7 April 2006 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines (the styling of the headlines partially normalized)



image: s001

HISTORIAE NATURAlis de Insectis. Libri III. de Serpentibus et Draconib. Libri II Cum aeneis Figuris IOHANNES IONSTOnus Med. Doctor Concinnavit FRANCOFURTI ad Moenum Impensis Heredum Merianorum MDC L III.



image: s002

[gap: blank space]

page A2, image: s003

ILLUSTRISSIMIS ET CELSISSIMIS PRINCIPIBUS ET DOMINIS, DOMINO GEORGIO, DOMINO LUDOVICO, DOMINO CHRISTIANO, FRATRIBVS: D. G. DUCIBUS SILESIAE, Lignicensibus, Bregensibus, Goldbergensibus, etc. etc. etc. DOMINIS ET PRINCIPIBVS SVIS Gratiosissimis: Hanc HISTORIAE NATURALIS de INSECTIS partem, fidelissimi obsequii monumentum, offert, utque sibi et suis subditis clementissimo [orig: clementissimò] favere dignentur, demisse [orig: demissè] orat, Illustriss. Celsitud. Fidelissimus Cliens IOAN. IONSTONUS Med. D.



page 4, image: s004

PRAEFATIO ad Libros DE INSECTIS.

[note: Nomen. ] INSECTORUM nomine animalia illa exanguia intelligimus, quae incisuras parte sui vel supina vel etiam prona vel etiam utraque habent, et [note: Plin. H. N. l. 11. c. 1. ] corpore intus forisque duro constant. Aristoteles e(/ntoma vocat, ab incisuris, quae nunc cervicum loco, nunc pectorum, atque alvi procinctu separant me~bra tenui fistula cohaerentia. Albertus annulosa dixit, quod corpora quibusdam quasi annulis distincta gerant. Imperfecta ad sanguinea si co~paraveris dici possunt: nec enim tanto partium apparatu [note: Partes. ] stipantur: si in se considerentur, quia nulla re ad natura~ suam pertinente destituuntur, [note: Arist. H. A. l. 4. c. 7. ] perfectissima jure dixeris. Partes si attendamus, Antennas quaedam in capite gerunt, quae in Lucano cornua potius vel forcipes propter duritiem [note: Plin. H. N. 11. c. 27. 37. ] vocantur: nullas alia habent. Oculi in omnibus patent, illique duri, ut quasi per membranam vitri modotrans lucidam cernant; mobiles sidem, ut, cum ob duritiem hebetius videant, clarius, splendore recepto videant. Nec genae ipsis, nec palpebrae, Lingua quibusdam mollis et infirma, dura et valida omnibus, quibus [note: Aristot. de part. lib. 4. c 5. ] non in alvo aculeus est. Dentibus carent, quae cibo utuntur humido; de quibus ut et aliis cibo accommodatis ita Aristoteles: Partes quae cibum administrant, non pariratione datae omnibus, sed plurimum differunt. Quibusdam in ore est, quod aculeus appellatur, quasi compositum, ac una linguae et labiorum obtinens potestatem. Quibus autem aculeus non parte priore habetur, iis intra dentes tale sensorium [note: Arist. H. A. l. 4. c. 7. ] continetur. Ventrem, nonnulla habere advertrit idem, a [orig: à] quo reliquum intestinum [note: Aristot. de gener. l. 4. ] vel simplex vel replicatum proficiscitur. Viscus nullum est, nullum etiam pingue: nec ossa, nec spina: naturam inter carnem et nervum mediam obtinent. Cute omnia circumdantur, sed admodum tenui. Brevissimè [note: Plin. H. N. l. 11. c. 4. ] haec Plinius. Insecta ut intelligi potest, non videntur nervos habere, nec ossa, nec spinas, nec cartilaginem, nec pinguia, nec carnes, nec crustam quidem fragilem, ut quaedam marina, et quae jure dicatur cutis: sed mediae cujusdam inter omnia haec naturae, corpus arenti simile, nervo mollius, in quibusdam partibus siccius verius quàm durius. Pennas quae dam habere, quae dam non, in textu dicemus, de varietate in differentiis. *e(/lutron dicitur crusta quae pennis supervenit, easque vaginae instar condit. Caudam solus scorpio, si Aristotelem sequimur, habet. Senectam exuere suetum illis quorum pennae vagina continentur. Pedes quibus sunt in obliquum moventur: quorundam extremi longiores foris curvantur. Quae verò saliunt, vel crura posteriora habent longiora, vel gubernaculis quibusdam [note: Arist. H. A. l. 8. c. 7. Plin. H. N. l. 11. c. 48. ] saltui accommodatis fulciuntur, retrò curvatis. Causam apud Aristotelem [note: Aristot. de part. lib. 4. c. 6. ] invenies. Pedes, inquit, priores longiores nonnulla ex illis habent, ut quonia~ propter oculorum duritiem non exquisitè cernunt, cruribus illis longiorib. incidentem molestiam abstergant et arceant. De numero sciendum, plures habere que pro


page 5, image: s005

corporis sui longitudine plurimum frigent; pauciores, quae volucres. Pennarum [note: Generatio Arist. de gener. lib. 1. c. 16. ] adjumento pedum inopia compensatur. Partim spontè partim per coitum generantur. Culices et vermiculos nec coire, nec exanimalibus nasci, Aristoteles habet. Vtmas in coitu foeminae inserat, visum paucis, nec adeò exploratum habetur: mirumque genitale oblongum foeminis, quo genitalem auram a [orig: à] masculo hauriant. De illis quae vermem generant ita Aristoteles. Generant et vermem insecta, quae vim obtinent generandi, et quae non per coitum, sed sponte naturae oriuntur, ex tali Origine consistunt. Nam et Erucas genus esse vermis censendu~ est, et foetum araneorum, quanquam propter figurae orbiculatam speciem, similia ovo, tum eorum nonnulla et alia complura primordia esse videantur. Verum non figura, nec mollitie aut duricie ovum definiendum est. Sunt enim conceptus nonnullorum duri, quam vis ovo diversi, sed quod totum mutetur, nec ex parte animal gignatur, id vermis est. Omne autem hoc vermiculi genus, ubi suae magnitudinis finem receperit, quasiovum efficitur. Indurescit enim putamen eorum, et tantisper immotaredduntur. Quod in vermiculis apum et vesparum atque etiam in erucis apertum est. Cujus rei causa est, quod Natura pro sui imperfectione quasi matur ans antequam tempestivum sit ovum pariat, tanquam hic vermis ad incrementum ovi mollis adhuc pergat. Hoc eodem modo in caeteris evenit omnibus quae non coitu generantur, velin lanis, vel aliis huiusmodi, atque etiam in aquis. Omnia enim post vermis naturam motu cessant, et putamine obarescunt. Mox rupto putamine exit veluti ex ovo animal, tertia perfectum generatione, idque pennatum quod iure multi mirentur. Erucae enim quamprimum capiant cibum, mox non capiunt, sed motu cessant, quae per id tempus Aureliae à nonnullis vocantur. Vesparum etiam vermiculis, et Apum, idem accidit. Post deinde, quae Nymphae appellantur, proveniunt, quae nihil huiusmodi habeant. Ovorum enim natura, adepta suum finem, non insuperaccrescit, sed antè augentur et alitur, donec distinguatur, et fiat ovum perfectum: Vermium autem alii hoc intra se habent, unde excrementum ipsis nutriendis accedat, ut vermes apum et vesparum: alii de foris capiunt, ut Erucae et caeterorum nonnulli vermium. Diu coitus durat, tardo digressu sejunguntur: brevique maxima sui parte pariunt. Emittant ne semen incertum est. Quot diebus generatio absolvatur, [note: Arist. H. A. l. 5. c. 20. ] apud Aristotelem habemus. Maximae partis ternis septenariis aut quaternis ut in oviparis describitur. Septem ab initu concretionem et consummationem ovi sibi vendicant: reliquis tribus septenis incubant et excludunt, ea [note: Motus. ] scilicet quae suo procreant foetu, qualis est araneus. Quoad motum nota, repere, ambulare, volare, etc. Omnia pluribus motuum quam sanguinea generibus moveri, utpote quae in frusta divisa, mutilatis corporib. satis diu vivere possunt. [note: Spiratio. Plin. H. N. l. u. c. 3. ] Spirent nec ne non convenit inter authores. Negat Aristoteles, et perfrigerari [note: Aristot. l. de som. et vig. ] duntaxat voluit. At Plinius. Non video cur non magis possint non trahere animam talia et vivere quàm spirare sine visceribus: quod etiam in marini, (addit) docuimus, quamvis arcente spiritum densitate et altitudine humoris. Pulmone carere, nec refrigerio cum sint frigida indigere, certum. Quorsum itaque respiratio? Murmur quod Apes et Muscae edunt, interioris spiritus agitatu accidit. Quae canere videntur, membrana septo transverso subdita, ad quam spiritus inclusus atteritur, obstrepunt. Exanimantur sub aquis multa, in cineribus reviviscunt, non quod inspirare non poterant, sed quod interior ille spiritus ab humore suffocatus fuerit, [note: Odoratus. ] quo per calorem discusso, sibi restituitur. Odoratus quisquis in illis, nativo spiritu ipsor. corporis perficitur. Nec enim sensorio carere, si sensus adest, dicendum [note: Sonus. ] est. Vocem edere quis dixerit? sonum ex interioris pelliculae attritu. Locustae suis se atterentes gubernaculis sonant. Diversus tamen is. Murmur edunt apes: cum attritu stridorem Cicadae. Et quia hoc genus intus sonum habere visitur, hinc Enceladum insecti genus appellari Grammatici adstruunt. Vniversim Bombycia [note: Vita. ] a [orig: à] bombo diceres. Tenaciorem prae sanguineis sortita vitam non est quod [note: Arist. H. A. l. 4. c. 7. ] dubites, ea inprimis quibus longum corpus est, et pedes multi, ut in Centipeda [note: August. l. de quant. ans. c. 81. ] videre est. Singulare illud quod in agro Liguriae Augustinus observavit. Secti per medium vermis partes a [orig: à] vulnere tanta celeritate in contraria discessere, ac si duo diversa animalia fuissent. Causam ad multiplicem principii eorum


page 6, image: s006

[note: Aristot. de part. lib. 4. c. 5. ] partem referre videtur Aristoteles. Subitò intereunt, et vel solius olei aspersu enecantur, quod viscositate huius angustissimis per naturam meatibus occlusis, spiritus intercipiatur.

Differentiae sunt innumerae: praecipuae a [orig: à] loco in quo nascuntur et degunt, quantitate, qualitate, partibus, victu, generatione, coitu et gressu, sumuntur. Locis variis [note: Arist. H. A. l. 5. c. 10. ] gaudent. In igne oberratpyrausta ut Plinius vocat: in nive vermes hirti et rubidi: in aquis marinis scolopendra, pulex et alia: in dulcibus hirudines, scarabaeorum quoddam genus corpore lato, compressoque, quod et in fundo reptat. In terra oriuntur vermes, lumbrici, iuli, etc. Saepè etiam intra fossilia invenias. Plantae inprimis diversi generis insecta ferunt. In arborum caudicibus reperies Cossos et Teredines; in ficu Cerasten; in olea plantata ubi effossa quercus, Ranam vel Raucam vermem; in sorbo, vermiculos ruffos, pilosos; in vitibus Butyros, ut Tullius vocat; et Ipes, qui verno tempore, Austro spirante orti, oculos vitium erodunt; et Involvulum, qui in pampini foliis intortis se implicat: nihil de Volucella dicam, quae in vino nascitur. Cupressum et esculum infestant Galbae, a [orig: à] quib. Sulpitior. genti cognomen: Evonymum quoddam erucar. genus, quod frondibus absumtis emoritur: vesiculam ulmi psenit: coccum, bestiola Conopi similis, quae fructu maturescente erumpit: gramen, Crotones: dipsaci fructum, vermis, qui portatus quartanam solvere dicitur: solani folia vermis viridi et croceo colore distinctus, cornu in fronte gerens, digiti longitudine: porrum Prassocurides: brassicam Crambides: Asphodelum vermes in volucres bestiolas flosculorum specie degenerantes: malvam cimices agrestes: rutam perniciosi vermiculi. In frugibus quoque peculiaria oriuntur insecta. In tritico namque occurrunt Curculiones: in farre vermiculus teredini similis, quo cavo dentium cera incluso, vitiati cadere dicuntur: in faba, Mida: in lente et aliis alii. Nec exsortia insectorum animalia. Lendes et pecudiculi caput humanum infestant: in manibus sub cute pedicellus vulgo dictus oritur. Dracunculi Aegypti et Indiae incolas, in crurib. et brachior. musculis infestant. In ovibus sunt Ricini: in bubus et canibus Cynomiae: sub lingua littae. Mullum piscem affligitscolichia: Cyprinum, primo nativitatis anno vermiculus quidam niger circa branchias. In percis fluviatilibus duodecem ceu uniones ervi magnitudine generantur, carnosi, candidi, quib. singulis vermis gracilis, oblongus, et teres inest. Gobius piscisvermib. quos in ve~tre gestat vitiatur. Leuciscus lumbricis candidis, latis, qui se intestinis et viscerib. circumvolunt. No~nullis aliis minuta quaedam animalcula quae partum expellunt innascuntur. Carnes sale inveteratae blattas gignunt. Taceo ipsa insecta, ex quibus generantur alia. In Apum sanè alveis Clerus, qui aliis Pyranyas, invenitur. Obnoxia denique huic malo et artificialia. Teredines inprimis vestibus nasci Plinius affirmat. Tineae in lanificio producuntur: in libris blattae: ubi et bestiolam scorpioni similem, chelas brachiave forcipibus bisulcis dentata habentem, invenies. Inter Qualitates maximè Color occurrit. Alia enim simplici duntaxat tinguntur: alia vario, ut in papilionum et Erucarum inprimis generibus. Quantitatem et figuram si attendas, sunt parva, magna, rotunda, ovata, angulosa, hirta, glabra, etc. A Partibus plurimae sumuntur, alis inprimis, pedibus, lingua, dentibus, et aculeis. Alata sunt quaedam, a)/ptera nonnulla: aliqua mutata forma alata fiunt, ut Erucarum genus, quod postea in alatos Papiliones transit. Ex illis sunt alia Celeoptera, quae alas velut in vagina recondunt, vaginipennia Plinius dixit, ut Scarabaei, Cantharides, etc. alia semper conspicuas et apertas gerunt ut Muscae, Apes. *e)/lutron Philosopho crusta illa dicitur, quae pennis supervenit. Sunt et alia bipennia, alia quadripennia. De quibus ita eleganter [note: Plin. H. N. l. 11. c. 28. ] Plinius. Insectoru~ quaedam binas gerunt pennas, ut Muscae: quaedam quaternas, ut Apes. Membranis et Cicadae volant, quaternas habent, quae aculeis in alvo armantur. Nullum cui telum in ore pluribus quam binis advolat pennis. Illis enim ultionis causa datum est, his aviditatis. Nullis eorum pennae reviviscunt avulsae. Nullum cui aculeus in alvo bipenne est. Quibusdam pennarum tutelae crusta supervenit, ut Scarabeis, quorum tenuior fragiliorque


page 7, image: s007

penna His negatus aculeus etiam. Invenias inter ea et o(lo/ptera totipennia seu totala, quae alas habent non scissas ut Apes et Vespae. Papiliones farinaceas habent. Pedum ratione Apodes sunt Lumbrici; Multipedes Centipedae et Millepedae. Haud pauciores ex plurima habent. Lingua aliis mollis infirmaque: aliis dura et valida, ut Tabanis, Asylis, etc. Omnibusque data quib. aculeus in alvo non est. Dentes haud pauca habent: Non habent illa quae humido cibo vescuntur. Aculeus quibusdam in ore est, linguae ac labiorum potestatem obtinens: quibusdam in alvo est. Nos Omnia in Terrestria et Aquatica distrinximus, utraque in Pedata et Apoda, prout in Historia videre est. Et haec sunt quae de Insectis in genere dicere volui. Vsum sub singulis speciebus prosequemur. Historiam Animalium, plantarum excipiet historia, cum figuris aeneis, cujus gustum ante quinquennium dederam. Tu Benevole Lector, fave, et felicem successum, cum prospera valetudine nobis apprecare, ut et hoc opusculum, bono literariae juventutis coeptum, absolvere possimus. Dabam Lesznae ex Musaeo 10. Junii An. M DC LII.



page 8, image: s008

HISTORIAE NATURALIS De INSECTIS. LIBER I. DE INSECTIS TERRESTRIBUS, pedatis et alatis.

TITULUS I. De Anelytris, seu Detectipennibus.

CAPUT I. De Anelytris quadripennibus.

ARTICULUS I. De Anelytris quadripennibus membranaceis.

PUNCTUM I. De Apibus.

DIGESSIMUS in praefatione Insecta: iam secundum praemissam seriem de iisdem agemus, de Anelytris quadripennibus membranaceis primo [orig: primò] dicturi; quorum alia quidem favificant, ut Apis, Fucus, Fur, Vespa et Crabro: alia non favificant, ut Cicada, Orsodacna, Perla, et Cimex sylvestris.

[note: Orde. Plin. H. N. l. 11. c. 5. ] Ab APIBUS incipimus, quibus inter omnia insecta principatus, et iure praecipua admiratio, solis ex eo genere hominum causa genitis. Mella contrahunt, succumque dulcissimum ac saluberrimum. Favos fingunt et ceras. Illae ad usus vitae tolerant, opera conficiunt, rem publicam habent, consilia privatim, et duces gregatim: at quod maxime [orig: maximè] mirum est, mores habent. Praeteren cum sint neque mansueti generis, neque feri: tamen tanta est natura rerum, ut prope [orig: propè] ex umbra minimi animalis incomparabile effecerit quiddam. Quos efficaciae industriaeque tantae comparemus nervos? quas vires? quos rationi medius fidius viros? hoc certe [orig: certè] praestantioribus, quo nihil novere, nisi commune. [note: Virg. Georg. l. 4. ] Virgilius eis partem divinae mentis et haustus tribuit. Scripsere de illis praeter Aristomachum Solensem, qui duodesexaginta [note: Plin. H. N. l. 11. c. 9. ] annis nihil aliud egit; et Philescum Thasium, qui quod in desertis apes coleret Agrius cognominatus est; Hyginus, et quidem diligentissime [orig: diligentissimè]; Virgilius ornatissime [orig: ornatissimè], et Cels. elegantissime [orig: elegantissimè]: ut de Meno inter Samnites nato taceam. Aristodemum cuius Augustinus meminit, eundem cum Aristomacho Plinii esse puto.

Latinis Apis et Apes, haec insecta dicuntur, [note: Nemen. ] seu quod [orig: quòd] sine pedibus nasci videantur: seu quod [orig: quòd] examina pedibus mutuo [orig: mutuò] sibi haereant, ac firmiter sese quasi in botro teneant. Graecis est me/lissa et me/litta vel a [orig: à] me/li, id est, melle, cuius opifex est; vel a [orig: à] Melissa puella, quae cum [orig: cùm] favos melle plenos in Peloponeso reperisset, alias Nymphas ad degustandum invitavit: vel a [orig: à] mele/th, id est, meditatione et exercitio, quod [orig: quòd] semper sit in opere. Hesiodo meli/a, paramei=a, et an)qrh/nh legitur; sed hanc Suidas, Aristoteles et alii, crabronem potius faciunt. Apud Rulandum, [note: Ruland. in Synonim. ] a)/pous2, s1xa/dwn, dicitur: apud



page I, image: s009

[illustration:

Apes. Bienen. Immen.

]

[illustration:

Fuci Bombylii. Hummeln.

]

[illustration:

Vespae. Wespen et Crabrones. Hornausen.

]

[illustration:

Crabro.

]

[illustration:

Pseudospheca.

]

[illustration:

Crabro.

]

[illustration:

Cicadae. Krichart.

]

[illustration: ]



page 9, image: s010

Hesychium fw/rios. Stephanus s1imbli/das2 quoque vocari scripsit. Unde s1umblo/dw, apes alvearibus condo. Epitheta occurrunt plurima. Dicuntur enim a [orig: à] fingendo plasteis3; a [orig: à] florum depopulatione au)qh/dwnes2; a [orig: à] colore eansqai; a [orig: à] natali solo bougenei=s2; ab obtusioribus aculeis s1emai; ab alarum in aere [orig: aëre] vibrantium sono bombu/lai, et bombu/loi; a [orig: à] loco communi a)eri/dwnes2; ab aliis h(ge/mones2, e)rgo/foroi, et plasti/des2: quod cum sole et surgant et quiescant, Solisequae. Theocritus lagi/as2 dixit, a [orig: à] corporis hirsutie; Auson. et alii Cecropias, quod [orig: quòd] in Attica regione primum [orig: primùm] conspectae credantur: Virgilius, et Martialis ab Hyblamonte Siciliae Hyblaeas. Callimachus, quod [orig: quòd] omnia florum fastigia pervolitent panakri/des2; Varro, quod [orig: quòd] mel conficiant, mellis matres.

[note: Descriptio] Unicolores magis esse quam [orig: quàm] crabrones aut vespas Aristoteles prodidit: generaliter [note: Cardan. de Rer. variet. l. 7. c. 28. ] nigras, Cardanus opinatur. Tenuem earum substantiam, quia leves, facile [orig: facilè] excoqui; excoctum et humidum [note: Moufett. l. 1. de Insect.??? ] velut nigrum evadere. Pennas habent quatuor, siccas, ut cuncta volatilia insecta, pellucidas, scapulisannexas, quarum postremae minores ne remigio obessent; linguam praelongam quam foris [note: Arist. H. A. l. 4. c. 7. ] gerunt: aculeum ventri consertum: dentes, et oculos subcorneos intus conditos; stomachum ex omnium membranarum tenuissima contextum, quo collectam mellaginem, non solum continent, sed etiam concoquunt et depurant. Plinius Utriculum dixit. Imis pectunculis duoquasi digiti emergunt, quibus procellosis temporib. lapillum ad [note: Arist H. A. l. 1. c. 40. ] vibrandum corpusculum ferunt, ne per ventorum impetus abripiantur. Excrementum rubrum est: e)qmi/an Graeci [note: Plin. H. N. l. 11. c. 16. ] vocant. De Ducis seu Regis aculeo non convenit. Quaerat nunc laiquis, inquit quasi indignabundus Plinius, unus ne Hercules fuerit, et quod Liberi patris sepulcrum, et reliqua vetustatis situ obruta? Ecce in re parva, villisque nostris annexa, cuius assidua copia est, non constat inter auctores: rex nullum ne solus habeat aculeum, maiestate tantum armatus: an dederit quidem eum natura, sed usum eius illi tantum negaverit? [note: Arist. H. A. l. 5. c. 21. Ael. H. A. l. 1. c. 60. ] Aristoteles habere, sed non uti scripsit: Aelianus dubitavit. At Columella, qui pleraque ab experientia scripsit, sine spiculo [note: Colum. R. R. l. 9. c. 10. ] esse prodidit, nisi quis forte [orig: fortè], inquit, pleniorem quasicapillum, quem in ventre gerunt, aculeum putet. Ut ut sit, ad unum ictum, hoc infixo, quidam eas quae utuntur, [note: Plin. H. N. l. 1. c. 17. Arist. H. A. l. 3. c. 12. ] statim emori putant. Aliqui nonnisi in tantum adacto, ut intestini quippiam sequatur: sed fucos postea esse, nec mella facere velut castratis viribus, pariterque et nocere et prodesse [note: Locus. ] desinere. Nullas in novae Hispaniae insulis reperiri scribunt quidam: nullas in Scotia Solinus, in Hibernia alii, sed [note: Polyd. Virg. l. 13. Hist. Anglica. ] falso [orig: falsò]. De hac Polydori Virgilii testimonium habemus. In illa vidimus ipsi, et in horto hospitis nostri Andreapoli, summa cum iucunditate tractavimus interdum. In Africa paucas invenias, [note: Leo Nolan. probl. 180. ] propter nimium sine dubio solis aestum, qui et flores depascit, et fontes absumit. [note: Ael. H. A. l. 5. c. 42. ] In Mycono non gigni, importatas mori, Aelianus auctor est. Frequentiores sunt in Italia circa Padum, in agro Nolano; in Arcadia, Thracia, Corsica, Sicilia, [note: Plin. H. N. l. 21. c. 12. ] Attica, Iucatant et Goa. Hostilia vicus alluitur Pado. Huius inquilini pabulo circa deficiente, imponunt navibus alveos, noctibusque quina milia passuum, contrario amne naves subvehunt. Egressae luce Apes, pastaeque, ad naves quottidie [orig: quottidiè] remeant, mutantes locum; donec pondere ipso pressis navibus, pleni alvei intelligantur, revectisque eximantur mella. In Nolano frequentes esse, loci ipsius temperies et benignitas ostendit. Maxima ibi vis Bacchi. Oleae nusquam generosior liquor: pomorum ut omnia genera, ita nullis secunda: aestate aura perpetua, hieme apricitas maxima. In Arcadia Aristaeus Arcas primus mellis usum ostendit; in Peloponeso Melissa virgo. Corsicae incolas longaevos ideo [orig: ideò] Athenaeus tradit, quod [orig: quòd] melle assidue [orig: assiduè] vescantur. Ovidius ob taxi copiam venenatum facit. In Sicilia, Hyblen montem inprimis incolunt, thymi et salicum opulentissimum. [note: Ovi. Trist. l. 5. Eleg 7. ] Abundantia, comparationem Ovid. expressit. In Attica in Hymettomonte qui et Cecropius, ob pascua quae solis Halizoniis [note: Mart. Epig. l. 6. ] cedunt, favificant. Hinc Hymettia et Hyblaea mella. At maximus in Septentrione earum proventus. In Podolia [note: Olaus M. l. 22. c. 19. ] et Lithuania, siccarum terrarum foveasmelle repleri, scribit Olaus, in quas


page 10, image: s011

immanes ursi prolapsi, suffocati sint. In Moscovia pinus vacuas, eodem abundare, apud scriptores habemus, Historiam in Historia Ursi habebis. Pascuorum forte [orig: fortè] ubertas copiam facit, odoris suavitas, florum abundantia, saporque iucundus. Hoc quoque experimento compertum est, in locis montanis mari vicinis, propter solitos maris halitus, et flosculorum copiam, adeo [orig: adeò] propagari, ut vaga illarumexamina, corticibus insidentia, obiectis alvearibus, facile capiantur, modo [orig: modò] ipsa alvearia sale mriave illita fuerint. Tantus illis propagandi appetitus inest, quem vi salis multo [orig: multò] uberius expleri praesentiunt. Desedibus [note: Coln. r. r l. 9. c. 5. ] eligendis Columellam consule.

[note: Geveratio] Creatas in principio cum Danaeo et Dubravio dicerem: ex alterius corporis corruptione oriri, nullum dubium. Ex tauro, bove, vacca, vituloque putrefactis produci certum: modum Geoponicor. auctor ostendit. Hinc in descriptione Philonii, mel na/mata squgate/rwn tau/rwn liquor filiarum taurorum, dicitur. Excerebro Reges et Duces, ex carnibus vulgus gigni scribunt. Nascuntur et ex spinali medulla illi; sed quos cerebrum dedit, pulchritudine, magnitudine, robore, et prudentia antecellunt. Primae transformationis indicium, si parva et alba specie immobilia, et imperfecta cadaveri circumfunduntur. augescunt mox paulatim, alisque sensim excrescentibus, proprium colorem consecutae, Regem circumvallant; brevibusque et tremulis, propter membranorum debilitatem et volandi insuetudinem, utuntur. Fetus quonam modo progenerarent, magna inter eruditos [note: Plin. H. A. l. 11. c. 16. ] et subtilis quaestio fuit. Apum coitus visus est numquam. Alii eas coire et parere negant. Alii semen in floribus foliisque relictum, asportare ad alveos, ibique blanda incubatione perfici. Plinius ex flore Cerinthi colligi opinatur, [note: Arist. H. A l. 5. c. 21. ] Aristoteles ex calandro, Athenaeus ex arundinis, quidam ex oleae, immittique osculis in favos. Prodire ideo, feracib. horum florum annis plura examina: [note: Cardan. de subtil l. 9. Mons. Theatri Insect. l. 1. c. 3. ] rarioribus rariores et ipsas videri. Nonnullis ex melle, seu potiore ipsius parte proveniunt. Taxites coire existimat, et apes mares, Reges feminas facit: hos tempore constituto, vermiculos per examina, ut muscae, excludere, fucos vero [orig: verò] more serpentum incubare, et incubando ad tempus vermiculos fovere. Hinc vermes xadw=nes2 dictos melle purissimo vesci, donec in nymphas abeant: aureliarum tunc instar involutos, in cellis manere, nec vesci, nec excrementa reddere. Tandem certo die, ruptis corticibus fieri apes, et ad suum quamque munus vix dum alis perfectis [note: Aristot. de gen. anim. l. 3. c. 10. ] sese accingere. Aristoteles, nec ex allato semine, nec per coitum gigni opinatur: nec apes esse feminas, nec fucosmares. Duces et se ipsos generare, et aliud genus quod Apum est: abapibus prodire fucos, hos nihil producere. hinc et proportio quaedam servatur, et discrimen. Duces magnitudine fucos, aculeo apes aemulantur, et vice versa. Nec mirum a [orig: à] paucis Ducibus tamnumerosas prodire. Nam et leones cum primum quinque genuerint, mox pauciores generare, postremo [orig: postremò] unum, tandem nullum. Multitudinem primo [orig: primò] apum a [orig: à] Ducibus gigni, mox sese paucos: illarum fetum minorem, auctiorem [note: Plin. H. N. l. 11. c. 16. ] suum, etc. Plinius ita de ea. Plurimi existimavere oportere confici floribus compositis atque utiliter (lege ex Aristotele confici ex apportatis floribus cerinthi, salicis alii, alii oleae.) Aliqui coitu unius Rex in quoque appellatur examine. Hunc esse solum marem pracipua magnitudine, ne fatiscat. Ideo [orig: Ideò] fetum sine eo non edit: apesque reliquas tamquam marem foenas comitari, non tamquam Ducem: quam probabilem alias sententiam fucorum proventus coarguit. Quae enim ratio, ut idem coitus, alios perfectos, imperfectos generet alios? Dum fetificant, s1mhnourgei=sqai dicuntur: fetus ne(ottos, neo/ssia, et Nympha [note: Arist. H. A l. 5. c. 21. ] vocatur. De incubatione, ita ex Aristotele Plinius. Quod certum est, gallinarum modo incubant. Idquod exclusum est, primo [orig: primò] vermiculus videtur candidus, iacens transversus: adhaerensque ita ut pascere videatur. (lege, deinde ita pascitur, ut adhaerescere videatur) Rex statim mellei coloris, ut electo flore ex omni copia factus, neque vermiculus, sed statim penniger. Cetera turba, cum formam capere caepit, nymphae vocantur, ut fuci, sirenes, aut cephenes. Siquis alterutris capite demat, priusquam pennas


page 11, image: s012

habeant, pro gratissimo sunt pabulo matribus. Tempore procedente instillant cibos, atque incubant, maxime [orig: maximè] murmurantes, caloris, ut putant, faciendi gr. necessarii excludendis pullis, donec ruptis membranis quae singulos cingunt, ovorum modo, universum agmen emer gat. Spectatum hoc Romae consularis cuiusdam suburbano, alveis cornu laternae translucido factis. Fetus intra XLV. diem peragitur. Fit in favis quibusdam, qui vocatur clerus, vel potius oklhro\s2 (vermiculus est in alvearis pavimento nascens) amarae duritia cerae, cum fetum inde non eduxere, morbo. aut ignavia, aut infecunditate naturali Hic est abortus apum. Alveus totus arena obducitur, [note: Arist. H. A. l. 6. c. 40. ] et favus putrescit. Addit Aristoteles, Duces subter ad favum pendentes oriri, separatim sex aut septem: fucos quoque seorsim si Dux superest; si obiit, in Apum loculam entis provenire: ceteras in conavis imisque favorum. Apum vermes dum recentes sunt, et aluntur, et stercus emittunt; donec lineamenta, sub quibus Nymphae dicuntur [note: Arist. H. A l. 3. c. 19. ] receperint. Quiescunt tum contracti, nec ullo pacto se patiuntur moveri, usque dum destinatam speciem referant. Minus fetificant, vere serotino, aut si squalor vel rubigo inciderit. xadw=nes2 optimae fiunt, cum [note: Scalig. Exor c. 191. 2. ] mellificatur. Scaliger genitale quidam in cellis ponere existimat, e [orig: è] quo Apiculae progignantur. Creari e [orig: è] roribus in foliis vermiculos; pluere ranis: quanto [orig: quantò] commodius lectum rorem illum, atque calore parentis genitali fotum, tamquam ab architecto, in schadonem animari posse. Deprehensam a [orig: à] se cicindulam cum mare in coitu, meridie solutum obivisse. Edita sub vesperam a [orig: à] foemella ova, quae intra viginti horas vivificata abiere. Visam et e [orig: è] grandiorib. Muscis unam, quae in vola manu aliquandiu retenta, plusculos vermiculos candidos, mobilitate propria insignes edidit. Cur non Apes pauculis horis coire possent: deinde [note: Vossius de Idol. l. 4. c. 66. p. 1511. ] ilico parere? Vossius denique ex Belgicorum apiariorum sententia ita de propagatione Apum scribit. Rex apum singulis in cellis semen emittit. Idest, folliculus albicans, unde prodit vermiculus eiusdem coloris, sem. papav. assimilis. Isti folliculo circumdatur ab apibus viscidus ex rore humor itidem albicans. Nempe album hoc, albuminiovi, regium semen vitellorespondet. Folliculo sic viscido rore circumdato, apicula incubat gallinae instar, ac suo id fovet calore. Ita folliculus turgescit magis et magis; donec talis fiat vermiculus, qualem pinguiorib. in caseis nascividemus. Porro [orig: Porrò] saepe [orig: saepè] quidem tardius, interdum in. die nempe sereno, intra diem 10. vel 12. vermiculi eius pellicula perrupta, exit apid, eaque perfecta; senis quippe pedibus, alis quaternis; pallidior tamen, et paulo [orig: paulò] post adultioribus similis. Hactenus Vossius.

[note: Victus. ] De Victu, de quo ex lege methodi nostrae ante generationem agere debebamus, si quaeras, nihil venantur, sed venturae hiemis memores aestate laborem Experiuntur, et in medium quaesita [note: Arist. H. N l. 9. c. 40. l. 4 c. 9. ] reponunt. Melle ergo, et si hoc nimium subtrahatur, ceragine, cerintho, erythace, sandaraca dicta vescuntur. Deterior haec et ficum dulcedine aemulatur. His deficientib. Apiarii sicus, saccarata, uvas passas siccatas, fucos tusos, schadonum capita, lanas passo defrutove madidas, et aquam mulsam proforibus ponunt. Crudas et recentes carnes apponi iubet Plin. Florib. odoratis et caliculatis delectantur, ex arborib. pomor. cytisi, amygd. tamarisci, casiae, ziziphi, pyri, persicae, therebinthi, lentisci, cedri, tiliae, ilicis minoris. Rhamni: ex herbis, thymi albi et rubri, sertulae campanae, myrti, viticis, genistae, phlei, fabae, serpilli, violae, myrrhidis, rorismarini, conizae cerintheae, meliloti, narcisci, asphodeli, citragin. hederae, consiligin. origani, satureiae, violae agrest. amaraci, hyacinthi, irid. croci, rosae, lilii, attractilis, sinap. spondilii, batrachii, etc. De quib omnibus [note: Colum. R. R. l. 9. c. 4. Arist. H. A. l 9. c. 40. Varro R. R. ] distincte [orig: distinctè] Columella agit, quem vide. Bibere easdem certum, et limpida, seu fluviatili seu fontana delectari, inqua linga et lapides iniciendi, ut commode [orig: commodè] et insidere, et sese abluere possint. Hac destitutae, aliunde humore hausto sitem leniunt, de eoque intus ad Reges et operatrices aliquid deferunt.

[note: Aetas. Arist. H. A. l. 5. c. 22. Plin. H. N. l. 11. c. 20. ] Vita ad 6. 7. et ad summum 10. annos producitur: seu ut Plinius. Vita eis longissima, ut prospere [orig: prosperè] inimica ac fortuita cadant, septenis annis universa. Alveos,


page 12, image: s013

numquam intra decem annos dur asse proditur. Sunt qui mortuas si intra tectum hieme serventur, deinde sole verno torreantur, ac ficulneo cinere toto die foveantur, putent reviviscere. In totum vero [orig: verò] amissas, reparari ventribus bubulis recentibus cum fimo obrutis. Virgil. iuvencorum corpore exanimato, sicut equor. vespas ac crabrones, sicut asinorum scarabaeos, mutante natura [note: Cardan. de variet. Rer. l. 7. c. 22. ] ex aliis quaedam in alia. Card. robustior. ad 12. an. pervenireposse, scripsit.

Attollunt sese atque contrahunt cum volant. Recta [orig: Rectà] non volant, quia [note: Volatus. ] cauda destitutae sunt: ideo etiam parum in volatu perseverant, aut in aere [orig: aëre] demorantur. Praestant tamen vaginipennes. Quia exiguas pennas habent, nec recte [orig: rectè] procedere, nec diu volare possunt.

[note: Sonus. ] Vocem non edunt, sed sonum, bombei=n id Graecis Latinis bombilare, et bombissare. Sonus ipse s1iggo\s2 et bo/mbos, illis murmur et susurrus his dicitur. Quidam modulari, sed inepte [orig: ineptè], dixit. Alii, nocte ea, qua natus est Iesus, magis [note: Odoratus. ] Arist. H. A. l. 4. c. 8. bombos edere, garriunt. Odoratu plurimumvalere indecolligas, quod [orig: quòd] mel a [orig: à] longinquo sentiant. Visae ex agris pharmacopolia et qui mel venderent invisisse, revolasseque onustas. Retulit [note: Vossius de Idololatr. i. 4 c. 71. ] et Clutius, per longum camini tubum, cum mel domi coqueret, superne [orig: supernè] ingressas; nec aliter quam circa candelam cicindelas et lampyrides solent, circa ahenum volitasse; plerasque in [note: Arist. de part. anim. l. 2. c. 16. ] illud decidentes submersas. De instrumento non est quod solliciti simus. u(pozwma illud est, et spiritusinnatus, quo et moventur.

[note: Auditus. Plin. H. N. l. 11. c. 20. ] Auditu destitui Aquinati visum. Sono vehementi, ob ingentem aeris [orig: aëris] motum, qui et animal interimere, et lignum scindere valet, terreri et fugere. At plausu aeris gaudent, et murmure excitantur ad opus, sonituque quieti [note: Arist. H. A. l. 9. c. 40. ] se dant, ut postea dicetur. Memoria valere, apud Rhodiginum exstat. Visus [note: Arist. H. A. l. 4. c. 10. ] quod [orig: quòd] oculi duri, hebetior. Ideo [orig: Ideò] facile [orig: facilè] a [orig: à] merope et hirundine capiuntur.

[note: Antipathia. Plin. H. N. l 11. c. 18. Theoph. C. P. l. 6. c. 4. ] Odere foedos odores, proculque fugiunt, sed et infectos. Itaque unguenta redolentes infestant, ipsae plurimor. animalium iniuriis obnoxiae. Impugnant eas naturae eiusdem degeneres vespae atque crabrones, et e [orig: è] culicum genere qui vocantur muliones: ( e)mpe/des2 [note: Arist. H. A. l. 5. c. 19. ] Arist. qui onustos in via mulos aestate vexant ) populantur hirundines et quaedam aliae aves. Insidiantur aquantib. ranae, quae maxima est earum operatio, tum, cum sobolem faciunt. Nec hae tantum quae stagna rivosque obsident, verum et rubetae veniunt ultro [orig: ultrò], adrepentesque forib. per eas sufflat: ad hoc provolant, confestimque abripiuntur. (alii legunt, inflantur, et provolantes eas confestim abripiunt ) Nec sentire ictus apum ranae traduntur. Inimicae et oves, difficile se a [orig: à] lanis earum explicantib. Cancrorum etiam odore, si quis iuxta coquat exanimantur. [note: Aeli H. A. l. 8. c. 6. et l. 1. c. 51. ] Timent quoque ab ataneis, lacertis, crocodilis, upupa, paro, merope, noctua, et aliis alvearium depopulatoribus: sed et ab Echo, fulgure, tonitru, et fragore omni.

[note: Morbi. ] Huc et morbi pertinent, repletio nempe, inanitio, siccitas, humiditas, frigus, calorque non naturalis. Repletionem nimia satietas infert, quando alvearia non castrantur, scabie tum sordibusque diffluunt, strumosaeque redduntur. Inanitio e [orig: è] cibi inopia oritur: Eiusdeminopia, malaciam, diarrhaeam, blayigoni/an, et tabem affert. In malacia adeo [orig: adeò] morosaesunt, ut facile [orig: facilè] aufugiant, nisi tinnitu, velrerum gratissimarum suffitu retineantur. Diarrhaeam ex tithymalli, hellebori, ebuli et sambuci floribus contrahunt. Tabe correptae pellucescunt. Deremediis et quae huc [note: Plin. H. N. l. 11. c. 19. ] spectant, vide Auctores. De his ita Plin. Sunt et operis mori: cum favos non explent, cleron vocant. Item blapsigoniam, si fetum non peragant. Inimica est et echo resultanti sono, qui pavidas alterno pulsat ictu: inimita et nebula. Araneiquoque vel maxime [orig: maximè] hostiles, cum pravaluere ut intexant, enecant alveos. Papilio etiam hic ignaevus et inhonoratus, luminibus accensis advolitans, pestifer, nec uno modo. Nam et ipse ceras depascitur, et relinquit excrementa, quibus teredines gignuntur: filiis etiam araneosa, quacumque incessit, alarum maxime [orig: maximè] lanugine obtexit. Nascuntur et in ipso lignoteredines, quae ceras praecipue [orig: praecipuè] appetunt. Infestat et aviditas pastus nimia florum satietate, verno maxima


page 13, image: s014

tempore alvocita. Oleo quidem non apes tantum, sed omnia insecta exanimantur, praecipue [orig: praecipuè] si capite sensere eximi mella avide [orig: avidè] vorantes Cetero praeparcae, et quae alioquin prodigas atque edaces, non secus ac pigras atque ignavas proturbent. Nocent et sua mella ipsis illitaeque ab adversa parte moriuntur. Tot hostibus, tot casibus, et quota portione eorum commemorata? tam munificum animal expositum est.

[note: Ingenium. ] Singulare ingenium regiminis et operis ratio ostendit, in quibus prudentiam, fidem, oboedientiam, fortitudinem, et exactae quasi politei/as2 exemplum, observare est. Eleganter [note: Plin. H. N. l. 11. c. 10. ] deiis Plinius. Ratio, inquit operis haec, interdiu statio ad portas more castrorum, nocte quies in matutinum, donec una excitet gemino aut triplici bombo, ut huccino aliquo. Tunc universae provolant, si dies mitis futurus est. Praedivinant enim ventos imbresque, et tunc se continent tectis. Itaque temperie caeli (et hoc inter praescita habent) cum agmen adopera processit, aliae flores aggerunt pedibus, aliae aquam ore, guttas que lanugine totius corporis. Quibus est earum adolescentia ad opera exeunt, et supra dicta convehunt: seniores intus operantur. Quae flores comportant, prioribus pedibus femina onerant, propter id natura scabra, pedes priores rostro: totaeque onustae remeant sarcina pandatae. Excipiunt eas ternae; aut quaternae atque exonerant. Sunt enim intus quoque officia di visa. Aliae struunt, aliae poliunt, aliae suggerunt, aliae cibum comparant exeo quod allatum est. Neque enim separatim vescuntur, ne inaequalit as operis et cibi fiat et temporis. Struunt orsa ea concameratione alvei, texumque vel usque ad summa tecta deducunt, limitibus binis circa singulos arcus, ut aliis intrent, aliis exeant. Favi superiore parte affixi, et paululum etiam lateribus simul haerent et pendent una. Alveum non contingunt, nunc obliqui, nunc rotundi, qualiter poposcit alveus: aliquando et duorum generum: cum duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus. Ruentes ceras fulciunt, pilarum intergerinis a [orig: à] solo fornicatis, ne desit aditus ad sarciendum. Primi fere [orig: ferè] tres versus inanes struuntur, ne promptum sit quod invitet furantem. Novissime [orig: Novissimè] maxime [orig: maximè] implentur melle: ideoque averso alveo favi eximuntur, Gerulae secundos flatus capitant. Si cooriatur procella, apprehensi pondusculo lapilli se librant. Quidam in humeros eum imponi tradunt. Iuxta vero terram volant in adverso flatu vepribus hebetato. Mira observatio operis. Cessantium inertiam notant, castigant mox, et puniunt morte. Mira munditia. Amoliuntur omnia e [orig: è] medio, nullaeque inter opera spurcitiae iaecent. Quin et excrementa operantium intus, ne longius [orig: longiùs] recedant unum congesta in locum, turbidis diebus, et operis otio egerunt. Cum advesperascit, in alveo strepunt minus ac minus, donec una circumvolet eodem, quo excitavit, bombo, ceu quietem capere imperans: et hoc castrorum more. Tunc repente [orig: repentè] omnes conticescunt.

[note: Plin. H. N. l. 11. c. 7. Ael. H. A. l. 1. 59. ] Prima fundamenta commosin vocant periti, seu gummitionem, ( kw/nhs1in vel kwni/as3in alii legunt) cum alveare tectorio illinunt: secunda pissoceron, tertia propolin, inter coria cerasque magni ad medicamina usus. Commasis crusta est prima, saporis amari. Pissoceros super eam venit, picantium modo ceu dilutior: cerae initium, plerumque e [orig: è] mitiore gumi. [note: Plin. H. N. l. 24. c. 8. ] Propolis crassioris iam materiae, (è gutta quam in foliis populi ferunt hanc faciunt) additis floribus nondum tamen cera sed favor. stabilimentum, qua omnes frigoris aut iniuriae aditus obstruuntur, odore et ipsa etiamnum gravi, ut qua plerique pro galbano utantur. Dioscorides ad [note: Ael. H. A. l. 5. c. 11. et 13. Plin. H. N. l. 11. c. 16. ] styracem accedere putat. De Regimine sic idem.

Mira plebi circa Regem (de hoc in Differentiis) oboedientia. Cum procedit una est totum examen, circaque eum conglobatur, cingit, protegit, cerni non patitur? Reliquo tempore cum populus in labore est, ipse opera intus circuit, similis exhortanti, solus immunis. Circa eum satellites quidam, lictoresque, assidui custodes auctoritatis. Procedit foras [orig: foràs] nonnisi migraturo


page 14, image: s015

examine. Id multo [orig: multò] intelligitur ante, aliquot diebus murmure intus strepente, apparatus indice, diem tempestivum eligentium. Si quis alam ei detruncet, non fugiet examen. Cum processere, se quaeque proximam illi cupit esse, et officio conspici gaudet. (Id Homerus botrude\n pe/tasqai dixit;) Fessum humeris sublevant: validius fatigatum ex toto portant. Si qua lassata deficit, aut forte [orig: fortè] aberravit, odore persequitur. Ubicumque ille consedit, ibi cunctarum castra sunt. Duce prehenso totum tenetur agmen: amisso, dilabitur migratque ad alios. Esse utique sine Rege non possunt. Invitae autem interimunt eos, cum plures fuere, potiusque nascentium domos diruunt, si proventus disponatur: tunc et fucos abigunt. Rege peste consumpto, maeret plebs ignavo dolore, non cibos convehit, non procedit, tristi tantum murmure glomeratur circa corpus eius. Subtrahitur itaque deductae multitudini: alias [orig: aliàs] spectantes exanimem, luctum non minuunt. Tunc quoque ni subveniatur, fame moriuntur. Huc latitatio, mundicies, et alia spectant.

[note: Arist. H. A. l. 8. c. 14. Plin. l. 11. c. 6. ] Quiescunt ab occasu Vergiliarum usque ad ver, et hieme conduntur. Alii ultra exortum latere dicunt, prout ratio climati et tempestatis tulit. Ante fabas florentes non excunt ad opera et labores.

[note: Clut. de Apib. 1. c. 3. Voss. de Ido. 4. c. 72. ] Stupendum quod ex Clutio Vossius narrat, mundiciei et amoris simul exemplum. Repererat is in hortis suis apiculam, in olla mellis submersam: alteram item abimbre sic afflictam, ut et ipsa quasi exanimis iaceret in herba. Utramque igitur manui imposuit: cuius calore sic fotae plane [orig: planè] sunt refocillatae. Ut vero [orig: verò] se mutuo agnovere, utraque alteram osculari et amplecti amicum in modum. Ac illa quidem mundior, quam imber sic straverat, membratim purgare coepit alteram melle sordidatam: inque opera hac propemodum horam insumpsit. Tum quae beneficium id acceperat, os admovit alteri; eique grati animi ergo, de pectore suo eduxit mellis aliquid: quod ea hausit, satiataque, in alveare revolavit. Addo de an)qologi/a| et praesagiis quaedam. Fructibus [note: Plin. H. N. l. 11. c. 8. Aelia. H. A l. 5. c. 49. ] nullis nocetur, inquit Plinius. Mortuis ne florib. quidem, non modo [orig: modò] corporibus insidunt. Operantur intra sexaginta passus. Et subinde [orig: subindè] consumptis in proximo floribus, speculatores ad pabula ulteriora mittunt. Noctu deprehensae in expeditione, excubant supine [orig: supinè], utalas a [orig: à] rore protegant. Praesagia ab examinibus ubi consedere sumuntur. Tunc ostenta, inquit idem, faciunt privata ac publica, uva dependente in domibus sive templis, saepe [orig: saepè] expiata magnis eventibus. [note: Plin. H. N. l. 11. c. 16. ] Sedere in ore infantis, Platonis tum etiam, suavitatem illam praedulcis eloquii portendentes. Sedere in castris Drusi Imperatoris, cum prosperrime [orig: prosperrimè] pugnatum apud Arbalonem esset, haud quaquam perpetua aruspicum coniectura, qui dirum id ostentum existimant semper. [note: Dio Hist. 54. Obseq. I de prod. c. 124. ] Aliter apud Dionem et Obsequentem legitur. Ille examine apum deterritum, ne ultra Visurgim procederet: hic infeliciter dimicasse scribit.

[note: Usus. ] Inserviunt usibus pluribus apes. In Cibo, Medicina, bellis, praesagiis, suppliciis, etiam adhibentur. Vescebantur eis Cumanae regionis incolae. Contusae et cum vino diuretico exhibitae, hydropem potenter curant et calculos comminuunt. In melle mortuae vomicas sanant: Ulcera labiorum emolliunt: dysenteriae medentur. Favis immortuae et cum melle tritae pilos partibus nudatis restituunt. Saepe [orig: Saepè] ab obsessis in hostes emittuntur: harumque opera Lupus Barriga Lusitanus ab obsidione oppidi Xiamaticensis in Mauritania, Ann. millesimo quingentesimo duodecimo depulsus est. Apud veteres stellionatus reum, melle illitum, et ad solis radios expositum, apibus obiciebant. De praesagiis superius dixi. Adde, Pompeio aciem contra Caesarem instructuro, et Dyrrhachium egredienti, tanta apum examina occurrere, ut signa obscurarent. Victus est. Sovero imperante, apes in signis militaribus, in


page 15, image: s016

stativis Nigri maxime [orig: maximè], favos finxerunt. Ancipites hinc inter Severianos et Nigrianos congressus: sed illi obtinuere. In Consulat. L. Pauli et C. Metelli hostem imminentem praesignificarunt. Leopoldo Austriaco Sempachum cum exercitu tendente, apum examen in oppidum irruit, ut Helvetiorum Historici produnt. Palatino Regiam Pragensem ingrediente, tegulis insedere. Mali rem ominis Anhaltinus dixit. Reliqua praetereo.

[note: Differetiae. Arist. H. A. l. 9. c. 40. ] Differentiae Apum sunt variae. Aristoreles in urbanas et feras dispescit, et ibidem, alias gregales, ut Apes, Reges, fucos, vespas annuas, crabrones teredines: alias solitarias, ut Sirenem minorem, maiorem, et bombycem. Hunc secutus Albertus, novem quoque genera facit, quae apud Aldrovandum vide. [note: Plin. H. N. l. 11. c. 26. ] Plinio Apes sunt et rusticae silvestresque, horridae aspectu multo [orig: multò] iracundiores, sed opere ac labore praestantes, Urbanarum, addit, duogenera, optimae breves variaeque, et in rotunditatem compactiles: deteriores longae, et quib. similitudo vesparum: etiamnum deterrimae ex iis pilosae. Optime [orig: Optimè] in non [orig: nón] operatrices et operatrices distinguuntur. Inter illas sunt Rex, Fucus et Fur. De [note: Arist. H. A. l. 1. c. 40. Plin. H. N. l. 11. c. 16. ] Rege satis superius diximus. Duo eorum secundum Aristotelem et Plin. genera. Melior ruffus, quam [orig: quàm] hirsutus nigervariusque. Omnib. forma semper egregia, et duplo quam [orig: quàm] ceteris maior, pennae breviores, crura recta, ingressus celsior, in fronte macula quodam diademate candicans. Multumetiam a [orig: à] nitore vulgo [orig: vulgò] differunt. Varr. nullam ruffimentionem facit. De fuco in sequentib. [note: Arist. H. a. l. 9. c. 40. ] agetur. Fur est nigrum quid, ventreque ampliore. Operatricium differentiae, à corporis figura, aetate, morib, operatione, colore et aculeo sumuntur. Corporis figura. Suntaliae vastae sed glomerosae, caedemque nigrae et hirsutae: aliae minores quidem sedaeque [orig: sedaequè] rotundae, et infusci coloris, horridique pili: aliae magis exiguae, nec tam rotundae, sedobesaetn. et latae, coloris meliusculi: aliae minimae gracilesque, et acuti alvei, ex aureolo, variae atque leves. Sic distinguit [note: Colum. R R ] ex Aristotele Columel. et Virgilius: Optimae parvulae, oblongae, leves, nitidae, auro ardentes, et paribus lita corpora guttis, moribus denique placidis. Aetate. Sunt quaedam novellae, [note: Aelia H. A l. 1. c. 11. ] vetulae quaedam. Illarum examen quotannis avolare solitum est, nec perinde pungunt: et si annum non excessere, nitescunt, oleique similitudinem et speciem gerunt. Haehorridulae evadunt, et rugis observuntut: mellificandi peritissimae. Frigora denique et pluvias praesentiunt: ideo his ingruentib. non longe [orig: longè] ab alvearib. recedunt. [note: Aelia. H. A l. 1. c. 59. ] Operatione. Sunt innutiles, ut bombylius: e)rgofo/roi, pla/stides2, ab artifici figmento forte [orig: fortè]. Sunt et inertes, quae quidem nec favos corrumpunt, nec melli insidiantur: id tamen non conficiunt. Nonnullae Regem cingunt: quaedam mortuas ex alveo efferunt: aliae noctu excubias agunt. Quae mellificant, vel in alveis, arboribus excavatis, petris, tabulatis; vel sub [note: Plin. H. N. l. 11. c. 17. Arist. H. A l. 5. c. 22. ] terra id faciunt. Circa Thermodo ontem fluvium (in Themiscyra) duo genera: aliarum quae in arborib. mellificant: aliarum quae sub terra, triplici cerarum ordine, uberrirni proventus, inquit Plinius. At Aristoteles illarum duntaxat meminit, has alibi ponit. Favus ipse, addit, levis, atque aequabilis est, quem non semper, sed hibernis duntaxat mensibus construunt. Copia in eo tractu hederae, unde mel conficitur. Colore. In Ponto enim sunt quaedam albae, quae bis in mense mella faciunt. Morib. In Aethiopia, si Alvarezio credendum, adeo [orig: adeò] cicures, ut intra hominum cubilia examina conficiant. apud Halizones cum hominibus pabulatum exire, et opus tam [note: Pausan. in Atticis. ] concretum facere, ut mel a [orig: à] cera seiungi nequeat, Pausanias auctor est. Destituuntur et aculeo quaedam.

[note: Nieremb. H Exot. l. 13. c. 1. ] De Novi orbis apib. ita Nierembergius. Multiplex apiarium genus in novo orbe semper admirabile, licet in mellificio diversum. Quaedam in arborum cavitatibus, sed sine favo, corticem cereum prius effingunt ovi instar, quem imbuunt penitus liquido et suavi nectare. Haec ova copulata simul, et racemata, usque ad viginti vel triginta inveniuntur.


page 16, image: s017

Inditruncum caedunt, et deferunt ad usus suos plenum melleis globulis, cera quoque utilissima. Aliae glandes minores conficiunt: aliae non excedentes nucem avellanam. Hoc genus apum exiguum est et mansuetissimum. Aliae sub humo laborant, quaedam 3. aut 2. ulnas, quaedam non amplius [orig: ampliùs] quam [orig: quàm] dodrantem profundae, prout oportunum illis. Harum quaedam mellificant in cereis quasi fistulis oblongis, quaedam orbicularib. et rotundiorib. Ex his quaedam mites et innoxiae, aliae maiusculae efferae, et et suos labores acriter tuentur. Aliae quoque sunt ferae diversi opificii, rotundum conficiunt favum instar mali citrei circulando fistulas suspenduntque ex arborum fronde, imponentes favos alium super alium: aliquando sustinet frons racemum eiusmodi trium dodrantium longum. Exiguiores apes suspendunt minores racemos, et tenuioribus ramis; grandiores ex firmioribus (vocant has Indi Mateeeas) quarum morsus aequat dolore ictus serpentium, et viginti quatuor horis perseverat. Alia mitis apum natio est in terris Haimensium, quas industria Europaeorum in alvearia conclusit, ubi nec pungunt, nec irritantur, nec inquietes flunt, recluso alveare. Mirum dictu, nec cessant a [orig: à] labore, tam sunt officio intentae. Hic curiositas non indigeret vitreis, nec transparentib. vasculis, ut exemplum sedulitatis disceret. Regina et Magistra plurimum a [orig: à] plebe distat. Est quoque apum nigrum et exile genus, quod in silvis sine cera mellificat. Cera subterranearum apum percommoda ceratis ad dolores ex quavis causa frigida accidentes: tumores resolvit: ad alia medicamenta etiamidonea. albae apes sunt in Quatemala, mel quoque album et ceram fabricantes, nec nimis noxiae.

Nunc ex aliquib. auctoribus dabo aliqua. In Ceyba vastae arboris et aliar. inter dum cavis nidulantur apes, atque suum mel elaborant, non minus bonum quam in Hispania teste Ciaeca; quarum tria sunt genera. Unum paulo maius culicibus. Ad favi quem probe [orig: probè] communiunt, orificium, tubulum dimidii digiti longitudine patant exmateria cerae simili, perquem apes, alis eo quod e [orig: è] floribus decerpserunt onustis ad suas operas ingrediuntur. Acidiusculum est melistud, cuius paulo [orig: pauló] amplius [orig: ampliùs] libra praebent singula alvearia. Aliud genus paulo maius nigrum superius [orig: superiûs] tamen candidum est. Orificium, quo in arborum cavum ingrediuntur, confectum habent ex cera alteri materiae commixta, lapide durius. Harum mel superius bonitate longe [orig: longè] superat, illiusque tres mensurae, sive veterum congius nonnumquam ex unico alveari eximitur. Tertium genus Hispanicas magnitudine excedit, sed aculeis caret, impetu in. in eos fertur, qui favos eximere volunt, mireque sese capitis et barbae pyris implicat. Harum interdum alvearia duodenas aut plures libras mellis, multo [orig: multò] quam reliquarum praestantioris, continent.

Americanae inquit Lerius, apes nostris dissimiles, et exiguas illas muscas quae aestate, praesertim maturis uvis, nobis infestae sunt, potius [orig: potiùs] referentes, suum Mel et ceram conficiunt, per silvas in arborum cavis, unde incolae utrumque probe [orig: probè] eximere norunt. Favum, e [orig: è] quo mel nondum exemptum yrayetic appellant: yra enim illis mel est, yetic cera. More nostro melle vescuntur: ceram vero [orig: verò], quae instar picis fere [orig: ferè] nigra est, in massas convolvunt brachiali crassitudine. Sed neque funalia neque candelas ex ea parant, (noctu enim nullo alio lumine utuntur, quam [orig: quàm] certi ligni fragmentis accensis, quae lucidam flammam parant) at ingentium cannarum lignearum tubos (in quibus suas plumas, ne a [orig: à] certo papilionum genere, ipsis travers dicto, corrumpantur conservant) ista praesertim obturant.

Anton. Herrera in Provincia Vetraepacis scribit reperiri apes sine aculoe clarum mel conficientes; quarum aliae sint armatae et noxiae, quemadmodum nostrae, aliae parvae ut muscae, optime [orig: optimè] tamen mellificantes, aliae noxii nectaris: quod dementet gustantes. Nullae favum conficiunt sed condunt liquorem sub


page 17, image: s018

humo, aut in cavis arboribus mel liquidissimum, et acescit nonnihil. Ulricus Faber scribit, in terra [orig: terrâ] Marchkasiorum, si quis silvas ingressus in arbore quacumque foramen faciat, posse ex arbore quinque vel sex mensuras mellis accipere quod instar mulsi ab exiguis apibus neminem caedentib. conficitur. Hoc mel ad comedendum optimum est, et vinum inde suavissimum praeparatur.

[note: Aldrov. Insect l. 1. c. 4. ] Adiciam hisce ab Aldrovando observatas, easque propriis ipsius verbis describam. Quae inquit priore loto exhibetur, Apum regulus est ape duplo [orig: duplò] ferme [orig: fermè] procerior, sed fuco macilentior: magis etiam lucescit, et alvum habet in extremo acutiorem. Alae sunt longae, et coloris albi, flavis punctis conspersi. Caput eiusdem cum ventre coloris est. Antennae sunt breves, sed parum bene [orig: benè] a [orig: à] pictore expressae. Apis est vulgaris, quae secundo loco ponitur, color ei magis ad cinereum vergit hirta fere [orig: ferè] tota, alvo est obtusiori, brevissima, exserit aculeum. Alae sunt candidae intercurrentibus lineolis flavis, breves, breviores, inquam, ipso corpore: Caput magnum; antennae, ut in ipso regulo. Fucus, qui tertio loco exprimitur media est magnitudine inter Regem, et Apem; magis tamen ad regem accedit, Ape duplo maior, Rege corpulentior, sed brevior, colore etiam magis fusco. Alae ferme [orig: fermè], ut in Rege, pedes breviores, caput maius. Alvi extremum velut in duas appendices desinit.

Inter apes silvestres, quarum multa sunt genera, duae priores, una cum suis favis expressae, domesticis quodammodo accenseri possint. Melenim quod parant, non omnino spernendum videtur, propter suum dulcorem, et ex favis non contemnenda cera parari possit. Ipsarum vero apum species domesticis nostris multo est pulchrior, venustiorque. Differunt autem et magnitudine inter se et colore. Quae maior est, et priori loco pingitur, favos et cellas etiam conficit maiores. Has simul cum suis apibus inventas F. Gregorius Regiensis Cappucinorum ordinis, diligentissimus Pharmacopola, et herbarum etiam apprime [orig: apprimè] peritus cum ad montem, Padernum vulgo dictum in nostro agro herbarum inspiciendarum gratia ivisset, ad me attulit, cum ut gratum mihi faceret, tum vero [orig: verò] etiam, ut tam pulchrum naturae arcanum posteris aliquando communicarem. cellarum aliae erant vacuae, aliae plenae; plenarum aliae continebant mel, aliae sobolem albam, qualem a [orig: à] latere favorum pictor exhibuit. An vacuis apes quiescere putaverim. Omnium figura non sexangulis terminatur, ut in communibus, sed erant rudes, et rotundae, neque omnes eiusdem magnitudinis. Apis ipsa aspectu venusta admodum, tota hirsuta capite, antennis, et pedibus aterrimis, aterrima item, acrotunda macula in tergore insignis: alae ferrugineae, cetera modo rubicundo, modo atro colore variat. Altera quae plures et minores favos construit, minor est ut dixi, et colore diverso. Caput enim in hac pedes et tota alvus nigricant, dorsum totum rubicundum est, alae procerae, angustae nigricantes. Utraque favos suos operit quisquiliis, palea et musco ne facile sit invenire. Quid si harum melle D. Ioannem Baptistam in deserto vixisse dicamus.

Quae duae deinceps pinguntur, nostris rusticis Avoni vocantur, invicem fere [orig: ferè] consimiles. Prior capite antennis, et pedibus nigris; toto corpore magis, quam [orig: quàm] praecedentes hirsuto, et lutescente, minus in dorso, magis in alvo. Sed colorem istum luteum corporis hirsuties facit, non ipsius corpus. Altera eadem omnino videretur, nisi candidior esset, et paulo [orig: paulò] minor. Reperiuntur in hoc genere etiam virides, et nigrae, et aliorum colorum. Hollandi, ut audio, omnes, nescio cur Keysers, hoc est, Imperatores vocant, nisi dicamus propter aculeum, quo acerrime [orig: acerrimè] pungunt, Reges in eo vincentes qui vel eo carent, vel si habent, non utuntur.

Nigrarum duarum hic iconem etiam dedi, prior maior est, et brevioribus tamen alis, utraque corpulenta


page 18, image: s019

est admodum. Prior undique nigra est, praeterquam in cervice et superiori alivi parte, ubi macula lutea est, et in extrema fere [orig: ferè], ubi candicat. Altera easdem habet maculas, sed multo [orig: multò] maiores, colorque est intensior. Priori pedes hirsutiores, et crassiores. Utrique atri. Antennae in secunda breviores, ac exiliores. Quae deinceps picta est, ex earum genere est, quae prope [orig: propè] latrinas, et foedas cloacas bombos suos edere solent. Aspectu elegans est, alvo crassa ex nigro, et luteo varia, in extremo acuta, capite et dorso cinereis, oculis magnis, extuberantibus, nigris, pedibus brevibus etiam cinereis, alis proceris angustis eiusdem cum dorso coloris.

Est praeterea alia Apis fera, quam aquaticam vocavi, seu potius amphibiam, quod, et in terra, et aqua degat. Sed rarius videtur. Hanc aliquando, ut me exercerem, sic descripsi. Api vulgari valde [orig: valdè] simile insectum amphibium, extra aquam volans; in aquis natans, quadripenne, sepes. Duos pedes oblongos habet, nimirum anticos, quibus utrinque distentis tamquam temone simul et remigibus ad natatum utitur. Ceteri breviculi, sub ventrem contracti. Caput compressum, oculis nigris, grandiusculis ac splendidis instructum. Corpus alis tectum, prorsus atrum. Alae superiores simul, et inferiores duriusculae, ac crustaceae, nonnihil maiori sui parte eaque superiore e [orig: è] luteo colore habent, et nigro maculosae sunt, sed extrema parte aut proxima subtilissimae, ac pellucentes, instar inferiorum alarum, quas operiunt ipsae, appendices duae sunt ratae observatu; imo in nullo alio Insecto a [orig: à] me visae, quarum una a teram incumbens tegit, quae faciunt, ut laciniosae interna parte, ac triangulo sinuatae appareant. Sed et extremo sui erectam seu fissuram levem habent. Rostrum aculeatum est, ut Culicibus. Pedes antea [orig: anteà], quib. natat, tribus articulis dissecti sunt. Rustici Bonon Gvardalose vocant, forsan quod lucente sole aquae summa petat, velut apricari cupiens, et nebuloso caelo non conspiciatur. Aliquando caelum tuetur, sursum ex aqua exserto ore, alias [orig: aliàs] deorsum, et vel levissimo strepitu aut umbra percepta, sagacitate mira statim quovis telo velocius [orig: velociùs] in fundum lancinans subducit, adeo [orig: adeò] ut captu difficillimum sit.

Ad Caput de Apibus APPENDIX I. De Melle.

[note: Nomen. ] MEllis apud Latinos nomen, a [orig: à] Graeco me/l, deductum videtur, hoc autem vel a [orig: à] me/lei, curae est, quod [orig: quòd] cum cura colligatur: vel a [orig: à] mhle/a, pomo, quod ex eius fructibus, descendisse [note: Athen. Dipnos. l. 14. ] videtur. Apud Athenaeum. Alcman. o)pw/ran khri/nhn, cereum fructum, Epicharmus, po/ntono)/rqrion, matutinum mare, quod [orig: quòd] diluculo [orig: diluculò] ex aere [orig: aëre] fluat, appellat. Favus, quod vocabulum a [orig: à] fagei=n Isidorus derivat, Perottus, a [orig: à] fovendo, quod [orig: quòd] in favis fetus suos apes foveant; Martinius ab u=fos textum; Graecis a)nqrh/nion, kei=ris2, kh/rion, meli/deion, melikhri\s2, u=rion, audit. Cellula est apum sexangula, loculamentum, et fundamentum operis.

[note: Descriptio. Plin. H. H. l. 11. c. 12. Arist. H. A. l. 6. c. 21. Mercur. Var. Lect. l. 2. c. 24. Columella r. R. l. 9. c. 14. ] Quid sit, egregie [orig: egregiè] exantiquis exposuit Plinius. Venit hoc, inquit, ex aere [orig: aëre], et maxime [orig: maximè] Siderum exortus, ( ma/lista en tai=s2 tw=na)/strwn tpitolai=s2 Aristoteles dixit) praecipueque ipso Sirio exsplendescente fit, (bene [orig: benè] hinc Mercurialis in Aristotele pro h( i)/ris2,,s3ei/rios legi debere putat) nec omnino [orig: omninò] prius Vergiliarum exortu, (oriuntur, octavo Calend. Aprilis, in octava parte Arietis, ut apud Columellam habetur) sublucanis temporibus. Itaque tum prima [orig: primâ] aurora [orig: aurorâ], folia arbor, melle roscida inveniuntur: ac si qui matutino sub dio fuere, unctas liquore vestes, capillumque concretum sentiunt. Sive ille est caeli sudor, sive quaedam siderum saliva, sive purgans se aeris sucus. Utinamque esset et purus ac liquidus, et suae naturae, qualis defluit primo [orig: primò]: nunc vero [orig: verò] e [orig: è] tanta cadens altitudine, multumque dum venit, sordescens, et obvia terrae halitu infectus; praeterea e [orig: è] fronde ac pabulis potus, et in uterculas congestus apum (ore enim vomunt)


page 19, image: s020

ad haec succo florum corruptus, et alveis maceratus totiesque mutatus, magnam tamen naturae caelestis voluptatem affert. Nec abire in diversa alios videbis. Nam Aristoteles, rorem qui cecidit esse, ex eo demonstrat, quod [orig: quòd] uno et altero die cellas melle repletas in veniant Apiarii, nec, autumno, postqu detractum est, reparetur, quamvis tum flores [note: Galen. de Alim. facult. l. 3. c. 19. ] praestent. Galenus in plantarum foliis oriri, et eiusdem cum rore generis esse; recordarique, aestate copiosum in iisdem repertum, postquam [orig: postquàm] per aestatem, temperiem aeris [orig: aëris] calidam et siccam, bene [orig: benè] frigida nox excepisset, scripsit. Scilicet, sublati e [orig: è] terra et aquis, solis calore, halitus, exacteque tenuati ac cocti, a [orig: à] frigore subsecutae noctis concreti coaluere. In monte Libano id persaepe [orig: persaepè] quotannis accidere ait. Itaque coria extendunt, et decussum de arboribus excipiunt. [note: Aulian. H. A. l. 15. c. 7. ] Aelianus deniquemel in Media, ex arboribus stillare prodidit, eodemque in Prassiorum regione in India pluere. In herbarum et palustrium arundinum comas decidens, ovillo et bubulo pecori tam suave epulum, ut suavissimum [note: Semeca Epist. 84. ] lac edant. Seneca dubitat inveniantne [orig: inveniantné] ipsum in floribus, an sucum tantum quendam, quem spiritus sui proprietate, ut loquitur, et adhibito quodam veluti fermento, in melleam substantiam densent et coagulent. Et haec quidem veterum sententia. Ex recentioribus Senecae Erasmus in suo Ciceroniano subscribit: Finguunt, inquit, ore visceribusque suis liquorem, ac in ipsas transformatum, rursus ex se gignunt. Moufetus, Chylum apum in ventriculis earum consummatum vocat, idque vomitione eici, vix hoc nobis probatur. Excrementum esse quo alimur non potest: observatumque a [orig: à] curiosioribus, ore quidem melleum ex floribus sucum colligere, sed non implere ventrem. Onerari duntexat crura et coxas, in quibus pilorum instar eminentia quaedam repagula, ne mel decidat, reduces ad alvearia, distenta erurum et onustas melle coxas habere, a [orig: à] quo, a [orig: à] destinatis huic officio apiculis, exonerentur. Deciduum ex vaporibus humorem seu rorem esse, dubito. Non colligunt summo mane [orig: manè], dum flores roscidi, apiculae, fervens dies placet: nec versus caelum hiantibus insident, sed versus terram pendulis. Induere se et ad medium penetrare videbis, quo ros qui summa duntaxat folia stringit, pervenire non potuit. Haerere intus melleam dulcedinem testantur, quam si leviter suxeris, gustabis. Et cur, si mel deciduum, festucis quoque et stipulis non adhaeret? Cur ex certis duntaxat [note: Cabeus Meteor. l. 13 textu 50. quast. 3. ] floribus colligitur? Bene [orig: Benè] ergo [orig: ergò] Cabeus, certor. florum sucum, illumque internum et medullarem, ab apibus, naturae genio cum aerea [orig: aërea] humiditate expressum, et qui vegetabile quid potius ac terrenum, dixit. Inde sane [orig: sanè] fit, quod pro diversarum regionum genio, diversae sunt et mellis sortes. Diversum hae, floribus sal subministrant. Inde quod aquam gravitate superat, et ad eam se ut 10. ad 1. habet: inde, quod [orig: quòd] arte Chymica dissolutum, maximam partem in terram facessit: inde, quod [orig: quòd] suavem quidem sed vehementem sporem, qui salinum et terrestre quid sapit, prae se fert.

[note: Electio. ] De Electione in Differentiis agetur. Optimum est Galeno, purum, ab omnibus sordibus liberum, pellucidum, flavum, boni odoris, gustu paulum acre, sed suavissimum, et cohaerens, ita, ut si attollatur; continuum defluat. [note: Plin. H. N. l. 11. c. 15. ] Plinius, plenilunio uberius capi scribit, sereno die pinguius. In omni melle, addit, quod per se fluit, ut mustum oleumque, appellatur acaeton, maxime [orig: maximè] laudabile est, Aptissimum existimatur, e [orig: è] thymo, coloris aurei, saporis gratissimi, quod fit palam doliolis (ut mel tumw=des2 esse monstrarent, Thymi [orig: Thymì] folia miscebant) pingue, marino e [orig: è] rore spissum. Quod concrescit autem hoc minime [orig: minimè] laudatur, Thymosum non coit, et tactupraetenuia [orig: tactupraetenuìa] fila mittit: quod primum gravitatis argumentum est. Acaeton quid sit, inter auctores non convenit. Alii a)khto\n, kratiston dicunt, sua sponte fluens. Quidam a)ko/iton legunt, quod statim fluxisset, nec diu in vinaceis, fracibus, favo, iacuisset. Defoecatum et sedimenti expers dixeris. Nonnulli, ut Dalcchampius,


page 20, image: s021

[note: Dalechamp. ad Plin. H. N. l. 11. c. 15. ] a)kh/deston, curioso studiosoque nullo labore confectum.

[note: Usus in cibis. ] Veteribus loco saccari in opere dulciario erat: hoc, saporis, illis quae acriora, gratia conciliabatur, Erant qui vehementer delectabantur, et vitam credebantur protraxisse. Zeno [note: Laert. in Zenone. ] modice [orig: modicè] eo cum pane utebatur. Pythagoram solo sive favo, et pane eodem contentum, quidam autumant. [note: Athen. Dipnos. l. 2. ] Democritus in annum centefimum et nonum fati diem distulisse, quod [orig: quòd] eo oblectaretur, creditur. Idem mellis odore vitam per Thesmophoria produxisse putatur: sed Ficinus, vino liquefactum albo calentibus panibus infudisse opinatus est. De Pollione [note: Plin. H. N. l. 23. c. 24. ] ita Plinius. Corpora auget. Multi senectam longam mulsi tantum nutritu toleravere, neque alio ullo cibo, celebri Pollionis Romuli exemplo. Centefimum annum excedentem, cum Divus Augustus hospes interrogavit, quanam maxime [orig: maximè] ratione vigorem illum animi corporisque costodisset. At ille respondit, intus mulso, foris oleo. Apud Lacaedemonios initium cenae fuit; sed et in secundis mensis apponebatur. [note: Varro R. R. l. 3. c.s 16. ] Placentae quae ex eo parabantur, mellita, pyramuntes, et itria dicebantur. [note: Tzetzet chiliad 13. l 478. ] Illa in cenis quas Nero familiaribus indicebat. quadragies sestertium constabant. Pyramuntes ex tritico et melle constabant: Itria, ex eodem et farina conficiebantur. Mellita [note: Apul. Miles. l. 10. ] scitamenta Apuleius vocavit. Quantum alimenti corporibus largiatur, non con venit inter auctores. [note: Hippoer. l. de Affecitib. ] Hippocrates, per se, attenuaremagi et per urinam plus iusto purhare cum aliis sumptum, nutrire et bonum colorem condiliare dixit. Celsus inter valentissma reponit. Dulcedine illectas partes, plus ad se nutrimenti rapere, retinere, et in simile sibi convertere, verisimile. Senib. commendatur. Annosi, Antiochus Medicus, et Telephus Grammaticus senes: ii dem Attico melle faepius cocto pane vel alica excepto vescebantur. Acrimoniam amittit, si aqua diluatur, ac coquatur donec spumare definat, spuma assiduo [orig: assiduò] detersa. Urinam sic paratum tollit, et sputa crassa incidit. Edulii illud genus quod Cocetum Festus vocat, ex melle et papavere constabat. Paratur ex eodem mulsum, medo, melomelites et vinum. Mulfi frequens apud antiquos mentio: nomen am mulcendo, quod vini austeritas eius [note: Geopon. l. c 24. ] dulcedine molliatur. Plinius Aristaeum Thracium primum invenisse [note: Plin. H. N. l. 22. 6. 24. ] trad dit: quidam cum oinomelite idem censent. Sed Ulpianus dulcissimo vino idem tribuit. Ex vino et melle parabatur, ex vetere utilissimu, et quod [orig: quòd] facile [orig: facilè] cum melle concorporatur, [note: Martial. l. 2. ] ex austero, Massico inprimis, quod mons Gauranus, in Puteolor. Baiaiarumque prospectu fundit, nobile. Crassum et turbidum olim fuisse, ex [note: Mercur. variar. l. 2. c. 17. ] Horatio colligit Mercurialis. Duae partes uni mellis affunduntur. Aliqui, [note: Dioseor. M. M. l. 5. c. 16. ] quo celerius praeberi possit, una coquunt, et transfundunt: Alii, utilitatis gratia, ad sex musti ferventis sextarios, unum mellis adiciunt, et postquam deferbuere recondunt. Adiciebantur et aromatica, folia malabathri, myrrha, casia, costus, nardus, de quibus auctorem Geoponicor. consule. Medo Septentrionalium potus est. aliquando tam nobilis, ut nonnisi lautioribus mensis apponatur. Laudatissimus Covensis. Moris et aromatibus condire. Per totam fere [orig: ferè] Europam devehitur, Idem cum medone meli/teion, (male [orig: malè] apud Ethymologum meli/geion, in vulgatis quibusdam lexicis me/ligmon legitur) dicerem, quod [orig: quòd] [note: Hesychius in Lexico. ] sku/qikon po/mation???u\n u(/dati e)yo/menon Hesychius explicet, nisi et herba accederet. Cum illo convenit, quod me/li ku/kews2 Athenaeus vocat, quodque ex vino, melle, ex herbis variis conficiebatur. Cambrisnunc Metheglin, Hibernis Usbebacche dicitur. Vina ex melle [note: Aristot. in mirab. auscult. ] redolere, Illyriis quos Taulantinos vocabant, olim suetum. Favus aqua superfusa exprimebatur, ac simulaheno ad mediam usque partem incocta, fictilibus primum in fundebatur, iam tum dulcissima: dein vasis ligneis in multa tem pora reservabatur. In Graecia parum differebat a [orig: à] vino, quod [note: Plin. H. N. l. 14. c. 17. ] nascitur. Plinius ita de eo. Quinquannio ad hoc servari caelestem iubet. Aliqui prudentiores statim ad tertias partes decoquunt, et tertiam veteris mellis


page 21, image: s022

adiciunt, deinde quadraginta dieb. Canis ortu in sole habent. Alii diffusa ita, decima die obturant. Hoc vocato Hydromeli, et vetustate saporem vini assequitur, numquam laudatius quam [orig: quàm] in Phrygia. Dioscorides ex duabus mensuris aquae coctae, et sub Caniculae sidus insolatae, ac melomelitis ex cotoneis facti [note: Platarch. Sympos. l. 4. quast. 5. ] una [orig: unâ] componit. Plutarchus ante vinum inventum, propinatum fuisse scribit. Melomeli quod et Cydonites [note: Geopon. l. 8. c. 26. ] quomodo fiat, apud Geoponicorum auctorem qui id Hydromelum vocat, habemus, quomodo ex melle vinum, apud Portam. Est et Melitites vinum; quod adiecto ad quinque congios aufteii musti mellis congio, et salis cyatho, paratur. Saeculis iam freri non arbitror hoc genus inflationib. obnoxium, [note: Plin. H. N. l. 22 c. 24. Auson. Epigr. 85. ] inquit Plinius. Dodram quoque genus potionis apud Ausonium, a [orig: à] dodrante novem unciarum mensura [orig: mensurâ] ita dictam, ingrediebatur mel, cum iure, aqua, vino, pane, pipere, herba, oleo, et sale. Eodem, puritas vini probatur, si cum lacte infuderis.

Ad lapideam duritiem decoctum, et pulverizatum ex albo rubellum reddit, si transuasando misceatur. [note: Plaut. P seu dol. act. 2. se. 4. ] Mellina Plauti in Pseudolo Hydromeli est. Descriptiones et compositiones, Galeni, Ageginetae, Plinii, Dioscoridis, Anglorum, qui hordeum torrefa ctum adiciunt, et Moscovitarum [note: Moufet. de Insect. l. 1. c. 5. ] apud Moufetum vide; Mauritanorum apud Aldrovandum.

[note: Usus in Medicina, ] Auxit et Medicorum contra morbos remedia. Nec hoc tantum [orig: tantùm] Mulsum Hydromeli, seu melicratum, o)cugluke\s2, apomeli, clionomeli, Thalassomeli, Omphacomeli, et Oxymeli helleboratum im usum deduximus: spiritum, oleum, et quintam essentiam his ad de. Mellis quidem ipsius [note: Plin. H. N. l. 22. c. 24. Columella R. R. l. 12. c. 45. ] natur a talis est, ut putrescere corpor a non sinat, iucundo sapore atque non aspero, alia quam [orig: quàm] salis natura. Ideo [orig: Ideò] Democritus melle condiri iussit: sic que Alexandri [note: Stat. Papin. in Silvis. ] et Agesipolidis, nec non Agesilai corpora conservata, a [orig: à] Statio Papinio, [note: Xanoph. de reb. Graecer. l. 5. Siculus l. 55. ] Xenophonte, et Diodoro Siculo proditum, Hyblaeo inquit ille, perfusus nectare durat. Hippocentaurum in Thessalia [orig: Thessaliâ] natum eodemque die denatum, principatu Claudii Caesaris in melle [note: Plin. H N. l. 7. c. 3. ] ex Aegypto adlatum, Plinius vidit. Faucibus, tonsillis, angine, omnibusque oris defideriis utilissimum est, arescentique in febribus linguae. Iam vero [orig: verò] peripneumonicis, pleuriticis [note: Plin. H. N. l. 22. c. 24. ] decoctum, item vulneribus a [orig: à] serpente percussis. Et contra venena fungorum. Auribus sonantibus instillatur cum rosaceo, lendes et foeda capitis animan tia necat. Dysentericis [note: Plin. H. N. l. 30. c. ult. ] et caeliacis medetur, in quo sint immortuae apes decoctum. Tale et oculis [note: Plin. H. N. l. 29, c. ult. ] utilissimum. Usus despumati semper aptior: stomachum tamen in flat, bilem auget, fastidium creat, alioqui oculorum angulos melle tangi suadent. [note: Dioscro. l. 2. c. 102. ] Eadem apud Dioscoridem invenies. Hippocrates in fecunda pleuritidis specie favum in aqua maceratum; in casu ex alto, cremorem eius decoctum, praescribit: in convolvulo [note: Plin. H. N. l. 30. c. 4. ] lingere iubet. Ex apibus quae in tumulo eius mellificabant, collectum, ulcusculis oris puerorum medebatur. Cum fructu etiam in dentitione cum butyro gingivis inunctum; im visus hebetudine et albugine cum primo infantis stercore subactum; in faucium dolore, cum agresti papavere permixtum; in lienis, demortuis apibus appositum; in dysenteria et caeliaca cum apib. vel caseo recenti coctum; testibus frigidis, cum resina temperatum; adhibetur. Cum nitro et lacte bubulo ulcera faciei sanat: cum corii bubuli cinere, phagoedaenas et panos curat: spuma cum oleo [orig: olèo] iuglandium, adustionem cutis emendat. Hollerius inter Diaphoretica retulit. Cum lenticula cocta, et contrita, vel myrti foliis viridibus, vel galla, reduutae, manuum inprimis prodest. Id apud [note: Oribas. Synop. l. 7. c. 18 Prisc. Enporist. l. 1. c. 34. ] Oribasium, hoc apud Priscianum legitur. A Nicandro contra Opium laudatur; ab Ovidio, cum ovis et pineis nucibus ad ciendam venerem. Celsus coctum inter alvum stringentia numerat, quod [orig: quòd] coquendo, acrimonia alvum ciens detrahatur. Minui et alimenti virtutem, addere poteris.

Aquae mulsae duo sunt genera, subitae ac recentis, alterum inveteratae skevastou et a)poqe/tou, conditivae, quod Proprie [orig: Propriè]


page 22, image: s023

Hydromeli dicitur, Repentina, inquit Plinius, [note: Plin. H. N. l. 22. c. 24. ] despumato melle praeclaram utilitatem habet, in cibo aegrotantium levi, hoc est, alicae elutae, viribus recreandis, ore stomachoque mulcende, ardore refrigerande. Frigidam enim utilius dari ventri molliendo, inucenio apud auctores. Hunc potum bibendum alsiosis: item animi humilis et praeparci, quos illi dixere micropsychos. ( tou\s2diaforoume/tous2 kai\ mikros1fua/tous2, qui immodico sudore diffluunt, et languidum pulsum habent, intelligit,) Est et ratio subtilitatis immensae a [orig: à] Plautone descendens: corpusculis rerum bevibus, scabris, angulosis, rotundis, magis, aut minus, ad aliorum naturam accedentibus: Ideo [orig: Ideò] non eadem omnibus amara aut dulcia esse. Sic et in lassitudine proniores esse ad iracundiam, et in siti. Ergo et haec animi asperitas, seu potius animae, dulciore succo mitigatur. Lenit transitum spiritus et molliores facit meatus, ne scindant euntem redeuntemque. Experimenta in se cuique: nullius non ira luctusque tristitia et omnis animi impetus cibo mollitur. Ideoque observanda sunt, quae non solum corporum medicinam. sed et morum habent. Aqua mulsa et tussientibus utilis traditur, calefacta invitat vomitiones. Contra venenum psimmythii salutar is addito oleo. Item contra hyoscyamum, cum lacte maxime asinino, et contra halicacabum, ut diximus. Infunditur et auribus et genitalium fistulis. Vulvis imponitur cum pane molli, subitis timoribus, luxatis, leniendisque omnibus. Inveteratae usum damnavere posteri, minus innocentem aqua, minusque vino firmum. Longa [orig: Longâ] tamen vetustate transit in vinum, ut constat inter omnes stomacho inutilissimum, nervisque contrarium, Semper mulsum ex vetere vino utilissimum, facilimeque cum melle concorporatur, quod in dulci numquam evenit. Ex austero factum, non implet stomachum, neque ex decocto melle, minusque inflat, quod fere [orig: ferè] evenit. Appetendi quoque revocat aviditatem cibi. Alvum mollit frigido potu. pluribus calido sistit. Eadem apud Dioscoridem habentur. Idem et o)cugluke\s2 praestat.

[note: Plin. H N. 22. c. 24. ] Mulsum ex austero virio factum, non implet stomachum, neque ex decocto melle, minusque inflat, quod fere [orig: ferè] evenit. Apperendi quoque revocat aviditatem cibi. Alvum mollit frigido potu, calido sistit. Corpora auget. Varro regium cognominatum morbum arquatum tradit, quoniam mulso curetur. Apomeli, quod ex melle ex favis niveo candore splendentibus cum aqua fontis, proutab Aetio traditur, decoquebatur, deterget et digerit, urinas ciet, calidioribus naturis inimicum. Confert et ad educendum spiritum. Chionomeli cum nive et cum melle commixta [orig: commista] fiebat, et in febrib. propinabatur. De Omphacomeli, quod succo uvae immature et melle fit nihil singulare occurrit. Thalassomeli ex ae quis partib. maris, pluvie, et mellis defaecatis, et in picato vase per canis aestum insolatis paratur. Sapore et odore gratum est, clementerque purgat. Oxymelitis variae apud auctores sunt descriptiones; quas apud Aldrovandum vide. Sumptum humores crassos attenuat; ischiade et arthritide laborantib. prodest: in angina utiliter gargarizatur. De Scyllitico oxymelite consule Medicos. Helleboratum Gesinero debemus, cuius encomia in epistola ad Occonem persequitur.

Spiritus, qui per retortam exit, et vel albus vel flavus est (aquam quoque vocant) effusiones et albugines oculorum sanat, et ad capillos producendos adhibetur. Oleum quod instar aquae vitae arbet. si cum spiritu vini circuletur, gratissimi saporis evadit, et non tantum sclopetariis vulnerib. et phagedaenices ulceribus convenit: sed et dolores podagricos vehementer mitigat: maculasque faciei cum oleo Camphorae discutit. Componitur et cum vitriolo calcinato. Acetum ex cocto cum aqua fluviali et semine erucae, quod duntaxat in petra [note: Hartman. in Crol. ] suspenditur, destillatur. Solvit silices, reliquosque lapides: nec est [note: Agric. in PoppiumT. 2. p. 973. ] quod [orig: quòd] calcinationem praemittas. Quinta essentia quae sale ex faecibus propriis incineratis acuitur, in colica, calculo renum etc. remedium creditur paratissimum. De Elixire, quod [note: Schrod. Pharmacop. 5. p. 316. ] Doctissimus Schroderus describit, taceo.

Non permittere ut corpora putrescant, superius ex Plinio dictum:


page 23, image: s024

[note: Herodot. in Thalia. ] Babyloniosque in melle cadavera servasse dici debuit. Nunc de purpuris, antidotis, et arborum surculis aliqua adicere placet. Purpurae Hermionicae, compositae quidem ante centum nonaginta annos, sed pro/s1faton to\ a)/nqos e)/ti; kai\ nearo\n, [note: Plutarch. in Alexandro M. ] recentem adhus florem et novum servantis, quinque milia talentum, captis ab Alexandro Susis inventa fuisse, Plutarchus auctor est. De purpuris hoc cum succo in massam redactis, vel flore, qui Vitruvio ostium, cum vaginula sola, intellige: talentum de pondere potius quam pretio sumendum est, Durationis causa, mel, in quo massae punicearum immergebantur. Theriacae et aliis antidotis haud frustra admiscetur. Consevat [note: Cardan. Subtil. l. 8. ] ea, et excipit. Lentori, consistentia debetur, et ne ambiens aer [orig: aër] exhauriat. Servari in melle surculos, nec quicquam propagationi decedere, apud Cardanum habemus: [note: Scalig. Ex. 179. ] Scaliger eo multa servari, multa vitiari reponit. Ille mellis humido quod tenue, dulce, temperatum, non pingue, nec putredini obnoxium adlcribit. Hic iuglandis naturam in eo incorruptam propter oleositatem servari; ficus, persica, pyra, tabo fluida fieri, asserit Tactum a [orig: à] pane corrumpitur, et in formicas similiaque animalcula abit. Fugitivo denique et exanimi vino vitam reddit, suetum oenopolis mangonium.

[note: Differentiae. ] Differentiae mellis sunt variae. Substantiam si spectes, habetur Aerium, Terreum, Anthinum, Galbanarium, Thymosinum, Cerosum, adulteratum, Aereum [orig: Aëreum] . Mense enim Maio, Iunio et Iulio, ambrosia quaedam caelestis, liquida, pura, suavissima, plantarum foliis illabitur, ut vulgo [orig: vulgò] creditur: hanc collectam et imbibitam apes [note: Plin. H. N.??? c. 14. ] in alvearia deferunt. Initio dilutum est, ut aqua, et primis diebus fervet, ut mustum, seque purgat: vicesimo die crassescit, mox obducitur tenui membrana, quae fervoris ipsius spuma concrescit. Terreum rore abeunte ex terrae ipsius sudore, et plantarum dulci parte exsugitur, densioris [orig: densiöris] substantiae, totque differentias, quot plantae sunt ex quibus detrahitur, sortitur. De anthino inferius dicemus. [note: Alex. Aph. 2. probl. 74. ] Galbanarioi nomen Aphrodisiensis imposuit, a [orig: à] pastu apum, quem galbana vitiant. Prodest ad oculorum claritatem. Thymosinum non coit, et tactu praetenuia fila mittit: quod primum gravitatis argumentum est. Si plane [orig: planè] thymum redolet, consummatum ne dicas: quamquam venditores ab iniecto laudem conciliare solcant. Cerosum crassius est, et in quo [note: Plin. H. N. 11. c. 16, ] crassitudines quaedam innatant. Adde hisce Bithymum, quod ex utroque thymo, albo et nigro paratur, oculis et ulceribus aptissimum.

Loci ratione est, Silvestre, Domesticum, Atticum, Cycladicum, Siculum, Cappadocium, Scythicum, Samogitium, Cephalonicum, Creticum, Cnidium, Mysium, Halizonum, Thracium, Lydium, Aegyptium, Medicum, Hyrcanum, ut alias regiones taceam. De Silvestri in sequentib. agetur, Atticum, quod et Hymettium, id in primis, quod in argentifodinis fit, primas inter optima obtinuit. Optima quippe ibi apum indoles, et terra thymo et aliis florib. luxuriat. Vidit Bauhinus Veronae in pharmacopolio, illudque in vesica elephanti valde [orig: valdè] crassa, pondere librarum XXI. longitudine duorum cubitorum, latitudinis sesqui cubiti invenit. Ex Africa allatum fuisse verisimile est. Cycladico secundas Dioscorides tribuit. Urbanum et iucundum est. Siculo seu Hyblaeo [note: Aelian. H. A 5. c. 42. ] tertiae debentur. In Cappadocia sine favis conficitur, et perinde ut oleum crassum est. In Scythia quoque et Samogitia laudatissimum habetur: seu quod [orig: quòd] flores sint meliores, perflato a [orig: à] septentrionali vento aere: seu quod [orig: quòd] ibi robustiores vivant, et mel [note: Cardan. de var Rer. 6 c. 25. ] diligentius elaborent. Ex Cephalenia summae bonitatis et saccaro suavus devehi, Cardanus auctor est; ut Aphrodisiensis in insulis et littoralibus optimum esse putat. De Cretico ita [note: Plin. H. N. 21. c. 14. ] Plinius. Aliud in Creta miraculum mellis: Mons est Carina I X. millium passuum ambitu: intra quod spatium muscae non reperiuntur: natumque [orig: natumqué] ibi mel nusquam attingunt. Hoc experimento singulare medicamentis eligitur. E Cnido


page 24, image: s025

advecturi, Thasio et Hymettio proximum est. Ubiconsenuit, vini conditiones assumit. De Mysio haec apud [note: Galen. 1. de Antid. c. 4. ] Galenum occurrunt- Nostra, inquit, in Asia, collis quidam inter Pergamum et Elcam urbem maritimam porrigitur, thymo scatens, in quo Apes optimum mel reponunt quod ibidem totum absumitur. In Mysia quoque, qua partenostrae provinciae finitima est, tractus occurrit, quem Britum appellant, in quo mel Attico simile penitus, magna cum admiratione conspexi, quamquam deteriora quoque mella ibi proveniant. Extabat ibiquoque monticulus quidam non magnus, saxosus totus thymo atque origano plenus, ad cuius radices agri cythiso plurimo abundabant. Ex eo, collis dominus mel usque adeo [orig: adeò] dulce colligebat, ut in hac parte, Atticum etiam superaret: acre tamen ut Atticum non erat: idcirco statim nauseam gustantibus excitabat. Apud [note: Pausan. in Atticis. ] Halizones ita concretum exst, ut a [orig: à] cera seiungere nequeas. Thracicum, arenosum erat. In Lydia ex arboribus colligitur, Incolae pastillos absque cera tanta [orig: tantâ] duritie conficiunt, ut nisi vehementiore attritu nihil inde [note: Aphrodis. 2. Probl. 74 ] demi possit. Aegyptium dilutum est, quod flores illius tractus, nimia Nili irrigatione humescant. In Hyrcania multo folia tinguntur. Exstinguitur, nisi ortum solis colligentis praeverterint, si Curtio credimus. In [note: Mela 3. de situorhis. ] Medea ex arboribus stillat. Ad Amisum denique prodente Aristotele, convehitur a [orig: à] superioribus locis candidum, craslumque, quod apes in arboribus sine favo, quod et in Ponto fieri notum, faciunt. Brevissime [orig: Brevissimè] ista [note: Plin. H. N. 11. c. 14. ] complexus est Plinius. Summa quidem bonitatis natione constat, plurib. modis. Alicubi enim favi cera spectabiles gignuntur, ut in Pelignis, Sicilia: alicubi mellis copia, ut in Creta, Cypro, Africa: alicubimagnitudine, ut in Septentrionalibus, viso iam in Germania octo pedum, favo, in cava parte nigro.

Sumptas a [orig: à] Tempore colligendi differentias recenset eleganter Plinius. [note: l. c. ] In quocumque, inquit, tractu terna sunt mellis genera. Vernum ex floribus constructo favo, quod ideo [orig: ideò] vocatur anthinum. Hoc quidam attingi vetant, ut largo alimento valida exeat sobolex. Alii ex nullo minus apibus relinquunt, quoniam magna sequatur ubertas, magnorum siderum, (Sirii, Caniculae, Arcturi) exortu. Praeterea solstitio cum thymum et uva florere incipiunt, praecipua cellarum materia. Alterum genus est mellis aestivi, quodideo [orig: quodideò] vocatur horaeum, a [orig: à] tempestivitate praecipua, ipso Sirio exsplendescente, post solstitium diebus XXX. fere [orig: ferè]. Immensa circae hoc subtilitas naturae, mortalibus patefacta est, nisi fraus hominum cuncta pernicie corrumperet. Nemque áb exortu sideris cuiuscumque, sednobilium maxime [orig: maximè], aut calestis arcus, (de hoc loco consule Marsilium Cagnatum) si non sequantur imbres, sed ros tepescat, solis radiis, medicamenta non mellagignuntur, oculis, ulceribus internisque visceribus dona caelestia. Quod si servetur hoc, Sirio exoriente, casuque [note: Plin. H. N. 11. c. 15. ] congruat in eundem diem, ut saepe, Veneris, aut Iovis, Mercuriique exortus, non alia suavitas visque, mortalium malis a [orig: à] morte vocandis, quam [orig: quàm] divini nectaris fiat. Rutilum omne tale, ut diebus confectum siccioribus. Aestiua [orig: Aestiuâ] mellatione decimam partem Thasio Dionysio apib. relinqui placet, si pleni fuerint alvei: sin minus, pro rata [orig: ratâ] portione: aut si inanes, omnino [orig: omninò] non attingi. Huic vindemiae Atticisignum dedere initium, Caprisicialem diem Vulcano sacrum. (Incidebat is in Nonas Iulii, quae et Caprotinae et vulgi fuga vocabantur.) [note: Plin. H. N. 11. c. 16. ] Tertium genus mellis minime [orig: minimè] probatum, silvestre, quod ericaeum vocant. Convehitur post primos autumni imbres, cum erice sola floret in silvis, ob id arenoso simile. Athenienses tetrealicem appellant, Eubaea sisaram, quam putant apib. esse gratissimam, fortassis quia nullius tunc alius sit copia. Hace mellatio sine vindemiae et Virgiliar. occasu, Idib. Novembris fere [orig: ferè] includitur. Relinqui ex ea duas partes apibus ratio persuadet, et semper eas partes favorum quaehabent erithecen.

[note: Plin. H. N. 11. c. 15. ] Dantur et a [orig: à] Qualitatib. differentiae, Laudatissimum existimatur e [orig: è] thymo, coloris aurei, saporis gratissimi, quod fit palam doliolis, pingue, marino e [orig: è] rore spissum. Tale nascitur, ubi thymus, cunicula, origanum, violae, etc. pullulare folent, ut in Achaiae montibus, Hybla, Himetto, et aliis, fieri solet. Taleodoratum, ex dulci acre,



page II, image: s026

[illustration:

Cera Seu favus

]

[illustration:

Honigftock [orig: Honigftöck] Faug

]

[illustration:

Vespetum Wespennest

]

[illustration:

Apiarium Bienenstock Bienen Korb

]

[illustration:

Hornus Neft

]

[illustration:

Vespetum Wespennest

]

[illustration:

Hornusstock

]

[illustration:

Wespenstock

]

[illustration:

Wespenstock

]

[illustration:

Hummelstock

]



page 25, image: s027

glutinosum, perlucidum, quod minimum spumae vomit. Tale Cretensib. Acramaumorion, Cypriss Chytrum, [note: Mouf. l. 1. de Insect. 35 p. 28. ] Cois Calaminium. tale, si Moufettum sequimur, pingue, lentum glutinosum, grave (unde in fundo optinum) au/to/xuton, clarissimi therebinthini liquoris aemulum, sui ubique simile, et vel nullis vel saltem paucissimis foecibus impuratum, blandissimo calore liquefactum, et levissimo frigore quasi in lapillos concretum. [note: Strab. Geegr. l. 9. ] Tale denique quod Strabo in Attica ad argentarias gigni, et a)ka/phston vocaricribit, Malum est, quod vel iusto crassius, vel iustotenuius, vel diversarum partim est; quod thymum plane [orig: planè] redolet; multam spumam egerit. Tale quod quia ex custodia computruit, male olet: quia e [orig: è] cicuta contagium contraxit, graviter; quia acre, naves odore ferit: quia sub vappa vapulat, nihil olet. Venenatum in Ponto ex argolethro Dioscoridi, ex Rhododendri floribus Plinio; ex Aconito Aetio [orig: Aëtio], testibus, colligitur. In Carina, Perside, Mauritania et Getulia, vel ob terrae halitus, vel virulentos sucos tale evadit: livore deprehenditur. Apud Macronas insaniosum [note: Xenoph. de Cyri exped. l. 4. ] prodente Xenophonte, habetur. Nec stare quidem poterant, qui eo vescebantur. In Heptacometarum urbe contagiosum, et quod [note: Stab. l. 12. ] stupidos redderet, Strabo reliquit. In Corsica ex cicuta, Ovidius: in Trapezunto Pontica ex buxi florib. gravis odoris, sed quod insaniam curaret, Aelianus. Cognoscitur, si non omnino [orig: omninò] densatur, rutilum est, alieno odore, et ad nigrediem vergit. Duos tali melle gustato in foro Romano obiisse, apud Galenum habemus. In Troglodyticae parte quae [note: Scal. Exercit. 132. ] Balgada dicitur, adeo [orig: adeò] Candidum est, ut ne nivibus quidem cedat; durum quasi lapis, solidum etiamita, ut sportis contineatur. Meminit talis et Aristoteles, idque ex puro thymo confectum negat. In Tigremahon et Tagodast, Moufetus ponit. Rutilum est ericaeum. Nigrum, fuscum, spadiceum, [note: Gal. de Antidot. 14 c. 2. ] et lividum suspectum esse solet. Vinosum apud Galenum habetur. Ama- rum iuxta Phasin, et in Ponto. Evadit et vetustate tale. Dulcissimum in [note: Strab. Geogr. 111 ] Mysia superius diximus. Foetidum custodia evadit. Farina milii adulteratur. Factitium, ex nuce Indica, et vulgarib. siliquis, quas Graeci kera/tia vocant, paratur, qui Troglodyticam Arabiam incolunt, radices Zingiberis recentes in eo conservant. Mirum vero [orig: verò] quod Eudoxus Cnidius apud Apollonium refert, Gyzanteres Africae supra Sirtin et Carthaginem gentem, apum more flores colligere, et mellificium exercere, felicitate pari. Diodorus Siculus mellis conficiendi rationem Curetes primos invenisse auctor est.

APPENDIX II. De Cera.

[note: Nomen. ] CERAE nomen a [orig: à] Graecis sumptum est, khro\s2 his dicitur, seu a [orig: à] kerai/nein, quod curare est, ut Isidoro placet; seu a [orig: à] kai/esqai r(adi/ws2 quod favis ignis calore liquatis fiat; seu ab Arabico???quod ceram Arabibus, ut murum seu parietem Ebraeis significat. Et certe [orig: certè] favorum cerae sunt ut parietes, intra quos melistagei=s2, liquidum mel stipatur. Dicitur et ma/lqh Galeno teste, quod vocabulum quidam emollitae tantum attribuunt. Potest tamen et durae imponi.

Ex lachtyma arborum ab Apibus [note: Arist. H. A l. 3. c. 21. Descriptio] confici, Aristot. prodidit. Exomnium arbor. satorumque florib. confingi Plin. rumice et echinopode, seu equinopode, (quidam tribulum, alii echion, nonnulli spinae quoddam genus intelligunt) [note: Plin. H. N. l. 11. c. 8. ] excepta. Addit. Falsoexcipitur et spartum, (genista, iis dem locis quib. et iuncus sterilis nascens) quippe cum in Hispania multa in spartari is mella [note: Plin. H. N. l. 21. c. 12. ] herbam eam sapiunt. Falso et oleas excipi arbitror, (alibi verum id esse affirmat) quippe olivae proventu plur ima examina gigni certum est. De Lampsana apud Columellam habemus. Modus [note: Arist. H. A. l. 9. c. 40. ] elaborandi apud Aristotelem exstet. Perreptant flores primum primis pedibus, quos leviter affingunt; tum in medios sese abstergunt, et affricant: tandem vero [orig: verò] tincturam florum aqua


page 26, image: s028

vel saliva sua laboratam, et compactam, in cruscula posteriorumpedum dextre [orig: dextrè] et celeriter deponunt, et magnitudine formaque lentis collectam, onustae ad proprios lares redeunt, ut Moufetus exponit: Quomodo exprimatur [note: Coln. R. R. l. 9. c. 16. ] Columella exposuit. Expressae, inquit, favorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci perlutae sunt, in vas aeneum coniciuntur: adiecta deinde aqua liquantur ignibus, quod ubi factum cera per stramenta et iuncos defusacolatur, atque iterum similiter de integro coquitur, et in quas quisque voluit formas, aqua prius adiecta defunditur. Brevius [note: Plin. H. N. l. 21. c. 14. ] ita Plinius. Cera fit expressis favis, sed ante purisicat is aqua, et triduo in tenebr is siccatis, 4. die liquat is igni in novo fictili, aqua favos tegente, tunc sporta colatis. Rursus in eadem olla coquitur cera cum eadem aqua, excipitur que alia frigida, vasis melle circumlitis.

[note: Locus. ] De Loco non est quod multa dicamus. Habetur ubi et apes. Corsis olim tam copiosa, ut Romanis tributi loco centum milia, (ducenta posuit Livius) pondo persolverint. ExR ussia et Moscovia in u7niversam fere [orig: ferè] Europam defertur. Ad Mombazzae urbem ingens eiusdem vis. Livones olim [note: Crantz. Vand. 16. c. 9. ] purgamenti instar reiecisse, a [orig: à] Crantzio proditum. Eiusdem usum et fluvii Senegaeaccolae ignorant.

[note: Natura. ] Ad Naturam spectat, quod calore Solis candefiat, cum caro nigrescat: quod coacta opaca sit, liquida pellucescat: quod facile [orig: facilè] calore emolliatur; et denique, quod cum oleo facillime [orig: facillimè], cum vino et aqua difficulter confundatur. Causas in Aldrovando vide.

Usum nobis praestat eximium, in Medicina, scribendo, pingendo, sigillando, imaginibus, conglut inando, lucem praebendo, et aliis. In medio quodammodo est calefacientium, refrigerantium, humectantium et siccantium. Habet aliquid emplastici et crassarum partium, [note: Galen. de simp. l. 7. ] ut Galenus scribit. Ideo reliquorum medicamentorum materia efficitur, et ad emplastrorum, et ceratorum compositionem adhibetur. Praebetur dysentericis cum pomo assato. Nervis et tendonib. denudatis applicatur. Linteo in cera intincto, et calidissime apposito, iuncturar, ex frigore dolores tolluntur. In Ictero cum ovi vitello ad duritiem cocto, aliquot granis croci, et syrupo absynthii, pillulae ex eadem laudatissimae. Valde sitim excitant. Dat et oleum, in diuresi, et tumorum emolliione eximium, cuius praeparationem apud Chymicos vide. De Adulteratione et Coloratione alibi dicetur, sic et de aliis usibus.

[note: Differentiae. ] Genera cerae dantur aliquot. Est Nativa, est et Factitia. Habuit Aldrovandus Indicam, colore flavo, viridi, rubro, et nigro, lapideae prorsus duritiei, quam ed lacca confici ab Acosta [note: Dios. M. M. 2. c. 76. ] discimus. Laudatissima est recens, subpinguis, prua, odorata, halitum melleum referens, Pontica aut Cretica. Pontica, si Galenum sequimur ob flores [note: Plin. H. N. l. 21. c. 14. ] absynthii amara est. Plinio optima quae Punica dicitur, (candidissimam omnium Dalechampius facit) proxima quimmaxime [orig: quimmaximè] fulva, odor is que mellei, (hinc Cicero, unguenta gratiora esse quae ceram quam quae crocum redolent, scripsit. Sic omnino [orig: omninò] legendum, non terram) pura, natione Pontica, quam constare, addit, equidem miror inter venenata mella. Deinde Cretita, plurimum enim ex propoli habet. Post has Corsica, quoniam ex buxo fit, habere quandam vim [note: Plin. l. c. ] medicaminis putatur. Alba, seu candida, quam quidam virgineam vocant, quomodo fiat Dioscorides et Plinius prodidere, Ventilatur, inquit hic, sub dio saepe [orig: saepè] cera fulva. Deinde fervet in aqua marina ex alto petita, addito nitro. In de ligulis hauriunt slorem. id est, candidissima quaeque, transfundunt que in vas quod exiguum frigido habeat. Et rursus marina decoquunt separatim: dein vas ipsum refrigerant. Et cum haec tar fecere, iuncea crate, sub dio siccant Sole Lunaque: haec enim candorem facit. Siccantes, ne liquefaciant, protegunt tenui linteo. Candidissima vero sit post insolationem etiam incocta. Scilicet. Tollitur ita a [orig: à] cera mel, eaeque partes exspirant, quarum tenuitate color conflatur. e)cikma/zetai [note: Scal. Ex. 323. 12. ] mel ab igne, inquit Scaliger. Venetiis candidissima habetur. Talis et Tarentina fuit. Adulteratur


page 27, image: s029

therebinthina. Inalbescit et tractando. Unde tra/ktos khro\s2 leukota/tou Aetio dicitur; et traktai/zein Phavorino inalbescere. Sed et kapuri/dia tracta dicuntur, quod manib. tactata albe scant. Medicis utilissima est, et commendatur a [orig: à] Paulo ad psoram. Usurpatur et ad excipiendos pulveres in masticatoriis, et quidem factitia, qualis Tyrrhenica fuit. Convenit renib. inflammatis. Paulus leukou= protro/ktou meminit. Flava ob aeream [orig: aëream] ex melle naturam magis emollit, relaxat, et dolorem solvit. Frequentius liquefacta terrestrem naturam contrahit. Ideo [orig: Ideò] recens et nova adhibenda, Virginem vocat Hollerius, a [orig: à] iuvene Apum populo elaborata. Actuarius propolia esse dicit. Commendatur abeodem in ceratis. Viridis in Aegyptiacis numerat [note: Holler. Instit. Chir. l. 6. c. 7. ] inter medicamenta purgantia Hollerius, vel mollita oleo imponitur. Nigrescit [note: Plin. H. N. l. 21. c. 14 ] cera, ad dito chartarum cinere sicut an chusa ad mista, rubet. Colligitur [note: Arist. H. A. l. 8. c. 7. ] tamen et in Moluccis insulis et America naturaliter nigra. Mirum quod scribit Aristoteles tepefacta iunior. boum cornua in cera flecti: nec sentire dolorem pedum, si ea inungantur.

[note: Propolis. ] Addere aliquid de Propoli et Erythace placet. Illa dicitur quasi suburbana, quod prae forib. alvei ab apibus aedificetur. Grae cis alias [orig: aliàs] smh)nion, samulis2 et aigestros. Scribonius pro cera virginea accepit: pro faece alvearium Silvaticus. Bellunensis sorditiem parietum vocat, et pro Bdellio adhibert. Nonnulli ab arborib. stillare contendunt, alii primum esse favum: Dicerem, crassiorem quandam esse materiam, inter commosin, quae Aristoteli Mitys, pisso/khron et ceram mediam, flavescentem, odoratam, styracemreferentem, et in mastiches modum ductilem. [note: Moufet. Theatr. Insect. l. 1. c. 6. ] Cordus apud Moufetum, lacrimam esse, arborum gemmantium oculis innascentempscribit. Collectam, circa vestibulumalveorum ab apib. suspendi, contra iniuriasfrigoris munimentum. Quatuor eius facit species. Prima e [orig: è] nigra tantum populo colligitur. Aegyrinam vocant. Tractatu est mollis, visci instar, colore flavo, odore iucundo, somnifero; et styracis aemulo: sapore populneis gemmis respondente. Secunda, ex berula, eamdem redolet, colore inter flavum, cinereum et subviridem medio, ductilis. Tertia ex Alpinae populi lacrimis colligitur, eaque rara. Quarta, ex his omnibus eaque mixta. Desitum iam est ea uti. Apiarii exemptis fa vis confundunt: et cera, quae Avic. Mum nigrum, nihil aliud est quam [orig: quàm] quod dam post decoctam ceram fundum petens sedimentum. Resolvitur oleo veluti cera, sed praeponderat, et fundo illabitur. Sincera et odoratissima optima. Fusione in aquam facile [orig: facilè] a [orig: à] cera seiungitur. Cretica et Passidica, quod [orig: quòd] maior illius pars a [orig: à] styracis et ladahi pinguedinecolligatur. Usum si spectes vitiosam materiam ex alto elicit. Celso inter anastomica recensetur. Aetio [orig: Aëtio] calefacit, discutit, maturat, extergit. Varro propter multiolicem usum, multo carius in sacra via, quam mel ipsum venditam scribit. [note: Varro R. R. l. 3. c. 16. ] Inde forte [orig: fortè] Ceraesanctae apud Largum nomen. Veteri tussi suffitu prodest. Gutram rosaceam ex aqua tollit: impetigines illita extirpat, et ad plurima prodest.

[note: Erithaca. Arist. de plant. l. 2. ] Erithacam Aristoteles Sandaracham et Smerion, alii Cerinthum vocant. Doctioribus est Vernilage, quibusdam a [orig: à] tempestate Vernix. Rusticis Lombardis, apud Niphum. Carbina. Diximus de eo ex plinio supra. Varro gluten esse vult, quo favos extremos apes inter se compingunt. Mira ei vis eliciendi examina. Ubi volunt examen considere, ramum erithace, addito apiastro, oblinunt. Virgilius gluten vocat.

CAPUT II. De Fucis.

[note: Nomen. Aldr. Hist. Ins. l. 1. c. 5. ] FU cus a [orig: à] fuco, seu quod [orig: quòd] sit fucata apis; seu quod fucum faciat, et praetextu alvearia calefaciendi, mellificia absumat, dictus videtur. A fagou=mai qui deducunt, audaces nimis sunt: ut et illi qui a [orig: à] furando, quamvis Verum sit furari. Graecis est khfh\n et


page 28, image: s030

qrw/nac. ko/qouros epitheton est, para\ to\ keu/qein th\n e(autw=n ou)/ra/n, quod aculeum, ut aliae apes non exserat.

[note: Descriptio Colum. R R l. 9. c. 15. ] Columella eos genus amplioris incrementi appelat, simillimum apum, [note: Plin. H. N. l. 11. c. 11. ] atque in ter gregalia animalcula collocat. Plinio sunt sine aculeo, velut imperfectae apes novissimaeque, a [orig: à] fessis ac iam emeritis inchoatae, serotinus fetus, et quasi servitia verarum. [note: Artist. H. A l. 5. c. 22. ] Aristoteles quartumgenus apum, sed perperam, nec enim mella faciunt, facit. Vulgari ape fere [orig: ferè] duplo maior est: imo [orig: imò] Regem crassiore et compactiore statura aequat. Duces eslent, si aculeo instruerentur. Magnitudo ex vitae in stituto obtigit. Nihil superfluitatum laboribus absumitur; et interdiu et noctu sese liquore melleo ingurgitant. Colore splendente nigricant magis quam [orig: quàm] apes. Qui Fur, [note: Arist. H. A. l 9. c. 40. ] Aristoteli fw\r, Hesychio fw/rios, dicitur, minor est. Plin. inter apes grandissimos [note: Plin. H. N. l. 11. c. 17. ] nominat, nigros, lataque alvo, ita appellatos, quod furtim mella devorent.

[note: Generatio] De Generatione, variae sunt opiniones. Ex mulis putrescentib. nasci prodidit Isidorus, ex asinis Cardanus, ex equis Plutarchus et Servius. Sunt qui aliunde, ex cerinthi, oleae, vel arundinis floribus portari credunt. Alii ex apibus degeneratione quadam fieri existimant, posteaquam aculeos perdidere. Nonnulli has ex fucis originem ducere nugantur. Quidam denique in mares et feminas distinguunt, (sane [orig: sanè] Varinus khfh/nas2 tou\s2 a)/r)r(enas2 tou\s2 a)pra/ktous2 tw=n melissw=n explicat) et coitu [note: Arist. de gener. lib. l. 3. c. 10. ] propagari contendunt. Aristoteles exapib. longioribus et porrectiorib. prodire tam fucos quam fures affirmat, et quidem annis prosperis, quib. largior mellis copia speratur, abundante humore, quod et ex Plinio superius adduximus. Addit. seorsim gigni si Dux vivat: si obiit, in Apum loculamentis, et hos fieri animosiores. Minores vero [orig: verò] ipsis cellas confingunt; nec eas sparsim per alveum, sed edxtimis et velut eiectitiis castris. Sic in tra ternarium numerum, ratione generationis, totum Apum genus redegisse videtur. Duces et se ipsos et aliud genus gignunt: Apes fucos: fuci gignendi facultate dest tuuntur. Fetus autem prout A pum, candidus est: ex eo vermiculi apum vermiculis minores exsurgunt.

Graecis quibusdam a)suntelh\s2, a)telh\s2, a)leitou/rghtos, a)su/mbolos, mhde\n ei)s2 th\n koinh\n sumfe/rwn, [note: Virg. Georg. l. 4. ] fucus est: ideo Virgilius immunem ad aliena pabula sedere dixit. At quibusdam visum magno esse usui. Vivunt quidem, si mellisicium atten das perpetuo [orig: perpetuò] otiosae: imo [orig: imò] totum diem in mellariis cellulis latent; nocte, sopitis somno apib. opera invadunt [note: Aelia. M. A l. 1. c. 10. ] et vastant alveos, ut Aeliano proditum; sed si nos Bartholomaeus Anglicus non fallit, regias mansiones, illasque magnificas, in apice et meditullio favi specioso cooperculo [note: Tzetz. Chil. 8. Hist. 227. ] insignes, exstruunt. Tzetzes u(drofo/rns2 facit: Columella seminibus, quibus [note: Plin. H. N. l. 11. c. 11. Colum. R. R. l. 9. c. 11. ] apes figurantur insiderescribit. Ad fovendam et educandam novem prolem adhiberi, exclusis proturbari: quae omnia egregie [orig: egregiè] Plinius. Domos, inquit, primum plebeis exaedificant, deinde regibus. Si sper atur largtor proventus, adiciuntur contubernia et fucis. His cellarum minimae, sed ipsi maiores apibus. Sunt autem fuci sine aculeo, velut imperfectae apes, novissimaeque, a [orig: à] fessis et iam emeritis inchoatae, serotinus fetus, et quasi servitia verarum apum. Quamborem imper ant iis. primosque in opere expellunt, tardantes sine clementia puniunt. Neque in opere tantum, sed in fetu quoque adiuvant eas, multum ad calorem conferente turba, Certe [orig: Certè] quo [orig: quò] maior fuerit multitudo, eo maior fiet examinum proventus. Cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos: multaeque singulos aggressae trucidant. Net id genus, nisi vereconspicitur. fucus ademptis alis in alveum reiectus, ipse ceter is adimit: Vel potius, si Aristotelem sequimur, ceteror. fucor. intus relictorum alas ipsae apes comedent: ut male [orig: malè] Plinius, ou(/tos pro au)tai\ legerit, et tw=n loipw=n [note: Arist. H. A. l. 9. c. 40. ] ad apes retulerit. Sunt qui ex Aristotele favos in eodem alveo fingere tradunt. Manent enim maxima temporis parte intus, cumque exeunt efferunt sese fusim, in sublime, gyroque volitant, et quasi exercitium faciunt, quo peracto, domum redeunt, et


page 29, image: s031

epulis perfruuntur. De Antipathia quae occurrunt, ex iam dictis petantur. De Furibus hoc adicere placet, adeo [orig: adeò] sese aliquando replere, ut vix exire aut resistere possint: saepe [orig: saepè] in apum cellulis parere: neque mel colligere, nec ae des erigere: ingressos, verberari et pro foribus semianimes relinqui, saepe [orig: saepè] morte affici.

CAPUT III. De Vespis.

[note: Aldrov. de Ins. l. 1. c. 6. Nomen. ] VESPAE a [orig: à] Latinis nomen inditum esse puto, non tam quod [orig: quòd] vesperi muscas capiat; vel vi petat et adoriatur; quam [orig: quàm] quod [orig: quòd] vesca, id est, gracili sit pede. Graecis sfh\c et sfh/kion, aut a [orig: à] sfi/ggw stringo et gracilem facio, aut a)po\ th=s2 diasfagh=s2, quod [orig: quòd] medio ita sit dissecata, ut quasi hiare appareat, dicitur. Nicandri Scholiastae sunt leukospa/des2 Suidae de/llides2 et de/liqes2. Hesychio au)lh=tai et passa/leres2 Gazae, sed kataxrhstikw=s2 an)qrh/nai. Hae enim potius Crabrones [note: Deseriptio] dici debent.

Animal est gregale, annulosum, oblongum, quatuor alis membraneis, (quarum primae maiores) praeditum, exsangue, in tus aculeatum, sex pedib. instructum, colore luteo deaurato, super maculas ni ras trianguatim positas, corpore toto transversim variegatum, unde forte [orig: fortè] Pollioni dia/xrusos dicebatur. Corpus medio pectori tenuissimo veluti filo alligatur, ut [note: Mouf. Theatri Insect. l 1. c. 8. ] veluti elumbes et hiatulae appareant. Aculeum omnes gerere, Monfet. existimat. Vat. eo ab Ape distingui putat, [note: Varro R. R. l. 3. c. 16. ] quod [orig: quòd] Apis sit brevior, compactior, pectore ac dorso pilosis, capite oblongiore, acutiorerostro, minusclolorata alvo, annulor. lin eis colore ruffis, et nigris ut plurimum distincta, antennas, sub oculorum regione locatas habet vespa vero [orig: verò] longior, veluri quadam fistula medio cohaerentib. alvo et pectore, glabra tota, rotundiore et breviore capite coloratior: et antennas supra oculos gerit.

[note: Locus. ] Gaudent locis asperis, in iisque magis multiplicantur. Quaedam tn. gehera quibusdam in locis, ut post dicemus, non reperiuntur. In insula Nicesin, Ortelio referente, mortem ictu inferunt. In extremo polari climate frequentissimas [note: Olaus M. l. 22. ] Olaus ponit. Condunt et vespeta, cellulis et foraminib. plenos in quibus nidificant et stabulantur. Reperies ea in sublimi aliquam do, tectis, arborum truncis, montibus et quercubus: aliquando sub terra, in maceriis, cavernis et speluncis. Aldrovandus et in leguminibus et in humilioribus arbusculis conspexit. T ria nobis idem de dit. Unum ovale sub nucis iuglandis arbore, terra ad pedis altitudinem effossa: alterum, subterraneum itidem, sed orbiculatum: tertium phialiforme. Prioris haec erat constitutio. Antrum, inquie Aldrovand. seu foramen angustum: nempe ea amplitudine, qua singulis pateret aditus in terrae superficie conspicuum erat, a [orig: à] quo iter erat eiusdem amplitudinis tendens ad Vespetum, non quidem recta [orig: rectà], seu perpendiculari linea deorsum ren dens, sed ad latera per cuniculos quosda duorum, plus minus palmorum intervallo, a [orig: à] primo (quod in summam humum desinit) foraminis vestibulo. Hic maiori et ampliori sinu terra excavata est rotunda prope [orig: propè] modum, ac ipsius Vespeti ovali figurae proportione respondens, ita tamen, ut inter Vesparum domicilium, et telluris cava latera, tantum sit spatii, quantum ingressuris sua penetralia vespissufficit, ad transeundum arctum illud ostiolum totius alvearis unimcum, ad latera collocatum. Hac scrobe aperta, effossaque vesparum aedificium, domiciliumque apparuit, figura fere [orig: ferè] ovali, altum fere [orig: ferè] dodrantem, duas palmas transversas medio latum, undique ceu ovum testa, ita hoc membrana corticea obductum, eaque subalbida arenosa, simili lichenimarino, eiusdem cum favis substantiae, non ut Apum cerea, sed lignosum quid habente, siliquisque tenuiorib. leguminum, seu lunarie maioris bulbonaca dictae pericarpio, aut scabiosae


page 30, image: s032

simillima substantia. Huius superna pars, recti vicem gerebat, et velutituguria ac mappalia culmine medio in conum fastigiato ab imbre undiquaque (cum forte [orig: fortè] incidir) defendebat, inque parietum lateribus omnem hostilem incursum aditumque praecludebat. Infima basis fundamenti vice fungebatur, denique undiquaque a [orig: à] sordibus, putredine tutasreddebat. Hoc veluti putamine detracto seni favorum sese produnt classes seu orbes, qui sibi mutuo [orig: mutuò] ceu tabulata solaria, aut contignatione super ponuntur, ac imminent, iustoque dissite intervallo. Sed ne tabulatasuperiora in inferioracollabantur?fetusque premant, aut suffocent, singula columnis quibusdam sustinentur, quae non susque deque formatae sunt, et constitutae, sed a [orig: à] lata basi incipiunt, et ad concavam, seu pronam superioris tabulati faciem lato, ac protenso epistilio proten duntur, instar clavi utrinque capitati pollicis lati longitudine, ita ut fornices, et hypogaea videantur, infimi ac supremi orbes exigui, et an gusti, medii amplissimi, reliqui orbes mediae amplitudinis. Singuli plurimis cellulis abundant sexangulis, in quarum quibusdam Vespae adultae, in aliis fetus iuniores, attamen perfecti, et alati, aliis Vermiculi condebantur, qui omnes posteriori parte sursum siti erant, capite deorsum.

De altero nihil singulare occurrit. Phialiforme, erat collo angusto, contra ventre capa cissimo, cui latus pediculus appendebat. Materia constabat subtili, membranosa, qua undique circumductum erat. Forfice per longitudinem dissectum, tres membranas, illasque inani spatio distinctas, per quas circumcirca percurrere poterant, exhibebat. Prima membrana, exteriore minor, secunda amplior, tertia omnium minima conspiciebatur. In intimae medio, septem cellae eaeque sexagonae erant.

[note: Victus] Apollonio w)mobo/roi, Aristoteli mhlobo/roi, quod [orig: quòd] crudis carnibus malisve maturis vescantur. Sed nec pyris, prunis, uvis, floribus fructibusque variis parcunt; ncc ulmorum succo, saccharo, aut melli. Muscas etiam grandiores venantur et amputato iis [note: Plin. H. N. l. 11. c. 21. Arist. H. A. l. 9. c. 41. Plin. H. N. l. 11. c. 33. ] capite, reliquum corpus auferunt, ne apibus quidem parcentes. Serpentib. avide [orig: avidè] vesci apud Plin. legimus, eoque alimento mortiferos ictus facere.

[note: Arist H. A. l. 9. c. 41. ] Sexum agnoscit Aristoteles. Maiores et robustiores mares, instruunturque aculeo: minores imbecillioresque feminae, et carent eo. Matrices vocari possent, nisi eas Arist. latiores, ponderosiores, crasiores, et vespis maiores poneret. Dari sexus, apud quosdam indicium, quod [orig: quòd], si vespam ex pedibus ceperis, et bombilare liveris, quae aculeo destituuntur advolent. Coire visas fuisse, idem ipse scribit: alii ambigunt Vincentio, agrestes cum domesticis rem habent. De Generatione ita Aristotel. duob. locis. Primo, Crabrones vespaeque favos exaedificant pullis suis, si ducem habeant nullum, eumque palantes quaerant. Ac crabrones quidem in sublimiloco: vespae inforamine: quae ducem habent sub terra. Horumitem favi sexanguli, quemadmodum ut apum, compositi non e [orig: è] cera, sed ex corticea materia et araneosa. Ad cellae latus deponunt fetus suos guttae magnitudine, quae parieti haerent. Non omnibus in cellis tamen simul fetus est: sed in quibusdam adeo grandes, ut etiam volare possint: in aliis nymphae: in aliis vermiculi adhuc. Quibus solis subest stercus, sicuti etiam in apum genere. Ac quandiu nymphae sunt, neque moventur, et obducuntur folliculo. Altero. [note: Arist. H. A. l. 9. c 65. Scal. edis. ] Duces ubi cepere locum conspicuum, ineunte aest ate fingunt favos: et constituunt, quae vespeta vocantur pusillae. Puta [orig: Putà], quaternis ostiolis, aut prope [orig: propè] modum: in quibus vespae oriuntur non autem matrices. Quibus adultis, deintegro, praeter superiores telas, alias maiores construunt: atque his aduli is alias. Adeo ut ad finem Autumni plurimae et maxima vesparia sint. In quib. dux, quem matricem nominavimus, non amplius gignit vespas sed matrices. Oriuntur hae, grandiorum vermium specie in quatuor aut non multo plurium inter se continuatarum [note: Plin. H. N. l. 11. c. 21. ] superior: cellar. labris summis. Plin. addit. Fetum ipsum inaequalem et barbarum aelium evolare, alium in nympha esse, alium in vermiculo. Et autumno non vere omnia ea. Maximo numero matrices


page 31, image: s033

oriuntur, si anno proximo vesparum et imbrium copia praecesserat. Vermiculi antequam in Nympham transeunt oblongi sunt, vermiculis in carne ( e)ulas2\ vocat Hippocrates) et in avellanis nascentib. non dissimiles, albicantes, in cisuris notabiles, extremo corpore cra ssiore, linea nigricante per dorsum discurrente, sine pedibus non repentes, sed huc, et illuc se volutantes et moventes. Deposito fetu, tenui quadam pellicula cellas obvestiunt, qua, ubi ad perfectionem ducuntur perfracta, egrediuntur in lucem, et a [orig: à] biduo volucres circumvolant. [note: Plutar. in Cleomene. Antigon. in Mirab. Plin. H. N. l. 11. c. 20. ] Oriri et exputricertum. Ex equi cerebro nasci prodidit Pachymerius; ex carnibus, Plinius, Plutarchus, et Antigonus. Nasci ex asini corio, apud Isidorum: ex Crocodili sanguine vel cadavere apud Horum; ex putredine arborum et fructuum apud Albertum legimus. Ex senis cervi, capitis sub oculo terebrato osle concrevisle, Vincentius Belluacensis, ex vetustissimo quodam auctore tradidit.

[note: Aetas. ] Vitam quod spectat, matrices bimatum non superant: Operariae una cum autumno finiunt aetatem. Imo [orig: Imò], inquit Moufetus, ut rum matrices sive duces an ni superioris, novellis iam procreatis ducibus intereant, una cum vespis novellis, idque similimodo semper eveniat, an amplius etiam temporis possint vivere, multi dubium relinquunt. Agrestes vivaciores habentur. Vitae brevitatem, tenacitas compensat. Nam si alvos a [orig: à] capite, hoc a [orig: à] pectore seiungas, ferient tamen, et quidem nec levius quam [orig: quàm] antehac. Circulariter volant, quia cauda destituuntur. [note: Usus. ] Cedunt tinunculis, hirundinibus, noctuis, taxo, et vulpi in cibum. Vulpes caudam in vespetum inserit: onustam, ad arbores allidit: et mortuis vespis vescitur. Pseudosphecem, quam solitariam vocant, sinistra apprehensam atque annexam, (quae prima eo anno capitur, maxime [orig: maximè] conducit) contra quartanam laudat [note: Plin. H. N. l. 30. c. 11. ] Plinius. Mizal dus aquae ex vespis stillatitiae meminit, quae tumores absque dolore excitet. Inflativum esse necesse est. Curatur ictus si contuasa vulneri imposueris, vel emplastrum ex terra furnorum, acero, et muscarum capitibus. Alii extra sucum citrulli, folia teneriora siliquae Plinii, salviam cum aceto, cretam in pulverem redactam, melissophyllon cum oleo, asparagum tritum cum melie, fimum denique bubulum laudant': intus, sucum sampsuhci cum bolo Armeno et agresta folia tenuiora lauri cum vino; Altheae decoctum ex posca; rutae vel melissophylli sucum; folia eiusdem commanducata, etiam commendant. Si a [orig: à] venenatis ictus est, quod stupor, delirium etiam ostendunt, locus primo [orig: primò] scalpello aperiatur; dilatatus sugatur, insequenti cataplasmate ex terrae in qua vespae nidificant rasura, cum aceto subacta. Inter praeservativa, malva et althaea palmam tenent. Quomodo capiantur vide apud Moufetum. Inserviunt et ad praesagia. Longam portendunt [note: Steph. de Agric. 1. c. 8. ] hiemem, si ante finem Octobris apparuerint: pluviosam ac frigidam, si multis in Iocis, ante Vergiliarum exortum, subterraneos specus glomeratim ingrediantur: ingentes imbres, si multae autumno generantur. [note: Theophrastus de sign. tempor. Aratus in phaenom. theon in Comment. ] Scilicet, frigida cum sint animalcula, subterraneos quae calent specus subeunt: et quia nonnisi terra humida et vaporosaprocreantut, nimiam humoris copiam, si copiose proveniant, indicabunt. Capuae, ingens earum multitudo quae in aede Martis consederat, hostium adventum, et et urbis in cendium quasi praesagiebat.

[note: Differentiae. ] Differentiae vesparum sunt plurimae Aristotel. silvestrium, domesticarum, [note: Arist. H. A. l. 9 c. 41. ] matricum, seu Ducum et Operariarum [note: Plin. H. N. l. 11. c. 21; ] meminit. Apud Plinium sunt Ichneumones, et Pseudosphecae. Apud alios occurrunt, pa/rnopes2, pemfri/dones2, bembi/kes2, parvae, magnae, flavae, Indae, spuriae, venenatae, solitariae, Laertae, Aculeatae, non aculeatae. Aldrovandius duodecem species quas observavit descripsit, quarum icones damus. Moufetus duas ex Hungaria accepit, quae etiam hie exhibentur.

Ferum illud et Silvestre genus rarum


page 32, image: s034

est. In montib. et silvis nascitur. et non sub terra sed in quercu nidificat. Grandius est, porrectius, nigrius, varium, longius, fortius aculeatum. ictuque a cerbius. Auctores sunt, ter novenis punctis interfici hominem. Vivit toto anno; et hieme, caesa arbore, evolat. Hiemem in latebra [note: Moufett. de Insect. p. 45. ] exigit. Moufetus semel in silva Essexiensi cum vitae periculo observavit. A toto examine obrutus fuisset, nisi aliquot genistae ramulis sese defendisset. [note: Varro R. R. l. 3. c. 16. ] Varro pilosas magis facit. Domesticae, quae et Cicures, et placidae, seu mitiores, minores sunt. Dividuntur in Matrices et Operarias; quarum illae biennio durant, et maiores sunt. Plinius clementes facit. Latior earum, addit, species: dubiumque an habeant aculeos, quia non egrediuntur. Operariae in opere versantur, et matres pascunt. Ichneumones, minores sunt quam aliae, et unum genus ex araneis perimunt phalangium appellatum, et in nidos suos ferunt, dein de illinunt, et ex iis incubando suum genus procreant. Vocanturita, quod [orig: quòd] i)/xnai, exiles nempe et graciles videantur. Pseudosphecae caput, fuscum, duo brevia et gracilia in fronte cornicula; oculi magni, nigri, prominentes; os oblongum, bifurcum, pectus crassum ac prominens, quibus tres utrinque pedes affixi; scapulae densae, gibbosae; corpus procerum, gracile, articulatum; alae fuscae, duae; pedes hirsuti, et et colorem alarum assecuti.

Parnopes uvas tam maturas quam [orig: quàm] immaturas exsugunt. Unde ita dicantur, nescire me fateor. Noctuarum stridularumque praeda sunt. pe/mfrh/dwn, [note: Nicand. in Theriac. ] Nicand. Scholiasti, est animalculum sfhkw=des2, minus ape, maius formica, aligerum, albo nigroque colore varium. Montes saltusque incolit, et e [orig: è] fruticum floribusmelleos sucos carpit, et in cavis quercubus stabulatur. Idem esse cum tenqrh/nh, aut tenqrh/dwni, non facile [orig: facilè] dixerim. *be/mbic apud Nicandrum ex vesparum quoque genere insectum, me/lan kata th\n xroia\n, ke/ntrw| xrw/menon, coloris nigri: aculeo ntens: Vocatur, ni fallor, et be/mdic. Nicander silvestre et montanum facit. De pervis [note: Ardoyn. l. 8. de Vanen. ] nihil singulare occurrit. Magnarum, quaedam capita nigra, et aculeos plurimoshabent. Flavae Ardoyno citrinae, in duas divisae partes in medio tenuissimi ligamenti benesicio haerent. Indae sunt et domesticae, quae innoxiae; et silvestres, quae virulentae. Quas Oviedus descripsit, sunt corpore magno, colore Luteo, ad album tendente, alis maculatis nigris, extremitate aliquantulum albicante. Spuriae apum aut muscarum figuram [note: Moufet. l. c. ] obtinent. De Venenatis in silvestribus et Indicis dictum. Laertae huc spectant, quia mortiferam plagam, ut laertae viperae formicae inferunt. Solitariae in muris et aggeribus congestis nidificant. Ante ostium foraminis luto sa ponitur porticus. Longitu do eius duosquasi transversos digitos aequat: intus laevigato luto emplastratur. In aculeatas et non aculeatas distinxit Aristoteles.

[note: Aldrov. de Ins. l. 1. c. 6. p. 202. edit. ] Desuis ita aldrovandus. Quae a [orig: à] me observatae sunt vespae.

[note: Bononiens. ] Prior vesparum omnium, quot quot observavi maxima est toto corpore atro, praeterquam, in superna alvo, ubi quatuor sunt maculae lutee, illae sc. quas albas icon exprimit. Caput minus, quam in plerisque aliis a [orig: à] cervice distinguitur, in quo oculi nonnihil lutescunt. Antennae sunt magnae, et latiores, quam in aliis, nigrae, nigri quoque pedes, et hiruti. Alae argenteo, et aureo obscuro ad castaneum inclinante resplendent.

Secundum genus est vespar. minimarum, alis proportione latiusculis, et oblongiusculis subslavi coloris. Corpore toto ex nigro ad castaneum vergente, sed zonis ex alvo flavis ad croceum inclinantibus distincto. Caput erat exiguum valde [orig: valdè], punctis duobus croceis fere [orig: ferè], superne [orig: supernè] insignitum. Oculi nigricabant, antennae nigerrimae in extremo obtusae, Pedes exigui, colore croceo.

Tertia magnitu dine Vespae vulgari compar, vel paulo [orig: paulò] minor, sed tota atra, antennis, pedibusque longissimis, capite ovali, alvo breviori, lineis exiguis transversalibus, su bflavis distincta, tenui ligamento pectoriannexa.


page 33, image: s035

Alae vero argenteae, splendidae, subrubris velut venulis percurrentibus praeditae.

Ex minimarum genere sunt quarta et quinta: quarum prima tota atra est, capite nimirum [orig: nimirùm], pectore et alvo, quae partes fere [orig: ferè] aeque [orig: aequè] magnae sunt, quod in aliis non observabis: Pedes quoque nigri sunt, et leves, antennae item nigrae et exiles: Alae fuscescunt. Altera capite item est nigro, rotundo. Huic antennae brevioressunt, sed nescio quid velut tricuspidem exserit; pectore est angusto, qua capiti haeret latiore, ac lutescente, qua [orig: quà] alvo angustiore et nigro, alvo fere [orig: ferè] rotunda, primo lutea, dein modo lutea, modo nigro varia. Alae ad aureum colorem accedunt.

Allatam ad me eam, quae sexto loco depingitur, propter miram capitis formam. Simiae quodammodo aspectum aemulantem, Vespam sinuformam nominavi. Tergore est craslo, rubicundo: rubicundo it. vertice, oculis nigris, maiusculis, infra linea semilunaris, ceu os constituit. Alvus it. crassa est, sed tenui pellicula tergori adhaeret: Anterius nigricat, in extremo candicat, punctis transversalibus nigris. Alae fuscae, sed perperam duas tantum pictor expressit.

Septima inter magnas et parvas ambigit, tota atra, sed maculis undique aureis, aut flavis interstincta, iis autem, quae in expressa icone albae apparent. Pedes non ut in aliis Vespis, tenues, sedcrassi respectu corporis, quod compactius est, colore subcroceo antennae aterrimae, exiles, et breves, Alae cinereo [orig: cinerèo] luteo.

Octavae icon, Vespae est imperfectioris, quam ut posset volare, seminympha adhuc, ut ex nympha recens orta. Corpus ex albo ad luteum vergere incipit, nondum maculis dist inctum. Est eius generis, quod decimo subinde loco depingetur, nimirum favis in sidens.

Nona pectore est longissimo, alvo mediocris longitudinis, ita in vicem haerent, ac si duae diversae essent Vespae. Tota flavo et nigro colore alternatim constat, pedes et antennae sunt longi, sed valde [orig: valdè] tenues, coloris ferruginei. Ferrugineae quoque alae sunt quatuor, quamquam tinae tantum [orig: tantùm] sint depictae. Caput quoque luteo, et nigro colote variat.

Decima eius dem omnino cum novissme [orig: novissmè] descripta coloris est, sed breviori pectore. Vespeta talia quali in si det, fere [orig: ferè] aedificat, vel ad fen estras, vel ad arborum ramos, vel alicubi alio in loco.

Undecima elegans genus silvestrium vesparum est, alvo miniacei coloris, sed annulis nigris, et nigra podicis extremitate. Alas habet quatuor, oblongas, sed angustas coloris ferme [orig: fermè] cinerei. Pectus, et dorsum nigricant, et ad ferrugineum vergunt. Caput eius dem est coloris, rotundum, exiguum: antennae vero [orig: verò] longiusculae, nigrae in extremo acutae.

Duodecima tota est coloris fusci, ad atrum vergentis, pedibus longiusculis, longis item antennis: capite, et alis nonnihil ad ferrugineum accedit.

Decimotertio, ac postremoloco depictum Vespis congener iudicavi, quamquam revera nondum didicerim an favificet. Corpore ex procero, nigro, et flavo coloribus vario, tenui. Alas pictor duas expressit, sed numquid vel duas, vel quatuor habeat, ut quod res est dicam, ignoro. Capite interim Vespas potius, quam Muscas refert. Antennae in extremo obtusae sunt. Pedes sublutei. Moufeti Hungaricae, quas Vienna accepit, dorsis erant luteo atroque varie [orig: variè] pictis; Corniculis huic pilosis, illi glabris; tertia pene [orig: penè] parte vespis vulgarib. maiores.



page 34, image: s036

CAPUT IV. De Crabronibus.

DIVERSUM a [orig: à] Vespis Crabrones genus pono, quod in corpore tantum discriminis appareat. Nec placet ab Aristotele et aliis abire, qui diversis capitibus de iisdem egere. [note: Nomen. ] Nomen ipsi apud Latinos vela [orig: velà] Crabra in agro Tusculano, ubi perfrequentes sunt; vel a [orig: à] cabo, seu caballo, ex [note: Isid. l. 12. ] quo creantur, ut Isidoro visum, obvenit. Scaliger a [orig: à] craceo deducit, a [orig: à] quo Crabet et Crabro: alii a [orig: à] kre/as2 caro et bo/ra cibus, quod [orig: quòd] carnibus vescantur. Graecis est au)qrh/nh, forte [orig: fortè] quod [orig: quòd] ictu carbunculum excitet.

[note: Descriptio Moufet. de Insect. l. 1. c. 9. ] Duplo vespis sunt maiores forma proxime [orig: proximè] ad easdem accedunt. Alis instruuntur quatuor, quarum externae internis duplo minores, et humeris obscure [orig: obscurè] fuscis et castaneo colore tinctis, affiguntur. Pedes habent sex, eiusdem cum pectore et humeris coloris. Caput oblongum, croceum. Oculi sunt propenduli selhnoeidei=s2, inter quos antennae duae oriuntur, falcis aemulae, eiusdem cum pedibus coloris. Venter tenui quasi silo humeris annectitur: cuius anterior pars media, fusco colore, et cingulo croceo notatur: posterior, tota crocea videtur, octo fuscis punctulis notata, una cum triangulo parvo, incisuris praeterea quibusdam in utraque parte exsistentibus, quib. se extendere et contrahere pro lubitu possit. Iuxta ventrem maculas utrinque quatuor nigras habet, et in cauda, aculeo longo, robusto, et maxime [orig: maximè] venenato armatur. Hoc inter crabrones et vespas intercurrit discriminis, quod [orig: quòd] vespis sint maiores, alvum minus gracilem habeant, eiusque pars, quae tenui ligamento thoraci annectitur, multo [orig: multò] sit latior, thoraxque compactior.

[note: Locus. Arist. H. A l. 5. c. 23. Plin. H. N. l. 11. c. 21. ] Favos ( au)qrh/nia Suidae) sub terra, quam formicarum instar egerunt, faciunt: duce ab alveis aberrante, sublimia et arbores petunt. Ideo Plinius in ca vernis arborum degere scripsit. Nidos ad amussim omnes fere [orig: ferè] sexangulares aedificant. Exterior facies candidis ferrugineisque segmentis distinguitur: materia membranacea est, et betulacei corticis per aestum in laminulas fatiscentis peraemula. Lenta quadam saliva, et gommosis foliis, plurib. ob prolem tabulatis adaucti [note: Aldrov. de Insect. l. 1. c. c. 7. p. 229. ] eleganter poliuntur. Duos Aldrovandus observavit, de quib. ita scribit. In veniuntur quinis aut senis, et ut plurimum sex ordinibus, seu tabulatis constricti, cuiusmodi is erat, quam agricola meus, cum [orig: cùm] quercumper medium serra divideret, offendit: cuius cacumen in superna trunci cavi parte situm, tecti loco fungebatur, substantia meinbranea betulae mediano cortici simili, quam ex populi nigrae et salicis ligno putrilaginoso, ac pulverulento ab exedente carie, humore glutinoso iis pcculiari, compingere dicuntur: nec ea contigua, et folida est, unica veluti membrana constans; sed pluribus: ita ut lancellae plures sibi mutuo adhaerentes videantur, in eo, quod inter ipsas intercedebat interstitio, rotundos quosdam ductus canalium modo seu fistularum continuo ad fundum, seu ultimum orbem via, effinxerant, per quos supernae deorsum ferri possent, in fundo autem cortex, quo totus alveus circumvestitur, patulo aditu dehiscebat, utpote per quem alvei penetralia subeuntes, ad singula tabulata ascendunt, inerant enim, et singulis tabulatis sua foramina satis ampla, per quae in singulas cellas singulae se recipere poterant. Observavimus quoque alveum tam prudenter ab his fuisle conditum, quam ab aliis quibusvis, aut apibus aut vespis, nam superna arboris cavae parte uno latere, in quod nonnihil parte superiore reclinabat, suspensus erat, eo situ, ut cellularum oscula deorsum propendentia fundum antri arborei spectarent, et crabrones ac eorum Nymphae, et vermiculi capite deorsum tamquam ruiturae conderentur, nec id aliam ob causam quam ut ab omni aeris [orig: aëris] iniuria, et quae desuper in ea arbore


page 35, image: s037

incidere poterant, pluvia, aliisque utpote adrepentibus tutiores essent. nam si cellulae ea parte, qua patent, caelum spectassent, magnis certe incommodis obnoxii fuissent, singula autem tabulata eiusdem erant materiae, cuius cortex exterior versicoloribus lineis albis dico et ferrugineis, tamquam segmentis interstinctae. Reperiuntur nonnulli quoque alvei Crabronum maiores multo [orig: multò], quam praedicti, et septem tabulatis exornati eiusmodi rure meo in tuto reperi trabi appensum, altitudine duorum dodrantum circumferentia, quinque iisdem lineis aut cum superiori eminentibus albis et ferrugineis, tabulatisrotundis tamquam orbib. cellulis plenis, digitum transversum altis, quae digitorum duorum latitudine a [orig: à] se invicem distabant, ad facilem singulis ingressum; haec columnis optime [orig: optimè] erant fulta, in superiore huius nidi parte foramina erant maiora, in quibus parentes degebant, in inferiori minora, in quibus filii.

[note: Victus. ] Quia Cibum in favis per hiemem non recondunt, ideo [orig: ideò] ieiuni tum [orig: tùm] latent, et plurimi moriuntur. Vescuntur muscis maioribus. Captis caput abscindunt. Uvas corrodere vel inde constat, quod autumni tempore frequentes vites circumvolitent. [note: Arist H. A. l 9. c. 42. ] Carne quia magna ex parte, Aristotele teste vivunt: ideo in stercorib. saepissime [orig: saepissimè] versantur. Aves ubi caeperint, [note: Moufet. l. c. ] accipitrum ritu, caput primo vulnerant, deinde abscindunt. Pennius in Petropoli, in publico urbis vico, pasleri accidisle vidit. In In dia oleum, butyrum et reliquos cibus infestant, ut nihil intactum fere [orig: ferè] relinquant.

[note: Generatio O vid. Metam. l. 5. Landus de Num. vet. Aristot. de Gener. l. 3. c. 10. ] Ex equorum cadaverib. oriri, plaerique cum Ovidio, sentiunt: ex asini cerebro Landus; ex duriore carnium equi parte, ut vespas ex teneriore Moufetus. De Coitu ita ex Aristotele et Plinio Aldrovandus. Quos (verba sunt Aristotelis) ad generationem, cognatorum iis (Apib.) animalium pertinet, ut Grabronum, Vesparumque, similis quodammodo ratio est: sed defuit his locuples naturae dotatio merito. Nihil enim apum genus habent divinitatis. Generant quippe matrices vocatas, primosque favos confingunt. Generatione vero [orig: verò] coeundo inter se finguntur. Visus est enim saepe [orig: saepè] eorum coitus. Feturam autem Apum modo instillant ad latus cellularum fa vi, et parietibus admovent. Sed quemadmodum Vesparum fetus, ita quoque Crabronum haud est aequalis, nam aliis cellis grandiusculus in est, ut que at volare, aliis Nympha, aliis adhuc vermiculus. Excrementorum vermiculis tantum ut et in Apum genere est. Nam ut ait Aristoteles, Apum et Crabronum et Vesparum vermes, quam diu recentes sunt: tantisper et stercus emittere videntur: at cum formae lineamenta receperint, sub qua facie Nymphae appellantur; Iam neque cibum praeterea conquunt, neque ullum reddunt alvi excrementum, sed coercit, et contracti quiescunt, nec ullo pacto movere se patiuntur, usque dum species destinata perficiatur, quo pacto evolat proles rupto quo continebatur folliculo, Ceterum quod fetus inaequalis sit, Plinio quoque traditur, Fetus (inquit tam de Crabronibus quam de Vespis) ipse inaequalis est et Barbarus (alii legunt ut Barbaris) alius evolat, alius in Nympha est, alius in vermiculo. Et autumno, non Vere omnia ea. Plenilunio maxime crescunt. Mellis quoque paululum quantum gutta, in cellis Crabronum e [orig: è] regione parari scribit Aristoteles, Schadonesque huius generis non vere, sed autumno fieri, crescereque plurimum plenilunio.

[note: Antipathia. Palla. R. R. l. 8 tit. 7. ] Vespis amici sunt. Ideo [orig: Ideò] percussi a [orig: à] Scorpionibus, nec a [orig: à] Vespis, nec a [orig: à] Crabronibus feriuntur. Muscis inimicos esse de victu dictum. Inter Caniculae et Arcturi ortum, apibus prodeuntibus ante alvearia plaerumque obsidiantur. Iuvencis quoque sunt infestissimi. Melis plenio illorum antra ingreditur, totam que familiam destruit.



page 36, image: s038

[note: Natura. ] De Natura et Moribus pauca occurrunt. Ducem unum habent, magnitudine corporis maiorem, eumque impense [orig: impensè] amant. In singulis hic eorum alveariis oritur, contra [note: Arist. H. A. l. 9. c. 42. ] hostes foris pugnacissimus; facillimus domi erga subditos. Nulla fit examinis, ut inter apes emissio; novella prosapia sinu parentum fovetur, et ad illius conservationem plures contignationes superstruuntur. Amplificant, inquit Moufetus, maiorem in modum favos, et iam ex valentiore quodam grege, qualos tres aut quatuor favorum plenos excepimus. In cellis parum mellis quantum gutta e [orig: è] regione prolis paratur. Maiorem quam Vespae inter volandum sonum edunt. Cicurationem non admittunt: et tantae sunt malignitatis, ut, Syrio praesertim orto, ter novenis ictibus, hominem, imo [orig: imò] et Equum interficiant. Haud remere [orig: remerè] sine febre esse, dixit Plinius. Remedia in Vesparum historia posuimus. Maiore duntaxat quantitate, hic exhiberi debent. Si luce crepera, saepius nidos intraverint, quasi se occultaturi; pluviam et ventos exspecta: [note: Avien. in Carmin. ] serenitatem proximae diei, si vesperi numerosiores obvolitavere. Ieiunos per hiemem latere, superius dixi.

[note: Usus. ] De Usu nihil habeo quod dicam, nisi quod [orig: quòd] Mizaldus prodit, aqua destillationis eorum, cutim attactam, in tumorem attolli. Mentiri sic impraegnationem coram amasiis meretriculas.

[note: Differetiae. ] Nec de Differentiis quicquam occurrit. Quae hic de Tenthredine, Tenthrene, et Pemphredine Moufetus habet, in capite de Vespis allata sunt.

CAPUT V. De Cicada.

[note: Aldrov. de Ins. l. 2. c. 13 ] HActenus de Anelytris quadripen nibus membranaceis, favificis dictum: iam de illis quae non favificant agemus, et primum de Cicada. [note: Nomen. ] Nomen apud Latinos invenit. seu quod cito quasi cadat et evanescat; seu quasi ki/kos a)/dwn. Apud Graecos pro regionum, sexus, aetatis, et magnitudinis ratione, varia obtmuit. Generaliter vocatur te/ttic, Eleis ba/bakos, Sidetis seiga\r. Ponticis ba/traxos, Cretensibus su/mfuggon, Suide popularibus e)/rsh, quod rorem exsugen do vivat. Femina non vocalis Aeliano est kerkw/ph [note: Athen. Dipnos. l. 4. Hesych. in Lexic. ] et kalamai=a: Athenaeus tamen simile cicadae animal credit, Novella, ki/kkos et ki/llos, parva kalamai/a, kalami/das2 et kerunh/tas2 alii dicunt. *tettigo/nia etiam Cicadastras significant, ut apud Caelium legimus. Epitheta apud auctores plurinia invenies. Dicuntur pelali/des2 a [orig: à] volando: tetrapteluri/des2, quod quatuor pennis in aere remigent: a)mh/troi, quod nimio cantu se oblectent: fi/lombroi, quod [orig: quòd] tempestate pluvia plurimae nascantur: h(liomanei=s2, quod [orig: quòd] insano solis amore capiantur: ai)qali/ones2, para\ to\ ai)/qesqau u(po\ tou= h(li/ou, quod [orig: quòd] a [orig: à] sole comburantur: kuano/pteroi, quod alas cyaneas [note: Virg. in Culic. Nemes. in Eclog. ] habeant. Virgilius querulas et argutas dixit. Nemesianus aestivas: quidam graciles dixere. Pontanus Choralistriam vocavit. quod [orig: quòd] alternatim et chori instar canat.

[note: Descriptio] Vulgares ita Moufetus descripsit. Vulgarium caput pronum, magnum videtur; et pentagonum imitatur, lateribus inaequalibus finitum. Colore est viridi nigricante; (Aldrovandus superiorem corporis partem nigram ponit, [note: Mart. l. 1. Epig. 116. ] inferiorem ad nigrum vergentem: unde et Martial. nigram fecit.) utrinque tumulos duos obtinens, eiusdem coloris, sedovalis figurae, et margine quadam fusca circumseptos; fusca item linea tumulos secat medios, mediumque caput iota litera nigerrima dividit. Oculos habet ex fusco non multum viridantes, prominentes quidem et magnos pro corporis ratione: (immobiles adde et lucidos) ut mirer Nigidium, qui cica dis oculos negavit, eos non vidisle. Supinum caput sive facies, diluto ex albo viridiusculum apparet. Inter insecta omnino [orig: omninò] in hoc animalium genere una, ore caret: habet tamen prolixum quid, compactum, indivisumque, intus plaerumque


page 37, image: s039

[note: Arist. H. A. l. 4. c. 30. Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] conditum, quod veluti promuscis, tum oris, tum linguae usum supplet, denis striis transversis affabre [orig: affabrè] canaliculatum. (Plinis linguam forte [orig: fortè] appellarit: figurae est triangularis, coloris castanei.) Corpus capiti brevissimo collo, vel potius nullo annectitur: Scapulae, ex viridi et nigro maculatae; pectus viride [note: Mart. Epig. l. 3. ep. 93. ] magis albicat, (durum hoc, ideo [orig: ideò] Martialis vetulas, pectus Cicadae habere dixit.) è quo tres utrinque pedes tibiaeque erumpunt prassini coloris. (Aldrovandus subtilissimos, et in fine asperos, ut arbores conscendere possent, addidit) Venter, in maioribus duos digitos transversos aequat, latitudine unum: interna ventris pars, peltam refert in apicem desinentem, et limbo duodecem tredecemve articulis constante cingitur: intus incisurae aliquot apparent concolores ventri, caudamque extremam mares, id est, minores, fissam habent; feminae contra [orig: contrà] integram. Dorsum nigricat, septem vel octo lineis et incisur is virentibus, transversim ductis ornatum. Alae pulcherrimae, argento illitae, naevisque fuscis et maculis cum ornatu pictae, externae internis duplo longiores sunt, magisque [note: Plin. H. N. l. 11. c. 16. 18. ] variegatae. Membraneae quia sunt. ideo [orig: ideò] u(meropte/roi vocantur. Pennarum illis natura quae apibus, sed pro corpore amplior, dixit Plinius.

[note: Locus. Arist. H A. l. 5. c. 30. ] Non visuntur in septentrionalibus regionibus, quod frigus aversentur. Nec apud Cyrenam in campo ullae, cum circa oppidum multae proveniant. In nemoribus umbrosis frustra quaeras. Ideo oleas, quia minus opacae ambiunt. Nullas in Gecala agri Nolani monte, nullas Neapoli proditum: seu Maronis magia id factum, ut Nipho placet; seu incolarum industria qui arcere norunt, seu terrae ipsius genio. Scio quid signis et scripturis, quae stoixei=a, adscribatur. Copiosas Italia, narbonensis Gallia, [note: Plin. H. H. l. 21. c. 27. ] et Aegyptus ferunt. Mirum vero [orig: verò], in Milesia regione paucis esse locis. In Cephalenia amnem quendam penuriam [note: Aldrov. de Ins. 2. c. 13. ] earum et copiam dirimere. In Dulichio maris Ionii insula idem observatum. Vesuvium, qui agrum [note: Nel. l. 1. c. 1. ] Nolanum a [orig: à] meridie claudit eas nescire; Abellam, quo monte idem ab Arcto sepitur, plurimas producere. De mutis et vocalibus in Differentiis agemus.

[note: Victus. Arist. H. A l. 5. c. 30. Virg. Ecl. 5. ] Rore vesci, praeter Aristotelem, Theocritus et Virgilius prodidere. Excitatae, cum subvolant, in quit Plinius, humorem reddunt, quod solum argumentum est, rore easdem ali. Quia vero [orig: verò] ore carent, quiddam aculeatum linguis simile pro eo habent, et hoc in pectore est, quo rorem lambunt, [note: Altom. l. de Manna. ] Antonius ab Altomari ex fraxini et Ornipraecipue [orig: Ornipraecipuè] ramis cortici. busque lacrimam sugere dixit. Ex herbis vel de herbis more papilionum id facere, probabile est; tum quod ieiunae semper et inanes reperiantur, tum quod [orig: quòd] nihil excernere [note: Arist. H. A l. 4. c. 7. ] conspiciantur; nisi forte [orig: fortè] ubi plusculum roris absorpsere, superfluam eius partem, ut rustici notarunt, removendo eiciant. Aristoteles tamen [note: Arist. de part. anim. lib. 4. c. 5. ] alimentum Cicadarum, in ipsa corporis humiditate situm esse, opinari videtur: foramenque se conspexisse dicit, per quem aquosum qui in ventre continetur humorem, eiciunt.

[note: Generatio Isidor in Origin. ] Ex Cuculorum sputo nasci fabulatur Isidorus. Provenire et ex putri, ver isimile est. Vidit Baldus Angelus sub quercubus rarioribus, imperfectas, forma folita, albas, et sine alis effossas, cum terra non culta, et ad Orientem obversa foderetur. Novimus et Anguillas ex limo nasci, quae postea more ceterorum animalium generant: [note: Basil. in Hexaem. ] et circa Aegyptias Thebas post vehementes in aestibus pluvias, universa arva soricibus impleri, Basilius prodidit. Sed et lutum, si non debito tempore proscindatur, Cicadas [note: Plin. H. N. l. 11. c. 26. ] proferre, testatur Paracelsus, et ante eum Hesychius. Ordinarie [orig: Ordinariè] per coitum generant. Coitus supinis: masque inserit in feminam, quae genitali reciso, recipit quod a [orig: à] mare inicitur. Asperitate quae in dorso, excavant feturae locum in terra. Quaproqter magna Cicadarum, in agro Cyrenensi copia est. Pariunt et in squillae caulibus: et in arundinibus quibus vites eriguntur, nidos feturae cavant. Ova alba


page 38, image: s040

deponunt. Fit primo [orig: primò] vermiculus: dein ex eo, quae vocatur. Tettigometra, [note: Plin. H. N. l. 12. c. 26. ] (theca est, aureliae papilionum similis) cuius cortice rupto, circa solstitia evolant, noctu semper: primum nigrae atque durae. Tettigometra in eo a [orig: à] Chrysalide differt, quod in hac nulla sit partim distinctio: in illa, caput, oculi, pedes, ceteraeque partes exceptis alis, apertissime [orig: apertissimè] conspiciantur. Color ei subalbidus, sed quimultis lineissub ferrugineis respergitur. Quomodo exeat, Aldrovan di verbis visum exprimere. Cum e [orig: è] Tettigometra egredi cupit, inquit ille, ascendit primum arborem, et ilico alicui ramo adhaeret, (quamvis scribat Aristoteles, ubi Cicadae eruperint, oleis et arundinibus insidere) deinde exit parte superiore, in qua rima primum apparet; rupto autem operculo, ut recte [orig: rectè] scripsit Philosophus, parum in eo relinquunt humoris; nam hoc operculum cum manibus contrectarem, humore aliquo aquoso digitos illevit. Iam tum simul atque Cicada emersit, toto fere [orig: ferè] corpore viridis est, dein superiore parte aliquantum ad castaneum vergit, quae spatio unius diei subnigro fit colore, insidet tam diu huic exuvio, donec volare incipiat. Imbecilles enim primum sunt alae pedesque, ut difficulter incedere queat. Exuvium hoc tra/pin dici Hesychius reliquit: aliis est [note: Lueret. l. 4. et 5. ] leburi\s2 et gh/ras2. Lucretius modo [orig: modò] tunicam, modo [orig: modò] folliculos nominat. Aestare deponi ad dit.

[note: Aetas. ] Hieme, imo [orig: imò] in autumno perire, apud Aristotelem et Plinium habetur: in montium antris aut terra se condere, ex Aristophane quidam evincere conantur. Temperamentum in causa, quod quam aliss insectis frigidius.

Cuculo infestas esle, eumque audita voce invadere, creditum quibusdam. Ideo [orig: Ideò] sub exortum caniculae cuculare desinunt.

[note: Cantus. ] Quia sonoram vocem edunt, inter insecta e)gke/lada numerantur, tetti/zein id Graecis, fritinnire Latinis. Theocrito a [orig: à] sono te/ttiges2 lalagew=ntes2 dicuntur. Ambrosius dulcem in exiguo [note: Ambros. Hex. c. 2 i. ] gutture Cicadae cantilenam dixit. Platonis eloquentiam Simon Sillographus, Cicadarum cantilenis comparavit: eundemque sonum et citharae et harum veteres tou= tereti/smatos nomine vocabant.

Incipiunt autem aestate canere; minores citius, quod citius e [orig: è] Tettigometra exeunt. Achetas sub Syrio astro canere, cum caprae et vinum optima sunt, apud Hesiodum habemus. Plinius cantus acerrimi facit, quo tempore Scolymus floret: floret autem sero [orig: serò], diu, et aestate. Alibi solstitium, aestivum scilicet, ponit. Aliquot post auroram horis, cum sol validius ferit, canere, vel [note: Virg. Ecl. 2. ] ex Poetis colligi potest. Hinc Virgilius

Sole sub ar denti resonant arbusta Cicadae.

Quam diu canant sciri non potest: autumno silere cognitum.

De modo non convenit. Aegyptii per aculeum emodulari, et motu suo stridorem ciere, veluti plectrum quo citharae pulsantur, opinati sunt. [note: Bas. Hexa. Hom. 8. Cardan. de variet Rer. l. 7. c. 28. ] Basilio, aeris [orig: aëris] respiratione id fieri visum. At quia et pulmonibus carent; et capite, cui illa fistula inhaeret orbae, canunt, nihil horum est. Multo minus verum, vel dentes inter se atterendo, quos in commissura Scapularum haberent, id facere, vel alarum attritu, (haec Procli Diadochi sententia) quod locustis suetum. Membranulae sub flabellis (sic vocant operimenta illa duo, post postrema crura ventri adhaerentia) reverberationi id adscribendum. [note: Arist. H. A. l. 4. c. 9. ] Sonant quippe, ut brevissime [orig: brevissimè] Aristoteles, alliso ad membranam septo transverso subditam spiritu. Nam dum illa eo pacto distenditur ac remittitur, sursumque ac deorsum impellitur, sonus erumpit stridulus, non secus quam [orig: quàm] in puerorum arundineis fistulis pellicula tenui constantibus; qua depressa, intenta, vel


page 39, image: s041

vibrata, sonitum fieri necesse est. Aelianus [note: Arist. H. A l. 1. c. 20. Pier. Hievogl. l. 26. ] kata th\n i)/cin lalesta/tous2 esse dixit. Pierius Valerianus, colliso, attrito, agitatoque cavo utero. Quia vero [orig: verò] hae partes sub alis, haud improprie [orig: impropriè] veteres Poetae [orig: Poëtae], Cicadas sub alis canere dixerunt.

[note: Natura. Moufet. de Insect. l. 1. c. 17. ] Hom num ita gaudent consortio, ut agros messorib. vacuos si viderint, submissius et rarius canant: si concinentes hos audiverint, maximo laterum cantu, polu/fwnoi kai\ o)cu/fwnoi adstrideant. Aestatem certo [orig: certò] praesagiunt, nec unquam post Cicadae adventum frigus redi???sse visum est. Quod si citius solito aliqua die cecine???int, aestum maiorem exspecta. Tempestuosum tempus, si ab austro venerint: morbidum et pestilentem annum, [note: Mercurial. depesie c. 6. ] si frequentes appareant. Rarae tamen An. MD LXXV. grassante in Italia peste visae, quood [orig: quòod] rore destituerentur.

[note: Usus. Aristoph. in Horis. Athen. Dipnos. l. 4. c. 2. ] Vescebantur Athenienses assis, quales et in Cotiis convivio appositas Athenaeus auctor est. Ante coitum Parthimares praeferunt; a [orig: à] coitu [note: Plin. H. N. l. 11. c. 26. Arist. H. A. l. 5. c. 30. ] feminas, ovis earum correpti, quae candida, suavissima eadem antequam cortex cadit, si Aristoteli credimus. Carabi Americae iuxta sinum Darienem populi, siccas vel salitas apponunt. Pro aliis mercibus commutare, Oviedus prodidit. Cedunt et canib. in escam: idque canis Aldrovandi exemplo.

Habent et in Medicina locum. Trallianus exsiccatas, et contritas alis ac pedibus abiectis, in balneo cum mulso, contra calculum exhibere iubet. Galenus a [orig: à] quibusdam, tres, quinque aut septem cum parib. piperis granis, in Colica laudari scribit. Apud Aeginetam, compositio diatettigon occurrit: quam et apud Myrepsum invenies. Quidam ad urinam ciendam cantharidib. substituunt. Aetius, tres ex vino exhibet. Utilissimum eaedem apud Aretaeum contra vesicae laxamentum remedium. Aridae et tritae cum aqua et radicis nardi pauxillo elixantur. In iisdem aeger, loco balnei, ad vesicae laxamentum, desidere iubetur. Lanfrancus ad frangendum calculum Cicadar. spodium, ex aqua raphani vel cicer. decocto magni facit. Merum an aqua dilutum vinum sit, Cicada cognoscitur. Natat si illud: si hoc mergitur, si Gaudentio Merulae fides.

[note: Differentiae: ] Cicadarum plura sunt genera; quorum quaedam, quod solo nomine ab antiquis prodita sint, difficulter [note: Arist. H.A: l. 10. c. 44. ] cognoscuntur. Aelianus, Membracis, Lachetarum, Cercopis, Acheto, et Acanthiae meminit. Quid sibi per priores velit, non intelligo. Cercopae Dalechampio, sunt feminae, mutae, pusillae, oblongae. Acanthias epitheton potius est quam generis nomen, seu ab acantho seu spina in qua habitare solent; vel ab Acantho Athamantum urbe in Aetolia, ut Stephanus prodidit; quae quoniam fere [orig: ferè] consilescunt, inde receprum, ut qui non loquuntur, eo insigniantur nomine. Acheta [note: Arist. H. A l. 5. c. 36. et l. 4. c. 7. ] maior est Cicada. Apud Aristotelem, quoque et Plinium, Achetarum, Tettigoniarum, Minorum, Maiorum, Surculariarum, Frumentariarum, et Avenariarum mentio. Achetae sunt, ut dixi maiores, quorum corpus, sub septo transverso praecinctum distinguitur, magisque sunt canorae et serius prodeunt, et primae intereunt. Ex his Hesychii kw/bac, quam mega/lhn te/ttiga exponit, esse videtur. Tettigoniae minores, et quia minus vocales, ideo [orig: ideò] Aristoreles a)fw/nous2 dixit. Primae prodeunt, et [note: Plin. H. N. l. 21. c. 26. ] novissimae pereunt. Gaza Cicadadastras vocavit. Surculariae grandiores sunt, et virides. Frumentariis nomen, quod simul cum frumentis arescentib. appareant. Avenariae cum istis eaedem. Fit apud auctores, et Marium, Feminarum, Locrensium, Rheginensium, Seripharum, Guineensium, et Virginensium [note: Arist. H. A. l. 5. c. 30. Aelian H. A l. 1. c. 20. ] mentio. Mares vocales sunt; nisi natura soli impediat, feminae mutae, quod [orig: quòd] dia/zama illud cuius figurafructui Thlaspi parvi hieracifolii a [orig: à] Lobelio depicti, respondet, non habeant. Tam in maiore, quam [orig: quàm] in minore specie reperiuntur. Rheginense; silent; Locros translatae garriunt. Uterque ager fluvio Alexe qui per profundam vallem decurrit, et Pausaniae Caicinus,


page 40, image: s042

Ptolomaeo Locanus, modernis Alesso dicitur. Idem de Seripho insula apud Plinium occurrit. Mutae ibi, si alio [orig: aliò] [note: Plin. H. N. l. 11. c. 27. Pausanias in Eliacis. ] transferantur, strident. Idem dixit in Rhegino agro silere omnes; ultra flumen in Locrensi canere: quod et Pausaniae placuit. Umbrosa ibi opacaque regio in causa, unde membranulae inhumidatae minimae panduntur. Arescunt eaedem in Locrensi aprico, et veluti corneae evadunt, unde [note: Moufet. Theat. Ins. l. 1. c. 17. ] stridor emittitur. Plinius et Aelianus ignorari rationem seribunt. Ex Guinea delata fusca est, eamque Pennius a [orig: à] Ludov. Atmaro accepit. Quae ex Virginia, cinerei omnino [orig: omninò] coloris erat: alis argenteis, non maculatis. Aldrovandus, praeter vulgarem, sex alia genera observavit, de quibusipse ita. 2. 5. Cicada lineis in alvo ruffescentibus, cum eiusdem tettigometra. Huic in pedibus anterioribus natura duabus providit chelis duriusculis: quibus terram excavat paulatim veris tempore cum e [orig: è] terra prodire coepit; posteriores pedes quatuor in extremitates asperi sunt, quibus et ascendit, et se sustinet, ne in eundem locum recidat: sunt et hi aliquantulum hirsuti; chelas priorum pedum dum tettigometram deponit, relinquit, et in fine praetenues ut cetera insecta pedes adipiscitur, habet et mediocres antennas Tettigometra, coloreque tum plurimum temporis ratione variat. Nam cum primum e [orig: è] vermiculo exit, colore magis albicat, et quanto vicinior est ei tempori, quo tettigometram exuit, eo apparet nigrior. Tettigometram, et alba materia deprehendimus. Cicada minor Tettigonion, aureis lineis pronam partem corporis perreptantibus. Cicada non diu ex involucro egressa lineis viridibus pronam partem depingentibus. Cicada maior Acheta prona, et supina.

CAPUT VI. De Orsodacna, et Cimicibus silvestribus.

[note: Aldrov. de Ins. l. 2. c. 13 ] ORSODACNA, Gazae Mordella est, quasi ad mordendum concitetur. Constat 4. pennis, ore largo, et pene [orig: penè] denticulato pustulasque puerorum appetit. Nascitur secundum Aristotelem ex vermiculis immutatis, qui in brassicae caule generantur.

[note: Arist. H. A. l. 5. c. 19. Plin. H. N. l. 27. c. 4. ] Ex alatis sunt et Cimices silvestres, iisque quadripennibus et membranaceis. Lectulariis sunt maiores sextuploque eos superant, aeque ac illi foetidi. In malvis saepius, in aliis plantis arboribusque coniferis, in ulmo et salice [note: Moufet. Theatr. Ins. l. 1. c. 29. Cardan. de Rer. varies. l. 7. c. 28. ] quandoque, reperiuntur. In Dariene quoque provincia reperiri, Cardanus scripsit. Coeunt [orig: Coëunt] mense Maio aversis caudis, et finem Veneri per diem integrum vix faciunt. Mas minor, femina maior et latior. Volant sole exaestuante satis celeriter, sed nec diu, neclonge [orig: neclongè].

Genera sunt varia. Moufetus tres, supinos et pronos, quos inter vaginipennes ponit, repraesentat. Primae, inquit, dorsum, collum, antennulae, atque elytra porrum referunt; alae elytris longiores ex viridi flavescunt, uti etiam oculi et pedes. Secundus undique infuscatur. Tertio corpus nigro rubroque varium, antennae pedesque anthracini. Omnes aureo fulgore hinc illinc micant. Quickelbergius exagro Viennensi duas alias species ad Pennium miserat, aureo nigroque [note: Aldrov. de Ins. l. 5 c. 3. ] undulatas. De suis ita Aldrovandus. Ii, quos ego diversis temporibus observavi, differunt invicem colore magnitudineque et latitudine, sed pictor deceptus nominis vicinitate exiguum quendam silicem in quo humana facies expressa est, pro Cimice primo, et secundo loco depinxit. Numer. 3. Cantharidis potius quam Cimicis species. Pedibus enim est longioribus, quam Cimices habere solent. Undiquaque colore est



page IV, image: s043

[illustration:

Perlae Libellae Maximae Schneider matze [orig: Gras-mätze] ex Mouf.

]

[illustration: ]

[illustration: ]

[illustration: ]

[illustration:

Mediae

]

[illustration: ]

[illustration: ]

[illustration: ]

[illustration: ]

[illustration: ]

[illustration: ]

[illustration:

Minima

]

[illustration:

Minim

]

[illustration:

Maxima.

]

[illustration:

Minima.

]

[illustration:

Minim.

]

[illustration:

Wassermucken [orig: Wassermücken]

]

[illustration: ]

[illustration:

Tip. Mouf.

]

[illustration:

Tipuloe

]

[illustration:

Wasserspinne

]

[illustration: ]

[illustration: ]



page 41, image: s044

miniaceo, sed maculis nonnullis atris respergitur. Num 4. Cimex lectularius, nulli non notus. Num. 5. Cimex silvestris nonfetens, undique subflavus, lineis fuscis. Num. 6. Colore flavo. Aliter versus caudam albescens. Num. 7. 8. 9. etiam flavescunt, sed veluti humanam fere [orig: ferè] faciem peralas expressam gerunt. Num. 10. Colore ferme est castaneo, et alterius ferme [orig: fermè] generis, vel Cantharides vel Scarabaeorum. Num. 11. Cimex silvestris minor undique cinereus. 12. Num. Ex Scarabaeis videtur, aut Ricino congener, si alati vultus, quod nondum observavi, ex cinereo ad castaneum vergit. Num. 13. Totus est coloris Castanei, lineis nigris in longum sectis. Num. 14. Cimex atro caeruleus prope [orig: propè] caudam tribus notis albis respersus. Num. 15. Colore est castaneo, macula in extremis alis cinerea. Num. 16. Luteus nigro et albo conspersus. Num. 17. Cinereus macula argentea [orig: argenteâ]. Num. 18. Cimex oleraceus atrorubeus, macula circa anum cinerea, Mordella vulgo [orig: vulgò] Num. 19. Mordella sive Orsodacne alia oblonga. Num. 20. Cimici et Ramptreno simile insectum. Num. 21. Cimex Cinnabrinus cruciger Num. 22. Cimex viridis. Num. 23. Cimex non fetens, atroviridis, guttis albis plurimis ornatus. 24. Cimici simile insectum cinereum fere [orig: ferè] anelytrum. Num. 25. Cimici simile anelytrum aliud pedibus longis locuste. Num. 26. Cimex ruber lineis nigris in longum insignitus.

De Usu si quaeras, Matthiolus iis omnes vires demit. Plinius, hortenses in cinerem redactos, et cum oleo rosaceo infusos, contra dolores aurium varie [orig: variè] commendat. Palladius, cum amurca, felle bubulo, foliis hederae, et oleo, ad sanguisugarum virulentarum vulnera inungit. Arnoldus [note: Villanov. Breviarii 4. c. de strangur. ] Villanovanus, contra disuriam, caput virgae in oleum camomillae calidum, in quo Cimices ebullierint, mitti, et mox cum allio pistato inungi iubet.

CAPUT VII. De Perlis vulgo [orig: vulgò] dictis.

[note: Aldr. Hist. Insect. 2. c. 10. ] PErlarum apud Italos nomen, huic quod descripturi sumus insecto, vel a [orig: à] rotunditate capitis, quae perlam seu unionem aemulatur, vel a [orig: à] splendore inditum est. Quatuor omnes alas habent longas, robustas, cartilagineas. Alvum admodum proceram, quae in [note: Moufet. de Insect. 1. c. 11. p. 65. ] volatu non incurvatur. Moufetus, qui Libellas vocat, ita describit. Corporis forma aut nihil discrepant, sed tantum coloribus. Corpora enim habent duas nonnullae uncias oblonga et teretia, quae in tres praecipue [orig: praecipuè] partes dividuntur, caput, pectus, et reliquum corpus, quod caudae vicem supplet. Caput cum oculis magnis emissitiis, eiusdem cum reliquo corpore coloris, collo est affixum brevissimo, cui priores duo pedes adhaerent, reliquis pectori annexis. Pedes item posteriores longissimi sunt, ut sesemelius erigant, atque sustentent. Omnibus bifurcae caudae, quib. adversis coeunt, ac in coitu diutissime haerent. Maxima rusticorum pars ex maioris iunci aquatici putrescentib. vermib. oriri autumant: quod ut verum este concederem, coitum tamen non tollit, et vermium ex seipsis depositionem; ut hoc modo et medio aeternum [orig: aeternùm] crescentes, sobolem propagarent. Tarde admodum volant minores, maiores celerrime [orig: celerrimè], aestate concalescente solum conspicuae. Coeunt more muscarum. Mas feminae insidet, eiusdemque sursum immittentis membrum recipit. Tenacissime [orig: Tenacissimè] in congressu cohaerent, et haerentes per agros volare visae. Aestate et autumno cernuntur, hieme latent. Volant velocissime [orig: velocissimè], saepe [orig: saepè] solae, plaerumque gregatim, raro [orig: rarò] alte [orig: altè]. Meridie stipiti alicui insidentes quiescunt. Unde proverbium prandendi tempus indicans, la perla va a [orig: à] sticchi.

[note: Differentiae. ] Differunt varie [orig: variè]. Antennas quaedam habent, quaedam non. Caudam bifurcatam quaedam, obtusam et bifurcatione carentem aliae. Prope [orig: Propè] aquas quae occurrunt, caeruleo fere [orig: ferè] sunt corpore.


page 42, image: s045

Aldrovand. viginti et ultra descripsit.

Prima ex medio cribus est, capite et toto corpore rufis, alis candidis, extremo maculanigra notatis, pedibus nigris.

Secunda capite perlam, sive unionem nequaquam refert, non n. rotundum est, sed acutum. Oculos habet enormis magnitudinis, subcoeruleos. Pectus admodum crassum: alvum proceram, tenuem, tota lutescit, nigroque ut pictura expressit, maculatur, alae sunt subcoeruleae.

Tertia alas habet breves, ad subcoeruleum inclinantes, alvum longissimam, tam subtilem ut mitum sit, quomodo eam regere possit. Oculi quoque ut in proximo, maximi, sed caput orbiculatum infra candicat, per dorsum superne ad latera lutescit, in medio ferrugineo colore est. Antennas habet admodum breves subflavas.

Quarta ex mediocrium genere est, corpore toto purpureo, aureis zonis undique interstincto, alis plane [orig: planè] argenteis, nigro maculatis.

Quinta alas quoque habet argenteas, sed non tam [orig: tàm] resplendentes. Maculam in extremo singulae habent nigricantem. Corpus totum aurei fere coloris est, nigricantibus zonis interstinctum. Pedes sunt atri.

Ex maximis est, quae Sexta in hoc ordine depingitur speciosa ac elegans Perla, capite, pectore, ac dorso viridis, alvo tota caerulea, per quam linea fertur a [orig: à] dorso ad extremum usque aterrima. Alae cinereae sunt, pedes nigri.

Septima oculos habet virides, tota lutea, nigro maculosa.

Minimarum generis est Octava alas habens argenteas, corpus viridescens.

Nona ex maximis est, capite dorsoque viridis, alvo dilute [orig: dilutè] flava primum crassa, dein tenui, alis sine maculis.

Decima toto corpore est flavo, nigro interstincto, pedibus etiam flavis alis cinereis splendidis.

Undecima alas habet subflavas, et corpore toto flavo est, exceptis zonis, quae sunt ferrugineae.

Duodecima tota viridis est, maculis quatuor candidis, in alar. extremitatibus.

Decimatertia Alas habet breves, et latas, primum virides, deinde caeruleas, cuius coloris quoque totum est corpus a [orig: à] capite ad anum usque praeter oculos et pedes, qui atri sunt. Oculos a. habet enormiter magnos, ac prominentes. Alvus in exilem acutiem velut acum desinit.

Decimaquarta, etiam aquas prosequitur, toto corpore viridi, nigris, exiguis zonis distincto. Oculi protuberant. Alae qua [orig: quà] corpori haerent argenteo colore, et splendore micant, dein caeruleae sunt, argenteis venis refertae.

Decimaquinta minimarum generis pedes habet longissimos. Aranearum pedibus, non dissimiles, sed admodum exiles. Corpore, alisque ex luteo subalbidis est, cauda simplici.

Decimasexta ex minimis est, tota fere viridis, sed a [orig: à] laterib. tergoris lutea. Oculi candicant, pedes nigri sunt.

Decimaseptima cum decima quarta admodum similis, pariter aquas petit, alvo caerulea, pectore viridi, alis primum argenteis, deinde caeruleis.

Decima octava, ex maximis, capite et pectore viridibus, dorsi lateribus, ubi alae enascuntur, nigris, alvo longa, caerulea, quam nigra linea lata coloris aterrimi mediam dissecat. Pedes atri sunt.

Decima nona mediocrium generis toto corpore viridi, aurum resplendente. In dorso nigricat: alae cinereae sunt et argenteo micant.

Vigesima alvum habet obtusam, ac minime [orig: minimè] bifurcatam, toto corpore ferrugineo, alis candidis, a [orig: à] latere ferrugineis.

Vigesima prima, ac postrema alvo est crassa, et brevi, lutea, nigris circumdata zonis, capite, pedibus, dorso, et alarum principiis ferrugineis. Alarum cetera candicant.

[note: Moufet. de Insectis p. 65. ] Moufetus in Maximas Medioxumas, et Minimas dividit. De quibus idem ita. Libellas maximas, Angli quidam Brises appellant. Cuius generis octo tantum vidimus.



page 43, image: s046

Primam virescentem; maculae icem in collo summisque lateribus ex fusco virides ornabant, alae argenteae, veloces et motu impetum permagnum facientes. Septem illi nigrae lineae transversim in dorso erant protractae; muscis exilioribus inter volandum vescitur, hirundinum more.

Secunda huic est similis, sed obscuro magis colore.

Tertia oculos margaritis similes obtinet, alas item argenteas, quarum extremam fimbriam macula fusca inficit; corpus luteo, nigroque colore varium, cauda bifurca nigra, duabus quasi plumis ornata.

Quarta, luteo est colore, latera habens quasi divisa in sex partes: iuxta alarum argentearum exortum macula lata nigra conspicitur; medio lineis luteis distincta: in caudae extremitate quatuor vel quinque spinulae apparent.

Quinta, corpore et capite caesio, ore nigro, alis argenteis una macula notatis: in cauda [orig: caudâ] ultima tres spinulae tridentem referentes conspiciuntur.

Sexta alae adnascuntur argenteae, medio ipsarum nigra [orig: nigrâ] insignitae: totum corpus nigrum, sed rarius [orig: rariùs], item in dorso atque ventre lutescens: Pectus scapulaeque ex nigro flavoque aeque [orig: aequè] mixtae. Subter caudam duas spinulas recurvas trahit: in fine eius quinque apparent, sed admodum exiguae.

Septimae caput collum et scapulae, fusco sunt colore; reliquum corpus rubet: in Mulaeo Pennii procreata fuit, ex vermiculo plane illi mihique ignoto.

Octava adhuc brevior, oculis margaritis similibus, toto corpore luteo, nisi ubi lineis transversim ductis notatur. Cauda illi quasi abscissa, in fine latiuscula et obtusa: argentearum alarum summitas nigra macula [orig: maculâ] infuscatur, inter segetes plerumque reperiuntur.

Libellae mediae maximam naturae elegantiam commendant, omniarte maiorem.

Prima colore est elegantissimo, corpore caeruleo, alis violaceo colore saturato: Interscapulare spatium gemmis quatuor aureis, covin nigricante pala fixus ornatur.

Secunda corpore capite caesio apparet: alae albescentes, caesiis item lineis in longum ductis ornantur, medio purpurascentes.

Tertiae corpus atque capur subviride; alarum lineae sanguineis veluti striis notatae, versus extremitates obscuram purpuram imitantes.

Quarta eiusdem ubique coloris videtur, fusci nimirum fatiscente viriditate commixti.

Quintae oculi caerulei in capite virescenti: corpus totum viridi caeruleo mixtum, demptis alis argento nigrefacto accuratissime [orig: accuratissimè] laboratis, et medio obscurata [orig: obscuratâ] purpura obfuscatis.

Sexta viridi est omnino corpore: imo et alae illi virescunt, sed leviter.

Libellas minimas, quatuor vidimus.

Prima corpore toto Cyaneo.

Secunda rubro, alae utrique pares, colore argenteo.

Tertiae corpus totum croceum colorem aemulatur. Sed cauda magis protuberat, et sanguinea macula alarum extremitates, uti et omnes fibrae, rubescunt.

Quarta quae omnium minima, caudam longam habet exilem, caput magnum, oculos caeruleos prominentes duabus antennulis praemunitos: corpus oblongum tenue, subtus virens, supra nigricans; in dorso duas lineas virentes a [orig: à] capite ad alarum exortum protractas habet: caudam quinque iuncturis colligatam, in cuius extremitate annulus subcoeruleus. Ex harum numero una est, quae quasdam ex maioribus citissime [orig: citissimè] inter ficit. Corpore gracili et griseo, alis item politis; nam ne vestigium quidem foraminis ullius apparet, per quod intrare possit. Pomo ipso ac seminibus vescitur. Hanc muscam Guilielmus Bruerus, vir doctissimus, et rerum naturalium indagator acerrimus, ad Pennium misit.



page 44, image: s047

ARTICULUS II. De Anelytris quadripennibus farinaceis.

PUNCTUM I. De Papilionibus vulgaribus in genere.

TAntum de Anelytris quadripennibus membranaceis, sequuntur farinacea seu Papiliones, qui vel vulgares, [note: Nomen. ] vel Bombycum. Nomen videntur a [orig: à] pappo, seu sugo, quod [orig: quòd] ceras et olera exsugat et comedat, sortiti: nisi forte [orig: fortè], quasi papyriones dici malis, quod [orig: quòd] similitudinem papyri habeant. Graeci generaliter yu/xhn, seu oxyton w s, seu paroxyton w s vocant, a)po\th=s2 yuxh=s2 sine dubio, seu vento. Dicuntur et shtodo/kides2, pemfi/des2, pomfa/loges2, s3kh=nes2, ya/luges2. Invenies et pa/fos dici. In Gloslario Benedicti Abbatis Floriacensis e)spini/h, exponitur Papilio.

[note: Descriptio] Habent pedes sex, oculos prominentes duos, ante quos totidem cornicula ignava, ut Plinius vocat, enascuntur; rostrum bifurcum; rostellum longum intra furcas absconditum, quo rorem, aliae diurnum, aliae nocturnum sugunt. Colorem erucarum, ex quibus ortae sunt, servant.

[note: Locus. ] Amoenis et apertis locis gaudent, qui levissimo volatu feruntur: qui gravius corpus gerunt, arborum truncis, parietibus et fenestris adhaerent. [note: Victus. Columella R. R. 9. c. 12 ] Ex malvae floribus sucum sugunt. Ideo [orig: Ideò] florentibus illis maxime [orig: maximè] abundant. Sed si de silvestribus malis id accipien dum est, de nocturnis quoque papilionibus sumendum hoc erit: [note: Isidor. Origin. 15. c. 10. Generatio] quod et Isidorus innuit.

Mensibus Maio, Iunio, et Iulio coeunt [orig: coëunt], aversis caudis, reflexis quandoque, et in coitu diu haerent. Auctor de Natura rerum, post Augustum [note: Arist. H. A. 5 c. 19. ] congredi scripsit. Vermiculos deponere falso [orig: falsò] Aristoreles credidit. Ova edunt, tam supra quamsubtus [orig: quàmsubtus], illaque magna, parva, nigricantia, alba, viridia, caerulea, flava: quaedam seminibus milii minora, quaedam duplo maiora, nonnulla aequalia. Reponuntur saepe [orig: saepè] in corticum arborum cavitatibus, saepissime [orig: saepissimè] in foliis. Aldrovandus [note: Aldrov. de Insectis 2. c. 1. ] sub Chamaefici observavit: rusticia seminibus papilionum gravida cum ferrum vomere scinderent, se invenisse dixere. In brassica nasci, [note: Arist. H. A. 5. c. 19. ] apud Aristotelem leges, ita eam plicant, ut quasi tecto includantur, ne ipsis aliquod ab imbribus damnum. Quae Aldrovandus observavit, tenui lanugine invoiuta erant. Ex ovis loco tepido, repositis, vel solaribus tadiis vegetatis, aliquando post quatriduum, aliquando decimo quarto die, erucae excluduntur. Ideo [orig: Ideò] male [orig: malè] Albertus, alios ex iis papiliones, longis et flexuosis promuscidibus instructos, hieme prodire scripsit. Ex erucis Chrysalides, seu aureliae fiunt, quae in papiliones abeunt. Observatum, Erucam primo [orig: primò] parere ova lutea, tenui lanugine involuta, iisque editis, in Chrysalidem abivisse, coloris lutei, viridis et nigri. Ex ovis erupere tam exigua quadripennia volucria, ut visum fere [orig: ferè] subterfugerent qualia in ulmorum vesicis reperiuntur. Errat ergo [orig: ergò] in quibusdam [note: Plin. H. N. 11. c. 32. ] Plinius cum scribit. Multa insecta et aliter nascuntur, atque inprimis ex rore. Insidet hic raphani folio primo vere, et spissatus sole in magnitudinem milii cogitur. Inde porrigitur vermiculus parvus, et triduo [orig: triduò] eruca, quae adiectis diebus accrescit, immobilis duro cortice, ad tactum tantum movetur Aranei. Haec Eruca, quam Chrysalidem appellant, rupto deinde cortice volat Papilio. Infestant saepe [orig: saepè] brassicam simul et erucae et vermes: nec r(a/fanos raphanum apud Aristotelem, sed brassicam significat. Non negaverim tamen quasdam et ex vermibus nasci. Frumentum certe [orig: certè] humidius vermes producit, hi Chrysalides, ex quibus Papiliones prodeunt. Exire vidi Papiliones, inquit Aldrovandus, ex arborum, maxime [orig: maximè] salicum cavis, suo spolio denudatos. Papiliones, addit, eiusmodi cum cavitatibus crassitiei, inquibus sane [orig: sanè]


page 45, image: s048

ova fuisse nemo dixerit. Ex singulis enim cavis, singuli exeunt Papiliones, cum qui semen in quodam loco edunt, id nonnisi admodum numerose [orig: numerosè] pariant. Sunt id genus Papiliones corpore admodum crasso, alis plurima lanugine obsitis, colore plerumque fusco ad castaneum vergente. [note: Aldrov. l. c. ] Sed et vila eruca, a [orig: à] qua, cum exspectaretur Papilio, ova quadraginta, grani tritici magnitudine, luteo colore, tenui obducta lanugine, in quorum singulo vermiculus prodiere. Licet quoque sentire ex putredine nasci. Bis terve erucis Bononiae pluit, quae in Chrysalides et Papiliones [note: Plin. H. N. 27. c. 24. ] abivere. Unde hoc malum in Mileto tempore humido et lento nasci, Plinius reliquit.

[note: Natura. ] Post coitum sensim tabescentes vivunt, ad hiemem usque, quidam ad hibernum solstitium. Saepe [orig: Saepè] in domibus per hiemem quasi torpentes conspiciuntur: plaerumque intenso [note: Plin. H. N. 18. c. 25. ] gelu pereunt. Sunt qui certissimum veris indicium arbitrentur, ob infirmitatem animalis, Papilionis proventum. In ipso anno, cum commentaremur haec, (verba sunt Plinii) notatum est, proventum eorum, ter repetito frigore exstinctum, advenasque volucres, ad VI. Calend. Februarii spem veris attulisse, mox saevissima [orig: saevissimâ] hieme conflictas. In Anglia novum eorundem bis Autumno exortum, memorat Pennius. Observatum et Pestis praesagia tradidisse, quod apud Gemmam habemus. Volabant Anno M. D. LXII. circa 15. August. ad aquas tanta [orig: tantâ] copia [orig: copiâ], ut fluminis cursum obscurarent: sub noctem, velut instructis copiis, per vicos vagabantur. ANNO MC. IV. turbavere aciem, intercepto etiam solis lumine. A. M. D. XLIII. omnem melleum sucum absumpsere; gramen ipsum, arido stercore ubique torrefactum, exustum est. A. M. D. LIII. cruentis in Germania guttis, herbas, tecta, vestes, et homines aspergebant, et ingens tum eorundem copia.

[note: Usus. ] Urinas movere creduntur, et minore cum periculo. Tinunculis et aliis aviculis in cibum cedunt: sed et morsulorum compositionem, quibus pisces allici creduntur, ingrediuntur.

[note: Differentiae] Differentias speciales frequentibus punctis apponemus. Nunc eas in Diurnas et Nocturnas distinguere placet. Nocturnae dicuntur falw/nai phalaenae para\ to\ ei)s2 fw=s2 a)/llesqai, quod ad lucernas advolent. Lycophroni et Nicolao kandulos1be/stai sunt, quod candelas alarum motu saepe [orig: saepè] exstinguant: yw/rai aliis, quod scabritie et furfure quodam diffluant.

Quia vero [orig: verò] aliquando lucis amore in ignem se praecipitant, pyraustarum apud nonnullos Zenodetum nempe et Aeschylum obtinuere nomen.

Aristoteles h(pi/alon dixit: quidam purastou/mouron: distinguique debent a [orig: à] Papilionibus qui apibus in alveis obsunt. Harum ova Aldrovandus, in tecto alvearis, in unam veluti massam conglomerata, tenui quadam lanugine vestita, obruta invenit. Subnigra, splendida, dura, et [note: Aldrov. de Insectis 1. c. 2. ] numerosa fuere. Erucas etiam, addit idem, albicantes exiguas, quae mihi in sequenti nocte folliculos fecerunt, quales in alveo quoque observaveram, magnitudine pistachii invicem numerose [orig: numerosè] admodum cohaerentes, et in singulis suas Chrysalides, quae denique mihi, dissectae, Papiliones pepererunt, quales quoque in alveis videram, Papilionibus qui in tritico oriuntur non dissimiles. Hirsuto sunt corpore, et alis veluti cinere quodam conspersae.

[note: Moufet. de Insectis 1. c. 14. p 88. ] Raro [orig: Rarò] aut numquam, nisi erectis in dorsum alis provolant. Interdiu subter folia vel obscuro quodam in loco latitant. Antennas maxima ex parte vel hirtas et latiores, vel exiguas admodum et breves habent. Ex erucarum thecis terra obrutis proveniunt.

Et quia pulverulentae sunt, diurno tempore ante advenientem vesperam, ne pulvis solis calore arefactus excutiatur, apparent. Diurnae, quae h(merou/s3ioi, antennis longioribus et in extremo tuberosis gaudent.



page 46, image: s049

Semper iuxta latera expansis alis provolant. Ex aureliis pendulis, vel arborum ramis affixis proveniunt. Planaesunt, laeves, glabrae, duriusculae. Noctu volare nequeunt, ne ros nocturnus medullas madefaciat. Differentias earum speciales inferius vide.

[note: Nierimb. H. E. 13. c. 29. ] Nierembergius meminit ex Indicis Hoitzitzil Papalotl, seu papilionis similis Hoitzitzillin, unde nomen meruit. Oblongo, inquit, est corpore desinente in tenuitatem, et transversis quibusdam lineis, aurei coloris distincto, sed maculis nigris intersertis alarum superiora eodem colore distincta sunt, sed inferiora rubescunt; lineis haud absimiliter per transversum discurrentibus. Caetcra papilionum reliquo generi consona. Sunt et aliae innumerae apud novam Hispaniam differentiae admirandis variatae coloribus pulcherrimae. Illud hic obiter [orig: obitèr] monebo, in quibusdam papilionibus magnis huius novi mundi pro lingua [orig: linguâ] esse filum sanguineum oblongum excedens reliquum corpus, quod convolvit ut in bucca recipiatur, quam habet, ut illud commodius extrahere possit, sectam a [orig: à] superiore parte capitis usque ad inferio. rem, ut paene [orig: paenè] totum caput scissum sit.

PUNCTUM II. De Papilionibus in specie, et primo [orig: primò] de Papilionibus Aldrovandi primae tabulae.

PApiliones in specie, partim ab Aldrovando, partim a [orig: à] Moufeto descriptas habemus: Coincidere huius et illius aliquas, concedi potest facile [orig: facilè]: maluimus tamen in tanta varietate omnes ponere, ne quicquam desideretur. Aldrovandus suos in decem tabulas dispescuit, quarum prima quinque habet, qui a [orig: à] nobis ipsius Aldrovandi verbis describentur.

Primus, inquit ille, non incongrue [orig: incongruè] [note: Aldrov. de Insectis 2. c. 2. ] i(ppwyu/xh dicitur. Est enim Papilionum maximus. Vespere potissimum cernitur, interdiu latet. Latus est palmum, et amplius. Alaesingulae rotundam habent ac notabilem maculam, oculum diceres nigrum, sed primo miniaceo, dein candido circulo obductum, cetero subnigrae, aut fuscae, molles, lanuginosae, farinaceae, in extremo candicant; corpus pronum ad castaneum vergit, supinum non-nihil albicat, corniculae sive antennae plumarum instar molles, satis procerae; femora quoque mollia, sed tibiae durae, oculi nigricant.

Quartus in hoc ordine similis fere [orig: ferè] proximo, sed corniculis latioribus, et filicis ramulum figura quodammodo aemulantibus, luteis: corpore etiam magis lutescente, denique oculis longe [orig: longè] pulchrioribus: miniaceus enim circulus longe [orig: longè] in hoc maior est, minorque niger, qui velut pupillam constituit.

Secundus totus erat viridis, annulis candidis. Alae etiam lineas habebant roseas deorsum descendentes, item maculas transversales albas; rostrum erat longum, trigonum, oculi magni, nigri: corpus procerum admodum, crassumque, in extremo acutum. Alae pro cuius portione sunt exiguae. Ex hoc genere alium mihi describendum ac depingendum tradidit F. Gregorius Regiensis Capuccinus, illius insolenti forma ac colore captus, sed in quo annuli essent lutei, alaeque maculis subflavis, castaneis, subcoeruleis et nigricantibus distinguerentur. Longitudo huic papilioni palmaris est. Quid si sexu distinguamus, priorem feminam esse ex editis mihi ovis comperi.

Tertium ex Eruca nasci observavi sub finem Augusti anno superiori, eaque caudata et immensae magnitudinis suo postmodum loco depingenda. Folliculum non texit, sed in Aureliam mutata: Papilionem hunc generavit decem fere [orig: ferè] dierum intervallo, corpore crasso eiusdem cum alis coloris, nimirum exluteo et fusco variantis. In tergore notabilis macula est candicans, humanum quodammodo



page V, image: s050

[illustration:

Papiliones Aldrovandi

]

[illustration: ]



page 47, image: s051

caput anterius exprimens. Caput totum nigricat, pedesque et antennae, quae latiusculae sunt. Alae internae totae fere [orig: ferè] lutescunt.

Postremum in hoc ordine depictum prona et supina parte anno 1592. mense vero [orig: verò] Iulio, huiusque die vigesima sexta gigni adverti ex parva quadam Eruca, hirsuta, colore ex rubro, albo et nigro variante. Hanc enim cum [orig: cùm] cepissem in tamarisco sive myrica sub meridiem, subsequenti nocte versa erat in Aureliam viridem, quae filo sese capsulae, cui inclusa erat, ex alvi extremitate edito appenderat, atque ita quindecim diebus continuis adhaerens in eodem colore perseveraverat, deinde mutato eo lutea partim, partim nigra facta erat; quare iamiam in Papilionem abituram conieci, cuius scilicet colores per senectam, quam mutando relinquunt exeuntes, transsplenderent. Quod cum [orig: cùm] viperinis fetib, commune hisce Papilionibus fuerit, eosenim superne [orig: supernè] in ovo conspici testatur Aristoteles. Cum [orig: Cùm] itaque erupisset Papilio, alis se fecit conspicuum iis, quos diximus, coloribus prone [orig: pronè] et supine [orig: supinè]. Color niger luteusque in primis alis intensior est, in supinis remissior. Alae internae, quae alias [orig: aliàs] minores esse solent, in hoc animali proceriores sunt, infraque serrata serris eisdem coloribus distinctis, ex quibus fere [orig: ferè] media ceu cauda quaedam dependet. Corpus totum pronum atrum est, ad latera et supine [orig: supinè] luteum, estque pro alarum longitudine admodum exile. Oculi magni nigerrimi, nigerrimaeitem antennae, quae in extremo obtusae sunt, totae subtilissimae. In alarum internarum extremis lateribus macula rubra sive rosea conspicitur, rotunda interne [orig: internè], semi-circularis externe [orig: externè]. In summa, elegans est Papilio, conspicitur passim per agros et hortos.

PUNCTUM III. De Papilionibus Aldrovandinis tabulae secundae.

IN secunda tabella sex Papiliones [note: Aldr l. c. ] posuit Aldrovandus, eosdemque ita descripsit.

Primo et secundo loco supine [orig: supinè] nimirum et prone [orig: pronè] depictus Papilio, expansis alis, coloribus quatuor potissimum variat, miniaceo, nigro, albo et cinereo ad caeruleum nonnihil vergente. Suntque colores in extimis alis intensiores, ut remissiores in intimis. Capite, dorso, alvoque est cinereis, sed albis striis subtilissimis deorsum recta [orig: rectà] tendentibus color ille cinereus insignis est. Corpus obtinet crassum, latumque, parte supina candicans, annuli coloris sunt castanei, oculi eiusdem coloris, magni et prominentes. Alae pariter amplae sunt, quarum externae maxima sui parte cinereae videntur, sed explicatae quatuor, quos dixi, coloribus ita evariant, ut descriptu admodum sint difficiles; septem velut venae rubicundae eas percurrunt, inter quas in extremo totidem sunt velut columnae nigrae albis circulis notatae, ac supra hasco septem etiam maculae nigrae V. literam exactissime [orig: exactissimè] exprimunt; sed in dextra tantum; sinistra enim neque columnas eas, neque literas habet, in qua re mirus naturae lusus conspicitur, coloresque omnes in hac sunt dilutiores, pallidioresque; Dextra etiam punctis exiguissimis nigris erat notata, quae in sinistra quoque non sunt, nisi qua [orig: quà] corpori nectitur, nam deinceps in strias oblongiusculas mutantur. Postremo [orig: Postremò] dextra in extremo candicat, striisque insignis est nigris descendentibus, cum sinistra nigrescit eo loco, neque striarum aliquod habet rudimentum; Internae vero [orig: verò] alae totae sunt coloris miniacei, praeterquam, ubi duae illae fasciae apparent, nam hae nigerrimae sunt. Alae externae inversae modo [orig: modò] albicantis, modo [orig: modò]


page 48, image: s052

nigricantis coloris areas obtinent, internae loco albedinis habent colorem miniaceum, sed dilutiorem, quam [orig: quàm] externae. Antennae erant nigricantes, procerae, leves, in extremo obtusae.

Tertium in hoc ordine Leucomelanum nominavi, quod praeter colorem alarum album, ad subflavum nonnihil vergentem, totum corpus per tergus nigrum ac exile habeat. Alae internae in extremo sunt serratae, habentque longas appendices, uticon ipsa declarat. Supra serras, quae semicirculum constituunt, maculae quoque sunt semicirculares, candidae, atque in his maculae rotundae, fere [orig: ferè] caeruleae, quae simul omnes egregiam speciem ac venustatem Papilioni praebent. Cetera, ut dixi, Leucomelanus est excepto ventre, qui candicat, antennae in extremitate, quam [orig: quàm] in plerisque obtusiores.

Talis est in quarta serie positus, qui totis alis nigricat, et quatuor habet in hisce oculorum specie maculas rotundas nigerrimas, caerulea [orig: caeruleâ] velut pupilla decoratas; Alae internae longiores sunt externis et serratae, sed aliter ac in praecedentibus, huius enim serrae obtusae sunt et rotundae.

Quintus ex maximorum est genere, sed eorum, qui interdiu per hortos obvolitant, corpore est procero, mediocris crassitudinis, coloris fumati, annulis per alvum lutescentibus, alis eiusdem coloris in medio, infra [orig: infrà] candidis, et nonnihil serratis, deinde nigris, et in ipsa nigredine maculas habentibus candidas ad latera, infra [orig: infrà] vero [orig: verò] ad caeruleum vergentes. Antennae longissimae, obtusae sunt et nigrae.

Sextus a [orig: à] macularum multarum serie, quae in alis internis tam [orig: tàm] foris, quam [orig: quàm] intus cernuntur, poluo/fqalmos nominatur. Oculinigri sunt, pupilla candida, circulus ambiens luteus, suntque, ut dixi, in internis alis tantum, nam quae in externis apparent maculae rotundae, totae candidae sunt; Habent tamen etiam hae unicum oculum eisdem, quibus internae, coloribus ad externa latera, cetero alae totae exluteo ad castaneum vergunt. Per superiora corporis ater est, alvo supina ex cinereo ad fuscum vergit; alae internae, item pectus longa quadam lanugine viridi, splendente vestiuntur.

PUNCTUM IV. De Papilionibus Aldrovandinis tabulae tertiae.

IN tabula tertia novem habentur.

Primus, inquit Aldrovandus, ex mediocrium genere natus mihi ex Eruca, quam olim Bononiae pluit; capite est, tergore alvoque coloris aurei, ad latera nigri. Alae internae serratae sunt, totae ex aureo miniaceae, et nigris punctis conspersae, et in extremo etiam nigrae. Alas externas venae percurrunt deorsum descendentes, nigrae in area aurea, seu potius miniacea, item maculae magnae transversales eiusdem coloris, ipsaeque alae in extremitate undiquaque nigrae sunt, et ibi maculas habent candidas. Pedes et antennae lutescunt, et instar pedum polypi cirris praediti sunt, ut ad ea, quibus insiliunt, fortius adhaereant.

Secundus, qui numero secundo et tertio prone [orig: pronè] et supine [orig: supinè] depictus est, ex eodem est genere. Corpus enim habet mediocre, nigricans, alvum fere [orig: ferè] auream, nigris annulis distinctam. Oculi candicant, alae externae in extremo nigrae sunt, et albis maculis insignes, cetera aureae, venisque nigris, et tribus aliis nigris maculis incertae figurae speciosae. Internae in eiusdem aurei coloris area duplicem habent ordinem maiorum macularum nigrarum, velut oculorum, sicut in icone exprimuntur. Colores omnes supina parte variant; In internis etiam alis (ita voco, quae corpori sunt viciniores) qui extra erat aureus, nunc fere [orig: ferè] est amethestinus ad cinereum vergens, adeo [orig: adeò], ut lutescere videatur, estque unus tantum oculorum ordo nigrorum, maiorumque,


page 49, image: s053

hos circulus ambit candidus. Corpus etiam supinum totum lutescit, pedes cinerei sunt, alae externae prope caput cinereae, nigrisque guttulis oblongis notatae, dein maiori parte coloris sunt miniacei, et nigris maximas maculas habent, denique in extremo sunt rursus cinereae.

Tertius, qui quarto loco depictus est, toto corpore prone [orig: pronè] aterrimus, aterrimae item alae externae, sed fascia fere [orig: ferè] transversali coloris miniacei decoratae, necnon alterius fasciae candidae rudimento, et punctulis aliquot rotundis, candidis. Internae totae fere [orig: ferè] extra [orig: extrà] miniaceae sunt, punctulisque nigris admodum exilibus insignes.

Quartus, in icone quintus, cum hoc idem est, sed supino corpore pictus, alae externae hic [orig: hîc] plus habent ex miniaceo et albo colore, quam [orig: quàm] in prona parte, aterque color remissior est. Internae in extremitatibus ad minia ceum vergunt, cetera cinereae, fuscis maculis respersae, et alba ad latera externa macula conspicuae, toto corpore ad cinereum vergit.

Quinto, in icone sexto, color totus miniaceus, notis diversis, lineisque nigris, alis angulosis et leviter serratis. Promuscidem habet longissimam, ac, dum vult, recurvam eiusdem cum pedibus coloris, nempe ex cinereo ad luteum vergentis.

Ex hoc genere Sextus, in icone septimus, esse videtur, longa item armatus proboscide, alisque praeditus angulosis. Supra caput, praeter antennas, etiam bina alia habet cornua, quae in aliis plerisque non videas, corpore, alisque colore ferrugineo, albo, caeruleo, viridique varius est. In supremis praeterea [orig: praetereà] alis puncta quaedam habet viridia in alba area, in dorso item viri descit.

Septimus, in figura octavus, totus luteus est, versus caput tamen alae ad ferrugineum vergunt, nimirum ubi maculas non habent, suntque hae numerosae admodum, ac incerti ordinis, omnes aterrimae.

Octavus, in tabula nonus, idem est supine [orig: supinè] sculptus, quod colorem mutet, interne enim alae partim viridescunt, partim candicant, et maculae illae atrae vix hic conspicuae; externae fere [orig: ferè] palearis sunt coloris, inque his maculae evidentiores, corpus etiam flavescit, pedes habet luteo, antennas castaneo colore, alaeutraeque leviter angulosae.

Postremus in hac serie corpore nigroque capite et hirsuto, proboscide procera admodum, alis intus candidis, amethestinis striis ornatus, extra [orig: extrà] nigricantibus, suntque angustae, laciniatae et longiusculae.

PUNCTUM V. De Papilionibus Aldrovandinis tabulae quartae.

TAbula quarta Papiliones mediocres sunt, iique duodecim iconibus exhibentur.

Primus complicatis alis literam??? quodammodo exprimit, corpore est prono fusco, pedibus hirsutis, antennis admodum exilibus, alae externae ex candido et aterrimo splendentibus coloribus variant, internae totae sunt miniaceo.

Idem supinus exhibetur tertia serie, in quo color ille miniaceus dilutior est, externaeque alae totae candicant, venis decoratae miniaceis et maculis nigris, magnis, et corpus totum ex albo lutescit, alvus nigris punctis sive guttis exiguis conspersa est.

Secundus est hirsutus et craslus, alis superne [orig: supernè] cinereis, inferne [orig: infernè] miniaceis, lineis transversim nigris dissectis.

Quartus corpore est exiguo, nigro, luteis circulis distincto, oculis magnis, luteis, et eiusdem coloris antennis, alas habet tam [orig: tàm] internas, quam [orig: quàm] externas etiam luteas, in extremo nigras, versus corpus ad castaneum vergunt, versus nigram vero [orig: verò] ambientem fasciam plane [orig: planè] est color ochros. Externae prope exteriora latera maculam habent rotundam, nigram.

Quintus totus est ferrugineus sive castaneus, corpore intensius, alis remissius, alae externae unico tantum


page 50, image: s054

oculo, pluribus internae exornantur nigris, intus albis, utraeque fascias habent nigras transversales incurvas, quae angustae sunt, rectasque, quae latae sunt et extremae.

Sexto caput est luteum, oculi lutei, luteique pedes et antennae, corpus nigricat, alae utraeque fere [orig: ferè] aureae, in extremo, ut icon ostendit, aterrimae, externae ad latera externa maculam habent rotundam, nigram, exiguam.

Septimus ex luteo totus ad viridem colorem vergit, minus in exterioribus, magis vero [orig: verò] in interioribus, hoc est, interiores exterioribus-magis viridescunt. Externae maculam habent nigram, rotundam, internae albam, caput quoque nigra macula insignitum est.

Octavus antennas habet proceras [orig: procéras], in fine obtusas, caput exiguum, oculos magnos. Corpore est luteo et nigro distincto, alae quoque luteae sunt, sed magis ad castaneum vergunt; externae nigris punctis maculantur, quibus internae carent, utraeque dentatae sunt.

Nonus ex eorum genere est, qui proceras habent proboscides, alis est primum versus caput luteis, nigris modo [orig: modò] punctis, modo [orig: modò] maculis, hisque et rotundis et longis maculatis, dein caeruleis, in extremo nigricantibus et dentatis.

Decimus propter insolentem vultum, quo Satyrum quam [orig: quàm] exacte [orig: exactè] aemulatur, *saturweidh\s2 dici potest. Corpore toto est flavo, rubro distincto, alvo bifurcata, alis nigricantibus, et velut stellis candidis elegantissime [orig: elegantissimè] exornatur.

Undecimus corpore est nigro, alvo annulis albicantibus, alae eius ex albo ad luteum vergunt, sed maculae ferrugineae et nigrae alternatim huc illucque conspersae luteum illum colorem fere [orig: ferè] exstinguunt sua [orig: suâ] copia [orig: copiâ].

Postremus corpore etiam atro est, sed tenuiori, habetque alas internas dentatas et exterioribus proceriores, utraeque aterrimo et lutescente coloribus variae, habent tamen etiam in fine aliquid candicantis.

PUNCTUM VI. De Papilionibus Aldrovandinis tabulae quintae.

HAbet et quinta tabula mediocres, [note: Aldrov. l. c. ] quorum sex icones Auctor ponit.

Primus corpore est nigricante, alvo extrema et dorso cinereis. Alae externae internis sunt angustiores, ex albo ad viridem nonnihil inclinant, magis tamen viridescunt internae, utraeque in extremo circumcirca rosei coloris velut circulo ambiuntur, externae prope finem nigrescunt, habentque in medio fere [orig: ferè] maculam nigram. Antennae purpureae sunt, in extremo obrusae et albae.

Idem secundo loco datur supinus, in quo, quod in externis alis prope finem erat, nigricat, hic [orig: hîc] viridescit, sed macula tamen nigra colorem retinuit nigrum, internae prope corpus prorsus [orig: prorsùs] virides, in fine ad luteum vergunt, cingunturque eodem circulo roseo. Estque hoc observatu dignum in internis, quod maculam habeant albam cum circulo ferrugineo, quae extrinsecus non est.

Qui sequitur prone [orig: pronè] et supine [orig: supinè] pictus, a [orig: à] potioribus coloribus leuko/xlioros dici potest, sed hunc, quia admodum maculosus est, leuko/xlioron variegatum nuncupavi. Prono corpore leucophaeo est, capite nigricante, oculis instar saphiri viridibus, antennis nigris cum appendicibus in summitate albicantibus, pectore hirsuto, alis candidis, supra [orig: suprà] prope caput ad caeruleum vergentibus, maculis magis nigricantibus, in ferius respersis, dico inferius, nam, ubi caeruleae sunt, nullam cernere est maculam, supino corporemagis candicat. Alae externae sunt candidae et nigro variae, internae ex albo et viridi eleganter admodum decoratae.

Quintum Papilionem crucigerum nominavi, quod externis alis complicatis, albis taeniis, quibus ornatus cernitur, crucem, vel potius literam X. exprimat, quamquam id in icone


page 51, image: s055

pictor non expresserit. Suntitaque alae illae nigrae, fasciis seu taeniis albis insignes, et venis rubicundis deorsum descendentibus. Interiores sunt totae miniaceae, maculis nigris rotundis illustres. Sextus idem est parte supina exsculptus, in cuius internis alis maculas illas nigras non videas, et fasciae, quae in externis alis prona [orig: pronâ] parte albae erant, hic [orig: hîc] aureae sunt. Corpore est iste Papilio prone [orig: pronè] luteo toto, supino ventre albo, nigris guttis triplicis ordinis consperso, oculi nigti sunt et exigui, exiguae exilesque antennae.

Sextus ac postremus alas externas ac internas exterius rubicundas, ad castaneum vergentes habet nigris guttis conspersas. Supina [orig: Supinâ] parte alae internae candicant, exteriores colorem eundem ferme [orig: fermè], quem prona earum pars, conservant. Corpus pronum atrum est, supinum cinereum, cinerei quoque pedes, antennae nigrae, oculi lutei prominentes.

PUNCTUM VII. De Papilionibus Aldrovandinis tabulae sextae.

PApilionem, qui in tabula sexta primo depingitur ordine, poluo/fqalmon nuncupavi, quod in internis alis intus ac extra multis notaretur oculis, qui tamen, licet duo tantum, in externis exterius et interius elegantiores sunt. In his enim iris est nigerrima, pupilla alba. Alae supine ex luteo et castaneo variant, internae intus prope corpus primum caeruleae, dein fere [orig: ferè] amethestinae, in quo colore cernere erat lineas duas transversales, flexuosas, castanei coloris, sub quarum postrema color subsequitur luteus, deinde rursus amethistinus, quem lineae percurrunt castaneo colore, atque intra has siti sunt, quos dixi, oculi, quos subcoeruleus cingit circulus Corpus animantis nigricat, pedes et antennae lutei, oculi nigri.

Alter alas habet dentatas, rubicundas, ad ferrugineum accedentes, et maculis respersas nigris, in medio rotundis, ad latera oblongis ac magnis. Alae supine [orig: supinè] nigricant, et albam fasciam habent, quae vel currentes aemulatur fluminis undas. Corpus supinum cinereum est, pronum nigricat.

Separatim in Bononiensi editione depictus ex iis est, qui in arborum truncis nascuntur, capite admodum exiguo, albo, antennis ferrugineis, latis et quodammodo serratis, dorso ferrugineo et albo, alis alvoque luteis, zonis castaneis.

PUNCTUM VIII. De Papilionibus Aldrovandinis tabulae septimae.

SEd et illi, qui in tabula septima dantur, ex mediocribus sunt, quorum tredecem figurae dantur.

Primus corpore toto niger est, annulos vero [orig: verò] habet luteos, alae omnes candicant, et venis distinguuntur nigricantibus.

Tertius et Secundus Bombylii sunt, ex erucis bombycivomis orti, vulgo [orig: vulgò] noti, undique candidissimi, exceptis antennis, quae nigrae sunt et hirsutae, invicem coeunt [orig: coëunt], mas est tenuiori corpore, secundo scilicet loco pictus. Inter utrumque ova appinximus exigua, coloris fere [orig: ferè] crocei, alas habent breves, et ad volandum velut ineptas.

Quartus in hac serie totus quoque candicat per alas, per quas venas habet sub caeruleas, deorsum descendentes, et punctorum rubicundorum triplicem ordinem, quae transversalia sunt. Externae duobus velut oculis nigricantibus decorantur, in extremo ad luteum vergunt oculi et deorsum lutescunt.



page 52, image: s056

Quintus corpore ex crasso, castaneo, luteis zonis, antennas habet ferrugineas, latas et hirsutas vel plumosas, in capite et cervice candicat. Alae etiam albae sunt, ferrugineas habentes venas, et ubi corpori haerent, striarum nigrarum rudimenta.

Sextus totus est candidus, corpore scilicet ac alis, quae venas habent nigras, nigros item pedes et antennas.

Septimus molu/xlwros dici potest propter colorum diversitatem, corpore toto nigricat, nonnihil tamen ad ferrugineum vergit, sicut item pedes, proboscides et antennae, quae admodum tenues sunt et obtusae. Alae internae totae sunt miniacei coloris, sed nigris lineis flexuosis distinctae, externae, quae corpori annectuntur, atrae, dein miniaceae, dein rursus atrae, mox albae, postremo [orig: postremò] iterum nigrae, maiorem tamen aream albus color occupat, aeumque percurrunt venae ferrugineae, rubescentes, notandumque est, album illum colorem infra [orig: infrà] versus corpus in luteum commutari, et guttis modo [orig: modò] rotundis ac exiguis, modo [orig: modò] oblongis distingui.

Octavus superioribus omnibus minor est, corpore prono nigricante, alis ex luteo ferrugineis maculis nigris refertis.

Nonus idem est, at supine [orig: supinè] pictus corpore, quod candidum est. Alae externae colorem retinent, internae plane [orig: planè] mutant, utpote [orig: utpotè] quae maculosae sunt argenteo splendidissimo, et ferrugineo.

Decimo alae externae ac internae nigerrimae, maculosas habent alas, uti pictura indicat, corpus etiam nigrum est.

Undecimus corpore ex luteo ad ferrugineum vergit; et nigro distinguitur; Alae exteriores ex albo et nigro variant, internae luteae sunt, et quatuor nigris maculis insigniuntur. Externae supino corpore pictae, ut duodecima icon ostendit, etiam ex albo et nigro variant quidem, sed ad latera sunt ferrugineae, internae colorem retinuerunt, sed nigrae illae maculae minores sunt, in extremo tam [orig: tàm] hic [orig: hîc], quam [orig: quàm] illic nigrae sunt.

Decimustertius, qui in hac tabula postremus est, totus est ferrugineus, alae externae in medio oculum habent, cuius pupilla alba est, nigrum, internae denticulatae sunt, utraeque in extremo nigricant.

PUNCTUM IX. De Papilionibus Aldrovandinis tabulae octavae.

MInimi sunt, qui in tabula octava depinguntur, inter quos qui tertio loco datur non invenustus est, triplici nimirum colore, albo, ruffo et luteo varians per alas. Nam lineae, quae in his cernuntur, et transversales et descendentes ruffae sunt, cetera vel candida vel lutea, punctis etiam notata ruffis, corpore angusto, exili et nigricante, alvo bifurcata, pedibus exilibus et proceris.

Huic consimilis est quodammodo secundus, corpore item nigricante, sed crassiori, crassiori item capite. Alae externae luteae sunt, superne [orig: supernè] magis, minus vero [orig: verò] inferne [orig: infernè], utrumque transversalis linea nigra distinguit, totae maculis, seu punctis exiguis nigris sunt distinctae, internae nigricant, et in extremo fascias angustas habent luteas.

Primus toto corpore niger est, alvo in extremo acuta, alis rotundis, candidis.

Quartus corpore quoque nigricat, oculos habens luteos, alas ex luteo ferrugineas, ubique nigerrimis decoratas notis.

Quintus lutescit, punctis insignis cinereis, quae totas fere [orig: ferè] alas occupant. In externis alis macula conspicitur nigra, neque aliud in hoc notatu dignum, ut in praecedenti, maculas habent cinereas in area lutea.

Septimus corpore et alis totis subalbis est, pedibus et antennis nigris, in medio externarum macula est nigra.

Octavus alvo est rubra [orig: rubrâ], nigris punctis notata, pectore et externis alis nigris quidem, sed nescio quid


page 53, image: s057

caerulei etiam demonstrantibus. Alae internae luteae sunt, striis plenae nigris, deorsum descendentibus.

Nonus corpore est admodum brevi et exili candicante, alis item candidis, ad latera subluteis, undique nigris guttulis refertis. In medio duae taeniae sunt coloris aurei, tortuosae, in singulis gyris punctum habentes nigrum.

Decimus toto corpore candidus est, et nigris punctis variat, alas vero [orig: verò] habet pulcherrimas, maiori areae parte ferruginei coloris, in quo mirum est, quam [orig: quàm] luserit natura. Primum enim in eo fecit fasciam ex maculis rotundis, literam O. exprimentibus, dein parva addidit eiusdem coloris puncta, postmodum alias duas taenias tortuosas, tum denique albam cum punctis intus nigris.

Undecimus niger est, alas vero [orig: verò] habet ex ferrugineo ad luteum vergentes, totas nigris, ut icon ostendit, maculis distinctas.

Duodecimus craslam admodum habet alvum, coloris prope [orig: propè] caerulei lutea [orig: luteâ] fascia [orig: fasciâ] sive circulo insignem. Tergus nigricat, ut et caput, et oculi, pedes et antennae, quae admodum sunt procerae. Alae versus corpus caeruleae, deinde nigricant, supra [orig: suprà] duabus maculis rotundis luteis, infra [orig: infrà] tribus albis conspicuae.

Decimotertio corpus est nigrum, praeterquam in dorso, ubi cinereum est. Alae luteae, auro resplendentes, oculis innumeris nigris, quos circulus ambit candidus, cohonestatae.

Decimusquartus hirsutus est, ac alis totis caeruleis parte externa, interna cinereis, maculis albicantibus (in quibus mediis punctum est atrum) ordine pictis, in extremo margine notis rubicundis oblongis, oculis caudae pavonum similibus, albo ac nigro utrinque clausis dispositis, lineaque nigra in latitudinem alae discurrence terminatis. Totum corpus nigerrimum, item pedes, oculi, et antennae. Alae in fine albae sunt, cetera, ut dixi, exterius caeruleae.

PUNCTUM X. De Papilionibus Aldrovandinis tabulae nonae.

NOna tabula viginti quatuor habet Papiliones exiguos, quorum equidem infinitus est numerus, infinitaque diversitas.

Primus in hac serie corpore prono nigricat, pedes et antennae sunt cinerei. Alae prius nonnihil ad ferrugineum vergunt, mox candicant, punctis et lineis ubique atris conspicuae.

Secundus corporis mole vix culicem vincit, quin, ni [orig: ] alas Papilionis haberet, culex omnino [orig: omninò] foret. Alvus ei cinereus, pectus nonnihil ex caeruleo possidet, alae albae sunt, ita tamen, ut nonnihil etiam fuscescant, habentque puncta minutissima nigra cum circulis ambientib. ea candidissimis.

Tertius polu/xlwros minimus dici poterit propter alas albo, nigro, rubro et subcoeruleo maculosas; Externae in notabilem acutiem desinunt, corpus ei totum subatrum est, proboscis et antennae lutescunt.

Quartus alas habet aureas, in margine fere [orig: ferè] castaneae colorem imitantur, prope extremitatem est macula ferruginea, alvus argenteo micat, pectus superna nigricat, in capite duo sunt puncta coloris argentei.

Quintus ex iis est, qui ad ignem candelarum advolant, corpore subcinereo, alis totis candidis, lineis sive venis ad ferrugineum inclinantibus.

Sextus alas habet infra [orig: infrà] nigras, cetera coloris rutili. Corpus cum antennis et pedibus ni rum est.

Septimus quoque niger est, sed circulis, sive annulis duobus per alvum luteis distinctus, oculi quoque lutei sunt, alae superne [orig: supernè] magis, inferne [orig: infernè] minus nigricant, et maculis ubique insi niuntur candidis.



page 54, image: s058

Octavus ex advolantibus etiam ad lucernas est, alvo coloris flavi, nigris, ut in icone apparet, punctis recta [orig: rectà] deorsum vergentibus insignis, reliquo corpore candidissimo, alis item candidissimis, sed quae exiguis admodum ferrugineis fere [orig: ferè] punctulis insigniuntur, et in fine nigricant.

Nonus septimo similis, sed corpore maior est, minoribusque contra [orig: contrà] alis, et in quibus maiores maculae albae sunt, et velut argento resplendent.

Decimus alas pro corporis portione breves habet angustasque, alvum admodum proceram, nigricantem, annulis candicantibus distinctam, alae leviter pallideque lutescunt.

Undecimo caput magnum ac nigrum, corpus et internae alae miniacei coloris, lineis transversalibus nigris in extremo insignitae, externae totae sunt coloris castanearum, pedes brevissimi.

Duodecimus corpore est flavescente, proceroque, dorso crassiusculo, in quo color ille flavus paulo [orig: paulò] est intensior, capite exiguo ac rotundo, pedibus brevioribus, alis candicantibus, vel pallide [orig: pallidè] lutescentibus.

Decimustertius vulgatissimus ille est, qui candelarum lumini infestus est; Corpore est admodum exiguo nigricante, alis et antennis flavis.

Decimusquartus internas alas totas habet rubras, supernasque eiusdem coloris, sed ad internos margines cinereas. Corpus totum atrum, praeter quam in cervice, ubi circulus aureus est, pedes sunt rubicundi, antennae nigrae, in extremo obtusae.

Decimusquintus idem est supino pictus corpore, ut alvi crassities magis appareret. Nam alioqui nihil, vel parum differt. Femina erat, et ova mihi peperit rubicunda.

Decimosexto corpus est oblongum, et fuscescit inferne [orig: infernè], superne [orig: supernè] argenteo micat. Alae eiusdem sunt coloris fusci, et argento auroque micantis.

Decimusseptimus toto corpore nigricat, alas habet ferrugineas, sed elegantissime [orig: elegantissimè] aureo colore resplendentes.

Idem decimooctavo loco exhibetur supinus, quia variat admodum. Nam corpore toto candicat, alaeque minus sunt ferrugineae, minusque resplendent auro, sed contra [orig: contrà] innumeris punctis atris maculantur, quas circuli sui ambiunt candidi. Habent vero [orig: verò] eandem fasciam auream, prope extremum marginem.

Decimusnonus alvo admodum est procera [orig: procéra], tota lutea, cervice nigra, pedibus, antennis et summo capite candidissimis, alae quoque candidissimae sunt, sed striis sive lineis nigris interstinguuntur, suntque adeo [orig: adeò] breves, ut ad volandum videantur esse inutiles. Nam hoc in eo observavi, quod continuo [orig: continuò] foliis, velut zoophyton quoddam, adhaereat.

Vigesimus, nisi alas haberet latiores, ex muscarum potius, quam [orig: quàm] Papilionum genere videretur. Corpore enim est admodum compacto, nigricante, alis ex cinereo ad castaneum inclinantibus, et aurum resplendentibus.

Vigesimusprimus ab alis tam [orig: tàm] internis, quam [orig: quàm] externis prorsus argenteo splendore emicantibus, argenteus dici potest. Corpore praeterea [orig: praetereà] toto candido est, praeter oculos, qui nigri sunt, et antennas, quae sunt luteae.

Vigesimus secundus toto corpore aterrimo, alas habet nigras colore ruberrimo distinctas, pedes et antennas longiusculos, nigros.

Vigesimustertius antennas habet latissimas, hirsutas ac velut plumosas, coloris flavescentis, caput et alas candidissimas, has tamen fuscae transeunt lineae subtilissimae. Alvus tota crassa est et gravis colore luteo, nihil, vel parum volat, foliis semper adhaerens.

Postremus omnium minimus, brevioribus tamen, quam [orig: quàm] par est, ac latioribus alis pictus, Sunt enim angustiores ac oblongiores, totae albicant. Triticiarius dici potest. Nam tritico infestus est, utpote [orig: utpotè] ex tritico prognatus.



page 55, image: s059

PUNCTUM XI. De Papilionibus Aldrovandinis tabulae decimae.

DE istis etiam ita Aldrovandus; Papilio primo ordine in hac decima tabula depictus figura corporis est admodum insolenti. Habet enim in alvo seriem quandam velut plumarum subtilissimarum, penicillos pictorum exacte [orig: exactè] exprimentium, coloris partim albi, partim nigri. Corpore toto admodum crasso est, dorso et vertice summo cinereis, alvo lutea, annulis distincta atris. Inter quintum et sextum annulum ab utroque alvi margine macula est candidissima, inter sextum vero [orig: verò] et septimum aterrima. Alae exterius ex cinereo fuscescunt, intus sunt rubicundae, corpore supino, sicuti etiam, qui secundo loco depictus est, candicat. Antennae latae sunt, et ex cinereo fuscae. Alvus supina nigra est, in medio candida. Ad mediocres pertineret, nisi tam [orig: tàm] crassus esset.

Tertius ex minoribus est, alvum habet luteam, nigris zonis distinctam. Alae quoque flavescunt, tergus ferrugincum est, eiusdemque coloris antennae, quae latae sunt et hirsutae, supino ventre albicat.

Quartus alvo quoque lutea est, sed magis ad croceum accedit, et punctis notatur in medio deorsum descendentibus aterrimis. Alae internae eiusdem cum alvo sunt coloris, et similibus quoque punctis maculantur, exteriores leviter pallideque lutescunt, tergus et antennae colore sunt ferrugineo, pedes croceo. Habes eundem alis complicatis, prout ex sua chrysalide erumpit.

Sextus valde [orig: valdè] est exiguus, corpore superno ferme [orig: fermè] ferrugineo, inferno plane [orig: planè] aureo, alas habet luteas ad croceum vergentes, admodum parvas.

Septimus corpore nigricat, alas habens luteas ad ferrugineum nonnihil vergentes, et ferrugineis venis distinctas. In exterioribus macula est nigra, rotunda, puncto intus albo.

Idem est, qui octavo loco depingitur erectis alis, quae eundem plane [orig: planè] colorem retinent, praeterquam ubi corporiiunguntur, qua [orig: quâ] parte ad caeruleum vergunt, habentque lineam albam, quae medias percurrit.

Ex minimorum genere est, qui nono loco exhibetur, corpore cinereo, nigrescente, alis cinereis admodum obscuris, internis luteis. In externis macula est candida, literam V. exacte [orig: exactè] exprimens, item altera figura semicirculi.

Decimus alas habet longas et angustas, colore flavescente, fasciis sive taeneis ornatas tribus atris. Pedes et antennae flavescunt, oculi admodum exiguisunt et nigri.

Postremus omnium minimus Papilio est triticiarius rectius, quam [orig: quàm] in praecedenti tabula exaratus, simul cum sua chrysalide, et vermiculo sui ortus. Alas habet, ut ceteri, quaternas, albidus totus, cinereusue [orig: cinereusué], corpore levi in acutum alvo desinente, argenteo splendore. Vermiculus iste Curculio vocatur.

PUNCTUM XII. De Papilionibus Aldrovandinis tabulae undecimae.

RAriores sunt et formae insolentioris, qui in undecima tabella depinguntur. Ex quibus primus alvo est crassissima, superne [orig: supernè] candida, inferne [orig: infernè] nigrescente, seu potius ad caeruleum inclinante, annulis et punctis distincta nigricantibus. Tergus ac caput candicant, admodum hirsuta. Antennae latissimae ac villosae, coloris fere [orig: ferè] amethystini. Alae ex amethysto et cyaneo mediae, venas habent rutilas primum, post [orig: pòst] nigras: In extremo candicant, ubi punctis maculantur exiguis, aterrimis- Pedes robusti, eiusdem cum [orig: cùm] antennis coloris. In alvo notatu dignum est, quod


page 56, image: s060

in extremo longe [orig: longè] crassior sit, quam [orig: quàm] ubi corpori iungitur.

Secundus ex eodem vel consimili genere, licet ininor, corpore est fusco, capite acuto, oculis protuberantibus, per tergus et summo verrice cinereis, alis brevibus pariter cinereis, interne [orig: internè] prope alvum rubicundis. Antennas non recta [orig: rectà], ut ceteri, erigit, sed ad latera extendit.

Tertius ex eodem quoque est genere, et ipse acuto capite, et ad latera emittens antennas suas. Corpulentus est, crassiori tamen thorace, quam [orig: quàm] alvo, quae nigris extenditur annulis. Toto corpore superno leucophaeus est, inferne [orig: infernè] candicat. Alae totae fuscae sunt, internae, qua [orig: quà] ventrem spectant, nonnihil possidentrubicundi.

Quartus totus ex cinereo fuscus est, alas habens longiusculas et angustas. Alvo est crassa et bifurcata. Haec annulis, alae venis insigniuntur ferrugineis. Caputadmodum breve est, antennae minutissimae, ac vix apparentes.

Quintus insolentis formae caput obtinet, a [orig: à] cuius lateribus duo sunt tubercula rotunda, nigra multis capillamentis nigris hirta, et in extremo alia duo, sed quae eiusdem cum capite sunt coloris, nimirum ruberrimi, qui quoque color communis est tergo, a [orig: à] cuius quoque lateribus duo alia sunt tubercula nigra, ut priora. Alae ex infima tergoris parte exoriuntur, colore fere [orig: ferè] nigricante, luteis aureisque lineis et guttis refertae. Alvus est bifurcata, tota lutea, rubris zonis interstincta. Pedes et antennae nigricant.

Sextus tota alvo rubra est, aureis prope finem lineis notata, in quibus puncta sunt rubra. Alae primum luteae sunt, dein totaenigrae, albis conspersae punctis, et lineis distinctae aureis. Caput villosum est et nigrum, tribus antennis instructum, ut pictor pinxit.

Septimus minimorum generis alis est denticulatis lutescentibus, nigris lineis et punctis rubris insignibus; alvus albida est bifurcata, nigris lineis ornata ambientibus, pedes nigricant.

Octavus alvum item habet bifurcatam, sed crassiorem, eiusdem prorsus cum praecedente coloris, sicut et ipsae alae, sed quae loco punctorum in extremitatibus infernis rubescebant.

Nonus crassissimam habet alvum rubram, superne [orig: supernè] luteo distinctam, alas angustas ferrugineas, nigris lineis refertas, dorsum candicat.

Postremus alvo est crassiuscula, alis et toto corpore cinereis, pedibus nigris.

PUNCTUM XIII. De Papilionibus Moufeti, et primo [orig: primò] quidem de Phalaenis magnis.

[note: Moufet. de Insectis 1. c. 14 a [orig: à] p. 89. ad 94 ] NON cedit Aldrovando Moufetus. Plurimas enim tam [orig: tàm] nocturnarum, quas Phalaenas vocari diximus, quam [orig: quàm] diurnarum species, easque in magnas, medias et minimas distinctas dedit, quas hic [orig: hîc] etiam exhibere placuit. Et magnarum quidem octodecem species habet.

Maximae Phalaenae venter arenosi admodum coloris est, uti et interna alarum pars; oculi caerulei videntur, caput vero [orig: verò] lividum; inter oculos antennae duae emergunt subfuscae, aquilinum referentes fucum, et nigris transversim lineis funem contortum imitantes. Scapulis veluti pannus quidam adhaeret arenosus, surdus, a [orig: à] quo macula migra decussati tracta scapulas finit. Ceterum corpus, si dorsum spectes, cyaneum, si ventrem, arenosi coloris est. Alae duae exteriores permagnae, aquilinas colore aemulantur, maculis albisque orbibus varie [orig: variè] distinctae; internae multo [orig: multò] sunt minores, atque mellinae, intus furvis striis et maculis quibusdam insignes: Crura habet lacertosa et valida, furvi singula coloris, et in extremo duobus nigris digitis forcipata. Volat magno cum strepitu, et



page VI, image: s061

[illustration:

Papiliones seu Phalaenae aliae Mouf. 1. diurn

]

[illustration: ]



page VII, image: s062

[illustration:

Papiliones seu Phalaenae ex Moufeto nocturnae

]

[illustration: ]



page VIII, image: s063

[illustration:

Papiliones alii

]

[illustration: ]



page 57, image: s064

nocte exoculata, quemcumque splendorem ex ligno putrido, squamis piscium, aliisverebus ortum avide [orig: avidè] consequitur. Sicut magni Tyranni minorum gentium nobiles devorant et hauriunt, ita hae nocturnae diurnas Papiliones sub foliis latitantes alis diverberant atque occidunt.

Secunda primae magnitudinis Phalaena, ut mole corporis nonnihil superatur: ita primam colorum harmagoge, tono et elegantia longe [orig: longè] vincit: ac si natura in hac ornanda pigmentariam suam omnem officinam exhausisset, atqueillam primam, Regem Papilionum, id est, fortem, strenuum, nigellum, lentiginosum, hanc vero [orig: verò] Reginam, mollem, tentellam, comptam, unionibus, gemmisque consitam, opere plumato et Phrygio superbientem fecisset. Corpus lana quasi anserina, nonnihil laevigatum et hirtum. Martis, vel Sabellionis potius pellem mentitur, capite est parvo, oculis magnis prominentibus, antennis plumiformibus duabus, buxcum colorem referentibus. Alas habet quatuor magnas singulas multicolore oculo donatas, quorum pupilla nigra, iris polu/xroos, circulis et semicirculis mellinis, flammeris, albis et nigris pulcherrime [orig: pulcherrimè] distincta. Externae alae ab exortu ad oras abitant, nigris quibusdam venulis punctulisque insignes. Oram ipsam peniculamentum cum limbo ornat, exortu surde [orig: surdè] fuscum, sive subflavum. Internae alae fuscae videntur, uno quoque oculo superiorib. conformipraeditae, tribusque institis ornatae: harum prima plana est, media opere dentato excurrens (ignei utraque coloris) extima vero [orig: verò] subalbida, et veluti a [orig: à] pellionibus assuta, curibus incedit validis, hirsutis, lacertosis, eiusdem cum [orig: cùm] reliquo corpore coloris. Hanc Carolus Clusius Vienna misit tam [orig: tàm] eleganti forma notabilem, ut suspicere potius [orig: potiùs] admirarique eam, quam [orig: quàm] verbis aptis describere facilius sit.

Tertia est corpore magno, hisuto, nigricante; singulae alae uno oculo notantur, cuius pubpilla nigra, circulus fuscus, semicirculus albus. Varii quasi panni in alis conspiciuntur diluto [orig: dilutò] amethystini, fimbriae vero [orig: verò] alarum extremae primum [orig: primùm] cinerei, deinde aquilini coloris videntur. Caput valde [orig: valdè] breve et exiguum, unum utrinque oculum coracinum emittit, pupilla albissima insignem. Inter hos duae antennae valde [orig: valdè] breves et exiles fusci colroris erumpunt. Ex pilosa eruca oritur, non glabra.

Quarta caput habet magnum fusci coloris, e [orig: è] quo duae antennae rectae et subnigrae surgunt. Collum miniata macula ornatum, pectus hirsutum, quadratum, fuscum. Scapularum pars anthracina; venter amethystinus quinque vel sex orbibus nigris diviter Pedes picei videntur, alae leviter fuscae, subnigris in longum venulis satis conspersae.

Quintae caput albescit, oculi nigrescunt, cornicula aliquantum flavescunt, alae exteriores longae ex fusco atque albo surdescunt, interiores leviter et quasi obiter pictae rubescunt. Scapulae nigerrimae conspiciuntur, reliquum vero [orig: verò] corpus subroseum, septem nigris circulis linea albescente per medium totum ventrem currente alligatis ornatum.

Sextae caput scapulaeque, atque exteriores alae, sanguineisvenulis lineatae ex fusco albescunt: Capitis oculi propenduli, hyacinthini videntur, vel potius cyanei. Internae alae nonnihil incarnatae oculum media sua parte repraesentant, pupilla corvina, circulo hiacynthino lucentem. Corpus carnem arescentem, et leviter infumatam refert, sex quidem orbiculis ex nigro atratis notatum.

Septima alas habet exteriores albas, fuscis quibusdam maculis undulatim variegatis insignes; collum miniata quasi pellis circumcingit, ad totas deinde scapulas capucii instar decurrens: caput rubrum, oculi margatitei, antennae flammeae videntur. Alae internae rutilae, tribus nigris maculis lentiginosae, pedes rubri, venterque totus concolor, incisuris septem plenius miniatis et transversim ductis conspicuus.

Octava tota fere [orig: ferè] Baetici coloris est,


page 58, image: s065

nisi quod omnium alarum extremitates buxeae videnantur, uti etiam media antennarum pars.

Nona illi fere [orig: ferè] est similis, sed extima alarum pars arenam nigriorem refert. Cornicula vero [orig: verò] lata habet et repanda, ex fusco albicantia, mediam externarum alarum partem candida rotunda macula adornat.

Decima parilem prae se fert magnitu dinem, ex albo tota furvescens, nisi quod media alarum extremarum pars puncto admodum albo, oculus vero [orig: verò] pupilla valde nigra conspiciatur.

Undecimae caput tuberosum, cornicula exilia, corpus atque extima alarum pars lutum subactum aemulantur, alias [orig: aliàs] vero [orig: verò] alae totae obscurae argenteae fuissent.

Duodecima videtur subcinerea, alis nigris quibusdam maculis infestis, oculos item habet nigerrimos, pupilla candida lucentes.

Decima tertia antennulas vix ostendit exiguas, toto corpore flavescit, praeter oculos (qui exigui et nigri) atque alas, quae albid ae videntur.

Decimaquarta varii coloris videtur, cornicula tuberosa nigra habet, uti et ocellos et pedes. Scapulae albis quinque veluti plumis ornantur, quarum utramque mediam tres nigrae maculae occupant. Alae niveae nigris, luteis et caeruleis hic illic maculis pinguntur. Corpus illi nigro-caeruleum, articulatum, et iuxta latera albicans; caudam pro arbitrio exserit vel recondit, mucronatam, subluteam, articulatam: totum corpus pulvere quasi conspersum; alias [orig: aliàs] enim corniculorum tuberantium gratia in papilionum classem venisset. Ova numerosa ponit, sublutea, ac inter excludendum caudam exilem exserit, ac deinde pro libitu recondit.

Decima quinta cornicula duo habet nigra, exilia, caput atque scapulae hirsutae, fusci coloris, collum miniato torque decoratur, femora rubescunt. Alae extremae ex fusco et albo scutulatae vel undantes potius. Intimae vero [orig: verò] exacte [orig: exactè] rubent, maculis piceis infectae. Corpus leviter miniatum institae sex nigrae orbiculatim circumeunt.

Decima sexta mita admodum videtur, si supinam videris ubique, Xerampelinam dixeris, si pronam, ex viridi lutescentem. Scapulas autem pronas quinque ruberrimae lineae deductae ornant, sicuti et septem medio dorso puncta affixa reliquum corpus. Alae item Xerampelinis transversim maculis vel umbris potius [orig: potiùs] visuntur, quarum exortus a [orig: à] capite ad pectus usque insimum albescente linea terminatur.

Decima septima, si compressis eam alis incedentem videris, fusca videtur, si vero [orig: verò] expansis volitantem, alas interiores explicat coloris in carnati, sed nigricante limbo iuxta oras distinctas. Corniculis donatur oblongis, et involuta quasi promuscide. canescentes scapulas macula arenosa rotunda inficit, latera item et corporis omnes articuli ceu canis consiti et fimbriati videntur.

Decima octava. Clusius misit perpulchram: Antennae illi albo-nigrae, caput piceum, nasus aduncus, oculi circulus candicans, collum coccineum, scapulae hirsutae, nigro quasi pallio vestitae. Alae exteriores nigris albisque institis interpolatae, interiores rubrae, nigris hic illic maculis ornatae. Corpus habet piceum, sicut et pedes, sed latera corporis septem utrinque maculae ornant sanguineae.

Huic affinis illa, quae est antennis omnino [orig: omninò] coracinis, mediis que scapulis instita candidissima, ceu margaritarum linea ornata.



page 59, image: s066

PUNCTUM XIV. De Phalaenis mediocribus Moufeti.

MEdiae molis Phalaenarum septemdecem exhibentur species.

Prima fere [orig: ferè] albescit tota, nisi quod alae exteriores nigris nonnullis maculis et lentiginibus; interiores vero [orig: verò] quasi variolis et morbillis ruberrimis medio albescentibus foedantur: oculos item nigerrimos, pedes, antennas subluteas habet. Nasi loco capillus provenit hirsutus, veluti in spiram saepius [orig: saepiùs] involutus.

Secunda corpus totum habet hirsutum atque spadiceum, cuiusmodi alae exteriores, (absque maculis fimbriisque albicantibus et ocello luteo fuisset) Antennas flavas nigra punctula adornant; internae alae calendularem colorem referunt, sed ocellis quibusdam et fimbriis uti exteriores nitent.

Tertia alas habet quatuor albas, exteriores autem caeruleae quaedam venulae affluentius [orig: affluentiùs] sparsae infuscant, duaeque in medio rotundae, nigricantes maculae adornant; linea circum alas ducta mellina videtur, qualis antennarum color, corpus caputque nigricant, oculos habet albissimos, scapularumque latera quatuor utrinque lineae albissimae obliquae decorant.

Quarta cornua gerit repanda gruini coloris, corporis nigri latera canescunt. Alae subluteae nigris multis maculis serpentariam aemulantibus inficiuntur, superius [orig: superiùs] latis, inferius [orig: inferiùs] orbicularibus: fimbria alarum Vespertilionum more dentata et veluti spinosa nigerrima est tota, quam intus sex utrinque margaritae positae commendant.

Quinta tota est anthracina, nisi quod maculae ex albo rubescentes alarum faciem adornant.

Sexta corpore et antennis nigerrima oculos albos obtinuit. Alae illi subtus coracinae, extra [orig: extrà] aureis villis atque maculis conspicuae, quibus vicissim lati clavi nigri coloris et argenteo quasi filo transfixi adhaerescunt: extimas quoque alas maeander quidam ornat nigerrimus, auro subtus fuso et quasi striatim acu picto.

Septima laticornis, corpus nigrum canescens, nescio an dedecori sit magis, quam [orig: quàm] decori. Alarum primordia rubent, reliqua flavescit pars; utramque vero [orig: verò] partem nigrae tesserae laminatim positae inficiunt, quarum extremitas linea una aurea splendescit.

Octava quatuor cornicula habet racemosa, cinerea, duo autem praelonga, et extremitate latiora: corpus aliquale septimae alas subcinereas obtinet, nigro tesserulatas, et circa extimam oram guttis eiusdem coloris aequaliter pictas.

Nonae caput, oculi, antennae, corpus, internaeque alae arenam illam auriferam repraesentant; scapulae externaeque alae nigrescunt, nisi quod instita quadam nigerrima lineis utrinque cinereis decorata ornantur.

Decima corpus habet luteum, nigris quibusdam guttis a [orig: à] collo ad caudam usque lateribus et dorso insignitum; oculi, antennae, pedes nigerrimi; alae exteriores candidae, sed limbis flavis, clavis angustis nigris, maculis quoque nigris distinctae.

Undecimae alas si videris, niveam dixeris vel lacteam, nisi illam minimae hic illic nigerrimaeque maculae inficerent vel ornarent potius; scqpulae item papposae albicant: dorsum corpusque luteum, et articulatum octo nigra punctula commendant: oculi prominent magni, inter quo8 antennae emergunt nigrae atque hirsutae. Noctu in pratis et pascuis volant.

Duodecima alas habet adeo [orig: adeò] productas, ut volare commode [orig: commodè] non possit; brevissimas antennas gerit, oculos parvos nigerrimos, totum alioquin corpus albescit, lutescentibus quibusdam venulis atque villulis rarius [orig: rariùs] conspersum.

Decimae tertiae corpus totum (oculis demptis nigerrimis) gruinum


page 60, image: s067

colorem subnigricantem aemulatur: antennas habet productiores, corpus hirsutum, alas corpori concolores, sed iuxta oras tono quodam virescente et vitreo coruscantes.

Decima quarta pulchra quidem est, quamvis tota propemodum arenosa: cornua gestat pro mole corporis valida, nigra, et taurorum more curvata; oculinigri et magni, caput breve, collum crassum. Alas externas nigri quidam clavilli gratiores reddunt. Spinam veluti supremam quinque nigra ceu caryophyllorum capita trifur cata insigniunt.

Decimaequintae alae fere [orig: ferè] sunt subcinereae totae, antenn is sola ex omnibus destituta est, oculos habet subnigros, dorsum subluteum et quinque fuscis punctulis distinctum.

Decima sexta eiusdem pene [orig: penè] coloris videtur, nisi quod illius exteriores alae macula pulla transversim ducta ornabantur; haec vero [orig: verò] ubique unius coloris (oculos nigellos dempseris) conspicitur: corpus habet longum, articulatum; alas quatuor longas atque angustas, pedes sex, quorum postremi prioribus duplo longiores sunt; cornicula item habet exilia, sed longe [orig: longè] excrescentia.

Decima septima ex eruca bombycina originem ducit, tota albescens praeter oculos nigricantes, et venulas quasdam subluteas recta [orig: rectà] per alas et rransversim per corporis articulos currentes. Anobis Phalaena Bombycina nominatur.

PUNCTUM XV. De Phalaenis minimis Moufeti.

[note: Moufet. l. c. p. 97. ] DE iisdem ita Moufetus. Minimarum in classem unam primam faciemus mirabilem, quatuor tantum pedibus piceis incedentem; externas quoque alas caeruleas habet, internas luteas et externis (praeter morem) minores: corpus item luteum adeo magnum est, ut ab alis tegi vix possit: cornicula punctis plena, atque oculi (dempta pupilla albida) nigrescunt: caput atque promuscis (longa, exilis, involuta) flavescunt.

Altera ex caeruleo viridis videtur: corpus exiguum habet, pedes et antennas nigricantes.

Tertia scapulas atque alas habet porraceas, corpus exsubluto fuscum apparet: alas extimas limbus ornat albis fuscisque maculis notatus: caput perpusillum habet, pedes et antennas cineri similes. Quin etiam in aedibus parvae aliquot Phalaenae argenteis maculis notatae ad lucernas advolant, quae laneas et linteas vestes depascunt et ova deponunt, e [orig: è] quibus tineae, et ex tineis vicissim hae Phalaenae oriuntur: feruntur autem primum ex rosarum foliis, aliisque herbis putrescentibus originem cepisse.

Tres alias minores in pascuis et pratis observavi, quarum Prima alas externas nigras obtinet, singulas quinque maculis quasi sanguine perfusis notatas; alae interiores totae rubent, corpus fuscum videtur, caput, antennae breviusculae, et pedes nigricant.

Secunda similis videtur, nisi quod quatuor tantum sanguineas maculas in alis exterioribus habet, corporeque constat graciliore.

Tertia fere [orig: ferè] parilis est formae, absque antennis esset multo [orig: multò] longioribus, et sanguineis maculis alio modo aspersis; nam circa extremitatem alarum guttae sanguineae duae tantum apparent, ab exortu vero [orig: verò] maculae duae longius tractae conspioiuntur.

PUNCTUM XVI. De Papilionibus Moufeti diurnis, magnis.

[note: Moufet. l. c. a [orig: à] p. 98. ad p. 102. ] DIurnae Papiliones quoque in magnas, mediocres, et parvas distinguuntur. Magnarum sedecim sunt species.

Prima, omnium maxima,


page 61, image: s068

maximam partem flavescit iis locis partibus que exceptis, quae hic atramento denigrantur. Quin etiam extremi illi internarum alarum globuli caelicolorem spirant, ut genuinis saphyris consitum putares. Oculi chrysolithum referunt, magnitudinem formamque adeo [orig: adeò] exsculptam hic exhibemus, ut plura de iis attexere non sit necessum.

Secunda praeter magnitu dinem parum differt a [orig: à] prima, oculos habet nihilominus nigerrimos atque porrectiores antennas. ubi album colorem vides, ibi melinum sufficito, exceptis illis quasi oculis maioribus iuxta finem alarum interiorum positis, quorum pupillam flammeam, semicirculum vero [orig: verò] Xerampelinum reddere oportet.

Tertia non multum colore abludit, nisi quod internarum alarum exphyses, totaque ipsarum extima lacinia glastiva sit, uti et tres illi spintheres, quos sub concava illarum parte vides depictos.

Quarta omnium REgina dici potest; Nam extremis alis, veluti Adamantes quatuor in pala Hyacinthina radiantes, miras opulentias ostendunt, imo [orig: imò] fere [orig: ferè] adamanti et Hyacintho oculum effodiunt. Lucent enim pulcherrime [orig: pulcherrimè] (ut stellae) scintillasque iricolores circumfundunt; his notis ita dignoscitur, ut reliquum corpus describere (licet variis pictum coloribus) supervacaneum esset.

Quinta caput, pedes, cornicula Xerampelini coloris obtinet, oculos vero [orig: verò] hyacinthinos, dorsum atrocoeruleum videtur, venter subflavus; alae iuxta basin luteo hilari, deinde tristiorinitent: extimas vero [orig: verò] partes rubiginosas et inamoena fuscedine nigrescentes tres luteolae maculae adornant, internis rubigine conspersis duae primae luteae, deinde tres ex luteo pallentres maculae adhaerent. Si autem supinam faciem consideres, alae superiores ex luteo in viridem languescunt, senis octonisve maculis insignes: internae autem leviter herbidae et virentes duabus quasi lenticulis albis inficiuntur. Venter vultusque totus subflavus, ex aurelia prodit albicante, fuscis spinulis notata.

Sextae alae superiores extra [orig: extrà] nigrescunt, per mediam partem limbo quodam obsoletius rubido currente, extremitates ipsarum panno, guttisve niveis micant, obscuris per ambitum crenulis asperatae; intus autem limbus ille puriorem atque saturiorem exprimit colorem, et iuxta radicem caeruleae videntur. Inferiores alae alteram intus, alteram foris faciem ostendunt, foris fuscae sunt totae, excepta spinosa instita subrubente limbo perpusillis nigris quatuor punctulis et opalis duobus polychrois simul positis notata, intus autem nihil tale monstrant, sed ex nigro purpureo vermiculato in Xerampelinum tristius languentes desinunt; corpus illi nigrum, oculi, antennae, pedes concolores, fusci.

Septima corpore tota picea, in singulis dorsi tamen incisuris punctulos duos gerit albissimos; alas ex flavo rubescentes maculae nigrae, candidaeque albae adornant. Verum munifica rerum parens natura extremam alarum oram potissimum decoravit, quae nonnullis denricellis serratim aequo intervallo distantibus donatur, in quarum fimbria viginti clavi caerulei filo nigro transfixi mirificum edunt splendorem.

Octavam veste undulata et mixta peperit natura, sed vegetis coloribus destitutam: constant enim alae ex nigro, minio, flavo, et fusco fatiscente, magisque vellere mollicula, quam [orig: quàm] ornatu splendida videtur.

Nona maximam fere [orig: ferè] partem cinerea conspicitur; si vero internam interiorum alarum faciem intuearis, vix aliquid Indici galli alas signantius exprimit: nam pennas remi es aliae


page 62, image: s069

quasi vestitrices et squameae tegunt; oculus coracinus est, cuiusmodi et tuberosae typhamque aemulantes antennae.

Decimae corpus piceum, scapulae flava quadam lanugine, (uti et totum caput) vestitae, antennae item flavescunt caput tenus; quod macula ex sanguinco atrata tristius occurrit, externam omnium alarum fimbriam circinatam plurimae ovales margaritae aequis distinctae intervallis gratiorem reddunt; intus vero [orig: verò] maculis nigerrimis, lentis effigiem imitantibus foedantur. Verum [orig: Verùm] sicut foris minus speciosa, ita interior internarum alarum pars, albo virore nitens, guttulis vero argenteis superinductis resplendet, et quae extra ovales margaritae videbantur, intus argentum purum putum non mentiuntur.

Undecima speciosam radiantium in-caerulo margaritarum institam ostentat, alae superiores ex flammeo flavescentes ignem referunt, sex nigerrimis pannis infectae: internarum radix anthracina, deinde flavo in igneum coruscant: corpus fuscis capillamentis hirsutum, quem colorem cornicula cum pedibus imitantur.

Duodecima eximiae est pulchritudinis, alae leviter cruentae et maculis nigris tinctae, radiolis micant auratis filatim ad laciniae usque ambitum dispersis. Haec vero [orig: verò] Xerampelina serratim desinens intus aureis lineis lunatim ductis ornatur: Corpus ex nigro purpurascit, oculi aurei videntur, pedes et cornicula nigricant.

Decimae tertiae corpus et alae nigredinem referunt, alis autem nigris et ambitu pinnatis primum capilli, deinde panni, ultimo clavi aurei medio atri inducuntur; oculiitem exigui piceo in capite auro illiti; antennae vero [orig: verò] punctulis nigro candidis excrescunt, et in tuberculum nigerrimum finiunt.

Decima quarta culturae lenociniis mire [orig: mirè] arridet, corpus habet hirtum, ex albo nigricans, oculus niger pupilla albicante: circa oculum glabrum circulum videas fere [orig: ferè] niveum, antennae cum priore communes; extera maioris alae facies ex flammeo aureis lineis productis dignoscitur, quas nigri quatuor limbi dentatim ducti inficiunt, circa finem vero [orig: verò] tres numuli argentei fere [orig: ferè] triangulariter positi commendant. Interna autem facies pulcherrima videtur, variis auratis squamulis et clavis loricatim et imbricatim positis insignis. Extremam alarum partem aurea quoque linea adornat. Pavonem nonnihil alis refert, eiusque ritu corpus gloriosum et elegans, pedem autem et tibias aliquantum nigricantes (ne forma superbiam aleret) obtinuit. Promuscis helicam refert lineam, veluti in labyrinthos convoluta.

Decima quinta quoque proboscidem habetcapillarem, viminei instar viticelli sese torquentem. Est cinerea intus, forisque dilute [orig: dilutè] caesia videtur: alas habet spiniformes, vespertilionum more crenatas, has extra fuscae aliquot lineae intersecant, intus sex clavi nigricantes multum commendant.

Decima sexta alis superioribus exterius obscurius virescit, quas maculae pannique albescentes flaventesque aliquot adornant: interiores exacte [orig: exactè] rubidae maculis decem scatent nigerrimis. Venter octo flavis squamis splendescit: dorsum ex rubro in flavum vergens caudae hordeolum ostendit quasivenetum. Hirtas scapulas citrina lunula deorsum ducta commendat; oculos rubentes pupilla acutiores reddit argentea.



page 63, image: s070

PUNCTUM XVII. De Papilionibus diurnis Moufeti mediis.

[note: Moufet. l. c. p. 103. ad p. 105. ] MEdiarum diurnarum tredecim species occurrunt.

Primae oculi subflavi videntur, cornua obsolete [orig: obsoletè] pulla, alae reliquumque totum corpus ex pallido flavescunt, interiores alae extr a [orig: à] una tantum macula saturiore lutea notantur; intus autem caducae herbidae fusca quadam variola inficiuntur, dorsum ex caerulo nigricat, venter subflavet. Ex chrysalide oritur auro illita.

Secunda minus grati coloris videtur: alae interiores tristi in gruinum fatiscunt caerulo, et quasi in plumbeum desinunt; externas nigriores habet, fuscis hic illic maculisnotatas, tale item corpus videtur. Serratis alis summaque ora crenatis, et veluti aculeatis horridiuscula volitat, et quasi suae gentis praefica numquam, nisi funerali habitu tristius incedit.

Tertiam depinximus rigidulam, erectis alis sese veluti tollentem; est etiam spinosis crenis, sed exterior ala ex pallidiore flavo tribus pannis nigris maculatur; internae vero [orig: verò] proxima a [orig: à] radice pars furvescit, media pallescit, ultima rectis, transversisque fibris cancellata subalbescit. Corpus fuscum videtur, oculus picem refert, typhae nigricant.

Quarta duplici modo distinguitur. Nam quando passis alis se librat, corpus nigrum ostentat, atque fuscas quatuor alas nigricante peniculo velutiliratas, et in rubiginosum fulgentem desinentes eidem affixas. Quum autem floribus insidens alas attollit, prima ala luteola eleganti clypeo ornata conspicitur, cuius centrum pallidum, umbo piceus, circulus exterior citrinus. Venter atque thorax, nec non totus vultus albicant, antennae nigricantes in flavum divorgent.

Quinta intus forisque sui similis videtur: caput alaeque pallorem monstrant, corpus livescit, veluti etiam antennae; oculi ex flammeo rutilant, scapulae pallenti quadam lanugine hispidae.

Sexta dum adversas alas expandit, arenosum aemulatur splendentem, nigricantibus maculis modo Dracontii varium: corpus item, si dorsum videas, aquilinae nigredinis videtur, venter nonnihil fuscidior, oculus niger, albida, vel potius candidata pupilla clarus, antennae coracinae; alae aversae ingrati baetici coloris, et obsoletioris mustellini.

Septimi generis crenulatae alae pyriten imitantur, aereis micantes venulis, et fimbria maculis que nigris conspersae: corpus totum nigro colore splendescente, nisi quod antennas punctuli albi intersecant, et in picea fronte aureoli quodam modo oculi scintillant.

Octava eiusmodi corpus obtinuit, sed ex luteo rubescunt antennae; alae polymitae conspiciuntur, variis plicis, liris, fimbriis, limbisque multicoloribus insignes: surdi illi autem omnes colores atque hebetes videntur, vacui splendore omni et tono, solaque mixtione, positione et numero amoeni; alicubi flammam fuliginosam, alibi ingratum fuscum, languentem rubidum prae sese ferunt, rubinique ultima fimbria albis semicirculis inclusi nihil vividi spirant.

Nonae alae exteriores sordidis luteolis maculis affectae atque infectae, ultima fere [orig: ferè] parte clypeolo nigro (quem medium punctus ornat eburneus) ornantur. Internae vero [orig: verò] quatuor eiusmodi gestant clypeolos, sed circulo insuper flavescente auctos, quorum duo medii iustae magnitudinis, laterales pusilli admodum videntur. Corpus huic ex fusco candicat, oculi prominentes nigricant.


page 64, image: s071

Si vero [orig: verò] internam interioris alae parteminspicias, fuliginosae videntur, et e [orig: è] sex pulcherrimis bracteolis affabre [orig: affabrè] collocatis elegantiam habent.

Decimae caput intaminato floret candore; Lacteolas vero [orig: verò] alas maculae quaedam fuscae et nigricantes ornant, dorsum lateraque ex flavo subrubentia novem decemve nigrae labes sub incisuris positae decorant.

Undecima proportione et ferme [orig: fermè] colore formaque corporis nisum refert avicularum praedatricum. Alas habet ac reliquae Papiliones arctiores, caudam latam et quasi plumosam; internae alae non ut reliquum corpus aquilinae, sed ex luteo rubentes et fere [orig: ferè] flammeae, nasus illi aquilarum more aduncus, venter veluti inanis, antennae validae, magnae, eiusdem cum alis superioribus coloris, oculi satis exserti nigri, pupilla nivescente.

Duodecima forma eadem est, differt tantum [orig: tantùm] colore; corpus cinerem refert, caudanigrescit, atque dorsum nonnihil argentum mentitur: productiores alae fuscae labeculis nigris polluuntur; interiores, subluteae, surdae videntur. Mirae velocitatis sunt hae ambae papilionum species et pernicitate nisum provocant.

Decimatertia omnium velocissima scapulis flavomuscidis apparet, alae quidem lacteae, in extremitatibus fuscis quinque sexve pennis notatae, medium dorsum subflavescens macula ornat nigerrima, ex lateribus tubercula utrinque duo papposa prominent: uropygium nigra quadam lanugine circumscribitur, de volatu hirundinum non metuit, atque omnes revera alites superat.

PUNCTUM XVIII. De Papilionibus Moufeti, diurnis, minimis.

[note: Moufet. l. c. p. 105. et 106. ] HArum decem exhibet. Primae alae internae, vegeto, nitidoque coccine saturatae, suave rubent; exteteriores vero luculentam purpuram ex rubro nigroque mixtam, et niveis quibusdam nervulis obductam repraesentant; reliquum corpus nigrescit, etiam racemosae antennae.

Secunda iuxta alarum basin deargentata conspicitur, quae deinceps ex caeruleo purpurascentes finiunt, superiores interius clavi duo albo nigri adornant; corpus fuscis plenum punctulis, purpureolos pedes emittit utrinque tres, rostrum habet aduncum, e [orig: è] capite quatuor antennulae, praeter duas longas, erumpunt.

Tertiam si volantem videris, alas purpurei exoleti coloris in caeruleum vivaceum abeuntes esse dixeris, variis plicis donatas: intus autem anulis oculeis praeditae, caesiae magis videntur atque aeruginosae. Caput ex viridi caeruleum splen det; corpus fuscis albisque institis ornatur, oculi nigerrimi, pupillae albissimae videntur.

Quarta laetiore aspectu prodit, alis oculatis, cyanum caelestem atque incomparabilem spirantibus. Fecit illam Daedala rerum artifex natura totam oculeam, adeo [orig: adeò] ut pano/pthn illum in Mythologo Arctoris filium, non pavonis caudae insertum, sed in huius alis habitantem haud inepte [orig: ineptè] fingeres: quas quidem non minori superbia adverso sole expandit, atque illa avis Iunonia, quam (prae caelesti, quo excellit, colore) fere [orig: ferè] in ruborem dat.

Quintae corpus gruinum, alae superiores in caule albo virentes, medio luteae cineritiae, inferiores exortu atro virente sunt, reliquum albidae: intus autem maculis in amoeno


page 65, image: s072

virore pictis frequentius [orig: frequentiùs] conspersae: oculi nigricant, veluti et capita antennarum.

Sexta globosis scapulis atque gibbosis planis cernitur, quae cinerem atramento mixtum imitantur, corpus incisuris plenum, subcinereum: alas item angustas, et gruni coloris extimas stillicidiis quibusdam sanguineis intense [orig: intensè] rutilantes habet: pedes, capitulum, antennae corpori concolores sunt.

Septimam ex siliquastro natam illi affinem dixeris, et praeter molem corporis minorem et maiorem nigredinem, primarumque alarum deargenturam vix discrepat.

Octavae alae omnes languidae luteae, vel potius [orig: potiùs] pallescente flavo nitentes, punctulis quibusdam fuscis, et aliis annosam aeruginem referentibus inficiuntur, ocelli huic nigerrimi, alias [orig: aliàs] flavescit tota.

Nonae alae omnes conchis marinis ex albo fuscis pictae videntur: extremitatibus circinatae, et in medio albis quibusdam lineis crenulatim currentibus ornatae.

Decima item conchatis et clavatis alis donata, ex albo et obscuro rubente varie [orig: variè] miscetur, nobisque inenarrabilem magis Dei potentiam, quam [orig: quàm] narrabiles suo nomine colores ostendit.

PUNCTUM XVIIII. De Papilione Bombycum.

BOmbycum Papillio, Bombylius quoque vocatur, et ex eruca staminis serici textrice provenit. Meminit [note: Arist. H. A. l. 5. c. 19. ] eius et Aristoteles, si Aldrovando [note: Aldr. Hist. Ins. l. 2. c. 3. ] accedimus, cuius verbis historiam eius ideo [orig: ideò] describere placet, quod [orig: quòd] breviorib. clare [orig: clarè] describi non possit. Ait ergo. Huius generis papilionum generationem paulo aliter, quam apud nos nunc fit, describit Aristoteles his verbis. Ex quodam magno Verme, qui cornua habet, et ab aliis differt: primum quidem cum is mutatus est, nascitur Eruca, deinde Bombylius atque ex eo Necydalus. Sexporro mensibus in has omnes formas mutatur. Sic ille paulo [orig: paulò] aliter, ut dixi de Bomby lii ortu tradens, quam nunc fieri videmus. Non enim nostrae Erucae sive Bombyces ex vermibus fiunt, sed ex ovis Bombyliorum. Notandumque praeterea ibi textum Philosophi a [orig: à] quopiam esse corruptum, ac inversum, et debere legi, nascitur Eruca, dein Necydalus, atque ex hoc Bombylius, quamquam mendosam illam lectionem secutus sit Plinius: nisi et apud hunc quoque corrupte omnia legi di camus, quod certissime [orig: certissimè] affirmare ausim. Textus corruptus habet sic. Est et alia Bomby cum (de Bombycib. Vespar. aut silvestrium Apum generis erat locutus) origo e [orig: è] grandiore vermiculo, gemina praetendens sui generis cornua. Hi Erucae sunt. Fit deinde quod vocatur Bombylius, ex eo Necydalus, ex hoc in 6. mensib. Bombyx. Ego v. lego sic. Est et alia bombycum origo e [orig: è] grandiore vermiculo gemina praetendens sui generis cornua: hinc eruca fit, quae et Bomby xappellatur, ex eo Necydalus, ex hoc bombylius. Omnia 6. mensib. Locus Aristot. colligitur facile [orig: facilè] ex ipsiusmet praecedentib in eo capite verbis, quae nos ante citavimus, ubi nimirum disertissimis verbis scribit, ex Eruca fieri Chrysalidem, et ex hac Papilionem. Idem ex Plinio diximus, idem Theophrast. tradit, binis in locis, nimitum in quinto de causis Plantar. et inm secundo de historia earundem, in quo postremo loco mutari scribit generationes quasdam per plura animalia, ut cum ex Eruca fit Chrysalis, ex Chrysalide Papilio: sed Theodor. perperam ibi habet, cum ex tinea Eruca, tum ex ea Papilio gignitur. Nam Theophrastus Tineae non meminit, sed Chrysalidem ait nasci ex Eruca. Iam vero [orig: verò] neku/dalon idem esse, quod xru/salis2, ipsum nomen indicat, cum velut mortuum, vel potius sopitum sonet, unde Gaza recte [orig: rectè] invalidam transtulit, talem esse Chrysalidem praeterquam, quod vulgo [orig: vulgò] notum est, ipsemet ibid. Philosophus attestatur, cuius dictionis vim cum non assequeretur Iac. Dalechamp. in fetidissimum errorem impegit, et suo se ipsum gladio iugulat. Nam cum prius locum Aristotelis eodem plane [orig: planè], quo ego restituisset sensu, imo [orig: imò] iisdem pene [orig: penè]


page 66, image: s073

verbis, in subsequenti Pliniii capite, mutata prorsus sententia, quamdiu inquit filum ducit Eruca, et latebras illas sibi aedificat. Bombylius Erucae nomine relicto, nuncupatur non a [orig: à] sono, quem bombyzationem Fest. vocat, sed a [orig: à] bombycio id est vellere, quod orditur, unde bomby cina vestis nomen habet. Post quadragesimum diem, quam Eruca se abdidit, et in bombylium mutata est, subnascens Papilio, nimirum cornutus vermis, et 4. alis pennatus, tum sucum exhaurit, qui mollitiem velleri praebet, tum exeso folliculo, ut exitum sibi quaerat, velleris extrinsecus incumbentis filum proscindit ac dissecat, ut eius tractum, qui tota carminare nititur, sequi non possit, sed discerpatur, ac divellatur. Papiliones nekuda/lous2, Aristot. vocat ut equidem censeo a(llatome/nous2 neku/wn, veluti redivivos, morte liberatos, hac vita restitutos, commutataforma, vel nekuwta/tous2 i. c. newta/tous2 kai\ pros1fatwta/tous2 e)callome/nous2 ultimos, recentissimos, novissime prosilientes. Sic ille. In quib. hoc praeterea notandum, quod Bombycium vellus, et vestis bombycina, non dicuntur a [orig: à] bombylio, sed a [orig: à] Bombyce. Bombyx n. est Eruca, quae texit non Bombylius, ut patet ex Plinio, cuius caput 23. libr. 11. de Bombyce Coa inscribitur, et in fine capitis de bombycinis vestibus loquens, Assyria inquit Bombyce adhuc feminis cedimus. Sed cum et in huius capitis mentionem inciderimus, in eo quoque nodus explicandus ext, locus inquam alius emendandus, non tn. eo modo quo restituit eundem Dalechamp. Plinii verba sunt. Bombycas et in Co Insula nasci tradunt, cupressi, terebinthi, fraxini, quercus florem imbribus decussum terrae halitu animante. Fieri a. primo papiliones parvos, nudosque mox frigorum impatientia villis, inhonescere, et adversum hiemem tunicas sibi instaurare densas, pedum asperitate radentes foliorum lanuginem in vellera. Legit Dalechamp. Fieri a. primo Vermes parvos, deinde Erucas nudas, mox frigore, etc. Ego lego sic. Fieri primo Erucas nudas mox frigore. Erucae n. prius vermes non sunt. Ut modo ad Bombyliorum nostrorum generationem revertamur, ea plane quo dixi modo se habet, nimirum ex Eruca iam folliculo incluso fit Chrysalis, ex qua Papilio, qui folliculum terebrat.

Summae equidem imbecillitatis, et brevissimae vitae Papiliones isti sunt, ut qui ex folliculo erumpentes, haud ita multo post Venerem ineuntes diebus tribus coeunt [orig: coëunt], quo peracto masculus moritur, femina vero, ordine iterato ova parit innumera rotunda, minuta, sem. hyoscyami non dissimilia, aut herbae peti sive Nicotianae substrato sibi panniculo, vel albo, vel rubro, deinde emoritur: tunc panniculus cum ovis suscipitur, et ubi non non possit hiemis pertingere frigus, reponitur.

Scribit Aristotel. esse quoddam Papilionum genus, quod durum quid dam simile cartamo, i. e. cnici semini producit, sed intus fluidum. Docti considerent, numquid exacte hoc nostris bombyliis competat. Ego id neque negare, neque certo affirmare aufsim. Modus n. ille generandi aliis Papilionibus etiam est communis, et Aristoteles in eodem post capite de Bombylio agit. Rursus cum Bombylii Erucam inquiat ex magno, et cornuto verme oriri, cumque nostrae Erucae nascantur ex ovis, aliquando credidi, Aristotelem utrumque generationis modum scripto mandasse, prout a [orig: à] diversis audiverat. Videtur enim ex mera aliorum relatione isthaec scripsisse. Quam obrem si ex utraque relatione unam, eamque veram conficias, reiescto scilicet cornuto illo verme, et in eius loco supposito, duo illo simili cartamo bombyliis applicari poterit. Nolim n. cum Dalechampio cornu: cum illum vermiculum inter cornutos nostros Papiliones: namsic semestri spatio varia formar, successio, non complebitur, ut voluit Arist. repetit Plin. quamquam confirmat experientia 2. mensib. omnia absolvi. Semini a. Cnici semen Papilionum horum simulare potuit, non quia aeque [orig: aequè] magna sint, sed quia intus utrumque est humidum. Hactenus. Aldrov.



page 67, image: s074

CAPUT VIII [correction of the transcriber; in the print II]. De Anelytris bipennibus.

ARTICULUS I. De Muscis in genere.

ANelytra quadripennia, bipennia, quae binis, ut Plin. scribit, pinnis advolant, excipiunt; Musca, Tabanus, Culex et Ephemeram. Muscae primum damus locum, quod in eius laudib. diffundendis, ex veterib. Homer. et Lucianus; ex neotericis, Leo Baptista Albertus, Henricus Cunradinus, Andreas Dactius, et Franciscus Scribabanus, desudarint.

[note: Nomen. ] Nomen, a [orig: à] musculo accepit. Nam detractis alis, caput nervosum, corpus molle, cauda tendinosa apparet. Hinc Musculae apud Boetium [orig: Boëtium] nomen. Graecis mu=a a [orig: à] mu/w dicitur. De Caninarum nominibus inferius dicemus.

[note: Descriptio Arist. H. A. l. 4. c. 7. Plin. H. N. l. 11. c. 48. ] Bipenne esse insectum et in anteriori parte promuscidem s. aculeum gerere, apud Aristotelem etiam habemus. Senos pedes habere scripsit Plinius, ex iisque primas longiores ut oculos quos duros et hebetes habet, detergere valeat. Variis depingi cancellatim quasi coloribus, pavonis instar, per microscopium apud celebrem illum mechanicum Drebellium Londini observavimus. Reliqua, quae huc spectant, in Muscae domesticae descriptione, ex Luciano adiciemus.

[note: Locus. ] Humidis et aestuosis locis gaudent. Tam numerosae in Apulia, ut proverbio locum dederint. Tot et in Hispania [note: Merc. var. lect. l. 3. c. 14 ] olim, ut ear. venatores conducerentur. Apud pyramides in Aegypto tam frequentes, ut aervolantium murmure concutiatur. Causam in sepulcrorum copiam, facile conicias. Astracanae denique admare Caspium, examina illarum oberrare, ut vix tolerari possint, navigationibus Anglorum debem us. Levibus et politis non [note: Plin. H. N. l. 21 c. 14. Plin. H. N. l. 34. c. ult. ] diu insident. In Cretae monte Carina novem M. passuum ambitu non reperiuntur. Fodinas, propter noxios halitus fugiunt. Romae in Herculis in foro boario aedem non ingrediebantur: nec in Papho per fores Veneris aliqua, si Apollonio fides. Pratum Bremensibus ab Emma donatum, [note: Card. Subtil. l. 10. p. 609. ] nullas ferre, Crantzius prodidit, nullas et quandam Venetiis domum [note: Scal. Exser. 246. s. 4. ] ingredi, quod Cardano debemus. Causam frustra [orig: frustrà] vel in sublimitatem conicias, cum rota urbs in lacunis sedeat; vel in parietum marmora, cum et in politissimis armis, et splendentibus templis, muscerdae inveniantur; vel in amuleta, quae nimis dubia sunt. Vidit ad arcendas muscas conflatum lamellam Scaliger, ad quam in fenestra vix depositam musca advolans, alvum exoneravit.

[note: Victus. ] Omnibus fere eduliis insidiantur: sed inprimis, lacti, cadaveribus, melli, (mel Atticum obthymum, et Carinae montis excipio) ex sphondylio. Plinius ideo [orig: ideò] balsami melle adulterati certissimum signum ponit, si a [orig: à] muscis infestetur. Varro ear. proprium ligurire dixit. Lycophron ideo [orig: ideò] da/ptas2 vocavit.

[note: Generatio] Triplex videtur esse Muscar. generatio. Una e [orig: è] Coitu, qui in aestivum tempus, hiemem clementiorem, vento meridionali sese vibrante, accidit. Coeunt quaedam diu, aliae non item. Mas postquam inscendit, membrum feminae, intra suos meatus receptum, materia et vi prolifica adimplet. Visae in agro Heydelbergensi mixtae cuiusdam naturae, a [orig: à] Pennio. Vicissim enim conscendebant, sed talium et Lucianus meminit. Post coitum excluduntur vermiculi, qui in muscas abeunt. Albihi, oculosad latera prominentes habentes, quorum similitudine staphylomatis species quaedam muioke/falos vocatur. Altera ex putrefactione. Nam plurimae ex fimo oriuntur, in quo inchoatae latent, et ex quo perfectae exeunt: nec non aliis fordib. aestivo imprimis tempore. Meminit utriusque [note: Arist. H. A. l. 5. c. 19. s. 226. ed. Scal. ] et Aristot. Muscarum, inquit, ortus fit in fimo, quem agricolae seorsum a [orig: à] stramentis separavere. Quare ii qui in hocoperesunt, contendunt secernere reliquum stercoris, quod sincerum non est: ibique aiunt fimum confici. Vermiculor. autem principia exigua: primum enim, in his quoque rubor subit: atque ex immobilib. proficiunt ad motum tamquam enascendo


image: s075

haerentes. Deinde vermiculus evadit immobilis. Tum demum motus, rursus movere sese cessat: atque ex ea musca perficitur: moveturque flatus solisve superventu. Videtur tamen ex aliorum observatione loqui. Nulli qui per coitum generantur vermiculi: nec qui ex putredine tot metamorphoses subeunt. Crescunt primo [orig: primò] ad iustam magnitudinem, mox quasi in Nympham mutati, immobiles iacent; rupta tandem stato die nympha, egrediuntur. Scalig. non tam ex putrefactione, quam principiis quibusdam immutatis, ex gummi nempe quodam liquido oriri scribit; vel forte [orig: fortè] ex alia aliqua materia, a [orig: à] Natura in hunc finem concocta. Tertium generationis modum Knivetus Anglus detexit, Corruptum erucae corpus, (verba sunt Mouf.) velparum contusum in aureliam imperfectam convertitur, tunc ex ea, non papilio, sed tria oblonga ova nigricantia eiciuntur, ex quib. muscae vulgares, vel aliae iis similes oriuntur. Quandoque aurelia ipsa corrupta, nec papilio, nec ova, sed vermiculi albi, per foramen (quandoque unus, nonnumquam plures) egrediuntur, ex quibus postea muscae valde [orig: valdè] exiles. Ex guttis sudoris de laborantium digitis decidentib. in Dariena regione prognatas, [note: Murtyr. Deca 3. l. 9. ] vidit Petrus Martyr. Rivello vero [orig: verò] reb. Britannicis praefecto, ex sanguineo [note: Sympathia et Antipathia. ] imbre procreatae sunt. Videntur cum rhododaphne amicitiam colere, quod ad eam etiam inscrobe defossam undiquaque convolent. Bellum cum araneis gerere notum. De crabronibus superius diximus. Forte [orig: Fortè] [note: Aetas. ] cibi gratia ab iis capiuntur. Aetas plaerisque brevissima. Magnis et militaribus paulo [orig: paulò] longior. Pereunt oleo, quod [orig: quòd] hoc angustissimos, quales ipsis, spirandi meatus, lentore suo intercipiat. [note: Galen. de Med. simpl. l. 2. c. 20. ] Potes id et temperamento, quod frigidum, ad scribere. EXcalefactae, haud facile [orig: facilè] contrariam mutationem perferunt. Frigidae, celeritere refrigerantur, et moriuntur facile. Mortuae vel suffocatae, vel solis calore, vel cinere superfuso reviviscunt, ideo [orig: ideò] quidam immortalem animam habere putarunt. Tu calori id adscribe. Strangulatur vitalis in iis calor, cum exiles corpusculi meatus, copiosior humor infarcit: sublato per calorem externum isto, suae libertati restituitur. [note: Aelia. H. ae l. 2. c. 29. ] Obtruncatas capite, currere, salire, et plurimum reliqua corporis [note: Plin. H. N. l. 11. c. 36. ] parte vivere, notum.

[note: Volatus. ] De Volatu ita Lucian. Est illi volatus, non continuo pennar. remigio, ut vespertilionibus: neque saltu ut locustis: neque cum stridore, ut vespis, et crabronibus: verum flexilis, ad quamcumque aeris partem se moveat. Adde, quod non volet quiete et cum silentio, sed cum cantu et melodia: non item immite et saeve, quemadmodum Culices et Muscellae: neque cum gravifremitu Apum et Vesparum, horribilem ostentans sonum et minacem; sed tanto volat his suavius musca, quanto sunt tuba et cymbalis tibiae dulciores.

Et dum volant, et liber ae, et captae, praecisis etiam alis sonant: sed hae, alio quam illae modo: aliquando, exeunte in ore spiritu, ut Albertus loquitur, non sonant. Percutitur cadens inter alas earum aer [orig: aër]: meatque etiam non volantib. inclusus intus spiritus. Maior in volatu sonus, quod [orig: quòd] maior aeris [orig: aëris] attracti copia ad septum transversum validius alliditur. Vix audiuntur quietae, [note: Arist. H. A. l. 4. c. 9. ] quod [orig: quòd] tum se nec contrahunt, nec attollunt. Non attrahitur sicintus spiritus, cuius agitationi sonus ipse adscribendus est.

[note: Ingenium. ] Ingenium detegunt, audacia, impudentia, et indocilitas. Nulli rei non insident: nihil non conspurcant; redeunt [note: Plin.Plin. H. N. l. 29. c. 6. ] etiam millies abactae. Indociles esse, sed minus hirundinib. quod captae horreant, hae sua natura hominem oderint, apud Plutar. cui suffragatur experientia, habemus. Araneos insidiantes observant illorumque casses evitare conantur. Elephantem adortae, in pertusa rimis polle, si constringatur, intereunt. Plura in Leone Baptista Alberto et Lucian. vide. Dolorificos inrerunt morsus, corporique diu affixae haerent. Unde Homer. sagittarum [note: Ael. H. A. l. 9. c. 11. ] ictib. comparavit. Acriores illi, si aliquid de serpentib. vel venenatis gustavere. Candidis illapsae vestib. ita eas conspurcant, ut difficulter eluas. Carnes, emissa ab alvo vermium illuvie, foedaresolent.


page 68, image: s076

Imminente tempestate validius mordent: seu quod frigidiore reddito aere [orig: aëre], calor naturalis appetitum excitet: seu quod [orig: quòd] exhaustas in circumfluum aerem [orig: aërem], una [orig: unà] cum vapore humidi substantifici, quod paucum habent, portiunculas, qua patet via resarcire moliantur. Tum etiam ex supremo aere ad infimum descendunt: et in aromatibus [note: Fuga muscarum. ] maxime apparent. Multa contra insultus ear. traduntur. Quidam coepae frustulo carnibus affixo arcent. [note: Plin. H. N. l. 24. c. 8. et 25. c. 8. ] Alii lupi caput intra domum suspendunt: ex salic aria seu lysimachia fumum excitant: folior. minoris sambuci, vel cucurbitae decocto, vel helleboro albo cum lacte trito, loca conspergunt. Sunt qui sucum origani cum lacte et suillo felle et malo granator. contuso, aqua diluunt, et solo superfundunt: visi, qui myrti aut huiusmodi plantar. fasciculos suspen debant, inque iis noctu congregatas, in [note: Beret. vit. Med. l. 2. ] saccum coniciebant. Iumenta ab earum iniuriis praeservare creduntur, laurus cum nigro veratro in lacte trita; nepetae odor et folior. eius decoctum: Unguent. ex bac cis lauri cum ol. paratum: frutices rhododaphnes, si tusi in scrobem coniciantur, convolare in cos undiquaque volumina creduntur.

[note: Usus. ] Habent in Medicina usum. Illinuntur a [orig: à] quibusdam cum radice lapathorum vitiliginibus. Impari numero, ab aliis, furunculis, medio digito, applicantur. Capita folio ficulneo asperata alopeciae conferunt: cui, secundum alios, cinis cum nucum cinere contritus, prodest. Sunt qui melle, sunt et qui lacte subigi volunt. Ad pilor. raritatem, vide ex iis dem et aliisremedium. In Epilepsia [note: Plin. H. N. l. 30. c. 16. ] rufas et in potu exhibitas commendat Plin. M. Servil. Nonian. addit idem, princeps civitat is, non pridem in metu lippitudinis, priusquam ipse eam nominaret, aliusve ei praediceret, duab literis Graecis P. et A. chartam inscriptam, circumligatam lino, subnectebat collo. Mutianus ter Consul, eadem observatione, viventem muscam, in linteolo albo. his remediis carere [note: Galen. de comp. Medicam. secund. loca l. 4. 6. 25. ] ipsos lippitudine praedicantes. Galen. ad chymosin, cum ovi luteo tritas commendat. Ad pilos palpebras pungentes, Dionysius Milesius. Plin. ad easdem gignendas muscar. fimiquemurini cinerem, aequis portionib. permiscet, additis quibusdam aliis. Aqua earundem per balneum destillata, oculos a [orig: à] maculis et pterygiis liberari, si vesperi laventur, capillos, si eadem saepius madefiant, in immensum crescere; duab. guttis, surditatem tolli, ludaeus quidam apud Gesnerum retulit. Vas autumno sepeliendum, et materia sub hiemem destillanda est. Audivi quendam, inquit Gesner. solitum dare, tres vel [note: Mouf. de Ins. l. 1. c. 12. ] quatuor muscas intra corpus, atq, alvum inde optime [orig: optimè] solutam. Rec. flor. genistae g. 5. ponantur in vase terreo, cum butyro alternatim strato, quib. vas impleatur, ac optime clausum in fimo equino, solemversus per annum sepeliatur: post annum, muscas invenies, adunguentiformam redact as, quae omnem dolorem, in quacumque corpor is parte sedant. Cedunt et quibusdam animalibus in cibum. Araneae iis insidiantur, hirundinesuescuntur. A Chamaeleonibus, [note: Usus in cibo. ] mutacillis, anate muscaria, Zygaenis capiuntur et vorantur. Arrident et piscib; truttis inprimis. Adhibentur et inter supplicia. Ap. Persas, qui legib. obtrectaslet, dieb. viginti in Archivo vinctus, perseverabat, et [note: Suidas in Epiture. ] melle ac lacte delibutus, nudus muscis exponebatur. Exercuisse et Deum per eas sua iudicia, Historiae tradunt. Megarenses e [orig: è] sedib. pepulere. Iuliani Apostatae exercitum afflixere: in Caroli Gallor. Reg. A. MC CLXV. magnum damnum morsu intulere. In Oriente [note: Marin. Sic. l. 2. de Hispania Regibus. ] tanta ex mortuis et putrescentib. exorta A. MCCCXLVIII. pestis, ut vix decimus hominum supereflet. Circa medium Augustum in Brombiensis templi fastigio ingens examen quotannis considere solere, Brigthmannus auctor est.

Genera Muscarum plurima occurrunt, quae sigillatim in sequentib. ponemus. [note: Differentiae. ] Differunt, magnitudine, partib. colore, loco, etc. Magnitudine, sunt magnae, quas stratiw/tidas2 militares, Lucian. dicit, alii Canes, sonitu asperrimae, volatu velocissimae, vitae longissimae, tota enim hieme perdurant. Sunt mediae, sunt minimae. Partibus. Aliae capite sunt magno, parvo aliae: ventre quaedam crasso, exili, brevi procero. Sunt pilosae, glabrae, antennas in fronte gerentes, plurimae non. In Cyrene


image: s077

habentur latifrontes veluti mustelae, [note: Athen. H. A. l. 15. c. 1. ] aliae viperis similes. Loco sunt Domesticae, Silvestres, quar. oleum in magno pretio fuisse memorat Cardam. Macedonicae in fluvio Astraeo, Hippuri dicto, quae simul ac hominis manu continguntur, alis evanescentib. colorem perdunt. Moluccanae, Summatrenses, Americanae. Colore. Nam virides et pictas, Vespam maiores, quaeque subterraneos sibi nidos forment, Hispaniola insula alit. Albas, aculeis acutissimis, Casparus Balbii in itinere suo [note: Rhodig. An tiq. sect. l. 17. c. 11. ] vidit. Insigni albedine notabilis et illa, quae Toleti, in macello publico, sola per integrum annum comparere solet. Sunt et cinereae, caeruleae, luteae. Huc pertinent Caninae quae canes, Boariae, quae boves, Equinae quae equos infestant, Napelli et Vinaceorum. Illis a [orig: à] napello, qui in Alpib. Rheticis, mense Iunio et Iulio floret, nomen impositum est. Concolores ferme eidem sunt, communibus maiores; alis capitibusque ex lucido viridique vel caesio virente, quasi Cicindelae, vel Cantharides, ut Pena et Lobelius describunt. Guainerius Antidotum ex eis confecit ad multa utilem, quem ap. [note: Aldr. Hist. Ins l. 3. c. 2. ] Aldrovand. vide. De Musca vinaceor. ita Aldr. Aelian. Ephemera inquit, animalia unum diem vivunt: ex faece vini acescente originem trahunt, aperro dolio, ut luce susceptasunt, vita excedunt. Aristotel. v. Culices ( kw/nopes2 ) scribit nasci ex vermiculis, qui faece aceti gignuntur. Quo loco Gazapro kw/nopes2 reddidit Culices vinarii, sed quam bene dicetur in Culice. Nascitur quidem in ipsis vinaceis Muscar. quoddam exiguum genus, Moscinos vulgus vocat; Sed hi meo iudicio, neque culices illi Aristotel. fuerint. non n. ex aceti faece gignuntur, argumento, quod [orig: quòd] vindemiae tempore tantum appareant cum nova vina fiunt: neque Ephemera Aeliani, etiam esse puto: nam plurimos quottidie prope [orig: propè] dolia exstinctos reperire esset, quod alioqui non fit. Moscini a. nostri animalcula sunt admodum exigua, corpore crassiusculo, coloris ex cinereo fusci, brevi: capite rotundo, brevissimis antennis, brevib. etiam pedib. quae fere [orig: ferè] omnia in contrario in culicib. modo habentur. Haenamque antennas habent longas, corpus procerum, pedes longos. Moscini vini valde [orig: valdè] sunt appetentes, adeo [orig: adeò] ut in eo sese submergant, unde bibaculor. adagium cupientium Moscinorum more mori, h. e. in vino, ut inextinguibilem suam sitim sedent. Vinulas eos vocat Scaliger.

ARTICULUS II. De Muscis in specie.

PUNCTUM I. De Muscis Aldrovandi primae tabulae.

[note: Aldrov. de Ins. l. 2. c. 1. ] MUscar. varias differentias Aldr. et Mouf. nobis proposuere [orig: proposuére], hic in classes certas digestas, in tribus tabellis ille. Prima 25. species continet.

Prima Megalocephale haud inepte [orig: ineptè] vocari poterit. Capite enim est pro corporis portione satis magno, cum [orig: cùm] interim vulgaribus vix maior sit. In fronte candicat, oculi rubent, alvus prope pectus sublutea est cetera fusca, alae ex luteo et nigro variegatae.

Secundam ad Boariarum genus reducendam iudico: longaest duos fere [orig: ferè] digitos, lata transversum pollicem, colore per totum corpus luteo, capite triangulari, in medio luteo et hirsuto, oculis colore castaneis et sfigurae ovalis. Pectore lato, eminente, gibboso, utrinque ad latera depresso. Ventre logo [orig: lógo], angusto, annuloso, deorsum inflexo, in extremitate acuto, colore lutescenteac lucido, in fine nigricante. Alae subluteae totum corpus longitudine aequant, quas, dum quiescit, simul coniungit, et supra supernas partes ita extendit, ut fere totas obtegant. Pedes flavescunt, in extremo serrati, vel denticulati et bifidi; prona parte ex luteo ad fuscum colorem accedere videtur.

Tertia muscis vulgaribus maiorib. paulo [orig: paulò] maior, utpote ex Boariar. genere, corpore est crasso et rotundo, coloris nigri saturati, lucidi et splendentis. In capite maculae sunt aureae duae, oblongae et obliquae C. literae consimiles. Alae qua [orig: quà] pectori haerent, eleganter admodum lutescunt. Pedes aterrimi, sed minim e [orig: è] splendidi. Quarta propter cinereum seu leucophaeum



page VIIII, image: s078

[illustration: ]



page 69, image: s079

colorem Caninis poterit accenseri. Vulgarib. aliquantominor [orig: aliquantòminor] est, figura corporis eleganti et vivida, colore cinereo, sed alae ad luteum vergunt. Caput rotundum, venter oblongus et hirsutus, pedes ruffescunt.

Quinta forma it. corporis est admodum venusta, caput rotundum habens et rubescens, lineolis duab. candidis insignitum. Pectus, quod leucophaeum est, duab. maculis nigricantib. perornatur. Alae cinereae nigris maculis eleganter variegantur. Venter oblongus, et rotundus in extremo, ceu in aciculam desinens. Partem supinam lineae duae albicantes transversim secant. Prona pars cinerea est; Pectus pronum caeruleum. Sexta pectore est aeneo, valdeque splendenti, ventre rotundo, coloreviridi, sed 3. lineis transversalib. nigricantib. distincto. Prona tota virescit. Septima maiori muscae compar est, capite in medio coloris argentei, antennis brevib. pectore leucophaeo, alvosupina subrubra, quae tn. si Soli obversetur, colorem etiam quendam lucidum cinereum prae se ferre videtur. Prona tota similiter subrubra est, et toto fere [orig: ferè] corpore hirta.

Octava novissime [orig: novissimè] descriptae valde [orig: valdè] cognata est et similis. Capite similiter albicat, corniculaque eadem in fronte gerit, et toto corpore pilosa est. Colore tn. quodammodo differt. Pectus n. et alvus ex cinereo ad caeruleum vergunt, et si Soli obvertatur, subrubri quid in eius alvo conspicitur. Est praeterea aliquanto minor. Nona a [orig: à] vulgarium muscar. generibus ob alvi gracilitatem degenerare videtur, et ad Culices accedere. Caput ei rotundum, pectus nigricans, dein color cernitur luteus, qui lineis duab. nigris invicem instar crucis intersecantibus insignitur, ceter ò nigra est. Decima tota lutea est. Alas, cum [orig: cùm] quiescit, supra alvum coniungit et explicat. Pectore est latiusculo, ventre angusto et gracili. Alas habet valde subtiles, et punctulis innumeris variegatas. Caput subtus albicat, supra [orig: suprà] lutescit, et e [orig: è] medio duo brevia exilia cornicula erumpunt. Undecima contractior et brevior est, pectore cinereo obscure [orig: obscurè], ventre nigro, sed ad caeruleum quodammodo tendente, tota hirsuta.

Duodecima valde [orig: valdè] pusilla, capite rufescente, pectore subalbo, multis tn. nigris punctis eleganter variegato; alvo similiter subalba, aut cinerea dilute [orig: dilutè], quam [orig: quàm] lineae multae nigricantes transversim secant, alteratantum per longitud. excurrente. Decima tertia inarborum truncis, pyri vero [orig: verò] et pomi potissimum [orig: potissimùm] insidere deprehen ditur. Color toto corpore aeneus, aut viridis, sed admodum obscurus. Venter a. supinus soli oppositus cinereo, lucido nigroque variegatur, pronus obscurevirescit [orig: obscurèvirescit]. Pectus supinum lineis quibusd. rectis exornatur. Decima quarta ad maiores muscas fere [orig: ferè] accedit, pectus ei obscure [orig: obscurè] lutescit; alvus admodum exilis est, angusta, et in extremo acuta, ex luteo et nigro eleganter variegata, Lineae namque quaternae nigrae ipsam cingunt, quar. duas priores linea alia quaedam intermedia coniungit, et fere unit: sed reliquis punctula quaedam nigra substernuntur. Alae corporis longitudinem aequant. Decima quinta vulgaris magnitudine est, alvo graciliori, colore luteo obscuro, capite rotundo, in medio eleganter rubro, oculis nigris, pectore lato, prominente, et utrinq: ad latera depresso: ventre exili et gracili, et deorsum reflexo. Alae et pedes dilutius, quam [orig: quàm] reliquum corpus lutescunt. Decimasexta vulgares aliquanto [orig: aliquantò] excedit: pectore supinonigro, sed pilis quibusd. lutescentib. insignito. Alvus depresla est, et versus pectus duas habet maculas luteas, cetero [orig: ceterò] penitus nigricant, praeterquam extremo, quod obscure albicat. In alis, qua [orig: quà] pectori connectuntur, macula lutescens utrinque conspicitur.

Decima septima ex Caninar. maiorum numero cinerea est, sed iunctis quibusd. nigris depingitur. Decima octava tota viridis, ac maxime [orig: maximè] splendidi coloris, pedibus ac capite nigricat.

Decima nona illis videtur accensenda, quae carnes aestivis temporib. defoedant. Figuran. omnino [orig: omninò] est eadem, colore tn. magis fusco, lucido, et ad caeruleum obscurum tendente: toto praeterea corpore hirsuto, alisque circa exortum flavescentib. Vigesima vulgarium magnitudine est, corpore tn.


image: s080

obesiori. Pectus admodum obscure [orig: obscurè] lutescit. Alae maculis duab. vel. trib. fuscis pinguntur. Eaedem in exortu flavescunt. Alvus tota ex caeruleonigricat, et admodum plana est. Vigesima prima corpore est rubro, oculiscolore castaneo, pectore piloso, alvo nigra, sed trib. lineis subluteis trans versis insignita. Vigesima secunda ex Caninar. maiorum numero, sed aliquanto [orig: aliquantò] minor, pectus habet atrum, et in eo lineas subalbas per longitud. ductas, alvum cinercam, ac admodum lucidam, maculis multis partim nigris, partim rubescentibus respersam. Pediculi sunt aterrimi. Vigesimatertia alis est colore argenteo ad aurum tendentib. In ore aculeum gerit. Caput maiusculum et pectus obscure [orig: obscurè] lutea sunt. Alvum plane [orig: planè] luteam linea longa in 2. partes supine dissecat. Fucum ferme [orig: fermè] exprimit magnitud. Sicut insuper vigesima quarta, quae ob varietatem color. valde speciosa est, caput habet album, oculos amplos spadiceos, thoracem nigrum, sed lineis 2. subalbis rectis exornatum. Alvus oblongiuscula est nigra, aliisque coloribus conspicua. Qua [orig: Quà] n. pectori iungitur, maculas 4. luteas habet, 2. utrinque intercurrentes lineae nigrae distinguunt. Cetera albo, nigro, luteoque elegantissime variat. Prona pars penitus flavescit, praeterquam in extremo, ubi nigricat. Vigesima quinta vulgaribus muscis magnitudine aequalis pectus habet nigrum, lineis aliquot subalbis variegatum, alvum colore aeris politissimi et splendidi.

PUNCTUM II. De Muscis Aldrovandin. tab. secundae.

TOtidem species et 2. tabella habet. Primo et secundo loco quae positae, invicem fere similes sunt, quamquam prior caudam sursum, altera deorsum flectat. Utraque anteriori parte muscas communes ad amussim repraesentant, capitis sc. et pectoris figura. Dorso sunt eminenti, elatoque ac gibboso pilosoque. Alae longae, angustae, ad caudam propemodumextremam exporrectae. Alvus nigra, angustaque in 8. disterminata annulos, tandem ita acuitur et reflectitur, ut Scorpionis caudam efformare videatur. Pedes oblongri scabri, in extremo veluti in minutulos digitulos divisi. Tertia exigua admodum alas habet argenteas, lineolis nigris ternis transversim sectas, alvo breviores, quae initio crassiorest, sed posteamagis [orig: posteàmagis] magisque attenuata paulatim in mucronem desinit. Quicquidalvi ultra alasprotenditur, id totum nigerrimum est. Petioli colore sunt ferrugineo diluto ad luteum vergente. In ventre aut eius apice nulla observare licet segmenta, quae annulos vocat Albert. Caput et dorsum nonnihil rufescunt superne. In dorso extremo, ubi alvo iungitur appendicem parvam quandamhabet albicantem. Quarta oblonga est et gracilis, capite pro corporis portione magno fusco, fusco it. thorace, qui gibbosus est. Alvus exilis in medio rubra, ceter ò nigricat. Pedes atri, quor. posteriores longissimi sunt. In quinta, quae tota cinerea est, nihil est praeterea notatu dignum. Sexta culici formis est, caput et dorsum fusca sunt. Caput culicis exiguum, sed nulla fistula. Alae longae et angustae, adextremam alvum exporrectae, aut etiamulterius, ex fusco splendidae. Alvus annulosa, angusta, oblonga; dorsum supinum, luteum, nigris maculis varium. Septimae in media fronte inter ocellos nigros punctulum aliquanto prominet iviubae. Proboscide armatur insigni. Corpus totum, pedes et alae colore sunt ferrugineo. Membror. constitutionem icon exacte ostendit. Octava ex minimar. genere est tota nigricans. Alae in ipso exortu, nigrae, cetera argenteo splendent. Nona pariter ex minimis est, colore viridi pereleganti conspicua, que, si Soli obversetur, velut aureus apparet. Alvus angusta brevis, et in extremo nonnihil acuminata. Alae ultra anum prote~ae. Eiusd. generis, imo [orig: imò] minor est decima, et ipsa pariter viridis alvo exiliore, magisque acuminata. Alvum quoque acuminatam, sed non adeo, habet undecima, colore nigro est, sed maculis albis in capite, dorso et media alvo varians. Alae argenteae purpureum, quidsi Soli obver santur, ostentan:

Duodecima a [orig: à] minimis illis viridib. nihil differr, nisi quod ano est rotundiore, crassioreque. Decimatertia ad maiores accedit, tota atra, praeterquam in alvo (quae compacta et crassa est ubi tribus, quatuorve lineolis seu circulis cinereis trans versim secatur. Alae amplae, et duplo ferme [orig: fermè] toto corpore longiores, in extremus albicant, cetera aterrimae.



page 70, image: s081

Decima quarta vulgaris muscae speciem refert, sed thorax et alvus ex cinereo viridescunt. Alae et pedes flavescunt.

Decima quinta Fucum et Vespam refert, illum corporis crassitie, hanc colore potissimum alvi. Haecn. lutea est, lineis quatuor transversis nigris insignita, per quarum medium linea alias [orig: aliàs] eiusdem coloris recta [orig: rectà] percurrit. Pectus pariter subluteum, et maculis item duabus nigris utrinque decoratur. Caput in medio lutescens linea quaedam nigra transit. Oculi sunt fusci, antennae admodum exiguae, pedes lutei, in extremitatibus quodammodo nigri.

Decima sexta ex caninis maioribus est; Oculos rubros, magnos, prominentes linea alba interstinguit. Pectus cinereum est, sed tribus lineis rectis, albis distinctum. Alvus quadrangulis fuscis, albisque invicem alternatim subeuntib. varia, latrunculorum lusum reprae sentat. Ipsa tota in prona parte ex cinereo ad fuscum tendit.

Decima septima exigua est et nigra, muscavulgaris forte [orig: fortè] nondum adulta.

Decima oct ava apem quodammodo refert. Alvum luteam et pilosam linea quaedam nigra superne [orig: supernè] a [orig: à] pectore ad extremitatem protracta recta [orig: rectà] percurrit. Pectore est nigro, capite albo, oculis fuscis extuberantibus. Emedia fronte cornicula brevia, nigra et apicibus rotundis insignita emittit. Alas subluteas et splendidas habet. Anus niger est et hirsutus, cetera lutescunt praeter pedes, qui nigticant, praeter quam in extremo, ubi albicant.

Decima nona toto corporis habitu vulgares refert, sed mgnitudine inter maiores et minores ambigit.

Vigesima eadem magnit est tota fere [orig: ferè] atra. Alae maculis fuscis colorantur.

Neque ab his discrepat magnitudin. vigesima prima hirsuta, pectore nigro, alvo rufa, sed supine [orig: supinè] nigris notis ad podicem usqvenigrum item continuatis variegatur. Alae fusco maculantur.

Vigesima secunda maioribus congener, tota penitus caerulea est.

Vigesima tertia vulgaris domestica est, nulli non nota.

Vigesima quarta coloris est spadicei auri ad instar rutilantis.

Vigesimam quintam, quae ultima est in hac serie, totam penitus auream alae argenteae cohonestant.

PUNCTUM III. De Muscis Aldrovandi tertiae tabulae.

IN tertia tabella viginti duae exhibentur.

Priori loco quae depingitur, corpore est exili, capite, alvo, antennis proceris, pectore nigro, alvo rubente.

Hac aliquanto maiores sunt duae subsequentes pulchrae admodum et valde [orig: valdè] similes. Prior capite et thorace, pedibusque est caeruleis, corniculis oblongis, alis luteis, alvoque inter rubrum et luteum ambigente.

Quae post has in eadem serie quartum et quintum locum obtinent, vespae quodammodo speciemprae se ferunt, quamquam minores sint, antennis pariter instructae, capite et pectore fuscis, alvo et alis lutescentibus, his intensius, illis obscurius.

Sexta corniculis adeo [orig: adeò] brevibus, ut carere eis videatur. Corpus totum annulis aureis, et nigris alternis variegatur. Alae auro et argento mistis resplendent.

Septima ex iis, quas Tavanellos vulgus vocat, longa proboscide, brevi ssimis corniculis praedita, thorace obscurius, alvo dilucidius lutescente, alis argenteis.

Octava ex maiorum numero est tota penitus viridi colore obsoleto vestitur, sed caput rubet, alae albent.

Nona eadem videretur, nisi multo [orig: multò] gracilior et minor esset.

Decimam quoque ex muscarum genere iudicavi. In ore promuscidem habet valde longam et bifidam. Capite est rufo et hirsuto, antennis exiguis, corpore toto plano et depresso, colore aterrimo et splem dido instar holoserici: alis longiusculis, quae in parte externa nigrescunt, in interna argentum referunt. Totum corpus supinum admodum hirsutum et pilosum est, in medio nigricans, ad latera albicans, pedibus estflavescentib. hirsutis. Alae


image: s082

tametsi flavescant, si soli obversentar, argento splendent.

Musciforme insectum, quod undecimo loco exhibetur, libuit appellare, quod proboscide, capitis et pectoris conformatione omnino [orig: omninò] muscam referat. Caput nigrum est, thorax item niger: viridis in dorso macula longa: alvus valde longa, deorsum inflexa et acuminata, ferruginea et maculis atris supine [orig: supinè] per longitudinem ductis. Crura item sunt ferruginea.

Duodecimo ordine depictum Insectum musciforme quoque dici potest, capite crasso ferrugineo, pectore et alvo oblongis, angustis, colore viridi; alis albis, nigris fibris intercurrentibus, pedibus subflavis.

Tertium et decimum Insectum alvo pariter est admodum procera, colore modo [orig: modò] nigro, modo [orig: modò] croceo lutescente distincta, tenui et in extremo obtusa. Alae latiusculae suntargenteae, breve. Per tergus luteum fusca linea deorsum tendit. Caput nigrum, cervix lutea, antennae perbreves, perbreves item pedes, qui cinerei sunt.

Iam v. decima quarta in hoc ordine elegans musca est, alas habens plane argenteas, caput nigrum, nigras item et subtilissimas antennas, oculos flavos, cetera viridia, praeter quam in suprema alvo, ubi elegantissimo miniaceo colore insignis est.

Decima quinta exigua est, at longis proportione alis, iisque fuscis. Tota ipsa candicat. Caput rotundum est, exiguum, alvus hirta.

Decima sexta muscula est omnium minima, tota aterrima, alis albis longissimis pro corporis exilitate.

Decima septima alis pariter longis et totam cooperientibus praedita est, corpore fusco et nigro, superius vario, pedes habet posteriores valde [orig: valdè] longos, longas item antennas, easque nodosas et flexiles.

Decima octava tota est coloris fusci, corpore exili, brevissimis antennis.

Decima nona alis et lvo coloris aureisplendidissimi, longiuscula, pectore fusca. In capite puncta habet duo lutea, antennas nigras in extremo obtusas.

Vigesima capite est nigro, antennis brevissimis nigris, alis argenteis, cetera ex caeruleo viridis.

Quae penultimo loco picta est, similis est ei, quae in secunda tabula depicta est sexto ordine, sed crassior et elegantior, nigra et luteis annulis: alis item proceris ex luteo ad castaneum vergentibus, capitenigro rotundo, unionem nigrum aemulante, antennis brevibus, qua [orig: quà] capiti inseruntur, admodum tenuibus, in extremo crassis et obtusis: pedibus longis, subflavis.

Postrema ex Tavanellorum vulgo [orig: vulgò] dictorum genere est, sed insolenti aspectu, quo ranam, bufonemve quodammodo aemulatur. Corpore est procero, crasloque, coloribus nigro et flavo variegato, oculis nigris, amplis, et obtuso rictu ranam, bufonemve (ut dixi) exprimente. Antennis carer. Pedes sunt brevissimi. Alae longitudine alvum excedunt et latitudine; color iis aterrimus.

PUNCTUM IV. De Muscis Mouf. aquaticis.

[note: Mouf. Theatri Insect. pag. 69. ] MOufeto duplices sunt muscae, Aquaticae nempe et Terrestres quarum illae Phryganides, Macedonicae, Tigurinae, Aeschnae, Luteae, Fuscae et Tipulae. e)/lioi Graecis seu lacustres nomen tale. quod rebus aquis innatantib. vescantur, et super aquas potissimum degant, fortitae sunt.

Phryganides, inquit Mouf ex Phryganio vermiculo (quem Angl. Cados Worme appellant) in aquis degente, et mense Aug. ad superficiem aquar. ascendente exit, quaternis alis, colore fusco, corpore obl???go, 2. antennas breves habens, caudam vero [orig: verò] bifurcatam, vel duas setas e [orig: è] cauda exeuntes. Varia huius muscae est forma, quia Phryganiorum ipsor. tanta varietas.

Ap Maced. circa fluvium Astraeum, qui inter Berocam et Thessal. medius fluit, volitat muscar. genus, quae non ubique reperiuntur, nec ad aliar. muscar. similitudinem quicquam accedunt, nec Apum Vesparumve, aut crabronum faciem gerunt; harum tn. cuiusque aliquid referunt: nam magnitudine crabrones, colorcvespas, bombitatione



page X, image: s083

[illustration: ]



page 71, image: s084

apes, audacia reliquas muscas repraesentant; i(ppou/rous2 indigenae vocant. Equiseles Latini; per summas aquas volitantes piscibus in escam cedunt.

Musca aquatilis oestiva maior frequens circa Tigurum conspicitur mense Maio (vulgo [orig: vulgò] tes glafft vocant) quam a [orig: à] generoso nominatam accepimus et a [orig: à] Tigurinis describi optamus.

Aeschnae muscae sunt aquaticae, colore cinereo, alis quatuor, sex pedib. iuxta caudam multos quasi exiguos pilos languino sos habentes.

Musca aquatilis lutea ex fusco lutescit, alas habet longas, in scapulis semper inter volandum erectas. Oculi ili magni prominentes, cauda longa articulata, cuius in extremitate duo pililongi exeunt; iuxta flumina et paludes semper versatur, rarius alibi, praesertim a [orig: à] pluviis.

Fusca alia est quatuor alis longis, longisque crurib. corpore articulato; duas longas antennas in fronte gerit, parvum caput, oculos prominentes et nigricantes. Alae fuscae, sed dilutae magis, quam [orig: quàm] reliquum corpus. In silvis iuxta paludes et stagnantes aquas fere [orig: ferè] semper reperitur.

Denique inter rariores muscas illam Cardani referam, a [orig: à] semetipso descriptam his verbis: Animal, inquit, habeo scarabaeo simile, quod non fetet, molle, celerrimum omnium, quae noverim, annulosorum: colore est faulvo obscuro, non igro, 6. pedib. duabus alis perbre vibus atque tenuibus, quaecaudam minime [orig: minimè] tegunt, caudam habet eiusdem cum capite figurae et formae, ut bicipitem esse putares. Nam ut supina capitis parte os habet, duoque ibi cornicula sub mento brevia: Sic duo item alia in prona: toto animali longiora, totidem quoque habet in cauda, sed his duobus, quae in capite longissima sunt, breviora, ex his tamen superiora inferioribus longiora sunt et crassiora. Quam sane [orig: sanè] bestiolam non vulgarem utinam cum Cardano vidissem, ut descriptioni huic iconem adiecissem.

Et tantum de Muscis Aquat. Moufet. Ego quadripennes ad Zygaenam potius vel Papiliones referrem.

PUNCTUM V. De Muscis Moufeti terrestribus Zwofa/gois2.

[note: Moufet. p. 58. 59. ] TErrestres muscae, ad quas et minutissimae illae, quae celerrime [orig: celerrimè] currunt, et in novellis foeniculi foliis subinde reperiuntur, sunt vel a)llhlofa/goi, vel e(terofa/gor Illae magnae sunt, makro/knhmoi, et muscis potissimum vescuntur. Hae aut sunt zwofa/goi, eaeque Carnivorae, caninae, Equisugae, damalhfa/goi bucularum osores, ovisugae, o)fiobo/roi serpentivorae, skatofa/goi, merdivorae, bombulofa/goi, bombylivorae, vel a)zwofa/goi. Carnivora musca est fere omnium, si corpus respicias, maxima, capite rubente, corpore punctulis ex fusco albicantib. variegato??? ventre crasso, caeruleo, pellucido, alis duab, nigris, hirta pilis, carnes avide [orig: avidè] appetit. Solitaria plerumque volat, rarius multae simul conspiciuntur, nisi forte in carnario atque macello: ubi lanii lanistas agunt, muscario muscas continuo [orig: continuò] caedentes aut abigentes, ne illar. vermib. (Hipp. eu)las\ vocat) obsonia scatentia pervilescant. Proditum memoriae est (Caelio Rhodig. narrante) ap. Tolet. in publico macello unam muscam albedine nivea notabilem per integrum annum comparuisse. Quam huius generis fuisse non dubito affirmare, quum in macello tandiu fuerit conspecta.

*kunomuta, Musca canum, Angl. a [orig: à] dogge Flye, Germ. Hundsfliege, Hundsmucken, Pol. Psia mucha ex Isid. Euthym. et Philon. sententia Musca est silvestris, catulor. aurib. in festa, quam etsi frequenter excutiant, importune [orig: importunè] tn. revolat, ac diutius ubi inhaeserit, erosione carnis ulcus excitat. De hac Homer. Iliad. f. ti/pt) au)= kunomuta qeou\s2 e\ri/di cunelau\neis2; Athen. item eleganti cuidam scorto ob singularem impudentiam, mordacitatem atque molestiam, kunomui/as2 nomen additum libro quartomemorat. Est enim kunomui/a (utor Philonis verbis) e)/ntomonli/an dhktiko\n a)naide\s2 kai\ d)piboulo\n. Videtur mihi in sacris literis (nempe Exo. 8. Ps. 77. et 104.) insector. nocentium generale hoc esse nomen, ut ex Chaldaica paraphrasi apparet. Quod speciatim aliquid significet, nulli generi muscar. magis conveniet,


page 72, image: s085

quam [orig: quàm] nigris illis grandiorib. latiorib. compressiorib. vulgaribus. quae impudenter involant iumentis, et non tantum ichorem, ut reliquae, sed ex alto sanguinem maximo cum dolore eliciunt atque exsugunt. Carent proboscide, verum [orig: verùm] illius loco geminos dentes, ut vespae habent, quos alte [orig: altè] infigunt cuti, potissimum v. pendulas canum aures infestant ap. Germ. (asserente Camerario) atque saepe excoriant. Has nobilis quidam Anglus in Italia se vidisse dixit, alis exceptis Ricino per omnia similes: quem ita compressis alis repraesentant, ut utrumque doctissimus ille Barbarus confundat. Niphus illi ut summam velocitatem, ita rotunditatem corporis assignat.

Ovisuga ad kunomui/an proxime [orig: proximè] accedit, dum volat, horrendum quid studet et Asilo gravius et tardius volat. Duae sunt eius species, solum [orig: solùm] magnitudine distant, maior sylvicola, minor vero [orig: verò] sepicola.

*i(ppobo/s1koi, Germ. Roßmucken [orig: mücken], sunt muscaemagnitud. vulgarium, corpore compresso, duro, plano ac tenaci adeo [orig: adeò] substantia, ut inter digitos vix rumpi possint, nigricant magis quam vulgares, numquam recta [orig: rectà] provolant, sed lateratim, uti dicam, et quasi per saltus, nec diu continuare volatum possunt, neque longe [orig: longè]. Equos praecipue [orig: praecipuè] ap. Anglos vexant, eos circa aures, nares, testes et emunctoria perpetim lancinantes, quor. sudore iuxta cutem ad radices pilor. diffluente vivunt. Angli iis a [orig: à] side flyn vel a [orig: à] horse flye nomina imposuerunt, ut et Graeci pleuropoth/tous2 vocant. Quidam e [orig: è] Graecis kunorasta\s2 appellant, ac etiam in calidiorib. regionib. easdem canib. quoque molestiam afferre maximam affirmant. Crotonis speciem alatam ac volatilem dicunt, sed hanc plane aliam speciem esse arbitror, ac solis equis infensam.

De Buculariis seu damalhfa/gois2 in oestro agemus.

His proxime [orig: proximè] accedit alia musca, bobus et iumentis interdiu sole fervido infesta, quam Pennius curvicaudam s. s1kloriouron iure appellat. Semper n. crurib. aut ventri iumenti insidens, caudam versus ipsam recurvam tenet et spiculum exsertum, quo [orig: quò] ad percutiendum cauda sit paratior. Hanc Anglia [orig: Anglià] Whame an da [orig: ] Burrell flye proprie vocant, nec nisi in Anglia facile invenitur. Musca haec api fere [orig: ferè] similis forma et colore, sed corpore est crassiore. Non adhaeret, nec sanguinem sugit, sed solummodo stimulo in cauda pungit, atque ut equos affligat, per longissima itinera ipsos volando persequitur. Equi natura hanc muscam timent, et ad eius solum contactum quasi horrent, cauda pedibusque et labiis tam cruentum hostem abigere saepeconantes. Sunt, qui putant, hanc muscam non aculeo pungere, sed stercora pilis equi affigere cauda, unde postea [orig: posteà] molestissimae lendes gignuntur; Sed hoc experientia dixerit; nam ratio in re tam [orig: tàm] minime [orig: minimè] probanda silet et obmutescit.

*o)fiobo/ros in Dryini praesertim serpentis squamis latibula habere dicitur Aet [orig: Aët]. quae tandem ipsos serpentes exanimes reddit, haec pennis aereis donata xalkh\ mui/a vocata ab Hesych. o(/ti xalki/zei th=| xroi/a|, cum cantharis vescitur, et morsu calorem serpentibus ingentem parit, deinde sitim inexplebilem et mortem. Horum pastae cadaveribus si postea hominem momorderint, letale infligunt vulnus et insanabile.

Merdivorae muscae plurimae sunt, alia est Creophago similis, sed maior oculis obscure [orig: obscurè] rubentib. scapulis atratis, in quib. circulus oblongus pauxillum albicans, dorsum nigrum ex lineis transversim ductis ornatum. Alae argenteae, corpore longiores, circa stercus humanum plurimum versantur, alias [orig: aliàs] perraro [orig: perrarò].

Est et musca viridis toto corpore, splendore nimio quasi lanterna Punica pellucens, capite fusco, alis argenteis, in silvis frequens, circa stercora fere [orig: ferè] versatur, vulgaribus muscis magnitudine aequalis. An sit Giacucul Silvatici ignoro.

Aliam koprofa/gon deprehendimus, musca viridi minorem, corpore fusco, capite rubro saturato, linea medium quasi caput secante.

Aliam item vidimus corpore hirsuto, subflavo, oculis nigris prominentib. scapulis et dorso nigro pulcherrime [orig: pulcherrimè] maculatis, cauda sublutea.



page 73, image: s086

Alia item est, cui scapulae dilutum rubent, ad croceum colorem parum accedentes. Duas habet antennas ceteris longiores, alas argenteas, totum corpus tegentes, caput nigrum, quadratum et exiguum; in stercore potissimum equino frequens assidet.

Denique in sterquiliniis (unde eas gigni probabile est) muscae quaedam croceae apparent, corpore reliquis magis oblongo ac gibboso.

Muscam item raram, nec ubique obviam, murum ex aggesto fimo et materia putrescente factum depascentem vidi, omnino [orig: omninò] nigram, si absque alis quatuor argenteis fuisset. In scapulis etiam quatuor puncta alba, in reliquo corpore octo, id est, utrinque quatuor. Oculi albi, frons candido veluti asterisco notata, ex qua duae antennae nigrae et longae emergant; habet item in supremo quoque femore album punctulum aspersum. Hanc muscam etiamnum in pyxide mortuam et conditam varietatis causa custodio.

Bombylophegus musca est montana, magna, nigerrima, corpore hirsuto, oculis oblongis, magnis, capite spadiceo, praedae causa acrem cum Bombylio pugnam init, et volatu superans dorsum agilis conscendit, eique tenaciter in haerens tam [orig: tàm] acriter mordet, ut hostem prae cipitem in terram mittat, et melle qualicumque absorpto victrix abeat. In summis Cartmeli montibus se hanc pugnam, donec acies staret, conspexisle memorat in schedis Pennius, sed fortuna muscis favente Bombylios vita fuisse eiectos narrat.

PUNCTUM VI. De Muscis Moufeti terrestribus a)zwofa/gois2.

[note: Moufetus Theatri Insect p. 74. ] *a)zwofa/goi rebus ab animalium natura diversis victum quaeritant, suntque Humisugae et Herbivorae, quas itidem Moufeti verbis describere placet.

Humisuga corpore est fusco, in capite iuxta os albicante macula resplendens. Venter et pedes nigri [orig: nìgri]: secus alarum exortum macula utrinque album gerit, dorsum griseum. In scapulis secundum longitudinem quatuor lineas obscurius albicantes obtinet, alas argenteas, et (si in aquam positae fuerint) noctilucas. In semitis et talparum tumulis recens egestis invenitur, amat etiam humum pedib. complanatam et laevigatam, unde ab Anglis vocatur Thegraypath flye: floribus raro [orig: rarò] insidet, ea [orig: ] praesertim tempestate, quando talpae terram evertunt, cuiusse humore sustentant.

Herbivorarum variae sunt species, quarum tres apibus fere [orig: ferè] similes, Luciano stratio/tides2 dictae, id est, militares. Sunt enim aliis muscis grandiores, animosiores, magisque athleticae, aspectu pulcherrimae, alis argenteis duabus perinsignes.

Harum maxima et primaria caput nigricans habet, dorsum medium inter duas lineas transversas veluti decussatum, extrema cauda nigra. Alias [orig: Aliàs] corpore est luteo.

Secunda non multum dissimilis, capite nigricante, scapulas quatuor lineae flavae, et tres nigrae secundum longitudinem ductae ornant, reliquum corpus eodem fere [orig: ferè] modo et iisdem coloribus est distinctum.

Tertiae atque minimae harum scapulae flavent hirsutae, caput rubet, reliquum corpus quatuor lineis nigris totidemque flavis per transversum actis distinguitur. Omnium corpora splendent, ac quasi inania translucent. In hortis versantur, et floribus assidentes sucum eliciunt.

Lucianus militares muscas ita describit: Nascuntur, inquit, et maximae quaedam muscae, quas militares multi appellant, nonnulli vero [orig: verò] canes, sonitu asperrimae et volatu velocissimae. Hae et longissimae vitae sunt, et tota [orig: totâ] hieme incibatae perdurant: contractae praesertim et connexae tectis et culminibus. In quib. et illud est admiratione dignissimum, quod utrumque et feminarum et marium faciunt,


page 74, image: s087

ut Mercurii et Veneris filius, qui mista natura fuit et duplici forma. His forte [orig: fortè] s1uggenh\s2 est alia musca apiaria dicta, cum splendore nigra, bipennis, cerilega, collectos florum sucos posterioribus pedibus affigens apum more. Autumno apparet, rarissime [orig: rarissimè] aliis temporibus. An haec Aristotelis Sirenis? Sane [orig: Sanè] alarum tantum numero dissentit, quoniam illam tetra/pteron fecit, haec vero [orig: verò] duas tantum alas a [orig: à] natura consecuta est.

Harum aliae sunt stroutio/pteroi, aliae e)rino/pteroi, aliae kelido/nioi.

Strutiopteron [orig: Strutiopterôn] tres species vidimus. Prima tenera est et mollis, sepes, binis alis, alvo oblonga [orig: oblongâ], a [orig: à] capite paulo [orig: paulò] supra oculos duas veluti struthiorum pennas praemittens, ceu cornua lanuginosa [orig: lanuginosâ] mollitie ne ipsis quidem plumis cedentia: scapulis utitur gibbosis, reliquo corpore albo, nigris suis alis longiore.

Secunda est eiusdem generis colore albicante, capite fusco, alias [orig: aliàs] parum differt.

Tertia est omnino [orig: omninò] similis, sed antennas adeo [orig: adeò] molles et plumosas non habet, cauda albicat, corpore oblongo, quatuor albis lineis transversis insignitur, pedes longiusculi, albo nigroque colore distincti: dum gradus confert, caudam paulatim elevat, atque alas binas translucidas veluti iactabunda diverberat. Hae tres species verno tempore cumprimis apparent in hortis sepibus atque umbrosis locis, post atque ante pluvias frequentes.

Erinopteros tota alba est musca, vel potius argentea, exigua et ubique plumosa, adeo [orig: adeò], ut, dum foliis insidet, nisi penitus intuearis, plumam diceres: alae illi quasi dissectae, separatis pennis avium fere [orig: ferè] modo disiunctae. Ab Edmundo Kniveto depictam accepit Pennius, deinde in sepibus et ligustrinis topariis saepius vidit.

Musca, xelidw\n dicta, volatu post se omnes relinquit, lateribus, cauda [orig: caudâ], capite fusca et pilosa, oculos nigros habet propendulos, rostrum vel potius nasum mucronatum, e [orig: è] cuius apice antennae duae erumpunt; scapulae summae, ut et dorsum, nigrae: alae duae argenteae, quarum partes anteriores pedum nigredini respondent. Quandoque in uno loco residet, veluti immobilis, verum [orig: verùm] ubi prope [orig: propè] accesseris, incredibili celeritate oculos fallit, etne hirundini quidem celeritatis palmam (unde dicta Hirundo) unquam concedit.

Quam a [orig: à] Clusio Pennius accepit, nigra erat, alis duabus argenteis instructa, oculis albis conspicua. In dorso septem maculae luteae cum nigro in medio puncto erant.

PUNCTUM VII. De Muscis Moufeti seticaudis.

[note: Moufet. theatri insect. p. 63. ] PRaeter has Muscarum species observavit adhuc Moufetus, seticaudas seu pilicaudas trixe/mous2 et Raras. Illarum aliae unam, aliae duas, aliae tres quatuorve [orig: quatuorvé] setas habent.

Henothrix sive Uniseta (sunt verba Moufeti) est musca caudata, toto corpore nigra (medio dorso ventreque rubescente excepto) alis duabus argenteis praedita, scapulis crassis, antennulis duabus nigellis facta, pilum unicum longum e [orig: è] cauda emittens. Hanc depictam ad Pennium idem Ioachimus transmisit, affirmans eam non nisi Ameo praestantiori insidere, reliquas herbas non attingere.

*ditto/trixes2 sunt muscae duas in cauda setas pilosve [orig: pilosvé] habentes, quarum aliae sunt corpore fastigiato, aliae tuberoso. Prioris generis duas vidimus alis quatuor argaenteis sine maculis, capitibus et scapulis nigricantibus, reliquo corpore fusco, nigris lineis transversis variato. Utrique longae et exiles antennae, similesque in cauda pili duo, sed paulo [orig: paulò] longiores, corpore tuberoso.

Bipiles quinque habemus. Prima Henothrici per omnia fere [orig: ferè] similis, nisi


page 75, image: s088

quod huic plus quam [orig: quàm] media corporis pars flavescit, duos in cauda pilos praelongos, quorum unus extensus canis leporarii currentis caudam refert, alter intus convolutus lineam spiralem.

Secunda muscarum longarum species est, quatuor habens alas argenteas, pedes longos medio criter flavescentes, totum corpus nigrum, scapulas crassas, antennas duas longas et tenues, ventrem versus caudam protuberantem, e [orig: è] qua duae breves setulae sursum versae erumpunt; In sepibus degit.

Tertiam Carolus Clusius Vienna misit: corpore ex fusco nigricante, alis duabus largis ex argento caeruleis donatam, corpore praeditam acuminato, ex quo duae setae (ut Pennius notavit.) vel plumae potius excrescunt perdicei coloris [orig: colorís], maculis nigris fuscisque mixtim ornatae.

Quarta globoso est corpore, quod unciam longitudine aequat, caput, scapulae ac pectus nigerrima, antennae breves, pectori crasso sex pedes affixi nigerrimi, quorum priores omnium brevissimi, post eriores longissimi. Inter volandum pedes simul coniunctos pendulos dimittit, alae quatuor obscurae, argentei coloris, oculi nigri splendentes, caudae extremitas nigra, unde duae setulae pauxillae longitudinis se monstrant: a [orig: à] scapulis ad mediam usque caudam colore est fere [orig: ferè] subcroceo, cauda tenui quasi filo longo scapulis coniungitur. Velociter currit quasi per saltus, in terra nidificat, muscis et erucis parvis famem exstinguit.

Quinta longe [orig: longè] hac minor est, figura eadem, sed alas vere [orig: verè] argenteas monstrat, totumque corpus ad caudam usque fuscam rubescit.

Tripilium muscarum quinque duntaxat observavimus.

Prima oblongo est corpore et nigro, cuius medium valde [orig: valdè] ex nigro rubet: antennas habet duas, etiam nigras, alas argenteas, quarum supremam oram macula nigriuscula adornat. Crura rubent, cauda tres crines longos emittit, velociter volat.

Altera similis, sed minor, toto corpore nigra, priore multo [orig: multò] longior, tenuior atque exilior; alae item argenteae, antennae priori similes, ac cauda tres longos pilos protrudens, volatus celeritu dine a [orig: à] prima longe [orig: longè] superatur.

Est et musca tripilis toto corpore albicans, nisi quod alae quatuor maculis nigris distinctae videantur, quarum exteriores maiores, interiores vero [orig: verò] breviores, has, dum quiescit, semper erectas tenet. Sex habet pedes, quatuor minores corpori affixos, duos anteriores maiores, nigtos, e [orig: è] collo fere [orig: ferè] oriundos; inter duos oculos nigros prominentes globosos duae antennae nigrae atque breves exeunt. Corpus gracile, teres, longum transversum digitum: in cauda tres visuntur setae corpus longitudine aequantes, quas volando in veri trianguli modum expandit. Maio et Iunio mensibus ante et post pluvias potissimum apparet; circa fluvios paucis comitibus stipata convolat, quibuscum in itinere saepe [orig: saepè] colludit. Anterioribus pedibus utitur quandoque ad palpandum, ecquid in via impedimenti sese obiecerit, extendit enim illos corniculorum more. Talem anno 73. observavit Pennius.

Sequitur quarta mirabilis structurae, alas habet duas argenteas, totum corpus nigricat, os forcipatum et aquilinum, in fronte duo cornicula brevia erumpunt: quatuor illi tantum sunt pedes, sub pectore duo graciles et breves; paulo [orig: paulò] inferius reliqui robustiores. Ex oblonga cauda primum duo brevissimi pili exeunt, atque sub his tertius multo [orig: multò] longior, in extremo tuberosus oritur. Semel tantum se hanc muscam circa Hinningham, olim Comitis Oxoniensis castrum, vidisse memorat Pennius.

Ultima toto corpore et cauda nigra est. Corpus habet oblongum, alas duas corpore nonnihil breviores, pedes ex croceo flavescentes, caudam longitudine reliquum corpus aequantem, nisi semel in Cantio circa Greenhive visa perhibetur a [orig: à] Pennio.



page 76, image: s089

Quadripilis musca corpore Tripilem primam repraesentat, sed magis versus caudam protuberat; pedes item nigri, ut antennae, alae item procerae, quarum externae internis triplo maiores circa medium nigra [orig: nigrâ] macula [orig: maculâ] distinctae. Quatuor e [orig: è] cauda pilos emittit.

De raris muscarum speciebus, quarum quaedam ad Papilionum censum spectant, ita idem.

Prima est musca papilioni minori aemula, alis quatuor argenteis, nigri cantibus maculis corpus argenteae lineae transversim ornant, cauda rubens ex fusco, caput nigrum, scapulae eiusdem cum cauda coloris, antennae tenues, nigrae, breves, pedes exigui, nigri; in sepibus versatur praecipue [orig: praecipuè] tempore matutino.

Secunda parum a [orig: à] prima diversa est, nisi quod una [orig: unà] cum corpore antennis, pedibusque et cruribus fusca sit.

Tertia est item tetra/pteros. Sunt autem longiores illi alae, maculis nigris distinctaecaput maiusculum, nigrum, punctulis luteis pauculis notatum, antennae tenues, duae, nigrae, pedes sexsubalbicantes, pectori crassiusculo affixi: scapulae lutescentibus exalbo maculis variegatae; dorsum quinque lineae transversim ornant luteae, ac punctulus unicus inter duas lineas conspicitur colore subluteo; in cauda quinque vertebrae rubent, cuius extremitas bifurcata est.

Quarta est non valde [orig: valdè] dissimilis, sed alas habet argenteas, sine maculis anten nas nigras longiores. Corpus septem lineis transversis albicantibus insignitur.

Vidimus et duas muscas scorpiuros.

Prima similes habet praecedenti alas argenteas, sed paulo [orig: paulò] minores, et in extremitate ipsarum tribus transversis lineis nigris signatas, caput nigrum, pectus (ut et scapulae pedesque) albicat: reliquum corpus nigrum, cauda quinque quasi iuncturas habet, quarum tres dilute [orig: dilutè] rubent, duae nigricant; extrema cauda bifurca, furcae autem nigrae, et scorpionum modo sursum curvatae.

Secunda fere [orig: ferè] similis, sed extremitas caudae crassior, furcae obtusae, caput luteum, oblongum os, alae singulae sex maculis nigris ornatae.

Est et alia musca quadripennis corpore virescente, alis quatuor corpore longioribus, e [orig: è] liquido quasi argento factis, quarum nervi virescunt; antennae huic tenues et nigrae, oculi aurei (unde iure Chrysopis dicitur) volatus languidus, odor teterrimus, quem, utblattae, cum [orig: cùm] vita amittit. Hortorum hospes vivit sambuco insidens. An ex Eruca oriatur, papilionum more, an vero [orig: verò] ex vermibus arborum, equidem ignoro. Doctissimusille atque humanitate clarissimus Ioachimus Camerarius primus illam Pennio ostendit.

ARTICULUS III. De Tabano.

[note: Nomen. ] ET si Isidorus et Iunius Tabanum cum Oestro seu Asilo, eundem faciant: ipsa tamen descriptio, diversitatem inter eos ostendit, Graeci mu/wpa, a [orig: à] stimulando forte [orig: fortè], nam mu/wy, calcar quo equi stimulantur significat, dixere. Apud Latinos tabe, quod corpore tabeat, id est gracilis sit, nomen obtinuit.

[note: Descriptio. ] Totum corpus oblongum est, in tres praecipuas partes divisum, caput nempe [orig: nempè] scapulas et ventrem, quinque [note: Plin. H. N. 11. c. 28. ] vel sex incisuris distinctum. Nigricat ex diluto albo totus. In ore proboscis longa, torosa. Sex non octo ut Ardoinus prodit, nigris pedibus instruitur: reliquis maximam kunomui/an refert. Cauda ei stimuligera nulla.

[note: Plin. H. N. 11. c. 33. ] Frequentes sunt circa silvas et vias regias, sepibus arboribusque munitas. Ex ligno, Plinio teste, proveniunt. Ex eodem nasci scripsit Aristoteles. Iulio et Augusto mensibus propter nimium aestum ferociunt: homines tum, equos et serpentes affligunt. Equum in silva ad arborem alligatum, sex horarum spatio a [orig: à] Tabanis occisum, Moufetus ab amico fide dignissimo accepit. Quia longe [orig: longè] videre nequeunt, iumenta per sudoris odorem


page 77, image: s090

consequuntur. Gerunt cum teterrimi foetoris serpente, circa Hellespontum [note: Nicand. in Theriaca. Plin. H. N. 31. c. 2. ] bellum. Camelos etiam infestare, pinguedine piscium abigi, prodidit Plinius.

[note: Different ia. ] Diversa Tabanorum in India Occidentali genera esse, Oviedus observavit, sed non descripsit. Duo apud [note: Aldrov. de Insect. 3. c. 4 ] Aldrovandum habemus. Unum est corpore minore, capite nigro, antennis brevissimis, ut vix appareant, pectore et pedibus nigris, alis subluteis, circulisque concoloribus qui alvum ambiunt. Alterum minus adhuc, capite nigro, duobus albis punctulis in vertice insignito, pectore ex nigredine ad subcinericeum colorem tendente. Alvo et alis subcinereis.

[note: Moufet. p. 62. ] Proxime [orig: Proximè] Tabano illa musca accedit, quae ???koliou/ros et Cur vicauda Pennio. Api fere [orig: ferè] est similis, corpus duntaxat crassius. Stimulo in cauda pungit, quam iumento insidens, versus ipsam recurvam tenet. Non facile [orig: facilè] nisi in Anglia invenitur. Sunt qui stercora equi pilis affigere, sic pungere credunt; quod [orig: quòd] molestissimae postea inde lendes nascantur.

[note: Moufet. Insect. 1. c. 11. p. 61. ] Huc referri potest et illa apud Moufetum Tabanides musca, quae capite et corpore virescit. Scapulae ex virore splendent: alas habet duas extremis mediisque partibus albicantes, reliquae ex fusco nigricant. Pennius semel Hanvvorthi talem observavit.

ARTICULUS IV. De Asilo seu Oestro.

ASilus a [orig: à] Calepino et aliis cum Tabano [note: Nomen. ] confunditur. Perperam, superius dictum. An a [orig: à] Silaro amne ad quem frequens, nomen sumpserit, dubium: ab assiliendo, vel quod [orig: quòd] asellos infestet, verisimilius mihi est. Graecis est o)/istros, (Latinis Oestrus et Oestrum) a)po\to=u o)/istrein, insanire, quod [orig: quòd] armenta in furorem agat. *a)io/lon Eustathius ex Homero vocat, vel quod [orig: quòd] forma sit a(po/xalkos; vel quod turbinis in modum moveatur. A feroci natura Oppianus a)/grion dixit.

Est xlwrokefalh\s2, et toto corpore [note: Descriptio] a(po/xalkos, sive subarratus, superat Tabanum proboscidis magnitudine; ab eodem vero [orig: verò] bombi stridore vincitur. Gestat anterius, durum, robustum, [note: Suidas. ] et bene [orig: benè] compactum aculeum, quo boves tergore facile [orig: facilè] pertundit. Eustathius muscae per omnia similem; sed maiorem facit. Alii locustae similem (perperam) colore varium, mobilem, a(po/xalkon ponunt.

[note: Natura. ] Circa stagna et fluvios versantur, ad Silerum Lucaniae amnem maxime [orig: maximè]. E latioribus quibusdam bestiolis, quae fluvios supernatent oriri, ex [note: Arist. H. A. 5. c. 19. ] Aristotele habemus; quas forte [orig: fortè] alio in loco culices aquaticas nominat. Nicandri scholiastes hirudines, interpretatur: quasi sanguivora soboles ex sanguisugis matrib. prodiret. Nasci et ex putri, nemo forte [orig: fortè] negaverit. [note: Homer. in Odyssaea. ] Tantummodo [orig: Tantummodò] boves lacessunt, quos interdum furibundos reddunt; aestu inprimis urente. Ne attingant, piscium [note: Plin. H. N. 51. c. 2. ] forte [orig: fortè] adeps, ut apud Plinium legimus, faciet. Celerrime [orig: Celerrimè] volant, et praecipites.

[note: Differentiae] Moufetus Ocularii, Apiarii, Indici, et Moscovitici meminit. Prioris iam meminimus. [note: Plin. H. N. 11. c. 16. ] Apiarius, in extremis partibus favorum nascitur. Caput est spadicei coloris: linea alba a [orig: à] fronte ad occiput intercurrit: scapulae et dorsum fuscescunt. Non florum duntaxat succo, et melle, sed et sanguine vescitur. Indicum Virginia profert, muscae maximae capite subrubente magnitudine, capite nigro. Linea argentea a [orig: à] scapulis ad os pertrahitur: ipsae ex fusco nigrescunt, et geminas alas argenteas emittunt. Caudam sex vel septem subalbidi coloris incisurç stringunt, reliquum corpus subnigricat. Venter ex cinereo lutescente dilute [orig: dilutè] virescit. Celerrime [orig: Celerrimè] volat. Moscoviticum Elmerus Chirurgus Moufeto misit. Alae huic argenteae, toto corpore longiores; oculimagni, oblongi, et maximam capitis partem replentes, rostrum nigrum, duriusculum; tripartitum, quo citissime [orig: citissimè] caligas e [orig: è] triplici panno consutas penetrabat, et cutem ipsam admordebat.



page 78, image: s091

ARTICULUS V. De Ephemero, et aliis quibusdam.

Ephemeron muscam vocat Aristoteles, quae Aeliano e)fh/meros, Hesychio moni/meros, aliis h(mero/bios, Latinis Diaria vocatur. Meminit eius et Cicero. Quatuor alis, totidemque pedibus movetur, ut apud Aristotelem legimus. Scaliger addit, caput [note: Scalig. Exerc. 194. s. 5. ] quale muscae, oculos grandissimos, promuscidem in se convolutam; caudam longissimam, sectiunculis coaggestatam atque coaptatam, in extremo bifidam et trifidam; colore subaureo in maioribus, in minoribus subfusco illustrem, ventriosa est. Taurini Moniettam vocant quasi Monachellam: Adriatici ad Maranum et Tergestae Cuzotullum; alii Sitivolam, quasi Sagitellam. Una cum [orig: cùm] sole oritur, adolescit, vigescit, languescit, moritur. Scaliger nullam mane [orig: manè] ad Sarcam et Benacum conspexit, circa vesperam omnes, captam per noctem servavit. Sub solstitio aestivo ex folliculis quibusdam uvarum putrescentium erumpit, Plinius tenues membranas [note: Arist. H. A. 5. cap. 19. et de partib. Animal. 4. c. 6. ] vocat. Frequentissimae ad Hippanim fluvium inveniuntur, prodente Aristotele. An vero [orig: verò] folliculi isti Chrysalides sint, a [orig: à] quibusdam Erucis prodeuntes, difficile est dicere. Succo animulam susten tant, nec aeri [orig: aëri] nec terrae quicquam debentes. Miechovius [note: Miechov. Sarm. Europ. l. 2. ] eorundem ad Borysthenem meminit. Sunt, inquit, vermes, et volucria alata, quaternis inter dum senis alis, mane [orig: manè] supra aquam currendo, circa meridiem iuxta rip as volando sese exercent, sole vero [orig: verò] occidente, quotquot eo die natae sunt, eodem obeunt. Huc pertinent, Pennii trih/meros, Aeliani Ephemeros, et Scaligeri [note: Moufet. Theatri Insect. 1. c. 12. ] volucella *trih/meros corpore est oblogo et papilionari: Capite parvo subluteo: oculis grandibus, prominentibus nigris; promuscide involuta, verbasci lutei coloris, quo rorem a [orig: à] floribus sugit. Cornicula duo nigra, longiuscula, pavio supra oculos affixa habet: ventrem et dorsum sublividum, extremam caudam sere [orig: serè] luteam. Alas quot pedes; quarum exteriores lividae, extremis fimbriis ex fusco subluteis; interiores ex fusco flavescentes. Alae externae, cum ad corpus tegendum coniunguntur, adeo sunt contiguae, ut contactum earum vix animadvertas. Tardivola est, nec diu in volatu durat. Inter malvas et urticas, et quidem triduo duntaxat, vivit. Quam Scaliger Volucellam vocat, illa Cardano Muscilio est, Moufeto Bibio, Aeliano forte [orig: fortè] e)fh/meros, Grapaldo Muscilla, [note: Aelian. H. A. 2. c. 4. ] muscula, et Muscio. Aelianus suam e [orig: è] faece vini acescentis oriri scribit: Grapaldus suam per autumnum in vinaceis. Nullum etsi rostellum habere videatur: aiunt tamen, dolia unciali robore confecta ab iis pertundi, ut vinum totum effluat. Frequentissima est in cellis, nec quicquam praeter vinum appetit.

[note: Moufet. l. c. p. 77. ] Coronidis loco duas adhuc Muscarum species adiciemus. Una in florum calicibus, herbae illius quae Ben album a [orig: à] plurimis vocatur, latet, et quidem florivora: ut a [orig: à] Bruno Pennius accepit.

Altera in occidentalis Angliae urbis cuiusdam agro (Tanton vocant) in fructu mali arboris, quem Velin appellant, aestate ad umbilicum mortua, viridis ac splendens reperitur. Malo dissecto musca evolat, et ex vermiculo quodam ibidem orto gigni videtur.

ARTICULUS VI. De Culicibus.

[note: Nomen. ] CUlex vel ab aculeo, quod eo sanguinem sugat et carnem terebret, [note: Isidor. Orig. 12. c. 8. ] quod Isidoro visum, Latinis dictus est; vel quasi Cutilex quod cutem laciat. Usurpatur in virili et muliebri [note: Moufet. de Insect. 1. c. 13. ] genere. Moufetus Cuticem vocare mallet. Graeci, generali quo omnes culices comprehendant, nomine carent. kw/nwy amplissimum est, quod po/rnoy Pausaniae. Hinc Oetaeis Hercules Conopius, qui culices abegit: Baeotiis Parnopius Apollo. Rulando, e)mpi\s2, kinw/petos, kw/nwy, s1a/bhttos, s1e/rfos,



page XII, image: s092

[illustration: ]



page 79, image: s093

s1kni\y, et kni\y, Synonima sunt. Nihil quidem certius e)pi/da culicem apud Aristotelem Gazae esse: sed Aristophanis [note: Aristoph. in Avib. ] scholiastes, zw=on u(/da???i gino)menon, o(/moion tw=| kw/nwpi, mei=zon de\ th=| perioxh=, kata de\to\ me/s1on leukw=| periezos1me/non, seu animal prope [orig: propè] aquas genitum Conopi simile, maius vero [orig: verò] in circumferentia, et circa medium, linea [orig: lineâ] alba [orig: albâ] cinctum, interpretatur. Alibi tamen [note: in Nebulis. ] kw/nwpa diciponit. *kinw/peta Hesychio sunt knw/dala qhri/a, animalia reptilia, Nicandro, en tw=| pe/dw| kinou/mena, kni\y peculiaris generis nomen esse videtur, quod forte [orig: fortè] Plinio sub Culicum mulionum nomine venit. Hesychius volucre culici simile exponit. *sa/bhntoi, eidem sunt kw/nwpes2. *se/rfos denique animalculum formicae aut veri simile Varino. Videtur et ???u/rfos dici. Constantinus animalculum Culici simile exponit.

[note: Descriptio] Miratur hoc insectorum genus [note: Plin. H. N. 11. c. 2. ] Plinius. Ubi, inquit, tot sensus collocavit in culice? Ubi visum in eo praetendit? ubi gustatum applicavit? ubi odoratum inseruit? ubi vero [orig: verò] truculentam illam et portione maximam vocem, ingeneravit? qua [orig: quâ] subtilitate pennas adnexuit? praelongavit pedum crura? disposuit ieiunam caveam, uti alvum? avitam sanguinis et potissimum humani sitim accendit? Telum vero [orig: verò] perfodiendo tergori, quo spiculavit ingenio? Atque ut in capaci, cum cerni non possit exilitas, ita reciproca [orig: reciprocâ] geminavit arte, ut fodiendo acuminatum pariter, sorbendoque fistulosum esset. Corpus eis oblongum, proboscis, quam omnes in ore gerunt, quia ex bipennibus, muscarum proboscide triplo longior. Alae duae, magnae, ex gibbosis scapulis oriuntur. Crura sex vaccia, praelonga, valga, e [orig: è] pectore prominente et quadrato nascuntur, cum ut melius ambulent; tum ut facilius sese humo attollant.

[note: Locus. ] Paludosis et aquosis locis plaerumque gaudent. Mesopotamia insignes et leonibus infestos alit. In [note: Bellon. obs. 2. c. 35. ] Aegypto magna eorum copia. Bellonium cum comitibus ita circa Cairum vexavere, ut exanthematibus correpti viderentur. Eorundem cantu famosa Adriae littora facit Martialis. In India Occidentali invenias qui [note: Mart yr. Rer. Oceani 4. Decad. 3. et l. 9. Decade 7. Tzetz. Chil. 2. Cibus. Arist. H. A. 4. c. 7. Plin. H. N. 10. c. 70. ] vestes pertundant. Antiochiam et Byzantium ne possent ingredi, Apollonium Thyanaeum fecisse, Tzetzes auctor est.

Acidis delectari reliquit Aristoteles et post eum Plinius, reliquit. Nec dulcia respuere certum, siquidem sanguinem humanum, qui dulcis est, eliciunt. Hauriunt et vinum, consumptoque moriuntur salicto, ut Martialis habet.

[note: Generatio] Quia non coeunt [orig: coëunt], ideo [orig: ideò] necesse est, ut ex putri, vel aliunde nascantur. Albertus ex aquosis vaporibus oriri scribit. Ex cossis provenire primus Pierius, et falso [orig: falsò], prodidit. Ut verbo dicam, Alii ex putridis cadaveribus, ex putrida in paludosis aquis materia alii: ex herbis, arboribus, ut polio, lentisco, ficu, therebintho, palma [orig: palmâ], ulmo, [note: Moufet. Theatri Insect. l. 1. cap. 13. p. 84. ] quidam prodeunt. E vermiculis, inquit Moufetus, in napo, ligustro, lentisco, therebintho, ficu, caprifico, aliisque arboribus veluti seminum sparsis, et per non putrescentem sed animantem naturam natis, culices prodire nemo non novit. Bruierus vero [orig: verò] insectum longis admodum pedibus, quod culicem maiorem dixisset, in lacuna valde sordida, ex theca coriacea [orig: coriaceâ] molli sese proripere, vidit: putabatque ex verme aliquo erucae simili ibidem incluso ortum duxisse: quod [orig: quòd] casula talis intus fuisset, in qualem sese erucae transformare solent. Plura in Differentiis.

[note: Natura. ] Olfactu plurimum valent. In volando, aerem [orig: aërem], ob alarum mollitiem et alvi tenuitatem, non commovent. Lumine adeo [orig: adeò] delectantur, ut saepissime [orig: saepissimè] in lucernas incidant. Strepitum alarum continua [orig: continuâ] et replicata concussione edere, credibile est. Chaerephon apud Aristophanem, an per podicem, an per os canant, facete [orig: facetè] ex Socrate quaerit. Quia morsu valent, ideo [orig: ideò] non mirum, Myuntem urbem, e [orig: è] palude quadam, quam Maeander fluvius obstructo limo ostio, effecerat, [note: Pausan. in Achaisis. ] olim, vastasse: Acarnensium urbis quae iuxta Asiae Pergamum frequens habitabatur, pulsos incolas, quod apud Pausaniam habetur.

Idem leonibus in Mesopotamia, et apud Rizophagos qui Astaboran et


page 80, image: s094

Astapan fluvios circa Meroen [orig: Meroën] incolunt, Oriente Syrio olim accidere suetum, Diodorus Siculus et Strabo auctores sunt. Licet ex iisdem et praesagium sumere. Divergente sole, si in aprico colluserint, caloris, si in umbra, tepidas et mites pluvias; si praetereuntes pupugerint, frigus et nimbos praesagiunt. Congressi aliqu???do inter Shenae et Sionis monasteria in Anglia, (pugna per quatuor horas duravit) Monachorum exilium quibusdam innuisse credebantur. Bella in parte Occidentali nonnullis cum anno M. D. LXXX. per quatuor continuos dies, ex Italia, in Occidentem evolarent. E pomo quercino, si circa Michaelis [orig: Michaëlis] festum culex eruperit, bellum hostile Mizaldo praesagire videtur. Aquam subesse Paxanus eo loco pollicetur, quose sole exoriente, trabis instar contorquent.

[note: Remedia. ] Multa eorum exitio, vel ut fugarentur, vel vitari possent, humana industria invenit. Conopaeo olim Alexandrini utebantur: hodie in summis aedibus sub dio habitant. Indiarena [orig: Indiarenâ] obruti, faciem frondibus inter ramos contegunt. Culices, eorum quidam, ut sibi pareant, adorant. Septentrionales tentoriolo ex panno lineo vel cortice facto se includunt. Merula cannabis humidae ramusculos in lecto apponendos suadet. Angli suum Fencanapy palustre conopaeum, seu stercus bovinum, patulum, planum, semiaridum, vel duriusculum filo ad imum lectum suspendunt. Huic odore illecti, totam noctem insident. Abiguntur, coniza, cupressi pillularum cum arbo is coma, absynthii, melanthii, lupinorum, iuniperi, rutae, vitrioli, etc. suffitu, de quibus apud [note: Plin. H. N. 17. 21. l. 19. c. 10. l. 29. c. 6. et l. 27. c. 5. ] Dioscoridem, Plinium, Galenum, et alios legimus. Rhases pilum equinum per mediam domum extentum commendat. Pedemontanus, pulverem cumini subtilissime [orig: subtilissimè] triti, cum vinoque misti, quo pampini vitis, aut alicuius arboris frondes irrorari, cubiculorumque ostia, et fenestrae aspergi debent. Adhibetur et aceti cum origano decoctum. Ne iumentis noceant, serpentariae suffitum facere, Olaus M. auctor est: nehortis, amurcam recentem et ex caminis fuliginem hortis inspersam, Palladius; malicorii aut galbani fumum, Plinius. Enecantur, sirutam decocto conyzae madidam, in aedium angulis deposueris.

[note: Usus. ] Vilis licet, abiecta et molesta bestiola, usum tamen aliis animantibus praestat. Solo quippe culice Thymalus piscis, Ticini fluvii incola capitur. Crocodilus iisdem victitat. Aves knipo/logas2 dici diximus, et knipofa/gas2. Plura in Differentiis dicemus.

[note: Differentiae. ] Magnitudine inprimis, et generandi modo praecipue [orig: praecipuè] differunt. Sunt quidam magni, quidam parvi, quidam minimi. Magni e(lei/oi dicuntur, quod [orig: quòd] palustribus locis oriantur et vivant. Corpore sunt oblongo, duabus alis praedito, quas elimatas et politas, supra humeros extendunt. Ocreas saepe [orig: saepè] et triplices caligas perforant; et morsu venenato, modo [orig: modò] dura et livida tubercula; modo [orig: modò] vesicas, modo [orig: modò] punctula pruritu plena inferunt. In Hispaniola et calidioribus regionibus [note: Theophstr. de C. P. 2. c. 4. ] sunt crudelissimi. An stu/ges2 Theophrasti? Strabo mega/lous2 kw/nwpas2 vocat. Parvi morsu mitiores sunt, aestate umbrosa, hieme nivosa incolentes. Salsum duntaxat sudoris pabulum morsu eliciunt. Unde tuberculum iucundi pruritus plenum exoritur. Iuxta sepes et arbusta mutuis quasi cursibus colludunt. Minimi in Anglia aquilonari, pyramidali semper figura provolant: figurae suae aciei fines nemo transit. Sursum deorsum (verba sunt Moufeti) feruntur, nictu oculi, et dicto citius, in latera aciem deducunt, totumque subito [orig: subitò] exercitum in latera dispertiunt; quae sive [note: Moufet. l. c. ] muscario sive pulvere, sive aqua [orig: aquâ] affusa [orig: affusâ], sive spiritu violento fregeris, coeunt [orig: coëunt] tamen confestim, et ante digiti crepitum, in pyramidalem sese formam omnes recolligunt. Ex uligine putrescente oriri credo, vaporeque aqueo ali. Intestinum siquidem iis tenuissimum, album, fere [orig: ferè] invisibile, spumeo, albo, tenuissimo, et nullius fere [orig: ferè] tenacitatis humore plenum. Longius quandoque ab aqua [note: Pier. Hieroglyph. 20. c. 24. ] volitant: et loca a [orig: à] flatibus libera amant. Pierius Valerianus, cuiusdam


page 81, image: s095

generis inter minimos mentionem facit, quod tam est exiguum, ut visum inter volandum fallat, nisi intenderis; sed tam acuti ictus, ut cutem perterebret.

Amodo generandi differentias apud Graecos habemus. *empti\s2, yh\n, kni\y, praecipuae sunt. *empi\s2 quid sit superius dictum. Albo cingulo a [orig: à] natura ornatur. Unde Aristophanis scholiastes, ei)=dos kw/nwos parapota/mion zw/nhn e)/xontos, dixit. Muliones quidam vocavere: sed perperam. Hi enim uno tantum die vivere dicuntur, et tamquam Melliones, quod solo melle vescantur vocari. Rostrum habent pici arborei instar, longum, acutum. Crapula [orig: Crapulâ] disrupti statim exspirant. Erupidas ex Ascaridib. (male [orig: malè] tipulas vertit Theodorus) [note: Arist. H. A. c. 18. Scalig. edit. ] fieri scribit Arist. Ascarides autem in limo puteorum, quo aquae, subsidente concretione terrena [orig: terrenâ] confluunt. Principio limus ille putrescens, colorem capit candidum; deinde nigrum: postremo [orig: postremò] sanguineum. Tum ex ea quaedam perexigua rubra oriuntur, algae pusillae specie. Ea aliquandiu haerentia moventur: postea abrupta feruntur ab aqua, et vocantur ascarides. Diebus haud multis post, tollunt sese rect as ab aqua; neque moventur, et sunt durae: tandem abrupto putamine culex superinsidet, donec sole vel flatu moveatur, ut inde avolet. *yh=nes2 ficarii sunt culices. Gen erantur ex caprificis eorumque putrescentib. granis. Ideo [orig: Ideò] cum evolavere non inveniuntur intus grana, quae in eos versa apparent. Usus in maturandis ficubus. Nam fraudati alimento in matre, putri eius tabe ad cognatam volant, morsuque ficuum crebro, hoc est, avidiore pastu, intus solem secum primo [orig: primò] inducunt, cerealesque aur es immittunt foribus apertis. Mox lacteum humorem sive infantiam pomi absumunt: quod fit et sponte [orig: spontè]: ideoque ficetis caprificus praemittitur adrationem venti, ut flatus culices evolantes in ficus [note: Plin. H. N. 15. c. 19. Arist. H. A. 2. c. 32. ] ferat; qui ubi ingressi fuerint, turgent fici, et celerrime [orig: celerrimè] maturescentes altum tumescunt. Ad hos pertinent quos kni/pas2 kentrika\s2 Graeci, Latini Culices Herculeos vocant. Inertes vivunt, et nonnisi ex occisis sui generis culicib. cum succo et sanguine plenos conspexere, victitant. *kni=pes2, vel s1kni=pes2, a)po\ to=u kni/bein, quod [orig: quòd] mordendo vellicent et pruritum excitent dicuntur: Theophrastus vocavit etiam [note: Theophr. H. P. 2. cap. ult. Theophr. H. P. 4. c. 17 ] yo=nes2. Videntur, secundum Plinium, ex humore dulci subdito corticib. in quercub. nasci, quod ex Theophrasto sumptum est. Velarandus Insulanus Pharmacopaeus, ex quercus pillula, et gallae foraminulentae meditullio frequentes prorum pere observavit. Proveniunt et in ulmo, napo, rapis, polio, lentisco, terebintho, et aliis, cum vel sine putrefactione. Humorem ulmi vesicis prima [orig: primâ] germinatione inclusum si aruerit, in kni/pas2 mutari, Symphorianus auctor est. Hortos praecipue [orig: praecipuè] riguos infestant et incolunt. Pyramidis instar in aere [orig: aëre] sublimes videntur, vesperi praecipue [orig: praecipuè], et iuxta sepes. Obliti fere [orig: ferè] eramus Vinaceorum, quos forte [orig: fortè] Arist. kw/nwpas2 vocat. Trahunt ex vermiculis, [note: Arist. H. A. 5. cap. 19. ] qui in faece aceti gignuntur, originem, e)k s1kwlh/kwn, oi)gi/nontai e)k th=s1 peri\ to\ o)/cos i)li/os. Generantur ter septem dieb. [note: Arist. H. A. 5 c. 20. ] Wottonus in igne quoque nasci scribit: quod difficulter credetur.

In America circa metam incognitam et ad Nicolai portum mirae sunt magnitudinis. Incolae Yetin vocant. Lerius inter pulices numerat apud Nieremberg. [note: Marcg. H. N. Brasil. 7. c. 7. ] nisi sphalma non est. In Brasilia est genus quoddam paulo minus vulgarib. tinnulis, elegantissimi coloris. Crura habet exilia sex bru~ni$$$ coloris, raris pilis hirsuta: Caput rotundum in duas partes veluti fissum, superiusque ex viridi elegantissimus color resplendet ad latera purpurascens. Posterius corpus desinit in aculeum satis longum, superius ex viridi elegantis aurei coloris et pilis raris hirsutum: habetque quinque iuncturas subnigricantes: alas duas tenues satis longas, iridis colores repnsentantes, imo [orig: imò] superantes: in capite cornicula duo, etc. Sed [note: Nieremb. H. E. 15 c. 10. ] haec per smicroscopium exploranda. In Hispaniola invisibiles quidam sunt, sed adurentis ictus. Littora amant, nec in interiorib. inveniuntur. In ramis arborum circa eos praesidium. His domos cingunt. Huc forte [orig: fortè] Musca Culiciformis Moufeti spectare, nisi coire scriberet, quod Culicibus negavimus.

Aldrovandus, ne et circa istos nobis deesset, duas iconum variorum tabulas proponit, iisdem duas alias species adicit. Qui exacte [orig: exactè] cum muscis Moufeti comparaverit, haud paucas inter [note: Aldro. 3. de Insect. c. 5. ] eas inveniri fatebitur. Prima [orig: Primâ]


page 82, image: s096

tabula n. 1. Culex communis dicitur. Vide p. 386. Bonon. editionis.

TITULUS II. De Insectis Coleopteris seu Vaginipennibus.

CAP. I. De Locustis.

ARTICULUS I. De Locustis in genere.

TAntum de Anelytris tam quadripennibus quam [orig: quàm] bipennibus sufficiat: sequuntur Cleoptera seu Vaginipennia, Locustae nempe, Gryllus, Scarabaeus, ad quem Proscarabaeus spectat, Cantharis, Ips, Buprestis, Coccoius, Cicindela, et Blatta. Nullo aculeo infestare, difficulter volare, pennas fragiles et cortici inclusas habere, sedentia potius quam alata videri, commune omnibus. De Locustis tamquam maxime [orig: maximè] notis primo [orig: primò] agemus.

[note: Nomen. ] Videntur apud Latinos sortitae nomen, vel quod sint longis pedibus instar hastae, vel quasi loca usta, quod messes et alia quod attingunt urant. Graeci in genere a)kri/das2, para\ to\ a)/kras2tw=n staxu/wn kai\ tw=n fu/twn ne/mesqai, quod summitates segetum et plantarum depascantur, vocant. *ma/stac, ku=rnoy, pa/rnoy, molouri\s2, a)ttela/bos, brou=xos, a)/karnos, manti\s2, ko/rnwy, trw/calis2, r(icaxo/s1kh, [note: Dioscorid. 2. c. 57. ] quod apud Dioscoridem legitur, specierum quarundam nomina esse videntur. Cretenses *a)/xhron vocant: quibusdam forte [orig: fortè] bre/ttana, et fo/bara quae iisdem a)/kris2 dicitur. Denominib. Ebraeis consule Aldrovandum. Dioscoridi megalo/kwlos vocatur, quod [orig: quòd] posteriora duo crura longiora habeat.

[note: Descriptio] Egregie [orig: Egregiè] et breviter Claudianus depinxit.

Horret apex capitis, modo fera lumina surgunt, Vertice cognatus dorso durescit amictus, Armavit natura cutim, dumique rubentes Cuspidib. parvis, multis acuere rubores.

Albertus, caput habere figura equi scripsit: et ante os duo additamenta dura, quae labiorum et dentium vicem suppleant. Aculeus est pro cauda, pedes sex, posteriorum crura longiora et ad se ipsa reflexa, (Plinius foris curvari dixit) ut melius de terra attolli possent; intestinum unicum sanie et [note: Plin. H. N. 21. c. 29. ] sordib. (sucus is plantarum est) plenum. Nigidius oculos iis negat: sed [note: Aristot. de part. anim. 4. cap 6. et H. A. 4. c. 6. Plin. H. N. 11. c. 37. ] Plinius concedere videtur, quod et Claudianus facit. Insectorum, inquit, omnium, et quib. testacea operimenta, oculi moventur, sicut quadrupedum aures. De alis perpervum non est. Aliae simplicibus, plurib. aliae volant; quaedansaliunt. Nec color, que auctori de rerum natura visum. Sunt virides, nigrae, livide, variegatae. Exuvium serpentum instar deponere, quo tempore operculum circumrum pitur, Arist. testis est.

[note: Arist. H. A. 8. c. 17. ] Nulla eas non fere [orig: ferè] terra alit; in quibusdam tamen frequentius grassatur [note: Locus. ] hocmalum. Visae nuper in Russia, cum servi et mancipia ad signa convolarent, et legiones facerent. In Syria militari imperio olim necabantur. Italiam ex Africa, [note: Plin. H. N. 11. c. 29. ] inquit Plin. maxime [orig: maximè] coortae infestant, saepe [orig: saepè] populo ad Sybillina coacto remedia confugere, inopiae metu. In Cyrenaica regione lex etiam est, ter anno debellandi eas, primo [orig: primò] ova obterendo, deinde fetum, postremo [orig: postremò] adult as: desertoris poena in eum qui cessaverit. Et in Lemno insula certa mensura praefinita est, quam singuli enecatarum ad magistratus referant. Civitatem in Africa ab eis pulsam M. Varro auctor est. Apud Nigritas singulis trienniis ad duodecem milliarium spatium terram inumbrant, si Cadamusto fides. Circa Brundusium quotannis agros absumunt. Apud Cassini montis incolas tot, ut Seleucidas aves a [orig: à] Iove sibi precentur. Planis vero [orig: verò] rimosisque locis maxime [orig: maximè] gaudent; quamquam et in montanis, ubi Cotinus provenit, invenias.

[note: Victus. ] Herbis et segetib. victitant. Ideo ma/staka Nicander s3itwfa/gon vocat. Amygdalorum floribus impinguantur, si auctorem de natura rerum sequimur: folia quoque lauri depascuntur et vites. [note: Plin. H. N. 11. c. 20. ] Ideo [orig: Ideò] haud sine causa Plinius. Pabula petere sciunt. Deorum ira pestis ea intelligitur. Namque et grandiores cernuntur,


page 83, image: s097

et tanto volant pennarum stridore, ut aliae alites credantur: solemque obumbrant, sollicite [orig: sollicitè] suspectantibus populis, ne suas operiant terras. Sufficiunt quippe vires: et tamquam parum sit maria transiisse, immensos tractus permeant, diraquemesses contegunt nube, multa contactu adurentes; omnia vero [orig: verò] morsu erodentes, et fores quoque tectorum.

Plena de iis Historiarum monumenta, inter quae et memorabilia quaedam [note: Sigebertus. ] occurrunt. Anno Christi 591. tantam Italiae intulere pestem, mortuae ad littora ab Africa delatae, ut DCCCM. [note: Iul. obsequ. de Prodigiis. ] hominum periisse, Iulius Obsequens scribat. Quae anno 874. Galliam vastabant, senis pedibus, ac duob. dentibus durissimis instructae erant. Duces praemissi pridie castra metabantur. Volitabant diurno itinere, quatuor aut quinque milia passuum. Britannico absorptae mari, mox ad littora reiectae, ingentem pestilentiam excitavere. Anno 1542. alis per initia carebant; mox binas, tandem quatuor [note: Moufet. de Insect. 1. c. 16 ex Ekerlio. ] assumebant. An. 1543. in Lucano agro tam frequentes convenerant, ut glomeratae cubiti altitudinem excederent. Sub exortum Tartaricorum et Cosacicorum apud nos ante biennium motuum, visae quoque iis dem quib. tumultuatum est locis. Tantum eorum agmen, ut post quam consedissent, equorum in viis ungulas obtegerent. Mirum, non ulterius rabiem eam rusticam progressam, quam [orig: quàm] istae pervenerant. Nondum Lublinum attigerant, cum versis velis, Orientem a [orig: à] quo ferebantur, repetiere.

[note: Generatio] Generantur ex putri et per coitum. Ex phalangiis procreari, apud Aristotelem, ni fallot habetur. Ex putridor. corporum, sicciore inprimis temporis [note: Plut. in vita Cleonidis. ] constitutione, apud alios. Sub bello civili in Sicilia, insepultis mortuor. cadaverib. ingens Attelabor. prodiit copia, si Plutarcho credimus. Veris autem tempore a [orig: à] Zephyto et Lybico [note: Diodor. Sieul. 3. c. 3. ] ventis, si Diodoro Siculo, ex deserto ad Aethiopas Acridophagos deferuntur. Austro et urente vento deferri Sacra Scriptura habet. Ibidem [note: Strabo Geogr. 17. ] ut et in Lybia, Strabone prodente, quod [orig: quòd] raro [orig: rarò] aut numquam pluat, et lacus coenosi fiant, magna copia oritur. Feminas ex se concipere [orig: concípere], Vincentius [note: Vincent. in speculo. ] in ea quam nutrivit, et praegnantem invenit docuit.

[note: Arist. H. A. 5. c. 28. ] Coitus idem qui et insectorum omnium, quae coeunt [orig: coëunt], marem qui minor, portante femina. Mas in congressu duos illos aculeos dorso ult. eminentes, [note: Plin. H. N. 11. c. 29. ] per caudae inflexionem in foemellae uterum immittit: femina subagitata intente alvum movet, et se ima parte mari applicans, illum diutius continet, modo [orig: modò] vulvae hiatu, modo eius contractione, venerem sibi iucundiorem reddens. Visuntur enim meatus duo in feminae pudendo, interstitio quodam disiuncti; (verba sunt Moufeti) et crassiusculo operimento contecti: quod externa sui parte nigricat, durumque est et cartilagineum, intus autem leviter hirsutum, rugisque quibusdam quasi scabrum videtur. Ad huius operimenti fundum uterus albicans, instar muliebris pudendi cernitur. Quia ita haerent, ut nec saltu, nec motu, vix manibus avulsae discludantur, tardo digressu coire Plinius scripsit. Parere in terra fixo cauliculo illo ( kataph/cas3ai to\n pro\s2 th=| ke/rkw| au)lo\n ) qui caudae adnascitur: ac universim, et loco eodem, fetum simul non sparsim deponere; ita ut quasi favus esse [note: Aristot. l. c. ] videatur, apud Aristot. habemus. Hinc vermiculos specie ovi oriri addit, qui terrena quadam praetenui tanqu membranula ambiuntur: dissecta emergunt locustae et evolant. At vero [orig: verò] ova ineunte Autumno condensu parere, experientia habetur: tamque mollis fetura haec est, ut ad tactum levissimum conteratur. Ea durant hieme sub terra, cuius viscerib. committuntur. Subsequenti an. exitu veris, (concoctione quasi peracta) emittunt parvas nigrantes, et sine crurib. [note: Plin. H. N. 11. c. 29. ] pennisque reptantes. Mori matres cum pepererint certum est, vermiculo statim circa fauces enascente, qui eas strangulat. Eod. tempore et mares, dissipato per validam Venerem calido, obeunt. Alii duplicem earum fetum, geminumque exitum tradunt. Vergiliarum exortu parere: deinde ad canis ortum obire, et alias [note: Plin. l. c. ] renasci. Est vero [orig: verò] et alius eorum obitus. Gregatim sublatae vento in mare [note: Theophr. de animalib. quae coloram mutant. ] aut stagna decidunt. Forte [orig: Fortè] hoc casu evenit, non (ut prisci existimavere) madefactis nocturno humore alis.



page 84, image: s098

[note: Animales actiones. ] Visu sunt hebetiores, quod durissimis sint, propter palpebrarum carentiam oculis. Vox earum ab occipitii proficisci videtur eoloco, ubi commissura [note: Arist. H. A. 4. c. 9. ] scapularum. Ut Dalechampius legit: ut in textu est. Eo loco in commissura scapularum quasi dentes habere existimantur; eosque inter se terendo stridorem edere, circa duo aequinoctia maxime [orig: maximè] sicut cicadae circasolstitia. Aristoteles phdali/ois2 to\n yo/fon facere scribit, per quae alas et femina innuere videtur. Alis edit observavit Casserius. Impositae sibi invicem alae moventur; quarum superior parte intima corpus habet subnigrum, durum, per transversum locatum: inferior eiusdem substantiae corpusculum in extremitate orae superioris parte externa, cui perbellum [note: Plin. l. c. ] tympanum adiacet. Veteres nec volare eas noctibus propter frigora tradiderunt, ignari, etiam longinqua maria ab ipsis transiri, continuata plurium dierum, (quod maxime [orig: maximè] miremur,) fame. Sed hic volatus divinae praeceptionis signum potius est. Alias non tam volant quam [orig: quàm] saliunt, iterumque pennis deficientibus cadunt in terram. Dum se in aerem [orig: aërem] attollere conantur, cruribus primum se impellentes subvolant, postmodum alis evaginatis evolant. Altius sese efferunt, aestu urente. Militari ordine uti quibusdam exemplis [note: Plin. l. c. ] firmatum est. Tam frivola ratione morientes, serpentem cum libuit, necant singulae, faucibus eius apprehensis mordicus. [note: Maiol. Colloq. 10. Plin. l. c. ] Viditid et Maioli olitor. Graculi adversu volatu earum exitio occurrunt. Ideo a [orig: à] Lemni incolis colebantur. Idem Galeritae et Ibides faciunt. [note: Aristot. in auscult. mir abilib. ] In Argo cum scorpione congrediuntur, inde Scorpiomachi dicti, et aculeo exarmatum, interficiunt, et devorant.

Pestem famem et bella portendunt. Illam infecto a [orig: à] mortuis et putrescentibus aere [orig: aëre]. Hanc, absumpris satis, et quicquid fructuum arbor ferre potuit. Ista, cum militari quasi ordine procedunt. Cum Anno 1543 stupendis agminibus per Illyricum in Italiam convolarent, Turca Rhegium occupavit, Ostiae subsedit, Nicaeam cepit, et multa Christianorum milia, cum sexcentorum millium ducatorum praeda abduxit. Idem tumultuantibus Cosaccis et rusticis nuper in Polonia factum: et quod mireris, eo usque lymphaticam illam nebulonum colluviem pervenisse, observatum, quousque locustae, quae praecesserunt, delatae.

[note: Remedia contra locustas. ] Variis tantae pesti remediis, conata est occurrere humana industria. Nonnulli cucumeribus silvestribus et lupinis amaris in muria fervefactis eas conspergunt. Quidam vespertiliones ex sublimibus arborib. suspendunt. Nonnulli captas exurunt. Odore illius fumi vertigine corripiuntur. In Chuerch Scitharum Catainorum civitate, lacus cuiusdam praesentia eas arcet. Mediolanensis praefectus Anno 1542. constituto in collectas praemio, brevi tempore duodecem mille saccos implevit.

Mane [orig: Manè] colligi debent, dum torpidae sunt: collectae terra [orig: terrâ] obrui, ne ex occisarum ovis novae prodeant. Vites non attingent, si prope [orig: propè] radicem tria sinapeos grana conseveris, si Geoponicorum auctori credendum. Aristoteles [note: Arist. H. A. 4. c. 8. ] odorem cornu cervi, sulfuris, aut styracis suffitum commendat. Arnoldus bovini aut vaccini stercoris, [note: Pallad. R. R. 1. Tit. 35. ] aut cornu sinistri fumum. Palladius fluviatiles vel marinos cancros fictili vasi cum aqua immissos, si tecti sub dio statuantur, ut decem diebus in Sole vaporentur. Quicquid ea aqua perfundetur, illaesum manebit. [note: Plin. H. N. 37. c. 9. ] Magorum remedia apud Plinium vide; plura apud Moufetum in Theatro Insector. p. 125.

[note: Usus. Plin. H. N. 6. c. 28. ] In Cibis olim Aethiopibus Sillis, salsugine duratae erant. Nec non Africanis, Syris, Persis, Arabibus, Mandis, et qui Lybiae loca incolunt. Hodie [orig: Hodiè] in Orientali et Occidentali In dia comeduntur. Sed brevis eorum qui vescuntur vita. Quadragesimum aevi [note: Mercur. var. lect. 2. c. 20. ] annum nullus supergreditur. Quin successu temporis dracunculi in pedibus exoriuntur: quos huic victui Mercurialis adscribit. Cibus et Iohanni [note: Plin. H. N. 30. c. 14. ] Baptistae fuere. In Medicina quoque, adhibentur. Suffitu stranguriae maxime [orig: maximè] mulierum iuvantur. Stercus pano confert, et morphaeae: pedesque earum verrucas eradicant.



page XI, image: s099

[illustration: ]



page 85, image: s100

ARTICULUS II. De Differentiis Locustarum Moufeti.

TAntum de Locustis in genere, Differentias ex Aldrovando et [note: Moufet. Theatri Insect. l. c. 16. ] Moufeto dare visum est. Hic in non alat as et alatas: illas in vulgares et rariores distinguit.

Alatarum vulgarium locustarum sex sunt Maiores omnes virides, tam feminae quam mares, quinque Minores multicolores. Prima Maiorum cucullo veluti herbaceo, caput, collum, mediumque fere [orig: ferè] corpus contegit: alae a [orig: à] collo subtus oriuntur, virentes, parvis paucis que nigris maculis insignitae, dorso item virenti, venter fuscus subicitur, caulis extremo nigricante; magnum illi os, et dentes validi latique, ad fruges absumendas egregie [orig: egregiè] nati. Secunda huic similis videtur. sed epomis collo annectitur; nasus item et os ipsum magis rubescunt, punctaque in alis habet maiora. Tertiae viridis omnino vultus; crura albicant, cauda nigricat, alas maculosiores obtinet, et circa extremitates ex albo rubescentes.

Hae autem feminae sunt, a [orig: à] quib. tres itidem mares hoc discrepant, quod [orig: quòd] vel extrema [orig: extremâ] cauda [orig: caudâ], vel supra caudam, duos tresve gestant aculeos, medioque item caputio magis rubent. Prima minorum species Holtzspecht Tigurinis dicta, corpore nigro, externis alis maculosis, internis minio illitis conspicitur; crura absoletius fusca, lineisque nigerrimis susque deque productis accurate [orig: accuratè] picta. Secundae antennae oculi tibiaeque suave rubent; crura lineis item nigris variegata, alae lentiginosae; venter surde [orig: surdè] rubens ex flavo, scitam nobis bestiolam et pulchram exhibent. Tertia ex nigro cinerea videtur, antennas habens brevissimas, atque alas praeter morem corpore longiores. Quarta undique absolete [orig: absoletè] viret, nisi quod caputium nigris duabus lineis ornatur, tibiaeque postremae vivida quadam rubedine resplendent. Quinta nonnihil minor ceteris, sed colorum situ, et varietate gratior. Corpus illi nec non facies et pedes Xerampelini; alis virentibus gestit, caputioque aurea quadam instita per medium ducta splendente. Omnibus istis minoribus alae longitudine corpori aequales, vel longiores; nullum item caulem, nullum in cauda spiculum gestant, pratisque et in pascuis (raro [orig: rarò] inter segetes) luxuriant; ut in Galliis nostraque patria Britannia saepe [orig: saepè] vidimus.

Rariores tres tantummodo species vidimus, Italicam, Graecam, et Africanam. Illae mantes dicuntur, vel quia suo adventu, (primae enim omnium apparent) ver praesagiunt, ut Anacreon cecinit; vel famem praedicunt (ut Caelius et Scholiastes Theoc. annotarunt) Vel quia anteriores pedes veluti manus, supplices semper tenent atque elatas, vatum more; qui eo gestu orationes ad Deos fundere solebant. Mantis Italicae (cuius hic Iconem repraesento) mentionem facit Rondeletius lib. de Piscibus fere [orig: ferè] in haec verba. Pectus habet longum, tenue, cucullo tectum, caput simplex: oculos sanguineos, satis magnos, antennas breves, pedes sex, locustarum more, sed anteriores multo [orig: multò] crassiores longioresque ceteris, quos quia iunctos plerumque elevat, (precantium ritu) a [orig: à] nostratibus Preque Dieu dici solet: totum corpus macilentum est. Tam divina censetur Bestiola, ut puero interroganti de via altero pede extento rectam monstret, atque raro vel numquam fallat. Cauda illi bifurca, setaceis duobusaculeis praedita: atque ut manuum elevatione vates refert, ita etiam et motus similitudine, neque enim ludit ut alii, neque saltat, neque gestit; sed lente [orig: lentè] obambulans modestiam retinet, et maturam quandam ostendit gravitatem. Hanc quamvis in agro Monspessulano saepe [orig: saepè] se vidisse Pennius affirmet; tamen Iconem eius ab ornatissimo Antonio Saraceno Genevensi Medico missam fuisse, in schedis memorat. Alteram Mantis speciem a)nqhrografqei=s1an Vienna misit Caro us


page 86, image: s101

Clusiuse [orig: Clusiusè] Graecia allatam quae magnitudine et forma [orig: formâ] priori similis, alium tamen colorem ex naturae locive dono accepit, habet enim cornicula saturate [orig: saturatè] lutea, hia cinthinum ocellum; alas ex luteo fatiscentes; corpus reliquum amethystinum, nisi quod tibiae priores pilosioresque suffragines albescerent, et recurvae digitorum chelae nigrescerent. Africanam e [orig: è] Barbaria [orig: Barbariâ] nostris aliquot sumptibus accersivimus, gracilem, quinque uncias longam, cucullatam, capite pyramidali, (ut Macrocephalum putares) e [orig: è] cuius pene [orig: penè] vertice duo cornicula latiuscula, unciam fere [orig: ferè] longa se erigunt, galerumque illum Turcicum, biplumem (quali Ianisarii utuntur) superbientem repraesentant. Paulo [orig: Paulò] infra summitatem eius oculus utrinque emergit satis prominens, grandis, obscure [orig: obscurè] rubens. Corpus illi oblongum, purputeo cruentum; cauda hirundinia, bifurca; alae quatuor subcinereae maculis quibusdam fuscis ornatae. Priores quatuor pedes tibiaeque pergraciles; posteriores, robustae, lacertosae, longae, et ex maculis transversim per femora ductis subnigrae.

Atque hactenus de vulgaribus locustis aligeris, atque etiam rarioribus satis dictum sit: nisi forte [orig: fortè] alias differentias adicere necessarium mecum una existimaveritis. Nam vulgarium facies torva, oblonga, rugosa, velut squamis munita, quae os fere [orig: ferè] contegunt: dentes illis superna [orig: supernâ] parte affixi, lati nigricantes, durissimi, quibus aristas facile mandunt, maximoque cum stridore fortiter conterunt. Graeca vero et Africana locusta breviori apparet vultu, dentibusque adeo est languidis, ut mollissima tantum gramina et summitates herbae depascat. Vulgaribus antennae longae admodum; Manti vero [orig: verò] perbreves: thorax illis durus, cartilaginosus, validus; huic fere [orig: ferè] nullus, inanis, languidus. Illis item alvus mollis, longa acuminata: his contra, durior, plena et torosa. Utrisque quatuor alae membraneae quasi ex nervorum filis contextae; nam licet interna complicata duplex videtur, ubi tamen extenditur simplex apparet. Id quod Iodoco Willichio fraudi fuit, dum oculorum errore lapsus, sex locustis alas imprudentius ascriberet. Iucundum sane fuerit in nonnullis utriusque generis locustis animadvertere quorundam femora sexangularia, affabre in suis areis levigata, plexuque retiformi attificiose picta. Vulgares locustae oculos habent magnos et prominentes: unde a)ttelabofqalmou= nomen Ebulo cuidam inditum ab Athenaeo lib. 10. cap. ult.

Non alatae locustae sunt Bruchus Attelabus atque Asellus. Brucho a)po\ to=u bru/kein, mordendo seu vorando nomen inditum. Quatuor eorum species: Maris prima, tres reliquae feminarum. Mas collare gestat subcruentum, sub quo duplex pendet cucullus leviter ex flavo virens; dorsum ad caudam usque sex porraceae laminae transversim ad latera ductae adornant. Ventris (qui satis magnus) caudaeque tres illi parvi aculei ad recens natae herbae colorem accedunt flavoviridem, veluti etiam et femora, facies atque antennae; sed tibiae rubidae videntur. Prima feminarum aeruginosa est, absque linea esset Xeram pelina a [orig: à] caputio ad caulem per dorsum ducta: caret item aculeo in caule nascente; videtur etiam plicis vel potius quasi orbibus 10. viridib. circumcincta. Secunda fere [orig: ferè] omnino spadicea atque fusca; ventre tamen parum flavescit, aculeumque geminum gerit principio caulis infixum. Tertiae vultus, caput porcinum vel vitulum marinum refert: antennarum loco barbellam quasi iuxta nasum utrinque sitam obtinet; duo in suprema fronte tubercula, ursi veluti aures repraesentant, duosque in caule habet aculeos, fusci, (ut totum corpus) coloris neque parum acutos.

Attelabus para to\ a)/ttein, quod [orig: quòd] tam minutis pennis conspiciantur, ut carere alis credantur, dicitur. Hesychius parvam locustam, Plinius e [orig: è] minimarum genere vocavit. Omnia quasi in pollinem atterit. In arvis cessantibus parit, et postquam peperit, moritur. Ova autumnalibus aquis


page 87, image: s102

intereunt, cum nimis increvere; ac sicco autumno largior proventus.

Asello, qui o)/nos Dioscoridi, tarditas nomen imposuit Sine alis est, crassioribus, sed praeter aliarum morem brevibus cruribus ventre propendulo. *a)tta/khs2 forte [orig: fortè] Scripturae, ma/stac et s1ito/boros Nicandro: quamvis Ambraciatarum dialecto omnes ma/stakes2 dicantur, quod [orig: quòd] frumentum cum stridore mandant.

Quas Iudaeis licitum comedere quatuor erant, Arbeth, Salaam, Chargol, et Chogab. Arbeth Chaldaei Gebah, Graeci a)/krida vocant. A fecunditate nomen sortita est. Salaam, Chaldaeis est Chargola. LXX. a)/ttakos, Hieronymo Scarabeus, Kimchi species locustae Raschon dicta, Abenezrae Salaam, quod insideat saxis. Quatuor prioribus pedib. graditur, duob. posterioribus qui longiores salit. Chargol LXX. o)fio/maxon dixere. Pugnat enim cum serpente, quod Nipho incredibile. Hagab vel Chagab, Hieronymus a)tta/khn vocat. Nascitur in terra frugum fecunda ex ovis [note: Ioil 1. Amos 4. ] quae parens deposuit. Caulem etiam ipsum confringit. Habentur in scripturis et aliae, nempe Gazam a [orig: à] tondendo, lelak a [orig: à] lambendo, Chasil a [orig: à] perdendo, Telatsal a [orig: à] rubigine, et Chenamal, a [orig: à] manendo, quod stationem non deserat, dictae. Qua [orig: Quâ] vero [orig: verò] forma [orig: formâ] fuerit melouri\s2 Suidae, mulakri\s2 Caelii, malakri\s2 Nicandri, bre/ttana, a)/xhros, petali\s2, a(rpas2, qolakotrw\c Hesychii, pa/rnoy Aristophanis, ma/stac Eustathii, a)/ligos et pu/alis2 Phavorini, Ludolochra Isidori, ignoratur.

ARTICULUS III. De Locustis Aldrovandinis.

[note: Aldrov. de Insect. 4. c. 1. ] ALdrovandus quatuor diversis tabulis, diversas Locustarum exhibuit species, inter quas Papiliones quosdam superius exhibitos invenies. In prima tabula, omnium maxima est quae prima depingitur etc. usque latitudinem distensas est intueri.

Secunda tabula duodecim habet locustarum diversas species etc. usque et poplitibus distinctis.

Tertia tabula tredecem habet locustas. Prima etc. usque nigro distin.

In quarta tabula, primus est bruchus etc. usque Postrema tota purpurea.

[note: Nieremb; H. E. 13. c. 23. ] Est et Locustae genus apud Indos quod Tenamazuanapaloa nomen meruit a [orig: à] lapillis pedibus apprehendendis, quae est eius natura. Cornua fert tenuia longa, a [orig: à] se ipso triplo prolixiora. Crustatum animal, ternis utrinque pedibus, longisque, sed qui sensim procedentes versus caudam fione breviores. Innoxium est.

CAPUT II. De Gryllo, et Gryllo talpa Moufeti.

[note: Nomeni] LOcustae Gryllum, quod [orig: quòd] cum ea in multis conveniat, subiungimus. Quidam a [orig: à] clamore arguto nomen accepisse putant, qui gryllismus vocatur: alii gru/llon Graecis vocari, sed nullo auctore. Iunio est a)xe/th, sed perperam. Freigio tru/calis2, animalculum impenne, quod Gryllus non est.

[note: Differentiae. ] Sunt Campestres et Domestici. Hinocturno st idore vocales aridam terram inter focos et furnos excavant. Sunt partim mares partim feminae. Fuscum illi totum fere [orig: ferè] corpus, et oblongum; dorsum ex fusco varium magis nigricat: quod iuxta medior. pedum exortum, duae lineae transversae, nivis instar albicantes adornant. Caput orbiculare. Oculi nigri, antennae in omnes partes mobiles. Cauda bifurcata. Non videntur os habere, si Alberto credimus: sed invenitur in capite eius, (verba sunt Alberti) [note: Albert. 4. cap. 7. apud Moufetum. ] longum membrum linguae simile, et nascitur super exteriorem capitis ipsius partem, et pars illa non est fissa, sicut finduntur ova animalium. Iulio et Augusto, undose [orig: undosè] volant, nunc alis expansis ascendendo, nunc descendendo constrictis.



page 88, image: s103

Femina maior est, alvo longiore, alis quatuor; quarum externae breviores, internae arctiores simul et longiores. Saltant celeriter. Liquore et sanie carnium vescuntur, et spumam iuris zythique avide [orig: avidè] liguriunt. Nulla tamen in ventrib. eorum superfluitas. Delectant cantu homines; ideo [orig: ideò] Fessae in Africa caveis ferreis habentur et magno venduntur. Ad somnum inducendum et Scaliger in pyxide servabat: quam si cribro crebrius pertusam reddidisset, tertio post die non mortuos, sed diu superstites invenisset. Moufetus, subdito pabulo [note: Scalig. in Aristot. de plantis. ] marem et feminam servabat: octavo post die marem feminae latus erosisse comperit, qui etiam biduo post exspiravit. Vixseclusi ab aere [orig: aëre] vivere possunt, quia praeter vocem et aerem [orig: aërem] nihil continent. Aquam vitriolo tinctam si in vitrum immiseris, fugabis. Discum aqua plenum, cum farina avenacea cinctum, si apposueris, insilient. Adauxere et silvam medicam. Puru! entis aurib. cum terra sua effossus, prodest. Manibus contritus sacro igni medetur. Curat allegatus parotides. In cinerem redactus, cum oleo, putrida ulcera. Aqua dilutus, calculum et dysuriam. Alligatus, faucium dolores, si Marcello fides. In collo suspensus, quartanam. Destridore in sequentibus.

[note: Moufet. de Insect. 1. c. 17. ] Campestrium alii quoque sunt Mares, alii Feminae. Mari corpus oblongius quam [orig: quàm] Cicadae, color nigricans, caput magnum, oculi exserti, frons antennata. Antennae articulis carent. Sex pedum postremi longissimi ad saltum vegetiorem. Alae insculptae et incurvae totum corpus tegunt cauda bifurca. Femina minor, ventricosa, viridis, oculis herbaceis, antennis rubentibus, cauda [orig: caudâ] tridentis aemula. Per aestatem in campis, terra excavata nidificant: hieme leniore latitant: per graviorem pereunt. Omnibus commune antrorsum et retrorsum incedere. Alarum attritu sonum edere, credidit Plinius: per duo obstrepentia corpora, quae motu et agitatione alarum percuterentur, Cassorius: [note: Scalig. Exerc. 273. ] alvi parte cava, Scaliger: dentium collisione Sabinus Garretus Pharmacopaeus alis avulsis, eundem sonum imitando assecutus est. Albertus, [note: Albert. 4. c. 7. apud Moufet. ] si medius dividatur, diu adhuc vivere scripsit. Vescuntur panico, maturo frumento et pomis. Loca umbrosa negligunt, prata sequuntur. Avidius strident magis a [orig: à] nobis dissiti: proximi silent. Formica capillo [note: Plin H. N. 29. c. ult. ] circumligata et in antrum coniecta, efflato primo [orig: primò] ne se recondat pulvere, capiuntur. Ramulo cavernae aliquoties inserto et extracto erumpunt, quasi quaesituri, quis forib. iniuriam faciar.

Ad Grullos Moufetus bestiolam quandam alatam, Tryxalida et cicadam Rondeletii aquaticam, refert. De illa ita scribit. Restat adhuc una bestiola alata, quam an ad cicadas an ad locustarum classem referam plane ignoro. Qua enim catervatim volat ac segetes erodit, locusta videtur; forma tamen ad cicadam proxime accedit. Mira sane [orig: sanè] huius bestiolae, et quasi infantis facies. Caput galero triangulari regitur, in. cuius superiore parte, quatuor sunt maculae nigrae, duae oblongae, et aliae duae fere [orig: ferè] orbiculatae, inter quas, duo ettiam minutissima puncta nigra observabis. Alashabet quatuor, quarum internae duplicantur, quiescit, ita ut eca/pteros videatur. Atque hi forte [orig: fortè] erant illae locustae, de quibus Cuspinianus e [orig: è] Sigeberto sic scripsit: Mense Augusto, Anno 874. immensa locustarum vis senis alarum remigiis volitabat ab oriente, et cum senis pedibus et caet. a [orig: à] quibus tota fere [orig: ferè] Gallia divastata est. Dixeris primo [orig: primò] aspectu caputium scapulas ornare, sed propius [orig: propiùs] intuenti, partes sunt superiorum alarum veluti semicirculo inclusae. Totum corpus valde [orig: valdè] crassum, nigro fuscoque est colore: posteriorum alarum partes infinitis nigris maculis notantur. Petrus Quickelbergius Antuerpianus hanc ex Africa portatam ad Pennium transmisit, quam nos etiamnum exanimem in thesauro ento/mwn servamus, et cicadastram nominamus.



page XIII, image: s104

[illustration: ]



page 89, image: s105

De Tryxalide habet ista. Non minus in Tryxalide haeremus. A rodendo nomen forte [orig: fortè] obtinuit: verum ut vel tryxalides Bruchos esse censeam, vel olerum locustellas, vel cicadas, vel Gryllos, nequeo quidem induci: Non solum quia Athenaeus, Plinius, aliique eo ipso Philosophi sibi non constant; verum etiam, vel quod forma, vel natura longe [orig: longè] discrepent. Et quare obsecro trucalli\s2 a\ tru/cw i. e. stridor, non male non derivetur? quod [orig: quòd] si verum sit, sane [orig: sanè] Gryllis maxime conveniet, quas tum alias [orig: aliàs] tum per stridorem a [orig: à] Blattis Peucerus merito [orig: meritò] distinguit: id quod Ioachimus noster Camerarius (magni illiusfilius, et virtutum ex asse haeres) primus notavit. Plinius ex his viginti torreri iubet ac bibi e [orig: è] mulsa contra orthopnoeas atque haemoptoicam passionem. Cinis illitus cum melle margines duos ulcerum complanat, et mulierum purgationes retentas praeclare adiuvat.

[note: Moufet. l c. Rond. de piscib. aquat. c. 38. ] Cicadae Rondeletii aquaticae caput pentangulum imitatur. Oculi exserti atque globosi, non magni et nigri: antennae ore extimo erumpunt perbreves; pedes utrinque ternos habet, postremos longissimos: in dorso vel alas, vel earum rudimenta gerit. Cauda illi bifurca, venter saepe veluti incisus; corporis color subfuscus vel potius ex albo nigricans. In aquis limosis stagnantibusque reperi, sed naturam eius nondum habeo perceptam: hoc a [orig: à] terrestri differt cicada, tum quod capite sit magis exserto, et cervicis aliquid haberevideatur; tum quod alas habeat inutiles ad volandum, licet ad sui correctionem non ineptas. Haec in foliis nymphaeae, potamogeti, aliarumque aquaticarum herbarum insidens, iucundum quid (more Cicadarum terrestrium) stridere dicitur: sed a [orig: à] nobis hactenus non est audita.

De suo Gryllo talpa haec habet Moufetus. Bestiolam quam expressimus, Cordi Sphondylis, Dodonaei vera Buprestis est: perperam uterque nominant et nullo iure. Sphondylis enim alas non habet, hoc insectum vides alatum. Buprestis Cantharidi similis apud omnes dicitur; hoc vero [orig: verò] animal nec figura, nec colore, nec magnitudine quicquam eo accedit: ut taceam elytrorum hic absentiam, quibus cantharides carere nemo sanus contenderit. Gryllum dicimus, quia eundem cum Gryllo stridorem nocte appetente facit. Talpam quia terram continuo fodit. Insectum visu horrendum ac monstrosum, quadruplo maximam superans Cantharidem: praecipue [orig: praecipuè] aetate si fuerit provectiore. Formam ob oculos habetis: ego colores addam. Femina levius, Mas saturate [orig: saturatè] fuscus. Illi praeter duas longas antennas fibulae quatuor, quasi e [orig: è] naribus labiisque propendent: oculos item habet maiores, et alarum radix miniata macula ornatur. Mas vero [orig: verò] fibulis illis nudus, earum loco setas duas fibulis duplo longiores obtinuit; concolor sibi undique videtur, et sine macula. Utriusque ungues coracinisunt. Anterioribus pedibus robustis admodum, et varis tumulos perfodit uterque et cuniculos agit: mediis insistit; ultimis quando opus est, saltat. Cauda illis bifurca; alae corpore longiores membraneae; corpus incisuris variis insignitum. Iuniores fere [orig: ferè] toti nigricant, adultiores implumati videntur. Sub terra palustri et humida maximam aetatis partem vivit, noctu tamen egreditur. Tardigradum valde [orig: valdè] est animal, volatusque eius saltum refert: unde in locustarum numerum a [orig: à] nonnullis ponitur. Sole occiduo primum prodit, Gryllorum more, suaque cantilena, sonora quidem satis, et supra mille passus stridente sibi applaudit; quam ubi audiunt agricolae, oppido [orig: oppidò] exhilarantur: ac si eius adventu terram humore gravidam, et calore solis veluti maturatam scirent. Grana tritici, hordei et avenae colligit, ac in cavernam asportat, inde forte [orig: fortè] hieme victurus. Quidam stercoribus eum equinis vesci affirmant.



page 90, image: s106

CAPUT III. De Scarabaeis.

ARTICULUS I. De Scarabaeis in genere.

[note: Moufet. Insect. l. 1. c. 24. ] UNDE huic animalculo Scarabaei sit inditum nomen, vix ausim dicere.

[note: Nomen. Aldrov. de Ins. l. 4. c. 3. ] A Cabo seu Caballo, quod ex eius simo prdeat, dici ineptum esse certo [orig: certò] scio. Graeci ka/nqaron, Tyrheni bu/r)r(on vocant.

[note: Descriptio] In eorum Descriptione nihil fere [orig: ferè] in genereoccurrit. Duas alas habent, teneras illas et valde [orig: valdè] fragiles: ideo superveniente crusta inclusas tutelae gratia gerunt, ne a [orig: à] durioribus corporibus offendantur. Quatuor habere [note: Plin. H. N. l. 11. c. 28. ] perperam Albertus dixit. Aculeo destituuntur, et omnes senectam depount.

[note: Locus. ] Ubive fere [orig: ferè] degunt, in Asia, Africa, Europa et America. In monte Aetna felicissima eorum progenies. In Thracia iuxta Olynthum locus est parvus, in quo, ceteris animalibus illaesis, soli exanimantur. Ob hoc Cantharoletrus dictur. Cornuti mense Iulio et Augusto frequentissimi in agro Neapolitano visuntur.

[note: Victus: ] Diversos cibos pro varietate sua appetunt: Sunt qui ligno arido; sunt et qui frumento et panibus vescuntur. Vivunt ex ium entorum excrementis. Ideo [orig: Ideò] apud Aristophanem servus quidam Cantharo faeces humanas apponit.

Eriphiam quamdam herbam prodidere veteres, Scarabaeum in avena habentem, sursum deorsumque decurrentem, cum sono haedi, unde et nomen accepit.

[note: Generatio] De Ortu variae sunt nter auctores sententiae. Isidorus ex putridis equorum carnibus nasci putat. Plinius ex asini, quidam ex muli. Aristoteles, cantharos in fimo quem volunt per hiemem condi, vermes parere, ex iisque procreari. Nonnullis visum femineo sexu destitui nec coire: quod [note: Aldrov. de Ins. l. 4. c. 3. ] tamen in Carabis falsum esse, Aldrovandus observavit. Variare ortum pro specierum diversitate ego putarem, idque in Differentiis patebit.

[note: Natura. ] Tanto stridore volant, ut per eos Deorum cum hominibus fieri colloquia [note: Clem. Alex Padag. 2. ] Laertius [orig: Laërtius] dixierit. Quia koko/s1mois2 delectantur: ideo rosam aversantur, et odoratis illiniti exanimantur. Hemerocallis Dioscoridis quoque a [orig: à] quibusdam au)tika/nqaros vocatur. Tacti, immobiles redduntur et indurescunt. Solis et Lunae coitum pillularii ostendunt, ut postea dicemus, ubi et de vindicta quam de Aquila sumere solent, agetur.

[note: Usus. ] De Usu in genere nihil occurrit.

[note: Differentiae. ] Differentias ex Moufeto et Aldrovando sumemus.

ARTICULUS II. De Scarabaeorum apud Moufet. Differentiis, et primo [orig: primò] de Maiorib. Cornutis.

[note: Moufet. de Ins. l. 1. c. 21. ] EGregie Scarabaeos in sua genera dispescit Moufet. Sunt alii Maiores, qui vel cornuti, ut platu/kerws2, ai)go/kerws2, bou/kerws2, r(ino/kerws2: et krio/kerws2; vel non cornuti.

Cornutorum primus et praecipuus est platu/kerws2, qui cervina cornua imitatur. [note: Plin. H. N. l. 11. c. 28. ] Nigidio dicitur Lucanus apud Plinium; aliis taurus: nonnullis Cervus volans. Hesychio a)/kanqos, quia cornubus spinosis obvia comprehendit; Comico et Eustathio a [orig: à] magnitudine i(ppoka/nqaros, Cardano s1karabe/lafos, Gazae ka/rabos. Quatuor ipsius occurrunt genera. Primus femina, Lonicerus Maret facit, sed mares inter insectaminor. sunt. Colore ex obscuro, verba sunt Mouf. spadiceo nigricat praecipue ciraca elytra et pectus. Cornua illi duo integra, sine articulis, ramosa cervi instar minimi digiti longitudinis adultioribus, in minoribus minora ac breviora, vel (ut Plinius loquitur) praelonga cornua et mobilia obtinet, bisulcis dentata forcipibus, cum libuerit ad morsum vel



page XV, image: s107

[illustration:

Quicii

]

[illustration:

Scarabaei ex Moufelo Capricorni

]

[illustration:

Scarab. Buceros Nasicornis

]

[illustration: ]

[illustration:

Scar. Xpioxepros [orig: Xpióxepros].

]

[illustration: ]

[illustration:

Sc. Meloo lonthes Mas

]

[illustration:

Sc Pilula rius

]

[illustration:

Sc. Melanociianeus

]

[illustration:

Femina

]

[illustration:

Mel Clusii

]

[illustration:

Thelasii

]

[illustration:

Sc. Alralus. 1.

]

[illustration:

Sc. Alralus. 2.

]

[illustration:

Sc. Arboreus

]

[illustration:

Sc. Arboreus affinis

]

[illustration:

Sc. Fullo

]

[illustration:

Scarabaei

]

[illustration:

Minores

]

[illustration:

Prosc. Mas.

]

[illustration:

Proscarabaei Femina.

]

[illustration:

Meiiwurm. Meiikefer. Prosc. Knivetti

]

[illustration:

Pros. wieri supine

]

[illustration:

Prone

]



page 91, image: s108

compressionem coeuntia: stringit enim mirum in modum; atque cornubus utitur eum in finem, in quem chelis cancri atque astaci: oculi duri prominentes, albiduli, iuxta quos utrinque antennas habet, unas in radice inter cornua et oculos racemosos, quarum articulus rectum fere [orig: ferè] angulum facit; alteras vero media fronte erumpentes, rectas atque planas, in tuberculum leve desinentes. Pedibus incedit sex, prioribus reliquis longioribus atque maioribus.

Alters mas est, illi omino [orig: ominò], magnitudinem si excipias, tumcorpore [orig: tùmcorpore] tum [orig: tùm] cornibus similis: quae licet non ramantur, acrius tamen compressa pungunt digitum, quam femina iam descripta.

Tertius priori triplo vel quadruplo minor, colore piceo, cornua admodum parva et bisulca, iuxta quae duae antennae plurimis articulis disntinctae oriuntur. Oculos habet prominulos, et pro corporis ratione magnos. Scapulae utrinque in angulum acutum desinunt. Vescitur maximam partem succo tenaci atque pingui e [orig: è] quercu exsudante, nec facile extra querceta conspicitur.

Capite praeciso diu reliquae corporis partes vivunt: caput reliquo corpore diutius. Lunae sacer esse creditur. Cornua, inprimis quae excedunt, infantum morbis ex collo suspensa medentur. Strumis quoque et podagrae apposita conferunt. In oleo decoctissi arteria in brachio inungatur, febres apud Mizaldum tollunt. Oriuntur ex vermib. putrido ligno innatis: forte et ex stercore.

*ai)go/kerws2, dicitur et trago/kerws2, kera/mbuc, kera/mbhlos Graecis; Capricornus Latinis. Magnitudine coloreque Platii, ceroten refert. Tredecem eorum genera occurrunt. Primus caput habet latiusculum, oculos bovinos et grandes, tres fere transversos digitos longos: os illi forcipatum, hians, aduncis duobus dentibus durissimis horrendum, quib. dum ligna rodit, (experti scribimus) argutulum procellorum grunnitum diserte exprimit. Hoc forte in oausa fuit, cur eas arbori alligatas, culices ficarios abigere tradidit Hesychius. Scapulae eius curiosule a [orig: à] natura sculptae, manubrium ebeno factum et perpolitum oculis obiciunt. Pedes sex habet, tribus quoque geniculis distinctos: sed imbecilles admodum et languidos, tantoque oneri sustinen do longe impares. His ferunt auxilium cornua duo, supra oculos nascentia, toto corpore longiora, novem decemve articulis flexibilia, non exacteteretia, sed asperitatem capri imitantia; quae licet in quamcumque partem movere possit, tamen dum volat, directe ea tantum protendit, arque volatu fessus pro pedib. utitur. Conscius quippe horum imbecillitatis, cornubus arboris ramulum circumplicat, atque ita pendulus quiescit, ut in agro Heidelbergensi vidit noster Bruerus; avem paradisi eo [orig: ] referens, quae pedibus destituta pendulis illis nervis ramos illaqueat, atque ita laborissatur quieti consulit.

Reliquos ita describit Moufetus. Cerambyces praeter hunc memoratum varios vidimus, unum primo huic similem, sed magnitudine et colore varium: nam et paulo minor, et colore fuit fere cinereo: Venter, crura, et cornua, dilute caerulea: scapulae, cauda et elytra, nigris quibusdam maculis variegata. Cornuum quoque articuli nigricabant; postrema crura reliquis longiora crescebant: Hos a [orig: à] Quickelbergio obtinuimus Antuerpia transmislos. Alterum habemus extra viridem, supine [orig: supinè] fuscum; caput, scapulae, elytra obscure virentia, et auro itidem micantia: corpore est paulo [orig: paulò] porrectiore, priori similis videtur, sed paulo [orig: paulò] minor: cornua purpurea obtinet, crura pedesque Hyacinthinos. Tertium huic concolorem ipse primus Pennio dedi, nucem moschatam et cynamum vere spirantem. Verumfragrantia [orig: Verùmfragrantia] illa dulcis (stacten contra non cata) cum vira in auras statim effluit, et cadavere exulans, sese in pyxidem (qua fuerit servatus) tota insinuat. Cardan. mentionem facit huius Scarabaei: sed qui ante me invenerit neminem novi. Est


page 92, image: s109

quoque alter cum splendore nigricans, ventriosus, crassus, corpore, cornuque breviori reliquis. Cornuum iuncturae non sunt (ut in aliis) globosae, sed utrinque leviter serratae. Hunc Carolo Clusio Penn. se debere fatetur. Quintus capite, ore et dentibus primo omnino similis oculis nigerrimis, colore per totum corpus fusco, ore patulo dentato, capite, collo, et alis minutulis punctis nigris dense conspersus; corporis magnitudine fere [orig: ferè] secundam aequat Cerambicem: rarius [orig: rariùs] conspicitur; in aedibus vivit, et lingis aridis Sexto cinerascenti caput valde exiguum, oculi albiduli, cornua longiuscula, articulata, can descentibusmaculis distincta elytris, imo toto fere corpore varius est; in aedib. item versatur, sed an etiam in lignis habitet, ignoro. Septimum ex Russia ab Edoardo Elmero allatum vidi, toto corpore infuscatum, iuncturas habuit in cornubus globosas, septem vel octo: facile [orig: facilè] ex forma cognoscitur. Ab hoc octavus magnitudine [orig: magnitudinë], et forma parumabludit, nisi quod capite [orig: cäpite], scapulis et alis subcoeruleis praeditus videtur. Nonum misit ad Pennium Ioach. Camerarius (de literaria repub. optime [orig: optimè] cumprimis meritus) cui alae pedesque arenosi erant coloris; caput, cornua, venterque subnigricabant: cornub. repandis videbantur, ex pluribus verticillis nodulisque compositis, quae in utramvis partem nictu citius versabat. In plantis (et potissimum Cithyso) repitat. Huius generis esse puto Scarabaeum quam Ioh. de Choul (l. de var. querc. histor. cap. 26) ita describit. Degit in quercu animal de scarabaeor. trbiu (qnantum coniectura ducimur) colore rubricante, proceris cruribus geminos capite gerens aculeos, modice inflexos: quib. acerrime [orig: acerrimè] stringit adversantia. Hanc bestiolam fabri lignarii quercus dolantes, in ipsis visceribus vivam invenere. Rustici Lugdunens. Thurro nominant. In laquearib. felicius diutiusque vivit, seque hypocausta colentib. levi cum strepitu prodiens conspiciendum subinde praebet. Eundem vel illi similem quendam p. m. Gesner. Epist. l. 3. ab anu pleuritim passa deiectum fuisse testatur in haec verba: Per alvum in quit a [orig: à] potione ex Oxymelitenostro cum decocto foenugraeci exhibita prodiit vetulae pleuritide laboranti scarabaei genus nigrum, longis pedibus, logis it. cornubus flexibilib. articulatisque, rudi plenum pure, vivum; longitud. duor. articulor. erant digiti. Decimus totus ex nigro purpurans, os forcipatum habet. Undecimus ubique atrescit. Duodecimo cornua minus articulata, caput scapulaeque cyaneae, reliquum corpus totum spadiceum videtur. Horum omnium in iconib. utcumque cornua alias [orig: aliàs] dircta, alias [orig: aliàs] curvata cernitis (explanationis gr.) tamen plerumque honisi (caprorum more) ad humeros reflexa gerunt; veluti primus Cerambyx.

[note: Maregr. Hist. Bras. l. 7. c. 8. ] Ad Carambycespectat Quici Brasiliensium. Insectum est corpore ovali instar Scarabaei. Corporis longitudo unius et trientis digiti, Crura habet 6. quodlibet trib. internodiis constans, estque ultima pars crurum serrata, et quodlibet habet duos unguiculos. Caput et ocelli pravi: duo cornua prope [orig: propè] oculos exorie{tia, longa, posterius versa et in arcum porrecta, duos et semis digitos longa, longe [orig: longè] excedentia corporis longitudinem; et singula habent internodia decem, undecimo inseruntur in caput: crassitie aequant filum crassius. Caput et anterior sectio obscuri et brunni coloriscum splendido nigri mixti, posterior et alae brunni obscure splendentis. Per medium a. alarum seu dorsum transversim linea lata flava pallescens tendit. Crura lutea. et ad internodia obscuro brunno maculata. Cornua diversicoloria luteo et nigro, nimirum ad genicula nigra, caeteta alternatim lutea.

*bou/kerws2 seu tauro/kerws2 cornub. duob. tauror. more exsertis et directis cernitur. Ex spadiceo circumquaque nigricat, et fere [orig: ferè] a)ke/falos videtur. Capite est exiguo, brevib. crassisque scapulis immerso. Media fronte, spina peracuta exit. Defensioni a [orig: à] natura destinata videtur.

Nasicornium quatuor species vidit Moufet. Prima omnium maxima atque


page 93, image: s110

rarissima apud Indos vivit, colore nigerrimo: nasum habet ad faciem rostri navalis cornutum et extra curvum, circa cuius umbilicum aliud cornu intus reflexum e [orig: è] tuberculo nascitur, quale etiam e [orig: è] scapulae tumulo. Totum corpus ab ultimis cornub. ad caudam, longitudinem quatuor unciar. continet, latitudo fere [orig: ferè] duarum est. Cantharorum lege feminam non habet, sed ipse suae sibi faber es tformae; fetum solo sibi genitum producit. Secundam Nasicornium speciem ratam atque pulcherrimam Mercurio sacram Caro. Clusius Viennae depictam misit; in cuius agro frequens est. Forma illi, qualem vides, absque ventre saturate rubro fuisset, totus videretur piceus: narium cornu illud recurvum adeo acutum est, ut (quod de proeliaturo barro fertur) aciem illi rupis tenacis affrictione addi putares. Tertius nasicornis et quartus pariformes pene videntur, nisi quod illi alae longiores clytris excrescunt, huic vero [orig: verò] breviores apparent. Spelndente atramento perfusos diceres; usque adeo undiquaque [orig: undiquáque] nigricant.

*krio/kerws2 seu Aries, cornubus est nodosis hyacinthum aemulantib. capite exauro viridante, scapulis miniatis, purpureo ventre, elytris capiti concoloribus [orig: concoloribüs] pedibus, cruribusque spadiceis incedit, alae vero vagina inclufae albicantem arundinis membranulam scite exprimunt.

ARTICULUS III [correction of the transcriber; in the print II]. De Scarabaeis Maioribus non cornutis et minorib. omnib.

Maiores Canthari a)ke/ratoi sive Excornes plurimi sunt. Pillularius nempe Melolonthes, Purpureus, Atratus; Arboreus, et Fullo. Pillulario nomen quod ingentes pilas aversus pedibus volutet. Dicitut et Stercorarius Fimariusque, tum quod [orig: quòd] ex fimo nascatur, tum quod illo gaudeat. Graecis est koprino\s2, h(lioka/nqaros2 et a [orig: à] forma ai)louro/mofos2, id est, felliformis. Stercorib. vaccar. ita delectatur, ut ad ea frequens et citus [note: Theophr. peri\ demw=n. ] advolet. De eius Generatione lioc habetur, pillulam e [orig: è] stercore ad caeli formam conficere, eamque ab ortu ad occasum tandiu versare, donec ad mundi figuram perduxerit. Mox eandem subtet stercus, ubi nidificat, ad mensem [note: Ael. H. A: l. 4. c. 11. et l. 10. c. 15. ] lunarem reponit. Hoc exacto sigillatim singulas eiectas aqua dissolvit. Sic prodit scarabaeus impennis, sed qui paucos intradies absolutus, in volucrem abire solet. Nulla ergo in genere [note: Plutarch. Symp. 4. Praxan. in Geopon. ] eor. anima. Porphyrius, genituram in caelum emittere, mox pillulas magnas posteriorib. pedibus fingere ait. Apollini ideo [orig: ideò] sacros Aegyptii voluere. [note: Plin. H. N. l. 30. c. 11 ] Imo [orig: Imò] expresse Plinius. Propter hunc Aegypti magnapars, Scarabaeos inter numina colit, curiosa Apionis interpretatione, qua colligat Solis operum similitudinem huic animali esse, ad excusandos suae gentis ritus. Per coitum quoque propagari observavit Aldrovand. Vivit n. mens. Maio vermiculos albos plusquam 42. horar. spatio, figura Curculionis prodire. Erucas esse opinatur parvas Bombycum modo progredientes, quaeque intra 5. aut 6. horas fili tenuissimi folliculos, illosque candidos, Melopeponis seminis magnitud. sine cortice texere coepoerunt. Addit, fodere terram rutilos et praegran des, favosque parvae et sistulosae spongiae medicato melle fingere. Nidos ex lutosa valdeque ragili materia a [orig: à] Greg. Capucino eidem communicatos, in quor. uno mortuum Cantharum invenit, hic habet. Una pudendi est figura, unico canali constans. Parti infernae duo veluti testes appensi erant: singulis suus ductus, cum unico illo canali continuus: in hisce Scarabaei. Aliquando plures sunt hi testes, et figurae oblongae. Rosas aversantur. Hederae umbra gaudent. Hiemem vix ac ne vix sustinent. Solis calore excaecatos mori, tradidere quidam: plerumque a [orig: à] pedic: [note: Marcell. de Medic. ] suffocantur, quib. undique scatent. Insculpuntur Smaragdo contra veneficia. Oleo ros. cum terrae intestinis cocti, auriumdolorib. medentur. Ex iisdem ad calculi dolorem pulverem Lanfr. conficit. Ad haemorrhoidas unguent. quod unguentum populeum, cum ol. rosac. in quo Scarabaei cocit, aselli, et crocus ingrediuntur. Habet et Villanovanus contra spasmum suum. Lethargicos excitabis, si duos vel tres sub mediae iuglandis cortice


page 94, image: s111

conclusos, occipitio bene raso, musculis brachior. anteriorib. et plantispedum alligaveris. Bene cecidit M. Ioh. de Florentin [note: Plin. H. N. l. 30. c. 11. ] hoc experimentum. Quartanariis medetur, si fulvo linteo vivus inclusus collo appendatur. Expertum [note: Tranllian. l. 12. c. 8. ] Trallianus scribit. Cheloniti de [note: Plin. H. N. l. 37. c. 10. ] gemmaaureis guttis insigni, cum Scarabaeo in aquam ferventem missa tempestates ciere velle, insani esse puto. Huic similis est Melanocaneus, cum illustri quodam splendore. Facie est felina. Augusto a [orig: à] pediculis intra crura haerentibus vexatur, et tandem interficitur. Ubique occurrit.

Melolonthen, Attici Melonthen, quidam xrusa/llida vocant. Nunnullis est xruromelo(nqh et xrusoka/nqaros2: quibusdam Cantharis; Aristophani zwi=/foin xrusizo\n kanqa/rw| o(/moion; Eustath. Vespa maior; Polluci, animalculum volucre: rusticis Lombardicis et Gazae Galenica; aliis scarabeusarboreus. Hesych. eum coloris aurei [note: Plin. H. N. l. 30. c. 20. et 29. c. 9. ] facit: Aristophan. scholiastes flavi, recentiores Smaragdinum sed auro radiantem volunt. Idem et Plin. sentit. Mas undique viret, oculos si exceperis rubicundos. Elytra feminae castanei coloris, grato splendore micantia. Pectus utrique mucronatum. Stridulum edunt sonum. Generantur e [orig: è] vermib. simi bov. aut iumentorum: si [note: Moufet. l. c. ] Arist. credimus: si Steph. ex Teophr. ex florib. pomor. Sunt eius duae praeterea speciess. Prioriquae Clusii, caput, scapulae et pedes nigricant, sed e [orig: è] caeruleo. Anten. sunt conrneae, elytra striata, sed in circum ferentia nonnihil rubent. Alter est Thilesii, totus praeter oculos qui nigticant viridis. Venter ex auro parum rubescit. Medium dorsum luna clytris concolor adornat. Ideo [orig: Ideò] Equus Lunae vocatur.

Purpureus constantinopol. delatus fuit: Totus talis et violaceus erat, nisi oculi, venter et pedes, picem retulissent.

Atratus totus nigrescit. Os ipsi forcipatum; scapulae fere quadratae: tibiae et antennae breviusculae: in lignis aridis habitat. Frequentius graditur quam [orig: quàm] volat, et inter gressum, obmurmurat.

Arboreus obvius est, Iulio inprimis et Augusto mensib. Vaginae alarum, puniceae sunt, et tenuissimo polline conspersae, leviterque splendent. Oculorum circulus, antennulaeque parvae flavescunt, iuncturae ventris albescunt. In Normandia tertio quoque anno sunt frequentiores. A. 1574. vigesimo quarto Feb. tot in Anglia in Sabrinam delapsi sunt, ut molendionorum rotas sisterent. Affinis huic est totus ex fusco albicans, glauco ventre et quodammodo canescente. Inservit anatum venationi. Grues quoque eo capiuntur, ut Gesnerus prodidit.

Scarabaeus, quem Plinius Fullonem dixit, Gaza ka)nqaron Aristotelis esse opinatus est; Scarabaeum rubeum Plinius, animalculum cauda forcipata Iunius, est arboreo maior, cervo volante femina minor. Caput gerit corneum, antennulis duab. ornatum. Oculos, et pectus hirsutum, ex albo flavescentia; pedes anthracinos. Venter caudaque plumas referunt gruinos. Scapulae et elytra, albis nigrisque maculis variegantur, tam [orig: tàm] pulchre, ut vestem Damascenam, Phrygia acu intertextam [note: Plin. H. N. l. 30. c. 11. ] iurares. Non ubique est obvius. Magi contra quartanam alligatum, commendant.

[note: Moufet. de Ins. l. 1. c. 22 ] Tantum de maioribus cornutis et non cornutis sufficiat. Minores vel maculati sunt corpore, vel immaculati: illos a)lloxro/ous2, hos vero monoxro/ous2 Graeci appellant. Maculae aliorum ex nigro albicant: alii flavescunt, alii rubescunt. Albicantium e [orig: è] nigro septem, flavescentium tredecim, Rubescentium duodecim; quos hic sua quemque classe donavimus. Immaculator. color corporis idem deprehenditur: atque inter eos sex nigricantes, duos spadiceos, globosum unum ex caerulo nigrum, alterum ex luteo vidimus. Quidam quoque nuperrime a [orig: à] nobis, inquit Moufetus, deprehensus est fuco puniceo, alter muricis succo inebriatus comparuit. Aurescentes quinque habemus, parvulos illos quidem, sed clare micanteque auro undique suffusos, quos etiam ne invidisse nepotibus videamur, sculpi appingique curavimus.



page XIIII, image: s112

[illustration:

Scarabaei. Schroter [orig: Schröter]. Aldrovandi.

]



page 95, image: s113

ARTICULUS IV [correction of the transcriber; in the print III]. De Scarabaeis Aldrovandi.

[note: Aldr. Hist. Ins. l. 4. c. 3. ] ALdrovandus eosdem in Cornutos, et non Cornutos distinxit. Ex illis alii unum, alii duo, quidam tria cornua habent, et raro [orig: rarò] vident. *dike/ratoi, aut sunt Lucani sive Tauri, quorum cornuasunt dentata, ac forficum modo aperiuntur et clauduntur: aut Carabi, quorum cornua nodosa sunt, et ad praetendendum iter facta. Triginta et quinque itriusque generis sunt species, quas sex diversis tabulis exhibet. Exhibeo et ego omnes, ut si quid inter iam enumeratos omissum est, addiciatur, et comparatio inter utrumque melius institui possit.

Prima tabella septem continet, ex quibus primus e [orig: è] Caraborum videtur esse genere, quoad figuram corporis quam habet communem cum aliis Carabis, quam vis locum, quo nascatur, neutiquam observaverim. Toto corpore niger, antennis longiusculis, parvis nodulis constantibus, longis in postica capitis parte sitis cornibus, seu potius appendicibus binis prope os nodosis, item crassioribus, quam [orig: quàm] sunt antennae, sed plus quam [orig: quàm] media parte brevioribus; pedibus in extremo bifurcatis, asperis: caudam constituut duae appendices vaginarum, cum coniunguntur.

Secundus est Scarabaeus àquaticus pronus et supinus. Aquaticum nuncupavi, quod praeter reliquorum morem in aquevis degat, inter maiores sane [orig: sanè] connumerandus: toto item corpore niger prone et supine exceptis capillamentis, quae in pedum extremitare cernuntur itemque antennis, nam hae rubescunt.

Quartus e [orig: è] minimorum genere, pollicem enim latum longus, totus quoque niger, capite parvo, trigono, minutis antennis, quarum extremitas obtusa, et veluti rotunda quadam pilula insignitur, pedibus bifidis in extremitate, paulo [orig: paulò] versus corpus habebat quasdam asperitates, seu appendices, quibus ingressu iuvabatur, tamquam cirris polypus. In ea parte, qua vaginae sese invicem in aliis contingere solent, evidens apparebit rimula, qua dilatata et aperta prodibant alae subvirides, sed nonnihil ad castaneum vergentes: cum [orig: cùm] eas ad volandum expandit, toto cpropre maxime splendet, alvoque robusitissima.

Quintus est Scarabaeus pilularius, seu Cantharus compacto latoque corpore et nigro, sed caeruleum splendescente. Capite plano inferius [orig: inferiùs], et superius nonnihil arcuato et lato cucucurbitae instar; ac multis eminentiis superius conspicuis, e [orig: è] quo ab utraque parte duae prominent antennae breviusculae, sed in sine divisae in plurima tenuia filamenta, pedes sunt anterius serrati in fine, ita a [orig: à] natura [orig: naturà] facti, ut illis, cum [orig: cùm] continuo [orig: continuò] in stercore vitam transigat, abstergere anteriores capitis partes [orig: pártes] facillius posset. Crasso magnosque pectore, cuius medio ab utroque latere pedes priores annectuntur.

Sexto loco datur Scarabaeus viridis Meloloatha Aristotelicorum quorundam sententia, quem inter volandum putant sonitum edere: corporis parte supina et alvi maxime [orig: maximè] colore est obscure viridi, unde nomen sortitus, capite parvo nigro fere [orig: ferè], et ab utroque oris latere duobus cornibus nodosis insignito, itemque dentibus, quibus apprehendit valide, antennis longis, aequalibus, in extremo paulatim in acutum desinentibus, pectore autem rotundo, tenuiorique ligamento alvo latae annexo.

Ultimus eiusdem tabulae nigro corpore est, in quo maculae virides, sed aliquid flavedinis in se habentes, proceris cornibus eisdem maculis conspersis, quae versus posteriora flectuntur, eisdem quoque maculis et ipsi pedes, praesertim eorum femora; alvo procers, quam non universam vaginae contegunt.

In secunda tabula est Lucanus Nigidii, Cervus volans Leoniceri, Scarabelaphus Cardani, Taurus Scaligeri; aliqui Scarabaeum bicornem appellant; apud Thessalos kera/mbuka dici et


page 96, image: s114

culofa/gon bou=n, quasi bovem ligni edacem auctor est Antonius Liberalis. Gallis dicuntur Cerfs volantes: Turo lugdunensibus rusticis forte [orig: fortè] a [orig: à] Tauro derivato nomine, Italisque cervo volante, Bucarone dle corno, Gusano con cuernos Hispanis. Ferrantes Imperatus cervi volanti vocat. Belgis en uliegende hert. Germanis ein Schrotter [orig: Schrötter] dicitur. Nigro est toto corpore et maximo, huic duo cornua praeten duntur ramosa seu dentata, quibus cum constringuntur, valide [orig: validè] apprehendit: oculi utrinque a [orig: à] latere horum positi, intra vero [orig: verò] cornua duo parva cornicula veluti antennae; capite latiori quam [orig: quàm] pectore, sed minus longo; huius et caput et corpus reliquum â se invicem divisa diutius vivunt.

Qui vero hunc ordinem consequitur, cetera priori similis, ut magnitudine tantum differre videatur, qua dimidia parte minor est.

Sequuntur duo alii mono/keroi, hoc est, unico cornu in summo capitis, quos ab Aegyptiis Mercurio dedicatos supra [orig: suprà] meminimus, corpore nigro, cui nonnihil rubri admistum sit, crasso mangoque capite. Horum psterior hirsutus atque pilosus est prona parte, horum species Rhinocerotas appellat Ferrantes Imperatus ob similitudinem cornuum, quam habent cum Rhinocerote, animali quadrupede, tarde volant, quo [orig: quò] fit, ut ultroo [orig: ultroò] fere in manum eius, qui prehendere voluerit, involent.

Quinto loco est Lucanus Papilioni similis, est enim versicolor toto corpore duos dignitos per transversum longo, cornibus instar cervi dentatis nigris, quibus ab utraque parte posterius [orig: posteriùs] ante oculos prominent antennae tenues, longae, ut ad latera viam tendant factae, nam ad latera utraqeque protruduntur, capite albis insignito maculis, per quas rubor quidam obscurus perfunditur, pectore angustiori, quam [orig: quàm] capite est, tribus albis macvulis in medio notato, alvo prolixa, crassa, longa, ut Papilionibus quibusdam contingit, annulis rubris, alis non universam alvum contegentibus, sed multo [orig: multò] brevioribus, et, ut pouto, farinaceis. Nam, ut verum fatear, id nunc me fugit, cum eiusmodi Insectum inventu rarum exsistat, nec eiusdem descriptionem exactam, quam olim feci, reperire postea [orig: posteà] unquam potuerim; variis coloribus huius alae exornantur, nam suprema parte, qua superiori alvi parti contingunt, vicinaeque sunt pectori, rubicundam maculam ingentem praebent cordis, quod vulgo [orig: vulgò] pictores depingere solent, compresso mucroni seu cono similem; reliquum deinceps alatum corpus nigrum est, maculis aliquot primum argenteis, deinde lineis latioribus obscure rubentibus, quae utraeque aliquoties per vices iterantur, ita, ut in huius animalculi alis natura illusisse pictores artemque eorum videatur.

Tertia tabula tota Caraborum plures continet specie,s excepto primo, qui ad Lucanorum genera potius [orig: potiùs] pertinet, parvo corpore, nigerrimoque cornibus incurvis parvis sine dentibus ad eundem usum, ad quem Lucanorum aliorum, his item antennae postponuntur singulis a [orig: à] latere, pectore modice crasso et crassiori, quam caput est, alvo duplo longiori, eiusdemque crassitiei et latitudinis. Cervettino vulgo [orig: vulgò] dicitur.

Secundo loco datur Carabus inter minima genera referendus; eius caput, quod parvum est, itemque pectus, antennae et pedes nigra sunt: sunt autem antennae longae, nodosae, vaginis rubris ab utraque parte, quae in medio maculam nigram grandem habent. Porta terra vulgo [orig: vulgò] Italis dicitur.

Huic ex ordine secundo loco succedit Carabus, quem Aristotel. verum esse arbitror, cum [orig: cùm] aliquoties in ligno is sit repertus arido, e [orig: è] quo postea evolavit.

Tertius Carabus e [orig: è] ligno arido quoque nascitur, ut vidimus, nodosis procerisque cornibus, quae nodis constant novem aut decem grandiorib. primum prope caput, deinde minoribus, in quos singulos extremitates tenuiores superiorum nodorum


page 97, image: s115

inseruntur ita, ut articulationes nodosae appellari possent. Ultima autem articulatio ex parte constat nodosa et absque nodis ita, ut ea, quae nodis destitutitur, tenuis in fine in nodosam partem inseratur, veluti in ultimis dignotorum articulationibus facile [orig: facilè] est videre. Porro [orig: Porrò] haec cornua, quae antennae merito [orig: meritò] ab Aristotele nominantur (supplent enim earum usum) quandoque corpore multo [orig: multò] breviora, quandoque longiora sunt, vidi quandoque duplo longiora ipso corpore; ceterum colore nigerrimo, ut totum corpus. Capite paulo [orig: paulò] minor, quam [orig: quâm] pectore, quod inaequale est, venter omnium longissimus latissimusque, prona parte annulis quatuor aut quinque latis constans, in ventris fine, ubi alvus est, hirsutus, pedum extrema serrata sunt et aspera, multis hirsutis particulis constantia, quarum ultima bisulca, seu bifida, et adunca in modum hami, qua validissime [orig: validissimè] cuique obviae rei, velut lapidi, ligno, linteisque adhaeret, ut vix inde tuto [orig: tutò] avelli subito [orig: subitò] possit. Unde Portapeso ab Insubribus dictus putatur. Nam etiamsi parvum sit animal, tamen quandoque sustinet, retinetque pondera sextuplo, aut amplius ipso animalculo longiora cum suis cornibus suspenditur, et in altum evehitur; hunc aliquando in pertusa pyxide conservavi vivum per aliquot hibernos menses, apponens lignum aridum et cariosum; Sed hibernis illis temporibus observare non potui, num eo vescatur, quod quidem verisimile est, cum duobus dentibus aduncis sit instructum, ut reliqua Scarabaeorum genera; his enim se coniungentibus sectum alimentum ori ingeritur: universum autem corpus exceptis cornibus longum duos digitos, latum minus uno.

Qui descriptum sequitur eiusdem generis, differt autem corporis universi colore, qui fuscus est ad castaneum vergens, cornua sunt tenuiora, longioribus constantia internodiis, sed tenuioribus, pectore multo [orig: multò] minus [orig: minùs] caput, in quo oculi sunt satis conspicui, siti in posteriore magis parte, nec ita distantes, et ad latera, ut in praecedenti, pectore quoque minore, ventreque longiori et nigra cauda insignito.

Succedunt duo alii sub eodem Caraborum genere referendi, minores, corpore nigerrimo: capite maiori, quam [orig: quàm] pectore, quod linea quadam fusca a [orig: à] pectore separatur, alvo seu ventre figura fere [orig: ferè] ovali, qui totus vaginis binis cooperitur, secus quam [orig: quàm] in praedictis, pedum extremitas non usque adeo [orig: adeò] aspera, ut cuique obviae rei adhaerere possit.

Ultimus est Carabus dubius: nam eae antennae, quae in aliis nodosae erant, in his veluti Papilionum sunt quorundam plumatae, toto corpore nigro, capitis ac pectoris magnitudo fere eadem, sed in pectore ab utraque parte duae appendices videntur nodulis aliquot constantes, quae, cum pectus pedibus duobus destituatur, fecus ac in multis aliis pedum vicem supplere putantur; pedum utique constitutio differentia est notabili; nam secundus eorum articulus, atque tertius iisdem villis est, seu asperitatibus, et capillamentis, quibus sunt antennae et descriptae appendices pectoris; universi autem corporis ea est parvitate: qua in icone cernitur.

Quarta tabula duos tantummodo [orig: tantummodò] continet, quorum primus ad Caraborum quoque genera referendus, ac praecedenti tabula quarto loco descripta congener, dorso multis punctis protuberantibus resperso, alvoque caudata.

Secundus totus niger dentato capite absque cornibus nodosis, quorum loco duas antennas nigras ae quales mediocriter longas habet.

Quintaetabulae primus uvas corrodit, toto corpore niger, exceptis pedib. vaginis et antennis, quae sunt colore castaneo, antennae in extremintate multifidae sunt veluti scopae, vaginae ad finem alvin non pertingunt.

Alter fere [orig: ferè] eiusdem generis caudatus, pectore et capite nigris viride [orig: viridè] resplendentibus, vaginis non totam alvum circumdantibuss colore


page 98, image: s116

castaneis, pedibus in extremitate magis rubentibus, item antennis eodemcolore praeditis, quae cum in fine crassae apparentur, ut fructus tenues et oblongi, aequalesque, parvo admodum pediculo capiti adnectuntur.

Insecta tria quae subsequuntur, ad Cantharidum genera referuntur, quorum primum totocorpore nigrum exceptis vaginis, quae miniaceae fere [orig: ferè] totae sunt. Nam linea nigra in principio latiuscula a [orig: à] medio vaginarum ambarum, qua parte sibi in vicem contingunt, oritur et versus anum protenditur, finitque; antennae sunt in eo longae. Secudum capite, pectore, antennis, et duobus prioribus pedibus ferrugineo colore, reliquis membris colore nigris caeruleum fere splendentibus, seu plumbeis. Tertium et ultimum pedibus antennisque nigris, reliquis membris miniaceis.

Sexto loco ponitur Scarabaeus vermis facie, toto corpore niger, duabus in ano appendicibus crassis, antennis proceris.

Septimus caudatus est, toto corpore ex cinereo ad castaneum vergente, pectore et vaginis aurum splendentibus, antennis tenuissimis, oculis conspicuis a [orig: à] latere capitis collcatis.

In sexta tabula ordine primus ponitur Scarabaeus foetidus dictus, quod tetrum haberet odorem, in campis repertus, Scarabaeo pilulari magis, quam [orig: quàm] alteri alicui insectorum similis, antennis est nigris geniculatis, in quarum extremitate duo sunt globuli seu pilae, maculamque prope has habet ferruginei coloris, ceterae partes omnes nigerrimae, exceptis vaginis, in quarum suprema parte quatuor apparent maculae ferrugineae; pedes erant in fine maxime [orig: maximè] serrati et asperi, cauda annulosa, quam extendere et retrahere poterat. Dum tangitur, stridet, curritque velociter. Notandum in hoc eodem animalculo in parte inferna circa os vermiculum, aut exiguum animalculum exstitisse, quod utrum ei naturaliter insit, an vero [orig: verò] per accidens, adhuc me profecto [orig: profectò] latet: nam tamdiu, quam apud me continui, semper apparuisse deprehendi.

Secundus et ille foetidus, totus niger, minor, antennis serratis et agsque pilulis, pedum extremitate aspera.

Tertius serpentarius a [orig: à] nobis nominatus, non quod serpentis figuram referat, sed quod in occisi serpentis corpore, cuius carne vescebatur, deprehensus sit, piluario minor, angustiorque corpore, capite nigro depresso, antennis nigris, parvis, quarum apices flavescunt, rostro bicorni, oculis emissitiis, pectore nigro scuti formi, vaginis quadrangularibus brevibus (non enim totam alvum cooperiunt) nigris, quarum utraque duas in medio habet fascias luteas paululum serratas, alvo valde [orig: valdè] annulosa et circa extremintatem valde [orig: valdè] pilosa: pedibus omnibus serratis, quorum tamen anteriores in extremo articulo reliquis erant latiores, ut manum quodammodo imitarentur, subtus vero [orig: verò] flavescentes. Inter medios et posticos pedes colore est aureo, obversusque ea parte Soli splendorem emittebat: sed hunc colorem aureum pili quidam ruffescentes efficere videbantur; In pectoris parte supina cruce erat notata, inter antennas macula obscure [orig: obscurè] lutescente et triangulari: pars eius inferna multis pediculis scatebat.

Quartus e [orig: è] Pilulariorum forte [orig: fortè] est genere: nam circa excrementa eum versantem deprehendi, brevi corpore et obeso, nigerrimo colore et relucenti capite rotundo, et instar scuri militaris efformato, e [orig: è] cuius medio cornicula duo exserit breviora cum apicibus, et alias duas appendices his multo [orig: multò] exiliores: Pectore item scutiformi, quod tamen in anteriori parte appendicem quandam protensam et acuminatam habet, ut tertium cornu referre videatur, vaginis striatis, pedibus in fine serratis et asperis: anteriores horum minus asperis, posteriores magis; ad latera pilis quibusdam ruffescentibus vestitus, ani figura medii scuti figuram exprimit.

Quintus niger, parvo capite,


page 99, image: s117

antennis longioribus, nec pedibus asperis. Sextus aquaticus minor dictus, quod in aquis degat, corpore es tnigro, lucido, ad viridem quodammodo accedente, pectore ac ventre lato, vaginis ventre maioribus, in medio ventre inter pedum exortum appendicem quandam habet, qua pedes a [orig: à] se invicem separari videantur.

Duo postremi minimi, dorso uterque variegato. Prior pectore scutiformi, ac capite rotundiusculo, duabus antennis exilib. insignito, dorso autem multis punctis seu granulis resperso, coloreque nigro. Posterior corpore magis-rotundo et compacto, capiteque exiguo, antennis longioribus, dorso totovariegato, et colore magis nigro.

Postremae tabulae primus e [orig: è] minimorum genere est, toto corpore nigerrimus, compactus, antennisque exiguis, vaginis universam alvum tegentibus.

Qui hunc ordine sequitur, maior, et corpore itom nigro, magis oblongo, antennis longioribus, pedum extremitatibus minime [orig: minimè] asperis, sed levib. et aequalibus, ut ad scandendum non usque adeo [orig: adeò] aptus videatur, nisi eius parvitas has asperitudines cernere non sinat.

Tertius inter Scarabaeos quoque a [orig: à] nobis relatus, quod cum eor. natura corporisque constitutione magis, quam [orig: quàm] cum aliorum conveniat, capite parvo, cuius articuli cum dorso aurei sunt, ceterae partes nigerrimae.

Quartus corpore universo niger, capite rotundo parvo, antennis mediocribus, pectore triplo maiori, vaginisquc universum ventrem contegentibus.

Quintus e [orig: è] minimorum genere niger fere totus, praeterquam in vaginis, in quibus aureus color, sed obscure [orig: obscurè] videtur; capite rotundo, et exiguis valde [orig: valdè] antennnis, nec facile conspicuis.

Sextus totus niger, capite serrato et magno, pedibus serratis et asperis, in fine bifidis, vaginis brevibuss, nec alvum totam contegentibus.

Septimo loco positus est Gryllus potius: oblongo corpore, colore flavo, sed circum latera praesertim vaginarum nigris quibusdam maculis variegato, antennis rectis, longis et nigro atque flavo colore distinctis.

Octavus supine depictus, capite rotundo et exiguo nigro, antennis parvis et tenuibus nigris cum pectore, quod maius capite est, pedibus item nigris, inferna ventris parte seu prona rubra.

Nonus totus niger et oblongus: capite minutissimo, antennis mediocribus acuminatis, pectore grandi, quod a [orig: à] ventre divisum longo interstitio et exiguo ligamento connexum: pedum ultimis articulis serratis et asperis.

Decimus quoque niger excepto dorso, quod quodam argenteo splendore nitet, mixto scilicet cum nigro, capite est exiguo, exiguisque antennis, ventre paulatim versus inferiora gracilescente, pedum extremis particulis bifidis.

Ultimus et is exiguis antennis, totusque niger, minus gracili extrema parte alvi, inter minimos hic computandus.

CAPUT IV. De Proscarabaeo, et Scarabaeis aquaticis.

[note: Monset. de Ins. l. 1. c. 23. ] QUem Latini Proscarabaeum dixere, illum Paracelsus Meloen, Agricola pinguiculum, Graeci an) tika/nqaron, et e)laioka/nqaron, vocant. Germani Maialem Scarabaeum appellant. Corpus ei molle, e [orig: è] caeruleo obsoleto, cum splendore nigricans. Scapulis alae duae, vel potius alarum rudimenta innascuntur, cel eritatis in gressu adiumentum. Circuli, dorsi ventrisque fasciae, viriduli in iunioribus, in adultioribus, caerulei apparent. agricola falso [orig: falsò] quadrupedem facit: constat n. [note: Clut. de Ephemp. p. 74. Proscarabaeus Wiert supinus et pronus, ap. Mouf. p. 163 ] sex pedib. Wier. ap. Clut. sic. describit. Hic vermis, in capitis et colli circuitu colore purpurae saturato aut violaceo annotatur, paulum scintillans, alae delitescente viriditate tinctae sunt; Sub alis atque in dorsi ambitu circuli visuntur diverso colore imbuti, subinde viriditate micantes, subinde flavedine obscura distinctae; venter


page 100, image: s118

atque pedes colore caput et collum repraesentant; in utroque latere ventris tres pedes continentur. Rostro a. incurvato aliis congenerib. et rostratis non absimiles. Ubi aetas tenerior est promiscue [orig: promiscuè] caeruleo colore tinctiores censentur; excrescunt in duor. articulor. digiti longitu dinem et unius crassitiem. Contritus fragrantiam fundit. Foliis violar. et graminis tenelli praecipue vescitur. Raroextra [orig: Raròextra] Maium conspicitur. Reliquis anni temporib. vel latet vel semine pillulis incluso, obit. In ericetis colligitur: solet et exfossa herbacea rorida erui. Coeunt aversis caudis, femina, quae maivor et oris forcipati, quaeque levissimo attactu oleum fundit, trahente marem, qui minor, et quasi exsuccus, ut retro reptare cogatur. Wieri supinus, (vermem Maialem vocat) ad faciem humanam maxime accedit. Alas longiores reliquis gerit, et cingulis plurib. corpus ambientib. distinguitur. Quem Edmundus Knivetus vidit, parvus et exsuccus erat. Habent in Medicina usum. In Ditmarsia filo circa collum appenduntur. Ibidem in Epidemico capitis dolore tres exsicccati et in pulverem redacti, in Cerevisia propinantur, [note: Clutius l. c. p. 82. ] ad sudandum per novem dies. Sed sollemnis in arthritide vaga usus. Manib. eos tangere cum colliguntur, religio est. Numerus semper impar. prima vice unicus post ternosassumitur: quinque ad summum: in pulverem redacti, in cerevisia calida exhibentur. Maxima hinc primo [orig: primò] ventris perturbatio, maximus et circa urinae ductus dolor, ut cum morte conflictari videantur: hincvomitus, cardialgia, ardor urinae, et similia. Serum tandem copiosum proliciunt, et aliquando restituuntur. Paracels. in hydrope aquam ex dr. x. Meloum et sem. raph. unc. i. ab unc. ii. ad unc. iii. propinat. Destillati tumores oculor. tollunt. Pinguedo fisiuras manuum sanat. Kegler. in oleo dulcissimo suffocatos, ad bubones et carbunculos commendat. Quid de Scarabaeo Culinone Marcellus scribat, vide apud Mofetum.

[note: Monfet. de Ins. l. 1. c. 23. ] Scarabaeum Aquaticum Mofetus ita describit. Scarabaeos aquaticos Graeci u(drokanqa/rous2 appellant. Horum omnium ventres spadice infecti, dorsaque carbone notata, praeter Anglicanum; In cuius icone si limbum scapulis totoque corpore ovali circumcurrentem leviter infuscaveris, atque oculos argenteos feceris, non est quod amplius expetas ad illius descriptionem. Sex quilibet pedes obtinuit, posteriores longitudine latitu dineque ceteros vincentes, quibus pro remis inter natandum utuntur. Sed elytris nigerrimis, membraneae latent alae argento tinctae, quibus noctu aquis egressi, celeriter convolant per aerem [orig: aërem], quem interdiu perraro [orig: perrarò] (forte numquam) diverberant. Omnium v. minimi sunt illi, qui irrequieto motu huc illuc in aquae superficie multi nullo ordine transcurrunt, et quasi colludunt, et aqua turbatavel se fundo immergunt, vel in riparum foraminib. abscondunt: Deinde v. mutis et tranquillis fluctib. iterum gestiunt. Christoph. Leustner. se Scarabaeum in loco quodam invenisse scripsit ad Gesnerum, vaginaria (ut solent) crustula, cui quasi formicae caput subluteum, atque alae multae erant affixae; ventre inferiore pinnae spargebantur, caudis astacorum similes: quibus (ceu in aquis remiges) divagabantur. Cauda prominebat pro sua munitione exigua, se din longissimas setas divisa. Ex aqua palustri in fontanam coniectus paucis interiectis diebus vita excessit.

CAPUT V. De Tauro volante Brasiliensi, et ei congenere.

[note: Maregr. Hist. Bras. l. 7. c. 2. ] TAuri volantis, seu Scarabaei platycerotis quatuor sunt apud Brasilienses species, Enena incolae vocant.

Totius corpore in primo longitudo plus duorum digitorum Rhylandicor. crassities a. fere quatuor. Totum corpus splendide nigrum, sed pilis flavescentib. opertum, ita ut flavescens videatur. Sex habet pedes seu crura duos anterius versus, duos ad latera fere extensos directe, et duos post se extensos, nigros omnes splendidosque



page XVI, image: s119

[illustration: ]



page 101, image: s120

et superius raris pilis praeditos; in quolibet autem pede tres ungues, cum parvulo digito, qui quasi tertius unguis: suntque crura variis denticulis armata. Unius fere digiti intervallo a [orig: à] capitis initio (quod minimum) sectio est corporis. Capitale cornu habet magnum, et in extremo sectum, nigrum et splendidum, unum pene digitum longum: oculos nigros eminentes et prope [orig: propè] illos duos cirrhos extentos, singulos tribus apicib. qui in extremitatibus sunt fusci. Prima sectio corporis tricornis in summitate anteriori habens cornu protensum et paululum deorsum flexum, longitudine dentis humani: et intrinque ad latera unum, eiusdem magnitudinis. Alae eiusdem coloris cum toto corpore, pilosae ac durae. Posterior sectio corporis inferius multas habet divisuras. Prior sectio superne magis rufescit pilis, posterior autem magis flavescit.

Alter paulum diversus a [orig: à] priori est. In toto corpore superiori obscure [orig: obscurè] castanei seu nigricantis splendentis coloris, in infimo per totumcastanei coloris splendidi. Totius corporis longitudo, duor. et semis digitor. crassities circiter quatuor. Corporis anterior sectio, unum digitum longa. Caput parvum: oculi nigri splendentes, non tn. prominuli, ut in priori: proe [orig: proè] oculos duos habet cirrhos ut prior: proxime caput cornu erectum et paululum versus posteriora reflexum semidigitum longum; et ad latera in sectione anteriori superius versus utrumque cornu crassum erectum, paulo [orig: paulò] brevius [orig: breviùs] et obtusius quam prius illud. Alas habet ut alter et corpus ita conformatum: Crura sex trib. iuncturis, et trib. digitis, et uno minimo pro quarto: media crurum pars inter secundam et tertiam iuncturam aculeis pyramidalib. munita: integra autem crura sunt hirsuta pilis castanei coloris, uti et circa os ac in sectione corporis.

Tertius, rarissimae est conformationis. Magnitudo illi eadem cum priobus; crasso et rotundo ventre: crura habet sex, singula duab. iuncturis constantia: anteriora autem quinque processus acutos quasi digitos habent, quib. terram fodiendo citissime [orig: citissimè] sub eam se ingerunt. Alas habet duas striatas, et in prima sui corporis sectione eminentiam sellae formem, et ante illam foveam s. cavitatem subrotundam, avellanae maioris capacem, in qua magnus numerus fetuum vivorum visitur, coloris brunni et filamentis quibusdam in fovea annexorum, qui magnitudinem referebant semin. papaveris, sed Megascopio quilibet inditus magnitudinem ostendebat pisi, eratque omnib. numeris absolutus et cornutus utparens. Caput semilunaris fere figurae et compressum, cui cornu impositum, satis crassum et plus digito longum, erectum, sed in summitate paulum versus posteriora inclinatum. Pone cornu huius exortum, in quolibet latere oculus grani milii magnitud. rotundus, niger, splendens. Totum a. corpus, crura et alae sunt insignis splendentis coloris, ex nigro, viridi, et aureo mixti; estque totum subtilissimis pilis vestitum. Validissimus est, nam scatulae crassae a [orig: à] me inclusus, ac latere cocto crasso imposito, nihilominus se semper exserebat, ut funiculis fuerit coercendus [orig: coërcendus]. Hirci pene odorem de se fundit.

Quartus. Crura habet sex, quatuor in posteriore, et duo in anteriore sectione corporis: pedes desinunt in duo lunata cornicula: singulaque habent tenuius tenaculum. Anterior sectio digitum longa in cornua desinit duos et semis digitos longum, teres et paulum deorsum incurvatum, et duos habens veluti dentes versus posteriora. Inferius in antica parte corporis, sub exortu huius cornu, iungitur caput, parvum quidem sed et cornu habens sursum incurvatum, duos feredigitos longum, cum processu tripartito in ipso acumine. Oculos habet rotundos, nigros, splendentes semin. cannabini magnitudine, pone oculos a. duos processus coniformes, contortos, posterior sectio duos digitos est longa, atque alia crassis tecta, cum anterior sectio glabra et solida testa tegatur, quae et in cornu extenditur.

Tota a. anterior sectio cum cornib. capite et cruribus, atque in feriore ventre, nigri et splendentis est coloris, et superius sue longum cornu, versus


page 102, image: s121

inferiora, villosis pilis, obscure flavis sive luteis vestitur, ita ut ad tactumholosericum referat. Iunctura ad caput quoque villosa; crura a. et infimus venter brevioribus vestitur pilis obscure [orig: obscurè] flavis. Alex exteriores constant testa colore fructus olivar. cui obscure [orig: obscurè] flavum admixtum, et variegantur sparsim punctulis fuscis. Cornua illa duo magna coniungere potest et illis aliquid tenere.

[note: Maregr. Hist. Bras. l. 7. c. 10. ] Congener Tauri volantis Brasiliensis, corpus habet bissectum, cuius anterior pars tertiam partem digiti longa, posterior paulo plus duob. digitis. Caput habet quasi quadratum et duos forcipes exsertos pro dentib. oculos magnosprominulosellypticos: duos cirrhos ante oculos, in exortu latiusculos, hinc angustiores plus duob. digitis longos, novem iuncturis constantes: crura sex, duo in anteriori sectione, quatuor in posteriori quodlibet duos digitos longum, trib. iuncturis constantes, pedes latiusculos, et in extremitate duos ungues aduncos. Anterior sectio ad latera desinit in quatuor acvuleos, testa nimirum qua tegitur: posterior quatuor habet alas tenues, duabus testaceis tectas. Totum corpusuperius obscure est flavescens, seu lignei coloris; caput, oculi, cirrhi, forcipes, crura, inferius corpus splendide nigra et venter praetereacana lanugine obductus.

[note: Maregr. Hist. Brus. l. 7. c. 8. ] Hisce Colophonem imponat Tambeiva, insectum testudinem terrestrem non male referens, mediocris avellanae magnitudine; alae, nimirum exteriores duae testaceae, figura ut clypeus testudinis: anterior sectio corporis testa coloris splendidi quasi aurum viridi colore tinctum transplenderet: in ambitu a. testae coloris est splendentis instar rubro tincti. Duo cornicula ad quodlibet latus oblique extensa. Crura habet sex nitentia ut aurum quod elegantissimo rubro transplendet. Corpus inferius eiusdem splendoris. Tarde incedit nec facile avolat.

[note: Nieremb. Hist. Nat. Exot l. 13. c. 20. ] Facit denique quorundam Scarabaeor. Indicor. mentionem Nierembergius; quorum cornua derasa, et in aqua sumpta, venerem mirifice [orig: mirificè] excitare aiunt.

CAPUT VI. De Cantharide.

[note: Nomen. ] NOmen quod insectum istudapud Graecos habet, ap. Latinos quoque obtinuit. Variegata ketwnias2\ dicitur, quod [orig: quòd] in modum testudinis compuncta, et variis maculis conspersa sit. Plinius omnes parvos scarabaeos vocat.

[note: Descripito] Descriptiones in Differentiis adferemus. Qui paxu/lws2 eas describunt, alii vespae similem, sed corpore longiorem faciunt: alii vermem terrestrem, coloris viridis, auri colore superlucentem: nonnulli insectum oblongum parvum aurei coloris. Quidam denique animalculum parvum, varium, luteis lineis, quas in pennis transversas habet, promisso corpore, blattarum modo praepinguem.

[note: Locus. ] Occurrunt in Italia et aliis regionibus, in quibus frumentis, rosis, fraxinis, et oleastris insident. Nec tamen [note: Aldr. Hist. Ins. l. 4. c. 4. ] omnia ubique genera occurrunt. Nam in Belgio, et ultra eius ad Septentrionalem plagam provincias, ea quae in frumento inveniuntur, reperiri, Aldrovandus negat.

[note: Victus. ] Arborum foliis et fruticum quorundam floribus ut et frumento, victitant. Unde kanqari/dos s1ithfa/gou, Nicander meminit. Noctu in unum diem congregant, et mutuis auxiliis, formicar. instar, conservantur. Die per totum locum volare Vicnentius [note: Aelia. H. A l. 9. c. 39. ] prodidit. Ex putrescente humido et sicco, oriuntur, seu humore foliis insidente, in summis fraxini ramis, ficubus, pyris, pinis, populis, et Cynacantha. Ex erucis illarum arborum gigni, Aristoteles prodidit; et Plinius [note: Generatio] expresse [orig: expressè]. Cantharides nascuntur ex vermiculo in spongia. maxime [orig: maximè] cynorhodi, quae fit in caule, sed fecundissime [orig: fecundissimè] in fraxino: ceterae in alba rosa. [note: Theopht. de Caus. plantar l. 5. c. 13. ] Coeunt tamen et quidem tardo motu; generantque vermiculum. Perit ficus, si in ea prodierint. Olfactu picem liquidam referunt, gustu


page 103, image: s122

Cedrum, ut Nicander prodidit. Calidissimae sunt et siccissimae. Ideo [orig: Ideò] corpus adurunt, erodunt, et exulcerant.

[note: Nocumentum. Cic. ad. Paetum l. 9. ] Inter venena repountur, periisseque illis assumptis, Caium Carbonem, Pyrrhum, tertium ab eo qui cum [note: Epist. Plin. H. N. l. 9. c. 4. ] Romanis bellum gessit, Cossinum it. amicitia Neronis notum, proditur. Adde et Abbatem illum, cui scortillum, ut in amore detineret, condimentum pulvere cantharidum aspersum apposuerat, ut apud Paraeum habetur. Catoni denique Uticensi obiectae [note: Plin. H. N. l. 29. c. 4. ] sunt, ceu venenum vendidisset in auctione regia, quod eas sestertiis [note: Galen. l. de Ther. ad Pison. de Tem. l. 3. c. 3 Nicand. in Alexiphar. ] LX. addixerat. Largius si bibantur, vel diutius extra haereant, dolorem in visceribus qui ab ore ad penem extenditur excitant; vesicam ulcerant, penem et vicinas ei partes inflammant: sanguinis et carnis mictum; saepe [orig: saepè] diarrhaeam, dysenteriam, syncopen, mentis alienationem etiam concitant. In oresapor picis sentitur. In capite quidam et pedibus venenum haerere iudicant: negant alii. Variis malum impugantur remediis. Lac humanum ab ubere sumptum, caprinum, bubulum, singulis horis exhibitum, clysteres ex iure pingui cum oleis emollientib. quos nitrum ex hydromeliite nonmale [orig: nonmalè] erxcipiet. Oleum liliorum, amygdalinum recens ex ovo sorbili, Samium, oenanthinum, et [note: Plin. H. N. l. 20. c. 13. ] quam Lycus Neapolitanus pro antidoto posuit, portulaca, vehementer laudantur; Oleum vero [orig: verò] cydoniorum [note: Plin. H. N. l. 23. c. 2. et 4. l. 28. c. 10 ] certissima huius morbi Theriaca est. Nec fraudari sua laude debent, acetum scilliticum, terra samia, ltum Armenium, quod vi emplastica erosionem prohibet. His quidam theriacam et Mithridatium, quae tamen refrigerantibus et erosioni resistentib. doloremque levantib. castigari debent, adiciunt. Nec vomitionum obliviscendum est. Ideo a [orig: à] Dioscoride imperantur.

[note: Usus. ] Circumspecte [orig: Circumspectè] in Medicina adhibeantur necesse est. Vesicae enim ita sunt infestae, ut quidam, manu duntaxat detentas, sanguineam urinam prolicere credant. Motagnana certe cum alteri genuum applicatae fuissent, quinque sanguinis per urinam libras eduxisse sciribit. Caute [orig: Cautè] agetur, si mensurae, medicamenti, et aegri habita fuerit ratio. Tria vel quatuor praebentur intus grana; exterius, maiore copia opus est. Calidiores aegerrime [orig: aegerrimè] ferunt; destituti virib. aut viscerum scirrho affecti plane [orig: planè] non. Ipsae [note: Galen. l. de vict. vat. in acutis. ] cantharides, abiectis alis, capite et cauda a [orig: à] quibusdam exhibentur, quod et Hipocrat in usu. Audax qui has partes abiecto corpore adhibuti Medicus, mortis in uno et altero hydropico causa erat. Nonnullis tamen totis [note: Galen l. 11. Med. simpl. ] utuntur, quod et Galenus fecit. Alae reliquor. remedium. Unde Plinius. Alae medentur, quibus demptis letale est; nisi forte mutilatus sit locus. [note: Plin. H. N. l. 11. c. 35. ] De cetero, ad urinam ciendam, lichenes tollendos, verrucas, facici pustulas, scabiem, podagram, mensium suppressionem, feminarum sterilitatem, uteri strangulatus, quartanam, etc. adhibentur. Scapulis vel brachio appositae potenter urinam provocant. Excoriatorium lichenum Pamphili, quo Romae usus est, dum mentagra morbus grassaretur, Cantharidas recipit. In quartana telae aranearum involutae, de collo aegri suspenduntur. Reliqua in Aldrovando vide. Venerem excitare notorium est. In gravissima symptomata, et penis idstentiionem perpetuam incidunt, qui incautius propinatas hausere. Formulas passim apud Medicos invenies. Viperassi domi in vitreo vase alere volueris, cantharidibus ciba. Suffitu stercoris bubuli cum galbano, a [orig: à] frugibus depelluntur.

[note: Differentiae. ] Moufet. in maiores et exiguas distinguit. [note: Mouf. Theatri Insect: l. 1. c. 20. ] Maiorum aliae sunt, ut verbis eius utar, oblongo corpore crassae, ex tritico collecte, ac Blattarum more pingues, variae aureis lineis, quas in pennis transversas obtinent (atque hae in medicina potissimae habentur) aliae minutiores, macilentae, latae, pilosae, interiores dictae; et ad medicos usus inutiliores. Maiorum quoque non omnes ex viridi radiantes videris, sed alias irem ex Xelampelino; inexplicabilis omnes splendoris, et colore


page 104, image: s123

oculis gratissimo donatae. Parvum genus Cantharidum Thomas Decataeus primus mihi communicavit; forma nonnihil et mole dispares videntur; sed virtute Cantharide a et ortu consentiunt. Harum (scil. minorum) prima corpore, et capite oblongo est, et forcipato, oculis nigerrimis prominentibus, antennis longis atque nigris, alis circa medios lumbos extuberantibus, quae duobus punctis argenteis, et maculis paucis albis notantur: in Cicutaria herba per aestatem plerumque reperitur, pedes habet et crura, gracilia admodum atque longa, purpurascente minio ornata. Secunda eiusdem cum prima coloris est, nisi quod antennae oculique virides videntur. Caput huic exiguum, scapulae globosae, atque gibbosae. Tertiae caput et scapulae confunduntur, coloris aeruginosi, sed ocelluli picem referunt inigerrimam: alas habet capiti concolores, sed striis quibusdam aureis micantes: pedes item piceos et breves. Quarta tertiam aemulatur, sed herbaceo potius colore est, quam aeruginoso; alias [orig: aliàs] praeter magnitudinem (quippe omnium minima est) non differt.

Aldrovandus quinque tabulis easdem repraesentat.

Primae tabulae primo loco depingitur Cantharis e [orig: è] maximarum genere, colore viridi, atque aurum locente in rosa aperta.

Secundo prolixiori corpore, lineis luteis, in capite, pectore ac dorso, antennis longiusculis ac nodosis, luteis, ut etiam pedib. in rosa ex eruca nata, in qua et tertiam reperi rotundo corpore nigro et piloso, violarum speciem existimo.

Quarto ac quinto loco est Cantharis rotunda seu Viola nigra prona et supina, obscuris in vaginis punctis albicantibus et rarioribus, in alvi vero parte prona quatuor lineis parvis et albis eiusdem generis, et ea est, quae hanc sequitur, nisi quod punctula illa alba, quae in priori rariora erant, magis sint frequentia et conspicua.

Septimo loco est araneus, quem exactius [orig: exactiùs] suo loco describemus.

Proxima huic cantharis oblonga capite ac pectore nigra, duabus antennis satis conspicuis, in extremitate pilulam habentibus, pedibus item nigris, vaginis rubro et nigro colora transversim maculatis.

Eadem sequenti pictura expansis alis ostenditur, ut alvus, quae tota rubra est, exacte [orig: exactè] videri possit.

Decimo loco est Cantharis alia fusco colore, seu potius subcinereo ad obscurum tendente antennis longis.

Undecimo colore nigriore multo [orig: multò], antennis nonnihil nodosis et in fine obtusius.

Duodecimum locum negligenter Culex occupavit, longis alis et antennis, rubicundis pedibus.

Postremo est Cantharis tota viridis, et in vaginis colore mixto aureo, pedibus nigris.

Secundae tabulae prima est viridis, antennis longiusculis, e [orig: è] mediocrium genere, oblongo corpore. Secunda onter minimas numeranda, tota caerulea. Tertia inter fabas reperta, praedicta paulo [orig: paulò] maior, tenuibus antennis, lineis in vaginis transversalibus nigris, reliquo corpore nigro. Quarto et quinto numero notatur Scarabaeus xlwro/xrus1os, sive colore viridi in supina parte, qui soli expositus aureum fulgorem edit, ut in aliis quibusdam Cantharidibus, tamen inter Scarabaeorum genera referendus; forte erit Scarabaeus viridis Plinii, quem ait suo iucundo aspectu contuentium visumexacuere. Prona parte niger totus, antennis exiguis.

Sexta est Cantharis parva pectore nigro, antennisque exiguis, vaginis subaureis, recteque ob parvitatem describi nequit. Postrema e [orig: è] Violarum, seu rotundarum Cantharidum specie, capite nigro et pectore, antennis longiusculis, vaginis rubris, pedibus in fine nonnihil divisis et rubris. Melancephalon appellavi.

In tertia tabula primo loco ostenditur Cantharis omnium minima caerulea. Secundo Longicolla dicta paulo [orig: paulò] minor Vespa, toto corpore nigro, rostro seu collo protenso, cui utrinque duae insunt antennae.



page 105, image: s124

Tertio minima colore aureo et viridi.

Quarto numero notata, est capite, antennis ac pedibus nigris, vaginis luteis, quibus sex nigra, rotundaque insunt punctula, bina superiori parte, qua [orig: quâ] caput proxime [orig: proximè] contingunt, reliqua in parte extrema versus alvum per transversum ex ordine posita. Hanc alia sequitur latiori corpore atro, capite et pedibus lutescentibus vanginis obscure [orig: obscurè], longiusculis antennis.

Sexto loco ponitur Musca viridis, antennis longis, inter Muscarum genera referenda.

Septimo et octavo duae exiguae, prior caerulea tota, altera cinerea.

Octava oblonga corpore, capite, pectore, antennis ac pedibus nigris; vaginis rubris.

Nonus numerus significat convolvulum, i(/pa Graecis Tagliadizzo vulgo apud Italos agricolas, corpore caeruleo, pedibus obscure [orig: obscurè] lutescentiibus in vite repertum, ac folia eius depopulantem; nascitur hic ex ovis Bombicum, ovis similibus magnitudine, colore rubicundis, hic cum parere vult, multa cumulat, convolvitque folia (unde forte a [orig: à] Latinis id nominis datum) atque in his sua ova reponit.

Sequens numerus aliam eius speciem caeruleam continet.

Duodecimus Cantharidem nigram duabus maculis fuscvis, nigris in vaginis distinctam. Minima et e [orig: è] viridi aurea decima tertia est. Hanc sequitur nigra seemicirculis mineaceis in crustis insignita. Postrema mineacveis vaginis, sed nigro maculatis, pedib. antennis, ac capite nigris.

Quae in quarta tabula proponuntur, omnes fere [orig: ferè] sunt cantnarides rotundae, violae dictae a [orig: à] nobis nomine et idiomate Italico, e [orig: è] quarum numero prima est lato corpore ac pedibus nigris, quos extendit in utraque latera cancri matini aut Paguri modo: capiten nigro, antennis eiusdem coloris longis in fine obtusis, vaginis rubris, quatuor maculis nigris rotundis aeque [orig: aequè] a [orig: à] se invicem [orig: invícem] distantibus, quadratae figurae modo.

Secundo loco Culex idem, quem prima in tabula numero duodecimo exhibuimus, hunc eximere sumus veriti, ne notas numerorum atque ordinem depictorum interturbaremus, queadmodum et eum, qui hunc ex ordine succedit, numero undecimo primae tabulae delineatum et ibidem descriptum.

Sequuntur Coleoptera duo, quorum primum fuscum corpore, alterum viride, et usque adeo [orig: adeò] exiguum, ut ad aliquod genus recte [orig: rectè] referri non possit, nos inter Cantharides retulimus.

Sexto loco datur Viola colore rubra, maculis nigris insignita.

Septimo et octavo eadem, sed nigra utraque, quarum prior linea rubra cingitur.

Nona est ex praedictorum genere, rubro nigroque colore varia.

Alia decimo numero notatur rubra duobus punctis aspersa nigris.

Undecimo et duodecimo pectore sunt nigro albis punctis maculato, vaginis luteis, maculis nigris aspersis.

Quinta et ultima tabula quatuor continet violas, quarum prima est minima punctis albis ornata. Secunda magna, nigro et aureo varia, triangulo in lineas dissecto nigras, dorso pulchra. Tertia nigra quinque aureis notis ornata. Ultima exigua cinnabari colore tincta.

Est et in India genus Teocuilin [note: Nieremb. lib. 13. c. 17. ] cantharidum parvarum, rubri capitis, pectoris smaragdini, et reliqui corporis fulvidi. Aiunt, leprae illitas, atque confricatas, mederi. Vivunt apud Hocitalpenses. Est autem Teocuilin vermis igneus, et ab igne aut urente natura [orig: naturâ] impositum est insecto huic nomen.



page 106, image: s125

CAPUT VII. De Bupreste, et Ipe.

[note: Nomen. ] QUem Ardoinus Buprestem vocat, [note: Veget. veter. l. 3. c. 13. ] is Vegetio, Vulpestris et Bulpestris, Silvatocio, Bustasaris, Bublistes, et Bubestis vocattur. Graecis bou/prhstis2, Nicandro bouda/kh, et bou/brwstis2, dicitur: quamquam forte [orig: fortè] haec pro araneola illa ruberrima boves mordente sumi possit, quae devorata eadem cum Bupresti Symptomata inferat. Bupresti vero [orig: verò], nomen para\ to\ prh=s3ai ta\s2 bou\s2, quod boves rumpat; seu para\ to\ pi/mprasqai, quod incendat, impositumest. Primo [orig: Primò] enim per summam acrimoniam intestina inflammantur, mox tumor, febris, et tympanites ingruunt: tandem membranis ruptis, crepunt pecudes mediae.

[note: Descriptio] Difficulter describi potest. Nam et apud veteres altum de ea silentium. Scarabaeo longipedi similem, et in Italia raram scripsit duntaxat Plinius; in Lybia frequentem Lucianus. Ideo [orig: Ideò] nondum se veram Buprestem reprerisse [note: Aldrov. Hist. Insect. 4. c. 6. ] reliquit Aldrovandus. At Pennius veram se in agro Heidelbergensi [note: Moufet. Theatri Insect. l. 1. c. 19 ] invenisse gloriatur. Ex Cantharidum genere, esse dicit, quod et apud Galenum, Aetium [orig: Aëtium],Aeginetam, Phavorinum et Avicennam habemus, sed oblongiore corpore. Elytrum exterius aurum imitatur. Caput est parvum, Os patulum, durum, robustum, forcipatum, dentatum: Oculi globosi et prominentes. Ex fronte duo oblonga et articulata cornua. Venter in longum productus. Bellonio in descriptione montis Athos, est bestiola aligera, Cantharidi similis, sed maior, colore flavo seu luteo. Visa et altera [note: Moufet. l. c. p. 142. ] Buprestis vera, corpore paulo [orig: paulò] breviore, et circa ventrem latiore; cauda [orig: caudâ] magis acuta; capite parvo, oculis prominentibus, ore hiatulo; et forcipito; elytra secundum longitudinem striata, colore saturata gramineo, ex auro splendente, ut Moufetus habet. Addit idem, crura pro corporis mole longiuscula tantum sex [note: Grevin. de venenis, l. 2. c. 11. ] habere, (male [orig: malè] Grevinus et Mathiolus octo ponunt) eaque nigricantia; cornua prioris cornibus duplo minora et subtiliora, etc.

[note: Locus. ] Raro [orig: Rarò] in Italia reperiri scripsit Plinius: frequentior tamen nunc.

[note: Victus. ] Vescitur muscis, erucis, lacertis, lumbricis, et aliis insectis. Araneum etiam interficit. Morticinia non tangit, et ubi se interfectis implevit, reliquum ad davernas trahit. Nitrosi [note: Venenum. ] est saporis, foetoris vix tolerandi. Tam exquisiti veneni, ut infectas contagio herbas, pecudes, si, depascantur, intereant. Intus sumptum, corporis tumor, flatuum inter cutem et carnem copia, labiorum livor, sapor in ore virosus insequuntur: ne de urinae suppressione, ventriculi et intestionorum dolore, quicquam dicam. Hinc bene [orig: benè] capitis eius propinatores tenentur.

Remedio sunt, aphronitrum cum aqua; lac muliebre e [orig: è] mammis affatim extractum; urina muliebris epota et vomitu reddita; pyrorum silvestrium omnia genera; quae tamen corpore tumido exhiberi non debent: Cantharidum alae et pedes, si quibusdam credimus. Reliqua apud [note: Aelian. H. A. 6. c. 35. Remedium. ] Dioscoridem vide. Bos vel equus si comederint, inflantur, stercora minutim et frequenter reddunt, et cibum aversantur. A cursu et venae in palato sectione remedium. Quidam oleumnaribus infundunt. Plura apud Aldrovandum habes.

Usum nihilominus [orig: nihilominùs] in Medicina invenere, si Cantharidum instar praeparentur. Dioscorides eas super cribrum ferventi cinere torret, Galenus aceto macerat, Hippocrates capita, alas, et pedes abicit. Cum sevo hircino, septica [orig: septicâ] vi, lichenas tollunt, ut Plinus prodidit. In desperatis mensibus, cum duplo ficus pulpae, ab Hippocrate supponitur; ne de uteri scirrho [note: Galen l. 1. kata to/p. cap. 1. ] et suffocatione, aut molae eiectione quicquam addam.

[note: Differentiae] Quantum ad Differentias Moufetus duas Scaraboides describit, alteram ex auro virescentem, alteram ex flavo nigricantem. Illa priorimaior, alae externae auro saturato lineatim


page 107, image: s126

ducto illitae, et pauxillo viridi (verba eius sunt) adumbratae: Inter lineas umbones concavi, eleganter sculpti, assurgunt. Alteram a [orig: à] Iacobo Quickelbergio ex agro Viennensi accepit. Lonicerus, Cornarius, et Cordus propter foetoris magnitudinem Cimicem silvestrem pro Bupreste sumpserunt. Aldrovandus tres proponit. Prima in arvis deprehensa, rictu satis magno, coloris candidi, in interna parte serrato; supra cuius duo cornicula, quibus constat, aliud corpus habetur candidum similiter, in ipso rictu appendices illi quatuor breves, et pilosi, quibus videtur primum gustare cibum antequam in os sumat. Capite est obscure [orig: obscurè] viridi, item dorso, et vaginis, quarum utraque maculam habet rotundam, albamque. Antennis longis. Lineam quam utraque vaginae, cum [orig: cùm] in alvi medio coniunguntur, constituunt, aenei coloris, sub alis viridis, ut elegantiorem colorem vix intueri quispiam posset, pedibus longiusculis pilosis, colore non semper uno, sed prout soli obvertuntur, ita nunc colorem viridem, nunc aeneum referentibus, plus tamen aenei participantibus. Color qui supina est parte nullum colorem de se fundit: in parte prona [orig: pronâ] omnia eleganter micare conspiciuntur. Secunda superiori similis, colore tamen differt, qui in toto (exceptis pedibus, qui flavi sunt) niger est, et haec quoque in arvis reperta. Tertia est Iacobi Grevini, quam quatuor pedibus ab utroque latere depinxit, colore viridi. Similem depinxit Matthiolus in suis ad Dioscoridem Commentariis. Sed cum ibidem eam non describat, dubito num eam velit esse Cantharidem, quibus in Medicina utendum est, an Buprestem.

Ips Plauto erst involvulus, Italis rusticis Tagliadizzo. Proprium eius in vitibus versari, easque ut et cornua arrodere. Hinc ab i)/ptw, id est bla/ptw noceo, nomen accepit. Qui Serpentis genus esse putant, ab Hermolao redarguuntur.

CAPUT VIII. De Cucuio.

INsectum Indis familiare Cucius, seu Coccoius, et ex Scarabaeorum genere esse videtur. Septuplo cicindela nostrate volante maior est, digiti minimi crassitudine, duarum unciarum [note: Descriptio] longitudine. Haud pauci cervinos scarabaeos aequant. Vespertilionibus paulo [orig: paulò] minores ex Petro [note: Nieremb. H. N. 13. c. 3. ] Martyre Nierembergius dixit. Corpus duodecim incisuris ornatur, ex cinereo [note: Monfet. Theat. Insect. 1. c. 15. ] parum nigricans. Caput est longum, cuius anteriori parti nigra superius quasi in medio, triangularis macula insidet; breves antennae; Oculi grandes, iuxta cornicula prominuli et nigri, prope os locantur; reliquum caput coloris est spadicei fere [orig: ferè], exceptis duob. clavis prope [orig: propè] collum aureis, e [orig: è] quibus radii splendentes, in volatu praesertim, atque alis expansis, insigni fulgore exeunt. Pedes sex nigri a [orig: à] corpore exeunt. Elytra quibus alae teguntur, colore fere [orig: ferè] castaneo videntur. Icones ex Moufeto apposui. Hic, a [orig: à] Candido, pictore peritissimo, qui eas in Hispaniola et Virginia, observavit, accepit.

[note: Lux. ] Lucere noctu nemo dubitat: qua parte non convenit. Oculis duntaxat radiare quidam prodidere. Unde Moufeto kefalola/mpis2, dicitur. Quatuor lucidissima specula habere, Nierembergius; in oculorum sede duo, in ilibus sub vagina latentia duo: quae tunc ostendit, quando more scarabaei evaginatis tenuibus alis, aerem [orig: aërem] captat. Navigatores oculis et clunibus eandem adscribunt. Alii visceribus et cuti ventris diaphanae. Nullum aliud olim Indis sive domi sive foris lumen. Noctu gradiuntur duobus ad pollicem pedis allegatis: gestant et manu unum, dum Utias, seu cuni culorum genus murem magnitudine superans, venantur. Tantum id, ut quivis in cubiculo legere, scribere, et necessaria peragere possit. Imminuitur, dum fatiscunt; post


page 108, image: s127

mortem, evanescit. Quare vix credipotest, formari ex eo pastam, quae ad faciem et pectus attrita, lucere ea faciat. Candisio et Dudleio, cum ad Indiae littora appulissent, imposuisse Moufetus ex itinerariis Anglorum auctor est.

[note: Captura. ] Quomodo capiantur, et culices, quorum gratia [orig: gratiâ] captura instituitur, captent, [note: Nieremb. H. N. 13. c. 3 ] Nierembergius ex Martyre prodidit. Primo noctis crepusculo exit domo cucuiorum indigus, titonem manu gestat ignitum, tumulum unde queat a [orig: à] cucuiis prospici, ascendit vicinum, elatis vocib. cucuium appellando, circumrotat titionem, cucuie, cucuie inclamitando, aerem [orig: aërem] obtundit. Ad vocantis reboatum simplices putant nonnulli, cucuios, eo delectatos strepitu, convolare: veniunt namque properanti ac praecipiti accessu. Ego vero accurrere arbitror ad titionis fulgorem cucuios, quod ad lucem quamcumque agmina culicum advolent, quibus cucuii vescuntur in aere [orig: aëre] ipso, uti cipselli et hirundines. En cucuiorum numerum optatum, titionem venator manu proicit. Titionem aliquando sequitur cucuius aliquis, et solo se dimittit: captu facilis tunc est: uti scarabaeum ambulantem vagina [orig: vaginâ] clausa [orig: clausâ], licet viatorib. si quis eo indigeret, carpere. Negant alii hoc pacto solere capi cucuios, imo aiunt paratos habere venatores frondosos maxime [orig: maximè] ramos aut latam lineam, quibus alto circumvolantem percutiunt cucuium, in terramque impellunt, ubi iacens torpescit, et capi se patitur; vel, ut alii dicunt, secuti volucris lapscum frondoso eodem ramo, vel linteo proiecto super eum, praedam assequuntur, Utcumque sit, venator venatore cucuio apprehenso, domum revertitur. Ostiolo domus clauso, praedam solvit. Totam circuit praecipite volatu domum quaeritando cucuius culices, sub lectis pensilibus, et circum facies dormientium, quas implere culices assueverunt. Custodum officio, ut quiescere queant inclusi, fungi videntur.

[note: Moufet. l. c. ] Sunt et aliae ibidem bestiolae, volantes quae noctu lucent, sed nostris multo [orig: multò] maiores, et lucem etiam maiorem emittentes. Lucentenim adeo clare [orig: clarè], ut qui itinera constituunt, capitibus et pedibus, has cicindelas arte quadam pendulas vivas figant. Sic enim de longinquo oculis facile percipiuntur, et ideo rei veritatem ignorantes attonitos reddunt. Mulieres non alia luce ad negotia sua peragenda in aedibus noctu utuntur.

CAPUT IX. De Cicindela.

[note: Nomen. ] PLura hoc insectum tam apud Graecos quam [orig: quàm] apud Latinos accepit [note: Aldr. Hist. de Insectis 4. c. 8. ] nomina. Graecis enim dicitur lampuri\s2, lampouri\s2, pugolampi\s2e et kis3olampi\s2. Aristoteli bo/struxos, Suidae purolampi\s2, Hesychio purgolampi\s2: vel potius pugolampi\s2, igni clunis et luciclunis. Aliis lamphdw\n, et s3pi/nthr metaphorice [orig: metaphoricè], mukh/tas2 Aristophanis quidam Cicindelas exponunt. Male fa/laina dicitur, ka/qaris2 vero [orig: verò] vocabulum mari competit. Apud Latinos invenies appellari Cicindelam et Cincindelam, quod [orig: quòd] candorem cieat, Noctilucam, Nitidulam, Noctuvigilam, Lucionem, Luculam, Luciolam, Flammidem, Venerem, (Levinus vetustissimus auctor, sic vocavit,) Lucernutam, Incendulam, ut ex Cicerone, Plinio, Scopa, Agricola, Varrone, Festo, Plauto, Scaligero, Turnebo, et aliis videre est.

[note: Lucus. ] Descriptionem in Differentiis vide. Nullibi in hieme apparent. Mensib. Aprilis, Maii, Iunii, et autumno, quo raro [orig: rarò] volant, in pratis vesperi cernuntur. Plinius, ideo [orig: ideò], ante matura pabula aut post discessum conspicuas dixit.

[note: Generatio Porta Phytogn, 6. c. 3. ] De Generatione dissentium auctores. Baptista Porta e [orig: è] rore nasci putat: apud Hesychium aliquid de stupa fru/gana legitur. Crediderim locum generationis [note: Arist, H. A 5. c. 19. ] innui. Arist. non volantes, ex erucis non magnis, densis, nigris, hirsutis procreariscripsit: ex his pennatas, oriri. [note: Moufet. Theatri Insect, 1. c. 15. ] An bo/struxos dicantur, et utrum hae ex pennatis oriantur, non facile [orig: facilè] dixerim. Ephesius sane [orig: sanè] Graecus, tou\s2 bostru/xous2 a [orig: à] cicindelis prodire, et rusticis Ciccas ac Plat as vocari (Ricinos Niphus vertit) [note: Scaliger. Ex. 191. ] reliquit. Cardanus ex genere Crabronum oriri voluit. Primus Scaliger,


page 109, image: s128

feminam cum suo mare in coitu deprehendit. Mas, ne contactus quidem destitit: postero die in meridie solutus obiit. Ab ea hora sub vesperam usque multa ova edidit foemella: quae intra viginti horas vivificata abiere. Idem Guil. Bruerus Anglus observavit, ut apud Moufetum habetur. In eo a [orig: à] Scalig. erratum, que ova bene [orig: benè] non observaverit. [note: Merula obs. 3. c. 61. ] Aristotelis opinioni Merula favet. Observavit ist vermes noctu splendentes pilosos, tam in foro Lebetiorum in fossis herbidis et aquis carentibus; que in lacunis circa Viglevanum, quod veteres Vergeminum appellabant. Diu in coitu haerere, solutas parere [note: Arist. l. de gener. c. ult. ] cito [orig: citò], Aristoteles, tradit.

Ad Naturam ipsarum pertinet, noctu lucere; quod tamen non omnibus competit. Mares n. in Vasconia, teste [note: Sealig. Ex. 194. Moufet. l. 5. ] Scalig. non lucent, sed feminae quae vermes. In Italia et agro Heydelbergensi feminae omnes sunt a)la/mpetoi mares lucigeri. Exit utrinque; a [orig: à] lateribus et clunib. fulgor, si hient et efferantur: Compressis tota lux obscuratur. Fulgorem igni similem alarum compressu tegi, secumque [note: Plin. H. N. 10. c. 28. ] lucem et noctem habere, dixit Plin. Non ante crepusculum vespertinum conspici, hinc Plinio, stellantes volatus, et terrestres stellas, apud Politianum habemus. Innoxiae sunt: nec morsu nec punctione impetunt. Ad candelas frequenter et avide [orig: avidè] advolare, prodidere nonnulli.

[note: Usus. ] Liquorem ex Cicindelis fieri posse, seu ipsis per se sumptis, seu cum ligno [note: Aldrov. H. Insect. 4. c. t. ] salicis putrido, felle canis et albumine ovi commistis, quinoctu resplendeat, do cuit Vitalis, et Cardanus: Quomodo destillari debeat, Weckerus et Mizaldus. Ridethaec Scaliger, et lucem hosce de caelo deductam, in materia, tamquam in triremem captivum remigem imponere, atque in ceteris habere velle videri, tam vere [orig: verè] quam [orig: quàm] facete, ait. Sane [orig: Sanè], bestiola mortua, aliquot post horis, pars illa albida, ac in tenebris splendens, lucem omnem amittit. Vitro lucido cum gramine inclusas impennes, lucem per duodecem dies de se largiri, si recens semper iniciatur gramen, ipsae libero fruantur aere [orig: aëre], concedere Moufetus videtur. Sed illam fatiscentibus imminui, mortuis plane [orig: planè] evanescere addit. Quid Ardenus Anglus fecerit, apud eundem vide.

[note: Differctig. ] Duplices sunt, pennatae nempe, et impennes: quarum istae, adeo [orig: adeò] clarum noctu splendorem emittunt, ut ad illum maiusculae literae legi possint. Utrasque in Masculos et Foemellas Moufetus [note: Moufet. Theatri Insect. i. c 13 ] distinguit. Masculus (verba eius sunt) animalculum est pusillum, volucre, quatuor alis, quarum exteriores coriaceae, interiores membraneae, colore argenteo, translucidae. Corpore est oblongo parum compresso et latiusculo, quinque incisuris praedito, ut pro lubitu extendi et contrahi possit. Corpus extensum, alis longius videtur; contractum brevius: Caput latum, fuscum, compressum ad cuculli formam sabricatum. Cornicula duo e [orig: è] media fronte tamquam ex uno centro exeunt, iuxta quae anterius caput parum extuberat. Non procul ab antennarum exortu minutissimus utrinque globulus niger apparet, Gagatis splendore nitidus, qui oculorum vicem supplet.

Caput collo corporique brevissimo coniunctum est, colore ex fusco nigricante: pedes sex pectori iuxta caput affixi, quorum posteriores et crura, iuxta subluteo sunt colore, reliquae pedum partesnigricant. Tardius et greslu quasi composito proreptat; pectus parum extuberat; corpus iuxta incisuras albicat, iuxta caudam duas habet maculas; utrinque unam, ad lunae crescentis formam: ex quibus noctu splendor emicat pellucidus, sulpuris accensi aemulus, ut scintillas lucidissimas per aerem [orig: aêrem] volare crederes: hic [orig: hîc] numquam in Anglia apparet, vel saltem si hic degat, non tamen lucet. Cicindela Europaea femina, tardigradum est animalculum, alis carens, duos plerumque digitos transversos longa, (licet in Vasconia longe [orig: longè] maiores longioresque, luctartas ibidem dictas vidit Iosephus Scaliger) erucae magnitudinis mediocris, cui fere [orig: ferè] est similis.


page 110, image: s129

Caput illi parvum, compressum, durum, nigrum, oblongum, et os versus acuminatum: e [orig: è] cuius extremitate duae exeunt antennae, breves nigrae. Sex habet pedes, parvos, nigros, tribus articulis distinctos, iuxta caput, erucarum fere [orig: ferè] modo. Corpus oblongum crassiusculum, taeniae instar compressum, duodecim incisuris profundioribus praeditum, praeter collum que pro arbitrio nunc exserit, nunc lacessita retrahit et abscondit: partes intermediae nigri cantium laminarum sese in gressu elevantium faciem obtinent. Per dorsum linea admodum exilis et parum candicans a [orig: à] capite ad caudam usque decurrit. Latera ventris ex xelampelino suave rubent. Cauda atque venter iuxta caudam albicant. Uropygium tamen ipsum nigrum est. Cuius benefi cio et nisu sese attollens arenatim repit, et fur culis inde enatis sese pendulam affigit, sub hoc Uropygio excrementum ab alvo reddit subviscidum et filosum, mellis aemulum, quod caudae furculis ad os reductum, denuo [orig: denuò] absorbet, staminaque exinde retrocedens fingere videtur lentoris prodiga, quae secunde devorat, eorumque revomitione et resorbitione sese sustentat. Partes albae in tenebris mirabill splendore fulgent, et stellas quasdam terresbres repraesentant: adeo [orig: adeò] ut cum lucernis lunaque de lumine certare videantur. Hoc observatione dignum; clarissimum istum splendorem una cum spiritu vitali prorsus evanescere, ubi ergo [orig: ergò] perpetua illa lux, de qua [orig: quâ] nonnulli putidi Paraphysici tam inepte [orig: ineptè] imprudenterque garriunt? In arvis saepius [orig: saepiùs] pennatas, quandoque verÖ intra opidorum maenia per plateas volitantes vidimus.

[note: Aldrovand. Hist. Insect. 4. c. 8. ] Aldrovandus quoque aliquot species nobis exhibuit, de quibus ita loquitur. Insectum hoc, quod prima [orig: primâ] tabula [orig: tabulâ] Erucae fere [orig: ferè] simile, in sepium fovea repertum Lampyridem a)/pteron esse iudico, cum, et ipsum proprio suo lumine in fovea latens noctu proditum fuerit, tineae est instar compressum, pollicem fere [orig: ferè] longum, sex pedibus anteriori parte instructum, nullis posteriore. Capitulum nigrum quatuor cirris tamquam corniculis Limacis instar munitum collo albo, quod ad libitum modo exserebat, modo contrahebat, praesertim lacessitum sub primae incisurae lamellam tamquam galeam caput contegentem. Compactum enim est segmentis duodecim, sibi mutuo imbricatim succedentibus, ac se subeuntibus laminarum instar dorso aequalibus, ac compressis nigris, quae tamen singula ad latera puncto utrique notata purpureo. Pedibus, inquam, senis oblongiusculis, et trium articulorum: stans, et caudam trahens dracunculi quodammodo speciem praebet. Cum vero [orig: verò] his pedibus anticis progreditur, caudam sub ventrem inflectens et antrorsum complicans postica parte arcuatim repit. Nam et cauda pedum eorum vicem subit, qui in posteriori parte in veris Erucis exsistunt. Hanc enim candidam, et tricuspidem promit, qua posticam corporis partem inter serpendum sustinet, et cuilibet reiut aciculae affixae adhaerescit pendula. Prima et antica segmina longiora sunt, breviora vero versus caudam vergentia, et medio latissimum corpus paulatim n caudae penicillatum mucronem attenuatur. Alvo extrema egerit excrementum quoddam lentum, accerae in modum fulvum, quod ipsum nonnumquam cauda ad os adducta in circulum ceu vertitur, contractum oriadmovet, quo tamen etiam similem liquorem vomere videtur, ac veluti filo facto, retrocedit, illud diducit, ac protrahit lentore sequax, deinde denuo absorbet. Parte prona modice [orig: modicè] nigrescens diluta purpura qualis Persici florum est, admixta variat. Qui purpureus huic est macularum color, in quibusdam magis lutescit. Iulius Scaliger in Vasconia sine alis Cicindelas esse scribit, Erucae maioris quantitate, crassiores, ventricosas, Lucrambam ibi vocari. Ex harum grege ea forte erit quam secunda tabella pronam, et supinam ostendo, una cum Lampyride alata.



page 111, image: s130

CAPUT X. De Blattis.

[note: Nomen. Aldrov. H. Ins. 4. c. 9. ] BLattarum nomine, non tantum vermes quae in auribus et alvearibus nascuntur, Phalaenae dictae veniunt: sed et p. grani in ilice humili nascentes vermes; nec non farinarii. His illi intelliguntur, quos s3i/lfas2, et ti/lfas2 Graeci, Itali Platellas aut Bucaroni vocavere. Nec audiendus est Hermolaus, qui karo/bous2 et prarokouri/das2, blattas vertit.

[note: Descriptio et alia. ] Insectum est lucifugum, scarabeo simile, sed elytro carens. Plura in Differentiis occurrunt. De Ortu non constat. Alii ex vermibus et erucis [note: Cardan. 1. de ven. c. 7. Arist. H. A. 8. c. 17. Plin. H. N. 11. c. 28. ] provenire credunt: quidam, ut Cardnus exligno. Omnes senectutem exuere, Aristoteles et Plinius testantur. Mares maiores, et omnes alati esse creduntur: feminae ventricosae, et alis destitui.

[note: Usus. ] Faciunt contra surditatem et aurium dolorem, si duodecem alis abiectis, in vini veteris et mellis ana uncia una semis, cum malicorio uno, pomi succi sefquiacyatho, coquantur; post terantur, et tritis unguentum Syriacum, pix liquida, et sucus e [orig: è] quatuor cepis expressus, adiciantur. [note: Galem. med. sec. loca. l. 3. ] Fugantur herba [orig: herbâ] blattaria dicta [orig: dictâ]; vervecis recenter mactati ventriculo, ex consilio Diophanis, si is in loco in quo versantur, deponatur; oleo denique spicae, si eo inungantur: et hoc laudatissimum est.

[note: Differentiae Mouset. Insect. i. c. 18. ] Tres Blattarum sunt species, Mollis, molendinaria, et foetida, cui Pervanam addere possumus. Mollium, mares omnes alati, et minores: feminae, magis ventricosae, et alis destitutae. Caputhabent parvum, unde duo cornicula, praelonga, et in quamcumque partem mobilia exeunt. Pectus una [orig: unà] cumscapulis orbiculare, cum septem incisuris. Alae corpori concolores: Cauda bifurca et forpiculata: pedes sex. Visa Petropoli in templo, vulgari sextuplo maior, sanguinem venantibus eliciens. Visae et in Philippo navi a [orig: à] Draco capta, molliores nostris, coloreque magis fusco. Cursu [note: Arist. H.A. 8. c. 17. ] omnes valent: et struthiocameli instar, currunt magis quam [orig: quàm] volant. Latrinarum et balneorum incolae. In oleo decoctas, verrucis efficaciter illiniri, experientia testatur. *sitofa/gous2 dixere quidam, quod [orig: quòd] farina vescantur. Dioscorides en a)rtokopei/ois2 e(uris1kome/nas2 dixit. Molendinaria, Graecis muloiko\s2, muliko\s2, mulabri/s2, mulari\s2, et a)rtokopei/wn, [note: Plin. H. N. 11. c. 28. Moufet. l. c. p. 138. ] ita a [orig: à] Moufeto describitur. Feminam, nifallor, vidi, quia alis caruit: vulgari illa molli longiorem, crassiorem, et cum maiore splendore nigriorem, osforcipatum illi, parvum, quasi sub ventre positum, antennas habet primae similes, oculos item exiguos concavos, vel potius oculorum signa atque vestigia. Pectori pene [orig: penè] quadrangulari quatuor primi pedes affiguntur, posteriores ventri: supra scapulas alarum quasi rudimenta conspiciuntur, alae tamen dici non debent; corpus reliquum crassiusculum, varie [orig: variè] orbiculis incisum, quos si a [orig: à] latere intuearis serram referunt. Caudae apex et furca utrinque una innascens, ad tridentis formam accedunt; stabulantur istae Blattae in locis tepidioribus, pistrinis et vaporariis. Vix magna in fame lucem ferunt: vel si victus quaerendigratia in apricum procedere coguntur, celeri cursu ad tenebras recurrunt, vel pulvere sese tegentes, venatores fallunt.

*mulwkri\s2 Polluci est insectum, magnitudine Cicadae, colore exalibdo, quod farina in moletrinis vescitur. *si/lfhn appellatum, Stephanus addit.

Foetida, Graecis s3i/lfh bde/a et bde/ous3a dicitur. Plinius, acuta clune facit: recentioribus scarabaeos pillulares, abscisla cauda, graphice [orig: graphicè] repraesentat. Nigerrima est, a)/pteros, etsi alatam et elytro tectam crederes, ore bifurco, cruribus longiusculis et gracilibus. Nocte lentissimo gradu proreptat: prosundis in cellis habitat: lucem fugit, et foetore universam viciniam inficit. Vix sane [orig: sanè] marem in hoc genere alatum inveneris. A quibusdam cum Cimice confunditur. Datur et alia cius species in Hungaria, Gryllo similis. In aggeribus et apricis invenitur.


page 112, image: s131

Dirum quid dum volat strepit. Hieme lucis socia, quam fugit aestate. Tempore pestis, ceu arcanum gestatur, imo [orig: imò] a [orig: à] quibus dam deglutitur. Frequentiores, ubi vina generosa nascuntur, invenias. Pinguitudinem, si caput avellatur, cum rosaceo tritam, aurib. mirifice [orig: mirificè] prodesse, scribit Galenus: sed lanam paulo [orig: paulò] post extrahendam; cum pisselaeo ulcera sanaretraditur. Poruane, Aranets dictae, gryllorum sunt magnitudine, et gregatim nactu volitant, omnem fere [orig: ferè] mollem supellectilem ambedentes. Melius forte [orig: fortè] inter gryllos recensueris. Aldrovandus unam, pronam et supinam, colore fusco; pedibus tamen et antennis paulo [orig: paulò] plus rubentibus, quam corpus reliquum.

CAPUT XI. De Forficula.

[note: Moufe??? Theatri Ins. 1. c. 27. ] ARnoldi Forficula, Latinis recentioribus Auricularia, Priscis Mordella dicitur. Niphus Velliculam appellat a [orig: à] Vellicando. Gallis Aureilliez vel Perceaureille, Germanis Ohrenwurm. Belgis Orenvuetel. Anglis Earevvig. Hadrianus Iunius Fullonem esse existimat, quum tamen a [orig: à] Scarabaei forma multum differat. Anhaec Graecorum o)rs1oda/knh? Sane et ortus ratio, et morsus conspirant; nam et haec generatur in caulibus herbarum fistulosis (utpote [orig: utpotè] Pastinacae silvestris, Angelicae, Ferulae) et in Brassica frequens conspicitur. Boreales Angli obsceno nomine Tuvichballok nominant, quasi Scortimordium vocaveris, vel o)xeo/da/knhn; nam ubicumque rugosam plicatamque cutem invenerit, vel ore mordendo, vel cauda bifurca stringendo, maximum dolorem excitat, quod semel nobis pueris accidit inquit Pennius.

In duas auriculariae species incidimus; uttaque volucris erat, contra multorum opinionem. Nam si eas in loco aliquo tabulave inclusas, scyrpo huc et illuc repuleris quod Illustrissimus Knivettus Pennium docuit, expansis continuo alis, quae sub elytris conduntur, avolat. Sed diligenter cavendum, ne festuca aut scyrpo durius prematur, aut vulneretur; tunc enim si velit maxime, avolare minime [orig: minimè] possit. Vulgatior corpore spadiceo cernitur. Antennae, pedes, caudaque forficularia, flavesunt. Altera (quae in Anglia [orig: Angliâ] rarior et semel atque iterum duntaxat a [orig: à] nobis visa) vulgatiore maior est, corpore nigricantiore, collum, argenteus quidam torques adornat: extrema elytra subpuniceum referunt colorem; os forcipatum habet et flavum. In dorso utrinque iuxta latera quinque maculae suflavae oriuntur, caudae furca brevis est et nigra, qua versus caput sublata per aerem [orig: aërem] irata provolat.

Reperiuntur saepe [orig: saepè] in Brassicis et ferulaceis arboribus, ulmique foliorum tuberculis. Exvermibus in caulibus ortis generantur: pellem quotannis veterem exuunt, qua [orig: quâ] spoliatae niveae videntur. Sed cum aetate renascitur pristinoque colore imbuitur. Anglicae mulieres maximo eas odio habent ob garyophillati flores depastos, atque exesos, insidiasque struunt hoc modo: extimis areis bacillo in terram defixo ungulas bovinas, suillas, vel veteramenta cava supponunt pannis vel stramine leviter infarcta: quae dum per noctem (pluviae vitandae animo, et tegumenti causa) Forficulae intraverint, mane [orig: manè] veteramentis subito ablatis atque excussis, magnus earum numerus [note: Breviar. 1. cap. 25. ] excidit, atque ita pedibus contritae diem obeunt. Arnoldus eas in oleo communi vel flammulae coqui consulit: eoque convulsorum arterias, tam in temporibus quam carpo inungi, ut febris convulsionis medela inducatur. Iosephus Michaelis Halus, Medicus non incelebris, magnum earum numerum colligere solebat, ac in vitro arctissime clauso per balneum in pulverem tenuissimum redigere. Tunc urinae leporis tantum admiscebat, ut in aurem infundi mane [orig: manè] vesperique possit. Arcanum hoc esse in surditate pellenda saepius protestabatur Pennio. Alii pulverem cum oleo garyophilli miscent, atque


page 113, image: s132

adhibent ut supra. Gallinago minor (Snite ab Anglis dicitur) et gallinae, auriculariis vescuntur: maximumque harum omnium numerum in ventriculis earum reperisse, mesat memini.

CAP. XII. De Scorpio, Formica, et Pediculis alatis.

[note: Moufet. Theatri Ins. 1. c. 28. Pausan. in Baeot. Ael. H. A. 16 c. 42. et 43. Strabo l. 15. Nicander in Theriaca. ] SCorpiones alatos dari, negavit Aristoteles, Apollodorus teste Plinio, Pausanias, Nicander, Aelianus et Strabo asse ruere. Sane homo Phryx alatum in Ioniam attulit. Psylli eosdem in Italiam importare conati sunt. Latinis Nepales quasi nepae alatae dici possent. Colore sunt melleo, unde meli/xlwroi dicuntur. Flammeos Aelianus facit. Summae caudae niger nodus est, duplici praeditus aculeo. Septinodem Strabo facit. Alae locustae Malaci similes. Magnitudo vulgaris. Reperiuntur [note: Plin. H. N. 11. c. 15. ] in India apud Prasios, in Aegypto, Palimbrotae, etc. Intra Siculi caeli regionem non vivunt: in Italia sunt innocui. In Ioniam allatos supra diximus. Communis his cum impennibus generatio: venenum calidum est. [note: Aelian. H. A. 8. c. 13. ] Lacertas, araneos, et omne genus scrpentum enecant. Suo vulneri applicati medentur: et si exusti nidor ad alios scorpios pervenerit, aedib. exigit.

[note: Aristot. de partib. animal. l, 1. ] De Formicts alatis, quae Aristoteli, ut Moufetus vult i/ppomu/rmhkes2 et ppei=s2, haec pauca adicimus. nempe nu/mfas2 et s1e/rfous2 quibus dam appelari: vulgarib. corpore et lacertis esse maiores, et inter nigrum furvumque medias: quatuor alas argento perlitas, externas maiores et longiores toto corpore; internas duplo minores habere. Quae de Indicis, vulpib. non minorib. auri indefessis custodibus, et quarum pelles quasi pantherinas se vidisse Onesicritus scribit; et cornua Erythris in aede Herculis miraculo fuisse, Plin. produntur, mendacia sunt. Plura capite de formicis vide.

[note: Moufetus Theatri i. c. 28. ] De Pediculis alatis ista habet Moufetus. Agatharchides auctor est, a [orig: à] maris rubri incolis non multum distare Acridophagos, sive locustarum esores, quae quidem gensstaturae aliis brevioris, aspectu macilens, ac supra modum nigra. Sub aequinoctium vernum, quando apud Italos Africi et Zephyri spirant, ex loco quo dam incognito, ineffabilis magnarum locustarum multitudo una cum illis ventis ad ipsos provehitur, quae ab avib. volandi facultate parum, at corpore longe [orig: longè] differunt. Ab hoc animalium genere toto tempore nutriuntur, iis salitis atque alio modo paratis vescentes. Venantura. ipsas fumo ex aere in terram deicientes atque hi agilitate quidem et velocitate pedum pollere dicuntur. Sed quum valde [orig: valdè] siccum nutrimentum capitant ultra quadragesimum annum vitam minime [orig: minimè] producunt, imo [orig: imò] vita sane [orig: sanè] miseriorem mortem obeunt. Siquidem appropinquante senectute, eorum corporib. alata quaedam pediculorum genera innascuntur, figura [orig: figurâ] quidem caninis muscis similium, sed alioquin minorum. Incipiunt a [orig: à] pectore ac ventre, brevique quiversam faciei cutem depascuntur. Atque horum alii scabiosoum instar afficiuntur, deinde semetipsos graviter dilacerant, tandemque morbo consistente, necnon cum bestiolarum exortu tenuibus effusis humoribus, intolerabiles cruciatus subire miseri coguntur: sicque; vel ob sucos, vel ob alimentum, vel ob aeris pravitatem intereunt.



page 114, image: s133

HISTORIAE NATURALIS DE INSECTIS LIBER II. De Insectis terrestribus pedatis non alatis.

TITULUS I. De Paucipedibus.

CAPUT I. De Insectis sexpedum.

ARTICULUS I. De Formica.

TANTUM DE INSEctis terrestribus alatis sufflciant: sequuntur non alata, eaque vel Paucipeda, vel Multipeda. Illa sunt pedum sex, octo, duodecem quatuordecem. Sepeda sunt, Formica, Cimex, Pediculus, Ricinus, Pulex, Lens, Forbicina, Talpa, Sphondyle, Staphylinus, Asellus arvensis et Anthrenus.

[note: Nomen. ] Incipio a [orig: à] Formica stupendae naturae insecto, et ad quod hominum genus obstupescat et confundatur. A ferendis farris micis Latinis dictas, Isidorus opinatur. Graecis mu/rmos est, mu/rmhc, et Doribus mu/rmac, quib. etiam murmhdo/nas2, mu/rmhkas2 vocari, Hesychius scribit.

[note: Descriptio] Notrissimum animalculum describere, superfluum est. Promuscidem [note: Plin. H. N. 11. c. 37. Wetton. de Different. Animal. c. 210. ] ore contentam gerunt. Plinius ipsis linguam tribuit; W ottonus dentes; addit, parte posteriore aculeum gerere. Nulli in capite propter parvitatem oculi: super quaedam additamenta quae ceu duo pili dc capite egrediuntur, habentur. Alas senes, nec diu supervicturae emittunt.

[note: Locus. ] In qiubis degantlocis, nemo est, qui ignoret. In acervis, quos congessere condi, notum omnibus.

[note: Victus. ] Frugum granis vescuntur, unde frugilegae, et agminagranifera dicuntur. Cupressi et papaveris semina, expetere, [note: Plin. H. N. 17. c. 10. Plantus in Trinum. ] apud Plinium et Plautum habemus. Fructus exsugunt, nec a [orig: à] mortuis anguibus abstinent. Cadaveribus, humanis forte [orig: fortè] parcere, Aelianus prodidit. Alii frugibus, si menstruo sanguine polluantur.

[note: Generatio] Hiberno quoque tempore coire, [note: Arist. H. A 5. c. 9. Plin. H. N. 13. c. 30. ] et serenis austrinisque diebus nasci, Aristoteles prodidit: vermiculum ovis similem, vere gignere, Plinius. Oblonga illa, et columnatae figurae, inlocis calidis et muscidis, extra corpus, in crementum accipiunt, si Alberto credimus: vermes ipsi albi, et panniculis involuti erumpunt. In America ex mortui parentis corpore prodire dicuntur: miroque modo vivunt, donec ex subterraneis specubus alati evolent.

[note: Plin. H. N. 11. c. 30. Natura, et Ingenium] De Ingenio, ita eleganter Plinius. siquis comparet onera corporib. earum, fateatur nullis portione vires esse maiores. Gerunt ea morsu. Maiora aversaepostremis [note: Arist. H. A. 9. c. 38. ] pedibus moliuntur, humer is obnixae. Et iis Reip. ratio, memoria, cura. Semina arrosa condunt, ne rursus in fruges exeant e [orig: è] terra. Maiora ad introitum dividunt. Madefacta imbre, proferunt atque siccant.



page XVII, image: s134

[illustration: ]



page 115, image: s135

Operantur et noctu, plena Luna. Eaedem interlunio cessant. Iam in opere qui labor? Et quoniam ex diverso convehunt, altera alterius ignara, certi dies, ad recognitionem mutuam, nundinis dantur. Quaetunc earum concursatio? quam [orig: quàm] diligens cum obviis quaedam colocutio atque percontatio? Silices itinere earum attritas videmus, et in opere semitam factam, ne quis dubitet, qualibet inre, quid possit, quantulacumque assiduitas. Sepeliuntur inter se viventium solae, praeter hominem, defunctasque in granorum folliculis [note: Hieren. in vita Malchi. ] efferunt. Hieronymus, alias herbarum quaedam semina forcipe oris traxisse: alias humum de foveisegessisse, et aquarum meatus aggeribus exclusisse, vidit. Quaedam venturae hiemis memores, ne madefacta humus, in herbam horrea verteret, illata semina praecidebant: quodque magis mirum est, in tanto agmine, non obstabat egrediens intranti: quin potius si quam vidissent sub fasce, et onere concidisse, suppositis humeris [note: Aelian. H. A. 2. c. 25. l. 4. c. 43. l. 6. c. 43. ] adiuvabant. Aelianus, ad pabulandum profectas, natu grandiores agmen ducere, segentes ascedere, spicas abscissas deicere dicit. Natu minores sub stipula [orig: stipulâ] stant, spicas distrahunt, et grana vaginis inclusa explicant. Interlunium sentire apud Plinium habemus. [note: Plin. H. N. 8.c. 41. ] Alvionus, quod urinae simile, in aedibus non ponere; ubi per caenum facto itinere, maculosae redeunt, in ipso aedium vestibulo, ad asperum sese corticem elimare; recentiora ova in ulnis gestare, ubi ad amplitudinem eam devenere, ut laborem remorari poslent, alto sinu deponere, ab aliis obserutum est. Exclusis, fetum ad laborem instruunt: denegatur tardioribus cibus. Hinc suetum, ut robustiores, unguiculis, ore, rostellis, terram egerant, egestam accumulent, cumulatam stipulis inspergant: sapientiores aedificent; minores in cuniculis versentur; peritiores, maeandros, labyrinthos, concamerataque cubilia efforment. Languens orio, aedibus eicitur; pro foribusque ductum, facta omnium ordinum corona, capite mu'ctant. Intus Veneri operam dare, modestiae debetur. Additum et praesagas esse. Scilicet, exposito ad siccandum a [orig: à] formicis frumento, numquam imber cecidisse visus est. Democritus, cum caelo sereno id facere observaslet, ut messem sub tecta referret, fratrem monuit; subsecutumque diluvium. Theophrastus pluvias portendere putat, vel, cum densioribus et in se invicem per viarum angustias concurrentibus agminibus, praedam convehunt: vel cum ova ex depressione et cavo loco, in eminentiorem deportant. Quae de Nerone apud Suetonium, et Cimone apud Plutarchum dicuntur, sublimiora sunt. Piaculum esset, domiciliorum, in quib. exstruendis singulare artificium adhibent, oblivisci. Tortuosissima illa, ut vel invia sint, vel aditu saltem difficilia. Terra pro foraminibus aggeritur, tamquam muri et propugnacula, ne descendente [note: Aelian H. A. 6. c. 43. ] pluvia [orig: pluviâ], alluvione intereant. Triplexiis dem regio. Mares et feminae in androne habitant: Panmyrmecium vere [orig: verè] dixeris: in Gynaeceo feminae pariunt: tertium granorum acervis destinatur. Plutarchus, in una, vitam degere et comedere; in altera, alimenta tamquam in granario recondere; in tertia, mortuos sepelire, scripsit. Radices et extremae monticuli ore Coemiterio assignantur. Domicilium sibi visum Maiolus descripsit, Aldrovandus unius et alterius, quae in putrida quercu, et semiputrido trunco [note: Aldrovan. H. Insect. 4. c. 1. p. 509. edit. Bemens. ] observata sunt, iconem apposuit. Apparuit, inquit ille, in argillosa humo urbs quaedam quadrangularis, longa pedes fere quatuor, lata ultra pedem; in qua per vias velut ad negotia ultro, citroque cursitare, velut cives, ipsae formicae visebantur. Admiranda erant angulorum, laterumque directa delineatio, quam artificum amussi, circinoque fabrefactam putasses, quod aequalis semper dimensio longitudinis, latitudinisque servaretur. Urbis longitudinem media servabat via quaedam directissima, profunditate, latirudineque digitali: quam rursum per transversum aequalib. interse spatiis tres aliae viae eadem digitali profunditate, et latitudine directissime [orig: directissimè]


page 116, image: s136

intersecabant, utita tria compita, foraque spectarentur.

[note: Maiolus Dier. Canic. coll. 7. ] In extremis viarum angulis, velut angiportib. spectabamus collecta in acervos servari ova, unde Formicarum proles gignitur. Altera urbis parte antra vidimus frumento, ita oppleta, ut in vias ipsas redundaret. Mira fuit omnium viarum mundities, nihil in illis lapillorum, nihil pulveris, nihil festucarum, nihil humoris, ut deprehendas urbem illam a [orig: à] suis civibus ita curatam, ut prolis eximium studium, annonae, et structurarum ornatus ubique spectaretur: qui omnes illi cives communi studio ad Rcip. beneficia in cumbentes; dum alii domi de rebus consulunt, alii foris res agunt, summa pace, concordiaque curandam Rem publ. nos docebant; studuissequoque iidem cives visi sunt omnium incolar um incolumitati. Erat enim in urbis longitudinis medio unica porta Zephyro obiecta, quod ab Aquilone, Euro, atque Austro, immunem urbem sua Philosophia oportere esse didicislent:

Simile domicilium in putrida quercuinventum, rusticus ad Aldrovandum attulit, quod secundo loco inicone expressum est. Admirandum quoque, in quod Cleanthes in cidit spectaculum. [note: Plut. de sollert. anim. ] Venisse formicas de suo cavo ad aliud formicarum examen, formicam portantes mortuam, verba sunt interpretis Plutarchi, ascendisse alias formicas, tamquam ad collequium, rursumque descendisse. Id bis terve factum. Tandem has, sursum extulisse vermem, tamquam redemptionis pretium pro mortua. Hoc illas accepto et reddito formicae cadavere discessisse.

[note: Antipathia. ] Elephantos atque ursos laesaeab illis laedunt. Serpentes et Dracones in rabiem agunt, seu quod laborantibus viam obstruant, seu quod cavernis venenatum halitum afflent. cicadas gliresque summo prosequuntur odio! illas quia cantando hiemem conterunt; hos, quia dormiendo eandem [note: Sylv. l. de Europac. 40. Monfet. Theat. Ins. 2. c. 1. p. 242 ] perdunt. Pugnam et inter se inire, Aeneas Sylvius, post Pontifex observavit. In agro Bononiensi, inquit ille, pyrum aridam, pastus gratia [orig: gratiâ] ex minorib. formicis famelicis complures ascendunt, supervenere maiores non parvo numero, quae illas erepto faucib. bolo partim occiderant, partim deiecerant. Deiectae ad suam revertentes Myrmeciam sive acropolim, in itinere cum obviis quasi habito colloquio iniurias memorant, omnemque sociorum vim et numerum castris educunt. Post duas fere [orig: ferè] horas tot Minorum Centuriae, tantae a cies exortae sunt; ut totus ager nigro agmine atratus videretur, accessere stipatae omnes, et arboris utrinque stipite circumdantes, paulatim ascendere coeperunt. Maiores, ubi hostes adesse animadverterent, conglobatae superne [orig: supernè] pugnam exspectaverunt, postquam simul commisso praelio acies convenerant, Maiores e [orig: è] minorib. permultas morsu rabido interemerunt, omnesque primo impetu ascendentes miserrima [orig: miserrimâ] strage confectas disiecerunt, ut mortuarum cumulus ad pyri radices non parvus in terra [orig: terrâ] succreverit. Reliqua minorum pars media que acies, non animos propterea ponere, aut loco cedere voluerunt; sed concenturiatis spiritib. tentant, pertinaciusque instantes, atque aciem acie prementes maiori quam antea numero arborem conscenderunt, hostesque a [orig: à] tergo, a [orig: à] latere, et a [orig: à] fronte undique pungentes, manus herbamque dare vi coegerunt [orig: coêgerunt]. Magnae maiorib. vires ad victoriam valuissent, nisi minorum praevalvislet numerus, unamque viginti simul essentadortae. Haec acta sub Eugenio IV. Pontificis cathedram occupante, spectante Nicolao Pistoriense iuris consultissimo viro, omnemque pugnam bona et sincera fide narrante. Tale quid Olaus Magnus recenset Upsaliae et Holmiae contigisse, antequam Barbarus, et immanis ille Tyrannus Christiernus Secundus a [orig: à] Sueciae incolis e [orig: è] Gothorum Suecorumque regionibus fuit expulsus. Quo in praelio illud non omittendum. Minores post adeptam victoriam suorum cadavera inhumasse, relictis hostibus, et ad corvos, porosque expositis. Martis item in aream Campanile elegerant altissimum, ac si


page 117, image: s137

Tyrannorum prodigium eiusque Satellites, ad sui fati a)poka/luyin paenaeque imminentis contemplationem, clara [orig: clarâ] voce vocarent atque attraherent.

[note: Usus. ] In Indiis in cibis sumi, et quidem pipere conditas, inferius dicemus. In Medicamentis maximo sunt usui. Aqua exiis destillata vomitum excitat, et febres solvit apud Gesnerum. Omnem intermittentem febrem curabis, si aeger [note: Plin. H. N. 28.c.7. ] omnium unguium praesegmina pro formicarum forib. proici curet, et primam ea trahentem apprehenderit, [note: Plin. H. N. 27. c. ult. ] colloque subnexam gestaverit, si prodentib. fides est. Ova trita et auribus imposita, quemvis obtusum auditum snaant, si Marcello credimus. Eadem inter psilothra numerat Arnoldus, et ad phagaedaenas commendat. Quidam conterunt, et aquosam substantiam expressam instillant. Balneo myrmecino calculus pellitur. Oleo, et aqua destillata virilitas promovetur. Gesnerus, ollam melle intus obductam, et ad medias formicis plenam accipit, pyrethro, nunce moschata, cardamomo, pipere longo, et butyro additis. Infimo macerata destillantur. Aquae aliquid ieiuno exhibetur. Brunfelsius quatuor in potu sumptas, omnem coeundi potentiam auferre scripsit. Cum sale communi, ovis et axungia, panno interposito applicatas, Ischi adicam tollere idem auctor est: Impetigini cum modico sale appositas, praesenti remedio esse, Marcellus; pruritui et scabiei e [orig: è] papulis, Serenus: flatus potenter dissipare, Albertus: clavos et tumores auferre Nonnus. Ursis in nausea ex plenitudine, et postquam mandragorae poma degustavere [note: Plut. de sollert. anim. ] mederi, ex Plutarcho; suprocilia cum muscis tritas denigrare; tritas, [note: Plin. H. N. 30. c. 3. ] adiecto sale, psoras, lepras, et lentigines curare, quinque contra phalangiorum morsus auxiliari, ex Plino habemus. Idem, terram a [orig: à] formicis egestam, aliquos strumis illinere scribie.

[note: Damna et Remedia. ] De Usu dixi: meminere et damnorum auctores. Venenum morsu suo spargere, et pustulas excitare, Albertus prodidit. Apud Cumanenfes, capita, inter venena quibus sagittas inficiunt, sumuntur. Ovapota, flatulentiam et ventris tormina excitant. Agris, hortis, horreis, areis, arboribus, vitibus, frugibus, fructibus, cibis insidiari, notius est quam [orig: quàm] ut demonstrari debeat. Remedia passim apud auctores occurrunt. Rubrica et pice liquida ab arboribus abiguntur, si caudices perunxeris. Sunt qui caudicem succo Cyrenaico, ex aceto soluto inungunt, vel hedera amiciunt. Non exedentvitem, si bitumine cum oleo cocto, imas vites tetigeris. Ex latibulis pellentur, si vel tithymali ex aqua decocto, vel cochlearum [note: Arist. H. A. 4. c. 8. Plin. H. N. 19. c. 10. ] restis cum styrace ustis, veloriganisulfurisque pulvisculo, ea consperseris. Sabinus Tyro, apud Plinium, heliotropio necari putat.

[note: Differentiae] Differentiae formicarum, à constitutione corporis, loco, quantitate, colore et effectis sumuntur. Illam sispectes, sunt quaedam alatae, quaedam semiformicae. Alatae, de quibus supra [orig: suprà], apud nos senes sunt et inutiles, et eiusdem generis, nymphae dictae. In India Orientali laccam conficiunt, et in Brasilia, ut post dicemus, rubrisunt coloris. Habentur et in aquilone alatae. Semiformicas quae et semivermes, in Occidentali [note: Ovid. India Occid. c. 52. ] India invenies, Comixen indigenis dictas. Alba velut cauda prorepunt, et ligna erodendo penetrant. Arbores vel parietes scansurae, opercula terrea, digitum crassa secum ferunt, in iis'que ad quatuor et ultra palmos productis, nidulantur: Ex Loco, sunt Indicae, Brasilienses, Philippinae, [note: Plin. H. N. 11. c. 31. ] et Aquilonares. De Indicis ita Plinius. Indicae formicae cornua, Erythris in aede Herculis fixa, miraculo fuere. Aurum ex cavernis egerunt terrae, in regione septentrionalium Indorum, qui Dardae vocantur. Ipsis color felium, magnitudo Aegypti luporum: Erutum hoc ab iis tempore hiberno, Indi furantur aestivo ferupre, conditis propter vaporem in cuniculos formicis: quaetamen odore sollicitatae provolant, crebroque lacerant, quamvis praevelocibus camelis fugientes. Tanta pernicitas [note: Strabo Geogr. l. 15. ] feritasque est cum amore auri. Nearchus earum pellem, pardi pelli similem sivi visam scribit. Solinus, pedes illis leoninos tribuit. Aelianus Campylin


page 118, image: s138

[note: Aelian. H. A. 3. c. 4. et l. 10. c. 15. ] fluvium numquam transire auctor est: domunculas, sinuosis foraminibus obliquas, in excelsis locis construere, ut fluviorum alluviones effugiant, addit. Aggeres aggesti confirmantur magis. Primum enim ex matutino rore pulveri admixto, tunica [orig: tunicâ] tenui sed valida [orig: validâ] vestiuntur: inferiore parte, de fluviali coeno, cortex muscosus adnascens, aggerem stringit. Fides sit penes auctores. Strabo talia prode~ges$$$, ridet; Arrianus reicit; moderni navigatores tacent, non omissuri, si veritati responderet relatio. Taceo ergo [orig: ergò] et Rhasis formicam, publice [orig: publicè] in regno Persidis nutritam, quae in dies [note: Cardan. de subt. l. 9. ] singulos libram carnis comederet: taceo et illas, quae apud hydrophagos, catuli magnitudine seperiri dicuntur. Laccam in Orientali India conficere certissimum. In regno Pegu cum terra pluvia, vel aqua iusto plus irrigatur, ligna tenuia ab incolis disposita conscendunt. Ex illis certa gummi species defluit, quod illae exsugunt, et circa ramos, ut Apes mel ac ceram diffundunt. Stercus favaginemveipsarum [note: Dalechamp. H. pl l. 18. c. 1. ] esse, Dalechampio visum. Acosta arborem nominat, Lusitanis, Mancanos de la India dictam, quae alatis perpetuo [orig: perpetuò] onusta aestate videtur. Brasilienses; velut forfices in ore habent, quibus sata et fruges abscindunt. Morsu earum arescunt omnia. In sinu Salvatoris inveniuntur. De rubris in sequentibus agetur. Apud eosdem, si non alibi, aliae agros depopulantur, aliae eosdem, vastatores pellendo conservant. De Philippinis ita Nierembergius. [note: Nieremb. Exot l. 13. c. 13. p. 28. ] Reperiuntur in Philippicis, duo formicarum genera, sulum dicta, quarum aliae sunt sex digitos longae, ac craslae digitum latum, coloris nigri niridique, rictu dimidii digiti, praedura maxilla, et eodem quo corpus colore, cui tres haerent dentes tenues et firmi, vivuntque in montium arboribus. Aliae sunt alatis formicis similes, et aliquanto maiores. Vivunt in campestribu, atque adversus hiemis iniurias congerunt arenae acervos incredibilis magnitudinis intra quos favos construunt, ubi et tutae et munitissime degunt.

Aquilonarium una species est, quae ex frondibus pini et abietis in edito aliquo in campis loco, nidos aedificat. Ursos insidiantes adeo [orig: adeò] sollerter invadit, ut eiciat. Si vel unica pilis immersa in latebras delata fuerit, ita fetificat, ut et inde ursi pellantur.

[note: Ovied. in hister. novi orbis. ] A quantitate, aliae sunt magnae, quales Indicae, aliae [note: minimae], quales in novo orbe reperiuntur. Domum modii magnitudine sibi exstruunt, lutum adeo [orig: adeò] durescit, ut glutinis instar appareat, necgladio penetrari possit. Ad ingressum ostium latens constituitur. [note: Scal. Extr. 96. 7. ] Apud Brachmanas plamaris sunt longitudinis: in nova Hispania, scarabaeos aequant. Maiores Aristoteles i(ppomu/rmhkas2 nominat; Gaza formicas equites vertit, Plinius Herculanas. Ille in Sicilia inveniri, Abensina in Lycia negat. Ad minores et illae spectant, in novo orbe, quae domos luteas, sphaericas, capitis magnitudine, parant, quas per praelongum accessum, quasi exiguam fistulam, ingrediuntur, ibidemque [note: Senlig. Exerc. 367. Pausan. in Lacon. ] hoorea conficiunt. A calore sunt albae, vel rubrae. Illas in regno Nigritarum, Senegae, Pephno parva insula, vel potius Pheneo Laconicae invenies. Humiles in Senega casas exstruunt; et absque calce ferruminant; clibnos velruscula in ordine diceres. Aliquando n. centum et centum quinquaginta se subsequuntur. De albis etiam ita Nieremberg. [note: Nieremb. H. E. 13. c. 13. ] Circa montem Leaenae, album genus formicarum est, idolis inclusarum. Vocant idola quaedam Chimas, quae pyramidis artificiosae formam referunt, in quibus formicae albae, quae foras non prodeant, sed internis cellulis distinctae, ut quo vivant cibo incertum sit reptantes cursitantesque apparent. Has Chinas formidant barbari. Quocitres mancipium coemunt [orig: coëmunt], ante pyramidi huic vinum alique offerunt, mancipium sistunt, eique quodammodo devovent, orantes ut ipsum, si fugam ineat, serpentes, lacertae, tigridesque dilacerent. Quas servi minas adeo [orig: adeò] exhorrescunt, ut etsi ab heris acerrime [orig: acerrimè] vapulent, inire fugam minime [orig: minimè] ausint.



page III, image: s139

[illustration: ]



page 119, image: s140

Rubrae in provincia Mangi, quibus cum pipere vescuntur, et Brasilia [orig: Brasiliâ] visuntur. Magnae hae, et dum conteruntur, cedri odorem spirant. De iis [note: Aldrov. H. Ins. 4. c. 1. p. 516. ] ita Aldrovandus. Verno tempore, hoc est, mense Septembri magnum sensim fetuum agmen educunt idque eo potissimum die, qui pluviam subsequitur, atque tonitrua, cum videlicet Solis aestus viget maxime. Parentes praecedunt, ducesque sunt liberis, ore aperto huc, illucque cursitantes, viasque undique complentes, morsus multo quam aliis temporib. acerbiores inducunt, ad sanguinis effusionem usque. Sequuntur subinde liberi magnitudine praevalentes, volatuque novas sibi habitationes quaerunt, tanto saepe [orig: saepè] agmine, ut velut densissimamin aere [orig: aëre] nubem efficiant. Ubi quiescunt terram eo in loco effodiunt, ac quaeque sibi habitacula construit. Vita earum brevis est ut ex singularum ventre ingens fetuum numerus erumpit. Cum latibula sua egrediuntur, accurrunt Indi, accurrunt et volucres caeli. Indi autem magno cum desiderio tempus hoc exspectant, Formicas istas ceu novos fructus in cibi usum colligentes. Accedunt autem ad cavernarum ingressus, eas aquaeductibus circumsepiunt, adversus mordaces, et graviter morsu vulnerantes patentes formicas sese defendentes. Novas recentesque eas formicas, in multos dies servant, ac igne torrentes devorant. Quam modo suavem, delicatumque cibum praebeant, testantur Iesuitae, qui et ipsi illis vescuntur. [note: Ael. H. A. 10. c. 42. ] Ab Effectu Venenatae quae dam dicuntur. Tales Telephus Cretensis Laertas [orig: Laërtas] nuncupat. In Brasilia nidum, hirundinum more in arboribus faciunt. In isthnio del Sur et Nort, tam duras casas erigunt, ut vix securibus rumpi possint. Indi iis sagittas inficiunt. Ictis, necessario [orig: necessariò], moriendum est.

ARTICULUS II. De Cimice.

[note: Aldrov. H. Ins. 4. c. 2. Nomen. ] CImici nomen Latini a [orig: à] kei=mai cubo, quod in cubilibus nascatur, imposuisse videntur: nisi forte [orig: fortè] a [orig: à] cama, lecto brevi, et circa terram deducere volueris. Graeci ko/rin vocant, a [orig: à] Cori herba, quam Latini Cimicariam dicunt. Appellatur et a)/fis2 a [orig: à] recentioribus ko/rica.

[note: Descriptio. Menfet. H. Ins. 2. c. 25. ] Fastidiendum natura animal est, ut Plinius loquitur, et simile fere [orig: ferè] ricino. Corpore est rhomboide, colore nigro, parum rubente: pedibus tribus, et iuxta collum brevibus: dorso et ventre incisuris notato: Cuti apprime [orig: apprimè] tenera, ut vellevissimo contactu media crepet, foetoremque abominandum exspiret.

[note: Locus. Scalig. Ex. 246. 5. Vives in Dialogis. ] Reperiuntur in lectis, abiegnis inprimis, et quorum linteamina et stramina raro [orig: rarò] renovantur; parietib. lectis proximis, et alabastro obductis; coturnicum caveis; libris chartaceis.

[note: Victus et Generasio] In insula S. Thomae non inveniri, prodidere quidam. De die in parietum rimis stabulantur. Ex cuiusdam mulieris aperta calvaria, magna Cimicum multitudo prorupit. Hominum sanguine, quem sugunt victitant: post morsum vestigia purpurascentia cum dolore pruriginoso tumida relinquuntur. Victitare et aliis vel exinde colligas, quod [orig: quòd] in iis etiam lectis inveniantur, quos nemo frequentat. [note: Arist. H. A. 5. c. 31. ] Exhumore per summa corporum animalium exsudante, generari apud Aristotelem habemus. Oriri et ex humoribus aliis circa lectos putrescenbus, et e [orig: è] lignis paulatim exsudantibus nullum dubium. Vidit Aldrovandus peregrinantium vel rus euntium lectos subinde a [orig: à] Cimicibus infestatos, cum nulli praesentibus apparuerint. Scaliger etiam inter chartaceos libros, oriri innuit. In coturnicum caveis, maxime [orig: maximè] brevi tempore multiplicantur. Propagari et per coitum Pennius in agro Aurelianensi animadvertit. In dissecta vagina adultos et iuniores, cum magno


page 120, image: s141

ovorum dilutius albicantium numero comperit. Cardanus Carthusianos cumiis non conflictari, quod [orig: quòd] carnibus abstinerent, ridicule [orig: ridiculè] credidit. [note: Scalig. l. c. ] Tolosati lectuli, inquit Scaliger, carnes non esitant, et nihilominus ea [orig: ] peste sunt infames. Vulgo [orig: Vulgò] iactatum est e [orig: è] contritis alios oriri. Pestem multiplicatos praesagire, apud Alexandrum Benedictum habetur.

[note: Fuga. ] Arcentur ab ingressu, cucumeris anguini a qua [orig: quâ] alicubi reposita, felle bubulo aceto permixto et lecto inuncto: [note: Varre R. R. l. 1. c. 3. ] crinibus equi in ostio cubiculi suspensis: nigellae et cicutae fumo. Fuganteos, Canabis in lecto posita: stercus tauri si eo suffitus fiat: Genistae communis siliquae semine praegnantes, si sub pulvinari ponantur: odor rubrarum pellium, quas Reuschleder Germani vocant: pix liquida, et cucumeris silvestris sucus cubilibus inspersus. Cornu cervinum velleporis pedes circa lectum pendentes: faeces butyri coctae: obolus lecto substratus, etc. Necantur, tinctura sulpuris: foliis hederae cum decem hirudinibus [note: Plin. H. N. 27. c. 9. ] tritis; lupini madentis imbre: foliis utriusque filicisfumo Chalcanthi et aeruginis: calce cum lixivio fervente mixta, staphidiagria, hydrargiro, sulfure, et oleo laurino, additis; illis denique, quae apud Aldrovandum occurrunt.

[note: Usus. ] Conferunt, in serpentum morsibus, [note: Quint. Seren. Samonic. in Carmin. ] si cum testudinis sanguine sumantur: contra epilepsiam ab utero, si suffiantur aegrae. in Tertianis si cum allio et mero tribus diebus vel ovo sumantur. Geinerus fidem facit: in quartanis, si cavis fabarum inclusi, ante febrium significationes septeni devorentur: in urinae suppressione, si [note: Plin. l. c. 18. c. 4. ] fistulae urinariae indantur. Plinius in aspidum morsu commendat: Vegetius in stranguria equorum siunus in [note: Galen. Euper. 5. ] aurem, alter in meatum penis imponatur: Galenus in urinae incontinentia: in Calculo Valerandus: in eodem eineres per clysterem iniectos, recentiores et quidem mire [orig: mirè]: in colica Gesnerus [note: Monfet. l. c. ] quatuor ex vino mane [orig: manè] bibitos, per tot dies donec dudodecem devorati fuerint. Sic Functium urbis Tigurinae nepotem liberatum, et caet.

[note: Differentiae. ] Alii sunt Domestici, de quibus hic: alii silvestres, de quibus inter alata egimus.

Ad eos pertinent Hocitexca, et [note: Nieremb. 13. c. 15. ] vermis cornutus. Hocitexca denarium aequat magnitudine, teterrimo odore, et haustu sanguinis infensa. morsu excitat rubeas eruptiones. Vermis cornutus apud Mechoa canenses ytzuaqua [note: Nieremb. 13. c. 16. ] et sipantipe dictus. Duob. corniculis rubris iter praetentat, nigro fuscoque variegatus.

ARTICULUS III. De Pediculo, et Syronibus.

[note: Nomen. Aldrov. H. Ins. 5. c. 4. ] PEdiculo a [orig: à] pedibus nomen est. Plinio dicitur pedunculus, aliis priscis Pedes, et pes; et quidem in feminino genere; nonnullis sexcuves, vermis, serpens, etc. A Graecis vocatur communiter, fqei\r, modernis yu/ra; Achaeis ni/rnos et ni/rmos alis ka/rnos, e)/gkarnos, s3a/qrac, a/rpedw\n, brau=la, ta/qraka, etc. plu/podes2, et likni\as2 species sunt.

De Descriptione et Loco, non est quod simus solliciti.

[note: Generatio. Arist. H.A. 5. c. 31. Theophr. de Cans. Plant. l. 2. c. 22. ] Ex carne oriri, et futuris, pustulas quasdam emergere; ex punctis, pediculos fundi, Aristoteles putavit; ex corrupto sanguine Theophrastus: ex materia putri calida et humida, quae in cute redundat, Mercurialis.

Sanguinem inprimis pituitosum hic locum habere dicerem, cum biliosus et melancholicus, interimat eosdem, et felle illito intereant. Locum si spectes, inter cutem et carnem prodire visus est dixisse Galenus: in toto gigni corpore, cum ubique porosa cutis sit, nemo negaverit.

Dicendum tamen, in capite magis, et ad axillarume t inguinum emunctoria, erumpere. Copia ibi


page 121, image: s142

[note: Mercurial. de morb. cutan. 1. c. 6 ] excrementorum colligitur, et pilis obtectae sordes, difflatione negata promptius longe [orig: longè] putrescunt. Nec collum, licet derectum et glabrum eximendum est. Cum enim et illic emunctorium, cum amplissimis quae humorem ad caput deferunt vasis, frequentior et copiosior illic sudor excitatur. De efficiente tot sunt sententiae, quot de spontaneo viventium ortu occurrunt. Principium ibi occultum essenecesse est, animatumque illud, sed quod ab alio in actum deduci oportebit, ut [note: Plin. H. N. l. 20. c. 2. Galen. l. 2. de al. fac. ] alibi dicemus. Occasionem ortus nonnulla praebere, experientia docuit. De Ocimi cibo id apud Plinium legimus; de castaneis et ficubus, ap. Galenum. Idem de raphano, xyloaloe [orig: xyloaloë] suffita, apio hortensi, dactylis, etc. apud Diodor. in Empiricis traduntur. Lanam ovis a [orig: à] lupo admorsae, si vestis ex easudore madeat, eos procreare, [note: Plut. Symp. 2. 9. 49. Meuf. Theatri Insect. l. 2. c. 22. ] apud Aristotelem et Plutarchum habetur: imo [orig: imò] pannos equino adipe illitos idem efficere, ap. Moufetum. Accedit complexio, regio et cultus. In India Occidentali Christianis ne in capite quidem innasci, [note: Ovie. c. 82. ] prodidit Oviedus; incolis ubique. In insula S. Thomae, nigri pediculis scatent, albi ab iisdem non attinguntur, si Vespucio credimus. Iter maris Indi qui ingredi solent, pediculos, ubi Azores insulas a [orig: à] tergo reliquere, confestim tabescere aiunt: subito [orig: subitò] oriri ubi eas reviserint. Oviedus de traiectu aequinoctialis lineae id sumit. In tota Hibernia ob immunditiem diffluere dicuntur, nihil de ergastulis dicam.

[note: Morbus pedicular. ] Pedicularis hinc aliquando morbus, quo haud paucos mortuos, Historicis proditum: illos inprimis, qui vel saevitie famam quaerere, vel divinitatem aucupari volebant. De Antiocho [note: Macc. l. 2. c. 1. ] Epiphane in Maccabaeorum libris legimus: de Herode Ascalonita, [note: Ioseph. Antriq. l. 18. c. 8 ] apud Iosephum: de Herode Antipa in Actis Apostolorum: de Pheretima Cyrenaeor. regina, postquam Barcaeos ob interfectum filium crudelissime [orig: crudelissimè] [note: Hered. l. 4. ] ulta esset, apud Herodotum. Eodem morbo periisse traduntur, Pherecides Syrus Pythagorae praeceptor; Cassander Antipatri Fil. qui Alexandri matrem et filios interfecit; [note: Plin. H. N. l. 11. c. 13. ] Sylla, quem Plinius, erodente se ipso et supplicia sibi gignente, periisse scribit: Vidisse se saevo ab agmmine vinci Sammonicus. Idem de Euno servo in Sicilia, Galerio, Maximino, Speusippo Eurymedontis filio, Iuliano Iuliani apostatae avunculo, qui Antiochiae sacram mensam perminxerat, et aliis proditum est.

[note: Remedia contra mobrum. ] Remedia contra eos plurima apud auctores invenies. Dioscordi allium cum origano decoctum, vel coriandrum cum eodem tritum probatur. [note: Plin. H. N. l. 22. c. 25. ] Flinio Staphidis agriae semina corticibus abiectis trita: sinapi, allium cum aceto et nitro, oleum raphaninum, extra: senecta anguium trita, myricae semen, aqua ex raphani foliis, etc. intra laudantur. Oribasius, ad helxines sucum diu infricatum confugit: ad berberis folia Rhasis: ad argentum vivum oleo rosaceo, nec male [orig: malè], Abensina. Fallopius ceratum ex oleo, argento liquido et cera componit, eoque corpus inungit. Nonnulli statim interimi putant, si cingulum ex lanaeodem illitum, nudo ventri circumligetur. Idem linimenti, quod ex pomi cocti medulla cum argento vivo componitur, auctor est. Quidam apud Moufet. Nosocomii praefectus, virgis betuleis nova pelle aegros vestiebat, quae vibicibus picta, pediculos postea non admisit. Plura apud Aldrovandum et Moufetum vide.

[note: Usus. ] Cumani, si navigatoribus credendum, et crudis et coctis vescuntur, quod et Phtirophagis olim suetum. Ictericis, si duodecim contusos ex vino vel cum butyro exhibebis, certo certius subvenient. Quidam in dysuria vivos et grandes coli immittunt. Si ex diuturno morbo decumbentibus, in capite nascantur, solutionem morbi indicant.

[note: Differentiae. ] Differentiae a [orig: à] subiectis sumuntur. Sunt enim alii Hominum, alii Brutorum, [note: Arist. H. A. l. 5. c. 32. ] quibus et qui in plantis Moufet. adiungit. Homines qui infestant, vel sunt Mansueti vel feri, vel Syrones et minimi. Mansueti inter digitos leviter fricati quadranguli videntur, et


page 122, image: s143

pulicib. paulo duriores. In capite nati, maiores sunt, nigriores, quod sucus ibi pinguior, longiores et velociores; in reliquo corpore magis obesuli, ventriosi, tardi, obscure albidi, et nigricantibus liris insigniti. Aldrovandus oblongiores ceteris, in postica parte crassiores, vesus caput in acutum desinentes dixit. Gignuntur et in vestibus laneis, leucophaeis inprimis. Pueris magis, viris minus in capite oriuntur: nec male [orig: malè] tum illud valet. Feros alii pediculos inguinales, Ciccos, ricinos humanos, et vulturinos pediculos vocant. Italis Piatolae et Piatones, aliis Plactulae et Platulae dicuntur. Palpebras, pubem, inguina et axillas occupant. compressiore sunt corpore, acutiore rostro, quo tam alte cutem penetrant, ut vix cum capitis iactura avelli possint. Raro [orig: Rarò] vagantur, sed loco quem sibi excavavere affiguntur. Duriores mansuetis Aristotel. dixit. Quia minus turgiduli, aridiorem et quasi seminaslatam materiam sortiti videntur. In Synonimiis, Motes et Immotes dicuntur. Palpebras saepe [orig: saepè] ita infestant, ut oculis exulceratis, visus aciem obtundant. Evelliprimo [orig: Evelliprimò] diligenter debent: mox sapone nigro acerrimo locus optime [orig: optimè] inungi, et si corpus fuerit calidius, argento vivo, pomi dulcis pulpa excepto. Lixivium senae, vinifaecem, sucum genistae, magnifaciunt Medici: Varignana, decoctum ex staphidis agriae unc. ii. vini phialis iiii. setarum porcinar. [note: Monf. Th. Ins. l. 1. c. 24 ] unc. ii Hydrarg. purgati unc. i. parat. Syrones antiquitati ignotos, Thomae a [orig: à] Veiga opinio; a)kari/dion Aristotelis esse, Moufeti. Videntur a)po\ tou= s1o/rdhn e(/rpein dici, quia tractim sub cute repunt. Latini Pedicellos, Taurini Sciros, Vascones [note: Lang. Ep. l. 2. ep. 42. Scal. Exser. 194. 7. ] Brigantes, Itali Cirones vocant. La~gius$$$ inter pediculos refert, Moufetus non item. Nulla illis expressa forma praeterquam globi: vix oculis capitur magnitudo tam pusilla; ut unum ex Epicuri atomis diceres. Colore sunt albicante, capite excepto; propius [orig: propiùs] intuenti nigricant, vel parum ex nigro rubent. Ita sub manuum crurum et pedum cute habitant, ut actis, quamvis pedib. destituantur, cuniculis, et excitatis aqua plenis, penes quas habitant pustulis, pruritum maximum ingenerent. Acu extraci, movent se, si calore Solis adiuventur. Ungue pressi, haud sine sono crepant, aqueumque virus reddunt. Intra oculos, et toto corpore generari, certum. Illud, le Ieune Chirurgus prodidit, [note: Monfet. l. c. ] apud Moufetum: hoc in nobiliquadam Angla sexagenaria accidit. Interdiu et noctu, labiis, gingivis, plantis pedum, capite, naso, aliisque partibus lancinata, tandem carne depasta occubuit. Maior succedebat soboles, quo diligentius acubus adstantium effodiebantur. Maximum et praesentissimum eorum venenum, acetum salsum, et vini sublimati portio. Abenzoar corpus pulpa melonum fricat, vel succo foliorum Persici. [note: Tineae. ] Plura in Moufeto vide. Huc Tineae pertinent, quas Graeci trixobrw/tous2, trixotrw/ktas2, s1h/tas2, trixobo/rous2, vocant. Nascuntur saepe in capite, et pilorum radices exedunt. Succo limonum cum aqua vitae et sale usto mistis, et inunctis, depelluntur. Alii, panis siliginei calidi micas saepius alligatas commendant. forte [orig: fortè] nec semen in abiete summa crescens; in cineres redactum et aspersum oberit. Oviedus Niguae bestiolae apud In dos Occidentales meminit, de qua sub pulice. Nec est quod Dermestis insecti obliviscamur, quamvis ad hominem non pertineat. Pelles id consumit, et pro earum ratione colorem mutat. Pulicis est magnitudine, pedum sex, et forcipati rostri.

Bruta quod concernit, Leo adeo [orig: adeò] a [orig: à] pediculis in palpebris infestatur, ut aliquando in rabiem coniciatur. Equi rubentes capitib. reliquo corpore albicante habent. Boum et vitulorum, nigrisunt. Porcorum, qui Urii ab urendo, adeo [orig: adeò] grandes et duri, ut vix digitis interimantur. Canum sunt parvi, lentiginosi, capite albicante, reliquo corpore excoeruleo livente vel nigricante. Ovium minuti valde [orig: valdè], quib. capita rubent, corpora candicant. Cervorum, capiti concolores. Capror. ab ovillis parum differunt. Avium exigui sunt. In capite porissimum atque alis


page 123, image: s144

[note: Colum. R. R. l. 8. c. 7. ] oriri, Columella testatur. De Phasianis, perdicibus, coturnicibus, Gallinis, etc. taceo. Asino parcunt, quod tardo gradu incedens, nullo sudore perfluat. Salmones macilentiores sub brachiis pediculis scatere vidit Plinius. In Abrotano, Absynthio, Nymphaeae floribus, et potissimum Aquilegiae foliis, mense lunio, ob singularem eius dulcedinem haberi, Moufetus auctor est.

ARTICULUS IV. De Ricino, et Reduvio.

[note: Aldr. Hist. Ins. l. 5. c. 5. ] RIcinus, nomen a [orig: à] Ricini plantae seminibus, quae aemulatur, apud Latinos obtinuit. Vulgo Graecor. dicitur kro/twn, Hesychio a)s1ko/tonos, Suidae ko/otos, aliis kunor)r(aisth\s2, Ferlinis, ut ex Didymo Zelonote ap. Hermolaum Barbarum accepimus, r(aisth\s2. Gaza Reduvium vocat, Albertus Tacam, Guillerinus de conchis Eugulam, Sypontinus kunomui=/an, sed falso [orig: falsò], Scaliger Cicam, [note: Monf. Theatri Insect. l. 2. c. 26. ] vel Ceccam. Insectum est parvum, compresso valde [orig: valdè] et plano corpore, cute admodum tenaci,figura corporis rhomboide, colore nigro cum quodam splendore, aut ex fusco obscure nigricante. Sex habet pedes collo affixos, rostellum acutum sed breve, exitum excrementi nullum. Aestate ineunte in pascuis inter gramina, et in silvis inter folia ex putri quodam humore nascitur. Gignitur aliquando in carnibus. Observavi, inquit Aldro vandus, saepe in canibus, quod cum domo egrederentur, prorsus Ricinis carerent, redeuntes vero ex agris, ubi frequentior spissior, et altior herba erat, iis infecti essent. Infixo semper sanguini capite vivit, atque ita intumescens, quia ei, ut dixi, nullus cibi exitus, dehiscit nimia satietate, alimentoque ipso moritur. Aeque est mira sanguinis, ut Hirudinum generi in palustri aqua sitis. Perfert tamen et famem per septiduum. Sanguis igni sacro auxiliatur: mulieris lumbis si inungatur, veneris taedium parit. Ex aure sinistra canis avulsus, omnes dolores adalligatus sistit, ut Plinius ex Nigidio prodidit. Praeservantur ab [note: Plin. H. N. l. 22. c. 18. ] eo canes, si aures oleo nucm avellanarum et amygdalarum amarrum illinantur, vel ex vino, aceto, cumino et aqua salsa abluantur.

[note: Moufet, l. c. ] Adeo [orig: Adeò] similis ricino Reduvius, ut saepe inter se confundantur. Rostellum ipsi longius, pedes obscure rubent, dorsum cineritio est colore, tribus minutissimis nigricantibus punctis distinctum, et ad cordis figuram effigiatum. Corpus a [orig: à] maxima repletione numquam ita distentum, quin semper compressum, numquam globosum videatur. Caput rarius cuti infigutor. Sanguinem per vices exsugit, et excrementa inde genita per alvum exprimit: quae lanam viridi colore ita tingunt, ut vix calido lixivio ablui possit. In vellere detonso annum integrum vivit, et boves, oves, capras, barbam etiam hominis et inguina infestat.

Tolluntur mandragorae radice, cedria, pice liquida et sevo ovillo, amurca optime depurata, et vini fortioribus foecibus, cum decocto lupinorum, si iis oves detonsae illinantur. Reduviorum pulveris drachma una et semis, in potu exhibita, Ictericiam certissime [orig: certissimè] et cito sanat, si quibusdam Anglis credendum.

ARTICULUS V. De Pulice.

[note: Aldrov. de Ins. l 5. c. 50 Mouf. Th. Ins. l. 2. c. 28 Descriptio] PUlex, quod ex pulvere generetur dicitur. Graecis est yu/lla, yu/llas2, Aeolibus spu/lla. Caput illi exiguum, os torosum, collum breviusculum, probescis, cuius mucro rigidior, sine dubio cava, ut sanguinem exsugat, et intus transvehat. Duae minutissimae e [orig: è] fronte antennae, quibus tum viam explorat, tum de obiectorum natura iudicat. Oculos habere vel inde colligas, [note: Arist. die part. anim. lib. 4. c. 6. ] quod luce se subducant. Posteriora cruscula ventrem versus retro [orig: retrò] flectuntur, anteriora ad pectus, Extremae tibiae, bifidae, uncatae, acutae, et corneae quasi, tum ut certius


page 124, image: s145

sublimia scandat tum ut glabrae cuti firmius adhaereat. Intestinum unum minutissimum et implicatum, quod pro [note: Victus. Locus. ] cibi quantitate, vel relaxatur, vel contrahitur. Non tantum in animalibus canib. vulpib. homine reperiuntur, [note: Ortus. ] sed et in terra subsiliunt. Hea civitas propter caprarum abundantiam, eorum est feracissima. In territorio Sigelucensi, nec ii quidem qui importanturvivunt. Loca calida et sole illustrata amant. Sanguinis sunt apperentissimi. Oriuntur ex pulvere, inprimis si caprae aut hominis urina praemadefiat. Sed et inter pilos canis, ex humore succido putrescente. In Perienna regione, e [orig: è] mancipiorum sudoris guttis, quae statim in pulices delapsae convertuntur. Coeunt [orig: Coëunt] mare feminam conscendente, diuque in coitu haerent. A coitu gravida femina obesior videtur, ovorum plena; quae in ventre oblonga, minutissima, numerosa et candida videntur; exclusa, repente nigri cant et in pulicellos minutissimos abeunt. Ova non lendes parere, apud Philoponum habemus: quod et Niphus tradidit. De [note: Natura. ] Natura haechabe, carni putri vel mortuae non insidere, nec morbo regio laborantes, et quidem ob succi amaritudinem, nec morituros, ob eiusdem foetorem, attingere. Nocte inprimis infestare. Apastu in lodices villosas vel pulverem se abscondere. A morsu locum rubicunda macula notatum dimittere. Imminentibus pluviis maxime [orig: maximè] mordere: frigore deficere et mori.

[note: Fuga. ] Pelluntur variis, inprimis vero [orig: verò], equae urina et foecibus; aqua marina; decoctionis arsenici aut sublimati; calce viva cum hellebori albi succo permixta, etc. Eidem megocio inserviunt caules, ebuli folia, filix, anchusae radix, pulegii flores, ruta, colocynthis, rubus, oleander, mentha, lupulus, rapi semen, cuminum, staphis agria, persicaris, sinapi, et alia,quae ap. auctores vide. Alcairi redigitur in pulverem persicaria: pulveris circa lectos sparsi odore ita soporantur, ut non mordeant. Numidiae mancipia quia calceis destituta, iniuriis huius animalculi nimis sunt obnoxia, ferro et igne eadem arcere solent. Multi ex eo digitis pedum, vel pedibus integris mutilati superfuere.

[note: Differentiae. ] Sunt alii Communes, rariores alii. Illi pediculor. magnitudine, sed molliore corpore, dorso gibboso, et fere [orig: ferè] porcino. Pectus venterque ex nigro flavent. In catellis candidis sunt dilutiores, in ruffis fulvidiores, in nigris nigriores. In Hispaniolan non sunt magni: sed mordent dirissime [orig: dirissimè]. Ex Rarioribus sunt illi quos iuxta Niguam [note: Scal. Exser. 44. l. 8. Maregr. Hist. Bras. l. 7. c. 3. ] fluvium parit In dia. Pulicellus est, inquit Scaliger, rostro acutissimo: pedes potissimum invadit, (raro [orig: rarò] partes alias) non ingredientium tantum, sed et Cubantium quoque. Ideo [orig: Ideò] in sublimi cubant Indi. Frequentissime [orig: Frequentissimè] partem illam quae subest unguibus lancinant, quarta die crescere tumor incipit, tum ad eam turget magnitudinem, ut pisum superet. Tumor fetus est lendibus candidis: quibus extractis, calidos imponunt cineres. Quae de Numidiae mancipiis superius diximus, ad cundem spectant.

ARTICULUS VI. De Lendibus, Forbicinis, et Talpa Ferrantis Imperati.

[note: Monf. Theatri Infect. l. 2. c. 35. ] TRia haec animalcula Moufeti et Aldrovandi verbis describemus. Lendes, inquit ille, Graeci do/rkas2 et ko/nidas2, Itali Lendine. Hispani Liende. Germani Niss. Angli Nits. Illyrici guida, appellitant. Sunt autem minuta quae dam animalcula albicantia, Syronibus, (si pedes haberent) quam simillima, sed duplo fere [orig: ferè] minora: corpore item oblongiusculo, ex quibus nihil aliud gigni posse Aristoteles testatur. Inter ungues compressi cum sonitu moriuntur; non solum in hominum capillis et ciliis, sed etiam boum et equorum macilentiorum crinitus scatent; pedum exsortes tam pertinaciter nihilominus adhaerent, ut eadem opera totum pilum qua illos auferas. Has Trotula prixobrw=tas2 non


page 125, image: s146

inepte [orig: ineptè] dixit, nam ut cochleae herbarum, sic istae capillorum succo victitant, eosque depascunt.

Philosophus ex pediculorum coitu provenire eos affirmat, quorum proinde ova dicuntur. Sunt autem Iasmini florum apud nos crescentis similia. Nam sicut ille flores profert seminis expertes, sic pediculi ova pariunt effeta. Moriuntur aut alimenti inopia, aut pectinis densioris usu, aut medicamentorum vi: qualia veteres neotericique medici multa praescribunt. Plinius alumen cum aceto, vel acetum cum felle vitulino miscebat, et lacte item caprino eas tolli affirmabat. Laudat item nitrum cum Samia terra illitum, et scrobem cornu cervini cum vini epotam. Abinzoar cum centaurea minore, et Alkitrum capillos inungere praescribit. Sulpur in aceto tollit lendes, uti quoque oleum cum lixivio illitum. Marcellus stercus suillum cum vino et succo rosar. mixtum, mellis item cum sale armeniaco inunctionem, sed praesertim oleum raphani cum fortissimo lixivio varie [orig: variè] praedicat. Hildegardis ex dactylorum ossibus lixivium parat, quo cum oleo radiculae mixto lendes enecat. Ardenus sublimati hydrargyri parum cum vino ardente miscet: atque etiam dicit; Sicaput primum ovo gallinaceo, deinde cyclaminis succo, vel aqua marina irrigetur, numquam renascituras esse lendes. Gilbertus Anglicus fel cuiuscumque animalis, uti etiam amara, mundificativa, et aromatica, cum succo calendulae mire effert.

Eiusmodi insecta vulgo [orig: vulgò] Forbicinae dicuntur, quod caudam habeant bifurcatam ad instar forficis: apud Belgas (ut audio) Oor Vuormen, i.e. vermes auriculares, seu potius aures petentes, siquidem Belgae existimant in [note: Aldrov. de Ins. l. 5. c. 8. ] aures irrepere, ut cerebrum offendant. Habitant multum inter uvas, in cavis atborum, foraminibus parietum, sub lapidibus, sub terra. Color eis ferme [orig: fermè] castaneus, pedes sex, corpus oblongum. Quae prima pingitur, omnium est vulgatissima, sed nec dum magnitudinem suam adepta. Secunda rara et insolens, capite etiam bifurcato, corpore crasso, tota subfusca, et flavescens. Tertia eiusdem cum proxima speciei, minima, candida. Prima vero [orig: verò] in secunda tabula, nescio an e [orig: è] forbicinarum genere (alata enim est) leucomelana, sive nigra et alba, alis expansis. Numer. 2. eadem clausis alis atro-castanei coloris caudam habet, et bifurcatam et serratam. Num. 4. omnium est vulgatissima [orig: vulgätissima]. Quinta omnium minima caudam habet trifurcatam: sicut etiam sexta corpore admodum crasso, magnis et crassis pedibus, tota nigra. Postremo loco pictum insectum, e [orig: è] Gryllorum forte potius [orig: potiùs], quam Forbicinarum genere, coloris leucophaei, cauda trifida.

Ferrantes Imperatus Neapolitanus diligentissimus ac eruditissimus aromatarius, in anturali sua historia Insectum, quale hic depingimus, Talpam nominavit, quod Talpae more pedibus anterioribus ceu manibus terram effodiat: sunt enim pedes utriusque animantis simillimi. Rusticis Neapolitanis, inquit, Guffulo dicitur, sed cur, non explicat. Nostri rustici vocant Zuccaram, quos ego secutus vermem cucurbitarium nominavi. Siquidem cucurbitas quas Zuccas vocant, summopere infestant. Imperatus hoc infectum hortulanis apprime [orig: apprimè] odiosum esse ait propter plurima, quae stirpibus damna infert, earum radices deyorando. Insectum est quatuor digitos longum, unum vero [orig: verò] latum, habitu, corpulentia fere locustae. In tria segmenta praecipue dividitur. Caput enim prima sectione ab ea parte, quam pectus libet appellare ventri superstatem, separatu. Hoc Locustae ora, et faciem fere anterius repraesentat, sed ocuor. medio quidpiam eminens nonnihil conspicitur, quod nasi vices, et locum tener. Ocelli utrinque aterrimi splendentes gagatis in modum: sub his duo velut cornicula oblonga tenuia, forsan ad praetentandum iter exstant. Extremo rictu, seu freno alia velut emissitia cornicula, seu appendices in articulos seu inter nodia quarerna, aut quina ad commodiorem flexum, minora


page 126, image: s147

tamen superiorib. intra vero [orig: verò] rictum ipsum, ac oris lateribus aliae binae utrinque appendices, denique sub mento utrinque una protenduntur, quibus ut opinor, tamquam digitis quibusdam, alimentum in ore retinet ac complectitur, et forsan comminuit, ita ut partimdentium manus obeant. Terniutroque lactere pedes. Primi antici lati, tribus articulationibus compacti, quarum extrema velut in digitulos secta est plures acutos serrae dentes referentes, cristam galli diceres, aut equitis calcar. Media et postica crura similiter tribus constant articulis, sed haec maiora et in femore crassiora in altum supra tergum elevato medio, seu poplite, anticis longiora, sed minus lata maiora mediis, hirsutie molli inferne [orig: infernè]. Venter lanosus octo compactus est annulis. Dorsum vestiunt quaternae alae, superiores breves, et latae, aliis angustis longioriubs, et ad caudam fere extensis incumbentes. E cauda geminum exit spiculum longiusculum, ac subtile: cum Gryllo Locustae specie affinitatem quandam habere videtur, est que colore fere per totum subcastaneo.

ARTICULUS VII. De Sphondyle.

DE Sphondyle seu verticillo (ita dicitur, quod circa radices ita convolvatur, ut verticilli speciem gerat) diversae occurrunt sententiae. [note: Arist. H. A l. 5. c. 8. Plin. H. N. l. 27. c. 13. ] Plinius serpentem facit. Aristoteles et Absyrtus, domesticae meminere, quae selphio similis Hesychio et Camerti ex Aristophane, aversa coit; si tetigeris, fugit, et prae metu male [orig: malè] pedit. exiguo eadem corpore et subnigro. [note: Theoph. H. P. l. 9. c. 14. ] Silvestris fit apud Theophrastum mentio. Natura eiusnullam radicem etiam acrem intactam relinquere. Agricola [note: Agric. de animalib. subterran. ] eum longitudine et crassitie minimo digito aequat. Capite rubro, reliquo corpore albo, nisi quod superne sit aliquanto [orig: aliquantò], ubi cibo sumpto turget, nigrum, sepedem, addit. Rodit radices cucumeris asini, chamaeleontis nigri, centaurii, peucedani, aristolochiae, vitis silvestris, et c. Tertio suae generationis anno formicarum instar prorumpere, et Moguntinensem [note: Malleol. l. de exorcis. ] dioecesin infestasse, Malleolus auctor est: anno suum ortum sequente in scarabaeos maiales verti, Cordus. Germanis Enger, forte quasi e)/ggeioi dicuntur. Anglis Aprili et Maio mensib. plurimum nocent.

[note: Mouf. Theatr. Ins. 2. c. 6. ] De Differentiis ita ex sua Observatione et Camerario Moufetus. Habeo penes me sphondylam cruciformem, colore ex cinereo albicante, capite nigricante; tacta veluti sese insphaeram colligit, et Verticillum feminarum fuso nentium scite [orig: scitè] exprimit: unde nomen. Extra terram torpet, aeris [orig: aëris] impatiens. Vulnerata liquorem emittit dilutius atrum, quo tamquam encausto literas scribere quis possit. Habeo et rubram sphondylam, intra terram ad duorum pedum profunditatem viventem: cui caput nigerrimum, os forcipatum, collum ex luteo rubescens, dorsum cocco infectum, sex pedes anteriores miniatuli, venter reliquumque corpus omnino flavum; nisi lateri utrique iuxta ventrem, octo rubescentia punctula, ornatus nomine addita fuissent. Medium digitum longitudine aequat, et vergente aestate in muscam transmutata abit. Vidimus quoque lucidam, corpore crassiore, satis a [orig: à] medio dorso ad caudam caerulescentem: a [orig: à] collo autem caesii magis coloris videbatur, caput illi flavescens uti et pedes: os forcipatum atque rubeculum. Dum iuvenis est, tota candicat corpore: Livor aetatem sequitur, incipitave a [orig: à] cauda. Mirum quo modo corpus in latum longumque undoso quo dam motu sine loci permutatione agit, ac inter movendum colores saepius mutat. Nam dum in terra quiescit, albicat tota; dum vero [orig: verò] agitatur, quasi per itacundiam, livescit. Omnino Cossis maioribus simillimum Insectum, quod ad corporis formam attinet; sed illi sese in verticillum agere et torquere nequeunt. Exsisto vermi magnum muscae genus natum conspeximus, quatuoralis


page 127, image: s148

donatum. Aliam denique habemus iuxta caepae radices inventam, eiusdem fere cum livida magnitudinis, capite viridi, albo, Xelampelino, coloribus mixtis notato: nos Caepariam vocamus; quarum hicomnium icones repraesentamsus. Nunc insuper Ioach. Camerarii de sphondylis sententiam addere placet, cuius mihi iudicium semper integrum. Sphondyli (inquit) forte sunt isti vermes qui in terra inveniuntur, initio Veris, plane [orig: planè] candidi, aut potius nonnihil lividi; qui autumno fiunt obscure virides; et pellucente e [orig: è] cute, pullo quodam succo colorantur: Caput iis spadiceum, nigricans et satis durum, ut facile radices arrodere possit. Erucae statim conglobantur, et moriuntur, aliasque resumunt formas, muscarum aut erucarum.

Crassitie sunt digiti unius et longitudine sequiun ciali; pedes habent octo in medio corporis, quod caput spectat: nostri vocant Erdtvvorme. Guilandinus dicit Sphondylos esse vermes, sic dictos, quod instar verticilli radicibus herbarum circumvolvuntur. Alii etiam vermes, nigri subrubentes testaceoque cortice, multis pedibus instar Scolopendrae praediti (cui etiam cognati videntur, nisi quod rotundiores, nec ita lati) reperiuntur in terra eruta prima aestate, eo quo dixi modo (si quis eos tetigerit) convoluti. Engerlin quoque vocant. Germani vermes subterraneos, flavos, nigro capite; iuxta quod perdes tenues; in relique parte corporis nulli. Hi cum eruti fuerint, in globum se formant, atque Soli expositi statim tabescunt. Vivunt etiam tantum intra terram, et plantarum radices arrodunt. Omnes hi sese conglobantes vermes, quis non inter Sphondylas censeret?

ARTICULUS VIII. De Staphylino.

[note: Absyrt. in Hippiatr. Mouf. Theatr. l. 2. c. 7 ] STaphylinus Sphondylo domestico, apud Absyrtum, similis est, qui cumnobis ignotus sit, non est mirum, nec tantam Staphylini notitiam esse. Moufetus duo insecta cum suis iconibus proponit.

Prima tota cum splendore nigricat Blattis non multum dissimilis, sed corpore magis gracili ac longiore. Totum corpus duos digitos transversos vel minus longum, cauda bifurca; quam dum aufugit (fugit autem atque currit valde [orig: valdè] velociter) quasi in sui defensionem elevat, ac duos veluti cauleos candidissimos, breves, extrudit: Verum nec pungere eum vidimus, nec ferire; minoresque et molliores aculeisunt, quam ut penetrare possint. Hos dum per iram exserit, effundit cum iss albam et crassam quandam substantiam, sed humido unguento molliorem. Vivit maxima ex parte subter terram; saepius tamen inter segetes supra terram conspicitur.

Altera quam a [orig: à] Kniveto depictam accepit, quaeque frequens in Norfolcia, caput habet parvum, e [orig: è] puniceo fuscum, fere globosum; os forcipatum atque exiguum. Proxime [orig: Proximè] a [orig: à] capite tres utrinque pedes; quorum duo priores breves sunt, (Erucarum more) quatuor reliqui colore fere [orig: ferè] sanguineo, quadruplo longiores. In medio corpore sub ventre octo habet pedes obtusos, veluti etiam Eruca. Cauda tuberosa, et duabus setis bifurca. Venenatam utriusque naturam exeo didicimus, quod equi duo, dum cum foeno eas devorarent, toto corpore inflati interierunt.

Meminit Staphylinorum et Cordus, qui Gallis Courtilles. Inveniuntur in hortis parvi digiti quandoque longitudine, tumulosque elevant, more talparum, in quibus dormiunt. Thymum potissimum et sambucum


page 128, image: s149

infestant: sed non ita, quin aliis quibuscumque herbis plantisque vim inferant.

ARTICULUS IX. De Anthreno et Asello Arvensi.

REferre huc placet Anthrenum et Asellum arvensem Moufeti. Illum Graeci a)nqrh-ron a)/pteron, alii Crabronem reptilem; quidam speciem Phalangii Plin. pennis tantum a [orig: à] Crabronib. differentem. Rostrum illi, inquit Moufetus, aduncum, et forcipatum, vultusque erectus. Noctuam illam cornutam (qualem in Belgio vidimus) plene [orig: plenè] exprimit; Oculos habet piceos, pectus hirsutum valde et fulvidum; pedes ottu flavi, deinde fuscio: octo incisuris ex rubro flavescentibus constat reliquum corpus, quas maculae in dorso Coracinae valde [orig: valdè] ornant. A summo rostro antennae sive cornua emergunt flava, hirsuta, flexibilia, tamen tactu nonnihil dura. Morsum ore infert aegre [orig: aegrè] curabilem; non ita tamen letalem, ut Phalangium videatur; nec ita lenem quin Crabronis superet kakoh/qeian.

Asellus arvensis ob similitudinem, quam cum asello habet, dicitur. Reperitur inter arvos, segetes, pedum duntaxat numero (quippe sex tantum parvos et nigricantes habet) a [orig: à] reliquis discrepans; Collum illi brevissimum, corpus latiusculum, compressum; cauda aliquantum mucronata. Iulio menese agro. Colcestriensi eum Pennius vidit, alias numquam reperit. Quem in Medicina usum obtinuit, nobis adhuc inexploratum est.

CAPUT II. De Insectis apteris octopedum:

ARTICULUS I. De Scorpione.

[note: Nomen. Asdr. Hist. Ins. l. 5. c. 11. Mouf. Theatri Insect. l. 2. c. 10. ] INsecta aptera octo pedum sunt Scorpio et Araneus. Scorpius nomen apud Graecos para\ to\ s1korpi/zein to\n i)/on, quod venenum iaculetur; vel ut alii para\ to\ s1kaiw=s2 e)/rpein, quod [orig: quòd] flexuose serpat, nomen invenit. Plinio Scorpio etram, Ciceroni et aliis Hepa, Pandectario Satocollos dicitur.

[note: Descriptie] Animal culum est colore subatro et veluti fuligineo, corpore oviformi, Capite, quod in pectoris summitate gerit, latente, Oculis tam exiguis ut pene [orig: penè] nulli conspiciantur. Pedes habet octo: chelis et forcipibus solidis furcata bina brachia, ceteris grandiora, fluvialibus astacis et cancris haud absimilia. [note: Arist. H. A l. 4. c. 7. ] Aristoteles quinque bisulcis dentata forcipib. habere scribit. Ex corporis imo, cauda producitur, globulis multis septem plaerumque, aliquando sex, et novem, quorum ultimus, ceteris longior, solus praefixo simplici vel duplicato aculeo, et nonnihil reflexo ad ipsius extremitatem, armatur. [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. Nicand. in Theriac. Plin. H. N. l. 11. c 37. Aelia. H. A l. 9. c. 4. Galen. de loc. aff. l. 6. c. 5. ] Dentem Plinius dixit. De lingua nescio quid apud Gordonium habebis. Lambere ea cutem dicuntur. An tenui fistual quod Plinio, Aeliano, et Nicandro, visum, pertusus sit aculeus, qua venenum eiaculetur, auctores viderint. Galenus certe negat. Admitti forte [orig: fortè] potest, cum et in viperae sectione, sub dentibus vesicula lateat, e [orig: è] qua venenum, cum mordert, effundere solet.

[note: Locus. Strab. Georg. l. 16. 17. Plin. H. N. l. 5. 7. et l. 8. 16. 29. ] Loca frigidiora nullos alunt: innoxii qui in Germania et Helvetia habentur. In Italia, Romae imprimis, America, Persia, inter Susas inprimis et Mediam, Canariis insulis, Numidia, Scythia, Pescara, Barbaria, Aethiopia, India Orientali prope


page 129, image: s150

[note: Aelia. H. A l. 10. c. 23. 29. l. 15. c. 16. l. 17. c. 40. ] flumen Estamenum, tanta multitudo, ut incolae solum vertere necesse habuerint. Plura in differentiis occutrunt. Sub lapidib. et in parietib. plaerumque latitare solent.

[note: Victus et Generatio Ael. H. A. l. 6. c. 22. Plin. H. N. l. 11. c. 25. et l. 20. c. 12. Antig. Hist Mira. c. 24 Holl. Prax. l. 1. c. 1. Plin. H. N l. 10. c. 72. Plin. H. N. l. 20. c. 12. ] Terra vivunt, et aliquib. in locis, herbas, lacertas, aspidas, verticillos, et blattas comedunt. Non coire, sed nimio Solis calore procreari, apud Aelianum habemus. Per putrefactionem ex paguris, Crocodili cadavere, sisymbrio, ocymo, et si Alberto fides, lignis putridis, nasci, dubitari non debet: per coitum, et quidem vere et autumno, saepius undenos, Moufetus auctor est. Vermiculos, inquit, quod vidimus albos, vivos, ovorum specie pariunt et incubant: mox ut prolem perfecerunt, pelluntur abipsa, interimunturque magno [note: Plin. H. N. l. 11. c. 25. ] quidem numero. Antigonus fetum ab ipsis devorari arbitratur, unum modo [orig: modò] sollertissimum relinqui, qui ipse matris clunibus imponendo, tutus et a [orig: à] cauda et a [orig: à] morsu fiat: reliquorum hunc ultorem, et superne [orig: supernè] patentes conficere.

[note: Natura et Mores. Plin. H. N. l. 29. c. 4. Scal. Exser. 245. l. 3. ] Nonnisi pilosas partes attingunt. Cum incedunt, transversos sese inferunt. Propter longitudinem enim pedum posteriorum, quos in vacuum ponere necesse habent, ingressionis corrumpitur quadratura. Numquam mansuescunt, quod Galenus prodidit. Unum per viginti duos dies in oleo vixisse, et in imo vasis ambulasse, Albertus auctor. Quid in fetum commmittant, et ab eodem vicissim patiantur, paulo [orig: paulò] ante dictum. Umbram solis declinantes, umbram petunt: nec nisi calcati, prodeunt et aculeos exserunt. Capite abblandiuntur prius, ut cauda commodius feriant. Nec Isidis sacerdotes circa urbem Copton laedere, nec Psyllos, apud Aelianum [note: Aelia. H. A. l. 8. c. 13. ] invenies. Porci nigri percussi, omnino [orig: omninò] moriuntur: non nigros ab ictu liberos dicunt. In Aethiopia, qui eor. excrementa calcavere, ita pedib. exulcerantur, utvix convalescant. Nulli animalium nocere, cui non sit sanguis, reliquit quidem Plin. sed Wolphiuscum vipera, conclusum, mutuis periisse vulnerib. vidit. Cum omni virulentorum insectorum genere, escae [note: Ael. l. c. Venenum et Medela. ] causa confligere, Aelian. auctor est.

Pestis importuna veneni, nisi quod [orig: quòd] graviore supplicio lenta, per triduum morte conficiunt, virginibus letali semper ictu, et feminis fere [orig: ferè] in totum, viris autem matutino, exeuntes cavernis, priusquam aliquo fortuito ictu [note: Plin. l. 10. c. 25. et l. H. N. 11. c. 25. ] egerant venenum. Constat eos, quib. septem aut novem caudae internodia saeviores esse: plurib. enim sena sunt: feriunt obliquo ictu et inflexo. U enenum omnib. medio die, summa item aestate exasperatur, cum incanduere solis ardoribus: itemque cum sitiunt inexplebili potu. Maxime [orig: Maximè] exitiales sunt, si suum genus adeant, antequam [note: Plin. H. N. l. 20. c. 12. l. 21. c. 23. ] noceant. Incurabile venenum, si ictus eo die ocimum comederit. Non sentiunt puncti dolorem, si manu onicum tenuerint. Symptomata varia affligunt. Locus affectus inflammatione corripitur, indurescit, intensius ruber, vicissimque dolore premitur: modo [orig: modò] aestaut, modo [orig: modò] frigore corripitur. Vulneratum affligit sudor et tremor. Extrema frigescunt, inguina atrollungur, flatus per sedem prorumpunt, capilli eriguntur, facies distorquetur, etc. Dodonaei famulus tam frigido sudore perfusus erat, ut algentissima nive se opprimi quereretur, etc. Infinita contra ictum apud auctores prostant remedia. Ex herbis sunt Absynthium, Abrotanum ex vino pota; Amomum, Ammi, Anisum, Allium, Aristolochia, Asphodelus, Assa foetida, Attractilis, Atriplex, Blitum, Caltha, Calamintha, Coepa, Centaurea, Chamaepitys, Colocynthis, Cypetus, Galbanum, Hordeum, Iris, etc. Ex fruticib. Balsamum, Myrtus, Paliurus, Rosa, Rubus, Laurus, Morus, Tus, Vitis. Ex anim alib. Sputum humanum et urina, Mumia, Ranae fluviatiles, Coracini pisces in Nilo, Scorpio denique ipse tritus, et cum sale, lini semine et althae impositus. Taceo composita, quae ap. Diosc. Plin. Rhasen, Albucasin, Oribasium, Serapionem, Silvaticum, et alios exstant, e a [orig: à] Moureto ac Aldrovando collectae sunt. Villanov. herbam trinitatis, cum succo radicis ebuli, et vino, tamquam unicum remedium commendat. Ioh. Arden.


page 130, image: s151

Chirurgus Anglus praesentissimum ait, si tres quatuorve sanguinis gutrae iuxta vulnus extrahantur, eodemque vulnus statim illinatur. Fugantur suffumigio ex sulfure, galbano, et ungula asini. [note: Plin. H. N. l. 20. c. 4 ] Non egrediuntur, si raphanum incisum cavernae imposueris. Rhasis radicem enulae gestatam laudat, etc. Torpescunt, si delphinium herbam substraversi. Necantur, si raphanum commansum, basilicum latifolium, in aquanascens, aconitum, helleborum nigrum, [note: Plin. H. N. l. 35. c. 19. Antipathia. Plin. H. N. l. 29. c. 4. Arist. H. A. l. 8. c. 29. Plin. H. N. l. 25. c. 10. ] ocymum rubro flore imposueris, et Galatae insulae terram. De Antipathia habe. Scorpionem et Crocodilum, simul atque alteralter. conspexerit, in mutua funerasponte rapi, id ab Aegyptiis proditum. Stellionem, visu quoque pavorem ipsi inferre, et torporem frigidi sudoris. Cum sol in Canco est, serpentes ictib. torquere. A vipera devorari. A vespis, apib. et crabronib. non attingi, qui a [orig: à] scorpionib. percussi sunt. Reviviscere mortuum aiunt, si quis helleboro candido linat. De odio inter eos et aconitum, ita [note: Plin. H. N. l. 27. c. 2. ] Plinius. Hoc quoque tamen in usus humanae salutisvertere, scorpionum ictib. adversari experiendo datum, in vino calido. Ea est natura, ut hominem occidat, nisi invenerit quod in homine perimat. Cum eo solo colluctatur, velut pari intus invento. Sola haec pugna est, cum venenum in visceribus reperit: mirumque exitialia ambo cum sint, duo venena in homine commoriuntur, ut homo supersit. Imo vero [orig: verò] etiam ferarum antiqui remedia prodiderunt, demonstrando, quomodo etiam venenata ipsa sanarentur. Torpescunt scorpiones aconiti tactu, stupentque pallentes et vinci se confitentur. Auxiliatur eis helleborum album, tactu resolvente: ceditque aconitum duob malis suo er omnium, etc.

[note: Usus in Medicina. Galen. l. de Theriac. ad Pison. c. 9. ] Magni est in calculo atterendo et pellendo usus. Comburitur a [orig: à] quibusdam. et cinis cum pane felicissime [orig: felicissimè] exhibetur. Alii Olea conficiunt, inter quae laudatissimum et mirabile, quod Matthiolo debemus. Habetur et apud Ianum Damascenum confectio.

[note: Differentiae. ] Differentiae Scorpionum, a [orig: à] forma, sexu, loco, quantitate, colore et viribus sumuntur. Formam si respicias est. 1. Gibbosus, cadua pro corporis pusilli ratione magna, quam post se convolutam trahit. Pallidus videtur: sed aculeus admodum productus albescit. Omnium celerrime [orig: celerrimè], et calidum solum, venenum infundere, prodiderunt Arabes. Ad ictum, calor corporis in singulas fere [orig: ferè] horas variat, et ex viridiflavo, albo, rubidoque alteratur: acuta febrisaffligit, lingua tumet, urina sanguine tingitur. Remedia vide ap. Mouf. 2. Gaudati et non caudati, et vel unum habent aculeum vel duos. Qui paguros imitantur, splendescente sunt colore, et eadem quae alii inferunt accidentia 3. Alati, quos Mauritania alit, Lybiam dicit Lucianus. Alis sunt tenuib. ut Cica dae. 4. Non alati, quosibidem inveniri Strabo asserit. 5. Paguror. et cancror. instar, qui splendescente colore sunt, et eadem quae alii accidentia inducunt, vide infra in Differentiis de colore. 6. Septem vel octo nodis, qui saeviores. Sex qui benigniores. 7. Caudati qui vel unico muniuntur aculeo, vel duplici. Excaudes.

[note: Plin. H. N. 1. 11. c. 25. ] A Sexu sunt 1. Mares graciliores, longiores, ventre, chelis et spiculo maculatiores, qui venenum habent infestius. 2. Feminae, quae maiores, pinguiores, ventricosiores, placabiliores.

A Loco sunt 1. Pescarens. in Afr. àquib. icti continuo [orig: continuò] moriuntur. Ideo [orig: Ideò] cives relicta temporis aestate urbe, ruri ad Novemb. usque mensem commorantur, si Leoni Africano fides. 2. Aegyptiaci, qui maximi, et statim interficiunt. 3. Lybici, qui vel terrestres, multis corporis vertebris insignes, vel volatici, dequib. anteh ac. 4. Americani, omnium minimi, sed maxime [orig: maximè] virulenti, si A fricanos dempseris. 5. Castellani, quos agricolae, dum terram aratro scindunt, formicar. more congregatos, inveniunt, ubi per hiemem delitescunt.

A Quantitate. 1. Minimi sunt Americani. 2. Maximi Africani, et illi qui in India Orientali.

[note: Aelia. H. A. l. 5. c. 26. ] A Colore septem sunt apud Nicand. genera. Primum albicat, et minime [orig: minimè] est letale. Alterum ore est rufescente: ad ictum, vehemens ardor, febricitatio, et sitis intolerabilis sequitur. Tertium luridum et nigricans, cuius ictus inconstantem membror. ictum facit,



page XVIII, image: s152

[illustration: ]



page 131, image: s153

cachinnumque Sardonicum. Quartum colore ad viride inclinante. Ad ictum frigus et horror invadunt. Septena aut novena habet internodia. Quintum, lividum pallidumque est, amplo et distento ventre. Vescitur herba; et dente quoque mordet. Virus eius Nicander boubrw/stin vocat, quod ab ipso vulnerato, homini bubo intumescit. Sextum, et septimum, ad differentiam ex forma pertinet. Illud cancro marino littorali simile est, corpore grandiori, orbiculari. Matthiolus nigros, ferrugineos, virides, in Arcinonensi comitatu vidit. Hoc ad Paguror. formam accedit, ex quib. in sicco cavernam aliquam ingressis, et postquam mortui sunt puttescentib. oritur. Aelianus flammeum vocat: quod pagurum coctione rubentem aemuletur.

A viribus sunt 1. Noxii, de quibus in praeteritis. 2. Innoxii, quales sunt in Noricor. subalpinor. regione, Pharo, Avaniensi territorio, Helvetiae agris, et Germaniae regionibus.

ARTICULUS II. De Araneo.

PUNCTUM I. De Araneis in genere.

[note: Nomen. Aldr. Hist. Ins. l. 5. c. 12 Mouf. Theatri Insect. l. 2. c. 11. ] ARaneum, seu Araneam, Isid. quasi ab aere [orig: aëre] nutritam et natam esse vult, perperam [orig: perperàm]. Sollicitemuscascape [orig: Sollicitèmuscascape]. re scimus: scimus et coire. et ovaac vermiculos excludere. Melius cum Becman. ab Ebr. [gap: Greek word] texunt deducas. Graec. a)ra/xnh et a)ra/xnhs2, para\ to\ a)raia\ i)/xnh e)/xein: h) para\ to\ ei\s2 to\n a)/era ai)rei=n ta\ i)/xnh, dicitur. Alii muoxau/thn muscatricem, Kiranides qh/rafon, Hesych. stibh\n vocat. *o)lko\s2 quoque nonnullis araneus, fa/layc et fala/ggion pro araneo quovis sumuntur, Lydiam et aridam Iuvenalis vocavit. Illam propter Arachnen puellam, quae in hoc insectum a [orig: à] Pallade immutata idictur. Hanc, quod [orig: quòd] telam aridam texat. Audax est Claudiano, quod cum Pallade congredi ausa fuerit.

[note: Descriptio Plin. H. N. l. 11. c. 47. et 24. ] Caput omnibus minimum, excepto uno, quod grandissimo capite Plinius esse dixit. Omnibus terna in cruribus internodia, quibusdam bini pedes praelongi accedunt. Nam omnes eiusdem longitudinis habere, diversitas operarum innuit. Quibusdam fila quae neverunt, attenuant, et in longum protrahunt: aliis eadem in telam deducunt, ac in vicem coniungunt: aliis denique per eadem prorepunt, et cum volunt. ex iis ceu immobiles se suspendunt.

[note: Locus. ] Nulla fere [orig: ferè] non regio Araneos alit. Gaudentius tamen Merula in vetusta prope Gratianopolim in Gallia turri non inveniri, immissos emori, auctor est. De Phalangiis in Differentiis agetur.

[note: Victus. ] Victitant muscis, asilis, tabanis, vespis, saepe [orig: saepè] et parvis Lacertis. Nihil conficere vel recondere, auctor est Aristoteles. Quicquid ceperint, foras sugendo evaporare. Filo suspendere, alii existimant.

[note: Generatio] Ex seminib. aeriis [orig: aëriis] situ et corruptione putrefactis generari inde colligerelicet, quod [orig: quòd] novissimae aedes, primo fere [orig: ferè] quo dealbantur die, eorum corporib. [note: Arist. H. A. l. 5. c. 8. ] telsique satent. Propagatio plaerumque coitu fit, cuius actio et desiderium fere totum ver durat. Tum retis mutua et repetita attractiuncula, venerem quasi accendunt: continuo [orig: continuò] inter trahendum propius accedunt, tum denique aversis clunib. quia ille coeundi [orig: coëundi] modus, (ob globosam corporis formam) maxime erat conveniens. [note: Arist. H. A. l. 5. c. 22. ed. Scalig. ] De Partu ita Aristotel. Parit vermiculos pusillos primum. Totius n. mutatione fiunt, non ex parte. Subrotundi per initia sunt: cum peperit, incubat, ac figurat trib. dieb. Intela sua parit omnes: sed partim in tenui et brevi, partim in crassiore, et alia insinuata: nonnulla etiam aliqua ex parte circumdantur a [orig: à] tela. Non omnes aranei simul generantur: statim nati et saliunt et filum emittunt. Humor idem in vermiculis attritis, et in iuvenculis araneolis; quippecrassus, candidus. Circiter [note: Plin. H. N. l. 11. c. 48. ] quater septenis diebus absoluti fiunt. Visa ova multa, modica, livida, exiguis maculis aspersa, mollia, viscida. Visi et ex unico ovo multi prodeuntes fetus, tam exigui, ut vix oculis percipi queant. Visus denique sub captae araneae alvo, magnus ovorum, adeo [orig: adeò] exiguor [note: Aldrov. l. c. ] ut atomis comparare licuisset,


page 132, image: s154

candidorum, et quae digito compressa, crepitum excitabant, cumulus.

[note: Antipathia. Plin. H. N. l. 11. c. 24. ] Cum stellione, lacertis, et serpentib. dissident. Lacertor. catulos venantur, hos primum tela involventes, et tunc demum labra utraque morsu apprehendentes, amphitheatrali spectaculo cum contigit. Libratidem, verba sunt Plinii, se filo in caput serpentis porrectae sub umbra arboris suae, tantaque vi morsus cerebrum apprehendit, ut stridens subinde, ac vertigine rotata, ne filum quidem desuper pendentis rumpere, adeo [orig: adeò] non fugere queat: nec finis ante mortem [note: Plin. H. N. 1. 8. c. 24. et l. 11. c. 24 ] est. De Praesagiis hoch habe: ruinis imminentib. cum telis primos cadere: in cremento omnium futuro, telas altius tollere, et quia sereno caelo non texunt nubilo texunt, multasaraneas imbrium signa esse. Sub Lecuctricae pugnae tempus, albas circa templi valvas [note: Pausan. in Baeoticis. ] texu ere telas: adorientib. fines Macedonib. nigro opere omnia complevere.

[note: Ingenium. Arist. H. A. l. 9. c. 39. Plin. H. N. l. 11. c. 24. ] Ingenium solum texturae artificium testatur, quod in gtertio genere post Aristotelem Plin. elegantissime [orig: elegantissimè] describit. Orditur, inquit, telas, tantique operis materiae uterus ipsis sufficit, sive ita corrupta alvinatura stato tempore, ut Democrito placet; sive est quaedam intus lanigera fertilitas, tam moderatoungue, tam tereti filo, et tam aequaliducit stamina, ipso se pondere usus. Texere a [orig: à] medio incipit, circinato orbe subtegmina ( kro/kas2 ) annectens: maculasque paribus semper intervallis, sed subinde crescentibus, ex angusto dilatans, indissolubili modo implicat. Quanta arte celat pedicas scutulato rete grassantes, quam [orig: quàm] non ad hoc videtur pertinere cribratae pexitas telas, et quadam politurae arte, ipsa se tenax ratio tramae? (villosa et lanuginosa filor. natura) quam laxus adflatus non ad respuenda quae veniunt sinus: derelicta lasso praetenti summa parte, ut arbitrari licet illa quae difficlie cernuntur: atque ut in plagis lineae offensaepraectpitant in sinum? Specus ipse qua concameratur architectura, et contra frigora quanto vilosior? quam [orig: quàm] remotus a [orig: à] medio, aliudque agendi similis? inclusus vero sic, ut sit nec ne, intus aliquis cerni non possit? Age firmit as quanta irrumpentib. venis? qua pulverum mole degravante. Latitudo telae saepe [orig: saepè] inter duas arbores, cum exercet artem et discit texere: longitudo fili a [orig: à] culmine ac rursus a [orig: à] terra per illud ipsum reciprocatio, subitque pariter ac fila deducit. Cum vero captura incidit quam [orig: quàm] vigilans et paratus ad cursum? licet extremum haereat plagii, semper in medium currit: quia sic maxime [orig: maximè] totum concutiendo implicat. Scissa protinus reficit ad polituram sarciens. Namque et catulos lacertar. venantur: hos primum tela involventes, et tunc demum labra utraque morsu apprehendentes, amphitheatrali spectaculo cum contigit. Feminam putant esse quae texat, marem, qui venatur, ita paria fieri merita coniugio. At Aristot. feminam et venari et texere scripsit. [note: Scalig. ad Arist. H. A. l. 9. c. 62. s. 203. ] Flandris ideo [orig: ideò] similes Scaliger facete [orig: facetè] dicit, qui otiose agitant: mulieres negotia exercent. Novam vero [orig: verò] telam mane et vesperi texit: illudque tam firmum, ut ex alto se filo demittens, parieti vel arbori adeo [orig: adeò] affigat, ut ne ab [note: Arist. l.??? ] imbrevel ventis detrudatur. *makros1kele/steros de imo loco se suspendit, ut inde bestiolae irretiantur; minor superiore loco excubat, in exiguo se telae foramine occultans. Sensus esse exquisitissimi vel exinde colligas, quod in medio suae telae residentes, Muscam in remotissimam etiam partem im pegisse sentiant.

[note: Nocumenta et Remedia. ] De Nocumentis et Remediis in Differentiis exacte [orig: exactè] agetur. Oleis et vitib. sunt inimici, domosque conspurcant. Demorso penis erigitur. Si quis caus devoravit, vinum melissae superbibat necesse est. Prodest et resina abietis sumpta. Morsui allium cum ruta permistum et ex oleo tritum feliciter superimponitur. Huc emplastr. de muscis, adeps humanus, sanguis testudinum, [note: Plin. H. N. l. 32. c. 4. ] cinis ungulae arietinae, stercus caprae dissolutum, cerebrum capi cum pip. in vin. dulci sumptum, etc. faciunt.

[note: Usus. ] In Cibis ap. quosdam fuisse admiratione non caret. Fit cuiusd. meretricis tempore Alex. M. quae a [orig: à] iuventute araneis nutriebatur mentio. Meminit et Albert. Coloniens. cuiusdam puellae. Sed et Heroina quaedam ap. [note: Mouf. Theatri Insect. l. 5. c. 15. Cardan, da variet. rer. lib. 8. c.??? ] Anglos, teste Mouf. eis non abstinebat. Notat et Cardan. triennem. In Medicina haud contemnendi sunt usus tam aranei, quam [orig: quàm] telae. Aranei


page 133, image: s155

faciunt ad quartanae a versionem, si alutae velnucisputamini inclusi, lacerto aut collo appensi fuerint: quod per experientiam verum fuisse scripsit Pennisu. Ad auris dolores, si oleum cui incocti tres auri immittatur, vel sucus eorum exprimatur. Plin. aceto macerari, conteri, et cum croco immitti debere scribit. Ad uteri suffocationem, si ceratum ex iis confectum umbilico superponatur. Ad suppressam alvum, si cum filo descendens, sinistra manu apprehensus et contritus, umbilico appositus fuerit. Adstringi aiunt, si ascendentem ita adhibueris. Ad Condylomata, si dempto capite pedibusque infricetur, etc. Tela adstringit, refrigerat, siccat, glutinat, et nihil putrescens diu subesse permittit. Ideo haemorrhagias, dysenteriam, et alios fluxus [note: Schrod. Pharm. l. 2. c. 53. ] sistet. Emplastri febrifugi compositionem apud Strobelbergerum ingreditur. Cum oleo imposita, articulorum vulnera consolidat. Ingreditur unguentum contra serpigines. Condylomata, alligata absumit. Verrucam si rudior in pilae formam convoluta, et verrucae imposita, accendatur, et in cineres ibidem redigatur. Paratur apud Aegyptios ex multis araneis et teilis medicamentum, cum [note: Prosp. Alp. l. 4. de Medis. Aegypt. ] oleo rosaceo linimenti instar: vel araneas in ispo oleo incoquunt, quo calido carpum ambar. manuuminungunt.

PUNCTUM II. De Araneorum Differentiis, et primo [orig: primò] de Innoxiis.

AE Arneis dicturisoccurrit Moufetus. Hic enim Araneos eleganter, in Noxios seu Phalangia et Innoxios qui vel Domestici, vel Subdiales, distinguit. Utrosque denique in Retiarios, Telarions et varios dispescit. Omnes cum aetate maiorem acquirere peritiam; lanis inclusos, tinearum generationem augere, et senectutemquotannis [note: Arist. H. A. l 9. c. 62. ad. Scalig. ] saepius exuere addit. Apud Aristot. tria habentur genera. Primum mordax: alterum luporum: tertium erudita operatione conspicuum, de cuius tela superius diximus. Aristor. s1ofw/taton kai\ glafurw/taton, sapientissimum et elegantissimum dixit. Aldrovandus a [orig: à] se observatos duabus tabellis expressit. Nos, ne quisquam omittatur, utrumque coniungemus.

[note: Differentiae ex Mouf. ] Ex innoxiis ergo [orig: ergò], de Domesticis iam in genere ex parte actum est, qui omnium maximi subdiales a [orig: à] rapacitate, venatorum, et Lupor. lu/kwn nomen [note: Mouf. Th. Ins. l. 2. c. 11 ] accepere. Hor. minimi non texunt: qui vero [orig: verò] maior est, asperam parvamque telam apud terram aut sepes orditur. Cavernarum exigua vestibula praetendens, et primordiis telar. intus positis, observat dum aliquid in tela offendens commoverit; mox accurrit ut capiat.

Ex Retiariis unum maximum vidit Moufet. Corpus illi spumeum ovali fere [orig: ferè] figura. Caput sub ventre exiguum et forcipatum. Dorsum variis maculis [note: Moufet. l. 2. c. 14. ] candicantibus ornatum. Brevi tempore a [orig: à] pisi magnitudine ad eam crassitiem ascendit. Inter rosar. ramulos autumno rete expandit, et muscas, culices etc. mira dexteritate fune artracto illaqueat.

Telarii vel subtilem telam texunt, vel mediocrem, vel vilem, crassam, rudem et deformem. Priores sunt Domestici, ex quibus unius, fusci coloris, et cuiusdam si inter oculos solemque ponatur pelluciditatis. Ex illis qui Mediocrem texunt est Agrestis seu Silvestris, qui in sepib. cum sago linteamen expandit. Corpus ipsi fuscum, leniter hirsutum. Pedes polymiti, nigris et albis maculis seriatim varii. Os forcipatum, acetabulis munitum. Puncta in capite supra os duo, albicantia, forte oculorum vice. Tela ne pluvias quidem transmittit. Filum ducit et quasi in fasciculum colligit hic Campestris. Pennius eum in Colcestrensi agro inter Origanum muscis insidiantem observavit. Corpus est globi aemulum. Dorsum quindecem maculis notatum. Anus quadrangularis et nigra. Pedes proximo descripto similes.

Huc spectant tres Subdialium species. In murorum rimis degunt. Sordidam et parvam telam texunt, et


page 134, image: s156

extra speluncam spe praedae longe [orig: longè] vagantur, eandemque correptam in antrum trahunt. Maximus, inquit Mouf. fusco est colore, caput illi quasi ovale, corpus globosae fere [orig: ferè] rotunditatis, utrumque latus duae parvae ac breves lineae albae exornant, circa medium dorsum colore est magis albicante: pedes habet ex nigris fuscisque maculis pulchre varios. Medius minor est tinctura grisea. Spinam albae tres quasi margaritae illustrant, quar. quae collo proxima, maior et longior. Tertius nigrior videtur, dorso crucem gerens transversam, rectangularem altissimam, ideoque a [orig: à] quibusdam Sanctus vocatur. Eluporum hos esse genere conicio, quia currunt cum saltu quodam, et voracitatem miram produnt, nihil enim in crastinum reponunt, sed omnes uno die praedas absumunt. Cinereum huius generis vidit Gesner.

[note: Moufet. l. c. p. 234. ] Ex variis sunt Longipedes Nigri, Albi ex atroruffescentes, et Rubri, de quibus idem Moufetus ita. Sunt praeterea Aranei Longipedes inordinatae rudissmaeque telae artifices. Campestrem corpore fere [orig: ferè] globoso et fusco, gramificcolam, ovisequum, Angli Shepherd sive opilionem nominant, vel quia ovium consortio gaudet; vel quod [orig: quòd] agros illis refertos, pastores noxa et veneno carere (est enim et ipse tam intus quam [orig: quàm] extra sumptus, animalinnoxium) existimarunt. Sunt adhuc plures Araneorum species. Est einim araneus quidam niger breviusculis pedibus, ovum sub ventre niveum secum portans et celeriter currens; rupto ovo araneoli multi egrediuntur, qui cum matre ad pastum omnes una [orig: unà] procedunt; vesperi vero [orig: verò] parentis dorso conscenso requiescunt. Hunc verrucis asperum credidit Pennius, donec stipulae contactu araneolorum descensum plane [orig: planè] viderat. In putridis quoque et cavis arboribus Aranei nigerrimi, magno corpore, pedib. brevissimis, cum Asellis et Iulis habitantes. Vidimus item (inquit Gesnerus) totos albos, compresso et latiusculo corpore, in flore Oreoselini, in rosis atque in gramine, pedes illis tenuissimis longissimi, os macula, latus vero turumque rubicunda linea notatur. Venenatum credit, quia certopithecum eius esu pene [orig: penè] exanimem vidit, et vix oleo infuso liberatum. Novimus quoque oblongo corpore araneos et acuta cauda ex atro ruffescentes, veluti etiam virides. Sunt et rubri duum generum. Unum maius in terrae gavernis tantum habitans, pectore mitniato, pedibus ex rubro flavescentibus, cauda atque ventre ex fusco colore ad flavum nonnihil tendentib. Aliud genus valde minutum, reduvio ovili minus, (intense veluti ex Cocco) rubens. Sex tantum pedes habet, ut monstrum aranei referar: caput illi araneis simile, sed parvum valde. Intra terram habitat, rudissimam telam operans, et indigestam; quandoque foris oberrat, et in praeda captanda magnam agilitatem monstrat.

[note: Differentiae ex Aldrov. Aldrov. de Ins. l. 5. c. 12 ] Aldrovandus suos duabus, ut dixi tabellis expressit. In priore viginti et unum delineat. Prior e [orig: è] parvorum genere est, corpore crassiusculo ac oblongiusculo, pedibus octo instructus, totus cinereus, parvam texit telam, araneum lautum vocant. Secundum pictus minimorum generis, totus est viridis, Araneus pratensis nuncupatus. Numero 8. Araneus est pedibus brevibus, totus subcastaneus, assultim ingreditur, arbitrorque eum esse, quem Pulicem Aristoteles nuncupavit. Eiusdem generis est, eiusdemque coloris, qui quarto numero datur. Ex minimis est sextus, campestris, rotunda alvo, alboque pectore verro castaneo, tribus albis notato punctis; cum totidem nigris notetur alvus: pedibus tenerrimis, longiusculis, telam texit oblongam, in medio, quo residet, rotundam. Septimus totus viridis, et ipse pratensis, protenso corpore, et acuta alvo, lineis candidissimis quinque insignita. Octavus ex minoribus est. brevissimo corpore, alvo admodum orbiculata, crassissima proportione


page 135, image: s157

corporis, pedibus mediocris longitudinis, totus nigricat. Nonus corpore maximo, at brevi et compacto, adeo ut vix pectus eius sit conspicuum, figura marsupium aemulatur, totus ruberrimi coloris. Decimum lautum quoque dicunt, alvum habet bifidam, qualem in aliis non invenias, pedes vero [orig: verò] qui hirsuti sunt, illius quam pictor expressit proceritatis ac crassitiei. Color ei cinereus, maxime [orig: maximè] in pedibus, corpus enim nonnihil ad castaneum inc???nat, et punctulis candidissimis undique maculosum est. Undecimus quasi triangulari alvo, totus flavescit, quemadmodum duodecimus huic postremo congener, totus candicat. Decimus tertius albo, et cinereo fusco varius telam texit, parvam, rotundam et subtilem ex emdiocrium genere. Decimus quartus admodum exiguus, rotundus, coloris flavi, longissimos habet et subtilissimos pedes, agros colit. Decimus quintus corpus habet rotundum, videturqu; pectore carere, colore est subluteo et subviridi, maculis tortuosis, serpentium gyros aemulantibus varius. Decimus sextus idem forte est, licet paulo minot. Decimus septimus pratensis est, corpore procero, pectore candido, alvo flava, pedibus crassis, quorum penultimi ceteris paulo [orig: paulò] sunt breviores, nulla in omnibus apparent internodia; antennis caret. Decimus octavus sex tantummodo pedibus instructus folliculum texit candidum, sicuti in expresso hic mori folio videre licet, unde aranei generis esse vix credo, corpore Araneis simile animalculum est, cinerei coloris. Numero 20. expressus ex minimorum genere, colore ex castaneo, l meis duabus flavis per alvum notatus. Postremus in hac serie, capite, pedibus, et pectore aterrimis, alvo ex albo cinerea ad maiorum genus redigitur. E phalangiorum genere videtur.

In secundatabella novem sunt aranei. Primus, terrestris quoque dici potest, quia terram habitat e [orig: è] Pulicum genere, salit enim. Corpus habet breve et breves etiam pedes, ex cinereo fuscus totus. Secundus huius ordinis corpore est atro, albo variante, grandi capite, candicante, brevibus antennis, pedibus cinereis. Tertius exiguus, subalbidus ad luteum vergens, maculis variegatus nigris. Quartus araneus femina prolem tergore ferens, sed ea orbata: corpore procero, pedibus crassis, crassissimo item pectore. Quinto loco exprimitur eius fetus. Sextus idem forte qui quintus, prolet tam numerosa onustus, ut quadam hirsutie villosus esse videatur. Proliger dici potest, color ex leucophaeo ad atrum vergit: Septimo et octavo loco pictus Araneus prono et supino corpore, w)xrome/las2 dici potest, atro enim et luteo variat. Nonus est ex minimorum genere totus flavus alvo triangulari.

Addamus hic Indicos. In Cumana adeo [orig: adeò] firmas telas texunt, ut difficulter disrumpantur. Alibi adeo [orig: adeò] virides ut serico eiusdem coloris aeuqari possint. In Hispaniola ipsi aranei pilas lusorias corporis magnitud. aequant, si Oviedo credimus. In Brasilia sex [note: Marcgr. Hist. Bras. l. 7. c. 3. ] species observavit Marcgrav. Nhamdui nempe, Elegantissimum, Elegantissimo similem, Fabae magnitudine, Muscar. magnitudine et Pisi quantitate, quos etiam ita describit.

Nhamdui Brasiliensibus, araneus magnitudine Cicindelae, clupeum in dorso gerit triangularem, splendidissimum, in laterum circumferentia sex conis acutis praeditum albi coloris, cui brunnae maculae immixtae. Ad os habet denticulos duos et splendidi coloris, incurvatos.

Elegantissimus Cicindelam superat magnitudine, corpus vix semidigitum longum;anterior eius sectio minor continet crurs octo, duobus internodiis constantia, fere [orig: ferè] digitum longa, ex flavo et brunno variegata. Posterior sectio maior: prior tota argentea, splendens: posterior ad medietatem etiam tota argentea, et in hac ponendo posteriorem partem deorsum, quasi facies humana egregie [orig: egregiè] apparet, qua si sculpta et argento esset obducta; relique medietas quasi ex argenteo et brunno glaciata. Similis quoque mixtus color in


page 136, image: s158

inferiori corpore. Inveniuntur et duplo maiores.

Elegantissimo similis, maior est eo. Anterior sectio corporis parva, magnitudine seminis cannabin. sed paulo longior; posterior avellanam maiorem aequat; et anterior sectio ut et posterior ad medietatem argentei coloris splendidi, ultima posterioris medietas flavi et maculis duabus argenteis notata, in quolibet latere una; ceterum [orig: ceterùm] in flavo illo subtilibus lineis fuscie variegato, varia sibi imaginari quis potest. Crura octo variegata ex pallide flavo et fusco omnia in anteriori sectione: tenacula adhaec duo prope os eicusdemcoloris. Telam facit more ceteris communi.

De Araneo fabae magnitudine haec habet. Araneus alius fabae magnitudine, frequentissimus in aedibus: Prior corporis sectio subrotunda aequat pisum, altera longior et fabaeformis. Crura habet octo, in quolibet latere quatuor, sesquidigitum longa, tribus internodiis constantia et quartum est insertio in corpus. Anterius etiam duos propedes habet, vix quartam partem crurum longos, quibus apprehendit: duos denticulos nigros, ut maximus. Totus est coloris ex flavo, albo et saturato rubro instar holoserici fusci detriti: pilosum corpus, uti et crura. In superiore corpore magnas habet maculas nigras: crura quoque per inter valla punctulis nigris notata. Hi quoque Aranei cutem exuunt, ut maior ille. Fetus in orbiculari folle sub ventre progenerant. Noctu texunt. Reperiuntur et huius speciei dimidiae magnitudinis.

Araneus paulo maior muscis vulgaribus, cinerei coloris, hirsutus instar holoserici. In lateribus nigro serico vestitur. Crura habet sex, brachia duo, quibus apprehendit, cinerei in totum coloris, punctulis nigris.

[note: Marcgr. l. c. ] Araneus pisi quantitate, testa clypeata sexangula argentei coloris, cum maculis nigris elegantissimis tegitur. Capitulum et crura sunt nigra.

Placet et Hernandi Araneos proferre, quor. undecim habentur genera. [note: Nier. H. E. l. 13. c. 28. ] Primum genus Teacoltocatl seu stercoris araneus vocatur, mediocri corporis magnitudine et colore, inter nigrum et fuscum constans. Secundum quod maius, tocamaxacualli dicitur eodem colore. Tertium tocatl zintlatlauhquei, minus prae dictis, ac nigri coloris, valde venenatum, et quod contusum admotumque dicatur lateris sedare dolorem. Quartum tzintlatlauqui nuncupatur, quod etsi toto fere [orig: ferè] corpore nigrescit, macula tamen rubea insignitur. Quintum dicitur tocamaxacual corpore magno, fulvo atuqe hirsuto, difficile sanabilia infligit vulnera, quaeque (si cicatrice obduci contingat) aliis atque aliis locis renoventur, eademque non morsu aut ictu excitata, sed incessu, confricatione et redditis alvi excrementis. Sextum omnium maximum tlalhochetl coloris nigri pallescentis arque cinerei est. Septimum ocolotocatl, ita nominatum, quod tigris pellem colorum quadam varietate tenus imitetur. Octavum est Hoitztocatl seu araneus spinosus, morsu dementat, superiore et media corporis portione ates cetera luteus, forma aculeata et similis tribulo, inde impetravit nomen [note: Idem l. c. c. 25. 26. ] Hoitzli spina est. Nonum atocatl seu araneus versans in aquis, rubro, aureo, et nigro variatum colore telam ducens magna ex parte, vitamque agens iuxta plantam vocatam ab incolis metl, levissimi atque innocentissimi ictus, mirum qua dexteritate opus peragat, filis hinc atque illinc distractis, et in orbem velut circino quodam compositis staminibus, deinde vero [orig: verò] intexto atque stipante subtegmine. [note: Idem c. 27. ] Decimum excellit columbinum ovum ahoachtocatl. Alii quitlalhochocatl. dicunt. In tanta molenullius veneni est. Aliae apud Caribes araneç exaequant dimidium malum citreum sed crurib. exiguis. Dentes illis longi et acuti. Elaborant telam satis constantem (posset feminis pro calanticis servire) et cum ora seu fimbria texunt. Ablui potest et alba redditur. In


page 137, image: s159

aliquar. telis si passer incidat aut alia [note: Idem c. 25. ] volucris irretietur. Undecimum Lavalava, Aranei parvuli sunt, aureique, et punctis rubris distincti. Vulunus est [note: Nieremb. l. c. cap. 24. ] noxium, ictusque agit in insaniam, membrisque subinde stuporem inducit, non sine anxietate et dolore. Praesidium est tubae prioris tambalaguisae et pilipoc singulorum tres obolos tundere, atque ex vino palmarum resolutos deglutire, aut oleum cuius mixtionem narravit Franciscus Hernandus inter plantas novae Hispaniae, illinere vulneri. Cavendum tamen primis tribus diebus a [orig: à] potu; aut si bibendum sit, vinum palmarum aut nostratum, quod praestantius est sumendum; praeterea ab aere [orig: aëre] et sole. Vivunt in pratis herbiferis Philippicarum insularum.

PUNCTUM III De Phalangiis et Tarantual.

TAntum de innoxiis Araneis, Noxii Phalangia vocantur. Nomen accepit, quod [orig: quòd] internodia terna in cruribus habeant. fa/lagc enim digitorum intern odium proprie [orig: propriè] significat. [note: Plin. H. N. 29. c. 4. ] Italiae ignotum inquit Plinius: at nunc tota meridionalis ora illis abundat. Singula in reti pariunt, et magno numero incubant: cumque ipsa proles increverit, matrem amplexa interficit et eicit. Nec parcit patri si ceperit. Feminam enim incubatu adiuvat. Pariunt autem et trecentos. [note: Alexand. ab Alexanro Genial. dier. 2. c. 16. ] Aestate duntaxat venenati morsus esse Alexander ab Alexandro prodidisse ait Moufetus: quod tamen de Tarnatula duntaxat sumendum est.

[note: Differentiae. ] Circa specierum enumerationem haud levis est inter Auctores differentia. Plinius, similis Formicae, Lupi, Rhagionis, Asterionis,, Tethragnatii mentionem [note: Aetius 13. c. 18. ] facit. Aetius [orig: Aëtius], sex genera enumerat, Rhagium, Lupum, Formicarium, Cranacolapten, Sclerocephalum, et Scolecium. Nicander illis quae Plinius attulit, addit Rhoga, Cyanei, Agrostis, Dysderi, sive Sphecium et Formicarium. Basilius decem Phalangiorum genera dicit, sed non describit. Avicenna, in Aegyptiacum, Nigrum, Rutilum, Rachen, Album, Citrinum, Vveum, Formicarium, Cantharadeum, Vesparium et Orobaten distinguit. Nos sedecem eorum genera, nempe [orig: nempè] Formicarium, Venatorem, Rhagium, Stellatum, Caeruleum, Sphecium, Tetragnathium, Cantharideum, Ervestre, Cranocalapten, Sclerocephalum, Scolecium, Lanuginosum, Appulum seu Lentiginosum, Cretense et Brasilianum ponemus; iisdemque illa, quae Moufetus minora phalangia vocavit, cum similibus adiciemus.

[note: Plin. H. N. 29. c. 9. ] 1. Formicarium, seu Myrmeicon, praegrande, est formicae simile, sed multo maius; rufo capite, reliqua [orig: reliquâ] corporis parte nigra, albis intercursantibus respersum guttis. Aetius [orig: Aëtius], cervicem cineream facit dorsum veluti astris insigne. Ad eius morsum adeo [orig: adeò] somno obruuntur aegri, ut in sempiternum pausth/rion tandem incidant.

[note: Aldrou. l. c. ] 2. Venatorem, Nicander a)grw/sthn, Aetius [orig: Aëtius] lu/kon, quod Aldrovandus qui cum Pulice Aristotelis eundem credit. non probat, vocat. Muscas, vespas, culices, apes, tabanos, vespas venatur: et inde nomen sortitus est. Corpore est lato, volubili, rotundo. Circa os tres eminentiae enascuntur. Partes circa collum incisuram habent. Doloris expertem plagam infert.

3. Rhagium ut Aetins [orig: Aêtins] vocat, r(w\c Nicandor, r(a\c Aeliano, ab acini uvae nigrae similitudine dicitur. Figura est rotunda, colore nigro, splendente corpore et globoso, pedibus brevissimis (apud Aelian. mi/kras2po/das2 lege) et quasi imperfectis, ore sub alvo dentato. Accumulatis pedibus movetur, et velocissime [orig: velocissimè] incedit. Non multum ab Aristotelis Mordace, abludit. Ab eius morsu exiguum quidem vulnus, sed genae et oculorum inferiores partes rubescunt: totum corpus inhorrescit: urina emittitur, et semen [note: Aelian. H. A. 3. c. 36. ] profunditur. Aeliano Lybicum duntaxat animal est.

4. Stellatum, idem cum Rhagio esset, nisi stellatis quibusdam et


page 138, image: s160

virgulis niveis, pinguibus illis et lucidis distingueretur. Solus eius Plinius post Nicandrum meminit. Icti enervantur et elumbes fiunt.

5. Caeruleum, Cyaneum, Plinius lanugine nigra hirsutum sed perperam vocat: Nicander pedh/oron, quod sublimibus utrinque et longissimis pedibus incedat. Ictus eius vomitum araneosum, lypothimiam, coma et mortem concitat.

6. Sphecium, Vespiforme, Nicandro du\s1dhri, a [orig: à] crabrone rubicundo penna tantum differt, et vehementer ruffescit. Solo tactu venenum ingerit: et speculum crystallinum levi transcursu, Scaligero teste, confregit. Lento veneno tabem inducit.

7. Tetragnathium, corpore est latiore, [note: Aelian. H. A. 17. c. 40. ] subalbulo, pedibus scabris. In capite duo prominent tubercula, unum rectum, alterum latum, ut videantur ora duo et maxillas quatuor habere. Magnus eorum circa Arrhatam in India numerus, exitio incolis fuit, ut Aelianus prodidit. Unum est cinereum, posteriore parte candicans, quod telas muscis in parietibus latissime [orig: latissimè] pandit. Aliud, cui caput medium linea una alba, et transversa altera distinguit. Locus ab eis percussus inalbicat, membrum ad articulos gracilescit. Cinereum Nicander morsu venenum infundere negat.

8. Cantharideum parvum est, specie Cantharidi simile, colore flammeo ruberrimo. Invenitur messis tempore in leguminibus. Pustulas ex citat, mens perturbatur, lingua balbutit, etc.

9. Ervestre, quod in ervo provenit. Eadem quae praeteritum edit et equos devorantes, iuventaque, siti exardescere, mediaquecrepere censetur.

10. Cranocalaptes Dioscoridi kefalokrou/sths2, quia praetereuntium capita ferit, seu per filum descendat, seu se praecipitem det. Phalaenae papilionis specie est, capirenutabundo, ventre gravi, corpore oblongo, colore viridante. Aculeum in summo gestat. en toi=s2 fu/llois2 th=s2 pers3ei/as2 tre/fetai, kai\ ta\ pte/ra e)/xei o(/moia tai=s2 en tai=s2 ku/stans2 yu/xais2. Unde Scholiastes nobis insinuare videtur, alatum esse. Quidam Tarantulam esse opinantur. Plinius letiferum ninis ipsius vulnus ponit: Nicander et Aetius nullo negotio sanari.

11. Sclerocephalum, caput habet saxi duritie: totius corporis lineamenta illis animal culis similia quae lucernas circum volitant.

12. Scolecium longiusculum est, et maculis quibusdam, praesertim circa caput, variegatum. Earundem cum Cranocalapte et Sclerocephalo virium.

13. Lanuginosum, grandissimo est capite: quo dissecto mveniri dicuntur duo vermiculi, qui mulierib. corvina [orig: corvinâ] pelle antesobolis ortum adalligati, praestant ne concipiant: estque haec vis eorum annua, ut Caecilius in Commentariis reliquit. An sit virulentum, nemo determinavit.

14. Lentiginosum Moufetus appellat, quod Apulum et Tarantulam a [orig: à] Tarentino agro, vel fluvio Thara alii. Reperitur quidem et in Calabria, Sicilia, Romanisque campis, aestivis mensibus: sed sine ullo ad saltandum incitante veneno. Aldrovandus idem [note: Kircher. Artis Magnet. 3. parte 8. c. 2. ] cum Solipuga facit. Multiplex est specie. Aliud est cinericium, albis nigrisque maculis: aliud dorso cinereo, rubris aut viridibus: quoddam mole maius, fibris nigris, ex cinerea rubroque emicantibus, aut etiam virgulis subinde undatim per corpus porrectis. Moufetus et fusci meminit, cuius iconem Pennio ab Italo mercator edatam, damus; et Crocei clarique, quale Aegyptum dare scribit. Effigies a [orig: à] Kirchero exhibitae, Franciscis Corvini Pharmacopaei Romani Musaeo debentur. Visum et illas quae ab Imperato habentur adiungere. Mira venenum ictu infusum Symptomata excitat. Alii perpetuo [orig: perpetuò] currunt; alii rident, plorant alii, alii clamitant, dormiunt, vigilant, vomunt, saltant, sudant, tremebundi fiunt. Nonnulli coloribus ita delectantur, ut iis conspectis, in lypothimiam, nisi potiantur, incidant. Exemplum Kircherus habet. Alii, verbasunt Kircheri accurate [orig: accuratè] ista exponentis, Musica incitati, in saltus prorumpunt gladio evaginato, vel altera [orig: alterâ] armatura [orig: armaturâ] fulgida [orig: fulgidâ] et corusca (quo fulgore vehementer afficiuntur) gestientes; variaque corporis agitatione, et ridicula prorsus


page 139, image: s161

gesticulatione, nunc eam dextera, nunc sinistra, nunc ore excipiunt???nunc in altum gladiatorum more proiectam dextere [orig: dexterè] recipiunt, nunc in terram proicientes, pugilum more veluti duellum inituri adeo [orig: adeò] perite [orig: peritè] tractant, ut in palaestris publicis instructi, omnes artis regulas observare videantur; modo verbis quibusdam obmurmurantes, eam veluti incantare, nunc prono, nunc supino corpore super eam sese distendere solent, et extensi sic aliquantisper, veluti novo Enthusiasmo excitati, ad novos conflictus, saltusque hinc inde lymphaticor. more debacchantes accingere solent. Alii, quae res maxima admiratione digna est, numqui quiescere solent, nisi vitreum vas plenum aqua manu circumferant, cum quo eosdem gestus, quos gladiatores fecisse diximus, peragunt. Quidam ardenter videre desiderant in medio loco saltui depurtato, conchas aqua plenas, circumdatas viridibus herbis, potissimum arundinum foliis, quibus uti et aqua maxime delectantur, intra quam brachiis et manib. quin et capite toto non secus ac mergi, et anates conscussione alarum aquam veluti ventilantes, sese identidem submergere solent. Nonnullos quoque non sine risu videas milites in duello conflictantes, quosdam temulentorum vario iectantium personas induere; alios Hispanicis verbis ad pompam et gravitatem affectatis nescio quem ducem et gubernatorem agere; visi sunt quidam, qui exarborib. crurib. penduli haereant, eaque pendiculatione multum afficiantur, hoc affectu laborant porissimum ii, qui a [orig: à] Tarantulis fila ex arborib. ducentib. feriuntur. Multi denique postquam aliquandiu saltarunt, sednetes manib. tam fortiter collidunt genua, ut aliquam gravem passionem calamitatemque suspiriis et voce miserabili egerere velle videantur. Alii etiam per terram extensi, tali impetu et vehementia manibus, pedibusque terram concutiunt, ut epilepticis ac lunaticis non multum [orig: multùm] sint absimiles.

Venenum principio parum sentitur: anno elapso, ad saltus violentos cogit: bimestri spatio, appetitus frustratio, febres ardentes, artuum dolores, kaxecla, ictericus dolor, etc. infestant. Unicum in Musica remedium: quae pro diversitate veneni variat. Aliqui afficiuntur, inquit Kircherus, tympano quodam, vulgo, (surdastri) plectris ligneis utraque parte pulsari solito, cui consonare faciunt, ut plurimum fistulam pastoritiam, vulgo (la Zampogna rustica de' pastori) sonus autem multum a [orig: à] Turcico illo superius dicto participat et ob vocum gravium acutarumque iucundam commistionem multum aurib. gratus est. Alii ut plurimum cantu recreantur, cui Auletarum, sive tibicinum strepitosa musica coniungitur: delicatiorib. sonantur testudines, lyrae, citharae, clavicymbala simul concordata; mirum tamen est, quod non omni tono musicae, sed certis tonis afficiantur, sin. tonus harmoniae humori veneni pungitivo, vellicantique non fuerit proportionatus, patiens tantum abest, ut aliquid inde levaminis acquirat, potius miserabiliter eum hoc im proportionato ad humorem sono torqueri contingat: quod satis insolitis suis gestib. ut oris oculorumque distensione, brachiorum, manuum, pedumque complosione, totiusque corporis in hanc, nunc in illam partem contorsione, similibusque gestib. quantum sibi istiusmodi musica contraria sit, demonstrat; qui tamen mox ubi ad amicam harmoniam converti ipsum contigerit, veluti ex tenebris in lucem emergens, agillimo motu in saltus pristinos, amico modulamini aurib. oculisuqe admotis veluti applaudem do erumpit; durabitqu spectaculum eo usque, dum veneni vis frequenti saltu, pro isto anno excitata, aliqua ex parte sudore evaporavit: atque ita tandem unius anni spatio cum morbo constituuntur induciae.

Harmonias apud eundem vide. Contrariari unam ratione Musicae alteri, Hispanus quidam Tarenti, nimis incredulus, suo exitio expertus est. Morsibus enim a [orig: à] colore et qualitate diversis, ultro [orig: ultrò] acceptis, cum remedium a [orig: à] Musica quaereret, ab uno quidem modulo se ad saltandum sollicitari sensit, sed qui a [orig: à] contrario cohiberetur. Observatum in civitate Andria, palatio Ducali, et hoc, bestiolam ad proporti onatum humori sonum saltasse. Quod si citharoedi in plures incidere, nunc


page 140, image: s162

hae nunc illae tripudiare, pro ratione modulorum comperiuntur. Causas tantor. Paradoxor. apud Kircherum vide.

[note: Bellon. obser v. 1. c. 12. ] 15. Cretense sic describit Bellonius Insecta sunt, parva, admodum perniciosa, Araneo paulo maiora, octo pedibus praedita, utrinque quatuor: singuli pedes seu crura quatuor articulis constant, binosque ungues habentincurvos: bina utrinque crura anteriora illis data sunt ad progrediendum, bina posteriora ad retrocedendum, obliqua in terra [orig: terrâ] foramina inhabitant binos pedes alta, quae retrocedentes ingredisolent, atq, cibum ita attrahunt: aditum foraminum quae inhabitant stramine muniunt, ne obturentur, sed aperta maneant. Corpore sunt superiore parte cinereo, binis rubentibus maculis anteriore dorsi parte insignito: in versa autem, nigris maculis notata conspiciuntur ea parte qua [orig: quâ] singuli pedes coproi inhaerent: venter flavet. Si quis a. scire cupiat qua [orig: quâ] parte nocere queant, eorum os intueatur, et binos parvos nigros aculeos deprehender, iis similes quos Scolopendra obtinet, quib. mordent atque cibum retinent: telas Araneorum more texunt, muscisque et papilionibus vescuntur. Circiter sexaginta ova ponunt, et pectori adhaerentia fovere solent, pullosque exclusos ventri inhaeretrites gestant donec adolescant. Piloso sunt corpore: quoniam autem magnitudine differunt, foramina pro corporum magnitudine excavant: variare autem inter se pro insularum diversitate observavimus. Immortale est dissidium inter exiguum hoc animal et Vespae cuiusdam genus a [orig: à] Latinis Ichneumon vocitatum.

[note: Marcgr H. Brasil. l. 7. c. 3. ] 16. Brasilianum Marcgravius depinxit, incolae Nhamdu Guacu appellant. Araneus maximus sive Phalangium. Totum corpus tres et semis digitos longum et bisectum. Anterior pars maior est et pene [orig: penè] duos digitos longa, sesquidigitum lata, subt otunda ac compressa: posterior magis orbicularis, nucis Muscatae maioris magnitudine et figura. Sesquidigitum longa. In dorso medio versus posteriora foramen habet umbilicale. Capite caret speciali, sed supra os in anteriori parte corporis ocellos habet minimos splendentes, instar punctulorum; et ad utrumque oris latus prominentiam unguiformem, semilunarem, semidigitum longo, et ita binos dentes, quib. pro dentiscalpiis utimur auro inclusis. Crura habet decem, utrimque quinque, priora duo prope dentes duos digitos longa, et praeter duplicem articulationem qua corpori coniunguntur, quatuor habentia internodia, et in extremitate unguiculum curvum, nigrum, splendidum retrorsum versum. Secundi paris crurum, quodlibet pene [orig: penè] quatuor digitos longum et praeter duplicem articulationem prope [orig: propè] corpus, alias quatuor habet articulationes. Tertium par tres et semis digitos longum, totidem articulationib. quartum par tres digitos et paulo [orig: paulò] amplius longum, ceterum ut praecedentia: omnia a. crura, in extremitate duo habent exilia cornicula nigra, et bisecta ut cancri. Prope anum habet duos processus semidigitum longos iuxta se positos, fili crassioris crassitie, quib. nere solet. Totus araneus vestitur cute pilosa brevib. pilis, nigris ad visum, ad tactum instar holoserici. Per totam autem superficiem crurum partis posterioris, laterum et processuum, qui dentes continent pili copiosi sunt insparsi, exalbo et gryseo rubidi coloris. Tota posterior sectio corporis in adultiorib. plerumque nuda est pilis, et cutis ex albo incarnata. Vescuntur muscis et aliis insectis. Diu vivunt: nam ad biennium in scatula me aluisse memini, qui certo tempore, cutem exuerunt integram, dentibus etiam adhaerentibus, nova subtus generata.

Ad Minora et Phalangiis similes bestiolas, refero, Pulices, Phalangia parva Bellonii, et Tungam Brasilensium. Pulices, [note: Aelian. H. A. 6. c. 26. ] yu/llai, apud Aelian. sunt procaces, cacuminati, salaces, et assultim incedentes. Pitheci simiive nuricupantur. Oribates nonnullis, quod [orig: quòd] in arboribus, psertim montanis reperiantur: Hypodromi, etiam quod sub foliis degant. Animalia sunt pilosa: ventre leniter incios, ut sectio notata filo videri possit. Phalangia parva, vel potius animalia [note: Bellon, observ. 2. c. 62. ] phalangio similia, Bellonius in itinere a [orig: à] rubro mari Cairum versus observavit. Octonis erant praedita


page 141, image: s163

pedibus, id est, utrinque quaternis, et dum equorum crura conscendebant, mirum in modum eas divexabant, Tunga Brasiliensium, Floridanis Nigua, aliis Ton, Hispanis Bicho vocatur. Eadem cum pulicello Oviedi et Scaligeri superius adducto. Insectum est parvulum, [note: Marcg. l. c. De Laet. Indsa Ocdent. l. 1. c. 4. et 15. 6. ] inquit Marcgravius, figura pulicis, nigricantis coloris, duos cirrhulos in capite pro barba [orig: barbâ] habens; in pulvere more pulicum generatur, et pedib. se insinuat, potissimum plantae, digitis et sub unguib. imo [orig: imò] et manib. aliquando vidi. Statim autem quando intravit pruritum excitat, qui certum indicium est, itaque Tunga statim acicula eruenda, nam si sinatur, tridui aut quatridui spatio sobolem progenerat innumeram, lendium modo, quae folliculo pellucido rotundo magnitudine pisi includitur, huic insidet Tunga; hic [orig: hîc] folli culus acu eruendus et manet in carne foramen rotundum eiusdem magnitudinis, quod sponte sanatur, vel inspetgitur pulvis pyrius. Cropitant unguib. uti ut lendes. Familiarissimum malum, sed quod magis per negligentiam incrementum sumit quam per se.

CAPUT III. De Insectis apteris duodecem et quatuor decem pedum.

ARTICULUS I. De Erucis in genere.

[note: Aldrov. H. Ins. l. 1. c. 4. ] INsecta aptera duodecem et quatuordecem pedum sunt Erucae de quib. [note: Nomen. ] in genere et specie dicendum est. Nomen vel ab erodendo obtinuere, quasi erodae, quod [orig: quòd] frondes, olerum inprimis abrodunt: vel ab haerendo, ut Apuleio placet, quod pertinaciter [note: Turneb. Adversar. l. 18. c. 16. ] adhaerescant. Plinio, si Turnebum sequimur, dicuntur Urucae, quod [orig: quòd] prata et arbores urant. Columella hirsutas, Ovidius agrestes tineas vocavit. Graecis dicuntur ka/mpai, ab undoso et arcuato gressu, quo se rependo curvant et attollunt, et trwcalli/des2 ab erodendo. Forte [orig: Fortè] et pras1okouri\des2 apud Hesychium, pras1okouri\s2, inquit iste, est zw=onxlwro\n kei=ron ta\ en\ toi=s2 kh/pois2la/xana: est animal viride rodens in hortis olera.

[note: Nutrimentum. ] Magni omnes arborum et herbarum helluones. Hinc Philippus parasitus, erucam sethymo et olere vescentem dixit. Aliae frondem depascuntur, aliae [note: Scalig. sup. Theoph. l. 5. de c. plant. c. 19. ] florem. Cum rodunt eduntve, sonum quendam qui tri/s1mos dicitur, edunt, ut Scaliger notavit.

[note: Generatio. Arist. H. A. 5. c. 19. Moufet. Theatri Ins. 2. c. 24. ] Circa ortum dissentiunt auctores. Aristoteles eas e [orig: è] virentib. foliis brassicae nimirum aut raphani oriti tradit, semine scilicet milioformi, sub autumno ibidem relicto; unde vermiculi nascuntur. Ex his vermiculis trium dierum spatio erucae fiunt; morituro vere; quae auctae satisque alitae motu cessant, at ineunte autumno cum Chrysalide formam vitamque mutant. Plinius rorem calore solis densatum in foliis relinqui tradit; unde Erucarum genus speciemque omnem deducit; cui suffragatur Arnoldus. Alii earum originem papilionib. ferunt acceptam; quae simul ac aureliis exiverint, supra vel subtus vicina folia; ova quaedam (stercora vocant Barbari) excludunt, pro ratione sui corporis maiora vel minora: horum aliquot testae caeruleae, aliorum flavae, albae, nigricantes, virides, rubentes) quatuordecim fere [orig: ferè] dies fota solis calore, rupto cortice Eruculas [orig: Eruculàs] excludunt, parvulis lumbricis similes, sed coloratas; quae primo ortu famelicae, foliis floribusque devorandis totae in cumbunt, praecipue [orig: praecipuè] illarum arborum atque plantarum, quibus olim in ovo fuerant.

Ego singulis his modis oriri posse non dubito: maxime [orig: maximè] vero humidis temporibus cum humor resedit, inprimis si acrior sol post usserit.

[note: Natura, Moufet. l. c. ] Ubi de vorandi tempus praeteriit, vagulae huc illuc et ieiunae migrant, sensimque marcescentes fame, aliae intra, quaedam supra terram, locum idoneum quaerunt, ubisese vel filo appensae in aureliam membrana [orig: membranâ] tectam, vel in nudam thecam transforment. Hoc media aestate si contigerit, post viginti quatuor dies rupto cortice evolat statim papilio: sin adultiore


page 142, image: s164

autumno, per totam hiemem durat aurelia, nihilque ante calorem vernalem excludit. Nectamen omnes in aurelias abeunt, sed aliae, volvaces nempe, putrescunt, e [orig: è] quibus nonnumquam ova quasi tria excidunt, Cantharidum vel muscarum matrices. Quando sero [orig: serò] papiliones coivere, ova ad ver usque proximum depromunt, vitalia: ut in Bombycibus usu venit, quorum ova per uncias librasque vendi apud Hispanos notum.

[note: ???sus. ] Habent in Medicina locum. Oleraceas cum oleo inunctas, tutos a [orig: à] venenosorum morsibus reddere, Aegineta scribit. Tela et involucrum epotum, muliebrem fluorem sistit. Ligustrum depascentes non solum Cyprium piscem mire [orig: mirè] hamo obductae alliciunt, sed et earum fimus naribus inditus, Epilepticis ab utero mulieribus statim succurrit, si expertissimae obstetrici, a [orig: à] qua Moufetus habet, credendum: Usta et narib. indita haemorrhagiam [note: Damnum. ] cohibet. Vesicas omnes excitant, et cutem deglubent. Equus si devoraverit, tumores surgunt, arescit induraturque cutis, oculi excavantur. Omnes hortis, pomariis, herbis et floribus sunt infestissimae.

[note: Remeida. ] Remedia apud Geoponicos, et qui de re rustica scripsere occurrunt multa. Pelluntur, felle tauri, si eo arbores illinantur; sulfure pauco, si cum stramine sub arbore aceendatur; terra [orig: terrâ] sub esculi arboris radice effossa, si in horto spargatur; scilla [orig: scillâ], si in hortis seratur, aut suspendatur. Alii mentham, ervum, absynthium, in hortorum ambitu serunt. Fumum e [orig: è] vespertilionum stercoribus, vel fungis sub nuce arbore nascentibus, excitant. Multi in ficulneo lixivio semina praemacerant. Nec male [orig: malè] post pluvias matutinis horis arborum rami et frutices olerum succutiuntur. Decidunt enim nocturno adhuc frigore torpidae.

ARTICULUS II. De Erucis in specie, et primo [orig: primò] de Erucis Moufeti.

PUNCTUM I. De Erucis glabris.

ERucarum differentiae infinitae fere [orig: ferè] sunt, seu quantiatem, qualitatem, et partes corporis; seu etiam actiones, et alia observes. Sunt glabrae, hirsutae, magnae, parvae, mediocres: virides, nigrae, variae, rigidae, molles, cornutae, exornes. Plurimae in aurelias, hae in papliones abeunt: quaedam non, sed cum omnia depastae sunt, ipsae quoque consumuntur et intereunt. Quae aureliae fiunt, aliae immediate [orig: immediatè] in eas abeunt, et hae non texunt, aliae prius ova pariunt. Quarundem aureliae leves et aequbiles; aliarum hispidae, rugosae, acuminatae, asperae: quarundam, ut duriorum, nudae: aliarum musco vel capillis sericis obductae. Plurimae ex ovis papilionum nascuntur: quaedam in arborum foliis ex semine proprio ibidem in tela per autumnum derelicto, vel rore aereve [orig: aëreve] illi incluso et putrescente. Quae dam foliis, aliae floribus, nonnullae fructibus vescuntur. Undoso et celeri motu plurimae gaudent, aliae placide [orig: placidè] et lente [orig: lentè] incedunt. Aliae leberidem quotannis mutant, aliae non. Quaedam texunt, quaedam non. Illae vel more aranearum telas faciunt; vel folliculos saepe [orig: saepè] adeo [orig: adeò] compactos, et duros, ut ne acutissimo quidem telo rumpantur, etc.

[note: Moufet. Theatrilusect. 2. c. 2. et 3. ] Placet et hic tam Moufeti, quam Aldrovandi differentias ponere et describere. Illi vel sunt e(terogenei=s2 sive affines a [orig: à] papilionibus et aureliis satae: vel au)togenei=s2 et consanguineae, ex sua tribu profectae. Utraeque vel sunt glabrae vel hirsutae. Glabrae in Bombyces, de quibus post agetur, virides, flavas, vinulas, fuscas, et varias distinguuntur.



page XIX, image: s165

[illustration: ]



page 143, image: s166

Virides sunt quintuplices. Prima quod ligustro insideat, ligustrina dicitur, cui vultum, ambiens circulus pedesque omnes et recurvum in cauda [orig: caudâ] cornu, ex rubro nigres cunt; maculae lateribus transversim inductae dimidio purpurascentes albicant: rubescunt punctula: ceterum vero [orig: verò] corpus undique virens videtur. Altera Sambucina, quae non multum ab ea differt, nisi quod undique viret, transversis illis maculis albissimis, et punctulis quibusdam lacteis exceptis. Sambuco rosea inprimis vescitur. Tertia Lactucaria ubique viridis in thecam sese suscam appetenre autumno vertit; olera comedit molliora, lactucas praesertim. Quarta Mespilaria minor est, undique virescens in thecam cineream maculis nigerrimis conspersam sese recipiens. Quinta Quercina, omnium minima, in arboribus (quercu praesertim) fila ducit, per quae descendit in itinerantium capita verstesque et galeros illaqueat; notissimum aestate animalculum, et ubique obvium rudi tela sese implicat autumno ingruente, et rubro-viridi theca inclusa, moritur hieme, decem duntaxat pedibus donatur, ut superae omnes. Flavescentes dicimus, quae maximam partem flavent. Tales hae figurae repraesentant; quibus servatur quicquid a [orig: à] nigro liberum: id si pallidiori flavo infeceris, Icones habes depictas. Vivunt mollioribus foliis, praesertim tiliae. Vinula elegans mehercules Eruca, et supra fidem speciosa: in salice eam invenimus avide [orig: avidè] pascentem: labra atque os illi subflava, oculi anthracini, frons purpurea, pedes extremumque corpus herbacei: cauda bifurcata ex vinaceo nigricans. Corpus universum veluti crassiore rubicundoque vino intinctum; quod a [orig: à] collo per scapulas decussatim transiens, ad caudam usque linea albissima, mirifice adornat. Fusca Porcellus Eruca dictus, ex fusco nigricat, maior praesertim; in minore quos vides orbiculos, albicant: trifolii palustris foliis frequenter insident, eaque mira celeritate devorant.

Variae decem sunt, q consipciuntur. Primae facies caerulea, oculi nigerrimi; corporis cuticula caesia, nigris flavisque punctulis multum conspersa: in aurellam convertitur spadiceam, alba??? memebranula vestitam, brassicas amat, et genus universum naporum. Secunda caput, pedes, caudamque nigerrima obtinuit, cancelli quadrati, flavi sunt: intus quae pinguntur tessellae, striis nigris glaucisque alternatim in longum ductis distinguungtur. Foeniculum amat, anisumque atque cuminum. Tertia exalbo viridis gibbosa in incessu graditur; est enim utrinque sepes duntaxat, sicuti omnes u(/perai. In aureliam echinatam mutatur, colore furvam: oleas absumit. Quarta dracontium depascens viperam maculosam refert: incedit semper capite erecto, et pectore potissimum se sistit: amat iuncos, et fluviis innascentes plantas pappiferas. Quintae descendentes costas si obsoleto minio infeceris, pauca in Icone habes quae desideres. In Sexta quod album vides, ochra impleas: gaudet utraque populo nigra, eaque sese ingurgitat. Striae in Spetima ductae ex flavo albescere debent: reliquum totum corpus fusci coloris in aureliam spadiceam se vertit. Octava cinerea videtur, ex nigricante undulata: thecam facit nigro puniceam, e [orig: è] qua pulverulenta Phalaena. Nona varia quidem, et merito [orig: meritò] censeri debet incisurarum orbes virent; cornu caudae reflexum, cyaneum: sub qua miniata macula ad ornatum facit. Media incisurarum pars cinerem aemulatur: aurelia demum includitur Xerampelina, hanc in via publica invenimus: gaudet ranunculo pratensi. Decima glauconigta: quod enim hic album est, id glauco superinducto bestiam exprimet. In thecam spiralem transmutatur dilute [orig: dilutè] caerulam, spiris subrubentibus, quae ad buccini conchae formam proxime [orig: proximè] accedit. In Solano silvestri (quam Itali Belladonnam vocant,) glabra eruca provenit, crocei viridisque coloris, cornu in fronte gerit digiti longitudine; quam se saepius [orig: saepiùs] vidisse memorat Cardanus.



page 144, image: s167

PUNCTUM II. De Erucis hirsutis densius pilosis Moufeti.

PIlosae omnium maximae maleficae, vel densiore sunt pilo, vel rariore. Ex illis sunt, Pityocampe, Ambulones, Coriariae, Polymidae, Neustriae, Tuberculosae, Mesoleacae, Urticariae, Brassicariae, Sepiariae.

Pityocampes, i. e. pineae piceaeve, Erucae, digitum minimum crassitie aequant, tres digitos transversos longae. Undecim incisuris inter caput et caudam constant, sedecimque (more reliquarum) pedes habent: nempe iuxta caput utrinque tres, medio corpore utrinque quatuor, et ad caudam extremam utrinque unum. Priores vero sunt adunci et exiles, quib. viam rentant; reliqui latiores, et multis crenulis serrati, ut foliis firmiter insistant. Caput formicae; reliquum corpus Erucis vulgaribus simile. Hirtae sunt pilis, villisque rectis undique obseptae: pili in lateribus nati albicant; in dorso fulgent, cuius pars media maculis veluti oculeis ornatur. Villis abrasis, cutis subest nigricans; pili valde [orig: valdè] exiles: pungunt tamen quam [orig: quàm] urtica acrius [orig: acriùs], maximumque dolorem, ardorem, febrem, pruritum, inquietudinem adducunt: veneno scilicet subito sine sensu vulneris infuso, et ad partes viscerib. proximas delato. Telas subtiles quales aranei texunt, priorib. pedib. fila ducentes, ac disponentes: has, veluti tentorium, nocte ingruente subeunt; tum, ut frigoris tum ut procellarum vitent incommoda: tentorii huius tam tenax et subtilis materia est, ut nec ventos curet furentes, nec imbribus inundet. Amplitudo item tanta ut vel milia plura erucarum facile [orig: facilè] ferat. In ramulis Pini et Piceae supremis nidificant, ubi non solitariae, (ut aliae) sed gregales vivunt. Quacumque iter fecerint nentes fila ducunt telaria: primaque luce (faveat modo serenitas) catervatim minores maioraes comitantur, ac viduatis fronde arboribus (omnes enim absumunt) textrinam strenue [orig: strenuè] colunt. Solae pini piceaeque pestes, ad alias coniferas arbores non accedunt. In Atho monte; nemoribus Tridentinis, atque transalpinis convallibus, (ubi frondis nutritiae copia [orig: copiâ] ) admodum abundant, ut Matthiolus testatur. Virulentissimae profecto bestiae, sive extra premantur manibus, sive intus exhibeantur: tam certissimi veneni olim habebantur, ut Ulpianus legem Corneliam interpretans de Sicariis, in eorum numerum et poenam, Pityocampae propinatorem vocaret: Alium. ff. ad leg. Corn. de sic. Haustis Pityocampis dolor os et palatum graviter affligit; lingua, alvus, ventriculus ab erodente veneno valde inflammantur: Etiam ingens dolor excruciat, licet initio pruritum quendam iucundum passi videntur: insequitur aestus, cibifastidium, et perpetua, sed irrita vomendi deiciendique cupiditas. Tandem nisi occurratur, adurunt corpus, et ventriculo crustas inducunt, Arsenici fere [orig: ferè] modo. Diosc. Aet. Plin. Celsus. Galen. item 11. simpl. cap. 5. et Avic. sos. cap. 25. Hac de causa Aetius et Aegineta mensas sub pino sternere, vel commorari, noxium dixerunt, ne forte cibinidore iusculorum vapore, vel clamore hominum Pityocampae suis sedibus motae, in escas decidant; vel semina saltem aeque [orig: aequè] letifera demittant. Qui ab his laesi fuerint, ad Cantharidum antipharmaca respiciant: liberabuntur enim iisdem remediis: proprie [orig: propriè] tamen melinum oleum (quod e [orig: è] Cotones et oleo temperatur) ad vomitum usque bis terve hauriendum est, ex Diosc. et Actii praescripto. Generantur vel potius regenerantur (convolvulorum more) e [orig: è] semine Autumnali in tela certis vesiculis relicto, vel ex ipsis Volvocibus putrefactis ut Scaligero sentire visum est.

Ambulones dicimus, quibus incerta domus et esca: unde superstitiosule [orig: superstitiosulè] peregrinantium modo vagantur, et (ut mures) semper comedunt alienum cibum. Quare Angli eos Palmerrvormes appellant, ab erratica nimirum vita, (nusquam n. consistunt) quamvis ratione hirsutiei Bearevormes dicuntur.



page XX, image: s168

[illustration:

Erucae Er.

]

[illustration:

Raupen Corilaria

]

[illustration:

Mouf Er. Polymita [orig: Polymíta]

]

[illustration:

Er. Neust. Maior.

]

[illustration:

Er. Neustria Minor

]

[illustration:

Er. Tuberculosa

]

[illustration:

Er. Mesoleuce

]

[illustration:

Er. Urticaria

]

[illustration:

Er. Brassicaria

]

[illustration:

Ova. Er Sepiaria Min.

]

[illustration:

Maior.

]

[illustration:

Er. Geranicola

]

[illustration:

Er. Antennulata

]

[illustration:

Er. Iacobaea

]

[illustration:

Echrinus

]

[illustration: ]

[illustration:

Er. Rubicola

]

[illustration:

Pytiocampe Vergeri

]

[illustration:

Erucae

]

[illustration:

Aliae

]

[illustration: ]



page 145, image: s169

Certis foliis aut floribus non astringi se sinunt, sed audacter percurrunt delibantque omnes plantas ac arbores, et pro arbitrio vescuntur. Undecem ponuntur. Primo, quas vides in latere maculas albas, tale??? vera esse debent: corpus universum nigrescit, pili inferiores omnes subcrocescere oportet; superiores vero omnes in dorso positos canescere; tribus iis ordinibus exceptis, qui in collo iuxta caput nascuntur: ii enim eundem cum ventris pilis tenent colorem. Ex cuius aurelia [orig: aureliâ] exit, quem hic vides papilio; cuius iconem coloresque et naturam superiori libro descripsimus. Si Secundi collum, ventremque atque ibi nascentes pilos flavos feceris, non est quod [orig: quòd] plura exspectas. Theca eius fusca videtur; ova pallida, papilionem inde nascentem superiori libro expressimus. Tertius, toto corpore pilisque e [orig: è] fusco flavus, nisi quod [orig: quòd] maculae lateratim in unaquaque incisura [orig: incisurâ] obliquatae latescunt, caput puniceum furca quadam nivea ornatur. Quarto, venter atque inferiores pili infuscantur, dorsum atque superiores ex fusco flavent. Linea in facie bifurca seri colorem vel lac dilutum refert. Quinto, vultus spadiceus, ventris latera cancscentia; corpus pusillis varium guttulis subluteis, atque haec supra, piceis: pili quasi radioli exeunt flavi, arguti illi quidem, et medio acuminatius [orig: acuminatiùs] crescentes: multum vicinas herbas et segetem laedit. Sextus colore est leucophaeo, nisi incisurae nigris lacteisque hic illic maculis essent infectae. Setae infra supraque natae, et tamquam serratim positae, hispidae valde sunt et rigidae, sed a [orig: à] colore corporis non recedunt. Septimum cute nigra, pilis autem nonnihil lutescentibus donatum, Peniculum vocare soleo, quia utrinque ex fronte atque etiam in uropygio peniculus erumpit mollis, colore coracino. Quas vero cuneiformes in dorso eminentias conspicis, radice lacteae; ceterum, nigellae videntur. Octavus murinum colorem exprimit, cuius in dorso cunei septimi illius respondent. Nonus coloris peregrini et rari; singulae enim incisurae variis ab invicem coloribus, sed mixtis invicem omnibus pinguntur; quas clavus, quamque argenteus pulchre adornat. Decimus inter naturae luxuriantis lusus, non minus elegans quam rarus; nigris, caeruleis, viridibus, atque luteis liris, et nervis scabris striatus: quos guttulae quaedam aureae mire efferunt. Pilos admodum molliculos gerit, mirae gratissimaeque viriditatis, thecam habet purpuream, membranula munitam. Undecimi incisuras albicantes, prasinas imaginare; vellusque et pilos medio virentes facito.

Corylaria undique cum virore pallet, tribus inter cuneolos maculis nigris exceptis, et cornu illo in ultimo dorso, et quasi ouropygio crescente, quod rosaceum ruborem laete [orig: laetè] suscipit. Coryli praecipue [orig: praecipuè] foliis insidet, unde Corylariam dicimus, duas illarum species vidimus; alteram saturate [orig: saturatè]; alteram pallidius viridem.

In Polymitis multiplex naturae venustas resplendet: quib. licet faciem Aethiopis Maurive [orig: Maurivè] tribuit, vestem tamen concessit Polymitam; vario opere, vero artificio fulgentem. In fronte pili, veluti in cirros nexi nodosos, antennas referunt; quales item in ultimo dorso; cutis iridis aemula, orbiculis splendet murice [orig: muricè] inebriatis, quos veluti latos clavos costis affixit natura. Vellere enati pili fulgorem solis repraesentant, oculosque oculato die perstringunt.

Neustrias e [orig: è] Normania duas accepimus. Maiori vultus caeruleus, albis, rubris, caesiisque surculis corpus liratum; pili aureo splendore coloreque grati. Minor convolutus, echinum exprimit: Caput illi nigerrimum, corpus glastinis quibusdam guttulis varie [orig: variè] perfusum: pili croceum fulgorem imitantur. Tuberculosa pyri germina corrumpit, capite atrato, corpore nigris rubentibus, et lacteis quibusdam liris ornato; mediis quasi humeris, et ad finem fere [orig: ferè] dorsi, tumuli sive tubercula assurgunt livida, albis punctulis conspersa. Ova e [orig: è] quibus nascitur, spadicea sunt; qui est


page 146, image: s170

etiam aureliae, et pilorum color. Aliam vidimus congenerem, sed duntaxat tumulo gibbosam.

Mesoleucam a [orig: à] capite ad dimidiatum dorsum, obsolete [orig: obsoletè] luteam, dein liliaceam peperit natura. Venter luteo cinereus, clavismedio tesserato fixis ornatur.

Urticariae pedes si fatiscente luteo leviter tetigeris, parum a [orig: à] naturali icon differet: rigidulos et erectos pilos habet spinatim crescentes. Levi tactu vulnerant; primumque blandum, sed venenatum pruritum, deinde vix ferendum dolorem superinducunt. Haud desunt qui eam Pityocampes malitiam malignitatemque vincere asseverant.

Brassicaria, eruca capite est cyaneo, corpore flavis surculis duobus utrinque lineato: inter quos subcaesia quasi area nigris quibusdam seminibus consita videtur: pili aureliae (quae cinerascit) colorem obtinent.

Sepiariae binae offeruntur. Maiori crocesceret vultus, nisi quem nasi loco triangulum videtis liliasceret. Corpus albis flavis rubisque et nigris, (quas expressimus) maculis, nullo ordine locatis, variatur: pilis subluteis horret. Sepes populatur, et nudat frondibus: ubi tamen serici rudioris relicto glomo, in thecam spadiceam, quasi in Sarcophagum se recipit. Minori facies subcoerulea, uti et totum corpus, absque maculis quibusdam nigris albicantibusque esset: pilos cum prima concolores sortita est.

PUNCTUM III. De Erucis rarioris pili Moufeti.

RArioris pili sunt Geranivora, Iacobaea, Antennula, Echinus, Rubicula et cornuta illa bestiola, quam Germani Horneworm appellant.

Geranivorae magnitudinem formamque rite [orig: ritè] hic dedimus, et affabre [orig: affabrè] explicatam. Albas maculas, cingulos nigros ornantes, ferrugineas facere oportet; ventremque pedesque et album inter cingulos spatium porraceo, viridi ornare. Camerarius ad Pennium hanc misit, cum hac Hypographe: Eruca grandis, hortis tantum agrestibus victitans, et potissimum Geranio palustri batraxoeidei= infesta.

Antennul??? corpus varium: a [orig: à] capite ad tertiam incisuram creta [orig: cretâ] illitam diceres; quinque aliis sequentibus nigrocineream; tribus iterum postremis cerussatam: Antennulae ex pilis veluti colligatis constant; quales item ultimo dorso, cristae instar, se erigunt. Quatuor illi erecti in dorso cirri, e [orig: è] pilis quoque fiunt dentatim ordine crescentibus.

Iacobaea sive Senecionem maiorem depascens eruca, capite pedibusque obsoletius [orig: obsoletiùs] purpurantibus, ventre pallidiuscule [orig: pallidiusculè] virente; corpus habet inamoeno viridi fatiscens, et nigris flavis flammeisque maculis ornatum. Pilorum color ventri consonans.

Echinorum duas animadverti species; unam e [orig: è] caeruleo virentem, alteram Mesoleucen. Primus Echinorum tessellato prodit corpore, ex nigro flavoque varius: spinae luteae videntur; ineunte autumno in aureliam cineritiam vertitur. Secundus revera [orig: reverâ] Echinum prae se fert; dorsi dimidia pars, prior nempe, ex flavo nigricat; posterior cum flavedine albescit; spinas gerit argutas valde et crassas, colore caesio.

Rubicolam nigrocineream liris utrinque tribus pallide [orig: pallidè] flavescentibus pinxit natura: pilos rariores gerit, plane nigros.

Est et Cerastes cuius varia loca e [orig: è] luteo virent, pilimedio dorso nati canescunt; cornu vero crenatum rubescit.

Variae item in verbasco, lupulo, Scrophularia, Glycypicra, Solano, Alno, ulmo, ocymo et Tithymallo nascuntur: imo quaevis paene [orig: paenè] herba peculiarem habet erucam vastatricem: quas, ne infinitus videar, quasi notas pertranseo.

Gesneri foetida: Erucae cornutae simillima est, sed et cornis, et colore aliquantum discrepans. In muro repentem cepi exeunte Augusto Anno 1550. Gravem spirat odorem, ut



page XXI, image: s171

[illustration:

Erucae Raupen Aldrov

]

[illustration: ]



page 147, image: s172

plane [orig: planè] venenatam crederes. Iracunda perrexit capite cum anterioribus duobus pedibus semper erecto; caecam puto: digitum longa et crassa, paucis sparsim pilis per dorsum et latera horrescens, dorsum nigricat. Ventris laterumque color ex flavo subrufus: internodiis quatuordecim totum corpus distinguitur. Singula internodia sulcum insuper quendam ceu rugam per dorsum habent: caput illi nigrum, duriusculum; os forcipatum, denticulatumque vel serratum: his forcipibus, quicquid comprehendit, mordet: pedibus 16. graditur, ut maximam partem omnis Erucarum natio proculdubio venenosa est. Vergerus Pityocampen putavit, alii scolopendram: sed pedum numerus non patitur scolopendram dici. Vix ferebam odorem, dum vivam describerem: duo hypocausta nimio et abominabili foetore adeo infecit, ut manendo ferendoque non essem. Haec Gesnerus.

ARTICULUS III. De Erucis Aldrovandi.

PUNCTUM I. De Erucis primae Tabulae.

ALdrovandus sex diversis tabulis nobis diversa Erucarum genera exhibet. In prima novem exhibet. Prima primae tabulae ex maximis est; et caudata, cauda nimirum instructa sursum revoluta: tota est lutea, annulis vero [orig: verò] caeruleis, iisque triangularibus, inter quorum singulas singula ab utroque latere nigra sunt puncta. Os item nigricat. Cum eam aliquo tempore domi aluissem, telam non texuit, aut folliculum, sed in Chrysalidem immutata Papilionem progeneravit luteum, eum quem in prima Papilionum tabula tertium exhibuimus. Secunda quae eiusdem est magnitudinis, identidemque caudata, leviter lutescit, subfusca tota, nigerrimis punctis, ac annulis instructa. Quarta ex maediocrium genere, etiam caudata est, ad latera sublutea, per tergus flexib. arcuatis coloris elegantissimi miniacei decorata, annulis vero [orig: verò] nigris, sed qui candidis notentur punctis. Tertia caudam habet in extremo acutissimam tota viridis, annulis nigris, pedibusque, qui sunt quatuordecim. Brassicas, et olera infestat, ex hoc potissimum genere Papiliones illi exiguo corpore progenerantur, subvirides et albicantes. Papiliones enim erucarum suarum colorem fere [orig: ferè] reservant, ut Aristoteles quoque testatum reliquit. Quinta ex maximis est; colore flavo, et viridi, et lineis per dorsum latis triangularibus, viridibus, et punctis maculata purpureis. Caudam gerit semper erectam, et caput etiam erectum, quare cum incedit, inceslum carnis quodammodo aemulatur. Cauda hirsutis quibusdam villis praemunitur, parteque inferne [orig: infernè] notabilem habet maculam nigram. Ligustri foliorum esu gaudet. Sedes habet quatuordecim. Sexta corpore maior est, rostro, et pedibus exilioribus, colore tota eodem, sed dilutiori, lineis vero [orig: verò] transversalibus flexuosis magis ad caeruleum quam ad viridem inclinantibus: Inter singulos annulos, singulis infra [orig: infrà] notatur punctis nigricantibus, nam cetera puncta, quae per supernum corpus conspiciuntur, ad purpureum vergunt. Superne [orig: Supernè] per tergus color magis est luteus, inferne ad pedes magis viridis. Degit plerumque in viti silvestri. Cauda superiori similis. Septima tota est flava, inferne [orig: infernè] ad croceum vergente colore, lineis distincta superne [orig: supernè] triangularib. ut in quinta [orig: quínta], sed caeruleis, et quae punctis consperguntur atris. Pedes et rostrum nigricant. Octava admodum est exigua, caudata tamen, maxima [orig: maximâ] sui parte nigricans. In tergore lineas habet binas admodum exiles, luteas, inter quas altera est lata, viridis. Caput habet rotundum, pedes quatuordecim, in extrema alvo appendicem, quam per terram trahit; cauda pro corporis portione maiuscula est.


page 148, image: s173

Postremam paulo rudius, quam par erat, pictor expressit: nam puncta illa candida, quibus modo maioribus, modo minoribus toto corpore conspergitur, obscure [orig: obscurè] admodum apparent. Tota colore fere [orig: ferè] est ferrugineo, extremo alvi, cauda, pedibus, et capite rubris, rubra item linea lata a [orig: à] capite, ad anum usque per dorsum extensa fertur. Anterius corpus exilius est, quam extremum, extremumque exilius medio; sanguisugam dixeris.

PUNCTUM II. De Erucis secundae tabulae.

QUae in secunda [orig: secundâ] tabula [orig: tabulâ] dantur Erucae, omnes fere [orig: ferè] bicaudae sunt: in quibus hoc notandum est, quod caudae sint in extrema alvo, cum in iis quas pinximus in prima tabula, in extremo dorso sursum enascantur. Prima tota purpurascit, praeterquam inter primum, et secundum flexum, ubi viridis est. Binae item lineae, eo quo pictor expressit modo a [orig: à] capite ad extremum usque alvi extenduntur, candicantes. Cauda utraque nigricat. Pedes habet quatuordecim. Secunda caudis duabus instructa minimis tota atra est sed luteis interstincta zonis. Tertia corpore est crasso, et compacto, ex luteo virescente zonis annulisve admodum viridib. capite vero [orig: verò], quod exiguum est, et primo flexu coloris aurei. Pedes quatuordecim habet, nigricantes; caudas exiles, proceras. Quarta brevissimis est caveis; oblonga, sed exili, ac tenui corpore, tota ferruginei coloris, exceptis annulis semicircularib. qui ab ima parte flavi sunt, ab altera nigri. Quintam monstruosae quodammodo figurae, quod partim ex Eruca, partim ex Araneo constare videatur *a)raxnoka/mphn, sive Erucaraneum nuncupavi. Sex primum a [orig: à] capite ex primis corporis flexibus pedes Araneorum pedibus simillimos emittit, dein interpositis aliquot flexuum intervallis, alios octo more Erucarum, quas alioqui toto corpore refert. Tota ex cinereo ad luteum vergit, sed annuli coloris sunt plane [orig: planè] castanearum, sicut etiam pedes, et alae. Insolentis profecto etiam formae est, quae sexta in hac serie ponitur; capite scilicet, cum id contrahit, compresso, facie Muris, aut felis, sed nigra. Supra enim rotundam illam nigredinem linea est alba, sub qua puncta duo, nempe ab utraque eius parte unum, nigra, velutaures efformant, in medio vero [orig: verò] nigredinis puncta alia duo oblonga nasum, qui illis animalibus admodum est compactus, tria denique alia sub his minima, aliquo rudi modo aemulantur. Tota est viridis, corpore pallidius [orig: pallidiùs], intensius [orig: intensiùs] annulis. A capite ad caudas usque porrecta linea alba per medium corpus transfertur. Caudae eriguntur, et punctis atris consperguntur. Pedes numero quatuordecim, quorum qui posteriores sunt, admodum sunt crassi: Septima eadem est naturali situ procedens. Rursus Octava, a [orig: à] primo loco depicta differt tantum in eo, quod primo post caput flexu sit luteo, duobusque punctis nigro distincto: item, quod lineae illae, quae per superiora feruntur, inter quintum, et sextum flexum, invicem coniunguntur: denique, quia in hac subinferiori linea, inter singulos flexus, album sit punctulum. Nona eadem est cum secunda, bis per errorem depicta: infestum est hoc genus brassicae. Habes decimo loco Scolopendram terrestrem parvam, sed de hac suo postmodum loco. Undecimo loco depicta exhibentur Erucarum ova lutea; simul conglomerata, exigua. Postrema Erucularum minima, in frumento inventa est. Insectulum hoc tam tenui, ac exili est corpusculo, ut potius fili cuiuspiam particella, quam animalculum videatur: longum est digitum transversum. Maximum tantillo in corpusculo robur adverti, velociter movetur, et numquam fere [orig: ferè] a [orig: à] motu cessat. Pedes multarum Erucarum more habet quatuordecim. Capite nigricat, cetera cinereus. Sex integris diebus nihiledebat.



page 149, image: s174

PUNCTUM III. De Erucis tertiae tabulae.

TErtia nobis novendecim exhibet. Prima Echinata ipsius videtur Hippocratis, zonis luteis, et punctis nigris, et candidis variegatur: quam, vel saltem simillimam superiori ad me allatam aestate sic descripsi. Vermis est digitum, et medium longus, posteriore parte caudae vicina latior, quam anteriore, duodecim constat annulis, sive segmentis, sive flexibus, qui supini nigro colorati sunt, linea medium dorsum secante castanea. Interstitia annulorum pallent. Caput duabus appendicibus velut corniculis armatur. Sex pedibus, tribus utroque latere ante instructus graditur, postica parte Erucae instar arcuatur, qua [orig: quâ] latior est. Quatuor in eo villorum in penicilli formam adunatorum ordines in singulis annulis conspiciuntur, bini singulo latere: unus superior ad marginem dorsi, alter inferior ventri propior, ille octonos annulos ultimos eminentibus penicillis ornat, hic novenos. In ultimo, quem caudam dicas, exstant duo, colore omnes ferrugineo. Convolvitur in glomum ad instar vertibuli: quemadmodum etiam, quae subsequitur, quae in orbem convoluta depingitur, simillima ex toto cum illa, nisi quod in hac inter singula interstitia puncta candida non sunt, quae illic summam conciliant venustatem, contra in hac puncta iisdem locis nigra sunt, et semicircularibus maculis ex albo lutescentibus ambiuntur. Tertia tota aterrima est, sed castaneis tantum interstincta zonis et punctis. Supina parte, quae quarto loco depingitur, minus nigrescebat. Quinta tota longissimis vestitur villis densissimis, fuscis, sed et ipsa eruca tota ad latera fusca est, supina lutescit, pluribus praedita annulis nigricantibus, a [orig: à] capite ad extremam alvum linea item nigricans defertur, mediam alvum distinguens.

Loco Sexto, quae datur, ex minimarum genere est, quin etiam paulo [orig: paulò] minor quam pictor expressit. Nisi moveri, aut incedere videas, alvum a [orig: à] capite vix interstingues. Pedes habet innumeros. Toto corpore coloribus miniaceo, nigro, luteo, et albo varia est. Caput totum est nigrum, nigri item pedes, nigra capillamenta, dorsumque et venter tergus miniaceo colore conspicuum est; annuli nigerrimi, inter quas supra punctum est album, infra luteum. Septima paulo [orig: paulò] maior iisdem fere [orig: ferè] coloribus variat, sed pedes tantum habet quatuordecim. Totum corpus quadrangularibus punctis constat, primo [orig: primò] (à tergore ad inferna descendendo) nigris, dein flavis, tertio [orig: tertiò] miniaceis, quae latiores sunt: quarto [orig: quartò] iterum nigris, quinto [orig: quintò] flavis, sexto [orig: sextò] nigris, flavis rursus septimo [orig: septimò], ultimo [orig: ultimò] ac octavo [orig: octavò] nigris. Caput totum, ut in praecedente nigrum est, pedes item nigri. Sed capillamenta fere [orig: ferè] ferruginea. Octava murem montanum, qui vulgo Marmota nobis dicitur, facie aemulatur. Tota coloris est castanearum, admodum hirsuta, longa palmum. Color prope [orig: propè] annulos dilutior est. Cum invertit se color inter annulos apparet niger holoserici instar micans, et cum ingreditur, capillamenta quae sunt a [orig: à] lateribus, ad cinereum vergere videntur. Caput totum est nigerrimum.

Nona ex mediocrium genere est, corpulentior tamen, tota viridis, exceptis tuberculis, quae per singula annulorum intervalla, tria habet, et quartum in dorso, ex quo capillamenta, enascuntur similitudine penicillorum, quae coloris sunt plane [orig: planè] aurei. Os nigricat. Pedes anteriores lutescunt, posteriores virides sunt; omnes numero quatuordecim. Undecima similiter per dorsum habet tubercula rotunda cum suis penicillis, nec non inter singulos corporis flexus, sed caerulea, rostrum item


page 150, image: s175

caeruleum, et pedes praeter tres anteriores, qui minores sunt, et coloris ex castaneo rubicundi, quo colore corpus totum constat. Durum mihi peperit folliculum. Pedum numerus corpori, flexibus respondet. Derima tota etiam est viridis, tuberculis, et floccis caeruleis, rostro et anterioribus pedibus ferrugineis, reliquis nigris. In alvo maculam habet ferrugineam. Habes duodecimo loco huiusce decimae Erucae expressum folliculum coloris fere [orig: ferè] ferruginei, admodum densum, et durum. Decimotertio loco picta tota hispida est: Linea candida a [orig: à] capite exorta ad caudae finem per tergus fertur. In dorso duodecim habet velut puncta, aut potius tubercula rotunda, sex ad singula latera colore mali punici; item quatuor alia a [orig: à] singulis lateribus ex nigro ad castaneum vergentia; ex quorum omnium medio capillamenta quaedam exeunt numero quatuordecim, quorum octo magna sunt, parva sex. Cetera per dorsum caerulea, supina pars, et pedes flavescunt. Decimaquarta colore est ferrugineo, superne [orig: supernè] admodum diluto, et ad luteum vergente, inferne [orig: infernè] admodum intenso. Annulos habet nigros, et punctis ad latera maculatur exiguis candidissimis. Decimaquinta inter minimas maiuscula est, colore tota flavo, inferne [orig: infernè] ad aureum, superne [orig: supernè] ad castaneum inclinante. Caput et alvi extremum nigra sunt. In dorso nigra etiam habet puncta, sed intus candida: capillamenta penicillorum instar distinguuntur invicem. Pedes habet exiguos ferrugineos. Decimasexta eadem est, ideo picta, quod tacta se velut in vertibulum contorquens stellae figuram exprimat coronatae. Decimaseptima rubra est, annulis nigris et albis, ubique maculis variegata, capillamentis exilibus, rubicundis. Decimaoctava capite est coloris aurei, corpore vero toto caeruleo. Linea aurea nigris conspersa guttulis, rotundis a [orig: à] capite ad anum, usque per superna fertur. Ab utroque illius lineae lateribus, rursus aliae maculae sunt, seu potius puncta minima nigra ipsa posita, ut etiam lineas duas, hinc inde unam eflicere videantur. Alvi extremitas acuta est, et nigra, nigri quoque pedes, numero quatuordecim, licet quatuor ab utroque latere in anteriori parte pictor pinxerit. Capillamenta habet subtilissima plene [orig: plenè] aurea. Ova mihi peperit candicantia, quae appinximus postremo loco.

PUNCTUM IV. De Erucis quartae tabulae.

IN quarta tabula quatuor duntaxat dantur. Quae primo et secundo loco, ex maximarum genere est. Alvum habet bifidam, et ex dorsi extremo, caudam exserit erectam. Toto corpore fere [orig: ferè] uni color ex luteo fusca. A cervice ad quartam usque vertebram lata est linea aterrima, exiguis aliis una recta, ceteris transversis candidis insignita. Supremo etiam vertice atro est, facie anteriore flava, pedes habet monstrosae magnitudinis. Supina parte ad cinereum vergit. Altera, quae tertia est in hac serie, tribus constat coloribus, viridi, aureo, et nigro. Corpore nimirum undique toto viridi, sed annulis nigris aureis punctis distinctis. Inter annulos singulos linea est annularis item sublutea. Pedes habet quatuordecim virides. Fructumne [orig: Fructumnè] arboris an potius folliculum cuiuspiam Insecti dicas, quod quarto loco depingitur; id Frat. Gregorius Capuccinus Regiensis mense Iulio anni 1597. in abiete offendit. Folliculum esle arbitror: erat enim intus plenum telis Araneo similibus. Inerant et ova. Quare cum Erucas aliquot ova edere observaverim; Erucae cuiuspiam esse iudicavi, eam hoc sibi fabricare operculum, ut ova ab omni externa iniuria protegat. Figura, et colore maturas aemulatur olivas. Eius exterior substantia erat cartilaginea, et variis exiguis tuberculis ceu punctis extuberabat.

Sed numquid hanc Eruca ipsa texat, quod


page 151, image: s176

verisimilius est, vel aliunde [orig: aliundè] Crabronum more allata materia conficiat, necdum didici. Fructum interim non esse abietis exemplo discimus, quae conifera est; nisi quis dicat abortivum esse, quales multos observamus in quercu. Cum [orig: Cùm] reperiretur, non erat unicus, sed quatuor simul erant coniuncti: quatuor ni fallor Erucarum opus ac labor. Qua [orig: Quâ] in coniectura [orig: coniecturâ] si fallar, lector boni consulat.

PUNCTUM V. De Erucis quintae tabulae.

IN 5. tabula sunt novem, quae primum locum habet, magnitudine est duorum digitorum transversalium, colore fusco, quaternis macularum nigrarum seriebus distincta: capite flavescente, toto corpore glabro; utrimque ad latera prope [orig: propè] ventrem linea quadam flavescente insignito: subtus toto colore albicante. In brassica nasci rustici dicebant. Secunda descriptae aliquo modo est similis, quoad formam et glabritiem, sed minor tamen, coloreque castaneo magis diluto; capite duabus maculis nigricantibus insignitur. Ab eo ad extremum uropygium duobus macularum ordinibus, partim atris, partim luteis decorata est; et utrimque ad latera linea quaedam rubescens per longitudinem fertur, cui in singulis annulis punctula quaedam in medio candida, et in circumferentia nigra supersident. Parte supina tota dilute [orig: dilutè] lutescit. Tertia bina e [orig: è] laterib. frontis emittit cornicula exilia, et brevia: caput etiam habet parvum et nigrum. Toto corpore hirta est, et colore ferrugineo, annulis vero nigricantibus. Capillamenta penicillos aemulantur ubique, praeterquam in cervice, et dorsi initio, ubi vix ipsa videntur capillamenta, quia rarissima sunt, et exilia admodum. Cauda etiam penicillis horret, quod nec dum in aliis vidi. Quarta eiusdem cum secunda magnitudinis, colore est terrae illius, quam umbram pictores dicunt: Inter singulos annulos tria habet tubercula, ex quibus pili oriuntur penicillorum figura coloris castanei. Albicans vero linea per dorsum recta a [orig: à] capite ad caudam ducitur. Pedes anteriores magis, quam posteriores nigri sunt. Inter singulos quoque flexus a [orig: à] lateribus punctula sunt albicantia alternatim posita. Quod quintum datur in hac tabula, id dispari fructu nascitur. Celebre est apud Plinium aliosque probatos scriptores ad quartanam. Alibi de hoc insecto, hoc etiam prodidit loquens de remediis adversus dolores dentium. Is quoque vermiculus, qui in herba labrum Veneris appellato invenitur, cavis dentium inditus mire [orig: mirè] prodest. Nam Erucae brassicae, eius contactu cadunt. Idem mihi propriis ante multos annos manibus ostendit Cardinalis Paleottus: neque id amplius videre potui, licet multos fructus, diversis aperuerim temporibus; donec tandem an. 1592. sub finem Septembris cum forte [orig: fortè] speculaturus, numquid potius [orig: potiùs] in maturis quam immaturis nascerentur, inveni illis, qui maturi erant. Longitudo digiti auricularis transversim dimensi: sed cum nunc exactius descripturus id intuerer, offendi ex erucarum genere esse, nam quatuordecim progreditur pediculis. Caput atrore splendet, ut semen amaranthi aemulari quodammodo videatur: cetera albicat. Dioscorides etiam meminit, sed nemo veterum Erucam esse scivit. Sexta a [orig: à] lateribus leviter lutescit, infra, acsupra colore est castaneo, annuli quoque castanei caput nigrum, pedes exigui, sublutei. Septima pictura est induramenti cuiuspiam Erucae affabre [orig: affabrè] facti ex folio quodam arboris, aliaque materia bombicina. Folium id extrinsecus multis velut laminis sericis albicantis coloris erat obvolutum; intusque quidem eodem modo, sed pluribus laminis intricatum erat. In centro, seu medio laminarum plurima ova, nigra, parva seminib. vel hyoscyami, vel nicotianae comparibus, una cum fetibus etiam numerosis latebant. Ex quo docemur etiam Erucas esle,


page 152, image: s177

quae et ova, et eodem etiam anno fetus edant. Aliud nidulamentumsivefolliculus exhibetur locooctavo, figura [orig: figurâ] pudendi humani. Inferna enim parte referebat quodammodo scrotum, superiore virgam, ac eo [orig: ] magis cum duabus, ut haec instructum esse fistulis aut ductibus. Eo aperto vidimus ramifrustulum, et folii pediculum figuram virgae efformare: haec enim simul complicata Eruca filis obtexerat; sicut item folium, quod scrotum efformabat. Intus ut in proxime [orig: proximè] descripto, et ova et fetus delitescebant. Erant ambo isthaec nidulamenta ita undique clausa, ut ne hilum quidem aeris [orig: aëris], ne dum pluviae admitterent. At cum ita undique clausa sint, quispiam quaerat, quomodo ea ibi posuerit Eruca, cum haec intus non reperiatur. Responderem ego texere quidem primo folliculum Erucam non totum, et in ea, quam texuit parte ova edere, dein occludere, et abire, sed numquid postmodum moriatur, aut in Aureliam convertatur, nec dum didici. Postremo loco depicta Eruca tota erat viridis punctis conspersa nigris, capite rubro.

PUNCTUM VI. De Erucis sextae tabulae.

IN ultima [orig: ultimâ] quindecim depinguntur. Prima est tota viridis, lineis transversalibus, sed singulis tribus aureis punctis decoratis, quales in pluribus aliis observavi, annulis luteis, sub quorum singulis punctum est atrum: rostro etiam atro est, atris anterioribus pedibus, posterioribus viridibus. Secunda quoque est viridis, sed in hac [orig: hâc] lineae nigrae illae corpus ambientes latiores sunt, et binis tantum maculis aureis insigniuntur; praeterea annulos habet nigros, et luteas, latasque velute [orig: velutè] capite antennas emittit. Tertio loco habet figuram Cossi, de quo suo post loco separatim agemus, hic ideo positam, quod si posteriores haberet pedes, omnino esset Eruca. Quartum depicta Eruca glabra, ex minorum genere, toto corpore ex viridi lutescit, sed annulos habet nigros, et inter singulos puncta oblonga tria, itidem nigra. Caput rubescit, retro, quod duobus minutissimorum punctulorum nigrorum ordinibus conspergitur. Pedes quatuordecim nigricantes. Habes sexto loco Erucaesuae involutae folliculo rubicundo Chrysalidem, sive Aureliam. Ad tactum tantum mobilis, et tota viridis est, et nigrum habet inter singulos annulos punctum, quod supra candicat. Habes deinceps aliquot Geometrarum icones, ideo hic adiectas, ut quomodo ab Erucis differrent, unico intuitu conspicias. (Geometras eas voco, quod [orig: quòd] hominis Geometrae fere [orig: ferè] instar incedendo agros dimetiantur) Pedes enim in hisce animantibus contrario sese habent modo, ac in Erucis, quibus nimirum anterius [orig: anteriùs] pauciores sunt, posterius plures (loquor autem deiis quae habent quatuordecim) cum Geometrae sex habeant anterius, posterius [orig: posteriùs] etiam toridem, in medio ventre nullos, quo fit, ut eo, quo pictura prima ostendit, modo incedant. Aristoteles huic Erucarum generi nomen non dedit, sed appellat ka/mtias2, ai( kuma/mous1i th=| porei/a hoc est Erucas, quae undatim incedunt. Parte enim, inquit, innitentes priore contrahunt sese, adducentes posteriorem, arcuatimque incedunt, et ex his scribit nasci tihni/a, et u(ti/era, quae Gaza vertens Acias, et superas dixit. Prima tota lutescit superne [orig: supernè], inferne [orig: infernè] ad ferrugineum accedit: Alateribus inter singulos flexus punctulis nigris maculatur. Quae subsequitur eadem est extenso corpore depicta. Caput candicat, pedes nigricant. Nona in hac serie Geometra est omnium minima, tota viridis, vel potius coloris herbacei, excepto capite, quod rubicundum est. Decima pictura eiusdem est in spiram revolutae: nam si tangas, eo modo se contrahunt, et caput c???lant, contra pericula, ac iniurias. Undecima ex minorum genere est, corpore coloris fere [orig: ferè] ferruginei, a [orig: à] lateribus lutei. Pedes, caput, et extremum caudae habet nigra. Duodecima, rursus ex vulgatissimarum Erucarum, quae



page XXII, image: s178

[illustration:

Erucarum Aldrov

]

[illustration: ]



page 153, image: s179

brassicas infestant, tota herbacei coloris, exceptis annulis, qui lutescunt. Decima tertia eiusdem coloris herbacei, sed annulos habet aterrimos, serici instar splendentes; praeterea inter singulos annulos rotundos habet velut oculos luteos, et in medio horum nigerrima puncta. Caput luteum est, punctisque nigris minimis maculatum. Quod decimotertio loco depingitur insectum, corpore quodammodo Erucas aemulatur glabras, sed pedes habet ab utroque latere ternos, quamquam bini tantum a [orig: à] pictore expressi sint: toto corpore est nigerrimum. Epidauro id allatum mihi donavit Antonius Maria Alberghinus Philosophiae et Medicinae D. eximius, inquiens illius pulverem ad strumas curandas remedio esse peculiari, ac praestantissimo. Ex minimarum genere est postrema Erucula, tota fere [orig: ferè] cinerei coloris, annulis vero subluteis.

ARTICULUS III. De Bombyce.

[note: Nomen. Aldr. Hist. Ins. l. 2. 6. 4. ] BOmbycis historiam separatim nos daturos supra diximus. Stamus ergo [orig: ergò] hic promissis, addituri insuper et de Chrysalide seu Aurelia, aliquid. Eruca ista bo/mbuc est Aristoteli, Hesychio u(lomh/tra seu u(lhs3mh/thr, ut quibusdam placet; Ambrosio et Basilio vermis Indus; Alberto, vermis lanificius, Baptistae Pierae, Eruca bombicivora; Scaligero Ser; Ausonio, Ser vestifluus: Pausaniae Seres.

[note: Descriptio] Omnes septem habent annulos: Pedes quatuordecem, anteriores sex, qui minores sunt, posteriores octo, qui post tertium annulum incipiunt: postremae duae omnium sunt maximae, supra quas cauda est, acuta et surrecta. Inter singulos annulos macula conspicua est nigra. In dorso inter eosdem annulos, quatuor sunt Semicicla literam G maiusculam formantia, quorum priora evidentiora sunt postremis, quae nempe [orig: nempè] tam sunt exigua, ut visum fere [orig: ferè] effugiant. A capite ad caudam usque linea per dorsum medium fusca fertur. Rictus omnibus idem, porcorum ferme [orig: fermè] similis, oculi magni, et nigri, uropygium caudae piscium ferme [orig: fermè] specie.

De generatione et aliis, haec nos olim in Naturae admirandis diximus. Vermis primo est, Folliculo inclusus emoritur informis. E folliculo denuo prodit alatus papilio. Itaque insectum reptile in volatile per medium Zoophytum motus atque sensus expers, admirabili metamorphosi commutatur. Exclusus enim primo vermiculus, alimenta quaerit copiosa, quibus avide [orig: avidè] depastis, capitis crebra arrectione cum veterno veluti luctans, tandem obdormiscit triduum vel biduum, pelleque interea exutus ad consueta redit alimenta. Cum quater pastus, quater obdormiens, quater renovarit, spreto deinde pabulo sublime petit, et virgultis conscensis, alvo rite purgata, lanificii rudimenta inconditis primum maeandris per ramos exercet, mox folliculo inclusus pellucido, indefessi laboris fructum e [orig: è] centro ad circum ferentiam protrudit pilum album, viride, flavum, ovali figura, cum aequalibus veluti certans, novem dierum spatio, absolutoque operi immoritur. Efolliculo loco subterraneo deposito, papilio post decimum diem prodit cornutus, sed alarum alimentique immemor, brevis aevi iacturam fetificatione reparaturus, molli impositus velleri, concubitu perpetuo per triduum, rarius quatriduum feminae connexus, emoritur, nec multo post vidua, relicto post se instar granorum milii semine, centenario fere, mariti fata sequitur. Sed de his et aliis quae circa bombyces occurrunt, accuratissime [orig: accuratissimè] egit, Andreas Libavius, in sua observatione, quam hic in gratiam Naturae indagatorum appono.

Cum difficile sit singulorum auctorum sententias et experimenta ad amussim explicare, quaeque illi diversis temporibus aut locis


page 154, image: s180

observavere, ad unam historiam revocare, proque huius fide damnare vel astruere, quod quisque verum usu et notatione rerum deprehenderit: ubi forsan eveniet, ut nec Plinius, nec Pausanias, nec ceteri, qui videntur secus ac a [orig: à] nobis cognitum est, commentati esse, repudiandi existimentur: adiciam specialem historiam bombycum domesticorum, quam anno salutis reparatae 1599. Rotenburgi ad Tubarim ipse ex diligenti istorum cura et attentione ad naturam, et opera consignavi, vel utique in diarium conieci. Si quid diversi in India, Graecia, Italia, et alibi aliis temporibus, ministerio, educatione, consuetudine, et ceteris, perspectum est: quamquam natura dicatur semper agere eodem modo, nec nisi accidentibus variare: id quoque conferent, qui notaverint, ut sic ex multorum experientia naturae historia accipiat incrementum et absolvatur.

Circa vigesimum quintum Aprilis ovabombycum in charta simplici superiore anno procreata, et per hiemem in tepidario cubiculi servata exponebam Solis radiis per fenestrales orbes incidentibus. Quae plumbea seu nigra erant non quidem omnia uno die in eruculam abibant, sed tamen ante finem eius mensis cuncta, sub auroram potissimum vermibus erumpentibus, prout quisque perfectionem suam erat consecutus, relicta vacua testa seu putamine coloris albi, in latere orbiculo eroso, qua in parte extremitates nonnihil nigrescebant, propter terminum rodendo acceptum. Punicea, et citrea, sive puta, sive nigro puncto discreta, nihil edebant, quod vel intacta fuerant masculo semine, vel principium in eis suffocatum. Hae eruculae intra ovum nanciscuntur suam speciem, et in circulum convolutae iacent, unde exesa testa primum nigrum splendensque caput exserunt, postea tractim prorepunt osculo, et pedicellis nisu suo, et in pavimentum impactione, adminiculum praebentibus. Statim tunc notavi filamenta ab osculis dependere eaque tenuissima ut vix conspicias nisi obvertas [orig: obvèrtas] luci. His sese librant, pendentque a [orig: à] foliis, aut etiam sicubi delapsae ex altiore loco eum repetunt, vel experiendi gratia suspenduntur, multiplici flexu involvunt, atque ita sursum contendunt, more vulgarium erucarum arborum folia et flores depascentium. Vermiculus niger est et pilosus cum albo circulo, in confinio pectoris et cranii, et alio in ea regione, qua venter contingit pectusculum, eique cohaeret, qui tamen ob pilositatem non est admodum conspicuus in prima aetate. In fine dorsi, ubi est alvi exitus, pinna quaedam parva prominet: Et plane cetera forma eadem est cum bombycum specie, nisi quod hirsuties et nigredo per aliquod pellis mutationes in glabritiem splendentem, albedinemque transmigrent, et ex parvula bestiola fiat vermis, medium digitum viri mediocris tribus articulis iunctis longus, craslus fere [orig: ferè] auricularem, quamquam non omnium eadem sit magnitudo.

Invenias aliquas eruculas cum caudae plectro triplici, aut duplici, ita ut maius surrigatur ex circulo ultimo dorsi: minora ex subiecta statim lorica caudae. Unum vidi maius hinc inde binis stipatum minoribus, in quorum loco alias [orig: aliàs] duntaxat sunt protuberantia puncta.

Progressio erucarum est ut bombycum. Nam caudae fulcra pavimento infigunt, et postea tractim per circulos sese promovent, sublatis primo partibus, inter caudam et pedes posteriores: postea his fixis interstitio inter pectus et pedes, donec ad pectus ipsum et pedes anteriores sit perventum, quibus haerentibus cauda vicissim tollitur et fulcitur gressus. Nam motus animalium fit aliquo quiescente et stabilimentum praebente. Natis statim praebui tenera mori folia, in quae


page 155, image: s181

transtuli eas cultello levi, vel etiam sivi per se irrepere in folia, cum quibus eas cistellae ligneae demandavi, invadunt autem folia ab extremitatibus et planitie superius inferius. Non enim impediunt rostri appendices. Ita pascebantur ab Ultimo Aprilis, et circiter, usque ad Octavum Maii, quo animadverti primam senectam positam, quae erat oscillum nigerrimum splendens cum exili nigra pelle. Solent autem aliquando ante quasi cunctari, et dormire somnum renovatorium, siquidem somnus est appellandus. Abiecta senecta, statim apparent grandiores, leviores, et nigredine dilutiore. Nam corneum capitis tegumentum, quod subnascitur veteri, secundum proportionem maius est. Detracta pelle, etiam intumescit reliquum corpus, quasi prius incrementum prohibuerit angustia corii. Idem tegumentum seu cranium capitis, cum recens est, albicat, postea cum firmatur itidem evadit nigrum, donec plures procedant mutationes; Sicut autem ante positionem leberidis abstinent esca, ita et post aliquantulum quasi pigrescere videntur: nam tenerius est instrumentum quam ut carpere folia possit. Dum percursitant folia, non raro altera alteram transit, idque patitur ea placide nisi nimis offendatur. Tunc enim sublato pectusculo capita concutiunt hinc inde motitantes, idque etiam bombyces faciunt. Semel atque iterum tunc praebetur pabulum, et angusto in loco degit multitudo. Cum satis comederunt, ad dormiendum inducuntur. Tunc videas eas instar statuarum, aut eorum qui catoche laborant, pectusculis sublatis cum osculo in foliis quasi obriguisle. Sed si pabulum novum inieceris, statim excitantur et comedunt rursum. Olfactu videntur folia deprehendere nova. Nam etiam nondum tangentia erectione corporis affectant. Fieri tamen idemetiam alteratione quadam qualitatis tactilis putes. Excrementum alvi tunc exile est, et nigrum instar pulveris pyrii. Decimo sexto Maii aliquae secundo mutarunt pellem, aliquae quieverunt, et sequentibus diebus exuerunt membranas. Rumpuntur eae in capitis confinio haerentesque foliis manent, eruculis per circulos ordine motos sese expedientibus, oscillum etiam non statim cadit, sed pendet aliquanto spatio ab ore novo.

Tunc color niger in gryseum mutatur, et erucae grandescunt magis. Pectus tamen album conspicitur, plenumque succi adeo, ut pellucere credas. Quoniam autem non uno die omnes mutant corium, si placet, potes pares ab imparibus segregare. Sed ego una reliqui, tantumque recentibus suppeditavi novam escam, ceteris in veteramentis adhuc conviventibus, et metamorphosin exspectantibus. Non enim tunc potes stabulum expurgare, sed differendum negotium est, donec evigilarint, et possint in folia pellici nova. Tertia mutatio incepit 22. Maii, quo dormierunt multae, aliquae etiam pellem devolverunt. Ea non amplius tam nigra erat, sed albedinem prae se ferebat cum oscillo, ipsique vermes exibant candidiores, relicta senecta, corrugata magis quidem ea, quae non adhaerebat foliis per filamenta, minus autem ea quae affixa erat. Nam haec in longum porrigebatur trianguli specie; ratione altitudinis. Etenim deorsum acutum surgit e [orig: è] medio, quod quidem ego fieri puto per caudae apicem ea traductum et elevantem corium. Extremitas posterior huius leberidis est instar caudae piscium bifidae. Pascebantur erucae liberatae rursum usque ad 25. quo somnum renovantem animad verti, et aliquas etiam eodem die novas: sed 26. dormiebant plures, aliquae etiam 27. paucae 28. et 29. ita ut iam maius esset discrimen. Quae tamen dormiebant 27. eae sequente mutabantur, et ad pabulum post cunctationem aliquam redibant.

Hac quarta mutatione ex erucis facti sunt bombyces glabri et albi, cum maculis tamen plumbeis, et oscillo albi cornu instar. Hic est


page 156, image: s182

mensis primus vitae, et prima aetas. Sed cum in tertia et quarta renovatione cuticulae omnia sint notatu faciliora, pateantque liquidius, uti observavi, accuratius paulo describam. Erucae tertiae et quartae mutationi vicinae, pellem habent subsqualidam aspectu, et rigidiorem quam vermis incrementum ferat. Itaque subtus nascente cuticula molli abscedit paulatim, et quia cohaerent nerveis quibusdam vinculis in utroque latere, qua sunt punctorum vestigia, haecque non facile distrahuntur, maior nisus est in exeundo, et quies fere biduana.

Cum itaque foras contendunt, vetus oscillum corneum separatur a [orig: à] subnato novo, vermis ipse, siquidem affixa folio leberis est, pedes et cruscula convellit, modo contrahens modo remittens, donec ex ocreis vetustis eos extraxerit. Interim et cutis laterum corrugatur, corpore per squamas diviso in se contracto iterumque extenso. Sic toto corpore laxantur exuviae. Mox in anterius sese promovet vermis, et lateralia vincula paulatim ducit, promotis ordine squamis iterumque reconditis ut fere initio dubites pro/s1w an o)pi/s1w exiturus sit vermis. Sed tamen isto modo vincula abrumpuntur. Primum iuxta pectoris confinia observatur promotio. Ibi enim puncta secedunt, et duo in verme, duo in leberide apparent. Dum porro squamae trahuntur, quasi linea violacea exsistit in latere utroque senectae, tum ob puncta, tum vincula intus applicata lateribus. Interim cauda rugatur, pedes exinaniuntur, prorepitque octava horae parte vermis novus, vetus oscillum ori praefixum habens, ut mulus capistrum. Videas in extremitate caudae etiam chordam albam trahi, qua pellis dorso cohaesit. Facilius enituntur effixi, solutis vero [orig: verò] miris modis sese convolvunt in dorsum, latera, ventrem, donec tandem expediantur. Et horum leberis in globum fere coacta est, illorum vero extenta. Si duo extrema unguibus prehendas, et diducas, iustam longitudinem recuperes, cum vestigiis pedum omnium et squamarum. Nihil enim de est praeter oscillum. Longe a. candidior quartae mutationis cutis est quam tertiae, ut et cranium. Vermes ipsi iam bombyces sunt, modo recte et sedulo sint curati et enutriti, pingues candidique, quamquam alii aliis minus, adeo ut videantur nonnulli subflavi esse, alii ad plumbeum non nihil accedere. Pedes et ora initio sunt mollia. Itaque et tactu foliorum et comestu aliquantulum abstinent, haerent eis pertinaciter, et caudae quidem adminiculo possunt retrahi et explicari, pedes autem posteriores obtusiores, crassioresque tribus quasi articulis constantes in medio nigrum punctum habent, quem ego puto esse prehensionis instrumentum, quod queat pro arbitrio, ut ungues felium, promi et recondi, Anteriores non tantum gradiendo inserviunt, sed et prensando folia, traiciendo corpus, distribuendo fila et aliis usib. partes secundum longitudinem a capite ad caudam in dorso sunt caput, gibbus seu tuber pectoris rugosum, octo semicirculares squamae et tripartitacauda. Tuber pectoris in capitis confinio aliquibus alber, aliquib. distinctum est maculis duabus lividis, quas dividit linea flava, quaeque diversis diversimode sese habent. Nam color aliis remissus, dilutusque et fere evanidus est, aliis intensior. Qua vero [orig: verò] sese attollit ille gibbus, quatuor nodiconspiciuntur, quibus assistens cutis rugosa eflicitur. Sequuntur semicirculi, Hiiunguntur membrana tenuissima tamquam linea viridante ex caeruleo. Ipsae vero squamae albent, quamquam in nonnullis aliquid plumbei subluceat: et cum iam maturi sunt bombyces serificio, spicei evadunt. Singulae etiam in utroque latere insigniuntur puncto, quem ambit circulus parvus. Dixi ibi vincula esse, id quod etiam apparet in chrysalide. Deinde squama octava, aut duobus Punctis lividis distincta est, aut semicirculis lunatis, quasi duas lunulas se mutuo respicientes cornib. inscripsisse. Veruntamen non sunt pares in omnib.


page 157, image: s183

Nam alicubi magis sunt conspicui, alicubi evanidi, subtiliores, tenuiores, magis plumbei, magis albentes, etc. Hinc bini circuli leves post quos qui sequitur duos nodos habet, usque ad eum qui podici imminet, et apicem seu cuspidem surrigit. In maioribus observantur protuberantiae in squamis singulis, sed tamen haesunt eminentiores intertiis. Cranium ipsum corneum quidem est, sed divisum quasi in tres partes, dexteram scil. et sinistram, quas putas oculorum notas esse, et deinde oris compagem, quae iterum in appendices et maxillas suas, in quibus serratae dentium figurae distinguuntur. Per totam dorsi longitudinem gula protenditur, usque ad fulcra caudae, super quibus inter ultimam squamam est exitus alvi. Conspiciuntur etiam in dorso usque ad plectrum caudae, quidam nervi continua diastole et systole mobiles, quo pacto moveri cor et arteriae solent. Et hinervi ex albedine flavent, cumque distrahuntur, viridem gulam, seu intestinum detegunt. Cohaerent plectro, tamquam ibi esset respirationis quidam exitus, quamquam non respirent. Sed vitae sedem ibi esse non est dubium, licet deprehenderim in nymphis partem quandam rubeam, utinfra docebo, palpitantem per se solam instar cordis. Cum resecatur istud plectrum, exit humor liquidus subflavus, et vermes ipsi non quidem moriuntur, sed tamen moventur vehementius, seseque convolvunt, et reflectunt, ut iudices dolorem exoriri acerbum, nerveo principio laeso. Stercora cibum referunt, suntque sicca, sexangula, oblonga, quasi stellata, unde intestini vel alvi dispositionem quis colligere possit. Virent quidem ex esca, sedtamen quia stipantur dense, et exsucca sunt, nigra apparent, sicut plus viridescunt humidiora, Feminas a [orig: à] maribus distinguere hic iam queas si attentus sis. Evenit enim et in his, quod de aliis feminis scripsit Philosophus, ut scilicet sint maiores, et pinguiores, humidiores, molliores, candidioresque maribus, qui austeriores, maculis lividiores, tenuioresque. Si digitis attrectes, omnes frigere animadvertas; Saepe se erigere solent in pedes posteriores, et tamquam statuae sic manere. Cum vesci volunt, foliorum margines, et venas protuberantes invadunt, contra ac erucae. Puto obstare appendices oris, praestat tamen aliquid adiumenti pedum anteriorum in tenendo cibum officium. Exedunt autem folia circulariter, seu in orbem, ut lacuna maneat rotundi ambitus: Pasti secedunt, et coniuncti multi quasi cumulo quiescunt, delectari puto mutua calefactione et tepore: ut dormientes a [orig: à] mutaturis pellem discernas, observanda erit nervorum in dorso systole et diastole. Nam in dormientibus par est vigilantib. motio, at in exuvias posituris tardior obscuriorque, ut intelligas tunc potius aegrotare. Deinde dormientes os habent simplex, sed senectam abiecturae praeferunt ossillum. Verum hoc non in bombycibus sed erucis adhuc locum habet, quidam iam quater renovati circa caput polluuntur suscedine, et tamen perguntvescendo. Quidam non proficiunt admodum incremento, sed parvi manent.

Dictum superius est a [orig: à] Maii 25. quartam mutationem in pelle usque ad 29. eiusdem in diversis factam esle. Ab hoc itaque tempore usque ad Septimum Iunii, et deinceps per octavum, nonum, decimum, undecimum, studiose [orig: studiosè] affectarunt pastum, itaque pingues et grandes evaserunt, fuitque ter die, et ultimis diebus quater, vel saepius praebendus cibus. Nam cum serificio et maturitati sunt vicini, vorant contentius, invadentes folia cupidissime atque et nervos absumentes. Notabis autem circiter tredecim dierum spatium intercessisse inter renovationem quartam, et a [orig: à] cibo abstinentiam seu serificii meditationem. Respondent enim sibi tempora a [orig: à] 25. Maii ad 7. Iunii a [orig: à] 26. ad 8. a [orig: à] 27. ad 9. a [orig: à] 28. ad 10. a [orig: à] 29. ad 11. quo ultimam inclusi excepto uno parvo masculo qui diutius perseveravit in pascendo. Iam circa ultimos dies plerique incipiunt, spiceum colorem adipisci, qui à


page 158, image: s184

posteriore parte incipit evidentius apparere, hincque ad gibbum pectoris ampliari et progredi, quamquam aliqui magis et fere toti flavent, aliqui albi misto extuleo manent. Cum fata instant secedunt ad latera capsulae, nec adoriuntur folia ore, quamquam perreptent. Nonnulli ad angulos fila figunt, quasi iam exorsuri vestibulum: alii repunt per extremitates, et hinc inde speculantur, inquiruntque aptum latitandi locum. Inclusi plerosque cucullis chartaceis, quos alicubi commode disposui et affixi, in quibus rodendo, vellicandoque parietes aliquantum strepunt, sed postea alvi sicco et humido excremento (nam tunc duplex emittunt) proiecto ex posterioribus parietibus chartae affigunt ea tenacitate, ut glutine firmatam putes. Postea triduo continuo, occupati folliculum pertexunt, quo absoluto, quintam ponunt pellem cum capite et cauda, transformanturque in nympham; Aliquos non inclusi chartis, sed in capsula lignea dispositis ramusculis sivi sibi locum nidi eligere, ubi observes potissimum sequi angulos, et latebras, et plerumque multi eodem in loco bombycia faciunt, si fieri id possit, alii statuentes ea in rectum, alii in obliquum, alii in latum. Silocus est angustior, comprimitur a [orig: à] latere folliculus, nec plane ovalem tumorem retinet; est alius alio longior, amplior, densior, pro magnitudine et firmitate bombycis. Discrepant etiam colore. Sunt enim aurei, argentei, citrinique, et hi duplices. Quidam enim virorem referunt, quidam plus ad citrinum declinant, quamquam hi omnes ab aliis soleant virides appellari. Omnium prodromus, quantum ego observavi, albet, praeter paucos, qui stupam subcitrinam praemittunt. Aureialiqui etiam internam tunicam habent albam, nec est stabilis color citrinus. Nam cum explicantur ex aqua folliculi candidum fit filum, in lixivio flavescit, etc. Sed operae pretium est, contemplari serici materiam, et quid sit id, quod tanta longitudine continuum praebet filum.

Cum itaque grandem vermem vagabundum conspicerem, funiculum collo inieci, et ad sectionem protraxi. Vixit pertinaciter etiam coarctata gula, exquisite sensit. Nam ad singulas incisiones dorsi, etiam vix applicato cultello, violenter se convolvit, quasi ore et anterioribus pedibus sibi opem laturus. Divisa cute conspexi longum intestinum, quale est lupi piscis, anteriore parte tumidum et capax, posteriore arctius. Ei intestino nervi seu arteriae pulsatiles cum continua systole et dyastole incumbebant, et desinebant in plectro caudae. Hoc reciso, non tantum humor flavus perspicuuserumpebat, sed et capita nervorum; in motu inde sese exserebant, et agitatio fiebat languidior. Habet autem intestinum duplicem tunicam, unam externam crassam, alteram internam tenuissimam. Crassa sentit accurate, estque iuxta gulam visciditate multa obductum, quae postea fit materia alarum, et pilositatis in necydalo, sicut humiditas excrementitia externa in aureliae putamen cogitur. Crassa tunica pertusa, exit intestinum, adhuc involutum tenui, et multum cibi hesternie [orig: hesterniè] foliis viridibus continet. Videre vero [orig: verò] etiam est ex pelle secta, et crassa tunica intestini effundi liquorem sat copiosum et transparentem, quem ego puto pro sanguine esse, et mutari coctione in serici materiam, membraque bestiolae. Capite praesecto extumescit initium gulae, et plane exhibet obtusum nymphae caput. Exempto intestino cum contentis fecibus in abdomine conspiciuntur specie lumbricor. concretiones quaedam lentae et glutinosae, aliae flavae, aliae albae, et duae quidem magnae ceterae parvae, tam similes lumbricis ut nihil desit, nisi pellis et vita. Utrinque desinunt in acumen acutum. Situm autem in ventre talem habent, ut uterque apex versus sit ad caudam, corpus vero [orig: verò] reductum et geminatum. Dicas pensum esse complicatum, Si exordium filationis est ab apicibus, necesse est, ut ad os a [orig: à] cauda revocentur. Existimo parvas et albentes portiones


page 159, image: s185

imbecillius sericum stupamque praebere, magnas vero [orig: verò] firmius. Exemi hos lumbricos, vidique in charta statim exsiccari, et fragilem duritiem induere, perinde ut bubulum gluten solet, ut tendines animalium et intestina, Homogeneum totum est, et pellucidum corpus huius materiae, quam nullus hominum queat in tam tenuia subtiliaque fila diducere, sed bombycibus hic labor est, ut araneis sua tela, relinquendus et solis dicandus. Corium exterius foris quidem albedinem plumbeo colore mistam habebat, sed intus subducitur cuticula partim livida, partim aurea splendente, ut in halece. Circa ventrem, ubi disponebatur materia serici, sat crassa substantia erat nerveis constans ductibus, et textura continente pinguedinem albam nerveis tunicis implicatam: talis postea etiam conspicitur in nymphis et necydalis, estque in his vulva et genitale membrum. Sub illa substantia plumbeae sunt propagines in pedes dimissae, tamquam tendines, aut chordae. Pellis haec manente matrice et genitali membro, intra bombycium exuitur cum omnibus prominentibus membris: ita ut nympha et papilio inde natus nihil aslumant ex bombyce praeter alvum cum intestino, et in his exsistentibus nervosis partibus. Humor autem in intestino et genitalibus subsistit sat multus. Unde postea et seminis materia, et excrementitia proluvies alvi. Verumtamen qui in intestino est humor, crudus adhuc est, et partim viret, partim flavet, crassus quadantenus, quadantenus aquosus. Si quis pinguedinem a [orig: à] nerveis tunicis genitalium separet, et chartae illinat, cum resiccata est, sebaceam friabilemque inveniet. Putes conferendam esse cum lactibus piscium. Patet ergo in bombyce foris quidem haec membra esse, pedes triplices, squamosam ventris coarticulationem, pectus, caput, os, anum, pellem, caudam, plectrum: intus autem intestinum, vitales arterias, vel si mavis, nervos, carnem albam pectoris, genitalia, inter quae et intestinum continetur, serici materia, et praeterea panniculos membranasque nerveas, quibus continentur membra.

Cor habeant, nec ne, alius investiget. Necesse tamen est aliquod tale principium esse, idque non in capite, nec alibi praeterquam in confinio pectoris, unde vis vitalis per totum distribuitur. Et maxime [orig: maximè] tamen elucet motu nervorum, vel arteriarum (uti libet appellare) in dorso ventris, non pectoris, usque ad plectrum caudae. Denymphis et necydalis posterius dicam. Nunc de praxi serici ducendi quae observaverim addam.

Cum abstinent pabulo, et ut dictum est, locum folliculi construendi explorant, circa alvi exitum plerumque maculam virentem aut lividam habent, cetero corpore albo, cum virore, vel livore, vel spiceo. Vidi tunc etiam crebro consistere inter vagandum, et ore veluti hiscere, sicut ruminantes vaccae, cum ex ingluvie revocant cibos ad masticandum. Consentaneum est bombyces tunc conari materiam serici ad os convertere et protrahere. Si includas cucullo chartaceo, rosionis sonus subinde per integrum diem auditur, et tunc in conum cuculi demittitur excrementum primo siccum, pilulae nigrae viridis, aut luteae forma. Penultima pilula plerumque viret, ultima lutea est et flaviosa. Numerus pilularum pro excrementi copia est. Nam deprehendi in una charta modo duas pilulas, modo plures, usque ad duodecim diversi coloris, utpote nigras, virides, flavas, easque non stellatas, sed rotundas; Cum ultima pilula lutea exit aquositas item diversicolor et consistentia dispari. Alicubi enim crassior est, alicubi dilutior, habens aliquid punicei et flavedinis, virorisque.

Saniem tamen quandam dicas subcruentam vel fuscam, qualis


page 160, image: s186

apparet in charta pura, ubi tamen interdum notes etiam viriditatem pollutam flavedine, interdum quid cretaceum. In vitro lixivii faciem exhibet. Ne vero dubites, ore an alvo reddatur, scito, ore tantum expediri sericum, alvo excrementa, quamquam etiam ex ore emittant humorem tum morbidi, tum strangulati aut compressi. Deprehendi autem bombycem liberum e [orig: è] posterioribus utrumque excrementum reddentem. Ab aliquibus multus liquor excernitur, a [orig: à] nonnullis paucus. Qui multum vacuantur, videntur debiliores esse, et minus serici collegisse. Nam plerique parva bombycia texunt, non tamen omnes. Quali sericum sit futurum colore, ambiguum est. Nam contemplatione capitis, tergi, ventris, pedum facta, plerumque sum deceptus divinando. Nam non eiusdem coloris sericum ab omnibus ducitur, saepeque stupa et postrema tunica albet, medium sericum aureum est. Putabam spiceos bombyces flavum, albos album reddituros, sed falso.

Nam album ab utrisque promebatur. Semel atque iterum scopum attigi, et vaticinatus sum, citrinam feminam tale edituram filum; quale tamen etiam tractum est ab illo bombyce, cuius venter albo plumbeus erat, macula frontis flava. Vidi et foemellam totam albam, album sericum fingere. In parvis angustisque chartis, iuxta proportionem tamen vermis, minores fiunt folliculi, sed spissiores et minus stupae. Notavi tamen in amplioribus etiam parvos folliculos. Qui non inclusi libere sibi locum eligunt, in stupa temeraria multum absumunt filorum. Unde iactura est in serico. Nam bombycia plerumque sunt minora, et minus dense stipata. Si velis attendere, rationem texturae accurate cognoscere in his potes. Etenim postquam aliquamdiu vagati sunt, et modo hic, modo ibi exordium operis facere tentaverunt (id quod sedulo corporis nisu praestant, dum haerentes pedibus posterioribus, caput et totum pectus sursum, deorsum ante retro, et ad latera, varie movent, sicubi sese offerat commodus bombycii affigendi locus, nec visu, sed tactu hoc peragunt: sunt enim hebetes oculis) tandem stamina producunt, et firmamenta domus, eaque simplicia aut multiplicia, prout stabilimentum requiritur firmum. Si iuxta pavimentum id fit, posteriore parte inhaerent huic, sin in alto, pendent eadem, seu a [orig: à] ramis, seu aliunde. Nam pectus et caput libere [orig: liberè] vertunt, sique opus est, etiam posteriorum situm mutant. Ita conficitur vestibulum seu prodromus. Iam autem sicca excrementa ab alvo sunt reddita, vestibulo absoluto, ita ut iam vermis securus sit, tutusque ab insidiis externis: stercus ultimum excernit cum liquore, de quo ante.

Et hoc saepe polluitur stupa, per quam tamen defluit, ad fundum. Exonerata alvo, parumper quiescit textor, et nudat podicem quasi laboraret tenasmo. Tunc revocat veri serici materiam, eamque continuat usque ad extremum halitum, et bombycii absolutionem. Paulatim tuncstipat fila ex amplo, in angustum, ita ut fiat forma ovalis, in cuius capacitate sese possit vertere. Os, pectus, et anteriores pedes in continuo sunt motu. Posteriora haerent, transferuntur tamen ad aliam plagam, cum ad basin vel apicem formandum sese accommodant. Qui in imo iuxta pavimentum folliculos texunt; videntur insidere pavimento nudo, sed paulatim sibi subtexunt fila, et universum folliculum pariter ubivis stipant, praeterquam in acumine, ad quod in angustiis non possunt pertingere. Itaque huius fabrica magis ab initio fingitur, sed basis magis in fine, quamquam nec haec negligatur in exordio.

Itaque cum fila explicantur retexendo, apex nudatur primum, et


page 161, image: s187

relinquitur interna tunica forma digitalis tegumenti. Texunt ita ad diem tertiam: Et adhuc potes laborantes videre secundo, si folliculum soli vel luci obvertas. In cucullis chartaceis basis sursum versa est, apex deorsum: Et rarior illa apparet binis diebus. Tertio demum densatur: et tunc vermis exuit senectam, fitque nympha, id quod facile potest deprehendi; Nam cum adhuc texunt, adhaerent, nec percipitur lapsus brutus. Cum vero nympha evasit, quasi lapillus inclusus esset, moto folliculo, nympha cadit: Et hic brutus casus durat, usque dum in necydalum mutata fuerit.

Tunc enim expletur capacitas iterum, et necydalus haeret folliculo exitum quaerens. Unus autem vermis, sub mea cura unum folliculum texuit, cuius prodromus in inclusis chartae, solida tunica est, in liberis variis modis ultro citroque dispositis et diductis constat filis. Alii vero animadverterunt in uno folliculo etiam duos, quin et tres inclusos fuisse. Verumtamen cum angustior futurus esset locus, sectus ille folliculus communis tribus est, et in eo inventi bombyces coarctati, adeo ut speciem trium digitorum coniunctorum retulerint. Liberati postea singuli aliquid pensi, parum tamen denuo edidere.

Notandum est, animadversum esse, quosdam bombyces, in charta nullum sericum fecisse, sed statim in nymphas abiisse: quod illis evenire crediderim, qui lactuca pascuntur, licet non omnibus, aut quibus pabulum minus iusto datum est, aut qui morbo correpti non potuerunt colligere serici materiam, quam sicut adeps, ex sanguine abundante sepositus, fieri existimo.

Eveniunt et alia monstra, de quibus suo loco.

Omnium folliculorum oblonga quidem et ovalis est forma. Vidi tamen unum album, fere [orig: ferè] exactae rotunditatis, ita ut utrinque basin haberet sphaericam absque acumine. Erat parvus cum suo prodromo, sed tamen spissitudinis iustae. Verum bombyx in eo non abiit in nympham, nec necydalum absolutum, ut mox exponam.

Illud videtur dubium esse, num sericum ex alvi exitu promant, an ex ore, quamquam semper ore et anterioribus pedibus distribuant. Non leve argumentum est, quod iuxta caudae fulcra in imo ventre conspiciatur quoddam rimae vestigium, et extremitas utraque materiae sericiae in ventre respiciat illum locum. Adstipulatur et egestio excrementorum in ipso operis initio.

Sicut enim cum infantem exclusura est puerpera, quicquid sordium est in vesica et recto intestino, id compressum expellitur, ita in bombyce, a [orig: à] serico foras contendente fieri quis existimare possit. Ita instaute labore venter tumentior apparet; a [orig: à] ventre incipit maturitas flavitie designata. Ea exit primum, ubi prius maturuit. Erucae et bombyces insuper lanugine quadam filosa, circa pedes iunguntur pavimento. Nonnulli inter texendum conspiciuntur a [orig: à] dorso initi, ut e [orig: è] ventre sericum extrahatur, et digeratur ore, pedibusque facilius. Haec poterant afferri, pro prima sententia. Sed hanc falsitatis redarguunt alia firmiora. Nam ipse oculor. obtutus contestatur, quiescente ventre filamenta ore deduci, eaque viscositate sua adhaerentia retracto collo, paulatim protrahi. Itaque non tantum in dorsum reclinati bombyces sic filum trahunt, sed et prostrati in ventrem, ubi tamen vermis totus libere sese vertit. Deinde nec ano, nec rima sub cauda exire potest. Nam ex serici loco ad intestinum nulla est via, Et rima caudae, quae designat genitalia futuri necydali, obducta est pelle. Insuper, antequam sericum exeat, crebro ganniunt bombyces, quasi vomituriendo pellicerent ad fauces materiam. Nec intumescunt circa caudam, sed in medio ventris, In capsula etiam chartacea,


page 162, image: s188

cum nullum in pedibus appareret filum, solo ore vidi promoveri et affigi; quin secundo Iunii, cum attente spectarem sibi machinantem bombycium, principium fili prehensum ex vermis ore, madens extraxi in iustam prolixitatem, pedibus et ventre plane a [orig: à] serico nudis. Ita eruculae ab ore suspenduntur, inde emisso filamento. Nec aliter arnei et campe arborum sua faciunt vellera. Et haec quidem de hac quaestione.

Cum folliculus est absolutus, mutato bombyce in nympham, rapiuntur vellera, selectis prius ad instaurationem generis, maribus et foemellis ad arbitrium. Sexus discrimen aliqui ex colore bombyciorum dignoscere iubent, aliqui ex magnitudine: Et sane aliquid est in hac re argumenti. Nam quia feminae plerumque maiores, etiam maius struunt domicilium: Veruntamen aliquando fallimur, quia fieri potest ut mas firmus, maiorem architectatur folliculum, quam femina debilis. Et vidi pares quantiate, vidi etiam feminarum alibi enutritarum bombycia longe minora meis masculis. Itaque concurrere signa ipsis bombycibus notata oportet, de quibus supra. Ceteri folliculi in aquam ferventem iniciuntur, ut nymphae intereant, vel suffocentur calore clybani, post exemptum panem, adhibita cautela ne comburantur. Tunc stupa detracta, famulae, vel socii laboris praesto sunt, qui exordia filorum expediant, quibus inventis iniciuntur plures in pelvim aquae frigidae, aut tepidae, assidensque ministra instrumento tractorio continuo devolvit fila, triginta vel quadraginta aut etiam plura simul iuncta. Si qua rumpitur stamen, socii est, requirere principium et reddere explicanti, id continuatur, donec usque ad interiorem tunicam perventum fuerit, quae cum difficillime retexatur, exsiccata discerpitur in stupam et carminatur.

Dum ita replicantur fila, pulverem multum in aerem [orig: aërem] emittunt, et cernere etiam in fundo vasis est quasdam sordes e [orig: è] staminibus prolapsas; Sedulo attentabam num una opera possem absque ruptura totum expedire folliculum abstracta stupa, quae ob variam implicationem, infirmitatem et diversa principia non potest continuo ductu retexi, Assecutus sum votum tantum in medio serico; nam prodomo quod proximum est, etiam rumpi facile solet. Sed medium tenacius est. Ultima tunica pondere addito (nam tunc nympha prolabitur) explicata a [orig: à] me est cautissime usque ad pelliculam parcam, quae vix unguem pollicis adaequabat. Qui folliculibasi ad diametrum respondent apici, felicius evolvuntur: Difficilius incurvati et bibbosi, et quorum apex stricturam habet. Nam hic filum haeret et implicatur, ut vix citra rupturae metum cedat. Apex primum nudatur et devolvitur totus suque ad medium folliculi.

Unius bombycii filum continuum lineae praescriptae longitudinem septies millies, in alio octies implevit et amplius. Non tamen par est omnium densitas, et magnitudo, id quod etiam ex distractione in cuticulas videre est. Quaedam enim vellera diduxi in duodecim quaedam in octo plus minus exiles tunicas. Silvestris bombyx prodomum habet simplicem tunicam et paulocrassiorem folliculum. Itaque etiam tenuiores facile cedunt prementibus digitis; densiores resistunt.

Cum fatiscit apex fere usque ad medium, unde sta amplum est foramen elapsurae nymphae, procidit cum senecta ultima, in qua caput et pedes omnes. Plerumque huius senectae caput apici folliculi obversum est, ut intelligamus eam exutam esse, dum vermis consummato folliculo per angustias sese stringit, vertitque sursum.

Nymphae vertex respicit basin, cauda apicem: eumque bombyx plus qu


page 163, image: s189

duplo longior fuerit, nympha ad parvam staturam contrahitur, ut vix impleat longitudinem internodii secundi in digito medio viri. Vivit illa vitaeque indicia evidentia exhibet, motu reflexuque apicis seu caudae cum tangitur. Siformam externam respicias, squamosum vermem dicas, ut qui caput velamento occultaverit. Squamae sunt fuscae, tamquam fumo in quinatae, octo numero usque ad confinia verticis. In singularum lateribus, bina sunt puncta umbilicalia, ex quibus tendines, seu vincula ad necydalum pertingunt. In vertice est macula alba quasi ibi os necydali traluceret cum punctis tribus parvis nigris. Inde a [orig: à] parte anteriore typi pedum et cornuum sunt, a [orig: à] posteriore versus latera vestigia alarum. Si interiora quoque contemplari libert, quarto die ab occulatatione, antequamtranseat in necydalum, aperire potes. Videbis nihil aliud, quam capacitatem unam communem, inque hac tres distinctos humores, unum aquosae dilutaeque consistentiae, coloris flavi. Hic per totum spatium aequaliter diffunditur. Alius rubet, sanguinolentum dicas: Haeret hic in parte superiori, qua futurum caput, et pectus est. Cordiss rudimentum esse iudices; quia postea in necydalo vidi talem quandam massam per se mobilem more cordis, si modo cor huic bestiae est attribuendum. Tertius humor est albo-luteus, refertque ovum gallinaceum in aquam ferventem iniectum [orig: iníectum] discussumque vel lac caseatum, si quid lutei addas. Ubi foris alarum pedumque cernuntur vestigia, latitat phlegmatica visciditas apta constituendis membranis.

Nulla videas membra distincta, vitam beneficio nerveae tunicae proxime [orig: proximè] externo cortici subiectae inesse puto. Nam et bombyx ea parte exquisitum exhibebat sensum, motumque arterialem et cordis; plane [orig: planè] utriculum humoribus confertum appelles, qui tamen collatus ad chrysalidem, postquam erepsit necydalus, longe est crassior, ut corticem dicas [orig: dícas] tunicis intus et visciditate tenace vestum. Inde postea est lanugo necydali, alae, pedes, cutis, et cetera interna. Ita in gulam ventremque abiit bombyx, cuius unius cura antea, fuerat detentus, nihil tamen hic viroris apparet, qui multus erat in bombycis iam texturi íntestino.

Pars itaque excreta est ante folliculi exordium, pars mutata in alium sucum. In apice caudae etiam erat quiddam viscidi instar crudi albuminis. Rudimentum partium genitalium iudicabam. Nam eo reiecta est matrix, et vasa spermatica, quorum principium [orig: príncipium] conspicitur, etiam in bombycis ventre. Humores in charta pura excepti et arefacti nigredine infecti erant, quasi atramentum sutorium miscuisses. Sebacea tamen substantia albescebat adhuc, et alicubi enitebat macula subrubens, et crocessens, cum albo puncto cretaceae consistentiae. ltaque colligere erat nigrorem illum duntaxat aquosi flavique humoris fuisse, qui etiam solus in charta, ubi densior concreverat, splendebat, ut nitens atramentum. Ceteras nymphas partim spoliatas omnium serico nudasque, partim simplici tunica adhuc inclusas, partim in toto bombycio salvas, nulla alia tractavi cura, nisi quod in capsula positas in fenestrae limine dimitterem. Distinxeram tamen loculamentis diversis, quas feminas, et quos mares putaveram, nec me fefellit iudicium, excepto uno tantum. Ita a [orig: à] prima inclusione, usque ad exclusionem processerunt dies viginti sex aut septem, in musaeo meo exposito Soli promeridiano, tempore aestuoso Iunii, quale erat anno nonagesimo nono. Nam undecimo Iunii sepulta femina, exiit necydalus octavo Iulii. Qui mas nono Iunii texere inceperat, quinto Iulii evasit papilio.



page 164, image: s190

Eodem duae feminae exibant in folliculis albis maiusculis; et unus mas ex citrino minore. Sexto Iulii sub auroram (nam omnes mane prodeunt) mas fuscus hirtusque ex mediocri alboque bombycio enisus est; femina vero alba teneraque ventricosa, cum magnis alis: ex folliculo citrino subviridi. Ita et ante, secundo Iulii ex aureo folliculo mas prorepebat, et femina ex albo. Hi decimo Iunii inchoaverant bombcium. Cum ex integris folliculis erupturi sunt necydali, non amplius movendo sentitur brutum pondus; et tunc frangitur, circa dorsum thoracis aurelia; postea multus humor limpidus, albusque, ore effunditur, et permadescit locus, qua sunt foramen facturi. Per hunc foras annisu quodam et labore contendunt. Vidi octavo Iulii feminam exeuntem. Ea tantum liquoris praemittebat, ut in capsulam decideret notabilis gutta. Tunc capite emicabat intus nixa pedibus. Post caput paulatim hos exserebat, statimque comprehenso pavimento sese fulciens, circulos alvi conando sensim protrahebat, ut primo extracto, cum vellet secundum proripere, sese contraheret tota parte anteriore, quasi sic prehensum circulum sequentem una evocaret. Veruntamen consentaneum est ista contractione dilatatum esse magis foramen, ut postea alvus minore cum labore prodiret.

Huc facit etiam varia ad latera conversio. Interim crassiores necydali, et plus humoris in ventre habentes, exprimunt aliquid inter eluctandum, et folliculum pertusum, tum intus, tum circa foramen foedant alvi spurcitie marmorosa. Qui minus laborant, et tenuiores sunt, purum relinquunt. Videas tunc caniciem totam nonnihil madentem a [orig: à] liquore ex ore effuso ad pertusionem facilem.

Solent etiam alicubi quiescere, et saepius ventrem inflare, diducere, atque iterum contrahere, quasi luxata membra reponerent, et ad legitimum situm revocarent. Adeo autem diducuntque laxantque circulos, ut iuncturae emineant impletae citreo liquore, quasi inflatae essent. Nymphas nudatas, cum intus absolutus papilio est, triduo, vel biduo ante, sese videas crebro movere, quasi rupturas vincula, quibus alligatur aureliae necydalus. Earum unam tunc cultello, unguibusque aperui ipse ut viderem congruentiam extremorum lineamentorum cum suppositis membris. Id fiebat quarto lulii, cum iam circiter dies viginti a [orig: à] serificio praeteriissent. Remota squama prima, iuxta principium pectusculi in tergo prodibat, in conspectum circulus superior ventris tener, cutaneus, hirsutie humente tectus, brevi tamen et complanata ut vix pateret oculis lanugo. Sub dispositione alarum lateralium, quam in aurelia compares omoplatis, verae alae necydali latitabant binae iunctae, et altera alteri imposita.

Omnes erant breves, tenuesque, utpote nondum perfectae quantitate. Inter alas thoracis posterior nodus eminebat, prolixiore pilositate utrinque stipatus, sed nondum plane tectus.

Alis et rubore hoc expedito, perveniebam ad deorsum flexas lineas superiores, sub his erant cornua: sub sequentibus vero in pectore pedes recumbebant, oblique [orig: obliquè] versus alvum compositi et directi. Sub alba macula in nymphae vertice, necydali hirsutus vertex et pregma est, cui proxime adiacet aculeorum typus forma duorum punctorum atrorum. Hinc sequitur nota oris satis exstans initio propter humiditatem, et speciem habet spongiosorum punctorum alborum duorum, quae tamquam in Leonino labio fissura dividuntur: Alvus tota est instar fuci [orig: fucí] albi.

Pili in ea opprimuntur humiditate, et laevigati apparent. Constant circulis, ut et bombyx et nympha. Non autem expediebam totum necydalum, sed ipse se ipsum suo nisu


page 165, image: s191

protrahebat ex reliqua aurelia. Videbam quo conatu sese absolveret a [orig: à] vinculis alvi, quae instar albarum chordarum e [orig: è] punctis circulorum dependent, et in aurelia vecua relinquuntur. Haeret et podex arctius. Itaque apex aureliae contrahitur versus pectus introrsum. Erat autem mas cum alis et villis imperfectis. Eum reliqui in capsula. Quievit usque ad diem sequentem. Tunc paulatim inalbuit, et hirsuties conspecta est exactius. Alae quoque creverunt, et tunc alacrior paulatim factus, admifsusque tertio die concubitus peregit strenue.

Necydalorum quae species sit, tum ex dictis patet, tum superius satis est expositum: Illud addendum est, quod alvus in aurelia contractior sit, et foris distentione in flationeque crebratertia parte fiat ongior, et maior. In aurelia est ruptura trifida a [orig: à] vertice per dorsum thoracis. Etibi prodit necydalus. Ceterae partes suntintegrae.

Omnibus iam necydalis natis reliquis ante decimum quartum Iulii, duo folliculi integri remanserunt, quasi nihil reddituri, licet densi admodum essent. Unus masculus sphaericus parvus, alter femineus duplo longior et satis amplus, paululum circa dorsum vermis in gibbum elatus, uterque albae stupae, sed serici subviridis in citrio; quamquam dilutior esset color in illo. Cum sphaericum cultri acie dividerem, cadaver in conspectum prodibat semibombyx, et seminympha foris. Nam anterior pars plane [orig: planè] bombyx erat, posterior nympha, siquidem non totam exuerat pellem, sed tantum eius posteriorem portionem, quae iuxta aderat in folliculo.

Dispositio cadaveris; erat incurva, ita ut priores pedes in pectore fere tangerent posteriorum par primum. Hic enim inter primam posteriorum syzygiam et secundam ruptum erat corium, ita ut nympha esset galeata pristinis exuviis, in quibus caput pectusque cum sex pedibus, et portio ventris cum primoribus duobus. Remota pelle, et aurelia, intus absolutus stabulabatur necydalus mas, isque vixerat, argumento, quod dum conaretur exire biduo antequam secarem, folliculum liquore perfudisset; imo et iam 19. Iulii cum liberarem penitus, motus indicia in ventre et pedibus luculenta praebuit: Causa cur non potuerit, sese exuere et prodire, deprehensa est in cranii bombycis pertinace cohaesione, ut in pedum anteriorum, lorica firmiter connata.

Itaque licet in dorso thoracis rimam tam in aurelia quam senecta fecisset, tamen ertrahere caput et pedes non potuit. Sic ergo paulatim elanguit. Animadverti hic naturae ingenium. Nam cum in exeunda senecta exarmentur priores pedes, et posteriores etiam plane secedant; tamen ibi relinqit vestigia, sub quibus postea renasuntur alii. In veterum autem bombycis loculamenta, alarum binnae insertaae erant, totumque necydali caput cum cornibus cranii galea includebatur. Talis mas erat. Femina omni vita cassa adhuc monstrosior apparebat. Perfecto opere sericii (quod erat bombycium maius, et duorum articulorum auricularis digiti longitudinem adaequans sed longe tenuius masculo; intus album et leve splendensque, foris subcitreum villosum) exuere pellem bombyx conatus erat, indeque protraxerat totum dorsum, quod valde protuberabat, anterioribus in circulum contractis; sed ab oscillo se liberare ob pertinacem symphysin non potuerat. Itaque ibi senectae caput, nymphae vertex, et necydali coniuncta conspiciebantur; quae coniunctio retinebat senectam in ventre, ne potuerit penitus avelli, et destringi. Ideo [orig: Ideò] et cohaerebat, cum alvi acumine, non aliter ac si quis sacco fuisset inclusus; et circa caput astrictus; facto vero in tergo


page 166, image: s192

foramine dorsum extraxisset quidem, sed adhuc haereret capite, et podice, ita iacens incurvus et exanimis. Sic se habebat senecta. Ex hac prominebat et aurelia, quod attinet partem superiorem. Ex aurelia vicissim necydalus fere totus cluctatus erat, fracto putamine in dorso, solitaque regione; sed capita cohaerebant indivulsa, sicut et alvi extrema.

In ventre exorto magna copia ovorum conspiciebatur colore flavo. Nam femina statim etiam intra aureliam ovorum formam in sua matrice absolvit, sed quae sine maris aspergine sint infecunda. Itaque etiam vidi ova parturientem eam, quae nullum marem fuerat passa. Conspicuum hinc fuit, quomodo natura exuat primum veterem bombycis pellem cum forma; postea transeat in nympham, cuius aurelia vicissim exuta prodeat necydalus. Triforme hoc mostrum erat dignumque contemplatu. In eo notasses etiam aureliam ea parte, qua alae erant designatae, nigram fuscamque, quasi afflata fumo fervente fuisset: deinde quantopere conata fuerit femina necydalus exire, perspicuu, erat ex ovis eminentibus ex interstitio circulorum squamosorum.

Cohaerent aliis ventris circuli interveniente cuticula tenui, contigue. Sed in hoc adeo erant circuli disiuncti, ut Zona iuncturae latior esset circulo. Apex alvi, senectae, et aureliae, ad lucem transparebant, ita ut cernere exacte posses confinia. Ad dimidiam vero [orig: verò] aureliae capacitatem pertingebat. extemitas necydali circa dorsum hirsuti, licet imperfecte [orig: imperfectè], quemadmodum et alae nondum assecutae legitimum incrementum. Et hactenus de monstris.

Necydalo vegeto tenax vita est, praesertim in pectusculo. Nam et capite et alvo abscissis, alas motitat strenue, et pedibus discurrit, idque usque in alterum diem aut amplius. Secta femina in alvo matricem exhibet ovis plenam, adeo ut post quadringenta iam edita, nihilominus superfuerint plura. Insistere et involuta esse subtilissimae tunicae videbatur.

Apparebant et nervosi quidam ductus, instar meatuum intestinalium. In medio ventris vesicula extabat, continens terreum sucum coloris ravi seu fulvi. Haec vesica per se continua systole et diastole agitabatur. Vitae principium ibi tamquam in corde esse iudicabam. Circa collum matricis; nodus geminatus albus, nerveus, qualis vesica animalium esse solet, durus splendensque cernebatur, idque intra ventrem. Nam de mammosis processibus externis postea. Nodulus unus maior erat, alter minor. Collum vulvae est instar tubi, cui succulento foris astant utrinque flavi noduli mammarum instar. Circa collum ambitus cum retinaculis corneis, latis, inque summo obtusioribus, quibus genitale maris vicissim prehendit. Pectus carneum est. Caput membranosum et corneum. Cornua triquetra eminente dorso albo, pennis vero utrinque demissis, ut fieret triangulus. Si vivis praeseces sucus quidam tralucidus ex dorso, seu culmo pennati cornu exit, intusque meatus apparet. Ita se habebat femina quam vivam aperiebam. Mortua nihil in ventre exhibuit praeter cavitatem notbailbem alvi iuxta pectus, deinde humorem illum vitalem. In vesica, quamquam nunc non amplius vividum; tandem matricis evacuatae reliquias nerveas et membranosas. Maris superiora congruunt cum femineis. Ventrem si seces, rubeum humorem multum intus inveneris, et praeterea liquamen quoddam nervis plenum, cui connectitur meatus genitalis.

Genitale autem habet peculiare, carens et ceteris quae feminae sunt propriae. Eius historia haec est. Sub


page 167, image: s193

cauda lanugine prolixiore stipata, formen est not. bile, cum ambitu membranoso duriciei corneae, in duos quasi dentes diviso. In huius ambitus medio collum genitalis est trisidum, cum extremitatibus corneis. Circa hoc dispositi sunt aculei punicei (cornei processus omnes punicei sunt ad nigrum accedentes) duo superiores hamati [orig: hamatí], seu in uncos recurvati, ut sit forma videntia unci, ut cornua caprearum deorsum reflexi: inferior unus rectus. Hi aculei proximi sunt collo membri. Paulo citra in ambitus medio alii tres stimuli sunt parvi. Totretinaculis comprehensam feminae vulvam attraahit, sibique iungit adeo firmiter, ut si distrahere congressos velis, citius videatur ruptura ventris et circulorum compages, quam remissura coitio, id quod saepius attentavi. Sed et hinc pertinaciam coniunctionis aestimare licet, quod viderim totos dies aestivos una manere, et noctu, nescio qua hora, consentaneum, versus auroram, disiumctos perceperim, mane inventis ovalibus vermiculis pluribus, ipsis autem seorsim quiescentibus. Frigidae aquae iniecti nihilominus cohaerent, sale insperso et muria caudar. iuncturae durarunt: aqua chalchantina similiter addita non sunt divulsi. Immersi marem aquae, femina in margine sicco relicta; etiam iniecto atramento et sale in aquam; sed vixit, et coitum retinuit. Tandem ita reliqui per noctem in aqua, mane aliquot centuriae ovorum in vasis fundo erant, ipsi necydali natabant vivi. Alteri mari in congressu praecidebam caput; non avulsus est.

Divisi pectus a [orig: à] ventre; hic haesit donec per vim abstraherem. Caput et pectus, ut divitae muscae diu vixerunt, diutius tamen pectus. Hic mas in coitu ita dissectus in ventre similiter habebat humorem lutosum, spadiceum, cum quadam substantia intestinali, sublutea, membranosa.

Mas natus quarto Iulii ob Imbecillitatem quinto mortuus, sectusq; nihil aliud continuit alvo. Alioquin vita necydali septem aut octo pluriumve dierum est. Utenim dixi est pertinax; adeo ut cum confringerem quatuor ictibus principia alarum et pectus; post etiam alvum aliquoties, tamen vita manserit quasi inviolata, licet spiritu tandem dissipato, altero die ut plurimum ist tractati moriantur. Coitum mas ferventer appetit, parva mora post exitum ex aurelia; idque saepius exonerato ventre, nonnumquam tamen etiam nullo humore emisso, et hoc evenit etiam in femina. Qui vegetus est, post primi diei congressum, interveniente noctis quiete, altero die repetit eandem feminam. aut in quamcumque inciderit, adeo ut ter quater peragat coeundi [orig: coëundi] vices. Femina quoque toties marem admittit: quamquam non semper ova promat. Non enim gignit, nisi ova in se habeat, licet rore maculino concepto.

Post solutionem a [orig: à] congressu statim deponuntur ova ordine alterumpost alterum, ubi videas quasicum conatu et contractione alvi protrudi, excludique ex matricis collo exserto, adeo [orig: adeò] ut pavimentum tangat. Numeravi quadringentis plura ex una femina, ex aliis fere [orig: ferè] quadringenta, quae tamen dissectae adhuc multa in sua matrice habebant. Quod ergo Vidas de centenis scribit, id de macris parvisqvenecycalis potest intelligi, quales ego vidi evasisse ex neglectiore nutritione, aliis triplo fere maioribus. Quidam mares emittunt alvi proluviem ante coitum semel, et iterum post secundum congressum. Interdum mares soluti, nec dum satiati, incipientem ova serere feminam interpellant, et coeunt denuo, quamquam femina per vim cohaereat, cupiatque contracta alvo et pedum posteriorm detersione solvi. Ita una ante concubitum 17. emittebat, post primum soluta centum nonaginta quatuor et tunc


page 168, image: s194

iterum coiens; post quatuor horas revulas, edebat 245. inde appetente mare humorem tamquam exsiphone eiaculabat, iterumque congressa, et liberata adhuc ova plura vicenis. Quae ova quarto Iulii erant edita colre citrio, septimo evadebant punicea, et inde plumbea. Detinebantur in capsula post fenestram pomeridiano soli exposita. Sterilia tamen colorem non mutabant, sed subsidebant duntaxat. In necydalis solutis observes aliquoties motum tremulum, qualis est a [orig: à] rigore et horrore febricitantium. Neque tamen febri laborare dixerim. Sed eam concussionem esse puto, ex alteratione et promotione seminalis materiae, exhalante inde vapore et nerveas partes convellente. Ultimus necydalus pumilio vigesimo quarto Iunii inter duo folia mori texens folliculum parvum prodiit decimo terto Iulii. in quo praeterquam quod minimum fecisset bomby lium; etiam hoc peculiare erat, uqod non exiret in basi folliculi sed iuxta apicem facto foramine, contra ac alii omnes, mas autem erat, qui non timebat coniungi cum faemella iam ter marem passa et vix spiritum trahente. Bis autem coitu impleto postea proiectus est. Alae etiam videbantur pictae aliter ac ceterorum. Nam cum reliquorum sint lineis in longum et latum distinctae, tamquam limbis, hic quidem quatuor eiusmodi lineas pumbeas in latum acceperat, sed inter secundam et tertiam, versus sinus alarum extimos, interiectus erat parvus quidam circulus, non exactus, lividus, cum puncto albo in medio. Verum enimvero tam ingeniosa natura est in hoc insecto, ut cum plura observaveris, scripserisque, semper tamen restent notanda plura.

[note: Differentiae. ] Quantum ad Differentias sumuntur illae a [orig: à] loco et colore. Sunt Indae, Hispanae, Calabrae. Illae pollicis humani magnitudinem excedunt, domus earum capitis. Hispanae Italicis minores, maiores et praestantiores folliculos texunt. Calabrae maiores et plus serici largiuntur. Alibi quae visuntur, magnitudine omnibus istis cedunt. Coloris ratione, sunt albae, cinerae, subflavae. Aldrovandus tribus tabulis eos depingit. In prima priori loco depicta femina est, et tota candicat, exceptis posterioribus pedibus, qui flavescunt. Secunda tota est albocaerulea, mas. Tertia ex albo laeviter flavescit, et pedes habet omnes candidos. Hic album texuit folliculum. Postrema ita picta est, sicut nonumquam sese contrahunt, vel metu vel frigore. Prior folliculus totus erat candidus, et a [orig: à] candido bombyce textus. Secundus pariter candidus est, et bombycis feminae opus. Tertius totus fere [orig: ferè] viridescebat, maris opus, postremus feminae, eiusdem coloris. Qui in secunda tabula ponitur quartus, gemellus est, a [orig: à] mare et femina una laborantibus factus, vulgus hoc folliculorum genus doppiones vocat. Tertius quodammodo lacertae vel alterius animantis caput aemulabatur oblongum, deinde paulatim extenuatum in acutum declinabat. Primi aureo sunt colore, uterque etiam monstrosus, quoniam ovales non sin. Quorum unus amygdalam efformare videbatur, cortici suo etiamnum involutam; alter malum Armeniacum. Tales vulgo nobis Venturini dicuntur. In tertia tabula primo loco habes Bombycis iam serico gravidi integri iconem, secundo supina parte sectam, sericum velut quaedam intestina demonstrantem, tertio sericum exemptum, quarto, quinto, sexto, diversas figuras Chrysalidum, prout nimirum, magis vel minus perfectae sunt. Septimo, octavo, et nono Bombycum diversa exuvia, decimo folliculos duos in vicem cohaerentes, undecimo folliculum planum, et compressum, duodecimo alium folliculum oblongum, ex quo Papilio iam iam erumpere tentat, decimotertio Chrysalidem ex qua exiturus Papilio media sui parte propendet, decimoquarto folliculum, qui cerasum magnitudine vix excedit, postremo semichrysalidem, quae ex folliculo pyri figura erumpit.



page 169, image: s195

Usum in cibis in venere. Vir doctus, Germanos milites frixas comedisse scribit. Cohortales aves appositis im pinguantur: apponi possunt, si de aegre [orig: aegrè] habentium salute desperaveris. De Educatione Aldrovandum consule. Sericum, de quo alibi, combustum, putrida vulnera mundat; cum sale mixtum, dentium rubiginem abstergit: cor corroborat: ideo [orig: ideò] confectionem Alkermes ingreditur. Funiculo ex eo facto, si viperae suffocentur, in angina Medici feliciter utuntur.

Chrysalidos seu Aureliae nomen, ovo Aristoteles tribuit. Omnes enim Erucae, quae folliculos texunt, cum se iis inculuserint, figuram prorsus mutant. [note: Arist. 2. de generat. animal. c. 1. ] Nam cum prius molles essent, pedibus instructae et moverentur, ederentque: tum indurescunt, pedes non apparent amplius, non moventur, nisi ad tactum, et veluti ovi speciem accipiunt. Mirum autem est xrus3ali/des2 a [orig: à] Philosopho vocari: cum plurima etiam sint viridia, nec pauca pallida. *neku/dala dici, alibi monuimus. Cum vero [orig: verò] in Aureliam Eruca transit, infantis fasciis involuti formam imitatur, facie humana prope [orig: propè], cum mitra et cornibus.

[note: Aldrou. H. Ins. 2. c. 25. ] Aldrovandus quatuor Icones unica tabula dedit. Prima insolentis, et forsan monstruosae est figurae cum ob enormem magnitudinem [orig: magnitudínem], tum maxime, quod in capite [orig: capíte] annexam habet velut promuscidem. Tota aureo colore resplen det, sed annulos habet nigros. Eiusdem coloris sunt Chrysalides, sive Necydali Bombycum, ex quibus quoque unam depinximus, eam atuem, quae secundo loco posita [note: Vide et apud Moufetum. ] est. Tertia coloris est viridis, nonnihil ad caeruleum vergentis, punctis toto corpore maculata aterrimis. Huius generis Erucaefolliculos non texunt, sed in Chrysalides immutaturae, eo quo hic [orig: hîc] pingitur, modo super aliquod lignum, foliumve [orig: foliumvè] aut etiam lapidem extendunt, et solis ardore dein mutantur in papiliones, eos autem, qui ex albo viridescunt. Quarta etiam viridis est, sed auri instar resplendet, depicta est prone [orig: pronè], et supine [orig: supinè], item a [orig: à] latere.

[note: Nieremb. lib. 13. c. 14. ] Habet et novus orbis aemulum bombycis alium vermem, temictli dictum: quise, postquam in iustam magnitu dinem adolevit, in membranam feralem ab ipso filis intextam condit; et deinde ac si parum esset, suapte sponte detrusum in carcerem exhalasse animam [orig: anìmam], se libitinamque [orig: libìtinamque] suam a [orig: à] surculo aliquo suspendit, ut procedente tempore, in volatilem papilionem vertatur, ac insperatas subeat transformationes.

ARTICULUS IV. De Curculione,

CUrculio, quia in Papilionem abit, Erucis subiungitur. Nomen per an)ti/stixon accepit, teste Varrone, quod [orig: quòd] nihil pene [orig: penè] aliud in eo quam gula videatur. Graecis est xi\s2 et mi/da, forte [orig: fortè] et trw\c. Multa eorum vere prodeunt examina, ubi frumenta recens demessa, eaque madida, antequam ocfalluerunt, reponuntur, vel ubi granarii fenestrae Austrinis flatibus, sunt oppositae.

[note: Columella R. R. 2. c. 10 ] Inveniuntur tam in faba, quam in tritico. Unicum ortus remedium, frumenta bene [orig: benè] et commode [orig: commodè] recondere: et fabam, cum in area exaruerit, confestim priusquam luna incrementum capiat, excussam, inferre. Cato, areas amurca [orig: amurcâ] subigi praecipit: [note: Columella R. R. 13. c.??? ] Columella eadem [orig: eâdem], parietes subacto luto, obliniri iubet, etc. Perimuntur salsugine in qua allium decoctum est, si ea pavimenta et parietes irrigentur. Refugiunt sabinam, hederam, lupuli salictarii flores, iuglandis folia, absynthium, abrotanum, nigellam, etc. Naporum semen miram in rrosternendis vim habere, nostra et avorum memoria [orig: memoriâ] observatum est. Quia dulce et oleosum, appetitur: eo distenti, intereunt. Plura de iis vide in vermibus frumentariis.



page 170, image: s196

TITULUS II. De Insectis terrestribus non alatis multipedibus.

CAPUT I. De Asello.

INsecta multipeda non alata sunt, Asellus, Scolopendra terrestris, et Iulus. [note: Nomen. ] Aselli vocabulum insecto huic Latini imposuere, non quod [orig: quòd] asino sit similis, sed quod [orig: quòd] ad colorem eius accedat. Quidam, Cutionem et Porcellionem vocant. Plinius Centipedem dixit. Aristoteli est o)/nos, Medicis Graecis o)ni/s1kos, Theophrasto o)ni/nnos, Dioscoridi koubari\s2, Absyrto o)/nikos, Asiaticis, [note: Galen. 3. de loc. affect. lib. 11. de simp. faculis. ] Galeno teste, ku/amos, seu a [orig: à] forma fabae, cui similis dum se in globum contrahit: seu quod e [orig: è] fabarum folliculis et culmis prodire soleat. Plinius tu/lon, a [orig: à] cutis callo et duritie vocat: alii i)/oulon sed perperam:

[note: Descriptio Moufetus Theatri Ins. 2. c. 9. ] Insectum est parvum, inquit Moufetus, digitum transversum vix longum, semidigitum fere [orig: ferè] latum, colore livido nigricante: Quatuordecem illi pedes, utrinque septem: singulis pedibus unica iunctura, vix perceptibilis: duae breves antennae, quibus viam tentat: latera circa pedes serrae modo dentata. Tactus se inglobum colligit.

[note: Generatio. ] Sub tegulis, et hydriis, plane [orig: planè] asininum colorem refert; quatuordecim illi pedes utrinque septem; singulis pedibus unica est punctura, vix perceptibilis; duas habet breves antennas, ut viam tentet; tactus se in globum colligit; vel (ut Galenus loquitur) ad fabae similitudinem, unde kua/mou nomen indidit: latera ciorca [orig: ciorcà] pedes serrae modo dentat: sub tegulis, vasis aquariis, in medulla arborum exesa, inter corticem et caudicem putrescentem nascitur; uti etiam sub petris, ex humido putrescente nati. Deinde coeunt, et a [orig: à] coitu ova deponunt (unde vermis) candida, splendentia, margaritulis similia multa, et eodem loco coacervata, ut anno 1583. observavimus: tepido humore vivunt, in rimis parietum aut aedium latebris hiemem, transigunt. Ex ovis primum vermes duriusculi excluduntur, qui aliquantisper fere immobiles haerent et albicantes; tandem parentum more, liquorem atque rorem sugunt. In calidis regionibus et siccis etiam reperiuntur; sed ibi nocturno rore vaporeque resarciunt, quicquid per diem humoris fuerat exhaustum. Galen. hoc Asellum pacto describit. *o)ni/s1kos katoiki/deos zw=on e)sti\ polu/poun en toi=s2 u(drn/oist a)ggei/ois2, kai\ en wi=s2 kopri/ais2 geno/menon, kata de\ ta\s2 tw=n daktulw=n e)perei/s1eis2 s1fairou/menon. Aristoteli fuisse eum cognitum id probat, quod pediculum marinum huic similimum dixerit, dempta [orig: demptâ] cauda [orig: caudâ].

Usus eorum est in Medicina, multiplex. Aperiunt, attenuant, discutiunt. Urinae difficultati auxiliantnr, si [note: Dioseor M. M. 2. c. 37. ] ex vino triti potentur. Calculum pellunt, si duo triti, cum stercoris murium et columbarum semidrachma, [note: Plin. H. N. 10. c. 8. ] hauriantur. In regio morbo ex mulso Galenus propinat. In asthmate ab Asclepiade, sicombusti, cum melle sumantur, commendantur. Fidem Hollerius et agricola firmant. Oculorum fere [orig: ferè] omnes morbos, ab adnatis vel innatis ortos tollunt, catarrhacta [orig: catarrhactâ] excepta, si recentes bene [orig: benè] contriti, ex convenienti liquore sumantur, vel extra adhibeantur. Nihil de aurium dolore, parotidibus et strumis dicam. Vivi paronychiae applicati medentur. Panos cum resinae terebinthinae tertia parte tollunt. Unguentum ad haemorrhoidas dolentes utilissimum, ex unguenti populei unc. i. olei rosacei, in quo decocti sunt aselli unc. i. s. crocigr. 4. paratur. Alii cum adipe et butyro coquunt, et oviluteum addunt. Olei violacei unc. iii. in quo quatuor aselli ebulliere, ad tertiae partis consumptionem, salsum humorem extra inunctae reprimunt.

[note: Hartman. Praxis chymiatr. pag. 160. ] De Calculo quod dixi, certum Laurembergius pronuntiat: cui et Hartmannus adstipulatur. Sequitur post assumptum mediçamentum



page XXIII, image: s197

Bombiices Aldrov. Seidenwurm [orig: Seidenwürm].

Tab. 1.

[illustration: ]

[illustration:

B. sese Contrahens

]

[illustration:

Folliculus

]

[illustration: ]

Tab. 2.

[illustration: ]

Tab. 3.

[illustration: ]

[illustration:

Mouf.

]

[illustration:

Asellus

]

[illustration:

Scolopendrae Mouf. Scol. Maxima Terrestr.

]

[illustration: ]

[illustration:

Scolopendrae Terr. Aldr.

]

[illustration: ]

[illustration:

Iulus, Glaberi Mouf.

]

[illustration: ]

[illustration:

I. Hirsulus

]

[illustration: ]



page 171, image: s198

totius corporis calor: sitisque molesta, et circa pubem dolor affligit. Praeparationem apud Laurembergium peculiari tractatu vide. Comeduntur a [orig: à] lacertis aquaticis, rana [orig: ranâ] terrestri, et serpentibus. Ad Asellos pertinent [note: Nieremb. lib. 13. c. 18. ] Pollin et coyayhoal. Mirificam vim excludendi spicula pollin habet. Insectum est parvulum, centipes: tritum [note: Idem c. 22. ] et impositum, aculeos et sagittas ocyus [orig: ocyùs] extrahit. Praedurus vermis est coyayahoal, aliis tzinchoillin, aliis ichcaton dictus, superne [orig: supernè] fulvus, pede numeroso purpurascens. Arefactus, tusus, et aqua dilutus, maxillisque quottidie bis illitus, dolores dentium plact.

CAPUT II. De Scolopendra terrestri.

[note: Nomen. ] SColopendrae nomen ex eo datum, quod [orig: quòd] s1ko/lopa aculeum habeat ene)/dra, volunt nonnulli. Quidam, Hepam, Centipedam, [note: Aldrov. H. Ins. 2. c. 15. ] Millepedam, Porcum lutosum, et Multipedam dixere. Aristoteli est s1kolo/pendra, Theophrasto s1kolopi/a, Dioscoridi [note: Mouf. 2. c. 8. Dioscorid. l. 6. c. 43. ] a [orig: à] serpentum interitu o)fiokte/nh. Varino et Hesychio a)mfides1fa/ganon, aliis s1h\y, nonnullis murio/pous2 et polu/pous2; vulgo Graecorum s1kolope/tra dicitur. Nicandro ideo [orig: ideò] a)mfikarh\s2, biceps, quod [orig: quòd] pari facilitate prorsum capite, retrorsumque ducente cauda incedat.

[note: Descriptio. Agricola de Animalib. suhterraneis. ] Plurimos pedes habere, et pennis carere, Agricola scripsit, quod Iulo potius debet coloremque eis aeneum, corpus tenue, et latum, tres digitos aut ad summum quatuor longum addit. [note: Aldrou. l. c. ] Asplenii folio similem Aldrovandus facit. Moufetus tantum a [orig: à] Iulo differre vult, quantum locusta marina ab Astaco. Robertus Constantinus in cauda cornigeram comminiscitur.

[note: Natura. ] In truncis arborum, aut lignis, vel palis terrae infixis, et gignitur et vivit, A motis egreditur; alias [orig: aliàs] plaerumque latere solet. Circa radices gladioli [note: Theoph. H. P. 7. c. 11. et l. 8. c. 9. ] reperiri apud Theophrastum habemus. Olim Rhytienses et Obterietes sedibus suis pepulerunt, si [note: Aelian. H. A. 15. c. 26. ] Aeliano et Plinio fides est. Ex frequenti exitu, serenitatem aeris [orig: aëris] rustici [note: Morsus. ] praesagiunt. Ad morsum eius, locus undique livescit, putrescit, intumescit, et vini rubri faecibus similis videtur. Contra eum commendat, intra, salem exaceto; Aegineta trifolium asphaltites cum vino: Actuarius nepetam cum eodem; Dioscorides, rutam silvestrem, readicem dracunculi tritam; serpilli ramos et folia; Aetius [orig: Aëtius] absynthium et mentham cum vino. Quidam morbum remedia respuere credunt. Extra, locus scarificari, mox profunde [orig: profundè] incidi debet. Venenum per cucurbitas extrahitur. Tum sucum centaurii minoris cum tertia parte vini dulcis, ad mellis consistentiam coctum imponito, et corium superligato, per octo aut quatuordecim dies; locum tandem cum spongia vino calido intincta foveto, et Scolopendrae morsum certo [orig: certò] curabis. Reliqua apud Pliniu, et Dioscoridem vide.

[note: Usus. ] Habent tamen et in Medicina aliquos usus. Oleo decocti capillos cum [note: Aetius l. 7. ] levi pruritu auferunt. Cimices suffiti interficiunt, etc.

[note: Differentiae [reading uncertain: print blotted] ] Aldrovandus Ophioctonen diversam a [orig: à] vulgari esse credit. de cetero, aliquot ipse species observavit. Prima est colore amethystino, albis ruberrimisque punctulis maculosa. Altera lutea, maculis obsuris insignita. Tertia minor, colore rubicundo, per tergus atro. Quarta Vulgaris, aurei coloris ad castaneum nonnihil vergentis. Ultima viginti instructa pedibus, proceriusculis et longissimis antennis, colore subferrugineo.

[note: Moufet. l. c. ] Moufetus tres species exhibet. Prima est maxima, terrestris Scolopendra, ea quam vides crassitie et longitudine est, color totius corporis ex fusco nigricante splendens. Singulis incisuris pedunculus appendet luteus, id est in singulis lateribus sexaginta prorsum et retrorsum aequa facilitate promovet. Nam et caput versus ingreditur et in caudam; ideoque a [orig: à] Nicandro et Rhodignino biceps dicitur. Partem inter caput et alvum non simplicem sed multiplicem habet: quo fit ut praecisum hoc genus viere possit. Irritatus


page 172, image: s199

hic Scolopendratam acriter [orig: acritèr] mordet, ut Ludovicus Atmarus (qui nobis eum e [orig: è] Libya dono dedit) quamvis Chirotecis duplicique linteo munitus, vix eum manu petentem ferre potuerit: alte [orig: altè] enim in linteum os forcipatum adegerat, diuque pendulus vix tandem excuti permisit. Horum alium ex nova [orig: novâ] Hispaniola [orig: Hispaniolâ] allatum linea quaedam flammea medium per dorsum ornat, atque aeneus later pilorumque color commendat: habet enim capillares pedes, atque armatim se tollens celerrime [orig: celerrimè] currit. Hoc summa admiratione dignum est, quum natura huic animalculo caput minimum dederit, memoriam tamen, vimque ratonis aemulam, neque congio, nec urceo sed amplissima quadam mensura tribuisse: cum enim innumeri adsint pedes, quasi remiges, et a [orig: à] capite veluti clavo alii permultum disant; novit tamen quisque officium suum, et proimperantis capitis mandato, in hanc vel illam partem se conferunt.

CAPUT III. De Iulo.

[note: Moufetus theatri Insect. 2. c. 8. Nomen. ] IUlos Graeci, mea quidem sententia, inquit Moufetus, non a [orig: à] lanugine, sed a [orig: à] nucum iuglandium atque avellanarum veluti caudis, quarum villi callo compactili infixi, Iulos hos repraesentant: unde et ipsi *i)ou/lion nomen sortiti. Ego Latine Iulum dici non nescio, sed triremem quoque dicere auderem. Quandoquidem Lycophron Paridis triremes numerosis utrinque scalmis celeres zoulope/zous2 vocat. Eandem similitudinem Nicander Scolopendris applicat, unde pariformes esse Iulum ac Scolopendram facile apparet. Hos Hispani Centopeas, Itali Cento gambi: Angli (ex me forsan) Gally vvorme dicturi. Numenius Lumbricos terrestres nigros Iulos item vocavit Athenaeo teste libro 7.

----- i)/ouloi\ ke/klhntai me/lanes2 gaihfa/goi e)/nte\ragai/hs2:

Nihilominus nisi fuerint etiam multipedae, in Iulorum numerum nomenque non venient. Sunt autem Iuli breves, (ut dixi) Scolopendrae, pedum numero non asellum tantum atque Erucarum gentem, sed omnia alia insecta vincentes. Iulorum alii glabri, cernuntur, alii hirsuti. Glabrum unum vidi in lactuca capitata, parvi iunci fluviatilis crassitie, atque ea quam videtis magnitudine: caput illi nigerrimum, dorsum aurea tinctum flavedine. Venter ex caesio argentatus; in cisurae pedesque capillares totidem, ut oculos et memoriam facile [orig: facilè] fugerent. Secundus totus nhigrescebat, alba linea excepta, quae a [orig: à] capite ad caudam usque recta per dorsum ducitur. Tertius obsoletius flavescit; caput illi rubescit, uti et pedes; antennae autem et nascentes iuxta caudam setae livescunt. Quartum si corpore nigrius punicantem feceritis, pedib. autem et antennis levius, facilerem expedietis. Hor. alios e [orig: è] musco arborum corticib. innascente prodeuntes, alios sub ollis truncisque putridis latitantes cepimus. In hirsutos non plures incidi quam duos. Primus hac figura et forma albicans, in muro repsit; pili brevissimi innascentes nigri fuerunt. Secundus ventre sublivido dorsoque inamoena flavedine maculato: est illi os punicatum, ocellus niger, pili canescentes. In arborib. effetis, atque annosis inter corticem et lignum latitat, atque etiam inter faxa musco villoso ac denso obducta. Omnes Iuli tactu se in gyrum colligunt et convolvunt.

An sint venenati equidem ignoro: sed si fuerint, sane [orig: sanè] perbeatum Penniuml qui varie [orig: variè] ipsis nudamanu irritatis ac laesis, immorsus sanusque evasit. Georgius Agricola aenei coloris Iulum, (sed ist Scolopendram vocat) his verbis recenset, Scolopendra admodum exigua, in truncis arborum, aut in palis terrae infixis, (unde nomen invenit) gignitur et vivit; quibus amotis vel commotis egreditur, alias [orig: aliàs] omnino [orig: omninò] latitura. Pennis caret, sed plurimos habet pedes. Si quando repit, corporis partem mediam, veluti arcum intendit: si bacillo aliave [orig: aliavè] re tangatur, se contrahit: color illi aeneus; corpus tenue, nec latum, tres transversos digitos longum, ad summum quatuor.


page 173, image: s200

Alia item specie, iisdem fere [orig: ferè] locis reperitur, corpore exili et terete, fili fere [orig: ferè] crassitie, spadicei coloris dilute [orig: dilutè]: pedibus adeo [orig: adeò] numerosis atque exiguis, ut eos numero complecti e)k tw=n a)duna/twn sit, quatuor digitos transversos longa est: sub ollis degit et asseribus putridis. Avicennae Scolopendra, (qui etiam Iulus) solummodo 44. pedes habet, palmam longus, tam exilis ac tenuis, aures ut intrare possit libro quarto Fen. 6. tractat. 5. capite 19. Huius (inquit) aut nullum aut languidum venenum est, nec magnum dolorem excitat: qui floribus Asphodeli, vel sale cum aceto mixto statim sedatur. Iuli nostrates, (inquit Gesnerus) si in aedibus fuerint, ad Saccharum Thomae, id est purissimum (ceu ad optimum caseum mures;) congregantur. Bruerus noster (petitus ac in dustrius naturae explorator) Scholopendras se in Anglia vidisse, et haberereferet noctilucas, in ericetis muscosis toto corpore fulgentes. Cui licet, mentiendi nescio, ultro [orig: ultrò] credam: eo [orig: ] tamen magis, quod Oviedus idem in nova Hispaniola per agros; et Cordus in Germania in cellis humidis observasse se scribunt. Mirum est quod Plutarchus refert, bestiolam asperam multis pedibus celeriter ambulantem, multo cum semine ab Ephebo Arhenis eiectam, libro 8. Sympos. probl. 9. Iulus cellarius in pulverem crematus, mirifice urinam provocat. Merula. Iulorum humor cum cruore ex asellis expresso, ad albuginem oculorum tollendam divinum et efficax remeidum. Arnold. Brev. 1. capite 18. Atque hactenus de Iulis, de quorum natura Hesychii, Aristotelis, Nicandri, Lycophronis et Ardoyni varias opiniones praetereo, quia variae non verae.



page 174, image: s201

HISTORIAE NATURALIS DE INSECTIS LIBER III. De Insectis Terrestribus apodibus.

CAPUT I. De Vermibus in genere.

ET HAEC DE INSECTIS terrestribus pedatis voluimus. Apoda funt Vermes, Teredo, Lumbricus terrestris, Tinea, Limax.

[note: Nomen. ] Vermi nomen in ditum, quod se in multas partes vertat ac torqueat: vel quod [orig: quòd] verrat, seu ad partes oppositas se trahat, ut Isidoro placet: nisi forte [orig: fortè] ab e)/rpw deducere malis, quod repere significat. Graecis est s1kw/lhc, aliquando dermi/dh.

[note: Generatio] Mater omnium non tam putredo est, ex humidi nimia abundantia, cum calido iuncta exorta: quam semen vel seminale principium, quod idoneam materiam nactum, et a [orig: à] calore ambientis excitatum, sese exserit, et vitales operationes exercere incipit. Unde accidit, ut et in illis quae putrescere nequeunt reperiantur: molitoresque dum suorum lapidum laeviorem stylo castigant, vermes ibi natos reperiant.

[note: Natura. Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] Nulli generi oculos esse Plinius asseruit: levissimum quibusdam vestigium Galenus. Sentire, gustare datum. Percepto sonitu latescunt. Amara refugiunt, dulcia requirunt et sugunt. Repunt, in arctum corpusculisui partes colligentes, et posteriora attrahentes, quod ei)lus1pa=sqai. [note: Galen. de Diff. puls. l. 1. ] proprie [orig: propriè] Graecis. Motu undarum moveri Galenus dixit. Nullum iisdem ingenium vel memoria. Unde quidam obliviosos dixere. Medio corpore dissecti, utraque parte vivere videntur; iisdemque aluntur, ex quibus constant.

[note: Usus. ] Cedunt aviculis et aliis animalculis in cibum, sed et ab Indis omnigeni comedi dicuntur. Crudos vorare, Lopezius testis est. Quae de Schamir verme; cuius in findendis lapidibus ad templi Salomonici structuram usus. Iudaei scribunt, nugae sunt.

[note: Diffetentiae] Multae eorum Differentiae, sive magnitudinem, locum, colorem, sive alia attendimus. Sunt parvi, mediocres, longi, et quidem ita ut ad cubitos se extendant. Sunt nigri, rubri, igneo colore micantes. Quidam rubicundo circulo prope [orig: propè] caput insigniuntur. Habent alii caudam, carent eadem alii. Anno M. CC. LXXXV. Scorpionum instar caudati in Prussia vagabantur. Intra diem tertium puncti exstinguebantur. Auctor libri de Natura, aurei coloris quosdam esse ait, qui statim acnati sunt a [orig: à] parentibus alantur, deinde absque cibo vitam transigunt, ut quasi immobiles iaceant. Constituto tempore reviviscere addit. Vestiuntur nonnulli pilis, quidam non item.

[note: Nieremb. H. Exot. 13. c. 16. 21. et. 22. ] Apud Mechoacanenses, Itzuaqua vermis, qui et Sipantipe dicitur, duobus corniculis rubris iter praetentat,



page XXIV, image: s202

Vermes Arborei. Holtzwurm Mouf.

[illustration:

Cosus.

]

[illustration: ]

[illustration:

Vermes Fructuum fleguminum Mouf.

]

[illustration:

Vermes Hominum Menschenwiirm Aldr. Spulwurm [orig: Spülwurm].

]

[illustration: ]

[illustration:

Limaces Schnecken.

]

[illustration: ]



page 175, image: s203

nigro fuscoque variegatue. Tlaxquipillin Mexicanis seu marsupium terrae vermis quidam niger dicitur, cuius pulvis inspersus medetur leprae. Coyayahoal, aliis Tzincholillin, et Ichaton, praedurus vermis est, superne [orig: supernè] fulvus, pede numeroso purpurascens. Arefactus, tusus, et aqua [orig: aquâ] dilutus, maxillisque quottidie [orig: quottidiè] bis illitus, dolores dentium placat. Anno M. C. IV. ignei vermiculi, incerta [orig: incertâ] specie, in Italia per aerem [orig: aêrem] vecti, ceu densae nubis obiectu, solis etiam lumen humanis oculis auferebant, etc. Nos secundum subiecta, in quibus nascuntur, dispescemus.

CAP. II. De Vermibus in specie.

ARTICULUS I. De Vermibus qui in plantis nascuntur.

PUNCTUM I. De Vermibus arborariis.

VErmes alii plantis, alii animalibus, alii homini innascuntur. Nihil de lapidibus dicam. Plantarii vel sunt Arborarii vel Fruticarii, vel Leguminarii, vel Frumentarii vel herbarii.

ARBORARII, quidam lignum, quidam corticem, nonnulli folia, flores, et fructus exedunt.

[note: Moufetus Theatri Insect. 2. c. 19. ] Ligni. perdes dupliciter distinguuntur, vel ab ipsis arboribus, vel lignis: infestant nonnulli ficum, alii sorbum, alburnum, esculum, Cinnamomum, Platanum, Quercum, etc. Eorum qui in ficis exsistunt, alii ex ipsis nascuntur arboribus: alius item paritur, qui vocantur Cerastes. Quum enim vermiu, magna pars specie formave inter se differunt, discrimen tamen praecipuum in his est, quod in alia [orig: aliâ] arbore fructuve nati, translati in aliud genus servari nequeunt. Cerasten autem et in olea nasci, et in fico parere asseverant. Habet itaque et ficus suos vermes, et illos quoque emittit, quos alienos receperit. Omnes tamen in Cerasten figurantur, sonumque edunt parvuli stridoris. Sypontinus duoilli cornua in capite assignat. Cum erodendo tantum loci excavaverit, ut semetipsum circumagere possit w(/s1per oi( mu/s1lodoi, aliud animalculum progignit, et unam speciem in aliam (erucarum more) transmutat.

Et Sorbus arbor infestatur vermiculis rufis, pilosis atque ita emoritur. Mespilus item in senecta vermes tales procreat, sed grandiores quam in aliis arboribus, ut Thieophrastus refert. Alburnus vermem profert Thripiformem, ex quo Culices deinceps vel Phalaenarum species nascuntur, a)xradh=nai zw=a tina\ culofa/ga Hesychio, quia Pyros silvestres acriter in festant.

Vermiculus in Esculo arbore (Galbus a [orig: à] Suetonio dictus) mirae est exilitatis, unde qui primus Sulpitorum Galbae cognomen tulit, a [orig: à] summa [orig: summâ] gracilitate ita vocatus est. Carabum Platanus producit, (testibus Hesychio et Aristotele) vermem cancris marinis similem, sed sex tantum pedibus donatum. *kas1iobo/ros s1kw/lhc Hesuchii hoc modo nascitur: (Theophrasto auctore;) ligni Cinamomi ramulos binum digitorum lontitudine abscindunt; recentesque bovinis tergoribus insuunt; tum exinde lignis putrescentibus vermiculos nasci aiunt, qui lignum corrodunt, corticem nullatenus tangunt ob acrimoniam: lignum hoc in aedibus Pennii visum est, a [orig: à] vermiculo erosum; quod cinerei fuit coloris; non valde durum, insipidum prorsus, et inosorum, contra quam Lusitani aliquot mercatores, et medicastri simplicium ignari, affirmant.

Raucae vermes Quercus radici inmnascuntur, iisque nocent. Olea (inquit Plinius) male ponitur, ubi quercus effossa fuerat: namrelicti in quercus radicibus raucae vermes, ad oleae radices transeunt, atque eos infestant.



page 176, image: s204

Corticarii vermes pauci a [orig: à] veteribus nominantur. Decempedem illum Clopt dictum superius descripsimus.

Folia arborum et flores depascunt Syrones dicti, quorum crassities quantilla sit ex eo cogitare possumus, quod inter folii tenuissimi membranas fodiendo serpit, salva utraque epidermide Post aceti lumbricos: (inquit Ioachimus Camerarius) nullum vermiculum vidi adeo compressum. Cuniculi, quos agit, subtilissimas aliquando lineas et fibras referunt; folia cerasi et mali maculata plurimum laedunt, atque post satietatem excidunt, et videntur ex multis seminibus peponum secundum latum conglutinatis formati, nisi quod longe [orig: longè] sint minores. Ab his emortuis aliud prodit insectulum, veluti et hi ab alio.

Syronibus persimiles a)/karoi quos Angli tam in lignis, cortice, folio, floreque et fructibus arborum, quam caseo et cera genitos, mites id est minutulos sive atomos appellant; a [orig: à] Syronibus eo differunt, quod ex multis Acaris constare videntur. Acarus autem ipse globosum, album, sepes, et pedicillo simile est animalculum; tam nullius fere [orig: ferè] substantiae, ut inter digitos pollicemque fortissime [orig: fortissimè] compressus, ob exilitatem laedi sentitrive nequeat. Antigonus eum et Aristoteles *di/os ta/mion vocarunt, id est Iovis promum; eam forte [orig: fortè] ob causam quod crassissima vini dolia rostro perforat. Et sane nisi Iovis ei aliquid in esset aut divinae virtutis, quomodo tantae vires in tam pusillo et paene [orig: paenè] nullo corpusculo cernerentur? In fagi quoque foliis tubercula parva reperiuntur, in quibus vermiculi exiles.

Fructus etiam arborum (ut Theophraftus loquitur) est s1kwlhko/brwtos: etiam cum adhuc crudus est, ut in Sorbis, Mespylis, pyris, malisque cernimus. Oliva tam in cute quam nucleo vermes ka/rpas2 vocatos patitur: unde haud contemnenda pestis Theophrasto dicitur, quae non solum sucum et oleum absorbet, sed etiam nucleitam duri ossa exedit. In Gallis perforatis vermiculi etiam deprehenduntur, ipsa intima medulla geniti; e [orig: è] quibus postea muscarum et culicum quorundamgenus oriri, Valerandus Doures Pharmacopaeus Lugdunensis auctor est. In Quercus item glande et pomis illis fungosis vermes aliquando nascuntur; eoque anno famem et annone caritatem Astrologi praesagiunt. Nucibus avellanis vermes inesse notius est, quam ut de iis contendam: praesertim aestate humida, et vento ex Austro flante. Mirum est quod Ringelbergius libr. experiment. scribit. Hos vermes lacte ovillo ad serpentis magnitudinem enutriri posse. Cardanus tamen idem confirmat, modumque nutricationis, septimo dererum variet. ostendit. Vermiculi in ficubus arefactis similes iis qui in avellanis nascuntur. capite nigro, reliquo corpore ex luteo albicante, sed minores. Conos cedri vermibus esse obnoxios comperi, (nquit Bellonius) quemadmodum et pineos. Cicindelam feminam crassitie referunt, digitum transversum longi, capite formicae, sed magis compresso; incisuris duodenis; pedes iuxta caput utrinque tres, antennae circulares binae, venter crassus, cauda mucronata. In praeduris quoque et lignosis opali pericarpiis, semen inest latiusculum et saepe [orig: saepè], vermiculis exesum: quorum veluti aurelias ibidem reperies. Nullus denique fructus nominari possit, quem non tinea aut vermis inficit: imo ipsum aliquando Manna (ut Poetae [orig: Poêtae] fingunt, Deorum; ut Scriptura asserit, DEI filiorum cibus) putredinem et vermem admisit, quum, praeter Iehovae mandatum in crastinum reponeretur.

Huc refer Nopal Ocuillin, seu Tunarum vermes, Axocuilin, et Cuchipilutl [note: Nieremb. H. E. l. 13. c. 30. ] Indorum. De illis ita Nierembergius. Familiare est hucxutlae, provinciae Panicensis, tunarum genus, folia ferens longa, et angustiora caeteis, intra quae solent vermes generari lineis candisis cyaneisque distincti, mirabilis facultatis in


page 177, image: s205

curanda insania, si bini tusi, et resoluti ex aqua semel intra sumantur; aut si inveteratus sit morbus, bis aut ter: inducitur enim e [orig: è] vestigio somnus, permissusque aeger dormire, paulo post mente constans expergiscitur, atque resipiscit. Sunt autem hi vermes innoxii, neque ullum inferre nocumentum solent, si intra corpus deglutiantur: quo fit, ut intrepide [orig: intrepidè] possint propinari. Addunt, paralyticis atque epilepticis eadem [orig: eâdem] mensura conferre.

[note: Nieremb. H. E. l. 13. c. 11. ] De Axacovilin ita idem. Plurimum usum vilissimae etiam naturae hic [orig: hîc] videbimus. Nascuntur inquit Franciscus Hernandus, in arboribus guampatli, aut aliis, quas nostri ob similitudinem prunos vocant (cum [orig: cùm] tamen ad myrobalanorum Arabicorum pertinere genus alicui fortassis videri possit) vermes quidam hispidi, axocuillin, seu ferentes axin; pallentes, vix longi binos latos digitos, ac pennam crassi anserinam. Hos indigenae ab arboribus deturbatos permittunt ad ignem ex aqua elixari ac discoqui, donec comminuantur, et adeps eiusdem coloris, axin nomine, supernatet atque emineat. Colligunt hunc ad usus multibplices in colae, et conformant in globos, e [orig: è] butyro vaccino parari solitis haud absimiles, olei odore et lenitate, et ad omnia, quibus oleum confere solet, praestantissimos, non tamen in nutrimenti usumadhuc venere [orig: venêre]. Dolores, quamcumque partem corporis obsederint, sedant: nervos tensos laxant, emolliuntque, discutiunt tumores, aut, si natura in id potius propensa sit, maturant: erysipelatis desinentib. conferunt, ulceribus ferunt suppetias, convulsisque, nec non enterocelis, addita resina ac picietl, collestionesque cuiusvis generis brevi admodum minuunt atque discutiunt.

[note: Nieremb. lib. 13. c. 13. ] Cuchipilutl ita describit Nierembergius: Vermis genus est iuxta moros aut salices versans, bombycis magnitudine, et paene [orig: paenè] forma, sese illius instar Ocobri mense firma convolvens membrana, ac prodiens Aprili, conversus in papilionem. Suspendunt hunc Indi infantium cunis, atque ita somnum illis conciliari credunt. Unde imposuere ei nomen. Idem in pulverem redactus, ac ex vino proprio, quod pulque vocant, totus potus, Venerem stimulat. Mexicanis agris provenit, et ex his quas dixi arboribus victum sibi quaerit.

A lignis in quibus prodeunt sumptas differentias, si attendas, vel innascuntur virentibus truncis, qui dh=kes2 dicuntur: vel in aridis et exsccis qui e)/gcula, vel in solidis et siccis qui Thripes, vel in lignis calidioribus qui Termites: vel in solidis et siccis qui Colli: vel in navium tabulis qui Teredines.

*dh=kes2 forte [orig: fortè] a)po\ to=u da/knein nomen sumpserunt, adeo [orig: adeò] ut saepe [orig: saepè] ad earum radices magna pulveris vis, mordentenim et mandunt vivas arbores, quasi serratione facta, conspiciatur: caput huic deforme; varium, tegmine coopertum, quod exercere et contrahere pro lubitu potest. Pedes habet in posteriore parte caudam versus, sicut Cossi in pectore; reliquum corpus tunica arenosa tegitur, quasi putamine; qua exuti moriuntur, ut cochleae testis nudatae. Tempore a [orig: à] natura constituto, in thecam aureliae similem obdurescunt, sed quae bestiola pennata inde provenit, nondum animadvertimus. Cosso longe maior ob nimiam edacitatem, et minus delicatus. Pici martii, aliaeque ligniperae aves rostro virentes arbores percutiunt, et sono concavitates investigantes, eo loci perforant et pertundunt, donec ad mordellas istas pervenerint, ipsasque deglutiverint. Valde [orig: Valdè] enim delectantur hoc cibi genere, eiusque gratia integros aliquot dies in perfodienda arbore insumunt.

*e)/gculon in ligno surdo reperitur, et pumicoso, quod ne baculo quidem percussum sonum edit: Cerastae Theophrasti, et pityocampae Medicorum valde [orig: valdè] cognatus, nisi quod tres tantum utrinque pedes consecutus sit. Virosum illi et pertinacem odorem, et vim valde septicam tribuit Gesnerus.

*qripe\s2 a [orig: à] terendo dicti videntur,


page 178, image: s206

vulgares satis vermiculi ac frequentes, parvi, corpusculis albidis, capitibus nigricantibus vel ex rubro in fuscatis, pedibus sex iuxta collum tenuissimis, exilibus, et cum rubedine non magna nigricantibus; vermiculo avellanae nucis structura [orig: structurâ] corporis persimiles, sed medio minores atque breviores; nigra ligna non amant, sed albicantibus duntaxat (qualia sunt alburni, Coryli, Betulae, Cinamomi, Platani) innascuntur: quae iam arida solidaque perterebrant, et absorpta humiditate cariem inferunt.

Termitem producunt ligna solis nimio calore torrefacta; qui (Servio auctore) ex ipsa medulla genitus, matrem tantum absumit, osseamque et corticeam substantiam non attingit. Ingratum sane animalculum, tantoque aliis vermibus deterius, quanto cordi arborum, et vitali ipsi fonti perniciosius; vivunt enim aliquando cute et ossibus spoliatae: atqui medulla ab sorpta. statim pereunt, nec meeri tanto valet vulneri natura. Corporis effigie Cossos referunt [orig: rëferunt]: sunt autem minores multo, et non parum molliores.

Cossi rugosi admodum sunt corporis, unde et Consules quidam Romani Cossi vocadbantur. Maiores Cossi fere [orig: ferè] minimum digitum crassi videntur, et tres digitos transversos longitudine adaequant; colore albicante, erucis maioribus fere [orig: ferè] similes: quare a [orig: à] Plinio praegrandes Cosses dicuntur; pedes utrinque tres, non procul a [orig: à] capite penduli, breves, exiles, nigricantes. Corpus annulis duodenis constat, versus caudam semper minoribus et pellucidis; caput crassiusculum, colore nigro, duae in fronte laminae; iuxta os sunt exiguae quasi setae aculeatae, singuli annuli in lateribus, singulis punctis rubentib. Modice cavis notantur. Tardigradum valde [orig: valdè] est animal, et motus vix perceptibilis; qua de causa ventricosos et desides cossos appellat Festus. Oculos habet parvos valde [orig: valdè], dorsum teres, ventrem nonnihil concavum, colore albicante dilutum; obesuli videntur et valde molles, lignis noviter sed intempestive [orig: intempestivè] caesis innascuntur; si vero [orig: verò] diutius resecta fuerint, plurimamque humiditatem amiserint, minores oriuntur Cossi, magnitudine solum a [orig: à] maioribus diversi. Veteres in Ponto et Phrygia, (ut Plinius et Hieronymus tradunt) iis quasi delicatiori cibo vesci solebant, atque eum in usum farina saginabant, ut vermiculi quoque altiles fierent. In medicum etiam usum veniunt Plinio teste; sanant enim ulcera. lac augent, nomas illiti percurant, id quod Albertus quod; confirmat.

Teredines, capite ad pastionem grandissimo, rodunt dentibus, perforantque robora, vel sono teste. Hae tantum in marisentiuntur (Theophrasto teste) nec aliam putant teredinem proprie dici. Horum alios tam longos in navibus Venetrorum quae diu in Alexandriae portubus constiterant, repertos meminimus, ut cubitum longitudine, pollicem crassitudine aequarent. Quales etiam inclitus ille Fraanciscus Draktus, alter quasi Maris Neptunus, in nave sua orbivaga (cane [orig: canè] iam pene [orig: penè] spongiosa) domum reduxit. Vidimus alisas Teredines uneiam [orig: unêiam] longas vermi farinario persimiles. His corpus teres, caput ex luteo splendente, parum rubens, os forcipatum, a [orig: à] cuius quasi labris parvae spinulae nascuntur; pedes utrinque terni, incisurae corporis undecim, aliquantum rubentes: reliquum corpus dilute [orig: dilutè] livescit cum splendore; quo maiores fiunt, eo [orig: ] ex phaeniceo obsurius [orig: obsuriùs] splendent, quo [orig: quò] vero [orig: verò] minores, eo [orig: ] intentius [orig: intentiùs] albicant. Itali Byssam, Hispani ab edulio Bromam vocant: exedit enim naves et perforat; unde Aristophanes in Equitibus triremem exesam, loquentem, introducit his verbis u(po\ terhdo/nwn s1apei=s2 tw= tau=takataghra/s1omai. Sic etiam Ovidius i. de Ponto. Estur ut occulta vitiata teredine navis. Teredines non naves tantum, sed et aedium trabes infestare. (Pace Penni) dixerim) ex Homeri Scholiaste. (Odiss. l.) constat, cuius haec sunt verba: Melampus, cui Draco aures purgaverat, ut Brutorum sermonem intelligeret, ob boves Iphicli abactos in


page 179, image: s207

carcerem coniectus est. Ubi cum intellexerat ex Teredinum colloquio, parum superesse de trabe, efferri se iussit, ne illa decidente vitam finiret. Atque duma [orig: dumà] viro et muliere sublimis factus efferretur, domo corruente, uterque reversus periit. Patet id etiam ex Comicorum Latinorum facile [orig: facilè] principe, quam Philolachen adolescentem his loquentem verbis introducit:

Atque illud saepe [orig: saepè] fit: tempestas venit, Teredo aedes ingreditur, et vermis malus. Venit imber, lavit parietes, perpluunt Tigna, putrefacit aer operam fabri, etc.

Magnis hi praesertim nocent arboribus, nempe Quercui, pyris, malis, castaneis, larici, iuglandibus, fagis, mespilis, ulmis et latifoliis salicibus: in quibus immature [orig: immaturè] caesis, et plantatis, pinguedo quaedam mollis et mala oritur (alburnen et alburnum saltuariis dictum) omnium Teredinum seges et fomentum. Quo sicciores, amariores, oleosiores, atque duriores sunt arbores, eo [orig: ] magis a [orig: à] Teredine liberae creduntur: tamen aliquando cupresso, iuglandi, Guaiaco, et Tiliae, Ebeno etiam ipsi, vim facit. Modus autem generationis ipsorum in lignis huiusmodi est. Plerique innascuntur, non foris se inferunt; depascuntque sua principia, ut ex quibus constant, ex iisdem constare pergant. Materialis causa et coniuncta, est dulcis et alimentarius lignorum humor putredine infectus, quemadmodum ex pituita dulci lumbrici intestinorum nascuntur. Putrescit autem dulcis ille humor duplici de causa. Dyscrasia scil. vel continui solutione: per Dyscrasiam qualitas corrumpitur; per vulnera vero, non tantum innatus effluit, et se effundit humor, sed alienus quoque per pluvias caliginesque illatus putredinem efficit. In vetulis, raris, et siccatis per aetatem arboribus, maximi sunt vermiculi; tum quia humidum radicale magis minuitur, tum quod Dyscrasia colorque et humor peregrinus magis augentur: quemadmodum et senes plerumque dira scabies, et syrones acarique crebrius infestant. Sub luna [orig: lunâ] exposita ligna citius vermiculantur, ob nimiam aeris [orig: aëris] humiditatem; sub sole autem calidiore, ob nimium ardorem. Qui vero [orig: verò] innascuntur, hi omni tempore generantur: Illatitiis autem, et ex semine culicum, muscarumve natis, ver potissimum atque aestas amica sunt: hieme enim conglaciati pereunt. Caelum quoque et solum magnam vim habent, ligna quippe [orig: quippè] Hibernica rarius putrescunt, ex Solis virtute; quemadmodum et Arabica, ex caeli.

PUNCTUM II. De Vermibus fruticariis.

[note: Moufet. l. e. ] VErmes fruticarii, Salicem, Ilicem, Iuniperum, Cynosbathum, et reliqua infestant. In Salice humiliori, (praesertim quando gallae tuberculosae erumpunt) nonnumquam quasi rosae inveniuntur, quae vermibus scatent, uti etiam in lentisci foliis accidit.

Ilicis (inquit Quinqueranus) duo genera: alterum arborescens, alterum frutex exiguus, sesquipedali proceritate. Laetissime [orig: Laetissimè] viret, foliis laevore praefulgidis, spinarum vallo ambitis numeroso, stolone assurgit in modum rosarii: a [orig: à] nostris Fagi appellarionem sortitus, quamvis nullam fagi imaginem repraesentet. Provenit locis planis quidem, sed in altitudinem evectis, exilibus et sitientib. collibus, sed in fecundis. Vere medio rorati imbribus frutices, Coccum hoc modo ordiuntur. Ubi imus scirpus se in duo brachia sortitur, in horum medio primum omnium increscit rotundum quiddam magnitudine et colore pisi; hoc Matrem vocant, quod ex eo cetera grana producuntur. Matres porro [orig: porrò] habet ut plurimum quinque quaelibet cespitum familia, quae ineunte aestate aestuque minutissimorum vermiculorum catervam profundunt,


page 180, image: s208

fatiscuntque in summitate. In animalia prorepit nova soboles colore candida pro se quisque in sublime. At ubicumque vermiculi vel germinantis surculi axellis occurrerint decident, et incrementis aucti Milii magnitudine fiunt. Inde liberius adolescentibus, albus color in cinericium transit, iamque non animal, sed Pisum rursus apparent. Tuncque ea grana maturitatem adepta colliguntur, iam coloratis vermiculis feta: dum asportantur mercatoribus, ambiens pellicula prae teneritate rumpitur. Vermiculorum quidem qui circa vaginulam habentur pretium in libram quamlibet, aureus solatus: in granorum vero quae adhuc eorum partem retinet, huius quadrans. Torpent interim vermiculi, ac immobiles iacent. Ceterum, quum primum tempestivitas adest, in lintea praecipitati Soli exponuntur. Tum libato colore statim prorepunt, atque aufugere nituntur, sed a [orig: à] custode, qui continuus assidet, concussu lintei in medium eousque reiciuntur, donec emoriantur. Tanta quidem dum haec fiunt, totoque mox triduo, odoris suavitate ac graria, ut non Cibetae, non Moscho, non Ambrae, sed ne Citriorum quidem florib. concesserit. Si quae vero [orig: verò] grana legentis effugerint sedulitatem, ea mox alatorum animalium numerosum exercitum in auras effundunt. Observatum est uno anno ex campo lapideo, in Arelatensi agro, hunc proventum undecim aureorum milib. aestimatum. Haec Quinqueramus.

Similis Cocci parandi ratio, etiamnum meo tempore (inquit Carolus Clusius) in Gallia Narbonensi, atque etiam in Hispania [orig: Hispaniâ] observabatur. Areas enim sub dio habent ad id destinatas eminente aliquantulum margine, quib. linteo panno instratis Coccum effundunt, custodibus cum bacillis summo fervore Solis perpetuo assidentibus, et extrema lintei concutientibus: ut vermiculos effugere properantes, in interiorem lintei partem repellant. Verum Petrus Bellonius lib. 1. obser. cap. 17. aliam praeparandi Cocci rationem refert. Cocci baphicae (inquit) proventus in Creta [orig: Cretâ] magnus est: Pastores et pueri eam colligunt. Inveniunt mense Iunio in exiguo quodam frutice ex Ilicis genere quae glandem fert, sine pediculo inhaerens illius fruticis stipiti, colore ex cinereo albicante. Quoniam vero istius fruticis folia spinis horrent, uti Aquifoliae; pastores ferulam sinistra gestant, qua [orig: quâ] ramulos deprimunt et inclinant. Dextra falcem putatoriam, quaramulos [orig: quâramulos] demetunt; a [orig: à] quibus esiculas rotundas, exigui pisi magnitudine auferunt, qua parte ligno adhaeserant apertas et hiantes, plenas exiguis rubris animalculis lende minorib. qui per hiatum istum effugiunt, et vesiculam vacuam relinquunt. Pueri Coccum iam relictum ad Quaestorem deferunt, qui ex dimenso ab illis redimit. Is a [orig: à] vesiculis animalcula cribto segregat, deinde ea summis digitis leniter [orig: lenitèr] prehendem do in pilas efformat ovi gallinacei magnitudine: Etenim si nimium comprimeret, tota in sucum resolverentur, et color periret. Itaque duo infectionis genera, unum pulpae, alterum vesicularum; et quoniam pulpa inficiendo magis utilis est, eius pretium quadruplo maius quam vesicularum.

In summis Iuniperi surculis, exiles e [orig: è] croceo rubentes, Gesnerus observavit. In Cynosbati, sive rosae silvestris spongia vermiculi nascuntur albicantes, ex quibus Aristoteles Cantharidas provenire scribit. Post duosmenses, (inquit Gesnerus) in hypocausto servata spongia magnum numerum vermiculorum viventium effudit. Spina item, et sentis, Rosa, Erica, Genista, Colutea, Rubus ldaeus, Myrtillus, Cypparis, uva crispa, Carpinus, Oxyacantha, ligustrum, vitex, glycyrriza, omnis denique frutex, et suffrutex a [orig: à] vermibus exeditur: neque Ricinus ipse (Ionae, divino illi vati, nimium [orig: nimiùm] exaestuanti umbram praebens) ab hac peste legitur immunis.



page 181, image: s209

PUNCTUM III. De vermibus leguminariis et frumentariis.

[note: Moufetus Theatr. 2. c 20. ] LEgumina sunt skalhko/tata: sed quomodo id eveniat incertum est. An quoties diffundi nequit humor ob aestum et squalorem, ut Theophrastus innuere videtur? An potius [orig: potiùs] dicendum a [orig: à] sicco humorem appeti, humorem a. illum refugere tanquam adversarium? Sic pendentes arido parieti videmus guttas. An calor nimius corrumpit naturalem, cum calorem, tum humorem intus contentum? Sane [orig: Sanè] eo modo putredinem induci, morbidissima Aethiopia testis est. Fabas depascitur vermiculus, Midas Theophrasto, Hesychio koi/elos vocatus. trw\c kai\ knamatrw\c vermiculus leguminaris dicitur, sed praecipue [orig: praecipuè] in Pisis versans, et ab crosione nomen obtinens: qualis etiam in Cicere, posteaquam pluviis ab eo elota fuerit salsugo; ut praeter Hesiodi Scholidasten Phavorinus et Theophrastus statuunt; leguminibus dulcioribus saepe [orig: saepè] innascuntur, tum ob alimenti aptitudinem, et Elementi verminantem naturam. Dulcia enim vermes cito [orig: citò] generant, generatosque nutriunt et signant.

[note: Frumentarii. ] Frumentarii vermes, in genere yw/mikes2 dicuntur: qui tritici, siliginis, panici, avenae, orizae, milii, et secalibus radicibus, stipulis, calamis, spinisque [note: Farinarii. ] victitant. Eorum alii amylo vescuntur. frumento, ut Farinarii: alii integro et mola nondum confracto, ut Curculiones. Farinarios Angli Mealevvormes appellant, teredini similes, sepedes, capite parvo et spadiceo, corpore annuloso, et pro farinae diversitate vario colore: proba enim et albissima farina, albos generat; vetustior flavos; macra et furfuribus immixta etiam fuscos. Cardanus eos Blattas frumentarias vocitat, sed (ut saepe [orig: saepè] sit), incogitanter. Furfure nutriti mirum est in quantam excrescant multitudinem, et ex decem trecentos brevi videas. Apud panni lanei textores quovis fere [orig: ferè] tempore inveniuntur: hi enim ex furfuribus, aceto et axungia [orig: axungiâ] mixturam faciunt, unde [orig: undè] copiosissime nascuntur. Integri frumenti, sive tosti, ut in bu/nh Aetii [orig: Aêtii] (quam Mault Angli, cerevisiae matrem, appellant) sive crudi, strages curculio: sic enim rectissime meus Comicus, etsi Virgilius atq; Varro Gurgulionem, et Curculionem scribant.

*ki\s2 Graecis dicitur, Animal trirostrum. Triticum praecipue [orig: praecipuè] sed etiam alia quaecunq, vastat frumenta; praeter cassam tenuemque membranulam nihil reliquum faciens; nam ut Georgicorum vates; populatque ingentem farris acervum, Gurgulio. Ad Scarabei minuti faciem formatus, rostrum habet sibi peculiare, et trifurcum. Corpus aliis nigrum, aliis subfuscum, aliis, et maiorib. subviride, cuius medium isthmus coarctat. Bestiolae tanta est siccitas ut primo quoq, tactu levissimo in pulverem abeat. Vere maxime generatur paucorum dierum spatio, antequam examina faciunt apes. Nascuntur (inquit Theophrastus) ex alia grani parte; quod vero reliquum est, pro cibo utuntur: rustici nostri sitofa/gon hoc animal in parietum rimis ac inter tegulas ova ponere pro explorato habent, unde per procreationem nova soboles. Tria de his bestiolis mira memorant. Primum, quod licet ab initio paucae fuerint, brevi in infinitam sobolem propagantur. Secundo quod inter tegulas ac in rimis parietum triennium ac amplius [orig: ampliùs] fere [orig: ferè] sine cibo vivunt.

Tertio, si una cum hordeo vel tritico per triduum submergantur, tandem exemptae reviviscunt. Syliardus noster (diligens naturae observator.) Curculionis propagationem ita describit: Quum formicae aristae culmen exederint, ascendit curculio, et per exiguum illud foramen, ovum unum vel alterum, (rarissime [orig: rarissimè] tertium) deponit, magnitudine ferme [orig: fermè] grani milii; oblongum fulvum, liquidae materiae et fulvae plenum: ex quo deinceps novus ptodit Curculio. Datur in hoc


page 182, image: s210

insectulo uterque sexus; siquidem coeunt [orig: coêunt] antequam hanc iniuriam inferunt. Petrus Comestor ex fabarum corruptione provenire affirmat, cui praeter Guillerinum de conchis nemo subscribit, ne curculionem cum Mida male [orig: malè] confunderent. Praeter vulgo notum hunc Curculionem Ioach. Camerarius e [orig: è] Germanor. horreis duos ad Pennium alios misit, ventre longe turgidiore; quor. unus subcineritii, alter viridis coloris. Est etiam in tritico (inquit Scaliger) Curculio quidam erostris, quem forte [orig: fortè] Plinius Scarabei frumentarii nomine subintellexit.

Circa Lentzburg oppidum Germaniae in agris reperitur Insectum, quod alii veput, nonnulli Korne vvvorme, quidam Kornevele appellant. Dicitur esse adeo venenosum et noxium, ut agricolae aratro relicto obvium illud persequantur, et interficiant. Ex rubro parvo nigricat inter segetes habitans, et grana comedens. Vermes in vitib. nati Cocci illos vermiculos aemulantur, quales in Pimpinellae radicib. colligi putat, imo pertinacius instat Brassa volus.

PUNCTUM IV. De vermibus Herbariis.

HErbarii nascuntur, in Violis, Cynara, Ocymo, Saccharo, Lupulo, Asphodele, Pimpinella, Dypsaco, Carlina, etc. Violarum vermes minutissimi conspiciuntur, et nigri, celeri repentes cursu; ut Iacob. Garetus, Pharmacopola diligentissimus, et simplicium cognitione inter paucos celebris, observavit. E radice Cinarae prodit vermis Hexapus, eruciformis, albicans, capite ex nigro rubescente. Cinarae radices qua rodit nigras reddit; ac tandem interire facit; tales item Raphanus producit.

Referunt, (inquit Cardanus) vermem in rutae foliis inventum, lacte ovillo, eodem modo quo Avellaneus, ad magnitudinem non parvam enutriri. Vermiculus filius roris, Ocymique hospes, corpore fere [orig: ferè] erecto, posteriorib. pedibus haeret, dum prioribus locum, captet. Ex arundine saccharina, saccharum paratur, omnium quidem salium dulcissimus, et (ut vulgus medicorum existimat) putredinis omnino expers. Tamen fretus Scaligeri clypeo, in saccharo pusillum vermem, longum, pulicis colore, et (si rostrum adimas) Curcullioni persimilem nasci asseveramus; et saccharinum propterea merito dicimus. Huius item Bellonius mentionem facit.

Videtur etiam rara admodum generatio eius Insecti quod Germani (utor Camerarii verbis) Maeyn vvormlen appellant. Quippe mense Maio saepe [orig: saepè] cadunt rores insalubriores, qui si in lupuli folia inciderint, vertuntur in animalia, Hoppen dicta. Eorum aliquot inter milia unum interdum videris aliis longe maiorem (quamvis ipse pediculum obesiorem vix superat) cui lutei circa ventrem circuli, dorsum striatum, cauda satis protensa, color maximam partem corporis subniger. Huic cum ros deficit alimentarius, reliquos suigregis sigillatim devorat semper a [orig: à] proximo inclpiens. Bombycum instar cutem mutat demum ubi totus fere [orig: ferè] perlucet, deposita [orig: depositâ] ultima tunica, capite et pedibus per gluten quod dam tenue folio affigitur, atque ita emoritur: Hunc vermem lupularium vocare quid impediat?

In Asphodeli caule vermis gignitur a)iqrhnoeidh\s2 cum herba [orig: herbâ] florere incipit; ex huius Scapulis alae sensim excrescunt, atque tum volucris factus, lares deserit. In Persicariae Siliquosae et Cardui silvestris geniculis extuberantibus, vermiculi nascuntur albicantes, ut in floribus Pseudocacaliae purpurascentib. sublutei, in Pimpinellae radice miniati. Apio feminae vermes lanuginosos; in Fungis, et Brassica, graciles, nigricantesque: in Acori radice albidos saepe [orig: saepè] vidimus. In radice Enulae sive Helenii virentis et crescentis, vermis albus decem vel undecim articulis conspicuis oritur, ad pennae anserinae crassitiem, capite parvo et nigro, pedibus sex brevissimis, et colore anthracoco. Indorum reges (Aeliano teste) in planta quadam vermem repertum, igne tostum, secundis mensis adhibent, et pro cibo suavissimo blandissimo laudant.



page 183, image: s211

In Dypsaci capite vel caule vermiculum vidimus exiguum, capite parvo pedibus sex nigricantibus, incisuris decem vel undecim. Primum caulis meduliam illam spongiosam depascitur, eaque deficiente, per inopiam pabuli commoritur. Mensis Octobris initio facile [orig: facilè] invenitur, quamvis Marcellus in Dioscoridem, insigni sane [orig: sanè] audacia [orig: audaciâ], id denegat. Hic est ille, ni fallor, quem Tatinum appellant veteres. Galedracon vocat Xenocrates plantam leucanthemo limilem, (inquit Plinius) Caule ferulaceo, alto s pinosoque capite, et oviformi: in hoc una [orig: unà] cum aetate vermicu os nasci tradunt, in dolore dentium perutiles. In radicibus Carlinae, (quae planta in excelsis Sabaudiae montibus luxurlat) vermiculus reperitur, in quibusdam nascens, in aliis adolescens, in plurimis alatus, et avolare paratus. Albus est, in aliquot divisus articulos, oculis nigris conspicuus. Animalculi in potenti herba geniti usus in re Medica forsan eximius est: cuius curiosis secretorum naturae indagatoribus disquisitio committatur.

ARTICULUS II. De Vermibus qui in animalibus nascuntur.

VErmes in animalibus qui exoriuntur, superius quoque cum de pediculis ageremus attigimus: nunc ut omnissa addantur: de quibusdam duntaxat qui in piscibus et quadrupedibus reperiuntur, agere placet. [note: Athen. Dipnos. 6. c. 10. ] Pisces quod concernit, Mullus ideo [orig: ideò] sterilis est, quod in eius utero vermiculi, postquam ter peperit, inveniuntur, qui semen absumunt, si Athenaeo credimus. Cyprini parvi nigrum sub bronchiis aliquando gerunt, qui eos in tabem deducit. Duodecem veluti uniones, inquit Bellonius, ervi magnitudine, carnosos tamen, candidos, et calli duritiem habentes, in quibusdam Gernuis, (sic vocat, teste Gesnero, percas fluviatiles) conspexi: quorum unusquisque vermem inclusum, gracilem, oblongum ac teretem contineret: qui ex venis mesaraicis dependerent inter colon et ileon, ad eos anfractus, in quibus lactes esse solent. Circa Basileam omnibus dulcium aquarum piscium generi innascuntur, Leuciscis inprimis, quos Schvvalen ibidem vocant. Albi sunt, longi, convoluti.

Aestate afficiunt: et ex ventris duritie, magnitudine, et albore deprehenduntur. Quatuor lumbricos, in secunda Leucisci Rondeletii specie Gesnerus invenit; vivos; candidos; latos, exigua crassitie. Maior, digitos fere decem longus erat, latus dimidium. Idem sub finem Maii, in Cyprino lato, aliquot offendit, ad digitilongitudinem, unum albicantem. Sed et Gobio vermiculos in ventre gestat.

Ex Quadrupedibus laborant iis dem, Equi, Oves, Lupi, Caprae, Boves, Cervi, Canes. etc. Equis in quavis fere [orig: ferè] corporis parte exoriri possunt. Paschalius ventris facit crassos et albos: gutturis, breves, rotundos, et crassos, qui etiam aliquando in intestinum rectum descendant: inter costam natos, longos, et capillorum instar tenuis. Ruinus quatuor lumbricorum genera in eorum intestinis exponit. Crassos et breves, in modum pistachiorum sanguineos. Longos rotundos et albos, qui teretibus in humano corpore respondent. Parvos ac tenues, Tarme Italis, qui quandoque cum faecibus egrediuntur. Ascarides [note: Ruin. de morb. equor. 4. c. 1. ] forte. Nam se foramini recti intestini copiose [orig: copiosè] ingerunt. Breves denique et crassos instar fabae, pilosos, qui se interiori recti intestini parti applicant. Brassavolus in pullorum ventriculo, ingentem copiam rubrorum et seminigrorum Ferrariae reperit, seminis cucurbitae forma. Ruinus prope [orig: propè] stomachum, in equis mortuis, plusquam centum, pistachii fere [orig: ferè] magnitudine, sanguineos, qui prima stomachi membrana erosa, ad secundam pervenerant. In ovium hepate reperiri, nullum dubium. Adhaerent et bisulcis eorum ungulis. In cava vena diebus canicularibus,


page 184, image: s212

Coiterus invenit. Lupis in vulneribus et ulceribus facillime [orig: facillimè] oriuntur. Ideo [orig: Ideò] forte [orig: fortè] lapides, ne laedantur, pertimescunt. [note: Trallian. l. 3. tr. 2. c. 3. ] Caprarum gregariarum caput, multis vermibus iuxta cerebri basin naturaliter affici, scripsit Trallianus. Boves sub lingua, nec non inter cutem et carnem saepissime [orig: saepissimè] affligunt. In cerebro Cervino semina cucurbitulae aemulantur, in aqua mortui videntur, in vino reviviscunt. Prope [orig: Propè] vertebram nati, iisqui carnes foedant, similes sunt. Canes sub lingua vexantur. li/ssa vel li/tta Graecis. Alii, nervosam quandam congeriem dicunt, qua [orig: quâ] cunicularibus inflammata, rabiem concipere opinantur.

Huc pertinent movi/ai, qui in carnibus nascuntur: Tarnia, qui in lardo. Meldera, qui in caseo. Cleri, qui in favis apum. Habent et Locustae, postquam pepererunt, circa fauces suas, qui eas [note: Vincent. l. 29. c. 6. ] strangulant. Inventi et inphalangio duo. Qui in mortuis corporibus reperiuntur, vel ulceribus Chirurgorum aliquando incuria [orig: incuriâ], eu)lai\ Hippocrati et Plutarcho, saeva vermina Lucretio, kaka\ qhri/a Suidae, dicuntur. Sunt vel caudatae, vel caudarum expertes. Gallinae utrisque vescuntur. Democritus eorum ex Oraculi consilio usu, et Theognosti Democratii ductu, a [orig: à] comitiali morbo liberatus est. De Fuga, et quomodo occidantur, veterinarios vide.

ARTICULUS III. De Vermibus qui in homine.

DE vivo homine res est. Nam ex cadavere exurgere certum: natumque aliquando ex medulla spinali serpentem, Camerarius auctor [note: Holler. l. 1. cap. 1. ] est. In variis vero [orig: verò] illi membris reperiuntur. In Cerebro nasci, testantur, [note: Vega in c. 5. de locis affectis Galeni. ] Hollerius, Thomas a [orig: à] Vega, Cornelius Gemma et alii. Frequens id olim in Hungaria et Germania: quique [note: Gemma in appendice operis Cosmocrit. Beniven. ] laborabant in phresin et maniam incidere solebant. Unicum in allio, quod cum vino sublimato exhibebatur remedium. Vir apud Benivenium [note: Exemp. c, 100. ] robustus e [orig: è] dextra nare palma longiorem eiecit. Prodiere ex auribus in peste, iique crassi sed non ita longi. Hinc w)=ta s1kwlhkiw=nta Dioscoridi.

Vidit et Valescus de Taranta duos vel tres, granorum pini magnitudine, crassiores tamen. Sub lingua nasci, [note: Mont. tome 4. c. l 9. ] Montuus auctor est. In Dentibus Sinones a [orig: à] quibusdam vocantur. Battaeo Syriae Monacho ex nimia inedia, [note: Sozom. H. Eccl. l. c. 34. ] enatos fuisse, Sozomenus tradit. Per oculi interiorem partem puellae trimae vermem semipalmarem, album, eductum, [note: Lusita [orig: Lusitä]. cet [orig: cët]. V II. cur. 63 ] Amatus Lusitanus scribit. Stabulari aliquando in aspera arteria, Avenzoar; [note: Mundella Dialogo 4. Dodon. ad Beniv. c. 78 Rondolet. de dignos. morb. c. 17. ] in pulmone, Aloysius Mundella, in vesica et renibus, Dodonaeus, Rondeletius, Fernelius et Iacotius; in utero, Priscianus et Garzias Lopius, testes sunt. Eiectus ex pectore per tussim; egressus per penis meatum et quidem sponte [orig: spontè] unus: minxit quidam Perusinus parvos et latos: Italus quidam elychnii crassitudine, vivos et rubentes; vide et apud [note: Moufetui Theatri Ins. 2. c. 30. ] Moufetum exempla. Exiit per uteri collum magna multitudo. Prodiit et ex polyposis naribus post quam foliorum tabaci succo cruciaretur. De [note: Tulp. obser. 2. c. 49. 50. et 51. ] eorundem mictu, Tulpium consule. In brachiis, cruribus, suris, et cute reperiri, Dracontia pueror. Niguae seu Toni Americanorum, et Indorum Orientalium, ostendunt. Quid plura? Nec cor forte [orig: fortè] liberum erit.

Dari enim et in sanguine lumbriciformia animalcula, corpus exesura, [note: Plin. H. N. 26. c. 13. ] apud Plinium habetur. Cum semine eiectos, apud Plutarchum. Et qui non nascantur ibi vermes, ubi angues bifidi flagellati, ut in Appendice ad serpentes diximus, inventi sunt.

In intestinis qui haerere solent, sunt Lati, Teredes et Ascarides. Priores omnes aetates infestant, Graecis e)lmi/nqoi platei/ai, et khri/a, Latinis proprie [orig: propriè] Teniae. Per tota enim aliquando extenduntur intestina, corollae in se ipsam [note: Plin. H. N. 11. c. 33. ] ductae instar. Tricenum pedum esse notat Plinius, Platerus quadraginta vidit. Partes eorum non ita exacte [orig: exactè] semen cucurbitae referunt, sed ubi abrumpuntur, et moram aliquando


page 185, image: s213

iam semimortui trahunt, pars quae ad latera tenuior, putrescit: quae vero [orig: verò] in medio veluti nodus, figuram seminis cucurbitae vel cucumeris refert. Quatuor historiae apud Fabricium [note: Hild. Obs. Gent. 2. 71. 72. etc. ] Hildanum vide. Ad hos illi, qui sikveidei=s2 seu cucur bitini vocantur pertinent. Ideo quibus dam alterum Teniae genus. Ex partibus m???quarum singulae semen cucurbitae referunt, constant. Ex his illum fuisse puto quem [note: Amat. Lusit. Curat. Cent. 6. Cur. 74. ] Lusitanus describit, quatuor cubitorum, latitudine semiunguis exigui, albus, capite verrucoso, ex quo totum corpus procedebat, quem mulier Illyrica tussicula vivum eiecit. Teretes s2roggu/loi, seu rotundi Graecis, si magnitudinem spectes, sunt aliquando, longitudine sesquipedali, quinque pedum saepe, nonnumquam palmam non excedunt: si colorem, sunt rubri, flavi, nigri, ex parte albi vel fulvi, et virides: si constitutionem, visus est rubro capite, pisi magnitudine, lanuginosus, cauda lunata: visus dorso lanuginoso, pilis rubris consito,m etc. Platerus octodecem ulnarum exsiccatum habuit, quem Moufetus vidit. Trecentorum pedum longitudine eiectum, Plinius auctor est.

Ascarides a)po\ tou= a)s3kei=n, quod mordicationem et pruritum excitent; vel ab a)s1kari/zw moveo, dicuntur. Veteres iumentarios dicebant, quod [orig: quòd] saepius in equis, canibus, et boum genere apparerent. Sunt lumbricisterrestrib. similes, sed unciam raro [orig: rarò] superant. In extremo languore reperiuntur.

[note: Aldr. Hist. Ins. l. 6. c. 2. ] Dantur praeter hos et Monstrosi. Benivenius unum pedib. quatuor, cauda novae lunae instar falcata, digitor. duorum longitudine observavit: Gabucinus, nigrum et pilosum: Capriana, binis cornibus flexibilibus, et centum utrinque pedibus subviridem, et qui mire progrediebatur. Rondelet. Scolopendrae similem, sine oculis. Schenckii filius variantem, rostello acuto et sanguineo excrevit. Rusticus apud Wierum octopedem, rictu oris capiteque anati simillimum. Puella Lovaniensis apud Gemmam Anguillae similem, etc. Plura apud Aldrovandum et Moufetum invenies.

CAPUT III. De Teredine et Lumbrico terrestri.

DETeredine pedata, superiuscum de vermib. plantariis ageremus, egimus. Depedis meminit Agricola, [note: Agric. de animalib. subterran. ] quem ab aeneo colore Kupfferwurm vocat. Serpit, inquit, quia et pennis caret et pedibus. Crassitudo ipsi quasi parvae anserinae pennae, longitudo scolopendrae. Teres est, sub lignis putridis natus, et plerumque iuxta scolopendram inventus.

Aldrovandus quatuor teredinum [note: Plin. H. N. l. 16. c. 41. ] genera constituit. Unum Plinii et Theophrasti, quod dentes habet et duntaxat in mari in lignis reperitur. Alterum vermiculus dictum; Tertium Thrips, Quartum Cossum quem vermem multipedem in lignis quidam faciunt. Ipse observavit vermem pili longitudine in ligno nascentem, colore album, figura fere Erucae silvestris similem. Linea in dorso a [orig: à] capite [note: Aldroo. H. Ins. l. 6. c. 5. ] ad caudam usque conspicua, more Erucarum repentem fere, undecem incisuris constantem, in singulis lateribus, punctulis quibusd. castaneis, ore nigro ex duobus veluti introrsum se curvantibus dentib. confecto, qui admodum constringebantur, plusculis prope os pedibus. Ex oresuccus quidam viscidus, lentusque emanabat. Hunc vermem Cossum album existimat.

[note: Plin. l. c. ] Multae tamen sunt arbores quae teredinem non sentiunt, ut tilia, quamvis corticis et foliorum sucus dulcis sit, [note: Theoph. H. P. l. 5. c. 5. ] ob odorem; buxus, ob duritiem; abies circa germinationes decorticata; Mori materiem aeternam Theophrastus reliquit. Alexandri vero [orig: verò] Magni comites prodiderunt, in Tylo rubri maris insula, arbores esse, ex quibus naves fierent, quas CC. annis durantes inventas, et si mergerentur incorruptas. In eadem esse fruticem baculis tantum idoneae crassitudinis, varium, tigrium maculis,


page 186, image: s214

ponderosum: et cum in spissiora decidat, vitri modo fragilem etc.

[note: Lumbrici tetrestres. Aldr. Hist. Ins. l. 6. c. 6. ] Lumbrici terrestres, Graecis gh=s2 e)/ntera, dri=loi, a)la/ktai, Siculis gafa=gai, quod terram comedant; Latinis Intestinaterrae, Monardi Onisculi et Nisculi dicuntur.

Duo ipsor. genera Lumbricis intestinalibus quidam sunt similes; alii Ascarides. Illi colore sunt interdum subalbido, interdum subsanguineo: et pluviis cadentibus subito [orig: subitò] e [orig: è] tetra prodeunt. Hos qui parvi, non unius eiusdemque coloris dicit Agricola. Sunt candidi, lutei, nigri; saepiusque aratro excitantur. Vastant sata radicibus subsectis. Ad eos pertinent Zuccarolae Italis dicti, crassi, longi paulo [orig: paulò] minus digitum. Sub aeris aestum, e [orig: è] terra prodeunt. Terra pingui aluntur, et dulci radicum succo. Ex eodem nasci, Gaudentius Merula scripsit. E terra egressos coivisse observavit Aldrovandus. Tangunt se tantummodo, inquit, plusquam dimidia fere corporis parte, atque ita arcte [orig: arctè] sibi invicem adhaerent, ut nonnisi pedum duriusculo calcatu et frictione absistant. Videtur autem uterque cum coeunt, unus lumbricus in medio corporis paulo crassior ceteris. Pluviam praesagiunt, si pertusa quasi terebello humo, affatim foras erumpant. Terra namque ab Austro et aere [orig: aëre] vaporoso madefacta, perfacilem iis transitum largitur. Inserviunt in esca piscibus, avibus, turdis inprimis et cornicibus. Sed et gallinae iis dem victitant. Haud spernendi et in Medicina usus. Prosunt ad icteritiam tollendam si pulverizati in vino vel commodo vehiculo exhibeantur: contra arthritidem scorbuticam vagam, si cum sabina, aristolochia, etc. exhibeantur: in nervorum vulnerib. si triti imponantur: in calculo si ex vino passo bibantur. Mercurialis in lactis defectu nutricibus cum nucleis pini, amygdalis, semine petroselini, feniculi, rapis, etc. exhibet. Ex iisdem oleum lumbricorum componitur. Lixivio, et amaris aquis occiduntur. Aqua vero [orig: verò], in qua semina cannabis decocta sunt, ad superficiem proliciuntur.

CAPUT IV. De Limace.

[note: Aldr. Hist. Ins. l. 6. c. 10 ] LImacis nomen testudini terrestri perperam Albertus imposuit. Distinguit et a [orig: à] Cochleis Plinius et quoties cochleas vocat, nudas adicit. Nominis rationem locus suggerit. In limo enim nascuntur. Nec apud Graecos peculiare nomen habent.

De Forma, Genere et Differentiis, ita scribit Aldrovandus. Limacum, seu nudarum Cochlearum, aliae magnae sunt, aliae parvae: Magnae Germanis a [orig: à] colore ruffae dicuntur (quamquam in hoc genere etiam nigrae sunt) de quibus sentire scriptores quidam docti putant, cum ad medendum cochleas nudas postulant: Parvae gregatim folia sectantur, et hortos infestant, cinerei, aut fusci coloris, et hae quidem semper nudae sunt, quod sciam. Plin. Limaci magnae similem esse scribit echinum. Sunt vero partium distinctiones, ut et Scaliger annotavit, in hisce animalculis admodum obscurae, quae hic exprimuntur primo loco, ex cinereo nigricant, albis per tergus maculis, cornicula exserunt, quatuor e [orig: è] capite, quibus iter praetendunt. Tertia tota nigra: postrema cinerea albis maculis per dorsum, iisque longis varia. Albertus in eorum extremo sitos habere oculos asserit. Plinius cochleas hasce nudas sive Limaces non tamen omnes in capite lapidem gerere memoriae prodidit, idque verum esse docuit quottidiana experientia: nonnumquam ossiculum, ut post patebit, idem Plinius nominat. Cardanus Limacium lapidem vocat his verbis. Limacius lapis in capite Limacis, quae cortice non integitur, solet generari. Hunc ut ostendere possum candido colore, et aspera superficie esse oportet, quod ex aquae substantia coactus sit, et ob id etiam parvus, quod in parvo animali inventus. Lapillus quem ego propriis manibus exemie [orig: exemiè] capite nudae cochleae, postquam in multis frustra quaesivissem,


page 187, image: s215

albidus erat fabae fere [orig: ferè] magnitudine, multo [orig: multò] tamen humilior, compressusque magis, modice transparens, inaequalis, admodum glaber, parte altera planior, altera velut in oculum protuberans durus, sed dentibus friabilis, ita ut in arenulas atteratur. Venduntur, et alii lapilli multo [orig: multò] maiores, magis protuberantes, minus candidi, obscuri intus foveam habentes sed eiusmodi e [orig: è] nudis cochleis eximi non puto. Noctu potius, quam interdiu animalia isthaec ad pascua exeunt, degunt autem non modo in campis et hortis, sed in cellis vinariis, latrinis, cloacis et aliis subterraneis, uliginosisque aedium locis.

[note: Usus. ] De Usu hoc habe. In Africa quasdam edi, si Brasavolae credendum. Ex iisdem in Medicina, sale gemmeo aspersis, et cum aqua Limonum infusa insolatis, donec quasi in unguentum abeant, Cosmeticum ad faciem laevigandam fieri. Illinitur, et mox aqua florum fabarum abluitur. Prosunt in ulceribus pedum, si vivae comburantur, cinis cum ture et albumine ovorum superlinatur: in hernia, ruffae inprimis, si emplastris illinantur: in verrucis et gangliis tollendis, si ex bene salitis liquor colligatus, iisdem affricetur. Producunt in iumentis pilos ruffae, si ex exenteratis et sale aspersis unguentum fiat. In iisdem, ex sero acido tepide [orig: tepidè] propinatae, sanguinis per vesicam et anum excretionem, cohibent.

[note: Plin. H. N. l. 30. c. 15. l. 29. c. 6. ] Lapillus qui in capite, quartanam solvere solet. Ossiculum quod in dorso reperitur, ad dentitionem alligari iubent. Inter duas orbitas inventae, per aurem cum ebore traiectum, vel pellicula canina adalligatum, doloribus capitis medetur. Mizaldus stranguriosis prodesse scribit: nec non parturientibus, loca ipsa laxando.



page 188, image: s216

HISTORIAE NATURALIS DE INSECTIS LIBER IV. De Insectis aquaticis.

TITULUS I. De Insectis aquaticis pedatis.

CAPUT I. De Insectis aquaticis paucipedibus.

ARTICULUS I. De Squilla, Locusta, Scorpione, Notonecta, Cicada, Anthreno, Forficula, Lacerta, Corculo.

INSECTA aquatica, in Pedata et Apoda distinguuntur. Illa vel paucos vel multos pedes habent. Paucipeda sunt, Squilla, Locusta, Scorpio, Notonecta, Cicada, Anthrenus, Forficula, Lacerta, Corculus, Musca aquatica, Cantharis, Scarabaeus, Tipula, Attelabus Arachnoides, et Ligniperda seu Bellonii Phryganium.

[note: Rondel. de fluviatil. c. 37. ] Squillae primus, quod sciam meminit Rondeletius, sed crustatae duntaxat. Pedes ternos utrinque habet. Cauda in duo longa et tenuia veluti fila desinit, caput rotundum et compressum quatuor corniculis instruitur. [note: Mouf. Theatr. l. 2. c. 37 ] At Moufetus plura genera observavit, et icones expressit. Squilla insectum, inquit iste, a [orig: à] Squilla pisce parum differt, nisi, quod et breviores multo [orig: multò] antennas, et colorem magis spadiceum vel terrestrem potius obtinuit. Horum alii testa fragili obducuntur, alii plani sunt et nudi. Testacei in rivulis praesertim degunt, arundinum vel gladioli radicibus adhaerentes: colore sunt subflavo, nonnumquam autem albicante atque cinereo. Sex tantum pedibus incedunt, reliqui hic appendices pinnarum munere funguntur. Nudi, vel molles sunt vel crustacei: Molles figura haec constat satis, modo caput spadiceum, reliquum vero [orig: verò] corpus obsoleto cinere tinctum imaginemur. Ctustaceorum genera omnia articulata sunt, sed aliis globosi articuli, aliis alii: globosi effigies graphice [orig: graphicè] hic repraesentatur, si ipsam leviori spadiceo mollius attigeris. Talis primi et secundi non globosi color. Tertia autem species dorsonigrica, ventre fusco: at omnibus os forcipatum et appositi pertinax. Quartus prioribus tribus pedibus se movet, ceteris appendiculis pro remis utitur. Collum illi et antennae forcipesque minio dilutius illitae; corpus fuscum, vel magis cinereum. Quinto caut longe [orig: longè] nigerrimum; corpus plane [orig: planè] malicorio simile. Sextus a)ke/falos videtur, ea quam vides forma et colore cinereo. His omnibus oculi duri, picei, membrana vitri modo perlucida obducti, qui non minus continuo moventur,



page XXVII, image: s217

[illustration:

Squillae

]

[illustration:

Mouf

]

[illustration: ]

[illustration:

Aquaticae

]

[illustration:

Aquaticae Aldr

]

[illustration:

Squillae

]

[illustration: ]

[illustration:

Mauf.

]

[illustration:

Scorpiones

]

[illustration:

Aquatici

]

[illustration: ]

[illustration:

Notonecta

]

[illustration: ]

[illustration:

Lacertae

]

[illustration:

Aquaticae

]

[illustration:

Forficulae

]

[illustration:

Aquat. M.

]

[illustration: ]

[illustration:

Corculus

]

[illustration:

Locustae Mouf.

]

[illustration:

Cantharis

]

[illustration:

Aquatica Aldr.

]

[illustration: ]

[illustration:

Tipula

]

[illustration:

Mouf.

]

[illustration:

Cicada

]

[illustration:

Mouf.

]

[illustration:

Pedicul. Marin.

]

[illustration: ]

[illustration:

Meerleuss.

]

[illustration:

Oestrus Meeresel Asilus aq:

]

[illustration:

Pulices

]

[illustration:

Marini Mouf

]



page 189, image: s218

quam quadrupedum aures. Assultant illi protinus, ut Squillae pisces, in coitu, et ubi licentia audacia crevit, implent faemellam. Hoc tempus speculatus index morsu levi significat: illa ore compresso quicquid inclusit exanimat, partemque socio tribuit: coeunt enimore, cancrorum more et locustarum. Quem vero [orig: verò] in Medicina usum sortiuntur, nequeo ex scriptoribus vel Empyricis ullis, quibus vel ignoti Squillae vel despecti videntur, recensere. Id tamen constat, mense Aprili et Maio, nihil ad pisces incscandos utilius haberi posse.

Locusta piscem imitatur. Colorem [note: Moufet. l. 2 c. 34. ] habet pallentem cum virore. Scorpionum palustrium tria vidit, atque habuit genera Moufetus. Primus nigricabat nonnihil, reliqui arenam candicantem referebant.

Notonecta non ventre ut alia, sed spina innatant. Horum aliis oculi, scapulae corpusque nigricant, aliis virescunt, aliis pyropum, aliis picem referunt. Raro [orig: Rarò] duos eiusdem videris coloris.

Cicadae fluviatiles, et ventris latitudine et pedibus natant, utrinque ternos habent, postremi longissimi sunt. [note: Rond. de fluviat. l. 38 ] Hoc a [orig: à] terrestrib. differunt, quod capite sunt magis exserto, et cervicis aliquid habere videantur.

Anthreno fuscum ubique corpus, oculis piceis exceptis.

Forficulae idem fere [orig: ferè] color, sed magis saturus; carere oculis videtur,m sed intus conditis cernit atque diiudicat obiecta.

Lacerta varii coloris est, et piscatorum gaudet intuitu. Circa rupes Britannicas non infrequens, ubi piscibus insidiatur.

Corculus cordis effigiem, pedibus capiteque demptis, scite [orig: scitè] exprimit. Ocellos habet perexiguos et nigros; tibias sex concolores, duob. digitis instructos.

ARTICULUS II. De Musca aquatica, Cantharide, Scarabaeo, Tipula, Attelabo Arachnoide, et Ligniperda.

[note: Rondel. de fluviatil. c. 40. ] DE Musca aquatica ita Rondeletius. Muscas volantes, in aquae extremitate saepe [orig: saepè] vidimus aestate. Oculis sunt magnis pro corporis magnitudine, dorso rotundo, ventre plano, senos habent pedes, posteriores maiores ad corpus in aqua impellendum. Inter natandum geminas alas extendunt. Quare et in aere [orig: aëre] volare, et in aqua natare possunt. Natant ventre in caelum converso, contrario situ volant. Utrumque per vices faciunt. Venter lineis nigris et viridib. distinguitur, his pisces insidiantur.

Vide vero [orig: verò] quae de iis in Muscis diximus.

[note: Aldrov. H. Ins. l. 7. c. 1. ] Cantharides, in paludib. circa lacum prope Bononiam, reperiuntur, quae per iuperficiem (placet haec et sequentia verbis Aldrovandi describere) aquae modo irrequieto huc illuc circa eundem fere [orig: ferè] semper locum mita celeritate se traiciunt: nec in summo tantum, sed etiam profundius feruntur. Magnitudine, et forma Cimices referunt. Cruscula sena habent subruffa. Vaginae e [orig: è] nigro virides, praesertim ad solem, et splendentes alas tegunt sed non penitus: ad caudam n. alarum extremitas prominet, quae cum in aqua celeriter feruntur ut solent, mirabili candore, splendoreque conspicuo argentum vivum, quodammodo refert: Unde, et Pygolampides si quis appellat, nomen ipsorum naturae conveniens posuerit. In aerem [orig: aërem] si prorepserint, volare etiam possunt. Icon ear. haec est. Cum de Scarabaeis ageremus, diximus etiam aquaticos dari. Eos audio esse maiusculos corpore lato, compressoque, et a [orig: à] Germanis Wassergugen appellari, et in quarumvis aquarum fundis reptare. Sed videre eos mihi necdum licuit. Observavi vero [orig: verò] Insectulum


page 190, image: s219

quodpiam; vel ex Scarabaeorum, vel ex Cantharidum genere: Rustici violam aquaticam dicunt. Cantharide minor est, forma oblongiori, angustiorique utrinque in acutum desinens, aterrimo splendens colore duas iuxta rictum appendices breves habens, seu cornicula, senos pedes colore ferrugineo. Observavi et aliud Scarabaei aquatici genus, Scarabaeo stercorario minori per omnia simile, nigerrimum, coleopteron, gressu, cursuve, celerrimum, saliens etiam dorso impositum, maximo nisu in aera [orig: aëra] se vibrans, subsultim in ventrem se convertit: pedes habet inaequalis magnitudinis: priores breviculi ad gradiendum tantum apti sunt, duo postremi, cum ad natandum servire debeant remigum loco, multo sunt longiores: aliis vero [orig: verò] illis communibus, aequalis pedum omnium est magnitudo. Huius icon postea dabitur una cum Tipulis. Inveni et aliud in horti publici vasis aqueis, in quibus plantae aquaticae conservantur. Insectum e [orig: è] Scarabaeorum genere, superiori in eo plurimum differens, quod anteriores pedes haber etduplicis usus, nimirum ad natandum et gradiendum. Sagacissima enim natura latissimos eos fecit in medio, haud aliter, ac avium aquaticarum pedes sunt, et ne latitudo (rotunda, ac cava) ad ingressum non esset inutilis, eosdem in extremo rursus fecit exiles, robustos tamen et hamatos, ut eis una [orig: unà] cum duobus subsequentibus, qui contiguisunt, ac aeque longi, ea carentes latitudine, ad progrediendum uti posset. Postremi pedes duplo [orig: duplò] sunt longiores, in extremo velut in pinnam molliusculam desinunt, in medio ventris siti, longe [orig: longè] a [orig: à] primis, qui sunt in pectore. Horum quoque duplex est usus, ad natandum, seu potius ad natatum regendum, tamquam pinna aliqua, aut cauda, et cum cubat in dorsum, (apricatur enim libenter, et apricantem ego cepi) ad insiliendum. Salit enim cum in dorsum cubat, iis sese ad saltum a [orig: à] terra elevans. Cum cubat in ventrem, vel omnib. pedib. insistit, hosce posteriores tamquam ad incessum inutiles per terram trahit. Coleopteron est hoc insectum vagina tectum durissima, ventre quoque durissimo, ac prope [orig: propè] osseo, color eius ex atro ad castaneum nonnihil vergit. Antennas a [orig: à] lateribus capitis erigit adeo exiles, ut visumpene fugiant, castanei coloris. In summa elegans animal est.

Tipularum, quae etiam Macropedii, Pedones, et Gruinae a [orig: à] pedum longitudine, Moufetus quatuor, Aldrovandus duas observavit differentias. [note: Mouf. Theatri Insect. l. 1. c. 11. ] Prima Moufeti species est tibiis longissimis araneo silvestri similis, corpore fere [orig: ferè] ovali, cinereo albicante, alis argenteis, oculis nigerrimis prominentibus, antennulis duabus brevissimis, cauda mucronata: volat subinde (ut struthiocamelus) quasi gradiendo: aliquando tamen in aere [orig: aëre] volat, sed nec longe [orig: longè] nec diu. Lucis adeo est appetens, ut lucernae amore saepe [orig: saepè] conflagret: autumno in pascuis et pratis frequens cernitur. Sed haec de mare. Femina conformis videtur, sed paulo nigrior, et caudae mucronem quasi demorsum obtinet. Has Angli, Schepherds vocant: id est opiliones: quiaubi oves vescuntur ibi saepius aparent. Secunda Tipula caput magis habet, oculos prominentiones, antennas quatuor exiles, corpus luteo nigroque colore varium, alas obscuriores. Tertia fere [orig: ferè] similis, sed corpus totum luteum 6. vel 7. maculae nigrae magis adornant; habet item tam mas quam femina caudam trifurcatam. Quarta species rara et perelegans videtur, capite et maxime ore furcato, scapulis turgidis, brevioribus pedibus, corpore duplo ceteris crassiore, dorso nigricante, ventre et lateribus croceis, cauda mucronata et nigra. In sepibus versatur aestate, rarius in campis reperitur. Coeunt dictae tipulae aversis caudis, atque ita volant; recurvantur tamen quandoque velut in complexus. Aldrovandus bina Tipularum genera observavit. Prius in aqua stagnante scrobis, foveaeve, cui cannabim macerandam immergunt rustici Bononienses, quae ab eo usu Maceratolo vocatur, in


page 191, image: s220

[note: Aldrov. H. Ins. l. 6. c. 1. ] ventum, longum erat integrum palmum, colore fusco. Attelabo sive locustae apterae non absimile, nisi quadrupes fuisset. Antennas binas, sed articulatas, prope [orig: propè] medium, extremo nonnihil deorsum reflexas, ac hamatas unico anicularum unguiculis simili, quibus obvia apprehendit, altera nempe articulo reliquae antennarum longitudine annexas. Capitulum exignum ante exigua appendice, velut corniculo acuto armatum, figura fere trigona, ocellis utrimque eminentibus atris, ac splendidis immobilibus instructum. Alatum est pennis quaternis longis, et angustis, subtilissimis. Caudae loco appendices binas longissimas filamentorum instar, statim ab ano dispartitas gestabat. Pedes quaternos, singulos tribus articulationibus distinctos, nempe ob longitudinem, sed imbecillimos, quales fere [orig: ferè] Araneis sunt, anteriore corporis parte, pectore locatos. Unde cum in aquis degant, Belgae et Germani, ut audio suo idiomate Waterspinnen vocant, i. e. araneas aquaticas, Collum a [orig: à] capite subest oblongiusculum, quod a [orig: à] ventre paulum latiore excipitur, et ipso tandem in acumen paulatim extenuato. Dorsum ei erat planum, quod alis tegitur, ac ferruginei coloris. Venter supine [orig: supinè] utrimque in sulcum conspicitur exsculptus, prominente medio tereti, seu cauliculo herbae cuiusdam, ut polygoni feminae internodiis, ac geniculis quinque quos annulos vocant, secto. Horum singulorum interstitiis macula, seu punctum nigrum conspicitur. Cum itaque quadrupes sit haec Tipula, ab ea quam se pedem Festus esse dicebat, plurimum differt. Sed et hanc observavit. Mira corporis levitate, et pedum agilitate aquis quoque inambulat, oblongiusculum, et angustum, sed priore multo [orig: multò] minus, et multis ab illa partibus discrepans. Sepes est nec alatum, nigrum toto corpore, sine cauda, sed antennas exiguas, veluti filamenta subtilissima ante gerens, quibus etiam ingreditur nonnumquam. Est, et aliud genus inter hanc, et maiorem medium Vere, ut Aprili aquis supernatans, ac repens, corporis figura maiori plane [orig: planè] simili, sed et multo [orig: multò] minus, oblonga caudae appendice carens, et maculis in ventre, quarum loco in mediis alis nigris albidam terete gerit.

[note: Aldr. l. c. ] Attelabum arachnoidem nominat Aldrovandus insectum quoddam, Aranei speciem ferens, sed sex tantum pedibus dotatum, colore cinereo, ac vulvae, seu fundi lutosi (in quo sese occulit, aut summa superficie eius sedet, aliquam do reptans, nonnumquam natans) adeo [orig: adeò] simili, ut nisi lynceis oculis data opera diligentissime [orig: diligentissimè] intuenti eum deprehendere, aut observare non liceat. Rictu fere est Locustae, ocellis utrinque alte [orig: altè] satis exstantibus, cetero corporis habitu non male araneum referens, alvo tota annulis plurib. secta, parte prona compressa, supina nonnihil rotunda, ita ut mediam quandam formam inter Araneum, et Attelabum, seu locustam apteram brevem habeat.

Ligniperdam aquaricam non videtur Aristoteles agnovisse. Etenim festucas, lignave colligere eam scribit, quibus sese induat, atque cum post iis spoliatur, emori, cum eiuscemodi animal, quod Ligniperdam aquaticam nominavit, spoliatum suis festucis, quae variis ex partibus herbarum constant, minime [orig: minimè] moriatur, sed subinde novas festucasrecolligat, in quarum vertice exiguam ligni, at non cuiuslibet, sed quod levitate sua aquis supernatare cognoscit portiunculam supra cervicem suam, ne mergatur, immiscere novit: alioqui a [orig: à] terrestri nihil vel parum admodum differt. Bellonius Phryganium vocare videtur, et sic de eo scribit; Phryganium fluviatile aeque,m ac marinum deiectamentum, Galli Charree appellant, quod cinereum excrementis fit persimile. Pisciculus est, aut potius vermiculus, quo piscatores utuntur pro esca: sic appellatus, quod phrygana, id est, fremia, sive festucas, sive thecae, aut tegumenti lateribus, filo tamquam araneae ab eius ore dependente (novit enimnere ut aranea) agglutinans circumponat, ex quibus augescens, casam ampliorem sibi construit. In quo pinnoterem


page 192, image: s221

imitaretur: nisi pinnoteres sibi ipsi domum facere nescirent. Senos utrinque pedes habet, quibus in aquae etiam rapidissimae rivulis incedit: nare etiam nescit. Est que animal tenue, oblongum parvae Erucae simile, quem avidissime appetunt Truttae. Est enim profluentibus aquis, ac torrentibus frequens. Eo etiam pisciculi, si sua theca, seu in volucro nudetur, affatim capiuntur. Chrysippus Philosophus, inquit Plinius, tradit, Phryganium alligatum remedio esse quartanis: quod autem esset id animal, nec ipse descripsit, nec nos invenimus, qui novisset.

Quid de eo sentiat Gesnerus, vide apud eum et Aldrovandum.

CAPUT II. De Insectis aquaticis multipedibus.

INsecta aquatica polypoda sunt Tinea, Pulex marinus, Pediculus marinus, Asilus aquaticus, Scolopendra marina, et vermes in tubulis delitescentes.

[note: Aldr. Hist. Ins. l. 7. c. 2. ] Tineae vermes sunt perparvi, et quia convolvi solent, minores aliquando, colore albo, pedib. plurimis per totius corporis alveumcontiguis, et molliorib. Cauda oblonga in alveum desinit. Oculi sunt perexigua puncta alba, cum centro longe minutissimo. Reperiuntur in fontibus bonis et frigidis; Martio praesertim mense. In terra propter pedum seu mollitiem seu multitudinem (nam et ab ore veluti pedes prominent) progredi nequeunt: in aquis, corpore in latus alterum inclinato currunt; et nisi fallor, retrorsum quoque incedunt. Cum aqua epotae ventrem inflant, et largo haustu vini pelluntur. Forte et therebintinae, oleo, butyro, lacti et sero cederent. Gesnerus Gallis easdem cum Scrofulis, quas Agrovelles vel Escroelles vocant esse putat. Multipedes sane faciunt, corpusculo brevi, cauda reflexa, invenirique in fluviis, puteis et fontibus.

[note: Arist. Hist. Anim. l. 4. c. 10. ] Pulex marinus, qui Aristoteli yu/llon qala/ttion, Rondeletio est tenui crusta intecta bestiola, quae facie homines [note: Rond. de Piscib. l. 18. c. 27. ] ridiculos pictos, aliis partib. locustas repraesentat: et tam parva. ut particula corporis nisi ab oculato, discerni non possit. Gignuntur, inquit, in profundo mari tanta fecunditate, ut escam ex pisce confectam, si diu in imo manserit, totam corrodant. Aldrovandus hunc inter crustata refert. Niphus cum Scolopendra marina confundit. Kiranides minimum animal, quo piscatores utantur, esse [note: Mouf. de Ins. 2. c. 38. ] dicit: salireque per littus. Moufetus Asellum marinum vocat, et sic describit. Pulex sive Asellus marinus squillam molliorem refert, nisi quod quatuor tantum pedibus (pace Gesneri dixerim) donatur, et frequentibus longisque saltibus se liberat, a [orig: à] numero pedum. Asellus dicitur a [orig: à] saltu, Aristotelis pulex: a [orig: à] dorso gibboso, Scrofula nuncupatur: color illi lividus cum nigredine. Longitudo fluviatilium digitum transversum: latitudo, semidigitum non superat: marmorum maior dimensio, qui littore refluente, et in aquis dulcibus saepe conspicitur. Venatoribus item spectatoribusque mirum agilitatis praebet exemplum.

[note: Aldrov. H. Ins. l. 7. c. 7. ] Hunc cum Psyllio herba decoctum, et de collo suspensum rigorem tertianarum fugare; cum aqua marina aspersos, pulices pellere; tres in lapide psorite, qui et porus, sculptos, sub calamo viridi manentes, cum radice herbae psyllii reclusos, contra morbum comitialem, amuletum esse scribit Kiranides. Meminisse eorundem videtur Plinius, cum dicit. Adeo nihil non gignitur in mari, ut Cauponarum etiam aestiva animaliae, pernici molesta saltu, aut quae capillis maxime [orig: maximè] caelat, existant: et circumglobata escae saepe extrahuntur: quae causa somnum piscium in mari noctib. infestare existimatur.

[note: Rondel. de piscib. l. 18 c. 28. ] Pediculus, qui Aristot. fqei\r qala/ssios, duplex ex Rondeletii sententia est. Unus qui in mari, quod est a [orig: à] Cyrene ad Aegyptum circa Delphinum est: qui omnium pinguissimus pabuli copia evadit, quae a [orig: à] Delphin. suppeditatur. Alter est, quem hic depinximus. maioris fabae magnitud. et latitudine, scarabaeo terrestri similis, corpus ex


page 193, image: s222

aliquot tabellis, veluti locustae vel squillae cauda constat: ante os duo cornua brevia habet: utrinque pedes multos, incurvos, in acutum desinentes. Piscibus ita haeret ut eripi non possit. Sugit ut hirudo, nec prius abscedit, quam [orig: quàm] tabidum et exsuccum piscem reddiderit. Reperitur cervici mugilum, luporum, et saxatilium piscium affixus. Aristotelis esse demonstrat ibidem. Bellonius perperam [orig: perperàm] Asilum seu Oestrum vocat. Octo utrinque pedes habere, octonis tabellis in tergore loricari; priorum pedum ungues ad caput, posteriorum ad pedes converti; oculos parvos, nigros, et aliquanto eminentes habere; Erythrinis etiam dentalibus ac sargis vesci; in orbem se contrahere; praegnantem denique plaerumque inveniri, addit. Est et aliud animalculum marinum, cuius hic iconem appono. )*erph/lh quoque Numenii huc spectat, littoralis vermis et fossilis, longis pedibus constans, repens et inescandis piscibus idoneus.

[note: Rondel. de Insect. c. 8. ] Asilus marinus, quem Oestrum marinum veteres a [orig: à] naturae similitudine, quae ei cum [orig: cùm] terrestri communis vocant, Ligures Prusam pro ore tubulum seu fistulam habet, pro corporis ratione longam. Utrinque sitae sunt veluti manus duae quae ad os flectuntur, sequitur alvus cum incisuris, cui affixi sunt sex pedes, duo qui in extrema [orig: extremâ] alvo sunt, crassiores sunt et longiores, qui sequuntur utrinque locati, paulo minores, reliqui duo, qui magis in lateribus sunt, omnium minimi. Ore sive fistula, scorpionis terrestris caudae, pedibus, eiusdem brachiis similis est, alvo et magnitudine, araneo. Ut Polypi acetabulis, ita hic ore adhaerot parti molliusculae et pingui sub pinna [orig: pinnâ] ita tenaciter, ut avelli integer non possit. Sanguinem exsugit hirudinum ritu, usque dum prae plenitudine decidat et moriatur. Cur in summo tantum aestu, et Caniculae tempore pisces dictos infestet, id in causa esse puto, quod aestate tantum nascatur, autumno pereat. Cur sub pinna haereat, in causa est partis mollitudo, pinguitudo, et sanguinis copia. Reliquo corpore Thynni cute quidem laevi integuntur, sed illi subsunt squamae duriores.

[note: Arist. H. A. 2. c. 14. ] Quantum ad Scolopendras, Aristoteles, paraplhs3i/as2 tw=| ei)dei tai=s2 xers1ai/ais2, aspectu terrenis similes esse dicit; in saxosis locis gigni, colore magis rubro esse, pedum numero terrestres superare, gracilitatem crurum si excipias, serpentum more non in altis gurgitibus nasci, adicit.

[note: Rondel. de Insect. c. a. ] Rondeletius, duas species proponit. Prior minor est, colore plane rubro, dodrantali magnitudine, in saxosis locis degit. A capite ad caudam pedes habet plurimos: in flexus et volumina sese contorquet: nunc longior, nunc brevior, nunc gracilior, nunc crassior efficitur. Altera est superiore multo [orig: multò] longior, ut pote [orig: potè] quae ad cubiti longitudinem accedat, tenuior, colore ad candidum vergente. A capite ad caudam pedes utrinque habet plurimos, veluti superior. Aldrovandus addit ex Gesnero tertiam, colore miniaceo. Gesnerus videtur quaedam ex his in dubium vocare, dum Aristotelis descriptionem atendit. Minores terrestribus facere Aristotelem: Brasavolum vero [orig: verò] ad se misisse duos pollices longam, apud se vix duos digitos aequare: rondeletii longe [orig: longè] maiores else, Marcellum Virgilium terrestribus longiores facere. Quod [orig: Quòd] forma attendatur, longe [orig: longè] aliam caudae capitisque in terrestribus vidisse. Utut sit, in lacertorum marinorum, ut et acuum ventriculo saepe [orig: saepè] eas reperit Rondeletius: ita ut exinde, iisdem hos pisces vesci colligi possit: et quia in alto mari vivant, in littoribus aut littorum saxis easdem vivere, falsum sit. Appetere nidorulenta; hamum devoratum simul cum interaneis deicere, deiecto, ista iterum intro recipere; piscatoribus quod [orig: quòd] si hamum attigerint, nullus piscis ad hamum post accedat, infestam esse; attactam [note: Mouset. 49 c. 39. ] adurere; naturae ipsius est. Moufetus in limosis stagnis, et ubi ostreae saginantur, latere scripsit. Nonnus


page 194, image: s223

psylothrum ex thuris, atramenti sutorii ana unc. ii. scolopendr. unc. iii. tritis, et cum calcis pulvere commistis commendat.

[note: Rondel. de Insect. c. 5. ] De Vermibus in tubulis nascentibus, ita Rondeletius. Nascuntur insaxis marinis et super concharum vetustarum testas, tubuli vel Siphunculi testacei, rotundi, asperi, candidi, intus laevissimi, quorum alii recti sunt, alii contorti et replicati. In his procreantur et vivunt vermes, qui foras se exserunt hauriendae aquae gratia. Hi colore, substantia, scolopendrae rubrae similes sunt, figura et magnitudine nonnihil differunt: longissimi enim digiti magnitudmem non excedunt. Pars posterior folii myrtei modo in acutum desinit. Priore parte utrinque pedes habent, veluti scolopendrae, unde fistula prominet in extremo obtusa tubae modo, et perforata, qualem in asilo marino depingemus, ea [orig: ] aquam trahit. Horum vermiculorum testa Pharmacopaei nostri utuntur, in compositione unguenti citrini pro dentali. Huic similem testam etiam dentale vocant, quo in eodem unguento utuntur. Huiusmodi aliquot picturae superiori aspersimus.

TITULUS II. De Insectis aquaticis apodibus.

CAPUT I. De Hirudine.

ABsoluta insectorum aquaticorum pedatorum historia, ad apoda [note: Aldrou. H. Ins. 7. c. 11. Moufet. 2. c. 41. ] progredimut. Haec vero intra Hirudines, Stellas, Hippocampum, U vam marinam, Oripem, Lumbricum marinum, Setam, Vermem Indicum, et alios consistunt.

[note: Nomen. ] Hirudinem quidam ab haerendo, quod [orig: quòd] corporibus haereat, alii ab hautiendo Latinis dictam esse putant. Dicitur Latinis et Sanguisuga. Graeci bde/llan, et quidem u(dato\n, limnai/an dixere, sine dubio, a [orig: à] bda/llw, bde/llw, a)me/lgw, e)kpie/zw, e)kmu/zw. Hesychio dicuntur demblei=s2 et ble/tues2, et dri/lakes, secundum Elienses. Eidem bai+/tucbde/lla est.

[note: Differentiae] Duorum est generum. Marina nempe, et Lacustris. Illa, Rondeletio [note: Rondelet. de Ins c. 7. ] describente, digiti est magnitudine, cervice graciliore, cauda paulo [orig: paulò] crassiore. Os et caudae extremum Polyporum acetabulis similia sunt, ut eorum adhaesione sese trahant. Corpus insectorum modo ex multis annulis circulisve constat, sed duriore cure quam palustres, quod in causa est, cur non ita in globum se contrahere, nec ita se colligere possint, sed caudam tantum et caput proferunt, et retrahunt. Interna omnia continuo ductu producta et indistincta. In luto vivit, virus olet, cibo idonea non est: pisces tamen lutosi et litorales ea vescuntur. In oleo antiquissimo decocta aurium dolorem sedat. In oleo amygdalino, vel Chamaemelino, dolorem haemorrhoidum. In vino, vulneribus nervorum et convulsionibus utilis est. Ustae alopecias cum aceto curant.

Lacustres circulis velut inter se colligatis constant, quorum opera quandoque in globum contrahuntur. Ossibus et pinnis carent. Os illis trianguli instar, id vulnus in flictum ostendit. Villanovanus fistulam in ore more culicis tribuit. Alii in maioribus acutius, in minorib. rotundum; in omnibus foramen in medio exile, observavere. Ab ore ad alvum continuus est meatus. In mortuis longitudo circiter digiti. Lineis et punctis nigris notantur omnes, reliquo colore variant. Varias differentias sortiuntur. Sunt quae caput magnum habent, coloris ruffi, variis filamentis distinctae lanuginosae, et venenatae. Sunt et aliae tenuiores, capite brevi, ventre rubro, quae in aquis puris habitant. Albertus Nigrarum et planarum; nec non quae in dorso virgulas rubeas et aliquantulum rugatas habent etc. meminit. Apud Helvetios Minores sunt nigrae; maiores subvirides, striis per longitudinem



page XXVIII, image: s224

[illustration:

Insecta Varia ad loca sua referenda

]

[illustration:

Apis sylv. nigra nidus

]

[illustration:

Papiliones

]

[illustration:

Maximi

]

[illustration:

Papil.

]

[illustration:

exiguo

]

[illustration:

Musca

]

[illustration:

Pyalangium

]

[illustration:

Tarantula

]

[illustration:

Folliculus Indicus

]

[illustration:

Vermes in tubillis delitescentes

]

[illustration:

Phiisali

]

[illustration:

Mouf

]

[illustration: ]

[illustration:

Cincindel

]

[illustration:

Teredines

]

[illustration:

Vermis fari na

]

[illustration:

Eruc.

]

[illustration:

Eruc.

]

[illustration:

Eruc.

]

[illustration:

Stello

]

[illustration:

Mar.

]

[illustration: ]



page XXV, image: s225

[illustration:

Scolopendrae Marinae Aldr.

]

[illustration: ]

[illustration:

Hirudines Marinae

]

[illustration:

Meer

]

[illustration:

Saugegel

]

[illustration:

Hirudines Marinae. Meersaugegel Aldr.

]

[illustration:

Lumbrici Aquatici seu Marini. Meerwurm [orig: Meerwürm].

]

[illustration:

Lampret.

]

[illustration:

Stellae

]

[illustration:

Marinae.

]

[illustration:

Meerstern Aldr.

]

[illustration: ]



page 195, image: s226

subflavis aut ruffis, in quibus puncta aliquot nigricant. Visae Venetiis virides, maculis hinc inde nigris respersae. In fluentibus aquis, albas, perexiguas, ore utrinque in circulum lato, sed altero duplo latiore, quales vel piscibus nonnumquam adhaerent, invenies. In Mauritaniae quodam flumine septenum cubitorum, quae per gulam perforatam respirent, inveniri, Strabo prodidit. In iecinoribus boum similem hirudini lacustri vermem, [note: Moufet. de Insect. 2. c. 41. ] alii. Moufetus in perforatas, quas Europa non novit, et Imperforatas distinguit.

Ad Naturam earum pertinet, in paludosis et turbidis aquis ut plurimum, in saxosis, arenosis et claris, raro [orig: rarò] inveniri: ex putri nasci, nec scitur an coeant [orig: coëant]: autumno condi, per hiemem latitare, circa Calendas Maii, aut paulo [orig: paulò] ante [orig: antè], et quidem nonnisi tepido aere [orig: aëre] apparere. Eaedem, sanguine victitant. Ubi corpori adhaesere, non cirius avelluntur, quam [orig: quàm] expletae decidant: imo [orig: imò] quanto [orig: quantò] magis trahuntur, tanto [orig: tantò] fortius insident, donec rumpantur. Caudae et ori innitentes moventur. Cannae inclusae retrorsum exeunt: et quia os valde [orig: valdè] acuere, et in tenuitatem se extendere possunt, perangustissima etiam elabuntur.

[note: Usus Hirudinum. ] Magni sunt in evacuando sanguine in Medicina [orig: Medicinâ] vius. Fugiendae rufae, magnorum capitum, virides, nigrae, et quae in limosis nimis agunt. Laudantur, quae ex a quis fluentibus rufae rotundae, colore iecinoris, parvorum capitum. Praestantissimae putantur, quibus venter rubet, dorsum viret, praesertim si ex aquis fluentibus fuerint. In Germania praeferuntur maiores, ex nigro subvirides, striis per longitudinem ruffis, in quibus maculae nigrae sunt. Applicantur in vulneribus venenatis, capitis, colli, iecoris, lienis, genitalium membrorum, etc. morbis.

De praeparatione, et modo utendi, abunde [orig: abundè] apud Medicos invenies.

[note: Nierem. H. Z. 13. c. 19. ] Huc spectat, Lumates molestissima hirudinis species, inter herbas et montium arbores vivens, semidigitum longa, et impense [orig: impensè] tenuis. Adhaerent iter agentibus, subeuntque quosvis humani corporis meatus, etiam angustos et foedos, neque prius [orig: priùs] discedunt, quam [orig: quàm] humano satientur sanguine: tunc enim sponte [orig: spontè] cadunt, ac minus infestant Sole vigente. Remedium est, arundinibus quibusdam praea cutis eas avellere, aut sese tueri intra aquas, considendo saxis, si quae forte [orig: fortè] adsunt, aut pyram construere, atque inter ponere ignem.

CAP. II. De Stellis.

[note: Aldrou. H. Ins. 6. c. 18. Nomen. ] DAtum Insecto huic Stellae nomen, quod [orig: quòd] stellas imitetur. Graecis est a)sh\r, Myrepso a)sh/rion, modernis Graecis skau=ros, ut Gillius notavit; vel potius, ut Rondeletio visum, sauro\s2, quod pali lignei infixi modo, radios habeant. Silvaticus, Sidus marinum vocat; Cremonensis, Magiarastrum marinum.

[note: Descriptio] Os ipsis versus caudam, in medio radiorum situm, inque gyrum quinque digitos ostendere, auctor est Bellonius: Excrementorum nullum exitum, et ore excerni quae supervacua [note: Rondel. de Insect. c. 10. ] sunt, Rondeletius. Duriore corio sive callo omnes integuntur; ideo [orig: ideò] Aristoteles cum aliis testaceis recensuit.

[note: Natura. ] In marinis littoribus saepe [orig: saepè] conspeximus: vaganturque in mari, ut polypi, brachia deducendo, nunc antegradiendo, nunc in orbem convolvendo, et suctu acetabulorum, Echini modo, lapidibus adhaerent. Conchas aggrediuntur et devorant. Quinque in dissecto ventre cochleas invenisse scribit Rondeletius, tres integras, duas cum testis suis confectas. [note: Arist. H. A. 5. c. 15. ] Adeo [orig: Adeò] fervida eius natura est, ut quicquid sumpserit, id licet illico [orig: illicò] ab ea extrahatur, biscoctum, ( diefqon ) [note: Plin. H. N. 9. c. 6. ] appareat. Plinius dicit, tam igneum fervorem ei esse tradi, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum statim peragat. Extra aquam


page 196, image: s227

torpescere, prodidit Bellonius: in aquam immersas, et supinas instratas, promuscides in extrema plusquam quinque milia exserere cernet, et in pronam partem moveri.

[note: Usus. ] Esse quasdam in cibis, ex Bellonio colligimus. In Medicina, Hippocrates, nigras cum brassica et vino odorato adversus uteri strangulationem propinat. Apud Myrepsum inter suffimenta contra epilepsiam recensetur. Inter psilothra a [orig: à] Galeno numerari, certum: et Gesnerus, carunculam, in quibusdam edulem esse [note: Rondel. de Insect. c. 14. ] scribit, reliquam substantiam pilos deperdere. Laevem, ad peritonaei rupturam, cum ononide, felici cum successu applicari posse existimat.

[note: Differentiae. ] Differentias et Genera si attendamus, sunt plura. Sunt parvae, magnae: sunt, quae flavescunt, nigricant, cinerascunt: sunt aculeatae, laeves, longae, breves. Optime [orig: Optimè] vero, in eas quae quinque radiorum sunt, et quae plurium distinguuntur. Illae Cartilagineae, Testaceae, Leves, Pectinatae, Echinatae, Arborescentes, Solares.

Cartilaginea prone [orig: pronè] et supine [orig: supinè] exhibetur. Supine [orig: Supinè] partis marginibus puniceis, reliqua pars intima, et quae hisce marginibus continetur, sanguineis maculis et albis, veluti in quodam marmoris genere, conspersa. Pronae vero partis margines admodum sunt sanguineae: quinque in medio rimae, in singulas partes abeuntes, maculis autem caeruleis, ea pars, quae margines undique contingit, insignitur: hasce aliae sequuntur prope [orig: propè] medium maculae rubicundae.

Testacea dicitur, non quod vere [orig: verè] testacea sit (nam exsiccata, cum cortice teri manibus, quamvis aegre [orig: aegrè], potest) sed quod duritie corticis, magis quam aliae stellae, quas unquam observavi, ad testacea accedat. Haec cortice candicat, spithamam longa quoquoversum dimensa, nempe [orig: nempè] ab uno radio ad alterum, qui e [orig: è] regione est.

Distant autem extremitates cuiusque radii a [orig: à] proximis mediam spithamam aut paulo amplius. Posset etiam non immerito [orig: immeritò] tuberosa, et verrucaria nuncupari, nam superiori parte in singulis radiis tubera, et verrucas habet.

Laevis est duplex: Rondelitii nempe [orig: nempè], aculeis enim omni ex parte, atque asperitate caret. Radii longi sunt rotundi, flexibiles, murium caudis persimiles: eorum integumentum cortici serpentum simile est: et ob nigrarum albarumque macularum varietatem, spectaculum iucundum. In medio corporis trunco circulus cernitur, intra circumferentiam quinque maculis rotundis: et inter has stellulae pictura distinctus, a [orig: à] cuius circumferentia quinque radii exoriuntur. Oris compositione a [orig: à] ceteris non differt, nec victus ratione. Brachiorum longitudine, et vario flexu celerrime [orig: celerrimè] natat. Et Aldrovandi qui duas ponit. Prima est prona [orig: pronâ] parte et supina colore Lapidislazuli: in medio punctulis nigris, et circulis aureis novem radiorum, ac totius corporis ea magnitudo est, qua [orig: quâ] cernitur. Prona pars variis colorib. delineata, cuius medium, et colorem, et figuram pentaphylli aemulatur.

Secundae multo [orig: multò] praescripta minor, undique colore ferruginea, sed nigris aspersa maculis mediam spithamam, aut amplius longa.

Pectinatarum quinque sunt species. Prima Rondeletii, primae eiusdem similis, iis demptis, quae sequuntur. Radii circa rotundum corpus dispositi, in exortu suo angulum acutum non constituunt, sed obtusum. Aculei, quibus latera muniuntur. rari, recti, pectinatim dispositi, unde pectinatam stellam appellavit Rondeletius.

In totius corporis centro stellula quaedam expressa est, a [orig: à] cuius ambitu lineae quinque per medium radiorum ad extremum usque protensae sunt, radii initio satis lati sunt. Rara est haec species, ore, dentibus, moribus, facultatibus aliis similis est. Secunda cuius figura exprimitur (folio 748.) marginibus albis pectinatim non recte [orig: rectè], sed oblique [orig: obliquè]


page 197, image: s228

dispositis: interius sanguineis und dique conspersa maculis in centro stellulam habet admodum rubram, sed radiis constantem, tota pedem longa est. Tertia nulla elegantior, eiusdem cum praedicta magnitudine, colore, ac tuberculis spinosis admodum varia. Nam in medio est os, instar echini, quinque denticulis vix conspicuis constitutum, hoc continet stellula septem radiorum, quae interiori parte nigra fere [orig: ferè] est, exteriori vero [orig: verò] caerulea, hanc circulus ambit albus, seu area alba, quam alia ruffa, seu carnea, hunc deinceps circulus circumdat ex undecim tuberculis constans in supera [orig: superâ] parte acutis. Singuli autem radii tres habent tuberculorum ordines singulos vigintiquinque, aut triginta tuberculis constantes.

Quarta est haud dispari cum praecedenti longitudine, radiis albo caeruleis, marginibus pectinatis ferrugineis: in medio stellula est, ex sex punctatis radiis constituta.

Quinta quae quinque radiis inaequalibus et hirsutis constat.

Echinata est corpore exquisite [orig: exquisitè] rotundo, parvoque constat, et radiis quinque, sed brevioribus, unde fit, ut minor sit ceteris. Illi e [orig: è] parvo circulo, in quo crucis figura delineata est, veluti e [orig: è] centro, exoriuntur tenues frequentissimis aculeis horrentes, quade [orig: quâde] causa echinatam Rondeletius nominavit, in laterib. dispositis. Radiorum flexuoso motu, serpentum ritu, repit haec stella, et in sicco posita eos movere nequaquam desinit, quousque in partes disiecerit, quae separatae etiam moventur per flexus: ut Vermium partes, et Lacertorum cauda abscissae. Oshabetceratum.

[note: Rondel. de Ins. p. 122. ] Reticulata est duplex. Rondeletii et Aldrovandi. Illa a [orig: à] retis sive Cancellorum figura reticulatam, sive cancellatam nuncupamus, et quia inter distinctiones, retibus vel cancellis similes exstant tubercula quaedam rotunda, tuberosa etiam vocari potest. Inter maiores stellas reponenda est, brachia [orig: brachià] enim ad pedalem longitudinem perveniunt, crassiora sunt aliarum stellarum radiis. Aculeis parvis utrinque eadem munita sunt. Os habet ceterarum modo. Eleganti illa et reticulata distinctione spectabilis est, et inter anathemata collocanda. Haec tuberculis rotundis caeruleis gemmae Turcoiae aemulis, radiorum marginibus hirsutis et pectinatis: quilibet radius supina parte apparet conus pinus ideae oblongior. Prona autem parte sertis, tum luteis, tum caeruleis. Singuli radii habent cauliculum tenuem per medium transeuntem.

Arborescens a [orig: à] frondium et ramorum multitudine. Huiusmodi duas vidit Rondelitius. Unam permagnam apud Guilhelmum Pelicerum Monspeliensem Episcopum, ad Lerinum iselam captam, alteram ex Italia ad ipsum delatam. Ab aliis omnibus stellis plurimum differt. Radios quinque, sive truncos habet, in medio os cum quinque appendicibus, quae multis parvis dentibus horrent, pars ea depressa est, et submissa, ambitus tumet, in quolibet radiorum intervallo foramen, seu rima conspicitur. Quilibet radius statim in binos finditur, hi rursus in binos ramos dividuntur, atque ita deinceps, quousque ad tenuissimos, et capillorum tenuitatem referentes deventum sit. A quolibet oris angulo linea albicans prodit, et per omnium ramorum medium producta est, alioqui tota stella nigricat, et tenui, atque admodum dura [orig: durâ], sed aspera [orig: asperâ] cute tegitur, ramuli omnes intro flectuntur; quod argumento est hos tamquam cirros ad cibum captandum conditos esse, quibus undique dispositis in orbem praeda elabi non potest. Id specta culum aliquando Rondeletius in mari studiose [orig: studiosè] contemplatus est. Stellam parvo filo alligatam in mare demittebat, in quo expansis ramis natabat, sed praedam aliquam appropinquare sentiens, brachiis omnib. contractis amplexabatur urticae ritu. Rara est haec stellae species, et propterea inter anathemata suspenditur.



page 198, image: s229

Solaris Sol marinus Rondeletio, qui solis referat picturam. Differt a [orig: à] stellis quod in his e [orig: è] medio corporis trunco velutie [orig: velutiè] centro radii enascuntur, in hoc vero ex corporis rotundi circum ferentia, breves, minime asperi superiore in parte, sed veluti ex squamis compositis, in lateribus vero [orig: verò] parvis aculeis rigentes, albi ad extremum usque gracilescentes. Corpus illud rotundum, in medio rosae pictae figuram expressam haber. Ore victu, facultate a [orig: à] stellis non differt.

[note: Aldrov. de Insect. lib. 7. cap 18. ] Stellaequae plurium sunt radiorum, vel sunt septem radiorum, vel decem vel duodecim.

Septenos quae habet, parte gibba colo e ferrugineo obscuriore, spinosis, et parvis quibusdam tuberculis scabra, ac inaequalis, radiis in extremo laevi distortione inflexis, parte concava ochrae fere [orig: ferè] dilutum colorem exhibet ad ferrugineum minimum quid tendentem. Extremilaterum, quibus cum medio corpore, tum brachiis iuxta eorundem longitu dinem sectis committitur, margine crenis, seu denticulis quibusdam albicantibus sunt asperi. Longitudo totius, ac latitudo in peripheriam aequalis est, palmi unius cum dimidio. Singuli vero [orig: verò] radii tres propemodum digitos sunt longi, qui longissime [orig: longissimè] a [orig: à] semutuo palmi unius intervallo dissiti sunt.

[note: Aldrov. l.s: ] Deilla [orig: Deillâ] quae decem brachia habet ica Columna. Nova et perelegans huius stellae forma, ab aliis omnibus differens, nec adhuc descripta: nostro littori frequens, ita ut nec ulla retrahantur retia quin ipsis implicata, et simul cum piscibus in foro etiamnum invehatur. Haec admodum fragilis est, ut viva ne ab rete excipiatur potius [orig: potiùs] frangi patitur, ita illi se implexa cirris continet. Non vis ulla in extrahenda [orig: extrahendâ] stella est adhibenda, cum [orig: cùm] radii sint geniculati, atque genicula coniungens cartilago sit admodum tenuis, qua de re facilime [orig: facilimè] genicula dissolvuntur, nec quamvis radii omnes sint difrupti, emoritur, nisi longo post intervallo. Huius color subrubens est, forma vero ab aliis stellis dissidere videtur. Haec enim parvum admodum corpus habet: radios quinque sed singuli in binos dividuntur, ita ut decem prima facie, videantur: semipedem longos, nec maiores huc usque vidi: stellae diameter pedem aequat. Radii vero omnes geniculis parvis constant, atque singula genicula formam trianguli habent, lineae quidem secantes nunc in dextram, nunc in sinistram partem coniunguntur, spirarum modo, quae alternatim angulos oppositos conficiunt. Esingulorum vero triangulorum basi, cirri etiam, ut bases quoque utrinque alternatim producuntur, simili modo geniculati, minimi digiti longitudine, et cannabini fili crassitie, quibus maxime [orig: maximè] implicatur, graditur, et apprehendit: Horum superiores parum longitudine, sicuti et crassitie alios inferiores ad extremum usque superant. Ecentro ipsius alii tenues cirri fili etiam crassitie, et eo dem modo geniculati, maioris digiti longitudine exeunt, quorum superiores inferioribus minores sunt, atque contrario modo, quo radii maiores curvantur, quibus escam apprehendere, atque mos adducere censeo, in quorum umbilico visitur inesse, ex adversa parte corpus conspicitur rotundum, laeve molle, cuius interiora propter tenuitatem considerare nequivi: ipsa vero [orig: verò] facillime [orig: facillimè] disiungitur a [orig: à] stella: laevis est tota, sed aspera tactu videtur propter geniculorum, et cirrorum multitudinem, crusta integitur duricuscula, ita ut osseis geniculis, sed non admodum duris, compacta videatur. An splendeat, ut alia noctu, cum vivam domi habere non potuissem, experiri non potui. Haec Fabius Columna.

Postrema duodecim habet radios, qui quidem singulis singulos habent habent caules caeruleos per medium transeuntes, a [orig: à] quorum utroque



page XXVI, image: s230

[illustration:

Stellae s. asterium Marina. Meerstern Aldr

]

[illustration:

Hippocampus Mouf.

]

[illustration:

Hippocampus. Meerhaan Mouf.

]

[illustration:

Hippoc. Aldr.

]

[illustration:

Vua Marina. Meertraubel Aldr.

]



page 199, image: s231

latere sunt striae, seu lineae transversae, sanguineae frequentes: in medio quoque circulus eiusdem coloris, undiquaque radiorum margines denticulati, coloreque albicante. Tam variae, et multiplices stellarum formae conspiciuntur, ut quaerendi, et contemplandi nullus sit futurus finis.

CAPUT III. De Hippocampo et Uva marina.

[note: Aldrov. H. Ins. 6. 6. 16. ] HIppocampo, ab i(/ppos et ka/mph nomen datum est. Repando enim est corpore, et in arcum se curvante, erucasque cauda maxime refert: reliquo vero [orig: verò] corpore, equum imitatur. Marcellus voce i(/ppou, magnitudinem denotari putavit. Nonnulli gallum mariunum, quidam Salamandram marinam dixere.

[note: Rondelet. de Ins. c. 9. ] Ita cum nobis Rondeletius descripsit. Hippocampus toto corpore incisuras habet, dodrantalem magnitudinem non superat, saepe [orig: saepè] minor reperitur, pollicis est crassitudine, rostro oblongo, tubuli modo cavo sine scissura [orig: scissurâ], ab inferiore eius parte operculum foramini opponitur, ad claudendum, vel demittitur ad aperiendum: oculos habet rotundos, satis prominentes, in capitis vertice pili erectisunt, qui adeo tenues sunt, ut non in mortuis et exsiccatis, sed in viventibus tantum Hippocampis, et natantibus appareant, quemadmodum et qui in reliquo sunt corpore. Toto capite, collo graciliore, ventre protuberante, equo valde [orig: valdè] similis est.

Post oculos quo in loco in ceteris piscibus branchiae esse solent, pinnulae duae articulis similes sunt, maxime ob situm, utrinque unica. Branchiae vero nullae sunt, neque tectae neque detectae, sed supra dictas pinnulas duo sunt foramina sursum spectantia. Sub ventre rimulas duas habet. Ex una alvi excrementa, ex altera ova foras emittuntur. Cauda reliquo corpore tenuior est, quadrata, cum exochis aculeatis, toto etiam est corpore similiter aculeato, veluti ex cartilagineis circulis compacto, ex quibus aculei exstant, membranulis intermediis, ut nulla caro appareat. Colore est fusco punctis albis notato, ventre albicante. Ventriculum pro corporis ratione satis magnum habet, hepar rubrum, similiter ova rubra, cor exiguum. Caudam quovis modo inflectas, et qualem vivo figuram tribueris, talem mortuus et exsiccatus servat.

[note: Aelian. H. Anim. 14. c. 16. ] Venenatum, sed solo ventre Aelianus prodidit. Qui ex vino decoctum bibit, primo [orig: primò] singultit, mox sicca tussi afficitur. Venter superior intumescits per nares aquosa pisculenti odoris egeruntur: oculi sanguine suffunduntur, etc. Qui evadunt, aquam, mente capit, summo studio prosequuntur. Remedium, acetum in quo sepia suffocata est, Aetius [orig: Aêtius] ponit. Veneficae eum in amatoriis usurpant.

Usus eorum singularis in canis rabidi morsu est, ut apud Aelianum [note: Plin. H. N. 32. c. 6. 7. ] habemus. Plinis leporis marini venenum restinguere potos; alligatos [note: Galen. l. 11. simpl. c. 41. ] Venerem concitare ait. Galenus, ustos alopeciis prodesse scribit. Vehementer vermes, si torreantur, et cum aqua absynthii propinentur pellere Rondeletius ex Graeco quodam habuit.

[note: Rondel. de Insect. c. 25. Aldron. H. Ins. 7. c. 17. ] De Vvamarina ita Aldrovandus. Piscatores nostri, inquit Rondeletius, ova sepiarum racematim compacta a [orig: à] pediculo uno dependentia, earundem atramento asperso Uvam marinam nominat. Est etiam Uva marina zoophyton, diversum sane ab eo, quod nobis depinxit Rondeletius, cuius imaginem, cum de zoophytis agimus, tradituri sumus: de hoc loquitur Plinius cum scribit. Rerum quidem non solum


page 200, image: s232

animalium simulacra (mari) inesse, licet intelligere intuentibus uvam, gladium, serras. Nos vero [orig: verò] et hocce egre ium aspectu animal Insectum potius [orig: potiùs], quam alterius cuiuspiam generis Vvarum racemum vere [orig: verè] referens in Occano deprehensum damus depictum, et ad vivum delineatum, ea magnitudine, qua depictum videtur in hac tabula: acinis sane [orig: sané] undiquaque refertissimum, quorum alii caerulei: alii amethistini: alii rubentes, capite duobus corniculis Limacis instar praemunito, movetur motu progressivo.

Et tantum de Insectis. Si quid interim scitu dignum observatum fuerit, addi poterit imposterum. Quia vero [orig: verò] ita Historiam Animalium absolvimus, SOLI DEO ESTO GLORIA, IN sempiterna saecula, Amen.



image: s236

Referenda Ad paginam 87. Art. III.

In prima tabula omnium maxima est, quae prima depingitur alis clausis et rursus apertis, a [orig: à] capite ad extremum alvi usque commensurata longitudine sex digitos explet, extentis vepro [orig: veprò] pedibus digitos decem. Reperitur in nostris collibus nonnumquam inter herbas in locis fere [orig: ferè] incultis. Capta acriter mordet, dolorem inferens haud exiguum. Ova mihi peperit innumera, quae omnia animari non puto; nam si ita esset, inextinguibilis semper earum ellet numerus, omnemque quotannis segetem absumerent. Volat magis, quam [orig: quàm] salit, quamobrem pedes natura dedit anteriores nescio ad quem usum, nisi ad haerendum, cui involat, firmius tenaciusque, crassiores, cum [orig: cùm] in ceteris posteriores crassitie praecellere soleant, ut iis insistentes fa cilius faliturae a [orig: à] terra eleventur. Toto corpore pedibusque; colore vestitur gramineo viridi, alvus tamen nonnihil per intervalla rubet, potissimum in superiori parte. Differt ab aliis non sola magnitudine et ventris crassitie (crassus est autem pollicem) sed et partium quarundam situ et figura. Capite Perlam vulgo [orig: vulgò] nominatam potius [orig: potiùs] quam [orig: quàm] locustas, quae equinum quodammodo caput habent, exprimit. Dorsum gibbosum est, é priorum pedum regione longius, quam [orig: quàm] aliis: pedes anteriores, quos diximus posterioribus esse crassiores, e [orig: è] principio fere [orig: ferè] pectoris ortum suum habent, in extremo chelis astacorum more insignes subflavis, neutiquam serratis, sed ipsi inter primum et secundum articulum insigniter serratisunt, ut minus horum exemplo Plinium miremur, qui ex Indicis Serras fieri tradidit. Medii sub alis oriuntur, anterioribus breviores, quibus fere [orig: ferè] contigui postremi, omnium longissimi. Alae intus argento resplendent, albo cinereoque; variantes, in extremo virides, viridi includuntur tegmine sive vagina. Antennas e [orig: è] fronte exserit exiles, breviusculas, subflavas.

Ex minimis est tertio loco picta locusta, dorso ac vagina rubicundis, alvo nigra, luteis Zonis distincta, capite plane [orig: planè] equum refert. Antennas habet brevissimas, brevissimosque; pedes anteriores et medios, postremos contra [orig: contrà] longissimos lutescentes.

Mediocribus adscribenda est quarta, toto corpore flavescens, taeniis quibusdam fuscis transversalibus, pedes ac potissimum postremi albo nigroque distinguuntur. Alvus coloris castanei diluti, respersa multis maculis, exiguis, fuscis. Alae vaginae inclusae excaeruleo diluto perpulchre [orig: perpulchrè] admodum virescunt.

Quinto et sexto loco posita ex maximis est, medium digitum corporis crassitie aequans, palmum fere [orig: ferè] longa, capite virdi, nec non toto capite continuato articulo, qui in dorsum deorsum excurrens triangulari cuspide, squamaceis marginibus cuculli cuiuspiam speciem praebet, medio acclivi, et in acumen surgente supercilio a [orig: à] fronte ad alarum principium, quod ipsum integit, disseptus, in cuius lateribus utrinque lacunae quaedam, seu scrobiculi in longum excavati hinc ab ipso medio gibberae, illinc exiguo tuberculo constitutae uti inter montes valles mediae ia cere solent, colore nigro distinctae spectantur. Ocelli, ut cancri, immobiles, nigri, minime [orig: minimè] sphaerici, sed longiores, quam [orig: quàm] latiores. Inter hos medios duae non ita longae, nempe digitum tantummodo [orig: tantummodò], antennae exstant; reliquum corpus, nempe pectus latum ac compressum, ac aequabile, alvus novenis coagmentata incisuris, quae veluti loricarum lamellae exterius imbricatim sese excipiunt. Petilli item quaterni, nempe antici, et medii coloris cinerei; postici vero [orig: verò] longissimi, quibus tamquam remigibus nixa sese vibrans proculsalit, versicolores sunt; Femen enim nigris maculis notatur, femur vero [orig: verò] viridi et subalbido variat. Tibia ac pediculi instar serrae dentati, dilute punicea sunt. Alaemedia suiparte ultra extremam alvum in longum protenduntur quaternae. Harum binae superiores fusco et balio maculosae.


image: s237

Inferiores ex fusco argenti splendore micant, ac a [orig: à] volatus officio ceslante insecto, minime [orig: minimè] ut illae simplae sunt, sed decuplo rugarum ordine in se complicatae, quomodo mantilia extergendis manibus dicata et puerorum illae ex charta laternae viae duces multiplici plicarum serie sibi mutuo [orig: mutuò] incumbentium compoin solent, quas cum [orig: cùm] ad volatum Explicat, in trium digitorum latitudinem distensus est intueri.

Secunda tabula duodecim habet Locustarum diversas species. Prima e [orig: è] maiorum genere dorsum habet colore ochrae nigris minutis punctis sive guttulis consperso. Alarum tegmen viridescit, et eiusdem coloris et magnitudinis notatur. Caput, pectus et alvus, item pedes viridi ochroque variant. Alvus in aduncum aculeum ochrae colore desinit, capite Perlis similis est. Antennas habet mirae longitudinis et tenuitatis, rubicundas subrutilas.

Num. 2. locusta capite et antennis Cochleam sive Domiportam aemulatur; capite, nisi oculi id proderent, carere videretur. Antennae crassae sunt, et crassa quoque admodum femora posteriorum pedum. Alas habet corpore protensiores, undique concolor sibi, color est cinereo flavescens.

Num. 3. locusta est e [orig: è] genere vulgarium, unicolor, viridis, praeter antennas, quae lutescunt.

Quarta tricolor Locusta vocari potest, vulgo [orig: vulgò] Frate, hoc est, Monachus nommatur, non ob colorum diversitatem, sed quod cucullata est. Caput, et collum cucullatum est, pectus et femora posteriorum pedum sunt viridia. Tibiae vero [orig: verò] eorundem pedum sanguinei plane [orig: planè] coloris, cetera omnia cinerea, antennae exiles, sursum erectae.

Quinta ex aculeatarum sive caudatarum genere, ubique unicolor, viridis; Num. 6. ex atro cinerea, undique sibi concolor est.

Septima a)/ptteros, Bruchus dici potest, fetum illus maximae, quae primo loco in prima tabula spectatur, esse puto; Nam etiam gibbosa est, et priores pedes e [orig: è] pectoris initio e [orig: è] gibbi seu tuberculi regione producit, et viridis est tota.

Num. 8. ea videtur, cuius descriptionem supra [orig: suprà] dedimus ex Auctore de natura rerum; nam aculeum habet pro cauda, ut ille loquitur, et tota viridis est, caput equino capiti simile. Tales Hollandi, ut audio, Corenmesen vocant. Tales ego proprie [orig: propriè] legitimas Locustas esse putem, hanc cum [orig: cùm] Cyprio ostenderem, Bruchum vocabat, quod non probo.

Num. 9. ex Atteluborum genre dici potest propter alarum brevitatem. Hae enim alvo, quae admodum crassa est, comparatae inutiles esse videntur, impotentes scilicet eam de terra attollere. Cucullum quoque habet, eumque viridem, reliquo toto corpore ex viridi, albo, flavo et nigro varia.

Decima insigni ac notabili aculeo sursum reflexo viridi insignis ex vulgarium genere est, sed differens plurimum colore. Tota alvo et dorso coloris est amethestini sive violacei, rostro viridi, fronte, cucullo et antennis, quae procerae sunt ac exiles, coloris ochrae, pedibus posterioribus viridibus, alis caret, Bruchus adhuc ac imperfecta Locusta.

Undecimo et postremo numero Locusta seu Attacus cinereus linea in vertice et dorso ferruginea alis exterioribus nigro et cinereo variis, eruribus postremis in femore interno et infimis tibiis haeniceo suave rubentibus, et maculis atris in rubeo colore et poplitibus distinctis.

Tertia tabula tredecim habet Locustas. Prima etiamnum Bruchus est, eius generis locustarum, quod ceu maximum primo [orig: primò] posuimus; nam et chelas habet in anterioribus pedibus, figura corporis, qualem figura ostendit, ubique sibi concolor, tota ex cinereo lutescens.

Num. 2. Locusta ex minimorum genere sive Attacus, sive Attelabus, capite, dorso, pectore alisque et pedibus e [orig: è] viridi lutecsentibus, alvo miniacea, Zonis distincta atris.



image: s238

Num. 3. Bruchus viridi et atro varius, alvi extremum habet bifurcatum.

Quarto numero datur Bruchus sive a)kri/dion a)/pteron omnium minimum, totum viride, exceptis pediculis, qui flavescunt.

Num. 5. Papilionis icon est, quam supra [orig: suprà] dedimus inter Papiliones.

Num. 6. Bruchus est corpore tenui, totus viridis.

Septimo numero ex vulgatis Locustis maximis est aculeo admodum longo, tota viridis, per dorsum vero [orig: verò] et alvi Zonas purpurascit.

Num. 8. ex eodem genere, sed minor et alis caret, Bruchus adhuc, supino ventre flavescit, pectore candicat, cetera viridis.

Num. 9. Bruchus est inusitatae plane [orig: planè] formae alvo ferme [orig: fermè] rotunda, sive sphaerica, assulatim compacta tota ex cinereo fuscescens.

Num. 10. Attacus vel Attelabus haud dubio omnium maximae Locustae, capite, pedibus et dorso subflavis, alarum tegmine ad ferrugineum vergente.

Undecima tota ferruginei coloris ex maioribus est.

Num. 12. Bruchus alius totus viridis.

Num. 13. Bruchus viridi, albo et atro varius.

Num. 14. Burchus viridi, luteo et nigro distinctus.

Num. 1. in quarta tabula est omnium minimus, totus ex flavo ad ferruglneum vergit.

Num. 2. et 3. insolentis admodum formae Bruchum F. Gregorius Capuccinus Regiensis, ratioribus stirpibus investigandis intentus, inpratis collium nostrorum inventum ad me detulit, ut eum studiosis curiosisque Lectoribus communem facerem. Cum quiescit, ita sedet, quemadmodum prior icon exprimit, incedit vero [orig: verò], progre diturve [orig: diturvé], ut in altera ostenditur. Capite cervum vel equum cristatum refert, item cauda, quae multifida est, sed surrecta. Sub articulis posteriorum pedum tubercula habet sphaerica, corpore toto fusco, lutco et albo variat. Rarissimum est Insectum, et mihi alias numquam visum vel observatum.

Num. 4. depiotum Insectum locustaceum Bruchus quispiam im perfectus totus fuscus est, et exiguo admodum corpore.

Tres istae separatim pictae, cum praecedentes tabulae eas non caperent, ex minimis sunt. Prior alis, corpore toto et anterioribus pedibus coloris cinerei, dorso viridis, pedibus postrema rubicundis; Altera per superna viridis, cetera cinerea.

Postrema tota purpurea.



image: s239

ADMONITIO ad Bibliopegum quo quaevis Tabula loco suo sit inserenda.

TABULA I. pag. 1.

II. p. 25.

III. p. 119.

IV. p. 41.

V. p. 46.

VI. p. 56.

VII. p. 56.

VII. p. 56.

IX. p. 69.

X. p. 71.

XI. p. 85.

XII. p. 78.

XIII. p. 88.

XIV. p. 95.

XV. p. 90.

XVI. p. 100.

XVII. p. 114.

XVIII. p. 131.

XIX. p. 142.

XX p. 145.

XXI. p. 147.

XXII. p. 153.

XXIII. p. 171.

XXIV. p. 175.

XXV. p. 195.

XXVI. p. 199.

XXVII. p. 188.

XXVIII. p. 194.



image: s241

HISTORIAE NATURALIS De SERPENTIBUS LIBRI DUO. IOANNES IONSTONUS MEDICINAE DOCTOR CONCINNAVIT. [illustration: ] FRANCOFURTI ad Moenum, Ex Bibliopolio Heredum Merianaeorum. ANNO M DC LIII.

image: s243

PERILLUSTRI ET REVERENDISSIMO DOMINO, DOMINO ARNOLDO DIVINA PROVIDENTIA MONASTERII DUCALIS LIBUSIENSIS ABBATI, Domino et Patrono suo gratioso, Hanc de SERPENTIBUS Historiam Observantiae ergo offert IOANNES IONSTONUS, Medicinae Doctor, Zibeniaci Dominus.



page 4, image: