7 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check


page , image: as027


image: s001a

DE HISTORIA, NATURA AC VIRIBUS ARBORUM ET FRUTICUM,

Et primo, DE HORTO ET IIS QUAE IN EO nascuntur, plantis, et arboribus.

DE SOLI, FUNDI, AC TERRAE adparatione, pastinatione, stercoratione, atque cultu.

PRINCIPIO igitur, quando de arboribus et cultu hortorum tradere propositum nobis est, etiam de soli conditione et qualitate aliquid praemittendum videtur. Terra igitur ea, quae in locis squalidis et siccis vasta in cultaque iacet, solis ardore plerumque ita torretur et induratur, ut humorem transmittere facile [Orig: facilè] non possit, neque imbribus aut rore resiciatur. Deinde ut plurimum ita quoque consolidatur, ut neque frumenta, neque quicquid aliud in ea seritur aut plantatur, protuberare facile [Orig: facilè] , aut ad frugem pervenire possit. Quare si qua eiusmodi fuerit, ea principio [Orig: principiò] fodiendo, pastinando, aut etiam arando diligenter ac multum subigi praeparique debet, ut hoc pacto duritien ac feritatem illam pristinam exuat, cultuque velut mansuefacta mitescat.

[Illustration:

...]

Quod si qua autem in tantum solida ac spissa erit, ut subinde in glebas maiores ac duriores conerescat, ea ominino surculis aut fustibus


image: s001b

comminuenda contudendaque erit, cilyndrisque deinde aut similibus instrumentis aequanda et complananda: idque praecipue [Orig: praecipuè] ubi areae, aut campi latiores paulo [Orig: paulò] erunt. Cuius rei imaginem quandam in subiecta figura videre licet.

[Illustration:

...]

Terra igitur ipsa in hunc modum subigendo, atque etiam stercorando, iuxta quod res exiget, aliquandiu mitigata ac praeparata, licebit deinceps convenientibus anni temporibus in ea serere atque plantare, quicquid cuiusque loci ac soli conditio et qualitas postulare, aut ferre videbitur.

[Illustration:

...]

Quod si tum forte [Orig: fortè] (ut saepe sit) humoris ac pluviae penuria aliqua in cidat, areaeque iam consitae aut plantae ipsae siti laborent, irrigatione iisdem subveniendum erit, quae in singulos dies vesperi facienda, vase ad hoc adhibito, quale est, cuius hic typum ac formam iuxta [Orig: iuxtà] adiecimus, collo videlicet angusto, fundo autem latiore aliquanto et foraminoso, quod aqua repletum, aquam ipsam tantisper retineat, dum aer [Orig: aër] pollice superne [Orig: supernè] impresso, in locum vacuum succedere prohibetur. Sed hoc loco etiam illud videndum ne aqua ea, quae ad irrigandum adhibetur, fontana, recens, aut etiam alias [Orig: aliàs] frigidior sit, sed vel palustris, et è lacunis, ad hoc paratis, hausta, vel si alia quam [Orig: quàm] fontana haberi nequeat, diurno eadem calore ac sole biduo aut etiam triduo tepefacta. Cui tum et fimi aliquantulum admiscere non inutile fuerit, quod [Orig: quòd] ea res et nutrimenti aliquid herbis ac plantulis tenuioribus subministrare soleat.

DE CULTU HORTORUM.

IN hortorum apparatione principio [Orig: principiò] circumspiciendum est, ut liberum ac temperatum locus habeat aerem [Orig: aërem] : inutiles enim et steriles in umbrosis locis nascuntur plantae.

Terra erit non nimium crassa, nec plus aequo sicca, nec etiam lutosa: inimca siquidem hortis sunt argilla et lutum. Fimum in summo horti, ut eius humore infernae reliquaeque partes ster corentur pinguenturque, collocare oportebit. Stercus asinorum, teste Palladio, primum est,


page 2, image: s002a

maxime [Orig: maximè] hortis: deinde ovillum et caprinum et iumentorum. porcinum vero [Orig: verò] pessimum, cineres optimi. Sed columbinum fervidissimum, ceterarumque avium utile est, excepto palustrium. Stercus quod anno requieverit segetibus utile est, nec herbas procreat: Si vetustius, minus proderit. pratis vero [Orig: verò] recentia stercora sufficient. Limus etiam quem scaturiens aqua vel fluvii incrementa respuerint, vicem stercoris exhibebit. Hortorum asperitas emendabitur si manibus aut sarculo inutilia sedulo runcaveris. Argillae si nimium habuerit, arena aut fimo miscens saepius repastinato: rursus si harenosus nimium fundus fuerit, argilla fimove subiges.

DE CONSITIONE HORTORUM.

[Illustration:

...]

IN consitione vero [Orig: verò] hortorum hoc observabis, ut quam in autumno conserere voles partem, eam veris tempore fimo subacto pastines: quam vero [Orig: verò] in vere, ut autumno: idque cum [Orig: cùm] neque humida neque sicca nimium terra fuerit: illo enim tempore a [Orig: à] sole, hoc vero [Orig: verò] a [Orig: à] frigore temperatur concoctio. Frigidioribus regionibus maturius in autumno, serius vero [Orig: verò] in vero [Orig: verò] satio: diversum in locis calidioribus. Densiora sparguntur semina si plantulae postquam [Orig: postquàm] succreverint evellantur, sive transplam tentur, ut reliquis nutrimentum sit pleius. Rariora vero [Orig: verò] , si transplantare eas nolueris. Semina eligenda sunt, quae trita albiora intrinsecus, item graviora, et ea annuo tempore nata fuerint.

Utile etiam fuerit varia commiscere semina, quia saepenumero ob inimicam caeli influentiam quaedam non emergunt: sic his pereuntibus illa provenient. Crescente vero [Orig: verò] luna consitiones fieri debent, solis exceptis pisis, quae decrescente luna feruntur. Transplantatio fiet cum [Orig: cùm] per


image: s002b

fectae plantae fuerint. ac mediocriter terra humida.

DE CURA PLANTARUM.

IN nimio solis aestu irrigande sunt plantulae ob pluviarum inopiam, aqua non fontana, ut frigida, nec recens lata, ut supra [Orig: suprà] dictum, sed piscinarum aut paludium stagnorumve, fimo etiam admixto, ut nutrimentum simul plantulis praebeat: foureasitaque in hortis, quibus pluviae aquae ex cipiantur, vel aliunde importentur ut putrescant, esse con venit.

DE REMEDIIS HORTI VEL agri, ex Palladio. CONTRA NEBULAS ET RUBIGINEM.

NE nebulae et rubigo officiant, purgamenta pluribus locis per hortum disposita simul omnia, cum [Orig: cùm] nebulas videris instare, combures.

CONTRA CULICES et limaces.

SPargito vel amurcam recentem, vel ex cameris fuliginem.

CONTRA FORMICAS.

SI foramen in horto habuerint, cor noctuae admoveto: vel origanum et sulpur tritum foramini aspergito. Cum [Orig: Cùm] vero [Orig: verò] egressae foramen fuerint, omne horti spatium cinere aut creta signato. Vel cochlearum testas ustas foramini inculcato.

[Illustration:

...]

CONTRA ERVCAS

SEmina quae serenda sunt sempervivi succo madefiant, vel erucarum sanguine. Cicer item intra olera, propter multa portenta, est serendum. Aliqui cinerem de fico super erucas spargunt. Squillamitem vel in horto serunt vel suspendunt. Aliqui mulierem menstruantem, nusquam cinctam, solutis capillis, nudis pedibus, contra erucas et cetera, hortum faciunt circumire. Aliqui fluviatiles cancros pluribus locis intra hortos clavis figunt.

CONTRA MURES.

SEmina, Apuleio scribente, felle bubulo maceranda sunt antequam spargas: nonnulli Rhododaphnes foliis aditus eorum claudunt, qui rosis his, dum in exitu nituntur, intereunt.


page 3, image: s003a

CONTRA CANTHARIDES, VITIBUS nocentes.

NEC antharides vitibus noceant, in cote qua falces putatoriae acuuntur, ipsae sunt conterendae: vel Cantharides quae in rosis inveniuntur oleo mersas in tabem resolvi patieris, et cum [Orig: cùm] putandae sunt nites, hoc oleo falces putatorias perunges.

CONTRA PULICES

PUlices fugantur amurca per pavimentum frequenter aspersa, vel cimino agresti, cum aqua trito: vel si cucumeris agrestis semen aqua resolutum saepe infundes.

CONTRA TALPAS.

TAlpae hoc modo capiuntur: Nucem aut aliud pomi genus, soliditatis eiusdem perforato, paleamque et ceram cum sulpure includito: hinc omnes parvulos aditus et reliqua talparum spiramenta diligenter obstruito, uno foramine quod amplum sit, reservato, in cuius aditu nucem intus incensam ponas, ut ab una parte flatus possit accipe re, quos ab alia parte diffundat. Sic impletis fumo cuniculis, talpae vel fugiunt protinus, vel necantur.

DE HORTORUM REMEDIIS hisce versibus scribit Columella.

SEdcum [Orig: cùm] maturis flavebit messis aristis,
Atque diem gemino Titan extenderit astro,
Hauserit et flammis Lernaeibrachia cancri,
Allia cum cepis, cereale papaver aneto
Iungite, dumque virent mexos deferte maniplos,
Et celebres sorti fortunae dicite laudes,
Mercibus exactis, hilareisque recurrite in hortos.
Tum quoque proscisso, riguoque in inspersa novali
Ozyma comprimite, et gravibus densate cylindris.
Exurat sata neresoluti pulveris, aestus,
Parvulus aut pulex irrepenis dentelacessat,
Neu formicar apax populari semina possit.
Nec solum [Orig: solùm] teneras audeat erodere frondes
Implicitus conchae limax, hirstaque campe.
Sedcum [Orig: Sedcùm] iam valido turgescit lucida caule
Brassica, cumque tument pallentia robora Betae,
Mercibus atque olitor gaudet securus adultis,
Etiam maturis quaerit supponere salcem
Saepe ferus duros iaculatur luppiter imbres,


image: s003b

Grandine dilapidans hominumque boumque labores,
Saepe etiam gravidis irrorat pestifer undis,
Ex quibus infestae Baccho glaucisque salictis
Nascuntur nolucres, serpitque eruca per hortos,
Quos super ingrediens exurit semina morsu,
Quae capitis viduata coma, spoliataque nudo
V ertice, trunca iacent tristi consumpta veneno.
Haec ne ruricolae paterentur monstra, salutis
Ipsa novas arteis varia experientiarerum
Et labor ostendit miseris, ususque magister
Tradidit agricolis, ventos sedare furentes,
Et tempestatem Thuscis avertere sacris.
Hinc mala rubigo virides ne torreat herbas,
Sanguine lactentis catuli placatur, et extis,
Hinccaput Arcadici nudum cute fertur aselli
Tyrrhenus sixisse teges in limite ruris.
V tque Iovis magni prohiberet fulmina Tarchon,
Saepe suas sedes percinxit vitibus albis.
Hinc Amythaonius docuit quae plurima Chiron,
Nocturnas cruribus volucres suspendit, et altis
Culminibus vetuit feralia carmina flere.
Sed ne dirae novas segetes animalia carpant,
Profuit inter dum medicantem semina pingui
Palladia, sine frage, salis conspergere amurca
Innatave [Orig: Innatáve] laris nigra satiare favilla.
Profuit et plantis latices in fundere amaros
Marrubii, multoque sedi contingere succo.
At st nulla valet medicina repellere pestem,
Dardanae veniunt artes: nudataque plantas
Femina, quae iustis tum demum operata iuventae
Legibus, obscono manat pudibunda cruore,
Sed resoluta Pnus, resoluto maesta capillo,
Ter circum areolas, et sepem ducitur horti,
Quae cum [Orig: cùm] lustravit gradiens (mirabile visu)
Non aliter quam [Orig: quàm] decussa pluit arbore nimbus,
Vel teretis mali, vel tectae cortice [Orig: corticè] glandis,
Voluitur ad terram distorto corpore campe.
Sic quondam magicis sopitum cantibus anguem
Vellere Phryxeo delapsum vidit Iolchos.

DE COLLECTIONE SEMINUM, florum, herbarum, et radicum.


page 4, image: s004a

SEmina colligentur quando omniseorum cruditas humiditasque con cocta et exsiccata probe [Orig: probè] fuerit. Radices ad usum, decidentibus foliis, evelluntur. Flos apertus, antequam [Orig: antequàm] flaccescat aut decidat, decerpetur. Ipsae plantae herbae, cum [Orig: cùm] in perfectione fuerint, recondentur. Fructus cum [Orig: cùm] ad plenam maturitatem, priusquam [Orig: priusquàm] decidant, pervenerint, reponi debent. Decrescente autem Luna et sereno liberoque aere [Orig: aëre] omnia colligi reservarique convenit. Durabiliora enim usuique commodiora fiunt.

DE FRUCTVUM QUALITATE ac conservatione.

NAtura fortiores, substantia vero [Orig: verò] inferiores omnes sunt agrestes plantae, flores ac radices. Inter agrestes rursus montanae praestant. Inter omnes etiam plantas fortioris sunt naturae, quae saporis et odoris melioris fuerint. Biennio aut triennio plerumque vires plan tarum debilitantur. Reponentur autem plantae, semina, ne non flores cum [Orig: cùm] exsiccata bene fuerint, in locis sccis, sive tenebricosis, in sac culis constricta et compacta, ne vires earum aut odor evanescat. In subtili harena custo diuntur radices quas virides conservare volueris. Aridae vero [Orig: verò] , eodem modo quoplantae. Ceparum ac porri semina in capitulis suis inclusa quam [Orig: quàm] commodissime [Orig: commodissimè] asservantur.

Rosas nondum apertas si placebit servare, in sissuram uridis, loco adhuc suo stantis, arundinis eas in serito, colligataque postea fissura, rosas cupiens, harundinem resecato. Nonnulli ollae testaceae non incrustatae inclusas, terrae sub dio infodiunt.

DE ARBORIBUS.

DE INSITIONE ARBORUM.


image: s004b

[Illustration:

...]

TRia insitionum genera ab antiquis tradita refert Columella, et ex eo Palladius. Unum sub cortice, quod videlicet resecta inter librum et materiem arbore, recipit semina: alterum in trunco, quod resecta et sissa arbore accipit insertos surculos: et utraque genera sunt verni temporis. Tertium sit emplastro, quod ipsa gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, estque aestatis. Quartum genus a [Orig: à] se in ventum addit Columella: quae ordine singula commem orabimus.

Omnes autem arbores simulatoss gemmas agere coeperint, Luna crescem te inserito, Olivam autem circa ae quinoctium vernum, ad Idus usque Aprilis. Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad institionem sumpturus es, videto ut sit tenera, ferax, nodisque crebris: et cum [Orig: cùm] primum germina tumebunt, de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt, et integri erunt, eoslegito: crassitudine minimi digituli, surculi sint bisulci. Eidem porro [Orig: porrò] arbori seu trunco varii generis surculi inseripossunt.

PRIMUM GENUS INSITIONIS. sub cortice.

ARborem quam inserere voles, serra diligenter exsecato, ea parte quae maxime [Orig: maximè] nitida et sine cicatrice est: datoque operam, ne hbrum laedas. Cum [Orig: Cùm] vero [Orig: verò] truncum recideris. acuto ferramento plagam levato: deinde cuneum ferreum vel osseum, inter corticem et materiem, ne c minus tres digitos, sed leniter demittito, ne laedas aut rumpas corti cem. Postea surculos quos inserere voles, falce acuta ab una parte tradito, tam alte [Orig: altè] quecun eum demisisti, sed ita ne medullam, neve alterius partis corticem laedas. Ubi surculos paratos habueris, cuneum vellito, statimque surculos demittito in ea foramina, quae cuneo adacto inter corti cem et materiam, facta sunt, Ea autem parte qua surculos adraseris, demittito ita ut sex digitis de arbore exstent. In una autem arboreduos aut tres ramulos figito, dum ne minus quaternum [Orig: quaternùm] digitorum inter eos sit spatium. Haec pro arbotis magnitudine et corticis bonitate facito. Cum [Orig: Cùm] oens surculos quos arborpatie tur demiseris, lib ro ulmi, vel minime [Orig: minimè] arborem adstringito. postea pa leato luto bene subacto totam plagam et spatium, quod est inter surculos, usque eo [Orig: eò] ut duobus digitis insita exrent, oblinito: supra lutum muscum imponito, et ita alligato ne pluvia dilabatur.

[Illustration:

...]

SECUNDUM INSITIONIS genus, in trunco.

REsectae arboris truncum, levatum, uniculis arctioribus


page 5, image: s005a

strictum, in medio, scalpro acuto modice [Orig: modicè] findito, ita ut fissura trium sit digitorum, ibique s urculos ex utraque parte in modum cunei rasos, ut integra sit medulla, praemisso ante [Orig: antè] cuneolo, demeergito, quo subducto depo situs surculus, redeunte in plagam materia possit adstingi: hinc ut in proiore modo dictum est, oblinito.

TERTIUM GENUS INSITIONIS, quod emplastrationem vocant.

TErtium hoc institionis genus cum sit subtilissimum, non omnigene ri idoneumest, acfere [Orig: acferè] iis convenit quae humidum succosumque ac validum librum habent, sicuti ficus: nam et lactis plurimum remittit, et corticem robustum habet. Est autem insitio talis.

Ex qua arbore inserere voles, in ea quaerito nitidos et novellos ramos, in his deinde gemmam observato: quae bene apparebit, certamque spem geminis habebit, eam duobus digitis circumsignato, ut media gemma ist, et ita acuto scalpello circumcidito, delibratoque diligenter, ne gemmam laedas, deinde in qua arbore inserere voles in ea nitidissimum ramum eligito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiem delibrato, inque partem cam quam nudaveras, gemmam hanc, quam ex altera arbore sumpseras, aptato ita, ut emplastrum circumcisae pati conveniat: quo facto, circa gemmam bene unicito, ita ne laedas: deinde commissuras. et vincula luto oblinito, spatio relicto, quo [Orig: quò] gemma germinet libere [Orig: liberè] . Materia quam inseveris, sisoholem, vel superiores ramos habebit, omnia praecidito, ne quid ist quo possit sucus evocari, aut cui magis quam [Orig: quàm] insito serviat. Post unum et vigesimum diem solvito emplastrum: et hoc genere optime [Orig: optimè] etiam olea inseritur.

Tria haec insitionum genera his versibus describit Palladius:

Aut nova discreto fiuntur germina libro,
Aut aliud summo robore fissacapit.
Aut virides oculos extremi gemma tumoris
Accipit, et lento stringitur uda sinu.

QUARTUM INSITIONIS GENUS, a [Orig: à] Columella traditum.

GAllica terebra usque ad medullam arborem perforato. plaga interius leviter inclinata, hinc edeucto omni scobe, vitem vel ramum ad modum fora minisimpressi delibratum, scuccidum tamen et humentem, stricte [Orig: strictè] una [Orig: unà] imprimito, duabus gemmis foris relictis: quo facto, argilla et musco locum diligenter operito.

QUINTUM GENUS INSITIONIS, QUOD AB Hispano se accepisse Palladius commemorat, inserendi mala Persica absque nucleis.


image: s005b

SAlicis ramum, brachii crassitudine, solidum, longum cubitos duos, aut amplius, in medio terebrato, et plantam Persici, in eodem loco, in quo consistit, spoliatamramis omnibus, solo capite relicto, per ipsum salignimanubrii foramen inducito: tunc eundem salicis ramumterrae, capite utroque demerso, in arcus similitudinem curvato, foramen luto, musco et vinculis constringito: anno deinde elapso, cum mali Persici ramus salici unitus plantam intercidito atque transferto, terra aggesta, quae areum salicis cum Persici cacumine possit operire.

DE PECULIARI QUARUNDAM arborum insitione.

POmus salici et populo inseritur: Vitis ulmo et moro: amygdalus et persicus gemmis suis uniuntur, et pruno inseruntur: et ita ca ro ipsorum Persisi, nucleus vero [Orig: verò] Amygdali saporem referet.

UT EX UNO STIPITE QUINQUE ROsarum genera nascantur.

ENascentibus rosarum capitulis, ramosseu caules ipsarum sub capitulis subula perforato, foraminibus varii generis coloresimmit tito, velut alter rubricam, alteri vero viridem, sive luteum aliumve [Orig: aliúmve] colorem: quo facto fimo bubulo et argilla foramina oblinito.

RATIO INSERENDI UT FRUCTUS nucleis careat.

RAmum non resectum ad stipitem, seu truncum cui inserere uloes inclinato, ac trunco inserito, fimoque oblinas, hinc ubi insita pars trunco unita fuerit, ramum insitum intercidito: sic insita pars fructus nucleis carentes feret.

UT FRUCTUS VARIAS VIRES, SAporem ac colorem acquirat.

RAmo cerasi sive alterius arboris fisso ad medullam, Scamoneam, vel Seamoneae pulverem in serito, sicfructus vires ciendi alvum adipiscentur. Muschum si inserueris, odorem ac saporem eius fructus assumet. Eadem ratione si Lazurium aliumve colorem im posueris, eun dem fructus referet.

UT PRIMO ANNO PLANTA fructum ferat.

SUperiorem rami corticem in arbore ad interiorem usque, spitamae longitudine abradito, idque autumno decrescente Luna: locum abrasum recenti bubulo stercore oblinito, foraminolentamque testaceam ollam terra repletam superimponito: octiduo deinde transacto a quam superinfundens radices ex ramo enasci videbis: Mense hinc Martio ramum refecato, olla confracta, ac in quemcumque volueris locum plantato.


page 6, image: s006a

DE OLIVA

OLiva sativa oleastro inseritur, de qua Palladius:
Robora Palladii decorant silvestriarami,
Nobilitat partus bacca superba feros.
Fecundat sterilis pingues oleaster olivas.
Et quae non novit munera ferreiubet.

DE FICV.

FIcus inseritur Moro et Platano, ut hisce versibus describit Palladius:

Persuadet moris tetrum mutare colorem
Ficus et invasis ddat suaiura comis.
Se quoque mir atur pingui grandescere succo,
Et solitum gaudet vincere poma modum.
Insignes foliis Platanos felicia mensis
Brachia gaudentes vitis honore comas.
Ingrediens pinguise cortice maxima ficus
Servat, et optatos implet adepta sinus.

FICUS VARII COLORIS.

SI velis ficum varii coloris fructus ferre, sumito alterum surculum de albis, alterum item de nigris, hos constictos et colligatos, ut gemmis uniantur, terrae infodito, ut eius humore et pinguedine aduniantur: enascentes deinde gemmas albis viminibus colliga, sic unus ex utrisque siet stirps, optimumque coloremfructus assument.

DE MORO.

MOrus inseritur Fico, fraxino, fago, castaneo, et terebintho, Palladius:

Mutua quinetiam moris commertia ficus
Praestat, et oblatum robore germen alit.
Fraxinus huic avide [Orig: avidè] confert sua membra sorori,
Et metuit fetus sparsa cruore novos.
Proceras fagos, et pomahrisuta virentis
Castaneae, duris aspera mals comis
Insiciens monstrat piceo nigrescere parta,
Et succo pascit turgida poma novo.
Obsequitur moris blando terebinthus odore,
Et geminis veniunt munera mista bonis.

DE CERASO.

CErasus in se, in lauro, in platano, in pruno, et populo inseritur. Palladius:

Inseriturlauro cerasus, partuque coacto
Tingit adoptivus virginis ora pudor.


image: s006b

Umbrantes platanos et iniquam robore prunum
Compellit gemmis pingere membra suis.
Populleasque novo distinguit munere frondes,
Sic blandus spargit brachia cana rubor.

CERASA ET PRUNVLA UT ABSQUE nucleis crescant.

ARborem ipsam adhuc tenellam, ae quantem crassitudine digitum, resectam ad duorum pedum a [Orig: à] terra altitudinem, ad radicem usque findito: quo facto medullam ex utraque ferreo instrumento eximi to, vinculisque utranque denuo partem constringito, atque fissuras utrinque et in summo, bubulo strecore illinito: huic deinde surculos sin inserueris, qui nullos ante [Orig: antè] fructus tulerunt, cerasa nucleo carentia producet.

DE CASTANEIS.

CAstaneas nuces aquae iniciens, eas elige quae fundum petunt, inque foraminosam ollam, terra repletam, ne se contingant, imponitio, saepiusque aqua humectans in calidum et apricum locum colloca, idque in Decembri. In Martio deinde, prodeuntibus germinis, binas quo vo luerisloco plantato: singulae enim positae minus suntfertiles. Pingue et humidum, sive etiam harenosum solum ament, argillam inimicam habent. Palladius:

Flunieam salicem fecundant ardua membra Castaneae, et multo pasta liquore vigent.

DE PERSICO.

PErsicus in pruno et amygadalo inseritur. Nuci sin inseras ac saepius caprino lacte humectes nucem pro nucleo adipiscetur malum per sicum. Palladius:

Ipsa suos onerat meliori germine ramos
Persicus, et pruno scit sociare genus.
Imponitque leves in stipite phyllidis umbras
Et tali discit fortior essegradu.

DE MALO CYDONIA.

CYdonia malus in alias arbores inseri respuit. De hac Palladius.

Cum praestet cunctis se fulua Cydonia pomis,
Alterius nullo creditur hospitio.
Roboris externilibrum aspernatasuperbit,
Scit tantum nullo crescere posse decus.
Sed propriis pandens cognata cubilia ramis,
Stat contentasuum nobilitare bonum.

Si ingentis magnitudinis malum cydonium cupias, ramo adhuc ad haerens malum cum ipso ramo attractum, ollae inserens terrae infodito, sic excrescet in ipsius ollae magnitudinem, interioremque eius formam


page 7, image: s007a

penitus exprimat. Eadem est ratio cum cucurbitis et pomis rerrestribus.

DE PYRO.

PYrus in seritur pyro silvestri, malo, fraxino, amygdalo, spinis, ornis, cydoniis, castaneis, mespilis, et malis punicis, Palladius:

Germine cana pyrus niveos haud invida flores
Commodat, et varium nectit amore nemus.
Nunc rapit birsutis horrenda sororibus arma,
Et docet indomitas ponere iela pyros.
Nunc teretem pingui producit acumine malum,
Fraxine asque novo flectit honore manus.
Phyllida quintetiam gramdi mitescere fructu
Instituens, durae datsua membra cuti.
Et sterilesspinos et inertem fetibus ornum
Dotat, et ignotum cogit amare decus.
Huius et imissi vertere cydonia rami
Pomaque consusus blanda creavit odor.
Castaneae septos aspro velamine fetus
Exuit, et placido pondere mutat onus.
Mespilaque exarmut pugnaecibus horrida membris,
Et mala tranquillo cortice vota premit.
Creditur in liebycis sua germina nectereramis.
Laetaque puniceo posse decore frui.

DE POMO,

POmus decem arboribus inseri possunt, videlicet pyro, pomis silvestribus, pruno, sorbis, salici, platano, persico, populo. mespilo, castaneis. Palladius:

Instita proceris pergit concrescere ramis.
Et sociam mutat malus amica pyrum.
Seque feros silvis hortatur linquere mores,
Et partu gaudet nobiliore frui.
Spiniferas prunos, armataque robora sentes
Levigat, et pulchris vestit adulta comis,
Exiguam sorbum dulci distendere succo
Novit, et ad cupidas flectere poma manus.
Stipitibus gaudet nomen mutare salignis,
Et gratum nymphis spargere flore nemus.
Roborathyrsigero platani concordia Baccho
Fetihus instituit plena rubore novis.
Illius insolitas mir atur Persicus umbras,
Populeaeque ferunt candidadona comae,


image: s007b

Mespilus huic paret lapidosaque viscer a multum
Tenditur, et niveo plenaliquore rubet.
Pro sudibus fetis, et pro praegnantibus armis
Castaneae fuluum dant nova mala decus.

DE MALO PUNICO.

[Note: Palladius] MAlum punicum in se tantum [Orig: tantùm] inseri potest

Punica non alios unquam dignata sapores
Mala, nec externis associata comis.
Ipsa suas augent mutato semine gemmas,
Et sibi, cognato picta rubore, placent.

DE MESPILO.

[Note: Palladius:] MEspilus inseritur quercui et pyro.

Aemula dura pyri, despecti mala saporis
Mespilus admisso germine tuta subit.
Et geminis sese violentior inserit armis,
Atque aridas terrent roboras aeva manus.

DE MALO CITRIA.

[Note: Palladius:] MAluscitria moro inseritur.

Nec non et citrii patiuntur mutua rami
Pignora, quae gravido cortice morus alit.
Pomaque pasturiblando redolentia succo
Armatis mutant spicula nota pyris.

DE PRUNIS.

[Note: Palladius:] PRunus in se ipsum et castaneam inseritur.

Prunasuis addunt felicia germina membris,
Donaque cognato corpore laeta ferunt.
Exarmat fetus sed brachia roboris armat,
Castaneae prunus iussa tenere latem.

DE AMYGDALO

[Note: Palladius:] AMygdalum pruno, persico et castaneae inseritur.

Phyllis odoratos primaevis floribusu artus
Discissi pruni cortice fixategit.
Pomaque permutat velamiene persica misto,
Duriciemque docet tegminis esse loco.
In modicam tornat siliqua tendente figuram.
Et fondes pulchro ditat odore feras.
Castaneamque trucem depulsis cogitechinis
Mirari fructus, levia poma, sui.

UT FRUCTUS FIANT GRANDIORES.

SI multa in unum foramen semina inieceris, in unam omnia substantiam colibunt, maioresque fructus proferent. Veluti plura porri aut ceparum capita uni imposueris foramini.


page 8, image: s008a

DE CUCURBITIS.

CUcurbitae agrestes in cinerem humanorum ossium plantatae, ac oleo humectatae, nono die fructus proferunt. Semina cucurbitarum in editis locis nata producunt cucurbitas subtiliores et longiores: earum vero [Orig: verò] quae in locis mediis creverunt, crassas ac densas: quae vero [Orig: verò] in imo, latas.

Si florem cucurbitae cauli adhaerentem ollae, sicut etiam de malo cydonia dicum est, incluseris, eiusdem crescens magnitudinem et formam exprimet.

DE TRANSPLANTATIONE arborum.

[Illustration:

...]

PLantas triennio elapso, si nihil ipsis damni acciderit, transplantare licebit cum radicibus effossa: transplantatas spinis circumsepies, si ob bestiarum incursum necesse fuerit. Melior est transplantatio quae fit in autumno circa Divi Lamberti diem, quam [Orig: quàm] quae vere, ob frigoris adversitatem. Foveam pro radicis ratione satis profundam et amplam apparato, plantasque soli adversus et caelo, eodem pacto quo positae fue runt antea, infigito: Radicis fractas partes diligenter resecato. Amygadala, cerasa, pruna in autumno pingui solo, aqua mulas triduum primum [Orig: primùm] mollita, inserito, hincuere pro libito transplantato. Si bo necessitatem, terrae velaridae vel molli nimium inserere plantas cogaris, aliun de, foveam apparatam, sumpata fertili et pingui terra, expleto.

DE CURA ARBORUM.


image: s008b

PRincipio [Orig: PRincipiò] rationem habere opor tet terrae, ne nimium vel argilosa, vel lutosa, aut humida, sive etiam sit arida. Si itaque lutosa terra fuerit, fimo et harena (aridioribus locis plus, pinguioribus minus simi plantis admiscens) eam commisceto. Fimum non de poreis, sed aliis animantibus, eumque bene ma turum sumes. Arborem fovea circumdabis, ut aestivo tempore pluviae in ea congregari possint, quae nimiam ariditatem temperent. Plantis vero [Orig: verò] quas autumnali tempore inseveris, terram aggeres et accumulabis, ne a [Orig: à] superflua hiemis hu miditate laedantur, earumque impediatur digestio.

[Illustration:

...]

Autumnali tempore suffodienda est ad radicem usque arboris terra, si musque apponendus: si harenosa nimium terra fuerit, recenti argilla commisceto: sin argillae nimium circa radices fuerit, harena loco fimi appo netur, idque ab omni parte ad quinque pedum latitudinem: sic enim arbor nutrimentum recipit, viresque eius novantur: hinc est quod [Orig: quòd] iuxta ripas et aquas stantes arbores longiore tempore vires suas habeant, fertilioresque sint reliquis, ac corticis subtilioris.

Mala cydonia solo gaudent pingui: Transpalantatae nuces, magnae, fertilesque fuit fructus item tenuem adipiscitur membranam, loca amant alta et sic ca.

Nuclei amygadlorum, cerasorum, persic orum, prunorum, nucum avellanarum, et iuglandium in decrescente Septembri in ollam foraminolentam pinguiterrae inserti, ac cellae impositi, vel terrae infossi, fimoque contra frigoris vim contecti, ita tamen ne suffocentur, saepiusque aqua mulsa humectat, transplantatique, postquam [Orig: postquàm] germinaverint, fructus ferent dulces.

UT FRUCTUS AROMATUM SAPOrem habeant.

ARborem ad medullam usque utrinque findito, et ligni parte exsecta, aromata quae volueris inserito, fissuram argilla seu fimo oblinito.

UT CORALLIA, GEMMAE, CARYOPHILla, idque genus in fructibus nascantur.

POstquam floruerit arbor, fructibus incipientibus sese ostendere, praedictas iis species inserito, sic fiet ut a [Orig: à] fructu occultentur.


page 9, image: s009a

ACIDIS ARBORIBUS DULCEM gustum indere.

CIrcumfossae radici suillum appone stercus, vel deorsum stipitem ad interiora persodito, favo mellis infuso: foramen cynosbato, cui primus cortex demptusfuerit, occludito.

DE QUALITATE AERIS IN QUArundam arborum plantatione observanda.

ARborum nonnullae amant loca calida, velut piper, palma: aliaefri gidat, ut Castaneae: aliae temperatum expetunt aerem [Orig: aërem] : aliaerursus omnibus locis plantari possunt, ut pomus, pyrus, idque genus nonnullae: rursus aliae pingui solo sunt plantandae, velut morus: aliae arido et harenoso, ut palma ac pinus.

DE ARBORUM REMEDIIS. CONTRA FORMINCAS ALIAQUE NOXIA.

POrtulacae succo, mixto aceto, stipitem perfunde, sive rubrica aut pice modice [Orig: modicè] illinito. Vel fictile satis magnum et amplum vas capito, perofratum in medio, perque foramen plantam terrae inserito, hinc foramen circa stipitem, ut aquam contiere possit, occludito, sic a qua formicarum ascensum impediet: Vel visco stipitem circumline, Placet nonullis ut sericum oleo intinctum silum, circumligetur stipiti, perquod ascensus formicis occludatur.

CONTRA VERMICULOS.

DEorsum ad medullam arborem perforabis, foraminique piper, bac cas lauri et rutam aceto mixto infundes, atque cuneolo cynosbati foramen obfirmabis, Februario autem mense insitas arbores, earumque fructus, nulli vermiculi corrod unt.

CONTRA CAPRARUM MORSUM.

Lotio caprino arborem perfunde,

CONTRA LEPORES.

Sputo surculos in serendos perunge.

CONTRA VENTORUM IMPETUM.

SIngulis plantis fulcra, quibus innitantur quibusque alligentur, appo ni debent: Idem faciendum est si arbor fissa inseratur: aut si insitio fiat sub cortice, triennium fulcris sustentabuntur alligati surculi.

Cavendum etiam est ne stolones, hoc est, nothi adnascantur ex stipi te rami, meve quid circa radices enascatur: per haec enim alimentumet fuccus reliquis ramis adminitur.

Arida omnia, ne vicina membra inficiant, sunt resecanda continuo [Orig: continuò] .

CONTRA VITIOSOS ARBORUM HUMORES.


image: s009b

COntingit saepenumero superfluas in arboribus humiditates ad externa, sicut idem in hominibus intra cutem et carnem fieri videmus, prorumpere, ex quarum putrefactione vermiculi moxii nascuntur: Intumescere igitur si quam eortieis partem videbis, eam suffodito ut humores vitiosi effluant. Sin vermes natos iam inveneris, adurito, autferreo scalpro extrahito. Quod [Orig: Quòd] si multis in partibus arboris hoc vi tii nveneris, corticem a [Orig: à] summo ad imum usque aliquoties circa arborem findito: ut putredo ista vel effluat vel consumatur.

CONTRA MORBUM ARBORUM, VIPERAM seu Cerasten, a [Orig: à] serpentum similitudine dictum

MAlum est arbores infestans, ab imo ad summum serpens, cortex nigro colre inficitur et arescit: Cui malo ut medearis corticem quoad uride lignum videris abscindito, hinc recenti bubulo stercore obline, ac contra tempestantem et imbres circumligato.

CONTRA FISSURAS AUT RUPTUras arborum.

FImum bubulum tertia parte terrae mixtum circumliga, ac contra imbres obfirmato.

CONTRA VERMICULOS ARBORUM, aliud remedium.

ARbori ad medullam perforatae pulerem myrobalani citrini infundito, cynosbati deinde ligno foramen includito, Vel ante quam inserantur surculi, pulverem thuris intra corticem misceto.

SI ARBORES FLORENTES NVLlos fructus proferant.

AD medullam usque arbore perforata, argentum vivum cum limo infundes, corticeque cynosbati formaen occludes.

PRO INFECUNDIS AUT STERIlibus arboribus.

SI arbor aliqua lapidosos aut vermibus infectos fructus, ob vitum fortasse aliquod humoris velloci, proferat, terra circa radices effodienda et purganda veniet, recensque melior ac fecundior apponenda, perforanda item circa radices erit prope terram, formainique quernus infigendus cuneus. Idem fiet si superfluum nutrimentum, ita ut na turalis earum calof sucum concoquere nequeat, arboribus fuerit: hinc enim est quod [Orig: quòd] ob nimiam fecunditatem superfluus humor in superabundans nutrimentum effunditur, in folia nimirum et surculos novos in summitate arborum, nonautem infructus.

CONTRA PRVINAM.


page 10, image: s010a

RAdicem arboris mense Martio circumfodito, foucae aquam donec defloruerit perpetuo [Orig: perpetuò] infundito.

UT LIGNA ARBORIS INCREMENtum sumant.

MEnse Decembri, seu Februario foveae circa radicem factae, aquam, ut gelu constringatur, infundito, glaciei deinde terram superimponito: mense hinc Martio priore terra remota recentem bonam addito: flores sic arbor copiosos proferet, nec mediocre ligna incrementum sument.

UT ANNOSAE ARBORES IUVENIlem formam resumant.

TErram a [Orig: à] radicibus removeto, grandioresque cynosbati radices resectas arbori suffigito, porcorum deinde fimo apposito terram denuo [Orig: denuò] aggerito.

NE ERVCAE ARBORES PERDANT.

OVa erucarum, quae velut in reti aut aranearum tela inclusa conduntur, mensibus Decembri, lanuario et Februario diligenter sunt demenda a [Orig: à] foliis, ac igni cremanda, antequam erucae enascantur.

DE PYRORUM NATURA.

EVenire plerumque solet pyris postquam [Orig: postquàm] senuerint, ut ob corticis circa radices duritiem sufficiens nutrimentum, ad ramos fructusque alendos, attrahere nequeant: quae causa est quod [Orig: quòd] alternis vicibus fructus proferunt: Radices proinde findi, silicesque ne coire denuo [Orig: denuò] possint, ut humor per sissuras istas ingrediatur, insigi conveniet. Utile etiam erit ramos nonnullos ob senium, ut plenius reliquis ministretur alimentum, resecare.

GENERALIA DE ARBORIBUS.

SOlum exterius siccum, interius vero [Orig: verò] humidum omnes expetunt arbores.

Autumnali tempore simus nudatis radicibus apponatur.

Plantas non nisi trium annorum fuerint, rese cabis: triennio vero [Orig: verò] ex. acto omnes adnascentes surculos, superflua et arida abscindes, idque ve re, et quam [Orig: quàm] diu foliis nudatae erunt arbores: nisi frigus intensum remoretur.

Nimia terrae humiditas vermes in fructibus generat, cavendum itaque ne plus aequo terra humoris habeat: Quod si facile [Orig: facilè] fieri nequeat, circa radices maiores perforanda erit arbor, ut humor superfluus per foramina effluat, fructusque fiant incolumes.

Nimia vero [Orig: verò] terrae ariiditas spinosas, et asperas arbores producit, fructusque gignit minores.

DE ARBORIBUS ET FRUTICIBUS.


image: s010b

MALUS.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

...]

MALUS Graecis Melea, Latinis Pomus. Germanice [Orig: Germanicè] öpffelbaum. Fructus eius Graecis *mh=lor, Latinis Ma lum et Pomum. Genera differentiasque malorum enumerare laboris fuerit infiniti. Iis dem enim locis plu rima eorum est, et forma fructus, et sapore differen tia, invenire genera. Sunt enim alia dulcia, alia acida, alia vinosa, alia amara, alia rotunda, alia turbinata, alia callosa, alia purpureo colore fulgentia, alia luteo, alia viridi, alia candido, alia coloribus distincta, alia magna, alia parva, quorum singu las explicare species immensi negotiiforet. Sunt item silvestria, quae Germani Holtzopffel [Orig: Holtzöpffel] nominant, acida prorsus et adstringentia. Om nibus tamen malis, quod ad arborem attinet, forma fere [Orig: ferè] est eadem. Relicta igitur speciali, quantum ad fructuum diversitatem, descriptione, generalem omnium formam exhibebo. Quod tamen ipsum minime [Orig: minimè] necessarium et supervacuum, ob nemini non cognitam arboris comunem formam, videtur. Nascitur uno caudice, in ramos confestim se spargens, cortice laevi, et crasso, canoque extrinsecus, interiore vero [Orig: verò] par [Note: Color flanus] . te flavo, ex quo flavus color, alumine addito, coquitur: folio oblongo, neque non mucronato, carnosoque flore foliato, in plerisque candido, in nonnullis tamen Ostrino, supra fructum insidente, radicibus paucis summae telluri cohaerentibus. Fructuum plurima diversitas, ex magna tamen parte sunt rotundi et callosi, quaque solem spectant punicei, seminibus intus discretis, continente tunica vestitis.

De ratione inserendi supra [Orig: suprà] initio historiae plantarum est dictum.

TEMPERAMENTUM.

In malis, inquit Simeon Sethi, multa est diversitas. Quaecumque adstringunt,


page 11, image: s011a

frigidum habent et terreum sucum. Quae vero [Orig: verò] acria sunt, frigidum quidem, verum [Orig: verùm] tenuem illum habent. Medii autem temperamenti sunt, dulcia, quae ad caliditatem magis vergunt.

VIRES INTRINSECUS.

Adstringentibus malis, ut Simeon Sethi scribit, uti convenit, quoties ob distemperantiam calidam vel humidam, male [Orig: malè] affectus est ventri culus: huiuscemodi enim mala ventriculum compescunt. Acria vero [Orig: verò] exhibenda sunt quoties in ventriculo humor crassus, non tamen valde frigidus fuerit collectus: incidunt enim haec, et infra [Orig: infrà] subducunt. Dulcia autem his danda, qui frigidum ventriculum habent: his enim conveniunt, et simul his qui a [Orig: à] venenatis morsi fuere. Mala certe [Orig: certè] omnia peculiari quadam proprietate nervis nocent: nocent et quae non matura sunt. Dicuntur et lapidem seu calculum gignere iis, qui ad satieta tem his utuntur. Verum [Orig: Verùm] sunt utilia ad lipothymias et cordis debilitates. Electuarium ad ardentes febres gratissimum ex vinosis malis, sicut ex Cydoniis quoque, conficitur: sitim enim idipsum sedat, cibi appetitum restituit. Acida ventriculum constipant, urinam cient, et vomitiones cohibent. Dulcia alvum laxant, et vermes feruntur expellere.

PYRUS.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

PYrus Latinis, Graecis a)/pior, Germani. Byrbaum. Huius quoque, sicut et pomi, species sunt plurimae, ex fructus diversitate: aliis enim fructus caducus et aestivus, putredinem confestim sentiens: aliis serotinus et annuus: utriusque multiplex est differentia. Sua vitate et bonitate prae reliquis commendantur, quae Germani Alandtsbyren et Meßbyren vocant, putredinem tamen confestim sentientia. Sunt et silvestria pyra, Germanice [Orig: Germanicè] Sawbyren. Forma foliorum et corticis omnibus tamen pene [Orig: penè] est communis, cuivis cognita. Caudice assurgit uno in multos, sicut pomus, ramos se spargente: cor tex trunco crispus et asper, incisuris totus divisus: Flos omnibus albus, foliatus: fructus figura turbinata, seminibus tunica contentis. De insitione Pyri arboris, aliarumque, initio ante plantarum descriptiones est actum. Consule etiam Reirusticae scriptores, et Ruellium li. 1. cap. 114.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Pyra, referente Simeone Sethi, frigida sunt in primo, sicca vero [Orig: verò] in secundo ordine.

Quae vero [Orig: verò] dulciora et maturiora sunt, nonnullius caliditatis et hu miditatis participant: Quae vero [Orig: verò] composita, sive sint dulcis et


image: s011b

adstringentis qualitatis, sive acidae, (quoniam eiusmodi quaedam sunt) sunt alicuius caliditatis, sed modicae, et siccitatis: iccircoque ventrem sistunt ante cibum sumpta.

VIRES INTRINSECUS.

Pyra crebrius sumpta, ventriculos calidos iuvant, sed cilicos affectus suscitant. Grana quae in ipsis inveniuntur, peculiari quadam proprietate pulmonis vitiis medentur, sed renibus officiunt.

EXTRINSECUS.

Ex foliis Pyri, item ex silvestribus pyris, fomenta et desessiones ad versus procidentem uterum utiliter conficiuntur.

MORUS. Maulbeer.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

MOrus Graecis *mo/rea, Germa. Maulbeerbaum. Fructus eius Morum, Germanice [Orig: Germanicè] Maulbeer. Morus floret int??? novissima, fructus eius maturescit inter prima, foliaque etiam amittit. Folia habet rotunda, aspera, et nigricantia. Flos ei vitiginei modo lanugineus, fructuitoti, nec postremis tantum [Orig: tantùm] insidet, in mediis inculcatus, neque singulas partes ambit, fallens inter dum propter lanuginem, ut con cerni nequeat. Fructu cartilagineo, ab or tu statim candido, cum [Orig: cùm] pubescit rubro, ubi maturuit atro, sanguineo colore manus inficiente. Similis est fructus fructui Rubi, ac ex utroque Confectio Diamoron apparatur.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Sicut triplex fructus est forma, ita triplex est succi in moris natura. Primum acerbus et aquosus: mox lenior et lente [Orig: lentè] ru bens: denique vinosus et sanguineus. Maturus fructus alvum laxat et mollit: arefactus immaturus alvum constipat.

VIRES INTRINSECUS.

Ventriculum neque iuvant neque offendunt mora, Aestuanti iecoriper se, aut sucus eorum, aqua item stillatitia, aut confectiones ex iisdem, prosunt. Radixeiusque cortex in aqua decocta sumpta forte [Orig: fortè] Aconito sunt remedio. Viridibus morifoliis Bombyces institant.

EXTRINSECUS.

Conficitur ex moris eclegma, quod Diamoron vocant, exulceratio


page 12, image: s012a

ni colliu utilissimum. Expressus ex fructu sucus, in despumato melle coctus, fluxus colli, et eiusdem ulcera, gargarizatusistit. Efficacius autem fit gargarisma, additis alumine, galla, myrrha, ture, croco et radice iridis, singulorum exigua quantitate tusa admixta.

Folia cum aceto imposita, adustionibus medentur. In aqua pluvia cocta folia, capillos, si caput decocto abluatur, colorant: ad quem usum ficus nigra folia, et Pampinos nonnulli addunt. Cum cortice in vino decocta folia, dentium dolorem tepida collutione mitigant.

Radicem mori in terra fissam gummi sudare ferunt, cuius non exiguus ad dentium dolorem fit usus.

FICUS. *sukh). Feigbaum.


image: s012b

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

...]

[Note: Syce.] Flcus Graecis *suko(u(/meros, id est, Ficus sativa, Germanice [Orig: Germanicè] Feigen. Multa ficuum scriptores numerant genera, ex locorum diversitate. Duo tamen sunt praecipua, sativa et silvestris, seu maior et minor. Fructus Graecis *suko\r, Latinis itidem ficus dicitur. Est et morbi genus quod ficus dicitur, a [Orig: à] fructus istius similit udine. Loca amat calidiora et aprica, frigus aversatur, unde etsi nonnullis Germaniae locis plantatur, paucis tamen fructum profert. Arbor est non admodum procera, quamquam amplissimae etiam quaedam inveniuntur, pyri arboris aemulantes magnitudinem. Caudice brevi, cortice levi, medulla carnosa, folio perque magno umbrosoque, profunde [Orig: profundè] admodum laciniato, sine flore, Pomo quod supra folii pediculum nascitur, turbinato, molli, intusgranoso, succo, cum [Orig: cùm] maturescit, lacteo, postea melleo: radicibus multis, obliquis, aclongis. Tenera folia, germinaque tenella, lacteum liquorem decerpta [Note: Caricae. Caprificus.] emittunt. Siccatas ficus caricas nonnulli vocant, Graeci i)/xader. Silvestris Ficus, Latinis Caprificus, Graecis e)/rineo/s vocatur. Nobis Germanis incognita.

Adfertur ad nos triplex hodie ficuum differentia. Aliae enim flavae, in sparteis corbibus compactae: quas Koibfeigen nominant: Aliae in cistis, laurinis foliis commixtae, Germani. Laubfeigen.

Tertium parvum est genus, sed summa dulcedine praeditum, in minutis et turbinatis sparteis corbibus inclusum, quod ex Massiliensi provincia affertur, Germanice [Orig: Germanicè] Marsilische Feigen.

Immaturae ficus Grossi dicuntur. Et hoc addendum, Quod [Orig: Quòd] silvestrem bovem fico arbori alligatum, mansues cere aiunt.

TEMPERAMENTUM.

Liquor fici arboris, et foliorum sucus vehementer est calidus. Ficus recentes et aridae calfaciunt primo ordine completo, aut sec undo incipiente: siccant in medio primi.

VIRES INTRINSECUS.

Ficus aridae amygdalis stipatae non solum [Orig: solùm] gulae luxui sunt voluptati, sed venenis etiam sunt medicamento, sisingulis diebus quis iciunus cas sumat. Pectus etiam et pulmonem iuvant. Galenus in Senecta se ficubus potissimum, et uvis usum fuisse scribit. Cum [Orig: Cùm] enim frequentius ob poma, ut ipse refert, langueret, ab octavo et vicesimo anno ad sene ctam usque ab his abstinuit, ficus tantum [Orig: tantùm] uvasque mensae adhibens, nec sine mensura tamen: aitque, quod [Orig: quòd] quicumque amicorum, admonitioni suae paruerint, ut a [Orig: à] pomis abstinerent, eos sine morbis fuisse. Ficus recenteslaxant et alvum molliunt, sitim et inter num calorem sedant, stoma cho tamen non usque adeo [Orig: adeò] sunt salubres.

Aridae conditae ficus corpus calfaciunt, naturam confortant, renibus et vesicae conferunt, malum corporis habitum emendant. Cum hys


page 13, image: s013a

sopo coctae potaeque ficus, pectus purgant, antiquam tussim sedant, diuturnae peripneumoniae auxiliantur: hydropicis et comitialibus sunt salutares. Frequensautem ficuum usus sanguinem malum, et pediculos multos gignit.

EXTRINSECUS.

Ficuum decoctum anginae et raucedini gargarizatu auxiliatur. Ficus cum foenugraeci semine et farina hordeacea, aut succo impositae, scirrhos omnisque generis tubercula, matricisque praesertim tumores discutiunt. Cum fermento et sale temperatae pestem aliaque ulcera emol liunt et aperiunt. Cum chalcantho tusae manantem scabiem et maligna ulcera sanant. Cum absinthio et farina hordeacea coctae et impo sitae, hydropicorum tumorem componunt. Sucus ficuum cum succo sinapi auribus infusus, susurrum earum et tinnitum prohibet. Lacteus ficus arboris liquor, lacti va ccino infusus, idipsum coagulat: Coagula to vero [Orig: verò] loacti infusus, illud discunt. Inutile autem corpori lac est ficuum, nimium enim aperit et consumit. Extrinsecus tamen verrucis, papulis, psorae, et omnisgeneris scabiei illini potest. Idem lac cavo denti infusum, dolorem sedare fertur.

MESPILUS. Aronia. Mespel. Nespel.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Note: Mespilus. Aronna.] MEspilus Graecis et Latinis. Item Aronia Dioscori. Germani. Mespel, Nespel. Diostorides duplicem facit. Prima quae tricoccos, a [Orig: à] tribus granis, quae malo eius insunt, dicitur, et proprie [Orig: propriè] mespilus. In Germania incognita. Altera quam Epimelida vocat, quod [Orig: quòd] iuxta malum nascatur, quae hodie in hortis Germaniae inseritur. Arbor est mali vulgaris altitudine inferior, ramis in gyrum comosis aculeatisque, folio promisso, tenui, et longo pediculo, flore subherbaceo, amygdalae forma, fructu, dum pubescit, viridi et duro, ubi maturuit fuluo ac molli, circa verticem cristato, tribus quatuorve intus, imo [Orig: imò] quinis plerumque nucleis lapideis: Unde vulgatum dictum: Kein Jungkfraw ward nie so rein, äß sie drei Nespeln, geb sie von ihr fünfftzehen stein.

[Illustration:

...]

Radix numerosa, materie dura, solida, cariei minimum obnoxia. Fructum huius Vnedonem quoque Itali vocant, quod [Orig: quòd] videlicet praeter unicum, antequam mollescat, nemo comedere possit, ob nimiam cius adstrictionem. Unedo tamen alias [Orig: aliàs] fructus appellatur Arbuti.


image: s013b

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

Mespila sicut et sorba frigidae et siccae sunt naturae. Vis ipsis adstrictoria. Viscis potissimum [Orig: potissimùm] ad alui ruentis coercendum [Orig: coërcendum] impetum. Condiuntur etiam utiliter in melle ad calidos alui, aestate potissimum [Orig: potissimùm] , fluxus, Ligni ad venabula et aurigarum flagella plurimus est usus. Reliquas cum sorbis vires possidet.

CERASUS. Kirsen. Amarellen.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

CErasus, Germa. Kirsen. Tria habet praecipua ex fructu genera.

[Illustration:

...]

Primum fructum fert pediculis longis, rotundum, sanguineum, gustu adstringentem, German. Amarellen vocant. Atque haec reliquis praestant, et insolata asservantur: reliqua minime [Orig: minimè] .

[Illustration:

...]

Secundum fructum fert pedicu lis brevibus, avellanae nucis quantitate, minus adstringentem, mem. brana extrinsecus rubentem, intrinsecus minime [Orig: minimè] . German. Weichselkirchen, Weielkirsen.

Tertium genus secundo forma est simile, sed multo [Orig: multò] minus, et pedi culo etiam longiore dependet, gustu dulce, Germa. Süßkirsen.

Quartum Praedicto per omnia forma et gustu simile, nisi quod [Orig: quòd] ma turum nigricat, ac sanguineum pr or sus humorem continet, Germanis Schwartzkursen. Posteriora haec duo, facile [Orig: facilè] , in arbore etiam adhuc pendentia, vermes sentiunt. Ad haec varia Cerasorum variis locis et sapore et forma distincta est invenire genera. Nos his contenti communem omnium formam describemus. Nascitur nusquam non: folia fere [Orig: ferè] habet Mespili, dura et latiora, per ambitum serrata, cortice laevo, in candido nigricante, flore albo, racematim congesto, fructu rubro aut nigro, magnitudine fabae. Omnia genera Iunio et Iulio mensibus ad manturiitatem perveniunt.


page 14, image: s014a

TEMPERAMENTUM.

Gustus diversum Cerasis esse temperamentum docet. Quaedam enim adstringunt et acerba sunt, quaedam dulcia. Omnium tamen tem peramentum frigidum et humidum Simeon Sethi tradit. Dulcia magislaxant: Acerba recentia minus laxant. Parum autem nutriunt, bonumque sanguinem generant.

VIRES INTRINSECUS.

Acida Cerasa bonum sanguinem generant, appetentiam ciborum generant, phlegmata et viscosos humores discutiunt, calc ulum pellunt. Cum saccharo eadem ad aegrotantium confortationem condiuntur. Arefacta tostamve cerasa alvum sistunt.

Ex nigris quarti generis, cerasis, aquam stillatitiam ustam, linguae Pa ralysin adiuvare ferunt. Gummi arboris in vino dissolutum et potum, antiquam tussim sedare aiunt.

EXTRINSECUS.

Gummi cerasi arboris in aceto dissolutum, infantium lichenassanat.

CORNUS.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Note: Cornus. Grania.] COrnus a [Orig: à] cornuum simili duritie, Graecis Grania, Germ. Kornlebaum, Cornelbaum, Kurberbaum, Dierlen, Thier lenbaum, Welsch kirsen. Et fructus eius Latinis Corna, German. Welsch kirsen, Hornkirsen, Kornlen, Herlitzen. Duum est generum, silvestris et sativa. Utraque in Germania nascens.

[Illustration:

...]

Theophrasto in marem et feminam dividitur. Cornus mas arbor est duodecim saepe cubitorum, cortice nervoso, tenui, caudice haud ita crasso, neque semper recto, atque etiamnodoso, sed ita solido, ut cornibus spissitate non absimilis respondeat, folio amygdalae, sed crassiori pinguiorique: flore et fructu oleae, dulci, grato odoratu, pluribus cornis singulari pediculo dependentibus.

Femina Theophrasto qhlukrani/a dicitur, Latine [Orig: Latinè] Feminicornus, caudice fungoso, et inutili, virgulis instar amerinae fruticat, autmnalibus baccis per quam [Orig: quàm] acerbis, et cunctis animantibus gustu intactis. Radices utrisque firmae et emori contumaces, nullique per niciei opportu nae. Fructum fert cornus circa solstitia, primum [Orig: primùm] candidum, postea san guineum, succo intus cruento. Summa ligno est durities: ad radios rota rum, ob exilitatem potissimum expetitur: Cuncorum et clavorum fer reorum vicem praebet.


image: s014b

TEMPERAMENTUM

Corno tam in foliis quam [Orig: quàm] furctu adstringendi est facultas. Exsiccat et constipat.

VIRES INTRINSECUS.

Fructus corni ad omnes alui fuxus sunt efficaces, vehementer enim, pari cum mespilis et silvestribus prunis natura, constipant. Condiun tur etiam fructus hisicut oliva, ut est videre apud Columellam. In sac caro et melle ad dysenteriam nonnulli condiunt.

EXTRINSECUS.

Folia aut fastigia ramorum in vino cocta, aut perse imposita, manam tia vulnera, et vitia exsiccant sanantque. Sudor virgarum lamina candente exceptus ferruginem contrahit, quae illita incipientes lichenas sanat.

PERSICA ARBOR. Pfersingbaum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

PErsica malus, Germanis Pfersingbaum, quod [Orig: quòd] fortasse ex Persia primum [Orig: primùm] sit aduecta.

[Illustration:

...]

Quatuor huius distinctae inveniuntur species: Prima est tota candida, quam Popularem vo cant. Secunda lutea, quam Duracinam: Tertia ru bens seu tota sanguinea, quam Sabinam: Quarta minima, totaque flava, Germ. Summer pfersing, [Note: Trecacina.] S. Ioannes Pfersing, Amarellen, Goldpfersing, Mollelin [Orig: Möllelin] , Molleten: quam Latini Trecacinam, Dioscorides Armeniaca vocat, et praecoia haec mala. Gaudet malus persica locis aquosis, folia fert amygdalae, sed maiora: floret primo statim vere cum amygdalis, flore subpuniceo, Pomum producit carnosum, succulentum, foris lanugino sum, dura intus et scabra nuce, in qua nucleus qualis in amygdalis.

TEMPERAMENTUM.

Flos, folia et nucleus calidae et siccae sunt naturae. Fructus vero [Orig: verò] frigi dus et humidus in secundo statuitur ordine: ob quod fructus maturus subito [Orig: subitò] putrescit.

VIRES INTRINSECUS.

Persica mala in ardentibus febribus sumi possunt. Frequens alias [Orig: aliàs] eo rum usus multum phlegmatis gignit, corpus refrigerat, et putridas febres excitat. Praestant reliquis Trecacina, quae Germani Mollelin [Orig: Möllelin] vocant. Flores cum saccharo conditi, sicut rosae, stomacho conferunt. Gummi arboris in vino dissolutum potumque, mire [Orig: mirè] prodest sanguinem


page 15, image: s015a

excreantibus, obstructos enim pectoris et pulmonis meatus et venulas purgat: Calculum quoque vesciae pellit: Raucedinem croco admixto pellit: arteriam siquidem lenit, et colli exulcerationem discutit. Fo liorumsuc cus potus, vermes ventris perimit. Idem posse sucum eundem umbilico alligatum, Galenus affirmat. Nuclei nucis Persicae tormi na sedant.

EXTRINSECUS.

Tusi nuclei cum aceto rosaceo applicati, capitis dolorem sedant. Gummi arboris in aceto dissolutum et illitum, lichenas et papulas sanat.

MALUS CITRIA, MEDICA, PERSICA. Citrinatopffel [Orig: Citrinatöpffel] . Iudenopffel [Orig: Iudenöpffel] .

[Illustration:

...]

NOMINA ET DESCRIPTIO.

MAlus Citria, alias [Orig: aliàs] Medica et Persica a [Orig: à] regionibus. Fructum eius Mala vocant Citria et Medica. Item Mala Assyria et Citraea, et Citrinata, et Cedromala, non tamen de Cedro arbore intelligendum. German. Citrinaten, Sicut et Latinis, a [Orig: à] cortice videlicet qui Citrinum colorem refert, et Iudenopffel [Orig: Iudenöpffel] , a [Orig: à] superstitione quadam ludaeorum, apud quos singulae fa miliae eiusmodi quotannis malum coguntur habere. Amat loca calida, quae causa est currarior sit in nostra Germania haec arbor. In quibusdam tamen locis cura et diligentia plantari est coepta. De his Pentameter exstat aenigmaticus: Edica mala quidem nec mala nec medica. Folium fere [Orig: ferè] fert lauri, perpetua frondens coma, intercursantibus in ramulis spinis, fructu perenni: arbor omnibus ho ris est pomifer,a aliis cadentibus, aliis maturescentibus, aliis vero [Orig: verò] subnascentibus pomis. Pomi effigies caperata rugis, praelonga, interdum rotundior, color aureus, odor gratus, sapor acidus, amara intus piri grana. Meminit huius Mali secundo Georg. Vergil. inquiens:

Media fert tristes sucos, tardumque saporem
Felicis mali: quo non praesentius ullum


image: s015b

Pocula slquando saevae infecere novercae,
Miscueruntque herbas, et non innoxia verba,
Auxilium venit, ac membris agit atra venena,
Etsi non alium late [Orig: latè] tactaret odorem
Laurus erat: solia haud ullis labentia nentis,
Flos apprime [Orig: apprimè] tenax: animas et olentia Medi
Ora fovent illo: et senibus medicantur anhelis.

Itali quatuor eius faciunt genera, quae cultu varietatem aliquam nacta funt: Quae auri colore lucent, Aurengia vocant: quae ex viridi in luteum languescunt, Citreola, et tandem Citrula nominant: Quae ovata specie turbinantur, si luteo colorenitent, Citrangula, et privatim [Note: Limones. Poceria [Orig: Pöceria] .] Citria appellant: Si herbaceo colore virent, Limones privatim dicunt: Si praegrandia, modo melonum, orbiculata facie turgent, Ponceria vo cant. Omnia tamen a [Orig: à] Citro nomina sunt deducta. De huius arboris cu ra, insitione, aliisque, consule copiosem Ruellium, lib. 1. cap. 69.

TEMPERAMENTUM.

Cortex excalfacit et exsiccat Aetio [Orig: Aëtio] , tertio ordine. Caro autem refrigerat et humectat primo. Acida pars tertiam frigidorum sedem tenet. Semen quidam calidum et siccum in tertio, alii in secundo statuunt.

VIRES INTRINSECUS.

Assumptum Citrium malum cuiuslibet veneni praesentissimum esse Remedium, Athenaeus aliique testantur, ac historiis idipsum evidentissimis comprobant. De hoc Dioscorides: In vino potum malum venenis resistit, alvum movet, Oris suavitatem commendat, decocto eius colluto, aut succo expresso. Eduntur efficacissime [Orig: efficacissimè] in malaciia praegnan tibus, ut quae huiuscemodi fastidium tollant. Caro difficulter concoquitur, crassamque creat pituitam, ob quod in melle estur commodissime [Orig: commodissimè] . Cortex ciborum concoctionem adiuvat. Adversus atram bilem et tristitiam, quam excitat, est auxilio. Stomachum mediocri usu bene afficit, immoderato coctionem vitiat. Melle conditus ventrem calfacit, et humorem concretum expurgat, ciborumque coctionem adiuvat. Semen omnibus venenis adversatur, privatim morsibus scorpionum, et potu et appositu. Menses ciet, sed abortu partus elidit. Acida pars flavam restinguit bilem, arcetque pestilentiae contagia.

EXTRINSECUS.

Vestiariis Malum citrium impositum, erosionum noxas arcere creditur. Oculum integram noctem succo eius illitum, in obliquum torqueriferunt.

MALA NERANTIA. Poma Arangiae. Pomerantzen.


page 16, image: s016a

NOMINA ET DESCRIPTIO.

MAla Nerantia, seu Poma Nerantia, Ger manis, inde deducto oucabulo, Po merantzen. Sunt ex generibus fructuum Medicae arboris: Eadem enim arboris ho rum pomorum cum Medica, seu Citria, de qua praecedneti capite est dictum, est forma. Fructus vero [Orig: verò] nonnihil differt, qui totus est orbiculatus, absque omni callo, immaturus viridis, maturus vero [Orig: verò] , aureo totus co lore fulget. Atque hunc per aurca Hesperidum mala poetae [Orig: poëtae] intellexisse videntur. Mala autem Nerantia haec appellata esse a [Orig: à] Nicandri interprete in Alexipharmacis videtur, cum [Orig: cùm] inquit, to\ mh=d ormh)lor d)sti to\ mhd iko\r to\ nera/nttior, hoc est, Medum malum est Me dicum, quod Nerantzium vocant. Et Germanica appellatio Pomeran tzen, pulchre [Orig: pulchrè] cum Pomo Nerantziae per compositionem convenit. Po [Note: Pomum Arangia.] mum item vocant Arangiae. Cortex fructui durus et densus, odoratus, gustu amarus, qui recens siccatus praestantissimum praebet oleum. Caro intrinsecus mollis, gustu partim dulcis, partim vinosa, albis et amaris nucleis expleta, qui plantati fetus producunt.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

Temperamentum et vires cum Malis Citriis seu Medicae arboris, similes praesens fructus obtinet. Est enim ex eorundem genere, et gustu pari praeditus. Cortex naturae est calidae, quod in gustu amaritudo satis declarat. Caro, Semen et acida seu inosa eius pars qualitatem citrinorum habent. Cortex praesentium pomorum in saccharo conditus, frigidis ventriculi vitiis auxiliatur: frigidum enim phlegma discu tit et educit. Reliquas in praecedenti capite vires require.

PUNICA MALUS. Granatopffel [Orig: Granatöpffel] .

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Note: Malum granatum.] PUnica malus, r(o/a Graecis. Vulgo malum granatum. German. Granaropffel [Orig: Granaröpffel] , a [Orig: à] contentis nimirum in ipsis granis seu acinis. Arbor est haud ita procera, folio angusto, nitidique viroris, flore puniceo, oblongo, ca lathi effigie. Pomo quod corio et membrana tegitur, numerosis intus acinorum granis farcto, unde granatum est appellatum. Punicum a [Orig: à] Carthagine dictum est, quod [Orig: quòd] ibisit pomum illud laudatissimum. Differentia huius mali est ex sapore triplex. Quaedam enim huius generis pomasunt dulcia, quaedam vinosa, quaedam prorsus acida.

[Illustration:

...]


image: s016b

[Note: Cytinus. Balaustia] Florem Punicae satuivae Cytinum vocat Dioscorides. Silvestris vero [Orig: verò] mali punicae florem Balaustia idem appellat. Faciunt autem hoc discrimen inter sativae et silvestris punicae flores, seu inter Cytinos et Balaustia, quod [Orig: quòd] Cytini sunt Punicae tenelli fructus, qui statim post flores, ut in omnibus malis, decidunt. Balaustia vero [Orig: verò] est flos silvestris punicae, qui decidit sponte, quoniam inter pediculum et floris folia non habet caput, ex quo fructus fiat. Possunt itaque tam in sativa quam [Orig: quàm] silvestri punica et balaustia et Cytini generari, Pharmacopole untrumque confundunt.

[Note: Sidion.] Corticem Punici mali Sidion vel Sidia pluraliter Graeci vocant. La [Note: Malicorium. Sidae.] tini Malicorium. Sidam enim Malum punicam veteres Graeci nominabant. Est tamen etiam herba palustris, quae sida dicitur, huic similem ferens fructum.

TEMPERAMENTUM.

Malum punicum omne boni succi est, inquit Diosco stomacho uti le, perexiguum praebens nutrimentum.

Dulcia stomacho utiliora habentur, sed aliquantulum in eo calorem gignunt, inflationesque pariunt: in febriigitur abdicantur.

Acida adstringunt, aestuanti stomacho auxiliantur, ac multo [Orig: multò] magis contrahunt, et urinam cient, ora gingivasque laedunt.

Vinosa mediam sortiuntur naturam.

Cytini adstringunt, cohibent, sic cant, sanguinolenta glutinant.

Sidon seu Malicorium spissandi vim habet, eosdem quos Cytini praebet usus.

Balaustia adstringendi facultantem tenent.

VIRES INTRINSECUS.

Sucus et nuclei mali punici in ardentibus febribus maxime [Orig: maximè] prosunt, os enim arefactum recreant, sitim et aestum ventriculi sedant.

Ad eosdem effectus valent Syrupi ex succo confecti. Nuclei ex acidis malis punicis arefacti et triti, in cibo sumpti, dysenteriam aliosque alui et matricis fluxus sistunt. Ex aqua pluvia cocti et poti, prosunt sanguinem excreantibus. Idem praestant Cytini et Balaustia, Malicorium item tusum et illitum. Malicorium in vino coctum potumque Ascarides interficit. Flores et cortex simul tusa et ieiuno stomacho sumpta, tussi antiquae medentur. A lepore marino morsis malum punicum prodes se, Nicander est auctor.

EXTRINSECUS.

Sucus mali punici cum melle temperatus, oris et gingivarum putredines, omnia manantia et depascentia narium, aurium, occultarumque partium hulcera, tam in viris quam [Orig: quàm] feminis, sanat. Excoriatis etiam tibiis est remedio. Cortex acidi mali punici tritus et cum aceto il litus, aureae venae fluxum sistit. Flores mali punici triti, et cataplasmatis


page 17, image: s017a

modo illiti, sedem procidentem repellunt: Efficacius autem sit idem me dicamentum Gallis adiectis.

CYDONIA MALUS. Cotonea malus. Quittenbaum, Küttenbaum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Note: Cydonia malus. Cotonea malus.] CYdonia malus a [Orig: à] Cydone Cretae oppid odicta. Cato Contoneam primus vo cavit, quod [Orig: quòd] nimirum mala cius tenera lanugine, quae Co ton dicitur, tegantur, ut quo rundam est sententia. Offici nis Citonia, Germ. Kutten baum, Quittenbaum. Huius mala intellexit Ecloga se cunda Poeta [Orig: Poëta] , cum [Orig: cùm] inquit: Ipse ego cana legam tenera lanugine mala. Nascitur hodie in hortis passim Germaniae, locis potissimum [Orig: potissimùm] frigidis et humidis. Arbor est, Ruellio describente, malo vulgari haud absimilis, nisi quod [Orig: quòd] infra magnitudinem illius sub sidet, fructu scilicet incurva tos deprimente ramos, prohibenteque parentem crescere. Ad haec et folium angustius a [Orig: à] terra albicat. Poma tenui lanugine pubescunt, et in cisuris crispantur, colore ad aurum inclinato. Haec nonnul liputant aurea poetarum [Orig: poëtarum] mala, Graecis Chrysimela dicta esse: quae tamen Poma Neram tia potius esse aliis placet. Duo ex pomorum magnitudine faciunt genera Dioscorides et Galenus: Alia enim minora, rotunda, odoratioraque sunt, quae vera Cydonia seu Cotonea appellantur. Alia maiora, dulcio [Note: Struthea.] ra, et minus acerba, Galeno Struthea dicta.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Frigidam et adstringentem habent naturam: Frigida sunt in primo, et sicca in secundo ordine.


image: s017b

VIRES INTRINSECUS.

Ante [Orig: Antè] cibum sumpta mala cydonia alvum constipare, post alios vero [Orig: verò] cibos contrarium efficere, Simeon Sethi testatur.

Tostum malum cydonium, aut eiusdem eclegma, utile est iis qui ex vini immodico potu capitis dolorem verentur. Tosta mala cydonia bene nutriunt, ventriculo non sunt inutilia, nam cient, singultus, vomitum et nauseam reprimunt, praesertim si post cibum sumantur. Suc cus ex crudis malis cydoniis prodest difficulter spirantibus, et qui cibos non bene continent. Conficiuntur autem ex cydoniis malis, syrupi, ec legmata, olea: in usu quoque sunt flores, sucus, folia. Omnia summo aegrotis auxilio.

EXTRINSECUS.

Cataplasma ex crudis cydoniis ventriculo illitum, fluxus alui, singultus et vomitus cohibet: aestum ventriculi, pectoris et iecoris restinguit. Procidentem matricem folia in desessu repellunt. Prodest ad idem, si decocto foliorum locus ipse prius bene lavetur. Nuclei malicy donii in aqua rosacea mollefacti, adustionibus et linguae inflammationi utiliter illinuntur.

PALMA. PHOENIX. Palmbaum. Dactelbaum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

...]

[Note: Palma: Phoenix. Caryotae. Carotides.] PAlma Graecis Phoenix, Germa. Dactelbaum. Fructus eius Caryotae et Carotides, item dactyli. Palmulae Latinis, Germanis Dacteln. Hinc medicamentum conficitur, quod vocant Diaphoeniconis. Multa sunt hu ius genera: sunt enim quae dicuntur Nicolai, item quae sorores, tertium genus quod pateton dicitur. Preterea eunuchi Aristoteli. Mar garides quoque Plinio. A loco etiam Thebaides, Arabicae, Siculae, Aethyopicae. Arbor Germaniae incognita, fructus tamen aliunde affertur. Trunco nascitur tereti ac procero, sed densis gradatisque corticum pollicibussalebroso potius quam [Orig: quàm] scabro, quibus, ut orbibus, fa cilem se ad scandendum Orientis populis praebet. Ramosa [Orig: Ramosà] cacumine tantum [Orig: tantùm] spargit, folio arundinaceo, duplici, satis ad gladioli formam accedente, nisi minus esset et tenuius, Unde [Note: Spathe. Dactylus Palmula.] Spathen Graeci nominant. Fructu qui Graecis dactylus, Latinis Pal mula dicitur, alias [Orig: aliàs] candido, alias [Orig: aliàs] nigro, alias [Orig: aliàs] herbaceo, alias [Orig: aliàs] purpur eo, oblongo, carnoso, ramis suis racematim dependente. Non alibi nisilocis calidis provenit: Nec fructum nisi fervidis locis profert. Terra gaudet


page 18, image: s018a

levi et sabulosa, plurimum et nitrosa. Maxime [Orig: Maximè] enim salsis sabulosisque laetatur. Maturos palmae fructus Galenus Phoenicobalanos, q. d. Palmae glandem vocat: Maturos vero [Orig: verò] po/mata. Mira palmae natura: non cedit oneri quamlibet ingenti, nec inara [Orig: inarà] flectitur, pan diturve, sed contra pondus insurgit. Unde victoriae apud veteres fuit signum dextra gesta: Nec aliud fere [Orig: ferè] in coronariis certaminibus victoriae dabatur praemium, quam [Orig: quàm] palma. Et hinc proverbium: Palmam obtinere, hoc est, victoriam.

TEMPERAMENTUM.

Palmulas siccas in secundo, et calidas in ordine primo, Sime on Sethi tradit.

VIRES INTRINSECUS.

Fructus aridi, Dioscoride teste, prosunt sanguinem excreantibusstomachicis et dysentericis. Frequens autem usus alvum inflat. Conco ctionis sunt difficilis, capiti et ventriculo, Galeno teste, obsunt, ie cur et lienem constipant: Diuturnas febres, ut Simeon Sethi est auctor, pariunt. Eclegma quod Diaphoeniconis appellatur, pituitam et bilem mire [Orig: mirè] educit.

EXTRINSECUS.

Nuclei eius in fictili novo in cineres usti, et in vino exstincti, palpebrarum defluvia illitu cohibent.

OXYPHOENIX. Palma silvestris. Wilder Dactelbaum.

OXyphoenix Graecis, Latinis Silvestris palma. De hac parum apud scriptores proditum invenitur, nisi quod [Orig: quòd] fructus eius creduntur esse, qui Oxyphoenica, a [Orig: à] saporis acrimonia vocantur, Barbaris vero [Orig: verò] et [Note: Thamrindi.] Officinis Thamarindi. In India copiosissime [Orig: copiosissimè] nascitur, unde ad nos fru ctusii afferuntur, ac inde Thamarindum, quasi Palmulam Indicam, co gnominarunt. Fronde viret saligna, pomo pruni, osse duro, nucleo intus exili, carne foris copiosa, colore in luteum e [Orig: è] nigro languescente.

TEMPERAMENTUM.

Oxyphoenica seu Thamarindi, Actuario auctore, humectant et refrigerant in abscessu secundo.

VIRES INTRINSECUS.

Cum mentha et apio unciae pondere potum oxyphoenicon, laterum inflammationibus medetur: Animum itidem exhilarat, et tristitiam di scutit. Noxas omnes a [Orig: à] calore conceptas mitigat. Destillationes ex feruore bilis ortas sedat. Cum Rheo et Casia nigra a [Orig: à] tertianis febribus prorsus liberat: ardentibusquoque et incandescentibus medetur. Arquatis auxiliatur. Sit im restinguit. Doloribus capitis est remedio. Noxios hu mores, qui in ventre coierunt, deicit, appetentiam invitat, cibi fastidum abigit: nauseas et vomitiones sedat.


image: s018b

VITIS VINFERA.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

VItis vinifera, Graecis a)/mpelos o)ino=fo/ros a)/mpelos q. d. e)/mphlos2, h( gn) au)th= e)/xousa to\r phlo\r. hoc est, quod [Orig: quòd] inse vinum contineat. phlo\s enim est oi)/nos, id est, vinum. Unde ka/phlis, id est, caupo, para\ to\ kaku)neir to\r phlo\r, id est, quod [Orig: quôd] vinum adulteret et corrum, pat. Genera vitium a [Orig: à] natalibus sunt plurima, sicut et plurima vini genera. Melior locis calidiz et Orientalib. quam [Orig: quàm] frigidis et Occidentalibus. Floret solstitio aestivo, uvas maturas autumno profert. Forma nemini non est nota, adeoque supervacua fuerit eius descriptio. A radice enim caudex unus continuus exit, qui in ramos frequentes scinditur, cortice multiplici, rimoso, flagellislon gelateque [Orig: gèlateque] vagantibus, quibus se suis veluti manibus erigit, et quicquid nacta est complectitur. Sarmentis, foliis latis, et in extremitatibus incisis, lascivientibus. Floribus fructum ambientibus lanugineis, uva quam [Orig: quàm] plurimis acinis acervata, qui interdum purpureo, nonnumquam roseo, nonnumquam viridi colore fulgent. Semen acinis clauditur. De institione, cura et cultura vitium, abunde [Orig: abundè] rei rusticae scriptores, Columella, Palla dius, et Varro, quos, qui plura de his volet, consulere poterit. Liber nomina vitis eiusque partium adicere. Vitis Graecis a)/mpelos, der Weinstock.

[Illustration:

...]

Palmes German. die Reben, Weinreben. Gemmae German. die an gen am Weinstock. Pampinus, Rebenblat, folium dicitur vitis. Ca. preoli, die gäblin oder häfftlm. Racemus Germa. die Traub. Scopium vel Botrychum Galeno, der Kam. Staphyle seu uva, die Weinbeer. Hymen seu membrana est cuticula seu pellicula ipsa, in qua sucus vino sus continetur. Caro, das dick in der hülsen. Humiditas, der safft, est sucus seu humor in uva. Acinus, gi/gartor, seu nucleus, der kern. Ipes sunt vermes vites erodentes. Vitis vero [Orig: verò] vocabulum deductum volunt a [Orig: à] vito, as, are, verbo, quod [Orig: quòd] invitetur ad uvas pariendas. Posset etiam a [Orig: à] nomine vita de duci, quod [Orig: quòd] vitae hominum maximo sit praesidio et commodo, quodque vitam hominis exhilaret, et confortet mediocriter sumptum, ut vitam ipsi praebere videatur.

TEMPERAMENTUM.

Uvae maturae sunt calidae et humidae in gradu primo. Immaturae vero [Orig: verò] sunt acerbae, frigidae, et siccae.

VIRES INTRINSECUS.

Sucus foliorum potus, dysentericis, sanguinem excreantibus,


page 19, image: s019a

[Note: Citta.] stomachicis, et citta laborantibus mulieribus prodest. Madefacti in aqua capreoli idem efficiunt. Lacrima vero [Orig: verò] eius, quae veluti gummi in caudicibus crescit, pota cum vino calculos pellit. Uva recens quaevis, alvum turbat, et stomachum inflat. Minus horum particeps, quae aliquando decerpta pependit, quod [Orig: quòd] in ea copia humoris inaruerit. Stomacho accommodata est, appetentiamque cibi excitat, et imbecillis convenit. Quae autem in vinaceis, aut vinario vase servatae sunt, ori et stomacho sunt gratae, alvum sistunt. Vesicam tamen et caput tentant. Sanguinem excreantibus prosunt. Similes iis sunt quae in mustum sunt coniectae. Quae vero [Orig: verò] sapa aut musto sunt conditae, stomachum magis infestant. Reponuntur, et caelesti cum aqua prius passae facte, minusque vinosae sunt: siticulosis, ardentibus, et longis febribus utiles. Vinaceorum decoctum dysentericis, caeliacis, et fluxui muliebri infusum confert. Ad insessiones quoque et clysteres assumitur. Nuclei acinorum adstringunt, stomachograti. Uva autem alba passa magis extenuat. Caro illarum comesta, arteriae, tussi, renibus et vesicae confert. In dysenteria per se cum nucleis editur. Ad mixta milii et hordei farina, et ovo, ac cum melle frixa, et per se quoque sumpta, atque cum pipere commanducata, ad capitis pituitam purgandam valet. Caro uvis laxa est et flaccida, quae non facile [Orig: facilè] concoquitur, sed malum gignit et crudum humorem, qui non facile [Orig: facilè] in sanguinem transmutetur. Nucleorum natura sicca et quodammodo adstringensest. Pertranseunt igitur omnia intestina non alterati. Pensiles vero [Orig: verò] uvae neque sistunt ventrem, neque proritant, cae teris autem facilius concoquuntur. Differentia item uvarum in dulcedine, austeritate et aciditate non est exigua. Dulces quidem sucum habent calidiorem: austerae vero [Orig: verò] et acidae frigidiorem Omnium itaque tutissimus est usus, quando carnosae fuerint et maturae, et mediocriter assumptae. Albae magis subducunt alvum quam [Orig: quàm] nigrae. Omnes vero [Orig: verò] ciborum apperentiam excitant, et Venerem. Convenit cum [Orig: cùm] eduntur membranam et nucleos expuere, quod [Orig: quòd] difficulter consiciantur. Opor tet autem non solum [Orig: solùm] uvas, sed omnes etiam fructus molli cortice praeditos, humidos, ante cibum assumere.

EXTRINSECUS.

Folia et capreoli trita et illita, capitis dolores stomachique inflammationes et ardorem, cum polenta mitigant: folia etiam per se imposita, utpote quae refrigerent et adstringant. Lacrima vitis, quae velut gummi in caudicibus concrescit, illita, lichenas, scabiem, et lepram sanat. Oportet tamen locum ante [Orig: antè] nitro confricuisse. Eadem cum oleo frequenter inuncta, pilos denudat: potissimum vero [Orig: verò] e)xw/r, hoc est, sanies, aquosusve humor qui ex accensis viridibus sarmentis exsudat. Idem myrmecias inunctus eicit, Cinis sarmentorum et vinaceorum,


image: s019b

condylomata et thymia circa sedem, quae ante [Orig: antè] ablata amputatave sunt, cum aceto illitus sanat. Confert luxatis et viperarum morsibus. Lienis inflammationibus cum rosaceo et ruta et aceto illitus, prodest. vinacei uvarum reconditi, inflammatis, duris, turgentibusque mammis cum sale illinuntur. Nuclei acinorum tosti et triti, et pro farina illiti, dysentericis, caeliacis, et stomacho resolutis prosunt. Caro uvarum cum fabarum et cumini farina illita, testium inflammationes sedat. Epinyctidas, carbunculos, favos, et in articulis putredines et gangraenas, sine nucleis trita, et cum ruta imposita, sanat. Podagrae cum Opopanace illinitur. Mobiles ungues, illita, celeriter adimit.

LABRUSCA.

LAbrus cam Latini vocant Vitem silvestrem, Graeeis a)/mpelos a)gri/a. hoc est, Vitis silvestris. Meminit huius Vergilius in Ecl. cum [Orig: cùm] inquit: Aspice ut antrum Silvestris raris sparsit labrusca racemis. Germ. Wilde Weinrebem. Nascitur in incultis, circa vineas quoque earumque sepes, palmite, flore et pampinis sativae viti similis. Uvas quoque fert multo [Orig: multò] minores, easque numquam maturescentes: Ut plurimum tamen nullum fructum proferunt. Uvas seu fructus huius immaturos Oenanthen vocant.

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

Sucus ex immaturis labruscae uvis expressus, calid us in tertio statuitur gradu: adstringit efficaciter. Vires cum Pampinis vitis viniferae pene [Orig: penè] pares habet: alvum constipat, omnisque generis scabiem sanat.

OLEA. Oelbaum. OLIVA. Olivenbaum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

OLea vel Oliva, Graecis e)lai/a, German. Oelbaum, Olivenbaum. Fructum elus Latini Olivam vocant. Germa. Oliven, ex quo suecus seu oleum exprimitur, quod Latini Oleum olivarum vocant, Ger ma. Baumol [Orig: Baumöl] . In duo dividitur genera, Sativam et silvestrem. Sativa simpliciter Olea dicitur: de silvestri infra [Orig: infrà] .

Plures quoque sunt sativae ex fructu differentiae. Columella decem Olivarum genera numerat, pausia, algiana, liciniana, sergia, nevia, culminia, orchis, regia, circites, murtea. Bacca iucundissima est pausiae, speciosissima regiae. Fervido squalidoque statu caeligaudet. Arida loca depressaque, sed longe [Orig: longè] magis mediocres clivos amat. In iis enim excellens solis ardor ventorum proflatu refrigeratur: quare optimum exhibent oleum. Saligneis fere [Orig: ferè] viret frondibus, angustis, quae tam brevi


page 20, image: s020a

innituntur pediculo, ut quasi defixae cohaereant, floribus pusilli quidem. sed foliatis fructum ambientibus, qui cadivi, si perforati spe ctentur, probae flosculorum iacturae praebent augurium: baccisma turitate nigricanitibus, quae carnis callo et nucleo (quem sansam antiqui vocant) interiacente constant. Radice unica, parvaque, et ve lut lacinia ex medio tendente, firmatur. Ceterisgrandioribus, et cancrorum similitudine contortis, aliis crassioribus, aliis obliquis et inaequalibus, summo cespite co haerentibus, nodosis, villosis. Medulla huic tam incerta, ut non in medio ligno haberi, sed per totum lignum spargi videatur. Ideo quidam omnino medulla carere crediderunt. Viret ex urbanis perpetuo [Orig: perpetuò] .

[Illustration:

...]

Amurca dicitur sanies olivae amara, quae fit ratione aquarum: siccitatibus igitur minima, riguis copiosa: Nihil in summa est aliud nisi faex olei, ex oleae fructu expressi.

Vivax est, et diutissime durat, et caudice et lateraligermine, nepotumque procreatione, atque etiam stirpe incorrupta. Theophrastus vitam ducentos annoslongissimam esse, est auctor, additque aliquanto [Orig: aliquantò] lon giorem oleastro. Odit maxime [Orig: maximè] quercum. De ratione varietatis proventus olearum, earumque cura, vide Reirusticae scriptores, et copiosissime [Orig: copiosissimè] Ruellium. Summa oleae cum vite est concordia, adeo [Orig: adeò] ut si viti inseratur, non uvas modo [Orig: modò] , sed et olivas quoque pariat.

TEMPERAMENTUM.

Folia olearum vehementer adstringunt, purgant, sistunt. Maturae olivae mediocriter calfaciunt, teste Simeone Sethi, facile [Orig: facilè] autem sunt corruptibiles, ventriculique et oculis noxiae, et vesicae. Immaturae natu rae sunt frigidae, stipticae, et siccae, gulae magis, quam [Orig: quàm] medicinae dicatae: Ventrem roborant, alvumque sistunt: pulmoni vero [Orig: verò] sunt noxiae. [Note: Colymbades.] Conditae olivae, quae Colymbades dicuntur, frigidae sunt et siccae, quae si cum garo ante cibum sumantur, alvum proritant.

De oleo vero [Orig: verò] sic scribit idem auctor: Oleum mediocriter est


image: s020b

[Note: Omotribes olcum.] calidum, et magis humefa ciens: Omotribes vero [Orig: verò] , hoc est crudum, et de non maturis olivis expressum, quo [Orig: quò] magis adstringit, eo [Orig: eò] magis frigefacit: quod autem eiutum est, minus mordicat. Vetustum quoque, quo vetuftius est, tanto calidius est et magis discutit, eoque inprimis, si a [Orig: à] prineipiotenuium [Orig: prineipiòtenuium] partium fuerit, quod diiudicatur, si purum est et perspicum, et si eius modica pars maximam corporis partem perunger, et facile [Orig: facilè] ab eo ebibatur. Dinoscetur vero [Orig: verò] caliditatis et frigiditatis olei quantitas gustu: quod enim dulce est, modicam mediocremve habet caliditatem: quod aunt est acerbum, et adstringit, frigidum est, tale autem stomacho est utile. Faex vero [Orig: verò] olei calida est et sicca, et utilis est inflationibus, et ventositatibus splenis, sed pulmoni noxia.

VIRES, INTRINSECUS.

Olivae maturae sumptae alvum sistunt, et orificium ventriculi confortant, oleum calfacit, ventrem emollit, alvum movet lenitque. Venena omnia cohibet, hebetatque, crebro [Orig: crebrò] potum redditumque vomitionibus. Laudatissimum praesertim contra cerussam et Gypsum ex aqua mulsa, aut ficorum siccarum decocto potum, item contra meconium, cantharidas, buprestim, salamandras, pity ocampas. Folia ex melle decocta dantur utiliter cochlearibus, ad sanguinis excreationes.

EXTRINSECUS.

Trita folia, igni sacro, ulceribus serpentibus et epinyctidi adhiben tur. Carbunculos, nomas, paronychia cohibent: panos collectionesque cum melle discutiunt. Crustas resolvunt ex melle imposita. Cutem a [Orig: à] ca pite mulsam conglutinant: Commanducata, privatim oris ulceribus me dentur. Eadem praestant expressus sucus et de coctum. Proluviem sang vinis et abundantiam feminarum coercent, succo apposito. Uvas quoque oculotum, ulcera et veteres fluxiones sucus sanat: collyriis itaque admiscetur. Excipitur autem sucus affuso vino vel aqua, siccatusque in pastillos cogitur. Sed longe [Orig: longè] validior et diuturnior est, qui cum vino succus est expressus, quam [Orig: quàm] qui cum aqua. Idem auribus purulentis vel exulceratis utiliter infunditur. Cauliculi de cocti et cum melle impositi, cu tem in capite ab ossibus recedentem comprimunt. Fructus tosti et cum melle triti nomas purgant, et carbunculos rumpunt. Oleum tamen acrius atque efficacius. Os quoque contra dentium infirmitatem eo colluitur. Corpus tepefacit et contra algores munit: Feruores aunt capitis refrige rat. Corpus a [Orig: à] perfrictionibus vindicat, et gerendis rebus habilius piomptiusque reddit, Democritus ergo [Orig: ergò] , ut Diophanes tradit, interrogatus, qua ratione homines inoffensa valetudine degerent, respondisse fertur: Si externa corporis oleo, interna melle linirentur. Medicamentis exul cerantibus iunctum acrimoniam eorum domat. Emplastris vulnerariis est utile, faciem expurgat. Bubus per nares infusum, donec eructent, inflationes sedat. Vetus magis calfacit corpora, magis discutit sudores, duritiasque magis diffundit. Oculorum claritati sublitum prodest.


page 21, image: s021a

Amurca gingivis et oris ulceribus, dentiumque firmitati utilissime [Orig: utilissimè] subvenit: infusa quoque ignibus sacris, et iis quae serpunt, pernionibus. Nigrae olivae amurca utilior, item infantibus fovendis. Olivae vero [Orig: verò] albae amurca mulierum vulvae in lana adhibetur. Multo [Orig: Multò] autem omnis amurca inveterata efficacior, exulcerationibus vulvae, virilitatis et sedis infunditur. Si vero [Orig: verò] decoquatur ad mellis crassitudinem, carie vitiatos dentes extrahit. Iumentorum scabiem cum decocto Lupini et Chamaele ontis illitu sanat. Cruda et recenti, podagras et articularios mor bos, calida foveri est utilissimum. In cupreo vase ad mellis crassitiem decocta, Ionge [Orig: Iongè] maiorem adstringendi facultatem acquirit. Ulus eius cum aceto, autuino vetere, aut mulso, ut quaeque causa exigit: vulneribus in linteolis, luxatis in lana imponitur. Ingens hinc usus inveterato medicamento, tale enim fistulas sanat. Podagris incipientibus illinitur. In corio illita et imposita, reprimit hydropicorum tumores.

OLEASTER. *ko/tinos, a)griela(ia. Wilder ölbaum.

OLeaster, Graecis *ko/tinos, vel a)griela)ia, hoc est, silvestris olea, German. Wilder ölbaum. Nascitur ex sativae nucleo, sativa foecun. dior: Vita ei longior quam [Orig: quàm] oleae. Sativae non multum est dissimilis. Locisgaudet calidioribus. Callistephanon in Olympia nascentem, Oleastrum dictam, auctor est Stephanus: quia Olympiae victores ea coronarentur. Caudex eius peculiaribus quibusdam cavernulis dehiscit, quod in olea quoque deprehenditur. Oleu ex fructu oleastri expressum, oleum oleastri dicitur, ad nos tamen haud quaquam affertur.

TEMPERAMENTUM.

Folia Oleastri sicut et oleae adstringe ndi naturam habent. De Olivarum et olei temperamento, in praecedenti quoque capite est dictum.

VIRES INTRINSECUS.

Quae de olea dicta sunt, eadem huc refer. Oleum oleastri rosacei vice in doloribus capitis expetitur: sudores cohibet: capillorum defluvia compescit. Ulcera in capite manantia, furfures, scabiem, leprasque sanat. Tardius canitiem sentiunt qui eo quottidie perunguntur. Gingivae uligine laborantes utiliter eo imbuuntur: Involuta autem stylo lana in tingitur oleo, et gingivis, usque dum albescant, admovetur. Ad stabiliendam dentium mobilitatem os colluitur: Defluxiones gingivarum eo foveri utilissimu.

LAURUS. *da)fnh. Lorbeerbaum.


image: s021b

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

...]

LAurus, Graecis Daphne, Germa. Lorbeerbaum. Fructus seu baccae eius Graecis Daphnides, Latinis Baccae lauri, Germa. Lorbeer dicuntur. Non attinet de fabula Daphnes et Apollinis, item de honore et superstitione huius apud veteres multa dicere. et victo riae enim fuit symbolum, et plebs magistratui lauri folia et ficus, Xe nii vice offerebat. Vates quoque huius foliis coronati sunt: Atque hinc etiam Laureati dicti sunt Poetae [Orig: Poëtae] . Iam ad descriptionem et vires eius. Plu ra sunt eius genera: Delphica, seu triumphalis, Cypria: Tinus, quam silvestrem putant: Mustax dicta, folio maximo flaccidoque albicans. Taxa seu Baccalia, quae vulgatissima et baccarum fertilissima. Primaria duo faciunt eius genera: Ste rilem, quam marem vocant: et foe cundam quam feminam. Cortice levi vestitur et tenui, radices spargit obliquas, in aequales, quae suapte natura non recto tramite progrediuntur. Coma frondet perpetua, caudice procero, pinguisucco scatente, nodis perquam [Orig: perquàm] paucis. Fert uvam, tam fecunda quam [Orig: quàm] sterilis: sed copiosius sterilis, quam marem aliqui vocant. Fecunda baccifera, carne in nucleo concepta. Aiunt si lauro teratur hedera, laurumque terat eadem, ignem excuti, flammam enim attritu concipi, excipiente materia aridi formitis, fungi, vel foliorum, fa cillime [Orig: cillimè] conceptum. Quod primum [Orig: primùm] exploratores in castris et pastores invenerunt. De Lauro vide copise [Orig: copisè] Ruell. lib. 1. cap. 92. Conficitur etiam ex lauri baccis oleum, quod Laurinum dicitur, Germa. Lorol [Orig: Loröl] .

TEMPERAMENTUM.

Lauro excalfactoria molliensque est natura. Baccae magis quam [Orig: quàm] folia calfaciunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Baccae lauri, cortice detracto, tusae et cum melle aut dulci vino eclegmatis modo temperatae, praestantissimum sunt remedium Phthisicis. gravi item tussi et difficili spiratione laborantibus, nec non destillatio nibus capitis ad pectus defluentibus: et torminibus. Cum vino potae,


page 22, image: s022a

tusae baccae lauri, ictibuns scorpionum auxiliantur. Tusus lauri cortex, tertia drachmae parte in vino potus calculum frangit, iocinorosis pro dest. Vinum in quo decorticatae lauri baccae maceratae fuerint, potum prodest puerperis, post partum alui dolorem aut tormina sentientibus: ac reliquias partus expellit.

EXTRINSECUS.

Doloribus et tumoribus matricis laurifolia in desessionibus auxiliantur. Viridium foliorum sucus illitus, apum, crabronum et vesparum ictus sanat. Vitiligines idem extergit. Aurium tinnitum infusus pellit, modico vino admixto. Lauri frondes in arva fixas, a [Orig: à] robigine fruges tutas conservare antiquitas tradidit.

OLEUM LAURINUM.

OLeum laurinum calidum est et apertivum, mitigatcolicam et fri gidos doloresuentris, stomachi, capitis, hepatis, splenis, renum, nervorum, matricis, iuncturarum, denique omnibus aegritudinibus ex frigida humiditate ortis confert.

LAURUS ACULEIFOLIA. Walddistel, Stechpalmen.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

QUo Latinis apto et commodopos sit appellari nomine, et quomodo veteribus Graecis et Latinis haec arbor appellata sit non constat, Germ. Walddistel et Stechpalmen nocant. Hieronymus Tragus ex silvestris lauri speciebus esse censet, et a [Orig: à] foliorum aculeis laurum spineam seu aculeigeram vocat. Placet itaque aliorum de hac potius iudicium exactius audire, quam [Orig: quàm] certi quicquam statuere. Nascitur in silvis nonnullis, utpote quam Idar vocant, ad Mosellam. Arbor est procera et am pla: quibusdam tamen locis humilior conspicitur. Cortice rami vestiuntur viridi: caudex vero [Orig: verò] cinereo: folia aculeata, tenera, inaequalia, lauri pene [Orig: penè] foliorum forma: fronde viret perpetua. Autumno baccas fert rubras, singulares, fructuum cynosbati magnitudine, sapore iniucundo et ingrato. Consecratos huius ramos a [Orig: à] foribus suspensos contra fulmina pollere persuasum sibi vulgus habet.

[Illustration:

...]

Decoctum foliorum contra laterum puncturas utiliter bibi ferunt.


image: s022b

Viscum ex cortice eius hunc in modum conficiunt: Detractus ramis cortex foliis involutus in humidum locum ad duodecim dies infoditur: Putrefactus sic cortex tunditur, et in aqua pura abluitur: quod lentum et viscosum remanet, pro visco assumitur.

BUXUS. *gu)cos. Buchpbaum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

BUxus, Graecis *gu/cos, Germa. Buchßbaum. Nemini incognita buxus, frigido apricoque solo gaudens. Nascitur mali proceritate, folio myrti, exiguo, concavo, subrotundo, fronde perpetua. Flore herbaceo, semine ruffo et rotum do, omnibus animantibus inviso: ligno pallido atque duro. Ex omni materie spississima, atque densissima, eademque gravissima, ideoque in aquis non fluitat, neque cariem, neque vetustatem sentit. Ligno quae ferro est durities: Nec igni nec car bonibus est utilis, ponderosa et densa, ac nec arefacta quidem levis redditur. Sculptoribus potissimum ligni est usus. Pyxides quoque ex ea fiunt, quibus etiam nomen dedit. Odor eius naturae prorsus adversatur: Unde crebro [Orig: crebrò] sub buxo somnum capere, cerebro vehementer incommodat.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Natura Buxo est adstringens et exsiccans. Estque exiguus eius in medicina usus.

VIRES INTRINSECUS.

Scobem eius in aqua decoctam, alui profluvium sanare tradunt. Ser pentes vulneratos eius radice degustata sanitatem recuperare ferunt.

EXTRINSECUS.

Folia et ramuli eius in lixivio decocti, capillos rufant aut flavescere faciunt.

TAXUS. Smilax, Milos. Eibenbaum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

...]

[Note: Taxus. Smilax. Milos.] TAxus, Graecis Smilax dicitur, aliqui bus Milos, Germa. Eibenbaum. Diligenter in auctoribus advertendum, ne Smilacis vocabulum errorem inducat: Sunt enim Plantae etiam duae quae Smilacis nomine veniunt, videlicet Dolichos et Cilissa hedera, quorum altera Smilax lenis, altera alpera dicitur, de qui


page 23, image: s023a

bus inter plantas supra [Orig: suprà] est actum. Est autem venenata arbor, ac proinde non inter arbores apud Dioscoridem primo libro, sed inter reliqua venenata, libro 4. describitur. Arbor est procera, similis abieti, minus excelsa, sed alis crebrioribus sinuata, folio abietis, pinguiorique ligno: augescit facillime [Orig: facillimè] ac fronde viret perpetua, foliis indeciduis. Cortex cedro scabcitia et colore similis, quo detracto totum subesse cor cernitur: radicesgraciles, per summa cespitum, breves. In Arcadia tam praesentis esse veneniferunt, ut si qui dormiant sub ea, cibumve [Orig: cibúmve] ca piant, moriantur: quod dum in flore est, potissimum accidit. Unde taxica volunt dicta venena, quae toxica nunc vocant, quibus sagittae tinguntur. Pecora etiam gustatis rubris baccis eius, mori est compertum.

VIRES, INTRINSECUS.

Taxus ex venenorum est censura, nec ullus alius in medicina eius habetur usus: nisi quod [Orig: quòd] suffitueius mures necantur. Sunt qui tradant eius baccis alvum resolvi, et altiles cohortalesque gallinas saginari. Ex ligno eius arcus et scorpiones elegantes conficiunt.

BRATHYS. Sabina. Sevenbaum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

Sabina silvestris.

...]

BRathys Graecis, Sabina Latinis communi nomine, vel Savina, Germa. Sevenbaum. Duorum est generum. Altera folns cupressi, spinis horridior, graviter olens, acris et fervens, coactae brevitatis arbor, in latitudinem magis sese fundens, coma virens perpetua. Florem puniceum absque fructu profert. In hortis sicut Buxus plantatur. Colligitur potissimum autumno, dum se mine est praegnans.

[Illustration:

...]

Altera vero [Orig: verò] Tamarici folio est similis. Est et her ba quae Sabina dicitur, de qua inter plantas infra [Orig: infrà] .


image: s023b

TEMPERAMENTUM.

Calida est et siccatertio ordine, ac tenuium maxime [Orig: maximè] partium. Ama ritudinis et adstrictionis est obscurioris quam [Orig: quàm] cupressus. Extenuat et digerit, Galeno teste.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia cum vino pota sanguinem per urinam ducunt. Fetum viventem, ut tradit Galenus, interficit, et mortuum eicit. Cum melle et vino pota regio morbo medetur.

EXTRINSECUS.

Folia inflammationes illita mitigant, nomas sistunt. Cum melle nigritias repurgant, sordes et carbunculos abstergunt. Apposita et suffita, sanguinem per urinam ducunt, et fetum excutiunt. Unguentis excalfacientibus, privatim vero [Orig: verò] Gleucino, miscentur: multis item antido tis adiciuntur. Nonnulli cinnamomi vice, duplum Sabinae addunt. Pro suffitu multi foliiseius, maxime [Orig: maximè] vero [Orig: verò] prioris, utuntur. Gallinacei generis pituitas fumo eius herbae sanari, scribit Plinius.

CUPRESSES. Cypressenbaum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

CYparissus seu Cupressus Latinis, Graecis *kupa/rissos, Germa. Cipressenbaum. Nominis id accepit, ut Didymus est auctor, a)r\ ku/eirpari/sos, hoc est, quod [Orig: quòd] ex aequo et ramos et fructus creet. Charita idem dici testatur, quod [Orig: quòd] scilicet nobis oblectamento sit. De Cyparisso Telephi filio, et cur luctui sit haec arbor dicata multa fabulantur poetae [Orig: poëtae] . Duplex est, mas et femina. Gaudet locis potissimum humidis et protectis. Arbor est procera, caudice oblongo ac tereti, solio pini, sed carnosiore et amaro, neque ita pum genti. Fronde indecidua, odore vehementi. Semen conis innascitur praetenue, exile, et quasi la ricis fructui proximum, quod pilula sua fathiscente labitur; rara materie et macilenta radice per summa cespitum vagante. Summa ti fecunditas: est enim trifera: lanuario enim, Maio, et Septembri baccae eius colliguntur. Materies cu pressiaeterna et cariei expers, cuius rei causa est sucus qui inest amarus, quipropter acredinem non patitur penetrare cariem, neque nocentes bestiolas. Sunt itaque aeterna quae ex eo con ficiuntur opera. Fructus eius conivocantur, unde Vergilius, confieras appellat Cyparissos.

[Illustration:

...]

Officinae Nuces cypressi vel pilulas vocant,


page 24, image: s024a

Germa. Cypressen nuß. Afferuntur hi fructus ad nos ex Italia, ubi copiose [Orig: copiosè] nascitur, et ex calidiore Galliae parte. Nusquam enim in Germa nia sponte nascitur. Est et vulgaris notitiae herba, quae Cipressen dicitur, Plinio Chamaecyparissus, de qua supra [Orig: suprà] est dictum.

TEMPERAMENTUM.

Cupressus, Dioscoride teste, adstringit et refrigerat.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia ex passo et exiguo myrrhae pota, vesicae rheumatismis, et uri nae difficultati auxiliantur. Pilulae eius ex vino tusae, in dysenteria, alui fluxione, tussi et orthopnoea, sanguinisque reiectione, commodissime [Orig: commodissimè] bibuntur. Decoctum earumeosdem praebet effectus. Ramenta pota menses ciunt, scorpionum ictibus adversantur.

EXTRINSECUS.

Pilulae eius tusae cum ficubus, duritias emolliunt, narium polypo medentur: In aceto coctae, et cum lupinis detritae, scabros ungues eiieiunt, hernias intestinorum prolapsu erumpentes illitu reprimunt. Folia eadem praestant. Pilulae cum arboris coma suffitae, culices abigere existimantur. Folia trita et imposita, vulnera conglutinant: sanguinem supprimunt: Capillum ex aceto tingunt: Ignibus sacris per se aut cum polenta illinuntur: ulceribus item serpentibus, carbunculis et oculorum inflammationibus. Admota cum cerato stomachum roborant. Sucus cum oleo illitus, o culorum caliginem aufert: idem cum fico, demptis granis illitus, vitia testium sanat.

IUNIPERUS. Wachholderbaum, Krametbaum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

*a*pkeuqos h)/ a)rkeuqi/s. Latine [Orig: Latinè] Iuniperus. Germa. Weckholder, Krametbaum, quod [Orig: quòd] nimirum turdi eius granis vescantur. a)/rkeusqos vero [Orig: verò] dia\ to\ a)ra\r keu/qeir, hoc est, quod [Orig: quòd] noxium aliquid in se occultet: odorem enim eius reptilia aversantur. Iuniperus vero [Orig: verò] , ut aliquibus placet, quod [Orig: quòd] iuniores et novellos fructus pariat: Sola enim fere [Orig: ferè] arborum fetus suos in biennium prorogat, qui ne maturescunt quidem novis supervenientibus.

[Illustration:

...]

Duo sunt eius genera apud Diosc. Maior et minor. Utrisque coma est spinosa, virens perpetuo [Orig: perpetuò] . Minor est humilis, sessilibus in terra ramulis, baccis minoribus, primum [Orig: primùm] virentibus, altero primum [Orig: primùm] anno


image: s024b

maturescentibus, et assumentibus nigrorem: radices in summitate terrae sunt fusae: corticem habet membraneum, fragilem, nec difficulter fathiscentem, subfuluum, qui accensus gratissimum spirat odorem, qui suavitate sua pestilentiae contagia pellit, aeremque [Orig: aëremque] infectum repurgat: ex cortice aestivo tempore lacrima, od orem et colorem thuris referens, exsudat, quae in gummi induratur, Arabibus Sandaracha, sed ma le [Orig: lè] , dicta. Officinis et vulgo [Orig: vulgò] Vernix, quod [Orig: quòd] rore verno magis concrescat. Maior in iustam arboris magnitudinem assurgit, caudice procero, cortice fragili, ligno fuluo, odorato, latioribus ramulis, acu'eorum acervo stipatis, baccis alterisimilibus, maioribus tamen. Gaudet montibus et locis maritimis. In locis cultis et planis raro [Orig: rarò] proveniunt. Fructus in autumno atri, et ad biennium prorogati carpuntur.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca ordine tertio: fructus vero [Orig: verò] in primo: modice cal facit et adstringit, et ob hoc stomacho est utilis. Vernix in recessu secundo.

VIRES, INTRINSECUS.

Fructus potus, ad vitia thoracis, tusses, inflationes, tormina et venenata prodest. lecur renesque purgat. Urinam cit. Convulsis, ruptis, et urinae strangulationibus confert. Folia seu aculei, aut sucus eorum ex vino contra viperarum morsus bibuntur, et illinuntur. Affatim sumptus fructus, stomachum mordicat, caput calfacit, et dolore quam doque divexat. Alui excrementa nec retinet, nec propellit, Galeno teste. Vernix, hoc est, gummi Iuniperi, vomitionem ex polline thuris, et ovi albo excepta, supprimit. Stomachum in biliosos effusum vomitus, devo rata in ovo sorbili polenta eius, cohibet, dysentericisque prodest.

EXTRINSECUS.

Incensae Iuniperi suffitu serpentes fugantur. Cortex crematus et cum aqua illitus, lepras eximit. Illitae baccae tumores sistunt, et oculorum epiphoras tollunt. Vernix profluentem em naribus anguinem sistit, si ex candido ovi liquore trita temporibus et fronti illinatur. Profluentem item alvum, cum thuris polline, et ovi albo excepta, illita firmat. Destillationes suspendit suffitae nidor, arcetque, ne praecipites ad ima decumbant. Pituitam, quae in stomac ho aut intestinis coiit, dige. rit. Humorem etiam quia [Orig: quià] cerebro repente [Orig: repentè] devolvitur, coercet [Orig: coërcet] . Uligino sos fistularum sinus indita Vernixresicat. Grave dini suffitus eius au. xiliatur. Hiantibus manuum et pedum rimis illinitur. Easdem in summa eum succino vires habet, in cuius defectu duplici haec pondere loco eius sumitur.

VITEX. Agnus castus. Schaffmülle, Keuschlamp.


page 25, image: s025a

NOMINA ET DESCRIPTIO.

VItex, Graecis a(gno/s, hoc est, Castus, quod [Orig: quòd] nimirum, Galeno auctore, castitatem iis, quibus aut estur aut bibi tur, aut substernitur, conservet. Unde Atheniensium matronae castitati studentes, huius foliis toros sibi sternebant. Lygosquoque Graecis dicitur, ob furculorum firmitatem. Officinis et vul go [Orig: gò] Agnus castus, ex linguarum imperitia, cum [Orig: cùm] utraque vox idem significet: altera Graeca, altera Latina. German. Schaffmülle et Keuschlamp, e odem vocabulorum errore Agnospro Lati no voca bulo accipientibus Salix quoque Amerina Dioscoridi dicitur, nonnullis vero [Orig: verò] Piper agreste. Duo sunt eius genera, Maior et minor.

[Illustration:

...]

Maior arborescit salicis modo, vel foliorum aspectu, nisi quod [Orig: quòd] gratiorem spirant odorem, et perpetuo [Orig: perpetuò] virent: ramis frangi contumacibus, flore ex purpura candido. Unde candida quoque dicitur, piperis semine. Minor ramosior est, soliisque candidioribus et languinosis, flore purpureo, quam Nigram vocant. Nascitur utraque iuxta flumina. Cauchi, ut Vale. rius Cordus tradit, huius arbusculae frondes et semina, quoniam lupu lo carent, cerevisiae suae incoquunt: eaque somnum conciliat, et facile [Orig: facilè] inebriat: Vocaturque ab illis haec arbuscula Altseim, et Borst.

TEMPERAMENTUM.

Vis vitici, Dioscoridis testimonio, inest calfactoria et adstrictoria?

VIRES, INTRINSECUS.

Baccae seu semina Viticis drachmae pondere ex vino tusa et pota, menses cient, ventositates discutiunt, appetitus Venereos cohibet. Prosunt etiam iis qui a [Orig: à] venenatis sunt demorsi. Lac etiam nutricibus augent: lienosis, iocinorosis et hydropem metuentibus conferunt. Ni mius usus caput gravat, et somnum conciliat.

EXTRINSECUS.

Sucus foliorum araneorum morsibus illinitur. Folia cum melle in vino decocta, oris et gingivarum ulcera collutione sanant. Rimas sedis ex aqua decocta folia sanant, si decocto locus abluatur. Insessu prosunt inflammationibus mulierum, in occultis partibus ortis. Frondes Viti cis si Viatores manugestent, a [Orig: à] lupis tutos fore scribit Dioscorides.


image: s025b

SALIX. ITEA. Weiden. Felbinger.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

SAlix Latinis, quod [Orig: quòd] saliat, surgatque cito [Orig: citò] , ut Festus habet. Graecis Itea. German. Weiden, Felbinger. Tes saciunt eius Plinius, Theophrastus et Columella species. Prima puniceo cortice vestita. Theophrasto Salix nigra aut punicea: Plinio Viminalis, Columellae Sabina et Amerina dicitur, Germa. Rottweidem, et Banweiden, quod [Orig: quòd] lentae sint, et ad ligandum utiles: Et haec censetur optima. Secunda species The ophrasto candida, Plinio vitellina, Columellae Graeca vocatur, cortice flavo seu pallido. Germa. Geel weiden, Bachwei den, quod [Orig: quòd] circa ripas nafcantur. Tertia Theophrasto Helix, seu Pumpila, Plinio et Columellae Gal lica, Germa. Kleinwerden. Quatuor hodie cognoscuntur Salicum genera, quae hoc modo distinguum tur Germanicis nomenclaturis. Primum, quod reliquis praestat, virgu las fert tenues, et puniceas. Germ. Rot weiden, et Banweiden, hoc idem est cum prima Theophrasti, Plinii et Columellae specie. Secunda virgulas habet albas, ad ligamenta inutilis, quoniam facile [Orig: facilè] frangitur. Unde Germa. Weiß weiden, et Bruchweiden. Tertium genus ripis gaudet amnium, virgas ferens flavas seu vitellinas: secundo gene re melius: German. Geel weiden, Bachweiden. Hoc idem est cum Theophr. Plinii et Colum. secunda specie. Quartum genus irgas et folia fert cinerei coloris, ac primum [Orig: primùm] paniculis suis in vere conspicitur: cuius praecipuus ad scpes muniendas est usus. Germa. Seil werden, et Sellen. Caudice consurgit brevi, ramis longis, e [Orig: è] trunco extremo veluta [Orig: velutà] capite prodeuntibus, lentis, flexilibus: foliis longis, subtus inca nis, superne [Orig: supernè] virentibus. flore seu nucamento squamatim compactili, la nuginoso, propendente, fructu qui facile [Orig: facilè] ante maturitatem evanescat. Maxima eiusfecunditas, ac quantumvis antiqua fuerit, germina tamen nova assidue [Orig: assiduè] producit. Seritur mense Martio, humidis maxime [Orig: maximè] locis gaudens.

[Illustration:

...]


page 26, image: s026a

TEMPERAMENTUM.

Vim habet exsiccandi et spissandi, modiceque adstringendi, praecipue [Orig: praecipuè] vero [Orig: verò] folia et cortex.

VIRES, INTRINSECUS.

Salicis Folia cum modico piperis in vino cocta, colicae medentur. Se mina, quae lanuginis modo villosa dependent, trita et cum vino pota, sanguinem excreantibus auxiliantur. Eadem vis est cortici: si cum vino decoctus bibatur.

EXTRINSECUS.

Sucus salicum, dum in flore sunt, oculis rubentibus, et caliginantibus illinitur. Foliorum et corticis sucus, cum rosaceo temperatus, et in mali punici cortice calefactus, aurium dolorem, infusus, sistit: Vi tiligines exterit. Decocto foliorum podagrica membra utiliter foven tur. Ustus cortex cum aceto temperatus, clavos et callos illitus tollit. Ad utensilia opera et varios hominum labores, plurimus salicum, per inde ut Germanica de Buxo et Salice cantio testatur, est usus.

POPULUS ALBA.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

POpulus alba, Graecis *leukh/. Germa. Bellen oder Pappelbaum, Weiß Alberbaum, Weiß Popelweiden, Sarbaum. Loca amat aquosa et palustria, laetiorque circa amnes nasci solet, stagnis gaudet, auctu perquam [Orig: perquàm] facilis. Her culi sacra arbor, Caudice procero erectoque assur git, cortite laevi et carnoso, foliis tremulis. Unde [Note: Trambula.] Gallis Trambula, quasi tremula est appelata, circinatae in iuventa rotunditatis, in senecta angulosis, semper vero [Orig: verò] inferne [Orig: infernè] herbaceis, superne [Orig: supernè] candicantibus, lanuginosis, et inter se cre pitantibus, sine flore, uva exigua populi. In foliis Populi guttam ferunt, ex qua apes suam pro polim faciunt. Exigua e [Orig: è] populo est Resina, ex ca vis eius humor effluit. Ex uva eius unguentum conficitur, quod populneum seu aegirinum, Offi cinis Unguentum Populeonis dicitur, item myracopium. Fit hoc verno tempore, cum plurimum est gravis et resina praegnans. Vitibus est amicissima, quarum causa in vineis etiam seritur. Lignum eius accensum multum fumum exhalat.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Populus alba mediocri est temperamento: humido nimirumterre noque, magis tamen frigido quam [Orig: quàm] calido. Uvae tamen eius magissunt ca lidae.


image: s026b

VIRES, INTRINSECUS.

Corticem unciae pondere potum, coxendicum dolori mederi, et stillicidio urinae auxiliari, tradit Dioscorides. Cum muli rene si bibatur abortum facere addit: Idem praestare folia cum vino post purgationes pota.

EXTRINSECUS.

Sucus foliorum tepidus auribus instillatus, dolorem earum mitlgat. Pilulae quae primo foliorum partu exiliunt, cum melle illitae, oculorum hebetudini medentur. Adversus inflammationes, et dolores ex calore natos, eiusmodi unguentum conficitur: Recipe capitula populi antequam in folia exeant, macerentur in adipe porcino, asserventurque donec aliae herbae prodeant: hincaddantur, Aizoum, Sedum silvestre, Crassula maior; folia byroniae albae: rubi utriusque umbellae, folia Personatae, et Solani. Omnibus tusis, exprimatur sucus, et cum populi capitulis in adipe maceratis in unguenti formam coquantur.

POPULUS NIGRA. Aspen. Poppelweiden.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

POpulus nigra, Graecis *ai)/geiros dicitur, German. Aspen, Poppelweiden. Parum ab alba ante [Orig: antè] descripta differt, nisiquod [Orig: nisiquòd] haec procerior et levior est, folio bicolor: folio praeterea est an gustiore, et scabriore cortice, in totum strigosior. Folia sicut in alba sunt circinatae rotunditatis in iuventa, vetustio ra in angulos exeunt, inferne [Orig: infernè] herbacea, superne [Orig: supernè] candicantia, pediculo tremulo, inter se crepitantia, Unde trambula quoque quasi tremula Gallis vocatur. Utrique etiam densa lanugo, quae ut Iulus evolat. Ligno utrique par candor, neutra putatur florere, sed alba numerosiore folio, quae etiam uvas fert unguentis, brya vocatas. Amnes amat, lachry mam eius quae iuxta amnem Eridanum in aquam destillat, in [Note: Succinum.] succinum durari et coire produnt.

[Illustration:

...]

Tertium Populi genus addit Theophrast. quam Alpinam, nonnulli vero [Orig: verò] Tibycam cognominant: ceteris altitudine similem, corticepyri silvestris,


page 27, image: s027a

scabro, ramis candicantibus, folio hederae, hincinde exsaturato virore nigro, sed parte una hebete, altera angulosa, pediculo tenui, oblongo, colore parte supina pronaque fere [Orig: ferè] consimili.

TEMPERAMENTUM.

Populo nigrae calida siccaque qualitas tribuitur. Ligni eius ad sumptuosos toros et mensas, ob aqueos in eo ductus, est potissimum usus. Succino suae sunt et peculiares vires, de quo inter Gemmas.

VIRES, INTRINSECUS.

Qui virgam eius manu tenuerint, eos intertriginem sentire negant. Folia eius, cum aceto, Dioscorideteste, Podagricis utiliter illinuntur. Humor e [Orig: è] cavis populi nigrae effluens, verrucas papulasque et attrita cor poris tollit.

Corticem tam albae quam [Orig: quàm] nigrae populi, minutim caesum, et sulcis stercoratis mandatum, omni annitempore fungos qui edendo sint, proferre tradit Dioscorides.

Lacrima eius, quam succinum appellant, trita potaque stomachi ven trisque fluxiones sistit.

ALNUS. Erlen, Ellerbaum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

ALnus, Graecis *klh)sqra. Arbor est sterilis, caudice recto, ligno medullaque molli, adeo [Orig: adeò] ut graciliores virgae concaventur. Folio pyri, sed ampliore ac nervosiore, quadantenus orbiculato virgatoque, cortice squaroso, foris albicante, intusrufo, quo coria tingum tur, fructu nullo, cum [Orig: cùm] nihilominus floreat. Radice summa, nec quam laurus maiore, tenui. Aquosis potissimum gaudet, necfere [Orig: necferè] alibi facile [Orig: facilè] nascitur: ad navalia, et fundamenta aedium hac de causa, materies eius maxime [Orig: maximè] commendatur: messores quoque lignum eius pro aqua ad cotes madefaciendas excavant. Fabulantur poetae, Alnos sorores fuisse Phaetontis [Orig: Phaëtontis] , quae ob nimium luctum, quo ob fratrem affligebantur, in Alnos arbores conversae sint. Unde Verg. in Sileno:

[Illustration:

...]

Tum Phaethontiadas [Orig: Phaëthontiadas] musco circumdat amarae
Corticis, atque solo proceras erigit alnos.

TEMPERAMENTUM.

Plurimam aeream [Orig: aëream] et igneam temperaturam obtinet, terrenam


image: s027b

exiguam, et humorem paveum. Unde extra terram non multum durat: sed in humore obruta ad diuturnitatem permanet. Et in palustribus locis infra aedisiciorum palationes crebro [Orig: crebrò] fixa, permanet immortalis ad aeternitatem, immaniaque pondera sustinet, et sine vitiis conservat. Proinde multa aedisicia sub fundamento eius generis palos habent. In medicina alias [Orig: aliàs] exiguus eius usus.

VIRES, INTRINSECUS.

Viridia folia alni, tumores discutiunt et calorem restinguunt. Folia pedibus supposita, lassitudinem ex itinere contractam et calorem extrahunt. Viridia rore madentia folia in cubiculum, adversus pulices sparguntur, et mox antequam siccescant expurgantur: Pulices enim foliis ob lentorem adherent. Cortex ad nigrum colorem a [Orig: à] Pileariis et Sutoribus assumitur.

ULMUS. Vlmenbaum, Almen, Rystholtz, Lindbast, Affenholtz.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

VLmus Latinis, Graecis *ptele)/a. German. Rüstholtz, Rüstbaum, Vlmenbaum, Olmen, Rysterbaum, Rystern, Lindbast, Offenholtz. Theophrastus duo facit Ulmi genera. Montanam, quam Oripteleam vocat, et camaestrem. Columella itidem facit duo: Alteram Gallicam, quam Attiniam nominat: alteram Vernaculam, quam nostratem. Quatuor enumerat Plinius. Prima est mon tana, Altera Campestris, Germa. Feldryster, fructum ferens. Tertia Attinia, procera. Quarta silvestris. Locis aquosis gaudet. Germinat inter primas, ante aequinoctium paulo [Orig: paulò] . Arbor est procera, folio individuo, lente [Orig: lentè] crenato, scabro, oblongiore quam [Orig: quàm] pyrus, semen racemosum, in foliolis et petiolis gummi producit, et quoddam [Note: Cnipes.] bestiolarum genus, quod Cnipes dicunt. Materie flava, robusta, nervosa, deformi, et quae nihil praeter cor habeat. Viridis cassufacilis, sicca difficilis. Utuntur ea ad fores lautiores, ad cardines, assamenta portarum, et preal, torculariaque et sontium caveas, et carpentarium quandoque opus.

[Illustration:

...]


page 28, image: s028a

TEMPERAMENTUM.

Ulmifolia, cortex, rami, vim habent spissandi et vulnera contrahem di, Galeno teste.

VIRES, INTRINSECUS.

Corticem ulmi exteriorem unciae unius pondere ex vino aut aqua frigida potum, pituitam educere Dioscorides refert. Apibus florem ulmi noxium esse ait Columella, citam enim alvum, sicut Esulam, ipsifacere. Unde contingit breviorem Apibus iis locis, ubifrequentes sunt Ulmi, velut in Italia, vitam esse.

EXTRINSECUS.

Viridia ulmifolia, interior item cortex, vulneribus glutinandis valent. In aceto viridia cocta folia manantem corporis scabiem sanant. Ad pedum fracturas et consumpta membra, salubria ex cortice et ra dice ulmi fomenta conficiuntur.

AMYGDALUS. Mandelbaum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

AMygdalus Grae cis dicta est, Herodiano teste, quod post viride putamen, multos scarisicatus ostendat, et in rimulas dehiscat, quas Amychas vocant, German. Mandelbaum. Fructus eius Amygdalum vel Amygdala dicitur, Germa, Mandel, Mandelkern. Nucem Graecam Cato vocat, et arborem et fructurm eius. Thasias alii nuces appellari volunt. Dupli cis est differentiae: alia enim dulces fert amygda las, alia amaras. Radice firmatur singulari, prae grandi, alteque defixa, Caudice procero, summatim compluribus ramis brachiato, foliis salignea specie, praelongis: flore foliato, candido, quamquam et amygdalorum quarundam foliatus exeat. Arbos succo pingui turget, lachry mamque rimosa plorat, quae statim concrescit in gummi. Verum [Orig: Verùm] ne ad ulla quidem, utpote inutilis expetitur. Huius nuces gemino protectae operimento, pulvinati, primum [Orig: primùm] calycis, mox lignei putaminis, cui solidus subest nucleus, acriore etiamnum obductus callo. Caelo gaudet calidiore, quapropter in insulis uberior adolescit. Pangitur avulso ramulo, vivi radice et seminio.

[Illustration:

...]

Nuces quae seri debent, pridie [Orig: pridiè] liquido fimo macerantur: alii aqua mulsa madefaciunt, in eaque noctempsolam esse patiuntur, ne germen exstinguat


image: s028b

mellis mordacitas. Cacumina in terram recte [Orig: rectè] figuntur, sic ut lignosior pars sursum spectet. Surculos autem qui vel arbori vel terrae credantur, e [Orig: è] media arbore legendos praecipiunt. Abautumno ad brumam, Graecorum opinione, facilius seritur: Verno satu difficilius comprehendit, quod [Orig: quòd] arbos ea praecoci partu germinet. Si parum ferax amygdalus fuerit, forata arbore lapidem adigito, et ita librum inolescere sinito.

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum amygdalis est calidum: magistamen amaris, ob oleosam friatu naturam. Diocles ea tradit alere, ventrem bene habere. Recentia tamen minus aridis sunt noxia, macerataque multo [Orig: multò] minus iis quae nullum experta sunt humorem. Torrida quoque minus crudis officiunt. Diphilus tradit extenuare, urinas et alvum ciere, paucum suppeditare nutrimentum.

Gummi quod ex arbore stillat, spissandi vim obtinet. Oleum amygdalinum modice [Orig: modicè] et temperate [Orig: temperatè] est calidum, vim discutiendi et aperien di habet. Unde ad iecoris sepimenta, pectoris et pulmonis vitia est utile. Quod vero [Orig: verò] de amygdalis amaris exprimitur, magis aperit, lotiumque et menses ducit, calculos renum, et vesicae, frangit.

VIRES, INTRINSECUS.

Amygdalarum iusculum aut decoctum, in quo Chalybs fuerit exstinctus, laxam alvum cohibet.

Amygdalae amarae purulentum pectus mire [Orig: mirè] purgant, sanguinem excreantibus prosunt. In cibis sumpte, pectus, pulmonem, iecur, lienem, renes et vesicam aperiunt. Prosunt itaque tussientibus, difficulter spirantibus, pulmoni, iecori, lieni.

Ad bellaria quoque ex Amygdalis et Amylo, placentae, quas Marcipan Pharmacopolae vocant, conficiuntur. Humido ventriculo, intesti norum passionibus et calculo cibus amygdalarum est utilis.

Sucus est amaris amygdalis ischiadicis prodest.

Gummi arboris sanguinem excreantibus datur.

Sex aut septem nucleos mane [Orig: manè] ieiuno stomacho sumptos, temulentiam eius diei avertere ferunt.

Vulpes amygdalarum esu mori, tradit antiquitas: Quod in fele in Italia observatum esse, quae amarisamygdalis sumptis misere [Orig: miserè] sit mortua, Vergilius Marcellus annotat.

EXTRINSECUS.

Tusae amygdalae cum oleorosaceo, temporibusillitae, capitis sedant dolorem. Maculis item et pustulis faciei illinuntur. Cum vino temperatae epinyctidas et manantia capitis ulcera sanant.

Cum melle morsui canis medentur. Gummi arboris cum aceto papulas, serpiginen, et id genus cutis vitia curat.


page 29, image: s029a

Radix amygdalarum amararum in vino cocta et illita, maculas faciei extergit. Lixivium ex cinere ligni et corticis amygdalarum apparatum corrodendi facultate maxima est praeditum.

OLEUM AMYGDALARUM DULCIUM.

Lenit asperitates pectoris, gutturis, et pulmonis, duritiem et siccita tem iuncturarum, est suave in cibis, et confert hecticis et phthisicis, impinguat, auget sperma, sedat tussim et ardorem urinae, vesicae et vul vae excoriatae, cum sistula iniectum.

OLEUM AMYGDALARUM AMARARUM.

Aperit oppilationes, et discutit ventositates et vapores, sed potissimum [Orig: potissimùm] medetur surditati, sibilo et dolori aurium: lenit duritiem nervo rum, et delet maculasfaciei.

IUGLANS. NVXREGIA. Nußbaum. Welschnußbaum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

IUglans quasi Iovis glans. Graecis *ka/ruor *basiliko)r, hoc est, Nux regia. Nux etiam Persica a [Orig: à] regione, unde pri mum [Orig: mùm] est aduecta. Vulgo [Orig: Vulgò] simpliciter Nux dicitur, *ka)ruor, a [Orig: à] capitis gravedi ne, quam folia eius afferunt, est dicta. Gravis enim foliorum eius est halitus, qui cubantibus sub ea arbore grave. dinem capitis, in cerebrum penetrans, inducit. Germ. Welschnuß et Nußbaum. Fructus eius itidem iuglans et nux iuglans cum arbore appellatur. Nota est nemini non arbor. Fructus est triplex cognita differentia: maior, media, et minima Maiores German. Roßnup et Pferdsnuß, a [Orig: à] magnitudine vocant, Latine [Orig: Latinè] Nucesequinae, hae decennisplerumque pueri pugnum aequant. Mediae sunt vulgares, et sim pliciter Welschnuß nominantur, et hae sunt optimae. Minimae, Germa. Steinnuß, a [Orig: à] duritie vocantur.

[Illustration:

...]

Arbor ipsa est, ut Ruellius describit, praegrandis, multis praelongisque nixa radicibus, procero caudice, multis summatim ramis ingentibus brachiato, binum ternumve saepe cubitorum crassitie, cortice albo, glabro, in rimas altas plerumque dehiscente, frondibus latis, oblongis, è


image: s029b

iucundo graviter subolentibus, patulamque iaculantibus umbram, et insalubrem, per autumnum deciduis. Verni temporis initio paniculam fert praelongam, callo squamatim compactili protractam, ordine nucis pinaeae protuberat et dehiscit. Flavescens statim quam [Orig: quàm] forndem fa cere coepit, nutans caducaque prolabitur. Tum super ramenti huius pediculumflos erumpit, totidemque calyculacea tegumenta, quot flores petiolo contrahuntur, singulisque his singulae includuntur nuces, vario protectae munimento, calloso primum herbaceoque cortice, hineligneo, bifido carinarum modo compactili loculo, seu putamine. Mox tenui [Note: Nauci.] tunica, quae nauci, ut quidam volunt, nominetur. Grispi intusnuclei quadripartito [Orig: quadripartitò] digeruntur, lignosa inter cedente membrana. Hac de cau sanuptiis religiosas factas putant, quod [Orig: quòd] nimirum tot modis etiam par tus involvatur in parente. Utero nimirum ventreque. Frigidisgaudent locis, aquas odere. Montibus quoquelaetantur. Seruntur nuces porre. ctae, commissuris acentibus, a [Orig: à] Calendis Martiis ad Iuds easdem. Tan tum quer cui et iuglandiferunt dissidium, ut iuxta nucem iuglandem depacta moriatur. Lignum eius mensis et utensilibus lautis dicatur, ususque ad tectorium opus. Mirum refert Tragus de iuglande, quae ad Rhenum crescens non ante Cal. Iul. folia vel fructum ostendat. Ad Ca lendas vero [Orig: verò] IUlias et folia et fructus cum reliquis arboribus pariter habere.

TEMPERAMENTUM.

Nuces re centes, Simeone Sethi auctore, calidaesunt ordine primo, siccae vero [Orig: verò] secundo. Aridae vero [Orig: verò] sunt calidiores.

VIRES, INTRINSECUS.

Iuglandium usus non omnibus est salutaris: ventriculum enim gra vant, difficulter concoquuntur, bilem in ventriculo augent, tussim et vomitus excitant.

Plinius lib. 23. cap. 8. hunc in modum scribit: In sanctuariis Mithri datis maximi regis devicti, Cn. Pompeius invenit in peculiari commen tario, ipsius manu scriptam compositionem antidoti. Duabus nucibus siccis; item ficis totidem, et rutaefoliis viginti simul tritis, addito salis grano: et qui hoc ieiunus sumat, nullum venenum nociturum illo die. Commanducatusnucleus rabidi canismorsibus illitus, omnia vulneris symptomata et mala arcet, ieiuno prius stomacho nucibus iisdem sumptis. Cortex nucum iuglandium piperis vicem in cibis invenit.

EXTRINSECUS.

Nucleus cum melle et ruta inflammationes pectoris eiulque dolorem sedat: luxatis pari modo prodest. Idem potest liquor stillatitius ex nuei bus immaturis circa Cal. Iulias ustus. Cum cepis, sale et melle nuces tu sae, morsibus hominum, simiarum et canum auxiliantur. Sugillata eadem ratione tollunt. Corticis nucum cinis umbilico impositus,


page 30, image: s030a

tormina sedare sertur. Idem cinis cum oleo capiti illitus, capillosgignit. Usti nuclei cum vino illiti, carbunculos sanant.

CORYLUS. Nux avellana. Nux pontica. Haselbaum. Haselstrauch.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

COrylus et Nux avellana, Latinis, Germa, Haselstrauch, Haselnußbaum. Fructus huius Graecis dicuntur *ka/rua pontika/, hoc est, Nuces ponticae, quod e [Orig: è] Ponto venerunt. Item leptoka/rua. hoc est, nuces parvae. Latinis Nuces avellanae, primum [Orig: primùm] avellinae. Item Praenestinae, Heracleoticae. Germa. Haselnuß. Duo sunt eius genera: Silvestris, quae sponte ubique nascitur, quae in nemoribus etiam frequens, quae privatim Haselnuß dicitur. Et sativa, quaefructum fert oblongiorem, et totum, ceu barba to putamine tectum, et vestitum, cuius nucleus ruffa membrana cingitur. Germa. Rotnuß, et Ru~rnuß, Lampertischenuß. Corylus, ut Ruellius describit, radice est tenui, altissima, vivaci et robusta, caudice multis inferne [Orig: infernè] stolonibus fruticante, superne [Orig: supernè] ramis brachiato, virgis brevibus, sine alarum sinu enodibus, crassisque nonnullis, foliis alni, sed latio ribus, per ambitum serratis, materie admodum lenta, cortice summo tenui, pingui, maculis albis vario: medullatenui et flava, quae demi pos sit. Florere hanc aliqui negant: sed floris vice quosdam in eo peculiares [Note: Iuli.] Iulose erumpere. Siquidem fructu iam caduco, callus uvae modo, magnitudine vermis grandiusculi, pinguis emergit, singulari pediculo, quem vocant Iulum. Dehiscit ineunte vere, ac defluit cum [Orig: cùm] folia prosiliunt, callo squamatim compactili, propendente, tum calyculacea tegumenta totidem, quot Iuli supra pediculum exeunt, eorumque singulis nu ces singulae insunt. Aiunt rustici serpentem, quae coryli caudice vel surculo fuerit icta, obtorpescere et emori.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calidas et humidas avellanas nuces Simeon Sethi tradit. Stomacho et intestinis gracilibus minus sunt salubres, Unde Macer: Ex minimis nucibus nulli datut esca salubris. Dysenteriam, si non satis maturae fuerint, facile [Orig: facilè] gignunt, praesertim quibus rubrum est tegumentum. Unde nonnullis Ru~xnuß eaedem appellantur.


image: s030b

VIRES, INTRINSECUS.

Aridae maturae avellanae nucestusae, et cum vino potae, diuturnae russimedentur. Tostae nuces cum modico piperis sumptae, destillatio nes es capite ad pectus, e [Orig: è] quibus tussis oritur, prohibent.

EXTRINSECUS.

In cineres ustae nuces, et cum adipe ursino illitae, alopecias sanare traduntur. Suspensas avellanas nuces, scorpiones ex coloco arcere Plu tarchus refert, Unde scorpionum morsibus easdem mederiaiunt.

PISTACIA. Pimpernuß.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

PRaesens haec arbor, quam Germani Pimpernuß vocant, etiam si vera Pistacia non sit, ex eius tamen est ge nere. Folia fere [Orig: ferè] fert Sambuci, sed viridiora et teneriora. Florem Maio mense, fert candidum, rotundum, plenum, ex quo vesicae seu folliculi fiunt candidi et cavi, in quibus nuces parvae, puni teae, et dulces, binae fere [Orig: ferè] iunctae inveni untur. Maturescunt in autumno. Afru ctu arborem Vesicariam seu follicularem [Note: Staphylodendros.] licebit vocitare. Putatur haec Staphy lodendros esse Plinii, quam siliquas ferre dicit, in quibus nuclei nucis avellanae. Vera autemPistacia est; cuius fructus in Officinis Fistica et Fisti corum grana vocant. Nascitur ea in Syria et in Parisiensiquoque agro, in aedibus sacris Divae Mariae, ut Ruellius testatur.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Pistaciae verae nuces calidae et siccae complexionis esse feruntur, iecoris, pulmonis, et pectoris obstructiones solvunt. Sanguinem purgant et attenuant.

VIRES, INTRINSECUS.

Fructus peregrini, quos Fisticos et Pista cia nominant, Phlegmaticis prosunt: humores enim lentos discutiunt et attenuant: Conducunt itaque iecori, pulmoni, et renibus.

In cibis aut potu sumptas nuces Pistacias stomacho esse utiles, omnibusque venenis adversari, scribit Dioscorides.

CASTANEA.


page 31, image: s031a

NOMINA ET DESCRIPTIO.

CAstanea a [Orig: à] Castano Magnesiae oppido, unde primum [Orig: primùm] aduectae. Glans Sardiana a [Orig: à] loco similiter, et Iovis glans. German. Castanienbaum. Fructus eius Nux dicitur Castanea, German. Kesten, Castani. Multa harum enumerantur genera. Tarentinae, faciles nec operoso cibo, planae figura, sed minus tractabiles. Balanitides, rotundiores, purgabiles, maxime [Orig: maximè] et sponte prosilientes. Salarianae, purae ac lanae. Corellianae laudatiores, et Meteranae ex Corellianis factae, rubenti cortice. Triangulae, et populares nigrae, quae coctivae vocantur, minima laude. Ceterae suum pabulo nascuntur, scrupulosae corticis intra nucleos quoque ruminatione. Arbor est notitiae vulgaris, Puram et resolutam teram desiderat, clivo laetatur opaco et septentrionali. Spissum et rubricosum solum reformidat. Iu glandi, describente Ruellio, non est dissimilis, folio tantum [Orig: tantùm] venosiore et fimbriato Nuce intus solida, et quamplurimum [Orig: quàmplurimum] plana, triplici tegminis ambitu septa, Membrana primum [Orig: primùm] amara, mox lento cortice, demum echynato calyce. Seritur vivi radice et nuce. Eliguntur autem castaneae quae sulcis destinantur, grandes et maturae, quae sirecentes serantur melius proveniunt. Sed ut ad veris initium serantur illibatae, in umbra siccari debent expansae, dein in siccum locum translatae in cumulum redigi, et árena diligenter operiri. Integrarum probatio est, ut in frigidam aquam mittantur: siquidem quae sanaesunt, mergun tur: quae vexatae aut corruptaesunt, supernatant.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calida et sicca est in primo ordine. Adstringit et exsiccat sicut et aliae glandes.

VIRES, INTRINSECUS.

Castaneae nuces prosunt iis, qui Ephemeron aut Colchicum hauserunt, teste Dioscoride.

Difficilis alias [Orig: aliàs] sunt concoctionis, crassos humores pariunt, capiti obsunt, alvum inflant et constipant. Utiliores tamen crudis esse tostas et arefactas, Sime on Sethi scribit. Aquam, in qua Castaneae cum mem brana decoctae fuerint, omnibus alui fluxibus, dysenteriae, et sanguinis excreationi aiunt conferre.

QUERCUS.


image: s031b

NOMINA ET DESCRIPTIO.

QUercus, Graecis *dru/s, Germa. ein Eych, Eychbaum. Multae sunt huius species, quas omnes enumerare foret difficile. In silvis aliisque locis nascitur. Arbor est procera, crassiore et asperiore caudice, ramosa, foliis profunde [Orig: profundè] laciniatis. Glandes producit optimas et grandissimas, Gallas item et viscum. Radix eius latissime [Orig: latissimè] circumia centem terram amplectitur. Fructus Latini glandes, Germa. Eycheln appellant. Ex quercuum generibus sunt. Robora, a [Orig: à] duritie sic appellata, Germa. Hageychen. Item Ilex, quae roboris magnitudine et folio nascitur, verum [Orig: verùm] minori aculeatoque cortice etiam laeviori, materia spissa et robusta, glandoso fructu et pusillo, perpetua frondens coma, fructumque tardissima perficiens, et veterem fructum novus excipit et praevenit. Unde bifera a [Orig: à] nonnullis existimatur. Praeter glandem etiam granum quoddam puni ceum fert: praeterea hyphear et viscum, sicut reliquae quercus.

[Illustration:

...]

[Note: Cerrus aegilops.] Tertia numeratur Theophrasto species Cerrus aegilops, populo similis, caudice recto, excelso, laevi, et per longitudinem robustissimo, materie aliqui improba, necnisi aerariorum Officinis, carbone dotata. Glandem fert tristem, horridam, echinato calyce castaneae modo, unde a [Orig: à] nullo praeterque a [Orig: à] sue manditur, nec nisi aliorum inopia, cum [Orig: cùm] alioqui solidam duramque gignat carnem. Galli herrum et hedrum vocant, teste Ruel.

[Note: Esculus. Platyphyllos.] Quarta species Esculas, Platyphyllos Graecis, ut quibusdam placet, et quibusdam latifolia, quod [Orig: quòd] inter arbores glandiferas, folii amplitudine praestet. Fago proceritate et glande inferior. Galla visu quidem quernae non dissimili, nisi quod lenior, sed ad rem nullam utili: sed alteram nigram habet, qua lanae inficiuntur. Glandem fert quae hispido calyce contineatur, grandem, bonam, qua fungosam carnem fieri tradunt. Folium grave, carnosum, procerum, sinuosum lateribus. Graeci quatuor numerant genera, [Note: Hemeris. Haliphlae os.] hemerin, aegilopa, haliphlaeum, platyphyllon. Quae ad iam descripta genera referunt, ut quercus sit hemeris quasi placida: Robur haliphlaeos, Esculus Platyphyllos. Cerrus vero [Orig: verò] sit aegilops. Summum quercus cum iuglande est dissidium, ut in Iuglande etiam est dictum. Gignit autem quercus praeter fructum peculiarem, videlicet glande [Orig: glandè] , alia quoque multa. Fert enim Gallae genus utrumque, et quaedam, ut Theophr. refert, veluti mora, nisi distarent fructu, contumaci duritia, plerumque nonnulla colis effigiem representantia. Interdum cum [Orig: cùm] perficiuntur, tauri caput imitantia: quae cum [Orig: cùm] praerupta dehiscunt, nucleum ostendunt olivae similem. [Note: Pilulae.] Nascuntur et in eo pilulae nucib. non absimiles. intus habontes flocculos


page 32, image: s032a

molles, lucernarum luminibus aptos, qui et probegallae [Orig: probègallae] nigrae modo flagrent. Fert et aliam cum capillo comigeram pilulam, verno tempore melligeni succi, tum gustu, tum tactu. Gignunt et alae ramorum pilulas sine pediculo sessiles, parte concava adhaerentes, versicolores, quae prominentes quosdam umbilicos, vel candicantes, vel dispersa nigrarum macularum varietate notatos praemonstrent, mediis partibus colore coccirutilantibus, quibus apertis putris inanitas cernitur, aliquando pumices. Sed raro [Orig: rarò] gignit, nec non e [Orig: è] foliis, convolutas rariores pilulas compressas, oblongas, super foliis quoque tergo adhaerentes, aquosis intus bullis, candicantes, quae muscas creant, eae maturescentes tandem in gallas occalescentes durantur.

TEMPERAMENTUM.

Desiccat, adstringit, et calfacit, paulum infra media, in genere scilicet corum quae tepida sunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia aut medius cortex in vino decocta potaque, omnes alui fluxus, menses et Gomorrhaeam certo [Orig: certò] cohibent. Eadem praestat ex teneris foliis liquor stillatitius, ac pueris potissimum [Orig: potissimùm] datur. Tritaeglandes potae prosuntiis, qui a [Orig: à] venenatis morsi sunt, quique venenum sumpserunt, aut biberunt Cantharides, ut urinam cruentamemittant. Idemglandi um pulvis potus, calculo medetur.

Arcades glandibus primum, ante inventas fruges vixisse, auctores testantur.

EXTRINSECUS.

Folia quercus ad vulnera sunt utilia, recentia enim ea conservant, et in aqua decocta eadem prugant. Galenus quoque foliis quercubus se vulnus glutinasse testatur. Rubentia tenera quercus folia, in bono veteri vino cocta, dentium dolorem exfrigidis fluxibus natum, tepida collu tione sedant. Ligni querni plurimus ad aedificia aliasque firmas res est usus: Est enim lignum durissimum et diutissime [Orig: diutissimè] durans. Unde querna consilia dicta sunt, pro constantibus et firmis consiliis.

GALLA.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

GAlla, Germa. Gallopffel [Orig: Gallöpffel] , Eychopffel [Orig: Eychöpffel] , Graecis Cicis. Nascitur in omnibus glandiferis arboribus, sed non omnium par est bonitas. Optimam vero [Orig: verò] fert quercus, quae hemeris dicitur. Reliquae, ut quae in nostris etiam quercubus nascuntur, dicuntur Galeno Onicicidae, hoc est, asininae Gallae, quod [Orig: quòd] ignavae sint et minus efficaces Est autem Galla pi lula inaequalisuperficie, salebrosa, in glandiferis arboribus peaeter legitimum fructum proveniens, multiplici differentia: quoniam alia solida est, perforata alia, haec nigra, illa candida, altera maior, minor alte


image: s032b

[Note: Galla.] ra. Nascitur omnissole de Geminis exeunte, nocte erumpens universa, ut auctor est Theophrast us. Quae candida est, crescit unodie, aesi aestu fervente excipiatur arescit protinus, neque iustam magnitudinem implet. Nigra diutius viret, crescitque inter dum, ut ad mali perveniat magnitudinem, estque coriis tingendis utilior, illa vero [Orig: verò] persiciendis. Rustici hanc de Gallis vulgaribus habent et observant experientiam: Gallam velmuscam, velaraneum, vel formicam in se continere. Muscam volunt bellum, araneum pestem, formicam vero [Orig: verò] anno nae caritatem designare.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Gallae natura est constipandi, glutinandi, et tingendi, facultatesple rasque cum quercu possidet.

VIRES, INTRINSECUS.

Gallae si in aqua coquantur, eademque aqua cibi apparentur, omnes alui fluxus, dysenteriam maxime [Orig: maximè] , sedant. Ad quem usum Gallae tritae in vino rubro etiam exhibentur. Reliquos cum cortice tenero quercus vires communes possidet.

EXTRINSECUS.

Pulvis Gallarum ore detentus, gingivas contrahi,t et lapsam vulam elevat. Ustae in carbones Gallae et in aceto exstinctae, miram ad sistendum sanguinem vim possident. Fomenta et desessiones Gallarum menses cohibent, et procidentem uterum repellunt. Inaceto vel aqua maceratae Gallae, capillos denigrant. Conficitur ex iisdem atramentum scriptorium, adiectis chalcantho, alumine et gummi.

FAGUS.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

FAgus, Graecis *fhgo/s Ger. Büche, Büchbaum. Duo facit fagi genera Theophr. Marem et feminam. Alii candidam et nigram statuunt. Candida am candida materia dicta, nascitur in montib. ad multa perutilis, velut carpenta, lectos, subsellia, mensas, navigia. Nigra campestris, ad haec minus expetita. Caudice assurgit crasso, et in orbem comoso, neque ita percero, folio te nui et levissimo, populo simili, celerrime [Orig: celerrimè] flavescente: et media plurimum parte super hoc parvula gignitur bacca viridis, fastigio aculeata. Glanseius dulcissima, nucleis haud absimilis, triangula cute includitur, et parte postrema utrinque lapidescit in duritiem, si virilis exsus fuerit. Ger. Büchecke, Büchnußlin. Haec suem inprimis reddit hilarem, carnem coctibilem


page 33, image: s033a

et levem, utilemque stomacho. Loca amat plana. Cortex eius in magno usu est agrestium, ex quo vasa corbesque, ac patentiora quae dam messibus convehendis vindemiisque faciunt, atque praetexta tuguriorum. Fagus in aquis durat incorrupta, madefa [Note: Scissima.] ctaque firmior redditur. Nigram scissimam alii vocant, quod [Orig: quòd] lignum eius in tenuissimas secatur laminas, [Note: Oxyd.] Graeci Oxyam, Lydi Myson nominant, in Olympo monte copiosam, ut Strabo et Eustathi us tradunt. Dioscorides glandiferis arboribus fagum adnumerat, cum [Orig: cùm] nihil eius fructui cum glan de sit simile. Fagivirga viperas pelli tradit Ruellius.

[Illustration:

Fagus.

]

TEMPERAMENTUM.

Folia eius frigidae traduntur naturae: Fructus qualitatem obtinent nonnihil calidam, porcis, muribus et tur dis gratum hiemali frigore praebens alimentum.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia recentia inflammationes discutiunt. Aqua quae in cavis fagis et antiquis quercubus invenitur, nobile ad omnis generis scabiem est remedium, quod se et in homini bus et pecore expertum esse, Hie ronymus Tragus asserit. Ex putri doligno cinerem, ad tingendos pannos aptum, tinctores urunt. Ligni usus nemini non notus. Ad ignes longe [Orig: longè] praefertur ligno quer no.

ORNUS. Handüchen, Bücheschern:

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

Ornus.

]

ORnus, Germa. Handüchen, Bücheschern. Species est fraxini, seu silvestris fraxinus, quorundam sententia. Nomen Germanicum invenit, quod [Orig: quòd] fagi similitudinem aliquam habeat. Locis gaudet asperis et sitientibus. Montesamat, et in vallibus etiam provenit, vitibus amica.


image: s033b

Arbor est satis procera, caudice tereti, cortici levi, spisso, ramulis utrinque pinnatis, folio fraxini, paulo [Orig: paulò] profundioribus crenis per ambitum serrato, bacculis racematim coactis, primum [Orig: primùm] rubentibus, in maturitate vero [Orig: verò] ex purpura nigricantibus, quae linguae avium formam referunt, quarum solus in medicina est usus, Arabibus Lifonhazafir, id est, Lingua [Note: Linguaeivis.] avis dictae: Sapore ex acido in amarum degenerante, mespilaceo quasi concretu, multo graciliore. Habitu reliquo et tota effigie fraxinum aemulatur. Ligni summa durities, nec facile [Orig: facilè] sissile. Unde ad molaresro tas, trochleas et ponderosa instrumenta praecipue [Orig: praecipuè] expetitur. Ruellius [Note: Orneor glossus.] tamen Linguam avis peculiarem facit fruchtum arboris cuiusdam, quae eodem nomine Orneoglosson, hoc est, Lingua avis appelletur.

TEMPERAMENTUM.

Fructuseius, quem Orneoglosson vocant, et Officinae Linguam avis, calidus est et siccus in abscessu secundo.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia et fructus ex vino ad laterum dolores bibuntur, aquae subter cutem tumores reprimunt. Fructus privatim urinam ciet, et haerentem pellit: Venerem stimulat et genituram auget.

TILIA.

TIlia, Graecis *fi/lura, Germ. Linde, a [Orig: à] lenitate videlicet et mollitie. Sed statim redarguet nos aliquis arborem quae Linden dicitur, non respondere Dioscor idis Tiliae seu Philyrae: Bene [Orig: Benè] quidem: Quae apud Dio sco. Tiliae descriptio legitur, eadem est cum Ligustro, quod ibidem proximo antecedente capite describit: ac falsam et supervacuam eam descriptionem esse constat, a [Orig: à] quocumque etiam eoloco descripta sit: Diversa autem sunt, filure/a et fi/lura. Est enim filure/a Ligustrum, ut supra [Orig: suprà] est dictum: fi/lura vero [Orig: verò] Tilia. Folio nascitur hederaceo, molliore, et in angulum acutiorem rotundiore et prolixiore, et in orbem lente [Orig: lentè] crispo atque serrato, flore, tantispei dum calyculo continetur, herbaceo, ubi emerserit, flavo, fructus qualis corymborum hederaceorum, quo in mense Augusto dehiscente, semen exilit rotundum et nigricans, gustu dulce. Caudicem habet densum cortice obdu ctum crasso nigroque, sub quo membrana alba tenuis et lenta est, succoplena et viscosa, gustu dulcis, Lignum ipsum est molle et tenerum, unde haud dubie [Orig: dubiè] Germanicam appellationem traxit.

[Illustration:

...]

Mira arboris in


page 34, image: s034a

incremento fecunditas: Ramorum enim latitudine totas areas et spa cia obumbrat: Unde crebris columnis et fulcris, aedificiorum more ra mi fulciuntur inque latitudinem deducuntur, adeo [Orig: adeò] ut sola haec arbor cho reis ducendis, commessationibusque satis umbraculi in medio aestu prae beat. Atque haec defemina intelliguntur. Mas enim tilia, materiam habet duram, nodosam, rufiorem et odoratiorem, corticem quoque crassiorem et detractum inflexibiliorem, sine semine et sine flore. Montes et valles tilia amat, plus tamen aquosis gaudet montibus.

TEMPERAMENTUM.

Folia tiliae adstrictoriam vim obtinent, codem fere [Orig: ferè] cum Oleastrousu.

VIRES, INTRINSECUS.

Aqua stillatitiae tiliae, aducrsus colicam utiliter bibitur: consumptis enim ab dysente ria intestinis est commoissima. Comitiasibus eadem est auxilio. Carbones tiliae ignit in aceto restincti, cum tusis cancrorum oculis sumpti, sanguinis grumos ex lapsu expellit, et sanguinem excre antibus confert.

EXTRINSECUS.

Glabri mediicorticis lentus viscosusque humor, adustionibus certo [Orig: certò] medetur. Ligno sculptores utuntur. Pulvis praeterea bombardicus ex eodem conficitur.

BETULA. Bircken.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

BEtula, Graecis Semyda, Germa, Bircken, nemini non nota, fascibus olim Romanorum magistratuum, puerorum hodie castigatione vene rabilis: aedium praeter ea mundationi se aptam et utilem praebens. Folio est fagino, sed paulo [Orig: paulò] angustiore, trunco enodi, cortice versicolore, materie le vi atque candidissima, virgultorum te. nuitate et flexibilitate eximia: semina fert Iulorum fere [Orig: ferè] specie ex ramis dependentia, quae automno decidunt. Inter oens fere [Orig: ferè] alias arbores sola haec mature [Orig: maturè] sucum plenum concipit, adeo [Orig: adeò] ut ferro vulnerata liquidum humo. rem emittat, gustu dulcem, quo pastores aridas saepe fauces recreant. Hu iusetiam cortice Papyrivice usi sunt ante chartarum usum inventum, cuiusmodi ad huc hodieque libros seu volumina est invenire. Papyrus aunt [Note: Payr us] qua veteres maxime [Orig: maximè] usi sunt, in palustribus nascitur Aegypti, cuis etiam loco, corticis Betulae usus fuit. Tenerae autem Betulae et virgultorum eius cortex punice us est fere [Orig: ferè] , et gustu amarus.

[Illustration:

...]


image: s034b

TEMPERAMENTUM.

Betulae exiguus in medicinis constat usus, magis ad operarios usus nata. Pauca tamen quae de viribus traduntur, subnectam.

VIRES, INTRINSECUS.

Duleis Betularum suc cus, in vere collectus, adversus calculum, et morbum regium fertur utiliter bibi.

EXTRINSECUS.

Suceus betularum, per se, aut etiam distillatus, putre dinesoris, papulas item et maculas cutis sanat. Eadem praestat recentium foliorum liquor stillatitius. Succusin coagulum lactis inditus, caseos a [Orig: à] vermibus integros scruat. Adomnia magis efficax est ex corticis einere factum li xivium. Ligni etiam suus ad varia opera est usus. Virgae eius puerorum ineriiae et petulantiae remedio sunt saluberrimo. Unde Germanicus Rythmus:

Odugüte Birckerüt, Du machst die böse kinder güt.

PINUS.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

PInus, Graecis *pi/tus, German. Sartzbaum, Kynholtz. Duum est generum: Silvestris et urbana. Urbana seu sativa est, quae Pinus proprie [Orig: propriè] dicitur, a [Orig: à] pin nato nimirum foliorum cacumine: Nascitur a [Orig: à] vertice ramosa, solio pectinum modo dissecto pro missoque, ac mucrone aculeato, co nis lignosis, fre que nti nuca mento in turbinatam effgiem compa ctilibus, in quibus nuclei singulis cameratis toris in clusi, German. Fichtedaum, Hartzbaum, Kyn holtz, Kyfferholtz, Forenholtz. Fructus eius Graecis Strobili, Officinis Nuces pineae, Germa. Zirbelnuß vocantur. Conivero [Orig: Coniverò] Zyrbel, aliqui hanc Piceam esse volunt, ac quam nos Piceam facimus, pinum esse statuunt, ut infra [Orig: infrà] etiam dicetur. Silvestris pinus dicitur Pinaster, nihil aliud est quam [Orig: quàm] silvestris pinus species, mira altitudine, et a [Orig: à] medio ramosa, sicut pinus, Germa. Wild Kyndaum, oder Kyfferholtz/item Forenholtz.

[Illustration:

...]

Nascitur Pinus in Alpibus


page 35, image: s035a

Germaniae, iuxta Italiam. Pinaster vero [Orig: verò] in Germania in Wasgaula maxime [Orig: maximè] provenit, resinam vulnerata multam sudans. De Pinus cura et cultura consule Palladium, lib. 12. cap. 7.

TEMPERAMENTUM.

Pineae nuces, Graecis Strobili dictae, quarum in medicina praecipue [Orig: praecipuè] est usus, naturae sunt calidae et siccç, vim contrahendi habent; Phthisicis potissimum prosunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Nuces Pineae, et Pini arboris cortex, prosunt assidue [Orig: assiduè] tussientibus, et Phthisin metuentibus. Eaedem nuces per se vel cum melle genitale semen augent. Fre quens nucum Pinearum usus, per se aut cum umo mul. so, additis mundatis cucumerum nucleis, urinam ciet, calidum urinae stillicidium sanat, Eeadem nuces cum succo portulacae erosionibus sto machi medentur, naturam confortant, noxios calidos humores repri munt. Medius Pini arboris cortex tusus et potus, alvum sistit, et urinam ciet. Folia aut cortex drachmae pondere cum aqua mulsa, vel perse, io cinerosis prosunt.

EXTRINSECUS.

Oleum ex nucibus pineis membrorum paraly si calidum illitum, est utile. Corticis vel foliorum pulvis intertrigines sanat: hulcera item aper ta et ambusta exsiccat, et sanitati restituit inspersus pulvis: Tusa folia imposita, inflammatlones prohibent. Folia, aut ligni scobs, in accto co cta, et calida ore detenta, dentium dolorem mitgiant.

PICEA, ABIES, LARIX. Thannen, Lerchbaum, Theda. *da/s. Kyfer, Feuren.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

ABies, Germa. Dannenbanm, nota arbor, Graecis e)la)tr. Duorum est generum: nigra et candida. Nigra Graecis *peu/kh, hoc est, Picea dicitur, Germa. Kot Dannenbaum. Candida nero [Orig: nerò] e)la/tr, et Latinis proprie [Orig: propriè] Abies. Germa. simpliciter Thannen et Thannenbaum.

Picea pino non est dissimilis, nisi quod [Orig: quòd] foliis est nonnihil latioribus brevioribusque, Rosmarini pene [Orig: penè] soliorum forma, ramulis ad crucis for mam dispositis. Fert et haecfructus in conis pineis nucibus similes, differunt tamen, quod [Orig: quòd] haec conos habet multo [Orig: multò] breviores latioresque pyra midis forma. Nonnulli tamen quae nos Pinoadscripsimus, ad Piceam referunt, et rursus quae nos piceae, ipsi pino.

Abies piceae cognata est, nisi quod [Orig: quòd] folia ex altera parte cinereum co. lorem referunt, cortex praeterea caudicis est tenerior magisque candidus.

His cognata est Larix, Officinis et vulgo [Orig: vulgò] Larga, Germa. Lerchenbaum, Piccae similis, sed crassior et cortice levior, folio pinguiori molliorique,


image: s035b

materie praestanti, quae reliquis etiam est diuturnior, rubente et odore acri, ex qua humor fudat melleus, quo hodie pro Terebinthina resina utuntur Officiae, e [Orig: è] ramis quoque eius, panicularum modo nucamenta dependent. Lignum eiusfere [Orig: eiusferè] invictum, quod neque flagrat, neque in carbones recidit, nec aliter ignis vi consumitur, quam [Orig: quàm] saxum in fornace, quod quidemnec flammam recipit, nec carbonem remittit, sed longo spatio tarde [Orig: tardè] comburitur. Alpibus iuxta Germaniam haec etiam familiaris est, ac copiosissima in Silesia provenit.

[Illustration:

Picea.

]

[Illustration:

Taeda.

]

[Note: Theda.] His additur etiam Theda arbor, Graecis *da/s, German. Kifer, Kinbaum, et Feuren. Resiniferarum arborum pinguissima, ex qua sumi tur resina pinguissima, quam Thedam Graecem, et Germa. Kien, Gmili cum arbore nomine appellant: ex hac faces quibusdam locis conficiunt, quas da/des hinc Graeci nominant.

Omnes fronde virent perpetua, folia tamen sua mense Maio et Iunio, novis prodeuntibus decutiunt. Omnes item hae arbores sunt resiniferae.

[Note: Terebinthus.] Fluit tamen Relina ex pluribus arboribus: ex Terebintho, unde Te rebinthina: ex lentisco, quae lentiscina, et Graecis Mastiche, Arabib. [Note: Refinarum species Maftiche.] gluten Romanum dicitur: expino, pinea: Differt autem quae ex pino sudat: quae enim in strobilis, hoc est, in conis pini concrescit, Strobilina vocatur: quae ucro [Orig: ucrò] ex arbore et rupto cortice manat, Pityine


page 36, image: s036a

seu Pinea appellatur: Ex Larice Larigna. Est et liquida resina, quam Colophoniam, et quidam Picem Graecam vocant: Ex cupresso praeterea liquida quoque resina stillat.

[Note: Pix.] Pix autem nihil aliud est, quam [Orig: quàm] combusta in teda sua resina. Pix liquida in nullo fere [Orig: ferè] est hodie usu in medicinis: Pix sicca German. Bech dicitur.

TEMPERAMENTUM.

Omnibus resinis et pici natura est calfaciendi, molliendi, discutiendi, et purgandi. Praecipuas tamen vires obtinent Mastiche, quae ex Lemtisco arbore fluit, et Terebinthina, cuius loco Officinae Larignam habentex Larice arbore.

VIRES, INTRINSECUS.

Resina Terebinthina lota quatuor cochlearium mensura in cibo vel potu sumpra, venena potenter absque omni damno fertur expellere. Vis cidem est leniter purgandi et sanandi pectoris, pulmonis, et iecoris vitia. Eadem bene lota, nobile Phthisicis, antiqua tussi et dispnoea laborantibus, sanguinemque purulentum excreantibus est medicamentum. Mastiche vel per se, vel cum melle temperata iisdem viribus pollet. Prosunt et Resina terebinthina et Mastiche pectoris exulcerationibus, ex capitis destillationibus factis. Stomacho etiam Mastiche non est inutilis; unde in Catapotia commode [Orig: commodè] miscetur.

EXTRINSECUS.

In Chirurgia infinitus mastiches, resinae, picis, et resinae terebinthinae, est usus, adeo [Orig: adeò] ut his carere nequeant. Mastiche tamen commanduca a halitum oris commendat, gingivas firmat, eiusdem tubercula discutit, cutem item faciei extergit. Ad cataplasmata et unguenta re. sina et Terebinthina expetuntur: Antiqua enim et recentia vulnera purgant, dura hulcera emolliunt, malam scabiem tam hominum quam [Orig: quàm] pecorum sanant.

[Illustration:

Acer.

]

ACER. Ahorn.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

ACer, Germa. Ahorn, Graeci tria faciunt eius genera: Primum campestre, candidum, nec crispum, quod glei=nor vocant: Acerem Latini Gallicam. Alterum


image: s036b

montanum, crispius, duriusque, quo ad lautiora opera utuntur, cui pavonum nomen ob crispum macularum discursum, a [Orig: à] similitudine quadam caudae pavonum, est inditum.

Tertium, ex quo iuga iumentis fiunt, quod Carpinum et Zygiam vocant, de quo supra [Orig: suprà] .

Arbor est acer tiliae non absimilis forma et magnitudine: verum [Orig: verùm] cortice scabriore quam [Orig: quàm] illa vestitur, sublividoque, crasso et flecti contumace, radicibus paucis, sublimibus, crispis, materie venis longioribus fluctuante, molli, macilenta, gracili. Gaudet terrae superficie, facileque augetur. Nascitur autem potissimum [Orig: potissimùm] in riguis: Florem nonnullae huius generis mense Maio ferunt, quaedam vero [Orig: verò] nullum.

Alii Acerem volunt esse eam arborem, quae Germ. Maaßholder nominatur, cuius penes alios iudicium esto. Ahorn vero [Orig: verò] dictam Germanis, pro Platano fumunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Quod ad medicinam, exiguus Aceris est usus. Radix contusa iocinoris doloribus utilissime imponitur. Serenus radicem tusam cum vino potam, laterum doloribus mederi, testatur his versibus:

Silatus immeritum morbo tentatur acuto,
Accensum tinges lapidem stridentibus undis:
Hinc bibis, aut Aceris radicem tundis, et unà [Orig: una]
Cum vino capis, hoc praesens medicamen habetur.

Ad lautiora aliasuasa [Orig: aliàsuasa] et opera, lignum assumitur.

PLATANUS. Maßholder.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

PLatanus Graecis pariter et Romanis, a [Orig: à] latitudine foliorum id nominis sortita. Latissima enim huic sunt so lia, sicut et Viti et Fico. Unde Platanistos Graeci loca spatiosa et late [Orig: latè] paten tia, a [Orig: à] Platani foliorum amplitudine, vocant, ut Phocion est auctor. Peregrina primum [Orig: primùm] Italiae fuit arbor: Post [Orig: Pôst] vero [Orig: verò] ab Oriente in eam allata, in summo omnibus locis, ob umbrae iucunditatem, honore fuit. Unde Virg. in Georg. Imaque ministrantem Platanum potantibus umbras.

[Illustration:

...]

Platanum in Galliis cubitorum sedecim aequare altitudinem Ruellius testatur, cortice crasso, fronde


page 37, image: s037a

vitiginea, longo rubroque pediculo, flosculo pallido, pilulis scabris, lanuginosis, minutis, folia sunt ei latissima, divisaque. Auctu est facilis, aquas amans: rignis lenta et humidior germinat. Umbra ei iucunda et densa.

Platanum nonnulli credunt esse, quae German Ahorn dicitur. Verum [Orig: Verùm] Ahorn magis ad Acerem accedit, ut supra [Orig: suprà] est dictum. Nos vero [Orig: verò] [Note: Maßboidet.] Plata numeam potius putamus arborem, quae hodie Maaßholder appellatur, siquidem haec ipsa rigua et aquas amat, folio insuper est vitis, lato et diviso: Maior autem et procerior in opacis quibusdam silvis, ut Wasgavia et comitatu Bitscho vocato, invenitur: reliquis vero [Orig: verò] locis humilior, et fruticis potius arbor esc entis specie: potius Cha maeplatani, hoc est, Platani pumilae censenda nomine. Sunt enim Pumilae quoque Platani, Chamaeplatani vocatae, coactae brevitatis, tamquam arborum abortus quidam.

TEMPERAMENTUM.

Folia Platani, Galeno teste, temperaturae sunt frigidae.

VIRES. INTRINSECUS.

Pilulae platani in vino denariorum quatuor pondere potae, omnibus serpentium venenis resistunt.

EXTRINSECUS.

Cortex platani in aceto decoctus, et ore collutus, dentium dolorem mitigat. Folia tenerrima in albo vino decocta, oculorum fluxionibus medentur. Tumores et inflammationes leuant. Cum axungia ambusta igni sanant. Foliorum et pilularum langugo incidens, oculos et aures offendit. Theophrastus e [Orig: è] Platano Aegyptia et Irino, unguentum vestibus commendatissimum fieri solitum scribit.

ERICA. Heyden.

[Note: Erica.] ERica Graecia et Latinis, Germa. Heyden. Spe cies apparet esse Tamaricis, non tamen est Ta marix frutex, qui est Myrica, ut infra [Orig: infrà] ostendetur. Tamarici nascitur similis, nisi quod [Orig: quòd] multo [Orig: multò] sit brevior, nec alius facile [Orig: facilè] flos est, quo magis apes delectentur, esu tamen eius reprobum mel conficere Dioscorides aliique scribunt. Diversum vero [Orig: verò] hodie est videre: siquidem constat, praestantissimum ex hoc et purissimum apes mel exsugere, loci fortasse qualitate in causa exsistente: quod Ericeum mel Plinio appellatur. Ramulos fert multos tenues, purpureos, cupressi foliorum figura: flores autumno in candido purpureos, quo tempore sola fere [Orig: ferè] Rorem ferre conspicitur: gustu est amara.

[Illustration:

...]


image: s037b

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est calidi et sicci.

VIRES. INTRINSECUS.

Liquor stillatitius Ericae colica laborantibus, praesertim si calor et sitis adsint, utiliter datur. Experientia Hieronymi Tragi.

EXTRINSECUS.

Florum Ericae liquor stillatitius rubentibus oculis prodest, eorumque dolorem mitigat. Flores una [Orig: unà] cum tenerisgerminibus tusi et impositi, ser pentum morsibus illinuntur, et tumores sedant. Flores recentes decocti podagricis et articulorum doloribus insessu prosunt: viscosum enim humorem, ex quo articulorum dolores oriuntur, discutiunt.

MYRICA Tamariscken. Porst. Birtzenbertz.

MYrice et Tamarix, Officinis Tamariscus, Ger. [Note: Myrica. Tamarix] Tamarisckem standem, Porst, od Birtzenbertz. Gallis Bryaria. Duplex est, silvestris et sativa. Frutex est hois plerum. que aequans altitudinem, ramu. lis puniceis, foliis Ericae aut Sabinae arboris, lignosis, cine reis aut in viridi pallentibus. Florem fert verno tempore muscosum, seu villosum, qui in pappos tandem evanescit. Sativa semen seu fructum fere Gallae similem. Haec nostris lo cis incognita, in Aegypto Sy riaque provenit. Altera vero [Orig: verò] circa amnium ripas ad Rhenum maxime [Orig: maximè] nascit. Huncfruticem mul ti hactenus existimarunt esse cum, quem Germ. Heyden no cant, quo pacto plerique Vergilii interpretes reddiderunt, sed non satis bene. Erica tamen quae est Heyden/potest esse Myricae species, seu Erica mi [Note: Bcopae. aemerinae.] nor. Ex huius etiam genere vid entur esse Scopae, quas Amerinas vocant, tenuibus puniceisque vir gultis contextae, quarum ad vestes expurgandas multus est usus.

[Illustration:

...]


page 38, image: s038a

TEMPERAMENTUM.

Facultas Myricae est incidendi et abstergendi mediocriter, cum quadam adstrictione.

VIRES, INTRINSECUS.

Lignum, folia, radix, sucus Tamaricis, in vino cocta et sumpta, pulmonis, lienis renum et vesicae obstructiones aperiunt, melancholiamque potenter purgant. Decoctum Tamaricis assidue [Orig: assiduè] potum, prod est sanguinem excr eantibus, iisque qui ab araneis laesi fuerint: ac mensibus nimiis. Idem confert his quos alui fluxus infestat. Omnibus in genere affectibus quos fluxus immodicus comitatur, lienisque potissimum mor bis medetur. Lienosis praesens ferunt esse remedium vinum in quo Ta maricis prunae exstinctae fuerint. Democritus etiam auctor est, aquam in qua prunaeiam dictae exstinctae fuerint, porcis lienosis esse salutari remedio. Quod et Columella confirmat, sicscribens li. 7. cap. 10. sub finem: Soletetiam vitiosi splenis dolor sues infestare, quod accidit, dum siccitas magna provenit, Sues enim dum dulcedinem pabuli consectantur, supra modum aestate splenis incremento laborant. Cui succurritur si fabricentur canales ex Tamaricibus et Rusco, repleanturque aqua, et de inde sitientibus admoveantur. Quippe ligni sucus medicabilis, eporus, intestinum tumorem compescit. Serapio lepra infectas se duas feminas decocto Tamaricis sanitati restituisse, adiectis uvis passulis, tradit. Pocula ex Tamaricis ligno confecta, lieno sis, si ex iis bibant, conferre Dioscorides est auctor. Vinum ex Tamariceictericis non insalubre, Tragus scribit.

EXTRINSECUS.

Vinum cum Myrica decoctum dentium dolores, ore detentum sedat. Pallidis mulierculis quae albo fluxu vexantur, in desessionibus est utilis. Lixivium ex Tamaricis cinere, pediculos et lendes capitis enecat. Eiusdem cinis manantia hulcera siccat, adustionesque igni factas sanat.

THYMELAEA.

THymelaea frutex est, qui Germans Kellershalß, et Zyland, et Zehast dicitur. Nascitur locis incultis et montanis silvosisque. Virgas edit, Dioscoride describente, perpulchras, multas, tenues, tripeda les, foliis Chameleae, angustioribus tamen et pinguioribus, viscosis gum mosisque si mordeantur: flore candido (quem antequam folia prodeant veris initio profert) fructu my rti modo rotundo, qui primum viret, tandem rubescit, involucrum fructus durum, foris nigrum, intus album. [Note: Cocco gnidium.] Fructum eius granum vocant Gnidium, et Cocco gnidium, vel Coccum gnidium. Haec certe [Orig: certè] descriptioplantae, quam Kellershals vocat, nulla repugnante nota, ita accedit, ut nihil videatur esse dubii, cur


image: s038b

non potius sit Thymelaea, quam [Orig: quàm] , ut quibusdam placet, Daphnois, aut Chamelaea. Daphnoidis quidem descriptio non longe [Orig: longè] abest, sed haec est propior. Folia enim Chamelaeae manifeste [Orig: manifestè] Thumelaea nostra habet, quae olivae foliis comparat Dioscorides. Quid vero [Orig: verò] Chamaelea, mox infra [Orig: infrà] dicetur.

TEMPERAMENTUM.

Vehementer calidae et siccae est naturae, Unde non temere [Orig: temerè] eius usus erit.

VIRES, INTRINSECUS.

Antiquum hydropem Coccognidii granis numero niginti veteres cu rarunt. Ob immensam tamen cius caliditatem saccharo prius obduci conveniet, ne gulamlaedant et exurant. Usum eius maxime [Orig: maximè] vitabunt gravidae, quique ventriculum imbecillem habent.

EXTRINSECUS.

Coccognidium cum nitro et aceto in balneo affrictum sudores confestim ciet, quare iirantum [Orig: iirantùm] hoc utentur, qui aliis rebus sudores provocare nequeunt. Tutior est usus foliorum, si messis tempore collecta et arefacta, cum vino aliove [Orig: alióve] potu sumantur.

CHAMELAEA.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

CHamelaea, quasi humilis olea. Barbaris et Arabibus Mezereon, Germa, Seidelbast, Lenßkraut. Item Rapiens vitam, Faciens viduas, Morder [Orig: Mörder] unnd Menschendied. Nascitur humidis apacisque silvis: Flos veris statim initioante folia erumpit purpureus, niolarum odore, fructus fert primum [Orig: primùm] virides, in autumno ve ro [Orig: rò] , Ari instar, prorsus rubentes: Frutex ipse, Dioscoride describente, est surculosus, ramulis dodrantalibus, foliis olivae, tenuioribus tamen et amaris, quae gustata linguam mordent: Odoris est ingrati, flos tamen, ut dictum est, gratum odorem spirat. Sunt qui ob similitudi nem, has plantas, videlicet Chamelaeam et Thymelaeam, cuius supra [Orig: suprà] facta est mentio, confundant, utranque Mezereon vocantes. Cum [Orig: Cùm] frurices sint diversi, ut Diolcori dessatis testatur.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Caliditatem obtinet immensam, ut calidum in quar to statuatur ordine: plus enim quam [Orig: quàm] Arum collum et linguam mordet et erodit. Indicium ergo in usu eius ad hibere convenit.

VIRES. INTRINSECUS.

Cortex Chamelaeae semidrachmae pondere,


page 39, image: s039a

hydropem, melancholiam et regium morbum efficaciter pellit. Antequam vero [Orig: verò] sumatur hoc modo praeparandus erit: Duos tresue [Orig: trésue] dies in aceto maceretur, hinc ter quaterue [Orig: quatérue] aqua pura abluatur, sicceturque in umbra. Non tamen intra corpus nisi cum saccharo aut succo glycy rrhizae mixtus sumetur.

Efficacissimae ad hydropem sunt pilulae de Mezereon, quarum compositionem docet Mesue. Decoctum florum ad praedictos affectus tutius certiusque esse Tragu scribit.

EXTRINSECUS.

Arefacta et trita cum melle folia, antiqua hulcera et mala sanant.

Maculas faciei exterunt et purgant.

GENISTA.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

GEnistam dictam censent, vel quod [Orig: quòd] genu instar ad nexus sit flexilis, velquod [Orig: velquòd] genuum dolori medeatur, Germ. Ginst. Duum est generum: acu leata, et non aculeata, seu maior et minor. Maior sive non aculeata, Germa. simpliciter Ginst, Genist. Locis gaudet aridis et harenosis sterilibusque. Ramosfert herbaceos scabros, folia minuta, florem pisi, luteum, apibus gratissimum. Semen in siliquisparuis hirsutis fert, lenticulae modo, quod maturum sponte excidit. genista minor seu aculeata, [Note: Genistella.] hodie Genistella dicta, German. Stechend Ginst, Erdpfrimmen, Klein streichblümen. Nonnullis Rosmarinus aculeata. Viribus a [Orig: à] priore [Note: Rosmari nus aculeatus.] est diversa. Locis nascitur iisdem, folio pene [Orig: pené] rosma rini, rigido tamen et pungente, aculeis caulem ve. stientibus. Reliqua priori smilis.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Genista maior, quae propriem Genista dicitur, calida est et sicca in secundo ordine. Genistella vero [Orig: verò] exsiccat valentius, citra mordacitatem tamen: adstricto riamque simul facultatem possidet.

VIRES, INTRINSECUS.

Liquor florum genistae stillatitius adversus calculum valet. Idem potest tusum semen, per se semidrachmae pondere sumptum, ad sudo rem contecto corpore.

Apes ex floribus genistae reprobum mel conficere, Nicander est auctor. Apesetiam frequenter mori, si uber Genistae florum proventus fue rit, scribit Dioscorides.


image: s039b

EXTRINSECUS.

Tenera Genistae germina, vel flores tusos, serpentum morsibus utiliter imponiferunt. Tusa cum axungia Genista, genua dolentia sanat.

SPARTION. Pfrimmen.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

SPartion vel Spartium Graecis, Germ. Pfrtmmen. [Note: Spartion. Spartium] Frutex est, ut Dioscorides describit, longus, virgis sinefoliis, fractucontumacibus, quibus vites vinciuntur. Semen in folliculis lenticulae, Phasseolorum modo nascens, florem, ut albae vio laeferensluteum. Locis iisdem quibus Genista provenit. Sunt qui pro Genista accipiant, sed male [Orig: malé] , cum [Orig: cùm] Genista folia ferat multa, haec nulla. Incidit hic mentio Plantae, quam Germani Erdpfrimmen [Note: Chamaespartion.] etiam nominant, Chamaespartion non incommodem appellabitur, hoc est, humile spartium, Germa. klein Erdpfrimmen, ob similitudinem quandam, quam cum Spartio habet. Caules fert palmum altos, angulares, virides, foliis paucis, lenticulae vaut spartii, florem fert spica tum, viciae similitudine, luteum. Semen mense Iu nio in siliquis exiguis, nigricantibus, fertrotundum, nigrum, quod maturum exilit. Caules toto virent anno: Planta est inodora. Radixlonga et lignosa.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Spartium calfacientis et exsiccantis est facultatis. Extrahendi et pur gandi naturam possidet. Chamaespartio parem cum Viciis aut Foenugraeco qualitatem tribuunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Semen et floresspartii, Dioscoride, Galeno, aliisque consentienti bus, quinque obolorum pondere ex aqua mulsa poti, per superna cum intensione velut elleborus albus, citra periculum purgant. Semen per inferna purgat. Ischiadicis et angina laborantibus auxiliantur virgae eius, in aqua maceratae, tusae et expressae, sisuccus cyathi unius mensura ieiunis bibatur. Per clysterem nonnulli, muria aut marina aqua ma cerantes, infundunt. Strigmenta vero [Orig: verò] cruenta elicit.

EXTRINSECUS.

Spartii flores et tenellae virgae in aqua salsa maceratae et expressae, exulceratis intestinis cum clystere infunduntur.


page 40, image: s040a

COLUTEA. SENA.

[Illustration:

...]

COlutea Theophrasto descripta soli. Duum est generum: Alterum quod proprie [Orig: propriè] Colutea vocatur, Germa. Welsch Linsen, Officinis [Note: Sena.] incognitum. Alterum quo Officinae utuntur, quod Sena Mauritia ni vocant, et Germa. Senet, Senetbletter. Nascitur in hortis sata, ramis exilibus, folio foenugraeci utraque, flore Genistae, aut pisi, luteo, folliculo membraneo, pellucente, praetumido, et quodam velut spiritu distendente turgido, ut digitis si prematur, crepitans dissiliat, semen in folliculo atrum, durum, latum, lentis magnitudine, pisigustu. Differunt sola magnitudine. Primum enim genus altero maius est. Prae terea siliquis, quae in Sena sunt lunatae: in Colutea vero [Orig: verò] magis turgidae et distentae. Semine item quod in Sena est oblongum et acuminatum, cordis humanieffigiem referens: in Colutea vero [Orig: verò] rotundum, len tis similitudine. Frigoris autem est im partiens, velut Cucumerum et Melonum genera.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit in principio secundi, exsiccat vero [Orig: verò] in primo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum foliorum Senae potum, lentos humores et melancholiam


image: s040b

expellit, sanguinem purgat, cor exhilarat et omnia interna membra. Conficitur autem hunc in modum: Recipe foliorum Senae unciam unam cum dimidia, abluantur probe [Orig: probè] a qua, caulibus crassioribus et omniimmunditie amota, Zingiberis non tusi radiculam unam minutim concisam, Garyophylos duodecim, seminum foeniculi drachm. ii. Anisi tantundem: Coquantur singula cum aqua vel vino in olla munda ad tertiam partem, hinc per panniculum colentur, adiecto saccharo modico. Datur hoc decoctum mane et vesperi calefactum, ad quatuor horas ieiuno stomacho. Utilissimum pueris, praesertim vero [Orig: verò] puerperis, sed absque sac caro. Potest etiam Rhabarbari aliquid adici.

Eadem efficiunt folia semidrachmae pondere ex iusculo gallinaceo sumpta.

EXTRINSECUS.

Decocta in lixivio cum Anthemidis floribus folia Senae, cerebro, auditui et visui mire [Orig: mirè] prodesse, antiquas item et melancholicas febres pellere, tradit Mesue.

CAPPARIS. Inturis. Capres.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

CApparis Graecis et Latinis, Germ. Capres. [Note: Capparis Luturis.] Aliqui Latinorum Inturim vocant. Locum amat siccum, cultu levi vel nullo contenta. Frutex ex descriptione Dioscor. est aculeatus, qui in terram stratus magis in orbem evagatur, spinas ut rubus habet, in hami modum aduncas, folia mali Cotoneae, rotunda: fructum oleae similem, qui cum dehiscens panditur, florem profert ro seum, candidum odoratumque, quo ex. cusso, glans extuberat oblonga, seminis acinosi plena. Radix nigra, multiplex, lignosa. Cortex subrufus ac minime [Orig: minimè] friabilis. Plantatur etiam hodie multis Germaniae locis, sed solum amat siccum et sabulosum. Nascitur etiam sponte quibusdam locis in cultis et saxosis harenosisque Non omnium tamen ad cibos est usus. Arabicum enim pestilens, ut auctor est Plinius, idemque Galenus confirmat.

[Illustration:

...]

Africum


page 41, image: s041a

gingivis inimicum. Apulum vomitus facit. Melius et mitius reliquis, quod ex Italia affertur. Cauliculi, folia, flores, semina, glandes, ad nos sale condita deferuntur.

TEMPERAMENTUM.

Capparis facultatis est calidae et siccae, potissimum vero [Orig: verò] radix.

VIRES, INTRINSECUS.

Crudus Capparis fructus stomacho minus prodest, in aqua ergo prius tepefactum cum aceto et oleo assumi conveniet.

Capparis in cibis prodest podagricis, articulorum dolorelaboran tibus, phlegmaticis, lienosis, feminis item quibus menses ante tempus desinunt, ischia dicis quoque et difficulter mingentibus. Natura enim floribus adeoque fructui est discutiendi, movendi, et expellendi viscosos humores, urinam et menses.

Semen aut fructum Capparis, duarum drachmarum pondere qua dragenis diebus cum vino sumptum, lienem minuere tradit Dioscorides. eodem modo caput purgat, urinam et sanguinisgrumos pellit, ischiadicis et ruptis est remedio. Omnibusin summa obstructionibus alui, urinae et mensium auxiliatur.

EXTRINSECUS.

Sucus foliorum Capparis, auribus instillatus, vermes necat, et dolorem earum sedat.

Decoctum ipsius fructus cum aceto, ore detentum, dentium dolorem quacumque de causa, compescit. Vitiliginesidem decoctum purgat. Cacoethe [Orig: Cacoëthe] , item hulcera nullamque aliam curationem admittentia, decocto iam dicto abluuntur et purgantur. Folia, fructus vel flores tusi et illiti. omnis generistubercula, scirrhos et strumas discutiunt. Cum farina hordeacea folia aut fructus utiliter illinuntur iis, quibus lien intumuit.

BATUS. Rubus. Bremen.

*batos, Latinis Rubus, Germ. Bremen. Plures [Note: Batm. Rubus:] habet species. Est enim Batus, item *ba/tos i)d ai=a, *xamai/batos, *kuno/sbatos. De duobus primis generibus hoc loco dicemus.

[Illustration:

...]

Batus igitur Latinis Rubus, Germ. Brombeerstanden, Theophrasto Chamaebatus dicitur, Latine [Orig: Latinè] Humirubus. Nascitur in dums passim et hortorum circa margines. Caulem fert longe [Orig: longè] repentem, minacibus pungentibusque spinis et aculeis vestitum. Folia incisuris divisa, altero latere candicantia, altero nigricantia. Florem primum [Orig: primùm] habet rubescentem, dein candidum,


image: s041b

[Note: Mora Celsi. Mora bati. Vaticana mora.] quo evanescente fructus prodit, qui maturus moro fit persimilis, nigri cans, gratus et suavis, succo sanguineo, sicut et mora, quem Mora Cel si, Item Mora Bati, et Vaticana, corrupta Graeca voce, vulgo appellant: quae Fuchsius, per literarum mutationem, Vergilii Vaccinia autumat. De Vacciniis supra [Orig: suprà] in Hyacimho dictum est.

[Note: Batus Idaeus. Rubus Idaeus.] *ba/tos i)d ai=os seu rubus Idaeus, Germa. erudir orum suffragio, Hindberen [Note: Bocksber.] dicitur. Idaeus vero [Orig: verò] ab Ida monte, ubi nascitur. Rubo est longe [Orig: longè] tenerior, ac minoribus spinis horrens: quamquam et sine spinis invenitur. Similis est rubo forma, sed quantitate minor. In silvis frequens nascitur.

Affinisest huic frutex, quem Ger mani Bocksberen appellant.

Rubo enim non multum est dissimilis, eiusdemque qualitatis et virium est particeps. Nascitur in dumis in al tis humidisque montibus, ramulis tenuibus, hnsutis, absque spinis, foliis et flore rubi, sed minoribus. Fructus Augusto mense fert rubentes, paucos, fragorum magnitudine, fructui rubi non dissimiles, sed minores, et paucioribus acinis, gustu adstringente et grato. Radix aliquid amaritudinis habet. Cum haec descriptio non longe [Orig: longè] ab rubo, ac Idaeo potissimum rubo absit, non incommode [Orig: incommodè] eius spe cies censeri poterit.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Rubi genera adstringunt, siccant et refrigerant, tam folia, quam [Orig: quàm] ger mina, flores, fructus, et radices. Recentia autem seu tenera adhuc minus adstringunt folia. Fructus maturus minus adstringit, immaturus vero [Orig: verò] plus. Sucus tam maturi quam [Orig: quàm] immaturi fructus, siccatus recondi tur, validius quam [Orig: quàm] sirecens fuerit, exsic cans.

VIRES, INTRINSECUS.

Fructus rubi, sifrequenter edantur, capitis dolorem inducere Galenus asserit. Vehemensipsis refrigerandi facultas inest, adeo [Orig: adeò] utsiaqua bibatur post esum eorum frigida, horror confestim subsequatur. Mediocris autem eorum usus ardentes febres refrigerat et restinguit. Ad omnia vero [Orig: verò] commodior et gratior, ob odorem quem refert viola ceum, est liquor stillatitius.


page 42, image: s042a

Si fructus in promptu non sit, loco eius decoquentur in aqua tenela rubi germina, aut etiam folia, ad usum aegrotantium: quod ecoctum mire [Orig: mirè] quoque confert adustionibus, et inflamm ationibus, si cum linteolis in eo madefactis applicetur. Fructus sumptus prodest ructantibus, quos vomitus infestat, viridibus tusis foliis ventriculo simul illitis. Ari da sona, aut summa caulium fastigia, in vino aut aqua cocat, mire [Orig: mirè] conferunt rubro alui fluxui, nimiisque mensium profluviis. Eadem praestant flores, pulvis ex immaturo fructu et foliis, sucus item ex tenellis germinis expressus, quem in sole siccatum nonnulli ad eadem recondunt. Omnium rubi generum flores et fructus in vino cocti, praestantissimo sunt remedio iis qui a [Orig: à] serpentibus, scorpionibus, aliisque venenatis sunt vulnerati. Radici maior quam [Orig: quàm] foliis et fructui adstringendi vis inest. In vino cocta, aut in pulverem trita et sumpta, lapidem renum frangit.

EXTRINSECUS.

Folia et caulium fastigia in vino decocta, gingivas putrescentes sanant et purgant, dentes item mobiles firmant, si calidum decoctum ore teneatur. Idem de coctum anginae, sigargarizetur, prodest. Commodior autem angina laborantibus est confectio seu eclegma exfructu. Idem decoctum Chirurgis est utilissimum, manantia enim ulcera, et sc abiem capitis, faciei, anus, et occultorum membrorum, hoc lavant et purgant. Eadem potest foliorum expressus sucus, et in sole torrefa ctus, ut mellis densitatem assumat. Frondes rubi exlixivio decoctae, capillos capitis denigrant, si aliquot vicibus caput iis lavetur.

[Illustration:

Myrtillus.

]

Rubi Idaei viridia folia tusa et ardenti iecori et ventriculoimposita, calorem sedant, syncopen prohibent, vires aegrotantium confortant. Efficaciter eadem praestat liquor stillatitius. Cum vi no et oleo serpentum morsibus illinuntur.

MYRTILLUS. Heydelbeer.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

SCio Myrtillos fructum esse Myrtiarboris, quo nomine hodeique in Officinis cognoscitur, Germ. Welsch oder frembd Seydelbeer. Etsi autem nulla est Myrti cum frutice, quem vulgo [Orig: vulgò] Heydelbeerstauden vocant, collatio, cum [Orig: cùm] tamen aliud frutici Germanis hoc nomine dicto, conveniens nomen non esset, ac plerisque Myrtilli nomine appellaretur, eodem, dum certior


image: s042b

nomenclatura ostendatur, uti placuit. Nascitur in silvestribus passim, ra mulis tenuibus, quadrangulis, viridibus, foliis buxi, sed subtilioribus. Flosculosmense Maiofert exiguos, rotundons, punicantes, tintinnabulorum specie, in quorum medio apex rufus. Baccaspost florem fert men se lunio in caeruleo nigricantes, cum [Orig: cùm] maturuerint, quibus caeruleum aliqui colorem tingunt, Iuniperorumforma, sapore grato dulcique quas Germa. Heydelbeer vocant. Radix in terra sespargit, nova subinde germina exserens. Duofaciunt genera: alterum minus, iam descriptum: alterum maius, quod opacis et humidis secretisque silvis nascitur.

TEMPERAMENTUM.

Myrtillis frigidam terreamque qualitatem assignant.

VIRES. INTRINSECUS.

Syrupus exfructu Myrtillorum adversus antiquam tussim, et pulmo nem exulceratum, stomachumque confortandum conficitur. Apparatur autem huncin modum: Recipesucci Myrtillorum libras sex, sacchari puri et purgati libras tres, aut semiquatuor, coquantur simul apud prunas paulatim, donec syrupi aut mellis crassitiem assumant.

EXTRINSECUS.

Fructu seubaccis pictores et tinctores ad Blavum seu Venetum colorem utuntur. Vide Tragum.

RHAMNUS. VIRGA IANALIS. Pina alba. Wegdoznbeer. Creutzbeer.

[Illustration:

...]


page 43, image: s043a

[Note: Rbamnus.] RHamni Dioscorides tres facit species, paresiis vires tribuens, li. 1. ca. 102. Sut aunt ex Rhamni quoque generibus frutices, quos Germ. Wegdornbeer, scu Creutzbeerd, de quibus hoc loco dicetur, appellant. [Note: Spina alba.] Item quem Uvam crispam Latini, Ger. Kraupbeer, seu Closterbeer [Note: Spina alba.] nominant, de quo infra [Orig: infrà] . Rhamnum vero [Orig: verò] spinae etiam albae Dioscori des nomine appellat. Sicut et ovid. Fast. 6 cum [Orig: cùm] inquit:

Sic fatus Spinam, quatristes pellere possset
A foribus noxas, haecerat alba, dedit.

Diversa tamen a [Orig: à] spina alba, quae inter carduos numeratur, de qua [Note: Virga??? nalis.] supra [Orig: suprà] . Virgam Ianalem eodem loco ovid. nominat spinam eius, seu ramos:

Virgaque (inquiens) Ianalis de spina sumitur alba,
Qualucem thalamis parva fenestra dabat.

Nascitur autem Rhamni haec species, Germanis Wegdornbeer, Creutzbeer, Wersenbeer dicta, circa viarum margines, et circa sepes, arborescens, cortice extrinsecus puniceo, qualis fere [Orig: ferè] Cerasi arboris, in trinsecus vero [Orig: verò] viridi, aculeis circa ramulos rectis, foliis mollibus, subtilibus levibusque pomi silvestris pene [Orig: penè] similitudine, florem fert minutum, stellatum, acinos rotundos virides, qui messis tempore collecti in sole siccantur, cu` vero [Orig: verò] maturuerint nigricantes molles, esu iniucundos.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti, sicut et Uva crispa, frigidi et sicci statuitur.

VIRES, EXTRINSECUS.

Rhamni folia valvis fenestrisve apposita, veneficia depellere antiqui tas credidit, ut scribit Dioscor. Folia Rhamni huius manantibus ulce ribus, et igni sacro imposita medentur. Adversus oris putredines aliaque vitia, folia cum interiore cortice ex aqua et modico alumine salubriter decoquum tur. Uvis Rhamni viridibus messis tem pore colkctis, arefa ctis et tusis. et in aqua et alumine mollefactis, ad flavum co lorem librarii et pictores utuntur. Nigrç vero [Orig: verò] et maturae baccae in autumno col lectae actusae, inque aereo vase reconditae iucundum viridem colorem praebent. Eaedem baccae post idus Novembres in ventae in suis ramis, puniceum colorem inducunt.

VVA CRISPA. Grossularis. Kreuselbeer. Closterbeer. Stachdorn.

[Illustration:

Uva crispa.

]

[Note: Uva crispa.] VVa crispa, German. Kraupbeer, Kreuselbeer, Grosselbeer,


image: s043b

[Note: Crossularis.] Closterbeer, Stachdorn. Ex Rhamni quoque fruticis est specicbus, Gros sularem nonn ulli vocant.

Nascitur in sepibus passim et vinearum marginibus, ramulis multis, albicantibus, aculeis rectis, foliis intortis et rotundis, apii modo divisis, flore in herbido purpurascente, acinis candicantibus et splendentibus, primum [Orig: primùm] acerbis, cum [Orig: cùm] maturuerint dulcibus.

TEMPERAMENTUM.

Frigida traditur in primogradu completo, velsecundo incipienter sicca in secundo.

VIRES, INTRINSECUS.

Uvae immaturae cholericis calidis et aegrotantibus in cibis non sunt inutiles: gratissimae alioqui in cibis. Condiuntur etiam eaedem uvae.

EXTRINSECUS.

Viridia folia inflammationibus, herpetis et erisy pelati imposita, ca lorem resting vunt, et dolorem mitigant. Eaedem quae Rhamno sunt huic vires, cuius esse speciem dictum est.

FOETIDA ARBOR. Leupbaum, Faulbaum, Zapffenholtz.

[Illustration:

...]


page 44, image: s044a

CUm deesset propria frutici praesenti Latina nomenclatura, foetidam arborem appellare placuit, qua ratione etiam Germa. Faulbaum, et Leupbaum, ob foetorem nimirum quem in gustu et olfactu praebet, nominant. Nonnulli, que doliariie pistomia ex eius ligno conficiant, Zapffenholtz appellant. Nascit imer frutices et in dumetis, cortice extrinsecus puniceo, ligno subflavo, medulla intrinsecus castanei prorsus coloris, foliisfere [Orig: foliisferè] silvestris cerasi, nigrioribus tamen, rotundioribusque, flores fert exiguos, subpallidos, singulari fultos pediculo, acinos rotundos, viridies, qui cum [Orig: cùm] maturuerint nigricant, myrtillorum forma. Sapor iis ingratus. In silvis aliarum saepe arborum quantitatem assumit.

TEMPERAMENTUM.

Facultatem adstringendi possidet, exsiccat vero [Orig: verò] mediocriter.

VIRES, INTRINSECUS.

Flavus medius ar boris huius cortex cum aceto tusus, scabiem certo [Orig: certò] sanat. Idem cortex cum aceto decoctus, gingivarum putredines et den tium dolores collutione adiuvat.

CARPINUS. Spindelbaum. Pinholtz.

CArpinus, Zygia, Iugalis, Germ. [Note: Carpinug Zygta. lugalis.] Spindelbaum, Pinnholtz, Samhodlin [Orig: hödlin] . Zygia seu Iugalis dicitur, que ex eius lignis iuga, quae Graecis *yuga\ dicuntur, et varii generis instrumenta et vasa conficiantur. Unde Germani cam quoque appellationem Spindelbaum accepit, a [Orig: à] fusis nimirum mulie. bribus. Nascit circa vias, foliis et flore Rhamno descriptae, quae Wegdorn dicitur, similis: nisi que seni saepe in uno pediculo flores conspiciuntur, folia quoque teneriora magisque sunt nigricam tia. Corticem cum [Orig: cùm] adoleverit habet canum, lignum durum et flavum, siliquas fert quadrangulas, lathyris fere [Orig: ferè] forma, eolore rubicundo, in quibus semen candidum lutea involutum pellicula includitur, quod exemptum testieculi avi um formam exprimit, ex quo Germanicam appellationem, Hanhodlin [Orig: Hanhödlin] , q. d. testiculus Gallinaceus, traxit. Meminit Carpini Theophrastus li. 3. ca. 11. *yugi/a Graecis appellari affirmans, nec esse Acerem, ut quorundam volebat sententia.

[Illustration:

...]

Proinde cum [Orig: cùm] praesenti arbori videretur convenire, has ipsi nomenclaturas tribuere est visum, aliorum


image: s044b

tamen manente salvo et integro iudicio. De Carpino vide Ruel. li. ??? ca. 63.

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

Neque quicque de eius facultatibus adhuc constat, ligni ad varia instrumenta et torni opera torosque sumptuosiores estusus. Priusquam aunt te re brum experiatur, macerant, ut mollescat, et facilius perforari queat.

CYNOSBATUS THEOPHRASTI. Hagdorn.

CYynosbatus Graecis, Latinis Rubus canis, seu Caninus rubus, aut Canirubus, ut ver tit Theodorus Gaza. Paulo [Orig: Paulò] aliter Theophra. et Plinius, aliter Dioscor. describit. Cynosbatus igitur Theophrasti, videtur is frutex esse, cu ius hic effigies est subiecta. Germa. Hagdorn dictus. Plinius quoque Cynospaston et Neurospaston appellat. De Cynosbato Diosc. infra [Orig: infrà] dicetur. Cynosbatusigitur Theophra. describi. tur fructu mali punici, ubrubro, media inter arborem et fruticem figura, et punicaeproxima, folio humanae plantae effigie: pro a(gnw)dei enim i)xnw/dei videtur legendum, qua ratione etia Pliniuslegit, humano vestigio simile folium ver tens. Haec descriptio proxime videtur accedere adeum fruticem, qui in sepibus, et aliis passim lo cis montibusque nascitur, Germa. Hagdorn dictus. Frutex is caudice assurgit duro, lento, cor tice cinereo, ramulis multis, aculeis firmis et in longum rectis, absque medulla, florem prunis vel cera sis penefert [Orig: penèfert] similem: fructus oblongos, primum virides, maturitate vero [Orig: verò] rubentes, olivarum fructu minores, osseis intus nu cleis in candida lanugine occlusis: folium viride, ternis quinisve fissuris, humanae ferem manus effigie.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Folia et fructus Canirubi Theophr. qualitatis sunt siccae et constipa toriae. Estque tam foliorum quam [Orig: quàm] fructus et florum in medicina usus.

VIRES, INTRINSECUS.

Flores in veteri vinoper triduum macerati et cum vino per artem distillam di usti, praestantissimo sunt remedio pleuriticis, et colica la borantib. Liquor ex solis florib, ustus, alui fluxum sistit, si aliquot vicibus in die sumatur. Idem praestat fructus arefactus et in vino coctus potusque: interiorib. tamen flocculis, qulam infestantibus, prius exemptis.

EXTRINSECUS.

Stillatitius florum liquor vim refrigerandi habet. Cum madefacto lin teolo impositus, sentes et aculeos carni infixos certo [Orig: certò] extrahit. Rami eius ad flagella sunt utiles: Non ustus ramorum cinis, optimum inerti familiae cum pentaphylloest remedium.

CYNOSBATUS DIOSCORIDIS. Hanbutten.


page 45, image: s045a

CYnosbatos quae a [Orig: à] theophrasto deseribitur, quae videatur esse, supra [Orig: suprà] est dictum. Iam igitur de Cynosbato Dioscoridis. Alias [Orig: Aliàs] Cynosrhodos, hoc est, Canina rosa vocatur. Germ. Hunds rosen, Sanbutten, Buttelrosen. Fructum eius Butten, et Arskitzlen nominant. Nascitur in sepibus et circa vias, Rubo, ut Diosc. describit, longe [Orig: longè] maior, foliis myrto multo [Orig: multò] latioribus, firmis cir ca ramos spinis, flore candido, fructu oblongo, nucleo olivae simili, qui per maturitatem fuluescit, et flocculos intus continet. Quae sane [Orig: sanè] descriptio pulchre [Orig: pulchrè] quadrat cum frutice hoc nostro, quem Buttelrosen, et Hanrosen Germani vocamus. Atque unicum tamen rei huius dubium restat, quod [Orig: quòd] nostra Hanrosen florem fert roseum, et spinas quoque rosi similes, Dioscorides vero [Orig: verò] Cynosbatum non inter rosas describit. Quod si accuratius perpendatur, nostra Hanrosen, potius ex silvestrium rosarum poterit videri genere, sicut etiam est: Cynosbatos vero [Orig: verò] Dioscoridis cum Theophrasti Cynosbato, cuius supra [Orig: suprà] est facta mentio, concilianda. Aliis igitur latius de his iudicium relinquemu.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamento cum rosis flores Cynosbati sunt pari, refrigerant enim et exsiccant.

VIRES, INTRINSECUS.

Fructus, exemptis interioribusflocculis, alvum, Dioscoride teste, sistit: fervefacti enim flocculi in vino poti, arteriaminfestant.

ROSA. Kosen.

[Illustration:

...]

ROsarum, quas Graeci *po(/dros vocant, multiplex est et nemini non co gnita differentia. In duotamen summaria distinguuntur genera,


image: s045b

Domestieas videlicet, et silvestres. Utriusque rursus plures sunt species: aut enim flore candicant, aut rubent, pallentve [Orig: palléntve] , aliae flore constant sim plici, aliae multiplici: Aliae quoque silvestrium sunt inodorae, aliae tam fronde quam [Orig: quàm] flore odorem spirant gratissimum, Graecisyluestrem Cy nosrhodon, Latini Caninam rosamuocant, Germa. Feldrosen, Heckrosen, Frawendorn, Mariendorn, Harnrosen, Haberroseu, Heydrosen, Wild rosen. Sativa simpliciter dicitur rosa, seu rosa domestica, Zam garten Kosen.

Virgas fert maculis fuscis tinctas, aculeisque hamatis munitas, folia aspera, nigricantia, incisuris tenuibus divisa. Flosex caly cibus erumpit dehiscentibus, candidus autpurpureus, aut puniceus evel pallidus, ima ve ro [Orig: rò] parte unguis humani colorem referens (unde etiam unguem partem eam vocant) qui pandenssese, apices in medio sui fert luteos, ac stamina ca pillamentis insidentia. Silvestres rosae altiusfruticant, ramulosque seu virgas robustiores ferunt, praeterea spongiolas quasdam seu pilulas castaneae similes, quas Germa. Schlaffcüntz vocant. Supervacuum videtur curiosius singulas species distinguere, cum [Orig: cùm] nemini non sint no tae, sitque par fere [Orig: ferè] omnium facultas.

TEMPERAMENTUM.

Rosarum frigida stipticaque est natura. Rubentes ante quam penitus aperiantur ad medicinae usum utiliores colliguntur. Efficacior silvestrium rosarum quam [Orig: quàm] domesticarum aqua stillatitia creditur.

VIRES, INTRINSECUS.

Maximus et nemini non notus rosarum aquae, sacchari, mellis, aceti et olei rosacei est usus: Optimum auxilium infebribus ardentibus: refrigerant enim, et cor ac cerebrum confortant. Sucum etiam ex rosis expresserunt veteres, et in umbra siccarunt. Inferior tamen rosarum pars albicans, quae unguis dicitur, est amovenda, haec siquidem est inutilis. Aridae rosae in vino decoctae, alui fluxum, aliquoties in die potae, sistunt: sin calor adsit, exaqua decoquentur. Eosdem praebent effectus arida rosarum capitula, dicto modo apparata. Rosae recentes, earumque sucus, alvum duram certo [Orig: certò] molliunt.

Lapides, qui rosarum capitibus insunt, triti, calculum ex vino poti, feruntur pellere.

Sucus ex maturis rubrarum rosarum fructibus, una [Orig: unà] cum lanugine expressus, praesentissimum et probatissimum est Gomorrhoeae, et utrisque mulierum fluxibus remedium. Ad idem hoc rubri fructus, antequam mollescant, asservari, et in vino decocti bibi possunt: Dysente riae et sanguinis excr etioni hoc idem medetur.

Silvestrium rosarum aqua, praesertim quas Rosas avenae, Haberrosen vocant, quam [Orig: quàm] sativa efficacior censetur. Omnibus calidis


page 46, image: s046a

affectibus confert: Omnes enim cholericas exhalationes refrigerat et reprlmit, [Note: Zulapi??? rosaceii.] cor confortat. Zulapium rosaceum, sitim acute [Orig: acutè] fe bricantium restinguit, ventriculi, cordis, et ioeinoris aestus mitigat, putredinibus adversatur: ideoque tempore pestis praecipuus eius usus sees debet. Ad hoc autem conficiendum optimae sunt silvestres rosae, avenaceae dictae.

Spongiolae acfructus Cynosrhodi seu rosae silvestris, mirifice [Orig: mirificè] valent contra calculum, si levigatae in pulverem exhibeantur, vel in vino coctae et calidae sumptae. Quin repertos in iisdem vermiculos maius ad hoc praesidium esse, quidam affirmant.

EXTRINSECUS.

Arefactae rubrae rosae in vino coctae et colatae, doloribus capitis ex calore natis, si caput decocto foveatur, prosunt: nec non oculorum, au rium, dentium et ani, matricisque inflammationibus, penna illitum aut infusum. Idem expressum decoctum stomacho impositum, aestum eius mitigat, humidisque eius affectibus medetur: erisy pelata restinguit. Ad eadem valet acetum rosaceum, perquam [Orig: perquàm] utile urentibus pustulis pestis tempore.

Lutei rosarum apices, aridi triti, gingivarum fluxionibus efficaciter insperguntur. Omnibus in summa cholericis capitis adfectibus, rosarum liquor stillatitius, acetum, oleum, et vapores, odoresque, mire [Orig: mirè] prosunt.

Silvestrium rosarum liquor stillatitius, ad eadem quae stivarum est efficax.

OXYACANTHA. BERBERIS.

OXyacantha, q. d. Acuta spina, [Note: Oxydcan tha. Spina acuta. Berberis] ab acutis videlicet ramulorum spinis. Officinis Berberis, German. Sawrach, Lrbsal, Saurdorn, Versig. Nascitur in frutetis passim, locisque asperis, ramulis multis, spinisque aculeatis, binis, ternis, quaternisve iunctis. Silvestripyro pene [Orig: penè] est similis, nisi quod [Orig: quòd] minor est et spinosa, Fructum fert myrto similem, rubentem, fractu facilem, nucleos intus habentem: folium mali eydonii, sed angustius, viridius, teneriusque. Radix multifida et alta.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Frigida et sicca in secundo statuitur ordine. Vim habet adstringen di, fructus modice [Orig: modicè] incidit.


image: s046b

VIRES, INTRINSECUS.

Vinum quod nonnulli ex baccis Oxy acanthae conficiunt, omnibus ex calore ortis alui fluxibus, ut dysenteriae tempore, prodest: non solum [Orig: solùm] enim sitim sedat, sed diuturnos quoque alui fluxus cohibet.

Idem sucus abundantes menses reprimit: ventriculum et iecur confortat. Eadem possunt cum melle et saccharo conditae baccae: Liquor quoque stillatitius Maiomense et in autumno ex foliis ustus. Maturi fructus arefacti etiam asservantur, et in aqua denuo [Orig: denuò] mollefactiad usum sumuntur. Prodest quoque iis, qui in calidis adfectionibus vomitu frequenter infestantur, bilemque evomunt.

EXTRINSECUS.

Maturos fructus tusos et illitos, calida apostemata mitigare, et ad maturitatem perducere ferunt. Radix tusa et illita, omnis generis tela, sentes, aculeos, et corpori infixa extrahere dicitur. Quae vis cortici radicis maxime [Orig: maximè] videtur inesse: humidior enim et viribus is est efficacior.

RIBES. S. Ioannes treublin.

RIbes hodie omnibus fere [Orig: ferè] cognitus frutex, German. Sanct Ioannes treubel od beerlin, quod [Orig: quòd] nimirum id tempo ris, circa solstitium aestivum, fructus eius sit matu rus. Plura de nomine non constant. Frutex est uvae crispae seu Grossulari non dissimilis, nisi quod [Orig: quòd] spinis caret. In areis hortorum potissimum [Orig: potissimùm] plantatur. Ramulis fruticat multis, lentis, cortice puniceo, foliis vitis, sed minoribus, nigricantibusque, florem men se Maio fert subluteum, stellatum, acinos rotundos, virides primum, cum [Orig: cùm] vero [Orig: verò] maturuerint, rubentes, ex pediculis dependentes longis, saporis acidi et grati.

[Illustration:

...]

Est et silvestris eiusspecies, priorisimilis, sed sapore diversa


page 47, image: s047a

et iniucunda. Invenitur praeterea frutex quidam baccsi rubentibus, corallii forma, binis fere [Orig: ferè] , geminorum modo, iunctis, quantitate praedictis similibus, gustu dulcedinem quandam referentibus, sed sapore tamen iniucundo, quippe quae nauseam et vomitum cieant: Frutex cortice vestitur cinereo: folia habet ex altera parte incana, cy doniorum forma, sed longiora, qualia fere [Orig: ferè] olivarum, multa. Nascitur inter alios frutices in sempimentis passim, maxime [Orig: maximè] et copiosissime [Orig: copiosissimè] in Holsatia. Hunc [Note: Halimus.] ipsum fruticem Hieronymus Tragus Dioscoridis Halimum esse statuit, cuius sententiae iam placet subscribere.

TEMPERAMENTUM.

Fructus et folia refrigerant et exsiccant in secundo ordine: Vis iis adstrictoria.

VIRES, INTRINSECUS.

Par pene [Orig: penè] praesenti fructui cum ante [Orig: antè] posito, Oxyacantha videlicet, est efficacia. Ardentibus itaque febribus et calidis alui fluxibus convenit. Immensam enim sitim, fructus, ex eoque syrupus et eclegma sedant, vomitum et nauseam avertunt, appetitum ciborum excitant, ventriculum confortant.

Cum saccharo nonnulli baccas condiunt: prosunt iis qui variolis aut morbillis laborant, calidisque alvifluxibus. Reliquas cum Oxyacan tha vires obtinet.

Tertia species, quam Halimum censemus esse, tormina se dat, radici bus drachmae pondere in aqua mulsa sumptis. Solinus scribit, Halimum famem sedare: quod sie accipi poterit, quod [Orig: quòd] nemo facile [Orig: facilè] ipsum, ob iniucundum saporem expetat, quantumvis esuriat.

ACTE. SAMBUCUS. Solunder. Ebulus. Attich.

[Note: Acte. Sambucus.] Acte Graecis, Latinis Samburcus, Germa. Holder. Duumest gene rum. Primum Sambucus proprie [Orig: propriè] dicitur, alterum Ebulus. Sam. bucus in ar borem assurgit, virgis arundinum modo rotundis, cavis, me dulla expletis candicantibus, proceris. Folia circa ramos per interval. la terna aut etiam sena septenave iuncta exeunt, nucis iuglandis similitudine, graveolentia, minutis in cisuris, in summis ramis seu caulibus umbellas ferentia rotundas, quas florem producunt candidum: fructum seu acinos terebintho similes, in nigredine subpurpureos, racemosos, succosos et vinosos: Floret paulo [Orig: paulò] ante soltitum aestivum: baccas suas in Augusto profert. Locis opacis asperisque potissimum, et circa aquas nascitur. Officinis proprie [Orig: propriè] Sambucus dicitur, abautore forsan Samby co: vel a [Orig: à] Sabuca musico instrumento, quod pectida aut Magadin alii appellant, Germa. Holder.

[Note: Ebulus.] Alterum genus Ebulas dicitur, humile minusque, herbaceo magis generi


image: s047b

assignandum, caule quadrangulo, geniculato, foliis amygdalae, ex intervallo circa singula genicula alae instar se extendentibus, per ambi tum serratis, longioribus, graveolentibus. Umbellam in summo fert Sambuco similem, flores itidem et fructum. Radice nititur longa, crassitudine digitali. Gaudetiisdem locis quibus Sambucus, ac in agris etiam quibusdam provenit, tardiusque nonnihil floret. Graecis *xamaia/kts, hocest, humilis Sumbucus, Latinis Ebulus, Germa. Attich, vel niderer Holder. Meminit huius Verg. in Gallo, inquiens:

Pan Deus Arcadioe venit, quem vidimus ipst
Sanguineis Ebuli baccis minioque rubentem.

Sunt enim baccae eius sicut Sambuci in nigro subpurpureae, quod hic sanguineas dixit.

[Illustration:

Acta.

]

[Illustration:

Ebulus.

]

TEMPERAMENTUM.

Utrumque genus calidum est et sic cum. Vim habent purgatoriam, exsiccant, conglutinant, modice [Orig: modicè] digrunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Umbella veris tempore in cibo cocta, ventrem laxat et emollit. In vino cum melle folia et umbellae coctae, frigidam et siccam tussim, aliquot diebus potu eius continuato, pellunt, pectus purgant, viscosas pectoris humiditates resolvunt. Efficacior est radix. Decocta in vino hydropicis mane [Orig: manè] et vesperf pota, est utilissima. Stillatitiae aquae


page 48, image: s048a

eaedem assignantur vires, sed bonam eius quantitatem sumere conveniet.

EXTRINSECUS.

Aqua aut decoctum foliorum contra anginam utiliter gargarizatur. Decidentem uvulam cum pyrethro erigit. Fomenta ex radice et foliis, matricis tumorem insessu sedant. Podagris calidis folia item imponuntur. Baccae eius infirmiores sunt quam [Orig: quàm] reliqua, capillos illitae denigrant. Folia, si praetenera ac mollia ex polenta illinantur, inflammationem mitigant. Ambustis et canis morsibus illitu prosunt. Ulcera quae dehiscunt in fistulam, agglutinant. Ad omnia vero [Orig: verò] efficacior est quam [Orig: quàm] minor, hoc est, Ebulus.

ACTE SILVESTRIS. Waldholunder.

IN opacis et humidis silvis circa ferarum potissimum lustra Sambu ci nascitur silvestris species, ab Hieronymo primum Trago demon strata, Sambuco unlgari, foliis, cortice, ligno et odore per omnia similis, nisi quod [Orig: quòd] florem non sert in umbella, sed velut vitis, subflavum, stel latum: baccasmense Augusto productit rubentes, gustu iniucundo. Germa. Waldholder, Latine [Orig: Latinè] Acte seu Sambucus sy luestris. Item Sam bucus Cervinus, quod [Orig: quòd] Cervi potissimum [Orig: potissimùm] eum expetant. Tradit praeterea Tragus, Cervas non ante [Orig: antè] hunc gustare, quam [Orig: quàm] praegnantes fuerint: tum enim sicut et cervi eius desyderio tenentur. Solis autem vescuntur foliis, nequaquam baccis.

[Illustration:

Acte palustris.

]

TEMPERAMENTUM.

Silvestri Sambuco pares cum Solano sati vo vires assignantur. Naturaecst frigidae: prae sertim verobaccae [Orig: veròbaccae] : Unde somnum conciliant. Nimius eius usus admodum est noxius.

ACTE PALUSTRIS, seu Aquatica.

ACte palustris, vel Sambucus palustris, vel aquaticus, Germ. Bachholder, ob florum et ramorum cum acte similitudinem appellari potest. Alias Schwelcken. Plura de nomine eius non constant.

Nascitur iuxta aquas subalnis, ramis sicut acte, medulla expletis foliis divisis, Aceris fe te [Orig: tè] similitudine: florem in menis Maii fine fert sambuciodore non iniucundo, extremis maioribus, medios et interiores minores am bientibus: baccas fert rubentes, baccis sambu ci maiores, quae autumno maturescunt, saporis


image: s048b

ingrati. Nauseam enim comestae pariunt: Praecipuo [Orig: Praecipuò] his hiemali tempore Gallinae silvestres oblectantur.

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

Baccae maturae ad cientia vomitus medicamenta adhiberipoterunt. Plura non sunt cognita.

OSSEA. Hardtriegel.

GErmani Hartriegel fruticem quendam appellant, ob ligni eius ad opera duritiem: quamvis eadem appellatio ligustro quoque tribuatur. Latinis vel Graecis quomodo appellata sit haud scio. Quare Germanica potius appellationer repraesentare, quam [Orig: quàm] ob nominispenuriam negligere, placuit. Inter dumeta et vepres fruticat ramulis multis, foliis nigricantibus, alni fere [Orig: ferè] foliorunsimilitudine. Florem Iunio men se pene [Orig: penè] fert Ebuli, multiplicem unopediculo, sed minorem. Bac cas producit primum virides, cummuero [Orig: muerò] maturuerint, autumno nimirum, nigras, ligustrimodo. Stipitem habet durum et fabrorum instrumentis renitentem. Quare Osseam huncfruticem, ne penitus anonymos [Note: Osses.] esset, appellare est visum.

[Illustration:

...]

VIRES, INTRINSECUS

Quis eius in medicina sit usus, est incertum. Fabri radios rotarum, aliaque firma ex hoc opera conficiunt.

LIGUSTRUM. Philyrea. Cypris. Rheinweiden, Beynholtzin [Orig: Beynhöltzin] , Mundholtz.

[Note: Ligustrum Philyrea Cypris.] LIgustrum Latinis, Dioscoridi Philyrea, Graecie et Orienti Cypris, German. Mundweiden, quod [Orig: quòd] nimirum oris hulceribus medea. tur. Item Rheinweiden, quod [Orig: quòd] salici similis copiose [Orig: copiosè] iuxta Rhenum nascatur. Item Mundholtz, Beynholtzm [Orig: Beynhöltzm] , et Hardtrigel, quo nomine praecedens etiam planta appellatur. Nascitur in dumetis et vepribus passim, nec non hortorum areae hoc frequenter circumdantur. Frutex est, Disocoride describente, foliis olivae, sedlatioribus, mollioribus, et virentioribus, flore candido muscoso, odorato, fructusambuci, nigro, racematim congesto: Quae certe [Orig: certè] Philyreae apud Dioscoridem de scriptio, perpulchre [Orig: perpulchrè] cum Ligustro nostro convenit: Praeterea vires


page 49, image: s049a

quas eidem Discorides assignat, huic prorsus respondent. Meminit quoque florum Ligustri Verg. in eclogis, in qui. ens: Alba ligustra cadunt, Vaccinia nigra le guntur. Quid sit Vaccinium, suo loco in hyacintho dictum est. Baccarum vero [Orig: verò] mentionem fecit Columella li. 10. cum [Orig: cùm] inquit: Fer calathis violam, et nigro permista Ligustro Bal sama, cum Casia nectens croceosque corymbos.

[Illustration:

Ligustrum.

]

[Illustration:

Philyrea.

]

TEMPERAMENTUM.

Folia, flores, baccae adstringendi vi sunt praedita. Refrigerandi exsiccandique facultatem possident. Plus tamen extra corpus quam [Orig: quàm] intrinsecus eorum est usus.

EXTRINSECUS.

Aqua stillatitia foliorum et florum, mense Maio, oris putredinem collutione et gargarizatu adiuvat: calidos affectus, carbunculos, et adustiones adiuvat. Flores in aceto macerati et fronti illiti, immensos capitis dolores et fluxesx ex caliditate ortos esedant.

Baccis maturis nonnullirubro vino, nigrum et densum colorem, ut vendibilius fiat, faciunt. Pistoribus etiam bac caesunt in usu.

[Illustration:

Fraxinus.

]

FRAXINUS. Melia. Eschern. Eschbaum.

Fraxinus, Graecis *meli/a, German. Eschern, Eschbaum, item Steyneschern, q. d. duram et saxeam. Arbor haec est procera, caudice tereti, cortice levi, spisso, tenui, rubro, ramis utrinque pinnatis, soliis lauri, per ambitum leniter serratis, non sine quodam marginis


image: s049b

vel cacuminisaculeato callo, porracei coloris, baccis velut semine minuto, foiis ipsis incluso, amaro, radice multa, crassa et sublimi. Commendatur haec ad hastarum usus. Cuius nomine et hasta Achillis apud Homerum celebratur: Est enim enodis, crassi venia, nervosa, levis, subcripsa. Silvis nascitur altis et opacis humidisque, interdum saxosis quoque locis.

Serpentibus arbor est infestissima, adeo [Orig: adeò] ut si frondibus Fraxini et igne serpens circumdetur, citius in ignem quam [Orig: quàm] ad huius frondes confugiat, ut Plinius lib. 16. cap. 14. refert.

Silvestris fraxinus huic non multum dissimilis est, de qua vide de Orno. Germa. Bücheschern.

[Illustration:

Meelbaum.

]

[Illustration:

Klein Meelbaum.

]

Est praeterea arbor quae dam baccas ferens, Fraxino similis, nisi que est humilior, folio serratiore, et per ambitum hispidiore, cetera fraxi num aemulans, cuius meminit Ruell. lib. 1. cap. 82. de stirpium historia. Hanc Tragus non incom mode [Orig: modè] censet eam esse, quae Germ. Meelbaum, vel groß Meelbaum dicitur, addifferentiam alterius, quae Germa kleyn Meelbaum nominatur: Ea est frutex arborescens foliis alni,


page 50, image: s050a

sed maioribus, rugosis et pulverulentis, quasi farina aspersis, prona vero [Orig: verò] parte prorsus candidis. Florem fert Iunio mense per omnia Sambu co similem, mediocriter odoratum, ex quobaccae primum virdes, aliquantum latae, prodeunt, maturae vero [Orig: verò] penitus nigricantes, gustu dul ces et viscosae. Caudex medulla cavae est expletus. Nascitur in Germaniae 'quibusdam locis, ut Holsatia, Westerich, et Durstenberg vocato monte copiose [Orig: copiosè] . Huius mentionem hic facere libuit, ob alteram Fraxini speciem, cuinomine accedit: quod [Orig: quòd] non alia esset qua privatim Latina describeretur nomenclatura.

TEMPERAMENTU M.

Fraxino vis est exsiccatoria. Venenis potissimum resistit: nec ullus umbram eius serpens sustiner.

VIRES, INTRINSECUS.

Aqua stillatitia corticis Fraxini efficaciss imum contra calculum et morbum regium est remedium. Folia in vino decocta, prosunt iocino rosis et lienosis. Idem potest oleum ex ligni Fraxini potum et inunctum, Manardo teste.

Sucus ex fastigiis ramorum seu teneriseorum germinibus expres. sus, potus, contra venena est antidoton: hydropicis etiam utiliter bibitur. Pocula ex ligno fraxineo, si frequenter ex iis quis bibat, lienem purgare ferunt. Expressum foliorum sucum cum umo per aliquot tempuspotum, maciem inducere tradunt.

[Illustration:

Sorbus.

]

EXTRINSECUS.

Corticem Fraxini ustum et emplastrimodo illitum, omnis generis malam scabiem sanare asserunt. Ad manuaria et fabrilia opera, hastas item longioresligni est usus.

De reliquarum specierum, quae Meelbaum dicuntur, viribus nihil certi constat.

SORBUS. Speierling. Sperwerbaum. Spozopffel [Orig: Spozöpffel] . Sorbopffel [Orig: Sorböpffel] . Sporbieren. Maltzen nasen.

SOrbus Latinis, Graecis o)/v. Fructus eius o)/a. vel o)/qa, Latine [Orig: Latinè] Sorba, Germa. Speierling, Sorbopffel [Orig: Sorböpffel] , Sporbiern, Sperwerbaum, Plinius quatuor sorborum facit genera, ex fru ctus differentia: aliis enim rotunditas mali tribuitur, aliis turbinatapyri forma, ac utrisque


image: s050b

vini sapor: aliis species ovata: et quartum, quod torminale vocant, a [Orig: à] reliquis diversum, de. quo infra [Orig: infrà] . Arbor est procera, recto caudice, cortice levi, ping vinsculo, colore qui ex flavo albicet, folio lauri, sed tenuiore, minorique et par ambitum crenato, quod nervoso, prolixoque pediculo dependet, utrinque ramos vestiens, flos candidus, singularipetiolo racematim coit, fructu vel orbic ulato, vel ovato, qui uvae modo acervatus producitur, ita ut favi quodammodo speciem gerat: asper et adstringens, ob quod non antequam mollescat, editur. Radix rara nec alte [Orig: altè] descendens, valida et crassa.

TEMPERAMENTUM.

Sorbis, Aegineta teste, adstringenest facultas, minus tamen quam Mespilis.

VIRES, INTRINSECUS.

Sorborum ad stiptica medicamenta potissimum [Orig: potissimùm] erit usus. Nonnul li itaque pyra seu fructus hosin clibano, aliorum pyrorum modo, torrent. Alii in quatuor partes dissectos fructus in aerem [Orig: aërem] , ut arescat, suspendunt. Nonnulli cum melle, sicut Malacy donia, condiunt. Aliqui in cocto dulci vino virides seu recentes fructus asservant.

Prosunt autem alvifluxibus. Arefacta vero [Orig: verò] sorba in vino ad eosdem effectus decoquuntur. Natur eorum hoc versiculo describitur:

Sorba sumus, molles nimium durantia ventres.

EXTRINSECUS.

Tusa et cum foliis in aqua cocta Sorba, alui fluxu laborantibus, sedi item procidenti in desessionibus prosunt.

[Illustration:

Sorbus torminalis.

]

SORBUS TORMINAlis. Wschrosel [Orig: Wschrösel] .

PLinius Sorbi quatuor enume rans genera, ut supra [Orig: suprà] est dictum, quartum torminale vocat, a [Orig: à] reliquis diversum, velut silvestre. Hoc cum Trago placet esse arborem, quae German. dicitur Eschrosel [Orig: Eschrösel] , Arreseln, Wild Sperwerbaum, Latinis Sorbus silvestris, seu Sorbus Torminalis, quod [Orig: quòd] nimirum torminibus medeatur. Nascitur in silvis, solo albo et forti, inter fagos.


page 51, image: s051a

Caudice et cortice glabro candidoque foliis fere [Orig: ferè] Sambuci aquatici, minoribus tamen, pedis anserini effigie, flores fert ut Sambucus subcandidos, copiosos, pyra fert exigua, olivarum magnitudme aspera, et gustu, sicut Mespila, adstringentia: nuclei in fructu sunt velut in silvestribus pyris, nigri. Editut fructus cum [Orig: cùm] mollescit, sicut et Mespila, tum enim acerbitatem deponit.

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

Temperamento et viribus cum Sorbis et Mespilis convenit. Vis ei potissimum [Orig: potissimùm] alvum constipandi.

PRUNUS SILVESTRIS *agriokokkimh=la. Schlehendorn.

[Note: Prunus silvestris] PRunus silvestris, Graecis a)griokokkimh=la), et *prou=mna. Germa. Schlehendorn. Frutex est arborescens, nisi praecidatur, secus vias et hortorum agrorumque extremitates utplurimum proveniens. Caudicem fert crassum, durum, inflexilem, et si flectatur continuo [Orig: continuò] fragilem. Folia habet ex oblongo fere [Orig: ferè] rotunda: Florem veris statim initio candidum, quin que folium, in cuius medio apices lutei, parui, multi. staminibus seu capillamentis insidentes. Fructus eius punorum fructu est minor, differentiam quoque in magnitudine habens: alius siquidem maior, alius minor, alius rotundus, alius longus conspicitur, colore caeruleus seu ni gricans, gustu adstringens. Editur autem cum frigore mollefactus fuerit. Meliora sunt ex his quae maiora, quaeque mense Augusto maturescunt.

[Illustration:

...]

Non autem esse Poterion, et ipsa collatio ostendit, et quod [Orig: quòd] Poterion ex carduornm est genere, ac inter reliquos carduos a [Orig: à] Diosc. li. 3. describitur, in cuius praesatione se de radicibus, her bis et seminibus scripturum est pollicitus, Silvestrium vero [Orig: verò] prunorum,


image: s051b

quae Schlehendorn esse putamus, sub prunis meminit, ut rei notae, sicut et pruin, descriptionem relinquens. Et vires quoque quas silvestri pruno Diosc. attribuit, Schlehendorn dictae conveniunt. Poterion [Note: Poterion.] vero [Orig: verò] Carduus est nobis hodie incognitus. Haec et aliorum, et Valerii Cordi est sententia, ex quo etiam Poeterii et Schlehendorn dictae collationem, quam cuilibet facile [Orig: facilè] est instituere, subiciam: Poterion, inquit, frutex Dioscoridigrandis esse describitur. Schlehendorn vero [Orig: verò] frutex non est, quoniam in iustam arboris magnitudinem adoles cit, si non praecidatur. Poterion longos, molles, vitilium modo lentos, graciles, et hircinae spinae similes ramos producit. Schlehendorn vero [Orig: verò] non ramulos a [Orig: à] terra mittit, sed crassum, durum, inflexilem, et si flectatur, continuo [Orig: continuò] fragilem caudicem erigit. Poterion totum multa tenui, lanosaque lanugine vestitur. Schlehendorn vero [Orig: verò] nulla lanuginis vestigia habet, nisi forte [Orig: fortè] ali quis in vetustis illius caudicibus mulcum et villosam canitiem languinem appellare velit. Sie autem nequaquam intelligit Dioscorides. Multum enim differunt muscus et lanugo. Muscus etiam in crassis tantum [Orig: tantùm] arborum partibus invenitur, Poterion vero [Orig: verò] totum, tam ramulis minimis, quam [Orig: quàm] maximis lanuginem ostendit. Poterio semen sive fructus odoratus, medicinae inutilis. Schlehendorn vero [Orig: verò] ino dorum, et medicinae valde utilem habt. Postremo [Orig: Postremò] Poterio sunt radi ces nervosae, quae in terra sectae gummi lacrimantur. Schlehendorn vero [Orig: verò] ligneas habetradices, quae in terra sectae nullum gummi emittunt. Certum est igitur arborem quae Schlehendorn dicitur, Poterion non esse. Haec Valerius Cordus.

[Note: Acaicia.] Nec etiam, ut quorundam fert opinio, est Acacia. Est enim Acacia sui generis spinosa arbuscula, in Aegypto nascens, quae Aegy ptia Acam tha simpliciter interdu7m Theophrasto dicitur, ferens lupino similes siliquas et semen, ex quibus immaturis sucus exprimitur, qui eodem cum ipso frutice nomine, Acacia dicitur, cuiusloco nosyluestrium prunellorum succo, ut succedaneo, utimur, vera Acacia eiusque succo ca rentes.

TEMPERAMENTUM.

Silvestriprunello vis est adstringendi, ut ex viribus eius et gustu satis est manifestum. Temperamento est frigido.

VIRES, INTRINSECUS.

Fructus prunorum silvestrium in melle conditi, dysentericis, et alvifluxibus laborantibus, prosunt. Ad eadem pollet vinum ex fructu con fectum: decoctio quoque fructuum. Florum aquam stillatitiam laterum doloribus mederi, experientia est comprobatum. Fortior autem eadem fit aqua, si flores in vino acri noctis spatio macerentur, et in Balneo, ut vocant, mariae distillentur. Laterum, cordis et ventriculi pressuris puncturisque aqua haec medetur.


page 52, image: s052a

EXTRINSECUS.

[Note: Vinum corupium] Ad vinum eorruptum praesentissimum et certissimum est auxilium, fi fructus antequam nigrescant, de erpti tundantur, et pro vasis quantitate iniciantur, ac probe [Orig: probè] vino agitato vas oc cludatur. Ad idem hoc, arefacti in aere [Orig: aëre] fructus, ad omne tempus asservari possunt.

PRUNUS. Coccimelea. Pfraumen, Pflaumen, Kriechen.

[Note: Prunus, Coccimalea.] PRunus, Graecis Coccimelea, German. Praumen, Pflaumen, Kriechen. Duplex est: silvestris et sativa. De silvestri supra [Orig: suprà] est actum. Iam de sativa. Arbor est radicibus summo cespi te vagantibus, paucis, ca udice subrecto, scabro, multis brachiato ramis, folio ex oblongo fere [Orig: ferè] ro tundo, sicut prunellorum silvestrium, sed per am bitum serrato; flore candido, foliato, maiore que in silvestribus, quem Aprili mense, quo tempore et Cerasus, profert, pomo carne cuteque vestito, osse intus duro, in quo nucleus includitur. Sunt autem plures sativorum prunorum et forma [Note: Pruns Damasesna.] et bonitate species. Praestant Damascena, quae Germ. Quetschen vocant, nigra magnaque. Proxima sunt purpurea, quae Hispanica nominant. [Note: Cerea.] Tertio loco cerea vel cereola. Germ. Spilling, geel Kriechen, de quibus Verg. in ecl. Addam cerea pruna etc~. Post haec longa et caerulea, seu prunidactyla, German. blaw Spilling, Bilsen. Quinto [Orig: Quintò] minora reliquis, avel lanae nucis quantitate, Germa. Klein Herbstpflaumen.

[Illustration:

...]

Sunt praeterea quae Germ. Roßpflaumen a [Orig: à] magnitudine vocant. Item Schaffpflaumen, Latinis Asinina pruna. Fructum prunorum [Note: Brabyla] Brabyla vocat Theocritus Idyll. 8. inquiens:

*toi\d) e)ke/xunto o(/rpakes *brabu/loisi katabri/sqontes e)/rasqai.

Quod sic vertit Eobanus Hessus: In terram depressi pondere rami Prunorum Syriae quae mittunt rura Damasci: ubi describit amcenitatem et lautitiam convivii Phrasidami. Item Idyll. ib. o(/br ma=lor *brabu/loio, hoc est, ut idem Poeta [Orig: Poëta] Eobanus vertit: Ut gravibus malis superantur pruna Damasci, Tantum inter reliquos mihi tu carissimus omnes.

TEMPERAMENTUM.

Fructus pro generum diver sitate, diversum temperamentum


image: s052b

obtinere est necesse. Certum enim est quae dam alvum sistere, quaedam vero [Orig: verò] cohibere. Quaeigitur sunt dulcia, alvum solvunt. Quae vero [Orig: verò] acerba seu austera, constipant. Natura tamen omnium est frig ida et humida, Arefacta autem pruna siccitatis aliquid possident.

VIRES, INTRINSECUS.

Omnium prunorum sativorum natura est laxandi et molliendi al. vum. Silvestrium vero [Orig: verò] Prunorum, de quibus supra [Orig: suprà] est actum, contraria, constipandi nimirum, est natura. Gulae etiam et culinis arefacta pruna, praesertim Damascena, sunt nota.

Conficitur hinc Confectio, Diaprunisuocata, utilis ad calidas et sic cas febres: natura enim eius est humectandi et refrigerandi.

Gummi ex Pruno arborecum vino potum, calculum ve sicae frange referunt.

EXTRINSECUS.

Folia in vino decocta, gingivarum, uvulae et colliaffectibusgargari zatu medentur.

Gummi arboris et folia in aceto cocta et illita, lichenas infantium sanare tradit Dioscorides.

MYXA. Sebasten.

MYxa vel Myxaria Graecis, a [Orig: à] muscoso pomi eius lentore: Graecien im Myxon mucum vocant, Officinis et vulgo [Orig: vulgò] barbaro vocatur nomine Sebasten. Neque apud Dioscoridem, neque apud Galenum est myxarum mentionem videre, cum [Orig: cùm] nihil fere [Orig: ferè] Sebastis et Iuiubis apud posteriores Me dicos occurrat freque ntius. In Syria et Calabria olim gigne batur, hodie frequentissima. Nascitur in Italia, ac aridi eius fructus ad nos in de afferuntur. Arbor supra terram attollitur, Caudi ce procero, qui cortice candido vestiatur: ramos fundit viridi colore nitentes: sfolia in rotundum circinata, poma avellanae nucis magnitudine, race matim collecta, per maturitatem caeru lea, callo corporis dulci, intus albo, lem tore muscoso, osse oleagino, cuius et nucleus insuavis non est.

[Illustration:

...]

Fructus matutus legitur, insolaturque, ut passus et


page 53, image: s053a

in rugas contractus recondatur. Viscum ex huius acinis fit in Syria, quod Damascenum vocant, aucupiis commendatissimum, praeterquam aquatilium volucrum. Inseritur etiam haec arbor in Sorbum.

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum ferunt mediocre obtinere, neque nimis frigidum, neque nimis calidum.

VIRES, INTRINSECUS.

Fructus per se, aut decoctum eorum, in ardentibus febribus, praeser tim si alvus obstructa fuerit, est auxilio. Idem commanducandus datur infantibus contra ventrisuermes: vel etiam decoctum eiusdem. Pari ratione adversus aridam et siccam tussim, obstructiones pectoris, ex ca lore ortum catarrhum, sumitur. Prodest quoque renibus, ve sicae, et difficulter mingentibus, quique ardentem urinam habent. Gulam et pectus lenire, Razis est auctor.

ZIZIPHUS. Iuiube. Serica. Brustbeerlin.

ZIziphus malorum est generis, cuius fructum Zizipha vocant, Ga [Note: Serica, Iuiube.] leno Serica, Officinis Iuiube, et Germa nis Brustbeerlin. Ipsa arbor nobis est in cognita, Loca amatcalida, florem fert oleae, sed odoratum magis, fructus eius baccisqu malis est similior, quoque amplior et maturior, hoc [Orig: hòc] innotentior est. Meminit eius Columella lib. 9. cap. 4. Duo saciens eius genera: rutilam videlicet et albam. Seritur et granis et stipite, et planta. Planta seritur mense Martio in molli terra. Ossa seu grana, in scrobe palmari, ita ut terna grana per scrobem ponantur cacuminibus inversis. Matura Zizipha collecta in longo vase fictili servantur oblito, et loco sicciore composito. Velrecenter lecta poma si guttis vini veteris perfundas, efficitur ne ea rugarum deformet attractio. Cum ramis etiam descisa et suspensa, fronde sua involuta ser vantur. Praeferuntur ex his maiora, quibusdam Aedesina dicta.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calore et humore temperata tradit Aetius [Orig: Aëtius] .

VIRES, INTRINSECUS.

Potionibus et electuariis contra faucium asperitatem et tussim


image: s053b

asperam Zizipha miscentur. Sanguinis acrimoniam edomant, bonumsuccum creant, serosum sanguims humorem eliciunt. Decoctum eorum renibus, vesicae et pectoriprodest. In eibis aegre [Orig: aegrè] concoquuntur, et liegem laedunt. Parui succi poma Galenus esse tradit, nec stomacho nec concoctioni facilia.

FUNGI. Schwemm.

[Illustration:

...]

FUngi, Graecis *mu/kntes neque ex plantarum, neque radicum, neque florum, neque seminum sunt censura, sed nihil aliud nisi superflua terrae, arborum, lignorum putridarumque rerum humiditas, ob quam brevissimaquoque eorum est duratio, quippe septem diebus et oriuntur et oc cidunt, pluvioque potissimum nascuntur caelo. Unde: Et facient optata tonitrua cenas Maiores. Differentia eorum est multiplex. Nascuntur enim vel ex terra, vel ex arboribus, vel ex lignis, rebusque putridis, necnon in stramineis domorum tectis. Rursus eorum qui ex terra prodeunt, plura sunt genera. Summaria tamen sunt duo. Alii enim sunt edendo, alii minime [Orig: minimè] , sed letales, et intra corpus sumpti strangulantes. Germani omnes communi nomine Schwemm vocant.

Eorum quiedendo sunt, septem species est videre. Prima est quae Germa. Morcheln nominatur. Copia horum passim est frequens, et in summis ciborum, praesertim Fridbergae im Wedravia deliciis. Mense nascuntur Maio, necalio anni tempore visuntur, in arenosis viarum et agrorum marginibus, rotundi, pilei figura, favi apum instar foraminibus pleni, incani, humore pleni. Coquuntur autem, in aqua prius elixi, in butyro et aromatibus. Sunt quitubera existiment esse Diosco [Note: Tubcra. Trufflae.] ridis, Itali trufflas vocant.

Secunda species Heyderling et Drüschling Germanis dietur, quod [Orig: quòd] nimirum in campestribus aridisque locis, praesertim vero [Orig: verò] in iumentorum pascuis nascantur. Visuntur mense Iunio, pluvio caelo, rotundi et lati pilei modo, inferius punicei, superius vero [Orig: verò] lividi. His exterior prius membrana detrahitur, antequam ad cibos veniant, hinc ut prae [Note: Boleti. Amanitae] dicti Fungi apparantur, Boletos et Amanitas hos vocant.

Tertia species Germa. Pfifferling, q. d. Pfefferling, a [Orig: à] Piperis gustu: Nascitur silvis densis et altis, figura lata et orbiculata, colore can dido, liquore intus lacteo gustu piperis. Tostos in prunis cum salehos


page 54, image: s054a

nonnulli cdunt. His Boletorum orbiculatorum nomen tribuitur.

[Note: Bolcti orbiculati.] Quarta species Germa. Rheling Hendelschwemm, Latinis Digitel li. Silvis nascuntur humidis colore splendido et luteo. Et hi elixi et comminuti in butyro et aromatibus gulae apparantur. Horum altera quoque est species, locis similiter humidis et putridis, et iuxta putrida li gna fere [Orig: ferè] proveniens, ramosa, musci instar, succo plena, frigidae naturae, concoctionisque difficilis.

Quinta species est punicca, boletorum magnitudine, succo dulciet la cteo: Nascitur altis sy luis. Ger. Bzotling [Orig: Bzötling] . His crudis nonnulli vescuntur.

Sexta species iuxta quercus arboris radices Augusto mense invenitur, magna, incana et livida, aspectu formam interaneorum vituli refe [Note: Lepusculi.] rens, Germanis Eychschwemm, et Hasenorlin [Orig: Hasenörlin] , Latinis Lepusculi.

Septima species in exustis rubis visitur, forma Amanitarum, sed pal. lidior, circa Divo lacobo sacrum diem, Germani Rotling [Orig: Rötling] , Rotschwemm, Augstschwemm. Atque hae sunt fungorum species, qui cibis fere [Orig: ferè] sunt dicati.

Reliquae vero [Orig: verò] sunt letales eorum species. Ut sunt quos Muscarios vocant, quod [Orig: quòd] Muscas ex lacte occidant, German. Muckenschwemm, Fliegenschwemm, quorum alii sunt rubri, alii albi, sub betulis nascentes [Note: Aegiritae Arborei.] arboribus. Praeterea sunt aegiritae, qui circa radices arborum nascun tur. Item Arborei, qui caudicibus seu stipitibus arborum adnascuntur. [Note: Ignarii. Agaricus] Ignarii quoque quorum ad ignem excipiendum, cum [Orig: cùm] arefacti fuerint, est usus. Agaricum Diosc. vocat fungum abieti adnascentem, Ger. Dannem schwamm, Officinis nomen genuinum retinet. Duplex: Candidus, cu ius praecipuus in medicina usus, niger qui reprobatur. Alii quoque terrae cohaerent, nullo fulti pede, in globum circinati, membrana obducti al ba, veluti corio, nec ulla parte patentes, qui cum [Orig: cùm] rumpuntur fuliginem [Note: Outi. Crepitus lupi.] eructant atram, quos Ger. Bübenfist, hodie ovatos, vocant, Galli crepi tum lupi appellant. Locis nascuntur gramineis, capitis humani saepe magnitudinem aequantes: nihilque aliud nisi putrida quaedam terrae sunt exhalatio.

[Note: Fungorum varigenera.] Haec praecipua suntfungorum genera nobis etiam cognita. Plura qui volet facile [Orig: facilè] observare poterit, Varias quoque species in fimariis, tectisque stramineis, lignis putridis, variisque arboribus, nec non saxis est inveni re. Porphyrius fungos et tubera deorum filios appellat, quod [Orig: quòd] nimirum [Note: Spongioli. Pgrriginosi. Digitelli. Seßiles. Spinuli. Cardeoli Prunuli. Cervinus fungus Cerviboletus.] sine semine videntur prodire. Unde et ghgenei/s Poetae [Orig: Poëtae] voca`t, hocest, terra natos, quorum scilicet pater aut semen sit ignotum. Varia praeterea ipsis nomina a [Orig: à] forma et loco etiam tribuuntur. Nonnulli enim Spongioli, a [Orig: à] raritate, alii Porriginosi, a [Orig: à] crassitie et rugositate, aliqui Digitelli, a longitudine, quidam Sessiles: rursus sunt quos Spinulos, Cardetolos et Prunulos appellant, qui sunt innocentissimi.

Monstrant et Pharmacopolae in suis Officinis Fungos, quos Boletos et Cervinos fungos, seu Cerviboletos vocant, quos in silvis ex


image: s054b

cervorum semine enasci, et Venerem stimulare comminiscuntur: quod utrumque falsum esse constat, cum [Orig: cùm] et iislocis, quos certum sit cervos non adire, nascantur, praeterea cum [Orig: cùm] natura iis sit Veneri contraria, frigida nimirum et pituitosa, cruda, et noxia.

TEMPERAMENTUM.

Fungorum omnium natura est strangulare. Qui in cibos veniunt idem faciunt, nisi bene cocti et conditi fuerint, aegre [Orig: aegrè] autem concoquum tur. Temperamentum iis frigidum, pituitosum, humidum et crudum.

VIRES, INTRINSECUS.

Agarici candidi ad omnes pene [Orig: penè] internas membrarum adfectiones, ex vitiosis humoribus ortas, est plurimus usus, utiliterque cuivis, vel in vi no, vel in mulsa, pro affectus, aetatisque, et virium ratione, praeberi potest. Drachmae vero [Orig: verò] pondere Dioscorides dandum praescribit. Paulus Aegineta duarum drachmarum quantitate cum melicrato. At Mesue, cuius commodior videtur confectio, tusum Agaricum in vino for ti imbuendum docet, drachmis Agarici quatuor una Zinziberis tusi addita, et cunctis invicem temperatis siccatisque. Alii trochiscos inde formant, aut pilulas, iis utentes. Tragus eiusmodi compositionem ostenn dit: Recipe Agarici cum Zingibere praeparati, ut ante [Orig: antè] dictum est, drachmas duas, medullae candidae et fungosae Colocynthidis peregrinae, tusae, semidrachmam, Mastiches tusae semidrachmam, croci tusi oboli pondus, Aloepatici [Orig: Aloëpatici] tusi unciam unam: Singulis in vino bono subactis, fiat massa, ex qua 11. aut 13. plus minusve, pilulae, pisi quantitate, una vice sumantur. Conferunt hae pilulae iecoris, pulmonis, et lienis affectionibus, hydropicis item et ictericis, colica quoque infestatis et dy sureticis. Palli dis item mulierculis, quibusque menses sunt impediti, Podagricis articulorumque doloribus, Eaedem pilulae vitiosos humores, e [Orig: è] quibus putridae nascuntur fabres, per sedes educunt. Vermes corporis et alia intra corpus noxia sumpta, dictae pilulae, aut agaricum per se, expellunt.

Qui fungos ederit noxios, strangulationem inferentes, Agaricum drachmae pondere ex vino tusum, aut dictas pilulas, sumat. Fungorum remedia, si quis aut plur es quam [Orig: quàm] par sit, aut noxios ederit, Dioscorides aliique docent: Vomitu primum [Orig: primùm] sue currendum, hinc oxymel bibet, aut gallinacea ova cum posca, adiecta Aristolochia drachma. Aut Absinthium ex vino melleque sumptum, et ex a qua potum. Ligusticum quoque aut radix Angelicae tusa, ex vino.

EXTRINSECUS.

Extra corpus exiguus fungorum est usus. Qui sambuco adnascuntur, tumores et inflammationes ex aqua rosacea et vino impositi seda re feruntur. ovati antiquis damnis exsiccandis et sanandis conferunt. Rubrimuscarii cum lacte muscas perimunt.


page 55, image: s055a

Qui arboribus adnascuntur ad ignarios usus coquuntur, ignem enim semel conceptum non facile [Orig: facilè] relinquunt. Coquuntur autem in lixivio, hinc siccati pulsantur ut mollescant, ac denuo [Orig: denuò] ex aqua cum nitro coquuntur.

MUSCUS. Mooß.

[Note: Muscus. Bryon. Usned.] MUscus, Graecis *bru/or, Ger. Mooß, Officinis Usnea. Huius plures sunt species: alius enim in arboribus nascitur, quem Officinae Usneam vocant, Germa. Baummooß, Alius in lapidibus, ali us in hortis et silvis. Nihilque est aliud quam [Orig: quàm] villosum quoddam excrementum, vel arborum, vel terrae, vel lapidum.

[Illustration:

...]

Praefert Dioscorides Cedrinum, cui proximus populeus, in quo genere candidus et odoratus praestat, nigricans improbatur.

Qui in silvis et locis uliginosis nascitur, praecipuae est aestimationis apud agyrtas et magos, ex quo enascitur flos capillaceus, polytrichon vide licet Apuleii, Germa. Widerthon.

[Note: Muscut marinus.] Alius quoque est Muscus terrestris dictus, Germa. Beerlap. Muscus item marinus, cuius meminit Dioscorides libro quarto.

[Note: Moschut Bisem.] Praeterea res est quaedam odorifera, quam Muscum appellant, Germa. Bisem. Sed haec non est arborum canities, sed Indici cuius dam animalis, Capreae similis, quotannis ex umbilici vomica promanans, quo tempore et pabulo et potu fera abstinet. De quo vide plura apud Aetium [Orig: Aëtium] , deinde apud Ruell. lib. t. cap. 27. odoratum pus, proprie [Orig: propriè] Moschum dictum. Animal illud ex quo Moschus odoratus colligitur, [Note: Gazella.] Gazellam Barbaris dici Hermolaus ait.

TEMPERAMENTUM.

Omnibusnatura est contrahendi. Praefertur autem reliquis candidus, qui in cedro nascitur arbore, proximus qui in quercu. Natura iis resolvendi, aperiendi, et molliendi.

VIRES, INTRINSECUS.

Muscus candidus, odoratus semidrachmae pondere iis qui difficulter urinam reddunt, datur. Drachmae vero [Orig: verò] pondere iis quibus men ses impediuntur, ut Auicen na est auctor. Hydropicis trium drachmatum pondere datus, aquam intercutem pellit, ut idem scribit. Idem medica mentum confert mulieribus, quae mortuos habent fetus in utero.

Album Muscum in vino aliquot dies imbutum, si vinum illud bibatur, in profundum hominem somnum inducere tradit Serapio. Idem vinum mediocriter sumptum, sirigultib. et vomitionib. prodest, ac ventriculo confert.


image: s055b

EXTRINSECUS.

Decoctum Musci vulvae doloribus, Dioscoride teste, insessuest utile: Ad sanguinem sistendum Empirici hodi musco utuntur, ab ursis sumpto experimento, qui vulnerati, musco sanguinem sistunt. Qui in hortorum graminibus nascitur muscus, cinere, exstincto tamen prius, hoc est, ex quo lixivium prius fuit confectum, mense Martio insperso aboletur.

VISCUM.

VIscum, Graecis e)/cos. Germa. Mistel, Affolter. Nemini non estnotum, ut su perflua sit eius descriptio. Propria sede carens in aliena vivit. Satum autem non provenit. Unde Verg. Quod non sua seminat arbos. Per avium autem alvum redditum provenire aiunt. Unde Plautus: Ipsa sibi avis mortem creat, cum [Orig: cùm] Viscum serat, quo postmodum ab aucupibus capiatur.

[Illustration:

...]

Nascitur in arboribus, prae sertim quercu, necnon pyro pomoque perpetua virens coma, ramulis lentis et invicem complicatis, folio et colore buxi, acinis candidis. Quae veterum de hoc fuerint super stitiones, quantaque in decerpendo religio, Vide apud Tragum capite de Visco, parte tertia, capite tertio.

TEMPERAMENTUM.

Temperaturae est mediae: neque nimis calidum, neque nimis frigidum: plus habet humidae quam [Orig: quàm] terrenae aut siccae substantiae. Tumores discu tit et mollit.

VIRES, INTRINSECUS.

Viscum quernum, coryli item et pryi arboris, quod terram non attigerit, tusum ex vino potum, comitialibus mederi ferunt, qua de causa non nulli puerorum collo, filo transmisso, alligant, aut argento etiam includunt.

EXTRINSECUS.

Sucus ex Visco viridi qualicumque exemptus, et auribus infusus, parotidas discutit et mollit, dolorem item sedat. Tusum et illitum viscum tubercula aurium pellit. Cum ture antiqua hulcera purgat et sanat. Cum calce inextincta tusum et illitum, lienem


page 56, image: s056a

consumit: Dictis si faex vini addatur, scabros ungues polit. Iumenta, in pabulo datum, nutrire aiunt, bonumque iis habitum inducere. Fit ex hoc Viscum, eodem nomine appellatum, German. Vogelleim, quo aves capiuntur. Fit autem ex baccisimmaturis, hoc est, viridibus, nondum candidis, quae messis tempore cololiguntur, deinde sic cantur, et aridae tunduntur, ac conditae in aqua putrescunt, duodecim fere [Orig: ferè] diebus. Inde in profluente rursus malleo tusi, corticibus amissis, interiore carne lentescunt.

ARBUTUS. *ko/maros. Memecylos.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

ARbutum Latini vocant, quam Graeci, teste Plinio, Comaron et Memecylon. Arbor, describente Dioscoride, est Cotoneae malo non dissimilis, folio tenui, cuius fructusa pruni mag nitudinem implet, nullo intus nucleo. Fructus eius eodem cum arbore nomine, Memecylos videlicet, appellatur, qui maturus flavet aut rubescit, esu acetosus.

Plinius autem lib. 15. cap. 24. fructum eius Unedonem vocat. Unedo, inquiens, pomum inhonorum, ut cui nomen ex argumento sit, unum tantum [Orig: tantùm] edendi, duo bus tamen hoc nominibus appellant Graeci, ex quo apparet totidem esse genera et apud nos: alio nomine Arbutus dicit. Ex quo loco Plinii constat, Plinium similitudine quadam deceptum di versas arbores confudisse. Siquidem Unedo non est fructus Arbuti, sed alterius quae Epimelis Graecis dicitur, ut Galenus lib. 6. Pharm. simp. scribit. Epimelis, inquiens, acerba planta est, et ut dicere possis, silvestris malus [Orig: malùs] , cuius fructus ou)nedw\r in Italia appellatur, ac plurimum in Ca la bria nascitur: fructus eius acerbus, stomacho in commodus, et caput dolore gravans. Unde liquet. Unedonem proprie [Orig: propriè] fructum esse Epime lidid arboris: Arbuti vero [Orig: verò] fructum esse Memecylon. Phinius itaque vel ab aliis Graecis sua haec descrip sit, vel ex facultatis quadam convenien tia inter utrasque arbores salsus, eandem credidit esse Comaron et Une donem.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

Comaros qualitatis est acerbae. Stomacho, Diosco. testimonio, adversatur, capiutis dolorem movet. Quod idem Galenus etiam perhibet.


image: s056b

ANAGYRIS. Acopos. Malva terrestris. Lignum putidum. Stinckend baum.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Note: Anagyris. Acopos. Malva tertestris. Lignum putidum.] ANgyris Plinio frutex dicitur, quem alii Auocant Acopon. Hodie Malva terrestris, quod [Orig: quòd] instar malvae humi iaceat. Rusticis Galliae Lignum putidum, a [Orig: à] foetore, sicut Germa. Stinckend baum.

Fruticat arboris instar, foliis et ramis vi ticis, odore foedo, flore Brassicae, Siliqua terete, qua semen continetur renibus simile, cum messibus maturescens, varium, rotundum, solidum. Notum est proverbium ab od orefruticis huius factum, a)na/gurir kinei=, hoc est, Anagyrin movet.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Facultate discutiendi et molliem di est praedita.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia drachmae pondere bibuntur, si emortuus fetus haereat, et menses acse cundae morentur. Suspiriosis eodem modo prosunt. In vete. re vino ad phalangiorum morsus, et capitis dolores, conferunt. Semen commanducatum vomitiones facit.

[Illustration:

Lentiscus.

]

EXTRINSECUS.

Tenera folia illitu collectiones tu moresque reprimunt. Difficulter pa rientibus eadem alligantur. Radicis cortex discutiendis concoquen disque adhibetur.

LENTISCUS. *sxi=nos.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

LEntiscus, queliquore quodam len tescat, nomen accepit: nam ubique resinam sudat, Graecis *sxi=nos vocat. Germ. et Offici. arbor incognita.

Arbor est roboris magnitudine, Sorbi folio, Terebinthi odore, acinis sy luestris punicae, rubentibus, ubi maturuerint nigris, tantisper dum coquuntur rubris. Flo


page 57, image: s057a

ret anno ter, fronde virens perpetua. Unde Ciceronis exstant versus:

Iam vero [Orig: verò] semper viridis, semperque gravata Lentiscus,
triplici solita est grandescere fetu,
Ter fruges fundens, tria tempora monstrat arandi.

[Note: Mastiche Oleum Len tiscinum.] Arbor est resinifera, ubique resinam sudans: ex qua etiam Mastiche dicta colligitur: sed eam cantum in Chio Insula fundit. Oleum ex fru ctu eius conficitur, quod Lentiscinum vocant. Plinius aliam describit Lentiscum praeter hanc, folio Pistacii, sed minore, per extremitatem rubente, in summo siliquae pisorum, sed corniculi modo intortae, in quibus resina iucundi odoris continetur.

TEMPERAMENTUM.

Adstringendi vires Lentisci semen, folia, rami, cortex, et radix pos sident.

Mastiche calida est cum humore quodam, ut auctor est Aetius [Orig: Aëtius] . Oleum quod e [Orig: è] semine fit, adstringendi quoque vi est praeditum, et refrigerandi.

VIRES, INTRINSECUS.

Eadem est semini, foliis, cortici et radici facultas. Potu valet adversus omnes sanguinis reiectiones, alui profluvia, et dysenterias: contra sanguinis item eruptiones in vulva, et sedis aut matricis procidentiam: Per omnia autem Acaciae et Hypocisthides vicem sustinet. Resina [Note: Mastiche] quae Mastiche dicitur, stomachi, intestinorum, epatisque imbecillitati prodest.

[Note: Mastichi num oleum] Oleum Mastichinum, quod e [Orig: è] trita fit Mastiche, mediocriter casfacit, adstringit et emollit.

[Note: Resinae Lentistiva.] Resina Lentiscina utilis est sanguinem reicientibus, et tussi veteri, stomacho auxiliatur, sed ructum movet.

EXTRINSECUS.

Decoctum Lentisci fotu cava explet, et ossa ferruminat, vulvae fluxus sistit, nomasarcet. Mobiles dentes collutione firmat.

[Note: Mast.] Oleum Mastichinum adversus prominentes stomachi duritias, caelia corum dy sentericorumque cruciatus est utile. Facieimaculas extergit, et colorem eiusdem corrigit.

[Note: Ol. Leut.] Oleum Lentis cinum scabiem iumentorum canumque sanat: utilissi, mum est pessis, acopis, et leprarum medicamentis: sudoresciet.

SILIQUA. *kera(tia. *culoke/rata, Fructus. S. Ioannes brot.


image: s057b

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

...]

[Note: Xyloca racta.] SIliqua arbor a [Orig: à] siliquis quas fert nomen est sortita, nobis incognita, sed fructus eius ad nos adferuntur. Arborem Graeci *kera/tiar, et fructum eius *culoke/rata appellant. Officin. corrupte [Orig: corruptè] Xylocaracta fructum vocant. German. S. Ioannes brot. Arbor est siliquas ferens, digitorum hominis longitudine, falcatos, pollicari crassitudine, in quibus semen, quod neque caro neque lignum, neque cartilago dici potest. Siliquae ipsae, quamvis lignosae, dulcedine tamen cibis expetuntur. Semen in siliquis damna tur, ipsae autem siliquae sunt dulces. Seritur Februario et Novembri planta potissimum [Orig: potissimùm] : semine quoque sed minus feliciter: nullum enim fructum fert, brevique moritur. Loca amat maritima, sicca, calida, et campestria.

TEMPERAMENTUM.

Vim habent diur eticam et laxativam.

VIRES, INTRINSECUS.

In medicina exiguus earum est usus. Ad stomachum fulciendum post cenam commendantur, ad ventris item profluvia, si quis praesumpserit, Recentes siliquae stomacho inutiles, alvum solvunt Eaedem siccatae sistunt, et stomacho utiliores fiunt. Urinam cient: maxime [Orig: maximè] vero [Orig: verò] quae vinac eis condiuntur, ut tradit Dioscorides.

RHVS, SUMACH.

[Note: Rhusrubrum, obsoniorum. Sumach.] RHus quod alias [Orig: aliàs] rubrum vocant, et obsoniorum, quod [Orig: quòd] obsoniis adspergatur, Graecis e)rusqro/s u)/ mageiriko(s, Gaza fluidam in Theophra sto red dit, a [Orig: à] re(/w, id est, fluo, Officinae Sumach cum Barbaris vocant.

Duo faciunt huius genera: alterum quod ad obsonia ve nit: alte [Note: Byrisodepsicon.] rum Byrsodepsicon: quoniam qui pelles conde psant, spissandis coriis folio eius utuntur.


page 58, image: s058a

[Illustration:

Rhus, Sumach.

]

Arbuscula est, Dioscoride depingente, binum [Orig: binûm] cubitorum altitudine, foliis oblongis, modiceque rutilis, serratimque per oras incisis, acino uvarum gracilium, denso, magnitudine terebinthi, latiusculo, corticea recemorum tunica. Semen obsoniis adspergitur.

Ruellius describit fruticem in montibus et petrosis Galliae nascentem, ramulis digitali crassitudine, bicubitalibus, foliis ulmeis, pilosioribus, quae paribus internodiis, adversis pediculis coniugatim ad haerent, per ambitum minutissime [Orig: minutissimè] serrata. Flos albus racematim enascitur, eoque marcescente acini osten duntur in uvam congesti, grano lentis magnitudine, latiusculo, et velut leniter utrinque compresso cum [Orig: cùm] ematuruit rubro, radice per summa cespitum vagante, flexu fere [Orig: ferè] invictam. Hanc [Note: Viurnae. Viburnum] Gallis Viurnam dici scribit. Ac vel Rhus esse suspicatur, vel Viburnum, cuius meminit Vergil in Eclogis:

Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

TEMPERAMENTUM.

Folia, teste Dioscoride, vim habent adstringendi, refrigerandique, et Acaciae effectus praebent.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum eius dzsentericis infunditur, et in potus eorum insessusque adicitur. Semen dysentericorum et caeliacorum obsoniis inspergitur.

EXTRINSECUS.

Rhus pro sale adspergitur obsoniis. Decoctum capillos denigrat, auribus purulentis infunditur: Folia gangraenas et pterygia cohibent, ex a ceto et melle illita. Liquamentum fit ex foliis aridis, ad crassitudinem mellis in aqua decoctis, ad ea dem ut ly eium conveniens. Semen eosdem effectus exhibet: fracta, desquamata, lividaque illitum ex a qua, ab inflammatione vindicat: Linguae asperitates cum melle abstergit: Candida feminarum profluvia sistit, Haemorrhoides sanat, cum quer no carbone intrito admotum, Aqua in qua semen maduit decocta, cogitur coitque, efficacior me dicinae quam [Orig: quàm] ipsum semen. Gummi frutex stillat, quod dentium cavis, ad finiendos dolores imprimitur.

GAIACUM. Frantzosenholtz.


image: s058b

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

...]

GAiacum seu Guaia cum gentilitio nomine dictum. Lignum est quod hodie ad nos affertur, ad Hispanicam seu Gallicam scabiem praecipuo eius usu cognito. Unde German. Frantzosen holtz appellant. Ebeni est species, ut hoc er uditorum consensus testatur: De viribus enim cum eodem certat, sola vero [Orig: verò] nigritia dissidet. Lignum est, primum [Orig: primùm] scabro rimosoque vestitum cor tice, materia intus ex atra rufescente, gravissima, ita ut pondere, et lignispis situdine, in aquis non innatet, sed ilico more buxi sidat. Verum interna pars, quae medullacea creditur, candi do ligni circulo cingitur, quo delibrato, pullities quadantenus in fuseum degenerans cernitur, hiante nonnumquam intestina materie, quae tanta duritie est praedita, ut aciem ferrirespuat, nec temere [Orig: temerè] serrae aut scobinae limationem reformidet. Quod [Orig: Quòd] si accepta est plaga, contrahit se protinus, clauditque suum vulnus, ob id contumacius transmittit ferrum. De Hebeno vide Diosc. lib. 1. cap. 111.

VIRES, INTRINSECUS.

Commendatur ligni huius usus, nec absque multo et certo experimen to, ad morbum quem Gallicum vocant. Cuius luis genitrices primum [Orig: primùm] tradunt fuisse insulas, unde Gaiacum defertur, in quibus omnes passim hac lue corripiuntur, nec alio, nisi ligni huius, remedio morbo medentur. De ligni huius ad usum medicum apparatu, coctione, et eura eorum qui hoc curantur, Vide, praeter alios Fuchsium in libris de curandi ratione, ubi copiose haec ipsa exsequitur.


page 59, image: s059a

DE NATURA ET VIRIBUS PLANTARUM.

[Illustration:

...]

AEI ZOON.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

...]

[Note: Sempervivum.] *a*ei\twor, Latinis Sempervivum, Graeco etymo dictum, hoc nominis a [Orig: à] re ipsa imposito, perpetuo [Orig: perpetuò] enim et hieme et aestate virescit, [Note: Sedum.] nec ulla frigoris iniuria offenditur, Sedum item [Note: Barba Iovis.] et Barba Iovis, Germa. Haußwurtz Donderbar, Maurpfeffer.

Tria huius Dioscoridi sunt genera:

Primum dictum maius, caules habet cubitales, inter dum etiam maiores, pollicis crassitudine, pingues, virentes, Characiae tithy mali instar, incisuras habentes: Folia pinguia, carnosa, longi tudine pollicis, in cacumine linguae similia, alia in terram resupinata, alia in capite invicem con tracta, circulo oculi figuram imitantur. Nascitur montanis et testaceis: in tectis etiam domo rum seritur. Unde nomenclaturam a [Orig: à] Ger. Haußwurtz accepit. Floret Maio et Iunio.


image: s059b

Secundum dictum Sed um minus, Trithalles Graecis, quod [Orig: quòd] ter in anno floreat. Vulgo [Orig: Vulgò] Vermicularis, a [Orig: à] foliorum similitudine, quae rotunda sunt et figurae ovalis, aut vermiculos putes. Item Cras sula minor.

Caules ab una radice exeuntes multos habet, tenues, foliis plenos rotundis, pinguibus, parvis, in summo acuminatis, caule e [Orig: è] medio emicante, palmi altitudine, umbellam aut flores luteosferente. Germ. kleyn Haußwurtz. Nascitur in muris, maceriis vinearum, et petris, parietibusque. Floret Maio similiter et Iunio.

[Illustration:

...]

Tertium genus est Aizoon silvestre, aliis Portulaca silvestris, vel Illecebra, Telephion quoque Dioscoridi. Hodie Vermicularis minor, Germa. Katzentrenblin, Maurpfeffer, Steynpfeffer, Erdpfeffer. Nascitur locis petrosis. sepulcris umbrosis. oppidorumque fossis, foliis pusillis et pinguibus, ad portulacae figuram acce dentibus crassis, hirlutis, breviore ca cumine. Floret Maio tantum, floribus luteis.

[Illustration:

...]

Quod vero [Orig: verò] Telephium in fine secundi Sigillatim apud Dioscoridem describitur, videtur potius, eruditorum te stimonio, caput illud im fine secundi ab alio quoquam adiectum. Hanc itaque tertiam speciem Aizoi, verum Telephium, ut a [Orig: à] Dioscoride etiam appellatur, credimus. Qui vero [Orig: verò] caput in fine secundi Dioscoridis esse volunt, faciunt Telephion eo [Orig: eò] loci herbam, quae vulgo [Orig: vulgò] Illecebra, Germa. Fotzwein, Wundkraut appellatur.

TEMPERAMENTUM.

Prima duo genera frigida sunt in tertio gradu, et in recessu exsiccam tium. Refrigerant et adstringunt. Tertium naturae est calidae.

VIRES, INTRINSECUS.

In febribus ar dentibus aliisque calidis fluxibus, tria, quatuorve aquae stillatitiae Aizoi cochlearia sumi possunt. In aliis morbis minus est tutum Sucus. Diosc. teste, teretes lumbricos, cum vino potus excutit.

EXTRINSECUS.

Folia per se, aut cum polenta illita, conferunt ad erysipelata, herpetas, nomas, oculorum inflammationes, ambusta et podagras. Sucus aut stillatitia aqua, cumi linteolo applicata, totius corporis inflammationes restinguit. Phrenesin, capiti hoc modo applicatus, sedat.

Iecoris, splenis, renum, et podagrae dolores mitigat. Omnibus in summa inflammationibus aut per se, aut igne factis, confert. Nobilissimum etiam ex succo Aizoi et Solani, cum porcina adipe conficitur unguentum.


page 60, image: s060a

TRAGUS HERBA. Hünerbeer. Hünertranben.

[Illustration:

Gallinariae baccae.

]

TRagus, Italis Pegnolla. Germa. Hünerbeer, et Hünertrenblin. Nascitur haec herba in muris et petris, necnon vinearum maceriis, et parietibus. Scorpion et Taganon nonnullis appellari, scribit Dioscorides, maritimis lo cis nascens, palmum alta aut amplior, fruticosa, humilis, oblonga, sine foliis pusillis circa ramos acinis, rufis, multis, magnitudine tritici, acuto cacumine, gu stu mulrum adstringente. Esse autem hanc, cuius picturam exhibemus, veram Tragum, testatur Cordus Euricius in suo Botanologico, sic scribens: Eam et ego diu antehac observavi, putoque me noscere, et esse quam Dioscorides Tragum adpellat, Gustavi, et adstringentem eius vim sensi, qua eam facultate praeditam, idem auctor indicat: Eius nomen a [Orig: à] mulierculis inquisivi, quae Hünerbeer, hoc [Note: Gallinsriae baccas] est, Gallinarias baccas appellari responderunt. Eidem sententiae Valeilus filius subscribit. Nonnulli etiam Katzentrenblin nominant quoduo men ad Aizoum quoque refertur. Admodum est autem similis Aizoo minori, ut multi etiam pro eodem hanc ipsam accipitant. Sed diffenertia tamen est in floribus, quos Dioscorides praetermisit: Sunt enim in Trago flores candidissimi, quos Maio et Iunio mensibus producit, in Aizoo vero [Orig: verò] minore lutei.

TEMPERAMENTUM.

Facultas ei est adstringendi, ut gustus idipsum declarat, et Dioscorides testatur. Desiccat modice [Orig: modicè] , et vehementer refrigerat.

VIRES, INTRINSECUS.

Racemorum acini decem ex vino poti, caeliacis et feminis fluxu vul vae laborantibus auxiliantur. Tunduntur etiam a [Orig: à] plerisque et in pastillos digesti ad usum esservantur.

EXTRINSECUS.

Prodest ad erysipelata, herpetas, omnisque generis inflammationes a [Orig: à] fluxione natas.

ANDRACHNE. FORTULACA.


image: s060b

[Illustration:

...]

[Note: Portulaca.] ANdrachne, Portulaca, Gallice [Orig: Gallicè] , Pourpier, Pourchaille. Germ. Burgel, Burtzel, Sawburtzel, Sawbon, Grensel. Duae sunt huius species: Hortensis et Silvestris.

Hortensis caules habet crassos, pingues, teretes, et in altum erectos, lente [Orig: lentè] vergentes in puniceum, folia pinguia, a [Orig: à] tergo candida, flores exi. guos, luteos, semina nigra, in herbaceis caly cibus contenta. Nascitur in hortis, vineis, locisque cultis. Germa. simpliciter Burtzelkraut.

Silvestris nascitur in locis petrosis et incultis, foliis oleae, multo tamen minoribus, numerosioribus, et tenerioribus: cauliculos habet ru bentes, ab una radice multos, interra sessiles, qui commanducati succo abundant, glutinosique et sapore sunt salsi, Germa. Wild oder Aekerburtzel. Nec est tertium Aizoi genus, ut quorundam fert opinio. Utriusque et folia et flores Iunio, et Iulio potissimum [Orig: potissimùm] sunt carpendi: semen vero [Orig: verò] mensibus sequentibus.

TEMPERAMENTUM.

Utraque in tertio ordine a [Orig: à] temperatis ac mediis refrigerat: humectat nero [Orig: nerò] in secundo.

VIRES, INTRINSECUS.

Portulacae et folia et semen pota aut comesta, internae ventriculi, ie coris et renum inflammationimaximo sunt auxilio: dysenteriam, aliosque


page 61, image: s061a

alui fluxus compescunt: renum inflammationem refrigerant et consortant: urinae ardorem pellunt: sanguinis in matrice profluvium, ficus, hae moptysin, aridam tussim et dyspnoeantollunt. Gomorrhoean item et Veneris insomnia sistunt, sanguinis calorem mitigant, ac impudicitiam refre nannt. Stomachum, in acetario sumpta, corroborant. Ad eadem omnia [Orig: omnià] still atitia aqua poller.

EXTRINSECUS.

Folia et semen trita cum farina hordeacea, ac temporibus illita, phrenesin compescunt. Eodem modo oculorum, aliarumque partium inflammationibus, erysipelati item, auxiliatur, Sucus aut liquor Portulacae, cum Irino oleo aut rosaceo temperatus, quietem et somnum, illitus inducit. Pueris pre nimio calore non commode [Orig: commodè] dormientibus, cum stupa capiti illinitur, vel stillatiria interdum aqua bibenda datur. Linguae inflammationibus, cydoniorum nuclei in Portulacae stillatitia aqua mollefacti, commodissime [Orig: commodissimè] illinuntur. Idem praestat Ozimisemen, dicto modo illitum. Dentiumstuporem ex acido cibo aut aliunde natum, si aqua eius os colluatur, aut folia commanducentur, corrigit. Vulneribus ad siderationem spectantibus ex polenta illinitur. Plagis sagittarum aut ser pentum imposita, venenum extrahit. Prociduum umbilicum infantium adiuvat. Pustulis cum polenta et sale, aceto et cera inungitur. Hulcera oris, et gingivarum tumorem, commanducata cruda, sedat: mobiles dentes stabilit. Cervicis dolori, cum Galla et lini semine, pari quantitate subvenit. Mammarum vitia, cum melle aut cimolia creta, emendat. Ardentibus febribus cum polenta imponitur. Podagris calidis et erysipelati, cum sale illita, medetur. Vulnerum doloribus ex oleo cum polenta illinitur. Nervorum duritiem emollit.

[Illustration:

Cotyledon.

]

COTYLEDON.

COtyledon Graecis, Latinis Acetabulum, item Cymbalion, a [Orig: à] foliorum forma, quae Acetabu [Note: Illecebra [Orig: Illecebrà] , Crassula maior. Faba crassa.] liformam referunt. Latini quoque Illecebram, Galli, Grassette, Officinae Crassulam maiorem vocant. Alii Fabam crassam. Nonnulli Portulacam maiorem, alii Scrophulariae speciem esse volunt. Germa. Wundtkraut, Bruchwurtz, Knabenkraut, Zumpenkrant, Fotzwang, Fotzwein. Fettehenne, Donnerbonen. Orchios speciem aliqui faciunt, Testiculum vulpis appellantes, a [Orig: à] te [Note: Testiculus vulpis.] sticulorum radicis forma. Duo huius deprehenduntur genera, ex florum differentia, qui in altero candidi, in altero sunt purpurascentes. Folia quoque


image: s061b

nonnihil differunt, quae in candidis sunt viridia et herbacea, in purpurascente vero [Orig: verò] nonnihil pallida. Herba est radice alba ac nodosa, testiculorum effigie, multis contexta nexibus, caule, quem mense Maio emittit, rotundo, foliis fabae, pinguibus, succulentis, quibusdam etiam leviter incisis: florem fert Inlio et Augusto, per omnia Origano similem, inodorum, stellularum formam, singulis flosculis representantibus. Sunt qui ad Telephium hanc ipsam herbam referant, de quo in aizoo est dictum.

[Illustration:

...]

Alii acetabulum seu Cotzledona volunt esse herbam quandam anguloso [Note: Umbilicus Veneris. Cymbalaria.] folio, in cuius medio pediculus est, quam Germani Nabelkraut vo cant, flore parvo, purpureo. Officinis ea Umbilicus Veneris, et Cymbalaria dicitur, cuius figuram cernis appositam. Non parum autem haec ipsa ab acetabuli descriptione abest.

TEMPERAMENTUM.

Folia ipsafrigidae ac humidae sunt qualitatis. Radix modice [Orig: modicè] est calida: Symphyti pene [Orig: penè] temperamento. Glutinandis vulneribus non inconveniens.

VIRES, INTRINSECUS.

Liquor stillatitius Coty ledonis perutilis est internis ventriculi, pulmonis, iecoris, matricis, et intestinorum vitiis: ruptis per aliquot dies pota medetur: nec non intestinorum ex dysenteria exulcerationi. Radix cum melle in vino cocta, eosdem habet effectus.

EXTRINSECUS.

Herba ipsa ad vulnera glutinanda mire [Orig: mirè] est efficax. Tusa sanguinem ex vulneribus manantem sistit. Ramices puerorum sanari, si intra pueri ipsius pedes herba in horto in terram plantata radices egerit, superstitiosum vulgus credit.

RHODIA RADIX. Kosenwurtz.


page 62, image: s062a

[Illustration:

...]

RHodia, Graecis Radix, quasi dicas Rosea, Germn. Rosenwurtz, quod [Orig: quòd] trita rosas redolet. Gal lice [Orig: licè] Racine sentant la rose. Officinis ignota. Dioscorides radicem solum [Orig: solùm] describit, reliquam formam ex aliorum observatione licebit sumere. Ra dix itaque Costo nascitur similis, levior tamen, minorisque ponderis, et inaequalis, odorem rosarum cum [Orig: cùm] teritur reddens. Folia vero [Orig: verò] , caules, flores et semina, Portulacae seu maiori crassulae similia, ut Valerius Cordus et Georgius Agricola se testantur observasse, producit. Radici Dioscoridis descriptio per omnia convenit, ut absque omnidubio sit ea, quam vocamus Rosenwurtz. Copiose [Orig: Copiosè] nascitur in Alpibus circa Saltzenburgum.

TEMPERAMENTUM.

Galenus calidam in secundo, aut initio tertii ordinis serbibit: quodtemperamentum ex viribus quas ei Dioscorides attribuit, non cognita radi ce, Galcnum collegisse, Valerius Cordus existimat. Constat autem ex contrariis qualitatibus, humida et calida scilicet terren et frigida, ut ex odo re et sapore facile [Orig: facilè] pater. Nam odore, sapore et colore omninor rosas radix haec imitatur.

VIRES, INTRINSECUS.

Capitis doloribus, simadefacta cum modico rosaceo fronti et temporibus apponatur, est utilis. Omnes in summa cum rosa facultates pos sidet.

CHAMAEDRYS.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

CHamaedrys quasi humilis quercus. Unde etiam quercula minor appellatur. [Note: Querenla minor. Trissage.] Latinis Trixago, seu Trissago. Vulgo [Orig: Vulgò] etiam Seratula, a [Orig: à] fo Liorum incisuris. Nonnullis Teverion, ob similitudinem quam cum Teu crio habet, Germa kleyn Bathengel. Galli, Chesnette, ou Germandree. Est autem duplex: vera et unlgaris. Vera est, cuius descriptionem ponit Dioscorides Locis nascitur petrosis et asperis. Frutex ipse dodrantals, [Note: Chamaedrysuera] folia habens exigua, forma et divisura quercus, flore parvo, pene [Orig: penè] purpureo. Carpitur semine praegnans. Hodie paucis admodum Pharmacopo lis cognita. Hanc ipsam tamen ab Italo quodam acceptam in horto suo


image: s062b

fovet Ioannes Frenfrebius, Pharmacopola Moguntinensis, ut est diligens harum rerum observator et inquisitor: per omnia referentem et forma et sapore folia quercus, adeo [Orig: adeò] ut nemo eam veram esse Chamaedryn possit ambigere.

[Illustration:

Chamaedryn

]

[Note: 2. Chamaedrys unlguris.] Chamaedrys vero [Orig: verò] vulgaris, qua plerique Pharmacopolae utuntur, descriptione ab hac est diversa, ac German. Gamander, Blamanderle, dicitur. Estque eadem duplex: Altera mas, Germa. Erdweirauch, Altera femina, German. Gamanderle, Blawmanderle. Nascitur locis aridis, folio per omnia Scordii, amaro, radicelon ga, tenui, lignea.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Omnia Chamaedrys genera calida sunt et sicca in ordine tertio. Quae nostris tamen Germaniae locis nascuntur, non usque adeo [Orig: adeò] , oblocifrigidio rem naturam, calfaciunt et exsiccant.

VIRES, INTRINSECUS.

Chamaedrys viribus a [Orig: à] Betonica parum differt. Utraque in vino vel


page 63, image: s063a

aqua decocta, colata et cum melle vel saccharo temperata, contra tussim, recentem hydropisin, splenem induratum, stranguriam et urinae difficultatem est efficax., Idem decoctum venena expellit, menses ciet, frigidis praesertim mulieribus, quae albo infestantur fluxu, utile, Reliquas cum Betonica virtutes communes obtinet.

EXTRINSECUS.

Insessu album feminarum fluxum, et matricis affectiones sedat. Cum aqua cocta salsa vel aceto, cum fermento subacta, eructationes sto machi, et vomitus ex frigore natos, illita sedat. Destillationes capitis pulvis eius cum nigellae semine pari quantitate in sacculo capiti calidus impositus cohibet. Cumaceto, vino, melle vel oleo vulneribus auxiliantur. Furfures, et squamas capitis ac superciliorum, cum lupinifa rina per acetum et aquam salsam colata pellunt. Ad omnia in summa et haec et sequens herba, ad quae Betonica sumi potest: ad decoctiones, potus confectiones, olea, emplastra, balnea, vel desessiones.

TEUCRION.

[Illustration:

...]

TEucrion Graecis pariter et Latinis, Germa. groß Bathengel, Of [Note: Chamaedrys.] ficinis incognita. Chamaedrys item ap pellatur, ob similitudinem, quam cum Chamaedry habet, illi enim est similima, nisi quod [Orig: quòd] est maior. Unde etiam German. Groß Bathengel nominatur, sicut Chamaedrys kleyn Bathengel. Acrursus Chamaedrys Teverion plerisque ob similitudinem dicitur et exsisti matur. Herba est, Dioscoride describente, Chamaedry similis, folio tenui, a [Orig: à] Cicere non multum alieno. In Germania non nisi sata provenit. Florem sicut Chamaedrys, Iunio Iulioque mense, ac in de semen profert.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit in se cundo, exsiccat vero [Orig: verò] in tertio ordine. Vim incidendi habet, tenuiumque est partium, Galeno teste.

VIRES, INTRINSECUS.

Teucrion viride in posca, aut aridum decoctum ac haustum, lienem potenter minuit.

EXTRINSECUS.

Lieno sis cum ficubus et aceto illinitur. Venenatorum autem morsi. bus cum aceto, sine ficubus. Vulneribus quoque cum aceto, aut si ne queat tolerari, ex fico vel aqua.


image: s063b

VERONICA

[Illustration:

...]

VEronica, a [Orig: à] rege quodam Galliae sic dicta, ut Brunschuigius. asserit. Germa. Erenbieiß, Grundheyl. Gallis, L'herbe [Note: 1. Veroniesnus.] aux Ladres. Duo sunt eius genera: Max et femina. Mas perterram serpit, cauliculo dodrantali, nonnumquam longiore, rube scente et lanuginoso, foliis oblongis, nigris, hirsutis et serratis, floribus in summo purpureis, semine in vasculis loculorum formam habentibus, radice tenui, Vulgo [Orig: Vulgò] ap [Note: Herba tu puci. Serpentina. Teucrio~.] pellant Herbam tunici, et Serpentinam. Germ. Erenbreiß, män~lin. Tragus speciem esse Chamedrys asserit, ac in Teucrio Diosco. lib. 3. describi. Hanc cum sale tritam, tussi pecorum mire [Orig: mirè] conferre pastores tradunt.

[Note: 2. Veronica femina.] Veronica femina caule item per terram serpit lanuginoso, foliis rotundis, instar centummorbiae aut numulariae, minime [Orig: minimè] in ambitu incisis, paulo [Orig: paulò] quam [Orig: quàm] maris viridioribus: floribus in luteo purpureis: se mine in vasculis rotundis: radice tenui, sicut mas. Germ. Eren breiß weible, Grundtheyl weible. Veteribus Sedum agreste, [Note: Sedum agreste.] ob similitudinem, quam cum ea herba habet, est dicta. Utraque locis nascitur incultis et silvestribus. Floret Iunio, et semine est praegnans.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Naturae est calidae et siccae, amaritudinem enim quandam et adstrictionem in gustu prae se fert.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino imbuta et distillata, §. i. s. velii. pondere, cum theriaca modica sumpta, febribus pe stilentialibus praesentissimum est remedium: venenum nanque ac malos humores a [Orig: à] corde pellit, et


page 64, image: s064a

per sudores educit. Idem praestat decoctio herbae in vino: iecoris item ac lie nis pulmonisque obstructionibus subvenit. Aqua Veronicae stillatitia, per aliquot dies unciae unius semis aut duarum pondere pota, vertiginem pellit, memoriam adiuvat, lentos et viscosos humores discutit, sanguinem purgat, matricem item ac vesicam: sudores, venena, calculum renum, omniaque intra corpus venena expellit. Eadem aqua duarum unciarum, vel §. ii. s. pondere, cum drachma pulveris foliorum Veronicae, et draehma corticis medii amarae dulcis, mixta et pota per dies aliquot, pulmonis viscositatem discutit, pectus per eiectiones purgat, russim, dyspnoeam et pulmonis vitia sanat. Unde cum sale a [Orig: à] pastoribus contra tussim pecori datur.

EXTRINSECUS.

Herba Veronicae in acero trita, vel in eodem cocta, lienem induratum imposita mollit. Drachma chalcitidis rusa, et in aqua Veronicae resoluta, omnia putrida hulcera, cutis vitia, scabiem, serpiginem, papulas et psoram, si ea abluantur, purgat ac sanat. Idem praestat sucus, aut per se aut cum alumine. Galliae regem elephantie morbo correptum, huius her bae beneficio a [Orig: à] quodam venatore curatum esse ferunt, idque hoc inditio, quod [Orig: quòd] is cervum a [Orig: à] lupo vulneratum, eius herbae comestione, et assidua in ea volutatione, curasse se ipsum animadverterat.

XYRIS.

[Illustration:

...]

[Note: Sphatula foetida.] XYris non est alia quam [Orig: quàm] quae Officinis Sphatula foetida dicitur. Sphatula vero [Orig: verò] a [Orig: à] gladioli forma, quam folia referunt, Spatha enim gladium significat. Sunt tamen qui negent esse Xyrim. Germanis Wandleußkrant, a [Orig: à] necandis cimicibus. Gallice [Orig: Gallicè] , Sphatule puante. Folia habet Iridis, latiora, et in turbinem mucronata, quo rum e [Orig: è] medio caulis erumpit crassus, cubitalis, ex quo siliquae triangulares dependent, in quibus flos purpureus, in medio puniceus, semen in folliculis, simile fabis, rotundum, rubrum, acre, Radix longa, geniculata, rufa.

TEMPERAMENTUM.

Calfactoriam desiccatoriamque qualitatem obtinet. Acris enim est vehementer, et adstringens.

VIRES. EXTRINSECUS.

Expressus sucus manantem scabiem et serpiginem, papulasque illitus sanat. Vim habet corrodendi et aperiendi.

ARCION.


image: s064b

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

...]

*a*pkeior, Personata Latinis, Graecis *prosw/pior a)/ prosphi/s, quod [Orig: quòd] in [Note: Personata. Prosopion.] theatris vultus eorum qui nolebant cognosci, huius foliis velabantur. Officinis Lappa maior, Vulgo [Orig: Vulgò] Bardana, Germa. Groß Klett, ad differen [Note: Lappa maior. Bardana.] tiam minoris. Gallice [Orig: Gallicè] , Gleteron, Na polier. Folia habet cucurbitae, maiora tamen, duriora, nigriora, et hirsu ta: parte aversa herbida, adversa cana, caulem in purpureo albicantem. interdum nullum, radicem grandem, intus candidam, foris nigram. Nasci tur passim. circa prata maxime [Orig: maximè] et agros, lappas mense Iulio cum floribus suis producens.

TEMPERAMENTUM.

Digerit, desiccat et adstringit mediocriter, teste Galeno.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix, teste Dioscor. drachmae pondere cum pineis nucibus pota, sanguinem et purulenta excreantibus auxiliatur. Sucus cum vino veteri in potionem datus, omnes morsus serpentum mirifice [Orig: mirificè] sanat. Sucus foliorum cum melle potus, urinam provocat, et vesicae dolorem tollit. Ischia dicis pulvis seminis eius cum vino optimo per quadraginta dies datus prodest.

EXTRINSECUS.

Recentia folia vetustis hulceribus utiliter illinuntur: calorem nanque restinguunt et dolorem mitigant. Luxatis et confractis membris imposita folia prosunt. Nonnulli capillos huius semine, adiecto nitro, flavos et nitidos faciunt. Folia febricitanti apposita, febrem mitigant, et calorem sanant.

Decoctum foliorum eius cum nitro, axungia, et aceto mixtum et tritum, vulneribus illitum et impositum, ea curat, vulneribus decocto primum [Orig: primùm] lotis et purgatis. Rabidorum canum morsus, trita cum modi co sale radix illita, sanat.

XANTHION.


page 65, image: s065a

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

...]

XAnthion effectu dictum, quod [Orig: quòd] flavos capillos efficiat: *cansqe/r siquidem flävum Graecis significat. Lappa minor, et Lappa inversa vul [Note: Lappae nunor. Lappa in versa.] go [Orig: gò] . Germa. Klem Kletten, Berlers leuß, Bübenlenß, Igelskletten. Galli. Gratterontenant aux robbes. Pinguibus provenit locis, circa sepes item, aliaque loca, praesertim ubi pecora agunt. Caulem Diosco ridi fert cubitalem, pinguem, augu losum, alasque in ipso multas: folium Atriplicis incisura, mollia et ci nericea, Altheae folioruminstar, odore nasturtii, semine rotundo, ceu grandiore oliva, spinoso, platani pi lula, vestibus tenacitate sua adhaerente. De huius fructu naturae proditur miraculum. Maturae enim Lappae eius apertae in se duo ordei grana continent, quae fecunditatem designare ferunt: vel avenacea duo, quae annonae caritatem designant.

TEMPERAMENTUM.

Xanthion calfaciendi et exsiccandi qualitatem obtinetr.

VIRES, EXTRINSECUS.

Fructus, Dioscoride teste, antequam penitus inarescat, collectus tusus, et in fictili vase repositus, capillos flavos reddit, si quis usu postulan te triblyi ex eo pondus sumat, tepidaque madefaciens aqua, nitro prius capite praeparato, illinat, Alii cum vino tusum reponunt. Fructus tumoribus utiliter illinitur.

TRIBULUS.

TRibulus ex Cardui est genere, cuius duas facit Dioscorides species: terrestrem et palustrem.

Tribulus terrestris folia Dioscoridi habet Portulacae, tenuiora tamen, [Note: ??? Tribulun terrestris.] ramos in terraiacentes, exiguos, iuxta quos spinae difficiles, praedurae. Nascitur secundum fluvios et in ruderibus. Putatur nonnullis ea quam Germa, vocant Wegdorn. Ignota tamen videtur nostris Germaniae locis.

[Note: 2. Tribulun aquaticus.] Tribulus aquaticus in palustribus nascitur, utpote limosis et stagnan tibus fluviis, Ger. Wassernuß, Weihernuß, Seenuß, Stachelnuß,


image: s065b

Spitznuß. Gallice [Orig: Gallicè] , Macres.

[Illustration:

...]

Folium fert ad effigiem Ulmi, coma dunta xat extra aquam exstante, pediculo longo caule cacuminibus crassiore quam [Orig: quàm] ima parte, capillamenta fertspicacea: fructum fert aculeatum, ca vum, nigrum, tria cornua sive aculeoshabentem.

[Note: 3. Tribulus silvestris. Lappula capestris.] Praeterea tertia tribuli invenitur species, in agris inter segetes nascens, Germa. Feldkletten, Ackerkletten, Latinis Tribulus silvestris, Lappu la campestris, Cuius [Orig: Cuiús] Virg. Georg. 1. mentionem facit, quorundam sententia, cum inquit: Intereunt segetes, subit aspera silva, Lappaeque tribulique.

Caulem fert rotundum, cubitalem, ramulis divisum, Corianiforma, flosculis albis, coronae formam referentibus, aceris modo, exterioribus interiores magnitudine et latitudine vincentibus, qui cum deciderint, lappulae prodeunt binae, latae, aculeatae, rotundae, cimicum aspectu, prae tereuntium vestibus adhaerentes. Plura de hac apud auctores non constant.

TEMPERAMENTUM.

Tribulum utrumque, terrestrem scilicet et aquaticum, refrigerandi et spis sandi naturam obtinere, tradit Dioscorides. Tertiam speciem, Tribulum seu L appulam silvestrem, cumreliquis lapparum speciebus par tem peramentum obtinere, est verisimile.


page 66, image: s066a

VIRES, INTRINSECUS.

Drachma terrestris tribuli pota, illitave, ictos a [Orig: à] vipera Dioscoridi re creat: contra venena cum vino aptissime [Orig: aptissimè] bibitur. Idem, sive etiam semen recens potum, calculosis medetur.

EXTRINSECUS.

Folia imposita tumores sedant, dolorem mitigant. In mulso decocta, hulcera oris, tonsillas, purtredines, gingivasque persanant. Sucus oculorum medicinis adhibetur.

De Tribulo aquatico, Baptista Fiera hunc in modum:

Tribule in undosis sinate paludibus erras,
Cur tamen iratae cornua frontis habes?
Secretas utuamur opes: sub cortice dulcis
Esca latet, dulce hoc nec nisiab igne datur.
Et mihi ab aethereo numerosa potentia rore:
Me maris et caeli provida cura fovet.
Languentes vereor fauces: me mandere lumburs
Discupit, urina huic cum [Orig: cùm] nocuitve lapis.
Ex me mica iuvat: gravidas sed contrahit alvos.
Memiserum: mortis dos mea causa mihi.

[Illustration:

...]

CNICUS.

[Note: Cricm.] CNicus Graecis, vel Cnicus hortensis, ad silvestris Cnici differen tiam, de quo in atracty lide dicitur, Latinis Cnecus. [Note: Caecus. Cartamus hortensis.] Officinis Cartamus hortensis, et Crocus hor tensis. German. Garten Saffran, wild Gartem Saffran, Similiter ad Cartami seu Cnici silvestris discrimen, quem Germa. wild Feldsaffran nominant. Nascit in hor tis et agris satus, foliis angustis et longiusculis, incisuris divisis, asperis, et aculeatis, caules habet bicubitales, in quibus capita olivae magnitudine rotunda, acuminata et aspera,


image: s066b

quae mense Iulio florem ferunt Croco similem: semen durum, candidum et rufum, oblongum, angulosum, quod mense Aprili terrae mandatur.

TEMPERAMENTUM.

Natura Cnico est calida. Semen tertii excalfacientium, extrinsecus ad hibitum, est ordinis.

VIRES, INTRINSECUS.

Cibis croceum colorem inducit, pauperum condimentum: alvum duram mollit. Tusum semen et sucus expressus, cum iure Gallinaceo potus, alvum non tantum emollit, sed viscosa quoque phlegmata, Dioscoride teste, educit. Confectio, quae Diacartamum dicitur, ad eadem est efficax.

EXTRINSECUS.

Croceo colori inducendo conducit: Pulmentis quoque quibus lectos mulierculae oblinunt, admiscetur.

DIPSACUS.

[Illustration:

...]

DIpsacon velut sitibundam Graeci a [Orig: à] contrario appellarunt: perpetuo [Orig: perpetuò] enim humorem in foliis continet. Latini Labrum Veneris, et Carduum Veneris nominant, a [Orig: à] foliorum nimirum habitu, quae anfractuosa sinuum ambage, peluis fere [Orig: ferè] speciem constituunt, ac plerumque humorem intra se continent. Officinis Virga pastoris, ab usu forte [Orig: fortè] . Cardo quoque seu Carduus fullonum, quod [Orig: quòd] hoc rudes pannos fullones expoliant. Hinc Germa. Karten, Weberkarten, Bübenstrel, Wolffsstrel. Gallice [Orig: Gallicè] , Chardon a carder.

Duplicis est differentiae: alter sativus, qui ad usus fullonum in hortis seritur, flore candido, quem dipsacum album vocant: alter agrestis, qui sponte in campis provenit, flore purpureo: hunc Dipsacum purpureum, Ger ma. braun Kartendistel nominant. Gaudet locis humidis: alter satus, alter sponte proveniens, caule alot, ex descriptione Diosco. spinis horrido, foliis lactucae, caulem amplectentibus, geniculis in singulis binis, oblongis, aculeatis, dorsi medio bullas quasdam intus et extra [Orig: extrà] spinosas habentibus, consavo, quo se in geniculis coniungunt, sinu, quo aquae et rores asservantur. In singu lis caulibus, in cacumine capitulum unum, echino simile, oblongum, acu leatum, quod cum arucrit, Iunio nimirum et Iulio, candidum apparet, in


page 67, image: s067a

cuius medio seu medulla, si dissectum fuerit, vermiculi insunt, qui per echini cavitatem in caudicem transeunt. Discimen est, principio [Orig: principiò] in foliis, quae in sativo latiora et magis sunt incisa, in spontaneo vero [Orig: verò] sunt angustiora minusque laciniata: Deinde, ut antea dictum est, in flore: Postremo [Orig: Postremò] in echinis, qui in sativo magis sunt aculeati, in altero minus.

TEMPERAMENTUM.

Radix in secundo statuitur excalfacientium ordine, ac nonnihil abstersorium habet.

VIRES, EXTRINSECUS.

Vermiculos, qui in capitulorum medio seu medulla inveniuntur, in folliculo aliquo alligatos, et collo brachiomve appensos, quartanis febribus remedio esse, scribit Dioscori. Folia imposita Phrenitin sedare ferunt. Aurium vermes sucus foliorum necat. Hulceribus oris aqua stillatitia collutione prodest.

In vino cocta radix usque dum cerae crassitiem assumat, rimas fistulasque sedis illita sanat. Quod medicamentum in testaceo vase ad annuum tempus recondi potest: verrucas quoque pensiles curat.

Aqua foliis insidens oculorum caligini et rubedini medetur. Eadem aqua maculas faciei exterit.

CHAMAELEON.

[Illustration:

...]

CHamaeleon a [Orig: à] varietate foliorum nomen est sortitus: siquidem colorem cum terra mutat, hic enim niger, illic viridis, alibi caeruleus, alibi croceus, atque aliis coloribus invenitur: humi in qua nascitur semper exprimens colorem: non aliter atque animal Chamaeleo reddit quemcumque proxime [Orig: proximè] colorem attigerit, praeter candidum et rubrum. Latinis Suarius Carduus, quod [Orig: quòd] nimirum sues in polenta perimat: unde German. etiam Eberwurtz. Officinis et vulgo [Orig: vulgò] Car dopatium, corrupto, ut credunt, nomine, a [Orig: à] Paveratio, quo olim Chamaeleonem fuisse nominatum, scribit Apuleius.

Duo sunt eius genera: albus et niger. Chamaeleon niger est, qui vulgo [Orig: vulgò]


image: s067b

dicitur Eberwurtz. Italis Carlina.

[Illustration:

...]

Nascitur Dioscoridi siccis, campestribus, clivosisque et maritimis locis. In Germania vero [Orig: verò] non nisi locis cultis, foliis Scolymo similibus, mi noribus tamen, tenuio ribusque et rubentibus, caule dodrantali, digitali crassitudine, subru bro, qui in summo habet umbellam, et spinosos flores tenues, hy acinthi aemulos, versicolores: radicem crassam, nigram, densam, quae nonnumquam cor rosa spectetur, quae dis secta subflavescit, et commanducata interdum mordet, Sed obiciat aliquis, quod ad radicem, Nigri chamaeleonis ra dicem intra corpus sumptam, Galeno teste, venenatam esse: radicem ve ro [Orig: rò] eam, quae nobis Eberwurtz dicitur, maximos intra corpus contra pestem et venena usus praebere. Huic respondemus cum Cordo, Radicem Chamaeleontis non semper venenatam esse, neque in omnibus locis, [Note: Ixia.] sed iis tantum [Orig: tantùm] quibus visco simile quiddam, quod Ixiam vocant, in radice producit, quod sinon habeat, non est venenata. Et albi quoque Chamaeleontis radix, si sine Ixia sit, intra corpus contra varios morbos sumitur. Cum [Orig: Cùm] vero [Orig: verò] adnatam Ixiam habuerit, venenata redditur. In nigro quoque Chamaeleone nonnumquam Ixia invenitur, ut recte [Orig: rectè] Plinius dixit, Chamaeleonis genera Viscum ferre. Per Viscum autem iis Pliniilocis Ixia venenum est intelligendum, non id quo aucupes utuntur. Unde et iam Hesychius ait, non omne genus Chamaeleonis Ixiae, hoc est, viscila ginis, cognomen contraxisse, sed eum duntaxat qui visco manaret.

Chamaeleon albus, German. Welsch Weiß distel, et klein Eberwurtz. Gall. Carline noire. Foliis nascitur Scolymi, asperioribus tamen et acutioribus, nigrioribusque, nigro Chamaeleone validioribus, caule vacat, Verum [Orig: Verùm] e [Orig: è] medio sinu spinas, Echini marins aut Cinarae modo,


page 68, image: s068a

erigit, flores purpureos, crinitos, qui in pappos evanescunt.

[Illustration:

Chamaeleon albus.

]

Fructus Cnico assimilis. Radix laetis et pinguibus crassa, ieiunis et montosis gracilior, candida gustu, dulcis, odorata, sed virus aliquantum olens. Hunc [Note: Carduus, Suar us.] peculiariter Carduum suarium vocant. Sues enim, canes, muresque, si in polenta exhibeatur, aqua et oleo additis, perimit. Ixiam quoque eundem vocant, quod [Orig: quòd] in quibusdam locis viscum gignit album sub foliorum alis, maxime [Orig: maximè] circa canis ortum, quo tura dicuntur nasci: ex quo etiam serpentes fabulantur emergere, quo pennas sagittarum quoque glutinare solent.

[Note: Ulophonon.] Nonnullis Ulophonon, quasi cuncta necans, vel o(/lor foneutiko/r, ut Nicandri interpres [Note: Cynozolon.] habet, idipsum dicitur. Item Cyno zolon propter odoris gravitatem, quasi caninum virus olens.

[Note: Cynomazon.] Et Cynomazon, quod [Orig: quòd] in offa vel pulte detur necandis canibus.

TEMPERAMENTUM.

Radix Chamaeleonis utriusque exsiccat in tertio, calfacit autem in secundo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Radicis Chamaeleonis albisuccus, acetabuli mensura cum vino modico pota, latas interaneorum tineas pellit.

Hydropicis quoque in vino drachmae pondere bibitur. Urinam quoque ciet, et venenis adversatur. Trita radix drachmae pondere cum vino po ta, pesti est salutaris. Unde radicem hanc pecori et porcis praesertim, peste eos invadente, nonnulli praebent: tutum a [Orig: à] pestis contagio pecus futu rum credentes. Aliqui eadem de causa radicen lintri infigunt, ut cibum super hac porci sumant.

EXTRINSECUS.

Ferunt radicem hanc confortare eos qui gestaverint ipsam, aliis vero [Orig: verò] uries adimere, ut destituti viribus videantur.

Chamaeleonis nigri radix cum aceto cocta, scabiem, psoram, papulas aliaque vitia sanatu difficilia curat. Chamaeleonem album sues, canes et mures interficere Dioscorides scribit, quod de vulgari nostro Chamae leone intelligi nequit, quem porcis salutarem esse constat.

ATRACTYLIS.


image: s068b

[Illustration:

...]

ATractylis aut *kni/kos a)/gria, id est, Cnicus seu Cartamus silvestris. Atractylis dicta, quod [Orig: quòd] caule eius antiquae mulieres pro fuso, Graecis a)/tra ktos dicto, utebantur. Cnicus vero [Orig: verò] silvestris, ad hortensis Cnici differentiam, de quo supra [Orig: suprà] est actum. [Note: Fufut agrectis. Colus russtica.] Latinis Fusus agrestis, et Colus rustica. Gallis, Saffran sauvage doulx. German. Wilder Feldsaffran. In montibus enim et arvis nascitur, mense apparens Augusto, semine tamen ante autumnum non maturescente.

Spina est, describente Dioscoride, Cnico similis, folia vero [Orig: verò] longiora multo [Orig: multò] in virgularum summitate habens, caulem ex magna parte nudum et asperum, quo mulieres etiam pro fuso utuntur: Capitula in cacumine aculeata, florem pallidum, radicem tenuem et inutilem. Alii tamen duas faciunt atractylidis species: alteram iam descriptam, proprie [Orig: propriè] atractylida dictam: alteram quae vulgo [Orig: vulgò] Carduus vocatur benedictus, quibus suum relinquimus iudicium.

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum calidum siccumque atracty lidi tribuitur.

VIRES, INTRINSECUS.

Atractylidis folia, coma et semen, trita, cum pipere vinoque pota, contra scorpionum ictus prosunt, teste Dioscoride. Sunt qui dicant a [Orig: à] scorpionibus percussos, quam [Orig: quàm] diu eam herbam teneeant, non sentire dolorem, deposita vero [Orig: verò] dolore af fici.

[Illustration:

...]

ACANTHIUM.

ACanthion dictum est, facto diminutivo ab acantho, quasi dicas, Spina parva. Est sine omni dubio, eruditissimorum testimonio, spinae illa species, quae hodie Carduus benedictus appellatur, ob singularem nimirum eius facultatem, adversus pestilentes putresque alios affectus, contra serpentium, et scorpionum morsus, capitis dolores


page 69, image: s069a

vehementissimos, vertiginem, idque genus morbos alios. Carduus igitur benedictus est hirsutus, caulem et folia Soncho non asperae similia habens, humi fere [Orig: ferè] reptantia: propter sui enim mollitiem sessilis veluti, caducusque solo procumbit, semine minuto, frequenti, amaro, et pilis barbato, quod molli lanugine operitur. Flos ei pallidus luteusve. In hortis passim provenit, semen quod in lanugine, velut in reliquis carduis concluditur, sero [Orig: serò] maturescit. Germ. Cardobenedict, Bomwurtz, Gesegneter distel, et Spinnen distel, quod [Orig: quòd] telis aranearum capita ipsis simili septa sunt lanugine.

TEMPERAMENTUM.

Temperamento est calido et sicco, quod gustus eius amarus demonstrat. Desiccat et modice [Orig: modicè] digerit.

VIRES, INTRINSECUS.

Praestantissmae plurimaeque Carduo benedicto sunt vires, ut non immerito [Orig: immeritò] id nominis et Latinis et Germanis habeat.

In cibo ucl potu sumptus, ab immenso capitis dolore, qui circa oculos grassatur, a [Orig: à] nonnullis monopagia dictus, liberat. Vertiginem pellit: Memoriam amissam et auditum, pari ratione, restituit. Folia in pulverem trita, in vino pota, phlegmata stomachi comsumunt et educunt: commo diuns tamen sumuntur, si pilulae ex pulvere componantur. Pectus item et sanguinem purgat, plurimumque Phthisicis confert. Folia in vino cocta, et calida pota, tormina sedant, sudores provocant, calculum frangunt, menses adiuvant.

Pulvis foliorum, quantitate mediae iuglandis nucis, in vino potus, contra pestem praesentissimum est remedium, si intra 24. horarum spatium quem invaserit. Idem vinum cum herba decoctum praestat. Eadem ratione si sumatur, putridis ventriculi febribus, et quartana laborantibus auxiliatur.

Affirmant nonnulli pulverem vel sucum, aut decoctum huius herbae, venena omnia pellere: cuius rei exemplum Hieronymus Tragus adducit. Fuisse enim puellam quandam, quae inscia cum pomo dono dato ve nenum ederit, moxque corpus eius inflatum, nec ullis antidotis sedari tumorem potuisse: Tandem vero [Orig: verò] aqua stillatitia huius herbae data, tumorem seremisisse, atque sic veneni malo et periculo liberatam.

Idem ex aliis refert, puero in campo dormienti serpentem per os hians irrepsisse, ac herbae huius aqua porrecta, per inferiora mox serpentem se cessisse, nec quicquam amplius puero fuisse periculi. Omnibus, in summa, venenis, et intra et extra corpus, praecipuum, huius herbae pulverem, sucum, decoctum, vel stillatitium liquorem, esse remedium tradunt.

EXTRINSECUS.

Aqua aut sucus instillatus, oculos prurientes et rubentes adiuvat. Tusa et imposita folia, adustiones igni factas, pustulasque pestilentiales sa nant. Still atitius liquor ad eadem pollet. Scorpionum item et serpentium


image: s069b

ictus, ac morsus curat. Contra carcinomata, aliaque putrida hulcera, ulx aliud Cardui benedicti foliis, succo, decocto, aut aqua est praestantius. Ac constat insignes affectus, praesertim in muliere, cuius mammae ad ipsas usque costas carcinomate consumptae fuerant, aqua hac purgatos, mox eiusdem pulvere sanatos esse.

[Illustration:

...]

Insessiones et desudatoriae balneae, ad calculum et menses provocandos utiliter ex hac herba conficiuntur.

ACANTHVS.

ACanthus vel Acantha, duum est generum: Sativa et silvestris. [Note: Paederotes.] Sativa est Italica, Graecis Paederotes, Dio scoridis descriptioni per omnia respondens, foliis multo [Orig: multò] quam [Orig: quàm] lactuca latioribus, bicubitali magnitudine, Erucae modo incisis, nig ricantibus, pinguibus, le vibus, et modice [Orig: modicè] amaris. Caule levi, binûm cubitorum, digitali cras situdine, ex intervallis sub ipsum usque verticem foliolis quibusdam oblongis, veluti nucamentis aculeatis, ex quibus candidus flos promitur, semine oblongo, luteo, capite thyrsi specie: radicibus oblngis, muscosis, rubris, et glutinosis, gustu subacribus. Officinis Branca ursina, German. Welsch Bernklae, Berntatz. Gal. Branche ursine.

[Illustration:

...]

[Note: Aeanthus Germanis ca.] In huius defectu Officinae Acantho Germanica utuntur, quae est diversa a [Orig: à] Dioscoridis descriptione, spinis et aculeis carens. Germ. simpliciter Bernklaw, in hortis et pratis passim crescens ad umbelliferas herbas pertinens, anethi enim fert umbellam. Iunio et Iulio dum floribus est praegnans, colligitur.


page 70, image: s070a

[Illustration:

...]

Silvestris acanthus putatur esse, quam hodie vocant Carduum pratensem, et Bras sicam pratensem, Germ. Wisenkol [Orig: Wisenköl] , Graß kol [Orig: köl] .

Nascitur in pratis, foliis longis, latis, utrinque scolymi instar divisis, caulem fert inter folia cubitalem, bina circa genicula habentem folia, capitulum oblongum, aculeatum, flore pene [Orig: penè] acanthii, in cuius medio apex conspicitur purpureus: semen in alba lanugine capiti includitur, quae in pappos tandem evanescit. Radix villosa, candida.

TEMPERAMENTUM.

Folia mediocriter digerunt: radix exsiccat, et leviter incidit, tenuiumque est partium.

VIRES, INTRINSECUS.

Radices potae urinam cient, alvum sistunt, tabidis, ruptis, et convulsis sunt utiles.

EXTRINSECUS.

Radices adustis et luxatis illitae prosunt. Podagris quoque calidis, tritae et calefactae imponuntur.

SPINA ALBA.

[Illustration:

...]

PRincipio [Orig: PRincipiò] monendus est lector, de ipso nomine, diversa esse a)ka/nsqkr leukh/r, et leu kaka/nqhr. Cum dicitur a)ka/nqa leukh/ discretis nominibus, intelligitur ea de qua hoc loco [Note: Bedegarim.] agitur, Latinis Spina alba, Officinis Bedegarim dicta. German. Weiß distel.

Cum [Orig: Cùm] vero [Orig: verò] per compositionem dicitur *leukaka/nqa, hoc est, Alba spina, intelligitur alia species, de qua Dioscorides separatim agit, a [Orig: à] nobis infra [Orig: infrà] descripta, Weiß Garten distel, ad huius differentiam appellata.

Spinae igitur albae, quae Ger. simpliciter Weiß distel appellatur, duo sunt genera. Primum folio albi Chamaeleonis, angustio re tamen et candidiore, subdenso, subaspero, et aculeato. Caule binos cubitos excedente, pol licari aut maiore crassitudine, subalbo, intus cavo. Capite in cacumine aculeato,


image: s070b

echini marini similitudine, minore tamen, et oblongo: floribus purpureis, in quibus semen Cnici forma, sed rotundius. Nascitur in montibus et locis syluosis, ac in hortis etiam plantatur. Floret Iunio et Iulio. Colligitur [Note: Carduus Mariae.] dum semine praegnans conspicitur. Vulgo [Orig: Vulgò] Carduus Mariae. Germa. Marien distel, Frawen distel, Vehdistel, Stechkraut. Gallis Artichaut Sauvage.

[Illustration:

...]

Alterum genus silvestre est, circa sepes et vias locisque incultis passim na scens, proxime [Orig: proximè] ad primi generis descri ptionem accedens, eodemque florens tempore. Germa. Weiß wegdistel. Hoc genus Dioscorides, ob similitudinem fortasse cum priore, intactum relinquit.

TEMPERAMENTUM.

Radix exsiccat et modice [Orig: modicè] adstringit. Semen essentiae est tenuis et naturae calidae.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix cum vino cocta, sanguinem excreantibus, stomachicis, et caeliacis prodest. Coxendicis laterumque dolori subvenit. Semen potum convulsis et ruptis in corpore medetur: a [Orig: à] serpente morsis auxiliatur.

EXTRINSECUS.

Radix oedematis illinitur. Dentes dolentes iuvat, si decocto eius colluantur, aut si radix ipsa dentib. masticata ore teneatur.

[Illustration:

...]

LEUCACANTHA.

DE nomine Leucacanthae in prae cedente monuimus capite. Leucacantham etiamsi plerique nobis incognitam putant, Tragus tamen eam Spinae putat esse speciem, quam Weiß distel appellant, vel ad differentiam Spinae albae, Weiß Gartendistel, Iungkfrawen di stel, quod [Orig: quòd] in virginum serta et coronas veniat, zam Gartendistel: cuius sententiae, donec veriorem


page 71, image: s071a

alius ostenderit, placet subscribere. Nascitur in hortis, Spirae maxime [Orig: maximè] , foliis Chamaeleoni non dissimilis: caulem altero post sationem anno fert mense Iunio altum, aculeatum, scolymi silvestris modo: capitula aculea ta, multa, flore candido et odorato, semen in lanugine, sicut in Acanthio est inclusum: Radix est longa, alba, amara, quae una [Orig: unà] cum flore et caule perit.

TEMPERAMENTUM.

Calidam esse constat, siquidem gustu amaritudinem refert.

VIRES, INTRINSECUS.

Easdem cum Spina alba vires propemodum habe.t Et Diosecorides quoque in hac easdem quas in Spina alba vires et facultates repetit.

Radix in vino decocta, bina ternumve in die vice pota, veteri lateruna dolori et ischiadicis medetur. Idem potus ruptis et convulsis auxiliatur.

EXTRINSECUS.

Radix manducata dentium dolorem mitigat. Quibus viribus cum [Orig: cúm] hanc plantam praeditam esse constet, commode [Orig: commodè] ad Dioscoridis Leucacantham videtur referri posse.

CARDUUS.

[Illustration:

...]

CArduus, Graecis Scolymos, et Latinis [Note: Carduus. Scolymos Carduus hortensis. Scolymos aculeata. Carchosilos.] Carvus hortensis Germa. Strobildorn, Welsch distel. Gall. Artichaut, Articoca. Duo traduntur huius genera, alterum aculeatum, alterum minime [Orig: minimè] , hortense utrumque.

Nascitur apud Italos quibus Carchofilos [Note: Strobilus.] dicitur, quasi dicas, Carduus Strobilus. Strobilum enim Latini vocant, quod [Orig: quòd] capitulum eius nucem pineam, structili nucleorum [Note: Arcocus.] serie referat. Nonnulli Arcocum, alii Alcocalum commodius vocant, a [Orig: à] nucis quoque pineae similitudine: Cocalum nanque nucem pineam significat. Vulgo [Orig: Vulgò] Artico calus [Note: Articosd.] et Articoclus, et Articols vel Articoca, Sicut et Germanis. Italis hac ipsa nil in cibis est frequentius, adeoque conviviorum apparatibus in iuribus, aut ex oleo, aceto, et sale adhibetur. Folia Chamaeleonis et Acanthae albae habet, sed nigriora et crassiora. Caulem oblongum, pollicis crassitudine, foliis oblongis, subpallidis, bicubitalibus fere [Orig: ferè] , aculeatis, insicis, Agrimoniae forma, capitulum oblongum, spinosum, corticosis unguibus turgens, spicisque squamatim coagmentatum, flos in purpureo rutilat, qui in pappos tandem evanescit. Semen Cnici figura. Radix longa, quam ad Salgama Itali, sale, aceto, et pipe ris polline praeparant.


image: s071b

[Note: c. Carduus non aculeatus. Cinara.] Altera species priori ex omniparte similis est, nisi quod [Orig: quòd] aculeis caret. Ad cibos plus quam [Orig: quàm] altera expetitur. Tantus eius usus, ut nulla sit cena Italis, quin Carduum hunc habeant. Hanc Tragus Cinaram facit Columellae.

Utrumque genus his versibus complexus est Columella:

Hispida ponatur Cinara, quae dulcis laccho
Potanti veniat, nec Phoebo grata canenti.
Haec modo [Orig: modò] purpureo surgit glomer ata corpymbo,
Myrtiolo modo [Orig: modò] crine viret, deflexaque collo
Nunc adoperta manet, nunc picea vertice pungit,
Nunc similis calatho, spinisque mic antibus horret,
Pallida nonnumquam tortos imitatur acanthos.

Graeci hoc faciunt discrimen, quod [Orig: quòd] scolymos est ferus et silvester, Cinara vero [Orig: verò] domita cultu, ruditate mitior et altilis. Sic dicta a [Orig: à] Cinara pu clla. Athenaeus aliam attexit fabulam, de oraculo ligneum canem nominante, unde Cinarae sit appellatio ducta. Alii quod [Orig: quòd] cinere respergi gaudeat. Sed haec persequi non est praesentis loci.

[Illustration:

...]

Praeterea silvestris est quaedam Cardui species, in agris passim impedimentum, Germ. gemeyn Haberdistel. Cuius meminit Vergilius: Carduus et spinis surgit Paliurus acutis. Latinis Scolymus seu Carduus silvestris poterit appella ri. Nascitur in aruis, maxime [Orig: maximè] avenaceis, bicubitali altitudine, saepe maior, aut etiam minor, foliis aculeatis, incisis, capitulis aculeatis, flo re in quibusdam purpureo, in quibusdam albo, in quibusdam puniceo. Teneram asini maxime [Orig: maximè] expetunt. Bobus etiam non ingrata.

TEMPERAMENTUM.

Scolymon calidum est in secundo completo, aut tertio incipiente ordine: siccum in secundo. Silvestris Scolymus seu Carduus idem temperamentum obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

Scolymus recens asparagi modo in oleribus coquitur. Radices ex sale, et pollinis pipere, in secundis mensis hieme eduntur. In cibis decocta uri nam cit copiosam, foetidamque educit.

EXTRINSECUS.

Radix illita graveolentiam alarum totiusque corporis emendat. De hac Baptista Fiera in Cena sua:


page 72, image: s072a

Carduus hortensis cui spina est mollior arte,
Cui calor est modicus, cui tumidusque liquor,
Est stomacho et lumbis sapidus: Si duxit olentem
Urinam, os redolet, nec sapit Ala caprum.
Hunc tibi ius praepingue coquat: praestantior inde est,
Ibit et in numeros sic Venus apta suos.

ANONIS.

[Illustration:

...]

*a*nwnis vel Ononis, quasi dicas, asini obsecta. [Note: Anonis, Ononis. Recta ba vis.] Vulgo [Orig: Vulgò] Resta bovis, et Remora aratri, quod [Orig: quòd] radicibus suis aratrum remoretur. [Note: Remora aratri. Acutella.] Euricius Cordus Acutellam dici affirmat. Gall. Bugraves, Arreste beuf. German. Ochsenbrech, Hewhechel, Stallkraut, ab urinaria vi, quod [Orig: quòd] decoctum eius equites, meiere nequeuntibus equis offerunt. Hawhechel, quod [Orig: quòd] crebris sit acu leis, instar instrumenti quo stupam seu linum foe minae expurgant, ut Cordus explicat. Item Katzenspeer, Wetzsteinkraut. Ramos habet fruticosos, dodrante maiores, frequentibus geniculis cinctos, cavis alarum multis, capitula multa. Foliis est exiguis, tenuibus, ceu lentis, ad rutae aut pratensis loti formam accedentibus, subhirsutis, odoratis iniucunde [Orig: iniucundè] olentibus. Rami spinis acutioribus, ac veluti spiculis firmioribus horrent. Radicem habet candidam, seu in nigro candicantem. Florem fert minutulum, Pisi dilutiore micantem purpura, in siliqua non undequaque septum. Nascitur culto, pingui et glutinoso solo, segetibus praecipue [Orig: praecipuè] et aruis. Mense floret Iulio et Augusto.

TEMPERAMENTUM.

Calida est gradu tertio. Vim habet quandam abstersoriam et incisoriam. Radix calfacit et extenuat.

VIRES, INTRINSECUS.

Cortex radicis cum vino potus urinam ducit, calculos rumpit, et cru stas expellit, Dioscor. Et Plinio testibus. Radicis decoctum haemorrhoidas sanare creditur. Antequam spinosa fiat sale conditur, et est cibis gra tissima.

EXTRINSECUS.

Decocta radix in posca dentium dolorem collutione mitigat.

ERYNGIUM.


image: s072b

[Illustration:

...]

[Note: Iringus Centumcapita.] ERyngium Graecis et Latinis. Officinis Iringus, quibusdam Centumcapita. Gallis, Chardon, ou Cent teste. Nomen ex rei natura accepit, ab eructatu nimirum, quem Graeci dicunt e)ruggh\n. Nam si qua forsan capella culem Eryngii morsu sectum ore sustulerit, totus statim grex velut attonitus sub sistit, relicioque pascendistudio, rei novae spectaculo captus, non prius herbam demirari desinit, quam [Orig: quàm] raptum caulem eructarit, aut pastor prorsus abstulerit: quod Aristoteles in novo grege praesertim usuvenire prodit: et post hunc Plutarchus et Galenus. Centumcapita, a [Orig: à] capitulorum vocatur numero. Germa. Manstrew, Brachendistel, Radendistel, Wallendistel. Aculeatarum, teste Dioscoride, est generis, in campestribus et asperis nascens. Folia habet lata, et extremo ambitu aspera, gustu odorata, quae ubi adoleverunt, multis caulium fastigiis in spinas aculeantur: in cacuminibus capitella in formam pilae coacta cernuntur, sepientibus stellatim aculeis, per orbem acutissimis, praedurisque. Color iis modo [Orig: modò] candidus, modo [Orig: modò] uriidis, modo [Orig: modò] caeruleus invenitur. Radix oblonga, lata, summo cortice nigra, candida interius, pollicari crassitudine, odoris boni. Folia adhuc tenera sale condita, in Graecorum veniunt cibos.

Altera quoque Eryngiiest species priori non dissimilis, sed foliis multo angustioribus, nigrioribusque aculeis longioribus, acutioribusque, flore in capitulis prorsus purpureo, quam atram nominant, a [Orig: à] foliorum forma.

TEMPERAMENTUM.

Eryngion caliditatis est temperatae, exsiccat vero [Orig: verò] medio criter.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino radix cocta et pota, prodest iocinorosis, lienis, et lumborum affectionibus: tormina sedat, urinam et menses ciet: Sumpto veneno, drachmae pondere cum silvestris pastinacae semine trita bibitur. Huius radicis usu a [Orig: à] calculo quendam liberatum, scribit Aetius [Orig: Aëtius] .

EXTRINSECUS.

Strumas et Parotidas appensa radix fertur discutere. Trita et illita cum salsa adipe, sentes et aculeos corpori infix os extrahit.

Carnem tibiarum deciduam curat. Radix gesta gratos et humanos, quorundam superstitione, efficere creditur.

PEUCEDANUM.


page 73, image: s073a

[Illustration:

...]

PEucedanum quod [Orig: quòd] foliis suis piceae, quae *peu/kh Graecis dicitur, sit similis, nomen habet. Officinis et vul [Note: Foeniculum porcinum. Pinastella] go [Orig: gò] Foeniculum porcinum, Pinastella item Latinis a [Orig: à] Pinu, German. Gewfenchel, Harstrang, Schwebelwurtz. Gallice [Orig: Gallicè] , Peucedame, ou que de. Montibus nascitur opacis, caule tenui, macilento, foeniculo simili, coma circa radicem densa copiosaque: flore luteo, quem Iulio er Aiugusto profert, radice admodum longa, foris nigra, intus alba, odore gravi, crassa, liquore plena, cui lachry ma interdum concreta, thuris similitudine, sicut et caulibus, adhaerens invenitur. Officinarum Peucedanum, cum [Orig: cùm] radice sit lignosa, non succo plena, et odore quo que iucundo, non est genuinum.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit Peucedanum in secundo, exsiccat vero [Orig: verò] in tertio ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum radicis ex vino, vel radix trita et assumpta, pectus purgat, frigidum et viscosum phlegma educit, tussi veteri, ex frigiditate natae, summo est auxilio. Sucus eius tritus eadem potest. Colligitur autem sucus hunc in modum: Tenera radix cultello conciditur, ac profluens inde sucus in umbra siccatur: nam in sole statim evanescit. Caput autem et nares, dum sucus exprimitur, rosaceo perfunduntur, ne dolor caput premat, et vertigo sentiatur. Cum melle mixtus sucus potus, stranguriam adiuvat: serpentum veneno medetur. Unde illiti hoc succo ex oleo temperato, a [Orig: à] serpentibus sunt securi.

Suspiriis, torminibus et inflationibus, Dioscoride teste, subvenit, lie nem absumit: difficiles partus mire [Orig: mirè] adiuvat: ad vesicae cruciatus et renum distentiones bibitur: Vulvam aperit.

EXTRINSECUS.

Radix trita cum aceto, et oleo, illita, omnibus nervorum vitiis prodest. Ex oleo et rosaceo, lethargicis, phreniticis, vertiginosis, comitialibus, et longis capitis doloribus resolutis, ischiadicis, convulsis medetur. Aurium doloribus ex rosaceo instillatur. Dentium cavernis sucus eius


image: s073b

inditus, dolorem mitigat. Ruptis infantibus, quibusque umbilicus nimium prominet, sucus utiliter illinitur. Naribus infusus sucus vel pulvis eius, lethargicos excitat, et mulieribus que ex matricis dolore concidunt, auxiliatur. Lacrima, seu gummi eius quod caulibus et radici adhaere re invenitur, recentia vulnera sanat. Idem praestat radix. Vetera damna et putrida hulcera pulvis radicis inspersus purgat, et ad sanitatem perducit.

BOTRYS.

[Illustration:

...]

BOtrys Graecis et Latinis, a [Orig: à] semine quod racematim adnascitur ramulis, nomen accepit. Officinis incognita. Germa. eadem ratione Traubenkraut, quibusdam Krottenkraut, Gallis, Mille graine. Olitoribus Türckischer Beifüß. Hinc quidam Artemisiam nominant. [Note: Ambrosia] Cappadoces Ambrosiam. Amomum quibusdam Pharmacopolis. Fruticosa Dioscoridi est herba, totalutea, sparsa, multaque alarum cava habens: flores multos, exiguos, luteos ab imo ad summum usque. Semen circa totos ramulos adnae scitur. Folia Cichorio sunt similia, totaque valde odorata: unde vestibus apponitur. Circa fluentes aquas et torrentes nascitur: Carpitur Augu sto et Septembri, quo tempore ad maturitatem pervenit.

TEMPERAMENTUM.

Amara est, vimque incidendi habet, unde calidam siccamque esse facile [Orig: facilè] colligitur.

VIRES, INTRINSECUS.

Botrys in vino cocta et pota difficultate spirandi laborantibus auxiliatur.

EXTRINSECUS.

Arida herba vestimentis odoris gratia apponitur.

DIGITALIS.

DIgitalis a [Orig: à] forma florum, quae digitale referunt, appellatur, Germa. Fingerhüt. Graecis an cognita fuerit, quove [Orig: quôve] sit appellata nomine, non constat. Licebit tamen ad Latinae et Germanicae appellationis formam Dactylitin appellare, Germa. quoque Waldglöcklin. Gallice [Orig: Gallicè] , Gan teletz. Duum ex flore est generum: lutea et purpurea, ac utraque nihil aliud quam [Orig: quàm] Verbasci est species, ut satis foliorum caulisque forma ostendit.

Nascitur montosis umbrosisque locis, altitudine cubitali, foliis latis et oblongis, Plantag inisimilibus, in extremitatibus serratis: floribus Iulio potissimum [Orig: potissimùm] mense, a [Orig: à] caulis lateribus ordine dependentibus,


page 74, image: s074a

digitalis referentibus formam, purpureis vel luteis, quibus decidentibus semen in calycibus latum et longum profert. Radix exigua et candida. In foliis quoque est discrimen, quae in purpureo minora paucioraque sunt, in luteo vero [Orig: verò] maiora et copiosiora.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est calidae et siccae.

VIRES, INTRINSECUS.

Vires Digitali eaedem quae Gentianae adscribuntur. Extenuandi, abstergendi, purgandi, solvendi, et incidendi vim habet, Menses movet, pus ex thorace et pulmone educit.

MANDRAGORA.


image: s074b

[Illustration:

...]

MAndragoras, quod [Orig: quòd] iuxta madras inve niatur, nomen accepit, ut nonnullorum [Note: Circaed.] est sententia. Circaea, a [Orig: à] Circe Graecis dicta, quod [Orig: quòd] radix ad amatoria conducat. Pythagorae anthr opomorphos, a [Orig: à] forma radicis, quae humanam quadantenus effigiem refert, Germa. Alraun. Quas agyrtae radices humana effigie di vendunt, fictitias esse nemini fere [Orig: ferè] non constat. Ex Cannarum enim aut Bryoniae radicibus e iusmodi formam sculpunt, ac terra obruunt, quae cum [Orig: cùm] aliquandiu delituerit, per terram colorem mutat, ac ab ipsis deinde effoditur, ut sie crevisse existimetur, qua misere [Orig: miserè] imponunt mortalibus. Veri tamen Man dragorae radicis cortex in Officinis hodie habetur.

Duo apud Dioscoridem et Plinium cognoscuntur eius genera: Mas [Note: 1. Femina. Thridacias.] et Femina. Femina nigra est, Graecis a [Orig: à] foliorum similitudine Thridacias. Provenit in silvis et locis umbrosis, foliis lactucae, sed angustioribus et minoribus, graviter odoratis et virosis, per terram sparsis, iuxtaque folia pomis vitellis ovi similibus, pallidis, odoratis, in quibus semen quale pyri. Radicibus magnis, binis ternisve, sibi invicem implicatis, in superficie nigris, intus candidis et crassi corticis: absque caule.

[Illustration:

...]

[Note: 2. Mas. Morion.] Mas candidus Dioscoridi appella tur, Graecis Morion, folia habet magna, lata, candida, laevia ut Betae. Mala duplo maiora, quam [Orig: quàm] feminae, croci colore, cum gravitate odorata, quae co medentes pastores soporantur. Radix feminae similis, sed maior candidiorque: caule vacans. Nascitur iisdem locis quibus femina. Huius hic figura exprimi tur. Utraque in Italia adhuc cognoscitur.

Theophrasti Mandragora ab hac Dioscoridis est diversa, sed est ea quae proprie [Orig: propriè] Morion dicitur, radice grandi, caule procero, foliis mediam Solani et Mandragorae formam referentibus, flore nigro, fructu grandi, uvae acino simili, qui vinosum sucum gustatus emittit. Germa. Dollkraut, et Schlaffbeer dicitur. Gall. Morelle


page 75, image: s075a

marine. Hanc Theophrasti Mandragoram Solanum esse somnificum Trago placet, ut cap. de Solano, huius quoque sit mentio, ad quod etiam potius videtur referenda, siquidem foliis, florum forma, fructu et viribus So lanum refert.

TEMPERAMENTUM.

Mandragora in tertio refrigerantium ordine statuitur. Poma aliquid humiditatis et caloris habent. Cortex desic candi quoque vim obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

De Mandragora multa scribunt vereres, multa etiam alii fabulantur. Sucus eius, Dioscoride teste, ex aqua mulsa potus duobus obolis atram bilem per vomitiones purgat: Potu autem largiore vitam adimit.

Radix in vino cocta pota insaniam parit, et lethargicos efficit: Unde ante sectiones et ustiones commode [Orig: commodè] dari poterit, ne sentiantur. Remedi um vero [Orig: verò] huic potinoi, si quis largius eam bibierit, et diu tius semno corri piatur, esse tradunt, acetum capiti affusum, et piper, alique sternutamenta provocantia medicamenta naribus admota.

EXTRINSECUS.

Viridia folia imposita, sive radix uridis cum melle et oleo temperata, recentia vulnera sanant. Trita radix cum aceto applicata, sacrum ignem efficaciter restinguere fertur. Eadem cum aqua illita, strumas et tubercu la discutit. Cum polenta articulorum cruciatus mitigat. Pluralege apud Dioscoridem.

[Illustration:

...]

MALA INSANA.

MAla insana dicta censent, quod [Orig: quòd] dif ficulter concoquantur, non quod [Orig: quòd] mortem inferant: siquidem in cibos veniunt. Neapolitanis, apud quos nascun tur, Melanzana. Nonnullis ab elegantia [Note: Melanzana.] et pulchritudine, Amoris poma. Gal. [Note: Poma amoris.] Pommes d' amours. Germa. Melanzan, Dollopffel [Orig: Dollöpffel] . Duo genera ex pomorum sunt forma: alia enim purpurea fere [Orig: ferè] tota, alia vero [Orig: verò] lutea aut candorem quendam prae se ferentia. Nascuntur etiam in Ger mania hodie, in fictilibus potissimum, frutice qui propemodum Personatiam caule et foliis refert: quae tamen longio rasunt et magis la ciniata: flos Augusto vel Septembri mensibus iis purpureus, speciosus, sex foliis e [Orig: è] calatho stellatim radiatis: fructus oblongi mali forma


image: s075b

et magnitudine, in quibus semen siliquastro non dissimile. Radix multis capillata fibris, et lutea. Gaudet eodem fere [Orig: ferè] cultu, quo Cucumeres et Melones.

TEMPERAMENTUM.

Frigidam humidamque malis insanis naturam tribuunt.

VIRES.

De viribus nihil constat. Nonnullis tamen ex oleo, sale, et pipere fun gorum modo cocta eduntur.

Alii aliis modis apparant, in acetariis, ex oleo, pipere et aceto, cum [Orig: cùm] igni primum inferbuerint, ac in taleolos divisa fuerint, edentes. Alii muria condiunt acida. Revera tamen cibus est incommodus, minusque sanus.

STRAMONIA.

[Illustration:

...]

NOn praetereunda videtur herba illa, quae similiter pomi speciem profert, quam Stramoniam Itali vocant, siquidem in Germaniae quoque [Note: Melo spinus. Paracoculi.] hortis plantari hodie est coepta. Venetis Melo spinus dicitur, et vulgo [Orig: vulgò] Paracoculi, Germanis Stechopffel [Orig: Stechöpffel] , Rauchopffelkraut [Orig: Rauchöpffelkraut] . Nonnulli, ob poma quae fert, Malis insanis annumerant, aliqui vero [Orig: verò] Sthry chnis, hoc est, Solanis, ob foliorum aliquam similitudinem. Foliis mense Maio enascitur binis, Atriplicis fere [Orig: ferè] aut Solani forma, cine riceis, caulem fert duos palmos altum, ramulis quibusdam, foliis teneris, Circa summitatem caulis, ixtaque enatos ramulos, capitula primum [Orig: primùm] viridia, longa et rotunda, digiti longitudine nascuntur, e [Orig: è] quibus flores campanulae forma, et lilii odore prodeunt, quibus decidentibus pomum subsequitur spinosum, semine plenum. Frigoris est impatiens, ac quotannis a [Orig: à] semine renovatur.

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

De viribus huius plantulae nihil constat, nisi quod [Orig: quòd] a [Orig: à] viribus posteriorum Solani specierum non multum distare tradunt.

CHARANTIA.

CHarantiam Itali vocant, quam Germa. Balsamkraut oder Balsamopffel [Orig: Balsamöpffel] , Gallice [Orig: Gallicè] , Merueille. Chaantia vero [Orig: verò] dicta est, quod [Orig: quòd] septi modo in hortis fenestrisque per cancellos facile [Orig: facilè] digeratur. Balsaminen quoque vocant, a [Orig: à] viribus quas in glutinandis vulneribus cum Balsamo, si praeparata fuerit, habet. Solent autem pomum oleo prius imbutum dies aliquot insolare, deinde fimo vel terra, donec prorsus intabuerit, obruere: ac sic Balsami vires vulneribus glutinandis ferunt assumere.


page 76, image: s076a

[Illustration:

...]

Duo conspiciuntur huisu genera: Primum, quod [Note: 1. Char antiae. Balsamina.] proprie [Orig: propriè] Charantia dicitur Italis, Liguribus et Padanis Balsamina. Hetruscis Pomum Hierosoly mitanum. Nonnullis Mamortica. Nascitur hoc tenui [Note: Pomum Hierosoly mitanum. Mamorte [Orig: Mamortè] ca.] bus praelongisque flagellis, ultro [Orig: ultrò] citroque reptantibus, foliis bryoniae, articulatioribus, exilibus pampinis ex alarum sinu prodeuntibus, quibus illigantes sese, cancellatim vicinis implicant pergulis, flore cucumeris ex albo in luteum languescente, turbinato utrinque fructu, cute carnosa, et per versus verrucosa, rigidioribusque bulbis intumescente, cucumeris silvestris pusilli similitudine: Puniceus est maturo color, Cartilago intus punicea vel lutea, sucus sanguineus. Pomum maturitate dissilit, inanitasque con fracto patet: semina pomi intus formama referentia continens. In Germania non nisi satum provenit. Huius pictura expressa est apposita.

[Illustration:

...]

Alterum genus est, quod feminam [Note: 2. Femiun Balsaminum.] vocant, quod Balsaminum neutro gene re Itali vocant: Caule nascitur crasissimo, portulacae simili, in herbaceo rufe scente. Foliis salicis, in ambitu incisis, flo ribus magnis purpureis, instar Consoli dae regalis caudatis, fructum priori fert propemodum similem, primum herbaceum, deinde pallidum luteumve, pilosum, qui itidem maturitate dissilit, inani tasque confracto apparet: semina intus aliquot lenticulae fere [Orig: ferè] figura.

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

Temperamentum et vires pares cum Telephio assignant, praesertim secundo gereri.

Ad vulnera glutinanda, et sananda valet plurimum.

Hermolaus ex seminibus praecipuum ad vulnera oleum exprimi tradit.

Pomis in oleo imbutis tanta vis adscribitur, ut abscissas quoque partes coniungat, adeo ut resecta albo equo auris, nigri equi abscissae similiter auris parti, huius benesicio glutinari possit.


image: s076b

STRUTHION.

[Illustration:

...]

STruthion a [Orig: à] Dioscoride quidem nominatur, mi nime [Orig: nimè] tamen, ut notissima describitur. Est autem [Note: Radicula. Lavaria berba.] omnium fere [Orig: ferè] hodie sententia eam esse herbam, quam Latini Radiculam, sive lanariam herbam vocant: diversa tamen a [Orig: à] radicula, quae Raphanus appellatur. German. Geyffenkraut, Speychelwurtz. Gallice [Orig: Gallicè] , L'herbe afoulon. Struthion dictam arbitram tur quasi Passerinam, a [Orig: à] foliorum forte [Orig: fortè] positu, quae avium alas imitentur: Vel quod [Orig: quòd] Venerem stimulet: [Note: Saponaria.] ob avis nimirum istius salacitatem. Graeci namque *strousqo\r passerem nominant. Lanariam et Saponariam dixerunt, quod [Orig: quòd] ad mollitiem candoremque lanarum usi easint veteres, quodque eluendis vestium maculis, expurgandisque sordibus saponis vicem prae [Note: Herba sul lonum. Condisi.] beat. Radiculae nomen a [Orig: à] praecipua parte, qua usum praestat, accepit. Herba item fullonum, ob dictos effectus, est appellata. Officinis Condisi.

Describitur ab aliis herba spinosa, caule lanugi noso, foliis oleae, ex intervallo quasi geniculatim prodeuntibus, quinis plerumque in unum coeuntibus [Orig: coëuntibus] : floribus in coliculorum summo candidis: radice quam in summo cespite fundit, magna, tereti et oblonga, quae purgandis vestibus vonciditur. Nascitur in hortis hodie plantata, duos continuos menses, Iunio maxime [Orig: maximè] florens.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat in quarto quadantenus ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix semidrachmae pondere cum melle sumpta, viscosos humores, et phlegmata discutit, et educit, iocinorosis, lienosis, et difficulter spirantibus prodest: urinam ciet, alvum solvit, menses adiuvat.

Frigefactis et debilitatis ex Venereo usu viris prodesse fertur.

EXTRINSECUS.

Admota radix secundinam et mortuos fetus pellit, ac cum ratione eius usus esse debet.

Sucus vel pulvis radicis naribus inditus, per sternutamenta cerebrum purgat: Cum polenta et aceto illita, lepras tollit, tubercula discutit: idem praestat cum farina hordeacea et vino decocta. Malagmatis et oculorum collyriis quoque miscetur.

Lanis quoque et vestimentis purgandis eius est usus.


page 77, image: s077a

LUNARIA MINOR

[Illustration:

...]

LVariam minorem vulgo [Orig: vulgò] , German, vocant Monrauten, Monkraut. Gall. Taure: neque quicquam de appellatione aliud constat.

Nascitur in montibus caule rorundo, foliis utrinque annexis septem, humani cordis fereformam [Orig: ferèformam] referentibus, in summitate caulis semen Betae simile [Orig: similè] profert. Mense invenitur Maio et Iunio.

TEMPERAMENTUM.

Frigidam siccamque naturam obtinet.

VIRES.

Foliis glutinandi vis tribuitur. Ad supprimen dos mensos, et album mulierum profluvium est efficax. Multa praeterea de hac fabulantur Chymici, quibus in maximo est usu.

IUNCUS ODORATUS.

IUncus odoratus, Graecis Schoenos, hoc est, Iuncus simpliciter per excellentiam, dicitur, quod [Orig: quòd] reliquis iunci spe ciebus praester. Omnibus alias [Orig: aliàs] iuncispe ciebus id nomen tribuitur. Est autem duplex: [Note: Cyperus. Cyperus [Orig: Cypérus] . Iuncus odor atus angulosus] Alter anguloso caule, qui Cyperus seu Cyperus [Orig: Cypérus] , vel Iuncus odoratus angulosus dicitur, German. Wilder Galgan, Gallice [Orig: Gallicè] , Souchet. Plinius tamen inter Cyperum et Cypirum facit discrimen, cum revera nullum sit: Cum enim longas radices habet, Cyperus Romanus vellongus dicitur, qui est Cyperis: cum vero [Orig: verò] olivae similes et sibiipsis cohae rentes, Cyperus rotundus vocatur, qui [Note: Erysisceptrum.] est Cypirus. Erysisceptrum alias [Orig: aliàs] Dioscoridi, et Aspalathus. Folia, Dioscori [Note: Aspalathus.] de describente, fert porri, longiora tamen et graciliora, solidioraque, caulem cubitalem, aut etiam maiorem, an gulosum, schoeno similerm, in cuius cacumine folia minuta proveniunt, inter quae semen producitur. Radices habet oblongas, olivarum modo implexas invicemque commissas, aut rotundas, nigras, odoratas et amaras, quarum est usus. In Germania non nisi cultus in hortis nascitur. Cultis alioqui et palustribus locis gaudet.

[Illustration:

...]


image: s077b

[Illustration:

...]

Altera Iunci odoratispecies est caule rotundo, qui simpliciter Schoenos, et Latine [Orig: Latinè] Iuncus, vel Iuncus odoratus rotundus appelatur, Germ. Kamelstro, qui venit accipiendus quoties simpliciter Schoenos scribitur. Huius flores Grecis *sxoi)nova)/nsqos, et compo site [Orig: sitè] Schoenanthum, et Barbaris Squinantum vocan tur.

TEMPERAMENTUM.

Calfactoriam et exsiccatoriam, citramorsum, vim habet.

VIRES, INTRINSECUS.

Cyperus venarum spiracula laxat. Urinam et menses ciet. Ad calculos et aquam subter cutem commodissime [Orig: commodissimè] bibitur. Scopionum ictui medetur. Pota, teste Galeno, vuluas aperit. In tribus vini heminis ad tertias decocta, tussi, Plinio auctore, medetur.

EXTRINSECUS.

Praeclusionibus et refrigerationibus vuluae fotu prodest. Farina eius ad oris hulcera depascentia est efficax. Malagmatis praeterea calfacientibus et unguentorum spissamentis additur. Hulceribus quoque serpentibus illinitur: Ex vino vero [Orig: verò] vel aceto, iis quae instomacho sunthulceribus medetur.

LITHOSPERMON maius.

[Illustration:

...]

PEregrinum nascitur in Germania semen, et tarde [Orig: tardè] maturescens, foliislongis, sphatulae fere [Orig: ferè] foetidae, semen inter folia et caulem ferens durum, incanum, lapideum, Pistaciae magnitudine, ciceris forma, ex quo corolla ria nonnulli conficiunt. Germa. Groß steinsamen, Groß Meerhirsen. Galli, Gremil appellant. Tragus existimat Lithospermon esse Plinii lib. 27. cap. 11. quod Ciceris formam magnitudinemque referre scribit. Poterit igitur, qui volet, Lithospermon maius aut Lithospermon Plinii appellare. Inter Lithospermon referre placuit, ob seminis lapideam duriciem, alioqui nihil cum eo commune habet.

CELOSIA.


page 78, image: s078a

CElosiam vocant Itali herbam, quam Tragus, incognito Germanis nomine, Widerschein, a [Orig: à] forma et splendore vocat. Nascitur altitu dine cubitali, foliis propemodum Persici mali. per transversum partim purpureo, partim luteo et viridi colore resplendentia, a [Orig: à] longe aspiciencbus iucundissima, Undenomen Germ. Widerschein commode [Orig: commodè] respondet. Plura in praesentia non constant.

NERIUM.

[Illustration:

...]

NErion et Rhododaphne, hoc est, Laurus rosea, àrosae scilicet floribus, et laurifoliis, Rhododendron, hoc est, Rosea arbor, Officinis et vulgo [Orig: vulgò] Oleander. Ger man. Olander, et Vnholdenkraut, quasi dicas, non amabilis, eo [Orig: eò] quod [Orig: quòd] noxia sit planta et iniucunda. Gall. Rosage, ou rosaginc. Frutex est aspectu iucundus satis, arbusculi instar crescens, foliis amygdalae, longioribus tamen et crassioribus: florem fert rosarum figura, fructum amygdalae similem, veluti cornu, qui dehiscensla nea natura plenus est, pappis acanthinis similis. Unde nomen videtur traxisse, quod [Orig: quòd] Inamabilis quibusdam nominatur. Radix acuminata, longa, lignosa, gustu salsa, Loca amat humida, velu???dum amnes, aut in hortis rignis.

TEMPERAM ENTUM.

Calidum in principio tertii, et siccum inscundo ferrur.

VIRES, INTRINSECUS.

Noxium est et hominibus et pecori, Galeno teste, intra corpus enim sumptum perimit vescentes.

Aquam praeterea, in qua folia Nerii maduerint, potantes oves, aut pe cora, mori tradit Dioscorides: Cum Rutae vero [Orig: verò] foliis coctum Nerium, adversus venenatorum morsus potum homini salutare esse, idem scribit. Eadem refert Plinius,

RUSCUS.


image: s078b

[Note: Oxymyrsine. Myrtacanthae. Bruscus. Myacantha. Spina murina.] RUscus Latinis, Grecis Oxymyrsine, sive Silvestris myrtus, et Myrtacantha. Officinis Bruscus, Myacantha etiam Graecis, hoc est, Spina murina, quod [Orig: quòd] ad fugandos Ve spertiliones ad carnes suspenditur. Hin Ger manis Meußdorn, et Keerbesen, quod [Orig: quòd] ad infumibulorum purgandam fuliginem scopae ex eo fiant. Locis gaudet opacis, nec alibi temere [Orig: temerè] nascitur, foliis myrti, latioribus, cuspi dis fpecie mucronato cacumine, baccis per maturitatem rubentibus a [Orig: à] mediis dependentibus foliis: nucleo duritia est ossea: Radiccm habet graminis, gustu adstringentem, acerbum, et subamarum, a [Orig: à] qua ramuli viticis, fre quentes, lenti, fractu contumaces. Haec descriptio affabre [Orig: affabrè] picturae huic respondet, quam Hieronymus Tragus, summe [Orig: summè] de herbaria re meritus posuit, Venetisque ad scoparios usus frequentem esse scribit. Serapio fructum eius cum Cubebis aromaticis granis confundit, cum fructus sint diversi, ut primus Leonice nus animadvertit, quem alii postea sunt secuti.

[Illustration:

...]

Alterum praeterea genus faciunt, pro ceritate arborem equans, folio lato, du ro, et per angulos aculeato, perpetua coma virens, baccis rubentibus et racematim collectis, ex quo similiter scopae conficiuntur, sicut ex priore. Vergilius Rusci meminit in Eclogis, cum inquit: Horridior Rusco, proiecta vilior alga.

VIRES, INTRINSECUS.

Seminis et foliorum usus est ad calculum, difficultatem urinae et menses, si in vino decoquantur. Idem decoctum morbum regium sanat, capitisque dolores mitigat. Cauliculi recentes asparagorum vice in cibis eduntur.

[Illustration:

...]

EXTRINSECUS.

Scopis ob ramulorum flexibilitatem, et foliorum horriditatem inseritur: Ad carnes praeterea suspenditur, horrido suo aspectu vespertiliones deterrens.


page 79, image: s079a

ALOE.

ALoe communi omnibus nomine appel! latur, Gakkuce [Orig: Gakkucè] , Perroquet. Folium eius Scyllae similitudinem habet, erassum, pingue, modice [Orig: modicè] latum, rotundum, retrorsum pandum: folia gerunt utrinque ex obliquis aculeos raros et bre ves. Caulem profert antherico similem, florem album, semen Asphodeli, odore tota est gravi, et gustu amarissima, radi ce una, ceu palo, in terram depacta. In India copiosissima nascitur. Locis etiam provenit maritimis quibusdam, et insu lis, hodieque in Germaniae nostrae hortis plantatur. Succi pinguedinis est plena, unde suspensa in aestuariis crescit, ac nova subinde folia, aliis decidentibus, absque omni addito fomento profert: Sempervivum marinum nonnulli appellant, a [Orig: à] foliorum crassitudine, quam Aizoo similem habet.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Sucus Aloes calidus est in fine primi ordinis, aut initio secundi: siecus in tertio: amarus vehementer: adstringit modice [Orig: modicè] et sine morsu. Erstque Aloeex numero eorum medicamentorum, quae e)kkoprwtika\ appellant, teste Iano Cornario, hoc est, stercus educentia: est Item eu)sto/maxos, praecipue [Orig: praecipuè] elota: Repellit, digerit, terget parum, glutinat serius, stomachum purgat, somnum conciliat, exsiccat, corpora densat, alvum sol???

VIRES, INTRINSECUS.

Aloe pondere duorum cochlearium in aqua frigida a??? sanguinis excreationes, Dioscoride auctore, cohibet. Reg??? curat, tribus obolis ex aqua, aut drachmae pondere in potu. ??? cum resina, aut cum aqua, aut cocto melle excepta, alvum solvit. ??? drachmarum pondere perfecte [Orig: perfectè] purgat. Mixta purgatoriis aliis m??? mentis stomacho minus ea noxia reddit. Sanguinis eruptiones ex ??? morrohidibus factas sanat.

EXTRINSECUS.

Siccata et inspersa Aloe vulnera glutinat, et hulcera ad cicatricem perducit, compescitque, privatim autem exulceratis genitalibus medetur, et rupta infantium praeputia agglutinat. Condy lomata rimasque sedis cum passo mixta sanat. Digitorum reduvias ad cicatricem perducit, Livores et sugillata cum melle tollit.

Palpebrarum scabrities angulorumque prurigines lenit. Dolores capitis sedat, temporibus et fronti ex aceto cum rosaceo inuncta.

Capillos defluentes cum vino cohibet. Tonsillis, gingivis, omnibusque


image: s079b

oris hulceribus ex melle et vino prodest. Oculorum medicamentis in testa pura et candente torretur, rudiculaque subinde versatur, donec torreatur aequaliter. Vellavatur, ut quod est arenosissimum subsidat, tamquam inutile, et leve, et pinguissimum assumatur.

DE ALOES SVCCO.

Duo sunt succi concreti genera, inquit Dioscorides: Unum arenosum. quod sedimentum purissimae Aloes videtur, Officinis Caballinum dictum: Alterum iecoris modo coactum, Succotrinum Barbaris appellatum. Eligito puram, quae nihil sensit doli, sine calculis, splendentem, sub ruffam, friabilem, iocinoris modo concretam, facile [Orig: facilè] liquescentem, eximiae amaritudinis. Reprobato nigram, et fractu contumacem.

CORIANDRUM. Corianon. Corion. Coriander. Wantzkendyll.

[Note: Corianon Corion. Coriandrum.] COrianon aut Corion Graecis, Vulgo [Orig: Vulgò] Coriandrumdicitur. Corion au tem dictum a [Orig: à] cimicibus, quos Graeci *ko/rus vocant: quod [Orig: quòd] folia eius et caulis adhuc virens, cimices olent, German. Coriander, Wantzkendyll. In hortis agris nascitur. Caule exili, sesquicubitali, ramoso, folio adianti primum, dein fu mariae, odore gravi, flore candido, semine rotundo ac nudo, firmo et diutino, radice lignosa, brevi, nec admodum fibrata. Seritur Maio. Proventu, ut Theophrastus scribit, est contumax, quippe si novum sit nasci recuset, nisi convolvatur. Ex veteri semine celerius exit.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Coriandrum adhuc viride frigidae est complexionis, nec intra corpus sumitur. Maturum vero [Orig: verò] semen odoris est grati, et temperamenti calidi, et intra et extra corpus admovetur.

VIRES, INTRINSECUS.

Coriandri frequens et immodicus usus, ut Dioscor. monet, est fugiendus: infensissimum enim est capiti si crebrius sumatur. Unde etiam inter venena lib. 6. Dioscor. connumerat. Mediocriter autem semen sumptum stomacho est bonum, et eundem corroborat: cibos in ventriculo donec probe [Orig: probè] concoquantur retinet. Semen per noctem in aceto


page 80, image: s080a

imbutum, exsiccatumque stomacho est utilissimum: venenatas enim exhalationes reprimit, nec nisi imbutum prius, ut dictum est, sumi debet. Cum dul ci cino eodem modo potum lumbricos necat, et menses ducit. Tostum igne ventrem sistit. Prodest ad phlegmonas et calidas temperaturas. San guinis profluvium, potum, et si imponatur, sistit. Sucus etiam eius potus venenum est, et occidit. Quienim hunc bibunt muti fiunt et desipiunt, ut Simeon sethi refert. Adiuvat hos aqua salsa pota, et testa ovorum trita immixta.

EXTRINSECUS.

Herba cum Fabarum aut Viciorum farina et rosaceo oleo contusa, inflammationibus omnibus in locis, praesertim vero [Orig: verò] genitalibus, mire [Orig: mirè] medetur. Cum lactuca, albumine ovi, et oleo rosaceo folia trita, et imposita, erisy pelata adiuvant. Carnem a [Orig: à] putredine et vermibus, sisemine eius in aceto tuso, salsa madefiat, conservat.

NIGELLA.

NIgella Latinis, Graecis Melanthion, [Note: Melanthion. Gith. Papaver nigrum.] utrisque a [Orig: à] seminis nigro colore dicta. Gith itidem et Papaver nigrum, Germanis Schwartz Kümmich, Schwartz Coitander. Gallice [Orig: Gallicè] , Barbue, Poiure, Comin Sauvage. Tria sunteius genera hodie cognita, quae Tragus etiam et Fuchsius describunt: Hortensia duo. Silvestreunum.

Prima hortensis species, frutex est pu [Note: 1. Schwartzer kümmich.] sillus, ramulis tenuibus, altitudine palmorum duorum, vel amplior, folii parvis, Senetioni herbae similibus, multo [Orig: multò] ta men exilioribus, capitulo in cacumine exiguo, ceu Papaveris, oblongo, intercursantibus interne [Orig: internè] distinctionibus loculorum quinque aut sex, in summitate extrinsecus corniculatis, quibus semen nigrum, acre et odorum includitur. Germa. Schwartz Kümmich.

Hortensis altera, que Nigella Dama [Note: 2. Schwartzer Coriander. Nigellae Damascena.] scena dicitur, Germa. Schwartz Coriander, quod [Orig: quòd] folia Coriandri foliis non dissimilia habeat, substantia priore est maior, odote vero [Orig: verò] minor, et aspectu iucunda.

[Illustration:

...]


image: s080b

[Illustration:

...]

Silvestris nigella, secundae hortensi non est multum dissimilis, foliis [Note: Wild Schwartzer Cotiander.] anethi: flores habet primo similes, nisi quod [Orig: quòd] sunt colore elegantiores, ca pitulum aquilegiae respondet, ac semina in se continet nigra et odorata. Germa. Wild schwartz Coriander. Silvestrem hanc speciem Fuchsius tertium potius Cumini silvestris genus non male [Orig: malè] existimat.

Est et aliud praeter haec genus semine subflavo, in reliquis primo generi per omnia simile.

TEMPERAMENTUM.

Calida sunt et sicca omnia Melanthii generain ordine tertio. Discutiunt et educunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Semen Nigellae in vino per aliquot potum dies, urinam ciet et menses, lumbricos pellit, lac nutricibus auget, pulmonem purgat, pectus solvit, tormina sedat.


page 81, image: s081a

Semina autem non viridia, nec etiam copiosiora aut frequentiora sunt sumenda: corpus enim sic laedunt.

EXTRINSECUS.

Extra corpus adhibita semina, easdem cum Coriano vulgari vires habent: tumores, oedemata discutiunt, papulas et serpiginem sanant, infiam mationesque imposita restinguunt.

Tusum semen cum acero rosaceo fronti circumlitum, phrenesi medetur.

Silvestris nigella viribus et odore etiam est praestantior. Serpentes et venenata silvestris nigellae fumus fugat.

Ad orthopnoeas et deflucus capitis facit odoratum, praesertim si calefactum fuerit, ut Simcon Sethitestatur. Tritum item, et cum aceto ven tri impositum, lumbricos necare dicitur, utidem est auctor.

PAPAVER RHOEAS, seu erraticum.

M*hkwy r(oia/s Grecis, Latinis Papaver fluidum seu [Note: Papaver rubeum.] erraticum, a [Orig: à] flore sic dictum, qui ei protinus decidit. *mh/kwr Graecis dictum, a [Orig: à] mh\ kwnei=r, id est, a [Orig: à] non ministrando, quod [Orig: quòd] eo vescentes suis fungi officiis non patiatur: quod de sativo intelligitur. Officinis Papaver rubeum. Gallice [Orig: Gallicè] , Coquelicoc. Germanis a [Orig: à] strepitu quem pueri harum foliis aedunt, Klapper rosen, quasi crepitaculares rosas, et Kornrosen, quod [Orig: quòd] in frumentis nascantur, appellant. Item Feld magsamen. In segetibus passim a [Orig: à] Maio ad autumnum usque nascuntur.

Duo sunt eius genera. Maius Cerma. proprie [Orig: propriè] Klapperrosen: Minus Germanis Kornrosen, non nisi magnitudine differentia.

Folium habet, Dios. auctore, orrigano simile, aut erucae, aut inty bo erratico, aut thymo, incisum, sed longius et scabrius, caule iunceo, aspero, cubitali, recto: flore rubeo, interdum candido simili Anemone: caput oblongum, sed quam [Orig: quàm] anemones minus: semen rufum, radixlonga, subcandida, minoris digiti crassitudine, amara. In aruis et segetibus passim nascitur. Floret vere et messis tempore. Porro [Orig: Porrò] Dioscorides non bene papaver foliis origani et thymi comparat, ut ostendit etiam Cordus, cum nulla sit ipsi cum his similitudo, sed folia habet Erucae, aut Cichorii modo incisa. Unde abundare ista apud Dioscoridem colligitur, et ad alio quodam adiecta.

[Illustration:

...]


image: s081b

Altera species priori similis est, foliis Cichorii. Non autem est anemo ne papaverrubeum, ut docet Ruellius.

TEMPERAMENTUM.

Omnia papaveris genera refrigerant in quarto ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Quinque vel sex huius papaveris capita, cum tribus vini cyathis decocta, donec ad duos reducantur, bibuntur contra vigilias, ut somnos accersant. Tusum semen cum melle sumptum, alvum emollit. Aqua stillatitia, internum calorem restinguit: In ardentibus febribus utiliter absque dam no bibitur. Iecur enimaquae istiusmodi refrigerant: colli inflammationes et linguae, gargarizatae, mitigant ac compescunt.

EXTRINSECUS.

Aqua stillatitia erysipelati medetur circumlita, narium fluxum, iecori cum panniculo madefacto imposita, sistit. Oris vitia et hulcera, decoctum eius collutione, sanat. Mulierum item menstrua profluvia compescit, decocto eius si laventur. Temporibus illita aqua phreneticis auxiliatur. Calidos oculorum dolores cum linteo imposita mitigat. Sucus eius cum nitro et sulpure scabiem sanat, omniaque cutis vitia extergit.

PAPAVER SATIVUM.

PApaver sativum, Germa. Magsamen oder Mon [Orig: Mön] , Gelmag, Gelsamen. Gallis, Pavot.

[Note: 1. Papaver album. Thylacite.] Duo sunt eius genera: Alterum quod Papaver album dicitur, Graecis Thylacite, ab oblongo, et utriculis simili capite: semine candido.

[Note: 2. Nigrum. Pythite.] Alterum nigrum, Graecis Pythite, a [Orig: à] dolii forma, quod nigrum semen in lato, sessili, et doliolo simili capite, concludit. Officinis et vulgo [Orig: vulgò] Papaver nigrum.

Foliis constat longis, per ambitum serratis, nulloque pediculo cauli adhaerentibus: Floribus vel candidis, vel ex candido leniter purpureis: ca pitibus oblongis, in quibus semen atrum vel can [Note: *mhka)niop.] didum. Sucus Papaveris *mhkw/nior dicitur: non [Note: Opium.] Opium, ut quorundam est error. Est enim Opium liquor eius lacteus, ut post [Orig: pòst] dicetur. In hortis satum provenit. Floret Iunio et Iulio potissimum [Orig: potissimùm] , ac subinde in capitulis semen profert.

[Illustration:

...]

Tragus quinque observata a [Orig: à] se sativi generae numerat, flore et semine differentia. Primum floribus in summo candidis, maculis purpureis distinctis, semine cano, quod cum maturuerit sponte ex fathiscentibus circa scapum capitulis excidit. Hocque est vulgare Papaver.


page 82, image: s082a

Alterum flore prorsus candido, capitulis nonnihil quam [Orig: quàm] in altero lon gioribus, semine etiam candido.

Tertium floribus similicer candidis, sed maculis circa capitulum rubris tinctis, semine subflavo.

Quartum flore penitus rubro, semine atro.

Quintum flore puniceo, maculis circa caput fuscis, semine similiter ni gro.

Praeter haec adhuc duo, alterum candido, alterum rubro flore, foliis in flore scissis, et in extr ernita tibus divisis, alterum candido, alterum fusco semine, tradit. Omnibus semen in capitulis est conclusum. Primi tantum generis capita, maturo semine fathiscunt, sicut papaveris erratici.

TEMPERAMENTUM.

Quarti est ordinis, sicut et reliqua Papaveris genera, refrigerantium.

VIRES, INTRINSECUS.

Papaver album in panem et cibos commode [Orig: commodè] et utiliter miscetur. Ver tigine laborantibus, ut experimento constat, auxiliatur. Soporem allicit in pueris et viris. Infantibus in pulte semen datum, somnum iis conciliat. Sucus eius est, sed magis noxius corpori.

Papaver nigrum vel sucus eius, per se aut cum vino potus, fluxus a [Orig: à] capite in pulmonem decidentes sedat, tussim asperam lenit: omnisque ge neris defluxiones constipat, in viris et feminis.

EXTRINSECUS

Papaveris semina, sucus, herba, autstillatitia aqua, phreneticis, fronti illita, sunt auxilio, matrici indita dolores sedant, et fluxus sistunt: idem praestat decoctum capitulorum papaveris: ignem item sacrum restinguit. Cum oleo Amygdalino auribus infusum, tinnitum compescit. Ad eadem [Note: Opium est liquor lacteus papaveris. Meconiil est sucus foliorum et vasculorum papaveris.] pollet liquor foliorum, capitum, et seminum stillatitius. Ex nigro autem Papavere lacteus liquor, leniter incisis vasculis colligitur, quem Opium in Pharmacopoliis nominant. Exprimitur etiam ex tusis vasculis et foliis sucus, et in sole exsiccatur: eum privatim Graeci vocant Meconium, sed viribus est liquore imbecillior, propter inconcoctam et aqueam substantiam, quam ob causam facile [Orig: facilè] putrescit et teredinem sentit. Opium itaque Papa veris est liquor: non igitur exiguo exiguo errore sucus papaveris a [Orig: à] multis vertitur, cum sucus eius dicatur Meconium.

OLEUM DE PAPAVERE.

Oleum Papaveris impinguat, asperam arteriam lenit, febrium ardorem et insomnium mitigat. Exprimitur autem ex semine utriusque Papaveris, tam albi quam [Orig: quàm] nigri.

SIRUPUS DE PAPAVERE.

Sirupus de papavere valer ad catarrhum et tussim, causamque insomniae. Conficitur hunc in modum: Recipe capita papaveris albi vel nigri ana z. lx. aquae pluvialis lib, iiii. coquantur donec maneat aquae tantum, lib. i. s. Colaturae adde sacchari, penidiarum ana z. vi. Fiatque sirupus, Et


image: s082b

hunc appellant simplicem. Compositus vero [Orig: verò] de papavere sirupus confici tur, hoc modo Recipe papaveris albi vel nigri, ana z. l. Capillorum Ve ris z. xu. Glycyrrhiyae. z. u. Iuiube numero xxx. Seminis lactucae z. xl. Seminis Maulae et seminis cytoniorum, ana z. vi. Coquantur in lib. quatuor aquae duas, et cum sacchari et penidiarum, ana z viii. fiat sirupus.

PAPAVER CORNUTUM. Graecis Ceratitis.

PApaver cornutum, Graecis *mh)kwrkerati/ths, Germa. Gelb ölmagen. Gall. Pavot cornu. Folia habet candida, tenua, hir suta, verbasco similia, ser rato ambitu, silvestris papaveris modo, cui nec caulem habet dissimilem, flore luteo pallidumve, calyce pusillo, inflexo ut cornicula, effigie foenigraeci, unde cornutum, seu corniculatum est dictum: semine nigro exili, quale est papaveris, radice per summa cespitum, sublimi, crasse. Locis nascitur maritimis et gracilibus, ut auctor est Diosc. apud nos non nisi satum provenit. Floret Iunio. Semen mesis tempore colligitur. [Note: Papaver marinum.] Marinum alii appellant, quod [Orig: quòd] in maritimis crescat. Errant qui memythen, id est; Glaucium, hoc idem appellant, foliorum decepti similitudine. Differt enim ab eodem. Sicut et ii errant qui idem cum rhoade, hoc est, papavere erratico, German. Klapperrosen, de quibus paulo [Orig: paulò] ante [Orig: antè] , existimant. Theophrastus Papaver silvestrefacit.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Facultatis est calidae et siccae, ut gustus eius qui nitro est similis, ostendit.

VIRES, INTRINSECUS

Radix, teste Diosc. in aqua ad dimidiam partem decocta, ischiadicis et iocinorosis medetur, nec non difficulter mingentibus. Semen tusum cum mulso alvum purgare fertur.


page 83, image: s083a

EXTRINSECUS.

Folia floresque cum oleo illita, sordida et maligna hulcera iuvant. Eade inuncta iumentorum argemata et nubeculas emendant Sed hulceribus pur gatis, ab hoc abstinere oportet, ut docet Galen. adeo [Orig: adeò] enim abstergere va let, ut purae carnis nonnihil eliquet, atque hoc facultatum robore, non sor kdes solum, sed et crustam hulceribus detrahit. Folia ex melle carbunculis medentur.

ANEMONE.

*a*nemw/nh Graecis, Latinis Anemone, eo [Orig: eò] , quod [Orig: quòd] flos eius numquam nili spirante vento, qui Graecis a)/nemos dici tur, se aperiat: siquidem afflatu venti statim flores eius dehiscunt, et in folia se explicant. Duorum est generum Dioscoridi: alterum silvestre: alterum lo cis cultis nascens, diversas quoque species habens: nunc enim phoeniceo, nunc candido, nunc lacteo, nunc purpureo flore conspicitur: folia Coriano sunt similia, sed scissa tenuius in terram incli nantur. Cauliculi exiles lanugionsique, super quos flores exeunt papaveris, et in medio capita coloris caerulei, aut nigri. Tragus Anemone ro [Orig: rö] ßlin Ger manice [Orig: manicè] appellat. Nonnullis papaver creditur esse rubrum, sed magno errore, cum [Orig: cùm] folia manifeste [Orig: manifestè] repugnent.

[Illustration:

...]

Anemone vero [Orig: verò] silvestris, sativa seu ea quae cultis nascitur, per omnia est maior, foliis latioribus et duriori bus, capite oblongiore, flore puniceo, tenuibus multisque radicum capil lamentis. Capita tamen in Anemone non sunt Papaveris forma, sed asparagi potius modo in acutum fastigiata hirsutaque.

Haec est quam Officinae vocant [Note: Herba venti.] Herbam venti, German. Kuchenschell, et Küschell, item Hacketkraut, et Schlottembüm. Italis [Note: Cocles] Cocles. Gall. Coqueretz, Coquelourdes.

[Illustration:

...]


image: s083b

Locis nascitur sabulosis montosisque et silvis Caeduis, inter sentes: flos in capitula rotunda, lanuginsaque et hirsuta, erinacei figura, aut sicut asparagi capitula, mutatur, ac velut in spicam fastigiatur: non sicut in pa pavere rotundatur, ut quidam existimarunt, confundentes Anemonen, Argemonem et Papaver erraticum: cum manifestum sit inter haec, quod a [Orig: à] Dioscoride refertur, discrimen. In Argemone enim et Papavere erratico, [Note: Discrimen Argemones, Papaveris erra tici, et Anemones.] capitula sunt papaveracea, ac in Argemone quidem superne [Orig: supernè] est latiusculum, in Rhoeade vero [Orig: verò] seu papavere erratico est subangustum. Anemones vero [Orig: verò] caput recentis asparagimodo velut in spicam fastigiatur.

Deinde Argemone sucum habet croceum, acrimonia insigni: rhoeas vero [Orig: verò] lacteum, candidumque: At Anemone nullum eiusmodi. Postremo [Orig: Postremò] se rius etiam Anemone floret.

[Note: Argemone.] De Argemone Dioscor. lib. 2. cap. 170. hodie incognita, licet quidam ad Agrimoniam detorqueant, de qua suo loco. Iam ad descriptionem Anemones silvestris redeundum: folia sunt in ramulis foeniculi fere [Orig: ferè] , co mosa. Floret mense Martio. Acris est vehementer. Unde Hieronym. Tra gus ex Ranunculi speciebus eam censet.

TEMPERAMENTUM.

Dioscorides utrique acrem vim attribuit, temperamento potissimum est calido et sicco. Ad ranunculorum quadantenus temperaturam accedens.

VIRES, EXTRINSECUS.

Ob insignem acrimoniam extrinsecus potius quam [Orig: quàm] intrinsecus adhibetur. Sucus naribus infusus caput purgat. Idem praestat aridae radicis pulvis, naribus inditus. Commanducata radix, pituitam trahit. Sordida et putrida hulcera purgat, gangraenisque adhibetur. Lenior et commodior est aqua stillatitia. Folia viridia cum succo tusa, ungues crassos es deformes consumunt.

PSEUDMELANTHIUM. Githago.

PLurima apud auctores de herba quae inter segetes nascitur, Germanis Kaden, vel Kat ten, et Kornneglen dicta, est controversia. Non paucis placet esse Lolium seu Aeram, oculorum pestem, de quo Verg. Et careant lolris oculos vitiantibus agri. Posset quidem videri non incommoda horum sententia, nisi Lolio auctores spicam, sicut reliquis frugibus tribuerent. Ut infra [Orig: infrà] inter fruges sigillatim, capite de Loliis dicetur.

[Illustration:

...]

Herba vero [Orig: verò] quam Germani Kaden voca mus, non habet spicam, sed vasculum hispidum, ut in descriptione ostendetur, et ex pictura quoque liquet. Deinde multorum est opinio, eamesse


page 84, image: s084a

Nigellam, seu Melanthion, quorum manifestus apparet error, descriptionem Melanthii cum hac nostra herba conferentibus. Aliis Pseudomelan [Note: Pseudome lanthium. Githago.] thion seu Githago existimatur: quorum potius sententiae, ne anonymos Planta maneat, videtur subscribendum, donec vel Lolium, vel alia aliqua herba esse certo [Orig: certò] possit ostendi, Pseudomelanthium vero [Orig: verò] quasi adulte rinum Melanthium est dictum: a [Orig: à] vero enim Melanthio longe [Orig: longè] longe [Orig: longè] abest.

Nascitur in segetibus passim, foliis allii modo acuminatis, sed brevio ribus pilosisque, coloris cinericei aut nigricantis, florem fert mense lunio pur pureum, parvae et quinque foliae rosae similem, quo decidente capitulum seu vasculum manet, longiusculum, angulosum, hirsutumque, in quo semen nigrum.

TEMPERAMENTUM.

In tertio excalfacientium ordine, et fine secundi exsiccantium statuitur.

VIRES

Folia cum semine Chirurgis sunt in usu. Membra dura, nervosque, per fomenta, sive insessu, aut balneis aqueis emollit: alii eum furfure tritici aut hordei, addito oleo, vel aceto, vel vino, calidum membris imponunt,

SIDERITIS PRIMA. Glidkraut. Zeypkrant.

SIderitis, Ruellio teste, dicta est, quod [Orig: quòd] glutinandis vulneribus apta, praecipuum in bello usum habe at. Primam vocant, ad differentiam alterius, quam inter Gerania referunt, Herbam Roberti dictam. Item alterius quae Heraclea dicitur, quam Orminon faciunt. Sideritis igitur prima locis nascitur aspcris, petrosis et incultis, foliis Marrubii, longioribus tamen, ad Saluiae seu Quercus figuram accedentibus, sed minoribus et asperis. Caules habet quadratos, dodrantales, aut longiores, gustu non ingratos, aliquo modo adstringentes, in quibus per interulla, velut in marrubio, verticilli in orbem circumacti, in quibus semen exiguum. Germ. Glidkraut, Zeypkraut. Officinae pro vera Chamaepity hac utuntur, sed magno errore. Ruellius Iudaieam herbam Gallis [Note: Iudaiea herba Ruellius] appellari scribit.

TEMPERAMENTUM.

Naturae esthumidae potissimum, ac mediocriter frigidae.

VIRES.

Ad vulnera glutinanda maxime [Orig: maximè] est utilis, tantamque, Plinio teste, vim habet, ut, quamvis recenti gla diaroris vulneri illigata, sanguinen sistat.

[Illustration:

...]


image: s084b

HYOSCYAMUS.

[Illustration:

...]

[Note: Hyoscya mus. Faba suilla.] HYoscy amus Graecis, Latinis Suilla faba, quod [Orig: quòd] sues, ut auctor est Aelianus, pastu huius herbae resolvantur, et convellantur: sed remedi um novere: aquas enimstatim adeunt et cancros venantur, atque ita protinus salui fiunt. Latinis Apollinaris, quod [Orig: quòd] Apollo sit eius inventor. Arabi bus Altercum, quod qui biberint, ut auctor est Antonius Largus, caput grave venisque distentum habent, menteque abalienantur, cum quadam ver [Note: Iusquiamus.] borum altercatione. Officinis corrupte [Orig: corruptè] Iusquiamus, German. Bilsen, Bilsamkrant, Sewbon, Dolkraut, Schlaffkraut. Tria sunt eius genera: nigrum, flavum, et album, a [Orig: à] seminis forma cognominata.

Frutex est aspectu tristi, folio lato, longo, pingui, hirsuto, venoso, et laciniato: caulibus crasis, e [Orig: è] quorum latere flores prodeunt, tamquam malorum punicorum cytini, muricatis caly cibus, ramos continua serie vestientibus, semine intus papaveris refertis.

[Note: 1.] Primum autem genus floribus est fere [Orig: ferè] purpureis, folio Smilacis, nigro [Note: 2.] semine, cytinis duriusculis et spinosis: Alterum floribus effigie mali, folii et folliculis simplicioribus, semine Irionis subflavo. Utrumque insaniam et capitis vertiginem pariens, ac proinde abdicantur usu.

Tertium est medicis in usu, pinguius ceteris, molle, lanuginosum, flo [Note: 3.] ris et seminis candidi, nadcens in maritimis et ruderibus, sicut et


page 85, image: s085a

secundum, hoc si haberi non possit, flavo erit utendum. Plinius quatuor facit genera: nigrum, vulgareseu candidius, flavum, et album.

TEMPERAMENTUM.

Prima duo genera tamquam venenata, usu sunt abdicata. Tertium album est ex tertio quodammodo refrigerantium ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Albi hyoscyamisemen contra vehementes capitis fluxus, e [Orig: è] quibus acris tussis excitatur, cum unio, Dioscoride refereme, bibitur. Est autem extra corpus potissimum eius usus. Intra corpus enim venenum est.

EXTRINSECUS.

Folia, flores et semen somnum conciliant: nimius autem usus demen tesefficit. Sucus cum panniculo illitus, oculorum inflammationem et fluxus compescit. Idem aurium dolorem instillatus mitigat. Viridia imposita folia, tumores reprimunt. Cum farina trita folia, memborum dolori et podagrae medentur. In pedeum lavacra admixta herba, aut etiam in desessionibus somnum allicit. Easdem habet vires oleum seminis, cum aceto fronti et temporibus illitum. Pectoris tumores idem illitum discu tit, et dolores lenit. Iisdem viribus est praedita aqua stillatitia.

Radix cum aceto cocta dolorem dentium, si os calido decocto colluatur, sedat. Contra sumptum Hyoscyamis emen aut folia, lac caprinum, vel aqua mulsa, vel semen Cucurbitae, aut nux pinea est remedio. In horum autem defectu poterunt prodesse semen Urticae, Nasturtii vel Sinapi, Ra [Note: Aquilegia.] phanus, Cepa vel Allium, cum vino comesta.

[Illustration:

...]

OLEUM DE HYOSCYAMO.

Oleum de Hyoscyamo valet fluxibus, et inflammationibus oculorum prodest: aurium dolores mitigat, tumores sedat, dolorem membrorum mitigat, podagrae medetur.

Exprimitur autem ex semine Hyoscyami eodem modo quosolet fieri ex Papavere.

AQUILEGIA.

AQuilegianotissima hodie herba, a [Orig: à] Diosc. non tradita, German, Agley, Ackeley, Ageley. Gallice [Orig: Gallicè] , Ancolie. Hieronymus Tragus Centaurium [Note: Centaurium maius.] maius Diosc. lib. 3. cap. 6. existimat, siquidem Cem taurii maioris et Aquilegiae descriptio exiguum quid differant, flore nimirum qui in Centaurio est lanuginosus, et cricisimilitudine. Herba est nemi ni non cognita: folia habet Chelidonii maioris, sed paulo [Orig: paulò] rotundiora ac molliora. Caulem cubitalem, et interdum proceriorem, in cuius summo flores sunt purpurei, ex caudis quibusdam, veluti


image: s085b

muliebres loculi propendentes, quibus decidentibus capitula subnascuntur: haud secus atque in melanthio, quibus semen inesteatrum. Radix est crassa. In hortis passim et pinguibus pratis nascitur. In montibus tamen et petris ac macris etiam invenitur. Floret Maio et Iunio.

TEMPERAMENTUM.

Calida est mediocriter, ac modice [Orig: modicè] digerit.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix vino cocta et pota, rupta et convulsa omnia intra corpus, sanat. Prodest dyspnoeicis, hydropicis. Vitiatum pulmonem et laterum hulcera purgat. Sanguinem expuentibus est salutaris, omnibusque internis corporis vitiis medetur. Quod [Orig: Quòd] si patiens febricitans etiam fuerit, radix cum saccharo in aqua decoquenda erit. Trita in farinae modum drachmae pondere, cum croco, oboli quantitate, in vino pota, cooperto mox et sudante corpore, ictericismire [Orig: ictericismirè] confert, icorisque obstructiones solvit. Stillatitia florum aqua ad eadem est utilis, estque prae cipuum contra synco pen confortativum. Interna corporis hulcera discutit, omniaque venena et tormina pellit.

EXTRINSECUS.

Radicis et foliorunsuccus vulnera conglutinat: quod vel hinc colligere licet, quod [Orig: quòd] carnibus coquendis apposita, eas in ol la coalescere facit. Pessum in succo eius madefactum, menses et mortuos fetus educit. Fluxus et dolores capitis sucus aut aqua illita compescit, furfures capitis sucus cum aceto illitus, salsa primum aqua purgato capite, pellit. Caliginem oculorum infusus sucus discutit. Aurium dolori instillatus prodest, vermiculos et pulices earum enecans. Fistulas aliaque orischulcera, naribus infusus sucus, aut si oseo colluatur, curat. Scabiem omniaque cutis vitia tollit. idem facit radix in albo vino ad mediam partem decocta, si decocto cutis abluatur, et madefactus in eo panniculaus cir cumponatur.

[Illustration:

...]

CENTAURIUM MAIUS. Officinis Rhaponticum, falso [Orig: falsò] .

CEntaurium a [Orig: à] centauro Chirone nomen habet. Folia habet nucis iuglandis, oblonga, viridi brassicarum colore, serrata in ambitu, cau lem rumicis, binûm ternumve cubitorum, adnatis multiplici sobole fruticantibus ab radice, in quibus capita, ceu papaverum, e [Orig: è] rotundis oblonga, Flos in caeruleum inclinatus, semenque cnico


page 86, image: s086a

simile, flocis involutum, ut in lanugineis solet floribus, radice vasta, solida, ponderosa, bicubitalique, madida, acricum adstrictione quadam, nec citra dulcedinem rubescente. Rubet et sucus, Gaudet pinguisolo nasci, [Note: Rhaponticum Officinarum. Rhapontic.] apricis fruticosisque collibus. Officinae hodie imroprie [Orig: imropriè] hanc radicem Rha ponticum appellant. Est enim Rhaponticum, quod Officinae hodie osten dunt, Centaurium illudmaius. Germanis cum Officinis eodem errore Rhapontic nominatur. Errant et iiqui Centaurium hodie depingunt cubitali cauliculo, frondibus salignis, aliquanto maioribus, perinterval la binis, aversa parte candicantibus, interna virentibus, et fere [Orig: ferè] connexis, floreluteo: quae lysimachiae magis descriptio convenit.

TEMPERAMENTUM.

Radix Centaurii est acris, subadstringens, subdulcis, et subamara, glutinandi vim habet. Ad duodecim annos, nec ultra radix asservari valet.

VIRES, INTRINSECUS.

Radicis decoctae sucus medetur omnibus morbis: privatim vero [Orig: verò] adversus angues radicis drachma in vini cyathis tribus bibitur. Sanguinem excreantibus in febribus in aqua datur: sin febris non sit, in vino. Eodem modo torminibus, vulvarumque doloribus meletur. Per se faciles facit excreationes: sanguinem eicientibus prodest. Stomachum corroborat. Dyspnoeae medetur in eclegmate: Pleuriticis et peripneumoni cis bibitur cum dauco. Phthisicis in vino prodest. Regium morbum qui sit citra febres, impugnat: tormina discutit.

EXTRINSECUS.

Inspersum vel illitum, hulcera quae cacoethe [Orig: cacoëthe] vocant, sanat. Recens tu sa radix, aut arida ante [Orig: antè] madefacta vulnera glutinat et coniungit.

Menses et partus in tenuitatem collyrii derasa, et subdita evocat. Carnibus adiecta coalescere eas facit, si simul coquatur.

[Illustration:

...]

CENTAURIUM MINUS.

CEntaurium minus, Graecis *limnh/sior et *limnai=or, quod [Orig: quòd] circa paludes et scatebras aquarum proveniat, est dictum. Latinis Febrifuga, a [Orig: à] viribus, et Fel terrae, ab amaritudine [Note: Febrifuga Fel terrae] quam habet, appellatur, German, Tausent gulden, Fieberkrant, Erdgall, Biberkraut, et Aurin. Galli, Fiel de terre.

Herba est Origano hypericove [Orig: hypericóve] similis, caule sesquipalmum alto, fruticanti, anguloso, lychnidis floribus, e [Orig: è] puniceo purpuratis, folio rutae, praelongo, et minuto, semine tritici, radice tenui, supervacua et levi. Nascitur Dioscoridi iuxta lacus, et loca rigua. Hodie vero [Orig: verò] in solo passim arido, et in pratis minus pinguibus est inveni re, Floret aestate et autumno.


image: s086b

TEMPERAMENTUM.

Naturae est calidae et siccae. Exsiccat maxime [Orig: maximè] absque mordcitate: est enim amarum cum exigua adstrictione.

VIRES, INTRINSECUS.

Manipulus Centaurii cum floribus in vini aut aquae mensura dimidiata ad mediam decoctus partem, biliosos et viscosos ex stomacho humores per inferna educit. Ictericis et febri asiduelaborantibus [Orig: asiduèlaborantibus] prodest. Iecoris et lienis obstructiones, ides aliquot potus, aperit: vitiosos corporis humores educit. Vermes ventris necat, mortuos fetus et menses pellit: Colicae passioni, in qua obstet obstructio, medetur. Suavior est aqua stillati tia, sed viribus imbecillior. Eosdem praestat usus pulvis herbae cum vino, vel pilulae ex co confectae, quae non parum coxendicum, articulorum et podagrae quoq; doloribus auxiliantur. Ad clysteres etiam non est inutilis.

EXTRINSECUS.

Sucus cum melle ollyriis oclorum miscetur. Menses ciet et secundinam, pesso in eo madefacto. Vetera hulcera purgat, et ad sanitatem perducit. Viridis herba tusa et illita, vulnera recentia conglutinat et sanat. Sucus expressus ac in sole arefactus iisdem pollet viribus. Sucum Dioscorides hoc modo conficit: Legitur herba in ipso flore, et diebus quinque madefacta, ad mediam decoquitur partem, mox linteolo exprimitur, ac quod expressum est, iterum, donec mellis crassitiem induat, coquitur.

RHAPONTICUM, ET BARBARUM.

[Illustration:

...]

RHaponticum et Rhabarbarum eruditissimorum testimonio, Ruellii, Valerii Cordi, [Note: Rhaponti cum Officinarum.] aliorumque eiusdem herbae seu radicis suntnomina. Officinarum enim hodie Rhaponticum, ut paulo [Orig: paulò] ante [Orig: antè] est ostensum, est Centaurium maius. Rha dictum a [Orig: à] fluvio eius nominis, Ponticum vero [Orig: verò] a [Orig: à] natali solo, Barbarum vero [Orig: verò] , ut ostendit Ruellius, aetate Pauli appellaricoeptum est, quod [Orig: quòd] ex Barbarorum regionibus asportaretur. Sic Graeci etiam posteri Sce niticum a [Orig: à] Scenitis arabiae populis, apud quosna scitur, dixerunt. Atque hoc modo etiam Rha arabicum ap pellare licebit Idem igitur sunt Rha ponticum, Barbaricum, Sceniticum. Vires etiam sunt eaedem. Quod vero [Orig: verò] de odore obici posset: quia quod in Ponto nascitur inodorum est: quod vero [Orig: verò] in India, est maxime [Orig: maximè] odorum, hoc ratione est caeli et loci: in India enim ob inaiorem calorem fit odeoratius. Pro conditione naque loci eadem herba qualitate saepe variat. Nemo igitur ambiget nostrum Reubarbarum, sicut vulgo [Orig: vulgò] vocant, esse Dioscoridis Rhaponticum. Quid vero [Orig: verò] Rhaponticum sit, quod monstrant Officinae, antea dictum est. Nunc igitur descriptionem Rha ex Dioscor. Subiciemus.

Rha, quod alii Rheum, Latini Rhaponticum vocant, radix est nigra, maiori Centaurio similis, minor et rufa magis, sine odore, fungosa,


page 87, image: s087a

minime [Orig: minimè] ponderosa. Probatissimum quod teredines non novit, si gustu glutinosum, cum quadam adstrictione, et commanducatum impallescat, coloremque reddat ad crocum inclinantem.

Est et hodie quod seritur in hortis, quod Rhabarbarum monachorum vocant, quod Lapathi vel Rumicis est species, de quo infra [Orig: infrà] .

TEMPERAMENTUM.

Rhapontici vis praecipua est spissandi, et guttantia substringendi, cum quadam calfactione.

VIRES, INTRINSECUS.

Rhaponticum dysentericis datur et caeliacis, si febre careant, in vino: sin aliter, in aqua datur. Datur Et decoctum eius bibendum duplici mensura, ad ruputa, convulsa, contusis, et exsublimi devolutis. Si pectoris sint dolores, additur piperis aliquid et myrrhae: si dissolutio stomachi, ex frigida aqua summitur, sive intus, sive extra [Orig: extrà] purulentis excreationibus: item lienosis, hepaticis, ischiadicis: ad renum vitia, suspiria, orthopnoeas. Arteriae seabritias lenit, ex passo, tribus obolis potum tritum, quod idem praestat eius decoctum Bibitur contra inflationes, perfrictiones, febres frigidas, singultus, tormina, asperitates, capitis gravitatem, melan choliam, vertigines, lassitudinem, dolores et convulsiones. Datur in singulis valetudinibus eadem qua Agaricum mensura, si febri careant, in mulso: sin aliter, in aqua mulsa.

EXTRINSECUS.

Illitu collectiones inflammationesque sedat, vulnera sanat, epiphoras oculorum discutit. Ex passo illitum, insignita cum melle rapit, et alia liventia ex aceto. Farina eius inspergitur contra cacoethe [Orig: cacoëthe] , et sanguinem reicientes, denarii pondere in aqua.

TROCHISCI DE RHABARBARO.

Trochisci de Rhabarbaro valent ad hepatis obstructionem, dolorem, tumores praeter naturam, affectus inveteratos eiusdem, hydropem et icterum, et formae corruptionem. Compositionem docet Mesue.

PILVLAE DE RHABARBARO.

Pilulae de Rhabarbaro in febribus diuturnis, iecoris obstructionibus, et aquae intercutem intitiis conferunt. Compositionem docet Mesue.

LAPATHUM, SEU RUMEX.

QUia Rhabarbarum monachorum, quod sic vocant, e [Orig: è] rumicis est [Note: Lapathum.] genere, dehoc ordine servato agetur. Lapathum Graecis a [Orig: à] *lapa/teir dictum, quod vacuare et exinanire significat, siquidem omnium Lapathi generum decocto alvus mollitur. Latinis Rumex dicitur. Barbaris


image: s087b

[Note: Lapatium. Rumex unde.] Lapatium, Gallis Patiencc. Rumex autem quod [Orig: quòd] ex eo sucus non aliter atque ex mamma, quam veteres rumen dixerunt, sitientibus exsugi soleat. Quod de quarto potissimum [Orig: potissimùm] genere [Note: Ampffer.] intelligitur. Germ. Ampffer.

[Illustration:

...]

Dioscorides quatuor facit Lapathigenera: Primum foliis duris et in cacumine acutis, semine herbaceo, acuminato, ex minutissimis dependente pediculis, radicclonga et lu tea, vel potius procera. Graecis [Note: Oxylapaethon. Lapatium acutum.] Oxylapathon, et Latinis. Officinis Lapatium acutum, Germ. Mengelwurtz, Men welwurtz, Grindtwurtz, Streyffwurtz, Zitterwurtzel, Wild Ampffer, Lendenkraut. Nascitur in palustribus potissimum [Orig: potissimùm] , et circa fossas.

[Note: 2. Lapathum hortense.] Secundum genus Oxylapatho est quam [Orig: quàm] similimum, foliis tamen latioribus et tenerioribus, caule interdum bicubitali, striato, floribus exiguis, luteis, semine ut Oxy lapathon triangulari, radice longa, et lutea, sen crocea. Graecis Lapathum hortense. [Note: Rhabarbarum monaechorum. Münch Rhabarbara.] Haec Fuchsio est Rhabarbarum monachorum, quod per omnia huic descriptioni respondet. In hortis. Provenit consitum.

[Illustration:

...]


page 88, image: s088a

[Illustration:

...]

Tertium genus est silvestre, parvum, plantagi [Note: 3. Lapathum silvestre. Güter heynrich Bonus Hendrichus. Breyt Saurampffer. Schmerbel.] ni simile, molle et humile, Graecis Lapathon agre ste: quod Fuchsius eam esse herbam ostendit, quae vulgo [Orig: vulgò] Bonus Hendrichus, Germa. Güter heynrich appellatur, breyter Saurampffer. Tragus Schmerbel vocat. Circa sepes et vias nascitur, Folio Oxalidis, aut Ari, aut Plantaginis, caule prioribus duobus humiliore, in quo flores et semina racematim dependent. Radicelonge et sub flava.

Quartum folia silvestriseu [Note: 4. Oxalis.] parvo humilive Lapatho habet similia: caule non adeo [Orig: adeò] gram di, sesquicubitali: semine acuminato, rubro, quod foliaceo tiestitur involucro, sapore acri, quod in caule et adnascentibus cauliculis nascitur, Graecis Oxalis, quod [Orig: quòd] in gustu acrorem habeat, dicitur. Latinis eademra tione Acetosa, et Ger. Saurampffer. [Note: Acetosa, Saurampffer.] Gall. Vinette, Ozeille, Salette. Hancque proprie [Orig: propriè] Rumicem veteres dixerunt. Nascitur in omnibus passim pratis.

[Note: 3. Hydolapathum.] Quiritam Tragus et cordus, aliique addunt speciem maximam, quae aquosis et palustribus locis nascitur. Graecis Hadrolapathon, id est, Rumex aquaticus, et [Note: Hippolaepathum.] Hippolapthon, Germa. Roßampffer, et Wasserampffer.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Lapathis acetosa, frigida et sicca statuitur in ordi ne secundo natura. Ac discutiendi, teste Galeno, facul tas inest. Oxylapathon mixtas sibi vires vendicat. Hippolapathum a [Orig: à] reliquorum viribus non differt.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix rhabearbari monachorum, arida trita, drachmae pondere, cumparizingiberis portione, in iure mane [Orig: manè] sumpta, choleram et phlegma purgat. Oens Rumicis species, Diosc. asserente, alvum emolliunt. Semen vero [Orig: verò] contraria viest praeditum, constipandinaturam hababens: omnibus alui fluxibus sistendis utile. Omnium Lapathi generum radix trita sumpta, aut decoctum foliorum potum, iecur et fel purgat. Ictericis et Cholericis que saluberrimum. Aqua stillati tia, praesertim veto [Orig: vetò] Oxalidis, pestilentialib. febribus, inflammationi iecoris et ventriculi, pota, aut extrinsecus cumlinteolis imposita, fert opem.


image: s088b

EXTRINSECUS.

Oxylapathi, item Oxalidis, folia, sucus et aquasillatitia, omnis generis scabiem sanant, praesertim purulenta ex calore nata hulcera. Contra scabiem linimenturm conficitur, pulvere Oxylapathi cum aceto temperato. Nonnullisucco expresso utuntur, aut radicem Et folia in aceto decoquunt. Dentium dolori decoctum Oxalidis aut Oxylapathi medetur. Auribus inditum dolorem mitigat.

SIRUPUS SVCCI ACETOSAE SIMPLICIS.

Sirupus succi acetosae simplicis febribus biliosis et pestilentialibus est saluber, cordis et ventriculi aestum restinguit, ipsaque roborat. Conficitus hoc modo: Recipe succiaecetosae depurati lib. iii. sacchari clarificati lib. ii. et coquantur.

CHRYSANTHEMUM.

[Illustration:

...]

CHrysanthemum, ab aurisplendore, qui in [Note: Chrysanthcmum.] flosculis cernitur, dictum, Ger. Schmaltzblüm, a [Orig: à] pinguedine, quae contrito in digitisflo sculo, apparet. Mooßblüm, Maattblüm, gel Wisenblüm, Dratblüm, Dotterblüm, goldt Wisenblüm. Dicitur et Chrsysanthemon seu Chrsysanthemis Anthemidis species, quam Streichblüm Germa. vocant. Galli, Marguerite blanche.

[Note: 1.] Nacitur fruticis specie in pratis humidis, et locis aquosis, foliis viridibus, rotundis ceu asari, terra repentibus, et circum incisis, caule rotundo cubitali, adnatis ramulis, in quibus rotunda, pisorum instar, nascuntur capitula, e [Orig: è] quibus flos prodit luteus velut in dracunculo, maior tamen et iucundior. Capitulum, defluente flore, acquirit longum divisum, sicut aquilegiae, semine luteo: radix cespitosa, digiti cras [Note: Caltha.] sitie, albis villis fibrata. Tragus Caltham credit Vergilii.

[Note: 2.] Alterum est Chrysanthemigenus minus, foliis incisis, sicut dracunculi, caule vero [Orig: verò] et flore priori simile. Unde Dracunculi quidam ad Chry santhemum species referuht. Valerius Cordus Buphthalmifacit speciem inter flores Anthemidis.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum, eiusdem cum Buphthalmo temperamenti.

VIRES, INTRINSECUS.

Regio morboi correptis coloris bonitatem reddit, a [Orig: à] balneopost longiorem in eo moram, in exitu pota. Vesicae calculos, Plinio auctore, eicit.


page 89, image: s089a

EXTRINSECUS.

Flores cum cerato triti, steatomata discutiunt.

BUBPHTHALMUM.

[Illustration:

...]

BUbphthalmum, Bovis oculus Latine [Orig: Latinè] , a [Orig: à] floribus, Gale. teste, sic nominata, qui Bovis oculo similes esse figuravi [Note: Bellis maior.] dentur. Tragus Bellidem maiorem vocat. Diversa autem est haecherba a [Orig: à] Bubphthalmo Dioscori dis, quod Chrysanthemos dicitur, et species est Anthemidis, de quo infra [Orig: infrà] . Germanis S. Ioannes blum, quod [Orig: quòd] fortasse eo tempore maxime [Orig: maximè] floret. Item Genßblümen, Rindsang, Küaug, Küdyll, Kalbsang. Gallis, Oeil de boeuf. Caulememittit tenerum, folia foeniculo similia, flores Iuteos, intrinsecus Anthemide maiores, per ambitum eandidis foliolis radiantibus. In summa, sola magnitudine flores Bubphthalmi ab Anthemidis floribus differunt. Nacitur circa oppida et in campestribus. Floret circa initium Iulii, et durat ad autumni medium. Officinae Consolidam mediam vocant, a [Orig: à] viribus quas in glutinandis vulneribus habet.

Est et altera Bubphthalmispecies, priore minor, foliis nonnihil crematuris laciiatis, coliculis tenuibus, surculosis, palmum altis, flore prio ri simile, barbulis in universum candidis, medium luteum in orbem concinne [Orig: concinnè] cingentibus, Germa. Genßblümen proprie [Orig: propriè] .

TEMPERAMENTUM.

Calidiores sunt flores Bubphthalmi floribus Anthemidis, et acriores.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum florum a [Orig: à] balneo per aliquot dies potum, ictericis colorem pristinum et sanitatem reddere, testis est Dioscorides. Idem decoctum vomitiones adiuvat, et nauseam parit.

EXTRINSECUS.

Flores cum cerato triti et temperati, oedemata et durities discutiunt.

CALTHA.


image: s089b

[Illustration:

...]

[Note: Calthava. Calendula.] CAltha vel Calthula, Officinis Calendula, quod [Orig: quòd] singulis calendis fruticare Germa. ab intorto et circinato semine, Ringelblümen. Gallis, Soulsie.

Herba est fruticosa, caule doduranta li, lignoso, foliis longiusculis, in angustum desinentibus, floribus speciosis, croceis, luteisve, odoris gati et gravis: semine cuius vagina scorpionis caudam imitatur: radice simplici, multis capillamentis fibrata. Mentionem facit huius Verg. in Alexide: Mollia luteola pingit vaccinia Caltha. Nulla vero [Orig: verò] est earum herbarum, quae heliotropion, Scorpiodes et Leont opodion appellantur. Vide Ruell. lib. 3. cap. 130. et 157. Locis cultis, achodie nusquam non in hortis provenit. Floret initio Maii, acsingulis deinde Calendis, unde nomen est sortita.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca eius temperatura, magisque externis quam [Orig: quàm] internis corporis partibus adhibetur.

VIRES, EXTRINSECUS.

Aquastillatitia, oculorum inflammationibus instillata, aut panniculo imposita, medetur.

Pulvis florum cum Xylino dentium dolores sedat. Aridi flores et folia suffitu menses mire [Orig: mirè] cient. Flos capillosflavos efficit.

Herba ipsa condimentis et acetariis eriam miscetur.

ANTHEMIS.

[Note: Chamaemelon. Chamomilla.] ANthemis vel Chamaemelon, quod [Orig: quòd] mali odorem, quod Graecis *mh=lor dicitur, referat. Officinis Chamomilla, Germann. Chamillen. Herba est ramis dodrantalibus, fruticosis, parvulis, frequentes alas habentibus, tenuibus et multis. Capitaulis rotundis, intus aureis, flosculo aut foliis capitula ambientibus, candidis, Iuteis, ac purpureis.

Huius itaque tria a [Orig: à] florum differentia sunt genera: Primum foliahabens [Note: Leucdnthemon. Camomilla.] circa Florem candida, Graecis Leucanthemon, a [Orig: à] foliorum forma, Vulgo [Orig: Vulgò] Camomilla Hanc Tragus verum Partheniuth esse credit. Suntque duaeeius ex odorespecies. Altera odorata, quae Parthenium et Leucanthemum [Note: Parthenium.] dicitur, quae iam est descripta. Altera foetida, quam Cotulam foetidam appellant, Germa. Krottendyll, Hundsdyll, solo


page 90, image: s090a

odore a [Orig: à] priore discrepans. Thalictrum nonnullis Dioscori [Note: Thalictrum] dis lib. 4. cap. 83. De Thalictor infra [Orig: infrà] .

[Illustration:

...]

[Illustration:

...]

[Note: 2. Chrysanthemos.] Alterum foliis estluteis, Graecis Chrysanthemos, Germa. Streichblümen, Sterckblümen. Huius flore arido ad lectos illinendos mulieres utuntur, unde Germanicum nomen accepit. Ad colorem quoque flavum eius est usus, Unde Germanis Goldblümen dicitur, item Steinblümen. Atque hanc esse verum Dioscoridis [Note: Bubphthalmos. Calcha. Cotula non foetida.] Bubphthalmon, placet Trago, nec reclamat pictura. Alias [Orig: Aliàs] Calcha et Cotula non Foetida. Foliis Tanaceti, sed minoribus, incisuris divisis, foliis luteis mediumlu. teum per orbem cingentibus.

[Note: 3. Eranthemos.] Tertia Anthemidis species, Graecis Eranthemos dici tur: caule puniceo, foliis serratis, capitulis cyano fere [Orig: ferè] si milibus, sed maioribus, flofculis purpureis per ambitum, in stellae formam caopitulum cingentibus. Haec Trago ereditur esse quae Germa. Schartenblüm, et Stern [Note: Aster atticus.] kraut vocatur, de qua infra [Orig: infrà] in Astere artico. Fuchsius tertiam hanc Anthemidis speciem vult esse eam, que Consolida regalis, seu Calcatrippa vulgo [Orig: vulgò] , Germa.


image: s090b

Rittersporn dicitur: de qua suo loco. Locis gaudentasperis et macris siccisque, iuxta semitas et vineta. Mense colliguntur Iunio.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit Anthemis et exsiccat in primogradu. Resolvit, mitigat, Suntque eaedem dictis tribus speciebus vires.

VIRES, INTRINSECUS.

Cum vino cocta Anthemis, poru et insessione, menses, fetus, calculos, et urinam pellit, iecoris et splenis obstructiones solvit: dolores vesicae, matricis, renum et intestinorum mitigat. Pulmonis exulcerationem discutit ac sanat: dyspnoeam tollit: lyenteriam obstruit, ventriculum calfacit Aquastillatitia iisdem poller viribus: puerperis utilis. Flores poti cum aceto, comiitalibus prosunt.

EXTRINSECUS.

Flores in aqua cocti, cum oleo Chamaemelino clysteribus sunt maxime [Orig: maximè] utiles: Dolores enim renum, matricis, intestinorum, et vesicae, mitigant et sanant. Insessu, aut in pesso subditi, ventris et matricis doloribus subveniunt. Caput et cerebrum, odor, aqua et lixiuivium eius corroborant. Decoctum eius foetida vulnera purgat.

[Note: Oleum.] Olem Chamomelinum tubercula mollit, tumores sedat, ac dolores mitigat.

[Note: Cotulae vires.] Foetidum Chamaemelon, Cotula dictum, matrici procidenti in insessionibus est utilisimum. Odore et viibus Castoreo pene [Orig: penè] par est.

Experimentum de Chrysanthemo addit Tragus, quod coctum in vino ictericis diuturnis a [Orig: à] fe datum, vere [Orig: verè] resolvere et absque dolore educere et pellere deprchenderit.

OLEUM CHAMAEMELINUM.

Oleum Chamaemelinum valet ad plurima, poros aperit, vapores resolvit, humoresfluentes sistit, qualitates malas orrigit, nervis et membris nervosis confert, dolores apprime [Orig: apprimè] mitigat. Fit autem ex Chamaeme li floribus et veteri claro oleo, eodem modo quo Rutaceum descripsimus.

LACTVCA.

LActuca, quod [Orig: quòd] copia lactis exuberet, dicta, quod ventrem leniter movere credebatur. Unde Martialis:

Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo Utilis.

Apud veteres autem, ut auctor est Athenaeus, lactuca prima mensa non offerebatur, sed convivia cenasque fimiebar: nunc vero [Orig: verò] ex aceto et sale condita mensas inchoat, Undeidem ait:

Claudere quae cenas lactuca solebat avorum,
Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?


page 91, image: s091a

[Illustration:

...]

[Illustration:

...]

Germa. Lattich, Lactuck, et Schmaltz kraut a [Orig: à] pinguibus foliis appellatur, Graecis [Note: Thridax.] Thridax.

Duo numerantur praecipua eius genera: Sativa et silvestris. Sativae tres faciunt Graecispecies, primam Iati caulis, alteram rotundi caulis, tertiam sessilem: Latini àfo librum forma dividunt in crispam, rotundam, et capitatam.

[Note: 1. Crispae.] Lactuca sativa crispa, folia habet crispa intybo sativo similia, in rectumque surgit, caulibus in summo brachiata, in quorum cacu mine flores sunt lutei. Germa. Krauß Lat [Note: Caetiliannae.] rich. Hac Columella Caecilianam et Beti cam a [Orig: à] regionibus, quibus nascitur, appellat.

[Note: Betica.] Sativa rotunda, priori per omnia similis, nisi quod [Orig: quòd] foliis prior est magis [Note: 2. Rotundae.] crispa, haec vero [Orig: verò] minus, Germa. Breyter Lattich.

[Note: 3. Capitata.] Sativa capitata seusesillis, a [Orig: à] prioribus non nisi folriis, idque ubi paulum [Orig: paulùm] creverunt, differt, quae ubi parum a [Orig: à] terra artolluntur, mali round am ob tient speciem, et instarbrassicae capitatae in capitis ferme [Orig: fermè] formam extu berant, germa. Grosser oder weisser Lattich. Atque hae sativae species una satis pictura demonstrari pssunt.

[Note: 4. Lactuca silvestris] Silvestris sativae similis est, radicetamen brevior, caule procerior: foliis candidioribus, gracilioribus, asperioribusque, gustu amaris, aqae ubi consummata fuerint, ut Theophrastus tradit, aculeantur. Nascitur in aruis, hortorum vinearumque maceriis. Germ. Wilder Lattich. Florent enumeratae species mense Iulio.

[Note: Endiviae Officinaerum.] Silvestrem vero [Orig: verò] Lactucam, plerique volunt esse eam, quam Officinae nunc endiviam vocant, Germa. Endivien, Genßdistel Leberdistel, Antiffien. Galli, Latteron. Nascitur enim ea in aruis sponte, et vinetorum limitibus, folio cum adolevit per oras aculeato, dorso spinulis inhorrescente, quasi prona carinae parte echinata, supina laeviore, nonnun quam eum [Orig: eùm] insenuit laciniatim serrato, caulibus bicubitalibus, hirtis, floreluteo, succo candido, acri, amaro, semen in langugine occulitur. Quae


image: s091b

sit vera Endivia, paulo [Orig: paulò] post [Orig: pòst] dicetur. Plinius plures facit silvestris species, capri nam, Esopon, et Isatin. Sed de Isatisuo loco agitur. Columella plures etiam Lactucae species numerat, ratione coloris, et temporissatas, quae omnia hic enumerare longum foret. Alii quinque facuiunt discrimina: Purpureas, crispas, Cappadocas, Graecas, et Intubo similes.

[Illustration:

...]

De his generibus vide summatim apud Ruellium. Item quomodo multis nascatur seminibus, odorata, sessilis, tenerior, candida, suavis, ac quomodo, si loci vitio sit durior, sit reddenda tenerior.

TEMPERAMENTUM.

Lactuca refrigerat, stomachum iuvat, alvum ciet, fastidium aufert, cibi appetem tiam facit, somnum conciliat, Venerem cohibet. Quae durior est, et sabulo aut pulvere obsita, minus iuvat stomachum, minusque emollit ventrem. Nigra ma gis refigerat, et alvum subucit. Aestivae meliorem praebent sucum, ac plus alunt: autumnales succo vacant, quarenihil aut parum alimenti praebent. Simeon Sethi sativanfrigidam et humidam statuit in ordine tertio, Silvestris vero [Orig: verò] minus refrigorat et humectat.

VIRES, INTRINSECUS.

Lactuca sativa, praesertim vero [Orig: verò] crispa, stomachi inflammationibus in ci bo prodest: Corpus nutrit, somnum allicit, alvum emollit, lactis copiam generat, dolorem lenit. Continuus tamen eius usus, caliginem oculis inducit, Venerem cohibet, et somnia Venerea. Optimus eius usus pudicitiam amantibus, sivea [Orig: siveà] rebus Venereis abhorrentibus, sicut et Rutae. Idem de semine acstillatitio liquore sentiendum Frigidae complexioniest utilis: humores enim bonos conservat: Unde Gale. Lactuca in senio potissimum victitasse legimus.

[Note: Endiviae utres.] Lactuca silvestris seu Eindivia Officinarum ad eadem fere [Orig: ferè] poller: sed magis refrigeratoriam habert qualitatem. Lethargicis in cibo confert, vel capi ti imposita, sicut et Papaver. Aquastillatia mire [Orig: mirè] in peste aut ardentibus febribus sitim restinguit. Commodissimus eius in febribus et inflammationibus, sive iecoris sive pulmonis, est usus.

EXTRINSECUS.

Folia viridia imposita, oimbus capitis, stomachi aut iecoris inflammationi bus opitulantur. Idem aquastillatitia illita cum paniculo praestat. Tusa cum farina hordeacea et molybdaena, Endivia, oimbus inflammationibus, praesertim sacro igni medetur. Radix trita scorpionum et araneorum ictibus optiula tur. Oculorum inflammationi aquastillatitia Endiviae confert.


page 92, image: s092a

SIRUPUS DE SVCCO ENDIVIAE simplex.

Sirupus des succo Endiviae valet praecipue [Orig: praecipuè] ad omnes aestus et inflammationes iecoris, aliorumque membrorum nutritivorum, et in pleuritide maxime [Orig: maximè] est salubris. Conficitur hoc modo: Recipe succi Endiviae depurati lib. viii. sacchari Tabarzeth, lib. v. s. et coquantur.

SIRUPUS DE ENDIVIA COMPOSITUS.

Sirupus de Endivia, quem compositum vocant, valet praecipue [Orig: praecipuè] adhe patis nimios aestus et calores, cordis item aliorumque membrorum nutritivorum, et generaliter cuilibet calidae complexioni convenit, oppilatio num est apertivus, membrorumque a [Orig: à] mala complexione calida debilitato rum est confortativus, et materiarum cholericarum acutarum est digestivus. Confectio est: talis: Recipe endiviae recentis, Boraginis, Scarioles, Epaticae, Buglossae, Melissae, Lactucae, Eupatorii, ana M. I. Seminum frigidorum, Maiorum ana ???. i. Sandali albi et rubei, ana z. i. florum cordialium, ana z. iii. Coquantur in sufficienti aquae quantitate, deinde colentur, ac colaturae adde succi endiviae depuratilib. i. Vini granatorum ??? iii. facchari albi lib. iiii. et fiat Sirupus.

[Illustration:

...]

HIERACIUM.

[Note: Hieracium.] HIeracium tam Graecis, qum Latinis est dictum, quod [Orig: quòd] i(/erakes, hoc est, Accipitres, eius succo, si quando caliginem oculorum sentiant, oculos tingant, obscuritatemque pellant: unde et [Note: Habichskraut. Lactuca silvatica. Sonchites] Germanis Habichskraut nominatur. Apuleius Lactucamsyluaticam appellat: est enim ex lactucarum genere. Vocant et sonchiten, ob similitudinem quam cum Sonchohabet. Gallice [Orig: Gallicè] , Pissenlict, Grande Cichoree.

Duo sunt eius genera: Maius et minus. Maius teste Dioscoride, caulem habet asperum, subrubrum, spinosum, cavum: folia ex intervallis ra riuscule [Orig: riusculè] divisa, soncho per ambitum similia. Flores in oblongis capitulis suntlutei, qui in pap posdissoluti diffugiunt, vestigia capitaibus mona chorum similia relinquentes. Nascitur nusquam [Note: Cichorea.] non in pratis. Officinis dicitur Cichorea lutea vel crocea. German. Habichkraut, et Wilde Sawdistel. Est enim Intybisyluestris species.

Minus Hieraceum folia ex intervallis habet, in ambitu divisa, caules teneros, cavos et virides, in uqibus flores lutei birculi effigiem designates


image: s092b

conspiciuntur, qui in pappos similiter dissoluti diffugiunt. Officinis dicitur [Note: Dens leonis. Tarayacon. Altaraexacon. Caputmae nachi. Hedypnois.] Dens Leonis, quod [Orig: quòd] sinuatim per lacinias denticulatum sit folium. Item Tara xacon, Altaraxacon, Caput monachi, Graecis Heydpnois, quod [Orig: quòd] videlicet flos eius suaviter dormire faciat, Ger. Rorlkrut [Orig: Rörlkrut] , Pfaffenrorlin [Orig: Pfaffenrörlin] , Pfaffenstil, Stommerdohr, Pippaw. Nascitur sponte pasim in pratis et hortis, iuxta semitas. Utrumque sub findem Iulii, et per universum etiam Augustunfloret.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Refrigerat urtumque ac mediocriter etiam adstringit.

VIRES, INTRINSECUS.

Hieracii aqua stillatitia, si quae alia, apostematis, et ardentibus febrib. trium vel quatuor cochlearium mensura pota, est utilissima: dolores cor poris et tussim mitigat: calorem restinguit. Sucus Hieracii maioris stomachi aestum reprimit. Suavior vero [Orig: verò] ad usum est aquastillatitia.

EXTRINSECUS.

Oculorum maculas et hebetudinem stillatitia aqua efficaciter sanat. Sucus eadem potest, nonnihil temen est debilior. Tusa folia, aut ipsa aque cum linteolis illita, nigras et urentes cutis pustulas, quacumque corporis parte, sanant: aestum quoque membrorum sedant. Ad maculas et rugas extergendas, aqua stillatitia faciem mulieres lavant. Contra oculorum vitia tanta pollet virtute, ut collo suspensa radix caliginem pellere credatur.

[Illustration:

...]

SONCHUS.

[Note: Sonchus. Cicerbitae. Lactucella.] SOnchus Graecis a)r\ tou= sw=or xe)eir, hoc est, quod [Orig: quòd] salubrem fundat sucum, Latinis Cicerbita, quod recens apparet esse vocabulum. Lactucella item et Lactere [Note: Lactereon] on, a [Orig: à] lacteo caule.

[Note: 1. Sonchus non afpera Lactuca leporina.] Genera sunt eius duo: Alterum non asperumseu hortense, Latinis Sonchus non aspera, Apuleia, Lactuca leporina, Germa. Hasenkol [Orig: Hasenköl] , Hasenlattich, Hasenstrauch, Sewmelck. Gall. Lacteron.

Caulem habet cubitalem et angulosum, cavum, aliquando rubescentem, qui fractus copioso lacte manat: folia in ambitu per intervalla sunt scissa. Flos ei luteus, ut Senecionis, qui brevi in pappos et languginem evanescit.


page 93, image: s093a

Alterum asperum seu silvestre, [Note: 2. Sonchus aspera.] Germa. Genpdistel, Sawdistel, Dudistel. Prori simile, sed silvestrius, aculeatius, et nigrius. In hor torum maceriis vinetisque utplurimum nascuntur: Iunio florent et Iulio.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Naturam habet refrigeratoriam cum adstrictione quadam. Resiccata vero [Orig: verò] exiguum quid caliditatis obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

Sucus Sonchi sorbitione suastomachi rosiones lenit, unde nomen ei est impositum. Lactis abundantiam nutricibus subministrat. Genita lium locorum inflammationibus in pesso subditus optiulatur. In vino decoctus stomachi fluxiones lenit ac sedat. Tritus ac in pulverem redactus, cum vino potus, alvum emollit. Si febris adfuerit, cum aqua pulvis est sumendus, alias [Orig: aliàs] cum vino. Sucus eines lacteus orthopnoeicis prodest. Idem trium cyathorum mensura in vino albo et oleo calefactus, partus adiuvat, ita ut a [Orig: à] potu gravidae ambulent. Haec de sativa seu non aspera soncho sunt accipienda. Nigrioris enim usus peior traditur. Contra sanguinem tamen tauri esse remedio fertur.

EXTRINSECUS.

Trita ac imposita folia stomacho aestuanti, coxendicis inflammationi bus, tumoribusque podagricis item prosunt: idem aqua eius praestat.

Capiti supposita Sonchus non aspera, inscio aegroto, febrim pellere creditur. Palpebris illitus sucus, pilos facit earum deciduos. Tam herba quam [Orig: quàm] radix illita scorpionum ictibus subvenit.

SERIS, SIVE INTUBUS.

SEris sive Intubus duo Dioscoridi aliisque summaria habet genera: Sativum et silvestre, sive erraticum

[Note: ??? Sativi prima speciaes.] Sativi, quem proprie [Orig: propriè] Serin appellarunt veteres, rursus duae sunt species: altera quae Officinis Scariola, quod tamen utrique sativae competit, vul go [Orig: gò] Cichoria hortensis appellatur. Latinis Intubum sativum latifolium. [Note: Scariola. Cichoria hortensit] Caulem edit magnum, rotundum, stratum, surculis frequentibus


image: s093b

brachiatum, foliis a [Orig: à] radice statim germinat venosis, flore in ramusculis caeruleo, ac nonnumquam etiam candido. Endivia corrupta ab Intubo voce in [Note: Endivia uera.] Hetruria appellatur, estque vera Endivia. Unde Germanis recte [Orig: rectè] Endivien appellaretur. Officinae vero [Orig: verò] aliam habent, quam Endiviam vocant, de qua supra [Orig: suprà] in Lactuca silvestri est dictum Gall. Cichorec, Scariol.

[Illustration:

...]

[Note: 2. Intubi sattui altera species.] Altera priori est similis, n si quod [Orig: quòd] angustiora habet folia. Seriola Latinis, a [Orig: à] Seris ducto vocabulo, et Officinis corrupte [Orig: corruptè] Scariola. German. Scariol. Utrumque in hortis sativa provenit: florem fert Iunio et Iulio.

[Note: Seriola. Scartola. Crchorium agreste.] Erraticus intubus. Graecis Cichorium agreste, German. Weg wart, quasi viarum custos, Wegweiß, quod [Orig: quòd] peregrinis quasi viam indicare vi deatur. Item Hindleufft, folio germinat betae, laciniato, in solo ferescm [Orig: ferèscm] perprocumbente caule magno, fistuloso, frangi contumace, multis ramulis [Note: 3. Erriticus bunbus.] brachiato, ad vinctum quoque lentis, radice prolixa, pertinaciter


page 94, image: s094a

emoriente: flore caeruleo, particulatim usque in autumnum erumpente, qui nubilo etiam die solis exortu panditur, et cum eo circumagitur suqe in occasum, noctu semper com pressus et interdiu dehiscens. Nonnulli ab [Note: Chreston.] singulari utilitate Chreston vocant: quidam, [Note: Pacration.] quod [Orig: quòd] adversus omnia polleat, Pancration: [Note: Picris.] Graeci, ut dictum est, Picrida, ab amaritudine, [Note: Ambubeia Heliotropium.] Latinis dicitur Ambubeia. Item Amara go ab amaritudine, a [Orig: à] Gaza. Trago Heliotropium et Sonnenwirbel appellatur.

[Illustration:

...]

[Note: Amarago] Nascitur passim iuxta itinera: floret eodem fere [Orig: feré] tempore, quo sativus Intubus, et durat in autumnum usque. In summa, multiplex est Intybi genus, omnes enim dictae iam lactariae herbae, ut Sonchus, hieracea, dictae Seridis seu Intubi species, Lactuca silvestris, quam Endiviam Officinae appellant, ad Intybum referri possunt.

TEMPERAMENTUM.

Silvestris intubus, quem Cichorium et Picrida vocant, frigidae et sie cae est temperaturae: Uterque vero [Orig: verò] abscessu secundo. Sativus tamen magis silvestri refrigerat, humiditatisque multae est admistio, quae siccitatem restinguit, Utrique est vis adstringendi.

VIRES, INTRINSECUS.

Manipulus Seridis sive Intybi in vino decoctus, bilem et viscosos humores per alvum educit.

Semen ante febris incursionem tusum, in vino potum, adiuvat.

Decoctum foliorum vel radicis, calidum potum, iecur et splenem aperit, estque hydropicis utile.

Aquastillatitia iisdem est praedita viribus, ac praecipue [Orig: praecipuè] aestuanti stomacho, ardentibus febribus, cordisque infirmitati prodest.

EXTRINSECUS.

Folia omnis generis hulceribus, et tumoribus, inflammationibusque imposita, sunt auxilio. Podagricis ferunt opem, puerorumque inflammatis capitibus imponuntur. Efficacius omnia praestat aqua stillatitita, ac contra pestis hulcera est probatissima.

Oculorum quoque inflammationibus et caligini mirifice [Orig: mirificè] confert.

CONDRILLA.


image: s094b

COndrilla ex intybi est genere, sicut et reliquae praedictae herbae: nonnul lis etiam Seris et Cichorium dicitur. Duae sunt eius species.

[Note: 1.] Prima caulem, flores, et folia Cichoriae similia habet, unde nonnullisyluestris intybi fecerunt speciem, multo vero [Orig: verò] sunt te nuiora et minora, flore interdum caeruleo, interdum candido: in ramulis gummimastiches simillimum, tuberculo fabae, invenirisolet. Nascitur in vineis quae [Note: Kleyn Sonnen wirbel. Silvestris Endivia.] gipsosum habent solum, quales sunt in col libus Gennensibus. Germ Klein Son nenwirbel. Nonnulli silvestrem vocant Endiviam.

[Illustration:

...]

[Note: 2. Sewdistel.] Altera locis nascitur pinguibus et lutosis, in hordeaceis praesertim segetibus: folium fert oblongum, circumrosum, humisparsum, caulem succo madentem lacteo: radice tenui, rotunda, levi, vegera, flavescente, succosa. German. Sewdistel, quod nomen omnibus fere [Orig: ferè] intybispeciebus est commune.

TEMPERAMENTUM.

Naturae est frigidae, sicut et reliqua intybi genera. Caulis et folia secum dae speciei, concoquendi vim habent.

VIRES, INTRINSECUS.

Pota in vino prima species, viperarum morsui medetur. Sucus eiusdem in vino decoctae, aut per se potus, alvum sistit: Concoctionem adiu vat, et obstructiones iecoris et lienis solvit.

EXTRINSECUS.

Gummi quod in ramulis, mastiche simile, invenitur, in pesso subditum, instar olivae feminarum menses trahit. Idem inordinatos pilos replicat: quod tenera etiam utriusque radix praestat, si intincta eius succo acus ciliciis applicetur.

AURICULA MURIS.

[Illustration:

...]

PRaesens appellatio pluribus herbis tribuitur, principio [Orig: principiò] Alsine, de qua suo dicetur loco: hinc praesenti herbae, quae proprie [Orig: propriè] id nominis obtinet: Deinde etiam Pilosellae, de qua mox. Graecis sicut et Latinis, a [Orig: à] foliorum forma, quae Murium auriculas [Note: Myosotis] imitantur, Myosotis appellatur. Germa. Menßohr. Gallis Peluette.


page 95, image: s095a

[Illustration:

...]

Duo traduntur eius genera: Maius et minus. [Note: 11 Maior.] Maius quod unlgo [Orig: unlgò] a [Orig: à] tonsoribus Heydnisch Wundkraut nominatur. Nascitur locis [Note: Alsine.] opacis, lucisque, unde quidam Alsinem etiam eam appellant. Caulem mense lunio emittit, ro tundum, tenuem, pilosum, cubitalem, nudum, et absque geniculis, folia humi sunt sparsa, forma auriculae Leporinae aut Muris, pilosa et modice [Orig: modicè] divisa: radicem habet brevem, villosam, sicut arnoglossum florem in caule fert, qualis hieracei, qui in pappos dissolutus evanescit. La cteum tota herbasuccum emittit. Addit Tragus, circa caulem prope terram humiditatem nonnumquam collectam inveniri, rotundam, canis obductam pilis iuglandis magnitudine, quae aspectu [Note: Myotis. Myorthocon.] murem referat. Dicitur item Myotis, Myorthocon, Anthyllion, et Myotosplenon, [Note: Anthyllion Myothofplenon.] quod [Orig: quòd] splenis formam referat.

[Illustration:

...]

Minor German. [Note: 2. Miner an ricula.] Nagelkraut: foliis nascitur in terra sparsis, sicut Bellidis, albis, hirsutis, et asperis, Murium auriculas repraesentantibus: florem mense Maio fert subflavum, multiplicem, qui matursecens [Note: Pilosella maior.] sicut et Sonchi, diffugit et evanescit. Herbariis Pilosella maior appellatur.

[Note: 3. Pilosellae minor.] Est etiam tertia species, quam Pilosellam minorem vocant, German. Hasenpfotlin [Orig: Hasenpfötlin] , et Meußörlin, quam nonnulli rertiam amaranthi speciem con stituunt, foliis per terram radii forma iacentibus, cinereis, au riculae muris per omnia similib. caule brevi et tenui, floribus purpureis, nonnumquam etiam candidis, in quibusdam mixtis, inodoris, multis, quinis interdum, senisve aut septenis in caule uno, Locis nascitur aridis incultisque.

TEMPERAMENTUM.

Naturae sunt calidae et siccae, vimque; adstringendi cum mo dica acrimonia habent. Mirificeigit [Orig: Mirificèigit] ad purganda et gluti nanda vulnera conducunt.

[Illustration:

...]


image: s095b

VIRES, INTRINSECUS.

Aqua myotidis stillatitia, ad omnes inflammationes cordis, stomachi, et tecoris pota est mire [Orig: mirè] salubris, sicut et Cichorii aqua. Radiccm eius Maio effossam, siccatam et in pulverem tritam, potam subinde, aut in ci bo datam, adversus ramicem praesentissimo esse remedio ferunt. Iecoris obstructionem in vino decoctae, et saccharo mixtae, solvunt, hydropicis eadem ratione prosunt. Ictericis quoque, mane [Orig: manè] et vesperi ad tres horas ieiuno stomacho potae, sunt auxilio. Recentis herbae sucum quartanae febris horrores credunt pellere.

EXTRINSECUS.

Foliorum farina unlnera mire [Orig: mirè] glutinat. Decoctum eius cum vino po tum, et aspersum, recentibus vulneribus glutinandis est utilisimum. Aurium dolori sucus expressus fert opem. Ferrum quod huius succo commaduerit, tantam duritiem et robur aiunt contrahere, ut chalybis aciem respuant, unde gladiorum aciem, ut omne aliud ferrum domet, secetque, hoc succo tingunt,

TRAGOPOGON.

[Illustration:

...]

TRagopogon, Latinis Hircina barba [Note: Tragopogon. Coma. Herba petrae. Saxificae.] *ko)mh item, Latine [Orig: Latinè] Coma, quod [Orig: quòd] a [Orig: à] calyce eius promissae pendeant barbae. Vulgo [Orig: Vulgò] Herba petrae, et Saxifica in Hetruria. Gall. Barbe de bous. Ger. Bocksbart, Habermalch, Gauchbrot. Caule exiguo, longo, interdum bicubitali, geniculato: foliis croci, radice longa ac dulci: supra caulem calycem habet magnum, in cuius summo semen nigrum: florem luteum, qui in canescentes fathiscit barbulas: sucus inest lacteus: In pratis Ma io et Iunio sponte passim floret.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et modice [Orig: modicè] humida.

VIRES, INTRINSECUS.

Herba, Dioscoride teste, et cruda et cocta est usui. Liquor eius stillatitius in Maio collectus, Pleuriticis est auxilio. Sucus idem praestat. Aestuanti quoque stomacho mirifice [Orig: mirificè] herba est utilis: thoracis, et iecoris vitiis, renum item et vesicae malis opitulatur.

PYGNOCOMUM.


page 96, image: s096a

[Illustration:

...]

[Note: Pygnocomon.] PYgnocomon incognitam alii hodie aslerunt. Tragus vero [Orig: verò] [Note: Geyßbart] herbam dicit esse, quae Germanis [Note: Barbacae prina.] Geyßbart, vel Wald Geyßbart. Latine [Orig: Latinè] Barba caprina appellatur, cuius descriptionem Plinius ponit lib. 26. cap. 8. nec non Dioscor. lib. 4. cap. 169. Foliis constar erucae, sed acrioribus, scabris et crassis, caule quadrangulo, modico, tenui, flore ozimi, Locis nascitur saxosis.

[Note: 1.] Tragus in duo distinguit ge nera. Primum locis nascitur aquosis et humidi: foliis asperis, rugosis, divisis, sicut agrimo niae, per intervalla distinctis, ac subinde maioribus: coliculis purpureis per articuli intervallum distantibus. Flos coactus sicut Ebuli, candidus, unae specie, odore grato: semen Prasii semini est simile. Radix longa, extrinsecus nigra, interius vero [Orig: verò] punicea, fortis et amara.

Alterum in silvis et vallibus invenitur, radice tenui, nigra et lignosa, intrinsecus purpurea, foliis maioribus, magisque incisis, Castaneae foliorum forma. Caulem priori habet similem: flores fert villosos ramososque, ad canae seu candidae barbae forman: semen sicut in priori, in ramulis copiosum, quales sunt fere [Orig: ferè] Iuli in corylis. Floret Iulio, ac quotannis novos caules profert.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est calidi et sicci, praesertim vero [Orig: verò] secundum, quodradicem habet purpuream.

VIRES, INTRINSECUS.

In aqua mulsa cocta radix, potaque alum emollit, bilem combustam educit. Cum vino rubro cocta, dysenteriae fert opem. Folia in cibos veniunt. Semen vero [Orig: verò] capiti est noxium.

EXTRINSECUS.

Cum farina illita folia, tubercula discutiunt, aculeos et rela corpori infixa educunt.

ERIGERON.


image: s096b

[Illustration:

...]

ERigeron, Latinis Senecio: utrumque habet [Note: Erigcron.] nomen, quia flores capillitii modo vere ea [Note: Senscio.] nescunt. Callimachus Acanthida appellat, alii [Note: Acanthis.] Pappum. Gall. Du Senesson. German. Creutz [Note: Pappus.] wurtz, et Grindtkrant, Baldgteise.

Herba est cauliculo cubitali, subrubro, fo liis continuis, in extremitatibus erucae modo incisuris divisis, sed minoribus multo [Orig: multò] : flo ribus luteis, celeriter scisis dehiscentibusve, et in pappos deflorescentibus, unde nomen sumpsit, radice inutili. Floret vere, et statim etiam canescit: herba vero [Orig: verò] tota durat aestate: in sepibus et circum oppida nascitur. Italis [Note: Petrilla.] Petrella dicitur. Quidam Carduum benedictum, nonnulli Nasturtium aquaticum vocant, sed falso [Orig: falsò] .

[Illustration:

...]

Est et altera Erigerontis species, maior prae [Note: 2. Erigeron maius.] dicta, primo anno folia humi, subuiridia, iacem tia habet, sicut in arnoglosso, absque caule: alte [Note: Flos S. la cobi.] ro dein anno caules subpurpureos longos emittit, quales artemisiae, ramosos, in quibus flo res flavi, stellati conspiciuntur, cuiusmodi sunt anthemidis, qui maturi in canum lanugionsum semen mutantur, quod sicut in priore diffugit. Radix brevis et villosa, Locis nascitur hare nosis et incultis, circa muros et semitas. Floret circa solstitium aestivum, circa diem Divo Ioanni sacrum, Germ. Sanct Iacobs blümen appellatur. Item Sanct Ioannes blümen, quod [Orig: quòd] eo tempore floreat, Latinis Flos Divi Iacobi dici poterit.

TEMPERAMENTUM.

Utrumque refrigerandi vim habet, ac modice [Orig: modicè] etiam discutit.

VIRES, INTRINSECUS.

Erigeron in passo coctum, stomachi dolores a [Orig: à] bili contractos, ut auctor est Dioscor. sanat. Eadem potest altera eius species.

EXTRINSECUS.

Illita folia, testium ac scdis, omniumque partium in flammationes sanant. Nervorum vulneribus cum thuris manna medentur. Illiti cum aceto pappi idem praestant.

Pares habet vires aqua eius stillatitia.


page 97, image: s097a

CICI.

[Illustration:

...]

[Note: Cici. Ricinus. Ricinuss. Croton. Ricinus animal.] CIci sive Croton Graecis, Latinis Ricinus, quod [Orig: quòd] semen habeat Ricino insecto, quod Groton Graeci vocant, simile, Ricinus autem animal est parvum, quod ovium, canum ac boum feminibus ac cuti adhaeret, exitu carens, colore li vido, eo [Orig: eò] usque sugendo se implens, donec rumpatur, ac decidat, Gemra. Zecke dictum. Officinis haecherba Cataputia dicitur maior. Arabibus [Note: Cataputia maiok. Kerua. Manus Christi. Palma Christi. Pentadactylon.] Kerua. Item Manus Christi, Palma Christi. Gall. Palme dieu. Pentadactylon, quod [Orig: quòd] folia eius humanae manus effigiem repraesentent. German. Wunderbaum, Romischer [Orig: Römischer] hanff, Türckischer hanff, ab agyrtis, Creutzbaum, Zecken korner [Orig: körner] , Mollenkraut.

Arbor est parvae ficus alititudine, folio Platani aut Aceris, maiore, leviore, et nigriore, ramis caudicibusque cavis, in arundinis morem: semen in uvis asperis, quod cortice nudatum ricini animalis effigiem repraesentat. Nusquam non in hortis voluptatis ac amoenitatis gratia seritur, adversus talparum iniuriam Autumno dum semine abun dat carpitur. Florem fert duplicem. Primus et inferior est flavus, sicut in buxo, qui ex rotundis capitulis, pisorum quantitate, enascitur, ac absque fructu, cum defloruerit una [Orig: unà] cum capitibus decidit. Alter flos superior, rubet, floribus croci simi lis, quo decidente aculeata manent capitula, trigona, quibus maturis semina ricinis animalculis similia exiliunt, totusque cum universa planta caulis perit.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et siccat in sccundo ordine, aut intio tertii.

VIRES, INTRINSECUS.

Stomachum purgant, et pituitam persedes et vomitum, triginta Ri cini grana tusa et pota, educunt. Ventriculum tamen et universum cor pus vehementer eiusmodi potio conturbat.

EXTRINSECUS.

Oleum ex Ricini semine expressum subtilium est partium, ac reliquis oleis calidius: quare ictericis commode [Orig: commodè] inungitur: papulas et serpiginem illitum sanat: quod baccae tusae illitae quoque; praestant.

Oculorum ac pectoris inflammationibus viridia folia tusa et imposi ta, prae sertim cum hordeo et aceto, auxiliantur.


image: s097b

LATHYRIS.

[Illustration:

...]

[Note: Lathyris. Catapultia minor.] LAthyris et Graecis et Latinis. Officinae Catnputiam minorem vocant, vel quod [Orig: quòd] in catapotiis seu pilulis semen ferat, vel quod [Orig: quòd] grana eius ad alvum subduc endam pro catapotiis sumantur. Germanis eadem ratione Treibkraut appellatur. Item Springkorner [Orig: Springkörner] , quod [Orig: quòd] maturum semen sponte ex pilulis loculisve suis exiliat. Aliqui Tithymalli faciunt speciem, quoniam similem illis sucum habeat, eodemque modo purget, paresque cum ipso facultates obtineat, [Note: Tithymalus.] nisi quod [Orig: quòd] semen gustu sit dulce. Pharmacopolae privatim quoque Tithymalum cam vocant. Germani etiam Fuchsmilch nominant. Galli, Espurge. Caule est cubitali, vacuo, digiti crasitudine, in summo eo sunt alae, folio in caule oblongo, amygdalae simili, sed latiore laevioreque quod autem ramulorum cacuminibus exiit, proceriusculum, aristolochiae aut oblongae hederae figura cernitur: in cacuminibus surculorum fructus extuberat, loculamentis tribus distinctus, ut Cappa ris, rotundis, in quo grana tria tuniculis discreta continentur. Per omnia sane [Orig: sanè] descriptio eius Cataputiae minori convenit. Locis nascitur cultis sa bulosisque: autumno semine praegnans, cum [Orig: cùm] tuniculae quibus inest semen exaruerunt, carpitur.

TEMPERAMENTUM.

Calida est in ordine tertio, ac humida in primo. Calidior autem foliis et semine est sucus eius lacteus, intra corpus sumptus maxime [Orig: maximè] noxius.

VIRES, INTRINSECUS.

Lathyris duodecim vel quatuordecim baccae, tusae in vinopotae, universum corpus commovent: phlegma, choleram, et atram bilem educunt. Sucus vero [Orig: verò] eius lacteus corpori est noxius. In iure cocta folia pota, simi liratione et supra [Orig: suprà] et infra [Orig: infrà] alvum movent.

EXTRINSECUS.

Succus lacteus cum oleo in sole inunctus, superciliorum capillos facit decidere: faciem vero [Orig: verò] deformat et inflat. Dentium dolorem sedat: dens tamen cera est prae muniendus. Natura succi, sicut et succi Tithyma lorum est consumere et erodere: unde ad carnem hulcerum superfluam et malam scabiem consumendam est utilis. Sucum aliqui cm farina fa barum aut pisorum miscent, ac ad usum sic reponunt.

TITHYMALI.


page 98, image: s098a

TIthymalus, Latinis Lactaria herba, et Lactuca caprina, seu marina [Note: Tithymaelus.] dicitur. Lactaria àlacteo liquore, qui omnibus eius speciebus inest. Caprina, quod [Orig: quòd] caprae iis vescantur, Osticinis Esula, Unde Barbarus est [Note: Lactaria herba. Lactuca caprma, marina.] versiculus:

Esula cum lacte, sint lacte linaria crescit.

Germ. Wolffsmilch. Quia vero [Orig: verò] multae sunt herbae quae lacteum liquorem fundunt, differentiae principio earum constituendae sunt, antequam species Ti thy malorum percenseantur. Differentias optime [Orig: optimè] posuit Valerius Cordus, [Note: Differentiae herba rum lacta riarum.] ex quo non piget subicere. Tres sunt herbarum lacteum liquorem fundenti um differentiae. Prima Tithy malorum est: altera intybaceorum: tertie ve ro [Orig: rò] adscribamus eas plantas quae neque ex Tithymali, neque ex Inty baceorum genere sunt. Discernuntur autem hoc modo: Tithymali omnes oblongo et nullis incisuris diviso folio constant: Inty baceae vero [Orig: verò] herbae omnes circumroso et inciso per ambitum constant folio. Tithymalorum maxima pars umbellas habet: Quibus vero [Orig: verò] hae non sunt, illae loco earum in medio duorum foliorum singulos flores et fructus ferunt. Intybacea vero [Orig: verò] in singulis pediculis singulos habent flores, ex minimis foliolis compactos, colore lu teos, sola Condrilla minore et Cichorio excepto, quae interdum caeruleos, interdum candidos flores producunt. Intybaceorum omnium flores in lanu ginem, vocatam pappos, resolvuntur. Tithymalorum vero [Orig: verò] minime [Orig: minimè] , qui oens fructus habent tribus loculamentis distinctos, et in his singulis singulos nu cleos. Inty baceorum semina cum pappis per auram leniter avolant: Tithymali cum impetu et crepitu suum semen eiaculantur. Inty baceorum lacteus liquor amaro gustustatim in lingua percipitur: Tithymalorum liquor a [Orig: à] bubuli lactis sapore non multum recedit, dum primo [Orig: primò] gustatur, deinde paulatim totum os et fauces accendit, et coccognidii modo urit, et foris cuti impositus ex ulcerat, quod inty baceorum liquor minime [Orig: minimè] facit. propter temperamenti frigiditatem. Hae igitur herbae quae iam ab Inty baceis suis notis distinctae sunt, oens Tithy mali appellatione veniunt, estque; hoc generale earum nomen. Inty baceae vero [Orig: verò] herbae sunt oens lactucae species, Utraque Condrilla, utrumque hieraceon, intubum sativum et agreste, quod Cichoreum vocant, et quaecumque his similes lacteo liquore manant. Tertia vero [Orig: verò] lactariarum herbarum differentia ad neutrum genus illorum referri potest, neque simul unum proprium revera genus habet, ut tithy mali et intybacea: non enim sibi ipsi, ut illa, similes sunt Athuiusmodi pauca inveniuntur, ut Ficus, Erinos herba, Scammonia, Cyssam pelus utraque, et tenella minoris Clematidis germina, que singulae propri um habent genus, nec omnes sub eodem genere comprehendi possunt, ut tithymalis et intybacea. Haec Cordus.

[Note: Nomina Tithyma lorum.] Nunc ad genera tithy malorum, quae septem numerantur. Primum Cha racias, qui et masculus existimatur, ab aliquibus cometes, amygdaloides atque cobios vocatus Secundum feminam putant, myrtiten appellant, alii caryiten, myrsinitem: tertio cognomentum est Paralius sive tithymalus: quar tum helioscopion: quintum Cyparissiam: sextum Dendroides: septimum Platy phyllon tithymalon.


image: s098b

[Note: 1.] Characias, hoc est Vallaris Latine [Orig: Latinè] , nulli hodie cognita, caules habet cu bitales et ultra [Orig: ultrà] , digitali crassitudine, quinque aut sex, rubros, lacteo, et acri succo madentes, foliis olivae, angustioribus, longioribusque, radice crassa, [Note: Tithyma lus mascu lus.] lignosa. Pendent in cacuminibus caulium comae iunci, sub quibus caveolae, soliolis balnearum similes, in quibus semen: Nascitur asperis et mon [Note: Comates. Amygdaloides. Cobios.] tosis. Hunc masculum appellant: Aliquibus Cometes, Amygdaloides, et Cobios.

Secundus est femina, quam Myrsiniten, Myrtiten, et Caryiten vocant. [Note: 2. Tithyma lus femina, Myrtites, Myrsinites, Caryites. Vomica.] Naturam habet Daphnoidis, foliis myrti, maioribus, firmis, cacumine acu to pungentibus, rami ab radice exeunt semipedales. Fructum fert alternis annis, iunci similem, gustu mordaci: nascitur in asperis. Colliguntur eius comae hordeo turgescente, siccataeque in umbra diebus novem, in sole inarescunt. Fructus non pariter maturescit, sed para anno sequente, et nux vocatur, inde cognomen Graeci dedere. Quidam tamen nucem Vomicam Pharmaco polis dictum fructum, cornea soliditate, in hac nasci credunt. Germ. Kronäglin. Haec sicut et prima incognita vulgo.

Tertium Tithymali genus Paralius sive Tithymalis, in maritimis nascitur, [Note: 3. Paralius. Tithymalis.] ramis palmum altis, subrubentibus, quinis senisve ab radice, folio circa eos in ordinem condito, parvo, contractiusculo et praelongo, ut lini videri possit, capite in summis iis rotundo, in quo semen, ut ervum, colore vario, flore albo. Frutex totus et radix lacte scatet. Theophrastus [Note: Coccos.] Coccon appellat. Et hoc adhuc incognitum.

Quartum helioscopion appellant, quod [Orig: quòd] eo [Note: 4. Helioscopion.] mam suam cum sole circumagat, foliis portula cae, rotundioribus tenuioribusque, surculis a [Orig: à] radice prodeuntibus quatuor aut quinque tenuibus, palmum altis, rubentib. albi succi plenis, ca pite anethi, semine ceu in capitulis. Gignitur maxime [Orig: maximè] in aedificiorum ruinis, et circa oppida. Ger. Sonnenwendende Wolffsmilch. Cordus Valerius Hundsmilch vocat. Alii, groß Wolffsmilch.

[Illustration:

...]

[Note: 5. Cyparissiae.] Quintum Cyparissiam vocant, caule palmeo aut etiam proceriusculo, subrubente, foliis Pinus, teneriorib. exilioribusque, omnino ut novella pinus possit existimari, de quo et nomen [Note: Esula minor.] accepit. Succo manat lacteo. Vulgo [Orig: Vulgò] Esulami nor. Hanc Cordus vult esse Pityusam Diosc. Pitys enim Pinus est, cui nuper e [Orig: è] semine enatae [Note: Pityusa.] est similis. Eadem igitur erit Cyparissia et Pityusa. Cyparissia vero [Orig: verò] a [Orig: à] foliorum similitudine. German. Cypressene Wolffsmilch.

[Illustration:

...]


page 99, image: s099a

Estque duplex Pityusa altern minor, quae a [Orig: à] Cyparissia, ut dictum est, nil [Note: Esula minor.] differt, Officinis Esula minor. Altera vero [Orig: verò] maior locis nascens pinguibus et uliginosis: vulgo [Orig: vulgò] Esula maior, Germa. Teufelsmilch.

[Note: 6. Dendroides. Petrophyes.] Sextum Dendroides et Petrophyes dicitur, nascens in petris, opacans superne [Orig: supernè] in orbem, comosissimum et succi plenum, ramis subrubentibus, circa quos folia myrti tenuioris, semen Characiae. Sic dicta a [Orig: à] ramorum copia. Germa. Steynmilch.

[Illustration:

...]

[Note: 7. Platyphyllon.] Septimum Platy phyllon, àfoliorum latitudine, Germa. Bzeyt blette re Wolffsmilch, Fuchsio. Alias [Orig: Aliàs] groß Teufels milch. Item süß Wolffs milch. Similis est Verbasco, foliaque reliquis longiora obtiner.

[Note: Peplos.] Ultra haec addit etiam Dioscorides Peplon, quae similiter est herba ex Tithymalorum generibus, in hortis et vineis nascens. Officinis et vulgo [Orig: vulgò] Esula rotunda, Germa. Teufels milch, et klein Hundsmilch, foliis nascitur parvis, qualia rutae, latioribus tamen, caule dodrantali, rotundo, totus frutex lacte plenus, Semen sub foliis parvum et rotundum, albo papavere minus.


image: s099b

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Ordinis calefacientium sunt quarti, ac valenter etiam desiccant.

VIRES, INTRINSECUS.

Radicis Esulae exterior cortex, in lacte vel aceto per diem unum mollitus, ac denuo [Orig: denuò] siccatus, in pulverem tritus, phlegma et choleram semidrachmae pondere cum vino vel aqua mulsa potus, educit: hydropicis itaque utiliter bibitur. Semen omnium Tithymalorum easdem habet vires, sed fortiores et calidiores: vomitum et sedes provocat. Catapotia contra hydropisin et dyspnoean hunc in modum licebit formare: Radicis Esulae minoris cape drachmam unam, aloes [Orig: aloës] drachmas duas, mastiches drachmam unam, singulis in pulverem tritis, cum aqua foeniculi aut menthae in mas sam subigantur, ex qua pilulas pro patientis natura, fortioribus drachmam unam, debilioribus dimidiatam finge. Dicta catapotia aquae intercute et dyspnoealaborantibus sunt salubria: leniter enim per inferna et superna purgant.

EXTRINSECUS.

Esulae, sicut lathyris, ad capillos et scabiem pellendam usus est praecipuus. Contra porriginem praestantissimum ex foliis, radice, vel succo, un guentum licebit conficere.

SOLANUM.


page 100, image: s100a

[Note: Solanum, Strychnos. Solatrum.] SOlanum, Graecis Strychnos et Trychnos. Officinis Solatrum. Vulgo [Orig: Vulgò] Cuculus, Uva lupina, Uva vulpis, Morella. Gal. Morelle deiardin. Germa. Sewkrant.

Quatuor eius Dioscorides enumerat genera: Hortense, Halicacabum, somnificum, et furiosum,

[Illustration:

...]

[Note: 1. Solanum hortense.] Solanum hortense seu urbanum, in hor tis cibi gratia serebatur olim: hodie vero [Orig: verò] negligitur. Frutex est esculentus, frutice haud magno, frequentibus alis, folio nigro, ma iore quam [Orig: quàm] ozimi, latioreque acinis rotundis, herbaceis primum [Orig: primùm] , qui cum [Orig: cùm] maturuerint nigricant aut rufescunt. German. simpliciter Nachtschatt appellatur. Item Sewkraut, quod [Orig: quòd] porcorum morbis ardentibus medeatur.

[Illustration:

...]

[Note: 2. Halicata bus. Vesicaris] Altera Solani species Halicacabus nomi natur. Item Vesicaria, a [Orig: à] folliculo vesicae formam referente, in quo fructum profert,


image: s100b

[Note: Alkakengi.] Officinae et Arabes Alkakengi vocant. Germa. Iudenhütlin oder Dock [Orig: Döck] lin, Iudenkirsen, Schlutten, Boberellen, Rot nachtschatten. Foliis est priori simile, latioribus tantum: caules habens cum [Orig: cùm] increvere, pronos et inclinatos in terram, semen in folliculis rotundis ad speciem vesicarum, orbiculatum, rubens et laeve, acinorum uvae figura, quo coronarii utuntur in sertula addentes.

[Note: Halicacabus peregrinus.] Est et alia Halicacabi species aliunde in Germaniam asportata, quam peregrinam appellant, et German. Welsch schlutten, Münchsköpfflin: foliis oblongis et laciniatis, flore candido, vesiculis halicacabo similibus, in quibus semen includitur Pisis aut Ciceribus simile, in cius medio effiies quasi cordis hmani incisa et insculpta apparet. Valerius Cor dus Dorycnion esse Dioscoridis ostem [Note: Dorycnion.] dit.

[Illustration:

...]

[Note: 3. Solanum hypnotiton.] Tertim Solanum somnificum appellat, Graecis Hypnotiton ab effectu, quod [Orig: quòd] fructus eius soporem inducat. Nonnullis doritorium et marinum dicitur, quod [Orig: quòd] in rupibus nonlon ge [Orig: gè] àmari inveniatur. Ger. Schlaffkraut, et Dollkraut. Theophrasto sub Mandragora describitur, ac Morionei proprie [Orig: propriè] dicitur, ut placet Trago. Alii tamen Theopharsti Morion facint tertiam Mandragorae speciem, quibus non magnopere [Orig: magnoperè] repugnamus: sed foliorum, florum et fructus forma, adeoque viribus ad Solanum magis accedit: Utsupa [Orig: Utsupà] de Mandragora est indicatum.

[Illustration:

...]

Frutex est ramosus cauliculosusque, fractu contmax, foliis pinguibus, mul


page 101, image: s101a

tis, similitudine mali cotonei, rubro flore, ampliusculo, semen in folliculis croceum, radice corticis leniter rubente et grandi, nascens in petris, nec procul ab afflatu maris.

[Note: Solanum furiosum. Manicon. Solatrum mortale.] Quartum furiosum vocant, Graeci Manicon, hoc est, insanum. Officinis Solatrum mortale. Folium habet, Dioscoride describente, Erucae, maius aliquanto, satis ad spinam, quam paederota vocant, accedens, cau les a [Orig: à] radicibus speciosos ac proceros numero decem aut duodecim, altitudine ulnarum quatuor, capitula effigie olivarum insident, sed hirsuta, ut pilulae platani, maiora tantum, latioraque, florem in uvis rotundum, nigrum, corymbis hederae, acinis decem aut duodecim, mollibus ut vitiu, radice crassa, cava, candida, sesquipedali. Montibus vento perflatis, et ubi plataninascuntur, provenit. Furiosum seu insanum dictum est, quia radix, ut Theophra. habet, drachmae pondere datur, ut sibi quis illudat placeatque, ac pulcherrimum se existimet: duplicato pondere magis insanit, spe ctris vanis animo obversantibus: triplicato, legitimae perpetuaeque subeunt furiae: si quid adicitur, praesentanea mors rapit: unde Solatrum mortale est dictum. Adfertur ad nos copiose ex Aegypto fructus eius, quem Pharmacopolae [Note: Cuculi et leuante.] Cuculus de leuante, hoc est, Solanum Orientis vocant. Pisces quamprimum [Orig: quàmprimum] hoc deglutierint, vertigine corripiuntur, et lupini acquae innatant, ut facilime [Orig: facilimè] manibus apprehendi possint.

TEMPERAMENTUM.

Hortense Solanum refrigerat et adstringit ordine secundo: in humectando et exsiccando medium quodammodo obtinet.m Halicacabifolia eiusdem sunt temperamenti. Somnificum refrigerat ordine tertio. Cortex radicis Maniciseu furiosi, refrigerat in initio secundi, et desiccat in secundo completo, ac tertio incipiente.

VIRES, INTRINSECUS.

Aqua florum, foliorum et fructus Solani hortensis mense Maio stilla ta, internis et externis inflammationibus pota et linteolis apposita, auxi liatur. Ventriculi et iecoris aestum restinguit. Nimius autem eius usus insaniam parit, cuius rei exemplum adducit Tragus: Medetur tamen eidem vinum potum fortisimum. Halicacabi comesti aut aqua eorum po ta stillatitia, urinam et lapidem renum et vesicae certo [Orig: certò] pellunt: omnia in terna corporis hulcera, ter in die pota, purgant. Hypnotiti et manici intra corpus nullus est usus: perimuntenim intra corpus sumpta, ut ex por cis licet cernere. Aqua vero [Orig: verò] stillatitia ad triennium asservata, ad ardentes febrcs utilicebit.

EXTRINSECUS.

Phrenesin imposita capiti Solani folia viridia sedant. Omnibus totius corporis inflammationibus, oculorum, aurium, ventriculi, aliarumque partium auxiliantur. Sucus in pesso subditus, menstruos fluxus cohibet.

Easdem vires aqua tenet stillatitia.


image: s101b

Cum ovi albumine illitus sucus, oculorum inflammationem et fluxus sedat Cum cerussa et lithargyro ardentibus fluentibusque corporis hulce ribus et damnis praesenti remedio illinitur. Pares cum Solano hortensi vires habet Halicacabus seu Vesicaria. Hypnotiton et Manicon praecipua contra omnis generis omnium partium inflammationes vi pollent: sive ipsa herba, sive sucus aut aqua stillatitia sumatur.

TROCHISCI DE HALICACABO.

Trochisci de Halicacabo, quas Alkekengi vocant, valent ad renum et vesicae hulcera, et natam inde dysuriam. Compositionem eius tradit Me sue.

PES ANSERINUS.

PEs anserinus, vulgo [Orig: vulgò] sic dictus, ex Solani etiam numero recenseri potest. Gall. Pied de iars. Germa. Gensfüß, et Gensfüßle. Item Schweinstodt, et Sewtodt, quod [Orig: quòd] sues perimat. Num veteribus cognita, incertum. nec hodie eius usus: est enim herba noxia. Nascitur locis pinguibus, et circa fimaria hortorum potissimum, caule cubitali, striato, foliis feri Halicacabi, sed laciniatis, anserini pedis effigie, floribus minutis et rubentibus: Iulio potissimum [Orig: potissimùm] mense. Semen, velut in Atriplice sylustri, racemosum, radix obliqua, capillamentis multis fibrata.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

Ex secundo est refrigerantium ordine, sicut Solanum hortense, cum quo pares facultates per omnia obtinet. Sues vero [Orig: verò] esus eius perimit.

ASTER ATTICUS.

[Note: Aster atticus. Bobonium Inguinalis] ASter atticus, afloris figura, vel quod [Orig: quòd] capitula, ut Plinius refert, per ambitum foliis pusillis divisa, stellae formam prae se ferunt. Bubonium item et Inguinalis, a [Orig: à] viribus. Gall. Herbe de l' estoille. Ger. Sternkraut, et Bruchkraut, item Schartenblüm, quod [Orig: quòd] ad herniam puerorum sit eius usus: quam tamen herbam Tragus censet esse Eranthemon, tertiam Anthemidis speciem. Cauliculus secundum Diosc. descriptionem est lignosus, florem in cacumine habens purpureum, luteumve, capitulum


page 102, image: s102a

undique incisuris, anthemidis modo, divisum: folia quae caulem ambiunt stellae modo radiata, oblonga, hirsuta. In collibus, montibus altis et silvis nascitur. Floret Augusto potissimum, durantque flores in autumnum usque. Male [Orig: Malè] apud Serapionem pro Eryngio ab herbariis accipitur, ut Cordus indicat.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Mixtae, ut rosa, est potentiae: refrigerate. nim, sed non tam vehementer, et digerit atque exsiccat, ob amaram quae inest qualitatem.

VIRES, INTRINSECUS.

Pars in flore purpurea, ex aqua pota, angina laborantibus, et puerorum comitialibus prodest. Contra serpentes etiam, ut Plini us tradit, bibitur.

EXTRINSECUS.

Aestuantistomacho confert. Oculorum inflammationib. bubombus, procidenti sedi, auxiliatur. Recens inguinum inflammationibus illitus, prodest. Aridus flos sinistra manu dolentis decerptus, inguini alligatus, doloribus liberat.

[Illustration:

...]

PRUNELLA.

[Note: Prunella:] PRunella hodie Officinis et vulgo [Orig: vulgò] dicta, Germanis Braunellen, Gottherl. Gallice [Orig: Gallicè] , Herbe du Charpentier. Quo veteribus nomine appellata sit, nemo dum protulit.

Caules habet in medio striatos, pingues et hirsutos, folia Ozimo similia, coloris herbacei, et acuminata. Flores in summis caulibus spicatos, Lavendulae non dissimiles, radicem tenuem, multis capillamentis si bratam: nascitur in pratis. Maio floret et Iulio.

Tragus septem eius a [Orig: à] florum differentia facit sp???cies: duas caeruleo flore, alteram foliis et caule hirsu tioribus, alteram vero [Orig: verò] laevioribus: duas flore purpu reo: tres vero [Orig: verò] candido flore.

[Note: Consolida mediae.] Consolidam mediam hanc esse, idem censet.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis sunt calidae et siccae, ac recentibus vulneribus potissimum adhibentur.


image: s102b

VIRES, INTRINSECUS.

Aquastillatitia prunellae omnibus corporis internis vitiis auxiliatur, sanguinem conglobatum discutit, et inflammationes sedat, interdum pota.

EXTRINSECUS.

Omnibus, et recentibus et veteribus vulneribus purgandis sanandisque, praesertim si inflammatio accessit, aqua stillatitia prodest. Contra linguae inflammationem cum rosaceo hodie praecipue [Orig: praecipuè] gargarizatur. Aphthas et oris hulcera, fauciumque vitia, sucus eiusdem sanat. Idem cum aceto et rosaceo mixtus, vehementes capitis dolores sedare traditur, si tem, pora ex eo inungantur. Florum et foliorum decoctum in vino aut mulsa, idem praestat.

SERPENTARIA OFFICINARUM.

[Note: Serpenta ria Offici narum. Dracontion.] PRaesentem herbam Serpentariam Officinarum nominamus, quoniam Serpentaria vera, quam Dracontion et Dracunculum vocant, alia est ab hac ipsa. Quo nomine hec veteribus Graecis vel La tinis sit appellata, nihil certi constat. Tragus Oxyla [Note: Oxylapa thum.] pathon, seu Lapathium acutum esse existimat, de quo supra [Orig: suprà] , ubi de Lapathis est actum. Galli, Bistorte. Germani vocant Schlangen oder Naturwurtz.

[Illustration:

...]

Duum est generum: Mas et femina. Marem [Note: Bistorta. Colubrina.] vulgo [Orig: vulgò] Bistortam, a [Orig: à] radice in sese contorta, vocant, folioque est leviore: Germa. Naterwurtz männle. Feminam Colubrinam appellatur, rugosioribus foliis, maiore radice, et minus intorta, multumque capillata. Germa. Naterwurtz weible.

Utraque cauliculo constat tenui ac iunceo, glabre scente, per ima tantum foliato, spicoso florum verti ce, quibus dilutioris purpurae color inest: folio rumicis, a [Orig: à] terra caesio, superne [Orig: supernè] viridi et herbaceo: radi ce, mas quidem, contorta et involuta, femina vero [Orig: verò] oblonga, maiore et capillata, extra [Orig: extrà] nigricante, intus rubescente. Serpentariam utranque vocant, quod [Orig: quòd] lin guae serpentinae formam, cumprimum prodeunt, referant. Locis umbrosis [Note: Limonium.] nascuntur et humidis. Maio et Iunio florent. Nonnulli Limonium Dioscoridis esse asserunt. De quo suo loco.

TEMPERAMENTUM.

Radix utriusque est frigida et sicca in tertio ordine, adstringendique vim habet. Eiusdem pene [Orig: penè] cum Oxali facultatis.

VIRES, INTRINSECUS.

In pulverem trita radix, drachmae pondere contra pestis venenum


page 103, image: s103a

bibitur, per sudores illud ex pellens: dysenteriam aliosque corporis fluxus sa nat. Par effectus est aquae stillatitie, vel decocto radicis. Sanguinis in cor pore grumas, trita cumstillatitia aqua mixta radix, digerit. Ictericis codem modo est salutaris.

EXTRINSECUS.

Cavis dentibus cum pyrethro et alumine usto trita, et melle mixta, pi si quantitate denti imposita, praestantissimo est remedio: humores enim malos educit, dolo res mitigat, et caput purgat.

Aqua stillatitia morsibus serpentum et araneorum medetur.

Ad carcinoma dorsi, gangraenam narium, et antiqua damna, maxime [Orig: maximè] efficacia pulvis eius et aqua stillatitia perhibentur. Sanguinem ex vulneribus manantem inspersus pulvis cohibet.

OPHIOGLOSSUM.

ET haec herba quam apud veteres nomenclaturam habuerit, non satis est cognitum. Tragus a [Orig: à] forma commode [Orig: commodè] [Note: Ophioglossum. Lingua serpentina. Lingula vulneraria. Lingulaeca.] Ophioglossum dici scribit, qua ratione et Germanis Naterzünglin appellatur. Gall. Langue de serpent. Latine [Orig: Latinè] itaque Lingua serpentina dici poterit. Sive, ut eidem placet, Lingula vulneraria, a [Orig: à] virtute qua pollet. Sunt qui Linguam vel Lingulacam Plinii existiment. Folium habet unicum, pingue, digiti longitudine, Plantagini aquaticae non dissimile, e [Orig: è] cuius sinu inferiore pediculus exit, cui quippiam coloris insidet herbacei, simile lapillis quos Serpentinam linguam appellant. Nascitur Aprili et Ma io in pratis humidis.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Exsiccat citra insignem caliditatem, ac potissimum vul neraria est herba, Symphyti fere [Orig: ferè] facultates possidens.

VIRES, EXTRINSECUS.

Ophioglossum cum axungia porcina calidum, inflam mationibus, ad gangraenam praecavendam, illinitur.

Vulnera, sicut Symphytum, modico tempore glutinat, ad quorum cu rationem potissimum [Orig: potissimùm] adhibetur.

SPANACHIA. vel Seutlomalachon.

[Note: Spanaeia Spinacea. Huspanacb. Hispanicum olut. Seutlomn lachon.] SPanacia vel Spanachia Graecis, sed recentioribus: a [Orig: à] raritate forsan ole ris: *spano\r enim rarum significat. Latinis Spinacea vel Spinaceum olus, ab acuminatis fortasse seminum aculeis: semen enim est aculeatum et spinosum. Arabibus Hispanach et Hispanicum ???lus. Ger. Spinat oder Spinnet, Bynetsch, Zeerkraut, quibusdam locis. Gall. Espinarts.

Seutlomalachon recentes Graeci idem vocant, quasi dicas malvaceam


image: s103b

betam: quod [Orig: quòd] figura et denticulato seminis habitu betam, et mollitia malvam repraesentaret.

[Illustration:

...]

[Note: 1.] Olus est caule cubitali, folio pri mum triangulo, mox intubaceo, mol li, sapore inerti, semine aculeato, sine flore, radice multiplici, culto qualicumque solo proveniens.

Est et foemella priori similis, quae [Note: 2. Spinachia foemella.] florem fert flavum, sed sterilem, et mox evanescentem, absque omni semine. Seritur bis anno, vere et autum no, ab hiemis iniuria libera. Semen Iulio fert et Iunio.

TEMPERAMENTUM.

Frigida est et sicca in primo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Alimentum suppeditat melius atri plice, sed inutilis stomacho. Molliem dae alvo praestantissima. Flatus col ligit et vomitiones concitat, nisi excrementitius humor abiciatur. Adversus scorpiones ex vino bibitur. Asperitatem arteriae emendat. Aridae tussi convenit.

Alimentum in morbis, ut scribit Tragus, optimum, olerumque convenientissimum. Sucus, aut stillatitius eius liquor, internis corporis vitiis prodest. Lac desi ciens regenerat.

[Illustration:

...]

EXTRINSECUS.

Stomachiae stum cataplasma ex Spinachia impositum, cum doloris sedatione, compescit. Idem adversus ictus scorpionum et araneorum utiliter illinitur.

EUPHRASIA.

[Note: Euphrasia. Euphrosyne.] EUphrasia Graeco vocabulo appellatur Officinis, cum [Orig: cùm] nil apud veteres de hac scripto sit relictum. Gal lice [Orig: licè] , Lumilette, Euphraise. Fuchsius Euphrosynen dictam, ac corrupte [Orig: corruptè] Officinis Euphrasiam ait, quod [Orig: quòd] oculos delectet, quorum et caligini medetur in vino pota. Eodem etymo Germa. Augentrost vocant. [Note: Ophthalmica. Ocularia herba.] Nonnullis Ophthalmica et Ocularia herba. Hyssopo nascitur similis, in apricis collibus et pratis, cauliculis purpureis, folio parvo et per ambitum serrato, flosculo albicante. Autumni prorumpit initio.


page 104, image: s104a

[Note: 2. Gramen.] Altera eius species, quam quidam Gramen vocant, nascitur apud Norinbergenses, ut auctor est Tragus, quam ridem Augentrost appellant. Quidam Teufelsblümen. Caule rotundo, cubitali, geniculato, foliis circa genicula binis longis, acu minatis, sicut graminis, linguae avicularum similibus, radice tenui. In Aprilis fine florem fert vio laceum, candidum, quinque foliis compactum, mi nutim incisis. Capitula ex flore rotunda, sicut lini, enascuntur, semine plena.

[Illustration:

...]

[Note: 3.] Tertia nascitur in pratis, flore caeruleo lacteo quadantenus, altitudine cubitali, foliis teneris, mollibus et pinguibus, centaurio minori similibus. In aquarum vero [Orig: verò] ripis bicubitalis, et foliis pinguibus, salicariae modo, nascitur. Inveniuntur etiam aliae aliis regionibus huius species.

TEMPERAMENTUM.

Calidi est temperamenti et sicci.

VIRES, EXTRINSECUS.

Ad oculorum suffusiones et caligines vel per se imposita, aut cum vino decocta, prodest: idem sucus efficit. Aqua tamen eius stillatitia oculis est commodior praestantiorque.

In pulverem redacta et in vino trita, memoriam et oculorum aciem mirifice [Orig: mirificè] corroborat: amissamque reparat.

Tragus eius decocto ex vino se adversus ictericos usum esse testatur.

AMARANTUS.

AMarantus, hoc est, immarcessibilis, quod [Orig: quòd] flos eius non marcescat.

[Illustration:

...]

Duo sunt huius genera: Luteus et purpureus. Luteus virgam habet tenuem, virentem, candidam, rectam, firmam, folia per intervalla angusta, abrotono similia, comam in orbem aurei fulgoris: umbellam rotundam velut are scentes corymbos, radicem tenuem. Nascitur asperis, harenosis, siccis, et convallibus locis. [Note: Helichrysum. Chrysanthemon. Stichas ci trina.] Floret Iunio ac Iulio. Graecis Helichrysum, quasi aurum trahens, a [Orig: à] fulgore dicitur: et Chrysanthemon, hoc est, aureus flos. Galeno Amarantus. Vulgo [Orig: Vulgò] et Officinis, Stichas vel Sticados citrinum. Germa. Reinblüm, a [Orig: à] natalibus ubi potifsimum provenit. Item Mottenblüm


image: s104b

et Jüngling, quod [Orig: quòd] vestes [Orig: vestès] a [Orig: à] tineis tueatur. Gallice [Orig: Gallicè] , Passevelours.

Alter Amarantus est purpureus, pedali surgens al titudine, caule purpurascente, foliis Ozimo similibus, maioribus tamen et longioribus: spica purpurea verius [Orig: uérius] quam [Orig: quàm] flore, inodora, aspectu gratissima. Nascitur in hortis et fictilibus satus. Floret Augusto [Note: Plos amo ris.] potissimum. Hodie flos amoris, German. Floamor, corrupta voce, et a [Orig: à] Graeca dictione fortassis per barbaralexin facto vocabulo, ab Amaranthos, ab amor et anthos, in est, flos. Sed foret sic barbaralexis, et per thesset scribendum. Dicitur item Sammetrosen, et Tausentschon [Orig: Tausentschön] .

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Luteus est calidus et siccus, purpurcus frigidus et siccus.

VIRES, INTRINSECUS.

Coma helichrysi pota cum vino, difficultatibus urinae, serpentium icti bus, coxendicum doloribus, et ruptis auxiliatur. Pota cum oxymelite menses ducit, ac sanguinis grumos in vesica aut alvo absumit.

Cum vino albo, diluto, trium obolerum pondere data, ieiuno stoma cho, destillationes sistit. Omnes simpliciter fluxus, Galeno teste, pota Amaranti, praesertim lutei, coma, desiccat, stomacho tamen inimica. Flores in vino decocti, lumbricos educunt. Amaranti purpurei manipulus cum radice et flore in mensura vini noctis spatio imbutus, coctusque, ma tricem, per aliquot dies potus, purgat.

[Illustration:

...]

Tusum cum vino semen potum, lac regenerat.

EXTRINSECUS.

Helichrysum vestibus appositum, a [Orig: à] tinearum erosione eas tuetur. Ambustis cum melle illinitur.

Pediculos, in lixivio decoctum, enecat. Purpureus Amarantus eadem quae luteus praestat.

TRIFOLIUM PRATENSE.

TRifolii appellatio generalis est ad herbas, quibus terna sunt folia, sicut et Germanicum Klee. Gallice [Orig: Gallicè] , Trefle. Plures itaque sunt Trifolii species, de quibus ordine dicemus. Primum, quod etiam communissimum, pratense dicitur, quod [Orig: quòd] in pratis passim nascatur. Germa. Wisenklee, Fleyschblüm. Officinis commune nomen retinet.


page 105, image: s105a

Duum est generum; ex floris colore: Alterum purpureum, German. Braun Wisenklee, braun Fleyschblüm: alterum candidum, Germa. Weiß Wisenklee, oder Fleyschblüm. Gaule nascitur utrumque rotundo, cubitali, foliis per imerualla ternis, quae in purpureo latiora sunt et magis herbacea, in albo vero [Orig: verò] longiora angustioraque, ac plus pallescentia: in summo caulium flores fert mense Maio et Iunio purpureos, vel albos compactos, stoechadis fere [Orig: ferè] similitudine. Semen in cavernulis decidente flore invenitur rotundum, viciorum sapore. Radixlonga et lignosa. Tertiam alii faciuntspeciem flore flavo seu luteo, quam lotis nos adnumeramus. In summa, tria sunt propria et principalia trifolii genera. Primum pratense, de quo in praelente capite. Secundum odoratum, de quo capite sequente. Tertium acetosum, Graecis Oxytriphyllon, de quo suo loco. Cum autem trifolium simpliciter dicitur, intelligitur odoratum. Praeterea omnibus herbis quae temis nascuntur foliis, appellatio trifolii tribuitur, ut fragariae, aliisque.

TEMPERAMENTUM.

Vim habet exsiccandi, tenuiumque est partium, Florum et seminis potis simum [Orig: simùm] est usus.

VIRES, INTRINSECUS.

Flores cum semine in aqua mulsa vel vino cocti, poti, vel clysteres infusi, lentam et viscosam intestinorum materiam emolliunt, erosiones et dolores eorundem sedant et sanant. Albo mulierum fluxui mirum in modum confert. Pabulum tenellis ovibus et vitulis est gratissimum.

[Illustration:

...]

EXTRINSECUS.

In oleo et aqua coctiflores et semen impositi, scirrhos et oedemata inflammationesque concoquunt, et ad maturitatem perducunt.

LOTUS SATIVA, seu Trifolium odoratum.

[Note: Trifolium odoratum, aculum.] TRifolium odoratum seu acutum, ab odoris praestantia, qua reliquas eius species antecellit, est di ctum. Officinis Trifolium. Atque hoc trifolio uti debent quoties trifolii fit mentio, non altero quod in praecedenti capite est descriptum, iuxta quorundam sententiam. Lotus item sativa dicitur, quod Loto silvestri, sive etiam Loto arbori, non admodum sint folia dissimilia. Germani Siebengezeit nominant, quod [Orig: quòd] videlicet septies in die odorem suum et habe. at, et amittat, quamdiu in horto creverit. Decerptum vero [Orig: verò] et exsiccatum odorem perpetuum retinet: ac multo [Orig: multò] magis pluviali instante tempore, adeo [Orig: adeò] ut


image: s105b

totas etiam aedes odoresuo repleat. Unde etiam in aedibus passim suspendi solet: nec tam odoris gratia, quam [Orig: quâm] adversus spectra et venena, quibus adversari creditur. Wolriechender Klee etiam appellatur. Plinio Asphaltion [Note: Asphaltion] dicitur. Gallice, Broches. Nascitur non nisi sata in hortis passim Germaniae, cubito altior, virgis tenuibus, nigris iunceisque, adnascentiis multis, in quibus folia terna loto arbori sunt similia: quibus recens adhuc enatis odor est rutae, auctis vero [Orig: verò] iam, bituminis. Florem fert mense Iulio purpureum, ac subinde semen modice [Orig: modicè] latum et subhirsutum, in folliculis modice [Orig: modicè] latis, milio non dissimile, ex altero extremo apicem obtinens. [Note: Andacho cha.] Radice est Ibnga, tenui et valida. Arabes Andachocham appellant.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat in ordine tertio.

VIRES, INTRINSECUS.

Semen, flores, et folia, ex aceto et melle cocta, contra venena sumuntur: unde theria cis utiliter semen eius admiscetur.

Eadem in vino vel aqua mulsa, sigillatim vel simul cocta, et pota, pleu ritidem discutiunt, urinam cient, stranguriae dolores leniunt: medentur quoque comitialibus, mulieribus praesertim quae ex matricis doloribus concidunt. Idem decoctum per dies aliquot potum, hy dropem incipientem prohibet: febres item tertianas et quartanas avertit.

Seminis drachmae tres, aut foliorum drachmae quatuor tusae et sumptae, menses cient.

EXTRINSECUS.

Decoctum foliorum et seminis, morsus serpentum aliorumque vene natorum, si vulnus eo abluatur purgeturque, sanat. Ad idem efficax est aqua stillatitia.

LOTI SILVESTRES.

LOtorum circiter novem, si quis exactius [Orig: exactiùs] observet, inveniuntur species, [Note: Melilotus. Sertula campana. Herba re gid. Trifolium ursinum. 1. Melilotus lutea. 2. Melilotus eiba.] quae Germanis communi appellantur nomine, Steynklee, Vo gelswicke, Hasenpfotlin [Orig: Hasenpfötlin] . Prima ex his est, quam Dioscorides Melilo tum vocat. Latinis Sertula campana, et Herba regia. Nonnullis etiam Trifolium ursinum, Germa. gemeyner Steynklee, Berenklee.

Est autem duum generum, flore solummodo variante, qui in quibusdam luteus, in nonnullis vero [Orig: verò] est albus. Nascitur utraque in agris locisque asperis, caule rotundo, hominis interdum aequante altitudinem, ramulis multis, foliis nigricantibus, flore spicato, vel candido, velluteo. Semen in siliquis minutis invenitur fere [Orig: ferè] singulum. Radix longa et tenuis. Et haec sunt prima duo genera. Utraque groß Steynklee vocantur.


page 106, image: s106a

[Illustration:

Lutea.

]

[Illustration:

Alba.

]

[Note: 3. et 4. Melilotus Serapionis.] Tertium et quartum genus Germa. appellant Vogelswicken. Haec Tragus Melilotum existimat Serapionis. Primum ex his foliis priori similibus, floribus rotundis, luteis et compactis, sicut trifolii pratensis, quibus decidentibus, siliquae accruatim exiguae, semicirculi forma dependent, in quibus semen inest. Radice capillata.

Alterum priori caule, foliis, et radice est simile, sed flores in hoc magis sunt lutei maioresque: Siliquae item lon giores, ternae aut quaterne, avium un guibus similes. Sic non nisi in flore est differentia.

[Illustration:

...]

Quintam Lotum Germa Steyn [Note: Lotus cam pestris. Lotus trio folia. Foenugraecum solvestre,] wicken vocant. Latine [Orig: Latinè] Lotus campe stris, et Lotus trifolia. Locis nascitur campestribus et asperis, florem puniceo, seu subcandido, purpureo intermixto. Folia viciis non sunt dissimilia, Unde etiam Germanicam appellationem traxit. Tragus silvestrem appellat Foenum graecum, Wild Fenugrec.


image: s106b

Sexta Loti species, Germ. Klein Steinklee, oder gulden Steinklee appellatur. Latinis et gruditis hodie Lotus silvestris. Fuchsius Saxifra gam luteam nominat, a [Orig: à] viribus in frangendo calculo, sicut Germani Steynklee, quasi Trifolium frangens lapidem. Hanc Medicam Dioscoridis Tragusstatuit. Nascitur itidem campestribus, stos dunctaxat aestivus, a [Orig: à] semine quotannis renascens. Foliis Trifolii pratensis: florem fert messis tempore, luteum, exiguum, rotundum, pisi instar compactum. Semen capitulis includitur nigricantibus.

[Illustration:

...]

[Note: Melilotus Germanica. Herba fla vea. Herba leporina.] Septimum Germani Edler Steynklee vocant, Item Vnser frawen schülin. Hodie Meli lotum vocant Germanicam. Et herbam flaveam, item Herbam leporinam. Nascitur in pratis passim germaniae, et locis montosis, humilis, palmi altitudine, folio pratensis trifolii, pingui et cano, flore pisi, minore tamen, luteo: Seminein stliquis: Radice rufa.

[Note: Lagopus. Pes lepori nus. Trifolium humile. Trinitas.] Postremas duas species Germani vocant Hasenfüß, Ratzenklee, Rätzle. Graecis Lagopus, Latinis Leporinus pes, quod [Orig: quòd] paniculam leporino pedi similem habeat, Trifolium item humile, et Trinitas. Caule nascitur utraque rotundo, in se getibus hortorumque areis, hirsuto, folio loti trifoliae, paniculis muscosis lanuginosisque, pedi leporino non dissimilibus, qui in altera sunt lutei, in altera cinericei. Semen in paniculis minutum instar mil??? continetur. Radix brevis. Alteram licebit geel Ratzenklee, alteram eschenfarb Ratzenklee vocare.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Omnium temperamentum tam in foliis, quam [Orig: quàm] floribus et semine est calidum siccumque. Vis iis est molliendi et dolorem sedandi.

VIRES, INTRINSECUS.

Primae duaespecies, quas Melilotos appellant, item sexta quae Lotus vocatur silvestris proprie [Orig: propriè] , cum sale et aceto in acetariis sumpta, stomacho prosunt. Eaedem in vino coctae, et cum melle temperatae, potae, hulcera intra corpus molliunt, discutiunt, et dolorem sedant, matricis


page 107, image: s107a

tumoribus, et duritiei prosunt, praesertim si cum vino Malvatico coctae bibantur. Posteriores duae species, quae Lagopi nomine veniunt, cum semine Malvae, in dulci vino coctae ac pote, vesicae affectiones sanant, eiusque do lores mitigant. In vino rubro coctae ac potae, adversus assiduos alui flu xus conferunt.

EXTRINSECUS.

Lotorum silvestrium, ad omnes fere [Orig: ferè] externas corporis adfectiones, sicut Chamaemeli, estusus: oculorum inflammationibus tusae illinuntur, aut aqua earum stillatitia cum linteolis imponitur. Florum sucus caliginem ocu lorum discutit, pterygia oculorum tollit, auribus instillatus dolorem mitigat Priores septem species omnes vel singulae, in vino dulci, cum papaveris capitibus, semine lini, et Foenugraeco, pro cuiusque arbitrio cocte, prae stantissimum fomentum, si illinantur, praebent, contra matricis, longanonis et sedis occultarumque partium tumores. Nonnulli vitellos ovorum et oleum admiscent. Quatuor primae species in aqua vel lixivio potae, melicerides, capitisque fluentem scabiem sanant. Insessionibus aut balneis desudatoriis etiam maxime [Orig: maximè] sunt utiles. Lagopus uterque in aqua coctus, cutem a [Orig: à] sole adustam glabram et teneram reddit: in facie praesertim, melle admixto. Eosdem in potu, vel in desessionibus, fluxus alui et menses sistere ferunt.

FOENUM GRAECUM.

[Illustration:

...]


image: s107b

FOenum graecum fortasse quasi foenum peregrinum: nam et pabuli [Note: Telis. Ceraitis. Buceras. Silicia. Silicula. Aegoceros.] loco quibusdam regionibus bina vice, vere et autumno, demessum, datur. Graecis Teiis et Geraitis. Theophrasto Buceras. Hippocrati Epiceras, quod [Orig: quòd] fructum cornrculis similem habeat. Plinius vocat Siliciam, Varro Siliculam. Aegoceros quoque, sicut Germa. Bockhorn, Rühorn, Fenugrec. Passim hodie satum nascitur, cauliculis exilibus, rubicundis, solio pene [Orig: penè] trifolii, Unde inter trifolia etiam recensetur: flore candido ac exiguo: semine in siliquis oblongis, ac cornu instar incurvis, fuluo. Florem fert Iunio ac Iulio, ac una [Orig: unà] siliquas. Semen vero [Orig: verò] in Augusto maturum colligitur. Radix subrotund et oblonga.

Numeratur etiam alterum quoddam foeni graeci genus silvestre, quod Trifolium minus appellant, et Lotum campestrem, Germa. Steynwicken, quod alii Lotis annumerant, et nos quintam Loti speciem fecimus, in capite praecedente.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est in ordine secundo, siccum in primo.

VIRES, INTRINSECUS.

Semen ex aqua mulsa potum, collectiones internas mollit et attenuat: omnes depravatos intestinorum humores, cum modico admodum melle, educit: omnium internorum membrorum dolores mitigat. Sorbitio eius ex farina ad pectus exulceratum longamque tussim, teste Plinio, sumitur.

EXTRINSECUS.

Foenigraeci in aqua decocti cremor expressus, capillos, furfures, et manantia capitis hulcera sanat. Matricis praeclu siones et tumores sucus eius, cum adipe anserino in pesso subditus, aperit. Idem praestat seminis aut ipsius herbae desessio aut fomentum. Prodest etiam peculiariter iis qui sedis difficultates habent. Semen clysteribus, in Colica passione, ex hulceribus nata, additur: ac praecipuam adversus omnis generis tumores vim habet. Cum nitro et aceto lienem extenuat. Farina foenigraeci cum nitro et aceto illita, furfues capitis et achores malignos purgat, auctore Plinio.

[Illustration:

Cytisus.

]

CYTISUS.

CYtisus a [Orig: à] Cythno insula, in qua primum inventa est, nomen habet. Alii Telinen et Triphyllon, [Note: Lotus ma gna. Cytisus Dioscor. Trifolium maius.] hoc est, Trifolium, et Lotum magnam nomi nant. Romani Trifolium maius. Germa. Geyß klee, quod [Orig: quòd] hoc animal maxime [Orig: maximè] eo delectetur, ut saepe apud Verg. est videre: Florentem Cytisum sequitur lasciva capella. Et: Florentem Cytisum,


page 108, image: s108a

et salices carpetis amaras. Frutex est, secundum descriptionem Dioscori dis, in totum canus, ut rhamnus, ramis cubitalibus, saepe maioribus, circa quos folia Foenigraeci, aut Loti trifoliae, sed minora, dorso in mediis tumente. Odor erucae si digitis terantur, commanducatis gustus Ciceris recentis. Nascitur quolibet agro, quamus etiam macro, omnemque iniuri am sine noxa patitur.

[Note: Cytisus Tragt.] Tragus vero [Orig: verò] Cytisum describit ab hoc forma quadantenus diversum, caule longo, nodoso, ramulis multis, foliis ternis, longis, canis, incisuris levissimis, sapore trifolii, hiemis et frigoris estusque patientem. Hunc ipse [Note: Cytisus silvestris] groß Geyßklee appellat, a [Orig: à] Marco Plateario Flandro sibi missum, ac syl vestrem Columellae Cytisum esse existimat. Duplicem enim facit Cytisum Columella: sativam et suae spontis.

TEMPERAMENTUM.

Dioscorides foliis refrigerandi vim tribuit: Paulus vero [Orig: verò] Aegineta me diocriter calida esse scribit, sicut malvae. Ad viridia fortasse folia Diosco. respexit.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum Cytisi urinam ciet. Lactis copiam nutricibus et pecori efficacissime [Orig: efficacissimè] generant, arida folia in aqua noctis spatio macerata, et cum modico vino po ta: auctoribus Plinio et Columella lib. 5. cap. 11.

Omnis generis animantia, volatilia et quadrupedia, pabulum eius nu trit, et impinguat. Apes plurimum eodem gaudent.

[Illustration:

...]

EXTRINSECUS.

Folia et semen eius tusa et imposita, omnis generis inflammationes, sicut et Loti, sedant.

TINCTORIUS FLOS.

FLos tinctorius, quod [Orig: quòd] ad luteum tingendum co lorem hoc infectores utantur, est dictus, sicut Germanis Ferbblümen, Gilbblümen, Heydenschmuck. Item Streichblümen. Gall. Herbe a [Orig: à] iau nir, de quibus etiam supra [Orig: suprà] in Anthemide est dictum. [Note: Ferula Thapsia,] Tragus Ferulam suspicatur esse, quae Thapsia dicitur. Nascitur locis altis, incultis et aridis, nonnullis etiam pratis, Genistae non multum dissimilis, ramis herbaceis et scabris, sicut Genista, foliis vero [Orig: verò] paulo [Orig: paulò] longioribus latioribusque, hyssopi pene [Orig: penè] similitudine, flore luteo, piso simili, semine in siliquis lenticulae, radice prorsus lignea. Florem fert Iunio et Iulio, ac mox profert semina. Nonnulli Ackerpfrimmen appellant, a [Orig: à] similitudine quam cum Genista habet.


image: s108b

TEMPERAMENTUM.

Vis ei est calfaciendi et exsiccandi in secundo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Viridis herba cum vino et aqua cocta, pota, hoemoptysi, vomitionibus, et alui fluxibus sedandis prodest. Venenatorum quoque et serpentum morsibus confert. Semen tritum et potum, alui dolores mitigat, et acido ructui praesentissimo est remedio.

EXTRINSECUS.

Tusum semen naribus inditum, sanguinis in iisdem fluxum nimium cohibet. Farina eius cum oleo mixta sudores illita ciet.

ACALYPHE.

VRita communis tribuitur appellatio herbis urendi vi praeditis: Quia vero [Orig: verò] multae urticarum cognitae hodie numerantur species, quarum nonnullae urendi illa natura carent, distinguentes eas, duostatuemus praecipua genera: ac urentibus nomen Acalyphes, Dioscoridem secuti: non urentibus vero [Orig: verò] nomen Galeopsis tribuemus.

[Illustration:

...]

*akalu)fh igitur dicta, quod [Orig: quòd] iniucunda sit tactu, et pruriginem cieat, o(/ti ou) kalh/r e)/xei a(fh/r. Item kni/dh, a [Orig: à] pru rigine quam contactu ciet: kni/teir enim vellicare significat [Note: Urtica.] Latinis Urtica, ab urendo. Gallis, Ortie. Germanis Nessel.

[Note: 1. 2. Brenned Nessel.] Huius quatuor inveniuntur genera: Duo ex his prima non multum dissimilia, ad trium cubitorum, vel plus etiam, altitudinem excrescunt, radice longe [Orig: longè] et late [Orig: latè] in terra sese spargente, colore flavo, ex qua veris initio, caules quinque sive sex, aliquando etiam plures vel pauciores quadranguli, asperi et villosi, foliis serratis seu multipliciter fissis, partim purpureis, partim vero [Orig: verò] subnigricantibus, enascuntur. Semen in enatis villis cauli adnascitur, quod tritum milio non est admodum dissimile, nisi quod [Orig: quòd] aliquanto [Orig: aliquantò] est minus. Haec Germani Brennend Nessel appel lant.

Tertium genus prioribus est minus, raro [Orig: rarò] trium spitamarum altitudinem excedens, aestivo viget tempore, hiemis impatiens, caule rotundo, radice breviori, foliis minoribus, semine vero [Orig: verò] maiore: ab excidente semi ne quotannis renascens. Germanis Lyternessel dicitur, quod [Orig: quòd] pustulas saniemve [Orig: saniémve] urendo excitet.

Quartum est, quod Romanam urticam Dioscorides nominat, a [Orig: à] tertio iam descripto genere non multum degenerans, caule bicubitali,


page 109, image: s109a

rotundo, cavo et aspero: foliis incisis et asperis: flore inter folia partim rubro, partim subluteo, circa quem rotundi et asperi prodeunt globuli, qbus semen, haud dissimile lini semine includitur, gustu primundulce, mox vero [Orig: verò] pipere etiam calidius. Diosc. Romana et Silvestrior urtica dicitur. Ger. Welsch oder Romisch [Orig: Römisch] Nessel. Nascitur autem Romana non nisi sata apud nos: reliquae in dumetis passim et sepibus.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Oens urentes urticae naturae sunt siccae, unde resolvunt, dissipant ac discutiunt oedemata, aliaque a [Orig: à] phlegmate nata vitia tam in internis, quam [Orig: quàm] externis corporis partibus.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia urticarum vino decocta ac pota, ventris du ritiem molliunt, inflationes et tormina, nisi obstructio obstet, discutiunt: urinam cient, lumbos purgant, ac venerem excitant. Omnia hec fortius et efficacius praestat in dulci vino decoctum semen, sive etiam mel lita ex semine confectio. Stillatitius liquor ad eadem, remissius quidem, sed gratius, confert. Omnia item vul nera tam intra, quam extra corpus, potus sive superinfusus, mundat et purgat. Sussi frigidae et dysponoee, radix in vino et melle cocta auxiliatur plurimum: arteriam enim tracheam purgat, pectoris obstructiones solvit, costarum hulcera, anginam, ac omnes ex lentis et viscosis humoribus provenientes morbos sanat, tribus aut quatuor vesperi et mane [Orig: manè] calidis sumptis et gargarizatis cyathis.

EXTRINSECUS.

Experientia probatum est, sale tusa et illita folia rabidi canis morsibus mederi. Pari ratione putridas partes, velut carcinomata et intertriginem purgat. Ois item generis tubercula, et ex frigore natos tumores, tam in nervis, quam in splene et iuxta aures. Probatum est urticarum recentia folia, praesertim vero [Orig: verò] fetentium, quae circa sepes et insterquiliniis crescunt, con tusa et cum succo imposita, phagedaenam exiguo tempore perimere. Sucus naribus immissus, sanguinem provocat. Urticarum vero [Orig: verò] morsui oleum rosarum et olivae medetur.

GALEOPSIS.

ABsolutis urticis urentibus, proximum est ut reliquas etiam non urentes ordine explicemus, quas Galeopsis appellatione Diosc. comprehendit. Sex igitur non urentium urticarum Trago species numerantur, caule et [Note: 1. 2. 3. Galeopsis Binsaug] foliis urticae respondentibus, sed levioribus. Priores tres species, flores cir ca caulem partim albos, partim flavos, partim vero [Orig: verò] puniceos, a [Orig: à] nigro mar rubio non diversos habent, verticillato ambitu, in quorum folliculis


image: s109b

quatuor plerumque triangula forma, longa, per transversum iuncta grana seu semina conspiciuntur. Dioscoridi Galeopsis, a [Orig: à] florum figura, qui hiantibus mustelae faucibus similes sunt: vel quod [Orig: quòd] flores galeae aspectum refe [Note: Galeobdolos. Urtica la beo. Anonium] rant. Item Galeobdolos, Galephos, et Anonium. Plinio Urtica labeo. Germa. Bynsang, Hanenkopff. Nonnulli putant eandem esse cum Scrophularia maio re, de qua suo loco dicetur.

[Illustration:

...]

Duae reliquae foliis crescunt rotundis, teneris, et exi [Note: 4. 5.] guis, colore cinereo: flore circa caulem flavo, et subpallido, partim quoque puniceo, Galeopsi minore. Latinis Urtica lamium, Urtica mortua, Germa. Todtem nessel, et Taub nesseln.

[Illustration:

...]

[Note: 6. Waldnessel.] Ultimum et pulcherrimum pae ceteris genus, in silvis et incultis locis conspicitur, foliis et cau le a [Orig: à] vulgari urtica non degenerans, odoris fortis, suavis tamen, qualis est Melissae, floribus circa caulem, sicut et in Galeo psi, acuminatis, spicae seu Basilicae instar. Semen in globulis est rotundum, nigrum, rapisemine minus, Ozimi similitudine. Hanc Tragus Herculeam credit Plinii. Germa. Waldnessel dici poterit.

Locus omnium est in sepibus et passim circa muros. Florent Iunio potissimum et Iulio.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti sunt eiusdem cum Acalyphe: desiccant, extenuant adeoque discutiunt, partiumque sunt tenuium.

VIRES.

Vires habet easdem cum Acalyphe. Quae igitur in praecedenti capite de Acalyphes viribus dicta sunt, huc etiam sunt referenda. Potissimum tamen tumoribus et tuberculis pellendis extrionsecus conferunt, unde etiam in desessionibus pro matricis obstructione solvenda est earum usus, praesertim vero [Orig: verò] silvestris, quae Heraclea dicitur.


page 110, image: s110a

MARRUBIUM.

[Note: 1. Ballote.] MArrubii quatuor sunt genera, tetragonis singula caulibus. Primum Dioscordi Ballote dicitur. Nascitur locis umbrosis, ut circa domos et sepes: item coe meteria, reliquis maius, coloris in viridi nigricantis: acalyphe non dissimile, nisi quod [Orig: quòd] serrata magis sunt folia. Flores circa caulem sicut in Galeopsi, per intervalla nascuntur: quibus decidentibus, semina in folliculis aculeatis bina aut etiam terna, nigra, amara, aquilegie magnitudine inveniuntur. Offici nis Marrubium nigrum. Gallice [Orig: Gallicè] Marrochin. German. Andorn, Schwartz Andorn, groß An dorn.

[Illustration:

...]

Huius etiam altera species est, quam hodie Cardiacam vocant, ab effectu, quod [Orig: quòd] eius palpitioni mirum in modum prosit. Ger. Hertzgespan, et Hertzgesperr. Marrubio nigro non multum est dis similis. Caule enim nascit quadragulo, geniculato, nigro, foliis laciniatis nigris, per intervalla ex singu lis geniculis prodeuntibus, flores per intervalla in candi do purpurei, Radix lutea intorta.

[Illustration:

...]

[Illustration:

...]

[Note: 2. Prassium.] Alterum genus est Prassium dictum, frutice assurgens a [Orig: à] radice ramoso, hirsutis et amaris, floribus albis et asperis, verticillorum figura, semine ut in primo est dictum genere proveniente. Locus eius est circa muros, sepes et locos incultos. Graecis *pra/sior, Officinis


image: s110b

Prassium, Latinis Marrubium proprie [Orig: propriè] , Germa. Weiß Andorn, Marobel, Gotts vergeß. Colligitur herba mense Iulio potissimum [Orig: potissimùm] , dum semine est praegnans. Huius hodie praeci pve [Orig: puè] est usus.

[Illustration:

...]

[Note: 3. Gallitrichum solvestre.] Tertium ex Ormini seu Gallitrici est specie, ut infra [Orig: infrà] de Ormino ostendetur, caule plerumque uno, quadrangulo, nascitur, foliis lanuginosis, albicantibus, in reliquis cum iam enumeratis conveniens: colore vero [Orig: verò] puniceo. Semen sicut in Brassica est rotundum. Odoris est grati. L a tinis Prasium campestre, et Gallitricum agre ste dicitur, Germanis Feldt Scharlach, et Feld Andorn.

[Illustration:

...]

[Note: 4. Marrubir um palustre.] Quartum circa amnes, piscinas et fossas provenit, a [Orig: à] primo non multum alienum: coloris prasii, foliis complicatis, qualia be tulae primum [Orig: primùm] ena scentis, floribus cir ca caulem exiguis et albis, perinde ut in Melissa. Marrubium palustre vulgo [Orig: vulgò] . Germa. Wasser Andorn, Weiher Andorn.

TEMPERAMENTUM.

Marrubium sicut et urticae folia calfacit, discutit et exsiccat. Album nigro et ob vires, et ob odoris gratiam praefertur, estque albi potissimum usus.

VIRES, INTRINSECUS.

Marrubii nigri altera species, quae Cardiaca dicitur, adversus cordis palpitationem, convulsionem, et resolutionem prodest. Incidit crassos humores, extenuat et discutit, co mitialibus prodest, Urinas ciet, Menstrua ducit.

Folia albi Marrubii in aqua seu vino decocta, cum melle asthmaticis, tussientibus, et tabidis dantur. Iecoris ac lienis obstructiones decoctum idem solvit, thoracem et pulmonem purgat. Menstrua et secundas, iride praesertim adiecta, pellit. Sucus ex foliis expressus ad eadem est utilis, trium cochlearium quantitate singulis sumptus vicibus.


page 111, image: s111a

Prodest etiam sucus his qui letale quid biberunt, aut a [Orig: à] serentibus morsi sunt: Claritatem oculorum efficit: Vermes aurium et ventris interimit.

EXTRINSECUS.

Mulieribus albo fluxu, dolore dorsi, laterum, et pedum laborantibus, arida Marrubii folia in balneis plurimum conducunt. Aqua stillatitia contra omnia generis scabiem, ut psoram, vitiliginem, papulas, aliaque cutis vitia valet: balneis igitur infantum adhiberi debet. Marrubium nigrum in lixivio coctum, scabiei capitis medetur. Pulvis eius mariscas sanat.

SIRUPUS DE PRASSIO.

Sirupus de Prasio vitiis pulmonis diuturnis, et a [Orig: à] frigido tenacique humore excitatis, atque curatu difficilibus succurrit. Senibus itaque et asthmaticis plurimum conducit. Confectionem eius docet Mesue.

MELISSOPHYLLON.

[Note: Melissophyllon. Meliphyl lon. Apiastrum Citrago. Melittaeum Melittaena.] MElissophyllon, quod [Orig: quòd] Melissae, hoc est, apes eius floribus et floiis de lectentur. Item Meliphyllon, id est, mellis folium, quod [Orig: quòd] mellis mate riam apes hinc exsugant. Latinis Apiastrum, quod [Orig: quòd] videlicet apes in ea plu rimum haereant, adeo [Orig: adeò] ut si alvearia ea confricentur, apes non fugiant. Item Citrago, a [Orig: à] citri mali odore. Melittaeum et Melittaena ab apibus, Germania Melissen, Melissenkraut, Honigblüm, Imenblat.

[Illustration:

...]

Duo sunt eius genera: alterum adv. terinum seu hortense, alterum verum seu silvestre. Hortense nascitur radice in terram multipliciter intexta, ex qua coliculi multi fruticant, cubiti altitudine: foliis et caulibus Balloti, hoc est, ni gro marrubio similibus, maioribus tamen et tenuioribus, nec ita hirsutis: flo re per intervalla circa caulem, in nonnullis puniceo, in nonnullis vero [Orig: verò] subflavo. Semen in verticillis floribus succrescit, semine Aquilegiae minus. Foedus eius, qualis cimicum, est odor. qui tamen paulatim fit gratior. Unde pro adulterino hoc ipsum Melissophyllo accipitur, cum [Orig: cùm] apes istud potius fugiant quam [Orig: quàm] eo delectentur. Hinc Germanis [Note: Wantzenkraut.] Wantzenkraut dicitur, quod [Orig: quòd] cimices olere videtur, qua herba perperam pro Melissophyllo utuntur Officinae.

Silvestre, quod verum est


image: s111b

Melissophyllon, hortensi est simile, sed maiora et serrata magis habet folia, Acalyphes foliis forma, Ballotes verofoliis [Orig: veròfoliis] fissuris seu intersectionibus respondens: odore mali citri. Hoc proprie [Orig: propriè] Melissophyllon et Melilphyllon dicitur. Latinis Apiastrum, Citrago, Melittaeum. Germ. Melissen, Honigblüm, ut initio huius capitis ostensum est.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calfacit, et exsiccat, digerit, sanat et agglu tinat.

VIRES, INTRINSECUS.

Vino coctum per dies aliquot potum, pectus purgat, dyspnoeam tollit, cor confortat, melancholiam pellit, comitialibus et omnibus pene [Orig: penè] internis corporis affectionibus auxiliatur. Clysteribus itaque commode [Orig: commodè] additur. Minutim scissum, et in vino bono noctem unam imbutum, inque alembico vitreo distilla tum Melissophyllon, efficacius omnia praestat. Matricis strangulationes, et tormina, cardiacamque affectionem, quatuor cochlearium sumptum mensura, curat. Spiritus ex malis cibis exurgentes reprimit. Tonsillas et gangraenam sanat, oculorum claritatem adiuvat.

EXTRINSECUS.

Cum Chamaemeli floribus in sacculo lineo in aqua seu vino coctum ac expressum, matricis dolores et strangulationes, impositum sedat, inque suum locum restituit. In desessionibus menses ciet.

Lumborum membrorumque dolores compescit. Strumis cum sale decoctum illinitur Stillatitius liquor omnia cutis vitia, araneorum, scorpionum ac rabidorum canum morsus sanat.

Vino turbulento infusus, pristinum nitorem, et formam restituit.

Carnibus aspersus, a [Orig: à] muscis et putrefactionibus aliquandiu custodit.

CALAMINTHA.

[Note: Calamintha.] CAlamintha dicta, quasi *kalh\, id est, Bona mentha. Officinis Calamenthum. Dioscorides tria facit eius genera: Montanam, agrestem, et fruticosam.

[Note: 1. Calamintha montana.] Primum in montibus potissimum nascitur: folia habet Ozimo similia, subalba, ramulos angulosos, florem purpureum. Latinis Calamintha montana. Germa. Ratzen oder Steynmüntz, quod [Orig: quòd] feles ea potissimum [Orig: potissimùm] gaudeant.


page 112, image: s112a

[Illustration:

...]

[Note: 2. Nepeta. Pulegium syluectre.] Alterum in campestribus. et agris nascitur, quod L atini proprie [Orig: propriè] Nepetam vocant, Pulegio simile, maius tamen. Vulgo [Orig: Vulgò] Pulegium silvestre, quod [Orig: quòd] Pulegio sit simile, ac odorem etiam eius re ferat. Germa. Wilder Poley, et Rornmiintz. Hoc solo genere utuntur Officinae. Tragus [Note: Calanuntha domestica.] Wilder Salbey appellat. Calamintham dome sticam appellat Mesue.

[Note: 3.] Tertium locis nascitur aquosis, Mentastri similitudine, foliis longioribus, caule et ramis praedictis maius, sed minus efficax, flore luteo, Germann. geel Müntz.

[Note: 4. ] Quartum addit Tragus ex silvestris Mentae similiter genere, foliis Origani, sed minoribus, coloris leucophaei, floribus circa caulem rubris, gustu ardente et amaro.

[Illustration:

...]


image: s112b

Et haec postrema duo genera, ex Mentastri C. seu Menthae silvestris sunt speciebus,

TEMPERAMENTUM.

Calamintha essentia est tenui et calida, siccaque in ordine quodammodo tertio: Gusta enim est acris, et palam [Orig: palàm] calida, ac paulum omnino amaritudinis obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

Sucus Calaminthae vino potus, lumbricos et venena expellit: sudores provocat, ie coris et splenis obstructiones aperit, frigidos renes calfacit, matricis dolores sistit, menses ciet. Potissimum vero [Orig: verò] hoc praestant folia vino decocta ac pota. Pectus idem potus purgat, urinam ciet, enterocelen sanat, cholerae abundantiam adimit. Ventriculum confortat. Tertianam febrim, purgato prius [Orig: priùs] ventriculo, pellit.

[Illustration:

...]

EXTRINSECUS.

Vinum cum Calamintha decoctum, sive eiusdem sucus, maculas nigras demit, vermes aurium perimit. In desessionibus et desudationibus menses ciet, matricis dolorem, sicut menta, mitigat. Suffitus eius serpentes et omnia venenata abigit.

SIRUPUS DE CALAMINTHA.

Sirupus de Calamintha confert lienosis, quibus durus est lien et pene [Orig: penè] irresolubilis, et his qui frigida viscera habent, et asthmate laborant, prae sertim in senibus et in habentibus antiquas tusses. Si quis enim vel pectus vel ventriculum, vel intestina crassa, tenaci, et irresolubili materia plena habuerit, hoc Sirupo utatur. Compositio haec est: Recipe Calaminthae domesticae et silvestris ana c.ii. Seminis ligustici, dauci, Schoenanti, ana Z. u. passularum enucleatarum lib. s. Mellis lib. ii. Aquae quantum sufficit, et coquantur. Mel autem debet esse optimum et aromaticum, sicut in omnibus Sirupis. Proinde poterit etiam cum saccharo fieri, cum [Orig: cùm] pauci optimum mel habeant.

MENTA.

[Note: Menta. Hedyosmus.] MEnta dicta, quod odore suo mentem excitet. Graecis h(du/osmos, id est, suaviter olens, quod [Orig: quòd] gratum odorem spiret, German. Müntz. Duo sunt huius praecipua genera: Sativum et silvestre.

[Note: Satiud menta, prima, rubea.] Sativae mentae quatuor numerantur species: Rubea, crispa, et acuminata, et quam Hertzkraut, et Balsamkraut vocant. Rubea caulem


page 113, image: s113a

habet quadrangulum, a [Orig: à] radice lente [Orig: lentè] puni cantem, et lanugine pubescentem, folium fere [Orig: ferè] rotundum, molle, serratum et odoratum: flosculis purpureis interno dia geniculatim coronantibus, verticil lato semper ambitu. Diosco. Sisymbrium, Germ. Oeyment, vel krauß Dey ment. Floret, haec et omnes reliquae, mense Iulio.

[Illustration:

Balsam müntz.

]

[Illustration:

Spitzer Balsam.

]

[Note: 2. Sativa secunda, cri spa.] Crispa omnium aliarum est nobilissima, priori per omnia similis, praeterquam que flore subpurpureo circa cauliculorunfa stigia spicatur. Ger. krauß Balsam.

[Illustration:

Feldmüng.

]

[Note: 3. Sativa ter tia, a ??? natae.] Acuminata folio est longiore, et acutiore, flosculis purpureis cauliculorum


image: s113b

cacuminibus spicatim in sidentibus. Hodie Sarracenica seu Romana Menta, Germ. Vnser frawen-Müntz, Spitzmüntz.

[Note: 4. Sativa quarta.] Quarta est quam vocant Hertzkraut, et Balsamkrant, in hortis satz, vel ex ramulis suis plantata nascens, foliis quam [Orig: quàm] reliquae longioribus, floribus purpureis circa genicula, velut in prima specie: Proveniunthae sativae Menchae species in hortis passim, locis apricis, non pinguibus, sed humidis.

[Note: Mentae Syluectris] Silvestris Menta Dioscoridi Mentastrum dicitur, German. Pferds müntz, Roßmüntz, Wilder Balsam, oder Wilde Müntz. Folio, ut Dioscorides describit, nascitur hirsutiore et maiore quam [Orig: quàm] Sisymbrii, odore graviore, ob quem minus ad sanorum usus expetitur. Flores in cau lis summitate conspiciuntur spicati. Locis gaudet potissimum uliginosis et irriguis.

Silvestri Mentae aliqui postremas duas Calaminthae species ob simili tudinem adnumerant, quod pro suo cuique arbitrio, cum [Orig: cùm] non magni refe rat, poterit esse liberum.

Et hoc etiam postremo [Orig: postremò] iam videtur monendus lector, veteres promiscue [Orig: promiscuè] Calamintham et Mentham tractasse.

TEMPERAMENTUM.

Omnes Mentae species calidae sunt ordine tertio: Sunt enim gustu acres, et facultate calida. Hortensis silvestri est infirmior, et minus calfacit: exsiccat in ordine secundo. Crispae reliquis praestant.

VIRES. INTRINSECUS.

Sucus Hedyosmi cum aceto, sanguinis excreationes, et ventriculi nau seam reprimit, lumbricos rotundos enecat. Folia et stillatitia eius aqua plurimum conferunt dyspepsiae: singultus, vomitiones, choleramque sedant: efficacius autem hoc praestant de eodem confecta condimenta. Venerem concitat, membra confortat. Odor cerebrum et memoriam corroborat.

EXTRINSECUS.

Sucus sive stillatitia aqua frontis dolorem illita mitigat: mammas quae tenduntur aut lacte turgent eodem modo compescit. Aurium dolo ribus instillatus subvenit. Folia sale trita rabido rum canum morsibus medentur. Arida folia contusa ac cum Satureia temperata, cordi superimposita, seu illita, singultus seu ructationes reprimunt. Omnes in summa Hedyosmi s pecies naturam habent reprimendi, calfaciendi, et resolvendi, unde desessionibus et clysteribus adhibentur. Immersa lactifolia coagu lari aut coire id ipsum non sinunt.

OLEUM MENTHAE.

Oleum Menthae ventriculum refrigeratum et imbecillum calfacit, et firmat, Nauseam vomitumque reprimit, appetitum excitat, concoctionem iuvat. Fit autem ex Mentha crispa sativa, et oleo Omphacino, id est,


page 114, image: s114a

immaturo, eodem modo quo Rutaceum, de quo infra [Orig: infrà]

SIRUPUS DE MENTHA.

Sirupus de Mentha conficitur, Maior et minor. Uterque ventriculum frigidum roborat, Nauseam, vomitum, singultum et fluorem alui sedat. Maioris confectio haec traditur: Recipesucci Cytoniorum muzorum, hoc est, in vini saporem acescentium, Cytoniorum dulcium, Granatoru muzorum ana lib. i. s. In sucis his per horas 24. macerentur haec sequem tia. Mentae siccae lib. i. s. Rosarum rubearum c. ii. Coquantur paulatim ad medietatem, hinc colentur, et adde mellis sive saccharilib. ii. Coquantur perfecte [Orig: perfectè] , et cum Gallia moschata vera trita condiantur, et in sindone ligata, atque ex orificio vasis suspensa reponantur. Si cum melle conficias, su mendum erit mel odoratum aromaticum, quale est quod virgineum mel appellant, quod e [Orig: è] D antisco aduehitur.

Minoris confectio haec datur: Recipe succi Menthae depurati lib. i. succi granatorum dulcium et acetosorum ad medietatem coctorum, sac cari vel mellis ana lib. i. Coquantur sensim secundum artem.

SISYMBRIUM.

POstulat ordo ut de Sisymbrio fiat sermo, quoniam et hoc ad Mentam accedit. Huius duo facit genera Dioscor.

[Note: 1. Sisymbrie um..] Alterum [Orig: Alterùm] hortense, Mentae simile, caule quadrato, quadantenus purpurascente, foliis Menthae, serratis, latioribus et odoratioribus: floribus internodia geniculatim coronam tibus, verticillaro semper ambitu. [Note: Mentha aquatica.] Graecis Sisymbrion, Vulgo Menta aquatica. Ger. Fischmiintz, Wassermüntz, Bachmüntz, rot Bach, müntz. Tragus Mentham rubeam [Note: Mentha rubea.] appellat. Circa stagna et piscinas potissimum nascitur.

[Illustration:

...]

[Illustration:

...]

[Note: 2. Sisymbri um carda mine.] Alterum cognomento Cardami ne, quod [Orig: quòd] Cardamum, hoc est, Nasturtium hortense imitetur, dictum est, quod nusquam non in locis aquosis provenit, caule cavo, sesquipedali, ima sui parte pluribus radicularum fibris capillato, e [Orig: è] cuius alarum cavo cirri frequentes sinuatim erumpunt, flore candido, semine erucae instar [Note: Nasturtium aquaticum.] in siliquis acri et exiguo. Officinis Nasturtium aquaticum, German. Brunnkressen, Wasserkressen,


image: s114b

quod nasturtium imitetur. Vide caput de Nasturtio. Floret utrumque aestate, quo tempore Mentha.

TEMPERAMENTUM.

Sisymbrium primum calidum est et siccum ordine tertio. Alterum aridum si fuerit, similiter est calidum et siccum ordine tertio: Viride vero [Orig: verò] est in secundo.

VIRES. INTRINSECUS.

Primisemen ad strangurias et calculos potum prodest cum vino. Tormina et singultus sedat. Vomitiones item potum sistit. Sisymbrium alterum urinam cit, ac eadem fere [Orig: ferè] potest, quae prius. Non edendum gravidis nisi mortuo conceptu: siquidem etiam impositum eicit.

EXTRINSECUS.

Folia Sisymbrii primi fronti et temporibus illita, capitis dolorem sedant: valent etiam adversus vesparum et apum ictus. Alterum lentigines et cutis a [Orig: à] sole nigredinem asperitatemque exterit, tota nocte illitum, ac mane [Orig: manè] cute codem abluta. Utrumque adversus aculeata animalia, velut crabrones, idque genus alia, est efficax. Epiny ctidas et cutis vitia in mulierum facie intra quartum diem, noctu impositum, ac interdiu detractum, sanat. Infusum capiti cum aceto, dormientes excitat.

GLECHON, SEU PULEGIUM.

GLechon, quod vocant Pulegium, cum tertia Ca laminthae et quarta Hedy osmi specie convenit, singulari natura adeoque viribus praeditum: somnolem tiam enim pellit, ac oves, si depastum ab ipsis fuerit, [Note: Blechon.] balare: unde etiam *blh/xwr, a [Orig: à] *blh/xw, id est, bald, dicitur: facit. De hoc lib. 18. cap 25. Miretur, inquit Plinius, qui non meminerit, ipso brumali die pulegium in car nariis folrere: adeo [Orig: adeò] nihil occultum natura voluit.

[Note: Pulegum unde.] Dictum est Pulegium, quod [Orig: quòd] flos eius recens accen sus pulices interficiat, Unde herba etiam Pulicaris, quemadmodum [Note: Pulicaris.] etiam Conyza et Psyllium, appellatur.

Dioscor. Glechon, et Blechon nominatur. Item [Note: Glechon. Apoleium Abvolum.] Arsenicanthon. Nonnullis Apoleium et Abvolum: Apuleius Poludon, Heniton, pa/nta a)gasqo/r, hoc est, ad omnia bonum, appellat. Germa. Poley.

[Illustration:

...]

Duo sunt eius genera: Hortense seu mas, et silvestre seu femina, quae flore tantum differunt: qui in mare est candidus, in femina purpureus.

[Note: 1. Pulegum hortense.] Hortense seu mas herba est fruticosa, per terram serpentariae instar serpens, spitamam, idque iam florens, non excedens. Flos cauli sicut in Ozymo purpureus, partim albicans, partim vero [Orig: verò] rubicundus, nascitur. Gaudet locis humidis et cultis. De silvestri Pulegio in secunda specie


page 115, image: s115a

Calaminthae est actum, eam enim silvestre Pulegium Dioscorides appellat. Dictamnum quoque ob foliorum cum Pulegio similitudinem, a [Orig: à] nonnullis silvestre vocari Pulegium, idem est auctor.

TEMPERAMENTUM.

Naturae est acris et calidae, quae causa est cursomnum pellat. Lentos et viscosos pectoris humores extenuat et disgregat: conco ctionem adiuvat.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum eius cum forti albo vino, matutino, ac vespertino haustum tempore, menses ciet, fetus et secundam pellit. Nec adhiberi debent hec vel similis decoctio, nisi postulantenecessitate, ut cum [Orig: cùm] mensium difficultas quaedam fuerit, aut albo fluxu feminae infestentur. Decoctum cum aceto et melle Pulegium, sanguinis fluxus, singultus et vomitus reprimit. Atrae bili educendae maxime [Orig: maximè] confert decoctum cum melle et aloe [Orig: aloë] , idemque pulmonis humores phlegmaticos consumit. Ventris, intestinorum et matricis doloribus fert opem: serpentium venena expellit: anginam per gargarismum discutit: oris hulcera sanat, sios eo colluatur. Sucus et stillatitia huius aqua serenitatem oculis inducunt, pruritum compescunt.

EXTRINSECUS.

Podagricis membris usque dum rubescat cutis, impositum pulegium auxiliatur. Capitis dolori eadem ratione est auxilio. Epilepricis, comitialibus, et lethargicis contusum cum aceto, naribus admotum, vel ori nonnumquam insertum prodest: mentem et rationem revocat. Adustis membris cum polenta illitum refrigerium adfert. Sale et aceto tusum ac calefactum convulsionibus prodest. Ad serpentum et scorpionum, araneorumque ictus dicto modo est efficax.

DICTAMNUM.

DIctamnum, Plinio, Dioscoride, et Apuleio consentientibus, ex Pule [Note: Pulegum syluectre. Beloacum Belotoce.] gii est genere. Unde Dioscor. Pulegium quoque sy luestre quibusdam appellari lib. 3. tradit. A nonnullis Beloacum, Belotoce, a [Orig: à] viribus quibus in extrahendis telis pollet, Artemidesium, Herba Cretica, Ephemeron, Albunion, Ustilago rustica, Embactrum, Betion dicitur. Germ. Dictam, Oiptam. Duum est generum: Alterum verum, seu sativum, quod simpliciter Dictamnus appellatur: alterum vero [Orig: verò] silvestre, quod Pseudodictamnum vocat Dioscorides. Nascitur vera Dictamnus in Greta, foliis fere [Orig: ferè] Pulegii, sed maioribus, et rotundis, tomento seu lanugine quadam utrinque folia vestiente: caule rotundo et duro, absque flore et semine, ut Dioscorides scribit, odore et sapore grato, cum modica amaritudine. Haec vera Dictamnus in Germania nequaque provenit, sed ex Creta Venetias, hinc ad alia Germaniae emporia magna copia iam affertur, Primum in Germaniam Georgio Agricola eam asportante. Sed Dictamnus


image: s115b

Officinarum, et quae vulgo [Orig: vulgò] [Note: Officinarum Dictamnus von est vera Dictamnus, sed Paeoniae mascula.] ostenditur, longe [Orig: longè] admodum a [Orig: à] Dictamno vera, eiusque descri ptione abest. Dictamnuse nim Officinarum radice est al ba, levi, cubitali, digiti crassitudine, friabili, rara, qualis est marathri: caules fert cubitales, rotundos, asperos, pu niceos, hirsutos, foliis glabris et copiosis, qualia Fraxini. Glycyrrhizae non multum est dissimilis frutex, nisi quod [Orig: quôd] latiora sunt folia, singulaque aequidistant: florem insummitate fert purpure um, et album, maculosumque, malvae agrestis similitudine, admodum odoratum: Semen in folliculis interstitiis di visis quaternis quinisue, est atrum, acuminatum. Haec Paeoniae masculae Tragus ca. 200. parte prima attribuit, censetque: Dictamnum Officinarum esse Paeoniam masculam. Quod [Orig: Quòd] vero [Orig: verò] haec descriptio longissime [Orig: longissimè] a [Orig: à] vera Dictamno absit, ex utriusque collatione sa tis apparet, Principio [Orig: Principiò] foliorum forma admodum est diversa, in altera Pule gii, in altera vero [Orig: verò] Fraxini, in altera lanuginosa, in altera vero [Orig: verò] glabra. Ad haec Cretensis seu vera Dictamnus foliis tantum ad medicinam adhibetur: Radix enim est lignosa et inutilis: Officinarum vero [Orig: verò] Dictamnus radice tantum est in usu. Nec obstat, quod [Orig: quòd] Dioscorides caule et foliis Dictamnum privat: Temporis enim et loci natura saepe alterationem facit, ut in multis plantis est videre, quae alio loco et tempore, flores, semina et caules ferunt, alio minime [Orig: minimè] . Me minit quoque Dictamni Cretensis Virg. 12. Aen. florem illi attribuens, cum [Orig: cùm] inquit:

[Illustration:

Cretenfis.

]

[Illustration:

Officinarum.

]

Hic Venus indigno naticoncussa dolore,
Dictamnum gemptrix Cretaea carpit ab Ida,
Puberibus caulem foliis et flore comantem
Purpureo: Non illa feris incognita capris
Gramina, cum [Orig: cùm] tergo volucres haesere sagittae.

[Note: 2. Silvestris Dictamnus. Pseudodi ctamnus.] Silvestris Dictamnus Dioscoridi Pseudodictamnus appellatur. Nascitur locis humidis, priore caule et foliis maior, sed viribus inferior.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti cum Pulegio est eiusdem, easdem cum eo vires, sed effica ciores, obtinet.


page 116, image: s116a

VIRES, INTRINSECUS.

Menstrua, qua ratione Pulegium, ciet, secundinam pellit, et mortuos fetus eicit. Idem suffimentum Dictamni praestat. Sucus aut decoctum eius in vino venenis resistit, morsus venenatorum sanat: tanta siquidem herbae huius vis est, ut odorem eius venenata prorsus fugiant et vitent. Praesentissimum in summa est amuletum.

EXTRINSECUS.

Infixas sagittas super impositam hanc herbam, ex cutere in homine, nec in homine solum [Orig: solùm] , sed ab animantibus quoque pastam idem praestare, ferunt: ac Dioscorides: in Creta, inquit, capras sagittis percussas, esu huius herbae eas excutere aiunt.

Lienosis per emplastrum prodest. Vulneribus ferro factis, et venenatis morsibus infusus sucus, praesentissimum est remedium.

OZIMUM GARIOPHYLLATUM.

[Illustration:

...]


image: s116b

OZimum Graecis et Latinis, Basilicum item et Ocymum Gariophyllatum. [Note: Oeymum] Ocymum auntab nascendi celeritate dictum, quod [Orig: quòd] satum ter tio statim die emicat, ab w)/kn/, id est, velox, celer: quod tamen verius Ocymo, quod pabuli quodda genus est, videtur convenire, de quo infra [Orig: infrà] inter [Note: Ozimon.] fruges. Vel Ozimon ab o)/tw, id est, redoleo, quod [Orig: quòd] suavissimum spiret odo rem: sic per z, scribitur. Basilicum, hoc est, regium ab odoris prestantia, [Note: Basilicum Basilien] quod [Orig: quòd] regia domo sit dignum, appellatur. Gall. Baselic. Germ. Basilien, klein, groß, und mittel.

Tragus tria facit Ozimi genera: Sativa duo, silvestre unum. Sativa [Note: 1. Sativum primum, minus.] ex semine quotannis in hortis mense Maio nascuntur. Praefertur reliquis O zimum minus, ob odoris et formae gratiam, surculosum, ramulis rotundis, foliis Amaraci, sed paulo [Orig: paulò] maioribus, odore gratissimo. Hoc ipsum Acino Dioscoridislib. 3. per omnia est simile. Unde non temere [Orig: temerè] eruditis [Note: Acinos.] Acinos Dioscoridis creditur esse Ozimum minus.

[Note: 2. Sativum maius.] Alterum genus foliis. et caule est maioribus, folio Parietariae minoris seu Mercurialis, flore in nonnullis candido, in nonnullis vero [Orig: verò] purpureo circa caulem per intervalla, sicut in Galeopsi. Ac prima haec duo genera [Note: Ozimum Gariophyllatum.] Herbam regiam, Basilicam et Ozimum Gariophyllatum appellant. Quod vero [Orig: verò] Dioscorides dicit vulgarem esseherbam Ozimum, intelligem dum est de pabuli genere: siquidem nostrum hoc Ozimum maxima cura indiget, frigoris ac pruinae impatiens.

[Note: 3.] Tertium genus sponte ex radice tenui in terra sese late [Orig: latè] spargente, quotannis enascitur, nec facile [Orig: facilè] semel plantatum supprimitur: foliis, odore et forma Mentham propemodum referentibus, caule aspero, villo so, tetragono, flore circa caulem purpureo, Ozimi floribus simili, semen in siliquis, Hy oscy amo similibus, nigrum contine tur. Atque in hoc tertio genere diversum se a [Orig: à] verbis Plinii, qui lib. 19. cap. 10. in Serpy llum Ozimum mutari scribit, se comperisse Tragus affirmat: Autumnali enim tempore in valle humida plantatum Ozimum, in Nepetam seu Pulegium silvestre tertio anno mutatum se invenisse. Non repugnat tamen, quod [Orig: quòd] locis siccioribus plantatum, in scrpyllum idem tr ansmutari queat. Velut Theophrastus lib. 5. de Plantarum causis, est etiam auctor. Silvestre hoc Dioscor. Ocimoides et Ocimastrum vocat, per omnia cum eius de scriptione conveniens.

[Illustration:

...]


page 117, image: s117a

TEMPERAMENTUM.

Ozima Gariophylata sunt complexionis calidae. Viribus praedita resolvendi et discutiendi humores p0ulmonis et matricis viscosos, ac phlegmaticos.

VIRES, INTRINSECUS.

In cibis arefa ctum sicut Anmaracus et Rosmarinus admiscetur. Vino impositum recenti, odorem et gustum praeber gratissimum. Decoctum cum vino dyspnoeam tollit, tussi medetur, urinam provocat, menses ciet. Semen vino per diei unius spatium iniectum, in album sucum seu gummi alteratur, quod illitum, infa~mationi linguae, labiorum rimis, et verrucis pectoris maximum fert auxilium Semen ac stillatitia aqua pota cor confortat, syncopen propellit.

EXTRINSECUS.

Folia recetia fronti circumligata, vel stillatitia aqua illita, contra cephalalgiam valet. In desessionibus iisdem quibus Pulegium et Mentha pollet viribus. Aquastillatitia refrigerandi vim habet: illinitur ergo inflammationi oculorum, capitis, tumoribus pectoris, aliorumque locorum. Silvestri sunt pares cum Hedyosmo vires. Semen, Dioscoride teste, in vino potum, usperarum et aliarum serpentium morsibus medetur.

AMARACUS, SAMPSUCHUM.

[Illustration:

...]


image: s117b

[Note: Malorana.] *s*amyuxor a)/ a)ma/rako\r Graecis, Latinis Maiorana, Amaracus. German. Maioran, Meyron.

[Note: Amaracus.] Duo sunt huius genera, quibus idem nomen tribuitur. Praestat ex his quod minus est, surculosum, foliis teneris et rotundis, maximeque odoratis, [Note: 1.] coloris cinerei, unentis, flosculis exiguis et albicantibus, qui cum capitulis, quibus continentur semina, decerpuntur: facile [Orig: facilè] enim relicto semine arescit. Circa hiemem transplantatur, ac locis calidioribus adversus frigoris molestiam custoditur. Huic generi praeter enumerata nomina [Note: Amar dei varia nomina.] tribuuntur etiam alia, velut, trifolium agethides, onecium, acapnos, genitura isidis, myuron, sacerdotis asinus.

[Note: 2.] Alterum genus est silvestre, quod illaesum in hortis hieme relinquitur, odoris pene [Orig: penè] cum priore eiusdem: sed foliis, surculis, capitulis ac flore latioribus, longioribus, densioribus, ac maioribus. Puellis nota est herba, quarum sertis utplurimum intexitur.

TEMPERAMENTUM.

Utraque Amaraci species naturae est calidae et siccae.

VIRES, INTRINSECUS.

Hydropem metuentibus, et stranguria laborantibus, quosque tormina infestant, deco ctum foliorum in vino albo est utile, menses item ciet. Sucus seu aqua naribus instillata, cerebrum confortat, sternutationem provocat, lethargicos excitat. Liquor stillatitius linguae illitus, vocem re stituit: Cerebrum et memoriam exhilarat et corroborat mirabiliter, trium quatuorve cochlearium mensura sumptus. In cibis etiam usus Amaraci est nobilis.

EXTRINSECUS.

Arida folia adversus oculorum inflammationes cum polline polentae illinuntur. Pulvis cum Zinzibere naribus immissus, sternutamenta ciet, catarrhum discutit. Folia sugillatis cum melle prosunt. Impositum ex iisdem cataplasma, stomachi dolorem sedat, luxata membra restituit.

Arida cum melle in pesso subdita folia, menses ducunt. Sucus coagu latum sanguinem discutit, sugillata tollit, splenis tumorem reprimit.

OLEUM SAMPSUCHINUM.

Oleum Sampsuchinum lassitudini est utile, et morbis cerebri et nervorum prodest, In balneo igitur inunctum paralysin iuvat, et spasmum, cynicum vulgo [Orig: vulgò] , torturam oris, naribus iniectum: et auribus immissum, a [Orig: à] flatu tinnitum dissipat, menses ciet, ac morsui scorpionis prodest. Conficitur autem hoc modo: Recipe foliorum Sampsuchi M. iiii. Serpylli M. ii. foliorum Myrti, M. 1. Abrotoni, Sisymbrii ana M. s. Cassiae ligneae ve rae c. ii. Olei Omphacini quantum sufficit, Concisis et contusis omnibus, in vitrum inice, et oleum ut supra [Orig: suprà] species emineat infunde. Obstructo dein vasis orificio ad solem vel in aestuario diebus octo macera, hinc ole um exprime, et recentibus speciebus secundo et tertio infundito.


page 118, image: s118a

ORIGANUM.

DE Origani nomenclaturis, adeoque historia, maxima inter auto res est controversia. Theophrastus duo eius statuit genera: Nigrum et candidum. Nigrum nullo se mine, Candidum vero [Orig: verò] perque exiguo. Dioscorides et Plin. quatuor recensent, foliis partim Serpyllo, partim vero [Orig: verò] Hyssopo respondentibus: Est enim Heracleoticum, ab Heraclea Ponti cognominatum. Onitis, quasi asininum, quod [Orig: quòd] ab asinis impetatur. Tragoriganum, quasi hircinum Origanum, quod [Orig: quòd] animal istud potissimum eius voluptate capiatur: et silvestre.

[Illustration:

...]

[Note: 1. Heraclea ticum.] Heracleoticum folium habere, scribit Dioscor. hyssopo non dissimile: umbella non in orbem se colligit, nec in rotae speciem radiatur, sed multipartito [Orig: multipartitò] divisa frondet. Semen in [Note: Cunila.] cacuminibus virgarum non densum, nec durum. Aliis Cunila dicitur, Plinio Gallinacea cunila Hoc Ruellius existimat esse eam quae vulgo [Orig: vulgò] degeneris Maioranae cognomento in hortis seritur, quae forma foliorum et capitulorum Maioranam imitatur, frutice hyssopi, foliis eidem vel Serpy llo silvestri proximis, minoribustantum [Orig: minoribustantùm] , umbraculis non in orbem coactis, sed divisis, florum plenis.

[Note: 2. Onitis.] Onitis eadem est, candidiore tantum [Orig: tantùm] folio, hyssopoque consimiliore, fru ctu confertis corymbis compacto.

[Note: 3. Tragoriganum cum suis specic bus.] Tragoriganum fruticulus est Dioscoridi, Serpyllo silvestri, vel Origano similis, tam ramo, quam [Orig: quàm] foliis: sed quibusdam in locis soli conditio ne laetius, et habitius invenitur, latiore folio, glutinosum: alterum maci lentius, foliis exilioribus, molliusculis, quod aliqui Prasion vocare malverunt. Optimum Cilicium, Chorum, Cretense, Chium et Smyrneum.

[Note: 4. Syluectre Origanum.] Silvestre origanum, foliis est origani, praetenuibus virgulis, digitorum quatuor altitudine, umbellis anethi, flore candido, radice tenui, supervacua. Hanc Dioscorides Panax Heracleum et Cunilam, quibusdam dici [Note: Cunila bis bula.] meminit, Plinius Bubulam cunilam locis aliquibus vocat.


image: s118b

Hodie omnibus illis speciebus caremus, sola excepta Silvestri origano. quae copiose [Orig: copiosè] in nostris montibus gignitur, quaque Officinae utuntur.

Tragus tres eius in flore facit differentias. Primum floribus purpureis, alterum in puniceo rubentibus, tertium candidis.

[Note: Origanus.] Origanus autem a)r\ tou=o)/rous nomen habet, et xora=s, id est, gaudio, quod [Orig: quòd] montibus gaudeat. Herodianus ab o(ra=r, et ganw=, id est, clarifico deducit, quod [Orig: quòd] visum acuat. Theodorus ab r(igw=, id est, algeo, per prosthesin literae o, derivat, quasi rigens per antiphrasin, quod [Orig: quòd] minime [Orig: minimè] refrigeret. Germa. Dosten, Wolgemüt, braun Dosten, et Bergmüntz.

Locis gaudet maxime [Orig: maximè] montanis et dumosis, solique expositis, ac in hor tis etiam iuxta sepes nascitur. Mense floret Iulio.

TEMPERAMENTUM.

Calfaciunt et exsiccant omnes Origani species, in tertio ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Heracleoticum decoctum cum vino, potum, venenatorum morsibus prodest: cum passo autem iis qui cicutam aut meconium: cum Oxymelite autem iis qui gy psum aut ephemerum hauserunt. Ruptis, conunlsis, hy dropicis cum fico manditur. Aridum acetabuli mensura cum aqua mul sa potum, atram bilem per inferna detrahit, menses ciet. Linctum ex melle tusses emendat. Medic amentum ciendis vomitionibus commodissimum ex origano fit, additis cepis, et sempine fruticis, quod ad obsonia ex petitur, rhus dictum; omnibus in aere Cyprio per tricenos dies insolatis, ab ortu canis, cum sideris aestu tempus flagrat.

Onitis easdem quas Heracleoticum praestat vires, sed nonnihil infirmiores. Silvestre Origanum privatim foliis et floribus cum vino potis, venenatorum morsibus auxiliatur. Tragorigani genera omnia calfaciunt, urinam cient, bonam faciunt alvum, si decoctum eius bibatur. Lienosis cum aceto pota prosunt: cum vino his qui Ixiam hauserunt. Tussientibus, peripneumonicis, ex melle in eclegmate dantur. Datur eiusdem potio cibum fastidientibus, et stomacho male [Orig: malè] affectis, et acida ructanti bus: iis item quibus a [Orig: à] maris iactatione nausea et hypochondriorum calor excitatur.

EXTRINSECUS.

Sucus Origani virentis, tonsillis, columellae, oris hulceribus medetur. Per nares cum oleo infusus caput evacuat. Cumlacte aurium doloribus infunditur. Obdormituris in metu serpentium herba substernitur: fugat enim eas. Cum polenta illitum tumores discutit. Scabiem, pruriginem et psoram in desessione balnearum sanat. Illinitur suggillatis, item dentium dolori, quibus etiam candorem facit, cum melle et nitro. Lassi perungun tur ex eo, ita ut venter attingatur. Epiny ctidas cum pice sanat. Furunculos cum pice tritum, aperit: strumas cum oleo, aceto, et farina hordeacea: lateris dolores cum fico illitum. Fluxiones sanguinis tusum, in genitalibus, ex aceto litum: reliquias purgationum a [Orig: à] partu.


page 119, image: s119a

Hieronymus Tragusexistimat Diosco ridis Origanum pro Hyssopo, ac rursus pro Origano Hyssopum eiusdem sumendam.

SERPYLLUM.

SE spyllum Latinis a [Orig: à] serpendo, Graecis e)/rpul le=r, eodem etymo. Gal. Serpolet, Poliot. Ger manis Quendel, Rienlin, Hünerkol [Orig: nerköl] , Hünerserb.

[Note: 1. Hortense.] Duo faciunt eius genera Plinius et Diosco rides Hortense et silvestre. Hortense folia et ramulos fundit Origani, candidiores tantum [Orig: tantùm] , humiserpit cum oritur, ac pedali altitudine incremento suo assurgit, odore Sampsuchi, flosculis subpurpureis. Adminiculo fultum, vel vicinis sepibus innixum, in altitudinem quamcumque excrescit. Gaudet locis apricis et macris, nec nisi satum provenit. Mense floret Iunio [Note: Cunilago.] et Iulio. Tragus Cunilaginem Plinii esse existimat.

[Illustration:

...]

[Note: 2. Silvestre.] Silvestre, rectum exilibus et lignosis ramulis attollitur, foliis rutae, odore suavioribus, an gustioribus atque longioribus, flosculis subpurpureis, radice multifida. Nec alia re differunt quam [Orig: quàm] cultura ipsa: quoniam alterum cultura et cura mitescit ac delicatius infirmiusque humoris copia efficitur, ut viribus suis stare nequeat, setl per terram serpat: alterum vero [Orig: verò] horridius et fortius, quamvis fragilis utriusque sit natura, ob loci conditionem prove nit. Dioscoridi repugnat Plinius: Silvestre serpyllum humi reptare scribens, hortense vero [Orig: verò] minime [Orig: minimè] .

Nascitur silvestre in collibus et montibus copiosissimum, ut hortis minime [Orig: minimè] colatur: tota floret aestate. Dioscroidi silvestre Serpyllum privatim Zygis dicitur, a [Orig: à] *yugei=r, id est, ligando seu iungendo, a [Orig: à] ligandis fortasse [Note: Zyges.] vitibus. Errant autem hodie qui Serpyllum sativum nostrum Pulegium credunt, similitudine quadam eius inducti.

[Note: 3.] Tertium addit genus Tragus, foliis et ramulis hortensi simile, sed inodorum, flore carens, quod in muris invenerit.

Silvestris itidem duas facit differentias: alterum rotundioribus, alterum angustioribus, et acuminatioribus foliis, flore in utrisque subpurpureo, interdum etiam candido, sed rarius.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit vehementer Serpyllum, est enim gustu acre: ob id menses et urinam ciet.


image: s119b

In vino decoctum, calidum potum, menses ciet, humores viscosos lum borum et renum per urinam educit. Tormina discutit: interna vulnera et rupta sanat. Obstructiones pulmonis, iecoris et lienis aperit. Sangui nem excreantibus cum Oxymeli coctum auxiliatur. Eadem potest sucus cum aceto semidrachmae pondere sumptus. In cibis contra venenae et serpentes valet. Aridae tussi cum melle, glycyrrhiza, aniso et vino medetur: stomachum confortat, acstranguriam adiuvat. Ad cibos quoque condiendos et ad salgama adhibetur.

EXTRINSECUS.

Oder Serpilli cerebrum roborat: vertiginem pellit, capiti impositum.

Aqua stillatitia Serpilli cum rosaceo aceto temperata, fronti illita, Phre nesin sedat, Reliquae eius vires cum Origano et Dictamno sunt pares.

THYMUM.

[Note: Serpyllum Romanum.] THymus a [Orig: à] *qu/eir, id est, excitando: vel quasi *qu/aemos, id est, sanguinem impellens. Vulgo [Orig: Vulgò] Serpyl. lum Romanum, Germa. Welscher Quendel, Romischer [Orig: Römischer] Quendel, ab odoris similitudine. Item Tymchen, Immenkraut.

Duo sunt eius genera, quamvis Dioscorides uno, vulgari nimirum, contentus est: Alterum est candidum, in collibus nascens, cuius descriptionem ponit Diosc. frutice surculoso, foliis multis angustisque comato, capitulis in cacumine refertis, flore purpurascente. Unde Thymum capitatum vel album appellant.

[Illustration:

...]

Alterum nigrius, florisque nigri. Praestat tamen candidum. Sativum non multo fuit tempore, sed in hor tis Germaniae hodie seri coeptum. Flos apibus est gratissimus, odore mella referens. Locis gaudet apri cis et macris, sicut Serpyllum Mensefloret Iulio. [Note: Epithymus.] Laudat Hippocrates Thymum e [Orig: è] Thyna Thraciae loco. Flos Thymi, Epi thymus dicitur, Satureiae similis.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat in gradu tertio. In educendo est serpyllo fortior, in calfaciendo par. Epithymus, sicut et Thymus, eodem ordine calfacit et exsiccat.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino decoctus, iifdem cum serpyllo pollet viribus. Orthopnoeicis et asthmaticis prodest: vermes, coagulatum sanguinem, venena, menses, et mortuos fetus expellit. Cum melle in eclegmate mixtus, thoracis vitia per excreationes purgat. Hebetibus oculis in cibo prodest. Pro


page 120, image: s120a

condimentis in sanitatis usu est utilis. Contra podagram, etiam que motum omnino interceperit, cum vino utilissime [Orig: utilissimè] datur. Ad tumefactos testes trium drachmarum pondere ieiunis propinatur. Epithymus eadem potest quae Thymus, ob id in illius penuria hoc uti licet, sed mensura maiore.

EXTRINSECUS.

Sucus aceto mixtus sugillata tollit, coagulatum sanguinem digerit, thymos in cataplasmate sanat. Ischiadicis cum vino et polenta impositus auxiliatur: Eodem modo articularibus morbis: tumores et impetus tollit. Cum aceto vero [Orig: verò] , callum et verrucas. Tritum et lanae inspersum ex oleo luxatis illinitur. Exadipe suillo, et in fastidio tritum cum melle, ambustis imponitur.

SIRUPUS DE EPITHYMO.

Sirupus de Epithymo atram bilem et alios humoresustos vacuat, ob id morbos ex his nascentes, elephantiam, cancrum, ulcera maligna, fistulosa, psoram, lepram praecaver, curatque. Confectionem docet Mesue.

THYMBRA, VEL CUNILA.

[Note: Cunila.] THymbra, Latinis Satureia et Cunila. Thymbram fortasse quasi Thymi umbram [Note: Thymbra unde dicta.] appellare licebit, congener enim Thymo est herba.

Duo sunt eius genera: Sativa et Silvestris [Note: 1. Syluectris] Silvestris in asperis et macris locis nascitur, Thymo similis, sed minor et tenerior, ferens spicam floribus plenam, coloris herbacei [Note: Thymbra cunila ru stica.] Haec proprie [Orig: propriè] Thymbra et Cunila rustica appellatur. Germa. Kunel.

[Illustration:

...]

[Note: 2. Sativa.] Sativa silvestri est brevior, quae propter minorem acrimoniam in cibos est recepta, pedali assurgit altitudine, fruticosa, surculo sis utrinque coliculis, folio Hyssopi, flosculis utrinque ex purpura candicantibus, odore et [Note: Satureia. Cunila capitata.] sapore gratissimo Latinis Satureia dicitur, a [Orig: à] saturando, quod [Orig: quòd] eduliis in condimentis miscetur. Vel a [Orig: à] Satyris, quod [Orig: quòd] libidinem stimulet. Item Cuni la capitata. Germanis Saturey, Saturon, Garten hysop, Zwibel hysop, Hüne='/reg>, Iosephle. Utraque aestate floret. Differt igitur Satureia [Note: Discrime Satureiae et Thym brae.] a [Orig: à] Thymbra, quod [Orig: quòd] Thy mbra dicitur silvestris proprie [Orig: propriè] , Satureia vero [Orig: verò] Sativa: ac utraque species Cunilae venit nomine, altera silvestris, altera vero [Orig: verò] sativae. Quod hoc versu Columella indicat: Et Satureia Thymi referens [Note: Cunila.] thymbraeque saporem: ubi tres consimiles herbas simul est complexus.


image: s120b

[Note: Cunilae species.] Sunt autem plures Plinio Cunilae species: Sativa, cuius iam facta men tio, quae Satureia dicitur. Silvestris, quae Thymbra proprie [Orig: propriè] . Bubula, quam Silvestre origanum appellat. Gallinacea, quam Origanum heracleoticum [Note: Cunilago.] dicit: de quibus in capite de Origano. Mascula, quae Cunilago dicitur, odoris foedi, radice lignosa, folio aspero, de qua in capite de Conyza. Mollis cunila ramis et foliis, altera hispida lanugine obducitur, tritaque [Note: Incensari] mellis habet odorem, digitis tactu eius cohaerentibus, hanc Franci Incensariam [Note: a. Libanotis Rosmarinus.] vocant, pilosioribus foliis ac ramis, et aculeatis, senis flosculis luteis. Altera est quam Libanotidem Plinius appellari tradit, quae vulgo [Orig: vulgò] Rosmarinus vocatur, ut placet etiam Ruellio. Frutex topiarius et coronarius, folio pinnato, herbaceo, subter incano, striato, thuris odore, flore [Note: Epithymbron.] caeruleo, semine atro et exili. Epithymbron Graeci vocant, quod supra Thymbram nascitur, cirrorum modo comas et ramos crebro volumine complicans aliquando [Orig: aliqùando] purpurascens. Sicut etiam Epithymum, quod simili modo supra Thymum nascitur. Quod etiam per Origanum irrepe re se vidisse Ruellius testatur.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est eiusdem cum Thymo: calfacit enim et exsiccat ordine tertio.

VIRES, INTRINSECUS.

Silvestris ad eadem pollet quae Thymus. Sativa est viribus imbecillior, sed usui gratior. Quae igitur de Thymo et Serpyllo dicta sunt, huc etiam veniunt referenda. Farina eius ex vino pota, medetur thoracis, pul monis, et vesicae vitiis. Ciet urinas, menses pellit. Satureiae usus marcescentes coitus stimulat, unde etiam a [Orig: à] Satyris dictum quibusdam placet. Stomachi concoctiones adiuvat, fastidia discutit, hebetes oculos exacuit. Epithymbron perinde atque Epithymum atram bilem per alvum expur gat.

EXTRINSECUS.

Herba cum floribus veternosos olfactu excitat, aut coronae modo ca pit imposita. Sucus cum rosaceo auribus infunditur. Cum triticea fari na coxendicibus illinitur.

HYSSOPUM.

HYssopi duo sunt genera: Hortense et montanum. Hortense, frutex est nemini non cognitus, duobus vel tribus assurgens pro aetatis tempore, caulibus, ramulis multis, foliis Satureiae, floribus in caeruleo purpurascentibus, thyrsos spicae modo vestientibus, radice longa et lignosa. Passim in hortis hodie plantatur. Germanis Isop, Closter Isop, Ispen, Garten Ispen. Montanum cum hortensi est idem, nec alia ratione quam [Orig: quàm] loco differt, quod [Orig: quòd] haec cultis, illa incultis, asperis et montanis locis crescit, solio prosus origani, nisi quod [Orig: quòd] nonnihil est angustius. Germanis Berg Ispen. Floret utraque aestate, ac in flore etiam potissimum


page 121, image: s121a

carpitur. Locis gaudet apricis, non pinguibus. Seritur circa aequinoctium vernum, et planta et semine, quae ubi comprehenderunt, vivaciores sunt, quam [Orig: quàm] ut hiemem sequentem formident. Estque hortensis nostra hyssopus, vera, ut summi quique viri huius rei restimonium perhibent.

[Illustration:

Heyden Isop.

]

[Illustration:

Closter Isop.

]

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat gradu tertio, estque tenuium partium. Est etiam pituitosum, hoc est, pituitam trahit et digerit: sic enim Ruellius interpretatur.

VIRES. INTRINSECUS.

Hyssopum decoctum cum ficis, ruta, melle et vino, potumque, peripneumoniae, tusi vetustae, suspirio, frigidis capitis fluxibus, et orthopnoeae plurimum confert Lumbricos enercat. Idem cum melle linctum praestat. Cum ficubus viridibus et Nasturtio, ad subducendum valet alvum, Iri praesertim adiecta. Vomitiones eodem modo ciet. Dum ficubus coctum et gargarizatum, anginam adiuvat. Aceto decoctum dentium collutioni et dolori commodat. Lieni cum fico potum prodest. Ramuli eius quinque, cum duobus rutae, et tribus ficis, thoracem purgant. Eiusdem fasciculus cum quadrante mellis ad tusim decoquitur. Baccae eius ternae in aqua contritae, potae diebus sedecim, comitiales iuvant. Eaedem cum aqua potae, regio morbo medentur.


image: s121b

EXTRINSECUS.

Cum Origano, ficubus, et nitro illitum, hydropem reprimit. Vino decoctum, ac tepidum inflammationibus impositum, eas refrigerat. Va por eius calidus exceptus auribus, tinnitum et susurrum pellit Cum mel le, sale et vino tritum, serpentium ictibus adversatur. Cum oleo contritum, phthiriasi et prurigini capitis resistit. Collectiones inflammationesque, e [Orig: è] vino impositum sanat. Adhulcera manantia est efficax, suffocationes laxat. Quadrupedum scabiem ex oleo fotum sanat.

SIRUPUS DE HYSSOPO.

Ad vitia thoracis et pulmonis est efficax, humoresque excreatu difficiles extenuat et educit.

ORMINIUM.

[Illustration:

...]

[Note: Orminum] ORminum Graecis dictum placet Ruellio, quod [Orig: quòd] Venerem stimulet. Semen enim eius bibitur ad Venerempstimulandam. Latinis Geminalis. [Note: Geminalis Gallitricum] Officinis Gallitricum.

[Note: 1.] Duo sunt huius genera: Sativum et silvestre. Sativum foliis est Mar rubio similibus, maioribus tamen et mirifice [Orig: mirificè] odoratis, caule quadrangulo, semicubitali, circa quem eminentiae siliquis similes prodeunt, radicem versus nutantes, in quibus semen est nigrum et oblongum. Latinis simpliciter


page 122, image: s122a

Gallitricum dicitur. Gall. Oruaille. Germanis Scharlach. Provenit pas sim in hortis. Hieronymus Tragus ex Sideritidis putat esse speciebus, ac eam praesertim quae heraclea dicitur.

[Note: 2.] Silvestre priori non admodum est dissimile, foliis Saluiae, rugosa asperitate [Note: Gallitricum silvestre.] praeditis: caule sesquipedali, leniter hirsuto, in quadrangulum striato: floribus e [Orig: è] caeruleo in purpureum vergentibus, ad aquilini rostri effigiem falcatis, calyculis pluribus in terram inclinatis, in quibus ad sum. mum quatuor semina, parva, rotunda, et fuluescentia. In pratis sponte passim nascitur. Floret et semine utrumque in Iulio est praegnans. Germa nis Wilder Scharlach, oder wilde Salbey. De hoc supra [Orig: suprà] in capite de Marrubio est actum. Est et aliud Ormini genus cuminaceum atque nigrum, quod inter fruges Theophrastus reponit: de quo etiam inter legumina Galenus tradit, item Plinius, mediae inter Erysimum et Cuminum naturae. De hoc suo loco in capite de Asparago: Silvestris enim Aspara gus post inventos altiles seu hortenses asparagos, Corruda appellari coe pit, Atticis vero [Orig: verò] Orminon.

TEMPERAMENTUM.

Utrumque calidum est et siccum. Resolvunt, attenuant, et educunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Vinum quod supra Orminum deferbuit, ventriculum frigidum calfacit: phlegma discutit et consumit: Frigidis et sterilibus mulierculis, ac albo fluxu aluilaborantibus est utile. Nimius vini Orminites usus capiti est noxius. Pulvis eius naribus exceptus, sternutamenta provocat, catarrhum pellit, cerebrum purgat. Vires pene [Orig: penè] cum Dictamno pares obtinet.

EXTRINSECUS.

Decotum in aqua menses et secundos mire [Orig: mirè] in desessionibus ducit.

Cum melle argema et oculorum albugines purgat. Cum aqua illitum oedemata discutit. Aculeos corpori infixos, per se ex aqua illitum, extrahit. Folia ex aceto imposita, panos per se, vel cummelle discutiunt.

Silvestre domestico ad omnia est valentius.

ELELISPHACUS.

*e*leli/sfakos, Latinis Saluia, ab e)leli/teir et sfa/kos, seu sfa/kelos, quod siderationem significiat, quia, ut Ruellius inquit, herba retorrida et exsucca videtur, quasi in tabem sit versa, aut in siderationem flaccescat. Saluia dicta, quod [Orig: quòd] sit salutaris eius usus, praesertim ad fecunditatem. Gallis, Saulge. Germanis Salbey.

Sunt autem duo Saluiae genera: Alterum silvestre et minus: alterum hortense et maius. Hortense proprie [Orig: propriè] elelisphacos dicitur, German. groß oder breyt Salbey, folio squalidius et scabrius, multo latius quam [Orig: quàm] alterum, ut quod cultum aliquem senserit. Silvestre aut minus, foliorum si gura, quae contractiora et laeviora sunt, ab altero differt, unde Germanis, kleyn oder spitz, oder edel Salbey dicitur.


image: s122b

[Illustration:

...]

Frutex est oblongus, ramosus, quadrangulas et candidas virgas habens: folia Cotonei mali effigie, oblongiora tamen, asperiora, callosiora, extritarum quoque vestium similitudine hiruta et candicantia, vehementer odorata, sed virosa, semine silvestris hormini in summis caulibus. Locis nascitur asperis. Hodie vero [Orig: verò] in hortis utrumque genus invenitur.

Hac descriptione Dioscorides palustrem, quam silvestrem dicit, descripsit, ac utrumque simul genus hac ipsa est complexus. Plinius inter lentis species, inter fruges elelisphacon retulit, ab fa/kos, quod lentem significat, deducto nomine, tamquam a [Orig: à] Saluia diversam herbam. Descriptio tamen Plinii cum Dioscoridis per omnia convenit. Floret Iunio et Iulio, ac semine est praegnans, quo etiam tempore carpitur.

TEMPERAMENTUM.

Exclafacit et modice [Orig: modicè] etiam adstringit, teste Aetio [Orig: Aëtio] .

VIRES, INTRINSECUS.

Persuasum habet sibi vulgus, si tria Saluiae acuminatae folia cum sale mane [Orig: manè] manducet, a [Orig: à] veneno tutum eo sefore die.

Vinum Saluiae, aut folia in vino decocta, universo corpori sunt utilis sima: venena expellit: tussim emollit, iecur et matricem calfacit: urinam et menses ducit. Dysenteriae decotum eius prodest: intestina nanque expurgat. Arida folia tusa in cibis condimentorum vice sunt gratissima, et corporsaluberrima.


page 123, image: s123a

EXTRINSECUS.

Capillos capitis, si decocto eius caput abluatur, denigrat, furfures eiusdem abigit: vulnera purgat, et morsus venenatorum sanat. Scabiem simili ratione sanat, tumores in locis occultis sedat. Stranguriam in desessio nibus adiuvat, urinam provocat: dolores dysentericos aliosque mitigat. Silvestris Saluiae vires cum Ormino et Mentha silvestri sunt pares: sub stantia tamen est mitior et gratior.

LIBANOTIS.

[Note: Libanotis.] *l*ibanwti)s, Libanotis dicta, quod [Orig: quòd] odorem thuris accensa referat. Incensariam Ruellius in locis quibus cognita est, appellari ait, quod [Orig: quòd] radix [Note: Incensari a.] eius Tus, quod incensum vocant, redoleat.

[Note: 1.] Duo sunt eius genera, teste Diosc. Fecundum et sterile. Fecundum [Note: Fecunda Libanotis Canchrys senen dicitur.] rursus duorum est generum: Alterum cuius semen Canchrys dicitur, foe niculi folio, crassiore, orbiculato, in terram iacente, caule cubitali, aliquando etiam maiore, stolonibus multis, quorum a [Orig: à] capitibus umbellae gestantur, seminis plenae candidi, et spondylio similis, rotundi, angulosi: gustu acuto et resinaceo, accendente os cum [Orig: cùm] manditur: radix alba, magnitudinis iustae, tus redolens. Alterum simile superiori per omnia, sed lato semine et nigro, spondylion imitante, odorato, nec ferventi, radice foris atra, intus si frangatur alba. Atque hoc genus Cordus eam dicit herbam, quam Germani Schwartz Hirtzwurtz vocant, quam Fuchsius tertiam facit Dauci speciem.

[Note: 2.] Sterilis cetera quidem prioribus est similis, verum [Orig: verùm] neque caulem, neque [Note: Sterilis.] florem, neque semen fundit, in saxosis et asperis locis nascens. Theophrastus easdem Libanotidis species facit. Nobis Libanotidis hae species hodie sunt incognitae, ac plurimum a [Orig: à] nostro vulgari Rosmarino differunt, de quo sequenti mox capite. Plantae enim sunt diversissimae: siquidem hae iam descriptae, umbelliferae et foeniculo similes sunt: nostra vero [Orig: verò] Rosmarinus, neque umbellam, neque folia foeniculi habet.

TEMPERAMENTUM.

Canchrys vim habet calfaciendi, et vehementer exsiccandi. Unde abstergentibus medicamentis miscetur.

VIRES, INTRINSECUS.

Siccae radices potae cum vino torminibus medentur, serpentium mor sibus medentur, menses et urinas cient. Potum semen ad eadem est utile. comitialibus, et veteri pectoris vitio auxiliatur. Ictericis cum vino et pi pere datur. Utendum autem semine eius quod Canchryn non ferat: siquidem hoc acrimonia sua arteriam exasperat.

EXTRINSECUS.

Trita herba haemorrhoidum profluvia sistit: sedis inflammationes et condy lomata mitigat: Strumas et abscessus qui ad maturationem aegre [Orig: aegrè] perducunturc, oncoquit. Siccae radices cum melle hulcera purgant.


image: s123b

Veteres tumores illitu discutiunt. Tam radicis quam herbae sucus melle adiecto illitos oculos exacuit. Semen cum oleo perunctum sudores movet: ruptis et convulsis prodest. Cum loliacea farina et aceto tritum, podagricis illinitur: urtiligines aceto acerrimo addito purgat. Canchrys con tra oculorum fluxiones capiti illinitur, ut tertio die solvatur.

LIBANOTIS CORONARIA.

LIbanotis coronaria dicitur, ad differentiam eius, quae simpliciter Libanotis appellatur, quae in praecedenti est capite explicata. Unde Libanotis dicta ibidem indicatum est. Coronaria haec dicitur, quod [Orig: quòd] coronis soleat inseri. Latinis et Officinis [Note: Rosmariaus.] Rosmarinus, Germa. Rosmariv. Haec masculae cunilae altera est species, ut in capite de Thymbra est ostensum. Ramos habet, ut Dioscor. describit, tenues, circa quos folia similiter tenuia crebra, oblonga et gracilia, intus candicantia, exteriore autem parte viridia, et graviter odorata.

[Illustration:

...]

Frutex in summa est topiarius et coronarius, folio pinnato, herbaceo, subter incano, striato, thuris odore, flore caeruleo, semine atro, radice nigra, multis fibris capillata. Hac Narbonensis provinciae tractus adeo [Orig: adeò] scatet, ut lignum aliud haud urant. Hodie in hortis passim et fictilibus plantatur. Floret bis anno, vere et autumno. Carpitur Maio ad usque Septembrem. Seritur Martio. Nonnulli duo eius faciunt genera, sed exiguum adeo [Orig: adeò] differentia, ut discerni vix queant.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat, quod gustus abunde [Orig: abundè] ostendit.

VIRES. INTRINSECUS.

Libanotis coronaria seu Rosmarinus, et in cibis et in potu miscetur summa corporis cum utilitate. Vinum Rosmarini, aut ipsa herba in vino decocta, calida mane et vesperi, ad tres vel quatuor horas ieiuno stomacho pota, album feminarum fluxum, ac consumpta muliebria mirabiliter sanat. Eadem ratione discutit et pellit morbum Regium, dyspnoeam adiuvat, arteriam tracheam [Orig: trachèam] purgat, et aperit, excreationes multas facit, concoctionem adiuvat: Venenis est vice antidoti: tormina sedat, sangui nem purgat: sudores provocat, post potum eius contecto corpore.

EXTRINSECUS.

Cremata tutam a [Orig: à] pestilentia domum praestat, nidore improbam aeris diluens perniciem. Illita vel pota Syncope laborantibus auxiliatur, vertigini medetur, faciem expurgat, dentes dealbat, lalitum oris bonum efficit, visus claritatem efficit, pterygia oculorum sanat.


page 124, image: s124a

Putrida hulcera, carcinomata, intertriginem, fistulas, aqua stillatitia aut decoctum Rosmarini aut Dictamni purgat, et ad sanitatem perducit. Fomenta eius et desessiones possunt eadem quae Menta sativa, Dictamnum et Pulegium.

STICHAS.

[Note: Stichas.] STichas vel Stoechas, a [Orig: à] Stoechadibus insulis Galliae, ut Dioscor. testatur, nomen habet. Germanis Stichaskraut.

[Illustration:

...]

[Note: 1.] Duum est generum: Gallicum seu Citrinum, [Note: Citrinum vel Gallicum.] et Arabicum. Citrinum a [Orig: à] concoloribus compactis flosculis imperitis hodie est dictum, estque, Dioscor. referente, frutex tenuibus cirrulis, co ma hyssopi, sed foliis longioribus, subamaro gustu, et aliquantum acri, semine minuto, capi tulis luteolis, ex concoloribus flosculis compactis.

[Note: 2.] Arabicum alterum, quod Arabes observarunt, [Note: Arablicum.] a [Orig: à] quibus est cognominatum, caule sesquipedali, pallido, coma tenui, oblonga, spicasterili. Eiusdem effectus cum Citrino seu Gallico. Nascitur in Insulis Galliae e [Orig: è] regione Massiliae, et in Arabia, unde nomen sumpsit, aliisque Germaniae locis. Floret quo tempore Lavendula seu Spica Germanica, de qua paulo [Orig: paulò] post [Orig: pòst] . Ruellius Arabicam Stichadem inter Origani genera, sub Ontide nimirum Dioscoridem comprehendisse censet, cum [Orig: cùm] ei sit cognata, vel certe [Orig: certè] eadem. Stichadis etiam sunt species, Nardus nostra Germanica, et Lavendula: de quibus paulo [Orig: paulò] post [Orig: pòst] .

TEMPERAMENTUM.

Naturae est nonnihil calidae et siccae, secundum Tragum. Qualitas quidem est amara et mediocriter subadstringens. Temperamentum vero [Orig: verò] compositum ex terrena essentia frigida exigua, unde adstrngit: et ex tenui altera terrena copiosiore, a [Orig: à] qua est amara. Haec Fuchsius.

VIRES.

Vires Stichadis sunt, iuxta Galenum, obstructione liberare, extenuare, extergere, roborareque omnia viscera, tum rotum corpus.

Puerperis a [Orig: à] partu eius decotum aut suffimentum est utile. Est item ad thoracis vitia decoctum eius efficax. Menses cit potu. Antidotis miscetur utiliter. Vertiginem olfactum adiuvat.


image: s124b

SIRUPUS DE STICHADE.

Sirupus de Stichade iuvat affectus omnes cerebri et nervorum frigidos, ut paralysin, epilepsiam, spasmum, spasmum cy nicum, tremorem, ac ventriculum firmat.

Confectionem utri iusque simplicis videlicet et compositi, tradit Mesue.

NARDUM.

NArdisunt plura genera. Est enim Indica sive Syriaca, Celtica, Montana, Rustica sive Azaron. Cretica sive Phu. Postremo [Orig: Postremò] et Germanica Nardus siuc Pseudonardus, de quibus suo ordine singulis. Cum [Orig: Cùm] autem simpliciter Nar dum dicimus, intelligimus Indicam sive Syriacam, quae reliquis praestat.

[Illustration:

...]

[Note: Nardus.] Frutex est radice gravi et crassa, sed brevi et nigra, fragilique, quamvis pingui, situm redolente, ut cyperi radix, sapore aspero, folio parvo densoque. Cacumina in aristas sespargunt, unde gemina dote Nardi spicas et folia concelebrant.

[Note: Nardus Indica.] Duo facit eius genera Dioscor. Indicum et Syriacum. Indicum dictum, quod [Orig: quòd] pars montis in quo nascitur in Indiam [Note: Syriaca.] specter. Syriacum similiter quod [Orig: quòd] ea montis pars in quo provenit in Syriam vergat. Melius Syriacum, quo [Orig: quò] recentius est aclevius, comosum, colore rufo, odore vehementer iucundo, cyperumque imitante, spica brevi, sapore amaro, maximeque os siccante. Est et alterum Indici genus apud Gangen fluvium nascens, viribus languidum, ut quod solo uliginoso crescat. Odoratius enim est quod locis emicat celsioribus. Lati nis et officinis nardus et Spica nardi dicitur. Germa. Edel, frembd wolriechend Spicken nardi.

TEMPERAMENTUM.

Naturam habet exclafactoriam et exsiccantem. Substantiae, teste Ga leno, est mixtae, et facultatis tum digerentis, tum repellentis et roborantis.

VIRES, INTRINSECUS.

Vim habet non exiguam coquendi omnes frigidas dispositiones. Uri nam movet, alvum potu sistit, nauseae ex aqua frigida auxiliatur, et stomachi rosionibus, inflationi, iocinori, regio morbo et renum vitiis. Mi scetur et antidotis.


page 125, image: s125a

EXTRINSECUS.

Vulvae profluvia, saniemque apposita supprimit. In aqua cocta, fotu ac insessu vuluae inflammationibus medetur: ad glabras oculorum genas valet, ad densiorem siquidem pilum eas reducit. Perfusis humore corporibus inspergitur. In fictili non picato, trita in farinam, et cum vino in pastillos coacta, ad collyria reconditur.

OLEUM NARDINUM.

Oleum nardinum, cuius compositionem docet Mesue, calfacit, tenuat, digerit, modice [Orig: modicè] adstringit, proinde affectus omnes frigidos et flatulentos cerebri, ventriculi, hepatis, lienis, renum, vesicae, uteri, magnopere [Orig: magnoperè] iuvat: naribus iniectum caput purgat. Corporis colorem et odorem commendat.

NARDUS GERMANICA. seu Pseudonardus.

[Illustration:

...]

[Note: Nardus Germanica.] NArdus Germanica dicta, quodhaec [Orig: quòdhaec] in Germaniae passim hortis colatur. Pseudonardus ideo, quod [Orig: quòd] non situera Nardus.

[Note: Pseudonardus.] Duo sunt eius genera: Unum procerius adolescit. et maioren spirat [Note: Spica. Lave~ndula] odorem, quod Spicam appellamus. Germa. Sicke nardi: alterum minus et amplitudine et odore, quod Lavendulam seu lavandulam vocamus,


image: s125b

quod [Orig: quòd] balneis et lavacris hominum experatur. Germa. Lavendel, Lavander. Fuchsius maiorem appellat marem, minorem vero [Orig: verò] feminam. Utraque autem Germanica Nardus Stichadis est species, ut plerisque hodie eruditis placet, et descriptio etiam abunde [Orig: abundè] commonstrat. Frutex est folio crassiore, carnoso, angusto, colore languido, in candidum vergente, piloso, frequentibus spicis in aristas sparsis, flosculis in spica fere [Orig: ferè] caeruleis, in Lavendula vero [Orig: verò] purpureis. Exitu veris utraque perpetua coma canescit. Spicatur Iunio et Iulio. Locis gaudet apricis et petrosis.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et siccat ordine secundo, tenuiumque est partium. Discutit et educit.

VIRES, INTRINSECUS.

Flores in vino cocti urinam cient, calidi diebus aliquot ieiuno stoma cho poti. Menses et secundinam simili ratione adiuvant: Cardiacam sedant. Ventositates reprimunt, Morbum regium, sicut et Libanotis coro naria, pellunt Efficacius haec praestat cum Cinnamomo, Gary ophy llis, flore nucis myristicae, Cardamomo, Cubebis, et rosarum foliis decoctum. Apoplexiae idem decoctum est auxilio: amissam vocem restituit: dentium do lorem sedat: putrida oris hulcera sanat. Ad eadem pollet aqua stillatitia.

EXTRINSECUS.

Aqua tam Spicae quam [Orig: quâm] lavendulae, dolorem capitis sedat, vertiginem pellit ex frigore natam. Praevalet tamen Spica Lavendulae. Membra frigefacta et paralytica recreat, si aqua illinatur, ac membra herba ipsa fomententur: eorundem tremorem hoc modo sedat.

[Illustration:

...]

OLEUM SPICAE.

Oleum Spicae ad vertiginem, frigefacta et paralytica membra tremoresque prodest. Fit autem per destillationem ex maiore Lavendula, quae Spica vocatur, ac maioribus apud nos quam in Narbonensi Gallia sit: sumptibus, ut praestet illud a [Orig: à] mercatoribus emere.

NARDUS CELTICA.

NArdus Celtica frutex est pusillus, qui cumradi ce vellitur et in manuales scopas assumitur, foliis longiusculis, flavescentibus, floreluteo. Nascitur in Norico. Istria et Pannonia. Gallicam alii cognominant, sed nusquam in tota Gallia nascitur. Celtae autem historicis quibusdam non sunt tam Galli, quam Germani. Germanica igitur potius esset dicenda.

[Note: Spica Romana.] Valerius Cordus Spicam dicit Romanam. Incolis [Note: Saliunca.] Saliunca, teste Diosco appellatur. Unde Germanis Seliung dicitur. Item Marien Magdalenen


page 126, image: s126a

blümen, Spicanardes Saliuncae Germanicam appellationem a [Orig: à] conservando iuvenili animo, Valerius deducit. Nec convenit cum Lavendu la seu Spica nostra, ut quorundam est sententia. Saliuncae verodescriptio [Orig: veròdescriptio] Nardo Celticae per omnia respondet, ut multis Ruellius ostendit.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit in abscessu primo, et exsiccat in altero.

VIRES.

Vires habet easdem quas Syriacum, de quosupra [Orig: quosuprà] . Sed urinam cit vehe mentius, stomacho est utilus. Inflamma tionibus iecoris, et felle suffusis auxiliatur. Cum Absinthii decocto aduerus stomachi inflammationes bibitur. Ex vino, adversus lienem, renum et vesicae vitia, et venenatos ictus. In malagmata, potiones et calfacientia unguenta additur.

NARDUS MONTANA.

MOntana Nardushodie penitus in nullo usu, non enim ad nos nisi casu affertur. Nascitur surculo et foliis eryngio similibus, minoribus, minime [Orig: minimè] tamen spinosis, asperisque. Radices habet binas aut plures, ni gras, odoratas velut hastulae regiae. Longe [Orig: Longè] autem gracilioribus et mino [Note: Niris.] ribus. Dicitur item Niris, Thylacitis, quod [Orig: quòd] in coriaceis sacculis, quos [Note: Thylacitis.] Graeci *qula/kia vocant, ad exteras nationes fereba [Note: Pyritis.] tur. Pyrittis, quod [Orig: quòd] igni propter iucundum inice retur odorem. In Cilicia copiosissime [Orig: copiosissimè] provenit, [Note: Spica Cilissa.] Unde Cilissam spicam appellat in fastis ovid. Et sonata accensis Spica Cilissa focis.

[Illustration:

...]

VIRES.

Vires easdem habet cum Nardo Celtica.

NARDUS AGRESTIS. sive Phu.

[Note: Nardus agrestis. Phu.] NArdus agrestis, sive Phu. Nardus agrestis ab odore Nardi, quem habet, dicitur. Vocant et Nardum seu Phu Creticum. Item Ponticum, a [Orig: à] natali. Gema. Baldrian, Dennenmarck.

[Note: Valeriana.] Valeriana vulgo [Orig: vulgò] . Valerius Cordus sativam Saliuncam, Garten Seliung vocat.

[Note: 1.] Duo sunt eius genera praecipua: Magnum [Note: Phu magnum.] et vulgare. Magnum folia habet claphobosci sive Olusatri. Caulem cubitalem aut proceriorem levem, tenerum, purpurascentem, in medio concavum, geniculis intersectum. Flores ad Narcissi florem accedunt, minores et reneriores, in subalbido purpurascentes. Radices in superiore parte minimi digiti crassitudine. Adnascentes


image: s126b

etiam radiculas obliquas veluti iuncus odora tus, aut Veratrum nigrum, invicem implicitas, subflavas, bene odoratas, nardum in gustu referentes, cum quadam virosa gravitate. [Note: Theriaca ria.] Hoc Phu dicitur magnum. Item Theriacaria, [Note: Valeriana maior.] et valeriana maior, vulgo et Officinis. Germanis groß Baldrian, et Triacks appellatur.

[Illustration:

...]

[Note: 2.] Vulgare Phu caule, foliis et floribus a [Orig: à] magno [Note: Phu vulga rc.] parum differt: sed folia nigriora et incisa sunt magis. Radix itidem minor, et capillamento breviore. Alio nomine Valeriana vulgaris dicitur. Germa. gemeyn Baldrian, et Katzenwurtzel, Augenwurtzel, quod [Orig: quòd] feles odo re radicis eius, quo eorum oculi roborantur, mire [Orig: mirè] delectentur. Locis nascuntur humidis et prope aquas. Florent tota aestate.

[Note: 3.] Tertium facit Tragus, radice, caule, foliis [Note: Phu minus, seu Va eriana minor.] et flore, quam [Orig: quàm] vulgare minoribus. Locis provenit montanis, et in dumetis, foliis cinereis, flore in subalbido quoque purpurascente. Odore grato. Valerianam minorem Ruellius appellat.

[Illustration:

...]

[Note: 4.] Quartum et minimum, praedictis forma respo~ [Note: Phu minimum.] dens, sed longe [Orig: longè] minus, Caule tenuissimo, culmum non penitus crassitie aequante, duos palmos alto, aut etiam minore, foliis acuminatis, sicut in Nasturtio, dum floret, odore cum reliquo Phu codem. Floret Aprilimense in locis humidis, et in pratis.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat in secundo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix in pulverem trita, pota in vino, urinam cict. Idem potest radix ipsa in vino cocta: dolorem laterum et dorsi sedat. Menses provocat. Contra pestilentem aerem [Orig: aërem] , et potu et olfactu prodest.

Urinae frigidae simili modo medetur.

EXTRINSECUS.

Folia et radix viridia tusa et imposita, capitis dolorem mitigant, fluxus sistunt, et erysipelati prosunt. Decoctum cum vino oculis instillatum claritatem adfert: mariscas aliaque hulcera sant. Praecipue [Orig: Praecipuè] vero [Orig: verò] heberudini visus medetur.


page 127, image: s127a

ASARUM.

*a*saror Graecis et Latinis. Vulgo [Orig: Vulgò] Vulga [Note: Vulgago.] goseu Vulvago, quod [Orig: quòd] fortasse vuluae morbis decoctio eius subveniat, ut Macer his versibus restatur:

[Illustration:

...]

Est Asaron Graecis, Vulgago dicta Latine [Orig: Latinè] ,
Et vuluae morbis decotio subvenit eius.

*asaror autem dictum, ut Plinius, quod [Orig: quòd] in coronas non veniat, seira\s enim Graeci ple/gmata ac desmou\s, et catenulas exponunt, hoc est, nexus et fasciculos, ut in a)/saror voce odi phthongus in a transierit, ut ostendit Ianus [Note: Cornar.] Cornarius in capite Macri super Asarum. Alii a)/saror ut Hesychius, quasi a)sa/rwtor accipiunt, id est, non purgatum, non ornatum. *sarakou=r enim purgare et verrere significat, quod [Orig: quòd] fortasse in manuales scopas, quae odo ris gratia gestantur, non soleat inseri. Gall. Cabaret. Germa. Haselwurtz. A quibusdam silvestris nardus, ut scribit Plinius, ob similes cum eo vires. Sanguis item Martis, et Perpensa.

Herba est foliis hederae, mollioribus tamen rotundioribusque (malako/tera enim, non mikro/tera est legendum, ut Fuchsius satis ostendit apud Dio scoridem) floribus inter folia proxime [Orig: proximè] radicem emicantibus, purpureis, odoratis, Hyoscyami cytino similibus, in quibus semen Acino simile. Radices habet multas, geniculatas, tenues, obliquas, graminino~ dissimiles, longe [Orig: longè] tamen graciliores, odoratas, calfacientes, et linguam vehementer erodentes. Umbrosis, asperis et siccis locis, ut montibus et silvis nascitur. Plurimum tamen in Ponto, Phrygia, Illirico et Italiae agro. Colligitur a [Orig: à] die Augusti decimoquinto ad octavum Septembris: bis anno, vere et autumno florens.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum ordine tertio, potissimum tamen radices, quae Acori radicibus, teste Galeno, viribus sunt similes. Folia vim habent adstringendi.

VIRES, INTRINSECUS.

Radices senis drachmis ex aqua mulsa potae, menses, Diosco teste, tra hunt, et veratri albi modo purgant, urinam movent, hydropicis et ischiadicis diuturnis prosunt. Ruptis, convulsis, tussi veteri, dyspnoeicis et difficultati urinae opem ferunt. Ierarum morsibus cum vino potae sunt salu tares.


image: s127b

EXTRINSECUS.

Folia illita capitis doloribus, oculorum inflammationibus, aegilopis incipientibus, mammis a [Orig: à] partu tumentibus, ignibusque sacris conferunt. Coma somnum conciliat. Lixivio in quo Asarum decoctum est, si eo caput lavetur, cerebrum roborat, et memoriam adiuvat. Sucus eius cum Pompholyge caligantibus oculis confert.

GARYOPHYLLATA.

GAry ophyllata ab radicum odore, quem de se praebent, [Note: Herba be nedicta.] dicitur. Vulgo [Orig: Vulgò] Herba benedicta, et Sanamum da appellatur. Gall. Resizeou Galliot. Germanis Bene [Note: Sanamun da.] dicten wurtz.

[Illustration:

...]

Duo sunt eius genera: Horttensis et silvestris. Caulis utrique sesquicubitalis, geniculatus, angustus, terna e [Orig: è] pediculo longo folia articulatim exeuntia, per ambitum incisa, bina etiam prioribus minora, singula genicula cingunt. Emedio alarum sinu ramuli funduntur tenues, in quorum summo flos luteus emicat, quo succusso caput extuberat circinatis acinulis cumulatestipatum [Orig: cumulatèstipatum] , quasi rudimentum eluceat naturae fragum inchoantis. Radix multis luteis capillamentis fibrata, Gary ophyllon [Note: 1.] olet.

[Note: Garyophyllatum hortense.] Hortensi autem flos est apulo [Orig: apulò] minor, et pallidior, estque ob culturam in floribus, foliis et paniculis tenerior. Germanis Gartem oder heymisch Benedictem wurtz, [Note: 2.] ac nascitur in hortis plantatum.

[Note: Garyophyllatum silvestre.] Silvestre vero [Orig: verò] flores habet maiores et magis ad croci colorem accedentes: radix longa fibris carens, reliqua priori similis, adeo [Orig: adeò] , ut vix discernere liceat Ger. Wild Benedicten wurtz. Floret Maio et Iulio. Nascitur silvestre locis montanis, opacis et iuxta sepes.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca in ordine secundo. Folia et radix non mediocriter in gustu adstringunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix in vere effossa, imposita vino, praecipuam ei suavitatem et gra tiam adfert: cor exhilatat: iecur aperit: phlegmaticos in ventriculo humores discutit.

Tormina et matricis dolores in vino radix haec cocta sedat.

EXTRINSECUS.

Decotum radicis cum vino omnia sordida hulcera, carcinomata, fistu las, purgat, aliquot diebus illita, praesertim vero [Orig: verò] primo puerperii tempore.


page 128, image: s128a

MALOBATHRUM.

[Note: Malobathrum.] MAlobathrum Graecis, folium Malobathri, folium Indi, et simpliciter [Note: Folium Malobathri.] folium. Germa. Neglin bletter. Fo [Note: Folium Indi.] lium est sui generis, Indicae nardo odore, sapore, et viribus similimum. Unde [Note: Folium.] quidam, sed falso [Orig: falsò] , indicae nardi folium putaverunt.

[Illustration:

...]

Folium itaque est, teste Diosc. quod in paludibus Indiae genitum aquis innatat palustris lenticulae modo, nulla fultum radice: sed lectum protinus pertunditur, linoque transsutum, ubi fuerit reficcatum reconditur. Veteribus inter coronarios fuit usus. Unde Horat ad Pomp. Varum: Coronatus nitentes Malobathro Syrio capillos. Plinius Syriae arborem dicit, convoluta fronde, aridi coloris, ex qua oleum adunguenta exprimitur. Laudatur potisimum Indicum, recens, fractu contumax, in nigritia candidum, solidum et integrum, odore Nardi, mullo salis sapore vel gustu.

[Note: 1.] Duae itaque Malobathrispecies: Altera Dioscoridi palustris, lenticulae [Note: 2.] in modum aquis innatans. Altera Syriaca, ex arbore Syriaca lecta. Hodie [Note: 3.] utroque caremus: Sedtertio utuntur Medici genere, Ruellio teste, Mau [Note: Tembulum.] ritanis Tembulum dicto, cuius surculi cumfolio, quale arbuti vel lauri est, pollicares plerumque ad nos feruntur, fructu laurinis baccissimili. Omnia folii appellatione veniunt.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est in altero, siccum in tertio abscessu, tenuiumque est partium.

VIRES.

Easdem cum Nardo sortitur vires, sed efficacius omnia praestat. Ciet urinas. Oculorum epiphoris fervefactum in vino utilissime [Orig: utilissimè] imponitur. Naribus illitum somnos allicit. Oris halitus et suavitatem commendat, linguae subditum folium: sicut et nestium odorem interpositum, a [Orig: à] tinea rum erosione eas conservans.

FEGANON, SEU RUTA.

[Note: Peganen.] *p*hzanor Graecis, para\go\ ph/gnu=sqai, id est, coagulare, quod [Orig: quòd] calore et siccitate [Note: Ruta.] sua genituram coagularet. Unde gravidis est inimica, coronis etiam inserta. Latinis Ruta. Gall. Ruedeiardin. German. Rauten, et Weinrauten.

Genera sunt eius duo: Sativum seu hortense, et silvestre.


image: s128b

[Note: 1.] Sativum frutex est odoris gravissimi, semper fere [Orig: ferè] [Note: Hortensis Ruta.] usrens, folio exiguo, pene [Orig: penè] rotundo, caesii coloris, denso, surculosis ramis, flore luteo, caly cibus angu losis, in quibus semen inest album. Provenit in hortis, amat loca aprica et sicca. Floret aestate semen maturescit autumno, gustu est acri et amaro.

[Illustration:

...]

[Note: 2.] Silvestris Rutae [Note: Silvestris Ruta.] quatuor numerat Tragus species. Pri ma est, quae Graecis dicit *ph/ganor a)/grior, quam describit Diosco. hunc in modum: Frutex est qui ab una radice emittit cauliculos multos, foliis multo quam [Orig: quàm] alterius rute longioribus tenuioribusque, odore gravi, flore candido, capitulis in cacumine paulo [Orig: paulò] maioribus quam [Orig: quàm] sativae rutae, quae tribus maxime [Orig: maximè] partibus constant, in quibus triangulum semen, subru fum, gustu amarum, recluditur, cuius est usus. Semen autumno maturescit. Viribus est sativae similis. Germ. Wild Rauten.

[Illustration:

...]

[Note: Hypericum] Secunda silvestris species est Hypericum, de quo sequenti mox capite. Germ. S. Ioannes kraut.

[Note: Ascyron.] Tertia species est Ascyrum, quae Hyperico ob similitudinem annumeratur. Germ. Harthew, de quo capite ab hinc secundo.

[Note: Androsa mon.] Quarta est Androsaemon. Ger. Kunrath, de qua cap. ab hinc tertio.

TEMPERAMENTUM.

Hortensis Ruta calfacit ordine tertio, et strenue [Orig: strenuè] exsiccat. Silvestris sativae similis est. Reliquarum trium vires et facultates suis capitibus require.

VIRES, INTRINSECUS.

Ruta contra venena expellenda et reprimenda maxime [Orig: maximè] valet.

[Note: Pestis remedium.] Theriaca utilis et efficax adversus sumptum venenum, et pestilentem aerem [Orig: aërem] conficitur ex foliis Rutae, admixtis granis Iuniperi, nucibus iuglam dibus et ficubus, tusis singulis, et cum aceto mixtis, colatisque per pannum: cochleari quotiche uno matutino [Orig: matutinò] sumpto.


page 129, image: s129a

Decoctumfoliorum Rutae et seminis calidum potum, hausto veneno resistit, cordis item et lateris dolori medetur: purgat arteriam tracheam, tussim mitigat, dylpnoeam adiuvat, dolores coxendicum aliorumque membrorum sedat: horrorem in febribus pellit. Cum anethi semine in vino cocta, colicae, nisi obstructio obstet, medetur. Idem potest aqua stillatitia. Clysteribus contra colicam passionem et tormina rutae folia et oleum debent adici. Urinnam ciet. Sedgenitale semen continuus eius usus exstinguit. Cocta in aqua pluvia diarrhoeam cohibet. Vermes ventris cum oleo coctum et potum eicit. Viridia folia mansa et comesta, foetorem allii et caeparum in ventriculo reprimunt. Silvestris ruta in cibis est vitanda: in medicamentisuero [Orig: medicamentisuerò] fortior est quam [Orig: quàm] sativa.

EXTRINSECUS.

Folia omnibus pene [Orig: penè] externis corporis vitiis, ut mariscis, pustulis, scabiei, serpignini, aliisque id genus prosunt: tumores sedant, cum ficuum decocto illita, vel si membra iis terantur: quod idem praestat decoctum foliorum rutae cum ficubus potum: hydropicis eodem modo est salutaris. Oculorum dolorem sanant, et caliginem discutiunt viridia folia cum fa rina hordeacea illita. Tusa folia cum aceto rosaceo fronti illita, phrenesin mitigant. Genitalium tumorem, et in viris et in feminis, cum lauri foliis tusa et illita rutae folia discutiunt. Sucus aurium dolorisubuenti. Idem cum alumine, nitro, et melle mixtus serpiginem, papulas, psoram, et capitis fluidam scabiem sanat.

OLEUM RUTAE.

Oleum Rutae est calidum, apertivum, resolutivum, et mitigativum dolorum, calfacit renes, vesicam, matricem, et sedat doloreseorum, et maxime [Orig: maximè] colicam, si venter ungatur, et fiat ex eosoloclyster. Opitulatur quoque nervis, confert spasmo, et frigidoshumores expellit. Conficitur hunc in modum: Recipe Rutae recentis incisae et contusae, quantum libuerit, pone in vase vitreo, et olei veteris clarissimi sufficientem mensuram infunde, atque in sole aut loco aliquo calido diebus quindecim macera, dein in duplici vase coquito, et abiecta ruta recentem inice, atque rursus diebus quindecim macerato, iterumque dicto modo coquito et exprimito, idque tertio [Orig: tertiò] quoque facito. Atque hunc in modum multa alia conficium tur olea, ut Anethinum, Chamaemelinum, Lilinum, Narcisinum, Ligustrinum, Sambucinum, Iasminum, Cheyrinum, Myrtillorum, Myrtinu, Menthae, Absinthii, Rosaceum, Violaceum, Nenupharis.

HYPERICUM.

HYpericum silvestris Rute, ut antea est ostensum, est species. Alio no [Note: Perforata Chamaepitys.] mine dicitur Perforata, quod [Orig: quòd] folia soli obiecta innumeris foramini bus scateant, et punctis pertundi videantur. Item Chamaepitys, ab seminis [Note: Fuga daemonum.] odore resinacco, et Fuga daemonum, quod [Orig: quòd] fugare posse Daemones


image: s129b

sit credita. Gallice [Orig: Gallicè] Millie pertuis. Germ. S. Ioanneskraut.

[Illustration:

...]

[Note: Hyperici spccies.] Huius tres sunt species. Prima quae proprie [Orig: propriè] Hypericum vocatur: Altera quae privatim Ascyren et Ascyroides: Tertia quae peculiariter Androsaemi nomine venit. Omnes tamen tres hae species An drosaemi etiam appellatione appellantur.

Hypericum itaque frutex est surculosus, dodranta lis, rubescens, foliis Rutae, floreluteo, qui digitis at tritus sanguineum emittit sucum, unde Androsaemon quidam dixerunt. Siliquas habet subhirsutas, in rotunditate oblongas, hordei magnitudine, in quibus semen nigrum, resinam obolens. Locis nascitur incultis et asperisfloret Iulio potissimum [Orig: potissimùm] et Augusto.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat, estque substantiae tenuis.

VIRES, INTRINSECUS.

Aqua Hypericistillatitia, epiplecticis datur, et comitialibus. Vino coctum et potum Hypericum venena educit, urinam cit et menses. Febres tertianas et quartanas eodem modo pellit. Prodest ischiadicis, sanguinis eiectionem cohibet: sanat tam interna, quam [Orig: quàm] externa corporis vulnera et damna. Semen tritum et binis drachmispotum, choleram educit.

EXTRINSECUS.

Folia et sementrita ac imposita, adustionibus medentur. Contra pham tasmata et tempestates a [Orig: à] nonnullis gestantur, nec vana prorsus est superstitio. Reliquae eius vires cum Ruta sunt pares.

OLEUM HYPERICI.

Oleum Hyperici calidum est et siccum, stipticum, obid vulnera incisorum nervorum et combustionem ignis consolidat: sedat dolores femoris et vesicae, urinam ciet. Confectio eius haec est:

Recipe summitatum Hyperici iamiam maturescentis c iii. macerentur in vino odorifero diebus tribus, bulliant deinde in vase duplici, obturato orificio vasis, hinc exprime et recentis Hyperici par pondus inice, et iterum macera et coque et exprime, idque tertio [Orig: tertiò] facito, ac si vinum minuatur, aliquid adde: Recipe deinde Terbinthinae clarae z iii. Olei veteris clari c vi. Croci *q i. Coquantur in vase duplici ad vini consumptionem, postea exprime, et a [Orig: à] sedimento purgatum oleum repone.

ASCYRON.


page 130, image: s130a

[Illustration:

...]

[Note: Ascyrum.] AScyrum per Antiphrasin dictum, ab a, privativa particula, et skuro/r, id est, asperum. Unde German. [Note: Harthew.] Harthew, e [Orig: è] rutarum est genere, et hyperico an numeratur. Ascyrum itaque, ut Diosco. describit, Hyperici est species, magnitudine differens, fruticosior, ramis maioribus et rubentibus: folia habet tenuia, florem luteum, semen Hyperico simile, odore resine, quod tritum digitos fere [Orig: ferè] cruentat: unde etiam Androsaemon a [Orig: à] quibusdam dictum, hoc est, hominis sanguis: de quo in sequenti capite. Provenit locis incultis et asperis. Floret Iulio et Augusto praesertim.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et desiccat. Folia modice [Orig: modicè] extergent et desiccant. Semen expurgatoriam vim habet.

VIRES, INTRINSECUS.

Ischiadicis semen in hy dromelitis heminis duabus potum prodest: biliosa enim excrementa multa ducit. Sed assidue [Orig: assiduè] , donec aeger convalescat, darioportet.

EXTRINSECUS.

Semen illitum adambusta conducit. Invino auste ro decocta folia, vinum ipsum magnorum vulnerum, ut auctor est Galenus, glutina torium efficiunt. Podagris etiam imponitur.

ANDROSAEMUM.

[Illustration:

...]

[Note: Androsaemum.] ANdrosemon, qualidicas a)ndro\s ac=ma, id est, vi ri sanguis, quod [Orig: quòd] attritum semen eius siveflores, hominis sanguinem emittant et referant. Ger [Note: Kunrath.] ma. Kunrath. E rutarum est genere, sicut et Ascyron et Hypericum, a [Orig: à] quibus differt, ut Diosc. describit, quod [Orig: quòd] ramulis fruticet surculosis, ac tenuibus, rubentibus virgis, et foliis rutae, triplo vel quadruplo maioribus, quae trita sanguinem humanum emittunt: Alasin cacumine habet complures, utrinque expansas, pinnatasque, circa quas flores pusilli, lutei: in calyce semen est nigro Papa veri simile, veluti punctis distinctum depictumve. Comae tritae resinosum odorem reddunt.

Nascitur quibus locis Ascyron, eodemque floret tempore.


image: s130b

VIRES.

Vires cum Ascyro habet easdem: Calfacitenim et exsiccat. Purgat alvum: biliosa excrementa educit, prodestischiadicis. Sed postera die, addit Plinius, capparis radicem resinae permixtam devorare oportet, drachmae pondere, iterumque a [Orig: à] quatridui intervallo idem facere: a [Orig: à] purgatione autem robustiores vinum bibere, infirmiores aquam.

BELLIS MINOR. Primula veris. Solidago minima. Arthritica. Maßlieben. Klein Zeitlosen.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[Illustration:

...]

[Note: 1. Bellis minor silvestris.] DE Graeca huius nomenclatura adhuc ambigitur.

Suntautem duo Bellidis seu Bellii genera: Maius et minus. Minoris duae sunt specics: altera silvestris, ut Plinius describit, flore constat albo, aliquatenus rubente, quinquagenis ternis, aliquando etiam quinquagenis quinis barbulis circinato, folio pingui in terra ia [Note: Primulaveris.] cente, in rotundum oblongo, levissime [Orig: levissimè] serra to. Vulgo [Orig: Vulgò] Primula veris, quod [Orig: quòd] vere inchoan te mox procedat: quo nomine Betonica etiam [Note: Solidago minima. Artetica. Arthritica.] alba, de qua in Verbascis, dicitur. Solidago item minima, et Artetica corrupte [Orig: corruptè] pro Arthritica. Gallice [Orig: Gallicè] Consyre. Germa. Maßlieben oder Zeitlosen, Klein Zeitlosen.

Altera hortensis seu domestica, silvestri per omnia similis, praeter florem [Note: 2. Bellis minor hortensis. Consolidaminor.] qui est rubicundus, ac interdum simplici, interdum multiplici foliorum contextu constat. Germ. Monatblum oder Kote blümlin. Officinis utraque Consolida minor appellatur. Primo statim vere in hortis et pratis conspicitur, ac tota ferme [Orig: fermè] aestate durat.

De Bellide maiore, vide caput de Buphthalmo.

TEMPERAMENTUM.

Primula veris frigidae est et humidae naturae.

VIRES, INTRINSECUS.

Sucus Bellidis, utilneratis, potus, prodest. Stillatitia aqua pota iecur refrigerat, internum calorem restinguit, choleram mitigat, oris hulcera et linguae inflammationem sanat, Herba adhuc tenera cum sale, aceto et oleo comesta, alvum emollit.

EXTRINSECUS.

Recentia folia omnibus hulcerum inflammationibus imposita medentur. Trita folia tumorem sedant. Calorem cum doloris mitigatione pellunt. Herba est vulneraria, et ad capitis fracturas admota potissimum


page 131, image: s131a

valet. Paralysi membrorum cum Ebulo et Agrimo nia in desudationibus prodest. Adpodagras item, ischiada et strumas valet.

[Illustration:

...]

ALISMA.

[Note: Alisma: Damasanium.] ALisma aut Damasonium, non est Plantago aquatica, seu Barba silvana, quae Germa. Wasserwegerich, et Froschloffel [Orig: Froschlöffel] appellatur: nec est Fistula pastoris, Germa. Hirtenpfeiff, de qua suo [Note: Plantago Italica.] loco, sed est Plantago Italica, ut id descriptio et pictura satis commonstrat. Herba est folio Arnoglossi, sed angustiore, et semper in terram demisso, caule unico, sesquipedali, capite thyrsi, flore albo, exili et aliquatenus pallido, radicibus crebris, ut Elleborum nigrum, tenuibus, acribus, odoratis, pinguibus: flo re tenui, in madidum pallescente. Nascitur locis aquosis. Haec. descriptio imagini Plantaginis Italicae con venit, Italisch Wegrich. Hieronymus Tragus herbam [Note: Italisch Wegerich. Frawenkraut.] esse scribit in sepulcris mortuorum passim crescentem. German. Frawenkraut. Folium ea fert Plantaginis acuminatae, nisi quod [Orig: quòd] per ambitum est serratum, radicem villosam et intricatam, odoratam, et nonnihil amaram, caules fert quatuor quinosve, bicubitales, foliis vestitos parvis angustisque. Florem fert luteum, apertum, rotundum: tota herba odorem fere [Orig: ferè] mentae refert, gustu tamen amaritudinem prae sefert.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calidae est facultatis, ac vim habet abstergendi.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix unius aut alterius drachmae pondere cum vino pota, his qui leporem marinum devoraverunt prodest, et quos rubeta rana momorderit, quique opium hauserint. Torminibus et dysenteriae per se aut cum silvestri Pastinaca pari pondere potaconfert. Calculos re num eius decoctum potum comminuit, teste Galeno.

EXTRINSECUS.

Fomentis et insesionibus menses ducit. Oedemata illita herba discutit. Strumis, auctore Plinio, imponitur, ex aqua caelestifolium


image: s131b

tritum, vel radix cum axungia tusa, ut imposita folio suo operiatur.

CONYZA.

[Illustration:

...]

[Note: Conyza. Cumlago. Pulicarm. Cimicaria] COnyza Graecis, Latinis Cunilago dicitur. Vulgo [Orig: Vulgò] Pulicaris, quod [Orig: quòd] pulices necet: Item Cimicaria, quod [Orig: quòd] folia eius eimicibus aut bestiolis volucribus, ut Ruellius affirmat, is proximis, frequenter inveniantur onusta. Germa. Durzwurtz, et Flohkraut [Orig: Flöhkraut] , secundum Tragum. Valerius Cordus Hundsaugen appellari dicit.

[Note: 1. Conyza mascula scu nunor] Dioscorides et Plinius duo faciunt genera: Marem et feminam. Mascula Conyza quae maior dicitur, caule assurgit bicubitali, torosiore et ramosiore, foliis maioribus, mbricatis, oleae similitudine, sed hirsutis et pinguibus, flore splendidiore, luteo et subrufo, qui in pappum et lanuginem abit: radicibus supervacuis, odore cum gravitate quadam iucundo.

[Note: 2. Conyza foenuna, scu nunor Cunilago mollis.] Femina seu minor, foliis est tenuioribus et compressioribus, colore mellis, que trita digitis, contactu haerent, flore squalidiore, odore acriore: in reliquis priori similis. Hippocrati dicitur Cunilago mollis. Utrumque genus est serotinum: post Arcturum enim germen et semen emittit Locis utraque nascitur aridis et montanis.

[Note: 3. Conyza foetida.] Tertia Conyzespecies caule est crassiore et molliore, foliis mediae inter priora duo genera altitudinis, sed mini me [Orig: mè] pinguibus, odoremulto foediore, viribus etiam minor, locis proveniens humidis, quam Conyzam foetidam appellare licebit.

[Note: 4. Sativa.] Quartum Plinius facit, sativam, serpyllo similem, e [Orig: è] Cunilagine mon tana factam.

[Note: 5.] Praeter has aliam quoque Hippocrates ponit, apio crispo similem, odoris teterrimi, maximeque fastidiendi, quae in maritimis et sabulosis locis provenit, quae cum melle et vino feminarum locis, quae fetum nonre cipiunt, admovetur, ut idem est auctor.

TEMPERAMENTUM.

Complexionis est calidae et siccae.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia et flores Conyzae in vino decocti, menses et mortuos fetus ca lidipotieducunt. Stillicidio urinae et stranguriae auxiliantur. Regium morbum efficaciter idem decoctum discutit et expellit: qua de causa obstruction bus iecoris herba est utilisima. Epilepticis cum aceto decocta utiliter infunditur.

EXTRINSEC VS.

Venenata et impura animalia sparsa humi fugat, pulices necat et


page 132, image: s132a

pellit. Suffitus eius serpentes et cochleas abigit. Spectra hac fugari posse vul go persuasum est: a [Orig: à] fulminis etiam ictu huius beneficio domum tutam.

Viridis herba illita venena ex serpentum morsibus extrahit: cuiuscumque generis vulnera purgat, et sanat. Fronti alligata, prae sertim altera minor species, phreneticis est auxilio.

PSYLLIUM.

[Illustration:

...]

[Note: Pulicaris. Psyllion.] PSyllium Latinis Pulicaris, a [Orig: à] seminis forma quod pulicibus simile est, dicitur, vel quod [Orig: quòd] viridis in domum sparsa, pulices generari prohibeat. Gall. Herbe a [Orig: à] puces. [Note: Psiltenkraut. Welsch Flohsamen [Orig: Flöhsamen] .] Ger. Psilienkraut, Welsch er Flohsamen [Orig: Flöhsamen] od kraut. Fo lio est Coronopi, pilosiore, proceriore, ramulis palmi al tirudine, foeni modo sarmentosum, coma eius a [Orig: à] medio in cipit caule, capitula bina aut terna cacuminibus compressa, semine pulicis nigro praeduroque. In aruis et incultis nasci [Note: Cyncides. Cynocephalon.] tur. Appellat item Cynoides et Cynocephalon, ut auctor est Plinius, quod [Orig: quòd] flores canino capiti non sunt dissimiles. Item Crystallion, Sicelion, Cynomyia, eodem teste.

Praeter hoc, duo adhuc inveniuntur Psyllii genera: alte rum calamo exili et longo, in cuius spica continetur semen pulicis colore et magni tudine. Alterum sarmentosum, floribus canino capiti si milibus, fabaceis capitulis, semine pulicis effigie, radice tenui et supervacua. Profert autem flores aestate, semen autumno.

TEMPERAMENTUM.

Semen est frigidum secundo ordine, siccitatem vero [Orig: verò] habet temperatam.

VIRES, INTRINSECUS.

Seminis est praecipue [Orig: praecipuè] usus. Tritum itaque et in aqua mollitum potum,


page 132, image: s132b

intestinorum erosionibus auxiliatur, omnesque calidos ac cholericos ven tris fluxus, ut dysenteriam, idque genus alios ex noxiis calidis pharmacis provenientes, adiuvat.

EXTRINSECUS.

Cum rosaceo, aceto. et aqua illitum semen, articulorum doloribus, parotidibus, tubcrculis, oedematis, luxatis, capitisque doloribus prodest. Enterocelis seu ramicibus intestinorum puerorum, et umbilicis prominentibus cum acero illitum medetur. Acetabuli autem mensura tusum in aquae duabus heminis oportet madere, et ubi aqua concreverit illinere. Delectum in aquain ferventem calorem eius reprimit. Prodest erisipe. latis. Viridis si in domum importetur, pulices generari prohibet. Tusa cum adipe, fordida et maligna hulcera ex purgat. Sucus eius cum melle infusus, aurium fluxibus et vermiculis auxiliatur. Pinguedo supernatans aquae, semine Psyllii in rosacea aqua noctis spatio mollito, contra inflam mationem linguae illita est efficacissima.

HELENIUM.

[Illustration:

...]

[Note: Helcmium] HElenium, Nicandro in theriacis referente, dictum, quod [Orig: quòd] ex Helenae sit [Note: Elenium. Inula. Enula campina. Alant.] lacrimis entatum. Latinis Elenium et Inula: Officinis Enula: Vulgo Campana, et Enula campana dicitur. Gallice [Orig: Gallicè] Auluee. Germa. Alant.

[Note: 1.] Duo sunt eius genera: Alterum quod copiose [Orig: copiosè] apud nos hodie provenit, Germa. [Note: 2. Helenium Aegyptium.] Alant dictum: Alterum quod in Aegypto nascitur, Serpyllo simile, quod in coronas inseritur. Nobishodie incognitum.

Caulem Helenium nostrum habet crassum, hirsutum, cubitalem, et aliquando maiorem: iustam interdum hominis sta turam aequantem: angulosum, cuisuperne [Orig: cuisupernè] flores insident lutei, in quibus semen Verbasco simile supervacuum, tactu pruritum excitans Folia habet Verbasco an gustifolio similia, languinosiora tantum et oblonga. Radicem subruffam, odoratam, magnam, subacrem, ex qua ad co~ sitionem, liliorum, aut Ari instar, pingues propagines appendicesue auferuntur. Montibus nascitur opacis et siticulosis. Radix aestate effoditur et concisa siccatur. Floret Iulio. Seritur Februario ex oculis, sicut arundo, quos abscindere et terra leniter


page 133, image: s133a

convenit obruere, fossa subacta, et excitatis ad lineam pulvinis, quibus ocu los eius oportet infodere, intercedente trium pedum spatio.

TEMPERAMENTUM.

Radix non exacte [Orig: exactè] est calida et sicca: sed cum recrementitio humore: non enim primostatim occursu calefacit.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix Helenii asthmaticis et ex stomachi frigiditate laborantibus est praestantissima. In mustum iniecta, ut simul deferveat, contradyspnoe. am, tussim, haemoptysin, pleuritidem, calculum, venena, et menstrua summo auxilio bibitur. Contra eosdem affectus aquastillatitia prodest: praecipue [Orig: praecipuè] vero [Orig: verò] dyspepsiae confert. Viridis radix ad usum conditur sicut Zingiber. Aridae radicis pulvis cum saccharo et melle dyspnoeicis, et tussi lenta la borantibus lingitur: Purulentam materiam discutit et eicit: interna pulmonis, matricis et reliquorum membrorum vitia sanat.

EXTRINSECUS.

Illita radix viridis serpentum et venenatorum morsibus auxiliatur: tumores genitalium corporis partium in utroque sexu sedat.

Folia in vino decocta membrorum dolorem, et ischiada imposita compescunt.

De conditura Helenii ex Columella, lib. 12. cap. 46.

Condiendi Helenii plures traduntur modi. Unum hic posuisse satis erit. Mense Octobri, quo maxime [Orig: maximè] matura est, radix èterra eruetur, ac aspero vel cilicio linteolo quid quid adhaerebit arenae detergetur: deinde acutissimo cultello summatim eraditur, ac plenior radicula pro crassitu dinis modo, in duas pluresve partes digiti longitudine diffinditur: dein de ex aceto modice [Orig: modicè] in cacabo aeneo coquitur, ita ne taleolae inuri possint: post haec in umbra triduo siccentur, et ita in fideliam picatam recondan tur, adiecto passo vel defruto quod supernatet, spissamentoque cunilae imposito contectum vas pelliculetur.

GENTIANA.

GEntiana ab Gentio Illyriorum rege, qui primus eius vires invenit, [Note: Gentiana.] Dioscor. testimonium perhibente, cognominata. Officinis et vulgo [Orig: vulgò] idem nomen retinet. Germanis Entian, et Bitterwurtz. Nascitur [Note: Entian. Buterwurtz.] in Illyrico copiosissima: alias [Orig: aliàs] in montibus altissimis, aquosis et umbrosis locis. Foliis circa caulem plantaginis aut nucis iuglandis similitudine erumpit, aliquatenus rubentibus, acuminatim a [Orig: à] caule medio cacuminibusque prodeuntibus, quae brevioribus crenis serrata visuntur, scapo inani, fistuloso, binûm cubitorum altitudine, leni, geniculato, non iugi serie, sed intervallis maioribus foliato. Semen fundit in calycibus latum, spon


image: s133b

dylio simile, glutinosum, sine pondere, quod pilulis continetur lenibus, et quadantenus compressis. Radicemmittit praelongam, Aristolochiae longae non dissimilem, uliginosam, sed amaro gustu, crassam, inodoramque. Usus eius in ra dice et succo radicis.

[Illustration:

...]

Tragus alias adhuc duas Gentianae facit speties: alteram in Helvetiorum nascentem Alpibus, priori per omnia similem, sed minorem et flore caeruleo, sapore magis amaro: alteramue ro [Orig: rò] hac minorem, oblonga, amara et flava radice, ex qua caules enascuntur tenues et rotundi, binis ab imo ad summum, acuminatis, viridibus et tenuibus foliis caulem circumdantibus, florem in caulis summitate habet caeruleum, lu cidum, tintinnabuli forma, foliis humi reptantibus.

TEMPERAMENTUM.

Radix Gentianae qualitatis est calidae et siccae.

VIRES, INTRINSECUS.

Usus eius non est nisi in radice. Arida radix tusa, et cribro purgata, dra chmae pondere, cum aequali myrrhae, ac duplici pulveris oculorum fluviatilium cancrorum, in vino ad quatriduum pota morsis a [Orig: à] rabido canc medetur. Vulnus vero [Orig: verò] apertum est servandum, et aceto vel aqua salsa abluendum, impositis cucurbitulis, quibus venenum exsugatur. Quidam ta men cauteria adhibent. Omnibus venenatorum morsibus pulvis radicis duarum drachmarum pondere, cum modico piperis et arida ruta in vino potus, est antidotum. Idem pulvis Phthisicis ex iecore aut ventriculo laborantibus cum vino auxiliatur. Viridis radicis expressus sucus potus, laterum doloribus et ruptis opttulatur. Sanguinis grumas ex lapsu, vel casu ex alto, discuitit et educit. Mortuos fetus et secundinam in pes so radix arida subdita expellit.

EXTRINSECUS.

Sucus Gentianae profunda et lacera vulnera illitus sanat. Cum linteolo oculorum inflammationes restinguit. Vitiligines et omnia cutis vi tia sanat. Sucus Dioscoridi hunc in modum colligitur: Radix viridis tu sa quinque dierum spatio in aqua maceratur, hinc cocta colatur, ac denuo [Orig: denuò] quod expressum hoc modo fuerit, donec mellis crasitiem assumat, est coquendum.

ARISTOLOCHIA.


page 134, image: s134a

ARistolochia, o(/tia)ri/sh) tai=s loxoi=s, hoc est, quod [Orig: quòd] puerperis sit utilissima, ut ipse Dioscor. indicat. Gallice [Orig: Gallicè] , Sarrasine. Germa. Osterlucei, cor rupta fortasse Graeca voce, et Holwurtz.

[Illustration:

...]

Huius tria sunt Dioscoridigenera: Rotum da, a radice rotunda sic dicta, que femina di citur: Longa a [Orig: à] radice longa, quae mascula: et [Note: 1. Aristolochia rotunda.] Clematitis Aristolochia rotunda, quae femi na appellatur, folia hederae similia habet, cum acrimonia odorata, mollia, subrotunda, multis ab una radice germinibus, praelongisque palmitibus, floribus candidis, pilei similitudi ne, in quibus quod rubet graviter olet: radix [Note: Malum terrae.] rotunda, rapo similis. Latinis Malum terrae, a [Orig: à] radicis figura. Germ. Runde Holwurtz. Officinae hac destituuntur. Mense floret Iunio et Iulio. Nusquam aut rara in Germania nostra nascitur.

Alteram quoque faciunt alii Aristolochiam rotundam, cuius folia mediam inter Rutae et Fumiterrae formam obtinent: cuius caulicu lo, ubi e [Orig: è] terra erumpit, simile aliquid gallinaceorum pullorum calcaribus adiacet. Verum [Orig: Verùm] cum [Orig: cùm] Aristolochiae folia omnia ad hederae formam sint rotunda, non poterit esse haec species Aristolochiae, sed capni potius altera species, quae Phragmitis seu Chelidonia appellatur, ut suo loco de Capno ostenditur, ubi picturam quoque eius est videre.

[Illustration:

...]

[Note: 2. Aristolochia longa.] Aristolochia longa, quae mascula appellatur, solia habet longiora, quam [Orig: quàm] rotunda, ramulos tenues, dodrantales, florem purpureum, graviter olentem, qui marcescens in pyrisimilitudinem turbinatur: radicem digiti crassitudine, dodrantalem, aut etiam maiorem, colore intus buxeo, gustu amaro et gravi. Nascitur passim in vineis et hortis. Graecis Aristolochia dactylitis, id est, digi [Note: Aristolochia dactylitis.] talis, a [Orig: à] digiti crassitudine. Germa. Lange Holwurtz. Atque hanc solam habent Officinae.

[Note: 3. Aristolochia Clematuvis.] Tertium est genus Aristolochia Clematitis, itidemlonga, ramulos habens tenues, foliis plenos subrotundis, Asaro similibus: pro Aizoo enim Asarum legendum, Valerius Cordus ostendit: flores rute: radices longiores, tenues, corticem crassum edt odoratum habentes. Clematitis dicta quasi Sarmentosa. German. Osterlucey.


image: s134b

Huius fructus putatur quibusdam ko/kkor orientis. Germa. Fischkomer [Orig: Fischkömer] , stupefaciendis piscibus aptus.

[Note: Pistolothia. Polyrrhizor.] Quartum facit genus Plinius Pistolochiam, tenuiorem quam [Orig: quàm] tertia, densis radicis capillamentis, iunciplenioris crassitudine, quam Polyrrhi zon, hoc est, multiradicem cognominant. Nascitur in silvis et locis umbrosis. Floret Martio et Aprili, quo elapso statim perit.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca in secundo ordine, et fere [Orig: ferè] in tertio, supramodum cuim est amara, et subacris. Valent autem omnes radice tantum [Orig: tantùm] .

VIRES, INTRINSECUS.

Cum Myrrha et Pipere in vino cocta, menses, secundas et fetus omnes in utero consistentes, pota pellit. Saluberrimum est eius decoctum puerperis: facilius enim et melius huius beneficio purgantur. Perse cum vino cocta et pota, convulsis, ruptis, asthmati, singultui, rigori, lieni, laterisque doloribus, idque genus pulmonis et iecoris vitiis medetur. Omnes phlegmaticos humores educit.

EXTRINSECUS.

In pesso subdita menses et secundas ducit. In vino cocta hulceribus putridis et vulneribus illinitur, aridae radicis pulvere post ablutionem insperso vulneri. Cum vino et melle cocta, auribus instillata, hulcera in iis purgat, ac dolorem mitigat. In pulverem contusa, ac cum Iridis radice pari quantitate mixta, carnem in hulceribus regignit, si purgata primum eius decocto seu aqua hulcera fuerint: gingivas et dentes expurgat.

[Illustration:

...]

Recens adhuc radix tusa, imposita, spinas, acu leos et sagittas extrahit, hulcera item ad cicatricem perducit. Omnibus in summa fluxibus tam homi num, quam [Orig: quàm] animantium medetur.

ASCLEPIAS.

[Note: Asclepias Vincetaxicum. Hirundina ria.] ASclepias, vulgo [Orig: vulgò] Hirundinaria, Officinis Vincetoxicum. Gallice [Orig: Gallicè] , Domte veini. German. Schwalbenwurtz. Asclepias ab auctore. Hirundinaria a [Orig: à] siliquarum forma, quae effigiem hirundi nis referunt. Vincetoxicum, quod [Orig: quòd] adversus toxica, hoc est, venena plurimum valeat. Ramos, ut Diosc. describit, emittit longos: folia hederae, lon ga, radices numerosas, tenues, odoratos: flores graviter olentes: semen securidacae vel hedysari.

Locis nascitur asperis, altis et harenosis. Floret Augusto, ac mox in folliculis oblongis, formam hirundinis cum [Orig: cùm] dehiscunt referentibus, semen producit, Securidacae simile. Unde Hirundinariae


page 135, image: s135a

nomen est sortita. Nonnulli herbam eam esse volunt, quam Gundelreb vo cant, de qua in Chamaecisso. Verum his et natale solum repugnat, quod [Orig: quòd] Asclepias locis asperis et altis, Chamaecissus vero [Orig: verò] , quam nos facimus Gundelreb, in cultis provenit.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca, tenuisque substantiae.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix in vino cocta tormina discutit, venenis resistit, ne cor occupent, si quis a [Orig: à] rabido cane, aliisve venenatis sit morsus. Semilibra huius radicis in albo vino noctis spatio imbuta, adque tertiam partem decocta, ieiuno stomacho calida in lecto, subsequentibus sudoribus, pota, hydropicis mi re [Orig: rè] confert, ac per plantas pedum hydropem, quod experientia constat, educit.

EXTRINSECUS.

Matricis dolores insessuiuvat, menses adiuvat et emollit. Pectoris tu morem, herba cum floribus tusa, imposita sedat. Foliorum et radicis pul vis putrida hulcera sanat, sicut et Aristolochia, cui, si desit, substitui potest.

LYSIMACHIA, SALICARIA.

[Illustration:

...]

[Note: Lysimachia.] LYsimachia ab inven tore sic dicta Lysimacho: vel ab dissolven da pugna: quia tanta est eius vis, ut iumentis inter se discordantibus iu go imposita, ad concor diam ea reducat. Vulgo [Orig: Vulgò] a [Orig: à] foliorum forma Salicaria. [Note: Salicaria.] Gallice [Orig: Gallicè] , Corneolle ou Chassebosse. German. Weiderich dicitur.

Duo sunt huius gene ra, a [Orig: à] florum differentia: alterum flore purpureo. Germa. braun Weide rich. Purpurea Salicaria Latinis. Altera vero [Orig: verò] flore rufo seu luteo, Germa. Geel Weiderich: Salicaria lutea.

Caules, utraque profert cubitales, aut etiam maiores, tenues, fruticosos, a [Orig: à] quorum geniculis folia exeunt gracilia, salici similia, gustum adstringentia: flores rufos, ad auri colorem accedentes, vel etiam purpureos.


image: s135b

[Note: Leoniceni et Rucllii error. Corneola. Gilbekraut.] Leonicenus Corneolam esse putat, qua tinctores viridem colorem inficiunt, cui subscribit Ruellius. Verum [Orig: Verùm] repugnat horum sententiae Valerius Cordus. Quoniam Corneola herba est fruticosa. Ger. Gilbekraut dicta. In aeditis nec aquosis locis nascens, neque gustu magnopere [Orig: magnoperè] adstringens. Lysimachia autein vera in aquis nascitur. Quod insuper Ruellius eodem loco Lytrum a [Orig: à] luteo putat factum, et pro Lysimachia a [Orig: à] Vitruvio [Note: Lytrum. Lutea. Isatis. Glastum. Weydt.] positum, itidem errat: est enim Lytrum seu Lutea sui generis herba, quae alias [Orig: aliàs] Isatis et Glastum, Germa. Weydt dicitur, de qua suo loco. Nascitur Lysimachia in aquosis et palustribus, potissimum [Orig: potissimùm] ubi salices proveniunt. Floret Iunio et Iulio, ac purpurea subito [Orig: subitò] in oblongis siliquis semen producit: Lutea vero [Orig: verò] decidentibus floribus, semen exiguum, Coriandro non absimile, gustu adstringens.

TEMPERAMENTUM.

Facultatem habet Lysimachia adstringendi et exsiccandi.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum foliorum haemoptysi medetur, et ventris dolorem mitigat.

EXTRINSECUS.

Folia tusa in pesso una [Orig: unà] cum succo subdita, mensium profluvia cohibent. Narium sanguinem inditus sucus sistit. Vulneribus imposita sanguinis fluxum reprimit. Suffitus eius omnia venenata, serpentes, vermes, et muscas pellit.

SCROPHVLARIA MAIOR.

[Illustration:

...]

[Note: Scrophularia maior.] SCrophularia maior a [Orig: à] curandis strumis, quas Scrophulas vocant, nomen habet. Maior ad differentiam minoris, quae Chelidonii minoris appel latione venit, de qua suo loco. Vulgo [Orig: Vulgò] item Ficaria a [Orig: à] curandis ficubus, Millemorbia et Castrangula. Gallice [Orig: Gallicè] , Ortie puante. Germ. Sawwurtz, Braun wurtz, gros Feigwartzenkraut, Knollenkraut, Fischwurtz. Alii eandem faciunt cum Ga leopsi, ob similitudinem quam cum ea habet.

Radice nascitur alba, capitata, multis ramulis et nodis: caules angulosi terni aut quaterni èradice enascuntur, virides: Folia habet Ozimi, per am bitum incisa, sicut in Galiopsi. Flores in summitate proveniunt concharum forma, qui in capitula clauduntur acuminata, semine, sicut in Hyoscyamo, referta. Odor gravis et amarus. Floret Iunio et Iulio. Nascitur locis aquosis et riguis.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca, estque tenuium partium: Unde extenuandi et discutiendi vim habet: velut in gustu amaritudo id ostendit.


page 136, image: s136a

VIRES, INTRINSECUS.

Semen cum vino adversus erpentum et venenatorum morsus bibitur. Lumbricos drachmae ponderem tusum expellit. Ischiadicis cum Pipere et Myrrha in vino semen auxiliatur.

EXTRINSECUS.

[Note: Scabies.] Contra scabiemlinimentum certissimum et probatissimum conficies hunc in modum: Foliis cum radice mundatis et tusis mense Maio in angusto vitro sucum reconditum obstrue. Hoc succo ad linimenta con tra scabiem uteris, cera et oleo pari quantitate admixtis, et invicem apud ignemptemperatis, ut unguenti formam assumant.

Aqua stillatitia ruborem facieiextergit. Eadem, sicut et pulvis Scrophulariae, mariscas exsiccat et sanat.

Semen maioris quae circa ripas aquarum nascitur, cum melle tritum, et fronti illitum, oculorum lippitudines curat.

Sucus cum sulpure et nitro auribus instillatus, dolorem mit igat.

Vulgus pecori contra vermes hanc herbam alligat.

SION.

[Illustration:

...]

[Note: Sion.] *sior Graecis a [Orig: à] sei/eir, id est, concutiendo, quod [Orig: quòd] excutiendi vim habeat, siquidem calculos a [Orig: à] renibus pellit, urinam et menses ducit. Latinis [Note: Laver.] Sium et Laver a [Orig: à] lavando forte [Orig: fortè] , quod [Orig: quòd] aquis adnatum semper iis eluigaudeat. [Note: Anagallu aquattca.] Anagallis item aquatica, quodflo [Orig: quòdflo] re anagallidi feminae sit similis. Gall. Berle Aquaticque. Germa. Pungen, Bachpungen, Wasserpungen. Frutex est pusillus, pinguis, rectus, fo liis latis olusatro similibus, sed minoribus et odoratis. Gaudet rivulis, mense florens Iunio. Valerius Cordus ex Apii dicit esse genere, German. klein Wassermerck, quod [Orig: quòd] Paludapio sit simile.

TEMPERAMENTUM.

Calefacit et exsiccat, quod amaritu do eius immodica in gustu ostendit.

VIRES, INTRINSECUS.

Tenerum adhuc Sion, in acetaria utiliter, sicut Nasturtium, miscetur:

Calculosenim, sive cruda sive cocta


image: s136b

comesta folia, comminuunt et excernunt. Urinas movent. Fetus et menses educunt. Dysentericis prosunt.

EXTRINSECUS.

Adversus omnis generis tumores, et sacrum ignem, folia in aceto et butyro igni tosta, et calida imponuntur. Lentigini et mulierum vitiis in facie noctu illitum, momento cutem emendat, et ramices lenir. Veterina rii ad tumores et scabiem equorum hac ipsa utuntur.

MERCURIALIS.

[Note: Mercurialis. Linozostis.] MErcurialis quod [Orig: quòd] a [Orig: à] Mercurio sit inventa, dicta, Ger. Bingelkraut. Küwurtz. Mercuriuskraut. Graecis Linozostis, et Mercurii herba.

Tria sunt Mercurialisgenera: Mas, femina, et mas silvestris.

[Note: 1. Mercurialismas] Mercurialis mas, folia habet Ozimo simi lia, ad helxines foliorum figuram accedentia, minora tamen, ramulos geniculatos, alarum densa et cava multa habentes: Semen iuxta fo lia exiguum, rotundum, geminorum testiculorum modo connexum: totus frutex est do drantalis, et nonnumquam maior. German. Bingelkraut, das männlin.

[Illustration:

...]

[Note: 2. Mercurialis femina.] Mercurialis femina priori per omnia simil s est, nisi quod [Orig: quòd] semen fert racemosum et multum. Ger. Bingelkraut weible. Utraque haec species Graecis Linozostis dicitur. Nascuntur in campestribus, cultis, vinetisque. Augusto semine est praegnans. Valerius Cordus [Note: Phyllon.] docet Phyllon et Mercurialem Dioscoridis [Note: Arrhenogonon. Thyligonon.] , idem esse cum Theophrasti Arrhenogono et Thyliono, nec esse diversas herbas, in annotationibus super caput 120. lib. 3. Diosc.

[Illustration:

...]

[Note: 3. Cynocrambe.] Tertia species Cynocrambe Graecis, hoc est, Canina brasica, et xinotw/stis a)/gria a)/r)r(kr, hoc est, [Note: Mercurialis silvestris, mas.] Mercurialis silvestris mascula appellatur. Item Apocynon. Germa. wild Bingelkraut, das


page 137, image: s137a

männlin, item Hundskol [Orig: Hundsköl] . Caulem exse mitrit dodrantalem, tenerum et subalbidum. Folia Mercuriali similia, albescentia ex certis intervallis, semen prope folia parvum, rotundum. Nascitur in silvis, unde silvestris mas vocatur. Semen fert in Aprili, maturescit Maio.

TEMPERAMENTUM.

Omnes Mercurialis species calidae sunt et siccae, in primo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Prima duo genera in aqua cocta et pota calida, corpus purgant, bilem et phlegma educunt: saccharum ad suaviorem licebit usum admiscere. Clysteribus utiliter admiscentur, eadem quae folia Senae in corpore efficiunt. Tertium genus, Cynocrambe Graecis, magis ad superna quam [Orig: quàm] inferna extollit, et educit.

EXTRINSECUS.

Omnibus inflammationibus et tuberculis viridia folia, vel per se, vel cum adipe illinuntur. Tradunt Mercurialem focmellam, post purgationes matrici appositam, foemellas: masculam vero [Orig: verò] mares generare, si a [Orig: à] purgatione in potu quoque sumantur.

HELXINE.

[Illustration:

...]

[Note: Helxine. Parietaria.] HElxine ab e(/lkeir, id est, a [Orig: à] trahendo dicta, quod [Orig: quòd] semen eius vestes asperitate sua attrahat. Alias [Orig: Aliàs] Perdicium, quod [Orig: quòd] Perdices ea praecipue [Orig: praecipuè] vescantur. Parthenium, quod [Orig: quòd] [Note: Perdicium. Parthenium.] a [Orig: à] Minerva Pericli Atheniensium principi, somno contra praecipitia lapsusque monstrata est. Latinis Urceolaris, [Note: Urceolaris.] quod [Orig: quòd] detergendis urceolis vitreis conveniat. [Note: Vitriolum. Parietara.] Unde etiam vulgo [Orig: vulgò] Vitriolum dicunt. Vuglo [Orig: Vuglò] Parietaria, Muralis herba, et Muralium, Item Vineago dici tur, quod [Orig: quòd] in muris, parietibus et vinetis proveniat. [Note: Herba muralis. Vineago.] Quidam Sideritim vocant: sed alia Sideritis est herba.

Helxine nascitur in parietinis, sepibus et vineis, cauliculis leniter rubentibus, foliis Mercurialis herbae hitsutis (Plinius tribuit ei folia mistae similitudinis Plantagini et Marrubio) semine obducto caulibus, asperitate etiam vestium tenaci, quae in lappaceis capitibus con spiciuntur. Floret mense lulio. Gall. Parietaire. Germ. Tag und nacht, S. Peters kraut, et Glaßkraut.

[Note: Helxine. Cyssampelos.] Est et alia Helxine, quae Cyssampelos dicitur, German. Klein Winden, Wedewinden, et Zaunwinden, de qua suo loco, cum [Orig: cùm] de Volubili agetur.

[Note: Trauffkraut.] Cordus Parietariam proprie [Orig: propriè] dicit Trauffkrant ap [Note: Tag und nacht.] pellari, ac in stillicidiis tantum [Orig: tantùm] nasci. Quam vero [Orig: verò] Tag [Note: Alsine.] und nacht appellant, eam esse Alsinen, in silvis provenientem, Errorem Plinii de Helxine lib. 21. cap. 16 ubi


image: s137b

[Note: Plinii error de hel xine.] Carduum eius appellatione describit, idem corrigit, ostendens ex Theophrasto ista Plinium ad verbundesumpsisse, ac pro Ixine, quae carduusest pinea, Helxinen errore quodam legisse. Verba Pliniisunt: Helxine rara visu est, neque in omnibus terris: radicefoliosa, ex qua media velut malum extuberat, contectum sua fronde. Huius vertex summus lachry mam continet [Note: Acanthice mastix.] iucundi saporis, Acanthicen mastichen appellatam. Haec suntuerba Plinii.

TEMPERAMENTUM.

Vires eisunt adstringendi et abstergendi, cum humiditate frigida.

VIRES, INTRINSECUS.

Veterem aridam tussim decocta in vino vel aqua, cum [Orig: cùm] elle aut saccharo temperata curat. Herba in pulverem trita, pecori contra tussim et dy spnoeam datur. Decoctum eius iecoris, splenis et renum obstructiones solvit, internos menatus, ac praesertim matricem, purgat. Tormina matri cis sedat, urinam et menses ciet. Similes habetuires aqua still atitia. Herba cum melle gargarizata, colli inflammationem et exulcerationem sanat.

EXTRINSECUS.

Sucus aurium doloribus medetur: ery sipelata, inflammationes, oede mata et adustiones, illitus idcm, vel aqua rpsa stillatitia, reprimit et restin guit. Cum cerussa praestat eadem: insuper fluenti scabiei, papulis, serpigi ni illinitur. Infantium lavacris commode [Orig: commodè] immiscetur. Cum Nasturtio aquatico in vino tosta vesicae imposita, urinam ciet: tormina ventri impo sita, non obstante obstructione aliqua, sedat. Cum farina fabacea, malva, et candido furfure, in oleo et vino tosta, tusos lacertos, nervos, et musculos illita sanat.

ELATINE.

[Note: Elatine.] ELatine Graecis. Germa. Klettenkraut, et Erdwinden. Ex Helxines est specie, praesertim eius quae Cyssampelos dicitur. Folia habet Helxine minora rotundioraque, pilosa, tenuibus et semipedalibus ra mulis, quinis senisve ab radice statim foliosis, gustu adstringentibus, nascitur locis cultis et in segetibus. [Note: Elatine non ect Chamaecyssus.] Atque haec est vera Elatine, cuius figuram hic exhibemus. Alii hanc Chamaecyssum faciunt, quae Germa. Gundelreb dicitur, sed non satis commode [Orig: commodè] , foliorum et [Note: Chamaecyssus.] ramulorum descriptione reclamante. De Chamaecysso suo loco agitur.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est frigidi et sicci, quod acerbitas in gustu demonstrat.

VIRES, INTRINSECUS.

Cum vino rubro cocta, intestinorum ex


page 138, image: s138a

dysenteria affectionibus medetur: alui fluxus et dolores, ad dies aliquot pota, cohibet. Putridis oris hulc eribus cum vino gargarizata prodest.

EXTRINSECUS.

Viridis herba tusa fronti imposita, aestum et inflammationem, item fluxus oculorum sistit.

BETONICA.

[Note: Vetonica] BEtonica seu Vetonica, a [Orig: à] Vetonibus, teste Plinio, in Hispania, a [Orig: à] quibus est inventa, nomen habet. Graecis Cestron a [Orig: à] multiplici eius in [Note: Cestron.] remediis usu dicitur. *ke/stron enim Graecis teli genus est. Item *yuxo/trofor, quod [Orig: quòd] in locis nascatur fri [Note: Serratula] gidis. Offici. Betonica. Italis Serratula, a [Orig: à] foliorum incisuris. Gall. Betoine. Germ. Betonien, braun Betonien. Herba est, teste Diosco. caule tenui, cubitum vel eo [Orig: eò] amplius procero, quadram gulo, foliis longis et mollibus, frondis quernae modo per ambitum serratis, ad radicem maiu sculis, odore iucundo. Summis in caulibus semen spicatum inest quasi thymbre: radices subsunt exiles, ut V eratri. Nascitur in pratis, montosis, frigidis et opacis locis: florem fert Maio et Iunio. Alteram Betonicae speciem alii faciunt, [Note: Herba tunica.] quae vulgo [Orig: vulgò] Herba tunica, et Germa. Graßblümen oder Neglin blümen dicitur, ab huius descriptione [Note: Graßblümen.] prorsus diversam, de qua suo loco dicetur, capite de flore Garyophllorum. Est [Note: Betonica alba.] etiam Betonica alba, de qua in Verbasco, Germa. Schlüsselblümen.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca in ordine primo completo, aut in medio secundi.

VIRES, INTRINSECUS.

Betonica una [Orig: unà] cum floribus in vino decocta, singultientibus, cruditate stomachi et ructu laborantibus acido, est utilis, Idem potest stillatitia aqua, aut confectio florum cum saccharo: sive pulvis aridae herbae per se vel cum melle sumptus. Matricis affectionibus plurimum confert. Omnibus in sum ma internis corporis passionibus, quocumque modo sumpta, est salutaris. Stomachi, iecoris, lienis, renum, vesicae, matricis obstructionibus, humoribusque noxiis educendis prodest. Iis qui venenum se hausisse verentur, pulvis Betonicae cum vino, drachmae datus pondere, noxium omne per urinam et sedes educit. Ictericos non parum adiuvat Phreneticis, comitialibus, para lyticis, et ischiadicis in aqua decocta utiliter bibitur.


image: s138b

Phthisicis et peripneumoniacis, tussientibus, dyspnoea laborantibus, hydropi vicinis, et febribus ventriculi putridis, folia et flores in aqua mulsa cocti, et calidi per dies aliquot poti, mire [Orig: mirè] auxiliantur.

EXTRINSECUS.

Capitis dolorem, cumlinteolis Betonicae aqua illita, sedat: oculorum simili ratione dolores mitigat. Viridia folia tusa vel cocta capitis imposi ta vulneribus, ea conglutinant et sanant, aculeos cranio infixos extrahunt. Aurium dolores, auribus immissus eius vapor compescit. Putredini et dolori dentium, in vino et aceto cocta folia, prosunt. Cum vino ru bro optimo trita aut coctafolia, serpentum, venenatorum, et canis rabidi morsui illita, vulnere prius decocto eius purgato, praecipuum adferunt remedium. Podagrae et articulorum doloribus, idem illitum fert opem.

VERBENA.

[Note: Peristereon. Columbaris Columbina. Hierobotane.] VErbena Graecis Peristereon, hoc est, Columbaris seu Columbina, quod [Orig: quòd] columbae ea maxime [Orig: maximè] gaudeant, dicta est, Hierobotane itern, hoc est, herba sacra, quod [Orig: quòd] hac Iovis mensa verrebatur, domus purgabatur lustrabaturque, faeciales ad foedera coronabantur: vel quod [Orig: quòd] in expiationibus suspensa mire [Orig: mirè] sit utilis. Eadem Sanguinalis, quod [Orig: quòd] praecipuum [Note: Sanguinalis.] honorem haberet inter sagmina, hoc est, gramina e [Orig: è] sacro loco, praesertim ex Capitolio cum terra sua evulsa. Officinis Verbena et Verbenaca. [Note: Verbena.] Gallice [Orig: Gallicè] , Veruaine. German. Eisenkraut, Eisenhart.

[Illustration:

...]

[Note: 1. Verbena recta seu mas.] Duo sunt eius genera: Alterum quod Dioscor. rectam, Plinius vero [Orig: verò] marem appellat: recta a [Orig: à] rectis dicta ramulis: Alterum vero [Orig: verò] quod supinam Dios. a [Orig: à] foliis humi supine [Orig: supinè] procumbentibus, Plinius vero [Orig: verò] feminam nominat.

[Note: 2. Verbena. supina seu femina.] Verbena recta seu mas, altitudinis est palmi, aliquando etiam maioris, foliis incisis, subalbidis ex caule, quem unum ex magna parte, sicut et radicem unam, habet, prodeuntibus: flore luteo. Hec alias [Orig: aliàs] [Note: Crista gallinacea.] Crista gallinacea, a [Orig: à] foliorum incisuris, in modum cristae gallinaceae, appellatur. Germ. Eisenkraut, das männlin, et Hanenkamp.

Verbena supina seu femina ramos habet cubitales, aliquando maiores etiam, angulosos, circa quos per intervallasunt folia, quernis similia, sed angustiora et minora, per ambitum incisa, colore subcaesio. Radix est oblonga et tenuis. Flos purpureus, ac tenuis. Ger. Eisenkraut, das weible. Germanicam vero [Orig: verò] appellationem a [Orig: à] ferro traxit, quod [Orig: quòd] ad ferrum indurandum sit eius usus.


page 139, image: s139a

Nascitur utraque locis aquosis. Colliguntur circa canis exortum, potis simum femina.

Tertiam Verbenae speciem Tragus addit, quam foemellam ipse proprie [Orig: propriè] appellari dicit, reliquas supinam et rectam nominans, de qua inter Sinapis species est dictum.

TEMPERAMENTUM.

Sapor Verbenae est amarus et adstringens. Unde calidae et siccae est naturae, adstringentisque.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino decoctam Verbenam omnibus pene [Orig: penè] internis corporis affecti bus mederi ferunt: iecoris et renum pulmonisque obstructiones solvere. Easdempstillatitiae aquae vires adscribunt: venenis resistere, ictericis prodesse.

EXTRINSECUS.

Erysipelati cum aceto tusa illinitur. Cum melle vulnera glutinat.

Cum veteri porcina axungia trita, dolores et tumores in genitalibus mulierum locis sedat. Aquam stillatitiamtemporibus et fronti illitam phrenesin sanare affirmant. Eadem oris hulceribus est utilis. Mariscas aliaque cutis vitia purgat. Occultorum membro rum affectionibus commodat.

[Illustration:

...]

Altera species, quam Cristam gallinaceam vocant, serpentes et venenata animalia, sicut Conyza, fugat. Ad vetera quoque exedentia vulnera adhiberi potest.

PERA PASTORIS.

[Note: Pera pastoris.] PEra pastoris, a [Orig: à] folliculis perae effigiem referentibus, [Note: Bursa pastoris.] nomen est sortita. Vulgo [Orig: Vulgò] Bursam pastoris vocant. Quam apud Graecos vel Lati nos nomenclaturam teneat incertum. German. Seckelkraut, Deschelkraut, et Hirtenseckel. Gall. Bourse â Pasteur. Multis tamen aliis quoque herbis nomen hoc attribui potest, ut Thlaspidio.

Duo sunt huius genera: Maius et minus. Herba est, ut eam describit Ruellius, pede non facile [Orig: facilè] altior, ramosa, parvis circa caulem erucae foliis, flore albo, semine in vulgis minuto, radice numerosa, tenui et alba. Prope vias et in parietinis passim nascitur. Iunio floret et Iulio.

Minor priori foliis et vulgis est similis: sed


image: s139b

folia primum [Orig: primùm] in terra, stellae forma se explicant: caulem habet nudum: vulgi quibus semen inest nucleis melonis sunt similes. Floret Maio, locis potisimum [Orig: potisimùm] aridis et harenosis. Inodora et insipida est utraque.

TEMPERAMENTUM.

Vireshabet refrigerandi et adstringendi.

VIRES, INTRINSECUS.

Arida folia in vino rubro vel aqua pluvia, in qua chalybs est exstinctus, cocta, alui fluxus sedant, sanguinem mingentibus prosunt: nimios mensium fluxus cohibent, omnibusque internis corporis vitiis medentur.

Ad eadem salutaris est aqua stillatitia, per dies aliquot pota.

EXTRINSECUS.

Sucus naribus inditus, sanguinis earum fluxum sistit: recentia vulne ra purgat.

[Illustration:

...]

Tradunt manu detentam herbam. donec calescat, sanguinem narium et vulnerum cohibere.

VERBASCUM.

[Note: Verbascum Phlomos. Candelaria.] VErbascum Graecis Phlomos, quod [Orig: quòd] caulibus eius pro elly chniis utantur, qua ratione Candelariam hodie vocant. [Note: Tapsus barbaus.] Officinis Tapsus dicitur barbatus. Nonnullis [Note: Candela regis. Lanaria.] etiam Candela regis, et Lanaria. Germanis Wullkraut, Kertzenkraut, Vnholdenkertz, Himelbrant, et Brennkraut, Künigskertzen, Feldtkertzen. Gallis Beillen.

Species eius sunt multae: Praecipua tamen duo omnium testimonio habet genera: candidum et nigrum. Candidi duae [Note: 1. Verbascum candidum femina.] sunt differentiae: mas et femina. Verbascum candidum femina folia Brassicae ha bet fimilia, hirsutiora tamen multo [Orig: multò] , latiora, et candida. Caulem habet cubitalem et ampliorem, candidum, subhirsutum: flores albos et subpallidos: semen nigrum: radicem longam, acerbam, digiti crassitudine. German. Weiß Wullkraut, männlin.


page 140, image: s140a

[Note: 2. Verbascum candidum mas.] Candidum mas foliis est oblongioribus et angustioribus, caule tenui, in reliquis feminae simile. Grae cis a [Orig: à] foliorum candore Leucophyllon dicitur. Germ. werß Wullkraut, weible.

[Illustration:

...]

[Note: 3. Verbascum nigrum.] Verbascum nigrum candido est per omnia simile, nisi quod [Orig: quòd] folia habet nigriora et latiora. Schwartz Wullkraut.

[Illustration:

...]

[Note: 4. Verbascum silvestre.] Praeter haec est etiam silvestre, virgas ferens altas arborescentes, folia Saluiae similia, ramulis circa virgas, Marrubii modo, flore luteo, auri ful gore. Germa. wild Wullkraut.

[Illustration:

...]

[Note: 5.] Sunt praeterea et Verbascula duo, quasi parvae Verbasci species, quae hodie herbae paralysis, et artheticae vulgo dicuntur, pro Arthriticae. Nonnullis Primulae veris dicuntur, de quibus supra [Orig: suprà] : item Betonica alba. Ger. Schlüssel='g>. Alte rum odoratum, Germa. simpli citer Schlüsselblüm, vel geel Schlüsselblüm, Himelschlüssel, od S. Peters


image: s140b

schlüssel. Alterum non odoratum, German. wild Schlüsselblümen. [Note: 6.] Hirsuta sunt utraque, terrae inhaerentia, humiliave [Orig: humiliâve] , foliis rotundis et multo [Orig: multò] minoribus, rugosis, e [Orig: è] quibus mediis stylus exit tenuis, palmi altitudine, incanus, in cuius vertice terni, quaterni, aut plures etiam, dependent flo res lutei, summis labris denticulati, in altero odorati, in altero inodori, caly culo in album pallescente.

[Note: 7. Verbascu lum. Lychnitis. Thryallis] Tertium quoque additur Verbasculum, quod Lychnitin aut Thryallida vocant, et Lychnin coronariam, foliis ternis aut etiam quaternis, pluribusve, crassis, pinguibus, hirsutisque, quibus pro elly chniis utuntur, flori bus purpureis. German. Frawenroßlin [Orig: Frawenrößlin] , Marien roßlin [Orig: rößlin] , Mergenroßlin [Orig: Mergenrößlin] , Sammetrosen, Damasten rosen, Campelosen. Gesnerus Iovis florem seu Diosanthon facit. Cuius meminit Ruellius lib. 2. cap. 135.

[Illustration:

...]

[Note: 8. Verbasculum mantarum.] Enumeratis his Verbasci speciebus, duae adhuc adduntur. Altera in silvis et montosis crescens, foliis mollibus et canis, reliquis multo [Orig: multò] minoribus, e [Orig: è] cuius medio flos erumpit Cyano seu flori frumentorum per omnia similis, sed maior et plenior, caule palmum vix alto. Latinis ob folia mollia Verbasculum dici potest montanum. Germa. Wald Komblümen.


page 141, image: s141a

[Note: 9. Blattaria.] Altera vero [Orig: verò] Verbasco etiam similis, quae pro ea capta saepe fallit, quae abiecta blattas in se contrahit, ideoque Blattaria vocatur, foliis minus candidis, cauliculis pluribus, flore luteo. Germanis Goldknopfflin [Orig: Goldknöpfflin] , Schabenkraut, Mottenkraut. Florent et carpuntur Verbasci species autumno. Verbascula autem duo florent vere, suntque eius num cia, Unde quibusdam Primulae dicuntur Veris. Nascuntur candidum et nigrum locis campestribus syluisque. Silvestre aridis et asperis, campestribusque potilsimum. Verbascula in pratis passim hortisque. Lychnitis in campestribus similiter.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Omnibus idem est effectus, viresque pares: Unde distingui ea generibus, supervacuum ait Plinius. Vis iis inest desiccandi detergendique.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix Verbasci maioris in vino rubro, vel si febris adsit, in aqua co cta, diarrhocam sistit.

Decoctum eiusdem ruptis, convulsis et antiquae tussi auxiliatur: vesicae renumque obstructiones solvit.

Radix, teste Plinio, cum ruta ex aqua contra scorpiones, magna amaritudine, sed pari effectu bibitur. Tonsillis privatim in aqua potum medetur. Silvestre Verbascum tribus obolis bibitur contra omnia pectoris vitia, tussim, et purulenta excreantibus. Tanta eius vis, ut iumentis etiam non tussientibus modo [Orig: modò] , sedilia trahentibus auxilietur potus. Confectio ex Verbasculo odorato mirifice [Orig: mirificè] prodestiis, qui viribus omnibus sunt ex hausti, ac crebras patiuntur syncopes. Eadem cum Verbascis possunt Verbascula, quod vel temperamentum ipsorum satis ostendit.

EXTRINSECUS.

Verbascum in aqua decoctum, praecipuum contra inflammationes ocu lorum, podicis, omniumque corporis partium, et podagram aestuantem est remedium, calidum illitum, vel insessu. Aquatillatitia vel oleum in so lex expressum iisdem sunt praedita viribus. Oculorum fluxus instillata se dat. Faciei ruborem extergit: erysipelati auxiliatur. Fluentem et mordentem corporis scabiem aqua stillaritia cum linteolis illita sanat.

Folia eius ficubus i???posita, incorruptas et a [Orig: à] putrefactione immunes conservare tradit Dioscorides. Verbascula eadem possunt. Trita impo nuntur articulorum doloribus; decoctum eorum adversus rupta, luxata, et liventia illinitur.

Succo Verbasculi odorati ex floribus expresso, mulieres faciem illinunt, ut maculas rugasque, et alia eiusdem vitia mirifice [Orig: mirificè] detergant.


image: s141b

ASPARAGUS.

ASparagus seu a)sfa/rago/s, quasi dicas a)/skr fa/ruggos, id est, gutturis fastidium, quod [Orig: quòd] semen dentibus accommodatum fastidium pa riat, ut quorundam est sententia. Dentium enim dolori medetur.

[Illustration:

...]

Duo genera facit Dioscorides: Silvestre et sativum. Silvestris Asparagi descriptionem, ut notae her bae, relinquit. Sativi ponit descriptionem. E radiculis mense Maio, ut optime [Orig: optimè] depingit Tragus, thyrsus primum, lupuli enascentis simi litudine, exilit, cacumine in torulos turbinato, quod tandem increscens in ramos praegrandes explicatur, quibus insunt folia, capillamenti modo, et ut foeniculi tenuia, quae vetustate coalescunt in spinulas. Florem fundit parvulum, quo decusso baccae dependent primum virides, quae tandem maturitate ru bescunt, seminibus refertae. Radices spongiosae, logae et rotundae. Thyr siseu coliculi primum emicantes gulae apparantur. Officinae Asparagum nominant. Gall. Esperge. Germa. Spargen.

[Note: Asparagus. Coruda. Orminon.] Silvestrem Asparagum Corudam vocat Dioscor. Attici Orminon. Est autem et aliud Orminon, de quo supra [Orig: suprà] , quod German. Scharlach dicitur, Nascitur satus in hortis, et sponte nonnun quam in locis asperis.

TEMPERAMENTUM.

Abstergit citra manifestam caliditatem aut frigiditatem.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctus in iure, aceto, sale et oleo conspersus, in summis est delitiis, quemadmodum et lupulus dum est tener. Alvum hoc pacto emollit, pectus purgat, urinam movet, genitale semen auget.

Radix in vino cocta iecoris obstructiones an???t, regium morbum pellit, prodest nephriticis, ischiadicis, et doloribus vesicae: seminis aut foliorum decoctum eadem praestat. lctericis cumslcubus et cicere radix deco cta subvenit. Arida radix in vino cocta, dysenteriam sedat, et urinam uti lissime [Orig: lissimè] ciet. Non autem semper stomacho utilis est, sed garo et oleo conditus, cum [Orig: cùm] mediocriter coctus fuerit.


page 142, image: s142a

EXTRINSECUS.

Minutim scissa et contusa radix in vino decocta, luxatis imposita au xiliatur. Nephriticis item dicto modo imposita confert.

Decoctum dente retentum, eius dolorem mitigat.

[Illustration:

...]

Asparago trito cum oleo perunctum pungi ab apibus negant, ut tradit Plinius.

ARNOGLOSSUM.

ARnoglossum, id est, Lingua agni, a [Orig: à] [Note: Plantago] forma. Latinis Plantago, a [Orig: à] planta. [Note: Polyneuros.] Quibusdam Polyneuros, a [Orig: à] nervorum multitudine. Gallice [Orig: Gallicè] , Plantain. Germa. Wegerich, Schaffszung.

[Note: 1.] Duo recenset eius genera Dioscorides. Maius, foliis crassioribus, vegetioribus, latioribus, et betaceis: caule anguloso, cubitali, subrubro: semine tenui a [Orig: à] medio ad verticem usque circumdato flore inspica luteo, nonnumquam herbaceo: radice tenera, hirsuta, candida, digitali crassitudine. Nascitur circa sepes, aggeres et prata, locis tamen potisimum [Orig: potisimùm] palustribus. [Note: Septinervia.] Graecis e(pta/pleuror, id est, Septinervia, a [Orig: à] septenis nervis seu fibris, quae in foliis apparent. Germ. Groß oder breyter Wegerich.

[Illustration:

...]

Minus, quod angustiora, minora, molliora, leviora, et tenuiora folia habet, caule anguloso, in terraminclinato, flore pallido, semine in summis caulibus. Iisdem quibus primum genus locis nascitur. [Note: Quinque nervia.] Graecis Pentaneuron, id est, Quinque nervia, a [Orig: à] fibrarum numero. Officinis [Note: Lanceolata,] Lanceolata, a [Orig: à] foliorum acumine. Germa. Klein oder spitz Wegerich, Roß ripp, a [Orig: à] costae equinae similitudine. Utriusque herba et flores Maio et Iunio, semen vero [Orig: verò] Augusto colligitur.


image: s142b

Est et tertium Plantaginis genus, quod refert [Note: 3.] Tragus, substantia tenuiore quam [Orig: quàm] primum, folio rotundiore, sessili, in formam stellae, et hirsuto, colore cinereo, fibris septem distinctum, et virescens per hiemem, nomine cum primo eodem.

[Illustration:

...]

[Note: 4. Plantago aquatica.] Quartum etiam addit Plantaginem aquaticam, foliis minoris Plantaginis, caule procero et ramoso, flore in summo exiguo, et candido, sicut in Limonio. Germa. Wasserwegrich, Froschloffelkraut [Orig: Froschlöffelkraut] . Alii male [Orig: malè] Alisma vocant, ut capite de Alismate ostenditur.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Mediocriter siccum est et frigidum. Unde maximus eius in medicamentis usus. Refrigerat simul et desiccat.

VIRES, INTRINSECUS.

Recentia folia cum aceto et sale cocta, caeliacis et dysentericis prosunt: idem praestatsemen eius et pul vis sumptus. Commodior est aqua stillatitia: excreantibus et mingentibus sanguinem, phthisicis item auxiliatur. Radices eius tres in vino coctae, febritertinae, quatuor vero [Orig: verò] quartanae resistere traduntur. Efficacius tamen hoc praestat aqua stillatitia, cyatho eius ante febris invasionem sumpto: menses quoque cohibet, omniaque interna corporis vitia sanat. Eadem praestat sucus eius, aliquot diebus potus.

EXTRINSECUS.

Phrenesin sucus vel aqua eius illita compescit. Oculis instillatus sucus, inflammationes eorum sedat, purgatque Auditum auribus infusus re


page 143, image: s143a

stituit. Oris ac gutturis hulcera emendat, si os aqua eius colluatur. Liche nis malo trita medetur: fistulas, carcinomata, carbunculos, intertriginem, aliaque vitia purgat ac sanat. Cum Aizoo temperatus sucus sive aqua, ery sipelata, aliasque inflammationes restinguit Strumis pellendis collo a [Orig: à] non nullis suspenditur. Plurimum prae aliis herbis indiscutiendis tumoribus restinguendisque inflammationibus pollet Plantago aquatica.

CYNOGLOSSUM.

[Illustration:

...]

[Illustration:

Vera.

]

[Note: Cynoglossum. Lingua canis. Hundszung.] CYnoglossum, Latinis Lingua canina, Germa. Hundszung. Herba est, ut Dioscor. describit, Plantagini latifoliae similis, foliis angustioribus, minoribusque et lanuginosis, sine caule, humi strata locis sabulosis. Et est vera Cynoglossa, quam Officinae habent, quod tamen Rucllius et alii negant, propterea quod [Orig: quòd] Dioscorides sine caule nasciscribit. Officinarum vero [Orig: verò] Cynoglossum caulem habet. Sed his facile est respondere: Videmus enim passim sine caule eandem, teste etiam Cordo, nasci: rursus tem poribus quibusdam, ut idem seribit, caulem, purpureos flores, et post hos minutas lappas producere, quas Plinius etiam eidem tributi.

Sunt autem duae Cynoglossae species: Maior et minor, non alia ratione, nisi magnitudine tantum [Orig: tantùm] differentes. Circa vineta passim Iunio et Iulio florent.

TEMPERAMENTUM.

Refrigerat et exsiccat in secundo ordine.


image: s143b

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum radicis cum vino mane [Orig: manè] et vesperi potum, alvum emollit. Dysenteriae prodest. Gomorrhoeae et destillationibus medetur. Unde ca tapotiis, quorum nomenclatura est, adversus omnes catarrhi morbos, aut de Cynoglosso, admiscetur. Tosta in cinere radix, obducta farina, seu fer mento, mariscis intra corpus miro est auxilio.

EXTRINSECUS.

Omnibus vulneribus, hulceribus, scabiei Hispanicae, et similibus mor bis medetur Cynoglossum, sive sucus eius, aut aqua stillatitia.

Unguentis ad eosdem miscetur effectus. Coquitur autem cum melle rosaceo, post coctionem resina terebinthina admixta.

Cum adipe porcino tostum, morsui rabidi canis medetur, et alopecias capiti illitum capillis explet.

ECHIUM, BVGLOSSUM Officinarum.

ECchion Graecis, quod [Orig: quòd] contra ferarum ictus valeat: vel quod [Orig: quòd] capitulis viperae similibus florescat. Latinis Alcibiacum. Vulgo [Orig: Vulgò] Silvestre Buglossum. Gall. Langue du bouc. Germa. Wild Ochsenzung.

[Illustration:

...]

Tres habet species: Sativum seu Germanicum, silvestre et Italicum. [Note: 1.] Folia habet, ut Diosc. describit, oblonga, aspera ac tenuia, anchusae proxima, minora tamen pinguique, aculeos foliis habet adiacentes exiles,


page 144, image: s144a

cauliculos tenues, multos, ac utrinque foliola tenuia, pennata, nigra, minora proportione ad cacumen caulis. Iuxta folia flores sunt purpurei, in quibussemen viperino capiti simile. Radix digito exilior, subnigra. Nascitur ubique circa itinera et loca aspera. Florem fert mense [Note: Echion est Buglossü Offieimurum.] Iunio. Est autem Echion omnino silvestris illa Buglossa, quam simpliciter Pharmacopolae Buglossam hodie appellant. Cordus osten dit Leonicenum et post hunc [Note: Cyrsion non est Buglossü.] Ruellium non satis commo de [Orig: dè] Cyrsion seu Crysion esse Buglossam hanc, tradere.

[Illustration:

...]

Alterum est etiam Echion priore minus, nigrioribus in purpura floribus, pinguibus nascens aruis, alias [Orig: aliàs] praedicto simile.

Tertia species Italica Germa Welsch Ochsenzung, Germanico per omnia similis, sed maiora omnia et copiosiora habens: radicem quoque grandiorem, et caules plures.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est. sed citra insignem siccitatem: siquidem lac generat.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia, radix vel semen Echii, per se singula, vel in vino cocta simul, venenum a [Orig: à] corde pellunt. Aquastillatitia, et saccharum de flosculis Ecii, cor confortant, melancholiam pellunt, sanguinem purgant, febribus aestuantibus prosunt. Tusum semen in vino potum, lac mulieribus generat.

EXTRINSECUS.

Venenatorum morsibus et ictibus aqua stillatitia pota et vulneribus infusa, impositis eiusdem foliis, est adiumento. Oculorum inflammationes florum aqua restinguit. Lumborum doloribus, folia, radix vel semen, tusa, et in vino cocta, calida imposita, prosunt.


image: s144b

SIRUPUS DE SVCCO BVGLOSSAE Officinarum.

Sirupus de succo Buglossae Officinarum, cor confortat laetitiamque ge nerat. Conficitur hunc in modum:

Recipesucci Buglossae depurati lib. viiii. saccharilib. iiii. Florum Buglossae recentium lib. i. Flores tusi coquantur in aqua, et colatura priori bus affusa simul ad perfectionem coquatur. Sed quia sucus Buglossae difficulter exprimitur: fit enim mucilago dum tunditur: ideo tusa per noctem in frigido loco relinquenda est, et postridie exprimendus sucus, ac cum albuminibus ovorum clarificandus.

BVGLOSSUM, SEU BORAGO.

[Illustration:

...]

[Note: Buglssum. Borago] BUglossum, Latine [Orig: Latinè] Lingua bovis, seu Bubla, a [Orig: à] foliorum forma. Vulgo [Orig: Vulgò] Borago. Germa. Bur retsch. Herba est, describente Diosco. Verbasco similis, folio in terram depresso, aspero, nigriore, et bubulae linguae simili: flore caeruleo, et specioso, stellae effigie. Multi putant Buglossum Dioscoridis [Note: Echion.] esse Echion. Verum [Orig: Verùm] Echion est silvestre Buglossum. German. Wild Ochsenzung, quae hodie pro Buglosso [Note: Buglossum verum.] Officinis accipitur. Verum autem Buglossum est cuius descriptio est posita, quam Boraginem vo [Note: Corago. Buglossum Officinarum.] cant. Dicitur et Corago. Quam vero [Orig: verò] Officinae et vulgo [Orig: vulgò] Buglossam vocant, Germani autem Ochsenzung, est Echion, ut praecedente capite est ostensum. Locis nascitur planis et sabulosis, ac in hortis passim. Mense carpitur Iulio.

TEMPERAMENTUM.

Naturae est Buglossum humidae et calidae. Urinam cit: sitim sedat.

VIRES, INTRINSECUS.

Melancholicis ac languentibus, in cibo cum Spi nachia Buglossum est saluberrimum, flore in potum etiam iniecto. Quod tres habet caules tertianae, quod vero [Orig: verò] quatuor, quartanae conferre febri fertur, in cibo aut potu sumptum. Aqua stillatitia et saccharum de floribus confectum, ad omnes febrium aegritudines sunt utiliora ac commodiora. Vino iniectum hilaritatis ac laetitiae causam praebere creditum, inquit Galenus. In melicrato coctum, iis qui ob asperitatem faucium tusiunt, prodest. Caules cocti, et crudi comesti, iecoris affectibus sunt salutares.

EXTRINSECUS.

Adusti Buglossi cinis, mulsa temperatus, inflammationibus et hulceribus oris, colli, linguae, et gingivae, plurimum confert, si os frequenter eo


page 145, image: s145a

colluatur. Reliquas eius vires in Echio require: Easdem enim vires posi dent, alterumque in alterius defectu substitui potest.

SIRUPUS DE SVCCO BOREAGINIS.

Sirupus de succo Boraginis corroborat, eiusque tremorem et syncopem sanat, manicos et melancholicos iuvat. Conficitur autem hunc in modum: Recipe succi Boraginis depuratilib. viii. sacchari despumati lib. iiii. Coquantur aliquandiu. Deinde, Recipe florum Boraginis recentium lib. i. Contundantur aliquantulum et coquantur in aquae quantitate suf ficienti, et colaturam praedictis affunde, fiatque sirupus.

SYMPHYTUM.

SYmphytum Graecis, ab insigni constringendi vi et glutinandi. Latinis eadem ra [Note: Solidago.] tione Consolida, et Solidago.

Duo facit Dioscorides genera: alterum Petraeum, alterum Symphytum magnum, quod Symphytum alterum Dios. appellat.

[Note: Symphytum magnum. Consolida maior. Unctuosa] Symphytum magnum, Latinis Consoli da maior, et Unctuosa. Gal. Consyre. Germa. Beynwell, Wallwurtz, Schwartz wurtz, Schmerwurtz. Nascitus locis aquosis palustribusque, caule cubitorum binûm aut maiore, anguloso, inani, ut Sonchus, et crasso, qui per brevia intervalla cir cundatur foliis lanuginosis, oblongis, angustis, sicut bubulae linguae: ab angulis pin nae prominent, et in singulis alis folia quedam tenuia, ceu annexa cohaerescunt, in quibus flores lutei, rutaceis similes, exseruntur, et semina Verbasci. Caulis universus et fo lia quandam lanuginem alunt asperam mo dice [Orig: dicè] , quae ipso attactu pruriginem ciet. Radix extra [Orig: extrà] nigra, intus candida, glutinosa, in qua medica vis inest.

[Illustration:

...]

Quod autem quis, ut monet Fuchsius, de flore obicere poterit, quem Dioscor. facit luteum, in nostra vero [Orig: verò] Consolida est alius, nimirum subru ber aut leniter purpurascens, huic cum Fuchsio respondemus, flores nihil obstare, cum multas herbas constet pro loci natura colorem saepe mu tare, ut ipse de Bugloso exemplum adducit. Sic etiam nostra Consolida [Note: Inula rustica. Alum Gal licum.] in Germania florem sert subrubrum, aut etiam candidum. Nonnulli Inu lam vocant rusticam, alii Alum Gallicum. Floret per aestatem integram. Radix autumno vellitur.


image: s145b

[Note: 2. Symphytum petraeum. Alum Plinii] Symphytum petraeum in saxis nascitur, unde cognominatum est. Pli nius et Apul. Alum appellant. Latinis Consolida petraea. Officinae Ger maniae hoc carent. Germa. Steyngunsel. Nascitur, Cordo teste, Asciburgi, duobus a [Orig: à] Brunsuico miliaribus. Ramos habet tenues, parvos, origano similes, florem caeruleum, exilem in capitulis thymi: totum est surculosum, odoratum, gustu dulce, salivam ciens, radice longa, subrufa, di gitum crassa. Tragus dubitat de hac specie, an Dioscoridis Symphytum sit Petraeum, quandoquidem descriptio non per omnia cum Diosco. conveniat. Quid autem Symphytum petraeum ipse existimet, dicetur infra [Orig: infrà] .

[Note: 3. Osteocollon. Polygoni on. Talantion.] Est et Symphyton quoddam in saxis et montibus crescens, quod Me dici Polygonion, Macedones Osteocollon, alii Talantion, vulgo [Orig: vulgò] Symphytum vocant. Osteocollon quasi dicas, Ossium gluten, quod [Orig: quòd] ossafra cta ferruminet, ac carnes dissectas, si una [Orig: unà] coquatur, coalescere faciat. Viret perpetuo [Orig: perpetuò] , vidua foliis, ramulis pensilibus instar iunci, cirrosis, tenuiori proceriorique sparto similibus.

Praeterea herba est, cuius plurimus in sanandis vulneribus est usus, quam vulgo [Orig: vulgò] Consolidam mediam, Symphytum medium, seu Solidaginem mediam, Ger. Gulden gunsel appellant, in pratis passim nascens, caule quadrangulo, lanuginoso, ex quo per intervalla folia bina ex singulis geniculis, laciniata, menthae similia, emicant: a [Orig: à] medio caulis ad fa stigium usque, ex singulis foliorum alis, flores sex vel se ptem. Maio potissimum [Orig: potissimùm] mense, in purpureo coeru lei exeunt Radix lignea, multis capillamentis fibrata.

[Illustration:

...]

Aliis quoque plantis Consolidae nomen tribuitur. Ut Consolida regalis, Germa. Rittersporn. Con solida minor, quae Sanicula, et Consolida minima, videlicet Bellis, seu Primula veris. Consolidam quoque mediam multi appellant eam, quae Prunella alias [Orig: aliàs] appellatur.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit, exsiccat et contrahit modice [Orig: modicè] , in ordine secundo.

VIRES, INTRINSECUS.

Eedem, teste Galeno, utriusque Symphytisunt facultates et vires. Radi ces tritae et potae in aqua mulsa, cruenta expuentibus, ruptisque prosunt, quae in pulmone sunt expurgant. Renum dolorib. cum aqua datur. Ad dysenteri am et rubra feminarum profluvia in vino decoctumbibitur. Ad convulsa et rupta ex aceto mulso sumitur. Mansum sitim exstinguit, et arteriae asperitatem sanat.

EXTRINSECUS.

Illita radix recentia vulnera glutinat. Inflammationibus, sedis potissimum, cum Senecionis foliis utiliter illinitur. Intestinorum ramices illitum coer [Orig: coër] cet. Tanta vero [Orig: verò] eius in glutinando vis est, ut carnes etiam si una [Orig: unà] coquatur glutinet.


page 146, image: s146a

SCABIOSA.

[Note: Scabiosa.] SCabiosa ab effectu dicta. Unde et German. Apostemen, et Pestemenkraut appellatur. Gall. Scabieuse.

[Illustration:

...]

Quatuor Tragus numerat huius genera. Primum caule assurgit bicubitali, rotundo, folia ha bet carnosa, erucae modo laciniata et multifida, subhirsuta, aculeis tamen carentia: flores speciosos, diuturnos, latos in pilci formam, multis foliolis compactos, in nonnullis purpureos, in aliquibus vero [Orig: verò] prorsus rubicundos. Floret in pratis mense lunio.

[Note: 2.] Alterum Scabiosae genus, priori caule et radi cesimile, sed minus, et multiplicitier incisis foliis, hirsutius, nigrius, et crispius: e [Orig: è] capitulis rotundis florem proferens, quo pereunte maturum semen avolat.

[Note: 3.] Tertium in pratis invenitur, foliis angustis, minus incisis, cinerei coloris, tela plerumque tenera obductum, Hippolapatho inferiori parte simile. Semen maturum, sicut in reliquis, avolat.

[Note: 4.] Quartum locis aridis conspicitur, primo non absimile, florem ferens mense Iunio in cauliculis iunceis, partim purpureum, in quibusdam vero [Orig: verò] candidum. Folia multis sicut in Coriandro, divisa sunt incisuris, in terram sparsa, nigricantia et mollia.

[Note: Psora.] Tragus putat Psoram esse Aetii [Orig: Aëtii] , quod [Orig: quòd] psoram, hoc est, scabiem curet. Sed cum [Orig: cùm] Psorae descriptionem Aetius [Orig: Aëtius] non ponat, sed nominetenus tantum [Orig: tantùm] eam prosequatur, poterit liberum relinqui, num quis Psoram Aetii [Orig: Aëtii] , [Note: Stoebe.] Scabiosam nostram statuere velit. Aliqui Stoeben faciunt Dioscoridis, sed his adversantur Ruellius, item Fuchsius.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca, quod in gustu amaritudo indicat, eiusdemque; cum Succisa est temperamenti et virium, de qua capite sequenti.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino decocta, Scabiosa, pleuritidi medetur. Aqua mense Maio distilla ta, contra pectoris apostemata, pleuritidem, tussim, omnisque generis dolo res, bibitur. Contra apostema, eiusmodi nonnulli ex hac decoctum, mane [Orig: manè] et ves peri bibendum, conficiunt: Manipulo Scabiosae adiciunt unciam unam, Gly cy rruhizae, ficus duodecim, seminis foeniculi unciam unam, seminum anisi tantundem, Iridis semiunciam, cunctis in aquae mensura noctis spatio mollitis, ad tertiam partem decoquunt, ac melle vel saccharo commiscent. Decoctum hoc apostemata mollire, et pertusim eicere ferunt.


image: s146b

EXTRINSEUS.

Sucus vel herba in aqua decocta, ad omnis generis scabiem confert, furfures capitis pellit, si decocto eius caput abluatur.

SVCCISA, SEU PRAEMORSA.

[Note: Succisa.] SUcciam praesentem herbam cum Fuchsio appellare placuit, quod [Orig: quòd] hoc nominis [Note: Iaceanigra. Praemorsa. Morsus diaboli.] ei conveniat, ut cuius radix succisa, seu circumrosa sit. Iaceam aliinigram vocant, Vulgo [Orig: Vulgò] praemorsa, et Morsus diaboli. Gal. Mors de diable. Ger. Abbiß, Teufelsbiß, superstitione quadam, quod [Orig: quòd] credant cacodaemona, radicem tantae efficaciae hominibus. invidere, ac propterea cum succreverit undique circumruodere. Herba est scabiosae pene [Orig: penè] similis nisi quod [Orig: quòd] folia non sunt incisuris divisa, foliis plantaginis si milia, sed minora, et longiora, leniter lae ciniata, aliquantum hirsuta et nigricantia: florem fert pileatum, purpureum. Semen flore pereunte, sicut in scabiosa cuanescit. Ra dix est subnigra, succisa et circumrosa. Invenitur etiam rarum quoddam genus, flore prorsus candido, ut testatur Tragus.

[Illustration:

...]

Est et minor quaedam succisa seu prae morsa, ad lactarias herbas pertinens, de qua suo agetur loco.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca, ut ingens eius in gustu amaritudo satis id ostendit.

VIRES.

Vires cum scabiosa habet easdem. Cum chalcitide etiam mixtus sucus, papulas, et manantem scabiemsanat. Idem praestat aqua stillatitia.

ACONITUM.

AConitum a [Orig: à] colle quodam Aconiti, qui est prope Heracleam Ponticam, ubi Hercuies Cerberum ex inferis extraxit: e [Orig: è] cuius spuma aconitum natum est, nomen traxit, ut scholia in Nicandri Alexipharmaca habent. Vel a)r\ a)konw=r, id est, a [Orig: à] cautibus vel cotibus. Huius duo sunt genera: Pardalianches, et Lycoctonum.

Pardalianches folia habet Cyclamini, aut Cucumeris, tria aut quatuor, minora et subhirsuta: caulem palmum altum: radicem scorpionis caudae similem, et alabastri instar splendentem. Sic dictum, quod Par dos interimat seu enecet.


page 147, image: s147a

[Note: Scorpium Uvaversa Uvavuipi tia.] Scorpium etiam dicitur a [Orig: à] radicis forma, quae scorpioni est similis. Vul go [Orig: gò] Uva versa, et Vulpina. Gallice [Orig: Gallicè] , Estrangle liepard. German. Wolffsbeer, Einbeer, et Dollwurtz, ab effectu. Nascitur in nemoribus et collibus, Maio potisimum mense.

[Illustration:

...]

[Note: Aconitum lycoctonon Cynoctonon.] Lycoctonon seu Cynoctonon folia habet Platani, sed magis incisa et divisa, longiora et nigriora, caulem filicis, cubiti altitudine, aut maiorem, pediculum glabrum: radices cirris squillarum marinarum similes, nigras, quibus ad venationem luporum, ut tradit Diosco. utuntur. Unde et Lycoctonon et Cynoctonon dictum, quod [Orig: quòd] nimirum canes et lupos interi [Note: Cyamus leuko\s. Faba alba Luparia.] mat. Item Cyamos leuko/r, id est, Faba alba. Vulgo [Orig: Vulgò] Luparia. Ger. Wolffswurtz, Item Leußkraut, quod [Orig: quòd] pediculos perimat: quod nomen Staphidiagriae quoque tribuitur. Nascitur in montium vallibus altissimis, ac ma gna eius est copia circa montem Tubingae Farrenberg. Floret Iunio et Iulio. Huius tres numerat Dioscorides species: duas quae in usu sunt Me [Note: Ponticum] dicis, unam venatoribus usitatam, cuius descriptio iam est posita, Ponticum dicta.


image: s147b

Duplex in Germaniae hortis nascitur, alte rum flore luteo, foliis latioribus: alterum subnigris, caeruleis foliis, quod a [Orig: à] florum similitudine, qui galeri formam referunt, Eisenhütlin, et Münchskapffen, appellatur.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Erosione et putrefactione enecant aconi ta, ut communi consensu auctores scribunt: to to igitur genere sunt letalia.

VIRES, INTRINSECUS.

Aconitum Pardalianches, Galeno teste, putrefaciendi facultatem obtinet, et est letale, omniumque venenorum, ut Plinius scribit, est ocissimum. In cibo et potu prorsus fugiendum. Hominem occidit, nisi quod in ho mine occidat invenerit, quo invento duo ve nena in homine colluctantur et commorium tur, ut homo supersit. Pardos peculiariter, sicut alterum lupos interimit, nec non lupos et feras omnes. Alterius radice, ut auctor est Dioscor. utuntur ad venationem. Carnibus etiam crudis inserta, a [Orig: à] lupis devorata, eos enecat.

EXTRINSEUS.

Aconiti radix. Dioscoridis testimonio, scorpioni admota, eum resolvit. Et e [Orig: è] diverso, elleboro admoto, exsiccatur. Ocularibus medicamentis miscetur. Utilis etiam est ad putrefa ciendum et colliquandum quaedam extra corpus, aut circa sedem.

Folia, semen et radix Aconiti lycoctoni viridia vel arida trita et oleo temperata, pediculos necant, et capitis immunditiem purgant. Idem prae stat radix in aqua vel lixivio decocta.

STAPHIS AGRIA.

[Note: Pedicularus. Phtbyrio ctonon.] STaphis agria Graecis et Officinis dicitur, Latinis Pedicularis, et Grae cis quoque Phthyrioctonon, ab occidendis pediculis. Qua de causa Germa. Leußwurtz oder kraut appellatur. Gall. Le herbe au poulx. Quod nomen etiam conito lycoctono ob eadem rationem tribuitur. [Note: Pituitariae.] Pituitaria quibusdam, et German. Speychelwurtz, quod pituitam, instar pyrethri, commanducata trahit. Nonnulli Bißmüntz vocant. Semen eius Trago Meuß et Rattenpfeffer nominatur. Nascitur locis opacis, et nunc in hortis passim, foliis labruscae, incisuris senis plerumque divisis, coliculo recto, molli, nigroque: florem habet caeruleum, violae forma: semen in vasculis viridibus, similibus Ciceri, triangulum, asperum, in


page 148, image: s148a

nigro subrufum, intus candidum, gustu acre. Dioscorides vero [Orig: verò] flores ei tr buit Isatis, qui sunt lutei et exigui, quo solo Dioscoridis descriptio a [Orig: à] nostra planta abest: reliqua enim omnia respondent.

[Illustration:

...]

[Note: Pedicularis altera.] Est praeterea herba quaedam, ab hac tamen diversa, quam Germani iti dem Leußkraut, et Rodel, braun Leußkraut, braun Rodel appellant, pecori maxime [Orig: maximè] noxia: siquidem si florte [Orig: flortè] a [Orig: à] pecore devorata fuerit, pediculis magna copia infestantur, qui difficulter curari possunt: unde a [Orig: à] gignendis pediculis nomen accepit: Pedicularem alteram hanc licebit nominare. Graecis Phthirion. Nascitur pratis humidis, foliis incisis, Geranii similitudine, floribus puniceis, instar urticae mortuae, semine rotun do. Praeter nomen cum Staphide nihil commune habet, propter quod so lum placuit eius mentionem facere. Huius quoque altera species est, luteis floribus, fliis minus incisis, pecori innoxia. Germa. Geel Rodel oder Leußkraut.

TEMPERAMENTUM.

Staphis agria in quarto est calfacientium et desicantium ordine. Pedicularis altera, calidae et humidae naturae statuitur.

VIRES, INTRINSECUS.

Quindecim Staphidis agriae grana trita in aqua mulsa, Dioscoride te ste, crassa per vomitum purgant: Periculosa tamen est eiusmodi purgatio. Pedicularis altera, ut in nomine dictum est, pediculos gignit. Extrinsecus tamen eius, ad arida, sicca et calida damna usus esse poterit.


image: s148b

EXTRINSECUS.

Grana eius tusa et cum oleo illita, pediculos in hominibus et animan tibus necant, et capitis immunditiem purgant: Papulas quoque noxias et fluentes sanant. Radix et semina ex aceto cocta, dentium dolorem collu tionesedant. Melle tamen temperari, ob acrem eius vim, conveniet. Scabiei omnique cutis immunditiei purgandae, et in hominibus et animantibus prodest. Radix vel semina in farina subacta et cocta, mures et glires necant.

CRUCIATA.

CRuciata a [Orig: à] radice quae in crucis formam est con fossa, nomen habet. Germ. Creutzwurtz, Modelgeer, et Sperenstich appellatur, Item Heyl allen schaden, ab effectu. Quo veteribus nomine sit appellata, et an fuerit iis cognita, nondum constat eruditis. Proinde descriptionem viresque eius quae hodiet aduntur, adscribemus. Errant etiam qui Isa tin, quae Saponaria dicitur, hanc esse herbam putant. Herba est caulem habens rotundum, dodrantalem, in summo rubentem, alas habentem multas, e [Orig: è] quibus singulis folia bina, crassa, angusta et oblonga, floresque orbiculatim purpurei e [Orig: è] siliquis coloris herbacei prodeunt. Radix est longa, alba, crucis instar ab ut oque latere perforata. Mense floret Iulio locis incultis. Gesnerus Gentianae facit speciem.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca, quod in gustu amaritudo indicat.

VIRES, INTRINSECUS.

Foliorum et radicis aqua stillatitia pectus purgat, Venenum discutit, contra pestilentem aerem [Orig: aërem] est salubris. Pulvis easdem vires obtinet.

Pastoribus nota herba, qui suibus eam manducandam, tutas a [Orig: à] contagio cas fore sperantes, praebent. Menses movet. Comitialibus item subvenit.

EXTRINSECUS.

Chirurgi ad equorum vulnera et damna efficacem herbam tradunt: decocto foliorum et radicis vulneribus purgatis, et pulvere eius insperso.

Vulneribus, insumma, glutinandis mirum in modum confert.

ISATIS.


page 149, image: s149a

[Note: Isatis. Glastum. Guadum. Nil, Nilech.] ISatis Graecis et Latinis, Gallis olim Glastum, nunc Guadum. Arabibus, Nil, Nilech, et Indicum. Gal. Pastel. German. Weydt. Lytrum alias [Orig: aliàs] et Lutea, ut supra [Orig: suprà] in Lysimachia est dictum.

[Illustration:

...]

[Note: Indicum. Lytrum. Lutca.] Duo sunt eius, teste Dioscor. genera: Sativum et silvestre. Sativum, quo tingendis lanis utuntur infectores, [Note: 1.] folia habet Plantagini similia, sed pinguiora, et nigriora, caules duobus cubitis altiores, multifidos, rubicantes, qui in cacumine folliculos linguarum figura dependentes multos habent, in quibus est semen. Flos luteus ac tenuis. Radix alba et simplex. Nascitur maxima copia apud Duram et in agro Er phordiano, ubi trusatilibus ad hoc molis excogitatis herbam contundunt, tusam in globos seu pilas for mant, inque sole aestivo tempore exsiccant, ex quibus co lorem caeruleum inficiendo panno commodum, tandem conficiunt.

[Note: 2.] Silvestre sponte in Germania nascitur, sativo simile, nisi quod [Orig: quòd] folia maiora habet, lactucae foliis similia: caulem quoque tenuiorem, similiter multifidum, rubicantem, in cuius cacumine folliculi linguarum figura dependent multi, quibus semen inest. Flos quoque luteus tenuisque. Florent Maio et Iunio, ac semen mox producunt.

TEMPERAMENTUM.

Complexionis sunt calidae et siccae. Silvestris tamen valentius desiccat quam [Orig: quàm] sativa.

VIRES, INTRINSECUS.

Lienosis folia in vino decocta, aut etiam illita mire [Orig: mirè] prosunt: Potissimum [Orig: Potissimùm] vero [Orig: verò] ad hoc prodestsyluestris, qua utendum, si sativa non prosit.

EXTRINSECUS.

Sativae folia omnia oedemata et tubercula illita discutiunt. Vulnera cum polenta trita et illita glutinat. Inflammationes discutit. Hulcera pha gedaenica, herpetas, erysipelata et putrescentia hulcera sanat.

Profluvio sanguinis laborantibus partibus, teste Galeno, utiliter illinitur. Tumores oedematodes mirifice [Orig: mirificè] discutit et reprimit, omnibusque malignis hulceribus, etiamsi putrescant, aut in capitibus musculorum fuerint, mirabiliter resistit. Quod [Orig: Quòd] si laborantis natura validior fuerit, foliis eius tritis, aut panem, aut hordeceam farinam, aut triticeam, aut polentam, provincente in unoquoque affectu, eodem Galeno asserente, miscere oportet Silvestris eadem quae sativa potest: humidis vero [Orig: verò] putredinibus valentissime [Orig: valentissimè] obsistit: ad cetera vero [Orig: verò] est deterior, ob immoderatam eius cum mordacitate desciccationem.


image: s149b

ABSINTHIUM.

[Note: Absinthium] ABsinthium dictum per antiphrasin ab a(/yesqai, id est, tangendo, quod minime [Orig: minimè] tangatur aut gustetur ab animalibus. Vel quasi di [Note: Apmthium.] cas a)pi/nsqior, secundum veteres Comicos, id est, impotabilem, ob nimiam eius amaritudinem. [Note: Bathypicron.] Dicitur et Bathypicron, id est, immensam ha bens amaritudinem. Gall. Absinse, Aluyne, ou fort. Germa. Wermüt, quasi dicas, hilaritatem prohibens.

[Illustration:

...]

[Note: 1.] Tria facit huius genera Diosco. Ponticum seu Romanum, Seriphium vel Marinum, et Santonicum. Ponticum herba est caule ramo so, foliis canis, fissis multipliciter, flore aureo, semine rotundo, et racematim cohaerente. Sic dictum a [Orig: à] Ponto regione, in qua provenit prae stantisimum. Locis nascitur cultis, montosis et saxosis. Plurinum autem et praestantissimum in Ponto, Cappadocia et Tauro, ut testis est Dioscorides.

[Note: 2.] Seriphium a [Orig: à] Seripho insula, alias [Orig: aliàs] marinum, herba est praetenuibus cirris, abrotoni parui similitudine, exiguis referta seminibus, subamara, stomacho inimica, et odore gravi. Germ. Wurmsamen, Well samen. Nascitur circa vias, macerias vinearum et sepes: praestantissimum vero [Orig: verò] in Tauro monte iuxta Cappadociam.

[Illustration:

...]

[Note: 3.] Santionicum regionis cognomento dictum, Absinthio est simile, subamarum, non adeo [Orig: adeò] copioso semine, Wurmsamen item Germanis. Nascitur apud Santones plurimum in Gallia, a [Orig: à] quibus nomen habet. Semen eius Officinis Sanctum dicitur.

Colligitur Absinthium cum semine est praegnans, infine nimirum Iulii, ac in umbra siccatur.

TEMPERAMENTUM.

Ponticum calidum est in gradu primo, et siccum in tertio, Galeno teste: multum adstringit, minuisque reliquis generibus extenuat. Seriphium Pontico est nonnihil calidius, magisque extenuat. Santonicum minus extenuat, calfacit et desiccat quam [Orig: quàm] Seriphium.

VIRES, INTRINSECUS.

Absinthium Ponticum ventriculo in cibo et potu prodest, concoctionem adiuvat, corpus calfacit,


page 150, image: s150a

dolores mitigat, venena et noxia ex corpore expellit. Idem vinum Absinthites, aut flores in vino decocti, praestant. Tormina et dolores ventris sedant, in vino cum Cumino decoctiflores, si calidum sumatur. Lumbri cos pellit, ictericis est salutare, menses evocat. Ixiae, cicutae, muris aranei morsibus, et draconi marino adversatur. Strangulationibus fungorum, ex aceto potum subvenit: unde pecoribus datum a [Orig: à] noxiis ea custodit, et liberat. Stillatitia aqua iisdem pollet viribus: aliquanto [Orig: aliquantò] tamen est debilior: Pueris quatuor aut quinque eius cochlearia medicamnis vice commode [Orig: commodè] porriguntur. Santonici semen in cibo vel potu sumptum, dysenteriam aluique fluxus compescit. Herba vino decocta lumbricos educit. Dioscorides cum Oryza et melle decoquendam scribit. Stillatitius liquor melior est et commodior, ob gravem herbae ipsius odorem. Seminis Santonici praecipue [Orig: praecipuè] ad lumbricos necandos et e [Orig: è] corpore pellendos est usus, ac maxime [Orig: maximè] corpori, nisi adulteretur, confert, ac cum melle, non ut quidam existimant cum lacte, pueris est dandum. Seriphium potest eadem quae Santonicum.

EXTRINSECUS.

Absinthii stillatitia aqua temporibus illita, dolorem capitis e [Orig: è] frigore natum mitigat. Oculis instillata claritatem adfert. Auribus item ex quibus manat sanies infunditur. Cum melle et nitro tusum Absinthium anginam discutit. Vapor decocti Absinthii dentium dolori medetur, auribusque immissus est salutaris. Decoctum in vino, singultus et ventriculi do lores in cataplasmate adiuvat, cum cerato praesertim Cyprino. Ad eadem est utilissimum oleum Absinthii. Vestes a [Orig: à] tineis conservat. Atramentum librarium succo eius temperatum, libros a [Orig: à] murium erosione tuetur. Sucus eadem facit, in potionibus tamen improbatur. Stomacho namque obest, et capitis dolores adfert. Aqua cum Absinthio decocta lectis et parietibus aspersa cimices abigit. In febribus ab eius usu est abstinendum. Santonicitam folia, quam [Orig: quàm] sucus, putridis vulneribus, et hominum et pecorum imposita, vermiculos expellunt. Fracturas vulneribus alligata herba sanat.

OLEUM ABSINTHINUM.

Oleum Absinthinum calefacit ac roboratea quae sunt refrigerata, potissimum vero [Orig: verò] ventriculum: excitat appetentiam, obstructiones aufert, lumbricos enecat. Fit autem ex Absinthio Pontico et oleo Omphacino, quemadmodum Rutaceum. Quia vero [Orig: verò] nostrum Absinthium non est ve rum Ponticum, nec adeo [Orig: adeò] calidum, temperandum erit rosis, quae dimidium eius pondus aequent.

SIRUPUS DE ABSINTHIO.

Sirupus de Absinthio ventriculum roborat et iecur, alique nutritionis in strumenta, appetentiamque excitat. Contra regium morbum prodest, flatus discutit, humores per urinam pellit. Conficitur hunc in modum: Recipe Absinthii Roma nilib. s. Rosarum rubearum z. ii. Spicae Indicae Z. iii. vini clari veteris et optimi,


image: s150b

Succi cytoniorum, ana lib. ii. s. Macerentur in vase marmoreo aut fictili denso per noctem unam, deinde decoquantur, ac colaturae adde sacchari lib. ii. et secundum artem confice.

TROCHISCI DE ABSINTHIO.

Trochisci de Absinthio valent ad obstructiones ventriculi et hepatis, aque his dolores ortos, et antiquas biliosas febres tollendas, nutritionis in strumenta roborant, et appetentiam excitant. Confectio eorum est eius modi: Recipe Rosarum, Absinthii, Ansis ana z. ii. Rhabarbari, succi Eupatorii, id est, Gratiolae, Azari, seminis Apii, Amygdalarum amararum, Spicae nardi Indicae, folii ana z. i. succi Endiviae quantum sufficit, et formentur Trochisci.

ABROTONUM.

ABrotonum Graecis et Latinis, dia\ to\, ut Nicam dri scholia testantur, a)bro\r kai\ a(palo/r fai/nesqta a)/llws2e, kai\ dia\ go\ dupnou=f ei)=nai, id est, quod [Orig: quòd] usu tenerum sit ac molle, quodque difficiles meatus habeat.

[Illustration:

...]

[Note: 1.] Duorum est communi scriptorum concordia generum: Mas et femina. Mas est sarmentosum, foliis minutis, minus album quam [Orig: quàm] femina, semine tenui et numeroso, ut Absinthium, quod [Note: Origanum campestre.] ad Septembris mensis duntaxat initium producit. Plinius campestre vocat Origanum. Nascitur apud German. in hortis passim et campestribus. Gall. Auronne, ou Garderobbe. Germa. Garthagen, Stabwurtz, Schoßwurtz, Gertwurtz, Kuttelkraut, Affrusch.

[Note: 2.] Femina quadam arboris specie fruticat, candicantius foliis Seriphii modo, minutim circa ramulos incisis, floribus referta, comantibus in summo, auri fulgore, corymbis, suaviter olens, cum gravitate quadam.

[Note: Montanum abrotonum. Cyparissus silvestris..] Plinius Feminam montanum A brotonum appellat. Vulgo [Orig: Vulgò] Cyparis sus silvestris, a [Orig: à] foliorum eiusdem similitudine et odore. German. Weiß Garthagen, oder wilder Cypreß. In collibus et montibus suapte na tura provenit. Floret utrumque mense Augusto. Colligitur Septembri potissimum [Orig: potissimùm] , quo tempore semine est praegnans.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum cum Absinthio, in medio tertii gradus, Unde al tero pro altero, teste Galeno in libro de succedaneis, uti licebit.

VIRES, INTRINSECUS.

Ramuli Abrotoni cum semine in aqua vel vino, cum melle et saccharo decocti, terna aut quaterna vice in die poti, orthopoeicis, ruptis, con


page 151, image: s151a

vulsis, ischiadicis, urinae difficiltatibus et suppurationibus, cunctisque internis doloribus praesentisimo sunt remedio. Parium est virium stillatitia aqua. Plures eius vites in Absinthio require, cum quo eiusdem est fa cultatis.

EXTRINSECUS.

Sufficus Abrotoni noxia et venenata fugat. Aqua stillatitia araneorum et scorpionum ictibus medetur. Muliebria item loca, hac aqua lota, purgantur sananturque. Pulvis cum melle illitus, capillos generat.

ARTEMISIA. MATRICARIA. Tanacetum, et Tages Indica.

ARtemisia Graecis et Latinis, a)r\ o(=ion a)rte/midos, id est, a [Orig: à] Diana. Vel ab Artemisia Mausoli regis coniuge. Gall. Armoyse. Arsemise. German. Beifüß, Bucken, Sonnenwendgürtel, grosser Reynfar, S. Ioannes gürtel.

[Illustration:

...]

[Note: 2.] Dioscorides tria facit eius genera. Primum pla tu/fullor Graecis, id est, Latifolium, herba est frutico sa, Absinthio similis, foliis tamen maioribus et pinguioribus, quae superne [Orig: supernè] ex nigro virescunt, subter au tem candicant, crebroque re secta sunt, flore tenui et semine rotundo. Suntque duae huius species, colore duntaxat discrepantes: altera cau le et floribus rubens. German. Kot Bucken, oder rot Beifüß. Altera caule candicans, floribus flanescens. Germa. Weiß Bucken. Locis nascitur aquosis, incultis et asperis.

[Illustration:

...]

[Note: 3.] Secundum genus, Graecis *lepto/fullor, id est, Tenuifolium, foliis tenuioribus, flore exiguo, tenui, albo, et graviter olente, cuius folia et flo res confricati Sampsuchi odorem referunt. [Note: Matricaria. Parthenzum.] Nascitur in hortis, locis siccis et lapidosis. Vulgo [Orig: Vulgò] Matricaria, German. Mütterkraut, et Metram. Parthenium, ut placet Valerio Cordo et Trago.


image: s151b

[Note: 3. T???] Tertium genus *mono/klenos, id est, Unicaulis dicitur, herba tenuis, caule simplici, foliis minutim scissis floribus in summo luteis abundante, iucundiore ceteris odore. Tanacetum Latinis. German. Keynfaren, groß Keynfarem, Wurmkrau, quod [Orig: quòd] lumbricos expellat. Nascitur in aquarum ripis, et vine arum aggeribus.

[Illustration:

...]

[Note: 4. Tages Indica.] Quartum genus Tageten Indicam facit Fuchsius, quae non nisi sata in Ger mania provenit, caule rubescente, ramulis multis brachiato, foliis tenuibus, minutim scisis, graviter odoratis, floribus in summo caule luteis speciosisimis. Tertio generi confine. Ger man. Indianisch Neglin, et Sammetro [Orig: Sammetrö] ßlin. Artemisiae tamen alias [Orig: aliàs] neque forma, neque sapore, aut odore est simile. Colliguntur aestate cum [Orig: cùm] flo ribus abundant.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calida sunt singula genera in gradu secundo, sicca in fine primi, aut initio secundi. Calefaciunt et desiccant modice [Orig: modicè] .

VIRES, INTRINSECUS.

Artemisia rubra, cum flore nucis myristicae, in vino decocta, bina aut terna vice in die pota, matricem calfacit, menses discutit et educit, secun dinam et mortuos fetus, aliaque quaecumque alui vitia pellit. Idem praestat stillatitius liquor. Decoctum eius cum melle et saccharo tuss im mitigat, uteri praeclusionem et inflammationem iuvat, lapides frangit, pulmonem, renes et vesicam, viris et feminis, dicto modo sumpta, purgat: ie iuno tamen post usum eius aliquandiu manente corpore.


page 152, image: s152a

Aridiflores cibis et medicamentis sunt utilissimi. Vinum etiam gratissimum ex hoc in autumno conficitur. Viribus Pulegio pene [Orig: penè] par est. Tanaceti flores pueris ex vino et lacte dati, mirifice [Orig: mirificè] lumbricos eiciunt. Unde lumbricorum herba dicitur.

EXTRINSECUS.

Insessionibus et fomentis, eadem quae potu praestat: menses enim, secundas et fetus insessu ducit. Cum foliis Chamomillae et Agrimoniae in vino cocta, nervorum doloribus et convulsionibus, si membra eo fomententur et fricentur, summopere [Orig: summoperè] conducit. Defatigatis ex itinere lava crum ex Artemisia prodest. Sedi procidenti, in vino rubro cocta, insessu prodest, si Ture et Colophonia sedes primum suffiatur, hinc calida supponatur Artemisia.

SIRUPUS DE ARTEMISIA.

Sirupus de Artemisia medetur passionibus matricis, et retinet eam in proprio loco, resolvit frigiditatem, ventositatem et dolores, corroborat nervos, aperit poros, sanguinem corrigit, menstrua cohibet et provocat. Compositionem eius docet D. Matthaeus de gradibus, satis prolixam.

GERANION.

[Note: Germanium Gruina. Rostrum ciconiae.] GEranium, quasi Gruina, Latinis Rostrum ciconiae, quod [Orig: quòd] gruino capiti seu Rostro ciconiae simile habeat effigiem. Gall. Aguille de Berger. Pied de Pigeon. Germa. Storckenschnabel.

[Note: 1.] Dioscorides duo tantum [Orig: tantùm] facit genera: Alterum, foliis anemones, divi suris longioribus, caule a [Orig: à] radice rubente, lanuginoso: flore purpureo, et in cacumine caulium fastigiis, quae ciconiae autgruis rostro sunt similia: [Note: Acus pastoris. Muscata.] radice oblonga, subrotunda et dulci. Officinis hodie Acus pastoris et Muscata dicitur. Germ. Storckenschnabel. In campestribus passim et inter segetes nonnumquam nascitur. Floret ab initio veris.

[Note: 2.] Alterum caule itidem tenui, rubente a [Orig: à] radice, lanuginosoque, foliis mal vae, candidioribus, flosculis subpurpureis, capitulis rostratis, gruini capi [Note: Pes colum binus.] tis effigie: radice tenui et oblonga. Vulgo [Orig: Vulgò] Pes columbinus. Ger. Daubenfüß, Schartenkraut. Cuius nullus in Medicinis, teste Diosco. est usus. Nascitur plerumque in colliculis. Floret mense Maio.

Ultra haec duo, adhuc quatuor hodie Geranii numerantur species, ob capitulorum quam cum praedictis habent similitudinem.

[Note: 3.] Primum inter haec foliis est Artemisiae tenuifoliae, seu Cherephyllo simile, caule cum prioribus simili, sed geniculato, saporis et odoris iniucum [Note: Herba Roberti. Robertiana. Sideritis altera.] di, flore et capitulis praedictis respondens: radice intus viridi et adstringente. Hodie herba Roberti et Robertiana. Germa. Ruprechtskraut, a [Orig: à] superstitione forsan aliqua. Locis nascitur umbrosis et in dumetis. Floret eodem tempore quo secundum. Nonnulli hanc volunt Sideritin esse alteram.


image: s152b

[Illustration:

...]

[Illustration:

Blütwurtz.

]

[Note: 4.] Quartum ordine, prioribus simile, folia habet laciniata admodum, in capitulis semina nascuntur quinque Radix intus candida, extra [Orig: extrà] sublutea. Germa. Kranchshalß. Nascitur in agrorum limitibus et iuxta sepes. Floret cum secundo et tertio.

[Note: 5.] Quintum reliquis omnibus maius, ranunculi habet folia, capitulis cum [Note: Gratia Dei. Chelidoni um minus] quarto est simile: radix ei crassa, oblonga, multis exiguis radiculis, velut capillamentis fibrata. Vulgo [Orig: Vulgò] Gratia Dei. Germa. Gotts gnad, ad effectu insigni in sanandis vulneribus. Tragus Chelidonium minus appellat. Nascitur in pratis Floret Iunio et Iulio.

[Note: 6.] Sextum quarto est simillimum, non nisi foliorum, floris et radicis magnitudine distat, quae in hoc omnia maiora sunt. Radix intus et extra [Orig: extrà] rufa. Germa. Blütwurtz, a [Orig: à] colore, vel a [Orig: à] facultate in sistendo sanguine. Locis nascitur montosis ac saxosis: eodem cum quinto tempore floret.


page 153, image: s153a

TEMPERAMENTUM.

Folia et radices omnium, dempto primo, cuius dulcis est radix, discu tiunt, adstringunt et desiccant.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix Gerann primi est esculenta, quae cum vino drachmae unius pondere sumpta, uteri et matricis inflationes dissolvit. Urinam ciet: calculo, stranguriae, et difficultati urinae prodest.

Sextum Geranium ad sanguinem undecumque emanantem compescen dum est praestantissimum, unde et nomen a [Orig: à] Germanis accepit.

EXTRINSECUS.

Ad glutinanda hulceramirifice [Orig: hulceramirificè] prosunt. Dioscorides secundum in nullo usu esse ait, sed experientia constat, eiusdem mirum similiter ad vulnera et fistulas sanandas esse usum.

Tertia species, praesertim ad oris, mammillarum et pudendorum hulcera sananda conducit.

CANNABIS.

[Illustration:

...]

CAnnabis Graecis, Latinis, et Officinis, Vulgo [Orig: Vulgò] Canapus, Gall, Chanure. German. Hanff.

Duo statuit eius genera Dioscor. Silvestrem [Note: 1.] et sativam, Sativa Cannabis solia habet Fraxi ni, odore gravi: caulem procerum, inanem: se men rorundum, quod largiore cibo genituram exstinguit: nascitur locis cultis sata.

[Note: 2.] Silvestris virgas fert altheae, minores, nigriores et asperiores, cubiti altitudine: folio sativae, nigriore et asperiore: flore lychnitis, subrubro, semine et radice altheae. Locis asperis iuxta semitas et sepes nascitur. Recensetur inter legumina semen eius, ac cibis etiam accensetur. Seritur a [Orig: à] Favonio, et quo [Orig: quò] densior eo [Orig: eò] tenerior. Semen eius cum [Orig: cùm] est maturum ab aequinoctio autumnidefringitur, et sole autuento aut fumo siccatur. Ipsa cannabis post vindemiam vellitur, ac lucubrationibus decorticata purgatur, quod cortici proximum est aut medullae. Optimam faciunt Alabandicam, cuius triplex est differentia. Improbatur cortici aut medullae proximum. Laudatissimum e [Orig: è] medio, quae Mesa vocatur: secunda Mylasea. Amat solumpingue, ster coratum, riguum, planum et humidum, alteque subactum, Seruntur grana eius sex in quadratum pedem in sine Februarii. Malesericur [Orig: Malèsericur] si pluvius caeli sit status.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat admodum. Tragus qualitatis facit frigidae.


image: s153b

Nonnullisemina Cannabis in cibis apparant, iisque instar leguminum vescuntur. Sed nimius eius ususstomachum vitiat, ac naturale semen exstinguit. Semen in lacte calidum potum, aridam calidamque sitim pellit. Difficilis est concoctionis, adversatur stomacho et capiti, malosque humo res generat. Tanta eius vis, teste Plinio, ut aquae infusa eam coagulare dicatur.

EXTRINSECUS.

Ex sativa Cannabi magni et robusti ad varios usus funes texuntur. Viridia folia, sive stillatitius liquor, omnibus inflammationibus capitis, membrorumque, praesertim podagrae, illitu prosunt. Sucus aurium vermiculos necat, aliaque quaecumque aures animalcula intraverint. Silvestris can nabis tusa folia ery sipelati medentur.

LINUM.

[Illustration:

...]

LInum Graecis, Latinis, et Officinis. Gal. Lin. Ger man. Lein, oder Flachß, notissimum est vulgo, ut supervacuum sit descriptionem ipsius adicere. Est vero [Orig: verò] herba caule tenui, foliis angustis, oblongis, et in summo acuminatis, floribus caeruleis, speciosis, quibus decidentibus capitulum enascitur rotundum, in acumen [Orig: acùmen] tendens, semina continens interstitiis distincta. Seritur bis in anno, vere et circa solstitium aestivum. Quod vere seritur, circa solstitium vellitur: quod vero [Orig: verò] circa solstitium, id vellitur autumno. Pingui ma xime [Orig: ximè] gaudet solo: agris admodum noxium: siquidem omnem ex iis pinguedinem exsugit, deterioresque cos red dit. Unde Verg. in Georg. Urit enim campos lini seges, urit avenae, Delini satione, generibus, apparatu et tortura copiosem Plinius libro 19. in Prooemio, et capite primo.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est in primo ordine, ac humiditatis siccitatisque quodammodo in medio. Easdem cum Foenograeco sacultates obrinet: discutit et emollit.

VIRES, INTRINSECUS.

Semen Linitusum, cum pipere et melle mixtum, nucis iuglandis quantitate comestum, tussim mitigat, et ad Venerempronos reddit. In aqua mulsa coctum lini semen potum, ac corpori extrinsecus idem illitum, internis inflammationibus medetur: omnisque generis doloribus est utile.

EXTRINSECUS.

Oleum seminis Lini, aut coctum semen illitum, aut per clysteres infusum, matricis et intestinorum obstructiones ex humore viscoso factas,


page 154, image: s154a

item in colica passione, solvit. Adustionibus quoque illitum semen vel oleum prodest. Eadem omnis generis in toto passim corpore tumores sedant. In vino decoctum semen facieimaculas extergit.

Unguium scabritiem cum nasturtio in melle mixtum sanat. Plureseius vires ex praedictis est colligere.

PSEUDOLINUM.

[Illustration:

...]

NAscitur in lino vitium quoddam pestisque, sicut in segetibus quoque, adeo [Orig: adeò] lino simile, ut iux etiam discerni possit, sed nullius usus ad [Note: Pseudollnum.] telas, unde Pseudolinum vocare licebit. Germa. Leindotter appellant. [Note: Sesamum] Officinis dicitur Sesamum. Nonnulli Sesamum Dioscoridis esse existimant. Sesami vero [Orig: verò] descriptionem Dioscorides non posuit, tamquam notioris herbae: ac quidam Sesamum putant vulgo [Orig: vulgò] Schwaden dictam, quae species est Oryzae, sed falso [Orig: falsò] , ut ostendit Valerius Cordus. Sesamum enim semen suum in vasculis lini modo continet: Schwaden vero [Orig: verò] in spica seu iuba miliacea: Unde Schwaden nequaquam Sesamum esse poterit. Item Sesamum verum copiose [Orig: copiosè] ad nos ex Aegypto una [Orig: unà] cum oleo ex semine ex presso as fertur: Schwaden vero [Orig: verò] sua spon te apud nos provenit, cum [Orig: cùm] Sesamum sit nobis peregrinum.

Nascitur Pseudolinum vero Lino non dissimile, nisi capitulis quae in summo sunt latiora, in lino vero [Orig: verò] turbinantur. Semine intus flavo, quale est Nasturtii, quod aviculis est gratissimum, ad quorum usum potissimum [Orig: potissimùm] colligitur. Nascitur inter linum sponte.

TEMPERAMENTUM.

Semen emollit et calfacit mediocriter. Folia vero [Orig: verò] viridia refrigerant et dolorem sedant.

VIRES, INTRINSECUS.

In panes pistum semen, dulcem et suavem eidem saporem praebet: per se autem comestum stomacho adversatur.


image: s154b

Oleum ex semine exprimitur usu dulcissimum ac suavissimum. Semen ad corporis interna vitia et obstructiones, sicut Lini semen et Foenugrae cum, valet.

EXTRINSECUS.

Semen Pseudolini, quod Sesamum dicitur, nervorum tubercula discutit, aurium in flammationi et dolori, adustionibus, omnibusque inflamma tionibus medetur: quemadmodum de lino quoque dictum est, In vino herba ipsa decocat, oculorum inflammationibus illinitur.

OLEUM SESAMINUM.

Oleum Sesaminum impinguat, semen auget, guttur, omnemque asperi tatem et duritiem lenit, vocem clarificat. Exprimitur e [Orig: è] Sesami semine, af fertur autem ex Alexandria Aegypti Venetias, ubi emitur sincerum. Adulterantur enim oleo nucum et papaveris, sed odore et sapore dolus a [Orig: à] peritis facile [Orig: facilè] deprehenditur.

OSYRIS, SIVE LINARIA.

OSyris Graecis et Latinis. Officinae Linariam vocant. Item Herbam [Note: Herba urinalis.] urinalem Gal. Liniaulne Sauvage. Gerina. Lynkraut, Harnkraut, Vnser frawen flachß, Wildflachß, Krottenflachß, Nabelkraut. Linaria a [Orig: à] foliis lini dicta.

[Illustration:

...]

Quatuor huius enumerat Tragus species: Prima, quam describit Dioscor. frutex est niger, virgas habens tenues lentasque, in quibus folia sunt terna aut etiam sena interdum, ceu lini, nigra initio, dein colore mutato subrubescentia. Haec Officinis Linaria dicitur, Dioscor. Osyris. Germ. Lynkraut, Harnkraut, a [Orig: à] facultate. Item Scheißkraut Trago.

Haec ipsa adeo [Orig: adeò] est similis herbae Lactariae seu Esulae minori, ut vix etiam discerni queat. Observantibus tamen facile erit discrimen: Esula enim lacteum liquorem fundit: haec minime [Orig: minimè] . Item haec eadem flavos fert flores, thalictro similes, instar umbilici aut canini capitis acutos: in medio luteos, qui in capitula mutantur, in quibus semen Gentianae simile. Discrimen harum versiculo vulgato Barbari ostenderunt.

Esula cum lacte, sine lacte linaria crescit:
Florem fert aestate, totoque insuper autumno.

Altera species priori similis, praeterquam [Orig: praeterquàm] quod [Orig: quòd] flos est minor et subflavus. Nomen idem cum priore obtinet.


page 155, image: s155a

[Illustration:

...]

[Note: 3. Heliochrysos.] Tertiam speciem facit Heliochryson, a [Orig: à] for ma quam cum Amaram tho, quem Graeci Heliochryson vocant, ha bet. foliis et caule prioribus similis, sed tene rioribus et iucundioribus, floribus incaulis summitate copulatis, quales sunt Heliochry si, maioribus tamen ru bicundioribusque. Nascitur locis apricis, harenosis et humidis. German. etiam Lynkraut dici poterit. Commodius tamen ad Heliochryson, Ger. Rein blümen vocatam, re ferri Trag. existimat.

[Note: 4.] Quarta nascitur species in locis aridis, et iu niperos ferentibus, flore lini caeruleo, quod idem Heydenflachs nominat.

TEMPERAMENTUM.

Osyris seu linaria qualitatis est calidae et humidae. Urinam ducit, unde Urinalis herba, et Harnkraut est dicta, quod tamen nomen aliis quoque herbis tribuitur.

VIRES, INTRINSECUS.

Osyridis sive Linariae aquastillatitia, cum drachma pulveris corticis Ebuli pota, urinam fortiter ciet, nec nisi hydropicis est danda. Eadem aqua pota, sedes provocat. Ictericos sanat, praesertim si cum vino herba fuerit decocta: iecoris item obstructiones aperit. Heliochrysi flores et folia in vino decocta urinam cient: Philtra et venena educunt: ruptis meden tur, sanguinis grumas discutiunt et expellunt, menses et secundinam pro vocant. Destillationes capitis, cum vino aridiflores ieiuno stomacho drachmae poti pondere, cohibent.

EXTRINSECUS.

Oculorum inflammationes et ruborem sucus linariae illitus sanat. Herba ipsa, sucus et aqua, omnia damna, ut carcinomata et fistulas, cu rant. Faciei maculas et rugas, cum succo, mulieres formae studiosae, exter gunt Heliochry sum calculo, lumborum, matricis et vesicae doloribus, in desessionibus medetur. Aridi flores vestes a [Orig: à] blattis conservant.


image: s155b

ANTIRRHINUM.

[Illustration:

...]

ANtirrhinon Graecis et Latinis, Officinis incognita. [Note: Antirrhinon.] German. Orant, Brackenhaupt, Kalbsnaaß, Hundskopff. Herba est anagallidi foliis et caule similis, flore purpureo, ad effigiem violae albae, semine vituli naribus simili conspectu: nam fructus excusso flore vitulinarum narium rudimenta quaedam exprimit: nulla radice, [Note: Anarrhinon. Lychnis agria. Cynocephalaea. Bucramon.] vel admodum tenui. Dicitur et Anarrhinon, a [Orig: à] seminis scilicet forma: Item Lychnis agria, a [Orig: à] similitudine eius her bae. Cynocephalaea et Bucranion Galeno, quod [Orig: quòd] fructum canino seu vitulino capiti similem ferat. In hortis et agris ubique nascitur.

TEMPERAMENTUM.

Facultates, teste Paulo, cum Bubonio pares obtinet, sed inferiores aliquantum: ac extra corpus potissimum [Orig: potissimùm] usur patur.

VIRES, EXTRINSECUS.

Perunctos eo cum oleo lilino venustiores fieri: nec ullo medicamento laedi posse, si quis appensum gestet, tradit Dioscorides.

CATANANCE.

[Illustration:

...]

CAtanance dicta para\ to\ kat) a)na/gkkr, id est, quod [Orig: quòd] cogat ad amorem: Siquidem ad amatoria eius est usus.

Dioscorides describit duorum generum: Alteram folia Coronopi habentem, longa, ra dice iunci modo praetenui, capitulis senis septenisve, in quibus semen erui inest. Arescens in terram flectitur, et se contrahit, ad speciem unguium milui exanimati. Haec videtur esse ea, quam Germani Streichkraut, quod [Orig: quòd] ea ad lectos illinen dos mulieres utantur, nominant. Item Sterckblüm, eadem de causa, cuius hic picturam ostendimus, quam nonnulli tamen Antirrhinon quoque, cuius praecedenti capite est facta mentio, esse volunt. Nascitur locis incultis et secus viarum margines. Mulieres herba viridi seu arida, in aqua et alumi ne decocta flavum lectis colorem inducunt.

Altera Catanances species, quam Dioscorides describit, est incognita. Descriptionem tamen eiusdem ex auctore


page 156, image: s156a

non pigebit subicere. Nascitur ea mali parui magnitudine, radice exiguae olivae magnitudine, foliis quoque olivae, colore et figura, mollibus, divisis, humi inclinatis. Semen, ut Cicer, minutum in virgulis dependet, punicei coloris, multis foraminibus pertusum.

VIRES.

Utraque ad amatoria expetitur.

MALVA.

[Illustration:

...]

MAlva, Graecis *maela/xh, quasi malakh\, quod [Orig: quòd] ventrem molliat. Sic La tinis Malva, quasi molliens alvum, Gal. Maulve. Germa. Bappeln.

Genera sunt eius duo: Hortensis et silvestris. Dioscorides descriptiones, tamquam notiores fortasse, non ponit. [Note: 1.] Hortensis grandescit saepe in arborem, et baculi usum praebet, foliis amplis, circinatae rotunditatis, rarioribus in ambitu segmentis. Caudex simplex, lu xuriosae proceritatis attollitur, a [Orig: à] medio fere [Orig: ferè] ad verticem pulcherrimis floribus decoratus, brevi admodum pediculo dependentibus, qui venustate rosis non cedunt, et si suppeteret odor, de principatu certarent: cum [Orig: cùm] nec colore superentur purpureo, vermiculato~ve, nec etiam interdum candido, odore tantum [Orig: tantùm] vinci constat. Vicissim e [Orig: è] malvaceo cau le funduntur rosae, quaedam nascentibus similes iam primum [Orig: primùm] exeunt, aliae con volutis adhuc foliorum paniculis nondum dehiscunt. Capitula quaedam bre vibus innixa petiolis, et leniter in mucronem fastigiata, primum [Orig: primùm] e [Orig: è] caule pro siliunt, iisque paulatim intumescentibus, praegnantia florum involucra sathiscunt: in quibus dehiscentes rosae sese pandunt et explicantur in folia, structili quadam serie numerosa, calycibus apices paucos complexis, qui lutei mediis emicant, quibus decidentibus emicant purpurea stamina. His fetus succrescit multipliciter tunicatus, atque in umbilici formam numeroso semine coagmentatus, in quibuscum decussa sunt folia, reliquarum malvarum mo do semina recluduntur. Seritur nusquam non in hortis mense Octobri, ut


image: s156b

quae hiemis occursu ab incrementi longitudine reprimatur. Solum amat pingue ac humidum, omneque solum in quo seruntur pinguius efficiunt. Vul [Note: Rosa transmarina.] go [Orig: gò] Rosam transmarinam appellant. Ger. Romische [Orig: Römische] Pappel, Herbstrosen, Ernrosen. Sativa varias rursus differentias ex florum discrimine, qui interdum purpurei, interdum sunt candici, ac vel simplici, vel multiplici florum textura constant, admittit. Sed in reliquis sunt similes. Floret Iulio et Augusto.

[Illustration:

...]

[Note: 2.] Silvestris malva duplex est: Altera minor, quam Pumilam vocant. Ger. Gensbappel, Keßbappel, Hasenbappel dicitur. Locis nascitur incultis, folio rotundo, pingui, paucis in ambitu segminibus intercepto, caule magno, floribus purpureis, radice candida: Altera maior, quae folio magis laciniato nascitur, et fere [Orig: ferè] arborescit. Germa. Roßbappel. Floret Iunio et Iulio maxime [Orig: maximè] .

Sativa etiam Malva, ut Columella tradit, cum sole circumagitur, Ut hoc tradit versiculo:

Et moloche prono sequitur quae vertice solem.

Estque eadem esui, ac alvo subducendae cum lactuca conveniens. Unde Martialis:

Utere lactucis, et mollibus utere malvis.

Ac idem:

Exoneraturas ventrem, mihi villica malvas,
Attulit et varias, quas habet hortus, opes.

TEMPERAMENTUM.

Omnium malvarum genera et species humidi sunt temperamenti, ac medio se modo habent. Sativae silvestribus praestantiores sunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Malvae sativae folia, radix, vel semen in lacte vel vino cocta, tussi calidae et pulmonis vitio medentur. Phthisicis in cibo et potu usus eorum est utilis. Folia ac radix, cum semine foeniculi et anisi, in vino cocta, lac nutricibus augent: dolorem intestinorum et vesicae mitigant: tenasmum adiuvant. Aqua omnium malvae generum stillatitia, omnibus internis vi tiis ardentium febrium prodest: Pulmonem et hulcera laterum refrigerat et emollit. Peripneumoniae et pleuritidi auxiliatur. Qui sucum malvae biberit, eum die isto ab omnibus morbis liberum fore, tradit Plinius. Sucus comitialibus est salutaris. Aegilopas, malvae folia in acertario cum sale comesta, sanant: ipsa folia cum melle tusa oculis illini debent. Quae de sativa malva dicta sunt, de reliquis similiter eius speciebus intelli genda veniunt.


page 157, image: s157a

EXTRINSECUS.

Flores omnium malvarum in vino vel aqua cum melle et alumine de cocti, putredini oris et colli, gargarizati medentur. Decoctum florum malvae, aut aqua stillatitia, contra linguae, omnesque internas et externas inflammationes, ignem sacrum, anginam, aliaque oedemata, gargarizata et illita pollent. Apum et crabronum ictus aqua vel sucus illitus sanat. Oleo florum malvae peruncta cutis, ab earundem ictibus est tuta.

Porriginem et squamas capitis, in urina cocta folia et radix, si caput decocto abluatur, pellunt. Omnes vulnerum inflammationes malvae aqua purgat, et ad sanitatem perducit. Externa corporis hulcera, folia, ra dix, et semen, vel sola vel cum adipe, resolvunt et molliunt.

Tumores iecoris, lienis et matricis, eadem cum farina hordeacea in aqua cocta, oleo olivarum vel rosaceo admixto, illita resolvunt, discutiunt et molliunt. Eadem ratione erysipelata et gangraenam restinguunt: aculeos quoque corpori infixos extrahunt. Clysteribus folia, semen et radix ob sanandi efficaciam sunt utilissima. Eadem in sacculo in aqua cocta, calculosis prosunt, si aquae patiens insideat: meatus enim vesicae laxant et aperiunt. Fluxus capitum, si pedes in ea foveantur, deprimit. Omnes in summa Malvarum species, Alcea quoque et Althaea, cunctis to tius corporis inflammationibus opem ferunt.

ALTHAEA.

[Illustration:

...]

[Note: Ebiscus ibiscus. Medica [Orig: Medicâ] .] ALthaea sive Ebiscus aut Ibiscus, Graecis et Latinis, ab a)lsqei=r, id est, medendo dicta, quasi dicas, Medica: est enimma ximus eius in Medicinis, Chirurgis maxime [Orig: maximè] , usus. In silvestrium Malvarum est genere, foliis Cyclamini, rotundis, lanugine canescentibus, flore rosaceo, bicubitali cau le, radice lenta, viscosa, intus alba. Officinis Bismalva, item Malvaviscus, ex Malva [Note: Bismalva [Orig: Bismaluâ] , Malvaviseus.] et Evisco facto vocabulo, dicitur. Germa. Ibisch, groß oder wild Bappeln. Locis gaudet humidis et pinguibus. Radix eius in fine Augusti, et initio Septembris foditur. Floret Iulio et Augusto. De hac: Mirum, inquit Plinius, aquam radice ea addita, addensari sub dio et elactescere.

TEMPERAMENTUM.

Folia et flores sunt calida et sicca in gra du primo. Radices in principio secundi; Miscetur medicamentis, et ad internas et ad externas corporis partes.


image: s157b

VIRES, INTRINSECUS.

Vino aut aqua mulsa cocta radix, aut per se pota, omnibus pectoris et pulmonis vitiis maxime [Orig: maximè] est falutaris, cunctisque ventris malis praesentis simo est remedio.

Intestinorum corruptiones pari modo sanat, nec non dysenteriam, omnisque generis cholerica vitia.

Earundem est virium aqua stillatitia. Radicis stillatitius liquor asthmaticis cum vino datur utiliter.

Plures eius vires in Malache seu Malva require.

EXTRINSECUS.

Quae de Malva traduntur, dupliciter de Althaea sunt accipienda: unde Bismalvam hanc nonnulli appellant.

Minutims scissa radix, cum lacte aut aqua cocta, et subacta, illita, hulcera discutit, mollit, maturat, et ad cicatricem perducit.

Eodem modo cocta, et cum adipe anserino aut suillo, aut Terebinthina subacta, ad uteri inflammationes et praeclusiones utiliter admove tur. Ad eadem pollet aqua stillatitia.

Semen viride siccumque, tritum cum aceto, in sole perunctum, alphos extergit. Cum aceto decocta radix, colluto inde ore, dentium dolorem mitigat.

ALCEA.

[Illustration:

...]

[Note: Alcea.] ALcea para) th\r a)lkkr, hoc est, a [Orig: à] robore dicta, quod [Orig: quòd] fortiter dysenteriae et ruptis medeatur. [Note: Herba Simeonis.] Vulgo [Orig: Vulgò] herba Simeonis. German. Sigmarswurtz, kraut, Sigmundswurtz: ab eo fortasse quod [Orig: quòd] Simeonis herba dicitur, ut conicit Cordus: Item Hochleuch ten, quasi altam lucernam. Gall. Maulve, Sauvage. Malvae silvestris est species, ac similis eidem, ni si quod [Orig: quòd] folia incisuris divisa obtinet. Caules habet ternos aut quaternos, corticem cannabo similem: florem exiguum, rosae effigie: radices albas, latas quinque aut sex, cubitales.

Locis nascitur pinguibus ac minime [Orig: minimè] siccis, Floret Iulio et Augusto.


page 158, image: s158a

[Illustration:

...]

Est et altera Alcee species, quam facit Tragus. Nascitur sicut, Alcea, foliis primum [Orig: primùm] malvae binis, rotundis prodeuntibus, quae mox maiora et incisa, sicut in Alcea, folia subsequuntur: Caulem fert rotundum, cubitalem, ramulis paucis, foliis divisis: circa radicem alii quoque ramuli prioribus similes, quasi aemuli priorum adnascuntur. Florem fert mense Iulio ex candido purpureum, tintinabuli forma, apicibus in flore quaternis aut quinis purpureis, e [Orig: è] quorum medio flavus quoque apex surgit. Non facile [Orig: facilè] in flore conspicitur: siquidem unica tantum [Orig: tantùm] , cum [Orig: cùm] sol est ferventissimus, circa meridiem, hora sese pandit, ac videndam prae bet. Mox sese contrahit, ac decidens sacculum relinquit lanuginosum, nigris pluribus subductum fibris, apicibus in summo quinque: in sacculis semen lanugine vestitur, quod non collectum facile [Orig: facilè] excidit. Radicem habet malvae odore et sapore similem. Hiemis est impa tiens, Germa. Wetterroßlin [Orig: Wetterrößlin] , Venediger Bappel appellatur.

TEMPERAMENTUM.

Utraque exsiccat citra omnem insignem cum [Orig: cùm] caliditatem, tum frigiditatem, ac emplastricorum plane [Orig: planè] facultatem obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix ex vino aut aqua pota, dysenteriae, ruptis, alvo citae, et convulsis medetur.

EXTRINSECUS.

E collo suspensa radix, aciem oculorum supra modum augere et tueri creditur.

In summa, ad eadem pollet, ad quae Malva et Althaea, eiusque usus contra omnes corporis inflammationes esse potest.

CHAMAECYPARISSUS. Cupressus humilis. Garten Cipreß.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

CHamaecy parissus quasi pumila Cyparissus, Ruellio teste, est dicta. Est enim Cyparissus seu Cupressus arbor iustae magnitudinis,


image: s158b

caudice oblongo et tereti, folio Pini, sed carnosiore, amaro, nec ita pungente fronde indecidua, odore vehementi: semine in conis exili, et quasi laricis fructui proximo, quod pilula sua fathiscente labitur: rar, macilenta materie: radice per summa cespitum va gante. Sed de hac inter arbores. Iam de frutice Chamaecyparisso. Herba est coronaria, in hortis et fictilibus passim nascens, brevitatis coactae, fo liis incanis et perennibus, Abrotoni feminae modo scissis: floribus in summo, auri instar fulgentibus, totusque [Note: Cupressus] frutex est odoratus. Vulgo [Orig: Vulgò] Cupressus dicitur, quod [Orig: quòd] quasi Cupressi arboris sit abortus, odore et foliorum forma eidem per omnia similis, Germa. Cipreß. Tragus Chamaepityn vult esse veram. Est et Silvestris Cyparissus, Abrotoni species altera, femina videlicet, de quasupra [Orig: quasuprà] .

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Cupressus exsiccatoriam vim habet, sed absque insigni caliditate. Acrimonia enim in gustu est levis, amaritudo maior, ac multo [Orig: multò] maior, ac multo [Orig: multò] plus acerbitatis in tota planta.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum in vino septenis diebus matutino [Orig: matutinò] et sub vesperam potum, ictericis auxiliatur: iecoris obstructiones aperit: meatus urinae solvit: dolo res renum, vesicae et coxendicis sedat: resistit veneno efficacissime [Orig: efficacissimè] .

EXTRINSECUS.

Cyparissus eadem fere [Orig: ferè] quae ruta eiusque species, hy pericon nimirum, potest. Plures ergo huius vires ibi require.

CHAMAEPITYS.

CHamaepitys, quasi dicas terrestris seu humilis pinus, quod [Orig: quòd] pini odorem [Note: Abiga. Ibiga. Iua moschata.] aliquem habeat. Aiuga Plinio et Abiga. Item Ibiga. Officinis Iua moschata. Tria facit huius Dioscorides genera. Primum per terram serpens, subcurvum, foliis Aizoi minoris, multo [Orig: multò] tamen tenuioribus, et pinguioribus, circa ramos frequentibus, odore pinus, flore exiguo, luteo vel candido, radice Cicchorii.


page 159, image: s159a

[Illustration:

...]

Errant qui hanc speciem volunt esse herbam, quae Germanis Je lenger je lieber dicitur, diversam ab hac, et Latinis Amaram dulcem dictam, de qua suo loco. Tragus Chamaepityos oensspecies Chamaecyparissos facit silvestres, ac appellat Feldcypressen. Gallice [Orig: Gallicè] , Iue.

Altera ramis cubitalibus anchorae mo do incurvis, tenuibus, coma supradictae simili, flore candido, semine nigro, pinus item odore. Tragus alteram speciem describit, raram inventu, in aruis praesertim avena et zea consitis, mense potissimum [Orig: potissimùm] Iunio, Thymbrae instar fruticantem, odore et forma gratam, nigricanti bus, teneris, et divisis Absinthii instar fo liis, minoribus tamen, aspectuque iniucun dioribus, purpureis iuxta ramulos flosculis, velut in hyssopo, semine rotundo, subnigro, radice simplici, qualis est thymbrae, gustu amaro, odore ingrato. Germa. Feldcypressen appellant.

[Illustration:

...]

Tertia, mas dicta, parvula, foliis exilibus, candidis et hirsutis, caule aspero, candido, flosculis luteis, semine iuxta alas, pinus similiter odorem referens. [Note: Iua moschatauesra.] Haec est vera Iua moschata, quam Pharmacopolae ostendunt: et est eadem herba Iua et Chamaepitys: quamvis Pharmacopolae negent. Tragus Feldcypressen tertiam appellat. Habet enim similitudinem aliquam cum Chamaecyparisso.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Complexionis est calidae et siccae. Vires habet cum Chamaecyparisso, et Rutae speciebus pares.

NASTURTIUM.

[Note: Nasturtium *ka/rdamos.] NAsturtium a [Orig: à] naribus torquendis dictum, quod [Orig: quòd] sternutamenta odore et seminis acrimonia provocet. Graecis ka/rd amor a)r\ ??? kardi/as, quod [Orig: quòd] cor foveat, ac in syncope, quam Cardiacam vocant, plurimum valeat.


image: s159b

[Illustration:

...]

[Note: Cressio.] Alii alia etyma statuunt. Barbari Cressionem, German. Kreß appellant, Galli, Cresson.

Tria Nasturtii praecipua numerantur genera: Hortense, Aquaticum et campestre.

[Note: 1.] Nasturtium hortense vulgaris est notitiae. Caulibus assurgit sesquipedalibus, [Note: Nasturtium hortense.] longe [Orig: longè] statim a [Orig: à] radice minutorum foliorum pediculo, floribus candidis, semine per ramorum latera copioso, firmo, caly culis orbicularibus [Note: Gartenkreß.] contento, sapore acri. Floret potissimum [Orig: potissimùm] Iunio, mox semine praegnans. Germa. Gartenkreß.

2. [Note: Nasturtium aquaticum. Sisymbrium cardamine. Brunnenkreß.] Nasturtium aquaticum, est Graecis Sisymbrium cardamine dictum, altera Sisymbrii species. Germ. Brunnkressen, Wasserkressen, de quo suo loco.

Tertium est Nasturtium campestre, seu agreste. Graecis i(/beris, Lepidion [Note: Brunnenkreß.] silvestre. Item *kardamantikh\, vel a)grioka/rdamor, quod [Orig: quòd] radix odorem habeat Nasturtii: Vel quod [Orig: quòd] folia eius partim Sisymbrio cardamine, hoc est, Nasturtio [Note: 3. Nasturtium agreste.] aquatico, sint similia, partim etiam Cardamo, hoc est, Nasturtio hortensi. Sive quod [Orig: quòd] gustu Nasturtium referat. Germanis Gauchblüm, quod [Orig: quòd] plerosque quibus nondum est cognitum infatuet. folia habet


page 160, image: s160a

Nasturtio similia, verno tempore virentia, cubiti altitudine, aut minora, flore lacteo, radicibus duabus, quamvis una etiam plerumque conspicitur, odore Nasturtii quam [Orig: quàm] ancerrimo. Nascitur in pratis et locis incultis. Tra gus ex Nasturtio aquatico per inundationem forte [Orig: fortè] in prata delato provenire dicit. Vel etiam ex eiusdem semine in prata sparso. Floret Aprili [Note: Lepidium et Hiberis eadem herba.] potissimum [Orig: potissimùm] . Monendus hic lector, Lepidion et Hiberin, quarum alteram in fine primi, alteram in fine fere [Orig: ferè] tertii Diosc. describit, eandem esseherbam, doctissimorum hodie, qui de herbis scripserunt, iudicio. Unde Ruel lius caput de hiberide in fine libri primi adulterinum existimat, ac duas Lepidii facit species. Alterum maius, Germanis Ingwerskraut, seu Pfefferkraut, de quo suo loco, in capite de Lepidio. Alterum minus, Germa. Gauchsblüm.

TEMPERAMENTUM.

Hortensis Nasturtii semen calidum est et siccum ordine quarto. Herba arida eiusdem est temperamenti. Viridis vero [Orig: verò] et recens multo [Orig: multò] est inferior, ut in acetabulis pro cibo sumatur. Aquaticum aridum, est calidum et siccum ordine tertio. Viride autem in secundo. Agreste est calidum et siccum in gradu quarto, sicut hortense. Minus tamen desiccat.

VIRES, INTRINSECUS.

Omnes Nasturtii species urinam cient, alvum purgant, renes et vesicam: iecoris et splenis obstructiones solvunt, interna corporis vulnera sanant: Venenum, cum oleo sumpta, educunt. Cum mulso decoctum mane [Orig: manè] et vesperio potum, viscosos humores educit, tussim et dyspnoeam discutit. Cum lacte caprino coctum pectoris dolores tollit. Sucus ore retentus, malos humores e [Orig: è] dentibus dolentibus educit.

EXTRINSECUS.

Sucus illitus et folia tusa imposita, omnibus corporis maculis, pustulis et scabiei sunt remedio: eodem modo coxendicum et lumborum dolori fert auxilium, tumores discutit: sentes et infixos corpori aculeos extrahit: squamas capitis lotione aufert. Omnia corporis exedentia mal sue cus purgat et sanat. Semen ore mansum, linguae paraly si auxiliatur. Sternutationes provocat naribus inditum, ac lethargicos excitat. Strumas et tubercula circa aures cum aceto coctum semen illitum digerit. Semen est ad omnia foliis calidius ac fortius, ac propterea minus intra corpus adhibetur: nisi ad excitandam forte [Orig: fortè] frigidiorem naturam.

THLASPI.

[Note: Thlaspi. Thlaspide [Orig: Thlaspidè] um. Sinapisyluestre.] THlaspi, Ruellio teste, dictum ab *qla=|r, id est, ab infringendo, quod [Orig: quòd] semen lenticulae sit effigie, nisi quod [Orig: quòd] infringitur. Aliis Thlaspidium. Item Sinapisyluestre, Capsella, Scandulaceum et Nasturtium tectorum. Item Bursa pastoris, a [Orig: à] similitudine cius herbae.


image: s160b

[Illustration:

...]

Duo sunt eius genera: Alterum foliis latioribus, Germanis Baurensenff, quod [Orig: quòd] mansum c. ius semen, sinapis modo linguam et os vellicet, oder Kreß. Gallice [Orig: Gallicè] , Seneve, Hoc Thlaspi maius aut latifolium commode [Orig: commodè] appellabitur.

Et est hoc Thlaspi maius sine dubio eruditorum hodie consensu, ea herba, quam alii Raphanum silvestrem, German. Merrerich vocant. Radicibus grandibus et foliis magnis, ut descri bit Dioscorides, Arabibus Nasturtium album. Officinis Raphanus silvestris. Alias [Orig: Aliàs] Sinapi Persicum Dioscoridi.

Alterum foliis angustioribus, quod Thlaspi minus aut tenuifolium non inepte [Orig: ineptè] dicetur. Germanis Besemkraut, quod [Orig: quòd] in scoparum usum veniat. Diosc. hoc modo describit: Herba est foliis angustis, digitali longitudine, in terram versis, subpinguibus, in cacumine divisis, binum [Orig: binûm] do drantum cauliculo, tenui, adnascentibus ramulis multis: fructu per ambitum contento, summa sui parte parum lato, semine incluso Nasturtii, lenticulae effigie, nisi quod infringitur: flore est candido: semine acri. Nascitur in scrobibus, semitis et sepibus. Floret Maio et Iunio, semineque est praegnans.

TEMPERAMENTUM.

[Illustration:

...]

Calidum est et siccum ordine quarto, sicut et Nasturtium.

VIRES.

Vires eius sunt in internis potissimum [Orig: potissimùm] corporis partibus. Acetabuli mensura po tum, bilem persuperna et inferna purgat. In clystere infusum ischiadicis prodest, sanguinolenta evacuans. Internos abscessus potum rumpit, sanguinem ducit, menses cit, et fetus necat. Thlaspi maius ad salsamentarios usus tusum aceto conditur. Sucus eiusdem potus peripneumoniacis auxiliatur. Contra calculum, et menses ciendos ducendamque urinam cum melle et aceto decoquitur, et in eclegmate datur.

ALLIARIA.

[Note: Alliaria.] ALiaris et Alliaria. Germa. Knoblochkraut, Leuchel, Saßkraut.


page 161, image: s161a

Gall. Herbe de Aulx. Alliaria dicta, quod [Orig: quòd] trita folia allii odorem referant. Tragus dicit Thlaspi cornutum esse, cuius antiquus mentionem facit [Note: Thlaspi corautum] Cratevas. De huius nomine apud veteres et Latinos nemo adhuc quicquam habet cognitum. Proinde quae hodie eius descriptio et facultas ponitur, eandem subiciemus. Alliaria Martio primum [Orig: primùm] emicat, folia habens subrotunda, violae similitudine, aliquantulum tamen maiora, quae adulta in angulos exeunt: herba ipsa bicubitali proceritate consurgit, caule tereti, foliis Urticae, nisi quod [Orig: quòd] leviora sunt, parcius fimbriata, et a [Orig: à] pediculo latiora, allii odore cum teruntur, flore lacteo albo~ve, exili in sili quis semine, colore atro, radice oblonga, eiusdem cum foliis odoris. Na scitur circa sepes et agrorum passim margines. Florem aestate ac deinceps semen profert.

TEMPERAMENTUM.

Facultates cum Allio habet similes: calfacit et desiccat: non tamen perinde atque Allium in excessu quarto.

VIRES.

Corpus calfacit. Crassos humores in eo extenuat, glutinosos incidit. Omnia tamen haec minori quam [Orig: quàm] Allium efficacia. Semen eius cum acceto, emplastri modo mulieribus strangulatione uteri laborantibus impositum, et vuluae admotum prodest, ac easdem excitat. Omnia item quae Nasturtii semen, sed minore efficacia, praestare valet.

LEPIDION.

[Illustration:

...]

[Note: Lepidion.] LEpidion, quod [Orig: quòd] *lepi/das, id est, squamas et maculas faciei abstergat, dictum. Officinae [Note: Raphanus.] Raphanum appellant, a [Orig: à] radicis et foliorum similitudine cum silvestri raphano. Vulgo [Orig: Vulgò] Piperitin, [Note: Piperitis.] a [Orig: à] piperis acrimonia, quam in gustu refert: diversa a [Orig: à] Piperitide Plinii, quae siliquastrum et German. Indianisch Pfeffer appellatur, de quo suo loco in cap. de Siliquastro. Germa. dicitur [Note: Pfefferkraut.] Pfefferkraut, et Ingwerskraut. Gall. Passeragt.

Duo sunt Lepidii secundum Columellan genera: Sativum et silvestre.

Sativum, quod apud nos nascitur, fruticosum est, foliis lauri, sed maioribus multo [Orig: multò] , et mollioribus: cubitali, et interdum bicubitali altitudine, caule solido et rotundo: floribus candidis et admodum exiguis: semine parvo, radice longa. Folia acria sunt, et piper gustu referunt, linguamque vellicant. Unde Piperitin vulgo [Orig: vulgò] vocant.


image: s161b

In hortis passim nascitur. Biennio potissimum [Orig: potissimùm] bene cultum durat, Quibusdam etiam locis, teste Ruellio, ad decennium vivacitatem suam prorogat. Floret Iunio et Iulio, ac mox semine est praegnans. Culturam eius docet Ruellius cap. 105. lib. 2. Dioscoridi intacta huiusspeciei descriptio relinquitur. Vires tamen in lib. 2. explicat.

[Note: Lepidium silvestre.] Lepidium silvestre, est Nasturtii species, quae Cardamantice, item Agriocardamon, Germa. Gauchblüm dicitur. Paulo Hiberis cognominatur. De hoc paulo [Orig: paulò] ante [Orig: antè] cap. de Nasturtio est dictum.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est sicut Nasturtium, ordine quarto, minus autem exsiccat. Foliis vis exulceratrix inest. Natura eius est crassos et glutinosos humo res et cibos incidere et extenuare.

VIRES, INTRINSECUS.

Usus Lepidii non est sine lacte, ac Nasturtio similes facultates obtinet. Salgamorummore, sale cum lacte conditur.

Condiendi autem Lepidii rationem Columella explicuit. Sunt, inquit, qui sativi, vel etiam silvestris Lepidii herbam cum [Orig: cùm] collegerunt, in um bra siccent: deinde folia eius adiecto caule, die ac nocte macerata muria, ex pressaque lactimisceant, sine condimentis, et salis quantum satis arbitrem tur adiciant. Alii in olla iuxta fundum terebrata, foramine surculo obturato, et lacte ovillo quam [Orig: quàm] recentissimo vas implent, adiciuntque viridium condimentorum fasciculos, Origani, Menthae, Cepae, Coriandri: has herbas ita in lacte demittunt, ut earum ligamina exstent: post quintum diem laxato vasis emissario, serum mane [Orig: manè] sinunt: hoc identidem faciunt.

Nonnulli recentia folia Lepidii cum dulci lacte in olla miscent, et post diem tertium serum emittunt: deinde compertam Satureiam viridem, tum etiam aridasemina Coriandi atque Anethi, Thymi et Apii in unum bene trita adiciunt, salemque bene coctum cribratumque permiscent.

Errant et non minimo cum damno, qui in deturbandis calculis renum Lepidium pro Raphano soliti sunt usurpare: exulcerantem enim vim, te ste Dioscor. possidet, saepeque renes et vesicam erosionibus intestinis vellicat.

EXTRINSECUS.

Ischiadicis praesenti remedio illinitur, tritum cum radice Inulae, et quarto unius horae parte impositum: prodest et lienosis.

Lepras, psoram et cicatricum hulcera facile [Orig: facilè] tollit. dolorem dentium brachio aut collo alligata radix, sistere traditur.

HYDROPIPER.

HYdropiper, Latine [Orig: Latinè] Piper aquaticum, quod [Orig: quòd] in aquis crescat, piperis saporem imitans. German. eadem de ratione Wasserpfeffer. Item Flohkraut [Orig: Flöhkraut] , et Muckenkraut, quod [Orig: quòd] pulices et muscas pellat. Item


page 162, image: s162a

Schmertzen, Rassel, Pfersigkraut, Pfawenkrant. Gall. Curage.

[Illustration:

...]

Sunt et aliae eius nomenclaturae, Per sicaria, Zinziber caninum, Molybdaena, Plumbago, Maculata a [Orig: à] maculis. Nascitur, teste Dioscor. apud stagnantes, aut quae pigro lapsurepunt, aquas: Caulem aedit geniculatum, robustum, multis alis concavum. Foliam Menthae maiora, candidiora, tenerioraque, gustu pipieris amaro, citra ullam odoris grati am. Fructum gerit in ramulis secundum folia, continenti acinorum serie congestum, uvae modo, ipsum quoque acrem. Augusto floret, floribus albis spicatim cohaerentibus, minuto subinde. semine subsequente. Ruellius eam vult esse herbam, quam hodie Eupatorium vocant. Sed argumenta huius convincit singula Valerius Cordus, ostenditque Hydropiper [Note: Mordax persicaria] mordacem esse Persicariam. Vide eius argumenta super Hydropiper Dioscor. lib. 2.

Altera Hydropiperis species, quae a [Orig: à] Fuchsio ponitur, Hydropiper rubeum appellata, Dracunculus est palustris, ut ipse tandem eodem capite testatur.

Tragus secundam Hydropiperis spe ciem statuit, minorem, quam feminam appellat, ab Hippocrate Polycraton di ctam. Priori foliis, maculis et caule simi lem, nisi quod [Orig: quòd] minora sunt, gustu vero [Orig: verò] non mordente, Acetosae propemodum sapore.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est, sed minus quam [Orig: quàm] Piper, et siccum.

VIRES.

Ad externas potius corporis, quam [Orig: quàm] internas partes eius est usus.

Contusae herbae succo sordida hulcera hominum et animantium utiliter abluuntur.

Folia cum semine illita, oedemata, veteresque duritias discutiunt. Sugillata delent. Siccata et tusa, pro pipere sali et obsoniis miscentur. Radicis nullus in Medicinis usus.


image: s162b

BATRACHION.

[Note: Batrachion. Pes corvi nus. Flammula.] BAtrachion, Latine [Orig: Latinè] Ranunculus, quod [Orig: quòd] locis for tasse humidis et mar ginibus, ranarum instar gaudeat. Gallice [Orig: Gallicè] . Bassinet. Germa. Hanenfüß, a [Orig: à] pedis Gallinacei similitudine. Unde etiam Pedem corvinum nonnulli appellant, et Flammulam, ab urendivi. Scelerata ctiam eadem de causa, quod [Orig: quòd] scelerati mendicantes, crura et lacertos hac ipsa dilanient, ut hac impostura stipem extorqueant.

Huius septem in universum numerantur species: Duae silvestres: altera luteo, altera purpureo flore. Duae hortenses, altera simplici, altera multiplici flore intexto. Quinta exigua et minor iam dictis. Reliquae duae minimae, altera lacteo, altera floreluteo. Possunt itaque ad quatuor praecipua genera, sicut a [Orig: à] Dioscor. recensentur, referri.

[Illustration:

...]

[Note: 1. et 2.] Prima duo genera, silvestria nimirum, folia habent Coriandro similia, latiora, ad Malvae similitudinem accedentia, subalbida et pinguia, flore luteo, interdum purpureo, caule non crasso, pedali altitudine, radice parva, alba, amara, adnascentias ellebori modo habente. Qui luteum profert florem, Germa. Weiß Hanenfüß dicitur. Nascitur circa fluenta et in limitibus, pratisque humidis et uliginosis, absque cultura. Floretsta tim initio Aprilis. Maio penitus evanescit.

[Note: 3. et 4.] Reliqua duo, hortensia videlicet, Ranunculi genera, sunt lanuginosio ra seu foliosiora, ut Plinius scribit, altiore caule, pluribus foliorum


page 163, image: s163a

incisuris: quorum alterum simplici foliorum textura constat. Germa. Vngefüllter garten Hanenfüß: Alterum multiplici foliorum textura est [Note: Apium rusticum. Apium risus..] compactum. German. gefüllter Hanenfüß. Hoc genus Apium rusticum, a [Orig: à] foliorum similitudine, quamcum Apiifoliis habet. Item Apium risus, et Sardoniam herbam appellant. Nascitur secus aquas et fontes, [Note: Sardonia herba. Sardonius risus.] copiosissimum autem in Sardia. Haec si comedatur vescentibus nervos contrahit, ac rictu ora diducit, ut qui mortem oppetunt, velut ridentium facie pereant. Unde proverb. Sardonius risus. Invenitur tota aestate. Utrumque hoc genus Wasser Hanenfüß dicitur.

[Illustration:

...]

[Note: 5.] Quintum genus est exiguum, gravi odore, flore aureo, in pratis et campestribus tota passim aestate proveniens. Germa. Kleiner Hanenfüß.

[Note: 6. et 7.] Postrema duo quinto sunt similia, radice longiore, et modo quodam nodosa, gustu acri: Alterum flore lacteo. German. weiß Waldhenle: Alterum flore luteo: German. gelbs Waldhenle. Silvis familiare. Aprili tantum [Orig: tantùm] mense apparet. Etsic quatuor vel septem erunt Ranunculorum species.


image: s163b

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calidisunt vehementer et sicci omnes Ranunculi. Exurunt itaque pustulasque velut ignis excitant. Intra corpus proinde sumi non debent.

VIRES, EXTRINSECUS.

Folia et caules omnium Ranunculi generum, si teneri illinantur, exul cerandi, et crustas cum dolore generandi vim habent. Scabros igitur um gues et scabiem tollunt, ac stigmata delent.

Myrmecias, acrochordonas, et alopecias illita modico tempore sanant: nam si diutius adhaereant, non excoriatur solum [Orig: solùm] cutis, sed et in cru stam uritur.

Perniones tepido eorum decocto foventur.

Radix sicca et trita, sternutamenta, naribus admota, ciet.

Dentium dolores admota lenit: dentes tamen atterit.

CORONOPUS.


page 164, image: s164a

[Illustration:

...]

[Note: Pes corvinus.] COronopus idem valet quod Pes corvinus, seu Cornicis. Germanis eadem nomenclatura Kräenfüßn [Note: Cornu cervinum Herba strella. Herba acetaria.] Nonnullis Cornu cervinum, a [Orig: à] foliorum forma nomenclaturis desumptis. Italis herba Strella. Gallis, Capriole, San guinaire. Herba est acetaria, cuius loco male [Orig: malè] ranunculum nonnulli exhibent, cum [Orig: cùm] a [Orig: à] Ranunculis sit diversa. Nascitur, ut bre viter Dioscorides descriptionem absolvit, locis incultis, in aggerib. et circa vias. Non tamen facile [Orig: facilè] nisi satam in Germania nasci constat. Herbula est oblonga, per terram repens, foliis fissis, radice tenui et adstringente, quae in cibo caeliacis prodest: Goquitur in oleribus. Haec Dioscorides. Haec descriptio herbae vocatae Rappenfüß, omnium testimonio convenit. Sin quis pleniorem velit, provenit hunc in modum: Folia habet longa, tenuia, acuminata, in corvini pedis, aut cervini cornu modum divisa, aut lacertae formam repraesentantia, nigricantia, perram copiose [Orig: copiosè] saparsa. Caules fert nudos, semen et florem plantaginis acuminatae forma in sum mitate ferentes. Radix vilis, tenuis. Est autem diversa Coronopus ab acu leata, seu gramine aculeato Plinii, ut ex descriptionum, aculeati graminis [Note: Sanguinaria. a)/strior.] Plinii, et Coronopi huius, collatione satis apparet. Sanguinariam nonnulli, a [Orig: à] vi sistendi sanguinis, et Herbam stellae, qua ratione Graeci a)/strior, vocant.

TEMPERAMENTUM.

Radix est adstrictoria: Natura ei exsiccandi.

VIRES.

Raix, Dioscor. teste, olerum modo estur, ac caeliacis, Galeno, Dioscor. et Plinio consentientibus, prodest. In acetariis hodie editur.

SINAPI.

[Note: Sinapi.] SInapi, Athenaeo teste, o(/tisi/netai tou\s w)/pas g)/n th=| o)dmh=|, hoc est, quod [Orig: quòd] olfactum luminibus officiat, dictum. Unde Columella: Seque lacessenti fletum fa ctura sinapis. Graecis item Napy nominatur: quasi Naphy, ut idem interpretatur, [Note: Napy.] quoniam non sine natura sit, sed acri, et proinde quasi incom. moda donetur. Vel quod [Orig: quòd] pusillo sit corpore, a)fne\s enim dicunt, quod na tura privatum sit. Alii Napy per privationem, videlicet, nh/pior dici volunt, quasi immite, quod [Orig: quòd] acrimoniae sit vehementis. Gall. Seneve. Germa. Senff.


image: s164b

[Illustration:

...]

Sinapis plurasunt genera: Est hortense, idque duplex. Estitem silvestre, similiter duplex. Nec non et duplex aquaticum. Est et postremum, quod circa sepes et loca inculta nascitur. Germa. Eisenkraut.

[Note: 1. Hortense primum.] Primum itaque hortense Sinapi, caulem habet hirsutum, longum, ramosum, folia rapi, minora tamen, et asperiora, flores luteos, siliquas rotundas et hirsutas, plenas semine candicante. Germa. a [Orig: à] flore luteo, geeler Gartensenff.

[Note: 2. Hortense alterum.] Alterum hortense, hirsuto itidem est caule, minore tamen, foliis Erucae, maioribus tamen ac latioribus, laciniatis, floribus albicantibus, crucisque effigiem referentibus, siliquis teretibus et oblongis, semine pullo rufescenteve [Orig: rufescentéve] refertis. Germanis ab albican tibus floribus Weisser Gartensenff dicitur. Latinis [Note: Eruca sativa.] Eruca hortensis, seu sativa. Grecis *eu)/twmos, quod [Orig: quòd] iura commendet. Eruca vero [Orig: verò] , quod [Orig: quòd] linguam erodat.

[Note: 3. Silvestre primum.] Silvestre primum in Avena et Rapis nascitur, flore albo, violae similitudine: folia, caulem, et siliquas cum sativo similes habet, sed minores, nec ita pro [Note: Eruca silvestris.] ceras. Latinis Eruca silvestris. German. Weiß wild senff, oder Senffkrut.

[Note: 4. Silvestre alterum.] Silvestre alterum prioriest simile, nisi quod [Orig: quòd] florem habet uteum. Germa. geeler wilder Senff. Iumentis in pabulo potissimum [Orig: potissimùm] miscetur.

[Note: Erucae duo genera.] Sic duaesunt Erucae speciae: altera sa tiva weisser Gartensenff: altera silvestris weiß wilder Senff.

[Illustration:

...]


page 165, image: s165a

[Note: 3. et 6.] Similiter iuxta aquas duo Erucaegenera crescunt, caule, foliis et siliquis praedictis similia, flore autem sicut et priora discreptantia: alterum luteo, alterum vero [Orig: verò] albo. Minus reliquis sunt acria, gustu tamen nonnihil amara, Germa. Wassersenff, groß et klein.

[Illustration:

...]

[Note: 7. Eisenkrant, das weiblin. Verbena foemella.] Postremum circa sepes et loca inculta nascitur foliis et caule et flore Eruca tenuioribus, et angustioribus: siliquis item brevioribus: semine flavo et minu to, sinapin quadantenus gustu referente: asperum vero [Orig: verò] est secundum reliqua, ac linguam sicut sinapi vellicat. Tragus Verbenam foemellam. Germa. Eisenkraut, das weiblin appellari dicit, quoniam similitudinem quandam in gu stu et forma cum sinapi habeat. Quod tamen alii Verbenae faciunt speciem, de qua suo loco.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum sinapi in quarto ordine. Vim habet calfaciendi, extenuandi, et extrahendi.

VIRES, INTRINSECUS.

[Note: Sinapis confictio.] Quomodo sinapi ad Salgamorum et conviviorum usus apparetur, vide Columellam lib. 12. cap. 55. Varronem Rei rusticae lib. 1. cap. 59. Palladium in mense Iulio. Fortius est, quod est album: ad Venerem incitat, urinam ciet: torminibus medetur, et intestinorum dolori. In vino coctum et potum idem semen, morsui scorpionum et venenatorum prodest. Silvestre vero [Orig: verò] quod in amnium ripis nascitur, est validius, et in cien da urina vehementius. Postremum genus, quod Verbena foemella existimatur, cum melle et vino apparatum, pectoris obstructioni summopere [Orig: summoperè] confert: tussim lenit: fluxus ex capite ad pulmonem retinet. Phthisicis prodest: regium morbum pellit. Gum unio venenis resistit. Ex tuso semi ne in lacte vel aceto macerato, pastilli, qui ad ciborum usus reponi solent, conficiuntur.

EXTRINSECUS.

Semen cum aceto illitum et impositum, pustulas rubras excitat: feras impetigines et lepram, hoc modo sanat: Contra tonsillarum tumores et arteriae scabritiem ex aqua, et melle tusa farina gargarizatur: ad coxendicum et lienis cruciatus, et tumores illinitur. Cum melle sugillata tollit, et alopecias sanat. Plures seminis vires Nasturtio sunt pares. Radix Erucae, seu albi Sinapi in vino cocta, confractis et tusis ossibus illinitur. Sucus ad oculorum hebetudines prodest.


image: s165b

[Illustration:

...]

Verbenae foemellae semen exaqua, et melle illitum, tubercula circa aures discutit: mammilla rum tumores sedat, et locorum naturalium. Clysteribus etiam utiliter admiscetur. Reliquis generibus eaedem sunt vires.

S. BARBARAE HERBA.

SAnctae Barbarae herba superstitione quadam est vocata. German. S. Barbarakraut. Ex Erucae. silvestris aliqui faciunt genere, ob similitudinem quam cu illa habet. Nascitur in campestribus, caule rotundo, solido, striato, foliis Erucae modo laciniatis. Florem Maio et Iunio fert luteum, semen in siliquis, Radix obliqua et longa.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est calidae, adeoque siccae.

VIRES.

Vulneribus potissimum [Orig: potissimùm] medetur, praesertim iis quae impura sunt. Carnem vulnerum super crescentem minuit, et sordes extergit.

CHELIDONIUM MAIUS.

[Illustration:

...]

CHelidonium maius ab hirundine, quae Graecis xelidw\r dicitur, nomen accepit, quod [Orig: quòd] nimirum, teste Plinio, hirundo hanc primum [Orig: primùm] invenit, et ea oculis pullorum in nido restituit vi sum. Vel quod [Orig: quòd] hirundinum aduentu floret, discessu vero [Orig: verò] marcescit: quod de altero, minore vi delicet, vere [Orig: verè] dicitur. Maius autem dictum ad differentiam minoris, de quo sequente capite. German. Schelwurtz, Schelkraut, groß Schwalbenwurtz. Nonnullis etiam Goldwurtz. Gallis, Chelidoine, ou Estlere.

Caule consurgit cubitali, et amplius, gracili, adnatis foliosis compluribus: foliis Ranunculi, multis, tenerioribus, colore caeruleo nitidis. Flos iuxta singula folia violae. Sucus in eo croci, mordax, acer, non sine quadam amaritudine et graveolentia. Radix superne [Orig: supernè] singularis, inferne [Orig: infernè] autem multiplex in croci capillamenta fibratur. Siliqua cornuti papaveris, tenuis, longa, in metae figuram, in qua semina sunt minuta,


page 166, image: s166a

Papaveris semine maiora. Locis nascitur opacis et parietinis. Floret in hirundinum aduentu, ac deinceps tata aestate.

Alteram etiam Chelidonii huius speciemstatuit Tragus, Ger. Gotsgnad, de quo suo loco, capite de Geranio.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum in tertio ordine absoulto.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix Chelidonii maioris, cum vino albo et aniso pota, regiomorbo medetur. Idem pota per aliquot dies praestat aqua stillatitia. Manipulus Chelidonii purgatus, in rosaceo iusta quantitate decoctus, ac colatus, theriacae c. i. s. addita, contra pestem efficacissimum est remedium.

EXTRINSECUS.

Sucus Chelidonii mixtus melli, et in aeneo vase in carbonibus decoctus, oculorum caligini confert. Sucus autem ex floribus, foliis et radi ce aestate exprimitur, siccaturque in umbra, inque pastillos formatur. Cum vino radix illita herpetas sanat. Commanducata dentium dolores sedat.

CHELIDONIUM MINUS.

[Illustration:

...]

[Note: Chelidoni um minus Scrophularia minor.] CHelidonium minus. Offcinis Scrophularia minor, quod [Orig: quòd] scrofulas, hoc est, strumas curet> Vel quod [Orig: quòd] strumosa radix multis frumentorum granis videatur coaluisse. Scrophularia vero [Orig: verò] minor, ad diffe rentiam maioris, de qua suo loco est dictum. Germa. Feigblaterneppich, Feigwartzenkraut, Meyenkraut, Feigblatern kraut, Schorbocks, Pfaffenhodlin [Orig: Pfaffenhödlin] , klein Scheel oder Schwalbenwurtz.

Herba est parva, sine caule, foliis hederae, rotundioribus minoribusque, pediculis quibusdam a [Orig: à] radice dependentibus, item teneris et aliquatenus pinguibus. Radices habet pubillas, frequentes ex eodem callo prodeuntes, in tritici modum acervatim congestas, quarum tres aut quatuor tant [Orig: tànt] ùm in longitudinem porgrediuntur. In limitibus gignitur humidis et palu stribus. Verno floret tempore, mense Martio, sub hirundinum aduentum. Florem habetsplendoris aurei, et in foliis purpureas maculas, [Note: Amellus.] quas Diosco. non descripsit. Vergilio quarto Georg. Amellus, ut Valerio Cordo placet, appellatur: his nimirum versibus.

Est etiam flos in pratis, cui nomen Amello
Fecere agricolae, facilis quaerentibus herba.
Nanque imo ingentem tollit de cespite silvam
Aureus ipse, sedin foliis [Orig: föliis] , quae plurima circum


image: s166b

Funduntur, violae sublucet purpuranigrae
Saepe deum [Orig: deûm] enxis ornatae torquibus arae.
Asper in oresapor: tonsis in vallibus illum
Pastores, et curva legunt prope flumina Mellae.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum, teste Galeno, ordine quarto, Nostrum tamen hodie minus est acre et gustu erodens, ut saepe etiam nullam commandu cando acrimoniam praebeat: Potissimum [Orig: Potissimùm] quod locis humidis est natum. Locis vero [Orig: verò] natum siccis, gustum acriorem et erodentem habet.

VIRES, EXTRINSECUS.

Chelidonium minus ad externas potius quam [Orig: quàm] internas corporis partes, ob insignem acrimoniam et erosionem, adhibetur. Herba cum radice in vino cum melle decocta, praestantissimum praebet gargarismum: fluxus capitis purgat: lentos humores educit. Idem praestat sucus cum melle naribus inditus. Folia, radix, sucus, pulvis et stillatitia aqua mari scas, et strumas efficaciter sanant. Unde Scrophulariae minoris nomen accepit.

CAPNOS, SEU FUMARIA.

[Illustration:

...]

CApnos, Latinis Fumaria. Offcinis Fumus terrae, quod [Orig: quòd] sucus eius oculis inditus, ve lut fumus lacrimas moveat, et oculos morde at. Germa. Erdrauch, Danbenkropff, Katzenkorbel [Orig: Katzenkörbel] .

Herba est, Diosc. teste, fruticosa, coriandro similis, praetenera, folio albiore, cinerei coloris undique numeroso, flore purpureo. Radicem habet albicantem, sucum acrem et amarum, qui oculorum caliginem discutit, lacrimasque in fu mi modum elicit. Nascitur in segetibus hordea ceis, hortis, vineis, se pribus et maceriis, aliisque locis incultis, et pinguibus. Carpitur in fine Maii et Septembris.

[Illustration:

...]

Est etiam alia Capni speciae, cuius memine runt Plinius et Aetius [Orig: Aëtius] , quam pedes vocant Gallinaceos, Nascitur haec in dumosis et sepibus, [Note: Caponos phragmitis, et Chelidonia.] unde Capnon phragmitida vocant. Item Capnos chelidonia, quod [Orig: quòd] hirundinum aduentu prodeat, folia eius inter Rutae et Fu mi terrae folia mediam similitudinem obtinent: Cauliculo eius, ubi e [Orig: è] terra erumpit, gal linaceorum calcaribus simile quiddam


page 167, image: s167a

[Note: Pes Gallinacei. Aristolochia rotunda.] adiacet: Unde Pes Gallinacei vulgo [Orig: vulgò] dicitur. Haec Capni species est, quam vulgo [Orig: vulgò] Aristolochiam rotundam vocant. German. Holwurtz, et Hanensporn, cum [Orig: cùm] nihil praeter radicem rotundam habeat, quo cum aristolochia convenire possit, praeterea et odore et sapore differat. Utetiam supra [Orig: suprà] capite de Aristolochia est dictum.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca in secundo ordine: Est enim acris et amara. Diseu tit, extenuat et penetrat.

VIRES, INTRINSECUS.

Capni stillatitia aqua morbo Gallico laborantibus est saluberrima, ante purgationem diebus aliquot cum theriaca pota, ad sudorem contecto corpore. Vitiatum enim sanguinem purgat.

Contra pestis eadem et sudoris Anglici periculum est salutaris.

Bibitur etiam ante balnearum desudationes.

Sucus Fumariae drachmae pondere cum pari quantitate radicis Esu lae mixtus, et cum aqua calida potus, hydropem expellit: vomitus ciet.

Oris putredinem et dolorem sucus ore collutus sanat.

Decoctum Capni et Foeniculi iecoris obstructionem aperit, et icte rum morbum per urinam educit.

EXTRINSECUS.

Oculorum hebetudini sucus illitusmedetur, eorundemque ruborem et vitia sanat.

Sucus cum gummi illitus, supercilia regignit.

Sucus Capni cum succo radicis Lapathi pari quantitate mixtus, cum aceto et melle modico temperatus, omnis generis scabiem extergit.

SIRUPUS DE SVCCO FUMITERRAE.

Sirupus Fumariae maioris, ventriculum et hepar roborat, obstructiones aperit, cutis morbos, praecipue [Orig: praecipuè] ab humore salso vel usto natos, ut psoram, lepram, impetiginem et serpiginem curat. Compositionem do cet Mesue.

PILVLAE FUMARIAE.

Pilulae Fumariae educunt e [Orig: è] corpore biliosos humores, acres et salsos, valentque adversus omnia cutis vitia. Confectio est eiusmodi:

Recipe Myrobalanorum Citrinarum, Chebulorum et nigrarum, hoc est, Indarum, ana 3. z. u. Aloes [Orig: Aloës] z. vii. Scammoneae z. u. Succi Fumi terrae cla rificati, quantum sufficit, formeturque ter haec massa: nam cum [Orig: cùm] primo [Orig: primò] fue rit siccata haec massa, plus succi est addendum, et rursus exsiccetur, idque tertia vice.

ALSINE.


image: s167b

[Illustration:

...]

ALsine, quod [Orig: quòd] a)/ls???, hoc est, lucos nemorosaque et umbrosa loca amet, [Note: Aurieula muris. Morsus Callinae. Pauerina.] ut Dioscor. est auctor. Alias [Orig: Aliàs] Auricula muris, quod [Orig: quòd] folia musculorum aures referant. Morsus Gallinae vulgo [Orig: vulgò] . Italis Pauerina, id est, Anserina, quod [Orig: quòd] pullis Gallinaceis et iunioribus anseribus pabulum ministret. German. Hünerdärmelkrant, Hünerbiß. Gallice [Orig: Gallicè] , Mourron.

[Note: 1.] Quatuor huius est invenire genera. Primum radice est villosa, caule rotundo, succulento et molli, foliis Portulacae, ex utroque caulis latere, e [Orig: è] quibus folliculi exigui, milio palustri non maiores, enascuntur, quibus minutum flavens semen inest, Chelidonie semine minus Quovis anni tem pore in hortis et locis cultis invenitur: sapore herbarum, quae inter olera numerantur.

[Note: 2.] Secundum genus locis humidis et gramineis provenit, reliquis maius, in cubiti altitudinem excrescens, ramulis et foliis Portulacae non dissimile, flosculis ut in priore genere provenientibus.

[Note: 3.] Tertium in hortis et vineis primo simile conspicitur, foliis magis hirsutis et serratis, sicut Chamaedrys, flosculo inter ramulorum alas caeruleo, semine rotundo in geminis folliculis seu vulgis incluso.

[Note: 4.] Quartum genus foliis admodum est minutulis, instar Thymi, floribus in caeruleo albicantibus, semine in vulgis flavo incluso, hoc Klein Vogelkraut appellant proprie [Orig: propriè] . Atque haec posteriora genera Alsines et Portulacae instar per terram serpunt saprgunturque. Discriminis gratia primum poterit appellari Hünerdärmn secundum Hünerserb, tertium, Hünerbiß, quartum Vogelkrant.

[Note: Ippia media.] Primum genus nonnulli Ippiam mediam existimant. Tragus priora tria genera Telephion Dioscoridis autumat. Euricius Cordus duas


page 168, image: s168a

[Note: Caprisollisum. Matrisylua. Auricula muris altera.] facit Alsines species: Maiorem et minorem. Maiorem dicit Caprifolium et Matrisyluam: minorem vero [Orig: verò] alteram Auriculam muris. Nascitur haec herba a [Orig: à] media hieme, musculorum, cum [Orig: cùm] prorepit, aures imitans: are scit aestate media.

TEMPERAMENTUM.

Naturae est frigidae et humidae, sicut Portulaca, ac citra adstrictionem refrigerat.

VIRES, INTRINSECUS.

Aqua Alsines stillatitia uribus cum Portulaca par est. Cum vino aut per se datur iis utiliter qui ex aegritudine tabescunt. Pueris in nimio morbi calore commode [Orig: commodè] porrigitur: internum enim calorem exstinguit, aliaque symptomata, ut spasmos et paralysin, prohibet.

EXTRINSECUS.

Herba, sucus et aqua, omnibus inflammationibus et unlneribus uti liter illinuntur et imponuntur. Ex succo refrigeratoria cataplasmata contra iecoris inflammationem, aliasque, conficiuntur.

ANAGALLIS.

[Illustration:

...]

ANagallidis duo sunt tantum [Orig: tantùm] genera: Mas et femina, quae flore solum modo distant, qui mari est puniceus, feminae caeruleus. Frutex est parvus, tam mas, quam [Orig: quàm] femina, non al te [Orig: tè] a [Orig: à] terra consurgens, sed sparsus, caule quadrangulo, foliis pufillis subrotundis, ad helxines folia accedentibus, semine rotundo, sed in mari puniceo, in foe mina caeruleo. Gall. Morgeline, vel Morron. Gerl. Gauchheyl, oder Colmarkraut, quod [Orig: quòd] fortasse in vestibuli limine suspensa, maleficiorum introitum pellere sit credita. Pasim in vineis et aruis crescit. Uliginosis tamen potissimum [Orig: potissimùm] gaudet locis. Floret a [Orig: à] Maio usque in autumnum. De hac Plinius: Mirum quod feminam pecora vitant: at si decepta similitu dine: flore enim tantum [Orig: tantùm] distant; eam degustavere, statim eam, quae Asyla [Note: Superctitio.] vocatur, in remedio quaerunt. Praecipiunt aliqui effossuris, ante Solis ortum, priusquam quicquam aliudloquantur, ter salutare eam, tum sublatem eximere, ita praecipuas esse vires.

Videtur etiam Anagallis Corchoros esse, cuius Theophrastus lib. 7. [Note: Corchoros.] cap. 7. meminit, in proverbium ob amaritudinem abiisse, dicens, ko/rxoros g)n laxa/nois, id est, Corchorus inter loera.


image: s168b

[Note: 2. Sion.] Est et aliud Anagallidis genus, Sion dictum, Germa. Bachpungen, diversum ab hac Anagallide, ac a [Orig: à] Dioscoride etiam separatum, de quo peculiariter in capite de Sio.

TEMPERAMENTUM.

Utraque calida est et sicca: extergendique naturam habent.

VIRES, INTRINSECUS.

Vino cocta Anagallis, omnibus venenatis unlneribus, pota et illita, prodest. Contra pestem est salubris, ante somnum haustus eius sumptus, contecto post [Orig: pòst] et sudante corpore: pestilentes enim humores per sudores cducit. Sucus seu stillatitia aqua morsis a [Orig: à] rabidis canibus, si potetur et morsui illinatur, maxime [Orig: maximè] confert. Unde venatores hac ad canes laesos seu morsos a [Orig: à] feris plurimum [Orig: plurimùm] utuntur. Quo dictum est modo usurpata, hydropicis auxiliatur, iecoris obstructiones solvit, renes purgat, et calcu lum pellit.

EXTRINSECUS.

Vim habet leniendi, et extrahendihaec herba. Omnis igitur generis vulnera huius aqua vel succo purgantur. Venena, clavos, sentes, spinas, et aculeos, imposita, extrahit: manantia item et mordentia hulcera ad sanitatem, illita, perducit. Oculorum caliginem discutit, et argema ru bens, cum melle purissimo inuncta. Sucus naribus infusus cerebrum purgat, fluxusque dentium attrahit. Anagallis mascula procidentia sedis proritat: Caerulea vero [Orig: verò] seu femina retro [Orig: retrò] agit, ut tradit Plinius. Unde colligere licet, marem in extrahendo fortiorem essefemina.

POLYGONON.

POlygonum herba a [Orig: à] multis geniculis nomen accepit. Masculum Dio scorides cognominat, ad differentiam foemellae, quam Hippurin vo [Note: Seminalis Sanguina ria. Corrigiola. Centumnodia.] cant. Dicitur eadem Seminalis, a [Orig: à] copioso semine: et Sanguinaria ab effe ctu, quo in sanguine sistendo pollet. Corrigiola et Centumnodia Officinis, a [Orig: à] forma seugeniculorum multitudine. Gall. Corrigiole. German. Weggraß, Denngraß, Wegdrit.

[Illustration:

...]

Diosco. duo facit genera: Marem et feminam. Mas nascitur in semitis passim, ramis tenuibus, teneris, copiosis, geniculis intersectis, in terra graminis modo repentibus: foliis rutae similibus, longioribus tamen: semine iuxta singula folia: flore albo [Note: Heliobota ne. Proserpinaca. Polygonum mas alterum.] puniceo~ve: floret aestate. Aetius [Orig: Aëtius] Heliobotanen, hoc est, Solis herbam ap pellari dicit. Item Proserpinaca, Apuleio et Dioscoridi.

Nascitur in aruis humidis, praesertim inter rapa, herba quaedam Poly gono similis, ramulis multis, crebris geniculis, sicut dicti Polygoni,


page 169, image: s169a

foliis teneris, acuminatis, coloris cinerei, qualia fere [Orig: ferè] Cyparissi: flore et semine multiplici, stellato, seminis milii foma, odoris fortis: radice rotunda, alba, villosa, digiti longitudine. Germani [Note: Knawel Polygonon minus. Polycarpon.] Knawel appellant: viribus Polygono similis. Unde Polygonon minus, seu Poly carpon, a [Orig: à] seminis copia nominari poterit.

[Illustration:

...]

[Note: 2.] Polygonum feminam, quam describit Dioscorides, Hippurin faciunt alii minorem, quae German. klein Katzenwadel, et Kantenkraut dicitur: caule fruticat uno, arundini tenerae simili, densis geniculis, et in se tubarum modo farctis: articulos in orbem cingunt apices, foliolis piceae similes: radicem habet inutilem, locis nascitur riguis. Vide caput de Hippuri.

TEMPERAMENTUM.

Frigidum est Polygonum in ordine secundo, et quodammodo in initio tertii, simulque exsiccat. Spissandi ac refrigerandi vires obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

Polygonum utrumque in vino rubro coctum, omnes alui fluxus, vomi tus, sanguinis excreationes et menses superfluos cohibet: venena et cal culum expellit efficaciter. Ventriculi et cholerae aestum restinguit: omni busque internis vitiis medeutr. Aquastillatitia cum trito semine pota, parium est effectuum. Pecoribus pabulum est gratissimum.

[Illustration:

...]

EXTRINSECUS.

Sucus vel aqua Polygoni utriusque stillatitia, inflammationibus corporis internis et externis restinguendis plurimum prodest: Aurium dolorem mitigat. Collutione gingivarum putredinem curat. Vulnerum inflammatorum, veterumque damnorum symptomata, praesertim circa genitalia loca, prohi bet.

CLEMATIS DAPHNOIDES.

CLematis daphnoides Graecis dicta, quod [Orig: quòd] klh)ma ta, hoc est, sarmenta seu viticulas per terram spar gat. Daphnoides a [Orig: à] foliis daphnes, hoc est Lauri. La [Note: Vinca pervinca. Pervinca.] tinis Vinca pervinca. Officinis Pervinc dicitur. Germa. Angrün, et Singrün. Gal. Pervenche. Locis nascitur pinguibus, sarmentis praelongis, iun


image: s169b

ceae crassitudinis, folio lauri, figura et colore, multo minore. Solo gaudet pingui umbroso, sed inculto. Viret perpetuo [Orig: perpetuò] . Unde Germanis Angrün dicitur. Florem autem fert Martio potissimum [Orig: potissimùm] et Aprili.

Est et alia Clematis species, quam alteram vocant, Germa. Waldreben, de qua suo loco, cap. de Bryonia.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est siccae: adstringit enim modice [Orig: modicè] , sed fortiter est amara: Exsiccat igitur, sed citra mordicationen.

VIRES, INTRINSECUS.

Vino cocta herba, tormina, et fluxus ventris, mensesque sedat.

EXTRINSECUS.

Tusa herba venenatorum ictibus et morsibus medetur. Expressus sucus aurium dolorem mitigat. Idem dentium dolorem, ore detentus, sedat. In pesso subditus, matricis dolores et fluxus compescit. Vinum [Note: Vini coreupti cura.] turbulentum vel corruptum, iniecta haecherba, vaese ad dies aliquot occluso, pristino nitori et claritati restituit.

LAURUS ALEXANDRINA.

[Illustration:

...]

[Note: Laurus Alexandrina. Daphnae Alexane drina. Victoriala. Idaea. Bonifacia Pagana lingua. Vunleria.] LAurus Alexandrina. Graecis Daphne Alex andrina, quod [Orig: quòd] Alexander victor hac sit usus: unde et Victorialam appellant: quod [Orig: quòd] victores pro Lauro sint hac usi. Idaea ab Ida monte Italis Bonifacia et Pagana lingua. Officinis Vvularia. Germa. Zäpfflinkraut, Hauckblat, Auffenblat, Beerblat, Zungenblat. Folia Rusco seu silvestri Myrto, similia habet, maiora tamen, molliora et candidiora: fructum in mediis foliis fere [Orig: ferè] rubentem, ciceris magnitudine: ramos spargit a [Orig: à] terra dodrantales, et ampliores nonnumquam: radicem rusco similem, maiorem tamen, odoratam et molliorem.

Nascitur in locis montanis, et in Ida monte potissimum [Orig: potissimùm] , unde Idaea nominatur. Fructum fertaetate.

[Note: Hipposglottum.] Dioscoridi eadem Hippoglosson, sive Hipoglotton dicitur, utriusque enim historia et vires conveniunt: nec obstat quod [Orig: quòd] diversis locis Hippoglosson et Laurum Alexandrinam, Dioscorides descripsit, siquidem idem fecit in Phyllo et Mercuriali, ut Valerius ostendit Cordus. Potuit enim eadem haec herba ab aliis Laurus


page 170, image: s170a

Alexandrina, ab aliis verò [Orig: vero] Hippoglosson vocari: unde Dioscorides et post hunc alii decepti, crediderunt diversas esse herbas: cum [Orig: cùm] revera una sit et eadem, quod et descriptio et vires utrique communes comprobant: estque haec ipsa quam Officinae vocant Uvulariam. Ruellius similiter ab Hippoglosso diversam facit. Atque eadem ratione Galenus et Aegineta diversis locis de Hippoglosso et Alexandrina lauro, Dioscoridem secu ti, agunt. Ex Dioscoride nanque fua Galenus, ex Galeno vero [Orig: verò] Aegineta sua transsumpsit. Quod [Orig: Quòd] vero [Orig: verò] in descriptione eius apud Dioscor. minora legitur, factum est errore quodam scribentium, ut mei/ona pro mei/tona, per incuriam sit factum.

TEMPERAMENTUM.

Calidi est et sicci temperamenti, eiusque potu ad uvulae potissimum [Orig: potissimùm] inflammationem, [Note: Vvularia unde dicta.] et hulcera colli Germani utuntur. Unde vulariae nomen accepit.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix arefacta et trita, quatuor aut quinque drachmarum pondere in vino dulci aut Malvatico pota, partus difficultatem adiuvat: Stranguriae subvenit, et menses ciet.

EXTRINSECUS.

Pulvis foliorum et radicis omnia manantia vulnera ac hulcera exsiccat. Ad uvulae lapsum herbae potus prodest.

CERVICARIA.

[Illustration:

...]

CEruicariae nomen praesenti herbae imposuimus, quod [Orig: quòd] aliud, quo commode [Orig: commodè] ipsam appellaremus, non esset. A viribus nimirum, quibus ad gulam collique exulcerationes valet: sicut Laurus Alexandrina, quam Officinae vocant Uvulariam eadem de causa, de qua praecedenti capite est actum. Ger mani pari ratione Halßkraut, quasi dicas Cervicariam, appellant. Fuchsius a [Orig: à] florum forma Campanulam vocat. Val. Cordus Rapunculum silvestrem.

Duae sunt huius species, admodum sibi adfines. Nascuntur circa sepes, locaque arida, caule utraque quadrangulo, alto, foliis [Orig: föliis] asperis, nigricantibus, urticae forma. Flores fert purpureos, rapunculi flori bus maiores, tintinabuli specie: quibus decidentibus, capitula subsequuntur rotunda, clausa, in quibus semen canum. Radix brevis vilis.

Altera species flores fert violaceos, seu caeruleos prorsus, tintinabuli similiter formam referentes. Inodorae sunt utraeque.


image: s170b

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamentum ipsis tribuitur calidum et siccum. Decocto eius ad gargarismos contragulae inflammationem utuntur.

POLYGONATUM.

[Illustration:

...]

[Note: Polygonatum.] POlygonatum nomen accepit, quia radix frequentibus geniculorum nodis intervallata tumet: cau lis enim nullis cingitur articulis, sed enodis, nullis brachiatus ramis attollitur. Officinis, herbariis, et vul [Note: Sigillum Salomonis.] go Sigillum Salomonis appellatur: Gall. Signet de Salomon: omnes siquidem Salomonii sigilli notae cum Polygonato conveniunt. Nascitur in montibus, maiorem cubiti altiru dine fruticem habens, foliks lauri, duntaxat latioribus laevioribusque, sapore mali cotonei, aut punici: gu statum quandam resipit adstrictionem: Per singulas foliorum eruptiones spectantur flores candidi, copiosi, numero maiore quam [Orig: quàm] folia, quae ab radice ad cacumen exeunt: radicem habet candidam et oblon gam, mollem, geniculis frequentem, graveolentem, digitali crasitudine. Mensel floret Maio. Germani Weißwurtz, a [Orig: à] radicis forma appellant.

Duo faciunt eius genera, a [Orig: à] foliorum differentia: alterum foliis latioribus: alterum vero [Orig: verò] angustioribus. Singulis annis radici novum accrescere tradunt geniculum.

[Note: Laureola Eupetalum. Cbamaedaphne. Daphnois] Tragus Polygonatum veram esse Dioscoridis Laureolam, quam idem Eupetalon et Chamaedaphnen, Peplion et Daphnoida nominat, credit, quoniam et descriptio et vires nihil habeant diversi. Quod [Orig: Quòd] vero [Orig: verò] Laureolae radicem Dioscor. inutilem, huius vero [Orig: verò] utilem dicat, mendam potius vitio scribentium, quam [Orig: quàm] auctoris existimat, ut pro a)/xrhstor legendum.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est calidi, discutit et expellit.

VIRES, INTRINSECUS.

Sanguinis grumas, et calculum lumborum, per urinam stillatitia Polygonati aqua pellit, menses ciet, et interna corporis hulcera sanat.


page 171, image: s171a

Grana eius duodecim vel sedecim comesta, per inferna et superna pur gant. Folia in vino viridia cocta, aut aridorum pulvis semidrachmae pondere sumptus, pituitam et viscosos humores educit.

EXTRINSECUS.

Folia viridia manducata, fluxus ex capite extrahunt, et sternutamenta provocant. Radix tusa sugillata tollit. Idem potest aqua stillatitia, illita calida cum linteolo. Maculas et rugas faciei et cutis eadem purgat et ex???ergit.

FLOS CUCULI.

[Illustration:

...]

FLos in pratis nascitur, auriculas muris foliis referens, quae angustiora tamen sunt et acuminatiora, cuiusmodi Hyssopi: caulem in Maio emittit rotundum, foliis per intervalla binis, flore purpureo, flori fere [Orig: ferè] Gary ophyllorum silvestri simili, quem Germa [Orig: Gèrma] . Mütwillen vocant. Germani hanc herbam Gauchblümen vocant, quod aliis tamen herbis, ut Hiberidi, at [Note: Flos cuculi.] tribuitur. Latinis itaque Flos cuculi appellari poterit, quod [Orig: quòd] super hanc herbam, ut quorundam est opinio, cuculus expuat.

Alterum eiusdem est invenire genus, locis montosis, et pratis sterilibus, priori simile, nisi quod [Orig: quód] florem fert candidum.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamenti utraque est humidi et calidi.

De viribus eius nihil dum traditum est, quod sciam, certi.

VERATRUM NIGRUM.

[Note: Veratrum. Elleborus Melampodium.] VEratrum, quod [Orig: quòd] mentem avertat, quorundam sententia. Graecis Elle borus, quod [Orig: quòd] cibum corporis eripiat. Melampodium appellari tradit Diocor. a [Orig: à] Melampode pastore, quieo oves purgaverit et sanaverit.

Duum est generum: Nigrum et album. Denigro in praesenti capite agetur, mox de albo.

Veratrum nigrum duo rursus habet genera: Alterum adulterinum, quod Officinis Veratrum nigrum, Plinio Consilio. German. Christwurtz [Note: Veratrum nigrum adulterinum. Christwurtz.] appellatur. Alterum verum, quod Schwartz Nießwurtz vocant.

Primum itaque genus, videlicet Christwurtz, sic dictum est, quod [Orig: quòd] mense septembri, qui Germ, Christmonat dicitur, floreat: Radicem habet


image: s171b

multis fibris intricatam et contextam: flores circa finem Decembris ostendit in viridi flavescentes, clore mali cotonei, qui bini vel terni in pur pureo nascuntur caule: flore pereunte semen in siliquis, velut in aquilegia, innascitur, quod maturum fathiscentibus siliquis exxidit. Folia sunt incisa, cuiusmodifere [Orig: cuiusmodiferè] in Paeonia, minora tamen et nigriora: radix est amara. [Note: Consilige Plinii.] Tragus Plinii Consiliginem et Columellae lib. 6. cap. 5. tradit.

[Illustration:

...]

Est praeterea quaedam species, dicto iam Veratro nigro admodum similis, ut non facile [Orig: facilè] sit discernere, quae nonnullis Schlangenwurtz, et wild Christwurtzel appellatur: quidam sunt qui Consiliginem velint esse Plinii: flores huius in capita, sicut in Nigella abeunt, in quibus semen est nigrum, herba ipsa odore foetido, Locis saxosis et asperis nascens. Latinis Veratrum nigrum silvestre. Huius tradunt radicem a [Orig: à] collo suspensam, veneno resistere, ne haustrum venenum obsit. Intra corpus vero [Orig: verò] sumptam hominem occidere. Cuius rei experientiam refert Tragus, de monacho quodam, qui in cane hoc ipsum sit expertus. Huius potisimum [Orig: potisimùm] ad luporum venationem vulpiumque est usus. Noxia enim facultate est praeditum.

[Note: 2. Veratrum nigrum alterum seu verum.] Alterum quod verum est Veratrum nigrum, radice similiter nascitur multis capillamentis intricata, duarum spitamarum altitudine, foliis in caulibus abimo ad summum teneris, leniter incisis, sicut in Abrotono minore, viridioribus tamen et copiosioribus, floribus in cacumine


page 172, image: s172a

singulis in vere flavis, cuiusmodi sunt propemodum anthemidis. Vulgo [Orig: Vulgò] Christwurtz etiam appellant.

[Illustration:

...]

[Note: Veratrum nigrum verum.] Est autem verum Veratrum nigrum. German. Schwartz Nießwurtz. Primum enim genus tu to [Orig: tò] intra corpus sumi potest: hoc minime [Orig: minimè] .

Plurimum praestantissimumque nascitur in Anticyra, unde proverb. Naviget Anticyras.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est Veratrum nigrum, et siccum ordi ne tertio.

VIRES, INTRINSECUS Veratri nigri adulterini.

Veratrum nigrum, quod Germ. Christwurtz vocant, verum Veratrum nigrum non esse, hinc constat, quod [Orig: quòd] Veratrum nigrum tuto [Orig: tutò] intra corpus sumi facile [Orig: facilè] nequit, haec vero [Orig: verò] absque damno sumitur. Veratrum igitur nigrum adulterinum, Ger ma. Christwurtz, in vino maceratum, ac mediocri quantitate potum, alvum emollit citra laesioenem. Radix drachmae pondere trita et in vino alio~ve liquore pota, fortius educit. Atque hic potissimum [Orig: potissimùm] huius est usus.

EXTRINSECUS.

Consiligo seu Veratrum nigrum adulterinum pecorum pesti medetur, ut docet Columella lib. 6. cap. 5. hunc in modum: Leva manu effoditur ante Solis ortum: sic enim lecta maiorem vim creditur habere: usus eius traditur talis: Aenea subula pars auriculae bovis latissima circumscribitur, ita ut manante sanguine tamquam o, literae ductus appareat orbiculus. Hoc et intrinsecus et superiore parte auriculae cum [Orig: cùm] factum est, media pars descripti orbiculi eadem subula transuitur, et facto foramini praedicta radicula inseritur, quam cum [Orig: cùm] recens plaga compraehendit, ita continet ut elabi non posit: In eam deinde auriculam omnis vis morbi pestilensque virus elicitur, donec pars quae subula circumscripta est, demortua excidat: et minimae partis iactura caput conservatur. Haec Columella.

VIRES VERATRI NIGRI VERI; INTRINSECUS.

Noxius est intra corpus Veratri nigri usus: at si quis uti eo volet, dra chmae pondus non excedet: Nimio tamen eius usui lac caprinum potum confert.

Commodissime [Orig: Commodissimè] itaque in vino mediocriter sumitur. Veteres deliors, insanos et melancholicos, comitiales item, phthisicos, febres quartanas, elephantiasin, convulsionibus et torminibus laborantes, Veratro nigro purgarunt.


image: s172b

EXTRINSECUS.

In pesso subditum, menses fortiter ducit. Vetera damna et fistulas inspersus eius pulvis mirifice [Orig: mirificè] sanat.

Cum aceto omnis generis scabiei, psorae, serpigini et elephantiasi prodest. Putridam carnem erodit et consumit.

VERATRUM ALBUM.

[Illustration:

...]

VEratrum album, seu Elleborus albus. German. weiß Nießwurtz, a [Orig: à] radice alba, qua differt a [Orig: à] nigro. Folia habet Plantaginis, et Betae silvestris, sed breviora et nigriora, et canalium dorso rubentia, caule palmi, concavo, multis convoluto tunicis, quas abdicat cum [Orig: cùm] incipit arescere, radix capillamentis mul tisfibrata, ex oblongo capite, ceparum modo coeuntibus [Orig: coëuntibus] . Locis nascitur montanis, macris, et frigidis. Vellitur mesis tempore. Coturnicibus semen Ellebori gratissimum tradit Aristoteles. Unde:

Praeterea nobis veratrum est acre venenum,
At capreis adipes, et coturnicibus auget.

Album optimum, quod cclerrime [Orig: cclerrimè] movet sternutamenta, sed multo terribilius nigro. Utriusque vires durare triginta annis putant.

TEMPERAMENTUM.

Calidum et siccum est tertio ordine, sicut et nigrum.

VIRES, INTRINSECUS.

Agyrtae Veratro albo cum Esula et Lathyri adversus pleraque corporis vitia maximo utentium damno utuntur. Radix viginti quatuor horarum spatio in Oxymeli mollita, ac rursus arefacta, semidrachmae pondere cum vino delirantibus datur. Sin potionem ex radice cupias conficere, biduum in vino maceranda, vel in iure coquenda erit, ac potus vel decocti istius, mediocris, pro patientis crasi, haustus dabitur. Valet autem contra eosdem affectus ad quos nigrum, nempe delirantes, melanchllicos, comitiales, phthisicos, quartana febrilaborantes, elephantiasi, convulsionibus et torminibus inf estatos.

EXTRINSECUS.

Naribus inditum cum sampsy chi foliis, cerebrum per sternutamenta


page 173, image: s173a

purgat. Dentium dolorem, cum aceto cocta, collutione mitigat. Veteribus hulceribus, et damnis purgandis, et psorae confert. Cum lixiviodecoctum pediculos et lendes capitis necat. Idem unguentum eius praestat. Cum melle et farina temperatum, mures et glires occidit. Efficacius autem ad hoc ipsum est nigrum, Muscas in lacte decoctum, perimit.

ARUNDO.

[Illustration:

...]

[Note: Calamus.] ARundo, Graecis Calamus, Germanis Kor. Arundinum multae, imo [Orig: imò] plurimae nascuntur species, Viginti enim novem a [Orig: à] se demonstratas dicit Plinius.

[Note: 1. Nastoso [Orig: Nastosô] 2. Femina. 3. Syringia. 4. Aquatica Donax. 5. Phragmitis.] Dioscorides enumerat quinque. Primam facit Sagittariam, quam Naston vocat, id est, farctam, ex qua sagittae conficiuntur. Secundam, femi nam, ex qua ligulae librorum caeduntur. Tertiam, Syringiam, quod [Orig: quòd] fistu lis addicta sit, crassiore callo, densiorque geniculis, unde scriptorius conficitur calamus. Quartam, aquaticam, quae in amnibus et aquis nascitur, quae Donax vocatur, crassa et cava, a [Orig: à] quibusdam Cypria dicta. Quintam vulgarem et omnibus notam, Phragmitida, hoc est, vallatoriam, gracilem et candidam, levif fastigio in cacumen tenuatam. Nascitur solo diluto, estque vivacissima. Reliquis proceriores sunt Indiae, ut quae hastarum vicem praebeant, arboreamque habeant altitudinem. Devariis Arundinum generibus lege Plin. lib. 16. cap. 36. Nostra quoque arundo hastalem interdum fere [Orig: ferè] magnitudinem aequat. Nascitur in piscinis amniumque ripis, digtali crasitudine, vigenis ut plurimum geniculis, folio gramineo, longo, acuto utrinque, per quod arundineus caulis, sicut in frumentis, ena scitur. Radix candida, cava, geniculata, quotannis novas gemmas ex sin gulis geniculis, veris tempore, protrudens. In summitate, mense Iunio, aristas fert molles pilosasque, quae in pappos tandem evanescunt.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est frigidi et sicci.


image: s173b

VIRES, EXTRINSECUS.

Gemmae tenerae, quae ex radicis geniculis enascuntur, tritae et illitae, aculeos et tela corpori infixa educunt. Lumborum dolorem, cum aceto mixtae et impositae, mitigant. Folia arundinis tusa et illita, erysipelata aliasque inflammationes restinguunt: unde frigida siccaque eorum qualitas deprehenditur.

GRAMEN.

[Illustration:

...]

[Note: Agrostis.] GRamen, Graecis Agrostis, eu)xrhstor, quod [Orig: quòd] in agro consistat. Latinis a [Orig: à] gradiendo dictum. Germa. Graaß, communi nomine appellatur, et Riedgraß. Geniculatis, ex Dioscoridis descriptione, serpit ramulis, a [Orig: à] quibus radices crebro [Orig: crebrò] spargit, dulces, geniculatas: folia dura, et, ut arundinis parvae, lata, acumina ta, quae iumenta et boves pascunt. Graminis spe cies magnitudine differunt, siquidem alia sunt maiora, alia minora. Ex huius quoque genere numeratur [Note: Carex acuta. Gramen parnassi.] Carex acuta Vergilii. Quod vero [Orig: verò] in Parnasso monte nascitur, densius fruticat, foliis hederaceis, flore candido, odorato, semine parvo, non inutili: radicibus quinis senisve, digitali crassitudine, candidis, mollibus, et admodum dul cibus. Locis passim nascitur umbrosis, et dumetis. Flores in fine Aprilis fert candidulos.

[Note: Gramen aquaticum.] Est praeterea aquaticum gramen, quod Germani vocant Entengraß, Gramen antaum, quod [Orig: quòd] anates, maximesiluestres [Orig: maximèsilvestres] , hiemali tempore hoc victitent. Nascitur in aquis, potisimum [Orig: potisimùm] stagnantibus, longum, tenue, graminis forma, aquae absque radice innatans. Sin fundum contingat, iunceos tenuesque culmos, aristis harundineis, mittit, fructu carentes. Hoc anates avesque aquaticae hieme victitant.

TEMPERAMENTUM.

Radix Graminis mediocriter estfrigida et sicca, tenuiumque partium, cum mordicatione quadam. Herba est frigida in excessu primo, humiditate siccitateque moderata. Semen alibi quidem imbecillum. In Parnasso vero [Orig: verò] desiccatorium. Tenuium partium et subacerbaum, Galeno teste.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum radicis in potu tumoribus et urinae difficultatibus medetur. Calculosa quoque vesicae excrementa comminuit. Semen vehementius urinam impellit: alvum, vomitionesque sistit.

EXTRINSECUS.

Radix graminis trita et illita, vulnera glutinat: quod idem decoctum


page 174, image: s174a

gramen, et herba tusa praestat: tueturque et ab inflammationibus, ut scribit Plinius, placat. Decocto vinum et mel adicitur: ab aliquibus thuris, et piperis et myrrhae tertiae portiones: rursusque co quitur in vase aereo, ad dentium dolores et epipho ras. Semen draconum morsibus auxiliatur. Superstitio est, quod Plinius de pellendis strumis et panis tradit, ut apud auctorem ipsum licet videre.

[Illustration:

...]

Gramen aquaticum inflammationibus perinde ac Lens palustris adhibetur.

TYPHA.

TYpha Graecis et Latinis, palustribus stagnantibusque aquis innascitur, ex arundinum genere. Germanis Narrenkolben, Kolben, Ließkno spen, Moßkolben, Deitelkolben. folium, teste Diocoride, fert Cyperidi simile, caulem levem, enodem, cuius in summo capite flos obducitur lanuginosus densus, evadens in pappum. Radix geniculata, articulata intrinsecus, alba, spongiosa. Utuntur huius caulibus seu calamis Vietores ad va sorum iuncturas, item ad navium rimas obstruendas. Ex lanugine eius nonnulli toros et pulvinaria conficiunt.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

In calfaciendo et refrigerando medium quodammodo, praesertim flos eius, obtinet, neque enim evidenter calfacit, neque refrigerat. Exsiccat modice [Orig: modicè] et abstergit.

Flos eius, teste Diosco. cum suillo adipe vetusto eloto exceptus, ambustis medetur.

GNAPHALION.

[Note: Tomentum. Centunculus. Centuncu laris. Lana pratensis. Linum pratense.] GNaphalion Dioscorides Tomentum appellat, ex etymo, alii Centunculum et Centuncularem vocant, quod [Orig: quòd] centonibus cum hoc maxima sit cognatio. Lanam pratensem, seu Linum pratense non incom mode [Orig: modè] appellabimus, Sicut et Germani Mattenflachs, Wisenwolle [Orig: Wisenwollè] , et Khürkraut, quod [Orig: quòd] dysenteriae medeatur. Pauperes olim culcitras hoc farciebant: siquidem mollis est et lanuginosa herba.

Constat duo eius esse genera: Alterum maius, alterum minus. Nascitur in humidis et palustribus campis, gramine iunceo, absque geniculis, in summo circa cacumen tenuis et candida lanugo adnascitur, Gossipio purior, tenuiorque: cuius ad telam similiter usus esse poterit.


image: s174b

[Illustration:

...]

[Note: Iuncus.] Alterum genus maius est, foliis copiosioribus candidis mollibusque, flore luteo, radice capillata et tenui. Florem fert mense Iunio et Iulio.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Adstringendi et exsiccandi vis est Gnaphalio.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia eius in vino austero ad dysenteriam efficaciter, teste Dioscoride, bibuntur. Ventris solutiones, et mulierum menses sistit.

EXTRINSECUS.

Putrescentibus hulceribus illinitur.

IUNCUS.

[Note: Schoenos.] IUncus, Graecis Schoenos. Germanis Bintzem, Schmelen. Huius tria sunt nobis genera: quae etiam Dioscoridi et Plinio numerantur.

Primus in aquis nascitur, crassitudine et magnitudine reliquos superans, stylo enodi et laevi, in exile cacumen fastigiato, medulla fungosa, qua ad lucernarum utuntur elly chnia, Latinis


page 175, image: s175a

[Note: Mariscus. Holoschoenos. Scirpus.] Mariscus, Graecis Holoschoenos, atque hic ut mollissimus, ita ad vitilia praefertur, hoc ad operiendas tegetes, contextusque nassarum, aliorumque vitilium utuntur. Germanis groß Weiherbintzen. Hunc eundem cum scirpo faciunt. Unde proverb. Nodum in scirpo quaeris.

[Note: 2. Acutus. Oxyschoe nos.] Alter acutus dicitur, Graecis Oxyschoenos, quem sterilem et marem appellant: hic quotannis regenerat se ex cacumine in terram defixo, Germanis Bintzenhelmer, vel spitz Bintzen. Nascitur plerumque locis asperis et humidis aeditisque, nec non inter Iuniperi frutices.

[Note: 3. Melancranis. Atriceps.] Tertius Melancranis, quasi dicas atriceps, vocatur, quem acutum feminam Diosc. et Plinius faciunt. Uliginosis frequenter locis nascitur, fru ctum fert uvarum cohaerentium modo, in quibus cuspidatum semen clau ditur. Hae in Germania nascuntur iunci species. Reliquae ceu peregrinae [Note: Iuncus odor atus. Schoenan thos.] sunt, quas Plinius enumerat. Videlicet Cyperus, Iuncus odoratus, qui ac cipiendus est quoties simplicier Iuncus scribitur, qui et Schoenanthos, ex Schoenos et Anthos composita dictione, nominatur, de quibus suo loco. Tropicus praeterea seu Euripicus quinita Plinio numeratur species. Sexta Theucitis.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

[Illustration:

...]

De usu Iunci in Medicinis nihil constat. Ad opera alias [Orig: aliàs] textoria, storeas, canistra, idque genus plurimus eius usus. Iun ci autem odorati, qui per excellentiam simpliciter Iuncus dicitur, plurima est utilitas. De quo speciat m est actum.

POTAMOGEton.

NAscitur in aquis et palustribusherba, quam Ger ma, vocant Samkraut. Gall. Espid'eau, cuius plures nume rantur species: nos hic de una tantum [Orig: tantùm] , quam proprie [Orig: propriè] Samkraut vocant, dicemus. Hanc Dioscor. appellat Potamoge tona, eruditorum testimonio, quod [Orig: quòd] nimirum aquis seu fluminibus sit vicina. Folium Dioscoridi habet Betae, sive Plantaginis hirsutum, paulum extra


image: s175b

aquam supereminens: florem similiter mense Iulio, icut Plantago, spicatum, [Note: Staehytes Fontalis. Phyaus murinus. Alga marina.] ac subindesemen. Stachytes eadem dicitur, hoc est, spicata, propter flores ac semen, quod fert, spicatum. Latini Fontalem appellant. Phycus marinus, quem Fucum marinum, et Algam marinam Latini nominant, ex hoc est quoque genere, sed nobis est incognitus, nec nascitur nostris regionibus.

TEMPERAMENTUM.

Naturam habet refriegerandi et exsiccandi.

VIRES, EXTRINSECUS.

Vires Potamogetonis eiusque specierum sunt ad externas tantum [Orig: tantûm] corporis partes. Folia in oleo et aceto tosta, et mediocriter cum lacte tepefacta, magnos podagrae dolores aestusque, illita sedant et restinguunt.

Omnibus autem inflammatioonibus medentur.

LENS PALUSTRIS.

[Illustration:

...]

LEns palustris, Graecis fa/kos o)/ e)/pi\ ta=r telma/twr. German. Wasserlinsen, Merlinsen, Wassermooß. Nascitur in lacustribus, stagnantibusque aquis, nihil aliud nisi aquae muscus, lentis forma, neque radicem, neque caulem habens.

TEMPERAMENTUM.

Naturam habet evidenter refrigeratoriam.

VIRES, INTRINSECUS.

Lentis palustrisaqua stillatitia bis terve [Orig: tèrve] in die pota, prodestiis quibus corpus est incensum, velut pestis tempore.

EXTRINSECUS.

Aqua eius stillatitia iecoris inflammationibus cum panniculis in ea madefactis, calidisque lateri appositis, est maximo auxilio. Pares cum Potamogetone vires possidet. Ramici et rupturarum inflammationibus utiliter illinitur.

HIPPURIS.

[Note: Cauda es quina. Equisetum. Epbedron. Anabasis. Salix equi na.] HIppuris, Latine [Orig: Latinè] Cauda equina, Equisetum alias [Orig: aliàs] , a [Orig: à] forma nimirum, quod [Orig: quòd] Equinae caudae sit similis. Ephedron alii ab insidendi natura, et Anabsain, ab scandendi more: et Salix equina Latinis. Germ. Koßschwantz, Pferdsschwantz, Koßwadel, Katzenwadel, Katzenzagel, Kantenkraut, Schaffthew, Caubenrock.

[Note: 1. Asprella.] Duo facit Dioscor. genera: Unum longius, alterum brevius. Equisetum longum, Asprella aliis dicitur, ab asperitate, unde fabri materiarii li gneam pectinum et aliorum minuotrum operum ruditatem, huius herbae [Note: Equisetum maius duplex.] scabritia in nitorem expoliunt. Hippuris maior, seu Equisetum maius Latinis dicitur. Germa. groß Schaffthew: atque hoc ipsum duorum etiam est generum: alterum, nudo et iunceo caule, scabro et geniculato:


page 176, image: s176a

alterum folia habet circa cauliculum iuncea, crebra et tenuia: caulem vero [Orig: verò] inanem, leviter rubentem, subasperum, geniculis dissectum: comas dependentes habet multas nigras, ut equorum cauda: radicem lignosam et du ram. Haec in altitudinem assurgit, ac scandendo proximis stipitibus comis suis circumfunditur. Nascitur primum genus utrumque; in aquosis locis et scrobibus circa aquas et umbrosa loca frequentissime [Orig: frequentissimè] . Unde etiam [Note: Ephydrb.] e)/fu=d ror dicta est, quasi iuxta aquas nascens.

[Illustration:

...]

[Illustration:

...]

[Note: Equisctium minus.] Equisetum minus, Ger. klein Schaffthew, Nascitur in pratis, nec alia fere [Orig: ferè] , teste Plinio, frequentius occurrit, invisa foenisecis: hoc Equition [Note: Equition.] etiam vocant, quo ad vasa culinaria et cantharos extergendos potissimum utuntur. Caulc nascitur recto, cubitali, maiusculo, inani, comis per intervalla propendentibus, breviusculis, mollioribus, et candidioribus.

Est ètiam alterum minus, quod similiter in harenosis et macribus pratis, nec non agris frequen tissime [Orig: tissimè] nascitur, quod Asparagum primum emit tit nudum, caulinculis in plantagine semen ferenti bus similem, mox vero [Orig: verò] alios caules et folia sicut Equisetum minus profert, hoc itidem ad culinarias [Note: Charadranon.] operas est usitatissimum, quod Charadranon,


image: s176b

vocant, quoniam ex rimis terrae enascatur: equitium quoque a [Orig: à] caude equi nae similitudine.

TEMPERAMENTUM.

Vis ei est exsiccandi citra mordacitatem: facultas ei est adstringendi.

VIRES, INTRINSECUS.

Equiseti utriusque ad sanguinem sistendum maximus est effectus. Foliorum Equiseti maioris expressus sucus potus, sanguinis fluxus tam in mulieribus, quam [Orig: quàm] in viris sistit, sanguinemque excreantibus et mingentibus prodest, bis, terve [Orig: térve] per diem trium cochlearium mensura potus. Cum vino potus sucus, tormina sedat, confertiis qui difficulter tussiunt, et aegre [Orig: aegrè] spirant: intestinorum quoque et vesicae rupturis est utilis, Ad idem valent folia vel radix in vino cocta, et calida pota.

Equisetum minus in aqua vel vino coctum, ad omnes similiter sangui nis fluxus conducit: intestinorum exulcerationes sanat, renum hulcera et fluxus curat: stranguriae dolorem mitigat, Aqua stillatitia ad eadem valet.

EXTRINSECUS.

Expressus foliorum Equiseti moaioris sucus, naribus exceptus, et cer vici illitus, sanguinis ex naribus profluvium compescit: quod etiam stillatitius liquor efficit. Tusa et cum succo imposita folia, vulnerum sanguinem cohibent, eademque glutinant, et intra paucos dies, Galeno teste, sanant. Linteolum in Equiseti minoris stillatitio liquore tepido madefactum, impositumque, erysipelati medetur, rubris item pustulis, innammationibus sedis, aliorumque locorum, et dysenteriae. Occultorum locorum tumores sedat.

Reliquas cum maiore Equiseto vires pares obtinet.

NYMPHAEA.

[Note: Nenuphar. Clavus neris. Digitus Veneris. Alga palu stris. Papaver palustre.] NYmphaeam Graeci, quod [Orig: quòd] aquis gaudeat, appellavere, Latini et Offi cinae Nenuphar nominant, nonnullis clavus Veneris, et digitus Ve neris, Alga quoque palustris, et Papaver palustre. German. Seeblümen, Seekenneken, Reulwurtz, Wassermähe, Horwurtz [Orig: Hörwurtz] , Horstrang [Orig: Hörstrang] .

Duum simpliciter est generum: Candida et lutea. Nymphaea candida, folio nascitur orbiiculato, levi, herbaceo, amplo, in stagnantibus aquis supernatante, flore candido, lilio simili, in medio croceum habente apicem, et cum deflokuerit capite papaveris, in quo semen latum, amarum, [Note: 1. Nymphca can dida.] pingue. Caulis gracilis et laevis: radix nigra et ampla, dulcis, nodosa, clavae formam repraesentans. Unde etiam quidam Rhopalon vocant, hoc est, clavam. Item Herculeam a [Orig: à] Nympha, quae zelotypia erga Herculem fuit mortua, secundum fabulas.

[Note: 2. Nymphca lutea.] Nymphaea lurea, folia fert priori similia, radicem albam et asperam, florem luteum, splendentem, rosae similiem. German. geel Seeblümen. Utraque locis palustribus et stagnantibus conspicitur.


page 177, image: s177a

[Illustration:

Candida.

]

[Illustration:

Lutea.

]

[Note: Thessala.] Luteam nymphaeam Thessalam proprie [Orig: propriè] vocant, sicut Nymphaea can dida Heraclea venit appellationc.

TEMPERAMENTUM.

Utrique facultas est refrigerandi et exsiccandi citra morsum.

VIRES, INTRINSECUS.

Liquor Nymphaeae candidae stillatitius, duarum vel trium unciarum pondere potus, adversus ardentes febres, pestis maxime [Orig: maximè] tempore, praestans est remedium: praesertim vero [Orig: verò] iis qui Ethicam in pleurisi sentiunt: Tussi quoque aridae, vehementi siti, iecoris et lienis inflammationi medetur, ac extrinsecus etiam linteola in liquore isto madefacta, iecori et cordi tepida commode [Orig: commodè] imponuntur. Diuturno alui fluxui, idem liquor, aliquoties in die potus, fert auxilium. Ad eosdem affectus conservas nonnulli et olea ex eius floribus conficiunt. Genitale semen prorsus


image: s177b

exstinguit, ob quodiis tantum [Orig: tantùm] conveniet, qui castitati se addixerunt. Radix et semen in nigro ulno cocta et pota, menses, nullo alias [Orig: aliàs] remedio adiuvan te, sistunt.

EXTRINSECUS.

Quae de inflammationibus intra corpus dicta sunt, eadem quoque de externis partium inflammationibus, utpote, capitis, iecoris, cordis, lienis, et ardentium pustularum, sunt intelligenda.

Aqua cum linteolo fronti illita, phrenesin sedat: quod oleum quoque eiusdem praestat. Eadem ratione iecoris aestum refrigerat, maculasque faciei ex calore natas exterit. Anthracas, et ex calore orta corporis hulcera, oleum eius lenit et restinguit.

ACORUS.

[Illustration:

Acorus.

]

[Illustration:

Acorus Officinarum.

]

[Note: Aphrodifia. Veverta.] ACorus, quam et Aphrodisiam Graeci, Latini Acorum et Venerea appellant, Herba est, ut describit Diosco, folia habens Iridis,


page 178, image: s178a

angustiora tamen, radices non dissimiles, complicatas, non in rectum, sed obliquum actas, in superficie exsistentes, geniculis seu internodiis distinctas, albicantes, gustu acres, odore non ingratas. Optimum est densum, candidum, non cariosum, plenum, odoratum, cuiusmodi est Colchidicum [Note: Aspletion] et Galaticum, quod Aspletion dicitur. Nostrae autem Officinae vero Acoro carent, quo vero [Orig: verò] ipsae utuntur, est adulterinus. Germ. Geel Lilien, Drachen oder Ackerwurtz. At verus Acorus non est alius quam [Orig: quàm] qui Calamus aromaticus Officinis appellatur, quo Officinae pro vero etiam Calamo aromatico utuntur, manifesto errore: Nemo enim non videt Calamum et radicem convenire non posse. Aliis Galangam maiorem [Note: Galanga maior. Euricius Cordus.] verum esse Acorum placet. Nascitur verus Acorus locis cultis, pratis ac hortis, rarusque est inventu, ut in Botanologico suo Cordus ostendit: cum inquit: Dictum hodie Galamum aromaticum ego pro Acoro scribo, et eundem etiam esse suspicor, dubitoque vehementer, num verum Calamum aromaticum habeamus: res enim est exotica, et praeciosior quam [Orig: quàm] ut tot tantique eius colei prostent. Nostrum autem Acorum iuxta amnes et passim in aquosis et palustribus locis provenit. Foditur radix aestatis initio, et in umbra siccatur.

TEMPERAMENTUM.

Acorus verus, qui est Calamus Officinarum aromaticus, calidus est et sic cus gradu tertio, adhibeturque internis et externis corporis partibus.

VIRES INTRINSECUS, ACORI VERI.

Decoctum Acori potum urinam ciet, doloribus lateris, thoracis et iccoris, torminibus, rupus et convulsis medetur. Lienes minuit, urinae stillicidio et serpentum ictibus auxiliatur, omniaque vesicae vitia sanat. Sucus eius contra suffusiones et oculorum caligines, contraque serpentes bibitur. Pectoris doloribus confert, unde antidotis radix utiliter miscetur. Contusis et luxatis pota duobus obolis, in mulsi tribus cyathis, radix prodest. Internis quoque feminarum morbis Acorum conducit.

EXTRINSECUS.

Insessu, quemadmodum Iris, muliebria adiuvat. Sucus corneae mem branae crassiticm detergit et extenuat. Radix in vino decocta, trita et illita, restium tumores mirifice [Orig: mirificè] discutit. Duritias et collectiones omnes sanat, decocto huius herbae foventibus.

VIRES ACORI ADULTERINI, QUO OFFICINAE utuntur, ex Leonhardo Fuchsio.

Aco???s Officinarum immensam adstringendi facultatem obtinet, diversamque plane [Orig: planè] a [Orig: à] veri Acori radice facultatem habet: crassarum est partium, facultate frigida, constringit, densat, cogit, et contrahit.

Quare urinam non cit, nec menses evocat, sed potius supprimit. Sanguinem undecumque manantem cohibet. Sucus igne expressus, menses nimium promannantes constringit. Quae vis vero Acoro non inest.


image: s178b

Unde Pandectarum auctor tradit, eum qui Acori radicem gestet, nullo sanguinis profluuto corripi.

XIPHION.

[Note: Phasganem Machaero nium. Gladiolus. Segetalis.] XIphion Graecis, item Phasganon et Machaeronium. Latinis Gladiolus proprie [Orig: propriè] , et est sui generis herba, quae etiam Segetalis dicitur, Germ. kleinbloe Schwer tel. Gladioli autem nomen multis herbis veteres tribuerunt, sicuthodieque, velut Acoro, Sparganio, Xyridi, Iridi, Verum proprie [Orig: propriè] Gladiolus de hac herba sumitur, quae supradictis etiam, eadem de causa, nominibus appellatur. Nascitur locis pinguibus et humentibus, quaeque fluviorum inundationes obtegere possunt, foliis et caule Iridis, sed minoribus, angustioribus, et gladii modo mucronatis, flore pene [Orig: penè] caeruleo, tribus foliis constante, semine in triangulis longisque siliquis, rotundo, Acori simi litudine. Ruellius caulem dicit habere scabrum, cui experientia reclamat, Deinde etiam Theophrasti descriptio.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamentum et facultatem cum Acoro parem obtinet. Radix vero [Orig: verò] praecipue [Orig: praecipuè] extrahendi vim, tusa, cum ture et vino imposita, obtinet.

[Illustration:

...]

IRIS.

IRis ea herba omnibus appellatur, quam Germa ni vocant blaw Lilgen, blaw Schwertel, Veielwurtz, Himelschwertel. Gall. Glaicul. Iris dicta, ab caelestis arcus similitudine, quem flores eius referunt. Veielwurtz vero [Orig: verò] , non quod [Orig: quòd] Violae sit radix, sed quod [Orig: quòd] radix eius violae odorem imitetur. Nascitur in hortis passim, raro [Orig: rarò] nisi plantata, fo lia gladiolo fert similia, maiora tamen, latiora et pin guiora: flores in caule aequalibus invicem spatiis distantes, inflexos, varia colorum commixtura, arcus instar caelestis: Radices subsunt geniculatae, solidae, supra terram eminentes, albae violae purpureae odore. Optima censetur Illyrica, cu???s Dioscorides meminit, a [Orig: à] qua tamen nostra Germanica nom multum abest. Differt autem in hoc, quod [Orig: quòd] est horribilior quadantenus, et odore iniucundior, multo [Orig: multò] maiore acrimonia, fauces enim gustanti gra nignidii modo exurit. Caliditate itaque Illyricam


page 179, image: s179a

[Note: Iris et Ircos ca??? est herba.] superat, ac vehementius etiam alvum purgat, Sed odore et sapore est inserior, Porro [Orig: Porrò] eadem est herba Iris et Ireos, quas quidam inepte [Orig: ineptè] disiungunt.

TEMPERAMENTUM.

Iris est ex secundo ordine calfacientium, et tertio exsicantium: resolvit, abstergit et maturat.

VIRES, INTRINSECUS.

Quae de Acoro et Xiphio dicta sunt, omnia plenius de Iride sunt intelligenda. Radix trita et cum melle sumpta, Vel concisa et in vino cocta potaque, pectus purgat, lentos et viscosos humores discutit et attenuat, excreationes multas facit, tussim pellit, et pulmonis vitia corrigit.

Trita radix, septem drachmarum pondere cum aqua mulsa pota, ventriculum purgat, viscosam bilem, ex qua febres et ictericus morbus orium tur, educit. In vino cocta radix calida pota, tormina sedat, utiliterque iis qui semen continere nequeunt, bibitur: horrorem febrium mitigat, tem pore invasionis pota. Idem decoctum bonam quietem efficit, somnum conciliat, menses ciet. Radix ex aceto cocta potaque, serpentum morsibus medetur, venenum a [Orig: à] corde pellendo.

EXTRINSECUS.

Radix trita in pulverem ad omnia externe corporis vitia utiliter inspergitur: Vulnera purgat, carnem gignit, cum melle praesertim mixta. Carcinomati, fistulis, intertrigini, aliisque occultarum partium damnis me detur. Cocta radix dum mollescat, et illita, omnis generis tubercula et strumas discutit. Cum modico melle et Veratro mixta radix, faciei maculas illita extergit. Fomentis ad matricem molliendam, clysteribus item, unguentis et cataplasmatis radix utilissime [Orig: utilissimè] additur.

In vinum eadem suspensa, saporem odoremque gratum efficit.

In cerevisiam vero [Orig: verò] suspensa, dulcem eam conservat.

Pistoribus etiam eius, ad fermentum triticei panis, est usus.

MUSCUS TERRESTRIS.

[Note: Muscus terrestris. Soldanella.] MUscus terrestris, Germanis dicitur Beerlap, Haarschar, Teufelsklaen, Seyl oder Gürtelkraut, Neunheyl, Neungleych. Nonnulli Soldanellam vocam, diversam tamen a [Orig: à] Brassica marina, quae Soldana vocatur.

Nascitur insyluis absque caule et semine viridi graminis musco similis, villis quibusdam albis, ceu radicibus, ex terra enascens, humi late [Orig: latè] reptans. octo aut novem cubitorum intricatus longitudine, longi ac lanuginosi vermis similitudine. Mense Iulioarticulares Iuli forma profert asparagos, attactu leves et molles, ceu farina aut pulvere conspersos, mox decidentes, quos pro flore licebit sumere.


image: s179b

[Note: Muscus marinus Diosc.] Dioscori. lib. 4. cap. 84. Muscum describit marinum in scopulis testaceisque non procul a [Orig: à] mari na scentem, gracilem, capillaceum, caulis expertem, quem Officinae, quod [Orig: quòd] iisdem cum Corallio locis nascatur, [Note: Corallina.] Corallinam, errore loci decepti, appellant, Graecis Byron qala/ttior. Hu ius descriptio et vires cum terrestri nostro conveniunt: nec locus multum obstare poterit, uterque enim petrosis, sed alter iuxta mare, alter in silvis nascitur. Una tamen herba diver sis saepenumero [Orig: saepenumerò] locis provenit. Plinius Muscum marinum lactucae describit similibus foliis, iisque rugosis, et contractis, sine caule ab ima radice exeuntibus. Verum [Orig: Verùm] haec descriptio Plinii ad Lichena herba, non ad Muscum marinum pertinet, cu ius sententiae Valerius est Cordus.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est sicci et calidi. Vires eisunt spissandi et siccandi, cal faciendique.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino decoctus lapidem vesciae frangere et educere, experimento certo constat. Idem praestat liquor eius stillatitius.

EXTRINSECUS.

Tusa herba vel cum unio cocta, omnibus cor poris inflammationibus, calidae item podagrae [Note: Vinum corruptum] est auxilio. Vinum corruptum lentumque, in vas suspensa brevi restituit.

[Illustration:

...]

BRATHVS SILVESTRIS. sive sabina silvestris.

[Note: Brathus. Sabina silvestris.] BRathus sive Sabina silvestris, aut Herba Sabina nominis id habet, quod [Orig: quòd] folia seu ramuli eius Sabinae arbori, de qua suo loco inter arbores, sint similes. Nascitur in harenosis altarum syl varum vallibus, spitamae altitudine, perpetua virens coma, foliis Sabinae arboris, inodora, amara, Iulos sicut Muscus etiam terrestris profert, qui


page 180, image: s180a

mox absque fructu decidunt. Germa. Wald Senenbaum. Ob Iulos autem quos cum Musco terrestri profert, hunc ipsi locum relinquere placuit, tum quod [Orig: quòd] temperamentum et vires easdem ob tineat.

TEMPERAMENTUM. ET VIRES.

Temperamentum habet calidum et siccum, ut de Musco terrestri est dictum, cuius etiam viridum est particeps.

VIOLA PURPUREA.

[Note: Viole pur purea. Ion.] VIolam Graeci Ion vocant. Violae vero [Orig: verò] nomen omnibus eius speciebus Latini attribuunt, proprie [Orig: propriè] tamen intelligitur de Viola purpurea. quam Germani simpliciter Veiel, Violn, oder Mertzen violn appel lant, Graecis *io)/r porfurou=r, hoc est, Vio [Note: Muraria. Unde dicta Viola:] la purpurea. Item Muraria. Ion vero [Orig: verò] dicta, reste Nicandro, quod [Orig: quòd] Nymphae quaedam Ioniae florem illum Io vi primum [Orig: primùm] muneris loco obtulere. Vel secundum alios, quod [Orig: quòd] florem hunc pabuli vice Ioi in vaccam mutatae terra protulerit. Latinis vero [Orig: verò] Viola, quasi Vitula, eadem de causa.

[Illustration:

...]

Duo sunt huius genera: Sativa et silvestris. Folium habet hedera mi nus et tenuius, nigriusque absque ramulis, Cauliculus ex radice medius statim prosilit, in quo flosculus suaviter olens, purpureus, in sativa tamen ni grior. Semen in folliculis vasculisve minutis extrema fere [Orig: ferè] aestate profert.

[Note: Viola ??? nina.] Silvestris praeterea est inodora, ac Violam caninam, Germa. Hunds violen eam nominant. Locis potissimum [Orig: potissimùm] provenit opacis et asperis, ut iuxta murorum radices, circa hortorum sepes et margines. Flos eius ve re et Martio praesertim mense ad plurimos usus colligitur.

TEMPERAMENTUM.

Violae frigidae sunt in ordine primo, humidae vero [Orig: verò] in secundo.

VIRES, INTRINSECUS.

Violae purpureae plurimus ad medicamenta, velut olea, acetum, Con servas, Zulapia, et Sirupos est usus, ad omnis generis inflammationes utilis, praesertim pueris comitialibus, quique febri ardente infestantur. In sacchari in opia licebit ad eosdem usus in aqua violas decoquere. Sirupus Violarum trium quatuorve cochlearium quantitate sumptus, febrium aestus restinguit, alvum solvit, apostemata emollit, cor confortat, laterum dolores mitigat, omnibusque ex calore natis morbis medetur. Contra sitim aliqui Sirupum Violarum cum aqua fontana temperatum aegris porrigunt. Flavus qui in medio violae apex conspicitur, in aqua decoctus potusque, anginae praesentissimo est remedio, puerorumque comitialibus medetur.


image: s180b

EXTRINSECUS.

Phreneticis, oleum, aqua, vel acetum violarum, capiti illitum medetur: iccorisque aestum componit.

SIRUPUS VIOLACEUS.

Violis mense Martio collectis adhuc recentibus, in stanneum vas conclusis, aquam calidam ad octo horarum tempus superinfunde, hinc expressis Violis eandem aquam calfacito, ac eadem ratione novis violis infunde, idque tertio et quarto, hinc aquam istam cumsacchari optimi quan titate sufficiente paulatim ad ignem coquito, donec mellis depurati densitatem acquirat, atque in vitro occluso obfirmatoque ad usum conserva. Prodest febribus acutis, iecoris et cordis caloribus, gutturis asperitati, pleuritidi, tusi aridae: Sitim restinguit, alvum emollit.

OLEUM VIOLACEUM.

Oleum Violaceum fit ex floribus Violarum, et oleo Omphacino, hoc est, immaturo, hunc in modum: Recipe Violarum recentium contusarum quantum libuerit, iisque in vase vitreo affunde olei Omphacini sufficientem mensuram, ac ad solem vel loco aliquo calido diebus quindecim macera, deinde ivase duplici coquito, et abiectis violis recentes inice, et pari tem pore macera, coque et exprime, idque tertio [Orig: tertiò] . Oleum hoc refrigerat, incandescentibus inflammationum feruoribus est utile.

VIOLA MATRONALIS.

VIolae matronales, quod [Orig: quòd] a [Orig: à] matronis inhortis [Note: Violae ma tronalis. Ligustria] coli soleant, sunt dicte. Item Ligustria. Germ. Winter violen, et Welsch Violen appellantur. Veteribus an fuerint cognitae, non constat.

Tria numerantur eius genera, non nisi flore differentia, qui in quibusdam candidus, in nonnullis puniceus, in aliquibus vero [Orig: verò] est purpureus, aut pror sus etiam rubens.

Herba ipsa est fruticosa, altitudine cubitali, ramosa, caule foliisque lanuginosis, oblongis, angustis, mollibus et canescentibus, floribus vel albis, vel puniceis, vel purpureis, foliis quaternis: semine in siliquis oblongis, lato ac tenui: radice longa lignosa, subrufa et acri. Florem ferunt interdum etiam hieme et veris initio, Unde Germanicum nomen Winter violen acceperunt.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti sunt admodum calidi, multumque humiditatis admixtum habent.


page 181, image: s181a

VIRES, INTRINSECUS.

Radix aut folia in aqua decocta, convulsis, et difficultate spirandi laborantibus, veteri quoque tussi medentur. Urinam et menses ducunt, sudores cient. Vis ipsis in summa est incidendi, et diggerendi per halitum.

LEUCOION.

[Note: Leucoion] LEucoion Latine [Orig: Latinè] idem valet, quod Vio la alba, a [Orig: à] *leuko\r et e)/or, id est, Viola: omnibus tamen violis attribuitur, sive albae, sive luteae, sive purpureae fuerint. Ara bes Cheiri et Keiri vocant. Germ. Gelb, weiß, oder rot, braun Veiel.

[Illustration:

...]

Huius tria numerat Dioscordi genera, ex floris differentia, album luteum, et purpureum. Nascuntur in hortis locisque cultis, cubitali altitudine, ramosa, caule Brassicae, exiliore: folio molli, longo, cane scente, aut subnigro, verbasci foliorum similitudine, nisi quod [Orig: quòd] angustiora sunt et minora, Violae silvestris odore: flore quadrifolio, vel candido, vel luteo, vel purpureo, quem veris initio, vel Maio mense potissimum [Orig: potissimùm] profert. Semen foliaceum tenuibus et longis siliquis continetur.

[Illustration:

...]

[Note: Leucoion Dioscor. Leucoion Theophr.] Atque haec vocant Leucoia Diosco ridis, ad differentiam Leucoii cuius mentionem facit Theophrastus. Is enim aliud facit Leucoion, ab hoc diversum, foliis porri, tenuioribus et mollioribus, ex radice bulbosa prodeuntibus: pediculo dodrantali, tenui ac fere [Orig: ferè] iunceo, in quo flos candidus, in medio croceus, violam purpu ream odore referens, quo decidente capitula nucis avellanae quantitate erumpunt, in quibus semen Sinapi haud dissimile continetur. Germa. Weiß


image: s181b

Hornungs oder Mertzen blümen. Latini Leucoium Theophrasti ap pellant. Estque Leucoion hoc Narcissispecies, candida videlicet. Proinde cum simpliciter dicitur Viola, vel Viola purpurea, intelligitur ea quae Grae cis i)/or, et Germa. Mertz violn dicitur. Cuius vero [Orig: verò] inhoc capite fit mentio, quae etiam Viola purpurea dici poterit, longe [Orig: longè] et forma et viribus ab [Note: Leucoion purpurcum.] illa est diversa: unde leucoion purpureum appellabitur. Duplex igitur erit Viola purpurea: altera Graecis i)/or, altera Leucoion.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est calidae, abstergit, tenuiumque est partium.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum earum vel liquor stillatitius, iecoris et renum affectionibus medentur: lassa membra, bis in die quatuor aut quinque cochlearium mensura sumpta, reficiunt. Semen et sucus, menses, item secundas et mor tuos fetus educunt: suntque ad hunc tantum [Orig: tantùm] usum adhibenda. Recentes flores in vino decocti, matricis aestum poti refrigerant. Liquor stillatitius omnia interna membra confortat, sanguinem et mentem exhilarat, dolores sedat, quietem generat.

EXTRINSECUS.

Sucus oculos purgat, maculas et caliginem discutit. Liquor cum mel le mixtus, oris dolorem sanat. Radix in aceto cocta, podagricis doloribus et spleni imposita opitulatur.

[Illustration:

...]

IACEA MAGNA.

[Note: Iacea magna. Herbatri nitatis. Diosanthos. Iovis flos. Phlox. Phlogion. Flammca. Herba cla vellata.] IAcea magna, alias [Orig: aliàs] Herba trinitatis, et Viola flammea, a [Orig: à] triplici colore nominatur. Aliqui Diosanthon, hoc est, Iovis florem, et Phloga seu Phlogion, id est, Flammeam. Item herbam clavellatam appellant. Germ. Dreifaltigkeyt blümen, et Freyssamkraut. Graecis veteribus quo sit dicta nomine, non constat. Est autem violae inodorae aliqua species. Nascitur in aruis et hortis passim sponte, folio primum [Orig: primùm] ro tundo, inciso per ambitum, paulatim vero [Orig: verò] longiore: cauliculo triangulo, intus cavo, per intervalla geniculato, leviter striato: flores in pediculis oblongis, qui circa geniculatos alarum sinus eanscuntur, prodeunt, violis purpureis non dissimiles: in summo purpurei,


page 182, image: s182a

medio candidi, inferna autem partelutei, nigris quibusdam radiis distincti, quibus decidentibus semina sequuntur. Radix villosa, brevis, capilla mentis multis. Totafloretaestate.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est mediocris particeps in calfaciendo et exsiccando, potis simumque intra corpus adhiberi debet.

VIRES, INTRINSECUS.

Pueris aestu nimio et alui dolore laborantibus, aqua stillatitia datur utiliter: Asthmaticis pulmonisque phlegmonibus prodest, collectum in thorace et pulmone pus expurgans. Comitialibus item puerorum mede tur. Porcis angina infestatis est remedio.

EXTRINSECUS.

Scabiem et pruritum, omniaque cutis vitia emendat. Hulcera viscosa etiam glutinat.

CYANUS.

[Note: Cyanos. Baptisecula.] CYanos a [Orig: à] caeruleo floris colore nomen habet, Baptiseculam vocant Itali, quod [Orig: quòd] secantibus et metentibus officiat: saeculam enim veteres falcem di xere: Melius Blaptisecula a [Orig: à] bla/pteir, id est, nocendo [Note: Blaucola.] appellaretur Bualeolam Galli: Blaeum enimipsis est caeruleum. In agris et frumentis passim nascitur, caule anguloso, foliis angustis et oblongis, rosarum calycibus, sed asperis et horridis, quos multae caeruleae stipant barbulae. Radice oblonga, lignosa, fibris quibusdam capillata. German. Blaw Kornblümen. Mense floret maxime [Orig: maximè] Iunio.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum habet prorsus frigidum.

VIRES, INTRINSECUS.

Flos vel semen in vino decoctum, scorpionum et araneorum morsibus potum medetur, veneisque aliis resistit. Ventriculum a [Orig: à] bile, tusum semidrachmae pondere semen potum, purgat.

EXTRINSECUS.

Oculorum aliarumque partium inflammationibus illita cyani aqua stil latitia, fert opem.

Pueri barbulas Cyani ex caly cibus erutas, ex candido ovi liquore terunt, quo [Orig: quò] in pingendis literis grandioribus caerulei nitorem imitentur.

CONSOLIDA REGALIS.


image: s182b

[Note: Consolida regalis.] COnsolidae nomen pluribus tribuitur herbis, ut supra [Orig: suprà] in Symphyto dictum est. Sic et praesentem herbam plerique eruditi Consolidam vocant regalem, quam [Note: Calcatrippa.] Germani Rittersporn, Hornkümmel appellant. Valerius Cordus Calcatrippam agrestem. Gall. Piedd, Aloette. Hodie sunt qui hanc herbam Vaccinium vocent, a [Orig: à] purpureo flosculo. Nigrum enim appel [Note: Vaccinium Hyacinthus.] lat Verg. cum [Orig: cùm] dicit: Et nigrae violae sunt, et vaccinia nigra. Vide caput de Hyacintho. Fuchsius hanc tertiam facit Anthemi dis speciem Dioscoridi Eranthemon vo catam, ut in Athemide est ostensum. Ruellius et Gesnerus pro secunda specie Cuminisy luestris Dioscoridis accipiunt, quo rum sententia videtur esse proxima: quod [Note: Cornuta.] idem Valerius Cordus approbat. Galli Cornuta a [Orig: à] corniculis dicitur, et Germa. Hornkümmel eadem ratione. Ex silvestris est Cumini specie. Tragus potius Dioscoridis credit esse Thalictron, Germa. Krotten dyll, altera Leucanthemi species. Thalictrum vero [Orig: verò] Valerius Cordus dicit herbam, quam Germani Heylblat vocant, qua rustici in Saxonia maxima etiam absque Medici opera curant vulnera. Errat autem Ruellius, qui [Note: Thalictron Argentina.] Thalictron existimat esse Argentin am seu Argentillam vulgo herbam, ab argenteo nitore dictam. Proinde Consolida regalis, Calcatrippa, Cornuta, eadem sunt herba; Cumini sy luestris species.

[Illustration:

...]

Herba nascitur in segetibus caule simplici, sicut Cyanus, ramulis multis tenuibus, foliis longiusculis, laciniatis, nigellae, flore violae fere [Orig: ferè] purpureae, nisi quod [Orig: quòd] ex altera parte in acutiem quandam, ad calcaris ve terum similitudinem, rendit, unde Calcatrippae nomenclaturam est sorti ta. Semen siliquis exiguis includitur, rotundum, canum, minutum, Vicio rum sapore.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatem refrigerandi, et extergendi sanandique possidet.

VIRES, INTRINSECUS.

Flores et liquor stillatitius, oculorum aliarumque corporis partium inflammationibus, hausta vel illita medentur. Semen in corniculis occlusum, serpentium morsibus est auxillio: Calculosis item et urinae stillicidio vexatis, vel concretum cum lotio sanguinem reddentibus, prodest.

EXTRINSECUS.

Illita herba, velliquor eius stillatitius oculorum hebetudinem sanat, adeo [Orig: adeò] ut illius etiam conspectu multi ex oculis laborantes sint sanati. Ad vulnera etiam antiqua sananda eius effectus traditur.


page 183, image: s183a

POLYGALA.

CUm Latinum nomen non esset, nec alia Diosco ridis herba, cui ita quadraret huius descriptio atque Polygala, hoc ipsam nomine cum Trago appellavimus, donec melius se offerat, vel ab alio demonstretur.

[Note: Polygala.] Polygala igitur a [Orig: à] lactis copia, quam generat, dictum est. German. vocant Creutzblüm, Ramsel, quod [Orig: quòd] circa illud ipsum tempus, videlicet quod vocant Crucis, plenissimus flos ille conspiciatur. Nascitur locis aridis, palmi altitudine, humi serpens, caliculis tenuibus, ligneis, foliis lenticulae, sed acutioribus et tenerioribus, vel ut in hyssopo florem in caule fert ordine ad summum usque dispositum, fumi terrae flosculis non dissimilem, in quibusdam purpure um, in nonnullis caeruleum, in aliis candidum. Unde triplex eius statuitur differentia: flore decidente folliculi vulgorum forma, subsequuntur exigui, alis utrinque minutis, in quibus semen minutum. Radix [Note: Galncion.] vilis et parva. Purpureum et caeruleum genus Glaucion Dioscoridis idem censet.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Natura est praesentibus herbis lac generare.

VIRES, INTRINSECUS.

Cum vino cocta lac nutricibus exstinctum regenerat. Alii cum polenta, sale et olco ad eosdem effectus praebent.

EXTRINSECUS.

Inflammationibus et tumoribus utiliter tusa imponitur. Aqua stillatitia earundem est virium.

LILIUM CONVALLIUM.

[Illustration:

...]

LIlium convallium, quod [Orig: quòd] in opacis locis et [Note: Lilium convallium. Cacalia.] convallibus nascatur, dictum est, Graecis Cacalia, et Latinis. Officinis Lilium dicitur convallium. Germa. Meyenblümen. Locis nascitur opacis inque convallibus, unde nomenclaturam sumpsit. Folia mense Aprili emittit bina, asparagi primum [Orig: primùm] foliis non dissimilia, e [Orig: è] quorum medio mox caulis prodit triangularis, levis, quinque vel sex bullis pisi magnitudine adhae rentibus, candidis, tanisque, cymbali in modum mense Maio se aperientibus, leviter in ambitu serratis, admodum odoratis, amaris, in quorum


image: s183b

medio macula purpurea conspicitur: Decidente flosculo, fructus rubro corallio, vel Asparagi fructui, similis apparet. Radix est candida, inaequalis per terram late [Orig: latè] serpens.

[Note: Ephemoron.] Errant qui Ephemeron hanc esse putant, omnibus pene [Orig: penè] notis, radice, caule, foliis, odore, reclamantibus. Ephemerum vero [Orig: verò] quod Irin silvestrem etiam Diosc. appellat, hodie est incognitum. Vide infra [Orig: infrà] de Ephemero utroque in Colchico. Falluntur etiam qui Hemerocallin, hoc est, silvestre Lilium esse scribunt, de quo infra [Orig: infrà] , cum [Orig: cùm] radix illi sit bulbosa, huic vero [Orig: verò] Lilio minime [Orig: minimè] .

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis sunt calidae, quod gustus satis ostendit. Praecipuashabent vires cum [Orig: cùm] ad maturitatem plenam flores pervenerint, quod ex odore deprehenditur.

VIRES, INTRINSECUS.

Stillatitius liquor Lilii convallii semel atque iterum distillatus, et in vino forti imbutus, vocem amissam restituit. Epilepticis et vertigine laboran tibus, cochlearis mensura potus auxiliatur. Torminibus et venenis adversatur, Cor ac cerebrum confortat, mentem bonam reddit.

EXTRINSECUS.

Oculorum inflammationibus stillatitia aqua mire [Orig: mirè] prodest, omnibusque externis ardoribus illita medetur. Capiti utilissime [Orig: utilissimè] , ad memoriam recuperandam, illinitur.

[Illustration:

...]

FLOS GARYOPHYLlorum.

[Note: Flos Garyophyllo rum.] FLores hos nemini non in Germania cogni tos, Gary ophyllorum nomine cum plerisque eruditis nominare placuit, ob odoris cum Garyophyllis similitudinem et praestantiam, qua etiam ratione German. Neglin blümen, et Graßblümen, quod [Orig: quòd] herba gramini non sit aspectu dissimilis, appellant. Hunc ipsum flo [Note: Betonieae altilis.] rem alteram Betonicae speciem, altilem videli cet, nonnulli faciunt, sed num satis commode [Orig: commodè] alii iudicaverint: cum [Orig: cùm] neque inter folia, neque flo res ulla sit similitudo. Argumento sibi sumunt [Note: Herba tu nica.] Officinarum nomenclaturam, qui Herbam tunicam hanc appellant, quasi primis duabus li teris a [Orig: à] Betonica detractis. Sed quis Officinarum in herbarum nomenclaturis errores satis excusserit.

Plura sunt huius ex florum, colore et forma genera: quidam enim simplici foliorum


page 184, image: s184a

textura, quidam multiplici constant: aliis flores sunt candidi, aliis punicei, aliis nigri, aliis rubri: nonnullis rursus colores sunt divisi, rubro album vincente, et contra [Orig: contrà] albo rubrum: pluribus rubris vel etiam candidis foliis exsistentibus. Inter candidos etiam maculis sanguineis folia inveniuntur tincta: similiter inter rubros maculis et fibris lacteis folia notata est videre.

In eodem quoque pediculo diversi coloris flores est invenire, alterum can didum, alterum rubrum. Haec de differentia floris secundum coloris for mam. Frutex ipse foliis est porraceis, oblongis, per extremum mucronatis, concoloratu caesiis, teretibus cauliculis, sesquicubitalibus, geniculatis, coeuntibus [Orig: coëuntibus] pyxidatim internodiis, floribus omnium speciosissimis, Gary ophyllorum odoratu, sed longe [Orig: longè] suavissimo: cocco alius rutilat, sae turata alius nitet purpura, alius candido, alius emaculato blanditur colo re, alius versicolore variatur commistu. Teres longiusculusque calyx spectatur omnibus, orbiculo superiore denticulatus, a [Orig: à] quo folia prodeunt in quibusdam frequentiora et densa velut coma stipata, in quibusdam vero [Orig: verò] rariora, lente [Orig: lentè] quidem fimbriata, geminis utrinque stamineis emicanti bus apicibus. In fictilibus passim a [Orig: à] virginibus colitur, hieme loca calidiora expetit, frigoris impatiens. Coronis nobilitatus vir ginum, et manuariis scopis frequentissimus. Haec de domestico seu altili Garyophyllorum coronario flore, quem Betonicam alii altilem appellare malunt.

[Illustration:

...]

Est praeterea silvestris species, eaque duplex: altera Ger manis Donderneglin, Feldneglin, et Blütstropfflin [Orig: tströpfflin] [Note: Garyophyllea silvestr???] appellat, Latinis Gary ophyllea silvestris. Radice tota rubra, odorataque, caule plerumque simplici, foliis priori similis, floribus sim plicibus, qui quinis senisve constant foliis, magna ex parte purpureis, interdum etiam niveis, len te [Orig: tè] fimbriatis.

[Illustration:

...]

Altera Germa. Mütwillen, [Note: Superba] et Hohmüt, Latine [Orig: Latinè] Superba. Caule et foliis altili seu domestico est similis, nisi quod [Orig: quòd] sunt mino ra: flores fert simplices, puniceos potissimum [Orig: potissimùm] , incisuris frequentibus, odoratos. Sponte in pratis et montibus nascitur: hodie in hortis etiam coli est coepta.

TEMPERAMENTUM.

Qualitas iis est mediocriter ca lida et sicca.


image: s184b

VIRES INTRINSECUS.

Ex floribus Garyophylleae altilis medicamentum conficitur, quod Conservam vocant, cordi et febrium inflammationibus utilissimum. Acetum floribus hisce imbutum capiti prodest potum, vel temporibus et capiti illitum. Contra serpentum et scorpionum ictus ex vino albo fa rina eius bibitur. Febrium horrores discutit. Sub accessionem propinata comitialibus medetur. Lumbricos comesta expellit. Sucus pestis con tagia arcet, et haustus, si iam morbus invaserit, liberat. Ieiuno sumpta sto macho dentium dolorem sedat, iure decocti ore colluto. Gravedines discutit: partum qui sine febri sit accelerat. Praesumpta ebrietatem arcet. Intertriginem in itinere faciundo non sentient, qui ex vino biberint. Fastidia cum aceto mulso discutit. Iis qui ex morbis se recolligunt, alvum ex aqua calida deicit. Vomitiones cohibet. Dolores podagrae et ventris inflationes sedat. Sucus silvestris Gary ophylleae ad atterendum et educendum calculum maximam vim habet. Comitialibus quoque opitulatur.

EXTRINSECUS.

Farina per se carcinomatis inspergitur, quae tamen succo herbae prius ablui praestiterit Ex flore fit oleum ad rabidi canis morsum, ad fistulas et parotidas, quibus illitu medetur. Nervorum vulneribus imponitur. Venena rabidi canis morsu impressa, plagae diutius alligata, elicit.

PAEONIA.

[Note: Paeonia. Glycysida. Sidia. Herba casta.] PAEonia a [Orig: à] Paeone inventore dicta, Graecis Glycysida, quod [Orig: quòd] grana, mali punici granis similia habere videatur. Sidia enim Boeotae mali punici grana vocant. Herba item Casta Latinis. Officinis Paeoniae nomen retinet Germa. Paeonien rosen, Konigs [Orig: Königs] rosen, Gichtwurtz, Beninien rosen, Venedisch rosen, Be nedicten rosen Pfingstrosen, Freyssam rosen. Regiam aliqui hastam vocant, [Note: Asphodelus non est Hemerocallis.] Sed nequaquam de Asphodelo accipiendum erit, longe [Orig: longè] diverso ab hac herba, quem aliqui Hemerocallin male [Orig: malè] appellant, ut suo ostendetur loco.

[Illustration:

...]

[Note: Paeonia mascula.] Duum est generum: Mas et femina. Mas vulgo [Orig: vulgò] Ninivenwurtz. Nascitur in montibus altissimis, caulem habet dodrantalem, ramosum, folia nuci iuglandi similia: Summo caule siliquas quasdam amygdalis similes profert, in quibus, quum


page 185, image: s185a

aperiuntur, grana rubra, multa, exigua, punici mali acinis similia inveni untur, quinque vel sex, in medio nigra, purpurea. Radix digiti crassitudine, dodrantali vero [Orig: verò] longitudine, gustu adstringens, alba. Haec radix est [Note: Paeorve maris radix est ea quam seplasiarii pro radice Dictamni vendunt. Superstitio. Paeonia foemuna.] ea quam pro Dictamni radice seplasiarii hodie vendum, ut in capite de Dictamno supra [Orig: suprà] commonstratum est, et capite etiam de Paeonia Tragus satis ostendit Ridiculam vulgus de radice hac effodienda superstitionem habet, interdiu ob Pici custodiam effodi non posse. Paeonia vero [Orig: verò] haec mascula in Germania incognita: semina tamen eius aliunde missa terrae se mandasse, scribit Valerius Cordus, sed nullum protulisse germen: velut certum serendi tempus semine hoc expetente.

Paeonia femina in hortis passim provenit, folia habet Smy rnii modo divisa, fructu et caule priori est similis. Florem fert rubro papaveri simi lem. Radix eius propagines sobolesve ceu glandes septem aut octo, ut Asphodelus habet. Haec in Germa. passim cognita: nominibus suprapositis gaudens. De Paeoniae huius satu nihil certi constat: cum ex semine eius enasci germen non sit deprehensum. Superstitiosam igitur propemodum curam ei attribuunt, quod [Orig: quòd] semina manu contrectari non oporteat. Praeterea locis iis quibus magna Paeonia est copia, seminesponte excidem te, nulla nova enascentia germina est animadvertere. Quod magna a [Orig: à] se diligentia observatum, Valerius Cordus scribit.

TEMPERAMENTUM.

Paeonia tenuium est partium, exsiccat, et in caliditate symmetriam obtinet Radix leviter cum quadam dulcedine adstringit.

VIRES, INTRINSECUS.

Arida Paeoniae radix tusa, amygdali magnitudine cum vino sumpta, mulieres a [Orig: à] partu purgat: menses ducit: calculum vesicae et renum pellit, ictericos adiuvat, ventris dolores sedat: fluxus alui sistit, per dies aliquot in vino decocta radix pota.

Grana eius duodecim tusa et pota, sanguineum mulierum fluxum co hibent: ructus et singultus componunt: lapidem in puerorum vesica ge nerari prohibent. Quindecim grana trita cum vino sumpta, mulieres ex matricis dolore concidentes excitant.

Aqua radicis et floris stillatitia, cor confortat: puerorum comitialibus prodest, duorum triumve cochlearium mensura nonnumquam pota.

Alba Paeoniae masculae radix, quam pro Dictamni radice seplasiarii vendunt, easdem vires habet, ac plurimum [Orig: plurimùm] contra venena valet.

EXTRINSECUS.

Grana Paeoniae contra phantasmata et comitialem morbum valere praecipue [Orig: praecipuè] , multorum experientia constat.


image: s185b

GLYCYRRHIZA.

[Note: Liquiritia. Scythicae radix.] GLycyrrhiza, Latinis Dulcis radix, a [Orig: à] gustu id nominis imposito. Officinis Liquiritia. Gall. Erculisse, Regalice. German. Süßholtz, Rolstock. Theophrastus Scythicam a [Orig: à] loco ubi copiosissime [Orig: copiosissimè] provenit, no minat. Nonnullis Adipson, quod [Orig: quòd] sitim ore retenta arceat. Frutex est brevis, ut Dioscorides describit, ramulis binûm cubitorum altitudine, foliis den sis, lentisco similibus, pinguibus, tactuque glutinosis. Florem fert Hyacintho similem: fructum pilularum Platani magnitudine, asperiorem tamen, siliquas lentis modo rubescentes, bre vesque. Radices longe, colore buxi aut Gentianae, subacerbae et dulces, quae Licii modo in sucum densantur et coguntur. Plinius Glycyrrhizam inter aculeatas herbas refert, ac folia dicit echinata habere, proculdubio, utmo net Ruellius, similitudine vocabulorum deceptus, quod [Orig: quòd] legit e)xe=nor pro xe=nor, id est, echinum pro lentisco. Unde non visam ipsi Glycyrrhizam constat. Nascitur hodie copiosein [Orig: copiosèin] Germania, in agro praesertim Pabergensi. Car pitur mense Septembri, cum [Orig: cùm] semine est praegnans.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum habet mediocre, seu symmetron tcpidae caliditatis exsistens: nostrae temperaturae maxime [Orig: maximè] familiaris.

VIRES, INTRINSECUS.

Sucus Glycyrrhizae omnibus propemodum affectibus est utilis.

Fabae quantitate in oredissolutus, asperitatem gutturis lenit, aestui vem triculi confert, pectus lenit et purgat: nec non pulmonem et iecur. apo stemata mollit: asperam tussim lenit, vesicae et renum exulcerationibus medetur: sitim restinguit efficaciter.

Radix ex vino vel aqua assidue [Orig: assiduè] pota, difficulter et calidam urinam emittentibus est auxilio. Praecipue [Orig: Praecipuè] tamen adhoc valet radix ex lacte capri no cocta.

EXTRINSECUS.

Arida radix in pulverem tusa, manantibus oculorum hulceribus insper sa, fluxum sistit, et hulcus sanat.


page 186, image: s186a

LIMONIUM.

LImonion, Latinis Beta silvestris, ea est herba, quam Germani appellant Wisen mangolt, [Note: Limonion pratense. Tintinabulum.] Biberklee. Limonium pratense Latinis. Tintinabulum etiam a [Orig: à] florum forma est dictum. Nascitur pratis humidis. Folia, describente Dioscoride, habet Betae, tenuiora et longiora, decem, saepe plura, cauletenui, recto, altitudine liliorum, pleno seminis rubri, quod gustu linguam adstringit. Haec descriptio convenit herbae, quam Wisen Mangolt appellant. Haec siquidem pediculos ex una radice emittit tres vel quatuor, dodrantali longitudine, et in singulis terna folia, quo fit ut decem aut pluribus a [Orig: à] Dioscoride foliis describatur. Flores vero [Orig: verò] , quorum nullam fecit mentionem Dioscorides, habet candidos.

[Illustration:

...]

Est praeterea et alia silvestris Betae species, quam Limonion silvestre, seu Betam silvestrem vocant. [Note: Pyrola.] Vulgo [Orig: Vulgò] Pyrolam, quod folia eius pyro arbori similia sint, German. Wintergrün, Wald mangolt, Waldkol [Orig: Waldköl] , Holtzmangolt, huius folia a [Orig: à] frigore non laeduntur, sed viridia manent. Unde appellatio ipsi Wintergrün, est imposita. Haec locis nascitur umbrosis et silvestribus.

TEMPERAMENTUM.

Folia et semen exsiccant in ordine tertio: vim habet glutinandi et sanandi.

VIRES, INTRINSECUS.

Limonii pratensis semen in vino coctum, rubrum alui fluxum, mensesque muliebres sistit.

Pyrola in albo vino cocta, vulneratis utiliter bibitur: nonnulli Leontopetalon, Saniculam, Agrimoniam, et Centummorbiam admiscent. Commodioris tamen est usus liquor Pyrolae stillatitius. Omnibus rubris alui fluxibus, mensibus muliebribus, Limonium prodesse, praesertim tamen semen eius, scribunt Dioscor. et Plinius.

EXTRINSECUS.

Limonium pratense omnibus inflammationibus impositum, medetur.

Viridia Pyrolae folia tusa et imposita, corporis damna sanant.

Aliqui aridae herbae tritis foliis ad manantia hulcera et damna utuntur. Nonnulli cum oleo et viridi aeris unguentum ex ea conficiunt.


image: s186b

BETA.

[Note: Teutlon. Scutlon.] BEta a [Orig: à] literae Graecae e, similitudine, quam dum semine est praegnans refert, id nominis accepit, Graecis *teu=tlor, vel *seu=tlor, ab impellem do, ut volunt, quod [Orig: quòd] velut im pulsu quodam arboris quadantenus incrementum sumat, ac omnia alia, quae in hortis seruntur, foliorum latitudine superet. Ger. Mangolt, Romisch [Orig: Römisch] Kol [Orig: Köl] , Beyß kol [Orig: köl] , Romgraß.

[Illustration:

...]

Duum omnibus est generum: Candida et nigra, a [Orig: à] fo liorum nimirum colore.

Candida quam Siculam no minant, et hinc corrupte [Orig: corruptè] siccam et Siclam, Germ. Weiß Mangolt. Gall. Bette. Solo gaudet putri, humido et laeto, Caulem gerit striatum, bi cubitalem, folium fere [Orig: ferè] Atriplicis, flores exiguos, luteos, semen in caulibus copiosum, radicem unicam, in longum protensam, e [Orig: è] cuius lateribus alae, modo [Orig: modò] singulae, modo [Orig: modò] bine, nonnumquam ternae fun duntur, fibris multis refertae.

Nigra huic similis est, nisi quod [Orig: quòd] folia in purpura sunt nigricantia, e [Orig: è] ra dice rufa. Germa Roter Mangolt. Huius radices condiuntur, et assatis carnibus apponuntur, Candidae vero [Orig: verò] Betae radices in nullo sunt usu. Alii a [Orig: à] sationis temporibus distinguunt, facientes vernam et autumnalem: quamquam et aliis seritur temporibus. Transfertur commodissime [Orig: commodissimè] quinque foliorum: ac eadem maior et candidior fit, si radices recenti fimo bubulo linantur, et priusquam in caulem exeant, lapillus latior, aut fictilis testa superponatur: pondere enim hoc compressa in latum se distendit, et candorem contrahit, ut auctor est Sotion.

TEMPERAMENTUM.

Calidam esse et siccam in tertio ordine, tradit Simeon Sethi. Nigra ad strictionis aliquid habet, praesertim in radice.


page 187, image: s187a

VIRES, INTRINSECUS.

Betae cibus concoctu est facilis, et ventriculo infirmo conducit. Candida Beta solvi alvum, nigra vero [Orig: verò] inhiberi tradunt. Teneri caules Betae, et folia cum radicibus, modice in aqua, quoad mollescant, sicut Brassica quae conditur, cocta et ex aceto sumpta, appetitum edendi excitant: sitim restinguunt: Choleram in ventriculo sedant.

EXTRINSECUS.

Veteribus hulceribus et inflammationibus imposita Beta, dolorem mitigat, tumorem reprimit, et calorem nimium restinguit.

Nigrae Betae radicis sucus naribus instillatus, capitis frigidos fluxus mirifice [Orig: mirificè] purgat.

Radix in cinerem usta, cum melle temperata, capillis capitis defluentibus et alopeciis medetur.

ATRAPHAXIS, SEU ATRIPLEX.

A *tra/facis2, para\ to\ a)drw=s au)/cesqai, quod [Orig: quòd] celeriter augeatur: decimo enim statim die, postquam [Orig: postquàm] sa ta fuerit, erumpit, et incrementum sumit. Latinis [Note: Chrysoln chanon. Olus aure um. 1.] Atriplex. Gall. Arroche. German. Molten oder Milten Burchard. Chrysolachanon item Grae cis a [Orig: à] floris forma dicitur, hoc est, Olus aureum.

[Illustration:

...]

Duo sunt eius genera: Sativa et silvestris. Sativa vel hortensis caulem habet quadratum, ramis brachiatum, quibus flores primum [Orig: primùm] lutei, exigui, dein foliatum semen et obductum cortice promitur. Radicem habet unam, in altum descendentem, non glabram, sed fibris quibusdam capillatam: nec nisi sata nascitur: assiduoque humore gaudet. Unde non facile [Orig: facilè] aliud quicquam iuxta olus hoc provenit: vicinum enim omne ad se alimentum rapit, ut nihil nisi languidum iuxta ipsam nascatur. Iunio floret ac Iulio, moxque semen producit. Germa. sim pliciter Molten. Vulgaris admodum notitiae herba.

Silvestris Germa. Schißmolten, Acker, oder wild Molten. Sponte sua in hortis nascitur, ac quaternos saepe proceritate sua cubitos excedit, caule sicut hortensis, ramoso, anguloso et purpurascente. Folio hor tensi non adeo [Orig: adeò] dissimili, flore luteo, exiguo, semine racematim congesto, radice simplici, in altum descendente, ex qua multae se aliae promunt. Flo ret eodem cum sativa tempore.

TEMPERAMENTUM.

Humida est in secundo ordine, frigida in primo. Hortensis tamen silvestri est humidior et efficacior.


image: s187b

VIRES, INTRINSECUS.

Atriplex cocta olerum instar editur: alvum emollit, Dioscoride teste, quod de silvestri videtur intelligendum, ac facile [Orig: facilè] ob lubricitatem, ut Ga lenus ait, alvum permeat. Semen eius abstergentis est facultatis, unde potum cum aqua mulsa, morbum regium, ex iecoris obstructione natum, sanat. Quod [Orig: Quòd] Hippocrates dicit alvum non ciere, de hortensi venit intelli gendum, quae difficillime [Orig: difficillimè] concoquitur, nec, nisi mutata saepius, aqua coquenda, ut refert ex Diocle Plinius: morbos gignit plurimos, ut lentigines, papulas. Stomacho est inimica.

EXTRINSECUS.

Cruda vel cocta, panos, furunculos incipientes, duritiasque omnes, illita sanat. Incipientibus autem, Galeno referente, et mollibus adhuc phlegmonis et panis, hortensis est utilior. At declinantibus vel adhuc vigentibus silvestris est melior. Inflammationes cum malva illita sanat. Ignem sacrum cum melle, aceto et nitro restinguit. Podagricis item illinitur. Scabros ungues sine hulcere detrahere dicitur. Silvestri capillos nonnumquam tingunt, estque idem eius usus cum altera.

BLITUM.

BLitum Graecis et Latinis dicitur. Officinis cum Beta confunditur. [Note: Beta insipida.] Beta alias [Orig: aliàs] insipida, foliis enim est betaceis, sed absque sapore fatuis et insipidis. [Note: *bli/ttos qui.] Unde etiam Graeci Blitum dixerunt, hoc est, insipidum et stolidum: Stolidos enim et fatuos *bli/ttous vocant, quemadmodum etiam Latini insulsos et bliteos. Nascitur inter olera re stibili fecunditate, ut semel sata per multa saecula ex seminis deiectione re nascatur. Erumpit ocysime [Orig: ocysimè] , foliis betaceis, sine acrimonia, fatuis et insipidis, semine ut Beta corticeo, copioso, et ut Atriplex, racemoso. Radice non una, nec in rectum tendente, sed multiplici, obliqua et prolixa. Gal. Blete. Germ. Meyer, et Mist milten.

[Illustration:

...]

[Note: 2. Blitum ru brum. Rubrum olus.] Aliam quoque Bliti speciem est invenire, rubentem, quae in cultis se attollit, cuius folia iuribus incocta, sic ea rubore inficiunt, ut nigelli vini di lutum colorem repraesentet. Unde olitores Rubrum olus vocant, Germa, Blütkraut.


page 188, image: s188a

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Blitum faciunt humidum et frigidum in secundo ordine.

Rubro contra dysenteriam feminae utuntur. Inflammationibus imponuntur.

Alvum, Dioscoride teste, nonnihil movet. Menstrua cibo eius sisti, tradit Hippocrates. E vino adversus scorpiones Galeno bibitur, et clavis pedum illinitur. Ventrem adeo [Orig: adeò] turbat, ut choleram aliquibus faciat.

ATRIPLEX CANINA.

IUxta muros et macerias herba nascitur aspectu iucunda admodum, et exigua, odore vero [Orig: verò] foetidissima, foliis atriplicis minoris, multo [Orig: multò] tamen minoribus, mollibus et coloris cinerei, semine ni gro et minuto, German. Stoltz oder Güter heynrich appellant, quod [Orig: quòd] nimirum herba ipsa appareat pulchra, et interim foetore sit plena, sicut homines arrogantes multa fronte promittunt, in recessu vero [Orig: verò] nihil habent. Aliqui Hundsmilten, ob foetorem nominant: ac verisimile est eam ex urinae canum enasci. Locis enim foetidis, ut mu ris vetustis, gaudet. Qui volet pro Blito foetido poterit sumere, Unde Bliteam meretricem, hoc est foetidam, Plautus in Truculento vocat.

[Illustration:

...]

Est praeterea et alia herba, quae Bonus hendrichus vocatur, de qua supra [Orig: suprà] inter Lapathos seu Ru mices est actum.

VIRES.

Herbam hanc constat, vetera et putrida hulcera animantium, in quibus vermes nascuntur, tu sam et impositam purgare.

Alii tantam vim habere tradunt, ut alligata solummodo [Orig: solummodò] animanti, vermes ex hulceribus confestim expellat.

BRASSICA.

[Note: Crambe.] BRassicae tria sunt genera summaria: Sativa, silvestris, et marina. Graecis Crambe quasi Coramble, quod [Orig: quòd] pupillas oculorum, quas Graeci *ko/ras vocant, obtundat et hebetet. Germa. Kol [Orig: Köl] , Cappes. Caulis et vulgo [Orig: vulgò] dicitur, quod [Orig: quòd] nulla herba caule sit amplior, Unde etiam factum est Germanicum Kol [Orig: Köl] .

Sativa Brassica quatuor habet species. Est enim levis, crispa, et quae proprie [Orig: propriè] Crambe dicta, et capitata.


image: s188b

[Illustration:

...]

Omnibus est caulis leviter rubens, crassus, folium praegrande, crassum, carnosum, ex caesio candicans, in latus utrinque diffusum, prominulis venarum toris fruticans, Cymae [Note: Cymae.] patula (Sunt aunt Cymae delicatiores et teneriores herbarum coliculi, quos a [Orig: à] prima germinatione, et in summa stirpe proferunt, Ver no enim appetente tempore, primo quoque fo liorum pullulatu, praeclusis adhuc florum cae lycibus, quosdam quasi turiones olus subministrat, in quibus floris primum, mox seminis fetus, concluditur) flore tum luteo, tum albo, semine in siliquis.

[Illustration:

...]

[Note: Satina 1.] Prima autem Brassicae species, quae lei/a Grae cis, Latinis Levis dicitur, foliis est grandibus, latis, caule magno, German. Breyt, oder [Note: Sativa] groß Kol [Orig: Köl] . Gall. Choux.

[Note: 2. Ciulis cri spus.] Altera crispa, quae Graecis Selinoides, q. d. Apiana, ab apii foliorum forma, Vulgo [Orig: Vulgò] caulis crispus. Ger. krauser Kol [Orig: Köl] .

[Note: Sativa 3. Crambe.] Tertiam proprie [Orig: propriè] Crambem vocant, caulibus minutioribus, et foliis tenuioribus, flore luteo, Germa kein Kol [Orig: Köl] , vel simpliciter Kol [Orig: Köl] .


page 189, image: s189a

[Illustration:

...]

[Note: Sativa. 4. Capitata.] Quarta sessilis dicta seu capitata, quoniam in capitis formam folia eius extuberant, huius folia glomeram tur in orbem, exterius callosa, et per ambitum rugata, multis intus carinarum voluminibus, externis semper interiora complectentibus, Ger. Cappeskraut. [Note: Brassica alba. Caulis albus.] Hanc a [Orig: à] foliorum candore, Brassicam albam, et caules albos vocant.

Plura Brassicarum genera licebit a [Orig: à] natalibus locis constituere.

Transfertur Brassica tenera adhuc, cum sex foliorum fuerit. Frigidis et humidis gaudet locis. Sarrita et stercorata saepius, plenius incrementum facit. Maxima Brassicae et viti est discordia, adeo [Orig: adeò] etiam ut si iuxta vites proveniat, vel ipsa confestim emarcescat, vel sarmenta eius contabescentia elanguescant. Nestor in horto Alexidis Brassicam Lycurgi tradit esse lacrimam, quam secundum fabulas, cum [Orig: cùm] a [Orig: à] Libero patre viti esset al ligatus, profudit. Hinc etiam si quis fervescenti in olla Brassicae vini pau lulum instillaverit, non amplius excoquetur, sed suis defuncta viribus ad perniciem trahetur.

Praeter sativam Brassicam sunt adhuc duo Dioscoridi, Galeno et [Note: Silve. seu rustica. Lampsana.] Aeginetae genera: Silvestris nimirum, quae rustica dicitur, in maritimis plerumque et praeruptis tractibus nascens, sativae similis, candidior, hirsutior, nec sine amaritudine. Hanc Lampsanam Dioscoridis esse sunt qui putent, German. Reinkol [Orig: Reinköl] , quo apud Dyrrhachium se victitasse milites Caesari in triumpho exprobraverunt, Ut est apud Plin. et Suetonium. Lam psanam tamen alii volunt esse herbam, quae Germa. Hederich, et Wilder Senff dicitur, de qua in Raphano silvestri.

[Note: Marina.] Marina Brassica prorsus a [Orig: à] sativa est diversa, estque ea quae Officinis Soldana et Soldanella dicitur, foliis Aristolochiae rotundae, tenuibus, praelongis, quae singula a [Orig: à] ramulis prosiliunt subrubentibus, uno nixa pediculo, hederaceorum modo: vulnerata liquorem emittit pauculum, candidum, non insulso gustu amaricantem, pingui concretu. Soldanam etiam vocant Muscum terrestrem, diver sum ab hac, de quo supra [Orig: suprà] est actum.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca primo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Brassica praesumpta cibis temulentiam arcet, post cibos vero [Orig: verò] sumpta temulentiam discutit. Cuius rei rationem reddit Aristoteles, quod [Orig: quòd] nimirum dulcem discutientemque sucum contineat: eaque in plenum excocta, et


image: s189b

expurgato callo refrigerata, Medici vehementes ventris deiectiones moliuntur: quo fit ut iis qui crapula vexantur, sucus humores in alvum eliciat.

Crudis etiam hominibus, temulentisque in ventriculo supra [Orig: suprà] remanens, corpus refrigerat, fitque ut humores per urinarios meatus evadentes ad ve sicam delabantur. Qui cum [Orig: cùm] utrinque abigantur, refrigerato corpore, eos liberari crapula est conspicuum, praesertim cum [Orig: cùm] sequax vini vapor, humoribus deorsum conversis devocetur, et praeceps ad ima devolvatur, qui sese efferens in caput, mentis arcem obsidet, et temulentiam gravitatemque creat: Fastidienti stomacho esus Brassicae commodat, concoctionem adiuvat, alui duritiam impedit, urinam ciet, Choleram et biliosos humores, quibus visus acies hebetatur, paulatim educit.

Folia in vino cocta, calida pota morsis a [Orig: à] serpentibus auxiliantur. Idem praestat semen ex vino.

Alvum cyma deicit fervefacta, et nova iterum et tertio [Orig: tertiò] adiecta, cum [Orig: cùm] coeperit fervere, indita salis mica et cymini momento, ut auctor est Cato.

Verum [Orig: Verùm] qui bibit cubet incoenatus, sola contentus mulsa: itidem faciendum ubi nauseae libido veniens quem apprehenderit.

Tormina discutit si cocta iterum decoquatur, addito cumino, sale, oleo, et polline polentae, praesertim si sumatur sine pane.

Idem facit ius decoctae cum veteri gallinaceo: iocinorosis et lienosis, quique calculo vexantur renum, prodest. Quem largior vini potus dele ctat, antecedens in cibis cruda ex aceto ebrietatem arcet, postea quinque eius folia crapulam discutiunt, ne vinosae halitus reliquiae videantur superesse. Podagricis quoque in cibis prodest, ruta praesertim et Coriano additis. Hippocrates bis decoquendam alui fluxu laborantibus et dysentericis tradit.

Brassica condita prodest stomachi aestui, utilis praesertim iis qui vehementioribus exercitiis sunt adsueti, appetitum quoque edendi excitat, et sitim sedat.

Plura Plinius et Cato. Marina Brassica in totum stomacho est inimi ca et acris. Alvum vehementissime [Orig: vehementissimè] ciet in cibo cocta. Cum pingui vero [Orig: verò] carne propter acrimoniam coquitur.

EXTRINSECUS.

Folia omnis generis inflammationibus imposita, calorem pellunt, dolorem mitigant, herpetas et scabiem, epiny ctidas, ignem sacrum et le pram sanant. Podagricis illita folia cum Foenigraeci farina et aceto pro sunt. Ad hoc utilis etiam est urina hominis, qui dies aliquot Brassica victi tavit. Illitum, fistulas, carcinomata, gangraenas, nomas et papulas sanat. Pueros pusillos si lotio hoc abluantur, numquam debiles fieri, Cato est auctor: mulier quoque silotio eo locos foveat, numquam eos virosos fieri. Cinis ex caulibus Brassicae ustus, cum axungia, manantia cutis vitia, teste Galeno, sanat. Lixivium ex eodem cinere sacrum ignem restinguere, mira experientia comprobatum est.


page 190, image: s190a

Silvestris Brassicae cyma in lixivio cocta, ori est grata. Folia eius illiat vulnera glutinant, et inflammationes tumoresque discutiunt.

RAPUNCULUM.

RApunculum a [Orig: à] rapo diminutivum est, quasi dicas Parvum rapum, Rapi genus est silvestre, Germa. Rapuntzel, omnium fere [Orig: ferè] eruditorum sententia. Cubitali, ut Dioscor. describit, assurgit altitudine, fruticosum, in cacuminibus leve, folio glabro, longitudine digitali, aut interdum maiore, fructum fert in siliquis caly culatis, dumque seminum involucra dehiscunt, alia intus capitulata continetur siliqua, in qua semina concipiuntur parvula, foris nigra, trita vero [Orig: verò] candicantia. Haec de liniatio prorsus cum ea convenit, quam vulgo [Orig: vulgò] Raponticum seu Rapunculum nominant. Nemini non cogni ta: siquidem verno tempore, priusquam in scapum attollatur, acetariis inseri solet, radicitus cum suis foliis, Ubi vero [Orig: verò] adoleverit pauci eam cognoscunt, quod [Orig: quòd] faciem mutet: nisi qui singula deliniamenta, praesertim duplices siliquas diligenter perspexerit, quarum interna capitis speciem repraesentat, eius itaque incrementum cognitionem obliterat. Flos in purpureum vergit colorem, Radix digitalis fere [Orig: ferè] est, qua cruda vescuntur, sed conco ctu contumax, et ructusciet.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Raporum naturae est particeps, Vim habet detergendi, ut tradit Dioscor.

VIRES, INTRINSECUS.

Appetitum ciborum excitat, stomachum bonum efficit.

EXTRINSECUS.

Medicamentis, quae ad detergendam faciem, reliquumque corpus, ex lupinorum, vel tritici, vel erui farina, conficiuntur, miscetur.

SISER.

SIser, ut testatur Brunsfelsius, est ea radix, quam Germani Rot rüblin. Item Gierlin et Gerlin, Gritzel moren [Orig: mören] , et Klingelrüben appellant. Galli Cheruys. Omnium radicum saluberrima: quod Olus Caesar Tiberius, ut scribit Plinius, quotannis a [Orig: à] Germanis flagitabat: ferebatur enim olim in Germania, et optime [Orig: optimè] in hac frigida regione proveniebat. Huic sententiae subscribunt Hieronymus Tragus et Valerius Cordus.


image: s190b

[Illustration:

Siser.

]

Ex Rapunculorum potest numerari genere, pro rapunculo sativo, zam garten Rapuntzel. Caule nascitur longo, foliis Pimpinellae maiori, nonnihil simi libus, serratis, umbella candida, semine lato, Radix gustu???ulcis et amara.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est mediocriter siccae et calidae.

VIRES.

Radix in cibo ventriculo prodest, appetitum edendi excitat. Semen auget: urinam mediocriter ciet.

RAPUM SATIVUM.

RApum silvestre in secundo antece dente capite est descriptum, de sati vo in praesenti capite. Graecis Rapum dicitur goggu/lh, vel gogguli/s, quia in rotun ditatem seu orbem coactum est, hoc enim vult vocabulum. Gall. Rave. Germa. Rüben.

[Illustration:

...]


page 191, image: s191a

Est autem duplex: alterum quod Rapum dicitur simpliciter, seu Rapum sativum, alterum quod Napus Dioscoridi, nec non eruditis appellatur.

[Note: 1. Rapum] Rapum sativum caule et foliis Raphano est simile, floribus vero [Orig: verò] aut siliquis, in quibus semen profert, Napis aut Brassicis: radix rapo cartila ginosa, corticem carni adhaerentem habens. Locum amat pinguem et so lutum. Seritur mense Maio. Laudatur semen eius tenue: crassum vero [Orig: verò] est vitiosum.

[Note: 2. Napus.] Napi rapis sunt affines, densiores tamen, acriores et minores, Germa. Napen, Steckrüben, Item Bozfeldisch rüben, a [Orig: à] Borfeldiano Brunsuicensis ducatus agro, vel ab oppido Saxoniae Borfeldia, ubinascuntur, quibus laus et auctoritas est praecipua. Item Baumholder rüben, similiter [Note: Bunias.] a [Orig: à] loco ubi optimi proveniunt, Graecis Bunias dicitur, a [Orig: à] figura nimirum tumente quam praese fert: radix enim eius in amplitudinem excrescit, et in rotundum extuberat. *bouno\s nanque Graecis clivos colles, verrucosaque loca significat. Et huius duo faciunt genera: alterum sativum, quod forma ad Brassicam tertiae speciei proxime [Orig: proximè] accedit, radice longiore. Germa. trucken Steckrüben.

Alterum silvestre, Germa. naß Steckrüben, quod foliis erucae non est dissimile, radice ampliore et rotundiore. Loca amat frigida.

TEMPERAMENTUM.

Rapum et Bunias, seu Napus, utraque eiusdem sunt facultatis, easdemque vires obtinent, teste etiam Galeno. Calida sunt in ordine secundo, et humida in primo.

VIRES, INTRINSECUS.

Rapum ventrem opplent et inflant, ventositates generant: per se autem cocta parum nutriunt, qua de causa cum lacte a [Orig: à] nonnullis coquuntur. Condiuntur etiam sicut Brassica. Semen rapigenitale semen auget. Venerem assiduus et frequens raporum esus ciet: crassos humores parit. Tusum et potum semen, Napi maxime [Orig: maximè] , venenis adversatur. Unde Theriacis etiam admiscetur.

EXTRINSECUS.

Cocta rapa calidae podagrae imposita, dolorem mitigant.

Aqua stillatitia ex putrefactis rapis, damnis pedum ex frigore contra ctis, calida saepius cum linteolo applicata, prodest.

RAPHANUS.

[Note: Radix. Radicula] RAphanus Graecis et Latinis, iisdem Radix et Radicula. Nominis id habet para\ to\ ra( fai/neir, hoc est, quod [Orig: quòd] facile [Orig: facilè] appareat, siquidem tertio àsatu die prosilit.

Radix, kat) e)coxu/r, hoc est, per excellentiam Raphanus dictus est: in magnitudinem enim humani excrescit capitis.


image: s191b

Duo sunt huius genera: Sativus et silvestris. Sativus Germ. Rettich, Caudice assurgit uno, nonnumquam arboreo, radice ad rapi similitudi nem, foliis laciniatis, angulisque horrida: Floribus candidis, et semine in siliqua. Huius plures sunt ex magnitudine differentiae, alii rotundi velut vulgares, quos Argentoratum mittit: alii vero [Orig: verò] longiores. Est praeterea alia herba, quam Lati ni Lanariam radiculam vocant, Graeci Struthion, diversa tamen ab hac radicula seu raphano: quod ob nominis similitudinem indicare placuit, de qua in capite de Struthio.

Raphanus silvestris sponte in aruis nascitur, Latinis Armoracia, Germa. Heydenrettich, alias [Orig: aliàs] Hederich, et Wilder Senff. Huius enim descriptio quam [Orig: quàm] proxime [Orig: proximè] ad Raphanum silvestrem accedit, quamvis alii ad Erysimon, alii vero [Orig: verò] ad Lampsanam velint referre. De Lampsana in Brassica est dictum. Folio est sativo similis, sed magis Lampsana imitatur, radix ei tenera, gracilis et subacris.

[Illustration:

...]

Alii Raphani quoque faciunt speciem radicem, [Note: Thlaspi maius est Merrettich.] quam Germani Merrettich vocant, Raphanum maiorem et Armoraciam vocantes, sed nulla vete rum auctoritate et testimonio: Quo autem nomine ea vocetur radix, supra [Orig: suprà] in cap. de Thlaspi est dictum, ubi maius esse Thlaspiest ostensum.

TEMPERAMENTUM.

Sativus Raphanus, excalfacit in ordine tertio, exsiccat in secundo. Sy luestris sativa est efficacior.

[Illustration:

...]

VIRES, INTRINSECUS.

Raphanus ventositates efficit. Ructus stomachi, ante vel post cibum sumptus gignit, cerebrum, oculos et rationem turbat. Urinam vero [Orig: verò] ciet, alvum mollit: sed difficulter concoquitur. Hydropicis et lienosis commode [Orig: commodè] praeberi potest, nec non mulieribus quibus menses impediuntur. In aqua mulsa coctus veteri tussi conducit: Viscosum pectoris phlegma discutit, excreationesque, dies aliquot, haustum idem decoctum, facit. Membrana Raphani tusa, et cum aceto et melle sumpta, nauseas et


page 192, image: s192a

vomitiones generat. Hoc idem praestat semen cum aqua potum calida.

Semini efficax in expellendo est facultas: utile iis qui fungos ederunt, quos nequeant concoquere.

EXTRINSECUS.

Cum melle tusus et illitus Raphanus, maculas aliaque cutis et faciei vi tia discutit et pellit: alopeciis medetur. Eadem ratione adustionibus, scorpionum, araneorum, et serpentum morsibus auxiliatur.

Raphani segmentum aut particulam umbilico impositam, tormina mulieribus sedare, auctor est Hippocrates.

CROMMYON.

[Illustration:

...]

CRommyum, Aristotele teste, est dictum, quod [Orig: quòd] oculi pupillam comprimi cogat. Latinis Cepa, a [Orig: à] capitis magnitudine, et Cepe in neutro in declinabiliter. Gall. Oignon. German. Zwibel. Cepa notior est, quam [Orig: quàm] ut descriptione sit opus.

Duo faciunt eius Latini genera: Capitata et Condimentaria, quam Ge [Note: 1. Cepa capitata.] thy on vocant. Cepa capitata, foliis nascitur fere [Orig: ferè] porraceis, intus concavis, caule tereti et rotundo, per cuius fastigium flores primum candidi, ac subinde semen, in orbem sparguntur: radice capitata, pluribus compacta tunicis, quae summatim praetenuibus rufisque vestitur membranis: ver tice nigricante, a [Orig: à] quo fibrae capillitii modo fruticant. Haec vulgaris est notitiae.

[Note: 2. Cepa condimentaria. Gethyon.] Cepa condimentaria, quam Gethy on vocant, est pene [Orig: penè] sine capite, cervicis tantum [Orig: tantùm] longae, totaque est in fronde, saepiusque ut porrum resecatur. Solum amant pingue, vehementer subactum, et irriguum, itaque prius proscindi solum iubent, uthiemis frigoribus et gelicidiis putrescat: deinde stercorari: mox bidentibus perfossum in areas disponi, vulsis herbis, omnibusque deletis radicibus: deinde mense Februario, placido et sereno die, Austro vel Euro flantibus, semina spargi. Intermiscetur semen Satureiae: nam viridis esui est iucunda, et arida non inutilis ad pulmentaria condimenta. Minuente luna si serantur, tenues et acriores provenire tradunt: crescente, robustas et saporis humecti. Capita quoque maiora fieri, si cum [Orig: cùm] transferuntur, fibras omnemque comam auferas: multo [Orig: multò] quoque


image: s192b

maiora, si detractis tunicis nudae pangantur. Solo rubro proveniunt optimae, sicut allia candido. Quod [Orig: Quòd] si Cepas non in semen, sed in caput cresce re voluerimus, folia radicetenus sunt evellenda, sic enim sucus ad inferiora feretur. Cum [Orig: Cùm] semen caules protulerint, tum humilibus canteriolis stilorum rigos conservandus, ac scapi levibus adminiculis harundini busque velut iugatae vites sunt fulciendi, alioqui thalli ceparum ventis agi tati prosternentur, semenque deturbatis scaporum cacuminibus totum excutietur, quod non ante [Orig: antè] quam [Orig: quàm] nigrum prae se ferat colorem est legendum. Movet Plutarchus quaestionem, cur crescente luna cepe marcescat, decrescente vero [Orig: verò] revirescat et germinet? Item: cur cepe lacrimas ciet sive estur, sive oculis admoveatur, cum [Orig: cùm] nec Nasturtium, quod maiore morsu lacessit, nec item allium, lacrimas eliciant?

TEMPERAMENTUM.

Calfacit in quarto ordine, estque crassarum partium.

VIRES, INTRINSECUS.

Operarii et laboribus assueti cepis mane [Orig: manè] cum sale et pane adversus aerem [Orig: aërem] infectum, non exiguo remedio, ut experientia idipsum ostendit, vescuntur. Qui vero [Orig: verò] laboribus et esui ceparum non assueti sunt, ab eius modi ceparum usu abstinebunt: insaniam enim iis pariunt, caput infestant, oculos turbant, mentem gravant, et lethargum inducunt. Frequens [Note: Lambrici] ceparum in cibis usus, alvum mollit, et urinam ciet. Crudae cepae concisae et in aqua pura per noctem relictae, lumbricos efficaciter pellunt: si aqua illa in qua Cepae sunt maceratae, pueris bibenda postero die praebeatur. Assiduo ceparum esu vis genitalis augetur. Quod potentius tamen semen earum praestat.

EXTRINSECUS.

Oculorum caligini, ceparum sucus cum melle oculis infusus, medetur. Auribus inditus, earum susurrum sedat. Naribus immissus cerebrum purgat. Alopecias illitus pilis explet.

Faciei maculas cum acero sucus illitus extergit. Morsui rabidi canis summopere [Orig: summoperè] auxiliantur, sucus ceparum, ruta, acetum et mel, temperata invicem illitaque.

Cepa cum ficubus tusa, apostemata et hulcera, podicis praesertim, mollit, aperitque. Balani ex cepis corpori inserti, haemorrhoides sanant. Eadem ratione menses ducunt.

[Note: Pestis et hulecra malefica.] Contra pestem venenatosque tumores praestantissimum ex cepis cata plasma hunc in modum conficitur: Cepam mediocris quantitatis excavato, the riaca partem excavatam expleto, ac abscissum operculum rursus admo veto, hine in calidum cinerem, ut paulatim assetur mollescatque, abscondi to, quo facto extremis membranis amotis reliqua contundantur, fiatque cataplasma, Hoc linimento hulcera malefica et pestes molliuntur aperiunturque.


page 193, image: s193a

BULBUS.

BUlbus generale est vocabulum eorum, quae radices habent capitatas, seu pluribus capitulis compactas, velut Ceparum, Allii, Porri, Asphodeli, Lilii, aliarumque quarundam. Speciatim aunt Bulbi pro Ceparum sumuntur generibus.

Dioscorides duo facit Bulborum genera: Alterum esculentum, hodie incognitum prorsus, veteribus notum adeo [Orig: adeò] , ut descriptionem Dioscorides praererierit: alterum vomitorium, qui itidem hodie non admodum est notus, quem quarto libro Narcissum etiam appellat.

[Illustration:

...]

[Note: 1. Bulbus esculentas Cepa silvestris.] Bulbum tamen Dioscoridis esculentum faciunt hodie, quem vocant Feld oder Ackerzwibel. Latine [Orig: Latinè] Cepa silvestris, vel Bulbus silvestris: nihil tamen certi in hoc statui potest, cum [Orig: cùm] velut notissima ab au toribus non depingatur. Nascitur autem Bulbus silvestris iam dictus in locis umbrosis, et circa quorundam pratorum margines, caule dodrantali, cavo, foliis porraceis, floribus lilii sinuatim emicantibus, speciosis, sex foliis e [Orig: è] calatho stellatim radiatis, ex viridi in luteum ten dentibus, capillo intus croceo, capitulo floribus decidentibus triangulari, seminibus pleno, radice bulbosa, ceu allium, citra odorem glutinosa.

Bulbum vero [Orig: verò] vomitorium Tragus credit esse herbam, quae Germanis Blae Hornungsblümen dicitur. Foliis nascitur binis longis tenuibus, allii fere [Orig: ferè] similitudine, e [Orig: è] radice alba rotunda, bulbosa, nucis my risticae quantitate, caule inter folia tenui, parvo, iunceo, flore caeruleo, interdum etiam albo, stellato, quo decidente capitulis rotundis, pisi magnitudine, luteum semen milii quantitate includitur. Dioscorides paucis descriptio nem, ut notae herhae absolvit. Aliqui hanc herbam inter Narcissos referunt.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Facultatem emolliendi et discutiendi duros tumores obtinet. Tostus calido cinere, et cum melle tritus et admotus depascentibus hulceri bus prodest. Venerem Bulbi mire [Orig: mirè] stimulant. Unde Mart.

Cum [Orig: Cùm] sit anus coniunx, cum [Orig: cùm] sint tibimortua membra,
Nil aliud bulbis quam satur esse potes.

Item Columella in hortulo:

Quaeque viros acuunt, armantque puellas,
Iam Meqaris veniant genitalia semina bulbi.

ovidius hac de causa damnasse potissimum [Orig: potissimùm] videtur, his versibus:


image: s193b

Daunius an Libycis bulbus tibi missus ab oris,
An veniat Megaris, noxius omniserit.

Sed cum [Orig: cùm] quid sit verus bulbus nobis incognitum sit, supervacuum vi res eius copiosius describere, cum [Orig: cùm] satis a [Orig: à] Dioscoride explicentur. Bulbus vomitorius, teste Dioscoride, vomitiones efficit.

SCILLA.

[Illustration:

...]

[Note: Squilla.] SCilla communi omnibus nomine dicitur et Squilla, Germanis Meerzwibel. Gal. Stipoule. Nasci tur undique sicut et Allium ac Cepe, radice ut Cepa multipliciter tunicata, corticosaque, ex qua prius, ut in croco, caulis prosilit, tum ex eo flos in luteo candidus emergens insidet, qui cum [Orig: cùm] senuerit, folia demum multis diebus post [Orig: pòst] emicant, lata, nullo nixa pe diculo, ceparum quadam specie, et pleraque ex iis in [Note: Cepa murina.] terram deflexa. Cepam eandem murinam vocant, Germa. Menßzwibel, quod [Orig: quòd] mures eius esu moriantur.

Duo faciunt eius genera: Masculum et feminam. Masculam foliis albis, feminam vero [Orig: verò] nigris. [Note: Pangration.] Dioscorides alteram quoque ponit speciem, quam Pancration appellat. German. klein Meuß oder Meerzwibel: radice bulbi magni, colore rufo pur purascenteve [Orig: purascentéve] , gustu amaro, qui os accendat, foliis li [Note: Scilla pusilla.] lii, verum [Orig: verùm] longioribus. Pusillam Scillam vocat Plini us. Vires, Dioscoride teste, et praeparationem cum Scilla habet eandem, eodemque pondere in morbis efficaciter assumitur. Theophrastus auctor est, Scillam ter florere, triaque sationum tempora ostem dere: Primum enim florum tempus, arandi primum tempus significare, secundum medium, tertium novissimum. Quot enim fuerint isti, totidem et araritempora ferme [Orig: fermè] contingit. Scillae quoque flos, ut Berytius scribit, virgata specie prosiliens, modo [Orig: modò] non celeriter emarcescat, largos frugum proventus significat.

TEMPERAMENTUM.

Ex secundo est ordine excalfacientium, facultatem habet maxime [Orig: maximè] incidentem.

VIRES, INTRINSECUS.

Scilla cruda noxia maxime [Orig: maximè] est corpori, praesertim interaneis, qua de causa non nisi tosta aut cocta, aliave ratione praeparata sumitur. Quomodo coquatur asseturque, docet Dioscorides.

Nobilissima eius in medicaminibus vis est, aceto maxime [Orig: maximè] exacuendo. Unde acetum Scillite dictum. Cuius haec praescribitur Confectio:


page 194, image: s194a

Scyllae quae fuerit candidissima, amotis nivotenus aridis tunicis, quod reliquum est concisum suspenditur in locum apricum, consutum filo, modicis intervallis, ad quadraginta dierum tempus.

Postea arida frusta in cadum aceti acerrimi merguntur, ita ne ulla par te vas contingant. Oblitus deinde cadus, ne ulli vapores exhalare queant, Soli exponitur. Post diem quadragesimum septimum vas tollitur ac Scylla eximitur, habesque acetum acerrimum. Vinum alii scyllite conficiunt, concisas eius partes in mustum, ut simul deferveat, inicientes. Hoc vino sicut et aceto utuntur.

Scyllae medicamina, ut Constantinus in libello de gradibus refert, pro sunt hydropicis, dyspnoeicis, lienis iecorisque vitiis ex viscosis humoribus ortis.

Scyllae tamen usum fugient febricitantes, quique exulcerati intra corpus fuerint: Acetum enim sive vinum scyllite crassa phlegmata penetrat, et corrodit, sedes et urinam ciet, vomitionesque efficit.

Scylla assatur Dioscoridi hoc pacto: Pasta aut luto oblita conicitur in clibanum, aut carbonibus obruitur, donec circumlita pasta sufficienter tosta fuerit. Qua mota, si non emollescat, secunda vice oblinitur parique ratione torretur. In olla quoque torretur, indito operculo, et in clibanum coniecta. Hinc in aere [Orig: aëre] suspenditur, in taleolos concisa, et filo transmisso, ne tamen partes se contingant: estque eius ad oleum, acetum, vinumque usus.

Coctionem Scyllae docet Dioscorides eiusmodi: Sumitur ex ea, remo tis extimis partibus, quod maxime [Orig: maximè] medium est, quod concisum, effusa priore aqua, coquitur, novaque superinfunditur, usque dum nec amaritudi nem, nec acrimoniam habeat, aqua. Hinc in umbra, ut dictum est paulo [Orig: paulò] ante [Orig: antè] , siccatur. Tritae aridae Scyllae pulvis semidrachmae pondere cum melle linctus, prodest veteri dyspnoeae et tussi, ventriculi et lienis affectioni bus. Hydropicis et ictericis. Ad eadem valet acetum Scyllite. Interaneorum quoque vermes et sordes pellit.

In summa, acetum, confectiones, aut oxymel ex Scylla, melancholiam pellit. Apoplexiam avertit, calculum frangit educitque. Matricis quoque vi scosis humoribus, et ischiadic is prodest.

EXTRINSECUS.

Acetum scyllite collutione dentes firmat, et fetentem halitum emendat. Idem auribus infusum humores lentos, quibus auditus impeditur, discutit: Oleum in quo Scylla fuit macerata, verrucas illitum sanat: rimas fissurasque pedum curat. Idem capiti illitum, manantem eius scabiem corrigit: furfuresque pellit, serpentum quoque aliorumque venenatorum morsui utiliter illinitur.

PORRUM, SEU Porrum capitatum.


image: s194b

[Note: Prason.] POrrum Graecis Prason, Germa. Lauch. Gal. Porreau.

Duas habet species: Capitatum et Sectivum. De ea pitato in praesenti capite. Porrum capitatum, quod et simpliciter Porrum dicitur, German. Eschlenchel, Est hoc quod vulgo estur. Nascitur locis laetis, riguis inimi cum, capite simplici ex albae cervicis angustiis extuberam te, fronde super terram carinata, et in angulum oblonga. [Note: Porrum Aricinum.] Radice cartilaginea, candicante, crassa, multis fibris capillata, tunicis item quibusdam vestita. Aricinum hoc idem dicitur: Gethyllida quoque appellari testatur Diphilus. Martial, in Xeniis:

[Illustration:

...]

Mittit praecipuos nemoralis Aritia porros,
In niuco virides stipite cerne comas.

Assiduam sarritionem, et stercore satiari desiderat.

TEMPERAMENTUM.

Porrum calfacit et extenuat sicut cepa, ut facultates eius satis declarant. Calidum est igitur et siccum in secundo ordine, secundum Simeonem Sethi.

VIRES.

Viribus cum cepa est iisdem, sapore tamen et odore infirmius, ac minus capiti noxium: altero proinde in alterius inopia licebit uti. Porrum non olebunt qui cuminum praegustarint, hoc enim esu, ut Sotion Graecus auctor testatur, gravis odor exstinguitur.

PORRUM SECTIVUM.

[Note: Porrum Tarentinum.] POrrum sectivum, quod et Tarentinum dicitur, Uthoc disticho Martialis ostendit:

Fila Tarentini graviter redolentia porri
Edisti quoties? oscula clausa dato.

Odor siquidem huius cibum confestim prodit. Germ. imisatione Latini nominis, Bryßlauch, et Schnittlauch vocatur: frondens enim coma, su per terram eminens, aufertur amputaturve. Caulem habet longum, intus cavum, multis in vertice flori bus acervatim collectis, et in speciem absoluti orbis conglomeratis, id quod in bimo accidit: quod etiam sementescit, sparso per eius cacumen semine, et emoritur. Radix eadem quae capitato: iisdemque locis nascitur.

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum cum capitato, et cum cepis par obtinet.

[Illustration:

...]


page 195, image: s195a

VIRES, INTRINSECUS.

In cibis et acetariis cum aceto est gratissimum. Nimius autem usus ca piti est noxius, caliginosos oculos et somnum inquietum efficit. Ventriculo item, vesicae et renibus officit. Alvum vero [Orig: verò] emollit, pulmonis vitia sanat cum melle, pectus purgat et lassos recreat. De hoc Baptista Fiera.

Tabida cui curae pulmonis membra, et anhelum
Pectus, cum porri torrida cena vocat
Cura mihi est stomachus, placidissima somnia, demptes,
Bis licet elixum, non tamen illud edam.
Hoc colat ingrate cui femina cura colendae,
Quique nec adstrictis renibus esse velit.
Munera non tanti Veneris pensantur, ut alvo
Postposita irati tormina ventris amem.

EXTRINSECUS.

Hulceribus et apostematibus, sicut cepa adhibetur.

AMPELOPRASON, seu Porrum silvestre.

AMpeloprason, Galeno dicitur Silvestre porrum, Germani ab odore acri vocant Hundsknoblauch, odorem enim habet acrem, sicut omnibus silvestribus [Note: Allium ca [Orig: cà] ninum.] maior inest, quam [Orig: quàm] sativis acrimonia. Latine [Orig: Latinè] Allium caninum dici poterit. Caule prosilit bicubitali, foliis porra ceis, sed angustioribus, flore candido, radice bulbosa. Nascitur in vinetis, unde Ampeloprason etiam est dictum, [Note: Porrum vineale.] quasi vitigineum porrum. Vulgo [Orig: Vulgò] Porrum vineale. Gale nus a [Orig: à] porro non alia ratione dissidere scribit, quam [Orig: quàm] qua ratione silvestria a [Orig: à] sativis.

[Illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum cum Porro sativo idem habet, sed est acrius sicciusque.

VIRES, INTRINSECUS.

Tusum cum vino interaneorum animalia pellit, venenis adversatur, Urinam ciet: Eruptiones sanguinis per genitale inhibet, potum impositumque. Stomacho est nocentius quam [Orig: quàm] porrum, ob naturam calidiorem.

Salgamarii ceparum modo in aceto condiunt, et usque in sequentis anni usum recondunt, ut sic innocentius red datur.

EXTRINSECUS.

Insessu vel fomentis urinam et menses efficaciter ducit.


image: s195b

ALLIUM.

ALlium Graecis Scorodon quasi skaio\r r(o/dor, id est, ru dis rosa, ut quibusdam placet, Allium vero [Orig: verò] ab Grae co a(/llesqac, hoc est, exilire, dictum censent, quod [Orig: quòd] scilicet exiliendo crescat.

Tria faciunt et sunt Allii genera: Primum hortense, alterum silvestre, quod ophioscorodon. Tertium ex silvestris alliigenere, quod Scorodoprason dicitur, de quibus singulis ordine dicetur. Ac primum [Orig: primùm] de hortensi in prae sente capite.

[Illustration:

...]

Allium hortense, quod simpliciter Allium, et Graecis Scorodon appellatur. Germa. Knoblauch. In hortis passim satum et plantatum provenit, fronde virens cepitia, caule tereti et inani: flores in cacumine in globum circumaguntur, in quo semen emicat. Radicis bul bus tenuibus velatur membranis, mox pluribus coagmentatur nucleis, et iis separatim vestitis, in cuius vertice complures fibrae cirrorum exem plo crispantur, habitu taedioso, et sapore aspero. Vescentibus odoris et halitus foeditatem adfert. Didymus