: Allegit et Allegit, Interlegit et Interlegit, Perlegit et Perlegit, Praelegit, et Praelegit, Relegit et Relegit, Retrolegit et Retrolegit, Sublegit et Sublegit, TRanslegit et Translegit: prout vel Praesens est, vel Perfectum.

LEGO

legere, priorem corripit. Hinc correpte pronuntianda Composita: Allego, Colligo, Recolligo, Deligo, Diligo, Eligo, Intelligo, Interlego, Negligo, Perlego, Praelego, Relego, Retrolego, Seligo, Sublego, Translego.

LEGO

legare, priorem porrigit. Hinc porrecte pronuntianda Composita. Ablego, Allego, Delego, Praelego, Relego.

LEGUMEN

Allerley Hulsenfrucht, morâ longâ.

LEMURES

um, spectra et larvae nocturnae, corripitur.

LENIMEN

Die Linderung, producitur; est enim a Supino lenltum.

LENTIGO

inis, Eine Sommersprosse, producitur.

LEPORIS

a lepus, Der Hase, corripitur. Sed

LEPORIS

a lepor, Die Zierlichkeit in der Rede, producitur.

* In silvis lepores; in verbis quaere lepores.

LEUCADIS

a Leucas, insula maris Ionii, quae hodie S. Maura dicitur, corripitur.

LEUCATES

ae, Promontorium Epiri, producitur.

LEUCORIS

corripitur. Sed

LEUCOREA

producitur.


page 297, image: s0197

* Utrâque hac o)nomatopoii)/a| Graecâ vocatur Witteberga, urbs illa illustris Academiae sedes, toto terrarum orbe celeberrima.

LEVIS

priorem corripit. Hinc correpte efferendum Compositum Perlevis.

LEVO

are, priorem corripit. Hinc correpte pronuntianda Composita: Allevo, Collevo, Elevo, Relevo, Sublevo.

LIBANOTIS

idis, herba, quae Rosmarinum vulgo dicitur, Germ. Rosmarin, producitur. Gr. h( *libanwti/s2.

LIBER

Substant. Das Buch, oder die inwendige weiche Rinde am Baum, der Bast, priorem corripit. Hinc correpte pronuntiandum Verbum compositum Delibro, are, Abschalen; quod tamen in metro produci etiam potest ob sequentem mutam cum liquida R. Sed

LIBER

a, um, Adi. priorem producit. Hinc producte efferenda Composita: Praeliber, Semiliber.

LIBET vel LUBET

priorem curtam habet. Hinc eâdem morâ efferenda Composita: Allubet, Collibet, Perlubet, Perlubens, Ubilibet, Undelibet.

LIBO

are, Ein wenig kosten, priorem porrigit. Hinc porrigenda Composita: Delibo, Praellbo, Prollbo.

LIBRA

ae, Ein Pfund, producit priorem suam. Hinc producte efferenda Composita: Biltbra, Biltbris, Trilibris, Quadrilibris, Semilibra: it. Collibro, Delibro, Perlibro.

* Excipitur Selibra, Ein balb Pfund, quod contra naturam Primitivi corripitur, Ol. Borrich. Parnass. in Nuce p. 7.

LIBYCUS

a, um, Aus Libyen burtig, was zu Libyen gehoret, modulo concitatiori.

LICHENIS

a lichen, Masc. it. Licbene, es, Femin. producitur: Graece o( leixh\n, tou= leixh=nos2.

* Lichen

1. Morbi genus est, Lat. mentagra mediâ curtâ, eo quod a mento incipiat, et per faciem deinde omnem serpat, Eine schuppichte Raudigkeit im Gesichte.

2. Lichenes sunt etiam calli indurati ingenibus, et super ungulas equorum.

3. Lichen, herba est, quam vulgo dicunt Hepaticam, Germ. Steinleber - Kraut, Brunneleber - Kraut. Vocant et Pulmonariam, quod pulmonis speciem referat.


page 298

LIENIS

a lien, Masc. i. e. splen, Die Milze, producitur.

* Dicunt et Lienis, is, Fem. Gen.

LIGO

are,priorem corripit. Hinc morâ brevi efferenda Composita: Alligo, Adalligo, Superalligo, Circumligo, Colligo, Deligo, Illigo, Superilligo, Interligo, Obligo, Praeligo, Religo, Subligo, Subligar, aris, Ein Schurz.

LIGONIS

a ligo, Eine Hacke, morâ longâ.

LIGULA

ae, Eine Nestel, Band, Schnalle, sono celeriori.

LIGURIS

a Ligus, Liguriae incola, Ein Ligurier, Ein Genueser, correpte: excipitur enim ab regula, qua Nomina tertiae Declinationis in us desinentia, quae u in Obliquis retinent, in obliquis CAsibus respectu syllabae penultimae producuntur. Vid. Poet. Giess. p. 43. et 44. Sed

LIGURIS

a ligurio, ire, Naschen, verleckern, producte: neque enim refertur inter Meditativa.

LIMACIS

a limax i. e. cocblea terrestris, it. meretrix, producitur.

LIMO

are, priorem producit. Hinc producte efferenda Composita: Eltmo, Obllmo, Perllmo.

LINO

linere, Schmieren, priorem brevem habet. Hinc morâ celeri efferenda Composita: Allino, Circumlino, Collino, Delino, Illino, Superillino, Interlino, Oblino, Perlino, Praelino, Relino, Sublino, Subterlino.

LIPARA

ae, Ein gelindes Pflaster, corripitur.

LIPARE

es, Normen Proprium unius insulae ex Aeoliis, Italiam inter et Siciliam, Vulcano sacra, corripitur.

LIPARIS

is, corripitur.

* Liparis est

1. Genus lacertarum. 2. Gemma, cuius sussitu omnes bestiae evocantur. 3. Ciliciae fluvius.

LIQUEFACIS

a liquefacio, quamvis in metro corripitatur: in prosa tamen acui iubent Grammatici. Confer, quae dicta sunt supra ad voc. Calefacis.

LIQUO

are, Lautern, schmelzen, priorem corripit. Hinc brevia sunt Composita: Deliquo, Eliquo.

LIRIOPE

es, Nympha, Oceani et Tethtyos filia, ex qua Cephissus Narcissum suscepis, corripitur.


page 299, image: s0198

LITHIASIS

is, calculi generatio in renibus aut vesica, der Lenden, oder Blasen. Stein, corripitur.

LITUM

refertur inter novem illa Supina disyllaba, quae priorem brevem habent. Hinc cum correptione pronuntianda Composita: Allitum, Allitus, Circumlitum, Circumlitus, Collitum, Collitus, Delitum, Delitus, Illitum, Illitus, Superillitum, Superillitus, Interlitus, Oblitum, Oblitus, Perlitum, Perlitus, Sublitum, Sublitus.

LOCO

are, priorem corripit. Hinc corripiuritur Composita: Abloco, Colloco, Eloco, Obloco, Reloco.

LOCUPLETIS

a locuples, et LOCUPLETO, are, producuntur.

LODICIS

a lodix, Das Deckebette, producitur. Nomina enim tertiae Declinationis in ix producunt penultimam Genitivi in lois terminantis. Conf. supra Genitivi tertiae Declinationis.

LOIOLA

(Ignatius) Ordinis Iesuitarum conditor, mediâ ancipiti ex usu eruditorum.

LOLIGO

inis, Ein Blackfisch, producitur.

LONGABO

onis, farciminis genus, Eins lange Schlackwurst, corripitur in Nominativo, et producitur in Genitivo: quemadmodum Apexabo, Eine Blutwurst; quo de supra, sub suo elemento.

LOQUOR

loqui, priorem corripit. Hinc mora brevi proferenda Composita: Blandiloquens, Blandiloquus, Breviloquens, Breviloquus, Caeliloquus, Diviniloquus, Doctiloquus, Doctiloquax, Dulciloquus, Falsiloquus, Grandiloquus, Inaniloquus, Magniloquus, Multiloquus, Stultiloquus, Suaviloquus, Subtiloquus, Tardiloquus, Vaniloquus; item Alloquor, Circumloquor, Colloquor, Eloquor, Interloquor, Obloquor, Praeloquor, Proloquor, Reloquor.

LORICA

ae, Der Panzer, der Brustharnisch, porrigitur. Hinc Verbum

LORICO

are, Dem Harnisch anlegen, eadem mora longiore proferendum: sicut etiam huius Compositum Dilorlco, are, Entpanzern.

LORIPES

edis, Krummfussig, utrobique corripitur.

* Iuvenalis Sat. 2. v. 23:

Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus, Germ. Der einem andern sein Gebrechen ubel


page 300

nehmen will, der muss selbst nicht gebrechlich seyn. Carere enim debet omni vitio, qui in alterum paratus est dicere, quemadmodum Cicero dixit in Sallustium.

LUCET a luceo

priorem longam habet. Hinc eâdem mora proferenda Composita: Allucet s. Adlucet, Circumlucet, Collucet, Dilucet, Elucet, Illucet, Perlucet s. Pellucet, Pellucet, Praelucet, Relucet, Sublucet, Translucet.

LUCERES

um, milites Romuli, vel tertia pars pop. Rom. tempore Romuli Regis, dicti a Lucerio principe, corripitur.

LUCIFUGA

ae, Substantive, i. e. mis1a/nqrwpos2, et LUCIFUGUS, a, um, Lichtscheu, corripitur: fugio enim, unde est, hanc quantitatem habet.

LUCUBRO

are, corripitur.

* In metro etiam produci potest ob sequentem mutam cum liquida R.

Par ratio in Composito eius, Elucubro, are.

LUCUS

i. Der Hain, priorem porrigit. Hinc morâ longâ efferenda Composita: Colluco, are, Ich behave den Wald; Interluco, Ich beschnittele die Baume, damit man durch den Wald einen Prospect bekommen moge; Subluco, Ich bave die niedrigen Zweige ab, damit man unter den Baumen wegsehen und weggeben konne.

LUDO

ere, priorem producit. Hinc producte efferenda Composita: Abludo, Alludo, Colludo, Deludo, Eludo, Illudo, Obludo, Perludo, Praeludo, Proludo, Reludo.

LUGUBRIS

mediâ a naturâ brevi, ideoque in prosâ semper correpte pronuntianda; quamvis ob sequentem mutam cum liquida R in metro etiam potest produci.

LUMBRICUS

Ein Regenwurm, producitur.

LUPANAR

aris, domus inhonesta, meretricia, fornix, producitur.

LYCAON

onis, Rex Arcadiae, ab Iove in lupum conversus, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

LYCEUM

schola Aristotelis, producitur: Graece *lu/keion: conf. supra Alexandria.

LYCEUS

mons Arcadiae, sic a frequentia tw=n lu/kwn luporum dictus, producitur: Graece *lu/keiose2.. Conf. supra Alexandria.


page 301, image: s0199

LYCIDAS

ae, unus e Centauris, qui Pirithoo Hippodamiam eripere conati sunt; it. nomen pastoris apud Virg. corripitur.

LYCOMEDES

is, Rex Rcyri insulae Archipelagi, hodie Scyro dictae, prope Euboeam, quae hodie Negroponte audit, producitur.

LYCOPHRON

onis, Grammaticus et tragoediarum scriptor, corripitur. Gr. *luko/frwn, *luko/fronos2,

* In metro etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

LYNCEUS Adi

Scharfsichtig, wie ein Luchs, producitur. Conf. supra Alexandria.

LYSIMACHUS

Callisthenis auditor, Alexandri M. paedagogus, corripitur.

LYSISTRATUS

Lysippi statuarii frater, corripitur.

M.

MACEDO

onis, utrobique moram brevem postulat.

MACHAON

onis, illustris Medicus, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

MADEFACIS a madefacio

quamvis in metro corripiatur; in prosa tamen acui iubent Grammatici. Vide, quae dicta sunt supra ad voc. Calefacis.

MADET a madeo

priorem corripit. Hinc eadem mora proferenda Composita: Commadet, Immadet.

MAENADES

um, mulieres bacchantes, modulo concitatiori.

MAENALUS

i, Plur. Maenala, orum, Arcadiae mons praealtus et amoenus, mora brevi.

MAEOTIS

idis, Scythiae septentrionalis palus, hodie Mar delle Zabacche supra Pontum Euxinum, in quam Tanais, hodie Der Don, effunditur, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo. Gr. *maiw=tis2, idos2.

MAGIRUS

ein Koch, mora longa: Gr. o( ma/geiros2.

* Hinc et Archimaglrus, Ein Oberkuchenmeister, similiter producitur.

MALABATHRUM

vel Malobathrum, folium Indicum, aquis innatans sine radice, corripitur.

MAMMONA

vocabulum origine Syriacum, opes signisicans, producitur: Graeca *mammwna=.


page 302

MANDIBVIA

ae, et Mandibulum, i, der Kinnbacken, corripitur.

MANDUCO

are, Kaven, beissen, producitur.

* Et eâdem morâ proferendum Compositum Commanduco.

MANET a maneo

Indicativus, priorem corripit. Hinc corripienda Composita: Intermanet, Permanet, Remanet. Sed

MANET

a mano, are, Coniunctivus, priorem producit. Hinc producenda Composita: Dimanet, Emanet, Permanet, Promanet, Remanet, Submanet.

MANETHO

onis, vel Manethus, i, Sacerdos Aegyptiacus, Heliopolitanus, qui Historiam Aegyptiacam Graece scripsit, tempore Ptolomaei Philadelphi, producitur.

MANIA

lae, Die Unsinnigkeit, morâ longâ effertur, ex Accentu Graecorum vulgari; quum tamen in metro corripiatur. Gracce, h( mani/a.

* Atque hunc Accentum Graecorum vulgarem sequuntur eruditi etiam in aliis huiusmodi vocibus v. g. idea, i)di/a, harmonla a(rmoni/a. Confer, quae notata sunt supra ad Voc. Accentus, et Alexandria, et Epanorthosis.

MANICA

ae, pars vestis, qua manus teguntur, Ein langer oder weiter Ermel, mora breviori: excipitur enim ab regula, qua desinentia in lca producuntur. Vid. Poet. Giess. p. 51.

MANO

are, priorem porrigit. Hinc morâ longâ proferenda Composita: Dimano, Emano, Permano, Promano, Remano, Submano.

MANTICA

ae, Ein Felleisen, Ein Tournisler, mora celeriori. Desinentia quidem in lca producuntur: sed hoc vocabulum nostrum inde excipitur. Vid. Poet. Giess. p. 51.

MANTILE

is, linteum, quod mensis insternitur, et ad manus abslergendas adhibetur, Eine Serviette, moralongiori.

MARATHON

onis, campus et civitas Atticae, nobilitata praelio, quo sunt ingentes Persarum copiae deletae, Duce Miltiade, corripitur in Nominativo, producitur in Genitivo.

* In hunc usque diem oppidum hoc visitur, et Maratona seu Marason vocatur. Situm est inter Athenas, et litus orientale.

MASSAGETAE

arum, populus Scythiae Asiaticae, moduli dubii.


page 303, image: s0200

* In prosa fere eruditi producunt, inque eo sequuntur vulgarem Graecorum Accentum: in metro autem corripi debet propter Epsilon. Gr. *mas1s1age/tai.

MASTIGIS

a mastix, Eine Peitsche, Eine Geissel, producitur: vid. Poet. Giess. p. 46.

MATRICIS a matrix

producitur.

* Hinc eâdem morâ adsiciendum Mediomatrlcum, i. e. Metz, urbs celebris et copiosa, Episcopatu non minus, quam Parlamento insignis, in Ducatu Lotharingiae.

MATRIMUS

i. e. qui matrem adhuc habet superstitem, corripitur ab aliis, ab aliis producitur. Conf. infra Patrimus.

MATRONA

fluvius Galliae, hodie la Marne dictus, corripitur. Sed

MATRONA

i. e. femina bonesta aut illustrior, producitur.

MAUSOLUS

Rex Cariae, cui uxor Artemisia sepulcrum condidit memoratissimum, producitur. Graece *mau/s1wlos2.

MEDEA

Aeetae, Regis Colchorum, filia, venefica, Iasonis uxor, producitur. Gr. *mh/deia.

MEDIASTINUS producitur

refertur enim inter illa Adiectiva in inus desinentia, quae producunt penultimam. Vid. Poet. Giess. p. 69.

* Notat ministrum balnei, ut Nonius c. 2. n. 537. et Priscianus exponunt, et generatim omnem servum, cui cortum officium non est treditum, vel qui infimum paene tenebat locum, qualem sordidioris operae Seneca, Horatius, Cato, vocant.

Pannitulus mediastinus Anatomicis est Das Zwergnetz.

MEDIOCRIS

producitun.

Poetica Giessena p. 8. perperam corripi iubet: neque enim correptionis exemplum in omni antiquitate, quod quidem sciam, occurrit.

MEGARIS pars Atticae

in qua est urbs Megara, ae, et Plur. Megarae, arum. Item Megaris est etiam urbs Siciliae. Mediam ubique corripit.

MEGISTANES

um, i. e. optimates, Die Vornchmsten, producitur.

MELIBOCUS

Der Blocksberg, producitur.

MELITE

es, et Mel ta, ae, nomen insulae, corripitur.

* Duae buius nominis dantur: altera in mari Adriatico, sub potestate reip. Ragusae;


page 304

altera in mari mediterraneo infra Siciliam, Equitibus Iohanneis subiecta.

MELONIS

a melo, Eine Melone, producitur.

MELPOMENE

es, una ex Musis, modulo concitatiori. Gr. h( *melpome/nh.

MEMORO

are, mediam corripit. Hinc correpte pronuntianda Composita: Commemoro, Rememoro.

MENDICO

are, Betteln, morâ longâ: est enim a mendlcus, Ein Bettler.

MENEDEMUS

nomen Medici Syracusani, aliorumque, producitur.

MENELAUS

Rex Spartae, Helenae maritus, morâ longiori: nam o( lao\s2, populus, unde est, priorem producit. Hinc etiam Nicolaus, eâdem gaudet quantitate.

MEPHITIS

v. g. putida mephitis, Der Schwefelgestank, morâ longiori.

MERACUS

a, um, i. e. merus, purus, v. g. vinum meracum, Cels. it. Vinum meracius sumere, i. e. cui minus aquae sit admistum, Cic. modulo protractiori.

MERCURI a Mercurius

in prosa pronuntietur cum Acuto in penultima, licet in metro corripiatur. Ita iubent viri gravissimi. Vid. Poet. Gress. pag. 38. Voss. Art. Grammat. 180. Conf. etiam, quae supra occurrunt ad Voc. Calefacis.

Obstat Becmannus Orig. L. L. 493. qui media brevi etiam enuntiandum esse existimat, et indignatur de sententia eorum, qui aliter praecipiunt.

MERET a mereo

priorem corripit. Hinc correpte pronuntianda Composita: Commeret, Demeret, Emeret, Immerens, Permeret, Promeret.

MEROE

es, insula supra Aegyptum, omnium Nili insularum maxima, hodie Guequerren nuncupata, corripitur.

MEROPIS a Merops

modulo concitatiori.

* Merops est.

1. Avis, quae et Apiaster et Apiastra Latinis dicitur, quia apibus vescitur, Ein Bienensrass, oder Bienenfresser.

2. Clymenes maritus, et Phaethontis pater putativus.

3. Meropes praeterea ab Homero homines dicuntur.

MERULA

ae, Eine Amsel, corripitur.


page 305, image: s0201

MESPILUS

Ein Mispelbaum, corripitur.

MESSALINA

Claudii Imp. coniux impudica, morae longioris.

MESSANA

hodie MESSINA, Siciliae urbs, prope fretum et promontorium Pelorum, producitur.

MESSENA

ae, et Messene, es, Peloponnesi urbs, quam dirutam ac desertam Epaminondas restituit, hodie Mattagio, Moseniga vel Nisin dicta, producitur.

METAMORPHOSIS

modulo dubio: corripias ex Accentu Graecorum vulgari; producas ob w omega illud, quod est in origine. Gr. h( metamo/rfws1is2. Conf. supra Epanorthosis.

METEMPSYCHOSIS

anceps ex eadem ratione, qua proxime antecedens. Gr. h( metemyu/xws1is2.

METO

messui, messum, metere, Schneiden, erndten, priorem corripit. Hinc corripiuntur Composita: Demeto, Emeto.

METOR

atus sum, ari, Ausmessen priorem producit. Producuntur ergo Composita: Dimetor, Praemetor.

MICO

are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Dimico, Emico, Intermico.

MICTURIS a micturio

corripitur: est enim Verbum Desiderativum.

MIGRO

are, priorem tutius produeit Quare producenda esse existimamus Composita: Admigro, Commigro, Demigro, Emigro, Immigro, Praemigro, Remigro, Semigro, Transmigro.

* Priorem in migro, Virgilius, Horatius, Ovidius, semper, quod quidem sciam, produxit. Unus Manilius semel corripuit isto versu 79. Lib. 3:

Nascentum acciperent proprias, signisque migrarent.

MILETUS nomen

urbibus diversis inditum morae longioris.

MIMESIS anceps

ex ea ratione, quâ est Metamorphosis et Metempsychosis; de quibus paullo ante. Graece, h( mi/mhs1is2. Si producis, Graecis elementis scribendum ac pronuntiandum ita, ut h audiatur.

* Figura est Rhetorica, quâ aliorum verba, directa oratione referimus, sunul etiam gestum vocemque imitamur et fingimus.

MINET a mineo

verbo antiquo, priorem corripit. Brevi ergo morâ


page 306

proferenda Composita: Eminet, Supereminet, Imminet, Superimminet, Praeminet, Prominet.

MINOIS

a Minos, qui fuit Rex Cretensium, et iudex apud inferos, producitur: Graece *mi/nws2, *mi/nwos2.

* Ita etiam Minous Adiectivum.

MINOR

ari, priorem brevem habet. Hinc corripiuntur Composita: Comminor, Eminor, Interminor.

MINURIS a minurio

quod est verbum, vocem et cantus avium minorum designans, Germ. Schwitsern, producitur: neque enim inter Verba Desiderativa referri potest.

MINUTAL

alis, cibi genus ex rebus minutatim concisis, Eine Pastete, Zerhackte Speise, Lungenmus, sono protractiori.

MIROR

ari, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Admlror, Demlror, Emlror.

MISERE Adverbium

corripitur. Sed

MISERE pro miserunt

producitur.

MITYLENE

es, urbs in Insula Lesbo olim celebris, producitur.

MNEMOSYNE

es, mater Musarum, corripitur.

MODULOR

ari, corripitur.

MODUS

i, priorem brevem habet. Brevia ergo sunt Composita: Multimodus. Omnimodus, Cuiusmodi, Cuiuscemodi, Huiusmodi, Huiuscemodi, Quodammodo, Admodum, Commodo, Commodum, Accommodo, Incommodo, Propemodum, cet.

MOLENDINUM

i, Eine Muhle, producitur.

MOLIMEN

inis, Die starke Bemuhung, producitur: est enim a Verbo moliri.

MOLINA

ae, Eine Muhle, producitur.

MOLITOR

qui molat, Der Muller, corripitur: nam est a Supino molitum Verbi mosere. Sed

MOLITOR

qui molltur, Ein Urbeher, Einer, der etwas zu bewerkstelligen suchet, producitur: nam est a Supino molltum Deponentis moltri.

MOLO

ere, Mahlen, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Commolo, Emolo, Immolo.

MONEDULA

ae, Eine Thale, oder Thole, graculus, corripitur.


page 307, image: s0202

MONERIS

is, navium genus, quod uno seu simplici remorum ordine agitur, morâ longâ: Graece monh/rhs2.

MONET a moneo

priorem corripit. Hinc sono concitiatori proferenda Composita: Admonet, Commonet, Praemonet, Submonet.

MONILE

is, Ein Halsband, producitur.

MONOMACHIA

Ein Duell, corripitur ex Accentu genuino et metrico: producitur ex Accentu Graecorum vulgari. Gr. monomaxi/a. Decreto Grammaticorum rectius pronuntiatur producte. Conf. supra Graeca.

MONOPTOTON sive corripueris

sive produxeris, perinde erit. Si produxeris, illud Omega, quod in Graeco est, ante oculos te habere, atque adeo quantitatem veram et metricam secutum esse putabimus; si, quod usitate fit, corripueris, Accentum Graecorum vulgarem tibi curae esse, ostendes. Gr. mono/ptwton. Conf. supra Epanorthosis.

* Par ratio in Diptoton, Triptoton, Tetraptoton, Pentaptoton, Polyptoton.

MORI

a morior, priorem corripit. Hinc eâdem quantitate in pronuntiando adficiuntur Composita: Commori, Demori, Emori, Inemori, Immori, Intermori, Permori, Praemori.

MORINI

populi Galliae, eum olim terrae tractum incolentes, quae hodie Pi. cardiae pars est, modulo concitatiori.

MOROLOGUS

i. e. stultiloquus, Ein Phantaste, mora brevi. Gr. o( mwro/logos2.

MORA

ae, et MOROR, ari, priores corripiunt. Hinc breviter efferenda Composita: Commoror, Demoror, Immoror, Remora, Remoror.

MORTICINUS

i. e. absque amissione sanguinis vitam mittens, Verreckt, erstickt, producitur: rei enim vivae, et praecipue homini attribui potest. Vid. Phil. Melanchthonis Grammat. Lat. p. 452. it. Poet. Giess. p. 69. Conf. supra Adiectiva in Inus.

MOVET Praesens

a moveo, corripit priorem suam. Hinc morâ curtâ ponuntianda Composita: Admovet, Amovet, Commovet, Demovet, Dimovet, Emovet, Permovet, Promovet,


page 308

Removet, Semovet, Submovet, Transmovet. Sed

MOVIT Perfectum

producit priorem suam ex canone Prosodico, quo omne Praeteritum Disyllabum priorem longam habet. Hinc mora longa pronuntianda Composita: Admovit, Amovit, Commovit, Demovit, Dimovit, Emovit, Permovit, Promovit, Removit, Semovit, Submovit, Transmovit.

MUGIT a mugio

priorem producit. Producuntur ergo Composita: Admugit, Demugit, Emugit, Immugit, Remugit.

MULIERIS

a mulier, corripitur auctore Terentio, Plauto, Martiale, cet. et perperam producitur a Fortunato, Mantuano, Oweno, aliis. Vid. Poet. Giess. p. 42. Titii Manud. 265.

MULTIIUGUS

a, um, vel Multiiugis, e, Mancherley; vielspannig , corripitur: nam prior in iugum, unde componitur, talis.

MUNIMEN producitur

est enim a Verbo munire.

MUNIT a munio

producitur. Hinc longe efferenda Composita: Circummunit, Communit, Emunit, Immunit, Permunit, Praemunit, Supermunit.

MUNITO

Frequentativum a munio, Vest stellen, producitur: est enim a Supino munltum.

MURMURO

are, mediam corripit. Brevia ergo sunt Composita: Admurmuro, Commurmuro, Commurmuror, forma Deponentali, Demurmuro, Immurmuro, Obmurmuro, Remurmuro, Submurmuro.

MUSAGETA vel Musagetes

ae, i. e. Musarum ductor, litterarum patronus, corripitur ob Vocalem brevem. Nec tamen acerbius accusandi videntur, qui producte efferunt, Accentum Graecorum vulgarem in eo secuti. Gr. o( mous1age/ths2. Vid. infra Nomotheta.

MUSTELA

Die Wiesel, producitur.

MUTILO

cum Composito Demutilo, are, Abkippen, corripitur. Est enim a mutilus, a, um.

MUTINA

hodie Modena, urbs Italiae opulenta, morae brevioris. Vid. Poet. Giess. p. 53.

MUTO

are, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Commuto, Demuto, Immuto, Permuto, Submuto, Transmuto.


page 309, image: s0203

MYCALE

es, corripitur.

* Est

1. Promontorium Ioniae, e regione insulae Sami, iuxta quod Persae a Graecis superati.

2. Urbs Cypriorum, ad quam Cimon Atheniensis Phoenices navali proelio superavit.

3. Venefica mulier apud Ovid. Metam. 12. v. 263.

MYCONE

es, maris Aegaei insula, una ex Cycladibus, corripitur.

MYOPARO

onis, Ein Iagdschiff, Eine Fregatte, Ein Boot, corripitur.

MYOPES

i. e. lusciosi, qui non nisi oculis quam proxime admota contueri queunt, modulo ancipiti: productiori, si Diphthongum, quae in Graeco mu/wpes2 est; breviori, si Accentum Graecorum vulgarem respexeris.

MYRRHINUS

a, um, mit Myrrhen zugerichtet, corripitur: descendit enim a materia. Conf. supra Adiectiva in Inus exeuntia.

N.

NABARZANES

is, Darii Codomanni, ultimi Persarum Regis, Praetor et proditor, corripitur.

NAIADES

i. e. nymphae fontium vel fluminum, correpte.

NARTHECIS a narthex

qui est stirps, lignum corticis loco, intus autem loco ligni fungosam medullam habens, producitur: Graece o( na/rqhc, tou= na/rqhkos2.

NARYCIS a Naryx

oppidum in Graecia, correpte.

NASAMON

Plur. Nasamones, in Singulari Nominativo mediâ curtâ; in Obliquis penult. productâ.

* Fuit olim populus ferus et crudelis in Africa, prope Syrtes, de spoliis naufragorum vivens.

NASICA

cognomen Scipionis, modulo longiori.

NATO

are priorem corripit. Hinc sono concitatiori efferenda Composita: Abnato, Adnato, Denato, Enato, Innato, Praenato, Subnato, Supernato, Supranato, Transnato.

NATRICIS a natrix

Eine Natter, Eine Wasserschlange, mora brevi: nam haec quantitas pro vera et legitima vulgo habetur propter auctoritatem Lucilii, ita canentis:

Si natibus natricem impressit magnum et capitatum:


page 310

quae tamen lectio si, auctore Borrichio, mendosa est, et ita restitui debet:

Natricem impresset natibus magnum et capitatum;

producendum utique erit, quod huc usque ab eruditis habitum est pro corripiendo. Suffragatur Borrichio Analogia: nam sicut a natando, natatrix, Gen. natatrlcis; sic a nando, natrix, Genit. natxlcis.

NAUCLERUS

Der Stevermann, producitur. Gr. o( nau/klhros2.

NAUFRAGO et Naufragor

ari, Dep. it. Naufragus, corripiuntur.

NECO

are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Eneco, Interneco.

NEGO

are, priorem corripit. Hinc cum celeri mora pronuntianda Composita: Abnego, Denego, Pernego, Subnego.

NEMESIS

i. e. ultio, et apud Ethnicos dea ultrix, alias Adrastea *adra/steia vel Rbamnusia dicta, corripitur. Gr. h( *ne/mes1is2.

NEOPHYTUS

qui nuper ad fidem Christianam accessit, Ein Neuling, morae brevioris: nam prior in Graeco fnto\n, planta, et media 3. Perf. Passivi pe/futas2, unde est, talis.

NEPETA

ae, herba, wilder Poley, corripitur.

NEPHELE

es, uxor Athamantis, mater Phryxi et Helles, corripitur. Gr. h( *nefe/lh.

NEPOS

otis, priorem corripit. Hinc corripiuntur Composita: Pronepos, Abnepos, Atnepos, Trinepos.

NEPOTOR

ari, i. e. prodige et luxuriose vivere, Schlemmen, prassen, producitur.

NEQUITUM

a nequeo, ire, correpte pronuntiandum. Conf. infra Quitum.

NERIENE

es, Martis uxor ap. Plautum Trucul. A. 2. Sc. 6. producitur. Vide et Gellium L. 13. c. 21.

NERITOS

i, mons Ithacae et insula eiusdem nominis in mari lonio, corripitur.

NICEA

urbs, producitur. Conf. hoc voc. in Parte Orthogr.

NICANOR

oris, Nomen Proprium, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.


page 311, image: s0204

NICETAS

ae, scriptor historiae Byzantinae, ubi desiit Zonaras, producitur.

NICOCLES

is, Nomen Proprium, corripitur.

* In metro etiam produci potest ob sequentem mutam cum liquida L.

NIDULOR

ari, Ein Nest machen, morae brevis.

NIGRICO

are, Schwarzlib seyn, morae brevis.

NIGER et NIGRO

priores suas corripiunt. Corripiuntur ergo Composita: Perniger, Subniger, Denigro.

* Perniger et Subniger in Casibus suis obliquis v. g. Pernigri, Subnigri cet. et Denigro, in metro etiam produci possunt, ob sequentem mutam cum liquida R.

NIHILOMINUS

correpte pronuntiatur, si coniuncte seribitur et tamquam una vox effertur: nam prior in minus, hanc quantitatem habet. At si divise scribitur, ac proinde tamquam voces separatae efferuntur, producte pronuntiatur; quia tunc suus singulis vocibus tonus tribuendus atque adeo conservandus est: ut dicendum sit, Nihilo minus. De Orthographia huius Compositi vide supra suo loco in Parte Orthogr.

NIOBE

es, Tantali filia, luctu ex liberorum orbitate in saxum conversa, sono concitatiori.

NISIBIS

is, urbs Mesopotamiae antiquissima, hodie in pagum transmutata bipartitum, corripitur.

NITET

a niteo, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Emptet, Internitet, Praemptet.

NITOR

niti, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Adnltor, Connltor, Enltor, Innltor, Obnltor, Renltor, Subnltor.

NODO

are, Knupfen, flechten, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Abnodo, Enodo, Renodo; it. Enodis, Multinodis, Multinodus, Trinodis.

NOEMA

atis, sententia personae accommodata, producitur. Graece to\ no/hma.

NOMADES

um, nationis nomen, sed in diversis gentibus, mora brevi.

* Et in Scythia, et in India, et in Africa Nomades commemorantur apud Plinium. Scitharum Nomades sunt, qui Tartari hodie appellantur.


page 312

NOMINA PROPRIA

Hebraeac originis quomodo Pronuntianda sint, disquiritur.

* Ita autem de ils habendum: Nomina in ezer, melech et zedech exeuntia, penultimam acuunt, ut Abimelech, Eliezer, Melchisedech. Quibus adde Abigail, Achitophel, Achimaas, Ephrâim, Esau, Gelboe, Iezabel, Isbozeth, Manue, Mephiboseth, Tubalcain. Cetera Propria, quae frequenter occurrunt, ultimâ acutâ exprimuntur. Consule, si placet, Cavallum uberius de his agentem. Ol. Borrich. Parnass. in Nuce p. 3. seq.

Interim, quum haec mera Vocabula composita sint, in unam tamen vocem coaluerint, nec in aliis huiusmodi Vocabulis Hebraicum Accentum magnopere moremur, si vulgaribus linguis admisceantur; non sane multum accusandi videntur, qui more usitato plura ex his cum Accentu ad antepenultimam retracto pronuntiant.

† Qui autem omnium Nominum Propriorum Poeticorum, etiam ignobilium, quantitates scire desiderat, eorumque brevem explicationem, adeat Onomasticon Poeticum Thomae Iacchaei Scoti, librum otio lectorum forsan non indignum. Quare autem haec Nomina Propria huc noluerim coacervare omnia, et ex Iacchaeo transscribere; de eo iam rationem reddidi in Praefatione priori libri huius editioni praefixa, et iteratae huic editioni denuo praemissa. Conf. infra Rariora.

* Nomina Propria, in anus et enus exeuntia, penultimam producunt, ut: Urbanus, Aelianus, Claudiavus, Iulianus, Adrianus, Tribonianus; Calpurnianus, Oppianus, Serenus, Silenus, Misenus.

† Exeipe Composita a manus, ut: Longimanus.

Graeca e sua lingua petenda sunt, ut brevia: Stephanus, Helenus, Philoxenus, Dardanus, Rhodanus; Eridanus, Libanus.

Graeci etiam peregrina in anus propria, solent metri causa, corripere, ut *xri sti ands2, *sebasti ano\sa2, *klaudiano\s2, *oppiands2 *ailiano\s2, *tribwntano\s2, cetera; quos Latini aetatis cadentis ac recentioris subinde imitati sunt; ut:

Unanimi CALPURNIANO sociata marito.
Nomina IULIANO menses excedereseptem.
ADRIANO potuit qui iudice vasta profundi.

NOMOTHETA

i. e. legislator, o( nomoqe/ths2; TYPOTHETA, Ein Schriftsetzer, o( tupoqe/ths2; EVERGETA, benesicus, Ein Weblthater, o(


page 313, image: s0205

e)uerge/ths2; MUSAGETA, Musarum ductor, o( mous1age/ths2, quia corripiunt penultimam, propter Vocalem brevem, quae hanc syllabam apud Graecos possidet, camdem quoque in prosa cum mora celeriori pronuntiandam iubent recentiores non nulli Grammatici, interque eos doctissimus Praschius de Barbarismis, pag. 28.

Nec tamen acerbius videntur exagitandi esse, qui producunt: sequuntur enim Accentum Graecae Linguae vulgarem; quem Donatus et Servius in huiusmodi Vocabulis praeferunt, atque adeo praecipiunt.

NORICUM

i, veteris Illyrici pars, Rhaetis Vindelicisque finitima, corripitur. Incolae vocabantur Norici.

* Hinc Noricorum mons i. e. Norimberga, urbs Franconiae celeberrima, ac reip. splendidissimae caput; quo Hunnorum causâ olim concesserunt Norici.

NOSOCOMIUM

i. e. locus publicus, in quo aegrotantes curantur, Gr. nos1okomei=on, Ein Hospital, corripitur.

* Diphthongus, quae in Graeco est, apud Latinos per Syncopen, qua altera eius Vocalis tollitur, in Vocalem vertitur simplicem, ut possit correpte pronuntiari. Confer quae supra disseruimus ad Voc. Alexandria.

Par ratio in nosodochium, Graece nos1odexei=on, significans idem, quod Nosocomium.

NOTO

are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Adnoto, Denoto, Enoto, Praenoto; Subnoto.

NOVIOMAGUS

urbs Geldriae primaria ad Vabalim, Germ. an der Wahl, vulgo Niemaegen oder Nimwegen, morâ breviori.

NOVO

are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Enovo, Innovo, Renovo.

NUBO

ere, priorem longam habet. Morâ igitur longiore proferuntur Composita: Connubo, Denubo, Enubo, Innubo, Obnubo.

* Sed Nomina ab hoc Verbo derivata haud sequuntur simplicis sui naturam, quum corripiantur, ut: Innubus, Pronubus, Subnubus.

NUDO

are, et NUDUS, a, um, priorem producunt. Producuntur ergo Composita: Denudo, Dinudo, Enudo, Renudus, Seminudus.

NULLIUS a nullus producitur

licet in metro corripi etiam possit.


page 314

NUMIDAE

incolae Africae, Die Numidier, corripitur.

NUMITOR

oris, filius Procae, Albanorum Regis, pater Rheae Silviae, Romuli et Remi matris, corripitur.

NUNCUPO

are, corripitur.

NUPTURIS a nupturio

corripitur: est enim Verbum Meditativum. Poet. Giess. p. 82.

NUTRICO

are, et deponentaliter Nutrlcor, ari, Nahren, erziehen, erhalten, producitur: nam est a nutrix, nutrlcis. Pet. Giess. p. 92.

NUTRIT a nutrio

priorem producit. Producuntur ergo Composita: Adnutrit, Enutrit, Innutrit.

O.

OBEDIT Praesens

ab obedo i. e. arrodo, corripitur: hanc enim quantitatem prior Simplicis edo habet. Sed

OBEDIT Praeteritum

ab eodem Verbo obedo, producitur: nam prior in Praeterito Verbi simplicis eâdem quantitate gaudet, secundum canonem Prosodicum, quo omne Praeteritum Disyllabum suam priorem porrigit. Et

OBEDIT ab oboedio

fimiliter producitur: est enim ab ob et audis; quicquid dicat Victorinus, qui perperam corripit. Vossii Etymol.

OBELUS

corripitur.

* Nota Critica est, dictionem redundantem quasi iugulaus: proprie enim notat veru et virgulam recte iacentem, Einen Spiess. Hinc Obelo notare, Etwas in der Schrift durchstreichen, oder ausstreichen.

Non confundendum hoc vocabulum cum tw=| Obolus, Ein funfpfenning Stuck, quod similiter corripitur. Conf. quae ad hoc voc. disserui supra in Parte Orthograph.

OBLIQUO

are, v. g. Obliquare sinus in ventum, Laviren, producitur.

OBLITUS

ab oblino, corripitur: nam Supinum litum, refertur inter illa Supina novem Disyllaba, quae priorem brevem habent. Sed

OBLITUS ab obliviscor

producitur.

OBOTRITAE

arum, gens olim terras Megalopolitanas incolens, ex usu vulgari producitur.

OBRUTUS

v. g. negotiis multis obrutus, correpte: conf. infra Rutum.


page 315, image: s0206

OBSONO

it. Deponentaliter OBSONOR, ari, In die Kuche einkauffen, porrigitur: nam est a Graeco o)yw/nion.

OBTURO

are, Verstopfen, zustopfen, v. g. Obturare alicui aures, producitur.

OCCIDO

i. e. intereo, a cado, corripitur: hanc enim quantitatem prior simplicis cado habet. Sed

OCCIDO

i. e. neco, a caedo, producitur: nam eadem quantitas in simplici caedo est, propter Diphthongum. Ita etiam in Praeterito

OCCIDI

Ich bin umkommen, corripitur, quia est a cado, cecidi. Sed

OCCIDI

Ich habe getodtet, producitur, quia est a caedo cecidi.

OCCULO

i. e. abscondo, sub terra tego, quatenus de cultura agri sermo est, corripitur.

ODORO

are, qumia=|n, odore replere, Riechend machen, notione transitiva; item

ODOROR

ari, Deponens, i. e. olfacere, Riechen, notione intransitiva; producuntur.

* Hinc eâdem morâ longâ efferuntur Composita: Inodoro, Inodorus.

ODYSSEA

Homeri opus de errorihus Ulyssis, viginti quattuor libris absolutum, producitur. Graece *odus1s1ei/a.

OEAGRUS

pater Orphei, corripitur.

* In metro etiam produci potest ob sequentem mutam cum liquida R.

OEBALUS

Rex Oebaliae, quae Laconica est, corripitur.

OENOMAUS

Rex Elidis et Pisae, Hippodamiae pater, corripitur.

OENONE

es, nympha Phrygia, amica Paridis, antequam raperet Helenam, mediâ longâ.

OESOPHAGUS

meatus a faucibus usque ad ventriculum, per quem cibus ac potus eo defertur, modulo concitatiori: nam prior in fa/gw, edo, unde componitur, hanc quantitatem habet.

OGYGES

ae, conditor et Rex Thebarum Boeotiae, corripitur.

OLENUS

i, Nomen Proprium, corripitur.

* Est autem

1. Urbs Arcadiae vel Achaiae, ubi Iovem


page 316

ferunt educatum et nutritum lacte caprae Amaltheae.

2. Urbs Boeotiae.

3. Vulcani filius, in lapidem conversus.

4. Etruriae nobilis vates, Plinio L. 28. c. 2.

OLET ab oleo

priorem curtam habet. Hinc corripiuntur Composita: Abolet, Adolet, Inolens, Obolet, Obsolet, Perolet, Redolet, Subolet.

OLIGARCHIA

i. e. slatus rei publicae paucorum constans imperio, producte effertur ab eruditis, qui tamen in eo sequuntur Accentum Graecorum vulgarem. In metro enim corripitur. Gr. o)ligarxi/a.

* Par ratio in Monarchia, Phantasia, Periergia, Peripneumonia, Monomachia, Democratia, Harmonia, Ophtholmia, cet. Conf. supra Accentus it. Alexandria.

OMASUM

intestinum pinguius ac crassius bubulum, Der feiste Darm an einem Rinde, producitur.

OMPHACINUS

a, um, Von unreifen Beeren, corripitur: respicit enim rem inanimatam. Conf. supra Adiectiva in Inus.

* Omphacium, notat sucum uvae acerbae non dum maturescentis, Den Saft aus unreifen Weinbeeren. Omphaces enim, mediâ curtâ, uvae sunt et fructus immaturi ap. Plin. Prolog. Lib. 23. Hinc oleum omphacinum, quod ex olivis non dum maturis expressum est.

OMPHALE

es, Regina Lydiae, cui Hercules amoris causa serviit, sandalio saepe ab ea pulsatus, et ad lanificium compulsus, corripitur.

ONAGER

gri, asinus silvestris, Ein Waldesel, corripitur.

ONETOR

oris, Nomen viri Proprium, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

ONYCHIS vel Ony chos

ab onyx, Ein Chalcedonier, correpte pronuntietur.

* In voce Onyx attendenda est diversa vocis significatio. Pro gemma, quae et dnu/xion, est Femininum: unde Indica onyx et vera onyx ap. Plinium. Masculinum vero est, quum sumitur pro lapide, qui et onychytes et alabastrites dicitur; aut pro vase unguentario, ex lapide alabastrite facto. Hinc parvus onyx ap. Horatium; flexus, vel potius fossus onyx ap. Papinium; et similia, ubi respicitur ad Nomen lapis. Unus Martialis pro vase semel usurpat in muliebri; modo locus fuerit sanus.


page 317, image: s0207

OPACO

are, i. e. obumbrare, umbra tegere, producitur: est enim ab opacus.

* Hinc Compositum Inopaco, eâdem morâ efferendum.

OPHRYDIS

ab Ophrys i. e. herba duobus foliis denticulato oleri similis, quae capillis nigrorem inducit, Germ. Zweyblatt, corripitur.

OPHTHALMIA

aegritudo oculorum, Die Augenwehtage, ex decreto Grammaticorum producte efferendum, ex Accentu Graecorum vulgari; quamvis in metro habeat moram breviorem. Gr. h( o)fqalmi/a. Conf. paullo ante Oligarchia.

OPICUS

a, um, i. e. fordidus, foedus et putidus, corripitur.

OPIPARUS

a, um, Herrlich, kostlich, v. g. Convivium lautum et opiparum, Ein herrlich und kostlich Gastmahl, corripitur.

OPITULOR

ari, i. e. opem ferre, mora brevi.

OPTIMAS

atis, corripitur: nam est ab optimus.

ORCADES

um, insulac in oceano Boreali, quae referuntur ad Scotiam, ac proinde sceptro Regis Magnae Britanniae parent, mora brevi.

ORIGANUM herba

Germ. Wohlgemuth, corripitur.

ORION

Poetis venator ac satelles Dianae, inter sidera relatus, producitur in pronuntiatione prosaica, licet in metroanceps sit. Sed Genitivus

ORIONIS indifferens est

esse saltem debet in prosa, quamvis vulgari usu sola correptio obtineat. Homerus, Hesiodus, Aratus *wri/wnos2 semper producunt, et Virgilius Lib. 3. Aeneid. itemque Lucanus Lib. 1; Ovidius autem et Claudianus corripiunt.

* Solent autem Poetae subinde Diphthongum mutare kat) e)cai/res1in in simplicem, ut syllabam corripiant. Conf. supra Alexandria. Vid. Poet. Giess. p. 17. 41. 124.

ORO

are, priorem porrigit. Hinc porrecte efferenda Composita: Adoro, Exoro, Peroro.

ORPHEV

tris1ulla/bws2 et Substantive, corripitur. Alias dis1ulla/bws2 Orpheus pronuntiatur: Graece *orfeu/s2.

* Poeta est Thraciae antiquissimus praestantissimusque, Calliopes et Apollinis, vel potius Oeagri filius. Sed


page 318

ORPHEUS

a, um, Adiective, v.g. lyra Orphea, producitur: Graece *orfa=os2. Conf. supra Alexandria.

ORYGIS ab oryx

Eine wilde Ziege, correpte.

ORYZA

leguminis species, Reiss, Grutze, producitur.

OSCINIS

is, omnis avis, quae canit, Ein Sangvogel, vel quae ore vel cantu auspicium facit, modulo concitatiori.

* Nominandi Casum eriam haber oscen, Gen. oscinis.

OSCITO

are, et OSCITOR, ari, Deponentaliter, i. e. rictu os diducere, seu somnolentiâ, seu aliâ ex causâ, Germ. Gehnen, hoiahnen, corripitur.

Prov.

Oscitante uno oscitat alter,

Germ. Ein Phantaste macht flugs zween.

OSIRIS

idis, Iovis filius, dictus alias Apis l. Serapis, ab Aegyptiis sub bovis figurâ pro deo cultus, eo quod agri culturam hoc auctore didicissent, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

OSTENDERE

Infinitivus, corripitur. Sed

OSTENDERE pro ostenderunt

tertia Pluralis Perfecti, producitur.

OVIDI ab Ovidius

in prosâ pronuntiari iubent viri eruditissimi cum Acuto in penultima, quam libet haec in Carmine corripiatur. Confer, quae verbosius adnotata supra sunt ad Voc. Calefacis; it. ad Voc. Mercuri. Videatur etiam Poetica Giess. p. 38.

* Contrarium autem adserit, et corripiendum etiam in prosa iubet Praschius de Barbarismis p. 32.

OXALIS

idis, herba, quam vulgus acetosam vocat, Germ. Saverampfer, morâ brevi.

OXYGALA

ae, vel Oxygalum, i, i. e. lac acidum vel acetosum, Germ. Savermilch, Buttermileh, mora brevi.

OXYMELI

Sirup vom Honig und Essig, corripitur. Gr. o)cu/meli.

OXYMORON

i. e. Acutifatuum s. sub specie inepti acutum, figura Rhetorica, qua idem negatur de semet ipso, sive corripias, sive producas, perinde est. Si producas, Diphthongus; si corripias, Accentus Graecorum vulgaris te tuebitur. Graece, o)co/mwron. Confer supra Epanorthosis.


page 319, image: s0208

P.

PACHYNUS

promontorium Siciliae, producitur.

PACORUS

Parthorum Regis Orodis filius, corripitur.

PACTOLUS

fluvius Lydiae aureis arenis abuwdans, mora longa.

PACVVI Vocativus a Pacuvius

in prosa pronuntietur cum Acuto in penultima, quamvis haec in metro corripiatur. Confer supra Calefacis; it. Mercuri; it. Ovidi.

* Obstat Becmannus et Praschius, qui aegre ferunt, moram longam constitui per Acutum in syllaba, quaea natura brevis sit.

PAEANIS a Paean

qui hymnus est in Apollinis, et omnium deorum laudem decantari solitus, producitur.

PAEDOTRIBA

i. e. qui pueros exercet, gymnasii magister, producitur: nam verbum tri/bw, tero, tundo, quottidianis laboribus exerceo, unde est, hanc moram habet, et infert. Gr. o( paidotri/bhs2.

PAENULA

Der Regen. oder Reisemantel, corripitur.

PAEONES

um, populi, qui ad Rhodopen montem et Macedoniam maritimam habitant, quos male non nulli cum Pannonibus confundunt, mora brevi. Sed

PAEONIS a Pacon

Medicorum praeses, mora ancipiti.

* Poetae non nulli Latini et Graeci corriptiunt. Quamlibet enim in Graeco sit *paiw\n, w=nos2; mutavere tamen Diphthongum hanc kat) e)cai/res1in in simplicem Vocalem, ut syllabam facere brevem Possint. Conf. supra Alexandria; et Orionis. Plurimi autem Graecorum, Suidas, Pausanias et Hesychius scribunt pet w, et producunt. Vide Olai Borrichii Parnassum in Nuce, ad v. 1486.

PALAEMONIS a Palaemon

corripitur.

* Palaemon fuit.

1. Grammaticus iste inflatus magnique supercilii, qui Romae Quintiliani aetate vixit et, sicut Suetonius de Grammat. cap. 23. auctor est, secum et natas et morituras litteras iactaret.

2. Inûs et Athamantis filius, maris Deus, qui et Melicerta, Latinis Portunus dicitur; in cuius honorem ludi Isthmici instituti.

3. Est et pastoris nomen apud Virgilium Ecl. 3.


page 320

PALAEPHATUS

scriptor antiquus tempore Artaxerxis, qui volumina quinque scripsit a)pi/stwn sive Rerum incredibilium, corripitur.

PALAMEDES

is, Nauplii, Euboeae Regis, filius, producitur. Graec. *palamh/dhs2.

PALLACA

Ein Kebsweib, corripitur.

PALMYRA

Syriae urbs Ptolomaeo 5. c. 15. producitur.

PALPEBRAE

arum, Die Augbraunen, Augenlieder, modulo concitatiori.

* In metro etiam produci. potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

PALPITO

are, v. g. cor palpitat, Das Herz klopfet, corripitur.

PAMPINUS

Generis dubii, sed in Masculino usitatius, Ein Weinblatt, ein Weinreblein samt den Blattern, corripitur.

PANACES

is, Neutrum; it. Panax, panacis, Femininum: utrobique corripitur. Sed Panacea, producitur. Gr. h( pana/keia. Hoc enim modo triplici hoc Vocabulum effertur: sed ultimus usitatior:

* Significat medicamentum cuivis morbo tollendo idoneum, Eine Araney wider alle Krankbeiten.

PANDION

onis, Rex Athenarum, pater Prognes et Philomelae, producitur in Nominativo, pronuntiatione prosaica, licet in metro anceps sit: corripitur in Genitivo.

PANDOCHEUM

i. e. diversorium, producitur: Graece pandoxei=on. Conf. supra Alexandria.

PANDORA

mora longiore.

* Mulier, ut in fabulis est, formosissima et gratiosissima, cui singuli dii sua dona dederunt, scilicet Palias sapientiam, Venus decorem, Apollo Musicam, Mercurius Eloquentiam. Unde dicitur Pandora, quosi omnium donum, vel ab omnibus donata. Hanc, ut ait Hesiodus, Iup, iter in terram misit, ut homines deciperet.

PANEGYRIS

is, i. e. sollemnis et publicus conventus, Eine ansehnliche Zusammenkunft vornehmer Leute, corripitur.

* Claudianus laudatoria sua carmina, quibus Imperatores et vivos Principes celebravit, quae ceteroqui Panegyrici vocantur, Panegyres inscripsit: perinde ut contiones vocantur, non ipsi conventus tantum, sed et quae erationes in conventibus habentur.


page 321, image: s0209

PANNONES incolae Pannoniae

modulo brevi.

* Pannonia erat duplex: SUPERIOR, quae nunc AUSTRIA dicitur; INFERIOR, quae nunc HUNGARIA est.

PANTHEON

vel Pantheum, templum Romae in formâ rotundâ, omnibus dis olim sacrum, hodie S. Marias et omnibus Sanctis dedicatum, S. Maria Rotunda, ac Panagium proinde dictum, corripitur. Gr. pa/nqeon.

Ex Analogia aliarum vocum, quae in eum desinunt, et mora longiori efferuntur, vulgo eruditi Pantheum dicunt, acuendo penultimam.

PANTHERA

ae, Femin. Gen. bellua, quae alias Leopardus dicitur, producendum: Graece panqh/ra.

* Dicitur etiam in Nominativo Panther, Gen. Pantheris, Mascul. gen.

PANTICES

um, i. e. pelliculatum illud in ventriculo bubulo, quod alias Echinus, mediâ longâ, dicitur, Germ. Der Salter, corripitur.

PAPHLAGON

onis, incola Paphlagoniae, utrobique moram habet brevem.

* Paphlagonia, regio est Asiae Minoris. Bithyniam inter et Ponti regnum sita ad Pontum Euxinum.

PAPULA

ae, rubida cutis aspredo, Eine Hitz-Blatter, corripitur.

PARACLETUS producitur

Graece o( para/klhtos2.

* Fuit sane tempus in Latio, quum corriperent, Accentum Graecorum vulgarem, haud syllabae quantitatem secuti: ac nominatim quidem id constanter fecit in metro Prudentius. Confer, quae dicta sunt supra ad Voc. Epanorthosis.

PARAENESIS

corripitur: Gracce, h( parai/nes1is2.

PARALIPOMENON

Plur. Paralipomena i. e. praetermissa, Germ. Das, was vorhin war vergessen und ausgelassen, nunmehro aber nachgebolet wird, corripitur. Graece paraleipo/menon, Plur. paraleipo/mena.

* In Bibliis Paralipomena dicuntur libri duo Chronicorum, quibus praetermissa aut leviter degustata in libris Regum supplentur.

PARALYSIS

resolutio nervorum, Die Gichtlahmung, anceps est, quia prior


page 322

in simplici lu/s1is2 talis. Vid. Ol. Borrichii Parnassus in Nuce ad v. 1516. Ut plurimum tamen, in prosa saltem, corripitur.

PARASCEVE

es, i. e. praeparatio, v. g. Dies parasceves, Der stille Freytag, der Charfreytag, modo concitatiori. Gr. paras1keuh/.

PARASIOPESIS

producitur: Graece h( paras1iw/phs1is2. Qui corripiunt, sequuntur Acceritum Graecorum vulgarem.

* Schema est Rhetoricum, alias para/leiyis2, Lat. Praeteritio dicitur, quo quid reticere nos dicimus, quod eo ipso tamen intelligitur.

ARASTATA

ae, i. e. adiuter, Der Beystand, Ein Gehulfe, correpte.

PARENTHESIS

i. e. interpositio, quâ remotâ, sermo tamen manet integer, corripitur: Gr. h( pare/nqes1is2.

PARET a pareo

ere, priorem producit. Producuntur ergo etiam Composita: Apparet, Comparet, Disparet.

PARIETINUS

a, um, was zur Wand gehoret; it. PARIETINA, ae, Subst. i. e. paries vetustus et considens, Eine alte verfallene Wand, corripiuntur. Vid. Olai Borrichii Parnassus in Nuce ad v. 876. et Ind.

* Quo auctore hoc Nomen in Singulari Numero commendetur, fateor me ignorare.

Samuel Glonerus Prosodiae P. 1. p. 68. retulit hanc vocem inter illa, quae penultimam producunt, secutus auctoritatem aliorum Lexicographorum. Sed P. 2. p. 505. adserit, Analogiam suadere, ut penultima corripiatur, more Adiectivorum in inus, a rebus inanimatis descendentium. Vide supra Adiectiva in Inus.

PARIT a pario

ere, priorem corripit. Corripiuntur. ergo Composita: Aperit, Adaperit, Comperit, Operit, Coperit, Reperit; item Cunctiparens, Omniparens, Frugiparens, Oviparus, Viviparus, S. Maria Deipara.

PARMENAS

ae, Nomen Proprium, correpte. Gr. *parmena=s2.

PARO

are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Apparo, Comparo, Impero, Praeparo, Reparo, Supparo.

PARRHASIS

idis, Patronym. mulier Arcas, brevis est.

* Parrhasia dicitur Arcadia, regio Peloponnest.


page 323, image: s0210

PARTURIS a parturio

corripitur: est enim Verbum Desiderativum. Poet. Giess. p. 82.

PASTINACA

radix satis nota; item piscis quidam venenatus, producitur. Ol. Borrich. Parnass. iri Nuce, Ind.

PASTINO

are, Graben, hacken; et PASTINUM ferramentum bifurcum vinitorum, Germ. Ein Karst, Eine Weinhacke, corripitur.

* Auctores Poeticae Giessenae p. 57. et 82. vulgo, aiunt, corripi; sed huius correptionis exemplum se non dum apud quemquam reperisse testantur. Smetius tamen Anonymum producit, ita canentem:

Illic paternam pastinabat vineam.
Iamb. Sen.

* Eâdem ergo morâ adficienda sunt Composita: Perpastino, Repastino.

PATARA

orum, urbs Lyciae, correpte.

PATERA

ae, i. e. poculum amplum ac patens, corripitur.

PATRIMUS

i. e. qui patrem adhuc habet superstitem, corripitur. Lucicilius, referente Smetio:

Concelebransque ehoros, verum haec sit patrima proles.

Consentit Iul. Caes. Scaliger de Causis L. L. 246. seq.

* Par ratio in matrimus i. e. qui matrem adhuc habet superstitem; pro cuius correptione idem Smetius Hexametrum quemdam similiter adducit.

Utriusque autem quantitatem hanc confirmant vocabula cognata patrimonium et matrimonium, utpote quae syllabam antepenultimâ priorem sine controversia correptam habent.

Ao enim Poeticae Giessenae Auctores p. 68. contrarium heic adserunt, disseruntque sequentem in modum: Angelus Politianus patrimus et matrimus corripuit, forte quia patrimonium inde derivatum breve est. Nos e Catulli Phalaeco recte producimus:

Qualecumque sit, o patrima virgo: pro quo tamen alii perperam legunt patrona.

Suffragatur his Vossius

Art. Gr. 2. 23. Scaliger filius Castig. Catull. Ep. 1. et Ol. Borrichius Parnasso in Nuce in not. ad v. 2312: Sic, inquiens, producuntur quadrimus, patrimus apud Catullum: sic et matrimus. Barlaeus ita: Explicat et laudes virgo patrima suas.

Qui patrimus et matrimus producunt, referre debebunt ad exceptionem


page 324

regulae, qua Adiectiva in Imus desinentia corripiuntur. Qui corripiunt, ad regulam hanc utriusque pronuntiationem exigunt.

PATRO

are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Expatro, Impetro, Perpetro.

* Quamlibet in prosa etiam produci possint, ob sequentem mutam cum liquida R.

PATROBAS

ae, Nomen viri Rom. 16. v. 14. modulo breviori Graec. *patro/bas2.

Qui producunt, sequuntur Accentum Graecorum vulgarem.

PATRONYMICA

in ades et ides terminantia, corripiunt penultimam, ut: Aeneades, Hippotades, Atlantades, Scipiades, Aeolades, Abramides, Isacides, cet.

* Excipe formata a Nominibus in eus et in cles desinentibus, ut: Pelldes, Oenldes, Neoclides, quae penultimam producunt, quia ex contractione facta est, a Nominibus in eus2 et hs2.

Feminina in eis, ais, ois, ine, et ione desinentia, penultimam producunt, ut: Theseis, Aeneis, Ptolemais, Latois, Nerlne, Acrisione, Neptunlne, Nonacrine. Poet. Giess. p. 48. seq.

PECTITUM

Supinum a Verbo Pecto, pexi, et pexui, pexum et pectitum, pectere, corripitur: est enim Coniugationis tertiae.

PECULOR

i. e. furor ea, quae rei publicae seu Principis sunt, vel sacra habentur, producendum est: descendit enim a peculium, quod antepenultimam longam habet.

PEDICA

laqueus, quo pedes volucrum implicantur, Eine Schlinge, Ein Sprenkel, Ein Fusseisen, corripitur: excipitur enim ab regula, qua in ica desinentia producuntur. Poet. Gieis. p. 51.

PEDIS a pes

priorem corripit. Corripiuntur ergo hinc Derivata et Composita: Bipedis, Tripedis, Quadrupedis, Decempeda, Centipeda, Millepeda, Semipedis, Circumpedis, Compedis, cet. it. Expedit, Impedit, Praepedit.

PEGASUS

equus alatus, ex cruore occisae Medusae natus, qui in Heliconem volans, et pede terram feriens, fontem fecit Musis sacrum, nomine Hippocrenen, modulo breviori.


page 325, image: s0211

PELIDES

ac, i. e. Achilles, producitur. Conf. paullo ante Patronymica.

* Patronymicum est. Peleus, Aeaci filius, erat pater Achillis.

PELOPIS a Pelops

corripitur.

* Rex Achaiae, Tantali silius, quem quum pater coctum dis apposuisset, sola Ceres humerum eius absumpsit. Ideo ab Iove in vitam revocatus, accepit humerum eburneum. Ita est in fabulis.

PELORUS

Siciliae promontorium, producitur.

PENDERE

a pendo i. e. aestimare, pondus efficere, Germ. Wagen, schatzen, zahlen, tertiae Coniugationis est, et corripitur. Sed

PENDERE a pendeo

i. e. suspensum esse, Germ. Hangen, schweben, secundae Coniugationis est, et producitur.

PENTAGONUM si producas

Diphthongum; si corripias, vulgarem Accentum, qui apud Graecos est, respicis: in Graeco enim est to\ penta/gwnon.

PEPONIS a pepo vel pepon

quod genus cucumeris est, Germanice dictum Eine Melone, corripitur. Graece o( pe/pwn, tou= pe/ponos2.

* Excipitur ergo ab regula, qua Nomina tertiae Declinationis in O desinentia, quae O in Genitivo retinent, huius penultimam producunt. In hac autem exceptione hoc vocabulum omissum est ab Auctoribus Poeticat Giessenae p. 39.

PERAGRO corripitur

hanc enim quantitatem prior in Primitivo ager habet.

* In metro etiam produci potest ob sequentem mutam cum liquida R.

PERBREVIS corripitur

nam prior in simplici brevis talis est.

PERCITUS

usitate corripitur.

* Tametsi enim Latini habeant Percieo, ere, et Percio, lre; et Citum a cieo, referatur inter novem illa Supina Disyllaba, quae priorem brevem habent; Citum autem a cio, ex communi regula priorem producat; atque ex hac ratione Percitus, tono ancipiti pronuntiari debeat: tamen non nisi correptio in hoc Composito obtinet, idque, nisi me omnia fallunt, magis usu eruditorum nostrorum, quam auctoritate veterum, frustra huc usque a me quaesita.

PERCOLO

percolere, id est 1. valde honorare; 2. colendo absolvere, corripitur:


page 326

hanc enim quantitatem prior simplicis colo, colere, habet. Sed

PERCOLO

percolare, Germ. Durchseigen, producitur: eamdem enim moram prae se fert prior simplicis colo, colare.

PERDICIS a perdix

producitur: nam desinentia in ix hanc moram constituunt in Obliquis. Poet. Giess. p. 46.

PERENDINUS

a, um, Das ubermorgen ist, v. g. Plaut. Tu in perendinum paratus sis, Halt dich fertig auf ubermorgen, corripitur. Hanc enim quantitatem habent Adiectiva in Inus desinentia, quae nascuntur ex Adverbiis temporalibus. Conf. supra Adiectiva in Inus.

* Corripiuntur sic etiam Composita: Comperendinus, Comperendino. Comperendinare reum, Dem Beklagten Frist geben.

PERICLES

is, producitur.

* Orator Atheniensium gravissimus, qui suggestum adscensurus precari Deum solebat, ne quod sibi verbum excideret, quo populus offenderetur.

PERIPATUS

i. e. Disputatio Philosophica, speciatim scholae Aristlotelis; unde oi( e)k peripa/tou i. e. Peripatetici; media curta.

† Communem quidem facit Ricciolus; sed male. Falsum enim est, priorem in pa/tos2 Homero produci. Vid. Il. z. Od. Ol. Borrich. Parnass. in Nuce, Ind.

PERISCELIS

idis, ornamentum circa femora, Ein Leibgurtel, corripitur: Graece h( peris1keli/s2.

PERISTASIS

i. e. status, conditio, circumstantia, mora breviori.

PERISTYLUM

i. e. locus columnis clausus, Ein Saal, Ein Kreuzgang, corripitur: nam o( stu/los2, unde est, hunc modulum concitatiorem in priori habet.

* Corripiuntur ergo Composita etiam reliqua: Decastylos, Zehnsenlicht; Diasty los, Weitseulicht; Eustylos, Wohlbeseult; Hexastylos, Sechsseulicht; Octastylos, Achtseulicht; Prostylos, Geseult von vorn her; Amphiprostylos, Geseult rings herum; Pycnostylos, vielsenlicht; Systylos, Das wenig Senlen hat. Vocabula haec sunt Vitruviana.

Pro Peristylum, dicunt etiam Peristylium.

PERISRTOMA

atis, producitur ob Diphthongum, quae in Graeco est, corripitur autem ex Accentu Graecorum vulgari. Gr. to\ peri/strwma.


page 327, image: s0212

* Idem est, quod peripe/tasma, genus tegumenti quo parietes et aulae teguntur, sen tapetia, Babylonici floris varietate perspicua, quae ab aliis AULAEA et ATTALICA, ab aliis BELLVATA h. e. BELLVIS VARIEGATA, vel AVIAEA PICTA et VERSICOLORIA appellantur, Germ. Allerhand schone Tapezereyen.

PERLEVIS corripitur

nam prior in simplici levis talis.

PERLITO

are, Das Opfer wohl vollbringen, corripitur: nam prior in simplici lito, are, talis.

PERMANET

tertia Praesentis Indicativi a permaneo, ere, corripitur. Sed

PERMANET

tertia Praesentis Coniunctivi a permano, are, producitur. Suum enim utrique simplex pro canone est. Conf. supra Emanes.

PERNICIS a pernix

Geschwind, behend, producitur ex eadem ratione, qua perdicis a perdix; quo de paullo ante.

PEROPUS corripitur

nam prior in simplici opus talis.

Sed Per opus, si producte pronuntiatur, divise scribendum est, quum Accusativus sit cum sua Praepositione.

PERPARUM

Sehr wenig, corripitur: nam prior in simplici parum brevis est.

PERSEVERO

are, producitur: est enim ab Adiectivo Severus.

PERTICA

Eine Stange, Eine Messruthe, corripitur.

PERVELIM

i. e. valde velim, correpte: nam prior in simplici velim talis.

* In alia, praeter hanc primam, persona et forma non facile invenies, nisi quod Livius Pervelle Infinito modo dixit L. 39. c. 43.

PERVENIMUS

prima Pluralis Perfecti, corripitur. Sed

PERVENIMUS

prima Pluralis Praesentis producitur.

PERVETUS

Sehr alt, corripitur: nam prior in simplici vetus hanc quantitatem habet.

PERVICAX

acis, Steif, veharrlich, hartnackig, modulo concitatiori.

PERVIGET a pervigeo

corripitur: nam prima in simplici vigeo talis.

PETASO

onis, i. e. coxa porclna, media longa, Der Schweinsschincke,


page 328

corripitur in Nominativo; producitur in Genitivo.

PETASUS

i, i. e. pileum viatorium, solem defendens capiti, corripitur.

PETIGO

inis, scabies infestans corpora, Die Kratze, Die Raudigkeit, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

PETITOR

i. e. qui petit, Ein Ansprecher, Ein Anwerber, longum est: est enim a Supino petitum.

* Sic et Competltor longum est; quo de supra.

PETITUR a petor

peto, corripitur. Sed

PETITUM

Supinum, et PETITUS Praeteritum Participii Passivi producitur.

* Verbum peto est tertiae Coniugationis; sed in Praeterito et Supino et in iis, quae utrimque descendunt, formam Coniugationis quartae habet.

PETO

ere, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Appeto, Competo, Expeto, Oppeto, Repeto, Suppeto; it. Agripeta, Heredipeta, Honoripeta, cet.

PETORITUM vel PETORRITUM

genus carri quadriroti penult. brevi, Eine Carrethe, Eine Carosse, corripitur.

PETROSELINUM

Petersilge, producitur.

PHAEACES

populi Corcyrae sub Alcinoo, luxu infames, producte. Vide Poet. Giess. p. 45.

PHALARICA

l. Falarica, ae, teli genus, ferro, plumbo et igne constans, Eine Bombe, corripitur.

* Hinc Semiphalarica, Eine halbe Bombe, eâdem effertur morâ.

PHALARIS

Idis, tyrannus Siciliae crudelissimus in urbe Agrigento, utrobique corripitur.

PHALERA

vel usitatius in Plurali PHALERAE, arum, Schone Reuter-Rustung, Pferde-Schmuck, corripitur.

PHALEREUS

tris1ulla/bws2 et Substantive, cognomen Demetrii, Theophrasti auditoris, producitur. Graec. *falhreu/s2.

PHALEREUS

tetras1ulla/bws2 et Adiective v. g. Portus Phalereus Atheniensium, quo de Corn. Them. c. 6, producitur.


page 329, image: s0213

PHARETRA

media a natura brevi; quae tamen ob sequentem mutam cum liquida R in metro etiam produci potest.

PHARMACUM

vocabulum me/s1on, medicamentum significans et venenum, corripitur.

PHARNACIS a Pharnax

qui et in Nominativo Pharnaces dicitur, corripitur. Vocabula enim peregrina in ax desinentia, Genitivum brevem faciunt. Poet. Giess. p. 45.

* Rex Ponti, filius Mithridatis, qui patrem persecutus ad mortem coegit. Favebat enim Pompeio, qui cum Mithridate bellabat. Tandem Caesari rebellans et victus et pulsus fuit.

PHARSALUS

i, media longa.

* Oppidum Thessaliae est, in cuius campis C. Caesar et Cn. Pompeius acre proelium habuerunt, in quo Pompeius victus fuit. Unde Lucanus, id proelium describens, opus hoc suum metricum PHARSALIAM inscribit.

PHASELUS

Gen. dubii, genus naviculae brevioris, quo Aegyptii voluptatis causa in Nilo flumine utebantur, Eine Gondel, producte. Scribitur etiam Faselus per F.

PHERECYDES

is, Philosophus Syrus, Pythagorae magister, qui animum sempiternum dixit ap. Cic. L. 1. Tusc. Quaest. cap. 16. et Lib. 1. Divin. cap. 50. producitur.

PHIALA

Eine Schale, corripitur.

PHIDIACUS

a, um, Adiectivum Possessivum, correpte.

* Manus Phidiaca i. e. manus Phidiae. Phidias autem fuit pictor et statuarius insignis.

PHILADELPHIA

rectius saniorum iudicio corripitur, licet in Graeco Diphthongus sit. Conf. supra Alexandria.

PHILEMON

Onis, Nomen Proprium viri, ad quem Apostolus Paulus, pro Onesimo deprecaturus, amantissime scripsit, producitur in Nominativo, et corripitur in Genitivo. Graece, *filh/mwn, *filh/monos2.

PHILETAS

ae, producitur.

* Poeta Graecus, Elegiacus, patriâ Cous, acerrimus Poetarum censor, Ptolemaei Philadelphi praeceptor, tanta macie, quam ex vigiliis et quaestiunculis propositis sibi contraxerat, ut solum calceorum ferro vel plumbo, ut alii volunt, suppactum haberet, ne vento


page 330

raperetur: ut Athenaeus et Aelianus de eo prodiderunt.

PHILETUS

nomen haeretici, cuius S. Paulus mentionem facit, modulo longiore. Gr. *filhto/s2.

PHILOCLES

is, pictor Aegyptius, corripitur: media enim a natura brevis est; quae tamen ob sequentem mutam cum liquida L etiam apud Poetas produci potest. Graece, *filoklh=s2.

PHILOCTETES

ae, heres Herculis et funerator, pro quo munere eius accepit sagittas, producitur: Graece, *filopa/twr.

PHILOPATOR

cognomen Ptolemaei, Regis Aegypti, corripitur quantitate metrica; sed producitur ex Accentu Graecorum vulgari. Gr. *filopa/twr.

* Licet in eiusmodi vocabulis in soluta oratione pro arbitrio sequi vel Accentum Graecum, vel quantitatem Latinam. Ol. Borrichii Parnassus in Nuce ad v. 749.

PHILOSTRATUS

Nomen Proprium Philosophi, correpte.

PHILOXENUS

Nomen Proprium, diversis viris commune, corripitur. Gr. *filo/cenos2.

PHILYRA

Oceani filia, mater Chironis, a qua hic PHILYRIDES, et per Diplasiasmum Poeticum, ut primam porrigant, PHILLYRIDES dictus est, mora brevi.

* PHILYRA vel PHILYRE apud Graecos etiam arbor est, Latinis TILIA, Germ. EINE LINDE.

PHLEGETHON

ontis, fluvius infernalis, correpte.

PHLEGMONE

es, incensio cum tumore et ulcere, Entziindung des Gebliits, daraus ein Geschwar wird, corripitur. Graece *flegmonh/.

* Vocabulum hoc occurrit ap. Celsum ac. Plinium Mai.

PHOENICE

es, Asiae regio, producitur.

* Dicitur alias PHOENICIA; in qua Tyrus ac Sidon urbes, ac montes Carmelus ac Libanus turiferi.

PHORCYNIS

a Phorcyn vel Phorcys, producitur: vid. Poet. Giess. p. 41.

* PHORCYN 1. PHORCYS fuit Rex Corsicae vel Sardiniae insularum, et pater Medusae, quae ab eo dicitur PHORCYNIS, IDOS, mediâ productâ in Nomin. correptâ in Genit.


page 331, image: s0214

PHORONEUS

tribus syllabis, media producta. Gr. forwneu/s2

* Inachi filius, Rex Argivorum.

Hinc Phoronis, idis, mediâ in Nom. longâ; in Gen. penult. correptâ: Patronymicon, quod de Io, Inachi nepte, Phoronei filia, usurpant Poetae.

PHRENESIS

morbus aegrotantium, quo desipiunt et aliena loquuntur, Wenn sie kaseln, oder vaseln, producitur. Gr. h( fre/nhs1is2. Accedit auctoritas Iuvenalis Sat. 7.

† Serenus Sammonicus, qui veterum vestigiis ratione quantitatis non semper insistit, cap. 7. corripit, secutus in eo vulgarem Graecorum Accentum. Confer, quae supra dicta sunt ad Voc. Epanorthofis.

PHRENITIS

idem significans quod Phrenêsis, porrigitur. Gr. h( freni=tis2, cum Circumflexo, in penultima productionem, et in ultima correptionem arguente.

PHRONESIS

prudentia in rebus expetendis et fugiendis, Vocabulum occurrens apud Cic. Lib. 1. Offic. c. 43. producitur. Gr. h( fro/nhs1is2.

PHTHIRIASIS

morbus pedicularis, Germ. Die Lausesucht, quo complures tyrannos, nec quemquam excelsae dignitatis Principem, nisi qui vel sacviendo, vel divinos bonores adfectando humanitatem exuerit, interiisse recognoscimus, corripitur.

PHYSETER

eris, bellua marina admirandae magnitudinis ex genere balaenarum, utrobique producitur. Gr. fus1hth\r, h=ros2.

PHYSIOGNOMON

onis, quasi naturam cognoscens, praesertim ex vultu, oculis, lineamentis aut signis similibus, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo. Gr. o( fus1iognw/mwn, tou= fus1iognw/monos2.

PICIS a pix

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita inde derivata: Impico, Ich verpiche; Oppico, Ich verpiche, Ich piche zu.

PILO

are, Stampfen, stehlen, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Compllo, Expilo; Oppilo, Ich verstopfe: Propilo, Ich fechte mit einem Spiesse; Suppilo, Ich berupfe.

PILULA

Eine Pille, corripitur.

PILUS

Das Haar des Menschen oder des Viehes, priorem corripit. Corripiuntur ergo Compoita hinc derivata:


page 332

Depilis, e, Kahl; Depilo, are, Die Haare ausrupfen; Raripilus, Diinnbarlcht, v. g. pecus raripilum, apud Columellam.

PINSITUM Supinum a Pinso

pinsui, pinsum, pistum et pinsitum, corripitur: est enim Coniugationis tertiae.

PIPILO

are, Verbum, quo vox passerum notatur, corripitur.

PISCINA

Ein Teich, mora longa.

PISTRICIS a pistrix

producte.

* Vocabulum hoc diversimode scribitur: quo de vide Part. Orthogr. Notat belluam quamdam marinam.

PITVITA

humor redundans, ex ore naribusque fluens, producitur. Horatius Lib. 1. Ep. 1. Vers. ult.

Prdecipue sanus, nisi quum pituita molesta est.

ubi tamen Synaeresi hoc Vocabulum contrahitur in Trisyllabum: nam prima syllaba semper reperitur producta. Ol. Borrichii Parnassus in nuce ad v. 1630.

PLATANUS

arbor silvestris, foliorum amplitudine et umbra grata, Germ. Ein Aborn, corripitur.

PLATEA

avis, alias Pelecanus dicta, corripitur lege Prosodica, qua Vocalis ante Vocalem hac mora adficitur in Latinis. Sed

PLATEA subaudi via

producitur vi Diphthongi, quae in Graeco est. Gr. *platei=a. Germ. Eine breite Gasse, Eine Strasse.

* Horatius et Catullus, vel per Syncopen, qua e Diphthongo Graeca una Vocalis tollitur, ut syllaba corripi possit, vel more Poetarum Graecorum, qui etiam in medio vocabulo, sequente Vocali, Diphthongum interdum corripiunt, mediam brevem faciunt, dicentes platea, mediâ correptâ. Vossii Art. Gramm. 286. Conf. supra Alexandria.

PLATINA

(Bartholomaeus) luculentus ille Pontificum Romanorum Biographus, corripitur fere ab eruditis.

PLEIADES

Latinis Vergiliae, German. Das Siebengestirn, corripitur. Ovid. Lib. 4. Fast. 167:

Pleiades incipient humeros relevare paternos.

† Poterat videri apud Propertium in hoc eius Hexametro:

Non haec Pleiades faciunt, nec aquosus Orion:


page 333, image: s0215

produci. Sed Tetrasyllabum heic fit; id quod per duo signa diaereseos notandum.

PLERAQUE

Auctores Poeticae Giessenae p. 38. in prosa pronuntiandum iubent cum Acuto in penultima, licet in metro corripiatur, ut hoc pacto servet Accentum sui Masculini et Neutrius.

* Sunt tamen, qui hoc praeceptum, licet auctores habeat gravissimos, vix possunt concoquere, ut malint syllabam pronuntiare ea quantitate, quam re vera habet apud Poetas. Confer, quae supra notate sunt ad Voc. Calefacis.

PLICO

are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Applico, Complico, Explico, Implico, Replico, Duplico, Triplico.

PLORO

are, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Apploro, Comploro, Deploro, Exploro, Imploro, Opploro.

PLUMA

ae, priorem porrigit. Porrigenda ergo Composita: Deplumo, Deplumis, Implumis.

POECILE

es, Nomen porticûs Athenis pictae, corripitur.

POLEMON

onis, corripitur in Nominativo, et producitur in Obliquis.

* Iuvenis est, qui, quum esset extremi luxûs, ebrius ingressus ludum Xenocratis, de continentia disserentis, ita mutatus est, ut mox fieret unus auditorum.

POLIT a polio

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Depolit, Expolit, Perpolit, Repolit; it. Interpolat, in quo Coniugationem mutat.

POLLINIS a pollen

Staubmehl, corripitur.

POLONUS

Ein Polacke, producte.

POLYCLETUS

statuarius et sculptor Sicyonius nobilissimus, mora longiori. Gr. *polu/klhtos2.

POLYCRATES

is, modulo concitatiori: est enim a to\ kra/tos2, robur, quod apud Graecos priorem corripit.

* Tyrannus Samiorum fortunâ opibusque celebris, qui, ut aliquid adversitatis habuisse videretur, annulum proiecit in mare, quem tamen coquus eius in pisce vepertum restituit: tandem ab Oronte, Praefecto Darii Regis, ernci affixus fuit in excelso monte.

POLYDAMAS

antis, corripitur.

* Troianus fuit, Panthoi filius et Hectoris aequalis.


page 334

POLYNICES

is, Oedipi filius, frater Eteoclis, media longa, qui in bello ad Thebas, mutuis cum fratre vulneribus, confligens, periit, producitur. Conf. supra Eteocles.

POLYPTOTON

i, sive corripias, sive producas, perinde est. Si producis, Diphthongum Graecam; si corripis, Accentum vulgarem sequeris. Gr. polu/ptwton. Confer. supra Epanorthosis it. Monoptoton.

* Figura locutionis est, qua casibus diversis oratio distinguitur. v. g. Virgil. L. 4. Aen. v. 628.

Litora litoribus contraria: fluctibus undas
Imprecor, arma armis pugnent.

POLYXENA

Priami Regis filia, a Pyrrho ad Achillis sepulcrum iugulata, corripitur. Gr. *poluce/nh.

PONO

ere, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Antepono, Appono, Circumpono, Compono, Depono, Dispono, Expono, Impono, Interpono, Oppono, Postpono, Praepono, Propono, Repono, Sepono, Suppono, Superpono, Superimpono, Transpono.

POPANUM

placenta rotunda, quam in sacrificiis olim offerebant, Germ. Ein Opferkuchen, corripitur.

POPINA

Die Garkuche, producitur.

PORCINA

ae, virile cognomen familiae Romanae, producitur. Vid. Parte Orthogr. Caecina.

PORCINUS

v. g. caro porcina, Schweinfleisch, producitur: est enim ab re animata. Confer supra Adiectiva in Inus.

PORRIGO

porrigere, corripitur: nam simplex rego hanc quantitatem in priori habet. Sed

PORRIGO

inis, scabies hereditaria, producitur.

PORSENA

Rex olim Etruriae, Romam aliquando obsidens, penult. curta. Conf. quae ad hoc Voc. dicta sunt in Parte Orthogr.

PORTULACA

herbae species, German. Burzelkraut, producitur. Vide Poet. Giess. p. 51.

POSTICUS

a, um, Hinterwartig, producitur.

* Eadem quantitas in Postica, ae, Fem. et Posticum, i. Neutr. quod utrumque


page 335, image: s00216

notat ostium oliquod occultius, seu aditum in adversa aedium vel cubiculi parte, quo accedere vel recedere solebant, qui clam volebant id facere, atque sic fallere, Germ. Die Hinterthur.

POTITUR a Potior

in prosa recte et usitate producitur: in metro rectius et usitatius corripitur. Poetae enim semper corripiunt: solus Claudianus et Lucilius semper producunt. Ol. Borrichii Parnassus in Nuce ad v. 1671.

POTO

are, et POTUS, ûs, priorem producunt. Producuntur ergo Composita: Appotus, Compotor, Compotrix, Epoto, Epotus, Perpoto.

PRAECOCIS a praecox

corripitur. Poet. Giess. p. 47.

* Puer praecoci ingenio, Ein Knabe, bey dem sich der Verstand vor der Zeit ausert.

PRAEDICO

praedicare, corripitur: nam prior in simplici dico, dicare, hac quantitate gaudet. Sed

PRAEDICO

praedicere, porrigitur: nam prior in simplici dico, dicere, eamdem habet moram.

PRAEFOCO

are, producitur: est enim a faux, faucis, Plur. fauces; quod Nomen Singulariter positum rarissime reperitur.

PRAEGRAVIS

v. g. Praegrave imperium, corripitur: nam prior in simplici gravis talis. Conf. supra Gravis.

PRAEPETIS

a praepes i. e. velox, corripitur.

PRAESAGIS

a praesagio, producitur.

* Ita etiam Adiectivum Praesagus, a, um, v. g. verba praesaga, debet produci.

PRAESTOLOR

praestolari, Germ. Stehen und warten, v. g. Praestolari alicui et aliquem, Auf einen warten, corripitur.

Valla quidem et Bersmannus producunt. Etiam Tanbmannus, Despauterii auctoritate fretus, producendum confidentissime edicit, et Buchananum corripientem reprehendit. Sed rectius contrarium statuit Becmannus: a quo etiam Terentii auctoritas et Analogia stat. Praestolor, enim ab u(pokoristikw=| praestulus sive praestolus, quod est ab antiquo praestus, unde Adverbium praesto superest; ut Sealiger ad Festum docet. Praestolari enim nihil aliud est, quam praesto esse; ut et Donatus interpretatur. Nunc autem, quae in clus, a, um, et in ulus, a, um, desinunt, penultimam citra omnem exceptionem corripiunt. Poet. Giess. p. 50. et 81. Voss. Art.


page 336

Gr. p. 297. seq. Dilherrus ad Lipsii Orthogr. p. 119.

PRAEVARICOR

praevaricari, corripitur: nam varicus, Einer, der krumme Fusse hat, unde est, hanc moram breviorem habet. Conf. infra Varico.

* Praevaricari i. e. valde varicare, In die Krumme geben, et proprie de aratoribus dicitur, notans Einem etwas abpflugen; inde ad causarum actores translatum, qui corrupte et fraudulenter agunt: ut ita sit, quasi per cuniculos rem iustam adgredi, Gallice chicaner. Valla L. 6. c. 2. exponit, quocumque modo a praescriptâ officii sui normâ deflectere.

Eiusmodi Praevaricator

quemDCti vocant, ceteroquin etiam vocatur Collusor i. e. qui nocet parti, quam videtur tueri, et adiuvat, quam videtur oppugnare.

Opponitur huic Iudex prorogator, ut DCti veteres vocant, qui differt sententiam, ne perdat quaestum.

PRASINUS

a, um, Grun, lauchfarbig, v. g. Toga prasina, corripitur.

PRAXITELES

is, corripitur.

* Optimus statuarius, et nobilissimus marmorum sculptor, qui inter alia Cnidi fecit Venerem artificiofissime.

PRECOR

ari, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Apprecor, Comprecor, Deprecor, Imprecor.

PREMO

ere, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Apprimo, Comprimo, Deprimo, Exprimo, Imprimo, Opprimo, Perpimo, Reprima, Supprimo.

PRESTERIS a prester

producitur. Graece o( prhsth\r, tou= prhsth=ros2.

* Notat accensum turbinem seu ventum, qui instar fulminis ardentis cum fragore fertur, Germ. Einen feurigen Wind.

PRIAPUS

i. e. deus Lampsacenus Hellesponti, qui hortos tueri dicebatur; it. penis; producitur. Poet. Giess. p. 70.

PRIENE

es, urbs Cariae, patria Biantis, hodie PALATIO, producitur. Gr. *prih/nh.

PROAVUS

Der Aeltervater, corripitur: nam prior in simplici avus, hanc moram habet breviorem.

* Par ratio in Abavus, Atavus, Tritavus.

PROBO

are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Approbo, Comprobo, Improbo, Reprobo.

PROBRUM

i. e. dedecus, ignominia, crimen, priorem corripit.


page 337, image: s0217

Corripiuntur erga Composita: Exprobro, Improbro, Opprobro.

PROCACIS a procax

producitur.

PROCERES

i. e. viri in republica primarii, morâ brevi.

PROCERUS

a, um, i. e. in longitudinem productus, porrigitur.

PROCHYTA

insula in Etrusco mari circa Campaniam, et una ex Aeoliis, mediâ curtâ.

* Aeoliae et Aeolides insulae sunt inter Italiam et Siciliam, quas Graeci Hephaestiades, Latini Vulcanias appellarunt.

PROCIDIT a procido

corripitur: est enim a Simplici cado, quod priorem suam eâdem mora adficit.

* Procldit a simplici caedo, mediâ longâ, non est in usu. Versa vice usitatum est Praecldo producte; ad non item Praesido correpte. Conf. supra Cado et Caedo.

PROCONESUS

insula Propontidis, marmore dives, producitur.

PROCYON

onis, sidus, quod Canicula seu Canis minor, dicitur, morâ brevi in Nominativo non minus, quam in Obliquis.

PRODROMUS

i, Der Vorbote, mora brevi.

PROFANO

are, porrigitur: nam prior in fanum, unde compositum, talis.

PROGENER

i. e. neptis nostrae maritus, corripitur: hanc enim quantitatem simplex gener habet.

PROLOGUS Der Vorredner

corripitur.

PROMETHEUS

tribus syllabis, Genitivo ei, producitur.

* Iapeti, unius ex Titanibus, et Clymenes filius: quem genus humanum finxisse, et ignem suffuratum de caelo detulisse in terram, Poetae fingunt: ideoque iratos deos per Mercurium alligasse eum in Caucaso monte, appositâ aquilâ, quae eius cor, vel iecur, succrescens perpetuo, exederet.

PROMO

ere, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Depromo, Expromo; Suppromus, Der Untervoigt, Des Kellners Beystand, Voc. Plautinum.

PRONEPOS

Der Urenkei, corripitur: nam prior in simplici nepos brevis est.

* Eâdem ergo quantitate in pronuntiando gaudent, Abnepos, Atnepos, Trinepos.


page 338

PRONUBUS

Ein Freywerber, corripitur: refertur enim inter brevia a Primitivis longis; quia nubo, unde est, priorem longam habet.

PRONUPER

Vorlangst, Adverbium Plautinum, producitur: nam prior in simplici nuper talis.

PRONURUS

i.e. uxor nepotis, corripitur: hanc enim quantitatem simplex nurus habet.

PROPAGO

Nomen et Verbum, producitur.

PROPALAM

Adverb. Germ. Frey, offentlich, corripitur: talis enim prior in simplici palam.

PROPALO

are, i. e. divulgare, corripitur: descendit enim a palam, quod priorem suam habet curtam. Ol. Borrich. Parnass. in Nuce, ad v. 1373.

* Propalare est verbum Latinitatis cadentis. Vid. infra Part. Etymol. Sect. 1.

PROPERUS

a, um, i. e. festinus, celer, v.g. Properus irae, Iachzornig, Tac. corripitur.

PROPINO

are, producitur.

PROSELYTUS

Ein Iudengenosse, corripitur.

* Vocabulum Graecum est, proprie notans advenam s. hominem adventicium, i. e. qui ex gente sua ac patria in aliam migravit. Speciatim, quatenus haec vox Biblica est, significat illos, qui e gentibus non coacti se Iudaicae addicebant religioni. Erantque proselyti vel iustitiae, qui abdicato gentilismo religionem Iudaicam amplectebantur; vel domicilii seu portae, qui quidem ad Iudaeos accedebant, non autem omnes Iudaicae religionis recipiebant ritus, sed Noachica tantum observabant praecepta.

PROSERPINA

Plutonis coniux, inferorum regina, et in caelo Iuna, quae et Diana et Lucina et Hecate vocatur, mora brevi.

PROTAGORAS

ae, ABDERITES dictus, Democriti auditor, qui primus mercede docuit artem Rhetoricam, modulo breviori.

PROTELO

are, mora longa.

* Proteluve notat

1. Exagitare, Perturbare. Ter. Nete iratus suis saevis dictis protelet.

2. Expellere, Propulsare. Apul. Cladem de vestris protelamus manibus. Tertull. Haec (se. paenitentia) te peccatorum fluctibus mersum prolevabit, et in portum divinae clementiac protelabit.


page 339, image: s0218

3. Prorogare, Germ. Aufhalten. Hieron. Ezechias vicina morte terretur, et fusus in lacrimas, quindecim annorum spatio protelatur ad vitam.

PROTESILAUS

i, producitur.

* Unus ex Graecorum Ducibus, ad bellum Troianum profectis, qui, navem ergressus, omnium primus interfectus est ab Hectore, sicut oraculum ei proedixerat. Eius uxor Laodamin in solatium maeroris, umbram mortui amplexa, exspiravit.

PROTOTYPUS

Ein Original, Das Hauptmuster, mora brevi; propter quantitatem, quae est in priori simplicis.

PROXENETA

ae, i. e. conciliator hominum inter se stipulantium, et spondentium, Germ. Ein Unterhandler, Ein Mittler, producitur. Graece o( procenh/ths2.

PRURIGO

inis, Die Raude, Das Iucken, porrecte: est enim a Supino pruritum.

PRYTANEUM

i, mora longiori: Graece prutanei=on. Confer. supra Alexandria.

* Locus erat Athenis in arce dignissimus, ubi iudices et magistratus habere consilium solebant, et in quo publice alebantur, qui bene de rep. meriti essent.

PSEUDOLUS

fabula Plautina, corripitur: Graece yeu/dolos2.

PSEUDOTHYRUM

ostium occultius, v. g. Cic. Non ianua receptis, sed pseudothyro intromissis voluptatibus, corripitur: nam ex Graeco qu/ra descendit, cuius prior moram brevem habet.

PSITTACUS

Ein Papagey, corripitur.

PSORICUM

medicamentum contra psoram i. e. cutis asperitatem, modulo concitatiori.

* Vocabulum hoc occurrit apud Plinium ac Celsum.

PTISANA

ae, corripitur.

* Notat HORDEUM vel TRITICUM DECORTICATUM Germ. GRAUPEN. Fit etiam PTISANA ex aliis frugibus v. g. avena. CREMOR sive SUCUS PTISANAE adfectae valetudini conducit; id, quod a Medicorum filiis habemus.

PUDET

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Depudet, Dispudet, Impudens, Suppudet.

PULVINAR, PULVINUS

producuntur.

PUMILO

onis, it. PUMILUS, i, Ein Zwerg, corripitur.


page 340

PUNICUS

a, um, i. e. Carthaginiensis v. g. Bella Punicis graviora, corripitur.

PUPUGI a pungo

corripitur, ad Analogiam aliorum Praeteritorum, geminantium initialem syllabam, quae primam itemque alteram syllabam habent brevem, nisi Positio obstet. Vid. Phil. Melanchthonis Gr. Lat. p. 415. it. Poet. Giess. p. 35.

Prudentius tamen producit, de Coronis Hymno 9. v. 59. ita canens:

Maior tortor erat, qui summa pupugerat, infans.

Ad exceptionem ergo hoc Praeteritum referrem: sed Poetae huius auctoritas non videtur esse tanti. Seimus enim, quantum sibi permittat ultra id, quod Prosodicae legis est.

PUTEOLI

orum, Campaniae civitas, hodie Puzziolo, in Terra Laboris, Regni Neapolitani regione, corripitur.

PUTO

are, priorem corripit. Eâdem ergo morâ adficiantur Composita: Amputo, Computo, Deputo, Disputo, Exputo, Imputo, Interputo, Opputo, Perputo, Postputo, Reputo, Supputo.

PYLADES

ae, amicus Orestae fidissimus, modulo brevi.

PYRAMIS

idis, corripitur.

PYRAMUS

modulo concitatiori.

* Adolescens Babylonius, Thisben puellam mutuo amore clam parentibus amans. Et licet a parentibus valde custodirentur; tamen constituerunt, ut nocte exirent, et certo loco convenirent sub arbore quadam. Thisbe autem prior illuc veniens, viso leone fugit in silvam, veste illic relicta. Quam vestem Pyramus post veniens, a leone laceratom videns, putansque Thisben a bestia devoratam, se ipsum necavit. Quod Thisbe reversa videns, se etiam eodem peremit gladio.

Est et

Pyramus amnis Ciliciae, qui ex Tauro monte in mare Pamphylium profluit.

PYRENE

es, producitur.

* Mons Acro - Corinthi, Musis sacer. Etiam mons Hispaniae, qui Gallias et Hispanias disterminat, alias Pyrenaeus dictus.

PYRETHRUM

herba et radix, Germ. Bertram, oder Speichelkraut, corripitur.

* In metro etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

PYROPUS

carbunculi genus, producitur. Graece, purwpo/s2.


page 341, image: s0219

PYTHAGOREUS

producitur. Confer, quae supra adnotavimus ad voc. Alexandria.

Q.

QUADRILIBRIS

e, Vierpfundig, producitur: nusquam enim prior in libra corripitur.

* Par ratio in reliquis Compositis: Billbra, Selibra, Semilibra, Bilibris, Trilibris; it. Collibro, Delibro, Perlibro.

QUADRIGAE

arum, i. e. quattuor equi currui adiuncti, v. g. Curru quadrigarum vebi, Auf einem mit vier Pferden bespanneten Wagen fabren, producte.

* Pluralis tantum Numeri est, uti censuit Caesar, teste Gallio L. 19. c. 8, quamvis et Singularis apud probatos auctores inveniatur. Vid. Barth. ad Script. Venat. p. 106.

QUADRIMUS

a, um, Vieriahrig, mora longiori: excipitur enim ab regula, qua Adiectiva in Imus desinentia corripiuntur. Poet. Giess. p. 68. Consentit Borrichius Parnasso in Nuce ad v. 2312. Not. 45.

QUAERO

ere, priorem producit propter Diphthongum. Producuntur ergo Composita: Adquiro, Anqulro, Conquiro, Disquiro, Exquiro, Inquiro, Perquiro, Requiro.

QUATIT a quatio

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Concutit, Decutit, Discutit, Excutit, Incutit, Percutit, Repercutit, Praecutit, Recutit, Succutit.

QUERCERUS vel QUERQUERUS a Graeco ke/rkeros2

frigidus cum tremore, German. Kalt, schauricht, mora brevi.

QUERCICUS idem

quod Quernus, Querneus seu Querceus, Eichen, was zur Eiche gehoret, v. g. Corona quercica, corripitur.

QUERELA

ae, Die Klage, producte.

QUEROR

queri, priorem corripit. Correpte igitur pronuntianda Composita: Conqueror, Interqueror.

QUERULUS

corripitur.

QUIPPINI Particala adfirmandi

idem notans, quod Quidni? Warum nicht? Plauto frequentata, corripi debet; ut ex Analogia et scansione versuum Plautinorum eruditi demonstrant.

QUIRINUS

i. e. Romulus, producitur.


page 342

* Dictus ita, vel a Quiris seu Curis, vocabulo Sabinarum, quo hastam illi appellarunt; a quo et Securis dicta est: vel a Quiritibus sive Romanis, qui sic a Curibus appellati fuerunt Sabinis, Romulo iam sociatis, ut Livius auctor est Lib. 1. cap. 13. Ceterum Romulus a morte, et iam relatus in Deorum numerum, Quirinus vocatus est.

QUIRITO

are, et QUIRITOR, ari, i. e. Quiritum auxilium clamore implorare, it. exclamare, Germ. Laut ruffen, um Hulfe schreyen, heulen; quod accusati solebant, quum nihil auxilii amplius videretur adesse, producitur.

* Compositum Requirito, are, Wiedersuchen, corripit penultimam, et huc non pertinet; sed a requiro descendit.

QUITUM a queo

refertur inter novem illa Supina Disyllaba, quae priorem corripiunt. Hinc correpte efferendum Compositum Nequitum a nequeo.

R.

RACEMUS

Eine Weinbeer, Traube, it. Der Kamm an den Trauben, porrecte.

RADICO

are, producitur: nam est a radix, radicis. Sic et Eradlco.

RADO

ere, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Abrado, Adrado, Circumrado, Corrado, Derado, Erado, Interrado, Praerado, Praeterrado.

RAMICIS a ramex

corripitur.

* Ramex Gen. Masc. est, notans HERNIAE Genus, Germ. Den Bruch am Leibe.

RAPHANUS

Der Rettig, corripitur.

RAPINA

ae, Der Raub, Die Plunderung, mora longiori.

PAPIT a rapio

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Abripit, Arripit, Corripit, Deripit, Diripit, Eripit, Praeripit, Proripit, Surripit.

RARIORA

vocabula hac in Parte nostra Prosodica omittenda esse censui, iisdem inductus rationibus, quas pro se hac in causa adfert Olaus Borrichius Parnasso in Nuce, Praefat. ad Lect. p. 3, his quidem verbis:

* Resecui, fateor, voces quasdam, sed insolentes, et quae fere scombros metuunt, atque nulli rei, nisi turbando iuniorum ingenio, deserviunt, satius esse credens, contemnere eiusmodi, quam nobilissimum thesaurum, memoriam, infrugiferis


page 343, image: s0220

vocabulorum monstris obtundere et hebetare. Et quis te damnabit inscitiae, si non possis ad unguem suis quantitatibus exprimere omnes Actaeonis canes, omnia Centaurorum vana nomina? Sunt alia, quibus impendi potest angustum illud vivendi tempus, quod natura mortalibus indulsit. Addo, sordere illis, qui his sacris non ita initiati sunt, carmina multis Propriis Nominibus, praesertim non adeo notis, referta; illa vero, quae sententiis exquisitis et acuminibus turgent, probari universis. In Nominibus Propriis sacrarum litterarum adducendis parcior etiam fui, tum quod apud Poetas antiquos rara exstent vestigia illorum, tum quod periphrasi potius utantur recentiores, quam Nominibus ipsis, ubi eos huc necessitas detruserit, tum quod pro arbitrio in iis luserint Ecclesiastici scriptores, tum denique quod non omnibus satisfaciant, qui huc usque de quantitatibus Hebraeorum sententiam suam aperuerunt. In iis ergo, nisi quae apud antiquos Poetas inveniuntur, promiscuum usum, ita tamen, ut regulis Prosodicis nulla vis fiat, non adeo improbandum censeo, donec forte aliquis larvam detraxerit Ecclesiasticis illis, ostenderitque clare, in quibus impingant. Conf. supra Nomina Propria.

RATUM

refertur inter novem illa Supina Disyllaba, quae priorem habent brevem. Hinc eâdem morâ concitatiori efferendum quoque Compositum Irritus.

RECALCITRO

are, Ich schlage wiederum hinten aus, mora brevi.

* In metro etiam porrigi potest, ob soquentem mutam cum liquida R.

RECALES a recaleo

ere, Wieder erwarmen, corripitur: nam prima in simplici caleo talis.

RECIDO a cado

Ich falle zuruck, corripitur. Sed

RECIDO a caedo

Ich have aus, Ich verschneide, producitur.

RECIPROCUS

a, um, Wieder zuruck prallend, ruckkehrig, abwechselnd, v. g. mare reciprocum, amnis reciprocus, Das Meer, Der Fluss, so am Wasser bald ab, bald zunimmt, corripitur.

* Ita etiam effertur Verbum Reciproco, i. e. recurro, retrogredior, repeto.

RECOLO

recolere, i. e. renovare, restituere, corripitur: prior enim in simplici colo, colere, brevis. Sed

RECOLO

recolare i. e. iterum colare, Wieder durchseigen, producitur: prior enim in simplici colo, colare, nec


page 344

non in colum, i. Der Trichter, hanc quantitatem habent.

REFRAGOR

ari, i. e. repugnare et quasi refringere alienam sententiam, producitur.

REFUTO

are, producitur.

REGO

ere, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Arrigo, Corrigo, Recorrigo, Dirigo, Erigo, Suberigo, Porrigo, Exporrigo, Surrigo.

RELEGO

ere, corripitur: pro quantitate simplicis lego, legere.

RELEGO

are, producitur; pro quantitate simplicis lego, legare.

RELIGO

are, corripitur; pro quantitate simplicis ligo, ligare.

REMANET tertia Praesentis Indicativi

a remaneo, remanere, corripitur. Sed

REMANET

tertia Praesentis Coniunctivi, a remano, remanare, producitur. Suum enim utrique simplex pro canone est.

REMIGIS a remex

it. REMIGO, are, Germ. Rudern, mora brevi. Par ratio in Compositis: Adremigo, Eremigo, Subremigo.

REMORA

ae, Die Verweilung, corripitur: nam prior in simplici mora talis.

REMUS

i, Ein Ruder, priorem porrigit. Porriguntur ergo Composita: Biremis, Triremis, Quadriremis, Quinqueremis, Undeciremis.

RENIDES a renideo

ere, i. e. fulgere, splendere, Germ. Schimmern, glanzen, producitur.

REPERIMUS Perfectum

corripitur. Sed

REPERIMUS Praesens

producitur.

REPETITUS a repetor

repeto, corripitur. Sed REPETITUM Supinum et REPETITUS Praeteritum Pariticipii Passivi, producitur. Conf. supra Petitur.

REPO

ere, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Adrepo, Correpo, Derepo, Direpo, Erepo, Irrepo, Obrepo, Perrepo, Prorepo Subrepo.

RESIDES a resideo

corriptur. Sed

RESIDEIS a resido

producitur. Diversa utriusque simplicis quantitas ita exigit.


page 345, image: s0221

RESINA

Gr. r(hti/nh, humor pinguis et lentus ex arboribus stillans, Germ. Der Harz, Das Gummi, producitur. Martial. Lib. 3. Epigr. 74:

Quid faciant ungues? nam certe non potes illos
Resinâ, Veneto nec resecare luto.

† Vulgo breve usurpatur, et a viris ceteroquin doctissimis pronuntiatur; quod tamen plane contra naturam originis est, et antiquitatis auctoritatem. Nam quod ad illum Phalaecium Martialis Lib. 3. Epigr. 67. confugiunt:

Veterno resinâque pigriores;

longe frustra sunt. Legendum enim ibi: Veientoque osinaque pigriores; ut monstrant Turnebus, Gruterus, Lipsius, alii. Alii insuper viri docti iam olim evicerunt, legendum Vaterno (vel quod Scriverius, Farnabius et Cluverius malint, Vatreno) Eridanoque pigriores. Nec movet nos instantia Riccioli, quasi non sit verisimile, iuvenes nobiles et plackde natantes comparari cum asina. Nam aeque durum est, comparare eos cum veterno. Deinde non de nobilibus loquitur Martialis, sed de pigris nautis. Iam vero quod alii obiciunt versum illum Iuvenalis:

Despicias merite, quid enim resinata iuventus;

id nimirum eodem laborat vitio. Irrespit enim per imprudentiam ab aliquo, quemadmodum docti censent, illud enim, quod delendum; atque etiam recte exclusum videmus in Iuvenale novo Schrevelii. conf. Taubmanni Dissert. de L. L. p. 119. Poet. Giess. p. 53. Olai Borrichii Parnassum in Nuce ad v. 1857. n. 14.

RETUDIT a retundo

corripitur. Conf. infra Tutudi.

RHENONIS a rheno

producitur. Nomina enim tertiae Declinationis, quorum Nominativi terminantur in o, hac longiori mora Genitivum suum adficiunt. Conf. supra Genitivi tertiae Declinationis.

* Rheno est vestis ex pellibus ferarum, Ein Pelz. Honoratiorem fuisse habitum, ex proverbio de indigne ornato liquet: Suem rhenone vestire.

RHETORIS a Rhetor

corripitur.

RHINOCEROS

otis, corripitur in Nominativo, producitur in Genitivo. Gr. rinoke/rws2, rwtos2.

* Animal in India, unicum habens in naribus cornu modice reflexum, aliovi elephanto non dissimile, Germ. Das Nashorn. Hinc proverbialis locutio: Nasum rhinocerotis


page 346

habere i. e. nasutulum esse et irrisorem, Germ. Die Nase woruber rumpfen, ap. Martialem.

RHODANUS

memorabilis Galliae fluvius, Die Rhone, corripitur.

RHODOPE

es, mons Thraciae, seu montana potius regio, quae inter Thraciae provincias etiam numeratur, media brevi. Gr. h( (*rodo/ph.

RICINUS

Plur. ricini, i. e. pediculi vel vermes, quibus canes, boves et oves infestantur, corripitur.

* Ricinus etiam est frutex, vel planta, Germ. Der Wunder- und Creuzbaum.

RIDICA

ae, pedamentum vinearum fissile, Germ. Eine geschliffener Weinpfal, Eine Rebstange, producitur.

* Utuntur hac voce frequenter Varro, Columella, Plinius Mai.

RIGET a rigeo

priorem coripit. Corripiuntur ergo Composita: Diriget, Obriget.

RIVUS

i, Der Bach, priorem producit. Producuntur ergo Verba hinc Composita: Corrivo, Derivo, Erivo.

RODO

ere, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Abrodo, Arrodo, Circumodo, Corrodo, Derodo, Erodo, Obrodo, Perrodo, Praerodo.

ROGO

are, priore correpta. Eadem ergo mora gaudent Composita: Abrogo, Arrogo, Corrogo, Derogo, Erogo, Interrogo, Irrogo, Obrogo, Perrogo, Praerogo, Prorogo, Surrogo.

RORIS a ros

priorem porrigit. Porriguntur ergo verba hinc Composita: Circumroro, quod Apuleii est; et Irroro, Ich bethave.

ROSMARINUS et ROSMARINUM

planta odorifera satis nota, producitur: Adiectivum enim marinus, unde est Compositum, refertur inter illa in Inus desinentia, quae penultimam suam habent longam. Vid. Poet. Giess. pag. 69. Conf. etiam supra Adiectiva in Inus.

* Nominis ex eo ratio est, quia rore alitur marino, vel quia matutino tempore instar roris in marino litore apparet.

ROTA, ae, et ROTO

are, priore correpta. Corripiuntur ergo Composita: Birotum, i, Ein Karn, in vet. Onomastico; Birota, ae, idem notans, in Cod. Theodosiano; et Irroto, are, Hinkugeln, apud Min. Felicem.


page 347, image: s0222

RUBETA

ae, bufo seu rana venenata, Eine Krote, producte.

RUBETUM

i, Das Dorngebusche, Der Brombeerbusch, porrecte.

RUBICO

onis, corripitur in Nominativo, producitur in Genitivo.

* Exiguus brevisque amnis, terminus olim Galliae et Italiae, hodie vulgo vocatur Rugone et Rigone, corruptiusque non nullis accolis Urgone.

RUBIGO

inis, Der Brand im Getreide, Der Rost, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

RUBRICA

ae, producte.

* TERRA SUBRUBENS est, Germ. DER ROHTEL: et quum solerent legum capita et tituli minio notari, RUBRICAE pro IPSIS LEGIBUS, et pro ARGUMENTO seu INSCRIPTIONE SINGULORUM CAPITUM aliquando auctoribus veniunt.

RUDITUS

vox asini; et

RUGITUS

vox leonis, pronuntientur cum longiori mora.

* Nam penultimam producunt a Supinis deducta fere omnia vocabula, animantium vocem significantia, ut balatus, latratus, barrltus, Das Goschrey der Elephanten, gannitus Das Gebelle der Fuchse, hinnltus, mugltus, rugitus, rudltus ab obsoleto rudio, cuius Praeteritum exstat apud Apuleium: Rudivi fortiter; et Compositum erudio, erudivi, eruditum, erudire in usu est. Poet. Giess. p. 7.

RUGA, ae, et RUGO

are, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Corrugo, Erugo, Irrugo.

RUMICIS a rumex

i. e. planta, quae et lapathum, Germ. Ampfer dicitur, correpte.

RUMINO

are, et Deponentaliter RUMINOR, ari, Wiederkaven, et metaph. Wiederhohlen, modulo concitatiori.

RUNCINA

ae, maior serra fabrorum, it. dolabra, producitur.

* Eâdem ergo morâ proferenda Runclno, Ich hoble, ich sage; it. Derunclno, Ich hoble ab.

RUPICAPRA

i. e. dama, Eine Gemps, correpte.

* Vocabulum Plinianum est.

RUSPINA

ae, oppidum Africae, cuius Hirtius in Bello Africano passim, et Plinius Lib. 5. c. 4. mentionem inicit, corripitur auctoritate Silii 3. v. 206.


page 348

RUTILUS

a, um, Rohtlich, corripitur.

* Eodem ergo modulo efferenda Rutilo, are; it. Subrutilus, Subrutilo.

RUTULA

ae, i. e. ruta pusilla, kleine Raute, modulo concitatiori.

RUTUM

refertur inter novem illa Supina Disyllaba, quae priorem habent brevem. Hine cum correptione efferenda Composita: Dirutum, Erutum; it. Dirutus, Erutus, Obrutus, Prorutus, Semirutus, Subrutus.

† Nota: Corruo, Irruo, Obruo, Proruo, Subruo, Perfecto suo gaudent; at Supino carent.

S.

SABINA

ae, planta nota, Germ. Sagbaum; it. quae ex Sabinis est, producitur.

SACOMA

atis, i. e. aequipondium, aequilibrium, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo: Graece to\ s1a/kwma.

SACRO

are, priorem corripit. corripiuntur ergo Composita: Consecro, Exsecror, Obsecro, Resecro.

* In metro haec etiam produci possunt, ob sequentem mutam cum liquida R.

SAGANA idem notans

quod saga, Eine Hexe; nisi quod primam producat, quum saga priorem corripiat: modulo efferatur concitatiori.

SAGENA

ae, Ein Fischernetz, producitur. Gr. h( s1agh/nh.

SAGINA

ae, Die Mast, cibus, quo pinguescunt animalia; item Die Mastung, saginatio, actus saginandi, v. g. Facilis anserum est sagina, Ganse lassen sich leicht masten, oder fett machen, producitur auctoritate Iuvenalis, Manilii, aliorum.

Calphurnius ergo et Andrelinus in eo, quod secundum corripuere, non sunt imitandi. Ol. Borrichius Parnass. in Nuce v. 1910. n. 5.

* Hinc Verbum Saglno, are, eâdem morâ longiori efferendum.

SAGULUM

i, u(pokoristiko\n a sagum, Ein kurzer Rock, Ein Wams, corripitur.

SALAMINA

Accusativus a Salamis l. Salamin, quod mediam corripit; producte efferendum.

* SALAMIS insula est Archipelagi Athenaas contra: hodie quae dicitur COLOURT.


page 349, image: s0223

SALEBRAE

arum, i. e. loci asperitate difficiles et impediti, Germ. Rauhe und steinigte Oerter, modulo concitatiori.

* Poetae etiam producere queunt ob sequentem mutam cum liquida R.

SALGAMA

orum, i. e. flores, herbae, olera, aceto et muria, ex sale, unde nomen, condita, quae in vasis fictilibus vitreisque adservantur, Germ. Allerhand eingemachte Fruchte, Gute Tutsche, media curta.

SALICIS a salix

Der Weidenbaum, corripitur. Cons. supra Genitivi.

SALINA

ae, locus, ubi sal vel fit vel coquitur, Eine Salzquelle, Eine Salzgrube, producitur.

SALINUM

i, Ein Salzfass, producitur.

SALIT a salio

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Absilit, Adsilit, Circumsilit, Consilit, Desilit, Dissilit, Exsilit, Insilit, Praesilit, Prosilit, Resilit, Subsilit, Supersilit, Transilit.

SALIVA

Der Speichel, producitur.

SALMACIS

Salmacidis, fons in Caria, corripitur utrobique.

SALOME

es, femina memorabili pietate, Christum, Servatorem nostrum, ungere cupiens, Marc. 16, 1. producitur. Graece, *salw/mh

SALPICIS a salpix

Eine Posaune, Eine Trompete, corripitur.

* Dicitur etiam salpinx, ingis.

SALUBER I. SALUBRIS

e, producitur: est enim a salute. Poet. Giess. p. 8. Consentit etiam Poetarum veterum auctoritas.

† Cinna ergo, Poeta, qui vixit ante Christum natum, et Buchananus, citra vocis naturam, et consensum veterum corripiunt. Poet. Giess. p. 62. Titii Manud. 313. Voss. Art. Grammat. 210.

SAMBUCA

ae, producitur.

* Sambuca significat

1. Instrumentum Musicum triangulum ex inaequalibus nervis, Germ. Ein Saitenspiel, Ein Hackebrett.

2. Machinam militarem, quâ urbs expugnabatur, Germ. Einen Manerbrecher.

SAMBUCINA

ae, Eine Harfenschlagerinn, corripitur.


page 350

SAMBUCUS

i, Eine Wacholderstaude, producitur.

SAMSONIS a Samson

anceps: ab aliis producitur; ab aliis corripitur. Poet. Giess. p. 41.

SANDAPILA

ae, Ein schlechter Sarg fur geringe Leute, corripitur.

SANDARACHA

Rossgeel, Bergroht, corripitur.

SANDYCIS a sandyx

i. e. color ex cerussa decoctus, quod vulgo minium, Germ. Menning vocant, rectius cum mora longiori: veteres enim et melioris notae Poetae producunt tantummodo.

* Sandyx Oratoribus Femininum; Poetis quoque Masculinum.

SANGUSUGA

ae, i. e. hirudo, Germ. Ein Blut-Igel, producitur: Verbum enim sugo, ere, unde componitur, hanc in priori sua quantitatem prae se fert.

SANO

are, et SANUS, a, um, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Consano, Insanus, Insane, Insanis ab insanio, Persanus, Persano, Praesano, Resano, Vesanus, Vesanis a vesanio.

SANTONES vel SANTONI

Galliae quondam populi Garumnam inter et Ligerim (Zwischen der Garonne und Lorie) in Aquitania (hodie apud Gallos Guienne,) ubi nunc Santones seu Mediolanum Santonum, Gall. Saintes, situm est, corripitur.

SAPIT a sapio

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Consipit, Desipit, Resipit, Subsipit.

SAPONIS a sapo

i. e. smegma, Seife, producitur.

SAPPHIRUS

gemma colore caeruleo ex Iaspidum genere, Ein Sapphir, morâ longiori. Graece, s1a/pfeiros2.

* Sic et Sapphira, nomen mulieris, Act. 5, 1, quoniam hinc ducitur, eâdem affici debet morâ.

SARCINA

ae, Eine Burde oder Last, modulo concitatiori.

* Correpte ergo etiam efferendum Verbum compositum Consarcino, are, quod Gellii est.

SARCOPHAGUS

i. e. carnivorus, corripitur Accentu Prosodico; at producitur tono Graecorum vulgari. Graece o( s1arkofa/gos2.


page 351, image: s0224

SARDONYX

ychis, gemma, alioquin et Sarda nuncupata, in Sardinia primum reperta, coloris rubei et subcandicantis, in Nominativo producitur Accentu Graecorum vulgari; at corripitur vi quantitatis Prosodicae. Gr. o( s1ardo/nuc. In Genitivo tantum corripitur.

* Sardonyx Oratoribus Femininum; Poetis quoque Masculinum.

SARMATAE

qui et SAUROMATAE dicuntur, populi Europam et Asiam longe lateque incolentes, modulo concitatiori.

* In Europa habitabant, ubi nunc Borussi, Lithuani, Poloni et Russi degunt. In Asia per totum illum terrarum tractum, qui hodie Tartaria vocatur, sese diffundebant.

SARPEDON

onis, in Nominativo producitur; at in Genitivo corripitur. Gr. *sarphdw\n, *sarphdo/nos2. Poetic. Giessen. pag. 41.

* Filius Iovis, Minois frater, Rex Lyciae, qui Troianis contra Graecos suppetias tulit.

SARRANUS

i. e. Tyrius v. g. Purpura Sarrana, Ein Tyrischer Purpur, producte.

* Descendit a Sarra, quod olim Tyri Nomen fuit.

SARRACUM

i, Ein Holzwagen, Ein Lastwagen, porrecte.

SARSINA

ae, Umbrorum civitas, Plauti patria, quae hodie, ut opinor, in ruinis iacet, correpte.

SARTAGO

inis, Eine Rostpfanne, Eine Bratpfanne, ein Tiegel, producitur in Nominativo, et corripitur in Genitivo.

* Persius Sat. 1. v. 80. sartaginem loquendi dixit pro corrupto ac depravato loquendi more, sive miscello sermonis genere, quum probatae iuxte ac damnatae voces ac locutiones congeruntur.

SATRAPA vel Satrapes

ae, Ein Landeshauptmann, corripitur.

SATUM

ex novem illis Supinis Disyllabis est, quae priorem corripiunt. Eodem itaque modulo concitatiori efferenda sunt Composita: Adsitum, Adsitus, Circumsitum, Circumsitus, Consitum, Consitus, Desitum, Desitus, Dissitus, Insitum, Insitus, Obsitum, Obsitus, Prosatum, Prosatus, Resatum, Subsitum.

SATURO

are, corripitur.

* Eodem ergo modulo breviori efferenda Satur, satura, saturum; Satura, ae, Subst.


page 352

Eine angefullte Schale oder Schussel; it Verba Composita, Exsaturo, Obsaturo.

SATYRA

ae, Eine spottische Schrift, Eine Stichelschrift, mora curta.

SAXONIS a Saxo

corripitur. Poet. Giess. p. 39.

SCALPTURIS a scalpturio

Ich kratze, wo es iucket, rectius corripitur: est enim Verbum Desiderativum, quum descendat a Supino scalptum, et desiderium significet.

Auctores Poeticae Giessenae p. 82. scribunt scalpurio, et propterea inter Meditativa haud referunt, nec corripiunt, sed producunt. Sed fortassis Plauti, cuius auctoritatem hoc verbum agnoscit, vulgati codices, qui ita habent, eos deceperunt. Critici saltem illi, qui emunctioris naris sunt, cum Glandorpio legunt scalpturire; quae scriptura etiam in veteri Onomastico obtinet, ibique exponitur per katakna/w.

SCANDALUM

Ein Anstoss, Ein Aergerniss, corripitur.

SCAPULA

ae, Das Schulterblatt, corripitur.

SCARIFICO

are, Schrepfen, behacken, Kopfe setzen, corripitur.

* Eodem modulo concitatiori proferendum est etiam Compositum Circumscarifico.

SCATEBRA

ae, Eine Quelle, v. g. Fontium scatebrae, Brunnquellen, corripitur.

* In metro etiam porrigi potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

SCATURIGO

inis, Die Quelle, Der Ursprung, v. g. Scaturigo perennis apud Plin. Mai. producitur in Nominativo, et corripitur in Genitivo.

SCATURIS a scaturio

Hervorquellen, producitur: neque enim in Meditativis locum habere potest.

SCHOENABATES

ae, id est, funambulus, corripitur.

SCIDI a scindo

refertur inter sex illa Praeterita Disyllaba, quae priorem corripiunt. Eadem ergo more breviori efferenda Composita: Abscidi, Circumscidi, Conscidi, Discidi, Exscidi, Inscidi, Interscidi, Perscidi, Praescidi, Proscidi, Rescidi.

SCIURUS

Ein Eichhorn, producitur.

SCRIBLITA

Ein warmer Kuche, producitur.


page 353, image: s0225

SCRIBO

ere, priorem porrigit. Porriguntur ergo Composita: Adscribo, Circumscribo, Conscribo, Describo, Exscribo, Inscribo, Interscribo, Perscribo, Postscribo, Praescribo, Proscribo, Rescribo, Subscribo, Superscribo, Transscribo.

SCUTICA

ae, Eine Peitsche, Karbatsche, corripitur.

SCUTULA ae

Eine Schale, Ein Schusslein, corripitur.

SCYTALA

ae, l. Scytale, es, corripitur.

* Notat 1. Genus serpentis vel muris, cuius morsus venenatus est. 2. Genus occultae epistolae, quo Lacedaemonii utebantur, ad Imperatores perscripturi, quae secretissima volebant esse.

SECO

vi, ectum, are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Circumseco, Conseco, Deseco, Disseco, Exseco, Inseco, Interseco, Perseco, Praeseco, Proseco, Reseco, Subseco.

SEDET a sedeo

priorem brevem habet. Correpte ergo pronuntiantur Composita: Adsidet, Circumsidet, Considet, Desidet, Dissidet, Insidet, Superinsidet, Obsidet, Persedet, Possidet, Praesidet, Residet, Subsidet, Supersedet. Sed Persedit, et Supersedit producuntur: nam veniunt a Praeterito simplicis sedit.

SEDILE

is, Ein Sitz, morâ longâ.

SEDINUM

alias Stetinum, urbs Pomeraniae primaria, producte.

SELIBRA

ae, Ein halb Pfund, corripitur, contra naturam Primitivi libra, quod priorem porrigit. Conferatur supra Libra. Item Ol. Borrich. Parnass. in Nuce p. 7.

SEMELE

es, mediâ curtâ.

* Filia Cadmi, Regis Thebarum, quam Iuppiter gravidam fecit. Quare Iuno indignata, et eam perdere volens, adsumptâ formâ vetulae, quae fuerat nutrix Semeles, eam adiit, et fingens, se dubitare, an amasius eius vere esset Iuppiter, hortatur eam, illum rogare, ut talis et tantus secum cubaret, qualis et quantus cum Iunone sit solitus. Postea quum Iuppiter semel iurasset, se illi daturum, quicquid peteret, illa, ab Iunone decepta, id petiit, quod Iuno eam docuerat. Quare Iuppiter ut iusiurandum servaret, Semelen, quod petierat, igne suo caelesti perdidit. Infantem vero ex eius utero sumens, quia non dum maturus erat partui, suo femori imposuit, et tam diu


page 354

fovit, donec maternos menses compleret. Qui infans Bacchus dictus est, et a nomine matris interdum vocatur Semeleius vel Semeleia proles.

SEMIRAMIS

idis, utrobique corripitur.

* Regina Assyriorum, oxor Nini, post cuius mortem ipsa virili habitu, ut filius Regis putaretur, diu regnavit, et regnum bellando etiam auxit, murosque Babyloni circumdedit.

SENONES

um, correpte.

* Populi quondam Galliae Lugdunensis s. Celticae, postea sedem occupantes in Italia ad mare Adriaticum, qui Romam aliquando et Capitolium incenderunt, sed a Camillo caesi sunt. Incolebant circa SENONES, urbem Campaniae, um Sans in Champagne. Poet. Giess. p. 39.

SEPELIT a sepelio

mediâ curtâ.

SEQUANA

ae, Galliae fluvius, Die Seine, corripitur.

SERQUOR

sequi, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Adsequor, Consequor, Exsequor, Insequor, Obsequor, Persequor, Prosequor, Resequor, Subsequor.

SERA

ae, Ein Schloss, damit man zuschliesset, priorem corripit. Correpte ergo pronuntianda Composita: Desero, Obsero, Resero.

SERAPIS

idis, producitur in nominativo, et corripitur in Genitivo.

* Idolum Alexandriae, ex variis metallorum generibus et ligno, quod pro numine ab superstitiosis Aegyptiis sub bovis figura colebatur. Idem et Apis et Osiris dicitur. Deiectum autem est et exustum a Christianis sub Constantino M; ex testimonio Ruffini, Socratis et Theodoreti. Sub bovis figura colebatur, eo quod agriculturam hoc auctore Aegyptii didicissent. Conf. supra Osiris, idis.

SERENO

are, morâ longiori.

SERICUM

i, quod Seres, Scythiae Asiaticae populi, ex arborum lanis texunt, Germ. Seide, Seidenzeug, corripitur.

* Sic et Adiectivum Sericus, a, um, v. g. Vestis serica, Ein Seidenkleid.

SERIOLA

ae, Ein Weinlaglein, morâ brevi.

SERIPHOS

i, insula ex Sporadibus una in mari Aegaeo, in qua ranas dicunt haud coaxare, producitur.

SERO

sevi, satum, serere, Saen, pflanzen, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Adsero,


page 355, image: s0226

Circumsero, Consero, Desero, Dissero, Insero, Intersero, Obsero, Prosero, Resero, Subsero.

SERO

serui, sertum, serere, Weben, ordnen, zusammen fugen, priorem similiter corripit. Corripiuntur ergo Composita: Adsero, Consero, Desero, Dissero, Edissero, Exsero, Insero, Prosero.

SEROTINUS

a, um, Spat, langsam, v. g. Tempus serotinum, Die Abend-Zeit; Poma serotina, Spatlinge, Spat Obst, rectius corripitur. Confer, quae supra adnotata sunt, ad voc. Diutinus.

SESAMUM

i, leguminis Aegyptiaci species suavis et delicata, corripitur.

* Melliti verborum globuli, et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa i. e. adfectata verborum ac factorum elegantia, ap. Petron.

SEVERUS

a, um, morâ longâ. Hinc producte efferenda Verba composita: Assevero, Persevero.

SIBYLLINUS

v. g. Carmina Sibyllina, producitur: refertur enim inter ea Adiectiva in Inus, quae ab animato descendunt. Conf. supra Adiectiva in Inus.

SIBYNA

ae, Ein Sauspiess, ein Hirschfanger, morâ brevi.

SICANUS

a, um, i. e. Siculus, modulo ancipiti.

* Virgilius primam semper corripuit, et secundam produxit; quamvis primam in Sicania et Sicanius produxerit, alteram vero corripuerit: quod et Servius notat ad L. 5. Aen. v. 23. Contra Silius L. 14. v. 259. primam produxit, alteram vero corripuit. Ubi rationem syllabarum quantitatis, qualis in Sicania est, servat. Idem tamen eodem libro secundam non semel produxit, primam autem corripuit, ut Maro, quem et secutus Horatius est Epod. 17. v. 32.

SICERA

ae, omnis potus facticius, non autem ex vino, inebrians, Allerley stark Getranke, so nicht Wein ist, correpte. Gr. h( s1ike/ra.

SICORIS

is, fluvius Hispaniae, sub Pyrenaeis montibus ortum habens, et per Cataloniam decurrens, hodie Segre dictus, modulo concitatiori.

SICULUS

a, um, Aus Sicilien, Sicilianisch, modulo concitatiori.

SIDONIS a Sidon

producitur. Gr. *sidw\n, w=nos2.


page 356

* Urbs maritima Phoeniciae, olim opulenta, in tribu Asser sita, ubi primum factum fuit vitrum. Haec urbs parum hodie splendoris pristini retinet. Nunc a Turcis SAYD dicitur.

Sed in Adiectivo Sidonius, antepenultima anceps est.

SIDO

sedi, sidere, priorem porrigit. Porrecte ergo efferenda Composita: Adsido, Consido, Desido, Insido, Obsido, Persido, Posido, Resido, Subsido, Consubsido.

SIGEUM

oppidum et promontorium in Phrygia minore, Achillis sepulcro nobile, Turcis hodie IANITZARI vocatum, producitur. Graece, *si/geion. Conf. surpa Alexandria.

SILANUS

i, fistula seu tubus, unde aqua salit, Ein Wasserstander, ein Springbrunnen, producte.

* Celsus: Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens.

SILICIS a silex

Die Steineiche, corripitur. Vid. supra Genitivi.

SILIGO

inis, Der Kern des Weizenmehls, triticeae farinae deliciae ac pars tenerrima, producte.

SILIQUA

ae, theca, sive folliculus leguminis, Die Schote oder Hulse an Bohnen oder Erbsen, corripitur.

SILURUS

piscis, Germ. Ein Stor, producte.

SIMOIS

Simoentis, Fluvius ad Troiam, ex Ida monte defluens, corripitur. Graece, *simo/eis2.

SINAPI

genere Neutro et indeclinabile, et SINAPIS, is, genere Feminino, producitur. Graece to\ s1i/nhpi, et Dorice to\ s1i/napi. Dores autem h mutant in a longum.

SINDONIS a sindon

Fem. Gen. i. e. linteum subtilissimum, corripitur. Desinentia enim in don, quorum penultima est longa, moram brevem habent in Obliquis. Poet. Giess. p. 41.

SINOPE

es, urbs quondam Galatiae, iuxta Pontum et Cappadociam, Mithridatis regia, Diogenis Cynici patria, producitur. Gr. h( *sinw/ph.

SIPHONIS a sipho

Ein Rohr, Eine Sprutze, Ein Weinheber, producitur.

SIPYLUS vel Sipylon

urbis et montis nomen in Lydia, correpte.

* Urbs absorpta terrae motu, teste Plin. 2. c. 91. et Strabone L. 1. p. 40. Mons autem


page 357, image: s0227

ex proelio etiam nobilitatus est, quo Romani Antiochum M. superarunt. Ibi etiam Niobe ex luctûs magnitudine in saxum conversa.

SISERIS a siser

Neutr. Gen. Germ. Rapiinzel, correpte.

* Sed Plinius quoque tres siseres dixit. Ubi Masculino, an Feminino utatur, non liquet.

SISYPHUS

i, correpte.

* Aeoli filius, latrociniorum suorum poenas dans apud inferos, saxum ingens in montem altissimum advolvere fingitur, ita, ut magno vix labore advolutum semel, statim relabatur. Hinc prov. SISYPHI SAXUM VOLVERE i. e. INEXHAUSTO ET INUTILI LABORE DEFATIGARI.

SITULA

ae, Ein Wassereimer, Eine Gelte, modulo concitatiori.

SITUM

in novem illis Supinis Disyllabis est, quae priorem habent correptam. Hinc etiam correpte efferuntur Composita: Desitum, Desitus.

SMILACIS a smilax

planta diversi generis, corripitur.

SOCRATES

is, Philosophus Atheniensis, corripitur.

SODOMA

orum, it. Sodomum, i, oppidum Iudaeae, quod igne divino conflagravit, correpte.

SOLANUS

a, um, i. e. solaris, Germ. Von der Sonne, producte.

* Ita et Solanum, i, Subst. herba; et Compositum: Subsolanus.

SONO

vi, itum, are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Adsono, Circumsono, Consono, Dissono, Exsono, Insono, Intersono, Persono, Praesono, Resono.

SONUS

i, Der Schall, Der Klang, similiter priorem correptam habet. Eodem ergo modulo efferenda: Aerisonus, Altisonus, Armisonus, Bellisonus, Doctisonus, Dulcisonus, Fluctisonus, Fluentisonus, Grandisonus, Hymnisonus, Multisonus, Raucisonus; it. Absonus, Circumsonus, Consonus, Consonans, Dissonus, Insonus, Personus, Resonus.

SONORIS a sonor

it. Adiect. sonorus, a, um, Hellklingend, v. g. Cithara sonora, producte.

SOPHENAE

arum, Armeniae populi, quos Plinius Lib. 6. c. 9. vocat Sophenos, producte.

SOPHIA

ut plurimum corripitur: raro, nec nisi apud Theocritum in


page 358

Syringe et apud Prudentium producitur. Ex usu tamen vulgari et ex praeceptis Grammaticorum, quum moram constituimus longiorem in mediâ, sequimur Accentum Graecorum, quo est h( s1ofla. Poet. Giess. p. 16. Graeca Graeco Accentu rectius efferri censent Ael. Donatus, Servius, alii.

SOPHROSYNE

es, i. e. moderatio animi, in metro corripitur. Qui autem in prosa producunt, Accentum, qui in Graeco est, rectius sequuntur, h( s1wfros1u/nh.

SOPORO

are, i. e. in soporem vel in somnum dare, Einschlafern, producitur: est enim a sopor, soporis.

SORICIS a sorex

Eine Spitzmaus, corripitur: pertinet enim ad regulam, quâ desinentia in ex penultimam Genitivi brevem habent.

SORITES

ae, Masc. Gen. certa argumentandi species in Logicis, producte.

SORTILEGUS

i, Ein Planetenleser, correpte: nam est a lego, ere, quod priorem brevem habet.

SOTADES

is, Poeta Cretensis, cuius carmina admodum lasciva erant, corripitur.

Hinc versus Sotadici i. e. impudici.

SOZOMENUS

Scholasticus i. e. causarum patronus: hoc enim Vocabulum Saec. V. et sequenti tempore eâ notione increbuit: correpte. Graece *swzo/menos2.

* Historiae Ecclesiasticae scriptor.

SPADICIS a spadix

Gen. Mascul. producte.

* Notat

1. Termitem avulsum a palma, Germ. Einen Palmzweig.

2. Colorem fructus huius arboris.

3. Instrumentum musicum.

SPARTACUS

gladiator et servus cuiusdam Romani, qui tandem cum 82 sociis suis effugiens e carcere, multa servorum milia congregavit, et multis damnis adfecit Italiam, tandem a M. Crasso, in primo agmine fortissime dimicans, quasi Imperator, occisus est: correpte.

SPECIO

exi, ectum, ere, obsoletum verbum, primam corripit. Corripiuntur ergo Composita: Adspicit, Circumspicit, Conspicit Conspicor, Despicit, Dispicit, Inspicit, Introspicit, Perspicit, Prospicit, Respicit, Supicit, Transspicit.


page 359, image: s0228

SPECULAR

aris, res pellucida, quae lumen transmittit, ut vitrum, cornu, cet. correpte: Coniugata enim eius specula, speculor, speculum, hâc celeri morâ gaudent similiter.

SPHACELUS

i. e. caries seu putredo ossium, Germ. Ein Knochengeschwur, Ein Tadel, corripitur. Gr. s1fa/kelos2.

SPIRO

are, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Adspiro, Conspiro, Exspiro, Inspiro, Perspiro, Respiro, Suspiro.

SPITHAMA

ae, spatium inter pollicem et minimum digitum expassum, Germ. Eine Spanne, correpte.

* Plin. L. 7. c. 2: Pygmaei narrantur ternas spithamas longitudine non excedentes.

SPORADES

um, insulae in mari Aegaeo, ita appellatae, quod per aequor illud quodammodo sparsae disseminataeque videantur, correpte.

SPUMO

are, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Despumo, Exspumo, Inspumo.

SPURINA

ae, familiae Rom. cognomen virile, producitur. Vid. Part. Orthogr. Voc. Caecina.

SQUATINA

ae, piscis planus asperrima cute, quem ANGELUM MARINUM Galli dicunt, Germ. Ein Meerengel, corripitur.

STAGIRA

Macedoniae oppidum, hodie Libanova dictum, Aristotelis patria, unde etiam Stagirites, Gr. *stageiri/ths2, nuncupatur, producte. Graece *sta/geira.

STATUM

Supinum a Verbo stare, est anceps. Correpte efferuntur Composita: Adstitum, Antestitum, Constitum, Circumstitum, Distitum, Exstitum, Institum, Obstitum, Perstitum, Praestitum, Prostitum, Restitum, Substitum, Superstitum. Sed Composita, quae A retinent, v. g. Adstatum, Constatum, Instatum, Exstatum, Praestatum, cet. producuntur. Conf. Titii Comm. de Stator et Cogn. p. 183.

STATUMEN

inis, Eine Stutze, producte in Nominativo, correpte in Genitivo.

STENTORIS a Sientor

corripitur.

* Stentor fuit clamosus ille tubicen (correpte) apud Homerum in exercitu Graecorum,


page 360

qui clamores aliorum quinquaginta voce sua superabat. Hinc Invenalis Sat. 13. v. 112.

Tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis.

Et prov. STENTORE CLAMOSIOR, EIN SCHREYHALS.

STEPHANUS

i, correpte.

STERNUTO

are, producitur: est enim Frequentativum a Supino sternutum verbi sternuo, vi, ere, i. e. flatum exsurgentem cum capitis concussione dispellere, Germ. Niesen, brausen.

STESICHORUS

Poeta Graecorum lyricus excellentissimus ingenioque validus, natione Siculus, corripitur.

STETI

refertur inter sex illa Praeterita Disyllaba, quae priorem corripiunt. Eâdem ergo morâ brevi pronuntianda sunt Composita: Abstiti, Adstiti, Circumadstiti, Superadstiti, Antestiti, Circumsteti, Constiti, Distiti, Exstiti, Institi, Interstiti, Obstiti, Perstiti, Praestiti, Prostiti, Restiti, Substiti, Superstiti.

STHENELUS

filius Capanei, qui in exercitu Graecorum fuit ad Troiam, correpte.

STINO

are, Verbum obsoletum, Stutzen, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Destino, Praedestino, Obstino, Praestino.

STIPO

are, Stopfen, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Circumstipo, Constipo, Obstipo, Obstipus.

STIPULA

ae, Die Stoppel, Der Halm, corripitur.

STIPULOR

ari, Sich angeloben lassen, corripitur. Eodem ergo modulo concitatiori proferenda sunt Composita: Adstipulor, Instipulor, Restipulor.

STORACIS a storax

Germ. Harz von den Baumen, corripitur.

STRATOCLES

is, Nomen Proprium apud Plutarchum in opere de Civili Institutione, corripitur. Graece, *stratoklh=s2.

* Poetis autem ob sequentem mutam cum liquida L, etiam produci potest.

STRATONICE

es, urbs Cariae, hodie in ruinis iacens, Macedonum olim colonia, producitur: nam prior in h( ni/kh, victoria, unde componitur, hâc gaudet morâ longiori.


page 361, image: s0229

STREPO

ere, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Adstrepo, Circumstrepo, Constrepo, Interstrepo, Obstrepo, Perstrepo, Superinstrepo, quod occurrit apud Silium Italicum 2. 186.

STROBILUS

i, corripitur.

* Notat 1. Nucem pineam, Eine Zirbelnuss. 2. Carduum illum, qui dicitur SCOLYMOS. 3. Ventum repentinum, qui inferne sursum versus convolvitur, pestem navigantium.

STRONGYLOS

i, et STRONGYLE, es, insula Archipelagi, una Cycladum, vini ferax, quae et Dia dicitur et Naxos, hodie Nacsia, correpte.

STRVICIS

a struix i. e. strues, congeries v. g. struices lignorum, producitur: nam desinentia in ix, penultimam Genitivi longam habent. Poet. Giess. p. 46.

† I. H. Ursinus Obs. Philol. c. 11. p. 199. a productione abhorret, et mavult hoc vocabulum in Obliquis corripere. Conf. supra Appendicis.

STRYMONIS a Strymon

corripitur. Graec. *strumw\n, o/nos2, Poet. Giess. pag. 41.

* Fluvius est, Thraciam ab antiqua Macedonia disterminans. Fuit et civitas Thraciac hoc vocabulo.

STUPET a stupeo

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Adstupet, Constupet, Instupet, Obstupet.

STYMPHALUS

mons et lacus Arcadiae; et

STYMPHALUM

oppidum ad hunc latum situm, producte.

* Hinc etiam Patronymicum Stymphalis, idis, Plur. Stymphalides, recte producitur. Id, quod etiam veterum Poetarum auctoritas iubet. Perperam ergo corripit Poeta incertus de Herculis laboribus:

Stymphalides pepulit volucres discrimine quinto.

STYRACIS a styrax

Ein wohlrieahend Gummi, correpte. Vide supra Genitivos in acis.

SUBITO

Plotzlich, Adverbium, corripitur. Sed

SUBITO

Futurum Imperativi, a subeo, subire, producitur.

SUBLIGAR

aris, Ein Schurz, corripitur in Nominativo, producitur in Genitivo.

SUBOLET a suboleo

v. g. Hoc mihi facile subolet, Den Braten kann ich bald


page 362

riechen, corripitur. Conf. supra Olet ab Oleo.

SUBRUBET a subrubeo

Ich bin rothlich, item subruber, Etwas roth, correpte. Id enim simplicis quantitas iubet.

SUBSIDES a subsideo

corripitur. Sed

SUBSIDIS a subsido

producitur. Conf. supra sedet a sedeo; it. Sido, sedi, sidere.

SUCCIDO a cado

Ich sinke, corripitur. Sed

SUCCIDO a caedo

Ich have ab, producitur. Conf. supra Cado, it. Caedo. it. Concidit.

SUCCINUM

i, Der Agtstein, corripitur.

SUDO

are, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Circumsudo, Consudo, Desudo, Exsudo, Insudo, Praesudo, Resudo.

SUFFARCINO

are, unde suffarcinatus, Dicke, Unten angefullt, correpte.

* Simplex Farcinare, occurrit ap. Martianum Capellam.

SUFFITUS

ûs, Das Rauchern, it. Suffimen, inis, Das Rauchwerk, producitur: est enim a Supino suffitum, a suffio, ivi, ire.

SUFFOCO

are, pro suffire, suffitum, facere, vel incendere, corripitur: est enim a focus, i, quod eamdem in priori quantitatem habet. Sed

SUFFOCO

are, pro strangulare, fauces comprimere, et intercipere spiritum, producitur: est enim a faux, Plural. fauces.

* Eâdem morâ longiori effertur etiam Compositum Praefoco, are.

† Prius suffoco, Ich rauchere, occurrit ap. Propertium, qui Lib. 4. Eleg. 9. sub fin. ita canit:

Deîn quaecumque locum externae tetigere puellae,
Suffocat, et purâ limina tergit aquâ.

Hanc nimirum lectionem Scaliger, hanc et emendatiores codd. tuentur. Ita et Becmannus et Giessenses statuunt: quicquid vel credat Princier, vel substituat Bernaldus. Vid. Ol. Borrichii Parnassus in Nuce ad v. 2149. not. 79.

SUFFRAGOR

ari, Einem sein Iawort, seine Stimme geben, producitur.

SUFFUROR

ari, i. e. clandestino quodam furto auferre, producte: nam prior in simplici furor talis.


page 363, image: s0230

SUGO

ere, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Desugo, Exsugo.

SUMO

ere, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Absumo, Adsumo, Consumo, Praeconsumo, Desumo, Insumo, Praesumo, Prosumo, Resumo, Transumo.

SUPPARUS

i, l. SUPPARUM, i, Ein Pefgen, ein Kragen der Prediger, correpte.

SUPPURO

are, Schwaren, sich zum Geschwar ziehen, producte: Casus enim obliqui a pus, puris, Der Eiter, unde componitur, eamdem moram longiorem in priori Syllaba habent.

SYBARIS

is, urbs in Lucanorum litore sita, in sinu Tarentino, ad amnes Sybarim et Crathim l. Crathidem, quae hodie non amplius adest, a Crotoniatis, duce Milone, tempestate Pythagorae, deleta, corripitur.

* Cives huius urbis deliciis ac voluptati operofissime litarunt. Hinc omne robur et animi et corporis amiserunt. SYBARITICUS ergo idem Latinis, quod LUXURIOSUS ac VOLUPTVOSUS.

Prov. Sybarita per plateas, Germ. Wus bat doch der Narre fur einen hochmuthigen Gang an sich! Er drehet und baumet sich auf, wie ehedessen ein wollustiger Einwohner der Stadt Sybaris.

SYMPHONIA

morâ longiori, propter Accentum Graecorum vulgarem. Graece, h( s1umfwni/a. In metro autem corripitur. Conf. supra Accentus, Alexandria, Epanorthosis, Mania.

SYMPTOMA

atis, Ein never Zufall oder ein sich ausernder never Umstand bey der Krankheit, propter Diphthongum producitur; usitatius, propter Accentum Graecorum vulgarem correpte pronuntiatur. Graece, to\ s1u/mptwma.

SYPHACIS a Syphax

i. e. Rex Numidarum, cuius frequens fit a Livio mentio, indifferente mediâ, usitatius autem productâ. Claudianus corripit, Propertius et Iuvenalis producit.

* Scribitur ab non nullis et Siphax per I: quam recte id fiat, nescio. Livii codices semper tenent Y.

T.

TABANUS

i. e. Oestrum, Die Horniss, porrigitur.

TABLINUM

i, tabularium publicum, Das Archiv, producitur.


page 364

TACET a taceo

corripit priorem. Corripiuntur ergo Composita: Conticet, Obticet, Reticet.

TAENARUS

Plur. Taenara, corripitur.

* Promontorium Laconiae, iusta Spartam urbem, cuius in summitate magnus hiatus est vel specus, magnum subinde strepitum agente vento edens. Unde fabulantur, illic esse inferorum aditum, foresque orci.

TALITRUM

i, illisio unguis in frontem, Ein Klippehen an die Stirn mit dem Finger, corripitur.

* In metro etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

Sueton Tib. c. 68: Articulis ita firmis, ut caput pueri, vel etiam adolescentis, talitro vulneraret.

TAMARICIS a Tamarix

i. e. myrica, Tamarischken, in Genitivo producitur, et in Nominativo corripitur.

* Dicunt etiam Tamarice, es.

TANAGER

Fluvius Lucaniae, corripitur.

* In Obliquis etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

TANTIDEM

Eben so viel, v. g. Tantidem hoc emi, Ich habe eben so viel dafur gegeben, producte.

TAPETIS a tapes

Ein Teppich, porrecte.

* Dicunt et Tapetum, i, et Tapete, is, Neutrum.

TARRACO

onis, urbs Hispaniae, speciatim Cataloniae, olim quidem celeberrima, quae tamen hodie dignitatem pristinam magis magisque amittit, corripitur in Nominativo, producitur in Genitivo.

TAURICA

ae, peninsula Europae, quae hodie Tartaria Minor dicitur, correpte.

* Dicitur etiam Chersonesus Taurica.

TAYGETUS

Plur. Taygeta, Laconiae mons, Libero patri sacer, ad montium Arcadicorum radices usque procurrens, corripitur.

TEANUM

i, producte.

* Oppidum Italine duplex: 1. SIDICINUM, (penult. prod.) a populis SIDICINIS, qui quondam id tennerunt, nunc TIANO. 2. APULUM in Apulia, cuius hodie rudera tantummodo visuntur.


page 365, image: s0231

TEGO

ere, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Circumtego, Contego, Detego, Intego, Suprintego, Obtego, Pertego, Praetego, Protego, Retego, Subtego.

TEGUMEN l. Tegimen

Die Decke, die Hulle, corripitur.

* Illud per U Livii; hoc per I Ovidii est. Ciceroni et aliis contrahitur, diciturque Tegmen, inis.

TELAMON

onis, in Nominativo correpte, in Genitivo producte.

* Rex Salaminis insulae, Aeqci (med. correptâ) filius, frater Pelei, Aiacis pater.

TELONIUM

portorium, vectigal, Das Zollgeld, corripitur. Graece telw/nion. Sed

TELONIUM

locus, in quo vectigal colligitur, Die Zollbude, producitur. Graece telw/neion. Ita distinguere Suidam, ait Ricciolus.

† Sagacioribus autem Grammaticis videtur haec differentia nugatoria et arbitraria; qui quidem more Latinorum, Vocali unâ per Syncopen e Diphthongo demptâ, tantummodo corripiunt; idque ex Analogia aliorum eiusmodi vocabulorum v. g. paidagwgei=on paedagogium, cenodoxei=on xenodochium. Confer, quae supra dicta sunt ad Voc. Alexandria.

TEMETUM

Der Wein, producitur. Conf. Ol. Borrichii Parnassus in Nuce ad v. 2201. not. 12.

TEMONIS a temo

Die Deichsel, producte.

TENEDOS

i, insula maris Aegaei, inter Mitylenen et Hellespontum, contra Troiam, prope Sigeum, correpte.

TENET a teneo

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Abstinet, Attinet, Continet, Detinet, Distinet, Obtinet, Pertinet, Retinet, Sustinet.

TENERI a tener

a, um, v. g. teneri animi, corripitur. Sed

TENERI

Infin. Passivus a teneor, producitur.

TEPEFACIS a tepefacio

quamvis in metro corripiatur; in prosâ tamen acui iubent viri litteratissimi. Confer, quae disseruimus supra ad Voc. Calefacis.

TEPET a tepeo

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Intepet, Praetepet.


page 366

TEREBRO

are, Bohren, corripitur. Hinc corripiuntur etiam Composita: Exterebro, Perterebro.

* In metro etiam produci possunt, ob sequentem mutam cum liquida R.

TEREDO

inis, Ein Holzwurm, in Nominativo producitur, in Genitivo corripitur.

TERO

ere, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Attero, Contero, Detero, Distero, Extero, Intero, Obtero, Pertero, Protero, Subtero.

TERPSICHORE

es, una ex Musis, corripitur.

TETANUS

i, Die Halswehe, der steife Hals, v. g. Laborare tetano, Einen steifen Hals haben, correpte.

TETRAEDRUM

corpus quattuor constans angulis aequilateris, corripitur: Graece, tetra/edron.

* Poetice produci potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

Par ratio in octaedrum, dodecaedrum, icosaedrum. Perperam haec vulgo cum morâ longiori efferuntur.

TETRAGONUM

i. e. quadrangulare s. quadratum, Ein Viereck, ein Quadrat, producitur proter Diphthongum; correpte tamen etiam pronuntiari potest beneficio Accentûs, qui est in Graeco to\ tetra/gwnon. Confer, quae supra disputata sunt ad Voc. Epanorthosis. Immo Ausonius etiam in ipso metro corripit. Ol. Borrich. Parn. in Nuce ad v. 2219.

TETRAMETRI

a tetrameter, corripitur.

* In metro etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

* Tetrameter est versus quattuor constans metris s. octo pedibus, unde et Latine octonarius dicitur.

Par ratio pronuntiandi in Dimetrum, Trimetrum, Hypermetrum, cet.

* Versus dimetri, trimetri, tetrametridicuntur more Graecorum, qui in dimentiendo duos pedes coniungunt: ita, ut versus dimetri quattuor, trimetri sex, tetrametri octo pedibus constent.

TEUTHALIS

idis, Weggras, correpte.

TEUTONIS a Teuto

Plur. Teutones: correpte. Poet. Giess. p. 39.


page 367, image: s0232

* TEUTONI, ORUM, vel TEUTONES, vel TEUTONICI, Germani dicti sunt a TEUTONE Rege, qui post TVISCONEM Germaniae praefuit, a quo TVISCONES appellati fuere. Sed TEUTONUM Nomen amiquitus in universum Germanorum non fuit; sed eorum tantum, qui Cimbris vicini ad occanum incoluerunt, cumque iis Galliam, Hispaniam Italiamque tentorunt ingressi; quo de Florus L. 3. c. 3.

THALIA

una ex Musis, producte. Gr. *qa/leia. Conf. supra Alexandria.

THAMYRAS

ae, vel Thamyris, is, Nomen Aruspicis ap. Tacitum, et Musici excellentis pa. Poetas, corripitur.

*q*e*o*t*o*k*o*s correpte, ut Proparoxytonon, qui a Deo genitus est: Sed

*qeoto/kos2, producte, ut Paroxytonon, quae Deum peperit. Ita S. Maria Deipara est *qeoto/kos2, non *qeo/tokos2.

* Similiter prwto/tokos2 notat primogenitum; sed prwtoto/kos2 primiparam, quae primum peperit.

THERIACA

ae, i. e. antidotum, l. antidotus Gen. Fem. Das Gegengift, corripitur.

THESSALONICA

Macedoniae metropolis, hodie SALONICHI dicta, producitur: nam prior in ni/kh, unde componitur, hanc moram tuetur.

THESSALUS

Thessaliae incola, corripitur.

THESTYLIS

is, mulier rustica ap. Virg. correpte.

THRASYBULUS

exsul Atheniensis, qui dominationem 30 tyrannorum Athenis sustulit, producte.

THRASYMACHUS

unus e numero discipulorum Isocratis, princeps inter cos, qui numeros oratorios invenerunt, corripitur.

THYATIRA

nomen urbis in Asia minore, Apoc. I. V. II. quantitate Graeca producitur; ex Accentu vulgari autem modulo breviori pronuntiari possit. Gr. *qua/teira.

THYMIAMA

atis, odor gratus ex rebus incensis, Rauchwerk, in Nom. producitur; in Gen. corripitur. Poet. Giess. p. 52.

Qui ex decreto Grammaticorum pronuneiando corripiunt, sequuntur Accentum Graecorum vulgarem. Dicunt quippe to\ qumi/ama.

TIBICEN

et qui tibia canit, Ein Pfeifer, ein Schalmeyen-Blaser; et, quae


page 368

tectum inferius sustinet, columella, Ein Pfeiler: utrâque notione producitur. Sed

TYBICEN

qui tubâ canit, Ein Trompeter, corripitur.

TIBICINA

ae, Eine Pfeiferin, corripitur.

TIBURIS a TIBUR

quod ap. Italos hodie TIVOLI dicitur, oppidum haud procul ab Roma, correpte.

TICINUS

fluvius Pado se miscens, ex summo Alpium iugo ortus, hodie Tesino dictus, anceps: Claudianus corripit; Silius producit. Sed

TICINUS

Nomen viri Proprium, semper correpte.

* A fluvio TICINO urbs Ducatus Mediolanensis TICINUM quae nunc etiam PAPIA dicitur, sortita suum nomen est.

TIGRANES

is, Rex olim maioris Armeniae, producte.

TIGURUM

i, clara civitas Helvetiae, Zurch, correpte.

TIMAVUS

fons et flavius Istriae in Italia, producte.

TIMET a timeo

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Praetimet, Subtimet.

TISIPHONE

es, una ex Furiis, correpte.

TITHONUS

filius Laomedontis, Regis Troiae, ab Aurora adamatus, et maritus dein electus, quae ab ipso genuit Memnonem filium, producte.

TITUBO

are, Wanken, stolpern, correpte.

TOLUTIM

Adv. Schritt vor Schritt, v. g. Equus tolutim incedit, Das Pferd geht den Trab, producte.

* Est Adverbium occurrens apud Plautum, Varronem ac Plinium avunculum.

TOMYRIS

is, Regina Scythias, quae Cyrum vicit et interemit, corripitur.

TONO

are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Attono, Circumtono, Detono, Intono, Superintono, Pertono, Protono, Retono.

TORCULAR

Die Kelter, die Weinpresse, tutius corripitur: ita enim poscit plurimorum eruditorum consensus, et Analogia; ut enim a specio speculum et specular, ita et a torqueo torculum et torcular.


page 369, image: s0233

† Quidam cum Prisciano et Beda producendum putant: et ita Fortunatus de partu Virginis carmine, v. 169:

Calcaturus erat qui torcularia solus.

ubi tamen alii ex MS. ita corrigunt, et pro illo legendum docent:

Calcaturus erat qui solus torcular altum.

Vide Taubmannum in Dissert. de L. L. et Becmannum in Manuductione ad L. L. it. Poet. Giess. p. 62. Ol. Borrichii Parnassum in Nuce, et Vossii Art. Grammat. p. 246.

TOROSUS

a, um, Schwammicht, fleischicht. v. g. cervix torosa, producte.

TRABALIS

e, Dem Balken gemass, v. g. Clavus trabalis, Ein grosser Nagel, Ein Sparrnagel, producte.

TRACHEA

cognomen partis Ciliciae montosae, quae Aspera Latine dicitur, Isauriae et Pamphyliae contermina, correpte, ex usu vulgari, unâ Vocali ex Diphthongo kat) e)cai/res1in demptâ. Sed

TRACHEA l. Trachla

Die Luftrohre, oder Gurgel, producte. Gr. traxei=a.

TRADUCIS a tradux

v. g. Vites traduces, it. An anima sit ex traduce, S. Augustinus ep. 158 et cum eo S. Lutherus noster definire noluit, correpte. Sed

TRADUCIS a traduco

producte.

TRAGEMA

atis, Pl. Tragemata, Die Nachgerichte, das Confect, producte. Gr. tra/ghma.

TRAGULA

ae, Ein Wurfspieses, correpte.

TRAPETIS a trapes

Eine Oehlmuhle, producte.

* Dicunt et Trapeta, ae, it. Trapetum et Trapetus, i.

TRAPEZITA l. Trapezites

ae, Ein Wechsler, producitur.

TRASYMENUS

vel Latinis propriâ scripturâ Trasimenus, lacus in agro Perusino, iuxta quem Hannibal Flaminium Cos. cum 23 milibus Romanorum interfecit, producte.

TREMO

ere, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Attremo, Contremo, Intremo.

TREPIDO

are, corripitur.

TREVIRI l. Treveri

Galliae Belgicae populi, in confinibus Germaniae, quorum urbem Augustam Trevirorum l. Treverim vocant, Germ. Die Stadt Trier, correpte.


page 370

TRIBULA, ae, et TRIBULUM

i, vehiculi genus, quo terebantur grana, Germ. Ein Dreschwagen, pro quo hodie rustici flagello utuntur, correpte.

TRIBULUS spinae genus

a semine triangulari, ut videtur, dictum, Die Wegdistel, correpte. Sed

TRIBULIS

qui ex eâdem tribu est, producte. Ita et Compositum Contribulis.

TRIBUNAL

alis, Der Richterstuhl, porrecte.

TRIBUTIM

Adv. i. e. per singulas tribûs, Germ. Zunftweise, so dass man sich nach den Zunften reguliret, v. g. Tributim et centuriatim describere ordines, producte.

TRICAE

arum, Verworrene Haare, verworrene Handel, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Extrico, Intrico.

TRICHILA

ae, Eine Sommerlaube, correpte. Sed

TRICHILUM

i, vas tria habens labra, e quibus aqua effluit, Germ. Ein Fass mit dreyen Ausflussen, producte. Gr. tri/xeilon, a xei=los2, labrum, et trei=s2, tri/a, tres, tria.

TRIETERIS

idis, trium annorum spatium, producitur in Nominativo, corripitur in Genitivo.

TRIGONUS

i. e. triangulus, Germ. Dreyeckigt, producitur quantitate; corripitur Accentu Graeco: Graece enim est tri/gwnos2. Poet. Giess. p. 89. Ol. Borrich. Parnas. in Nuce ad v. 3211. Confer etiam, quae supra disseruimus ad Voc. Epanorthosis.

* Par ratio in Tetragonus, Polygonus, cet.

Usitatius tamen in his et similibus, Graecorum sequimur Accentum.

TRILICIS a trilix

v. g. Tibialia trilicia, Dreydratige Strumpfe, morâ longâ.

* Par ratio in bilicis a bilix.

TRINACRIS

idis, i. e. Sicilia, correpte.

* In metro etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

TRIPTOTON

i. e. tribus Casibus tantummodo declinabile, anceps: producendum, ob Diphthongum, quae in Graeco est; corripitur tamen usitate, ex Accentu Pelasgo. Gr. tri/ptwton. Conf. surpa Epanorthosis et Monoptoton.


page 371, image: s0234

TRIQUETRUS

a, um, v. g. Sicilia triquetra, a tribus promontoriis; it. Substantive TRIQUETRUM i. e. tri/gwnon, triangulam formam habens producitur: nam est a quattuor.

† Qui e recentioribus Poetis corripiunt, vulgari nituntur hypothesi, quam in Parte Orthographica ad Voc. Quattuor, explosimus, scribuntque contra totius antiquitatis suffragium quatuor per unum T, eiusque primam correptam volunt; quum tamen certum et indubitatum correptionis exemplum apud veteres reperiatur omnino nullum.

TRITAVUS

Der Vater im sechsten Glied, der Vater des Grosalter - Vaters, corripitur: nam prior in simplici avus talis.

TRITURO

are, Dreschen, producitur: est enim a tritura, Das Dreschen, quod mediam similiter habet longam. Voss. Art. Grammat. p. 216.

TROCHILUS

avicula, corripitur.

TROEZENIS a Troezen

it. TROEZENE, es, producte.

* Oppidum Peloponnesi, in quo educatus fuit Theseus. Eius nullae hodie supersunt reliquiae.

TROGLODYTES

ae, correpte.

* TROGLODYTES est avicula. Sunt insuper TROGLODYTAE, populi Aethiopiae contermini, iuxta sinum Arabicum. Memorantur praeterea et aliis locis Troglodytae, hoc est, cavernarum habitatores, ut in Mauritania et ipsa Scythia.

TROSSULUS

i. e. homuncio affectatae ac muliebris elegantiae, Ein Phantaste, ein Stutzer, Gall. un petit maitre, correpte.

TRUCIDO

are, producte.

* Sic et Compositum Contrucido.

TRUDO

ere, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Abstrudo, Contrudo, Detrudo, Extrudo, Intrudo, Obtrudo, Protrudo, Retrudo.

TRUTINA

ae, i. e. aequilibrium, foramen scilicet illud in bilance, intra quod lingua est, secundum quam ponderis fit examinatio, Germ. Der Kloben; it. Metaphorice Examen et iudicium, Germ. Die Prufung, correpte.

* Sic et Verbum Trutino, are, wagen, erwagen.

TUBICEN

inis, correpte. Vide paullo ante Tibicen.


page 372

TUBULUS

Ein Rohrlein, correpte.

TUBURCINOR

ari, Depon. i. e. raptim devorare, Auf einmal verschlingen, correpte.

* Verbum Plautinum est. Dicunt: Tuburcinari aliquam rem et de aliqua re.

TULI

refertur inter sex illa Praeterita Disyllaba, quae priorem corripiunt. Correpte ergo pronuntianda sunt Composita: Attulit, Antetulit, Abstulit, Circumtulit, Contulit, Detulit, Distulit, Extulit, Intulit, Obtulit, Pertulit, Praetulit, Protulit, Retulit, Sustulit, Transtulit.

TUMET a tumeo

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Detumet, Extumet, Intumet. Quamvis quod non dissimulare queo, terminatione inchoativâ multo haec usitatiora sunt: Detumesco, Extumesco, Intumesco.

TUTUDI a tundo, Grammatici corripi iubent, ad Analogiam aliorum Praeteritorum, geminantium initialem syllabam, quae primam itemque alteram syllabam habent brevem, nisi Positio obstet. Vid. Phil. Melanchthonis Grammat. Latin. pag. 415.

† Ennius tamen producte usurpavit, quod testantur Auctores Poeticae Giessenae p. 35.

* Hinc eodem modulo Composita: Contudi, Extudi, Obtudi, Pertudi, Retudi.

TYPHONIS a typhon

Ein Windwirbel, producte.

TYPOTHETA

Ein Schriftsetzer, ex praescripto veterum Grammaticorum producte effertur; quantitate autem metrica corripitur. Nostris demum temporibus Praschius secus sentit, et solam quantitatem metricam urget. Conf. supra Nomotheta.

TYPUS

Ein Vorbild, Modell, Entwurf, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Archety pus, Ein Original; Proty pum, Der Vorriss; Ectypum, Der Abriss; Ectypus, a, um, Nachgeformt; Prototypus, Das Original; Zelotypus, Ein Eifersuchtiger, Antitypus, Das Gegenbild.

V.

VADO

ere, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Circumvado, Evado, Invado, Pervado, Supervado.

VAGINA

Die Scheide, v. g. Gladius vaginâ vacuus, Ein blosser Degen, producte.


page 373, image: s0235

VAGITUS

vox infantium, Germ. Das Gewimmer, producte: est enim a Supino vagitum, Verbi vagio, ivi, itum, ire, Germ. Wimmern.

VAGOR

ari, et Adi. VAGUS, a, um, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Evagor, Pervagor, Supervagor; it. Circumvagus, Pervagus, Fluctivagus, Montivagus, Multivagus, Nubivagus, Omnivagus, Paludivagus, Solivagus, Vulgivagus, Nemorivagus.

VAHALIS

stuvius Belgii, Die Wahl, corripitur.

* Rhenus apud Batavos sese in quattuor veluti brachia scindit. Unum Nomen Rheni retinet, et in rivum quemdam ad mare desinit: alterum versus septentrionem fluit, appellaturque Isala, Germ. Die Ysel: tertium sinistrorsum tendit, inquae Mosam se exonerat, estque ipsa haec Vahalis nostra: quartum eumdem tenet cursum, similiterque Mosae miscetur, vocaturque Leccus, Germ. Der Leck.

VALET a valeo

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Aequivalet, Pervalet, Praevalet.

VANGIONES

Germaniae superioris populi, Rheni accolae, hodie Wormatienses dicti, correpte.

* Hinc Wormatia, dicitur etiam Augusta Vangionum. Poet. Giess. p. 39.

VARPORO

are, Dampfen, producte: est enim a vapor, oris.

* Sic et Compositum Evaporo, are.

VAPULO

are, Schlage kriegen, Intransitivum, corripitur.

VARICIS a varix

i. e. immodicus venae tumor, Eine aufgelaufene Ader, corripitur.

VARICO

are, et Varicor, ari, Deponentaliter, i. e. pedes diducere, vel distoruere, correpte.

* Sic et Composita: Divarico, are, Aussperren, von einander thun; Praevaricor, ari, Ausgleiten, seinem Nachbar etwas abpflugen, mishandeln, in Gerichtshandeln chicaniren.

VATICINUS

Weissagerisch, v. g. Libri vaticini, correpte.

* Sic et Verbum vaticinor, ari.

UBINAM et UBIVIS

rectius producte efferuntur, quia ex decreto Grammaticorum veterum non minus, quam ex usu et naturâ ipsâ Vocabula pronuntiandi ita exigente, voces


page 374

encliticae Accentum suum reiciunt in syllabam praecedentis Vocabuli ultimam. Sunt tamen hodie, qui id parum pensihabent, vel regulae huius incuriosi sunt, atque ita corripi etiam iubent; quia ultima in ubi anceps sit.

VECTONES

Hispaniae olim populi, Celtiberis proximi, producte. Excipitur enim ab regula, quae in omnibus Gentilibus in O desinentibus obliquorum Casuum penultimam corripi iubet. Poet. Giess. p. 39.

VELABRUM

i, locus Romae iuxta Aventinum montem, ubi tabernae oleariorum erant, Der Oehlmarkt mit Oehlbuden, producitur.

VELAMEN

inis, Eine Decke, producitur: est enim a Supino velatum.

VELLICO

are, Rupfen, corripitur: Frequentativa enim in ico, penultimam brevem habent. Poet. Giess. p. 82. Confer. supra Albico.

VELO

are, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Advelo, Develo, Exvelo, Praevelo, Revelo.

VENETI

orum, Galliae Lugdunensis, et Italiae ad sinum Adriaticum populi, correpte.

VENIT a venio

tertia Praesentis, corripitur, quia prima huius verbi Syllaba hac quantitate gaudet; sed quando tertia Perfecti est, producitur vi canonis Prosodici, quo omne Praeteritum Disyllabum priorem habet longam. Hinc in Compositis: Advenit et Advenit, Antevenit et Antevenit, Circumvenit et Circumvenit, Convenit et Convenit, Devenit et Devenit, Evenit et Evenit, Invenit et Invenit, Intervenit et Intervenit, Obvenit et Obvenit, Pervenit et Pervenit, Praevenit et Praevenit, Provenit et Provenit, Revenit et Revenit, Subvenit et Subvenit, Supervenit et Supervenit; prout vel Praesens est, vel Perfectum.

VENIMUS

Praeteritum, corripitur. Sed

VENIMUS

Praesens producitur. Hinc eadem similiter differentia in Compositis: Advenimus et Advenimus, Antevenims et Antevenimus, Circumvenimus et Circumvenimus, Convenimus et Convenimus, Devenimus et Devenimus, Evenimus et Evenimus, Invenimus et Invenimus, Intervenimus et Intervenimus, Obvenimus et Obvenimus, Pervenimus et


page 375, image: s0236

Pervenimus, Praevenimus et Praevenimus, Provenimus et Provenimus, Revenimus et Revenimus, Subvenimus et Subvenimus, Supervenimus et Supervenimus; prout vel Praeteritum vel Praesens est.

VENUSINUS

a, um, a Venusio, oppido Appuliae, patria Horatii, qui inde Venusinus Poeta dicitur, producte. Gentilia enim in Inus desinentia, hâc morâ longiori efferuntur. Conf. supra Adiectiva in Inus exeuntia.

VERATRUM

herba, alias helleborus, l. um, dicta, Germ. Niesewurz, producitur. Nomina enim in atrum desinentia hâc quantitate omnino gaudent. Poet. Giess. p. 57.

VERBA

Meditativa vel Desiderativa in urio, antepenultimam corripiunt omnia, ut: Esuris, Lecturis, Cacaturis, Micturis Scalpturis, Cenaturis, Parturis, Dormituris, Syllaturis i. e. Syllam imitari cupis. Sed Liguris, Scaturis, Abliguris, Cucuris i. e. galli gallinacei vocem edis, non sunt Meditativa, ideoque penultimam suam producunt. Ol. Borrich. Parnass. in Nuce ad v. 1162. n. 16. Confer. surpa Scalpturis.

VEREDUS

equus rhedam trahens, Ein Postpferd, producitur.

VERONICA

Nomen proprium sexus sequioris, itemque herbae, quae Germanice dicitur EHRENPREIS, corripitur: excipitur enim ab regula, qua desinentia in ica producuntur. Poet. Giess. p. 51.

VERTAGUS

canis, qui in venatione se cito vertit et feras agitat, Ein Iagdhund, Ein Windhund, correpte: est enim ex verto et ago; quod posterius syllabam suam priorem corripit.

VERTEBRA

ae, os vertes in cervice, collo, dorso, cuius ope corpus varie vertitur, Ein Gelenk, correpte. Nam quae in ebra desinunt, corripiunt penultimam. Poet. Giess. p. 54.

* In metro etiam produci potest, ob sequentem mutam cum liquida R.

VERTIGO

inis, Der Schwindel, producitur.

VERVECIS a vervex

Der Hammel, Der Schops, producitur.

VERUTUM

telum breve et acutum, Ein Wurfspiesslein, producitur.

VESEVUS

alias Vesuvius, mons ille ignivomus, producte.


page 376

VESICA

folliculus et receptaculum illud, in quod urina colligitur, producitur.

VESULUS

i, corripitur.

* Mons Liguriae iuxta Alpes, unde Padus oritur; qui mons et Vesevus dicitur: nec confundendus tamen cum Vesevo Neapolitano, qui alias Vesuvius dicitur.

Est et viri Nomen apud Silium 10. v. 145.

VIADRUS

alias Odera dictus, fluvius Germaniae inter praecipuos numerandus, German. Die Oder, corripitur in utroque.

VIBICIS a vibex

Eine Strieme, Eine Schmarre, producitur.

VIDET a video

priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Evidens, Invidet, Subinvidet, Pervidet, Providet, Revidet. Sed

VIDIT Praeteritum, priorem producit more Disyllaborum Praeteritorum. Producuntur ergo Composita, Invidit, Subinvidit, Pervidit, Providit, Revidit.

VIDULUS

receptaculum, in quo aliquid servatur, Ein Kastgen, Felleisen, Wadsack, vocabulum Plautinum, corripitur.

VIETUS

a, um, i. e. languidus, flaccidus, Welk, schrumpflich, tutius producitur.

† Quamquam enim Terentius in Eun. Act. 4. Sc. 4. v. 21:

Hic est vetus, vietus, veternosus senex;

et Horatius Epod. 12. v. 7. 8:

Quis sudor vietis, et quam malus undique membris
Crescit odor?

corripuisse videantur; summi tamen nominis Critici non sine magnâ veritatis specie obiciunt, I utrobique absorpto, dis1ulla/bws2 to\ vietis pronuntiandum esse, ut Spondeum sistat: quemadmodum apud eumdem Horatium pituita Trisyllabum sit, quod prima in eo vocabulo sit longa; quo de supra suo loco. Certum autem et indubitatum productionis exemplum habemus in Lucretio Lib. e. v. 386. de Araneo:

Nec supra caput eiusdem cecidisse vietam Vestem;

et in Prudentio L. 2. contra Symmachum v. 294. 295:

Praecipitet Scythica iuvenis pietate vietum
Votivo de ponte patrem: sic mos fuit olim.

Conf. Ol. Borrichium Parnass. in Nuce ad v. 2425. it. Cruquium et Chabetium.


page 377, image: s0237

VINITOR

oris, Ein Winzer, corripitur. Conf. supra Finitor.

VIOLA

ae, Die Viole, Das Veilgen, corripitur.

VIRGILI

Vocativus a Virgilius, in prosa pronuntietur cum Acuto in penultima, ut ita tueatur Accentum reliquorum Casuum suorum, licet in metro corripiatur. Ita volunt non ultimae caveae Grammatici. Poet. Giess. p. 38. Vossii Art. Gramm. p. 180.

† Sunt autem, qui hunc Acutum non possunt concoquere. Confer, quae supra adnotavimus ad voc. Calefacis; it. Mercuri. it. Ovidi.

VIRI a vir

corripit priorem. Ergo cum correptione pronuntianda sunt Composita: Bivira, Die zween Manner gehabt; Decemviri, Centumviri, Duumviri, Quattuorviri, Quinqueviri, Quindecimviri, Septemviri, Triumviri, Vigintiviri, Undecimviri, Univira, Multivira, Eviro, are.

VIRITIM

Mann fur Mann, v. g. Frumentum viritim dividere, producte.

VITILIGO

inis, Ein Flecken an der Haut oder im Gesicht, producitur.

VITO

are, priorem producit. Producuntur ergo Composita: Deulto, Eulto, Inulto, Subinulto.

VITULINUS

a, um, v. g. Caro vitulina, producitur: refertur enim inter Adiectiva, quae ab re animata descendunt. Conf. supra Adiectiva in Inus.

ULIGO

inis, Der Sumpf, producte.

ULLIUS ab ullus

producitur.

* In metro etiam potest corripi.

ULUBRAE

arum, vicus olim desertus et inops in Campania, vel, ut alii volunt, in Latio, correpte.

* In metro etiam produci potest ob sequentem mutam cum liquida R.

ULULA

ae, Die Eule; it. Ululo, are, correpte.

UMBILICUS

v. g. Ad umbilicum aliquid perducere, Etwas zu Ende bringen, producte.

UNEDO

onis, arbor, in Nominativo correpte: est enim ab unus et edo; eo quod, unâ eius baccâ comestâ, altera vel tertia propter austerum saporem haud expetatur.


page 378

UNCINUS

i, Subst. Ein Wiederhake, Eine Schnalle, corripitur. Ex Apuleio est.

UNIUS ab unus

producitur.

* In metro etiam corripi potest.

UNUS priorem producit

Producuntur ergo Composita: Aduno, Coaduno.

VOCO

are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Avoco, Advoco, Convoco, Devoco, Evoco, Invoco, Introvoco, Provoco, Revoco, Sevoco; it. Aequivocus, Univocus.

VOGESUS

mons, Alsatiam discernens ab Lotharingia, Gallice Montagne de Vauye, Germanice Das Vaugesische Geburge, corripitur. Poet. Giess. p. 71.

VOLO

are, priorem corripit. Corripiuntur ergo Composita: Avolo, Advolo, Antevolo, Circumvolo, Convolo, Devolo, Evolo, Involo, Intervolo,