7 April 2006 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines (the styling of the headlines partially normalized)



image: s001

[illustration:

IOHANNES. IONSTONUS. MED. D. NATUS. ANNO. C. 1603. 15. SEPTEMBRIS.

half-length portrait of the author]
Que fusum, Naturae, soli pelagii per orbem, Innumeras sparsit prodiga Mater opes; Omnia IONSTONUM, tandem congessit in unum Omnia quo Iunctim largior ille daret Ioannes Gryphius. I.C. fecit



image: s002

[gap: blank space]

page 4, image: s006

PRAEFATIO AD LIBRUM DE QUADRUPEDIBUS.

[note: Nomen. ] PLacet et de Quadrupedibus in genere aliquid praefari, Benevole Lector, satisfacturumque me confido, si aliquid de Nomine, Partibus, Loco, Nutritione, Augmento, Generatione, Vita, Animalibus actioibus, Usu, et Differentiis, praemisero. Horum vero [orig: verò] nomine Animalia illa nobis veniunt, quae mediae inter aerea et aquea naturae, pilis ut plurimum, testis quadoque, obducuntur, et quaternis pedibus incedunt. Graece [orig: Graecè] tetra/poda, tetra/kola, tetras1kelh/, et tetraba/mwna dixero. In reliquis omnibus multiplex et incomprehensa occurrit varietas, [note: Plin. H. N. l. 11. c. 39. ] quae tibi, si bene perpenderis, stuporem in icere poterit. Partes mihi primo [orig: primò] externas vide, Pilos habent quae animal pariunt, quae ova, testam. Equis sunt in iuba largi, inarmis leoni: dasypodi et in huccis intus, et in pedibus. [note: Partes externae. ] Villosissimum animalium lepus. Omnibus senectute crassescunt. In solo equo canitiem contrahunt. Setis sues et histrices teguntur, oves lana, caprae aruncum dementodemittunt. Corium Hippopotamo tam crassum, ut inde tornentur hastae elephantis etiam et rhinocerotibus fere [orig: ferè] impenetrabile. Nullibi maior naturae lascivia, quam in Cornibus. Sparsit haec in ramos, [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] ut Cervorum. Aliis simplicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dictis. Alioru??? finxit in palmas, digitosque emisit ex iis, unde platycerotas vocant. Dedit ramos??? sed parva: nec fecit decidua. Convoluta in anfractum arietum gener??????


page 5, image: s007

binas, ut leaenae. Elephas tatum sub armis duas: nec in pectore, sedcitra in alis occultas. [note: Plin H. N. l. 11. c. 43. ] Nulli in feminibus digitos habentium. Dtgiti quibus ex rapina victus, quini in prioribus, pedibus, reliquis quaterni. Leones, lupi, canes, et pauca alia, in posterioribus quoque quinos ungues habent, uno iuxta cruris articulum dependente: [note: Plin. H. N. l. 11. c. 45. et 46. ] reliqua, quae sunt minora, digitos quinos. Ungues omnibus quibus et digiti. Sed simiae imbricati: rapacibus unci: certeris recti, ut canibus, praeter eum qui a [orig: à] crure plaeumque dependet. Ungulas folidas habent quae non sunt cornigera: cornigera fere [orig: ferè] bisulca sunt. Sues in Illyrico quibusdam [note: Plin. H. N. l. 11. c. 51. ] locis solidas liabere dicuntur. Veterino tantum generi renascuntur. Caudae denique, omnibus praetet simias, et ova gignentibus pro desiderio corporum. Nudae hirtis, ut qpris: parvae villosis, ut ursis: praelongis setosae, ut equis. Amputatae lacertis renascuntur. Boum longissimus caulis, atque in ima [orig: imâ] parte hirtus. Idem asinis longior quamequis, sed setosus veterinis. Leoni insima parte ut bubus et sorici: pantheres non item: vulpibus et lupis villosus, ut ovibus, quibus procerior. Haud minor [note: Partes interna. ] internorum diversitas. Dentes exserti verri, apro: serrati, cani, leoni: continui, equo, bovi: acuti primores: plani interiores. Altero ordine carent cornigera. Nullis exserti, quibus serrati. Nulli exserti vel serrati, cui cornua: sed omnibus concavi, ceteris solidi, simiae ut homini. Ruminantibus, leoni et cani mutantur. Suibus decidunt numquam. Lingua Crocodilis tora adhaeret: leonibus ac felibus imbricatae est asperitatis, ac limae simlis: Elephanto praecipue [orig: praecipuè] lata. Costae suibus denae, cornigeris tredecem. Cor omnibus in medio pectore est. In equorum boum et cervorum ossa reperiuntur. Meximum proportione, muribus, lepori, asino, cervo, hyaenis, et omnibus propter metum maleficis. Pulmo, testudini sine sanguine: Chamaeleoni portione maximus, et nihil aliudintus. Venter solidipedum asper et druus: terrestrium allis denticulatae asperitatis, aliis cencellatim mordacis. De ruminantium ventribus libro secundo diximus, Lien rotundus bisulicis et cornigeris: prolixus multifidis: praelongus solidipedibus: minimus pecori inregione Asiae quae Scepsis dicitur. Renes omnia habent quae animal generant: ova parientium, testudo sola. Versica nulli ova gignentium praeter testudinem: nulli, nisi sanguineum pulmonem habenti: nulli, pedibus carentium. [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] De Adipe et Saevo observatum, Cornigera una [orig: unâ] parte dentata, et quae in pedibus talos habent, sevo pinguescere: bisulca scissisve in digitos pedibus, et non cornigera, adipe. Concretus hic et cum refixit fragilis: semperque in fine carnis. Contra pingue inter carnem cutemque succo liquidum. quaedam non pinguescunt steriliora cuncta pinguia. Medulla in iuventa ubet et senecta albescit. Nonnisi cavis haec ossibus nec cruribus iumentorum aut canum. Pinguis iis quibus adeps: sevosa cornigeris: Ursis nulla: leoni [note: Locus. ] in feminum et brachiorum ossibus exigua. Et tantum de partibus. Lo??? pla risque tertam natura designavit: paucis, ut Crocodilo, hippopotamo, castori, testudini marinae, et aquam. Ex his et illis quaedam latibula habent: quaedam in arboribus degunt. In frigido climate nonnulla; in calido alia invenias. [note: Plin. H. N. l. 8. c. 58. ] Negata in eodem situ quaedam aliquibus. In Cilicia (Lycia alii legunt) dorcades non transeunt montes Syris vicinos: onagri montem qui Cappadociam a [orig: à] Cilicia dividit. In Hellesponto in alios fines non commeant cervi: et circa Arginussam elatum montem non excedunt. In Pordoselene in sula viam mustelae non transeunt: in Baeotiae Lebadia illatae, solum ipsum fugiunt, quae iuxta in Orchomeno tota arva subrunnt talpae. In Ithaca lepores illati moriuntur, extremis quidem in littoribus: in Ebuso cuniculi non sunt. cyrenis mutae fuere ranae: illat is e [orig: è] continente vocalibus durat earum genus. In Olympo Macedoniae monte non sunt lupi, nec in Creta insula. Mirabilius, cervos in eadem insula, praterquam in Cydoniadarum regione, non esse. In Africa [note: Victus. ] nec apros, nec cervos, nec capreas. Frustra [orig: Frustrà] et in victu uniformitatem quaeris. Herbis et frugibus boves, cervi, equi, sues vescuntur: humiliorem depraedantur oves; altiorem, ramos, et germina caprae. Carnes lupis, leonibus et canibus in deliciis: pisces fibro et feli: muscae chamaeleoni. Ruminant


page 6, image: s008

cibum quaedam, quaedam non item. Simiam et Cercopithecos inter pamphaga forte [orig: fortè] recte [orig: rectè] posueris. Ursus hieme in latebris, eo humore quem ex [note: Generatio. ] prioribus pedibus tum intumescentibus exsugit, vivere creditur. De Generatione habe, concipere quaedam citra coitum, ut post Nili a [orig: à] terris recessum in Aegypto mures. Congredientium plaeraque autumno aestate vel vere coire: cum [orig: cùm] ferocitate tauros et ursos: sine ea canes. Vivos fetus maximus numerus profert: ova testudines, Crocodili, lacertae etc. Molam ex vento in Lusitania [note: Resend. Autiq. Lusit. l. 1. ] equas concipere ex Resendo disco: boves gravidos dextro duntaxat vulvae sinu ferre, etiam cum geminos ferunt, aliunde. Gestationis tempus mire [orig: mirè] variat. Lupus mensem vel ad summum XL. dies gestatur: canis nonvem septimanis: sus quatuor mensibus: capra quinque: ovis circiter sex: bos decem: equus undecem. Idem de numero partus intellige. Mula numquam parens creditur: lupus semel duntaxat in vita eniti: lepus etiam superfetat. [note: Augmentum. ] De Augmento hoc dixisse sufficiat, monoxelh= et bisulca, digitatismaiora, rhinocerotem, camelum, hippolotamum etc. si ex ceperis: differreque in eadem specie propter loca magnitudinem. In regione Camadu arietes asinis non cedunt. Testudines ad Taprobanam tantae ut CIII. pondo pependerint: [note: Vita. ] lacertae in Aethiopia Cubitor. octo. Vita brevis quibusdam, diuturna aliis. Lepores et feles septimum duntaxat annum attingunt: aries et caper raro [orig: rarò] decimum. Sus ad vigesimum pervenit: Canis ad eundem aliquando: Bos decimum sextum vix excedit. Equi mares ad trigesimum quintum vivunt: feminae quadraginta veneri sufficiunt, quinquagesimum [note: Plin. H. N. l. 8. c. 42. et 44. ] aliquando attingunt. Ad septuagesimum quintum pervenire, apud Plinium legimus. Mulum octoginta annis vixisse, Atheniensium monimentis [note: Animales actiones. ] apparet: Cervos centum, in Historia invenies. Ad Animales actiones sensus externi et interni appetitus, et locomotiva, pertinent. Dorcades et lynces visis excellunt: hyenae er feles de nocte vident: talpae parum aut nihil. Acute [orig: Acutè] audiunt lepores: Cameli, cervi, et equae Lybicae cantu tibiae oblectantur. Odoratu canes valerenemo ignorat: sues adeo [orig: adeò] sunt debili, utne fetore caeni moveantur. Simia nos gustu vicit. ut vulgari versiculo traditur. Internos si attendamus, Insignis sunt amentiae quaedam, ut bubalus, qui capite abdito totum se latere credit: Sagacissima quaedam. Simiae nihil non imitantur. Vulpes glaciem transmissurae, admota aure, eiusdem crassitiem explorant. Canes quamvis longa itinera meminere [orig: meminêre]: nec ulli, praeter hominem memoria maior. Cervi audito canum latratu, secunda fugiunt aura, quo [orig: quò] pariter recedat vestigiorum odor. Reliqua in capitibus de equis, capreis, lupis et [note: Cicero de Nat. Deor. l. 2. ] aliis vide. Maxime [orig: Maximè] vero [orig: verò] mirandum quod tam multae quadrupedes sciant, quae morbis suis medeantur. Panthera stercus humanum quaerit. Testudo [note: Plin. H. N. l. 8. c. 27. ] cunliae quam bubulam vocant, pastu, vires contra serpentes refover. mustela, rutae, in murium venatu, cum iis dimicatione conserta. Bos in Cypro [note: Plin. H. N. l. 28. c. ult. ] contra tormina, hominum excrementis sibi medetur. In Appetitu Amor et Libido, praecipue [orig: praecipuè] occurrit. Simiarum erga fetus tantus, ut magna ex parte complectendo necent. Sues feminae libidine turgentes adeo [orig: adeò] efferantur, ut hominem [note: Livius l. 41. ] lacerent. Tanti furoris et tauri, ut vacca aenea Syracusis, ab agresti tauro, qui [note: Plin. H. N. l. 8. c. 42. ] pecore aberrasset, inita sit, ac seminea aspersa. Econtra Camelus coitum in propatulo refugit. Equum detracto oculorum operimento, et cognito eum matre coitu, praerupta petiisse, atque exanimatum, Plinius auctor est, Circa Locomotivam veloces quosdam, tardos alios novimus. Nullum animal cursu [note: Xenoph. l. de Venatione. ] leporem aequare, credidit Xenophon: Horatius vero [orig: verò] cum celerrimam curam dicere vellet, otiorem cervis dixit. Alce tantum itineris uno die consicit, quantum equus triduo. Nil de Arabicis asinis dicam. nam vulgares [note: Vox. ] tardissimi sunt, ut et Trgris, docenten nos Bontio. Vocis fere [orig: ferè] obliti fuissemus: cuius tamen insignis in isto animalium genere est varietas. Equus namque hinnit: Taurus mugit: Asellus uncat: Aries blaterat: Ovis balat: Sus


page 7, image: s009

grunnit: Verres quiritat: Cervus onager glocitat: Caper circus mutit: Aper frendet. Leo rugit: Tygris raucat: Panthera curit: Pardus felit. Lupus ululat: Barrus barrit: Canis latrat. Vulpecula gannit: Catulus glaucitat: Lepus vagit. Mus mintrat: Mustela dentrit: Sorex disticat: Rana coaxat. [note: Usus. ] Sed ad Usum deveniamus. Bono enim nostro a [orig: à] Deo condita, nemo negaverit. Hinc nobis, Alimonia, Medicamenta, Vestitus, et talia. Alimonia. Lac namque nobis suppeditant pilis praedita, ex quo butyrum et caseus conficitur. Carnes iumenta, et quae in desertis vivunt cervi, apri, damae, alce et alia. Nec tantum ad necessitatem provisum est, deliciarum etiam oblivisci noluit Natura. Leporis carnem, primam mattyam Martialis vocat. Caro vero [orig: verò] etiam domesticae suis quinquaginta modis ita condiri potest, ut totidem ferinae carnis species videantur. Medicamenta. Docuere enim quaedam: nec unum est, quod non aliquod suppeditet. Cunilam et rutam contra venena valere a [orig: à] must ela et testudine accepimus. Venas secandi artem Hippopotamus docuit. Ductu cervorum dictamnum fagittas extrahere scimus. De remediis contra morbos, Historia consulatur. Vestitum. Magna pecori gratia in usu vellerum: corporum tutela ipsi debetur. Caspiorum ditissimi vestimenta ex pilis camelorum conficiebant. Ex lanis etiam illa fiunt, quae Caesar subcoacta, Helmodus Presbyter feltra et filtra. Graeci pilhta\ et pilwta/, vocant. Exhis, aut ex centonibus, aut ex coriis, tunicas aut tegementa milites faciebant, quibus tela vitarent. Mortua pelles suppeditant. Primae tunicae quas Deus fecerat, ex istis. Pelle leonis induebatur Hercules, Ex agninis Rhenones Germanorum erant. Perones ex corio conficiebantur: nobiliorum calcei ex aluta. frisii denique, iussu Drussi, coria boum in usus militares pendebant. De aliis usibus hoc duntaxat dicam. Canes custodiam facere. Feles alimenta a [orig: à] muribus defendere. Equum, asinum, mulam, Camelum, [note: Arist. H. A. l. 5. c. 2. ] ad vecturam adhiberi. Ex nervis fiunt fides. Camelorum veretro optime [orig: optimè] arcus intenduntur. Funes, quibus brachia catapultarum continentur, [note: Dionys. Halicarn. l. 2. ] torquenture [orig: torquenturè] nervo. Dentibus aprorum laevigatur charta. Plebeios ministros apud Romanos quidam bovillis conibus insonantes, ad caetus cogebant. Per cornu fluentia in fauces hominum vina decurrere, dixit Ambrosius. Urorum certe [orig: certè] barbari septentrionales potabant. Delii Apollinis ex cornibus [note: Plin. H. N. l. 28. c. 7. ] ara, inter septem orbis miracula recensetur. Taurino felli praecipua potentia, etiam in aere, pellibusque aureo colore decendis. Quid de Fimo dicam, de cuius [note: Plin. ] discrimine ita Plinius. Humanas dapes ad hoc inprimis advocant. Alii praeferunt hominum potus, in coriariorum officinis, pilo madefacto. Proxime [orig: Proximè] spurcitias suum laudant: Columella solus damnat. Varro praecptis adicit, equino, quod sit levissimum, segetes alendas: prata vero [orig: verò] graviore, et quod ex hordeo siat, multasque gignat herbas. Quidam etiam bubulo iumentorum praeferunt, ovillumque caprino: omnibus vero [orig: verò] asininum, [note: Differentiae. ] quoniam lentissime [orig: lentissimè] mandant. De Differentiis in infinitum agi posset. Quomodo vero [orig: verò] in suos ordines, totum Quadrupedum exercitum digesserimus, Historia docebit. Occurrent primo [orig: primò] Solidipeda; mox bisulca, tam ruminantia, quae vel cornuta vel non, quam [orig: quàm] non ruminantia: digitata tandem, tam vivipara, quae vel terrestria, vel aquatica: quam ovipara, quae vel teguntur testa [orig: testâ], vel non. Sed nolo in hanc rem plura. Tu, Benevole Lector, laborem boni consule, et proxmis nundinis, historiam Serpentum et Insectorum, quam Sublimium, Subterraneorum, et Hominis Historia, si DEUS voluerit, excipiet, exspecta.

HISTORIAE NATURALIS DE QUADRUPEDIBUS LIBER I. DE QUADRUPEDIBUS SOLIDIPEDIBUS.



page 8, image: s010

CAPUT I. De Equo.

[note: Aldrov. de Solidiped. c. 1. ] BRutis animantibus, quae sanguinem habent, aliis binos, aliis quatuor pedes, largita est natura. Quae tot habent, Lantinis Quadrupedes, Graecis tetra/poda, Aristoteli pe/ca dicuntur, et sub tribus sumis generibus continentur. Unum est a)xide\s2, monw/iuxon, seu mw/nuxon, aut monw/n\uc seu mw/nuc, Euripidi mono/xhlon, quasi una [orig: unâ] tantum praeditum ungula [orig: ungulâ], dicitur. Plinius Solidipedem, Gaza Solipedem vocavit. Alterum est, quorum pedes binis fissuris utrinque, hoc est, a [orig: à] parte priore et posteriore deducuntur. Unde bisulca Latini, di/xhla Graeci vocaverunt, eaque chelas seu [note: Aristot. H. A. l. 2. c. 1. ] forcipes pro ungulis habere, Aristoteles dixit. Tertium poluxides2 et poluda/ktulon, multifium, et multipliciter digitatum, quod pedes manuum nostrarum instar, multifidos habeat. Omnibus pedes ad ingressum dati sunt: sed digitata prioribus praeterea ad manuum officia uti nituntur, quod solidipedes posterioribus facere, Aristoteles annotavit. Ex Solidipedibus, sunt, Equus, Asinus, Onager, Mulus, Monoceros, et Elephas, de quibus ordine hoc primo libro agemus. Ab Equo autem incipimus, quod [orig: quòd] eius singularis sit, inter iumenta, quae a [orig: à] iuvando nostras operas Latinis ita dicuntur, praestantia. Demobsthenes eum inter urbis munitiones recenset. Romani in eius emptione denis aeris milia e [orig: è] publico persolvebant, adimebantque [note: Dionys. Halycarn. l. 10. Antiq. Rom. ] bello inutilibus. Consulis aut cuius vis Imperatoris equus, phaleris ex ornatus, ornamentum, ut apud Halycarnasseum legimus. In multis regionibus cautum, ne quis equos extraprovinciam emittat. Cirassi equos plebeis permittere nolunt. M.Antonius in civitatibus sedere in equis prohibuit. Atheas Scitharum Rex ipse equum suum strigili purgabat, ut Plutarchus meminit. Andromache Hectoris coniunx, manibus suis avenam et faenum Equis mariti praebuit, quod eum hisce delectari sciret. Theophylactus Lacapeni Imperatoris F. Patriarcha Constantinopolitanus ultra duo milia equorum habuit, et in eis alendis adeo [orig: adeò] fuit intentus, ut pistachia, pineas, palmulas, uvas passas, caricas, eaque omnia lectissima, vino fragrantiffimo temperata, admixtis etiam, croco, cinnamomo, aliisque pretiosissimis aromatibus, iis apponeret, in hoc luxu, verum Imperatorem superans; qui, ut ait Capitolinus, equo suo nomine volucri, uvas passas, et nucleos, in vicem hordei in praesepe ponebat. Moxii Tartariae populi, constituto et sollemni quotannis die equum post aliquot cerimonias conrio exuebant, carneque in mensa absumpta, palea [orig: paleâ] implebant, et mox erectae arae impositum, ut propitium numen adorabant, pellesque pretiosiores offerebant, ut Iosephus Barbarus



page I, image: s011

[illustration:

Equus. Pferd. Ross. Hengst. Gaul.

]

[illustration:

Equus. Pferd.

]



page II, image: s012

[illustration:

Equus Frisicus. Frisisch Pferd.

]

[illustration:

Equus Pannonicus sive Hungari, Hungarisches Pferd.

]



page III, image: s013

[illustration:

Equus Pferd.

]

[illustration:

Equus Aethiopicus. Aethiopisch Pferd.

]



page IIII, image: s014

[illustration:

Equus. Pferd.

]

[illustration:

Cantherius. Wallach.

]



page 9, image: s015

in suo itinerario reliquit. Vixit Petrarchae tempore in Italia quidam, qui aegrotanti equo quem amabat, aureum pulvinar, ac sericum cubile substravit; Cumque ipse interim podagra [orig: podagrâ] vinctus atque immobilis medicorum legibus regeretur, nihilominus tamen, aut servorum vectus manibus, aut equo altero vix iniectus, et suos medicos secum ducens, equum aegrum suum bis terque quottidie [orig: quottidiè] visit. bat, illi, suspirans atque anxius assidebat, illum leiter manu tractans, blando murmure solabatur. [note: Lib. 4. Navig. c. 11. ] Tradit denique Ludovicus Romnaus, Narsingae Regis potentissimi equum tanti pretii esse credi, propter incredibilem margaritarum quibus oneratus est copiam, quanti est quaepiam ex nostris urbibus. In tanto apud plaeasque gentes aestimio equus habetur, ut pluribus Aldrovandus ostendit. Caerterum, [note: Nomen. ] ut ad Nomen ipsum accedamus, varia tam apud Graecos, quam [orig: quàm] apud Latinos fortitus est. Graecis dicitur i)/ppos, pw=los, quod de pullo proprie [orig: propriè] sumendum est; a)lla Caribus, unde Allabando cuidam nomen; ka/lpis2 Hesychio et Varino, quod tamen equogradario duntaxat competere videtur; da/mnos Liguribus, i(/kkos et Ethymologo, kaba/llos et kaba/llis2, o( u)po\ ka/phs2 a)lis2 e)sqi/wn, quod ex praesepi abunde [orig: abundè] comedat; quo tamen vocabulo e)rga/ths2 i(/ppos, seu operarius equus tantum venit, ut apud Latinos vilitatis significationem habet; i(/nnos hinnus, et gi/nnos, quorum illud equum qui equum habet patrem matrem asinam: hoc matrem equam, patrem mulum, significat: ab Aristotele tamen, pro pumilo equo, ut et Suida, cui i(/nnoi, oi( ko/loboi tw=n i(/ppwn, sumitur; ke/lhs2 non simpliciter equus est, sed qui ab uno sessore agitatur, Varino a)ceuktos et a)/cuc. Aristophanis interpres equum generosum intelligit; alii sellarem, sellatium, et nudum interpretantur, quidam, sed male [orig: malè], desultorium. xrus1a/mpuc epitheton potius est quam [orig: quàm] synonimum. Siquidem sie dicitur, quod [orig: quòd] a)/mpuc, teste Eustathio, dicatur s3eira\ kata/xrus1os ta\s2 peri\ to\ me/twpon tri/xas2 tw=n i(/ppwn s1unde/ks1a: id est, catena seu funiculus auratus, quo comae in equorum frontibus sparsae colligantur, A Latinis vocatur Equus, seu ab aequalitate, quod pares antiquitus iugebantur; seu quod [orig: quòd] quando quadrigae iungebantur, aequabantur, paresque forma [note: Isidor. Orig l. 12. c. 43. ] et cursu iungebantur, ut Isidoro placet; Eniochus, apud Firmicum, ut Scaliger notat; Canterius, seu quasi carenterius, quod [orig: quòd] castratus sit et seminequod careat Varroni visum; seu quod ipsi cauterium inustum sit. Ab aliis tamen pro viliore sumitur. Veredus est equus viatorius, qui neque rhedam neque cisium trahit, vice rhedae tamen est, ut Turnebus voluit. Isidorus tamen et Festus rhedarium esse vult, Procopius cursus publici. Mannus, parvus equus dicitur Acroni et Porphyrio apud Horatium, quod [orig: quòd] mansuetudine manuum ductus familiarius sequatur, solutos tollutares cognominat Seneca. Dicuntur et Burodones, Burichi, burdi, buridi, et burici apud Vegetium, forte [orig: fortè] u)po\ tw=n fo/rtwn ab oneribus, ut Geserus reliquit. Strabo Gygenios appellat. Musimones forte [orig: fortè] dicentur, quod [orig: quòd] iisdem ex locis habenatur. Et tantum [note: Partes Equi [orig: Eqûi] . ] de Nominibus. Equum Describere, utpote animal omnibus notissimum, non est opus. Itaque de partibus tatum agemus, et vocabula quae apud auctores occurrunt, explicabimus. Ungulae o(/plai Graecis, quasi a(/plai, quod nec bifidae nec multifidae sint. Chelidon, seu hirundo, est un ularum concavitas a [orig: à] nido hirundinis dicta. Batrachos sive Rana, est ea pars quae clavis solearum saepe male [orig: malè] adactis laeditur; seu teneritas offium referens formam ungulae, quam nutrit etiam, eiusque radices inse continet. Barbari Tuellum vocant, Germani einen Kern, nucleum, Siungulae pleniores fuerint carnosaeque citra o???vitatem, Xenophon teste Caelio, xamh/las2 vocat. Com~issuram ungulae cum pede, seu ungulae exortum, Graeci fa/nhn, Hippocrates tou= o(/nuxos a(rmoni/an dicit. kun/es2 Hesychio et Varino sunt ungularum pars; alii vicinam iis


page 10, image: s016

esse volunt, ideoque ku/noplon vocati. Gesnerus putat a [orig: à] Russio appellari Falcem. Dicit enim (inquit) locum esse dilicatum et nervosum, parumque carnosum, quod forsan erit mes1oku/nion. Talos nulli solidipedum esse scribit Aristoteles, Asino Indico excepto. Suf frago, id est in posterioribus pedibus quadrupedum, quod in prioribus genu, vel est nodus aut articulus sub crure quo pedis versura constat, tibiaeque ita nanectitur pes, ut verti possit. Barbari garrectum nominant. Basis sunt ossa quaedam sub tibiis Vegetio, Calcaneos forte [orig: fortè] inteilligit. pero/nh est os tibiae, quod radius vocatur. Cirri et subcirri, equorum sunt ornamenta. Crura equi Vegetius vocat gambas quasi campas: Hippiatri Graeci braxi/onas2 et xe/lh vocare videntur. Vegetius etiam Latine [orig: Latinè] brachiola in equis dixit. Coxendices maximas et validissimas habet, iisque ut plurimum valet. Inde fieri putat Ambrosius Nolanus, quod [orig: quòd] sessorem ephippiumve iuxta humeros amet, contra ac asini et muli. *e)/dra Xenophonti est dorsi ea pars qua insidetur. ko/kkuga vocant veterinarii partem quandam inter armos, seu e)n s1unwmi/a| interscalpio: Absyrtus ko/kkon appellat. Hinc Aetogenes equi, quod [orig: quòd] genitivam quandam notam e)n toi=s2 w)/meis2 kai\ tw= ko/kkw| habeant. Gefnero vero [orig: verô], Coccyx, est pars in medio dorso, iuxta spinam eminens. Armus idem quod [orig: quòd] humerus. Dorsum Garresum barbari vocant. Mammas, tam mares in hoc genere, quam feminae habent; et feminae quidemones binas inter femora, mares, illi tantum, qui matri similes prodiere, ut Aristoteles testatur. Caudam habet bovillae contrariam, tenorem videlicet brevem, quem Plinius causem appellat, pilos prolixos. Illam Vegetius muscerium, a [orig: à] muscarii flabelli smilitudine; hos Plinius setas, et longiones quibus muscas abigunt [note: Plutarch. de sollert. animal. et in Sertotio. ] Graeci s1o/bas2 vocant. Duriores sunt in equis quam equabus, quod harum caudae urina [orig: urinâ] madefactae, setas invalidas habeant. Quae de Sertorio setas vellere iubente dicuntur apud Plutarchum vide. Qui ex collo dependent crines, luba Latinis, Xenophonti xai/th, Aristoteli lofi/a, seu crista, dicuntur: qui a [orig: à] vertice iuxta oculos et tempora propendent, capronas Latini, Prot tocomium, Vegetius, proko/mion Xenophontes dixit. Palpebra inferior pilis caret: ideo [orig: ideò] reprehensus pictor, (Apelles is Ephesius an Nico~, Micon, vel Polygnostus fuerit, ambiguum) quod [orig: quòd] eos addidisset. Soli praeter hominem canescere, praeter Aristotelem, Plinius prodidit, quod os in quo cerebrum, tenuius quam [orig: quàm] cetera pro magnitudine habeat, sed falso. Nam et canes canescunt, sub ephippiis etiam in Cicatrice semper albi proveniunt. seu quod [orig: quòd] cum ea pars sit debilis, nutrimentum non ut antea digeritur, sed quodammodo corrupitur, ut Aristoteli placuit; seu aliam ob causam. Unicolores tamen evadunt, si hordeum tostum et in pulverem redactum, quod vim discutiendi, detergendique obtinet, insperseris. De Coloribus in Differentiis agemus. Dentes utraque oris parte habere continuos, tradit Plinius et Aristoreles inter a)nepa/llakta recenset. Habet autem praeter agnatos qui lupini et silvestres aliis et proxima [orig: proximâ] maxillae parte, pullis praesertim adnascuntur, ( ento\s2 ta=n pros1fuw=n ) quadraginta. Ante ceteros, dentes parvi, magnitudine fabae, in cibo capiendo impediunt, unde iumentum strigosius evadit. Aristoreles maribus quam feminis plures esse notavit. Eos por aetatis ratione equus mutat, ut at alia veterina. Anteriores qui prius mutantur, Graece [orig: Graecè] e)mprosqi/ous2 et to/meis2 vocant, quasi sectores, aut incisores, Latini medios, Vegetius lactenres, Plinius forte [orig: fortè] pullinos. Suntautem numero duodecem, sex nempe in superiore, totidem in inferiore maxilla. [note: Arist. H. A. l. 6. c. 22. ] Xenophon gnw/mines2, ut et alii Graeci nominarunt [orig: nominârunt], quasi aetatis in dices. Equus enim triginta mensium, primum dentes medios dicitur amittere, duos superiores, totidem inferiores. Incipientes quartum agere annum, itidem eiciunt et totidem, proximos eorum quos amiserunt, et incipiunt nasci quos


page 11, image: s017

vocant Columellares. Quinto anno, incipiunt iterum eodem modo amittere binos, quos caninos habent, tum renacentes eis sexto anno impleri. Septimo omnes habere solent renatos et completos, ut Varro, exposuit. A complemento, in quit Absyrtus, cum reliquum trimatum agunt, dens umpitur et rotundatur, et in triangularem figuram exit, quo tempore praecipue defluxio in ora equorum decumbit. Fiunt nonnumquam a [orig: à] septimo anno prominuli, quos propeptwko/tas2 Absyrtus, Varro brochos vocavit. Columella quoque et Palladius, septimo anno omnes expleri aequaliter, asserunt, et ex eo cavatos gerere, postea vero [orig: verò] quot annorum sit comprehendi non posse: decimo tamen anno, tempora cavari, et supercilia canescere, et dentes prominere. Duodecimo anno nigredinem in medio dentium apparere, Vegetius adiecit: at Aristoteles et Vatro, nitescere in senecta scribunt. Plinius rubescere legit. Ab hac dentium varietate sunt et aliquot equorum cognomina; lisqognw/mwn Hesychio et Varino dicitur, qui nullm ex dentibus reliquum aetatis habet indicium, qui probatognw/mwn et a)gnw/mwn dicitur. *a)/bolos et a)bilh/twr qui eos dentes non amisit. beutero/bolos qui secundum eos dentes proicit. prwtobo/los, qui primum. Petrus Crescentiensis praeter indices istos, habere scaliones et molares, ait: fierique posse, ut nonnulli plures habeant; sed tunc dentes esse duplices. Dentibusautem ad senectutem frimis utitur, quam vis durissmis cibis vescatur, quod a [orig: à] calidis abst ineat, si Cardano credendum. gna/sqos et in homine maxillam denotat, dicitur tamen de equis potissimum. Eandem vel faltem proximam partem ya/lion Hippiatri appellare videntur. Maximae illis maxillae, et a [orig: à] maxinmis moventur musculis, quia proni erantsumpturi cibum. In Corde os aliquando reperiri, praeter Aristotelem, [note: Plin. H. N. l. 8. c. 42. ] Plinius prodidit. Fel quidam [note: Aristor. H. A. l. 2. c. 15. ] habere dicunt, habere, superius citati et cum iis Absyrtus negant. Hic tamen [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] de fellis vesica in hepate intelligendus est, quam non habere ait; sed quendam inhaerere soultiorem nervulum, in quem se genus hoc humoris insinuet. Ruinus vero [orig: verò], qui Anatomen equi edidit, istiusmodi bilis receptaculum, a [orig: à] dextris hepatis esse ait, in ipsa cavitate, plurimisque in ipsius visceris substantiam, ramulis inseri, atque adeo [orig: adeò] facillime [orig: facillimè] ab omni bilioso onere iecur exonerare; deponere vero [orig: verò] etiam in duodenum intestinum: additque etiam, naturam in hoc animante, folliculo, ut in homine, et aliis animantibus, recludi bilem noluisse, quod [orig: quòd] cum animum habeat semper in patinis, voracitatique modum nullum, ventrem quoque exonerare multo quam [orig: quàm] alia cogatur frequentius, ideoque bilis stimulus semper in promptu adesse debaet. In figura hoc observandum tradit Aristoteles, quod pulli paulo [orig: paulò] submissiores suis parentibus sint, atque adulti caput attingere non posint, quod novelli facile [orig: facilè] faciunt. [note: Theophrast. de animal. invident. ] Proditur iis innasci amoris veneficium, hippomanes appellatum, in fronte, caricae magnitudine, colore nigro, quod statim edito partu devorat feta, aut partum ad ubera non [note: Plin. H. N. l. 8. c. 42. et l. 24. c. 11. ] admittit. Id apud Aristotelem, Plinium, Theocriti scholiasten, et alios invenies. Est et alterum quod ex genitali [note: Arist. Hist. An. l. 6. c. 19] equae manat, cuius et Aristoteles cum de immoderata equarum libidine agit meminit. Plinius, qui hoc equarum virus a [orig: à] coitu vocat, tantas habere vires, ait, in venesiciis, ut affusum aeris misturae, in effigiem equae Olympiae, admotos mares equos ad rabiem coitus egerit, quod etiam apud Pausaniam et [note: Aelian. H. A. l. 3. c. 17. et 14. c. 18. ] Aelianum invenies. Aelinaus confundit cum hippomane pulium seu pullium, quod Aristoteli est pw/lion. Plinio, teste Hermolao Barbaro, polea, estque illud quod equa prius emittit quam [orig: quàm] pullum. Plinius eo nomine alicubi pulli asinini fimum. quem primum edidit, intelligit. Locum si spectes, ubique fere [orig: ferè] locorum hoc animal invenitur. Paludibus et riguis gaudet, gaudet et ipsa planicie: nec montes, modo [orig: modò] rigui sint,


page 12, image: s018

[note: Columella R. R. lib. 6. c. 27. ] aspernatur. Quin Columella, equorum gregibus, in quit, spatiosa et palustria, nec non montana pascua eligenda sunt; rigua, nec unquam siccanea, vacuave magis quam [orig: quàm] stirpibus impedita, frequenter mollibus potius [orig: potiùs] quam [orig: quàm] proceris herbis abundantia. Locum pascendis idoneum i(ppofo/rbion vocant. Pompicus et bellator stabulo continetur. Id equile alii, Varro Equarium, Grapaldus proprie [orig: propriè] praesepe dixit. Craecis i(ppw\n, i(ppo)stas1is2, stasqmo\s2, fa/tnh, ut Pollux annotavit. Hesychius et Varinus apud Lacones i(ppa/khn dici tradunt. Lignum ad quod capistris alligantur, vacerra nominatur. Plura de loco in Differentiis vide. Quantum ad Cibum, frugibus victitare, ideo inter spientissima animalia censeri inquit Plinius. Inter has praecipua sunt, Hordeum, quod minus quam [orig: quàm] avena vel triticum inflat; et tum equus a)kosth/s1ai dicitur; quod hordeum Nicandro acoste vocetur; Avena, cuius usus apud nos suetus. Triticum, quod tamen Serapio reprehendit; Panis denique, qui in Anglia et alibi ex fabis et Pisis in hunc usum conficitur. Victitant tamen frequentius gramine et aliis propriumque hoc equorum alimentum. Melilotus ideo [orig: ideò] in Italia Trifolium Caballinum dicitur. Medicam herbam, quae in Media crescit, praecipue [orig: praecipuè] equos nutrire, àpud Strabonem habemus. Prima falx, teste Aristotele, vitio datur, et cum fetida aqua rigatur, incommoda est. Quater autem recte [orig: rectè], interdum sexies demetitur per annum, ut Columella prodit. Ad maciem equorum nulla res tantum [note: Plin. H. N. l. 13. c. 24. ] quantum illa prodest. De Cytiso haec Plinius. Datur animalibus post biduum semper, hieme vero [orig: verò] quod inaruit, madidum. Satiant equos denae librae, pauciores, minora animalia. Multis in locis vicia manipulatim collecta apponitur. Damasei ervilia et ervum, ut Bellonius prodidit. Necessitas ut et alia apponerentur, coegit [orig: coëgit]. Equi Caesaris a [orig: à] Scipionis exercitu [note: Hirtius de bello Africano. ] in Africa obsessi, referente Hirito, alga [orig: algâ] e [orig: è] littore collecta, et aqua dulci elota nutriebantur. Pompeiani ad Dyrrhachium obsessi, foliis ex arboribus strictis, et arundinum radicibus. In regno Senegae, ob aridam tellurem, phaseolorum laceramentis et milio utuntur. Thraces, qui ad Strymona amnemhabitabant, tribuli foliis. Parthi Hippace herba [orig: herbâ]. Tartari arborum ramis et corticibus, herbarumque radicibus, ungulis e [orig: è] terra excussis. In provincia Aden piscibus, quorum ibi ingens copia, ut apud Paulum Venetum legimus. Iidem [note: Scalig. Ex. 206. 5. ] siccati in Gloconda [orig: Glocondâ] provincia Persiae apponuntur: quod et de Gedrosiis, [note: Aelian. H. A l. 14. c. 25. ] Celtis, Macedonibus, Lydis, Paeonibus qui Prasia dem paludem habitant, Aelianus et Herodotus prodidere. Arabes camelino lacte bis de die nutriunt. Vere tantum teneris herbis pasci sinunt. Potum amant aquam, seu turbidam, ut Aristoteles voluit; seu limpidam ac frigidam, perennem ac profluentem, ut Vegetius: seu leniter fluentem et parum turbidam, ut Crescentiensis; seu palustres, ut Baccius. Sunt qui vinum praebuere, cum anmosos vellent. Sed et sanis, verum macilentis, Columella propinat. Cerevisiam quoque et olim prabitam, ex Varino colligi potest, cui bo/rtaxos est avena, et secundum alios frumentacea [note: Aetas. ] equorum potio. Aetatem si attendamus. [note: Plin. H. N. l. 4. c. 42. ] In huiusce animalis genere aetas longior maribus: legimus sane [orig: sanè] equum ad usque septuaginta annos vixisse. Iam illud non venit in ambiguum, quod in annum tertium et tricesimum generet, utpote qui etiam post vicesimam mittatur ad sobolem reparandam. Notatum etiam advertimus, Opuntem nomine equum ad gregariam venerem durasse annis quadraginta. Annositatis proditum a [orig: à] veteribus indicium, si contracta armorum pellis lente [orig: lentè] explicetur; in iuvenibus ad suum statim locum redit. Sunt qui ex iucturis caudae iudicent, ubi ex dentibus non amplius dignoscitur. Quinquiennio equas finem crescendi capere; mares, anno addito, a [orig: à] Plinio habemus. Addit Aristoteles, post, annis sequentibus totidem crescere in corpulentiam, et


page 13, image: s019

ad viginti usque annos pergere proficiendo: verum [orig: verùm] celerius feminas [note: Generatio. Aristot. H. A. l. 6. c. 12. ] quam [orig: quàm] mares perfici. Salacissimum omnium animalium equum esse, Aristoteles prodidit. Hinc i(ppo/binos, i(ppopn/rinos, i(ppera/sths2 et i)/pperos, ille inter homines dicitur, qui plus aequo veneri addictus est; et i(ppomanei=n ille, qui more equini generis, furiis ad eandem agitur. Famosior tamen equarum quam [orig: quàm] equorum falacitas. Ideo Poetae [orig: Poëtae] Cupidinem inter equarum armenta natum fingunt: mulieresque libidine prurientes caballae, meretrices vero pp=loi dicuntur. Has societate coniunctas, olsa ctu mares dingnoscunt, etsi paucis admodum diebus una [orig: unà] fuerint: quod [orig: quòd] si feminae diversae permisceantur, mares alienas morsu expellunt, suasque singuli serorsim habentes, pascuntur. Garvitas coitum [note: Aristot. l. 4. de gener. animal. c. 5. ] pati apud Aristotelem legimus: Absyrtus negat. An sint homine salaciores, Gryllus apud Plutarchum in dubium vocat, quod [orig: quòd] capros, porcas, equas, iniverint viri, et feminae insano bestiarum amore exarserint: ad coitum vero [orig: verò] nullum a [orig: à] bestia sollicitatum. Fuit tamen Athenis locus qui diceretur ad equum et pellam, quod quidam Codridarum Hippomanes nomne, qui et postremus imperavit, filiam in loco quodam cum equo fruibundo inculsit, quod clandestino concubitu virginitatem laesisset, et equus puellae vim intulit. [note: Aristot. H. A. l. 5. c. 14. et l. 6. c. 21. ] De Aetate coitui apta diversa produntur. Coire in cipere bimum, tam marem quam [orig: quàm] feminam, prodidit Aristoteles. Sed hoc in paucis fieri, et pullos imbecilliores esse: ut plurimum trimatu seu tricesimo mense incipere, et proficere subinde ad prolis praestantiam in vicesmum usque annum; digne [orig: dignè] procreare posse, cum dentribus mittendis cessavere: sed idoneum maxime [orig: maximè] tempus cum annum et sex menses complevere: iuniorum, aliquando pabuli bonitate [note: Plin. H. N. l. 10. c. 63. ] et copia contingere. Plinius vero [orig: verò] equas post tertium annum aut post unum ab enixu utiliter admitti putari ait, cogique invitas: domitas autem sexaginta diebus equire, antequam gregales dici. In Hispaniola, si Petro Martyri credimus, decimo postquam natae sunt mense concipiunt, et geminos saepe unico partu [note: Columella R. R. l.???. c. 28. ] excludunt. Columellae equa bima recte [orig: rectè] concipere potest; equus mas non trimo minor. Illa post decennium inutilis, quod ex annosa iners proles prodeat. Sic ad vicesimum durat. Anatolius vult, ut admissarius (sic latinis vocatur, qui ad prolemdiligenter servatur, Graecis o)xei=on, o)xeuth\s2, a)naba/ths2, kh/lwn Hippiatricis, ut opua ipsum o)/xeia, et Proriga ille qui admittit) sit quinquennis, decimum quartum vero [orig: verò] ingressus annum, ut conquiescat. Prurire agnosces, cum sese colligere, caudam frequentius iactare, humorem e [orig: è] genitalibus geniturae similem emittere, pluries etiam mingere, videris. Mos aliquando uno, aliquando duobus tribusve, aliquando pulribus diebus implet. Equa intermisso tempore, et melius quarto aut quinto anno interposito procreat. Omnino [orig: Omninò] si nihil plus detur, unum tamen interponere annum, et quasi novale facere necesse est. Feturae initium ab aequinoctio verno ad solstitium, locia calidis mense Aprili, frigidioribus Maio. Sic, quia mense duodecimo partum edit, circa herbescentem et temperatissimam anni constitutionem pariet. Elei finibus suis eductas iniri facibant, quod sexcentis experimentis cognitum haberent, mirae felicitatis prolem sic provenire. Mares maturtinum tempus appetunt, feminae post meridiem blandiuntur. Dantur et falacitatis irritamenta. Absyrtus, ustam cervi caudam cum vino terere, et genitalia illinire iubet. Alii cicer exhibent; nonnulli urticam ori indunt; pulverem testiculorum equi in potu exhibent; detersa feminae spongia loca naribus admovent: scilla [orig: scillâ] cum aqua ad mellis crassitudinem contrita, naturam equarum cum menses ferunt, tangunt: urtica vulvam perfricant: quidam denique fimo gallinaceo cum Terebinthina trito, partes oblinunt. Lybicae et Mysiae equae, tibiae cantu excitantur, et gravidae fiunt, ut apud


page 14, image: s020

[note: Aelian. H. A. l. 12. c. 44] Aelianum legimus. Genus tibiae Hippophorbum Pollux vocat: materia, laurus detracto cortice. Non omnes tamen concipiunt; nec omnes postquam concepere [orig: concepêre], edunt. Cuius rei indicium aiunt, quod [orig: quòd] fetus circum renes alia quaedam, specie propemodum renum, ita continet, ut rescissus, quatuor renes habere videatur. Si, quot equae uni equo sufficiant quaeras, [note: Columella R. R. l. 6. c. 27. ] Columella, nec minus quam [orig: quàm] quindecem, nec rursus plures quam [orig: quàm] viginti, unum implere debere inquit. Aristoteles tricenas feminas et paulo [orig: paulò] plures singulis maribus tribuit. Palladius aestimatis unius cuiusque admissarii viribus, pauca vel numerosa coniugia submitti consulit: iuveni equo et viribus et forma constanti, duodecem vel quindecem adscribit. Concepisse comperies, secundum Aristotelem, cum menses cessarunt [orig: cessârunt]; secundum Absyrtum, si marem respuat; secundum Plinium, quod colorem illico [orig: illicò] rubriore pilo, aut quocumque pleniore mutent. Marem edituram aiunt, si tertio ante plenilunium die admittatur; si tertio post, feminam. Illum seminatum colligunt, si dextra admissarius desiluerit; hanc, si sinistra. Iusta equa in Pharsalia dicebatur, quae semper similem equo cui coniuncta erat, produxit. Vento [note: Columella l. c. Varro R. R. l. 2. Plin. H. N. l. 8. c. 42. Solin. Polyhist. c. 36. August. de Civit. Dei l. 21. c. 5. ] in Lusitania concipere, Columellae, Varroni, Plinio, Solino, Alberto, Avicennae visum; in Cappadocia idem fieri Augustinus prodidit; at Iustinus in fabulis id recenset, Aristoteles fieri posse negat. Circa praegnantem quaenam facienda sint, Oeconomi docebunt. Abortiunt si fumigantis lucernae odorem persenserint, vel cum praegnantibus asini coiverint. Annum, secundum plaerosque, uterum ferunt, secundum Absyrtum, undecem menses et decem dies. Uteri durities in causa, si Aristotelem sequimur. Facillime [orig: Facillimè] omnium quadrupedum partus edunt, et quidem erectae. Eumelus auctor est, cum tardius pullitium enititur, continuo [orig: continuò] parituram, si comprehensas leniter nares constrinxeris. Pariunt magna ex parte singulos, aliquando gemellos. Vacat admodum a [orig: à] purgamentis in partu, minimumque emittit sanguinis profluvium, pro corporis magnitudine. Cum peperit, statim secundinas devorat, illudque fronti annatum hippomanes. Visum prodiisse et hermaphroditos. [note: Plin. H. N. l. 11. c. 47. ] Nero tales equas ex agro Treverico, carpento suo subiuges ostentabat, ceu plane [orig: planè] visenda res esset, principem terrarum insidere portentis. De [note: Cardan. de rer. var. l. 7. c. 33. ] androgyno Princivalli Vicecomitis ita Cardanus. Unum habebat tantum testem proprio loco, cum mammis tumidis, ut equae habent. Inde vulvam proprio loco, et ex vulva penis emittebatur, non maior palmo cum [note: Vox. ] eum exsereret. Vocem equi cum exprimere. Graeci volunt, xremeti/cein, et o)pexremeti/zein, fruma/ttesqai, vel potius frua/ttesqai, ut Ammonius monet, dicunt; Latini fremere et hinnire. Vox ipsa, xremetis1mo\s2, bra/xalos, mimi/gmos vocatur [orig: vocatùr]. De eius mutatione ita Aristoteles. Equorum etiam voces, differre palam est. Feminae enim simul ac natae sunt, vocem exiguam mittunt ac tenuem: Mares exiguam quidem et ipsi, sed pleniorem tamen et graviorem quam [orig: quàm] feminae et indies maiorem reddunt. Bimus cum est, atque inire incipit, vocem magnam gravemque mas mittit: femina maiorem quam [orig: quàm] ante et clariorem, usque ad vigesimum aetatis annum, magna ex parte: sed ab hoc tempore imbecilliorem tam mares quam [orig: quàm] feminae reddunt. Qui numquam in aliorum equorum turba hinnit, hunc mutum [note: Motus. ] esse scribit Mizaldus. Cum incedunt, sonitum edunt, pedibus terram pulsantes. Inde Latinis sonipedes, Homero u(yh/xees2, quasi altisoni dicuntur. [note: Cardan. de Var. Rer. l. 13. c. 3. ] Quoniam poplites non adeo [orig: adeò] flectere possunt, ascendendo magis fatigantur, et lapsi, maiore cum impetu ruunt: descendendo, quod [orig: quòd] quatuor habeant crura, magis contra pondus obnituntur. Agilitatem et epitheta quae apud auctores occurrunt, et exempla testantur. Homero w)ku/podes2, a)ers1i/podes2, a)ello/podes2, taxu/podes2, e)lafro/podes2 etc. vocantur. Oppianus, tantae Iberos, scripsit esse celcritatis,


page 15, image: s021

ut solae cum eis Aquilae, aut Circi accipitres comparari possint. Persei Pegasus alatus fingitur. Sarmatas longinqua facturos itinera, etiam si nihil offerrent pabuli, per centena et quinquaginta milliaria insedisse, non nemo prodidit. In Arabia, si Vartomanno credimus, citatissimo cursu diem ac noctem integram numquam cessant. In Alanico bello captum a [orig: à] Probo Principe memorant, qui unius diei spatio centum obiret milliaria, vel in decimum haud interpellato labore. Ceterum an equi equabus, aut vice versa velociores sint, disquiritur. Homerus equabus Pheretiadis palmam tribuit. Menelai Aetha pernicissima [note: Horat. l. 2. Car. od. 16. ] erat. Horatius quoque equum quam [orig: quàm] equam quadrigis aptiorem dicere maluit. Equas inter currendum urinam emittere Plinius dixit. Crauxidae equa octava Olympiade omnes vicit desultorios. Hecratitis Thessali [note: Plin. H. N. l. 15. c. 21. ] (Echecratidem Plinius vocat) praegnantem equam Olympia vicisse invenimus. At Oppianus maresad venationis usum praestare tradit; feminas minus celeres ad longos per nemora decursus. Quid equus admissus [note: Aldrov. P. 40. ] Ciceroni sit, in Aldrovando vide. Imminuitur, imo [orig: imò] deperditur celeritas, si otio domi marcescat. Quamobrem Antigonus Rex cum suo equitatu obsessus, cum exercere equos propter loci angustiam non posset, eorum capita loco substrinxit altius, quam [orig: quàm] ut prioribus pedibus terram possent attingere: deinde cogebat ipsum equitatum posterioribus exsultare ac calces emittere; qui motus non minus sudorem excitabat, quam [orig: quàm] si terrae spatium decurrissent. Ex putrescentium medullis evolare vespas, [note: Natura. ] notissimum. Naturam si spectes, forba/des2 quoque sunt, seu a)gelai=oi: bibunt sorbendo, et os profundius aquae immergunt, quod audaciae inscribitur: animum et os semper in patinis habent, et facilius sitim quam [orig: quàm] famem tolerant: equae crebrius mingunt, et per menses purgantur: plus excrementi sicci quam [orig: quàm] humidi, quod [orig: quòd] siccis magis vescantur, egerunt: Spumant si cursu defatigentur, cuius causam [note: Galen. in Aphoris. s. 2. 45. ] Galenus exacte [orig: exactè] prodidit; somniant de iis quibus assuevere: dormiunt plaerumque stantes, canterii magis, qui quod castrati sint, somniculosiores videntur. Cum irascuntur, canum modo dentes denudant mordentque: blanditiis maxime [orig: maximè] deliniuntur: pullos vehementer amant: Hinc factum ut Darius equa [orig: equâ] conscensa [orig: conscensâ], quae domi pullum habebat, ex prelio ad Issum rebus suis inclinatis [note: Paulus Venetus l. 9. c. 47. ] evaderet: et Tartari, praedae gratia regionem quandam, in qua multo per annum tempore sol non apparet ingressuri, pullos in limitibus relinquunt. Sic enim equae nocturno itinere diligentius observato, recta [orig: rectà] ad suos pullos in reditu contendunt. Rara denique, sed nota equarum rabies est, ut cum in aqua suam viderint imaginem, amore inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Mentis error discutitur, si deducas ad aquam detonsa [orig: detonsâ] iuba [orig: iubâ]: tum demum speculatae deformitatem, pristinae [note: Aelian. H. A. l. 16. c. 24] imaginis aboletur memoria. Lycospadas equos maxime [orig: maximè] dare operam, ut aurigis suis formosi videantur, [note: Sensus interni. ] Aelianus prodidit. Ad sensus internos, ingenium, docilitas, memoria, amor et fides erga dominum, pudicitia, et magnanimitas pertinent. Ingenio debentur, quod [orig: quòd] inimicos partis suae norunt, adeo [orig: adeò] ut inter proelia hostes morsu petant: quod [orig: quòd] rectoribus perditis quos diligebant, mortem fame accersant: quod [orig: quòd] auribus quae audivere indicent: et quod [orig: quòd] equitationis petitum agnoscant. Bucephalus Alexandri, accepto regio stratu, neminem unquam alium praeter dominum vehere dignatus est; et vulneribus altis in praelio acceptis, non prius concidit, quam [orig: quàm] dominum extra periculum depofuisset. Equum Caii Iulii Caesaris nullum praeter Caesarem dorso recepisse Solinus [note: Sueton in Caesare. ] et Suetonius auctor est. Cuiusdam medici Pannonici prae foribus solutus, etiam per integrum diem, donec ab aegris rediisset, exspectabat; adventanti gratulabundus occurrebat. Choreas tripudiaque


page 16, image: s022

edoceri Sybaritarum exemplo notissimum, qui eo devenerant dementiae, ut in symposiis equos ad tibiam saltare [note: Scaliger Exercit. 209. s. 1. ] docerent. De illo vero [orig: verò] quem Scaliger vidit, ita idem. Equum pusillum deformem circumducebat agyrta quidam, cuius iussu atque etiam loco interdum ille omnia faceret; ambulare, succussim properare, currere, saltare, vel quadrupes, vel bipes. Vinum bibere vidimus, in clunibus sedentem; anteriores pedes ad pateram ferri: pelvim sive malluvium cruribus sustinere, quasi a [orig: à] tonsore lavaretur; qualem pictum videmus asellum cucullatum: humo se sternere; porrectum atque proiectum iacere: ciliorum compressione annuere: caput ad heri nutum attollere: in terga vertere: supinus ostendere, quo corporis situ mulier ineuntem admittat virum. Stabulum agnoscere, et sponte domum reverti, notum. Ideo [orig: Ideò] Galba cum de equi possessione disputaretur, velatum duci ad flumen praecepit, et ubi bibisset, amoveri velum oculis, ut stabulum [note: Suidas in i(/ppos. ] petere posset. Deuxippi equus, ita erat edoctus, ut et sine habenis ocissime [orig: ocissimè] ferretur, et illo pedetentim procedente, placidissime [orig: placidissimè] staret. Nigritarum quoque equos non aliter dominos ac canes sequi, Strabo auctor est. In ventre cubare edoctos a [orig: à] Iarcis, apud Herodotum legimus. Nervam in Parthia equus adorabat. Lutetiae alter Reginam Ludo vici XII. coniugem, genibus flexis salutabat. Circulos ligneos transiliisse, more canum, saltuatimque vivacissima pernicitate sese gyrando revolvisse, Venetiis anno 1636. vidimus. Memoria [orig: Memoriâ] valere inprimis tubae sonus indicat, quo audito, aures arrigit, nares inflat, hinnit, frena cum strepitu rodit: pedibus terram quatit, loco manere difficulter potest. Parasitus etiam quidam apud Tzetzem, cum equo veheretur curili, prandio frustratus est, quod equus, cum in columnam metae forma incidisset, circum esse putans, usque ad vesperam circum eam se flexisset, cum impetu semper currens. Taceo quod Tholossanus de equo cuiusdam Episcopi scribit, quem frater eius ita adsueverat, ut quoties verba, Deus in adiutorium meum intende audiret, saltibus crebris se extolleret. De Amore, gratitudine et fide erga Dominum, quorundam exempla testantur. Antiochi equus, occiso in praelio domino, se et suum sessorem Centeretrium Gallum praecipitem dedit. Scitharum reguli, hostem cum victor ad spoliandum venisset, ictibus et morsu confecit. Dionysii, ab eodem in coeno relictus, ut apud Plinium ex Philisto legimus, ut sese exemisset, vestigia Domini secutus est, etsi apum examen tergo haereret. Homerus Patrocli equos flevisse dicit, Virgilius Pallantis, Caesaris Suetonius, [note: Plin. H. N. l. 8. c. 42. ] suum Asturconem Cardanus. Plinius quoque, eo affectu plaerosque equorum in dominos esse ut affectos lugeant, lacrimasque interdum desiderio fundant, tradidit. Interfecto Nicomede Rege, equus eius vitam inedia [orig: inediâ] finiit. Idem de Soclis iuvenis Atheniensis equo, post quam [orig: quàm] ab eo venditus fuisset, dicitur. De Pudicitia apud Aelianum, Varronem [note: Plin. l. c. ] et alios invenies. Plinius ita brevissime [orig: brevissimè]. Alium, inquit, equum, detracto oculorum operimento, et cognito cum matre coitu, petiisse praerupta atque exanimatum. Equam eadem ex causa in Reatino agro; laceratumque pariter aurigam invenimus. Namque et cognationum intellectus in iis est: itaque in grege prioris anni sorore, libentius etiam quam [orig: quàm] matre, equa comitatur. De pulli ex incesto domini concubitu nati zelotypia [orig: zelotypiâ], vide Aldrovandum. De Magnanimitate idem prolixe [orig: prolixè] agit, sufficiat dixisse, quod Plinius habet, nempe, Equorum iubas tonderi praecipere, ut asinorum in coitu patiantur humilitatem: comantes enim gloria [orig: gloriâ] superbire: Inventi quoque qui sine auriga [note: Plin. H. N. l. 8. c. 42. ] certamen vicissent. In Circo, inquit Plinius, ad currus iuncti, non dubie [orig: dubiè] intellectum adhortationis et gloriae fatentur. Claudii Caesaris saecularibus Circensibus, excusso in carceribus auriga [orig: aurigâ], albatos equos


page 17, image: s023

palmam occupasse, opposita effundentes omnia, quae contra aemulos debuissent, perito auriga insistente, facientes: cum puderet hominum artes ab equis vinci, et peracto demum legitimo cursu ad metam stitisse. moxque subiungit. Maius augurium apud priscos, plebeis Circensibus excusso auriga, ita ut staret, in Capitolium cucurrisse equos sedemque ter Iustrasse: maximum vero [orig: verò], eodem pervenisse ab Veiis, cum palma et coronis, effuso Ratumena, qui ibi vicerat: unde [note: Pausan, in Corinthiacis. ] postea nomen portae est. Phidoti Corinthii etiam equa, cui Aurae nomen, apud Pausaniam, ab ipsis statim carceribus sessore suo collapso, et cursum pristinum aeque [orig: aequè] ac si rectorem haberet retinuit, et circa metam se convertit: audito vero [orig: verò] sono tubae ad cursum concitata est vehementius: cumque ad ludorum praefectos antevertisset, iam quasi victoriae se compotem intelligens, constitit. [note: Sympathia et Antipathia. ] Sympathiam et antipathiam si attendas, singularis equo cum gallinis et otide amicitia: cum camelo, elephante, lupo, urso, leone, sue, ovibus, asino, serpentibus, trachuro pisce, phoca, pomis et ficubus, hordeo quodam, gentiana, colore atro, et cadaveribus, inimicitias exercent. [note: Herodot. Hist. l. 1. p. 15. ] Camelos cum Cyrus equitatui Craesi opposuisset, in fugam equos coniecere. Xerxes Arabes camelis usos, ultimos in exercitu locavit, ne equi consternarentur. In bello Tarentino elephantorum tummagnitudine tum deformitate, et novo colore simul ac stridore consternati equi, cum incognitas sibi belluas amplius quam [orig: quàm] erant, suspicarentur, fugam stragemque late [orig: latè] dederunt. Caesar ingentem fluvium in Britannia traiecturus, conscenso elephante, equos Britan~orum terruit. Ne tympana quidem ferre posse, si ex pellibus vel elephantis, vel cameli, vel lupi facta fuerint, a [orig: à] Porta [note: Plin. H. N. l. 20. c. 20. ] auctor est. Rumpi eos traditum est, teste Plinio, qui vestigia luporum sub equite sequuntur, si calcaneum equi quadrigam trahentis conculcent, sisti, tamquam cum quadriga conglaciati essent, apud Aelianum legimus. Numquam transituros equos, ubi lupi intestina sint defossa, Pierius Valerianus prodidit. Dentes vero [orig: verò] maximos, infatigabilem cursum praestare equis [note: Plin. H. N. l. 28. c. 19. ] dici, si eis alligentur, Plinius auctor est. De Lycospadis et Lycophoris equis in Differentiis agemus. Ursos in solitudine tympano ex equi pelle confecto, terreri Portae quoque debemus. Castrati leonem nulla ratione accedunt, dextrarii seu non castrati [note: Columella R. R. l. 6. c. 30. ] adoriuntur. Oves si stabulo in quo mulae, equi, aut asini steterunt, facile [orig: facilè] in scabiem incidunt. Rudentes asini, in Darii contra Scythos expeditione, equos perturbarunt. De serpentibus [note: Aelian. H. A. l.???3. c. 27. Plutarch. Symp. l. 6. q. 8. ] Silius Italicus prodidit. Cauda trachuri ventri equae appensa, abor tum procurat, si Aeliano credimus. Phocae aspectum ferre nequeunt. Animo linquuntur, si aut mala aut ficus dorso comportarint; exanimati, panis obiectu revocantur. Hordeo illo abstinent, quod in quodam, circa Scitharum et Medorum dictam Thraciae regionem, loco, provenit. In rabiem aguntur, si lasere nares illiveris. Gentianam abortus equabus causam esse, Gesnerus exquodam sene audivit. Securidacam si calcaverint, soleas exuunt. Si equi ex Sybari fluvio biberint, sternutamentis exagitantur: si ex Cossinire Thraciae, quod in agrum Abderitarum defluit, in rabiem aguntur. Idem de puteo haud procul a [orig: à] Potniis Baeotiae urbe dicitur. Equum Catonis in Maurum aterrimum, aterrimis armis indutum, calcaribus adactus, sese inferre recusasse, Silius Italicus reliquit. A cadaveribus abhorrere apud Homerum [note: Usus. ] habemus. Maximus quidem equorum in Cibis, medicina, bello, venatione, itineribus, triumphis, et aliis usus est; nos tamen, quo loco duntaxat in Cibis et Medicina habendi sint, videbimus. Carnibus usos non tantum obsessos, quod in Veronensi sub Maximiliano I. Novariensi, sub Ludovico Aureliano; Rupellensi, sub Ludovico XIII. Gallorum Rege Christianissimo, ut alia taceam, factum, sed et gentes, apud auctores habemus. Notum est, Nomadum, Scitharum, Sarmatarum, et Tartarorum


page 18, image: s024

modernorum nomen. His volupe, vulnerare incidereque equos, carnibusque etiam semicrudis vesci: caballos pridie [orig: pridiè] tum sponte [orig: spontè] tum morbo absumptos, exciso loco apostemato comedere; eorundemque reges, si quando commeatum suis distribuerent, quadraginta hominibus equum unum dare solebant. Sed et apud Persas, in conviviis die cuiusque natalis, assi toti apponebantur: a [orig: à] Germanis vero [orig: verò] tam agrestes quam [orig: quàm] domestici caballi, tam diu comedebantur, donec a [orig: à] Gregorio [note: Bruyer. l. 13. c. 40. ] III. abrogaretur. Ab Alpinis populis pullos edi, Bruierinus se audi visse refert. Fuit et Sanguis in deliciis. [note: Plin. H. N. l. 18. c. 10. ] Plinius sane [orig: sanè] Sauromatas e [orig: è] milio, maxime [orig: maximè] pulte, et cruda etiam farina sanguine e [orig: è] cruris venis admixto vivere, prodit. Miechovius vero [orig: verò] et Paulus Venetus, equitantes si fames invaserit, sitisque molesta fuerit, venas aperire, haustoque eorum sanguine, famem sitimque pellere, reliquerunt. Gavisos eodem Cancanos, qui secundum quosdam Virgilio Bisaltae, secundum Acronem et Porphyrium Hispaniae [note: Horat. l. 3. Carmin. ] gentes, apud Horatium habemus. De Lacte nullum dubium. Scythae namque liberis statim atque nati sunt, lac equinum porrigunt. Inde Hippomulgorum, et Galactophagorum nomen. Iidem Soli exponunt, ut crassior pars subsideat, mox fervefaciunt. Evadere produnt, ut vinum album esse putetur. Moschivero [orig: Moschiverò] olim [note: Cromerus Histor. Polon. l. 29. ] Tartarorum servi, potum lactis equini illis tributum petentibus per ducem suum in itinere offerre consueverant. [note: Hippocrat. l. 4. de morbo. Plin. H. N. l. 28. c. 9. ] De Hippace quid sit, inter scriptores non constat. Hippocrates, Dioscorides, et Plinius, caseum esse scribunt, quem ille virus redolere, et bubulo proportione respondere, adicit. Alii equinum coagulum esse credunt. Theopompus scythicum ex lacte equino, edulium esse scribit. Ut ut sit, hac [orig: hâc] et glycyrrhiza [orig: glycyrrhizâ], undecim et duodecim dies vitam tolerari [note: Theophr. H. P. l. 9. c. 13. ] apud Theophrastum legimus: plurimam temporis partem caseo equino usos Hippocratis testimonium est. Nec est quod quisquam illud miretur; cum Zoroastrem interdum solo lacte sex menses transegisse, quod de quodam alio Athenaeus narrat, referant. [note: Usus in Medicina. ] Medicinam quod [orig: quòd] spectat, habet in ea locum, lac, serum, sanguis, axungia, coagulum, dentes, lingua, os de corde, iecur, testes, fel, pili, ungulae, sudor, spuma, saliva, urina, [note: Dioscor. M. M. l. 2. c. 75. ] et stercus. Lac maxime [orig: maximè] perpurgat, ut purgare Dioscorides tradat. Serum ad ulcera renum perpurganda, conducit, si Aetio credimus; illud nempe, quod per decoctionem ex lacte separatur. Rhasis mulierem quae non concipit, si lac equinum ignorans biberit, et mox cum viro congressa fuerit, concepturam scribit. Invenio et apud Plinium, vulvas collutas iuvari eodem lacte. Sanguis septicus est: Equarumne quae admissuram expertae sunt, an vero [orig: verò] marium o)xeutw=n, quod Hermolao Barbaro placet, vel equorum utriusque sexus, quod Plinio, experientia dirimere potest. Eundem Plinius regio morbo prodesse scribit: et hippiatri eodem ad diversos morbos utuntur. [note: Veget. l. 1. c. 17. ] Phragmaticum de matrice detractum, cum oleo vinoque tepefactum, et toti iumento contra pilos inunctum, curat. Fel, maleficae naturae est, si Plinio credimus, qui tantum inter venena damnari tradit, ut ideo [orig: ideò] flamini sacro equum tangere non liceret. Axungia suffumigata, partum mortuum, si Sexto credimus, foras [orig: foràs] eicit, et secunda sequitur. Medulla unguentis ad spasmum miscetur. Coagulum inter dysenteriacorum et caeliacorum remedia censeri, Dioscorides, Galenus, Avicenna, et Haly auctores sunt. Dentium farina verendorum vitiis inspersa medetur. Qui primi equo cadunt, infantibus adalligati, dentitionem facilem praestant, idque efficacius, si terram non attigere [orig: attigêre], ut Plinius prodidit. Sextus eos, si dentem qui doluerit, tetigerint, remedio esse scribit. Nam et infans, addit, si equi rostrum basiaverit, dentium dolorem non sentit, et nec equus mordebit infantem. Lingua, ex vino inveterata, ad lienem pra sentaneo remedio sedandum datur, si Caecilio Bioni apud Plinium


page 19, image: s025

fides. Os de corde, dentibus caninis maxime [orig: maximè] simile est. Hoc Scarificari dolorem, aut exempto dente demortui equi maxillis ad numerum eius qui doleat, demonstrari, Plinius auctor [note: Galen. de Euporist. l. 2. c. 38. ] est. Iecur theca [orig: thecâ] cedrina [orig: cedrinâ] repositum, dein vino Chio et aqua dilutum, ne iecur amplius exedatur, efficit. Lien ex aqua dulci potus, mortuum partum eicit, apud Plinium. Testiculi aridi hausti Venerem stimulant. Lichenes in genibus, et super ungulas inflexu harum partium indurati calli, triti et in aceto exhibiti, comitialibus prosunt, ut Dioscorides, Galenus, et Plinius, scribunt. Pilus ad ostium domus alligatus, ne culices, aut Cniphes per ostium involent prohibet. Id Rhasis et Albertus prodidere. In in guinum ulceribus equi sctae tres, totidem nodis alligatae intra ulcus, remedio sunt. Eorundem ex capite et femine cinis, sanguinis profluvium sistit. Pilo circumligato verrucae tolluntur, quod propter adstrictionem alimento privatae arescant. Ungularum cinis cum oleo et aqua illitus, panos et apostemata, in quacumque parte discutit: sed et strumas, si urina calefacta admisceatur. Ex vino et aqua potus adversus calculos prodest. Suffitus partum deturbat. Ramenta per nares equo infusa, urinam eiusdem promovere, Hicrocles seribit. Sudor cum urina in balneo bibitus, tineas et serpentes e [orig: è] ventre hominis exigit, si promissis quorundam eredendum, Mistus cum vino et a [orig: à] gravida potus, abortum facit. Si cultelli vel gladii calefacti eum imbiberint, inficiuntur adeo [orig: adeò], Alberto prodente, ut locus ab eis vulneratus, sanguine, ante mortem animantis, manare non desinat. Spuma equi recens detracta, et cum oleo rosaceo infusa, auricularum quamvis vehementes dolores resolvit. Eadem [orig: Eâdem], Marcellus, si ab equitando vexata fuerint inguina, aut intertrigines doluerint, fricari tamquam praesentaneo remedio, iubet. Ex Saliva [note: Gesnerus de Equo. ] commendat Gesnerus, in fervido faucium malo, quod aestate nonnumquam, pestilenti lue, in milites inprimis grassatur, remedium. Saliva, inquit equi, avenam aut hordeum pasti, os aegroti diligenter colluitur: deinde ex cancris vivis contusis, humorem exprimes, eodemque rursus lavabis. Quos si vivos habere non potes, pollinem de cancris aridis in clibano tostis insperge: postquam equi saliva ablueris. Phthisicis iam desperatis, salivam vel spumam cum aqua calida per triduum dabis. Aeger sine cunctatione sanabitur; sed equus morietur. Id a [orig: à] Plinio, Marcello, et Sexto proditum habemus. De Urina et Stercore hoc dixisse sufficiat: illam aquae ferrariae ex officinis contra comitialem morbum misceri: hoc, ad colicam in vino albo decoctum, contra scorpionum ictus; et fluentem ventrem in aqua, Dioscoridi, Plinio et Sexto adhiberi. Recens naribus admotum, sanguinem reprimit, inprimis si cum creta et aceto acerrimo agitetur. Cum putaminibus ovorum in cinerem redactum mistum, ne ex vulnere immodice [orig: immodicê] fluat, prohibet. Anhelitum praeservare a [orig: à] peste quorundam commentum est. Differentiae seu Genera equorum varia sunt: praecipua, a [orig: à] Locis, partibus, et quibusdam accidentibus sumuntur. A Locis equi sunt, Acarnanici, qui maximi fuisse dicuntur. Unde in proverbium de re maxima [orig: maximâ] cessere. Aethiopici, quos, feros eredo, pennatos, et cornibus ornatos ferunt: male [orig: malè] a [orig: à] calore habentur. Agrigentini, qui olim ad agones Graeciae mittebantur, et victores recedebant. Alanici, qui veloces et robustissimi. Probi tanta celeritate fuisse perhibetur, ut diurnis spatiis centum obiret milliaria, vel in decimum diem haud interpellato labore ut diximus. Angli, quorum bona [note: Polydor. H. Angl. l. 1. Strabo Geogr. l. 16. ] pars non succussat, ut Polydorus Virgilius prodit. Apamienses in Syria, ubi supra triginta milia alebantur equae, et emissarii trecenti. Apuli, quos Varro laudat, et Volaterranus bello aptissimos facit. Arabes, celeritatis, equae inprimis, tantae, ut per diem noctemque circiter, centena milliaria itineris conficiant, si Vartomanno credendum. Arcades, a [orig: à] quibus ideo [orig: ideò] Arcadia i(ppo/batos. Equis et asinis admissariis ad mulos


page 20, image: s026

procreandos clara erat. Armenii, qui a [orig: à] Parthis genus ducunt, nisi quod [orig: quòd] capite sint graviores, ideo [orig: ideò] baruke/faloi [note: Martial. Epigr. l. 14. ] Absyrto. Astares, seu Asturcones, quibus forma minoripraeditis, mollis est alterno crurum explicatu glomeratio, fuere olim in pretio: sed bellis apti non sunt. Attici, qui Sophocli praestantissimi. Barbari, qui ex regno Tunctano, et Numidia habentur, sunt pernicissimi. Bengalenses, qui tam duras ungulas habent, ut ferreis soleis non indigeant, utcumque per saxa et montes currant. In Bisnagar quadringentis aut quingentis nummis aureis venduntur, octingentis quandoque, quod [orig: quòd] aliunde advehantur. Britones, qui cruribus et auribus suntmutili. Burgundiones, qui in iuriae tolerantes. Calabri, qui itineri peragendo aptissimi. Cappadoces omnium fere [orig: ferè] optimi. Solebant incolae Persis mille quingentos annuatim persolvere. Caraiani, qui a [orig: à] mercatoribus in Indiam ducuntur, et quibus incolae auferre de osse caudae nodos duos vel tres solent, ne sessorem feriant. Celtiberi, qui u(po/yaroi, subalbidi; in exteriorem Hispaniam traducti, colorem mutant. Cilices, quorum trecenti sexaginta albi Dario pendebantur. Corsici, qui breves admodum, sed generosi. Procopius tradit, paulo supra oves magnitudine esse. Alii, nisi clausis obequitari oculis, addunt. Cretenses, clatioris animi, et qui accessum aegre [orig: aegrè] rerunt. Cyrenaici, ilibus substrictis et parvis, pedibus bonis, longiore inter equitandum animae ductu, magnitudine pollent. Daci pernicissimi, quibus iuba ab armis ad terram usque, cauda prolixa, caput parvum. Dani speciosi, et viribus clari. Oelandi ex Gothici maris insula, totius orbis minimi, sed perdociles. Elei, qui a [orig: à] pernicitate laudabantur. Incolae equas finibus suis eductas iniri faciebant, quod esset experimento cognitum, mirae felicitatis prolem inde provenire. Epirotici, qui mordaces et perversi. Apud Elidem palmas merebantur. Nunc Albanos vocant. Frigisci, quos non minus velocitate quam [orig: quàm] continuatione cursus, invictos commendat Vegetius. Germani, qui plaerumque succussatores. Transylvani, qui docilitate ab aliis vincuntur: cursu vero [orig: verò] iugi et longo nulli cedunt. Graecanici, quos Absyrtus scribit, pedibus bonis fultos esse, vasto corpore, capite venusto, ardua antica parte statura, concinnoque corpore, sed clunium compago incommoda, nec respondente; pernices et animosos. Hetrusci, arguto capite, et densa [orig: densâ] iuba. Hispani, qui teste Absyrto, magno sunt corporis habitu, concinno et erecto, eleganti capite, compage corporis luculenter dividua [orig: dividuâ]; sed adstrictis clunibus, itineribus obeundis pares et robusti; corpore nec gracili, nec ad maciem opportuno; ceterum ad cursum habiles, qui in equitatione calcaribus non incitantur. Quin et ab ortu ad integram usque aetatem morati et obsequentes: deinde improbi et mordaces [note: Santius Hist. Hisp. p. 1. c. 2. ] fiunt. Tantam eorum fidem, Rodericus Santius ait, ut cumse percussos in bello sentiunt, sessores suos incolumes extra prelium reponant. Ianettos vulgo [orig: vulgò] vocant. Hollandi, australes inprimis, lacertosi sunt. In Frisia generosi, torosi, et panopliae ferendae idonei. Hunniscis est secundum Vegetium, grande et aduncum caput, exstantes oculi, angustae nares, latae maxillae, tobusta et rigida cervix, iubae ultra genua pendentes, maiores costae, incurva spina, cauda sylvosa, tibiae validissimae, parvae bases, plenae et diffusae ungulae, ilia cavata, totumque corpus angulosum, nulla in clunibus arvina, nulli in musculis tori, in longitudine magis quam [orig: quàm] altitudine statura, propensior venter exhaustus, ossa grandia, macies grata, et quibus pulchritudinem praestet ipsa deformitas. Animus moderatus et prudens, vulnerum patiens. Hunnicos alias [orig: aliàs] vocant: forte [orig: fortè] sunt Ungarici, seu Pannonii, quibus Camerarius [note: Oppianus Cyneget. l. 1. ] dentes cadere negari ait. Iberi Oppiano sunt celeres, sed cursus celeritatem pauca emensi stadia amittunt, corpore venusto, sed ungula [orig: ungulâ] minus solida [orig: solidâ]. Forte [orig: Fortè] sunt diversi ab Hispanis, et ex Iberia inter Armeniam et


page 21, image: s027

Colchidem sita oriundi. Oppianus tamen eosdem facit. De Indicis dicit [note: Aelian. H. A. l. 13. c. 9. ] Aelianus, difficulter currentes coerceri [orig: coërceri], nisi ab iis qui a [orig: à] prima aetate in equestri scientia instituti sunt. Hi currum in orbem versare plane [orig: planè] norunt. Insubres, sunt ardua [orig: arduâ] prae ceteris cervice, et micantibus oculis. Istrii, proceri, individua [orig: individuâ] spina [orig: spinâ] cavaque. Lybies, corpore oblongo, costis et lateribus crassioribus, et ampliore ad rectum impetum pectore. Solis aestum et sitim meridianam facile [orig: facilè] tolerant. Massaesyli sunt parvi et celerrimi, et sola [orig: solâ] virga [orig: virgâ] reguntur, quod et de Mauris dicitur. Menaepii seu Geldri, Germanicorum equorum soli bellatores, et ideo [orig: ideò] in pretio. Eosdem et Sicambros dici volunt. Mosci soleis carent, ut Herbersteinius prodidit. Murcibii, vix ora tenacia ferro concedunt. Neapolitani, sunt animosi, speciosi, et robusti. Nigritis ob aestum nimium fere [orig: ferè] nulli. Idem facit, ut eorum inguina intumescant, ne meiere possint. Pro faeno utuntur faselorum laceramentis, sole exsiccatis: loco avenae, milio. Pro equo phaleris et reliquo ornatu instrato, dantmancipia novem, ad summum quatuordecem. [note: Oppian. l. c. ] Nisaei, quos maximi Oppianus facit omnium pulcherrimos, gressu molli, et freno faciles, capite parvo, iuba [orig: iubâ] longa et multa, comis utrinque demissis, subflavis. Medicos fuisse Stephanus et Ammianus Marcellinus testantur, qui et Neseos vocant. Viginti milia quotannis ad Regem Persarum mitti fuisse solita, sub tempus quo festum Mithrae celebrabatur, Strabo auctor est. Norvegia mediocris magnitudinis alit, sed admirandae fortitudinis et pernicitatis, in saxosis viis, eosdem. Numidici, neque hordeum, neque triticum gustant, solo gramino et faeno contenti. Parthi, teste Absyrto, magno et amplo sunt corpore, Oppiano basquplo/kamoi id est comam gestantes densis cincinnis nexam. De Persicis ita Vegetius. Persis et statura et positio a [orig: à] ceteris equorum generibus non plurimum differt, sed solius ambulaturae quadam gratia discernuntur a [orig: à] ceteris. Gradus est minutus et creber, et qui sedentem delectet et erigat, nec arte doceatur, sed naturae velut iure praestetur. Inter tollutarios enim et eos quos totonarios vulgus appellat, ambulatura eorum media est, et cum neutri sint similes, habere creduntur ab utrisque commune. In brevi amplius gratiae, in prolixo itinere saevior patientia, animus superbus et nisi labore subiugatus, assidue [orig: assiduè] adversus equitem contumax, tumens, prudens: et quod mirum est, in tanto fervore, cautissime [orig: cautissimè] decoris est observator: incurvata in arcum cervix, ut recumbere videatur in pectore. Inter [note: Aristor. H. A. l. 7. c. 5. ] Pharsalicos equum fuisse asserit Aristoteles, nomine iustam, quae pullos pareret omnes admissariis equis similes. Unde forte [orig: fortè] ei nomen factum. Poloni, ut scribit Cromerus, partim ob pernicitatem et laboris incommodorumque tolerantiam, partim propter molliorem incessum, a [orig: à] remotioribus [note: Aelian. H. A. l. 16. c. 37. ] expetuntur. Apud Psyllos arietibus non maiores esse Aelianus nugatur. Qui sint Saphareni quorum simul cum [note: Veget. in Veterinaria. ] Armeniis Vegetius meminit. Postquam Persicos laudasset, apud neminem reperitur. Ego a [orig: à] Saphara Arabiae felicis oppido in mediterraneis, cuius apud Plinium mentio, quodque Ptolomaeo s1afa/ra, dictos puto. Sardi laudatissimi sunt, cauda [orig: caudâ] procera atque lata, iuba brevi, ungulis asininis; lacertoso corpore, arrectis auribus, si bene [orig: benè] Stradanus expressit. Sarmotici, genus equorum est, teste Absyrto, non inelegans, et in suo genere concinnum, ad cursum idoneum; simplex, grandi corporis habitu, valido capite, cervice decora. Castrantur, ne aut feminarum visu exagitati raptentur, aut subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores. Plinius hosce populos cum longinqua acturi sunt itinera, inedia [orig: inediâ] pridie praeparare equos ait; exiguum tantum potum impartientes, atque ita per centena milia, et quinquaginta continuo [orig: continuò] cursu euntibus insidere. Scenitae, tantae habent pernicitatis, Evagrio teste, ut propter velocitatem eorum vinci nequeant. Svecia


page 22, image: s028

et Gothia magnos et ad cataphractorum proelia aptissimos, teste Olao Magno producit, qui, regio edicto extra regnum educi prohibentur. Tartarorum [note: Paul. Venet. l. 1. c. 65. Michov. l. 1. c. 6. ] plaerique sunt albi. Venetus magnum Chamum numerum X. M. alere prodidit. Tantae velocitatis sunt Miechovio, ut uno die XX. milliaria Germanica magna equitent. Sunt depressa [orig: depressâ] cervice, et pedibus aquam et pabulum sub nivibus quaerunt. Perniciores sub Tartaris quam [orig: quàm] aliis esse, Mosci affirmant. Thessalis nota bovilli capitis inuri solebat. Thraces Absyrtus turpes esse scribit, deformi specie, rigido corpore, praegrandibus armis, spina [orig: spinâ] curva [orig: curvâ], varos, ideoque ingressu vacillante, cursuque. Delphicum tamen oraculum et Virgilius laudat. Toringos quoque Vegetius commendat, et proximos Hunniscis facit. Tyrrheni maris insularum praesertim Sardiniae et Corsicae equos, breves admodum, sed animo generoso, et ingressu irrequieto, Volaterranus facit. Et tantum de generibus a [orig: à] locis desumptis. A Partium constitutione haud paucae quoque occurrunt differentiae: praecipuaesunt, Elaphopodes a [orig: à] corvino pede sunt qui suffraginum articulo ossa continent, et ideo [orig: ideò] pessimo gressu nituntur, vectoremque contundendo fatigant. Cynobatae, qui iis dem in locis brevia condunt ossa et humilia, ob idque ungulas ad internam calcium partem adferunt, ac pedes tractim agunt, in eisque claudicant. e(teros1kelei=s2 et e(tero/podaw2 dicit Absyrtus illos qui in alteram partem vergunt seu inclinant. u(yau/xun, Homero e)riau/xhn, est ille qui cervicem attollit. e(tero/gnasqos, qui dispares maxillas, unam nempe duriorem, alteram molliorem habet. Ex accidentibus color nobis aliquot praebet differentias, alia praetermittimus. Huius ratione sunt, maculati, trabeati, transtrabeati, unicolores, albi, nigri, spadices, baliardae, caerulei, parvi, heterophtalmi, aetogenes [orig: aëtogenes], et alphorynchi. Maculati w)ru/gges2 Oppiano inptimis maximis nigris maculis et zonis seu per crura extensis, seu per dorsum, seu in collo distincti, nobilissimi habentur, eoque praestantiores fore creduntur, quo natura in his ordinem quendam servasse videbitur, seu numeri seu paritatis ac loci, seu rectitudinis: post hos sunt qui maculas rubras aut rubiginosas habent. Ad hos spectant Scutulati, qui oblongis taeniis ornantur: Guitati stiktoi\, qui rotundis fasciantur, ut pantherae: et Variegati, poikilode/rmones2, picae nonnullis, aliis Homeri a)iolo/pwloi, qui picae instar albo et nigro variant. Trabeati, dextros ambos aut sinistros pedes albos habent, et pessimi esse censentur. Transtrabeati, alternatim pedes habent candidos, et omnium deterrimi sunt. Causa utriusque quod illorum pedes in utero materno iuncti fuerint, ob id simul contraxisse maculam. Unicolores Palladius admissarios legi iubet. Albi Claudiano sunt veloces, Platoni laudatissimi. Caesios habent oculos; quod [orig: quòd] cum hi triplici ratione distinguantur, nigro, caprino, et caesio, corporis totius colorem, oculi quoque color consequatur. Nigricantes laudibus efferuntur, maxime [orig: maximè] si in fronte, vel asteriscum, vel lineam albicantem, vel denique altero pede, candoris aliquid habeant. *a)i+/sqwnas2 Homeri quidam interpretantur, id est nigros et quasi igne exustos quales a)i+/sqonas2 et purilampe/as2 in aprorum venatione commendat Oppianus. Spadices, sunt sanguinei fulgoris, a [orig: à] colore palmei surculi. Alii palmatos vocant, Varro badios, Cassius Medicus balios, nonnulli Castanei coloris, et baliardas. Caeruleos [orig: Caerüleos] Becanus celeres facit. parwa\s2 equos to\ xrw=ma pur)rou/s2, Hesychius et Varinus vocant. Heterophthalmi oculos habent, aut non aeque [orig: aequè] magnos, aut alterum altero humiliorem. Lacuna male [orig: malè] monoculos vocat. Parthi eos forte [orig: fortè] probabant, quod [orig: quòd] pavidi et fugae aptissimi essent. *aetogenei=s2 a [orig: à] genitiva quadam macula quam in armis et cocco referunt, Absyrtus dici putat, Sarmatae eos ut probos adsciscunt: illos vero [orig: verò], qui aquilinam notam pone [orig: ponè] ferunt circa coxas et caudam, (iidem hi cum superioribus nam a)/etos aquila est) reiciunt. *alfs1ru/gxoi denique, tardius senescere dicuntur.



page VI, image: s029

[illustration:

Asinus Esel

]

[illustration:

Asinus Esel

]

[illustration:

Mulus Maul Esel

]



page 23, image: s030

CAPUT II. De Asino.

EQuum excipit Asinus, despectum quidem, sed non minus utile iumentum. Incredibili sane lucro dominis fuisse memoratur, compertumque tradunt, fuisse asinam quae omnium praediorum fertilitatem superarit: siquidem in Celtiberia visum est, singulas asinas quadringentis milibus nummorum fuisse enixas, [note: Plin. H. N. l. 8. c. 43. ] ut apud Plinium legimus. Non est ergo mirum a [orig: à] Q. Axio Senatore quadringentis nummis asinum emptum: et Heliogabalum eosdem tamquam magnifica dona P. R. distribuisse. Nomen apud Latinos sortitus est, non ab a et sinos, ut esset quasi sine sensu animal, ut Bartholomaeus Anglicus nugatur: sed a [orig: à] sedendo, ut Isidorus scribit, quasi asledum dicas: vel potius ab Ebraico Ason, quod ipsum asinum significat. Graecis est o)/nos, para\ thn\ o)/nhs1in, quod nostra opera iuvet; nisi melius a [orig: à] livido colore ita dicatur, a [orig: à] quo et asello pisci, nomen inditum arbitrantur. Dicitur Cyrenensibus briko\s2 ab improbitate; Aristophani bou/palos, quasi bovis instar stupidus; Nicandro brwmh/es2 ruditor; et a [orig: à] nimia vocis absurditate mega/mukos; Eustathio et Suidae ka/nsqwn, a [orig: à] clitellis, et kansqh/lios; Hesychio killo\s2, quomodo et Dores eundem appellant. Aliis kwsqulo\s2, le/pargos, quod ei ilia albicent; memme/mnwn, monio\s2 Cyrillo, muxlo\s2, quod tamen vocabulum Phocenses, nonnisi tw=| u=pi\ o)xei/an pempome/nw| tribuunt, qui et kh/lwn vocatur; o)kri/bas2, agrestis nempe, [note: Deseriptio. ] o)gkisth\s2 a [orig: à] ruditu; dicitur. Descriptionem si spectes, aures ipsi pro proportione totius longissimae et latae; labia crassa: caput magnum: in collo et pedibus, nigrae quaedam lineae quas Hesychius mu/klas2 vel mu/klous2 vocat: In tergoris exordio, crucis effigiem gerit, quo etiam loco quam [orig: quàm] iuxta renes, onera difficilius portat, quod ossa sint minus robusta. Pilus corporis duriusculus et lanificio meptus. Ilia alba. Membrum genitale praeceteris quadrupedibus grande. Nicander korw/nhn, quae proprie [orig: propriè] est r(a/bdos kefalotw\, vocavit. Dentes priores mense tri esimo tum mas tum femina amittit; secundos sexto: quod [orig: quòd] si non prius peperere quam [orig: quàm] decidant postremi, sterilitas certa. Cutis e???duriffima et solidissima ut vix fustim sentiat. Cor portione maximum ut ommbus timidis, aut propter metum maleficis, ut ait Plinius. Sanguis, crassissimus, pinguissimus, [note: Locus. ] et nigerrimus. Quantum ad Locum, Nomades asinis carere propter regionis frigus scribit: itaque in Septentrione paucos invenias. In Italia, Gallia, Germania, Graecia, haud pauci, ut in Differentiis dicemus habentur. [note: Cibus. ] Cibus ipsi vilissimus, Nam et eo rure quod [orig: quòd] pascuo caret contineri potest, exiguo et qualicumque pabulo [note: Columella R. R. l. 7. c. 1] contentus. Quippe vel foliis spinisque, vel perticis salignis alitur; vel obiecto fasce sarmentorum. Paleis vero [orig: verò] quibus fere [orig: ferè] omnes regiones abundant, gliscit. Ideo [orig: Ideò] Tzetzes maximum urbis excidium indicaturus, vereri se, acute [orig: acutè] dixit, ne asinus eam depascat. Delectatur et ferula, quae aliis animalibus venenum est et ficubus, quas cum devorasset, et vero [orig: verò] puer ut vinum asello daretur postulasset, in tantum cachinnum Polemon, vel Chrysippus resolutus est, ut eodem perierit. At in Christiani Moguntini [note: Krantzius Sax. l. 6. ] Episcopi, teste Krantzio, asinos, tantae impensae factae, quantae in potentissimi Principis familiam alendam impendi possent. Aiunt etiam potu aquae pinguescere, et ex cibo eo magis proficere, quo plus biberint. [note: Generatio. ] Maxime [orig: Maximè] libidine pruriunt, id et Ambraciotarum aeneus asinus quem Delphis dedicavere, postquam victoriam de Molossis, pugna [orig: pugnâ] nocturna [orig: nocturnâ], reportassent, ostendit. Segnes tamen esse et infecundos, ob tantam veretri enormitatem, pro comperto [note: Aelian. H. A. l. 10 c. 28. Plin. H. N. l. 16. c. 20. ] habetur. Ideo [orig: Ideò] Aegyptiis exosos Aelianus prodidit. De generatione ita Plinius. Partus a [orig: à] trigesimo mense ocissimus, sed a [orig: à] trimatu legitimus, totidem quot equae et eisdem mensibus et simili modo. Parit duodecimo mense; singulatim magna ex


page 24, image: s031

parte procreat prolem: ea [orig: ] namque natura [orig: naturâ] est, ut unum pariat, sed nonnumquam gemellos etiam edit, rarissime [orig: rarissimè] tamen. Apartu die septimo mari iungitur, eodemque die iuncta, maxime [orig: maximè] recipit initum, sed postmodum etiam patitur. Solet haec, nisi priusquam gnomonem amittat pepererit, numquam [orig: numquàm] postea initum recipere: sin antea pepererit, parere tota sua aetate potest. Gignit tota [orig: totâ] vita [orig: vitâ], quae ei est ad trigesimum annum. Praegnantes opere levant. Venter enim labore nationem reddit deteriorem. Marem non disiungunt ab opere, quod [orig: quòd] remissione laboris fit deterior. Admittuntur ante [orig: antè] solstitium, ut eodem tempore alternis annis pariant: duodecimo enim mense conceptum semen reddunt. Hucusque Plinius. Dolent eis a [orig: à] fetu mammae; ideo [orig: ideò] sexto mense arcent partus, cum equae anno prope [orig: propè] toto praebeant. Lacgravidae habent mense decimo; vel ut Plinius, praegnantes continuo [orig: continuò] lactescunt. Pullis ubi pmgue pabulum, biduo a [orig: à] partu maternum lac gustasse letale est. Genus [note: Genes. c. 36. ] mali vocatur Colostratio. Hana socer Esau primus equis asinos copulavit: sicque isti se gerunt, ut si asinas quas equi inivere supervenerint, semen, propter eiusdem sine dubio frigiditatem, pervertant. Quod [orig: Quòd] facile implent, membri, ut Cardano visum, productio in causa; qua [orig: quâ] ad intima uteri equae penetratur. Observatione dignum, quod tradit Plinius, ad mularum maxime [orig: maximè] partus, aurium referre in his et palpebrarum pilos dici. Quamvis enim unicolor toto corpore, totidem tamen colores [note: Inimicitiae. ] quot ibi fuere, reddere. Inimicitias cum Aegitho, et Spino avibus, ex plantis cum cicuta gerunt. Spinetis se scabendi causa atterens, nidos aegithi dissipat: quod adeo pavet, ut voce omnino [orig: omninò] rudentis audita [orig: auditâ], ova eiciat, pulli ipsi metu cadant. Igitur advolans ulcera eius rostro excavat. Spinus ideo [orig: ideò] eos odit, quod [orig: quòd] flores spinae devorent, is in spinis degat. Cicutam si in Hetruria depascantur, profundissimo somno et torpore corripiuntur, ut plane [orig: planè] mortui [note: Scalig. Ex. 152. ] videantur. Scaliger testatur, multos ex eius esu oscitantes, deinde in anfractuosos gyros circumactos concidisse. Quae de corvo, lupo, sorice, et equo dicuntur, manifestam rationem [note: Amicitia. ] habent. Amicitiam vero [orig: verò] cum scorpio, et vitis palmite colit. De illo ita Merula. Sipercussus a [orig: à] Scorpio, super asino rectus desideat ad caudam, pro ipso dolorem sensiturum asinum: eiusque rei signum esse, quod [orig: quòd] pedendo moritur. Vel si is quem Scorpio pupugerit, in aurem dicat asino, Scorpius me pupugit; non amplius doliturum dolore in asinum transeunte. Abroso vero [orig: verò] ab asino vitis palmite, vindemiam inde ferociorem provenisse, observatum est: idque cum multa secuti diligentia mortales, laetiorem sibi proventum quotannis compararunt. Stygis aquam nonnisi ungula asini pati; et Empedoclem utribus ex coriis asinorum flatus Etesiarum validos compescuisse, nescio an inter sympathiae exempla recenseri [note: Vita. ] debeat. Vitam ad trigesimum producunt annum, nisi nimis laboribus exhauriantur. Femina vivacior mare est. Vox ipsorum ruditus et oncatio, ut Scaliger voluit. Sed et brwmw=mai, et muka/omai de asinis prolata invenies. [note: Morbi. ] Soli inter animalia pilosa, non a [orig: à] pediculo tantum, sed etiam a [orig: à] reduvio immunes esse dicuntur. Laborant et catarrho et bulimo; et hoc maxime [orig: maximè], si caricas et mala gestaverint. Illum Malida vocant, quod vitium in capite oritur, facitque ut per nares pituita multa ruffaque effluat, quae si ad pulmonem descenderit, [note: Aelian. H. A. l. 14. c. 10] mori feruntur. Aelianus auctor est Maurusios asinos primum ut se in viam dederunt, incredibiliter incitata celeritate iter conficere, ut evolare non excurrere videantur. Deinde eos cito [orig: citò] fessos de via, et pedes et spiritum deficere, ac pedum tarditate ad currendum constrictos insistere, et acerrimas lacrimas profundere. Claudicationis remedium vide apud [note: Natura ] Aldrovandum. Quod [orig: Quòd] ab aqua sibi, ut Plinius, prodidit cavent; ita omnino [orig: omninò], ut pedes tingere metuant:


page 25, image: s032

quod mirum dictu sitiant, et si immutentur aquae; ut bibant cogendi exonerandive sint: quod [orig: quòd] rictu labiisque late [orig: latè] diductis et dentibus deformiter denudatis irridere videantur: quod mingant ubi alii prius minxerunt, aut super fimum: quod mensibus multo [orig: multò] ex proportione minus purgentur: quod [orig: quòd] cum bibunt parce [orig: parcè] admodum os mergant, propter aurium sine dubio umbram: quod [orig: quòd] denique tam exquisiti sint auditus, ut praeter solos mures ceteris animantibus eo praestare dicantur, ad Naturam [note: Ingenium. ] eorum pertinet. Singulari stupiditatis privilegio damnatos esse, omnes norunt, ita ut huius vitii homines nomen asinorum meruerint, de quo prolixe [orig: prolixè] Aldrovandus. Doceri tamen posse, aliquot exempla comprobant. Scribit [note: Iohannes Leo in descript. Africae. ] quippe Cardanus ex Leone Africano, asinos ad tibiam saltare, et voce in aurem insusurrata sponte [orig: spontè] supinos concidere: clausis oculis inflari quasi venenum bibissent, nec minis interim, nec precibus, nec verberibus adduci posse ut surgant: Ceterum blanditiis adulationibusque ac spe potissimum, vehendi formosas mulieres proposita, subito [orig: subitò] alacres exsurgere: ubi vero [orig: verò] audierint vehendos esse anus, demissis auribus se claudos simulare. Interrogati etiam an formosae iuvenculae illis placeant, capite annuere: demum etiam formosissimum in coetu adstantiam, deligere. Similia fere [orig: ferè] de circulatoris Iohannis a [orig: à] Grua [note: Gesnerus [orig: Gesnérus] Hist. Quadruped. de Asino. ] asina, oculatus testis Gesnerus prodit. Asina, inquit, ter primum pro soni diversitate tripudium immutabat: tripudiabat autem anterioribus pedibus erectis summa cum alacritate: mox velut gaudio in maximum converso maerorem, in terram se prosternebat, ac velut apoplectica immobilis iacebat, et si pedibus calcaretur, ut se moveret adduci non poterat: dein iussa ut spectatores omnes salutaret, oculos caputque erga omnes humano velut more convertebat, flexisque anterioribus pedibus salutabat: et quod maxime [orig: maximè] mirum erat, cum adstantium omnium stupore, ad nutum heri, per ligneum circulum traiecto corpore saltabat, ad canis imitationem: postremo [orig: postremò] more canis sagacis, proiectum in terram vel sudarium vel chirothecam colligebat, et domino referebat. Tantus in iisdem fetus sui amor est, ut per ignes etiam ad eos accedant; tantus erga genus suum, ut si viderint mori, animo deficiant: observatumque est, asinam impendio cavere, ne vel in conspectu hominum, vel in luce pariat. Ponderis magnitudini imparem se esse, ostendit, [note: Usus in Cibis. ] aures demittendo. Fuisse carnis [note: Galen. l. 3. de Aliment: facult. ] asininae in Cibis usum Galenus testatur: sed et historia Caroli V. ab Hispanis aliquando comestam. Novimus etiam in obsidione Veronae Anno M. D. XVI. cum vix lentem et fabam in quottidiano usu haberent, in deliciis fuisse. In festo quoque Natalitiorum integer apud Persas assabatur, inter regias [note: Plin. H. N. l. 8. c. 43. ] epulas censitus. Maecenas vero [orig: verò], referente Plinio, primus pullos asinarum epulari instituit, eo tempore onagris praelatos: post eum interiisse auctoritatem saporis. Pessimi esse saporis, et concoctu difficillimas, stomachumque laedere, ii qui vescuntur, testari [note: Usus in Medicina. ] poterunt. Medici Lac, Sanguinem, Carnem, Iecur, Renes, Lienem, penem, testes, ungulas, lichenem, urinam, [note: Galen. l. 6. de tuenda sanit. ] et stercus, in usum traxere. Lat Galeno tenuissimum, si ad iumentorum quae apud nos mulgeri solent lac comparetur: crassum, si cum camelino et equino conferas. Nisi ita distinguas, contradicere sibi dicendus est: cum et Plinius tenuissimum lac camelis esse scribat, mox equabus, crassissimum asinae, ut coaguli vice utantur. Optimum vero [orig: verò] erit, si asina sana sit, bene [orig: benè] nutrita, iuvenis, nec longe [orig: longè] a [orig: à] partu. Tabidis, a [orig: à] quibusdam


page 26, image: s033

[note: Plin. H. N. l. 23. c. 5. 28. c. 12. ] Medicis ita exhibetur, ut ipsimer id exsugant, ne quid a [orig: à] nativo tepore remittat. Galenus melle mixtum, iuveni cuidam, qui fere [orig: ferè] contabuerat, a [orig: à] balneo statim exhibuit. Idem stomachum exulceratum per se potum reficit: et ad tussim, extenuationem et sputum sanguinis commendatur. [note: Plin. H. N. l. 11. c. 41. ] Si doleant ubera, lactis eiusdem potu mulcentur, ut Plinius tradit; si vero [orig: verò] addito melle sumatur, purgationes mulierum adiuvat. Capiti tamen infirmo, et vertigine laboranti non convenit. Privatim contra gypsum, et cerussam, et sulpur, et argentum vivum prodest. Gargarizatur quoque faucibus exulceratis utilissime [orig: utilissimè]. Sunt inter exempla, qui lac asininum bibendo, podagra [orig: podagrâ], chiragrave [orig: chiragrâve] liberati sunt. Alii vero [orig: verò] seri asinini potu, eosdem cruciatus evasere. [note: Plin. H. N. l. 11. c. 41. ] Conferre aliquid et candori in mulierum cute existimatur. Poppaea certe [orig: certè] Domitii Neronis coniux, quingentas secum per omnia trahens fetas, balnearum etiam solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cutem credens. Sanguine fluxum sanguinis ex [note: Plin. H. N. l. 28. c. 16. ] cerebro sedari, sunt qui dicant. Plinio vero [orig: verò], est genus febrium quod amphemerinum vocant, hoc liberari tradunt, si quis e [orig: è] vena auris asini, tres guttas sanguinis in duabus heminis aquae hauserit. Eundem [note: Hartmann. in Praxi chymiatr. ] post aures captum, Hartmannus in mania vehementer commendat. Linteola munda, nulli usui ante exposita, in eo macerantur et exsiccantur. Ex his portio in haustu aquae fontanae maceratur, et aqua ebibitur. Idem de Carne Aelianus testatur. Tradit enim Bathylin Cretensem rabie periclitantem, ab hoc gravissimo malo asininae carnis imperato usu, restituisse. Phthisicis [note: Plin. H. N. l. 28. c. 16. ] easdem mederi Plinius prodidit; hocque genere maxime [orig: maximè] in Achaia curari id malum: quod et apud Avicennam legitur. Sed et contra comitialem morbum bibendam dari, idem auctor est. Iecur etiam comitialibus esu prodest, sed ieiunis edendum praecipitur. Alii admixta [orig: admixtâ] modice [orig: modicè] panace, ori instillandum docent. Lien ad lienis vitium tam efficaciter datur, ut triduo sentiatur utilitas. Idem contritus, et ex aqua impositus, mammillis lacprovocat, si Sexto credimus. Inveteratus vulvas suffitu corrigit, ut Plinio placet. Renes triti et in vino mero dati, vesicae medentur, et urinae incontinentiam prohibent. Cinere genitalis spissari capillum putant, inquit Plinius, et a [orig: à] canitie vindicari si rasis illinatur, plumboque tritis cum oleo. Testis dexter in vino potus, vel brachio adalligatus, ad coitum stimulat. Uterque contra [note: Plin. H. N. l. 10. c. 19. ] falcina valet. Pellis iniecta impavidos infantes facit. Annulus ex Ungula, in qua nihil sit nigri, ab epileptico gestatus, prohibet ne concidat. Cinis per dies multos potus eosdem adiuvat, et oleo subactus strumas discutit. Tarentinus illis ad multos pisces capiendos pro esca utitur. Lichen combustus, tritus, et ex oleo vetere impositus, tam validus est in producendis capillis, ut si mulieri inde maxillam unxeris, barba ei nascatur. Ex aceto illitus lethargicos [note: Plin. H. N. l. 26. c. 16. et 28. c. 15. ] excitat. Urina cum suo luto illita, et clavos abolet, et callis medetur, ut Marcellus prodidit. Savanorola in narium foetore utilem esse scripsit. Dioscorides nephriticis mederi in potu. Ideo [orig: Ideò] ab ea minime [orig: minimè] sibi temperavere antiqui. [note: Plin. H. N. l. 28. c. 16. ] De Stercore ita Plinius. Fimum asinini pulii, quod primum edidit a [orig: à] partu, poleam vocant. Syri dant in aceto mulso contra lienis vitium. Idem caeliacis et dysentericis confert: in sapa decoctum, colo magnopere prodest: datum fabae magnitudine e [orig: è] vino, medetur morbo regio intra diem tertium. Eadem et ex equino pullo similiterque vis est. Idem ad sanguinem fluentem adhibetur. Tarentinus in Coriandrisucco madefactum, et cum similagine in massas redactum, ad trachuros melanurosque capiendos summopere [orig: summoperè] commendat. De usu in oneribus ferendis, in mola,



page XII, image: s034

[illustration:

Onager. Wald Esel.

]

[illustration:

Lupus Marinu, Meer Wolff

]

[illustration:

Capra Siiluestris Wild Geiss art

]



page 27, image: s035

et bello ad aratrum etc. taceo. Hoc addi potest, tibias ex ossibus asininis fieri, et argutiores ceteris esse: ex corio cretato palimpsestos, ex pilis pannos apud Arabes, parari. [note: Differentiae. ] Differentias et Genera aliquot sortiti sunt. Dantur Mysii a [orig: à] Mysiae regione ita dicti, qu bus perraro [orig: perrarò] recta sunt ilia. Varii, qualem Turcarum Rex Ferdinando Regi Neapolitano misisse, Pontanus auctor est. Miraculoso erat pilo, virgato corpore, diversicoloribus ac paribus lineis. Parvi, quales Illyria, Thracia, et Epirus proferunt. Magni, quales Antron Thessaliae urbs producebat. Veloces, quales apud Euphratem Xenophon inventos fuisse ait, qui equos cursu [note: Scalig. Exercit. 217. ] facile [orig: facilè] superarent. In Aegypto vero [orig: verò] eam esse asinorum tollutariorum tum patientiam tum velocitatem, Scaliger scribit, ut XL. M. pasluum diei unius opera expediant absque ulla noxa.

CAPUT III. De Onagro.

ONager, asini silvestris nomen est. Graeci o)/nagron dixere, quasi o)/non a)/grou seu a)/graoni. Describere eum [note: Niceph. H. Eccl. l. 9. ] videtur Nicephorus Callistus agens de India, cum dicit. Haec eadem regio, et asinos feros magnitudine ingentes fert, pelle mirifice [orig: mirificè] praeter morem versicolores, albo scilicet et nigro colore, admodum inter se variatis. Et zonae quaedam a [orig: à] summa dorsi spina ad latera et ventrem demissae, atque ibi divisae, et conversionibus quibusdam inter se implicatae, mirificam et novam efficiunt plicaturam et varietatem. [note: Oppian. Cyneg. l. 3. ] Oppianus argenteum colorem illi adscribit, quod Gesnerus de cinereo splendido sumit, eodem h)ero/enta pertinere existimat. Quod totus albus non sit exinde patet, quod Oppianus addat, nigram lineam per mediam spinam decurrere, hinc atque hinc niveis pulchre [orig: pulchrè] distinctam corollis. Pelles ipsorum o)/cai dicuntur, teste Suida. Degunt in solitudinibus, locis inprimis petrosis et praealtis, in Africa, Lycaonia, Narsinga. In Lycia montem qui Cappadociam ab ea dividit transire negant. Garamantes eos maxime [orig: maximè] venantur, si Luciano credimus. In Psara Aegaei maris insula, species habetur, quae alio [orig: aliò] translata non vivit. Apud Scythas non haberi quidam volunt. At Strabo apud Maeotidis paludes incolas venationem eorum institui reliquit. Aluntur herbis, virentibus inprimis, in quas si inciderint, prae gaudio rudiunt, nec ab iis, etiamsi insidiis se peti viderint, avelluntur. Unde forte [orig: fortè] Strozzae segnes dicti. Oleribus maxime [orig: maximè] delectari, miraculum ab Hieronymo in vita Hilarionis [note: Natura et Mores. ] ostendit. Naturam et mores quod concernit. Isidorus et Bartholomaeus Anglicus, aequinoctio verno, per singulas noctis et diei horas semel rugire, inde aequinoctium cognosci scribunt: quod potius Cynocephalo competit. Homine conspecto in iisdem stare vestigiis; mox rudentes immotis anterioribus pedibus, posterioribus calcitrare, Scaliger prodidit. Ubi tam prope [orig: propè] venator accessit, ut manu queat contingere, fuga [orig: fugâ] se subtrahit. De [note: Plin. H. N. l. 8. c. 44. ] eorum zelotypia ita Plinius et Solinus. In hoc genere singuli imperitant gregibus feminarum. Aemulos libidinis suae metuunt. Inde est quod [orig: quòd] gravidas suas servant; ut in editis maribus, si qua facultas fuerit, generandi spem morsu detruncent; quod caventes feminae, in secessibus partus occulunt, et furto parere gaudent. Sitis impatientes, ex sacris literis colligimus. Nonnulli pro mulorum procreatione, onagros prius mansuefactos eligunt. Mansuescit hoc animal facillime [orig: facillimè], nec, cicuratum, ad pristinam solitudinem [note: Usus. ] redit. Carnem Onagrorum amaram Aelianus voluit; Galenus, bono habitu praeditorum ac iuvenum, cervinae et bubulae propinquam. [note: Scalig. Exerc. 206. s. 4] Scaliger dum calet,


page 28, image: s036

fetere; refrigeratam neque olere neque bene [orig: benè] sapere. Plinius vero [orig: verò] scribit Moecenatem pullos asinorum epulari instituisse, multumque eo tempore fuisse onagris praelatos, post eum tamen, interiisse auctoritatem saporis. Medici fella super abscessuum vestigia utiliter illinunt, admiscentque emplastris contra ignes sacros, si Avicennae credimus. Adeps cum oleo costino ad lumborum et renum flatulentiam commendatur. Caro dorsi cum oleis articulis dolentibus utiliter applicatur. Urina, teste Avicenna, calculum in vesica frangit. Medulla inuncta podagras curat, et dolorem exstinguit. Fimus cum vitello ovi permixtus fronti illinitur, ut sanguis erumpens sistatur. Idem cum felle bubulo inunctus, capillos crispat. Scaliger duo [note: Genera. Scalig. l. c. ] nobis Genera describere videtur, dum ait. In monte qui Narsingae regnum dividit a [orig: à] Malabaris, multae ferae habitant. Alit idem onagros equi facie, colore cinereo, agiles adeo [orig: adeò], ut capi haud facile queant. Africanis quoque ea est celeritas, ut cursu illi uni cedent ferae, quam Lant, vocant.

CAPUT IV. De Mulo, et Zebra Indica.

[note: Nomen. ] MUli nomen quatuor animalibus commune est. Mula enim non solum [orig: solùm] ex equa et asino, sed ex asina et equo, itemque onagro ut equa, [note: Columella R. R. lib. 6. c. 36. ] Columella prodente, generatur. Ex asina et tauro Gratianopoli in Gallia, sub nomine Iumar, habentur. Qui ex equo et asina nascuntur, mares, [note: Plin. H. N. l. 8. c. 44. ] Hinnulos et hinnos secundum Plinium antiqui vocabant: contraque mulas, quos asini et equae generent. Varro tamen ex equa et mulis tales dici putat, si Nonio credimus. Forte [orig: Fortè] sunt Martialis pumilii. Hinnus enim [note: Varro R. R. l. 2. c. 8. ] (verba sunt Varronis) ex equo et asina procreatus, minor est quam mulus corpore, plaerumque rubicundior, auribus ut equi, iubam et caudam similem asini habet. Ceterum Muli nomen, ex Graeco tractum existimat Isidorus, ex eo scilicet, quod [orig: quòd] iugo pistorum subactus, tardas molendo ducat in gyrum molas. Melius vel a [orig: à] mo/los labor, vel ab Ebraico Maal, quod praevaricationem significat deduxeris. Laboriosum quippe est animal; et per quandam ordinis naturae transgressionem, quod Graecis est molun/ein, nascitur. Apud Graecos plurima sortitum est nomina. Dicitur namque h(mi/onos, quod ex asino et equa originem ducat. a)stra/bh, a [orig: à] robore corporis; a)gonomo/xqos a [orig: à] sterilitate; e(tero/gonon zw=on, quod ex diverso semine nascatur; sqrh\s2, ceu=gos h(mionwnisqh\s2, o(/lkas2, quod tamen mulae duntaxat competit, ut o(reu\s2 mulo; a)eida/ros, quod [orig: quòd] en o)res1in laborare magis possit, quam [orig: quàm] cetera iumenta; ou)reu\s2, para\ to\ o)rou/ein, o(rmh/ tikon o)/nta, h)\ e)pei\ ou)/rein to\ cw=on, o(/ion a(/gonon. *o(/trea denique, s1i/nos, et s1i/ros, de quibus consulantur [note: Deseriptio. ] Lexicographi. Cum equam habeat matrem, asinum patrem, partim matri, partim etiam patri similis est; magis tamen patri quam [orig: quàm] matri, cuius quoque vocem refert. In Hinno omnia contra se habent. Auriculae ipsi asini instar longae, easdemque procomii loco ad oculos defendendos, ut ait Xenophon, accepit; crux in humeris, pedes exigui, et corpus macilentum, reliqua sunt equi, nisi quod [orig: quòd] cervix erecta non sit. Dentes triginta sex uterque habet, kai\ to\s2 pros1fua\s2, seu agnatos et annexos, ut Ruellius vertit. Mutari eos, ex Aristotele notum est. In quorundam corde os inventum esse tradidit Hierocles. Felle caret, [note: Locus. ] ut solidipeda omnia. Locum si spectes, laedi calidis et obscuris aiunt, et quodammodo amentes reddi: gaudere vero [orig: verò] stabulari sub dio, tectique, vel tantum illis sufficere, si caput solummodo [orig: solummodò] operiatur: cetera ab aere [orig: aëre] non offendi. Nulli sunt in Arabia Felice, Anglia, Scotia, Polonia, finitimisque regionibus. In Eleo agro ex imprecatione quadam gigni non potuisse, Herodotus prodidit. Carebant illis et Orientales Indi, ut refert Franciscus Lopoz. In Scythia nec incipientem quidem hiemem ferre.



page V, image: s037

[illustration:

Zebra Indica Indianisch Maulthier

]

[illustration:

Equus Indicus Indianisch Pferd

]

[illustration:

Equus Hirsutus Rauh Pferd

]



page 29, image: s038

Insula quaedam, Diodoro Siculo, nutrit quidem aliquos, sed eos magna [note: Strabo Geogt. l. 11. et 12. ] et sonora voce. Abundat eis Themisita, teste Strabone. Cappadoces duo milia Persis quotannis solvebant. Persiam, Mesopotamiam, et Babyloniam iisdem refertam, vel exinde patet, quod [orig: quòd] Alexander M. Susis captis, ad tria milia abduci curaverit, qui et dossuales et iugales essent. [note: Cibus. ] Vescuntur frugibus et herba [orig: herbâ], potu maxime [orig: maximè] pinguescunt: ad maciem depellendam nihil Medica [orig: Medicâ] nobilius: ex frequentiore Hordei usu hinniunt. Vigent a [orig: à] dentium ortu, et ad multos annos vitam producunt. Quendam octogesimum annum egisse cum templum Athenis aedificaretur, quidam [note: Generatio. ] auctores produnt. An steriles sint, [note: Aristot. l. 2. de Generat. c. ult. ] disputatur inter auctores. Aristoteles ita de Mulo. Mulus mas septennis duntaxat generat, ut aiunt: femina improlis omnino [orig: omninò] est, quia perducere ad finem, quod conceperit, nequeat: sed mas generare interdum potest, quoniam et calidioris naturae quam [orig: quàm] femina mas est, et nihil corporis per coitum confert ad generationem: quod autem facit, ginnus est, quod muius oblaesus et pumilus est, ut in porcis metachaerum. Idem de Mula apud Iuvenalem invenies. Prodiderunt tamen non dissimulandi [note: Varrol. c. ] Auctores M. Varro, et ante eum Dionysius et Mago, mulatum fetus regionibus Africae adeo [orig: adeò] non prodigiosos haberi, ut tam [orig: tàm] familiares sint incolis partus earum, quam sint nobis equarum. Causam sterilitatis in [note: Odoratus. ] libris de Natura explicabimus. Odorandi sensu praecellere, atque eius beneficio derelictos alicubi vel odore solo in semitam redire, proditum a [orig: à] quibusdam. Hinc fit ut facilius vim tabidam aeris [orig: aëris] concipiant, et peste inficiantur, quod et canibus accidit. [note: Sympathia et Antitathia. ] De Morbis vide Aldrovandum. Sympathia ipsis cum nantibus avibus, sive hae anseres sive anates, singularis, eorundemque conspectu sanari dicuntur. Contra Rhododaphnes flores et folia homini saluberrima, venena ipsis sunt. Ipsis vero [orig: verò] mulis nescio quid inest muribus exitiale. Si enim muli ungula sinistra domus suffiatur, fugantur. Semper cicures sunt. Feminas vivaciores esse compertum quam [orig: quàm] mares, easdemque serius senescere. Eaedem urinae profluvio purgantur: mares olfactu urinae prius senescunt. Volutationi indulgent, ut a [orig: à] lassitudine recreentur. A patre patientiam laboris, a [orig: à] matre celeritatem accepere. Ab illo et audaciam mutuarunt [orig: mutuârunt]. [note: Varro R. R. l. 2. c. 8. ] Scio, inquit Varro, mulorum gregem dum pasceretur, eoque venisset lupus, ultro [orig: ultrò] mulos circumfluxisse, et ungulis caedendo occidisse. Expavescunt tamen terum insolitarum visu, et quidem ita ut in discrimen adferant. Calcitrant contumacissime [orig: contumacissimè]. Visus qui uno domino excepto, ceteros non admitteret. Pertinaciae sunt infamis. Vidi, cum Romam Neapoli tenderem, quae nulla ratione ut praeiret cogi poterat. Ab aliis destituta, procubuit, nec quidem sine nostrum omnium risu, et insidentis sacerdotis indignatione. De [note: Plutarch. l. Utr. animal. ] astutia exemplum apud Plutarchum in mulo Thaletis habes: de beneficii [note: Plin. H. N. l. 8. c. 44. Aristot. H. A. l. 6. c. 24. ] memoria apud Plinium. Mulum, inquit, octuaginta annis vixisse, Atheniensium monumentis apparet: Eo gavisi cum templum in arce facerent, quod derelictus senecta, cadentia iumenta comitatu nisuque exhortaretur, decretum fecere, quo caveretur, ne frumentarii negotiatores ab incerniculis cum arcerent. Non calcitrare cum vinum biberint, quidam scripserunt. De veritate rei alibi [note: Usus. ] agemus. Magnae sunt contra venena efficaciae. Insutus recenter occisi ventri, qui veneno infectus est, evadit, si tam diu manserit, donec calor animantis omnino [orig: omninò] evanuerit. Eo [orig: ] tutius evasurum, si pluribus usus fuerit, fuisseque Principes qui triginta et quadraginta impendio, mortem censerint, [note: Plin. H. N. l. 8. c. 45. ] Maranta auctor est. Pulverem in quo se mula volutaverit, corpori inspersam ardores amoris mitigare, a [orig: à] quibus dam apud Plinium proditum. Cor, testes, tenes, caro, sordes aurium, sterilitatem inferre dicuntur. Cogunt concipere invitas, inquit Plinius, setae ex cauda mulae, si


page 30, image: s039

iunctis evellantur inter se colligatae in coitu. Stercus combustum, tusum, ac cribratum, vino dilutum, in fluxu uterino Hippocrates bibere iubet. [note: Genera. ] Genera quod attinet, duplex genus Aristoteli fuit notum. Sterile [note: Aristot. H. A. l. 6. c. 35. ] nempe, de quo iam egimus, et fecundum, de quo ipse ita. Sunt in Syria quos mulos appellant, genus diversum ab eo quod coitu equae et asini procreatur, sed simile facie: quomodo asini silvestres, similitudine quadam nomen urbanorum acceperunt. Et quidem, ut asini ipsi feri, sic muli praestant celeritate. Procreant eiusmodi mulae suo in genere, cuius rei argumento illae sunt, quae tempore Pharnacis patris Pharnabazis in terram Phrygiam venerunt, quae adhuc exstant: tres tamen ex novem, quot numero olim fuisse aiunt, servantur hoc tempore. Theophrastus vulgo [orig: vulgò] parere in Cappadocia tradit, sed esse [note: Aldrovand. Hist. Quadrup. l. 1. c. 8] id animal ibi sui generis. Mulo per omnia similis est Zebra, nisi quod fecunda sit. Fimbriatis autem lineatisque pilis miro aspectu videri. Etenim [note: Purchas. Navig. l. 7. c. 23. s. 7. ] a [orig: à] dorsi spina ad ventrem usque, pictas habet lineas triplici colore, nigras nempe, candidas, ac fulvas, iusta [orig: iustâ] proportione dispositis fimbriis, ac tres ferae digitos latis. Silvestris est gregalis, et pernici cursu inclita: possetque, cicurata, in equi locum succedere. Mulam fecundam Aristotelis [note: Pigafeta in descripr. reg. Congo. ] quidam esse opinantur. Ita de ea Pigafeta. Nascitur quoque in hoc tractu, (Congo) ut et in aliis Barbariae et Africae locis, animal aliud Zebra dictum: quod cum mulae quoad formam et staturam sit simile; mula tamen, (parit enim) non est, et colore non tantum a [orig: à] mula, sed etiam ab omnibus aliis animalibus differt. Tribus enim diversis coloribus, nigro, albo et spadiceo, qui per lineas tres digitos latas, corpus a [orig: à] dorso versus ventrem hemycicli in modum ambiunt, per totum corpus distinctum est, cauda [orig: caudâ] colore rubicundo et lucente. Pes et ungulae ut mulae, incessu alioqui levi et alacri similes equo, quem rursus velocitate multum superat, ita ut Lusitanorum proverbio ansam praebuerit, qui cum celerem aliquem dicere volunt, Zebra [orig: Zebrâ] velociorem dicunt. Parit quotannis, unde et maxima habetur copia; sed incolis, qui ea [orig: ] uti nesciunt, est inutilis: equorum enim loco ipsis tam pace quam bello esse possent, natura [orig: naturâ] eas equorum loco, quibus hoc regnum destituitur, subministrante. Incolae vero [orig: verò] ignari, cum [orig: cùm] equos non habeant, et boves iugo subdere nesciant, zebras insuper domare et frenare non valeant, variisque aliis animalibus uti non possint, hominum ad haec omnia opera [orig: operâ] uti coguntur. Atque ita ut omnia hominum super imponuntur humeris, ita quoque ipsi ab hominibus vel in lecticis, aut sedibus portatilibus a [orig: à] Sole coopertis circum feruntur; ad manus semper servos aut alios ad id conductos habentes. Et si magnum aliquod iter brevi tempore est absolvendum, multos tales quasi a)nqrwpofo/rous2 circumducunt, ut prioribus defessis, alii atque deinceps alii possint substitui; qui etiam ita alternatim subinde mutati, tantae sunt celeritatis, ut equos cursores antevertant. Tantum Pigafeta.

CAPUT V. De Elephanto.

[note: Aldrovand. Hist Quadrup. l. 4. c. 9. ] DAtur et Elephanti inter mono/xnla locus. Etsi enim ungula eius in digitos videatur efformari, quia tamen indivisi hi, nescio quomodo a [orig: à] solidipedibus [note: Nomen. ] excludi possit. Nomen sortitus est, non tam a [orig: à] magnitudine, quod [orig: quòd] [note: Martin. in Lexico. ] formam montis praeferat, ut Isidoro apud Vincentium Bellunensem placet: quam [orig: quàm] vel ab Ebraeo Alaph discere, quod [orig: quòd] docilitate reliqua animalia superet: vel ab Eleph bos, quia magnum est animal, et bou/ augendi vocabulum: vel quasi e)le/bas2, ab e)/las2 palus, et bai/nw quod [orig: quòd] ob gravitatem ibi faciat ta\s2 me/ceis2: vel ab e)lefai/rw laedo: vel ab e(li/ssw involvo, quod involutam habeat proboscidem: vel denique ab a)lfo/s2, albus, quod ebur de colore triumphet. Hesychio et Varrino piri/ssas2 dicitur. Alii simpliciter sqhri/a,



page VII, image: s040

[illustration:

Elephas. Elephant.

]



page VIII, image: s041

[illustration:

Elephas Elephant

]



page VIII, image: s041r

[illustration:

Elephas Elephant

]



page IX, image: s042

[illustration:

Elephas Elephant.

]



page 31, image: s043

quod Plinio belluae, vocant. Romani, qui elephantes primum [orig: primùm] Pyrrhi Regis bello videre, Lucas boves, appellarunt; leu a [orig: à] Lucania, ubi primo [orig: primò] visi; seu a [orig: à] luce, quod [orig: quòd] longe [orig: longè] propter inauratos regios clypeos, quibus eorum turres crant ornatae, a [orig: à] longe relucerent. Indis Barrum, a [orig: à] voce dici, Isidorus auctor est: alii tamen lingua [orig: linguâ] Sabina [orig: Sabinâ] ita appellari volunt: unde et Ebur vocatum Servius putat. Magnitudo [note: Descriptio. ] Elephantis diversa est, ut in Differentiis exponemus. Gillius mensus est Constantinopoli quendam, cui erant ab oculo ad extre mum tergum pedes undecim, ab oculo ad extremam promuscidem octo. In proceritate alii ad duodecimum, alii ad decimum tertium, alii ad decimum quintum dodrantem, accedunt. Aloysius Cadamustus vidisse se scribit, plushabentem carnis, quam [orig: quàm] tauri nostrates quinque. Nigri sunt omnes praeter Aethiopicos: Narsingae tamen Regem album habuisse, Indicarum navigationum scriptores prodidere. Cutem habent [note: Plin. H. N. l. 8. c. 9. ] cancellatam, seu ut Cassiodorus loquitur, ulcerosis vallibus exaratam: in tantamque duritiem solidatur, ut putes esse osseam. Ideo Mauri eadem proclypeo utuntur, et Peguani loco armorum gestant. Durior tamen in dorso quam [orig: quàm] in ventre, ut Solinus vere [orig: verè] dicat, Durissimum dorso tergus, ventres molles. Pilosane sit [note: Plin. H. N. l. 11. c. 39. ] an glabra, nec Plinio quidem constat. Alibi enim, setarum nullum tegumentum, ne in cauda quidem praesidium abigendo taedio muscarum, esse dicit: alibi vero [orig: verò] elephantorum corpora impenetrabiles setas habere (nisi forte [orig: fortè] cetras sit legendum) scribit. Cardanus quoque non solum nudam ait, sed et cur talis esse debuit rationem reddit. At Cadamustus sese pilos qui nigricabant, et quasi duorum palmorum mensuram excedebant, evulsisse testatur. Gillius quoque auctor est, ad duorum palmorum magnitudinem accessisse. Vartomannus denique, caudam habere similem bubulis, trium forte [orig: fortê] dodrantum longitudine, paucis in extremitate plilis prodit: et invenitur in descriptione Guineae istiusmodi caudis muscas ab idolis mulieres arcere. Ipse denique P inius, quasi sui oblitus, sic scribit. Indimire [orig: Indimirè] gaudent longitudine eorum, (smaragdorum) solosque gemmarum esse praedicant, qui carere auro malint; obid, perforatos elephantorum setis religant. [note: Plin. H. N. l. 35. c. 5. ] Caput quoque deforme habent: secundum tempora spirametum [orig: spiramétum] quoddam, per quod mas pingue quoddam tempore congressus emittit, idque et [note: Strabo Geogr. l. 15. ] feminae tum patens, si Straboni credimus. [note: Oppian. ] Aures pro corporis ratione, [note: Cyneg. l. 2. v. 519. ] secundum Oppianum, exiguae sunt; quaqua versum gemini plami magnitudine, subque illis locus, cui Scalpro [note: Solin. Polyhist. c. 43. ] ictu mallei adacto interficiuntur. Livius Hasdrubalis inventum esse credidit. [note: Plin. H. N. l. 6. c. 30. ] Apud Sambros Aethiopiae populos, auribus carere ex Solino et Plinio habemus. Oculi quoque magni, sed pro tanti corporis magnitudine exigui apparent; illique graviter se moventes. Os in pectore, ut Cadamustus prodidit, atque hoc, non proboscide sugunt, teste Aeliano [note: Aristot. H. A. l. 2. c. 6. ] et Aristotele; qui et linguam eis esse scribit perquam exiguam, atque interius positam, quam [orig: quàm] sit in ceteris, [note: Aristor. H. A. l. 2. c. 5. ] ita ut vix eam videre possis. Dentes ipsis intus ad mandendum quatuor: praeterque eos qui prominent, masculis reflexi, feminis recti atque proni. Quam primum nascuntur, habent: sed grandes illos, non tam perspicuos. His cibos conficiunt, atque in farinae speciem molunt. Siti sunt in superiore mandibula, et quidem stupenda aliquando magnitudine. Vidit Vartomannus in Sumatra duos, qui appensi, libras trecentas et triginta sex pendebant. Vidit et Cadamustus occisum, cuius dentium amplitudo palmos ternos excedebat, eminebant ad duos palmos. De eorundem magnitudine ita [note: Plin. H. N. l. 8. c. 10. ] Plinius. Magnitudo dentium videtur quidem in templis praecipua. Sed tamen in extremis Africae, qua confinis Aethiopiae est, postium vicem in domiciliis praebere, sepesque in iis et pecorum stabulis pro palis,


page 32, image: s044

elephantorum dentibus fieri Polybius tradit, auctore Gulussa regulo. Gillius saepe ad longitudinem decem pedum augescere, memorat. Venetus vero [orig: verò] mercator, unum aureis triginta sex emisse dicitur, longitudine dodrantum ipsius quatuordecem, crassitudine dodrantum quatuor; tanto pondere, ut humo tollere non potuerit. Sed et Sabellicum auctorem habemus, fuisse Firmo, duos elephantinos dentes, tam enormi magnitudine, ut Aurelianus Firmi victor, eos pro miraculo Romam deportandos curaret, longitudinem horum duorum pedum fuisse dicunt. Dentes hos alii cornua dicunt; an recte [orig: rectè], Aldrovandus et Cardanus explicant, nos alibi dicemus; hoc duntaxat hic addere placet, mandibulam inferiorem, edendo solum moveri, [note: Aristot. H. A. l. 1. c. 11. ] superiorem semper quiescere. Quo loco aliis animantibus nasus est, elephantes habeant partem quandam pendentem, angustam ac longam, adeo [orig: adeò] ut ad terram pertingat, in fine perforatam, cortilem, flexilem, lubricam, volubilem, serpentis in morem. Latinis dicitur Proboscis, tuba, [note: Cicero l. 2. de Nat. Deor. ] manus, quod apud Plinium et Ciceronem invenies, manus nasuta, quod [note: Cassiodor. l. 10. Variorum. ] apud Cassiodorum, promuscis, quod apud Vitruvium. Graeci vocant probos1ki/da, mukth=ra, mukas1mo\n, et pronomai/an. Is ipsius usus quae manus. Ea [orig: ] namque cibos tam siccos quam [orig: quàm] humidos colligunt, capiunt et ad os admovent. Eadem spirant, bibunt, odorantur. Lucretius ideo [orig: ideò] Angvimanos vocavit. Malleolos posterioribus imis cruribus, [note: Aristot. H. A. l. 2. c. 1. ] teste Aristotele, possident: sed de Crurum flexu aliter alii tradunt. Alii enim crura sine nodis articulisque habere, ossa solida et inarticulata, ideo [orig: ideò] crura tibiasque flectere non posse, et, si cadant, nec surgere, scribunt: [note: Plin. H. N. l. 8. a [orig: à] c. 1. ad 12. ] alii, ut Plinius, in posterioribus articulos breves obtinuisse, et poplites intus hominis modo flectere, prodidere, quod et experientia docuit. Pedes eiusdem cum equinis sunt rotunditatis, sed ampliores, ut planta, quoquo versum ad binos dodrantes accedat. Vartomannus rotunditatem orbi mensario assimilat. Ex callo nigerrimo et amplissimo constant. [note: Plin. H. N. l. 11. c. 46. Aristot. l. c. ] Digiti in pedibus informes, numero quidem quinque, sed indivisi, ac leviter discreti, ungulisque non unguibus similes. Mammas habent sub armis duas; nec in pectore, sed citrain alis occultas. Genitale equo simile, sed parvum, nec pro corporis magnitudine. Plinius aversa dicit, aversosque coire, feminae inter femora. Testes non foris cons??? icui, sed intus circa renes conditi, quo circa initum celerius agunt. Ctesias nugatur, semen adeo [orig: adeò] indurari siccescens, ut electro [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] simile efficiatur. Ventres ipsis quatuor Plinius tradit: Aristoteles [note: Aristot. H. A. l. 2. c. 17. ] vero [orig: verò] ita sinuosum intestinum, ut quatuor ventres habere videatur; inque hoc etiam cibum reperiri. Galenus idem latissimum et equo simillimum facit; exta suillis proxima. Iecur quadruplo maius est bubulo, et reliqua pari ratione excepto liene: hic enim ex proportione minor. Pulmonem Plinius bubulo quadruplo maiorem facit. Fel in iecore adesse negat Aristoteles: incisa [orig: incisâ] tamen parte, qua adhaerere solet, humorem felleum plus minus effluere. Galenus etiam xolh/doxon vesiculam habere affirmat. Idem ex dissecti corde magnum os exemit; illud vero [orig: verò] duos tantum ventriculos, non tres ut apud Aristotelem, [note: Aelian. H. A. l. 4. c. 31. ] habere observavit. De eodem ita Aelianus. Duplici tum corde, tum sensu animi elephantus esse dicitur, et altero quidem ira incendi, altero mitigari et leniri, Maurorum sermonibus pervagatum. Duorum descriptionem apud Aldrovandum vide. [note: Losus. ] Inveniuntur, in Africa, Asia, et vicinis hisce insulis. Et in Africa quidem in saltu post Syrtes, solitudinibus Salae Mauritaniae oppido vicinis, Lybia, Getulia, proximis Atlanti monti saltibus [note: Plin. H. N. l. 6. c. 30. ] et c. Symbari inter Arabiae montes et Nilum, ipsorum venatibus vivunt. Sunt et in Aethiopia Ophiophagorum eorundem venatus â Ptolomae Philadelpho Aegyptiorum Rege [note: Plin. H. N. l. 6. c. 20. 22. ] instituti. Quantum ad Asiam, Rex Parthalis, prodente Plinio, DCC. aluit, Audatae mille,


page 33, image: s045

Palibrotorum IX. M. Chrysaei, Parasangae, Asangae, CCC. armabant. In Taprobana, Onesicrito Alexandri M. praefecto prodente, maiotes et bellicosiores quam [orig: quàm] in India habebantur. In Zeilana hodie maximos et summi ingenii esse, Iohannes Metellus prodidit: Siamensis Rex XII. M. habere dicitur, e [orig: è] quibus quatuor milia semper ad subitos casus armata sunt. Sub imperio magni Mogul L. M. habentur. In Mosambique quoque insula, armenta eorum offendit Vartomannus, et in Benomotapa Iohannes de Baros. Atinsulam quoque Zanzibar multos mercatores eboris emendi causa venisse M. Paulus Venetus prodidit. [note: Cibus et Potus. ] Roscidis autem et palustribus locis maxime [orig: maximè] delectantur, amnesque amant, in calidioribus inprimis regionibus. Frigoris sunt impatientissimi. Victum Elephantorum quod spectat, vescuntur herbis palustribus, arborum foliis, truncis, fructibus Musae, et [note: Plin. H. N. l. 8. c. 10. ] ficus Indicae radicibus. Devorant aliquando et terram et lapides. Eam tamen edisse, iis tabificum est, inquit Plinius, nisi prius mandant. Cicures hordeo vescuntur, eiusdemque novem interdum Macedonicos modios absumunt. Antuerpiae ostentatus, quatuor modios pomorum in diem absumpsit. Lusitani melonibus vehementer delectari scribunt. Potus ipsis aqua, sed monnisis turbida, vinum ex oryza et aliis frumentis factitium, nec non nostras. Antuerpiensis ille, una [orig: unâ] vice plures quam [orig: quàm] sedecem libras bibebat, idque toties iterabat, ut mensuram [note: Aristot. H. A. l. 8. c. 8. ] potus ab Aristotele proditam, facile [orig: facilè] aequaturus videretur. Sitis tamen sunt patientissimi, et sine potione octo dies peragunt. De [note: Ceneratio. Plin. l. c. ] Coitus tempore et modo diversa ab auctoribus produntur. Plinius marem coire quinquennem, decennem [note: Arist. H. A. l. 9. c. 14. ] feminam, ex Aristotele prodit. Aristoteles modo vigesimum annum utrique assignat, modo feminae duodecimum, cum celerrime [orig: celerrimè], decimum quintum, cum lentissime [orig: lentissimè] [note: Aristot. H. A. l. 5. c. 2. ] congrediuntur. Averse [orig: Aversè] coire apud Solinum ex Plinio invenies, cui et Horatius de Canida succinit: feminam in coitu sedere, marem supervenire Albertus M. seu ut Aristoteles, clunibus submissis insistere pedibus ac inniti, marem supervenientem comptimere. In aqua autem praecipue [orig: praecipuè] initi desiderant: indeque tam feminae quam [orig: quàm] mari commoditas accedere creditur, quoniam is et coiturus per aquam facilius tollitur, et post congressum facilius descendit. Numquam autem nisi in abdito coeunt [orig: coëunt], et mas coitum triennio interposito repetit, eandem praeterea numquam patitur. Biennio coire quinis, nec amplius in anno diebus Solinus ex Plinio scribit: nec prius ad gregarium numerum reverti, quam [orig: quàm] vivis aquis abluantur. Tempore vero [orig: verò] coitus, maxime [orig: maximè] efferantur, et stabula Indorum sternunt. Quamdiu uterum gerunt, in dubio quoque. Alii annum et sex menses, alii triennium, quidam [note: Aristot. H. A. l. 6. c. 27. ] decennium statuunt. Aristoteles [note: Strabo l. c: ] biennium assignat; Strabo menses ut minimum sexdecem, ut plurimum octodecem, cui Diodorus Siculus et Aelianus accedunt. Sunt qui octavo a [orig: à] coitu anno parere pronuntiant. Pariunt enitentes posterioribus cruribus et subsidentes [note: Aelian. H. A. l. 4. c. 31. ] cum dolore: Partus annotante Aeliano, in caput procedit in lucem. Unicum edere, apud Aristotelem et Diodorum Siculum legimus: quaternos uno partu, apud Cadamustum [note: Scalig. Exercit. 204. ] et Scaligerum. Magnitudo fetus instar porci integrae aetatis secundum Aelianum, vituli trimestris secundum Plinium. Statim ac natus est, cernit et ambulat, et ore sugit, non promuscide. Lactant usque ad annum octavum. [note: Antipathia. ] Inimicitias gerunt cum Rhinocerote, Leonibus, Tigridibus, arietibus, porcis, serpentibus et Draconibus, quibusdam coloribus et igne. De Rhinocerote [note: Plin. H. N. l. 8. c. 20. Aelian. H. A. l. 16. c. 44] ita Plinius. In ludis Pompeii Magni visus est Rhinoceros. Alter hic genitus hostis elephanto, cornu ad saxa limato, praeparat


page 34, image: s046

se pugnae, in dimicatione alvum maxime [orig: maximè] petens, quam scit esse molliorem. Longitudo ei par, crura longe [orig: longè] breviora. Apud Hesperios Aethiopas leones elephantorum pullos aggrediuntur, quos cum vulneraverint, matribus supervenientibus fugiunt. Tigridem in caput Elephanti insilire, facileque eundem suffocare, Arrianus auctor est. Si feritate effertur, ad arietis conspectum statim mansuescit. [note: Aelian. H. A. l. 16. c. 36. ] Grunnitum porci exhorrere apud Aelianum, Strabonem, et Senecam invenies. De Draconum et Elephantorum [note: Plin. H. N. l. 8. c. 11. et 12. ] pugna ita Plinius. India fert elephantes, bellantesque cum eis perpetua discordia dracones tantae magnitudinis, ut et ipsos circumflexu facili ambiant, nexuque nodi praestringant. Commoritur ea dimicatio: victusque corruens complexum elidit pondere. Mira animalium pro se cuique praecipua sollertia est, ut iis (draconibus) una scandendi in tantam altitudinem difficultas. Draco itaque ad pabula speculatus, excelsa se arbore inicit. Scit ille imparem sibi luctatum contra nexus: itaque arborum aut rupium attritum quaerit. Cavent hoc Dracones, ob idque gressus alligant cauda. Resolvunt illi nodos manu. Athi in ipsa nare caput condunt, pariterque spiritus praecludunt, et mollissimas lancinant partes. lidem obvii deprehensi erigunt se in adversos, oculosque maxime [orig: maximè] petunt. Ita fit, ut plaerumque caeci ac fame ac maeroris tabe confecti reperiantur. Inter colores puniceum inprimis et candidum refugiunt, cuius causa alibi explicabitur. Terreri igne, Elephantorum Hannibalis exemplo docuit Livius, qui per ignem in Capuana obsidione exacti sunt. In tantum autem consternantur, ut nulla ratione, ut gradum revocent, adduci [note: Aetas. ] possint. De Aetate haud eadem traduntur. Alii enim ducentos, alii trecentos, quidam centum et viginti annos vivere aiunt. Onesicritus apud Strabonem ad trecentesimum annum vivere, raros ad quingentesimum prodit: circiter ducentesimum robustissimos [note: Philostr. l. 2. c. 6. ] esse. Philostratus quendam ex illis qui contra Alexandrum M. pugnaverant, quinquaginta supra trecentos post Alexandrum annos superfuisse tradit, ut de Elephanto Iubae, Ptolomaei Philadelphi, et Seleuci Nicanoris taceam. A sexagesimo iuventam incipere, apud Plinium ex Aristotele habemus: ex quantitate dentium aetatem futuram cognosci, apud [note: Moubi. ] Cadamustum. Frigoris impatientes sunt: maximum hoc malum, inflationemque et profluvium alvi, nec alia morborum genera sentiunt. Huic potione aquae calidae, et cibo faeni melle imbuti succurritur. Aelianus tamen oculorum affectionum quarundam mentionem facit. Vulnera captorum primo [orig: primò] aqua [orig: aquâ] tepida [orig: tepidâ] eluuntur: mox, si luculenter sunt alta, butyro inunguntur, postea, suillae carnis recentis et sanguine madentis admotu, inflammatio lenitur. Quotannis etiam in furorem agi reperio, tuncque nulli obvio parcere. Indicium instantis, oleosa materia, quae ex illorum auribus effluit. Medela ab obiurgatione. Rationibus rectores demonstrant, vilis et degeneris esse animi, ob amorem ita in furias agi. Catarrho laborare, eumque in lapidem aliquando abivisse, cuius et iconem exhibemus, proditum. Gradatim ambulant, propter corporis gravitatem. Neminem tamen aiunt tantae esse pernicitatis, quem suo incessu non comprehendat. Poplites intus flectit, hominis modo, ut Plinius loquitur. Et quia articulos crurum non tam sublimes habet, ut aliae amimantes, sed humiliores terram versus, ideo [orig: ideò] insidendi insuetis, nauseam commovet. Quod tamen de provectioribus intelligi debet. Siquidem, Vartomanno et Gyllio attestantibus, ex adolescentium molli gradu, sessor tantopere


page 35, image: s047

delectatur, ac si mula gradaria veheretur. [note: Natura et Ingenium. ] Naturam et ingenium singulare multa testantur, ut non mirum dixisse Plinium, omnium quadrupedum subtilitatem animi praecipuam perhiberi illis. Ab aquis sibi metuere [note: Polyb. Hist. l. 5. ] superius diximus. Ideo [orig: Ideò] difficulter ab Hannibale, Polybio et Livio [note: Livius Hist. l. 21. ] testibus, perducti sunt: et apud Plinium, Puteolis aversis vestigiis, earundem metu, e [orig: è] navi abivisse, legimus. Attamen L. Caelius Metellus iunctis doliis per mare Siculum eos transmisit, cum naves deessent: et aliquando interdiu flumina transmittunt. Femina mare multo [orig: multò] est robustior, easque in hoc genere plane [orig: planè] viriles, Vartomannus testatur. Aristoteles tamen timidiores asseverat. Fagos, oleastros, et palmas dentibus [note: Oppian. Ixeut. l. 2. v. 513. ] subvertere Oppianus auctor est: aedificia evertere Aristoteles. Ab uno arboris truncum prostratum tantae vastitatis, ut vix a [orig: à] viginti quaturo [note: Vartoman. l. 4. c. 10. ] movere potuerit, Varthomannus prodidit, et addit, a [orig: à] tribus maximam Liburnicam in siccum pertractam. Pugnant inter se vehementer, ut tradit Aristoteles, et alter alterum dente ferit. Victus vocem fugit victoris, terram ac verbenas porrigens. Herbam victori a [orig: à] victo porrigi, vel proverbio constat, quod tamen vix cum Vossio concessero. Iniuriam ulcisci apud Acostam habes. Nucis putamine a [orig: à] milite in fronte quidam petitus, servatum, in eundem in platea deambulantem, aliquot post diebus coniecit. Singulari et rectores amore prosequuntur, iniuriarum quoque ipsis illatarum memores, ut optime [orig: optimè] Seneca scripserit, Elephantorum feritatem usque in servile obsequium demereri cibum. Sane [orig: Sanè] a [orig: à] quibusdam aurigas suos, qui in certamine ceciderant ex praelio, exemptos, alios [note: Strabo Georg. l. 15. Cassiodox. l. 10. Varior. ] ab aliis servatos, Strabo auctor est. Cassiodorus vero [orig: verò] scribit, cum magistri compendia sua putet alimenta, motu corporis a [orig: à] diversis postulare, quod ei porrigat. Quod si, inquit, aliquis praebere, contempserit postulata, vesicae collectaculo pateracto, tantam dicitur alluvionem egerere, ut in eius penatibus quidam fluvius videatur intrasse, contemptum vindicans de fetore. Quidam Cochini, militem magistro suo de via cedere renuentem, aliquoties flumine mersit, si Christophoro Acostae [note: Plutarch, de sollert, animal. ] credimus. Plutarchus denique refert, Poro Indorum Rege vulneribus confecto, elephantum sensim ac leniter multa spicula promuscide retraxisse, et ipsum iam male [orig: malè] affectum, non prius tamen procubuisse, quam [orig: quàm] sentiret Regem exsanguem delabi: tum demum, ne corrueret, paulatim se demisisse, ut Rex commodius se ad solum inclinare posset. Timere naturaliter hominem, [note: Plin. H. N. l. 8. c. 10. ] Plinius scripsit. Elephas, inquit, vestigio hominis animadverso priusquam homine, intremiscere insidiarum metu, subsistere ac olfactu circumspectare, iras proflare, nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum sequenti, nuntio simili usque ad extremum, et tunc agmen circumagi et reverti, aciemque dirigi. Adeo [orig: Adeò] omnium odori durare virus illud maiore ex parte, ne nudorum quidem pedum. Amicos [note: Cicero l. 3. de Nat. Deor. ] homini Cicero innuit, dum dicit, opinionem eiusmodi esse, quandam illi belluae cum genere humano societatem. [note: Philostrat. de vita Apollonii l. a. ] Innit et Philostratus, dum scribit, ubi semel ad hominem adsuescit, ab eo omnia pati, ex eoque morum similitudinem in se transferre, neque aliter quam [orig: quàm] parvos canes, ex hominis manu gaudere cibum sumere, atque ad se accedentem promuscide complecit, eumque caput intra fauces immittere facile [orig: facilè] tam diu pati, quoad homini libitum fuerit. Quae de cuiusdem elephantis erga infantem amore produntur, apud Athenaeum et Aelianum vide. Traditur quoque unus amasse quandam [note: Plin. H. N. ] in Aegypto corollas vendentem; ac ne quis vulgariter electam putet, mire [orig: mirè] tum gratam Aristophani


page 36, image: s048

celeberrimo in arte Grammatica. Docilitatis esse singularis multa sunt [note: Plin. H. N. l. 8. c. 3. ] argumento. Plinius enim per auras arma iacere non auferentibus ventis, inter se gladiatorios congressus edere, aut lasciviente pyrrhiche colludere, scribit. Ubi, utidem ait, mirum maxime [orig: maximè], adversis quidem funibus subire; sed regredi magis utique [note: Seneca Epist. 86. Sueton. in] pronis. Sic se rem habere, praeter Plinium, Seneca et Suetonius, ne de [note: Nerone et Galba. ] Xiphilino dicam, innuunt. Romae [note: Plutarch. l. de sollertia Animal. ] quidam gyros facere explicatu difficiles doctus, increpatus, noctu sua sponte se ad lunam exercere deprehensus est. Ille quem Emanuel Lusitaniae Rex Leoni X. Pontifici dono miserat, eundem de fenestra prospectantem ter genibus flexis, et demisso corporis habitu, venerabundus salutavit, Osorio prodente. Augerius similiter Busbequius in epistolis Turcicis scribit, visum sibi elephantum iuvenem, qui ad cantum tripudiantium more alternos moveret pedes. Eundem et pila [orig: pilâ] lusitasse quam palmae vice feriret proboscide. Linguas, intelligere Zeilanenses, apud Metellum habemus; quendam literarum ductus Graecarum didicisse, solitumque perscribere eius linguae verbis. [note: Plin. H. N. l. 8. c. 5. ] Ipse ego haec scripsi, et spolia Celtica dicavi, apud Plinium. Humano more convivatos aliquando apud Aelianum invenies: neque ex iis visus est, quispiam vorax, neque maioris partis [note: Aelian. H. A. l. 8. c. 32. ] capax. Cum esset bibendum, unicuique crater exhibebatur, et hi quidem promuscidibus potionem haurientes, moderate [orig: moderatè] bibebant: deinde circumstantes leviter et festive [orig: festivè] adspergebant. Mimi magistrive officium exhibere, et aliis salientibus choreasque ducentibus praecinere, [note: Aelian l. 8. H. A. c. 10. ] Arrianus se vidisse iactat. Inter cetera sollertiae documenta, est et hoc, quod [orig: quòd] cum profundas et superatu dif ficiles fossas transeunt, maior stans medius tamquam pons omnes transmittit: alii ingerentes fossae sarmenta, eundem servant. Sed et pabuli consueti quantitatem agnoscere, Plutarchus prodidit, permistamque eidem farinam artificiosissime [orig: artificiosissimè] secernere [note: Acosta Hist. Arom. c. 7. ] posse Aelianus. At quod Acosta de quodam lebetem utrum pertusus esset, aquae hausta probante, [note: Aelian H. A. l. 8. c. 17. ] scribit, stupendum est. Solem et Lunam novam venerari; homini erranti viam monstrare; humana adulteria et homicidia observare, ac detegere; sed et, patrium intelligere sermonem, loqui, vel scribere, inter fabulosa [note: Usus. ] repono. De Usu elephantum, in bello, spectaculis, triumphis, et aliis, alibi dicetur. In Cibis fuisse quibusdam certum. Unde et Elephantophagorum nomen, qui circa Drabam, in montibus Asachaeis, et contra Meroen [orig: Meroën] habitabant. Adiabaras, seu [note: Plin. H. N. l. 8. c. 8. ] Magabaros auctores vocant. Quin et Plinius, Troglodytas solo elephantorum venatu ali tradit. Caroponderosa, frigida, et abominabilis Rhasi. [note: Aelian. H. A. l. 10. c. 12. ] Aelianus praeter promuscidem, labrum, et cornuum medullam, nihil esculentum in iis esse ait. Aethiopes, teste Gyllio, posteriores partes appetunt. Renes tamen maxime [orig: maximè] in deliciis, et regum epulis, si Vartomannus vera prodidit. Medicinam quod [orig: quòd] spectat, Aelianus adipem contra omnia genera ferarum remedio esse, reliquit, eoque inunctum, etiam nudum inter ferocissimas illaesum versari posse fabulatur. Proboscidis tactu, capitis do'or levatur; efficacius, si et sternuat. Dextra eiusdem pars, cum Lemnia rubricaadalligata impetus libidinum stimulat. Iecur, comitialibus morbis prodest. Fimo, si illinatur, [note: Ebur. ] pediculi fugantur. Eboris, cuius nomine Plinius illam praecipue [orig: praecipuè] partem dignatur, quae circa os est, quodque alibi elephantis, et dentis Indici appellationem sortitum est, singularis est et natura et usus. Gaudet humido et siccitate offenditur, cariemque sentit. Emolliri posse Democritus ostendit; emolliturque potionis genere, quod zythum vocatur, [note: Plutarch. l. Anad infelicit. etc. ] ut apud Plutarchum exstat. Emollitum, conformatur, etin varia tornatur. Parabantur quippe ex eo mensae, lecti, capuli cultrorum, enses, vaginae, pharetrae, sceptra, sellae curules, [note: Aldrovand. Hist. Quadrup. l. 1. c. 10. ] portae, et alia, de quibus Aldrovandum consule. Politur ut ligna,


page 37, image: s049

ac potissimum squatina, ut testatur Plinius: nitor vero [orig: verò], hebetatur mensibus muliebribus. Vis ipsi adstringens, quae tamen gustu non perci, itur. Conceptum iuvare, et ventriculo humido prodesse, Practici prodiderunt. Ramentis cum melle illitis, nubeculae in facie tolluntur. Scobe, paronychia sanantur. Contra lumbricos cum cornu cervi miscetur. Si uratur, ut decet, Spodium vocatur, pro quo tamen aliorum animalium ossa obtruduntur. Frequentior huius quam [orig: quàm] eboris usus. Praeparationem vide apud Aldrovandum [note: Differentia. ] loco citato. Differentiae et Genera, a [orig: à] locis inprimis sumuntur, seu Philostratum Aelianum, et Plinium spectes, seu recentiores. Sunt enim alii palustres, alii montani, alii campestres, alii sulvestres, alii Lybici, alii Indici. Solinus Prasiorum, et Taxilarum meminit. Palustribus dentes sunt lividi, rari, tractuque difficiles, et in plaerisque partibus foramina; in aliis vero [orig: verò] quasi grandinis grana tumores quidam insurgunt, et artiminime [orig: artiminimè] obtemperant. Dementes levesque esse, Philostratus addit. Montani perversi sunt, et insidiosi, et nisi alicuius rei indigeant, erga homines minime [orig: minimè] fidi. Dentes habent minores, sufficienter albos, et in quibus nihil est difficile reperire. Campestres benigni habentur, mansueti, et imitation s amatores. Dentes habent omnium maximos, albissimos, et sectu faciles, ut nullo labore in quamcumque manus voluerit partem deducantur. Silvestres, in regno Senegae, ad fluvium inprimis Gambram invenies. Ibi enim gregatim, ut apud nos apri, incedunt. Ly???ici, seu Mauri Indicis sunt minores, [note: Polybius Hist. l. 5. ] et nec vocem, nec odorem horum ferre possunt, ut apud Polybium habes; imo [orig: imò] neccontueri quidem eos audent, ut apud Solinum legitur. Indici, sunt quidem maximi; non eiusdem tamen omnes magnitudinis. Ideo [orig: Ideò] Solinus duo eorum genera tradit; nobiliores ind cari magnitudine, minores nothos dici. Prasii appellantur [note: Scalig. Exercit. 204. ] qui maximi sunt, qu les forte [orig: fortè] iam Madagascar, reste Scaligero, producit. Taxilas vocant, qui secundi ab his magnitudine existimantur. Illos et in Sumatta invenies, animi robore, et virtutis indole iis qui in continenti sunt praestantes. [note: Aelian. H. A. l. 16. c. 15. ] Ideo magnis navibus in continentem transportati, Calingarum Regi vendebantur, ut Aelianus prodidit.

CAPUT VI. De Monocerote, et Asinis Cornutis.

[note: Aldrovand. Hist. Quadrup. l. 1. ] MOnocerotis vocabulum, quod Latinis unius cornu animal sonat, pluribus animalibus competit: stricte [orig: strictè] tamen soli illi, quod u(po\ to=u mo/nou ke/ratos, a [orig: à] solo cornu dictum est, et ideo [orig: ideò] Unicornis, et Unicornu. Brachmanorum Dialecto karta/cwnon, vocatur. An in rerum natura sit velfuerit, alibi, post Baccium, et Bartholinum, magni patris magnum fil um, disquiretur; nunc breviter fide auctorum, qui de eo scripsere, de eodem [note: Strabo Georg. l. 15. ] agemus. Descriptionem itaque quod [orig: quòd] attiner, Strabo, ex Onesicrito equos unicorne toto fere corpore referre [note: Philes in Iambis. ] scribit. Philes cauda [orig: caudâ] aprum Leonem ricut praeferre ait. Punius, reliquo corpore equo similem, capiti cervo, pedibus elephanto, cauda apro, facit; et uno cornu nigro, media [orig: mediâ] fronte cubitorum duum eminenre, [note: Plin. H. N. l. 8. c. 21. ] instrui. Plinium Solinus sequitur. Isidorus cum Rhinocerote confundit, et cornu ita acutum et validum esse, ut quicquid impetierit, aut ventilet, [note: M. Paulus Venetus l. 3. c. 15. ] aut perforet, addit. M. Paulus Venetus, Magno Cham Tartariae a [orig: à] servitiis, in regno Lambri conspici ait, Elephante minores, depressum caput gerentes aprino simile, spinosa [orig: spinosâ] lingua [orig: linguâ], qua [orig: quâ] obvia petunt, nigricantibusque oculis, Rhinocerotis formam [note: Vartom. l. 1. c. 18. ] ad unguem aemulantur. Ludovicus de Varthema Bononiensis de Monocerotibus a [orig: à] se visis, ita scribit. Ex altera templi Meccani parte claustra sunt, quibus bini Monocerotes vivi includuntur, qui pro re singulari, ut sunt, monstrantur. Eorum haec


page 38, image: s050

forma erat. Maior equinum pullum XXX. mensium imitatur, unumque in fronte cornu praefert, trium circiter ulnarum. Alter Monoceros, unius anni similis, cornu quatuor palmarum habet. Color ferae, ut equi sagmati obscurior, capite cervino, collo brevi, rarisque circa illud pilis, et brevi iuba ab altero tantum latere dependente. Crus subtile habet, gracile hinnuli instar: Pes anteriori parte parum fissus, ungula vero [orig: verò] caprina, pedesque dextrum latus pilosum. Enimvero [orig: Enimverò] feritatem prae se fert, et naturam solitudinis amantem. Quae Garzias ab Horto habet, non appono. Reperiri dicuntur in Arabiaesolitudinibus, ibique a [orig: à] mercatoribus [note: Bartholin. de Unicornu cap. 24. ] visos, Thomas Bartholinus accepit. Garzias suos inter promontorium [note: Garzias H. Arom. l. 1. c. 14. ] Bonae Spei, et illud quod vulgo [orig: vulgò] de Currentes nuncupatur, inveniri scribit. Paulus Venetus suos in regno Bosma et Lambri locat. Aeneas Sylvius, in extremis Asiae partibus, in quadam provincia nomine Macino, inter montes Indiae et Cataium, ubi vulgo [orig: vulgò] creditur habitasse Sericos. Aloysius Cadamustus in novo orbe. Cornu in pluribus exhibetur locis. Decantatissimasunt, S. Dionysianum in Gallia, Venetum, Hispanicum, Ultraiectense, Helvetorum, Danicum, Mercatorum Venetorum, et [note: Baccius l. 2. c. ult. ] Gedanensis Empirici. S. Dionysianum, inter prima melioris notae reponit Baccius; quia rudiori forma, non politum, ad nigrorem vergens instar cervini, quam proxime [orig: proximè] ad veterum unicornu accedere videtur. In assignanda longitudine variant auctores. [note: Renod. l. 3. Pharm. c. 21] Renodaeus hominis proceritatem aequare tradit, ea fide qua et nobis patuit: Baccius et Marinus ad sex cubitos extendunt: Golnitzius [orig: Gölnitzius] ad sex et semis pedes metitur: Bellonius semissem complens ad septimum auget. Nec de pondere consentiunt. Cardano libras decem et septem pendere visum, cum tertia parte. Golnitzius [orig: Gölnitzius] ad vigesimum quintum pondus ascendit. Ego sublatum, ad decem et octo libras, cum Bellonio extenderem. Veneta unicornua inter vera censet Baccius, inter diversa ab antiquorum unicornibus. Andreas Marinus, quod antiquorum unicornibus longiora sint, necstrias habeant Monocerotis Aeliani, adeoque subtilia, ut pocula inde nulla conficiantur. Colore sunt cornu cervini politi, et pallidinon nigri Feruntur occupato Byzantio in Venetorum Rem publicam transcripta, cum XII. pectoralibus satellitum Imperatorianorum. Hispanicum, cuius frustulum Philippus IV. Francisco Barberino Cardinali eminentissimo, et in peregrinos Heroas humanissimo, donavit, nihil singulare habet. Ultraiectense, longitudine Parisiensi par est, sufficienti amplitudine. Gyri frequentiores ad extremum apicem circumducti, recto tractu obliterantur. Crustae color cineritio similis, medulla [orig: medullâ] candidiore. In magno pretio habetur, et pro vero venditatur, ut infinitam auri vim, repetundarum damnata Colonia Agrippina, contra [note: Bartholin. de Unicor.c. 27. ] licitaretur. Helvetiorum, ad oram fluvii Arulae prope [orig: propè] Brugiam, anno M. D. XX. inventum est. Interiori facie est album, flavescens exteriori, sine striis, duorum cubitorum longum, sed, ut moschus, odore piaestans, praesertim ignivicinum. Danicum, in castello Friderici Burgi asservatur, longitudine septem pedes Romanos excedens, si partem alveo excipiamus inclusam, cuius mensuram pedis unius cum mensuris duabus Bartholinus deprehendit. Ambitus septem minimum digitos complectitur, aequali gyrorum flexu in acumen desinens. Color ex candido mixtus et cinericio, quem per intervalla, nigriores striae, lineaeque obscuriores distinguunt. Venetorum mercatorum unicornu ex Germania allatum est, coloris splendore et varietate veri cornu speciem promittens, eoque magis, quod [orig: quòd] abrasae particulae, non dentium instar in ramenta, quae fricari possunt, concidant; sed inde quisquiliarum squamae eadem [orig: eâdem] plane [orig: planè] visciditate et lentore resultent, quo secta quaevis animalium cornua. De Gedanensi nihil occurrit. Empiricus


page 39, image: s051

Constantinopoli redux, magno illud non ita ptidem venditabat. De reliquis [note: Aelian. H. A. l. 16. c. 20] quae huc spectant, ita Aelianus. Dicunt omnium maxime [orig: maximè] animalium absonam vocem et contentam emittere; et ad alias quidem bestias ad se accedentes mansuescere, cum gregalibus vero [orig: verò] suis pugnare. Neque modo mares naturali inter se quadam contentione dissidere, sed contra etiam feminas certare, pugnamque usque ad mortem victi ingravesccre. Nam et reliqui corporis robore maximo praeditus est, et cornu inprimis inexpugnabili armatur. Desertissimas regiones persequitur, fimul et solitarius errat. Coitus tempore ad feminam mansuete [orig: mansuetè] mansuescit, et pariter pascuntur. Cum hoc temous transietit, et ventrem ferre femina coeperit, rursus efferatur, et solus vagatur. Prasiorum Regi illius pullos etiamnum teneros aiunt deportari, eosdemque festis et panegyricis diebus ad pugnam committi, adrobur ostendendum. Nam integrae aetatis et perfectae, nullum unquam quisquam meminit captum fuisse. Tantum Aelianus. Alii addunt, [note: Albert. H. A. l. 22. ] adeo [orig: adeò] animal hoc puellas virgines venerari, ut si sinus venienti apetiant, in illum, ferocia [orig: ferociâ] deposita [orig: depositâ], caput ponat, sicque soporatum velut inerme capiatur. De Usu inter omnes notum, ad venena maxime [orig: maximè] commendari. Eo vero [orig: verò] praesente sudare, et in humore ebullire, sicque verum dignosci, nonnullorum est sententia. Aloysius Mundella adversus morsum canis rabidi, aliorumque animalium maleficorum, nec non vermes eorumque symptomata commendat. Antiqui Indorum Reges, ad quorum notitiam primum hoc cornu pervenit, pocula ex eo sibi fabricabant, ut dum ex iis bibebant, contra venena, ebrietatem, spasmum, epilepsiam, et alios malignos morbos munirentur. Narrat Iordanus Iudaeum [note: Iordan. l. de peste. ] quendam Venetiiis, in mensa cornu circulum delineasse, postmodum scorpium et araneum iniecisse, qui numquam transilire potuerunt ambitum cornu circumscriptum: deinde palmi altitudine quovis raptantes bestias, umbrane autvi emanante, intra quadrantis horae spatium ambas necasse. NOn est engo mirum tanti esse pretii, ut Germani mercatores teste Baccio, pro uno XC. M. corona torum poscerent; et Pontifex Romanus, erecta [orig: erectâ] in Vaticano pharmacopaea, frustum XII. M. aureorum a [orig: à] mercatoribus Epidauriis redemerit, quo non semel Augustinus Ricchus Pontificius tunc temporis Archiater, felicissime [orig: felicissimè] modo scrupuli, modo decem granorum pondere, ex vino, velaliqua [orig: velaliquâ] cordiali aqua [orig: aquâ] utebatur. Et haec de Unicornu nunc sufficiant, pluribus alibi agemus. Quantum ad Asinos Cornutos, tribus in locis cos celebrari invenio, in India, nempe, Scythia, et Africa. De Afris Herodotum [note: Herodot. l. 4. ] auctorem habemus. De Scythis apud Aelianum habetur, et [note: Aelian. H. A. l. 10. c. 40] addit, Cornua aquam fluminis Stygis continere, quae transmittit vasa omnia etiam ex ferro, missaque ab Alexandro Delphos ut Pythiae dedicarentur. [note: Aelian H. A. l. 4. c. 52. ] De Indicis ita idem Aelianus. Silvestres asinos equis magnitudine non inferiores apud Indos nasci accepi, eosque reliquo corpore albos, capite vero [orig: verò] purpureo, oculisque cyaneis esse: cornuque in fronte gerere sesqui cubiti longitudine: cuius superius puniceum, inferius autem album, medium vero [orig: verò] plane [orig: planè] nigtum sit: atque non omnes quidem Indos, sed potentiores, quum tamquam armillis quibusdam brachia, sic cornua auro ornarunt, ex his ipsis bibere solere. Ex hoc cornu bibentem ab insanabilibus morbis tutum fieri, neque eum ipsum convulsionibus corripi, neque sacro morbo tentari, neque venenis ullis ferunt. Quin etiam si quid prius pestilens biberit, tum id evomere, tumque ad sanitatem redire. Quum autem ceteri asini, quibuscumque in terris sint, tam domestici, quam silvestres, tum cetera solipeda animalia, talos non habeant, neque felin iecore, ut fertur: asinos Indicos cornigeros, Ctesiasinquit, talis primum iisque nigris praeditos esse: eosdemque si quis


page 40, image: s052

confregerit, interiora quoque nigra depreliensurum esse: neque felle eos carere: neque modo [orig: modò] corporis velocitatelonge [orig: velocitatelongè] multumque ceteros asinos superare, sed et velocitate eadem multo [orig: multò] equis et elephantis praestare. Quum autem in viam se dederunt, tardius primo [orig: primò] ingrediuntur, deinde paulatim tantum confirmantur ad contendendum iter, eos quidem ut assequi nemo possit. Postea autem quam [orig: quàm] feminae pepererunt, patres circa pullos a [orig: à] parturecentes, summa [orig: summâ] custodia [orig: custodiâ] versantur, eorumque commorationes locis Indiae desertissimis sunt. Quum a [orig: à] venatoribus Indis invaduntur, pullos suos adhuc aetate infirmos, a [orig: à] tergo suo pascentes habent, atque pro eis pugnant: contra equites audent venire, eosque cornibusferire. Tanto sane [orig: sanè] hi robore exsistunt, nihil eis ut obsistere queat, quin statim concedat, vel, si non cesserit, frangatur, aut aliter atteratur, et evadat inutile, et perdatur. Equorum etiam incursu latera discerpunt ac lacerant, ut viscera effundantur: ex quo fit, ut ad eos equites appropinquare valde [orig: valdè] metuant; appropinquatio enim capitalem ipsis pariter et equis mulctam miserabiliter infert. Pergraviter calcibus pugnant. Eorum morsus eatenus acerbiores exsistunt, ut quicquid comprehenderint, funditus diripiant. Ex his qui sunt confirmata aetate, vivos non ceperis, iaculis et sagittis perimuntur. Carnes eorum, quod [orig: quòd] ama???issimae sint, haudquaquam esculentae. Eadem [note: Philostr. in vita Apollonii. l. 9. ] fere [orig: ferè] Philostratus scribit. Icon quem adicimus, ferae quidem est corpore auribusque asininis, binis armatae cornibus, quorum alterum e [orig: è] narium, alterum ex oculorum regione exit: sed quia nec solipes est, nec unicornis, Asinus Indicus cornutus esse nequit.

HISTORIAE NATURALIS DE QUADRUPEDIBUS LIBER II. De Quadrupedibus bisulcis.



page 41, image: s053

TITULUS PRIMUS De Bisulcis terrestribus.

CAPUT I. De Ruminantibus Cornigeris in genere.

[note: Adrovand. de Bisuleis l. 1. c. 1. ] HActenus Solipedum historiam persecuti sumus: sequuntur Bisulca: Graecis dixhlh\ et dixidh=, quae ungulam dividere in sacris legimus, quod multifida, quamvis pedes in digitos scissos habeant, facere non dicuntur. Duo talium invenio genera, Terrestre nempe et Aquaticum. Ex terrestribus alia ruminant, alia non. Ex illis quae ruminant, quaedam sunt Cornigera, quaedam non cornuta. Illa in genere et in specie considerabimus. Ruminantia autem illa vocamus, quae pabulum semel deglutitum, mox ad os regurgitans, revolunt. Unde Ruminationis actum, Apuleius rumigare, Quintilianus et Plinius, remandere, Graeci mhruka/zein, mhrika=n, para\ to\ mhru/ein, quod est revolvere, dixerunt. Latinorum quidam a [orig: à] loco ad quem sursum ad os repellitur, id est, a [orig: à] rumine, [note: Festus de verbor. significat. ] quod, ut ait Festus, locus est in ventre quo cibus demittitur, et unde redditur deduxerunt. At [note: Varro. L. L. l. 2. ] Servius a [orig: à] ruma, quae rumis, et frumen aliis, quam ait eminentiorem colli partem esse, ad quam demissus cibus, a [orig: à] talibus animantibus revocatur: Mercurialis vero [orig: verò] ab erumnis, [note: Arnob. l. 7. contragentes. ] quod [orig: quòd] Arnobius scribat, erumnas esse prima in gurgulionibus capita. Necessariam autem hisce animantibus ruminationem esse, tum exinde colligas, quod [orig: quòd] duriore pabulo vescantur; tum ex eo, quod [orig: quòd] superioris mandibulae dentibus careant, et inferiores minime [orig: minimè] habeant serratos. Inde factum, ut dentium defectum ventrium multitudine natura pensaret. Sunt enim talibus quatuor, koili/a [note: Aristot. H. A. l. 2. c. ult. ] nempe, kekru/falos, e)xi=nos, h)/nustron, seu venter, reticulum, omasum, abomasum. Gula ab ore incipiens ad pulmonem septemque transversum deorsum tendit: hinc se ad ventrem applicat maiorem, qui parte interiore asper interceptusque est, ac prope [orig: propè] gulae commissuram, sinum sibi adnexum habet, quem ex argumento reticulum appellant. Est enim ventri similis extrinsecus, intus reticulis mulierum implexis, magnitudine multo [orig: multò] quam venter maior. Hunc excipit omasum parte interiore asperum, cancellatum, crustatum, magnitudine reticuli. Abomasum venter ab eo alius iungitur, magnitudine amplior omaso, forma [orig: formâ] oblongior, cancellis intus et crustis multis,


page 42, image: s054

magnis, et levibus innormatus, mox intestinum consequitur. In prima alvi cavitate rudis adhuc esca cernitur, quin et festucae et vix lacerati surculi. In secundo amplius conficitur cibus, et magis adhuc in tertio elaboratur, ut in novissimo tandem concoctio absolvatur, ubi in cremorem lacteum abit. Nec tamen [note: Aristot. H. A. l. 9. c. ult. ] sola illa quae superiore dentium ordine carent, ruminant. Ruminat namque inter pisces Scarus, quod [orig: quòd] obtusos dentes habeat; inter animalia, mus vulgaris, et Ponticus, lepus et cuniculus, ut in Levitico habetur. Modum et viam ruminationis si inquiras, cibum remansum ex uno ventre in alium mitti, quousque a [orig: à] postremo in intestina labatur, respondet Aristoteles. [note: Galen. l. de administr. anatom. c. 3. ] Galenus ait, primo [orig: primò] ex ventriculo revomi in os: deinde ab ore in reticulum; inde in omasum, tandem in abomasum mitti. Post lactationem ruminare incipiunt, et septenis mensibus, cicures intellige, ruminant. Gregales levius minusque tempus, quia foris pascuntur. [note: Plin. H. N. l. 10. c. 73] Hieme tamen magis, quam [orig: quàm] ceteris anni temporibus, videnturque non minus ruminando quam [orig: quàm] edendo delectari. Quietem tum poscere, vel exinde liquet, quod [orig: quòd] in mandris plaerumque id muneris obeant, iacentia. [note: Aristot. H. A. l. 3. c. 21. Item de partib. l. 3. c. 15. ] Lac eorum solum [orig: solùm] coire, ipsaque coagulum in omaso habere, et lacte abundare, ab Aristorele proditum. Causas omnium alibi exponemus. Cornua ruminantibus Camelum si excipias data sunt, defensionis et offensionis gratia [orig: gratiâ]. Nutrimentum quod ad superiores dentes quibus carent, abire debebat, in cornua abit, suntque multiplicis differentiae. Nec alibi maior lascivia naturae lusit animalium armis. Sparsit haec, inquit [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] Plinius, in ramos, ut cervorum: aliis simplicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dicits; aliorum finxit in plamas, digitosque emisit ex eis, unde platycerotas appellant. Dedit ramosa capreis, sed parva, nec fecit decidua: convoluta in anfractum arietum generi, ceu caestus daret, infesta tauris. In hoc quidem genere et feminis tribuit: in multis tantum [orig: tantùm] maribus. Rupicapris in dorsum adunca; Damis in adversum. Erecta autem rugarumque ambitu contorta, et in leve fastigium exacuta, ut lyras diceres, Strepsiceroti, quem audacem Africa appellat. Mobilia eadem, ut aures, Phrygiae armentis. Troglodytarum in terram directa, qua [orig: quâ] de causa, obliqua [orig: obliquâ] cervice pascuntur. Aliis singula, et haec medio capite aut naribus: Iam quod [orig: quòd] aliis ad incursum robusta, aliis ad ictum: Aliis adunca, aliis ad iactum plurimis modis, supina, conversa, convexa. Omnia in mucronem migrantia. Haec Plinius, qui differentias a [orig: à] colore omisit. At is quoque variat. Nonnullis est simplex, albus, nigricans, cinereus, flavescens: aliis varius, ut in singulis speciebus ostendetur. Habent et proprias quasdam corporis partes cornigera, ut talum et sevum: habent et communes sed situ differentes, ut uterus, lien, mammae. Lien plerisque rotundus: Intestina ampliora: mammae eaeque binae inter femora. Uterus, acetabula habet dum partum gerunt. Talo quoque permulta instructa sunt, eundemqe cruribus posterioribus continent. Sed de his in speciebus plura.

CAPUT II. De Ruminantibus Cornigeris in specie.

ARTICULUS I. De Bove domestico.

[note: Aldrovand. Hist. Quadrup. l. 2. c. 1. ] ET tantum de animalibus quadrupedibus bisulcis ruminantibus et cornigeris in genere. Species si attendas, sunt inter ea, Bos, tam domesticus quam silvestris, Ovis, Capra et Hircus, tam domesticus quam silvestris, Cervus, Tarandus, Alce, Rhinoceros. A Bove autem merito [orig: meritò] incipimus, animali, quae sibi omnia fere [orig: ferè] quae ad victum nos et reliqua



page XIII, image: s055

[illustration:

Taurus Castratus Bos. Verschnittener Ochs

]

[illustration:

Kuh und Kalb

]



page XIIII, image: s056

[illustration:

Bos Domesticus

]



page XV, image: s057

[illustration:

Bos Stier Iunger Ochs

]

[illustration:

Vitulus Kalb

]

[illustration:

Taurus Ochs

]



page 43, image: s058

reposcimus, vendicat. Cuncta certe [orig: certè] legumina frumentaque, ut verbis [note: Veget. in prologo l. 2. Veterinariae. ] Vegetii utar, bobus merito [orig: meritò] aratrisque debentur. Vinearum ipsarum usus periret, nisi eorum adminiculis carpenta sudarent. Quid de diversorum munerum comparatione referamus, dum inter mobilia, et quicquid gravius est, absque vehiculis pene [orig: penè] reddatur immobile? Reliqua omnia animalia, ipsaeque cohortales aves, ex eorum capiunt labore substantiam. Unde enim equis hordeum, unde cibum canibus, unde porcis pabulum dominorum sollertia subministraret, ni parentur boum labore frumenta? Et ne longum faciam bobus debent alimenta, quicquid alii potest. Apud alios genus mularum, apud alios camelorum, apud paucos elephantorum, etsi exiguus usus est, nulla potest ratio [note: Tacit. de morib. ] esse sine bobus. Non est itaque mirum [note: German. ] tali olim boves in pretio, ut [note: Rhodig. Antiq. lect. l. 19. c. 27. ] Germani iunctos uxori ducendae dotis nomine mitterent, quo venire se laborum periculorumque sociam his incipientis matrimonii auspiciis admoneretur: Athenienses nullum longo [note: Aelian. H. A. l. 12. c. 34. ] tempore, cuius opera aratro vel curru utebantur, immolarent: Pythagoras, ne quis istiusmodi operosa animalia interimeret, institueret: Phryges, qui bovem aratorem interfecisset morte mulctarent: Imperator Valens lege caveret, ne quis per Orientem vitulina [orig: vitulinâ] vesceretur: et Constantinus, ob civilia debita boves aratorios pignori capi vetaret. Quin et virtutis premium boves dati; et Decius Mus tribunus militum, cum Romanum exercitum ab hostibus Sabinis circumventum, circuitione montis conservasset, auream coronam, et centum boves accepit; Lelius post expugnatam [note: Dubrav. in Histor. Bohemica. ] urbem, triginta. Taceo tributi nomine a [orig: à] Bohemis Carolo Magno quotannis centum et triginta boves missos: furto subreptos belli [note: Pausan. in Messeniacis. ] causam, prodente Homero, et Pausania fuisse: et Batavos, qui ex caseo et butyro, quae in extrema loca exportantur, in singulos annos ducenties sestertium, id est, decies centena Caroleorum milia, praeter ea quae in quottidianum alimentum cedunt cogere, ut Adrianus Iunius prodidit. Diversa pro aetate et sexu [note: Nomen. ] Nomina sortitur. Praecipua sunt, Bos, Taurus, Vacca, Iuvencus, Iunix, et Vitulus. Bovis nomen proprie [orig: propriè] castrato impositum est: taurum tamen quoque et vaccam significat; ut et apud Graecos bou=s2 nomen est genericum, et teste Tzetze aliquando vitulum significat. Taurus est bos antequam castretur, dux et maritus vaccarum. Oppianus tamen hoc nomine tamquam digniore, totum bubulum pecus complectitur. Dictus est Ethymologo quasi tanu/ouros, a [orig: à] caudae extensione, u)po\ tou= teinei=n thn\ ou)/ran; vel quasi gau=ros, id est, superbus: vel a [orig: à] Syriaco Tor et Taur, ut Scaligero placet. Vacca femina tauri est, et apud Graecos a [orig: à] bove mare per articulum distinguitur. Florentinus bousqh/leian aut da/malin reddit, quod nemen omni animali in iuventa Phocion tribuit, iuvencae alii. Iuvenci et vituli nomen non distinguunt satis auctores, nec Varro sibi constat; quin et Poetae [orig: Poëtae] iuvencos et iuvencas vocant boves et vaccas, nec non vitulos, quibus nondum erupere cornua: cum tamen Isidoro iuvencus dicatur, quod incipiat hominum usus in excolenda terra iuvare, quod ex Varrrone habet; iuvenci nomen bovem nobis indicabit, qui iam non amplius vitulus. Iunix eadem videtur quae iuvenca. Ideo Cornutus ad Persium, iunices tenerae aetatis boves, quae nondum ad summam aetatem pervenerunt, esse dixit. Vitulus et vitula, ptimae aetatis nomen est. Isidorus a [orig: à] viridi aetate; alii a [orig: à] vitulando, id est, lasciviendo, alii a [orig: à] vita derivant. Apud Graecos varia obtinuit nomina. Dicitur namque pe/talos, mo/xos, mou/s1kwri, po/rtis2, po/ris2, e)rina=s2, mogilau=os, h)=nis2, prhn\ et prhw\n, kwro/nios, rw\s2, pe/llhs2 knw/dalos, quorum tamen quinque posteriora tauro et bovi potius competunt. pe/taloi dicuntur vituli apud Athenaeum, u)po\ tw=n kera/twn, o(/tan au) ta\ enpe/tala e)/xontes2, id est, a [orig: à] cornibus patulis seu exilibus, ut Caelius Rhodiginus


page 44, image: s059

interpretatur; patulis potius, planis, et in latitudinem extensis, ut alii. *mo/xos, quod utrique sexui commune est, dicitur, vel quod mw= vocem edat: aut para\ to\ o)s1ma=sqai th=| mhtri\; aut para\ to\ mw= to\ zhtw=, kai\ dia\ thn\ xe/s1in hn(/ e)/xous1i pro\s2 ta\s2 mhth/ras2: id est, aut quod [orig: quòd] matrem olfaciant; aut quod [orig: quòd] mw= voce quaerant; aut propter affectionem, quam habent versus matrem. *mou/s1kwri, Graeci nostri temporis nominant. *po/rtis2 Hesychio est neogno\s2 bou=s2; a [orig: à] quo porta/kion??? *po/ris2 apud Henricum Stephanum est vitulus et vitula, para\ thn\ porei/an ab itinere, ita ut sit mi/kra bou=s2, ut Suidae verbis utar, h( arcame/nh nun= th=s2 kata\ nomo\n porei/as2. *erina\s2 Hesychio et Varino nea\s2 bous2. *mogelau=os itidem. *h)=nin Graeci vocant, thn\ eniaus1iai=an kai\ mo/non e)no\s2 bou=s2, bovem anniculam. Reliqua bovi vel tauro magis competere dixi. *prhn\ namque Varino et Hesychio est taurus. ki/llic, bos aut agnus qui alterum cornu perversum habet. *kwro/nios bos cui cornua sunt lunata, ut ko/rwnos taurus o)rsqo/kerws2 iisdem. *pw\s2 apud Tzetzen taurorum Scythicorum genus est. *pe/llhs2 vocatur bos coloris nigri. knw/dala quoque Aeschylus [note: Descriptio. ] boves vocat. In Descriptione singularia duntaxat adscribam. Notissimum namque animal est; de cornuum vero [orig: verò] Differentiis post agemus. Pilum itaque hoc animal gerit, quiquotannis, teste Aristotele decidit, tenuiorem et densiorem quam [orig: quàm] suum: in dorso tamen et cervice densior est, et peculiari nomine ko/lloy appellatur, quod [orig: quòd] ex ipso a)nabrattome/nou, id est, fervefacto, h( ko/lla, seu gluten fiat, seu ut Varinus, quod [orig: quòd] ex eo ko/llab???i, id est, claviculi, quibus remittuntur et intruduntur in cithara fides, parentur. Quae in collo conspicitur reduplicatio, mu/klos appellatur, utidem ait. Labiorum prominentiam habet crassam: crassam item et obtusam supernam maxillam, ideo [orig: ideò] breves herbas decerpere non potest. Frontem imagine U figurari Caelius notavit: Democritus et Aelianus exsectos latiorem tauris habere observarunt. Inter utrumque cornu maxima ossium est durities, iniuriis valde [orig: valdè] resistens et fractu contumax. Linguam avulsam per totam diem palpitare, Cardanus scripsit. Pelles illae quae ex gutture dependent, palear seu palearia dicuntur. Varino forte lwga/lion, nam tw=n bo/wn u(po\ to\n tra/xhlon xa/las1ma, [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] explicat. Dentes sunt continui, et bis mutantur. Mutant autem bimi, ut ait Plinius. Superiori dentium ordine carent: id est, primoribus quatuor, ideo [orig: ideò], ut diximus, ruminant. Penis tentigo tanta, ut si initurus a [orig: à] loco aberret, [note: Plin. H. N. l. 8. c. 45. ] vaccam vulneret. Vaccae Mammas habent inter femora, binas, ut habet Aristoteles; quatuor, ut Plinius, singulis papillis, quas habet quatuor, teste etiam Aristotele, mammam, ut apparet, tribuens. Podicem hiare innuit Horatius. Caudae tenor longus est, pili breves. Plinius caulem vocat. Caro sicca est et attabilaria. Nervi duri et robusti; tauris tamen duriores. Sanguis, fibris refertus, ideo [orig: ideò] omnium celerrime [orig: celerrimè] coit et durescit. Articulum femoris, laxum magis bos habet quam alia animalia: ob id magis quam [orig: quàm] alia pedem trahit, maxime [orig: maximè] cum macilentus est et senex. Lapillum feruntur in capite gestare, eumque si necem exspectent, expuere. Augustinus in iecore quoque et renibus habere scribit. In corde Os gerere, Plinius auctor est, [note: Aristot. H. A. l. 2. c. 15. ] ex Aristotele sine dubio. Lienis figura oblonga est; ipse nigrior quam [orig: quàm] in sue praesertim ubi consenuerunt. Renes, humanis, teste Plinio, similes, velut e [orig: è] multis renibus compositi. Tali a [orig: à] cameli talis differunt, quod [orig: quòd] paulo [orig: paulò] maiores sunt. In secundo iuvencarum ventre, nigricantem pilae rotunditate tophum reperire, nullo pondere, Plinius auctor est. Aldrovandus duas in musaeo habuit; unam colore russo, alteram atro, quod [orig: quòd] ille ex ruffi coloris bove, haec ex nigro esset eruta; cum sit earum ortus ex pilis, quos in ipsa ruminatione lambendo, ut fit nonnumquam, exteriores corporis partes deglutiendo colligunt,


page 45, image: s060

admistaque pituita paulatim in ovalem figuram fere [orig: ferè] cogunt. De Loco non est quod [orig: quòd] multis agamus. Cibum si spectes, omnivori quidem sunt boves: maxime [orig: maximè] tamen gramine Cytiso, ervo, medica [orig: medicâ] herba [orig: herbâ], loto, carice, salice, quercu, olea [orig: oleâ], arundine, alvo nigra, vite, hordeo, olyra, arinca, milio, panico, cicera, lupino, glandibus, nucleis dactylorum, olearum, et visco, delectantur. De gramine omnibus notum [note: Plin. H. N. l. 18. c. 22. ] est, cui hieme faenum succedit. In Narbonenli provincia in fonte Orge, quoddam nascitur in tantum bobus expeditum, ut id mersis totis capitibus quaerant. Idem in Ligeri amne, quae per velaunios fluit faciunt, et in Sebusianorum piscinis. In eorundem quoque lacunis, stagnis, et pigris aquis, gramen nascitur longissimis foliis, subrubris, [note: Dalechamp ad l. c. ] innatantibus aquae, quorum etiam tam avidi sunt boves, ut dum ea persequuntur, ad ventrem usque se immergant, et toto capite sub aquam deiecto ea depascantur: quo pabulo eximie [orig: eximiè] saginantur; vaccae autem plus lactis, quam [orig: quàm] quae [note: Plin. H. N. l. 13. c. 14. ] in vicinia praebent. Ex cytiso copiosum et dulce lac provenit: sed dum floret incommodus est, quod [orig: quòd] tantisper urat et exstinguat. Ervum commendatur, sed non mense Martio satum, quod [orig: quòd] cerebrosos reddat. Plinius non solum mense Maio satum, noxium bobus dici asserit: sed et autumno gravedinosum. Madefactum, pluribus diebus mitescere. Ideo Democritus tale, ne boves fiant debiles, singulis mensibus in potu exhibet. Singulis boum iugis, quini modii sufficiunt. Ex medica omne emaciatum iumentum pinguefit, aegrotantique pecori remedio est, ut Theophrastus prodidit. Ideo [orig: Ideò] silvestris in plaerisque Hispaniae locis, praesertim Valentino, diligenter, teste Dalechampio, seritur. Parcius tamen dandum, quod [orig: quòd] Aristoteles, lactis copiam extin vere, quod universum pabulum???nguinem, adipem et carnes, faceilat. Lotus alimentum plurimum optimumque praebet, quia subdulcis est, et semel sata herba restibili, per aliquot [note: Columella R. R. l. 5. c. 6. ] annos fecunditate germinat. Ulmi Attiniae inprimis frondes apud romanos olim in pretio. Si ea [orig: ] assidue [orig: assiduê] pecus alueris, et postea generis alterius frondem dare institueris, fastidium [note: Virgil. Georg. 3. Lucret. l. 2. ] bobus afferet. Salicsi fit apud Virgilium mentio; nec Lucretius eius oblitus est. Ficulnea folia bubus probe [orig: probè] dari posse, si sit eorum [note: Columella R. R. l. 6. c. 3. ] copia, scribit Columella. Idem quernam ceu meliorem et oleagineam praefert, sed eius generis quae spinas non habet. Alni nigrae folia lactis copiam generant. Hordeum, et reliqua ex frumentis de paleis intellige. Milium tamen in Italia boum [note: Colum. R. R. l. 2. c. 11. ] pabulum seri, Porta scribit. Cicera ervi loco fresa datur in Hispania Baetica, quae cum suspensa mola divisa est, paulum aqua [orig: aquâ] maceratur, dum lentescat. Lupini modii singuli bovem unum satiare validumque praestare, apud Plinium legimus. Maceratus in aqua fluviatili et marina triduo, dulcescit, et ita siccatus ad usum reconditur. Glandes Cato post sementem colligi praecipit, et in aquam conici, ut inde semodius patrata sementi, verno modius bobus singulis detur. De iisdem Plinius. Bobus glandem circa brumam aspergi convenit, in singula iuga modios 24. Largior valetudinem infestat: et quocumque tempore detur, si minus triginta diebus continuis data sit, narrant verna [orig: vernâ] scabie paenitere. Nucleos dactylorum in aqua maceratos apud Babylonios bobus ovibusque in pabulum exhiberi, Strabo auctor est: [note: Theophr. l. 2. de caus. plant. c. 23. ] visco ali, indeque pinguescere, Theophrastus. Aluntur et pisce, apud Paeonas qui Prasiadem paludem accolunt. Nec cicuta abstinent, seu viridi, seu arida: nec a [orig: à] ranunculis laeduntur. De [note: Potus. ] Potu, non est quod [orig: quòd] multa dicam. Aqua [orig: Aquâ] eaque [orig: eâque] clara [orig: clarâ] delectantur. Vegetius tamen nec sordida quidem laedi testatur. De ratione cibandi consule Aldrovandum, et agriculture scirptores. [note: Aetas. Aristot. H. A. l. 6. c. 21. ] De aetate ita breviter Plinius. Vita feminis XV. annis longissima,


page 46, image: s061

maribus XX, robur in quimatu. [note: Crescent. l. 9. c. 64. ] Cognoscitur, inquit, Crescentiensis, quando mutant dentes. Mutant enim anteriores anno evoluto, et decem vel octo mensibus: deinde post sex menses paulatim amittunt proximos, donec intra triennium omnes mutaverint. Quo quidem tempore optime [orig: optimè] habiti sunt, et in vigore ad decem usque vel quin decem annos perseverant. In statu dentes habent pulchros, longos, et aequales: qui per senectutem eis imminuuntur, nigrescunt, et corroduntur. Gesnerus ait, Helvetios ex circulis quibusdam qui circa vaccarum cornua nascuntur superne [orig: supernè] fere [orig: ferè], de aetate iudicare: illos autem in quimatu ferme [orig: fermè] ternos esse; postea plures. Esse etiam, qui quoties feta fuerit, toties singulos adnasci [note: Generatio. ] circulos putent. Circa Generationem, libido, coitus, et partus occurrunt. Illam si spectes, coitus tantum tempore cum feminis pascuntur: bis de die annosiores, saepius iuniores et quidem eandem ineunt: et tanto motu genitalem nervum admovent, utsemen [note: Aristor. H. A. l. 5. c. 2. ] sine motu emittant. Exsectum vaccam implevisse Aristoteles tradit: Columellae vero [orig: verò] iudicio, unus mas quindecim vaccis abunde [orig: abundè] sufficit. [note: Varro R. R. l. 2. c. 5. ] Varro tamen multo plures tribuit, inquiens, habere se tauros totidem, quot Atticus, ad matrices septuaginta, duos, unum anniculum, alterum bimum. A gravidis abstinet, et sponte, a [orig: à] conceptu, divortio quasi facto secubat, ac ut in Epiro maxime [orig: maximè] videre est, trium plaerumque mensium spatio non apparet, sed seorsim a [orig: à] vaccarum consortio convictuque pascitur. Haud minus famosa vaccarum [note: Aristot. H. A. l. 6. c. 18. ] salacitas. Testatur Aristoreles, libidine adeo [orig: adeò] accendi, ut bubulci eas tenere et capere nequeant, indiciumque suae libidinis indicare, genitalis speciem prominentiorem. Crebrius mingere, more equarum: Tauros etiam supervenire, et sequi sedulo [orig: sedulò], et assistere. Turgere ad coitum plus minores quam [orig: quàm] maiores. [note: Aelian. H. A. l. 10. c. 27] Mugitum dum prurit edere, Aelianus prodidit, a [orig: à] triginta etiam stadiis dissitam. Libidinem augent, salsa boviscaro iuglandis magnitudine ori indita: Orobanche comesta, et alia, quae [note: Columella R. R. l. 6. c. 24. ] Columella praecipit. Coitus laboriosior est quam [orig: quàm] equis, tuncque potissimum tempus, cum femina a [orig: à] mensibus purgatur, quae sua sponte marem patitur. Concepisse cognoscitur, si Aristoteli credimus, cum menses cessarunt, spatio temporis trimestri, bimestri, quadrimestri, semestri. Ferunt ventrem menses decem: decimo pariunt, teste Varrone: quicquid antea genitum est, vitale esse Plinius negat; suntque auctores, qui ipso complente mensem decimum mense parere aiunt. [note: (Membrana lateri interna etc. n 8. Membrana fetum continens. n. 7.)] Vituli in utero situs icone exprimitur: ut et secundina uteri interna qua fetus contineri solet, cum suis cotyledonibus, externaque ost enditur. Quamvis autem singulos pariant, raroque binos: aetate tamen Prolomaei iunioris, vacca quaedam, teste Diogeniano, eodem partu sex edidit vitulos: miraque est harum animantium in Hispaniola fecunditas. Plaerumque binos pariunt, undecimo mense taurum admittunt. Etiamsi vero [orig: verò] geminos ferant, negant tamen boves gravidas, praeterquam [orig: praeterquàm] dextro vulvae sinu ferre. Marem an feminam conceperit, ex desultu post congressum hariolantur. Si namque dextra parte desiluit, marem seminasse dicunt, si laeva, [note: Sympathia et Antipathia. ] feminam. Amicitiam colunt cum apibus, inimicitias, cum crabronibus, tabanis, muscis, ricinis, ursis, sue, corvo, plantarum aliquot, et coloribus quibusdam gerunt. De apibus innuit Plinius dum scribit, circumliniri alveos apum fimo bubulo utilissimum. Cognatum hoc iis innascentes bestiolas necat, araneos, papiliones, teredines, apesque ipsas excitat: et alibi: In totum reparari ventribus bubulis, recentibus cum fimo obrutis: Virgilius iuvencorum corpore exanimato, sicut equorum vespas, papiliones, teredines: apesque ipsas excitat. Crabronum aculeo icti, ceu im~anissimo quodam dolore affecti, ad cursum incitantur. [note: Caelius Rhodig. Antiq. lect. l. 23. c. 30. ] Muscae adeo [orig: adeò] eos vexant, ut in Leucade panegyri muscis bovem immolare, consuetudo fuerit, quae


page 47, image: s062

illius distentae cruore confestim evanescere credebantur. A ricino divexati minus pinguescunt, et ad labores sunt lentiores. Ursi tauros ex ore cornibusque eorum pedibus omnibus suspensi, pondere fatigant. Nec alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. Suis fimus bobus noxius est. Corvi ad volantes oculos eorum lacerant. Sevo, suumne an aliud ignoro, si lingua tauri perungatur, morituros citius quam [orig: quàm] comesturos, nisi sale et aceto abstergatur, quidam venditant. Quantum ad plantas, si nares tauri oleo rosaceo illinantur, vertiginosus evadit. Laser naribus inditum eundem inflammat. Nigro helleboro necantur. Chamaeleontis succo iuvencas necari anginae modo, Plinius scribit. Caprificus carnes teneras reddit. Folia fraxim iumentis mortifera, ceteris ruminantium innocua, si Plinium sequimur; quod de taxo verum est. Circa Scitharum et Medorum dictam Thraciae regionem, locum esse aiunt, viginti fere [orig: ferè] stadiorum spatio, qui hordeum producit, quo homines quidem vescuntur, equi vero [orig: verò] et boves, ceteraque animalia abstinent. Tragus quandam herbam inter vitia frugum describit, cuius folia ab initio plane milium referunt, longis, asperis aristis, armatam, quae lapparum instar vestibus haereant, in arvis milio et hordeo consitis frequentem, bubus valde [orig: valdè] noxiam, ab iisque evitari. Aconiti caerulei species a [orig: à] bubus, teste Gesnero, non attingitur. De bona herba, Caltha Alpina, Personata, vide Gesnerum et Tragum. Personata, Germanice [orig: Germanicè] blakken, cum rore madida a [orig: à] bobus depascitur, adeo [orig: adeò] eos inflat, ut aliquando rumpantur, nisi cursu agitati, incalescant, et per alvum reiciant. [note: Seneca de Ita. ] Ex coloribus, rubro et qui ad illum accedunt, irritantur. Admirandum vero [orig: verò] est, boves deinde non araturos, qui aliquem ad supplicium devexerint: vel si arent, terram non esse laturam fructum. Geoponici vero [orig: verò] tradunt, quod [orig: quòd] oporteat observare seminantem, ne semina boum cornibus incidant: haec enim keras1bo/la intractabilia, nominari, et sterilia esse. Plinius ait, in incendiis si simi aliquid egeratur e [orig: è] stabulis, facilius extrahi, nec recurrere boves ovesque ferri, quod quis etiam non miretur. De Motu et Voce paucula sufficient. Ille lentus est, ne dicam, piger. Unde bove leporem venari [note: Vox. ] dicimus. Vox pro aetate et sexu variat. Vitulis graviorem esse quam [orig: quàm] adultis, bubus feminis quam [orig: quàm] maribus Aristoteles et Plinius asserunt; e contrario mutari, si castrentur. Proprie [orig: Propriè] autem horum animantium est boare, et ut Varro bovare, ut Pacuvius boire. Vulgaris autem boum vox mu/kima, mu/khs1is2, et mukhdmo\s2 [note: Usus in Cibis. ] u)po\ tou= muka=sqai dicitur. In Cibis nobis boves multa praebent, carnes nempe, cerebrum, linguam, cor, iecur, lienem, renes, omasum, intestina, pedes et medullam, praeterque ista, lac, ex quo caseus et butyrum paratur. Carnis praecipuus usus est: et quamvis Aegyptii vaccina [orig: vaccinâ] abstinerent, taurina [orig: taurinâ] vescerentur: Romani tamen, ne amplius taurina caro venderetur prohibuerunt, quod [orig: quòd] ex eius esu, pestilentia in gravidos mulieres regnante Tarquinio Superbo incidisset. [note: Athen. Dipnos. l. 1. ] Apposita est apud Homerum Heroibus, quod et Athenaeus notavit. Lysandro in Ioniam proficiscenti, bos et placenta dono missa sunt. In regno Senega non alia [orig: aliâ] carne incolae [note: Plin. H. N. l. 7. c. 36. ] vescuntur. Prometheus, teste Plinio, primus bovem occidit. Veteres in conviviis lautis integros assos apposuisse Aristophanes testatur. [note: Bellon. obs. l. 1. c. 60. ] Turcae quoque in Asia minore seu Natolia, cum puer aliquis, cuius parentes in re mediocriter lauta sunt, circumciditur, integrum bovem, immisso in eius alvum integro vervece, qui gallinam, cui ovum insertum sit, etiam in alvo contineat, crassa sude infigere solent, et luculento igne assare, qui a [orig: à] pueri sanguine iunctis absumatur. Qualitatem bubulae si spectes Celsus ex domesticis plurimi alimenti et stomacho [note: Hippocr. de rat. vict. l. 2. ] aptissimi dicit, interque ea quae minime [orig: minimè] corrumpuntur. Hippocrates vali


page 48, image: s063

dam esse testatur, sistereque, sed difficulter concoqui. Galeno minime [orig: minimè] quidem est humida pituitosa ac lenta, nocet tamen admodum ob duritiem et in alterando difficultatem: et quam vis alimentum corpori suggerat, non mediocre, neque dissipatu facile: sanguinem tamen generat crassiorem. Quod si quis temperamento naturali melancholicus magis fuerit, affectu aliquo melancholico prehendetur, si largius ea [orig: ] vescatur. Lien etiam a [orig: à] tali succo quibusdam intumuit, quam mox cachexia subsecuta est. Peioris vero [orig: verò] boves sunt succi vere primo et medio dum teneriores herbas pascuntur, et graciles: melioris, cum herbae densescunt, et ad semen producendum festinant. Sale condita, et fumo indurata, Belgae, Scoti, Angli, et alii Septentrionales vescuntur. Medio potissimum Octobri et Novembri sale maceratur: ubi suspensa est, accensis, a [orig: à] quibusdam, iuniperi ramis mox exstinctis, suffitur. Nonnulli carnis colorem commendari putant, et rubescere magis, si aridis urticae fascibus suffiatur. Parcius vero [orig: verò] et ista attingenda est: quippe parum aut nihil alit, vivitque diutissime [orig: diutissimè] in stomacho, ac difficillime [orig: difficillimè] perficitur, confecta, pessimum sucum praebet. Censetur mediae aetatis, et quae laboribus fracta non est, utilior: vetulorum tamen saginae [note: Bruier. l. 13. c. 8. ] promptior, viditque Bruierinus, quos Averni miserant, tam insigni obesitate graves, ut nonnisi plaustro impositos, qui emerant, alio [orig: aliò] transferre possent. Morbosos mactare, lege, praecipuis in urbibus cautum est: deprehensi, mulcta gravi mulctantur. Scilicet, vitiata caro vitiatos humores spiritusque generat, ipsa etiam per se sat gravis. Vitulina, tamquam temperata, optimi succi, grata gustui, facilis concoctionis et bonum generans sanguinem, ab omnibus laudatur, et multi haedina [orig: haedinâ] laudabiliorem sentiunt. Sed Crescentiensis, quindecem a [orig: à] partu diebus elapsis, occidendos esse monet: alii vix ante trigesimum aetatis diem matribus eripiunt: in multis Galliae tractibus, teste Bruierino, mensem unum, aliquando eo minus natos, nonnumquam sesquimensem, laniis traduntur. Romae saepe integro anno lactare permittuntur, et ab herbis et alio pabulo depellunt, Cupediaeque exinde lautissimae, et Francisco I. Galliarum Regi in usu. Donatus Antonius Ferrus illorum carnes maxime [orig: maximè] laudat, qui a [orig: à] partu tribus aut quatuor mensibus remoti sunt, atque annum unum non diu transiere. Quantum ad iuvencos, commodiores quidem sunt adultioribus, sed inferiores vitulinis. Lugdunensibus anniculae, semestres, bimae aut trimae iuvencae placent. Bruierinus quae venerem expertae non sunt, laudabiliores existimat. De partibus iam videbimus. Vituli caput elixari, et calidum edi, notum. Cerebrum capiti exemptum seorsim modice [orig: modicè] in aqua coctum, mox tunicis liberatum, in vino coquitur, et aromatibus aspergitur. De Maxilla, Cratinus teste Athenaeo, ubi de foro cupediarum agit, mentionem facit in Plutis. Ob bovinam maxillam pugnans. Lingua in Germania et Belgio in pretio habetur. Sacris non erat olim adhibita, quod sacerdotes sub specie religionis eam sibi reservarent. Quidam condimentis farctam in veru assant. Ubera, elixari solent, et mox addita [orig: additâ] pinguedine, aut buturo, frigi in sartagine, aromatibusque aspersa inferri, Ventres inter cibos olim ab antiquis celebratos. Omasum inter gulae cupedias olim, saltem apud Romanos, [note: Plin. H. N. l. 8. c. 45. ] ex his Plinii verbis innotescit: Hoc animal tantae apud priores curae, ut sit inter exempla damnatus a [orig: à] populo Romano, qui concubino procaci rure omasum se edisse negante, occiderat bovem, actusque inexilium tamquam colono suo interempto. Lactes magnatum mensas cohonestant, et ab antiquis celebrantur. *tw=n xordw=n enim, ut Dalechampius exponit lactium, ut Natalis Comes intestinorum, meminit Epicharmus. Sed et a)krokw/lia iisdem in usu. Nec Pedes reiciuntur. Diogenes Cynicus quod [orig: quòd] crudum devorasset, [note: Usus in Medicina. ] mortuus est. Usus in Medicina


page 49, image: s064

quod [orig: quòd] spectat, Caro bubula tumorem sanat; et calida imposita panos et apostemata discutit, si Plinio fides est. Vaccinam veretro impositam ulcera eius et epiphoras mire [orig: mirè] sanare, Marcellus Empiricus prodidit. Ius carnis bubulae ventris fluxus biliosos, teste Simeone Sethi, compescit: vaccinae ulcera oris et rimas sanat; vituli, inter caeliacorum et dysentericorum auxilia recensetur. Caro vitulina, recens cum aceto cocta, madidaque alis imposita, foetorem hirci teterrimum collit: si cum aristolochia inassata a [orig: à] mulieribus edatur, circa conceptum, ut mares pariant, facit. Sorbitionem ex pedibus Brudi Lusitani, apud Aldrovandum vide. Iecur bovis ustum potumque ventris et sanguinis profluvium prohibet, ut Haly prodidit. Ex vituli masculi et tantundem foliorum salviae minutatim pariter concisis, collectus stillatitius liquor, contra durum in transversum in imo ventre supra pudenda tumorem [note: Hartmann. in Chymiatria. ] prodest. Splenis bovis extractum in mensium suppressione opitulatur. Superstitiosa sunt et magica quae Plinius [note: Plin. H.N. l. 28. c. 13. ] prodidit. Omasi quoque iure poto, venena expurgari putant: privatim vero [orig: verò] aconita et cicutas. A recentibus [note: Gesner in Bove. ] adhuc et calidis vituli extis minutatim concisis, liquor cum aequalibus partibus salviae et melissophylli extrahitur, quo membra frigida, tabida, et resoluta, perfricantur. Genitale in aceto maceratum et illitum, splendidam, teste Sexto, reddit faciem. Tauri rubri aridum tritum et aurei pondere propinatum, fastidium coitus adfert: recentiores venerem in viris excitare, affirmant. Medulla, vituli inprimis, inter emollientia censetur. Vaccinea cum farina tenui subactam, et instar excocti panis in cibo datam, mire [orig: mirè] dysenteriam sanare Marcellus Empiricus scribit, maxime [orig: maximè] si et caseus bubulus recens manducetur. Taurina siccior est, et in vino trita potataque torminosos emendat. Liquata et cum quarta parte myrrhae rubentis et olei laurini tanto mista, nervorum contracturas solvit, si ea pedes manusque diluculo [orig: diluculò] et vesperi inungantur. Plinius bubulam ex dextro crute priore tritam cum fuligine, pilis ac palpebrarum vitiis angulorumque occurrere ait, Quantum ad sevum, de taurini praeparatione ita Plinius. Quae ratio adipis, eadem in his quae ruminant sevi est, aliis modis non minoris potentiae. Perficitur omne, exemptis venis, aqua [orig: aquâ] marina [orig: marinâ] velsalsa [orig: velsalsâ] lotum, mox in pila tusum, aspersum marina [orig: marinâ]. Crebro [orig: Crebrò] postea coquitur, donec odor omnis aboleatur. Mox assiduo sale ad candorem reducitur. A renibus autem, omne laudatissimum est. Si vero [orig: verò] vetus revocetur ad curam, liquefieri prius iubent, mox frigida [orig: frigidâ] aqua [orig: aquâ] lavari saepius, dein liquefacere affuso vino quam [orig: quàm] odoratissimo. Eodemque modo ac saepius coquunt, donec virus evanescat. Quomodo odoramentis imbui debeat, Dioscorides docuit. Suillo est multo [orig: multò] calidius et siccius, leonino temperatius, ad scirrhos et phlegmonas accommodum. Cum resina et creta Cimolia omnem duritiem discutit: Aesculapius cum cera imponi iubet, et forte [orig: fortè] melius cum ad Galeni tetrapharma cum accedat. Vincit maculas in facie, cum semine cunilae, ac cinere e [orig: è] cornu cervino, si canicula exoriente comburatur: Cum arborum resinis et melle panos et similia sanat: cum adipe ursina et cera permixtum, pari pondere, parotidas miro remedio comprimit: vitiligines cum strychno et ruta, nec non verrucas, strumas, et similia emendat. Vitulinus adeps ex femine sublatus, cum aquae cotylis tribus, decoctus, et sorbitionis more sumptus, caeliaco prodest. Cum sale tritus phthiriasi, et capitis ulceribus utilissimus est. Cum nitro modico permixtus, et ceroti instar testiculis impositus, tumores omnes et dolores persanare dicitur. Eundem contra venena quae exulceratione enecant, valere Plinius alicubi scripsit. De eodem ita Marcellus. Sevum vituli cum adipe anserino impositum, rimas scissurasque oris optime [orig: optimè] iungit. Rigores cervicum bubulo sevo optime [orig: optimè] perfricantur, nam continuo [orig: continuò] mollescunt, et dolor omnis abscedit.


page 50, image: s065

Efficax est vitiis sedis. Clavos sanat cum thuris polline: lepras, furun culos, lichenes, et psoras sal emendat cum passa uva exempta eius ligno, et sevo bubulo atque origano ac fermento, vel pane. In furunculis illinitur sevum bubulum, cum sale, similiter et caprinum. Sole adusta sevo bubulo cum rosaceo aptissime [orig: aptissimè] curantur etc. De Felle haec habentur. Ulcera capitis, teste Marcello, subito [orig: subitò] sanari, si cum stercoris asinini succo, et scillae contusae pauxillo, fcl taurinum misceatur: vel cum nitro, vino, et oleo quantum satis mistum, adhibeatur. Cum terra Cimolia, et nitro, lepras furfuresque exterere, Dioscorides testis est. Phagedaenis et fistulis immitti cum succo porri aut lacte mulierum, Plinius. Idem cum lana umbilico illitum, lumbricos egerit: cum melle anginis inungitur: sedis vitia ad cicatricem perducit: occlusas haemorrhoides aperit: in lana collectum, et alvo suppositum venttem solvit: cum butyro, medulla [orig: medullâ] cervina [orig: cervinâ], et oleo laurino perfricta genua sanat: Contra genitalium et scroti dolores, cum melle utiliter inungitur: ptaerygia digitorum aqua [orig: aquâ] calida [orig: calidâ] dissolutum levat. Mulierum purgationes lana [orig: lanâ] succida appositum iuvat. Bubulum, melli admixtum, teste Rhasi, ferrum infixum vel spinam extrahit. Idem ad crassitudinem mellis subactum, et illitum, permixto alumine et myrrha, ea quae veretris serpunt, mira celeritate persanare dicitur. De eodem ita Plinius. Panos et apostemata in quacumque parte fel bubulum discutit, ut sanguis etiam et caro bovis calida imposita. Cum oleo cicino, et rosaceo aequis portionibus, aurium dolori et vitiis medetur: tinnitum eorundem, cum gossypio impositum, dispellit: Sunt qui regium morbum pelli credant fascia linea, in bubulo felle calido tincta, et corpori sub costis incincta: quod triduo facien dum aiunt, ita ut quottidie [orig: quottidiè] renovetur medicamentum. Hippocrates, si mulier non concepit, mensibus apparentibus, tertia [orig: tertiâ] aut quarta die alumen tritum unguento dilutum, lana [orig: lanâ] exceptum apponere, et per tres dies appositum haberi: Tertia [orig: Tertiâ] vero [orig: verò] die, fel bovis radi, et ramentum oleo dilutum, linteo exceptum apponi et tres dies appositum haberi, post cum viro concumbere, iubet. Mirum denique est, quod [note: Alpin. de Medicina Aegypt. l. 3. c. 3. ] Prospet Alpinus scribit, nonnullas mulieres in Aegypto, ut pinguescant, in balneis accipere novem diebus, fellis vaccini chirat, in aqua vaccina dissoluti. De Felle vitulino scito, id lendes cum aceto calefacto tollere: cicatrices oculorum extenuare, cum melle inprimis myrrha et croco tritum; aursculae insertum cum felle vitulino et aceto, et exuviis serpentis, maximae utilitatis esse: Cimices fugantur, si amurcae coctae mixtum cum oleo, eis insperseris. Lapis in felle bovis, figura [orig: figurâ] annuli, philosophis Alcheron, tritus et naribus attractus, aciem oculorum promovet, et prohibet, ne quis humor descendens in oculis colligatur: comitialibus prodest, si magnitudine lentis inde capiatur cum succo betae, et hauriatur naribus. Est et Corio et Glutini suus in Medicina usus. Combusto illo sanantur teste Plinio, perniones, ex veteri inprimis calceam ento: cum melle phagedaenas in ulcerum genere abrodit: veteris vero [orig: verò] soleae crematae cinis attritus calceamentorum sanat. Glutinum ex coriis boum excoquitur, taurorumque praecipuum. Praestantissimum fit ex auribus taurorum, et genitalibus. Nec quicquam efficacius prodest ambustis. Sed adulteratur nihil aeque [orig: aequè], quibusvis pellibus inveteratis, calceamentisque etiam decoctis. Rhodiacum olim fidissimum, eoque pictores et medici utebantur. Hodie praestantius, colore fere spadiceo, quam [orig: quàm] maxime [orig: maximè] durum, et vitri instar fragile, Germanicum cognominatur, et duplo carius vulgari, quod subnigrum est, venditur. Dioscorides xylocollan, quod [orig: quòd] in lignis ferruminandis eius sit usus; alii taurocollan vocant. In ventionem eius Daedalo teste Plinio debemus, quo tenaci nexu haererent simul, quae coniungi aptius non poterant. Scabiem abolet in aceto liquefactum addita [orig: additâ] calce,


page 51, image: s066

si profunda non fuerit. Aceto remissum, adiecto sulpure, leni igne decoctum, ita ut ad mellis crassitudinem perducatur, surculoque ficulneo dum coquitur agitatum, ac bis per diem impositum, impetigines agrias, id est feras, sanat. Liquefactum, et tertio die solutum, recentes plagas ferro illatas, ad cicatricem perducit. Cum aceto et melle mixtum, lendes tollit. Medetur et dentibus aqua [orig: aquâ] decoctum illitumque, et mox paulo [orig: paulò] detractum; ut confestim colluantur vino, in quo decocti sunt cortices mali punici dulcis. Bibitur etiam cum tribus obolis, cum calida aqua, in vetere sanguinis excreatione. Caeliaci quoque ventris inflationi cum eadem feliciter imponitur. Cornu mucro exustus, duorum cochlearium pondere, addito melle, in pillulis devoratus, Phthisicis prodest, si Plinio credimus. Combustum et in pulverem renuissimum redactum, duorum cochlearium pondere, cum aquae calidae cyathis tribus, et paululo aceti, splenetico ieiuno per triduum, bibendum recte [orig: rectè] datur. Habet et Ungula suum usum. Elixae et cum sinapi comestae, veneno resistunt. Ustae et a [orig: à] mulieribus quibus lac defecit, in iusculo, vino, vel alio liquore potae, idem restiruunt. Carbonibus impositae mures suffitu enecant, vel alio [orig: aliò] abigunt. Scobs tali cum melle pota, lumbricos educit, cum aceto mulso splenem minuit: vino excepta, et dentibus mobilibus apposita, eos confirmat. Frivolum, non tamen omittendum, inquit Plinius, propter desideria mulierum, Talum candidi iuvenci, quadraginta diebus noctibusque, donec resolvatur in liquorem decoctum, et linteolo illitum, candorem cutisque erugationem praestarc. Coxae uruntur bibunturque, ut Rhasis scribit, ut sanguinem fluentem et menses cohibeant. Membrana e [orig: è] partu madida faciei ulcera sanat. Lapis qui in capite invenitur, ex eadem aqua quam bos bibit, porus, dolorem capitis efficaiciter tollit. Lac, utpote crassum et pingue, minus per alvum secedit: Plinius tamen eo maxime [orig: maximè] alvum solvi scribit: ideoque per ver purgandi causa bibi, quod tum omnibus herbis et multum pascantur, Dioscorides, addit. Venena, illa inprimis quae rosiones et ustiones adferunt, expurgat: privatim vero [orig: verò] contra dorycnium, colchicum, cicutam, et leporem marinum facit. Calefactum et gargarizatum tonsillarum dolores et tumores cito [orig: citò] sedat. Tepidum incoctum subinde sumptum exulceratum quoque stomachum sanat. Cyathi unius mensura, cum pari sevi cervini remissi dosi, et pice praecoqua, quam viscosam vocant, rubricaque Scythica, quae pissasphaltus dicitur, periclitanti phthisico mire [orig: mirè] subvenit. Vaccae nigrae, ut Hippocrates prodit, cum sesamo trito ad quadraginta dies, ex partu sanguinem vomenti bibendum, donec probe [orig: probè] habeat. Idem decoctum, secundum Marcellum et Dioscoridem, exulceratos alvi fluores et tenesmum mitigat et tollit, recens mulctum, aut ad ignem decoctum, assidueque agitatum, donec ad tertias sit reductum. In dysentericis addi mellis exiguum praecipiunt, ut Plinius notavit: et si tormina sunt, cornus cervi cinerem, aut fel taurinum cumino mixtum, et cucurbitae carnes umbilico imponere. Nec hoc tantum Aetii [orig: Aëtii], Galeni, et Plinii praeceptum. Nostri enim temporis Medici idem faciunt, et in eo stomoma sive ferri aciem optimam novies candefactam exstinguunt, idque calidum aegro vel per clysterem exhibent. Propinabatur olim ab Hippocrate et alii liquori immistum. Is namque, cum vulnerato intestino respiratio prodit inferne [orig: infernè] inconspicua iuxta vulnus, et evacuantur pectora, lac et vinum pari aquae mensura [orig: mensurâ] admixta [orig: admixtâ], dari iubet. Sed et Gesnerus testatur, aliquos adversus quartanas remedium praedicare, si ex vino et lacte confusis, liquor in balneo Mariae extractus per aliquot dies bibatur. Butyrum etsi gentium duntaxat barbararum laudatissimum cibum, quique divites a [orig: à] plebe discerneret Plinius dicat; magnarum tamen et hoc apud Galenum, Dioscorrdem, et alios virtutum.


page 52, image: s067

Vitalis de Furno Cardinalis et medicus eximius, sic de eo scripsit. Butyrum naturaliter calidum est, et humidum, cum dominio caliditatis, viscosum, et unctuosum. Idem saepe [orig: saepè] comestum, stomachum humectat, ventrem solvit, pectus lenit; ulcera pectoris et in testinorum sanat: maxime [orig: maximè] valet, quando recens humanae complexioni proximum. Valet etiam ad leniendum pectus et pulmonem, curandumque maxime [orig: maximè] si ibi fuerit apostema; quia propria eius vis maturare, humores et superfluitates omnes pectoris dissipare et mundificare, maxime [orig: maximè] si cum melle et saccharo comedatur. Butyrum repugnat venenis, membra humectat, asperitatem oculorum eius litura mollificat et emendat, apostema dissolvit et maturat; vulnera pectoris, pulmonis, intestinorum morsus mitigat, nervos contractos emollit et laxat. Contra venena interna singulare est remedium, si is qui venenum potavit, in lacte calido solutum bibat abunde [orig: abundè]: nam sua [orig: suâ] pinguedine meatus obstruit, ne venenum subito [orig: subitò] ad cor surrepat. Recens autem est laudabile, vetustum minus etc. Tantum Cardinalis. Caseus dysentericis et caeliacis prodest. Hippocrates eodem in tertia tabis specie utitur. Donatus ab Alto mari casei Siculi glan dem melle illitam, puero ascaridibus laboranti contulisse scribit. Serum calidum an frigidum sit, alibi disputabimus: certum est crassitiem humorum extenuare, abstergere, et alvum [note: Galen. l. 3. de aliment. facult. c. 15. ] subducere. Ideo [orig: Ideò] veteres ad alvi subductionem frequentissime [orig: frequentissimè] usi sunt, in iis inprimis, quos sine acrimonia purgare volebant, quales sunt, atra [orig: atrâ] bile laborantes, comitiales, leprae, elephantiases, [note: Dioscor. M. M. l. 2. c. 26. ] et toto corpore papularum eruptiones. Ante omnia orthopnoicis prodesse, cum nasturtio, [note: Plin. H. N. l. 11. c. 38. ] apud Plinium habemus. Urina bovis castrati, succino usto et in ea exstincto castigata, impotentiam tollit. Hippocrates eadem [orig: eâdem] uterum muliebrem purgat, ut conceptus sequatur. Tauri urina lepras ac furfures tollit: capitis manantia ulcera sanat: et aurium dolores cum myrrha instillata, lenit. Denique, si maior sit gravitas aurium, ut Plinius inquit, urina capri vel tauri, vel fullonia (id est humana) vetus calefacta prodest, vapore per lagenae collum subeunte: admiscent et aceti tertiam partem, et aliquid urinae vituli, qui nondum herbam degustaverit. De Sanguine bubulo scribitur, cum aceto et modice [orig: modicè] sumptum, contra sanguinis reiectionem facere: canum rabiem recentem sanare; et abscessus, si cum sevo ad ignem emplastrum fiat concoquere. Taurinus, teste Dioscoride, duritias, cum polenta illitus mollit: apostemata, in quacumque parte, aridus discutit: serpentes necat: et illitus maculas omnes de facie tollit: Pestiferum potu esse, quod celerrime [orig: celerrimè] coeat [orig: coëat] ac durescat, Midas Phrygiae Rex, Psammenitus Aegyptiorum, Themistocles et alii, qui hausto periere [orig: periêre], exemplo esse possunt. [note: Plin. H. N. l. 20. c. 13. et l. 29. c. 13. ] Excipitur a [orig: à] Plinio Aegyra, urbs sine dubio Achaiae, ab Homero Hyperesia dicta. Ibi enim sacerdos Terrae, vaticinatura, sanguinem tauri bibit, priusquam descendat in specus. Symptomata, quae ab illius haustu afficiunt, sunt, spirandi difficultas et strangulatus, faucium tonsillarumque praeclusio, linguae rubor, dentium infectio, et alia. Occurrere ei solent, amarantho, brassica, Caprifico, Calamintho, lasere, nitro, pipere, petroleo, soncho nigro, rubo, et thymo, De Fimo non est quod [orig: quòd] multa adiciam. Taurinus, tumores et duritias solvit. Bubulus et ad chiradas et ad tumores omnes scirrhosos, ex aceto in cataplasmatis formam compositus, imponebatur. Cum melanthio carbonibus impositus, si naribus hauriatur, hemicraniae medetur. Ad coli dolorem recens, expressum, et cum vino dilutum, vehementer laudatur. Ex eodem tuso et cribrato, sterilium purgatorium paratur. Vitulini vires non multum a [orig: à] bubulo discedunt. Marcellus statim subveniri scribit, si recens articulis laborantibus illinatur. Praebent vero [orig: verò] et ad alia, quae dam partes usum; ne de agricultura, frumentorum excussione, vectura [orig: vecturâ], gestatione, bello, vel spectaculis quicquam


page 53, image: s068

dicam. Ex cornibus, praeter pocula, Gutti, Cucurbitulae, Lucernae, litui, buccinae, et arcus fiebant: ex corio, scuta, loricae, galeae, parmae, tentoria, navigia, scalae, balthea, nu~mi, bursae, utres, folles, scuticae, calcei et cetera formantur. Esitata Pyraeaei in Graecia, Rupellae in Gallia obsidiones testantur. Ex extremitatibus gluten fit. Ex nervis, flagella fiunt fractu contumacissima, et quam [orig: quàm] maxime [orig: maximè] flexibilia. Dentibus politur charta [orig: chartâ]. Cleanthes philosophus, ossibus bubulis et testes fictilibus perscribebat, quae a [orig: à] Zenone audiverat, cum pecunia non suppeteret ad chartas emendas. Ex iisdem pulvis contra catar???hum et podagram paratur. Sanguis malthis faciendis, quod [orig: quòd] quam [orig: quàm] caererorum arimalium crassior sit, et cito [orig: citò] coeat [orig: coëat], dureturque, perquam accommodus est. Vituli vero [orig: verò] cum carnibus valde [orig: valdè] concisis in vase fictili per decem dies detentus, inescationis piscium aptissima materia. Ex Sevo laudatissimae candelae, iuvencae inprimis et circa trimatum. Felle bubulo semina macerari Apuleius iubet, antequam spargantur, adversus mures agrestes. Nec accedent ad arborem formicae, si radici, vaccinum illinatur. Eodem et amurca [orig: amurcâ] Lycium adulteratur: et aureus ducitur color. Setis bubulis veteres ad scopas vestiarias, veteres utebantur: et pictores suos exinde habebant penicillos. Troglodytae senio confecti, Diodoro reste, gutture bovis cauda adstricto finiebant vitam. Fimo Chinenses pisces alunt, ut pingues evadant. In hoc vaccarum fimo casae adversus pulices inunguntur, ut Linschotanus prodidit. Ungulis bestiolae a [orig: à] vitibus arcentur. [note: Differentiae. ] Differentiae boum plurimae dantur, a [orig: à] magnitudine, cornium varietate, variarum partium a [orig: à] naturali constitutione deflexu, loco, et aliis. Aden insulae, quae forte [orig: fortè] Madoce et Ocellis veteribus, vaccae, camelum magnitudine aequant, nivis instar candidae, sine cornibus, auribus proceris, ac pendulis, [note: Alvarez. de Aethiop. c. 119. ] si Francisco Alvarezio credimus. Aegyptios boves Graecismaiores Aristoreles pronuntiavit. Aethiopici in Prete Gani regnis tantorum cornuum ut ex iis vasa quae quinque sexve metretas singula capiunt, formentur. Africanae sunt tam parvae vaccae, ut vitulorum nostratium magnitudinem vix aequent: sed multi roboris et laboris patientissimae. Idem de Alpinis seu potius Altinis (Altinum urbs olim in littore Venetiae florentissima iuxta Aquileiam) Plinius reliquit. An lici boves cornibus et miro carnium sapore superbiunt. Americani in partibus septentrionalibus, carent palearibus et gibbosi conspiciuntur. In Dariena, teste Lopezio, ungulis sunt minime [orig: minimè] bifidis, mulis non absimiles, magnis auribus, promuscide elephantis, colore cinereo, carne delicata [orig: delicatâ]. Ex Hispania in Hispaniolam devectae vaccae, in tantam fecunditatem excrevere, ut una vacca proletaria, in viginti sex annis, octingentos fetus ediderit, dum ex filiis filii rursum procreantur. Aoniorum boum variis coloribus distinctorum perpetuae indivisaeque sunt ungulae, et unum ex ore egrediens cornu, quod Aelianus prodidit. In Arabia vidit Vartomannus Sultano donatas vaccas, quibus erant cornua cervinis similia, colore nigro: quibus dam et unicornu in [note: Arist. H. A. l. 2. c. 1. ] fronte. Apud Arachatas, boves sunt silvestres, teste Aristotele, colore atro, rictu leviter adunco, cornua resimatiora gerentes. Armeniis duplex cornu, fic erratis flexionibus si Aeliano fides, ta~quam hedera retorqueretur, et si mucrone petitur, ob corneam duritiem, ferrum retunditur. In Bengala provincia, M. Paulo Veneto auctore, crassitudine elephantos aequant. In Hollandia vere, plaeraeque quae maculosae, plutimum lactis habent. Aliquibus partibus diebus aestivis, quatuor et quadraginta lactis haeminas singulae in mulctralia refundunt. In Nosocomio Amstelodamensi, quod Leprosorum domus dicitur, viginti duae tenentur vaccae, ex quibus aureos circiter quingentos in lacte et caseis, praeter quod in usum [note: Pontanus Amstelod. l. 2. c. 23. ] quottidianum cedit, quotannis confici, a [orig: à] fide dignisse audivisse Pontanus prodit. Non est ergo mirum,


page 54, image: s069

ex caseo et butyro ibidem, quae in extera loca exportantur, in singulas annos ducenties sestertium, id est, decies centena Caroleorum milia cogi, quod apud Hadrianum Iunium legimus. In Scotia boves sunt silvestres colore candidissimo, iuba densa ac demissa, truculenti et feri, adeoque ab humano genere abhorrentes, ut ab iis quae homines vel manib. contrectarint, vel halitu perflaverint, per multos dies abstineant, dolo capti, moriantur. Carnes cartilaginosas habent. In agro Camanduano, (verba [note: Scalig. Exercit, 206. 6] sunt Scaligeri), boves aiunt esse maximos, brevibus tamen cornibus et hebetibus. Nulla macula candor vitiatur. Cameli gibbus eis et robur par. Onera suscepturi, camelorum more ad agasonis iussum genua flectunt. Haud scio, an eosdem intelligat [note: Plin. H. N. l. 8. c. 45. ] Plinius dum scribit: Carici boves, in parte Asiae foedi visu, tubere super armos a [orig: à] cervicibus eminente, luxatis cornibus; excellentes in opere narrantur: ceteri nigri coloris candidive, ad laborem damnantur. Cyprii boves stercore humano pascuntur. In urbe Diu, citante Maiolo, boves sunt exigui, praegrandibus et rectis cornibus, sed praeter oneris ferendi industriam, et sub freno currere et equitare dociles, equorum gradariorum more. Epiroticae vaccae, scribente Aristotele, [note: Arist. H. A. l. 3. c. 21. ] amphoras singulas singulae implent lacte. Eri itur qui mulget, aut paululum se inclinat: quoniam sedendo ubera contingere nequit. De bobus ibidem, quos incolae Pyrrhicos [note: Plinius. H. N. l. 8. c. 45] vocant, ita Plinius: In nostro orbe Epiroticis laus magna, a [orig: à] Pyrrhi, (ut ferunt) iam inde regis cura. Id consecutus est, non ante quadrimatum ad partus vocando. Praegrandes itaque fuere: et hodieque reliquiae stirpium durant. At nunc anniculae ad fecunditatem poscuntur: tolerantius tamen [note: Aelian. H. N. l. 12. c. 36. ] bimae. In Eubaea boves fere [orig: ferè] omnes albos Odoardus Barbosa affirmat; quam et argyroboaeon Eubaeam Poet [orig: Poët] dixere. In Galata Africae monte boves Italicis octimestribus vix pares, cum senuerint, Leonius testatur. In regione Garamantum aut vicina quadam, [note: Herodot. l. 4. ] praepostere [orig: praeposterè] pascuntur, si Herodoto fides. Nam si reiecta (vel potius recta) ad pastum ora dirigant, officiunt prona in humum cornua et obnixa. Helvetii a [orig: à] teneritudine carnis, cum alibi, tum maxime [orig: maximè] iuxta Zofingam oppidum agri Bernensis commendantur. In India sunt unicornes et tricornes, solidis ungulis, nec bifidis. Iisdem Plinius altitudinem camelorum tradi ait, cornua in latitudinem quaternorum [note: Aelian. H. A. l. 3. c. 34. ] pedum. Allatum ab inde Ptolomaeo II. cornu, quod tres amphoras capiebat. Ibidem pares equis currunt. De iis forte [orig: fortè] Plinius dumita scribit. Atrocissimos habet (scilicet [note: Plin. H. N. l. 8. c. 21. ] India) tauros silvestres, maiores agrestibus, velocitate anteomnes, colore fulvos, oculis caeruleis, pilo in contrarium verso, rictu ad aures dehiscente, iuxta cornua mobilia, tergori duritia silicis omne respuens vulnus. Feras omnes venantur: ipsinon aliter quam [orig: quàm] foveis capti feritate semper [note: Bellon. obs. l. 2. c. 92. ] intereunt. An sint illi, quorum caudas tenues admodum et tenuis pili, tantique pretii, ut singulae quatuor vel quinque ducatis aestimentur, Sangiaci et Bassae Damasci adhibent, ignoro. Legimus etiam dari in India bovem, et indigete voce Ignaragnam nuncupari, dicique habitare iuxta castrum S. Spiritus, aliisque quibusdam locis ubi frigus remissius est. Animal esse immensae molis, vescique herbis duntaxat, quae rubrisint coloris. Corporis mole nostrates boves superare, pellem habere similem elephanto, bina iuxta pectus brachia, sub quibus mammae lateant, quibus fetus suos enutrit. Capite atque ore boves nostrates referre. Carne esse suavissma, Indisque praecipue [orig: praecipuè] expetita [orig: expetitâ]. Ex pinguedine liquamen parari butyro simile, quo in condien dis cibis utuntur. Ossa eius duricia ebori vix cedere. Umbri praecipue [orig: praecipuè] circa Clitumnum amnem sunt quoque celeberrimi. Plinius scribit, eam oram gignere omnium Italiae maximos, inquibus plurimi sint albi. Sabinis quoque spectati sunt: et legimus apud Livium, bovem olim in Sabinis cuidam patrifamilias miranda magnitudine


page 55, image: s070

ac specie esse natum, cui monumentum miraculo fuerint Romae in vestibulo templi Dianae, fixa per multas aetates cornua. Leutricorum boum cornua atque aures ex una stirpe cognata, atque simul contexta esse testatur Aristoreles, ut citat Aelianus. In Cathaiae provincia quadam sunt albi et nigri, equina cauda, sed pilosiore, ad pedes usque protensa: pilos habent subtilissimos in modum plumae volatilis, magno pretio, quos equites in cacumine lancearum suspendentes, egregiae nobilitatis insigne ducunt. Cornua ab occipite in spinam tanta longitudine extenduntur, ut elevato capite cornibus attingant caudam. Sunt autem grandia cornua, ut incolae amphorarum loco eis [note: Aelian. H. A. l. 2. c. 51. ] utantur. Apud Mysios nulla boves habent cornua, teste Aeliano. Apud Nigros, nullae vaccae ruffae, omnibus color niger vel albus, vel ex utroque mixtus. In Nomadibus qui ad Maeoticas paludes hiemant, et dies aestivos in camporum aequoribus vivunt, ex bobus pars sine cornibus nascitur, pars serrula [orig: serrulâ] abscinditur. Tauri Paeonii, ut scribit Pausanias, hirto sunt corpore; cum omni ex parte tum praecipue [orig: praecipuè] pectoribus et mentis. Theopompus vero [orig: verò] referente Mizaldo apud Paeonas tradit boves tam magna gestare cornua, ut tribus vel quatuor vini sextariis vix adimplerentur, ex iisque reges ac proceres pocula conficere labris ebore aut argento obductis. Hungaria tam eorundem abundans, ut Sigismundus Baro Herbersteinius reliquerit, per solam viam Viennensem uno anno plusquam [orig: plusquàm] octoginta milia boum in [note: Paulus Venet. l. 1. c. 22. ] Germaniam acta esse. Regio Comandu ab eiusdem urbe appellata in Persia, boves habet maximos et in universum candidos, cornua brevia et minime [orig: minimè] acuta in capite gestantes, camelino gibbo dorso eorum imminente, teste Paulo Veneto. Unde tam robusti, inquit, redduntur, ut ad magna onera gestanda facile [orig: facilè] assuefiant. [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 51. ] Habentur tales et in Quivira. Tauri ibi (inquit Nierembergius) quoddam genussylvestre, fulva specie, humili corpore, incurvo dorso, frequentibus iubis, et laciniis promissis, eduli carne, salubri, nec iniucunda. Cauda vescuntur incolae, epotato cruore: pellibus proteguntur. Phaenicum vaccae eius sunt magnitudinis, ut [note: Aelian. H. A. l. 16. c. 33. ] Phoenicum libri apud Aelianum habent, ut vel procerissimi pastores cum [orig: cùm] mulgent stent, minus proceri scabellum ascendere cogantur. In Phrygia, prodente Aristotele, boves cornua ut aures movent, quod et de Erythraeis Aelianus prodidit. In Norvegia Islandia, Gothia, Feronia, sunt quidam silvestres, nec homini nec aliis quadrupedibus parentes, quibus cornua vulgaribus minora, sub mento barba prolixa dependet. Venatores inter arbores se abscondunt: ipsi vero [orig: verò] ab iis vulnerati vel iniuriam ulciscuntur, vel se ipsos interimunt. Facir et Vaccae marinae Olaus Magnus mentionem, atque de ea sic scribit. Vacca marina monstrum est magnum, robustum, ira cundum, et iniuriosum, edens partum sibi similem, sed non supra geminum, unum tamen saepius [orig: saepiùs], quem plurimum diligens, secum sollicite [orig: sollicitè] ducit, quocumque tandem se per mare transmittit, aut in terra gressus dirigit; decem mensibus impraegnatur. Demum hoc animal aliquando CXXX. annis, per caudae ipsius amputationem vixisse probatum est. In aquilonaribus quibusdam novi orbis provinciis, exsertos elephantum modo dentes habent, si Carterio apud Rhamusium credendum. In Caricta Scotiae provincia supra Gallovidiam boves sunt, quorum caro tenera suavisque esui est, ceterum pingue numquam concrescit, olei liquidi modo fere [orig: ferè] semper fluens. Varro denique tradit, bovesiuxta Toronam, paucis ante partum diebus, lacte carere: reliquo tempore habere perpetuo. Ventrem ferre decem menses. De bobus Tartaricis in Ergimul, qui sunt elephantum proceritate pilo perenni, levi, ac prorsus albo aut prorsus nigro, qui in humeris more leonum praelongus est, non minus pedes tres, mira mollicie, perin de ac sericum, superius dictum. Ut et de gibbosis, quales Tartaricos Scaliger, Sytiacos,


page 56, image: s071

qui palearia non habent, Plinius esse ait. Et tantum de Differentiis promiscue [orig: promiscuè]. [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 19. ] Huc pertinet animal, quod in Congo Empalanga vocitant, figura [orig: figurâ] et magnitudine bovem referens, nisi quod et caput et cervicem gerat erectam cervorum more, cornua quoque habeat in capite recta et longa, nodosa in summitate, interius parum inflexa: quod quamvis etiam sit silvestre, nemini tamen est molestum; neque adeo [orig: adeò] etiam est ferum, quia facili negotio aratro, si adesset incolarum aliquod ingenium, accommodari posset. Quantum ad Monstra, visus est Mediolani et Saturae vitulus biceps: visus in Thuringiae vico Sextipes, illeque gemino capite et uno podice: visus et septipes, massam carnis e [orig: è] latere [orig: laterè] dependentem gestans. Visus oculis, naribus et auribus humanis: biceps duplici facie: quodammodo bicorporeus: duobus tantum posterioribus pedibus et agnina [orig: agninâ] facie. Visus Basileae Rauracorum an. 1551. bos quinque pedibus, qualem nos olim Londini in Anglia vidimus, alibi alius cervice cornu gerens: et cruribus brevibus instar nani. Monstrum bicorporeum erectum quinque auribus, ut et Caput vituli hic etiam expressum habebis.

ARTICULUS II. De Bobus feris.

PUNCTUM I. De Uro.

BOves feri, Graecis a)/grioi, qui ab agrestibus a)grau/lois2, in eo differunt, quod [orig: quòd] hi quamquam mansueti sint et ex mansuetis orti, liberi tamen solutique in montium, silvarum et agrorum pascuis relinquantur; illi vero [orig: verò] non tam natura loci quam [orig: quàm] natura [orig: naturâ] propria [orig: propriâ] et genio fere [orig: ferè] sint, sunt Urus, Bison, Bonasus, Bubalus Africanus, Buffelus, et Bos Strepsiceros. Uri nomen Gallicum Macrobius facit, Gesnerus et Aldrovandus Germanicum potius. Ur enim vel silvestrem, vel magnum, vastum, et maximarum virium Germanis antiquis significabat. Servius tamen Graecum esse vult, et ab o)rw=n, id est, montibus deducit. Polonis saltem in Masovia et Samogitia Tur vocatur, quem Gesnerus veterum Tarandum esse iudicat. Lithuanis Zumbronem dici, Scaliger se invenisse tradit. An Rhezes Iphicratis sit, alibi disquiretur. [note: Hieron. l. 3. Com. in Amos. c. 3. ] D. Hieronymus Bubalum appellat, quod et Martialis, et imperitum [note: Plin. H. N. l. 8. c. 15. ] Romanorum vulgus, teste Plinio, faciebat. Cromerus Bisontem appellat. [note: Solin. Polyhist, c. 25] In Descriptione discrepant aliquantulum auctores, nisi forte [orig: fortè] diversa eorum sint genera. Caesar et Plinius nullam villorum mentionem faciunt: Erasmus Stella, tempora villosa, et mentum barbatum, ipsis adscribit; quod et apud Albertum Magnum invenies, qui urum cum bonaso confundit. De cetero magnitudine sunt paulo [orig: paulò] infra elephantos, ut Caesar prodidit, specie et colore et figura tauri. [note: Albert. H. A. l. 22. ] Albertus longitudine aliquando quindecem cubitorum facit. Magnitudinis illius hoc etiam est argumentum, quod in capite inter cornua tres homines considere possunt. Hispidum habet et villosum corium, et sub mento palearia. Cornua densa nigra, brevia; Oculi versus exteriorem canthum rubicundi. Caput crassum. Facies lata. Color fere [orig: ferè] niger, sed maxime [orig: maximè] in temporibus, mento, collo. In facie, lateribus, cturibus, cauda, ad puniceum vergit. Repetitur in silva Hercynia, Podolia, Samogitia, Mazovia, et Hungaria. Adsuescere ad homines, et mansuefieri, ne parvuli quidem excepti possunt. Excellentium est virium et velocitatis. Cornibus equum cum sessore correptum, in sublime identidem iactat; et arbores mediocri crassitudine evertit. Caro eius condita in deliciis est magnatibus. [note: Plin H. N. l. c. ] Cornibus Barbari Septentrionales potant, unasque binas capitis unius cornua implent. Aliis praefixa his pila cuspidant. Apud nos addit Plinius, in laminas secta translucent: atque etiam lumen latius inclusum fundunt, multasque ad delitias conferuntur, nunc tincta, nunc sublita,



page XVI, image: s072

[illustration:

Bison Wilder Ochs Wisent.

]

[illustration:

Bubalus Indicus

]

[illustration:

Vacca Indica.

]



page XVII, image: s073

[illustration:

Bisons Magnus

]

[illustration:

Bison Iubatus

]

[illustration:

Locobardus Bison

]



page XVIII, image: s074

[illustration:

Bonasus Munister. Wild Ochsen geschlecht

]

[illustration:

Bubalus Africanus

]

[illustration:

Taurus.

]



page XIX, image: s075

[illustration:

Bonnasus alius.

]

[illustration:

Urus Iubatus. Gewohnter Awer Ochs

]

[illustration:

Catoblepa Urus Liibicus.

]



page X, image: s076

[illustration:

Monoceros Unicornu. Einhorn.

]

[illustration:

Capricornus Marinus Meer Steinbock.

]

[illustration:

Monoceros Unicornu Einhorn

]



page XI, image: s077

[illustration:

Onager Aldro: Wald Esel

]

[illustration:

Monoceros seu Unicornu Iubatus Einhorn mit Mahnen [orig: Mähnen]

]

[illustration:

Monoceros seu Unicornu aliud Einhorn mit Mahnen [orig: Mähnen] ein andr art

]



page 57, image: s078

nunc quae cerostrata picturae genere dicuntur. Forte [orig: Fortè] et taurus ille silvestris, qui Macedoniam vastabat, ad pedem Orbeli montis Macedoniae a [orig: à] Philippo Rege confossus, cuius pellem et cornua o)rguai=a vel tes1oarakaidoka/dwra, id est, quatuordecim palmorum, in vestibulo templi Herculis [note: Aldrov. de Bisulcis l. 1. c. 2. ] consecravit, urus erat. De capiendi ratione, vide Aldrovandum.

PUNCTUM II. De Bisonte.

[note: Aldrov. Histor. Bisulc. l. 1. c. 3] BIsontis vocabulum ab Germanico Visent dictum est. Oppiani codices bi/stwn habent, a [orig: à] Bistonia forte [orig: fortè] Thraciae [note: Plin. l. c. ] silva, sed male [orig: malè]. Dion bi/s1s1wnes2 vocat. Plinius et ex eo Solinus, boves feris similes esse dicit, setosos, colla iubis horridos. Oppianus, iubam circa armos terribilem in crassa [orig: crassâ] cervice [note: Oppian. l. 2. de venatione. ] quatere ait, nec non circa maxillas aut mentum. Cornuum mucronibus esse hamatis et aduncis, non interse reflexis, sed sursum versus surgentibus, ut Gyllius vertit. Seu ut Gesnerus, non esse patula vel extensa, ut in ceteris bubus, nec e [orig: è] regione in diversum ad latera abire vel extendi, (epicarsion enim transversum est) sed recta [orig: rectà] surgere, ita tamen ut u(/ptia sint, id est, dorsum versus inclinent, et circa finem hami instar tum recurva tum acuta sint, unde ke/ntra ab acumine vocantur. Surrio iubati sunt et villosi circa collum, et in armos barba a [orig: à] mento propendente, pilis moschum redolentibus, capite brevi oculis grandioribus, et torvis, quasi ardentibus, fronte lata, cornibus plaerumque adeo [orig: adeò] diductis et porrectis, ut in iis tres bene [orig: benè] corpulenti homines insidere, queant. In tergo exstat gibbus elatior priore, et posteriore corporis parte humiliore. Cornu Gesnerus apud aurifabrum ar ento includendum vidit, nigredine splendens, duos dodrantes longum, aduncum instar unguium in rapacium avium genere. Linguam Oppianus asperam habere ait, ut cum lingit, sanguinem eliciat. Deusu in Medicina hoc duntaxat habet Plinius. Uros et bisontes Graeci in experimentis non habuerunt, quamquam bove fero refertis Indiae silvis: portione tamen eadem efficaciora omnia (quam ex domesticis scilicet bubus) ex his credi par est, videlicet quoad medendi vim. Huius generis fuerint Tauri Floridae novi orbis insulae, quos Butrones barbari sua [orig: suâ] lingua [orig: linguâ] nuncupant, prodente Ambrosio Parco. Cornua gerunt pedalia, et gibbum in dorso, Camelino similem. Pilo sunt prolixo et fulvo, cauda leonina. Numquam cicurantur. Ex pellibus fiunt tegmina, quibus barbari adversus hiemis vehementiam utuntur. Cornibus vero [orig: verò] quibus alexiteriam vim inesse sibi persuadent, adversus venena se muniunt. Huc pertinet et Bison Scoticus. Candidissimum esse aiunt, in formam leonis iubam ferre, cetera mansuetis simillimum, verum adeo [orig: adeò] ferum et indomitum, humanique consortii hostem, ut quas herbas aut frutices humana contrectatas manu senserit, plurimos deinceps fugiat: captum autem arte quadam, mox prae maestitia mori. Cum vero [orig: verò] se peti senserit, in obvium quemcumque magno impetu irruere.

PUNCTUM III. De Bonaso.

[note: Aldrov. de Bisulcis l. 1. c. 4. ] BOnasus, Aristoteli bo/nas1s1os, et bo/lintos, Paeonibus mo/napos, sive ut alii scribunt mo/nepos, incerta origine dicitur. Augustinus Niphus ab Alberto Magno qui Bonasum et Urum confundit deceptus, vaccam Indicam a [orig: à] [note: Aristot. H. A. l. 4. c. 71. ed. Scalig. ] recentioribus vocari scribit. Ita vero [orig: verò] eum Aristoteles describit. Bonasus nascitur in Paeoniae monte Meslapio, qui separat Paeoniam a [orig: à] Media regione. Vocant eum Paeones Monapum. Tauri est magnitudine: sed bove crassior. Neque enim longus est. Eius corium distentum capit quantum est septem convivis. Ceterum species bovis est, nisi quod [orig: quòd] habet iubam ad summos usque armos, sicut equus, verum pilus eius mollior quam [orig: quàm]


page 58, image: s079

equinus, et demissior: color pili flavus. Longus etiam crinis ad oculos usque pertinens. Color eius inter cinereum et ruffum: non qualis equarum quas Paroas vocant: sed squalidior atque subtus lanaceus. Atriaut gilvi vehementer, nulli sunt. Vocem similem bovi habet. Cornua autem curva et adverso inter se flexu curva, atque inutilia ad pugnam: magnitudine palmi aut non multo [orig: multò] lo~giora: crassitudine singulis, quanta capi possit, non multo [orig: multò] minus semisextario. Nigredo autem pulchra et nitida cornu est. Antiae vero [orig: verò] ad oculos usque pertinent, ita ut in latus potius, quam [orig: quàm] antrorsum propendere videantur. Superioribus caret dentibus, sicut bos et alia cornigera omnia. Ciura autem hirta, et est bisulcus. Caudam habet minorem quam [orig: quàm] pro sua magnitudine: maiorem tamen bubula [orig: bubulâ]. Sparpit pulverem et terram fodit, tauri niore. Corium est adversus ictum validum. Carne est suavi: idcirco [orig: idcircò] eum venantur. Percussus fugit: delassatus [note: Plin. H. N, l. 8. c. 15. ] subsistit. Tuetur sese calcibus, et stercore, quod ab sese quaternis passibus (pessime [orig: pessimè] Plinius trium iugerum longitudine posuit) eiaculatur. Cuius usus perfacilis est. Saepe [orig: Saepè] vero [orig: verò] etiam comburit, adeo [orig: adeò] ut deglabrentur canes. Perturbato vero [orig: verò] atque perterrefacto potest hoc efficere stercus: pacato non comburit. Ferae facies ac natura tales est. Imminente autem tempore pariendi, universi in montibus pariunt: ac priusquam sobolem edant, circum locum alvum exonerant: tamquam ponentes munimentum. Emittit haec fera largam quandam copiam excrementi huius. Huc usque Aristoteles, ex quo sine dubio, quae de hoc animali, apud Plinium, Solinum et Aelianum habentur, desumpta sunt. An cornua, vertebra, omoplata, et costa, prout eas Caimus ad Gesnerum describit, huius animalis fuerint, incertum est. Cornuum longitudo pedum duorum erat, palmorum trium et digiti semissis: in ambitu ubi capiti iungebantur, pedis unius et palmi semissis. Spatium frontis inter cornua palmorum Romanorum trium cum semisse. Vertebra erat tantae magnitudinis, ut nisi lo~gitudine trium pedum Romanorum, et duorum palmorum cum semisse circumdari potuerit. Costa longitudinis sex pedum erat. De omoplata taceo. Iconem Capitis et ossium, apposuimus.

PUNCTUM IV. De Bubalo veterum.

[note: Aldrov. Hist. de Quadrup. l. 2. c. 5. ] BUbali nomen confusum quidem non solum hodie sed et Plinii aevo fuisle videtur: nec peculiare aliquod apud Graecos nomen habet; et multi diversos silvestres boves, praesertim in illis regionib. ad quas aliunde adducuntur, bubalos appellant: quidam bubali, inter capreas relato, commune nomen esse volunt: nos tamen ab isto distinguimus: eumque silvestrem bovem [note: Arist. H. A. l. 3. c. 6. ] intelligimus, quem Aristoteles rimidum esse, et sanguinem fibris carentem habere scribit, et qui cum Bove Africano [note: Scalig. Exercit. 206. s. 5. ] idem est. De eo ita Scaliger. Bubalin, cuius sanguis et instrumentum pugnae cornua ab Aristotele descripta sunt, Plinius ait esse vitulo similiorem (cervove:) Quid igitur ea sit? An Gazella? nonsane [orig: nonsanè]. Quare quod ex Africanis historiis percipere potui, tibi libenter impertitum curabimus. Africanorum boum parvitas tanta est, ut nostratium vitulorum vix aequent magnitudinem. Multi tamen roboris, ac doloris patientissimi sunt. Dant autem et Lant, et Elant in venio appellatum. Facie bubula est, sed ut minor, ita multo [orig: multò] agilior et expeditior. Eiusmodi fertur esse celeritate, ut cursu feras omnes antevertar. Corium adeo [orig: adeò] firmum, ut cuivis telorum ferreo generi sit impenetrabile. Sclopi tamen globulo pervium. Pilus eis albet. Aestate capiuntur, quod aranearum fervore ungulae moveantur ac vacillent. Tantum Scaliger. Bellonius alium Bovem Africanum [note: Bellon. observ. l. 2. c. 50. ] ita describit. Iam aetate, inquit, grandis erat, corpore minor cervo, sed habitiore et maiore quam [orig: quàm] caprea, tam quadrato et bene [orig: benè] formato corpore, ut oculis gratus esset eius aspectus. Nam eius pilus flavus, adeo [orig: adeò] splendens et laevis erat, ut expolitus videretur. Alvum



page XX, image: s080

[illustration:

Bubalus. Buffel [orig: Büffel].

]

[illustration:

Alius Bubalus Taurus Siiluester.

]

[illustration:

Urus. Awer Ochs.

]



page XXI, image: s081

[illustration:

Bos Sciithicus.

]

[illustration:

Bubali Iuvenci. Iunge Buffel [orig: Büffel].

]



page 59, image: s082

magis ruffam ad flavum colorem tendentem habet quam [orig: quàm] dorsum, quod ad fuscum accedit. Bubuli pedes, breviaque et firma illi sunt crura: Collum crassum et breve, exiguis praeditum palearibus: Caput bubulo simile: cuius vertici insident cornua nigra, et admodum incurva, ut Gazellae, lunaeque crescentis in modum inflexa, quib. haud multum se tueri potest, cum in sese sint recurva. Bubulis aurib. praeditus est, armos sublevatos et plenos habet: caudam ut Camelopardalis usque ad poplites promissam, nigris pilis fultam, duplo quam [orig: quàm] equini crassioribus. Bovis mugitum habet, sed non adeo [orig: adeò] sonorum. Diversus est ab hoc ille, cuius iconem Horatius Fontana ad Aldrovandum misit. Capite enim erat colloque longe [orig: longè] procerioribus atque exilioribus: cornibus item retro inflexis, et ut in rupicapra incurvis. Aures pro capitis proportione habebat maiusculas, iuxta colli initium: faciem cervinam, aut capreolum potius quam [orig: quàm] bovem referentem. Quare a [orig: à] quibusdam inter Africanos capreolos referebatur. Totum animal excepto rostro et cornib. quae nigricabant, fla vescebat. Pilo erat lo~giusculo.

PUNCTUM V. De Buffelo, et Strepsicerote.

[note: Aldr. Hist. Quadrup. l. 2. c. 6. ] BUffelum seu Bubalum vulgarem diversum a [orig: à] Bubalo Aristotelis esse, vel ex collatione historiae utriusque patebit. Videtur autem eum inter boves silvestres nullo expresso nomine reposuisse, dum scribit apud Arachotos (Indiae civitatem) boves silvestres esse, qui differunt ab urbanis, quantum inter sues urbanos et silvestres interest: colore atro, corpore robusto, rictu leviter adunco, cornua gerunt resupinatiora. Fueritque forte [orig: fortè] etiam iste noster buffelus, bos ille silvestris niger, ex quo si sanguine ricini lumbi perungantur, mulieri taedium veneris fieri dicit Osthanes apud Plinium. Descriptio nostri sic habet. Animal est bovi simile, sed maius altiusque, corpore valde [orig: valdè] crasso, cure durissima, membris macilentis. Pilos habet nigros, paucos, et parvos, in cauda fere [orig: ferè] nullos. Frons est aspera, crispa, et intricata pilis. Caput ut plurimum pronum ad terram, parvum pro pro portione totius corporis. Cornua lo~ga intorta et nigra. Albertus aliquando interius iuxta collum dependere versus internam pectoris partem ait, aliquando erecta esse: Collum est crassum longumque. Inferior dorsi pars caudam versus declivis. Cauda ipsa brevis, parva, et nullis fere [orig: ferè] pilis. Crura crassa, robusta, et reliqui corporis respectu brevia. Frequentissime [orig: Frequentissimè] in Asia, Graecia, Aegypto, insula Borneo, Siam, Italiç urbib. reperiuntur. Circa Fundi quam plurimos vidimus. In aquis morari gaudet. Mugitus eis terribilis. Lac buffela habet, et tempore coitus, et in principio partus, ut Niphus annotavit. Intuiti mansuetudinem prae se fcrunt: irritati, (irritantur rubro colore) indomiti evadunt. Persequem do recta fertur, neque declinat. Crescentiensis tradit, ubi irascitur aquam ingredi, et se mergere ad os usque, ut sanguis aestuans restinguatur. In hoc genere vacca alterius generis vaccae vitulum non admittit, sed odore agnitum reicit: sin autem vitulus vaccino stercore illinatur, decepta odore, lactar et prosuo educat. Laboris est patiens. Ferreus aut aeneus circulus per nares ei traicitur, cui alligato fune, vel habena, ducitur ac regitur. Tradunt si nimium sit onus decumbere, nec vel verberib. posse ad surgendum cogi, nisi levato prius onere. Carnes ipsorum Romae venales prostant, et Iudaeis sapore suo blandiuntur: verum tanto lentore praeditae sunt, ut in parietem adactae tenacissime [orig: tenacissimè] adhaereant. Casei, quos Pistoriensis ager copiose [orig: copiosè] subministrat, Marzolinorum nomine, figura [orig: figurâ] fere [orig: ferè] ovali, bubulis lo~ge [orig: ] praeferuntur, utpote [orig: utpotè] palato gratiores. Ex ungulis vel cornibus annuli fiunt, qui si in digitis vel manuum vel pedum subinde gestentur, mirifice [orig: mirificè] adversus spasmos laudantur. Sunt qui iisdem quaterna fila ex totidem metallis, auro, argento, aere, et ferro fabricata innectunt, sic efficaciora futura credentes. Ex corio fiunt vestes ac praecipue [orig: praecipuè] thoraces. In Narsinga equorum ornamenta eo teguntur. Siamenses [note: Aldr. Hist. Quadrup. l. 2. c. 7. ] ex cornib. arcus conficiunt. Bos Strepsiceros a [orig: à] turbinata cornuum constitutione ita dicitur. Facie capreolo


page 60, image: s083

potius quam [orig: quàm] bovi similis est. Caudam tamen bubulam habet, quamvis breviusculam. Totum animal colore cervo fere [orig: ferè] simile.

ARTICULUS III. De Ove.

ABovis historia ad Ovis descriptionem transimus, Aegyptiis olim sacrae, et apud Athenienses tanti aestimii, ut et actio contra eum institui iuberetur, [note: Plut. de esu carn. ] qui vivum excoriasset arietem, ut Plutarch. testatur; et antiqua [orig: antiquâ] lege statutum esset, ne quis ex grege centum capite habente, pecudem intonsam aut [note: Athen. Dipn. l. 9. ] quae non peperisset, iugularet; quod apud Athenaeum habemus; qui etiam addit, suo tempore in Palladis sacrificiis, neque agnam mactatam, nec caseum gustatum fuisse. Adde, apud Roman. olim, no~nisi ovium boumque impendio mulctam [note: Agell. l. 11. c. 1. ] dictam, prodente id Agellio: ibidem homicidii noxium, poenam arietis damno luisse, ut in legib. Regum, scribente Servio, exstat, oves denique olim apud Persas, et Medos inter tribura numeratas fuisse. Cappadoces enim Persis LM. Medi duplum pendebant. Et ne longius abeamus, scribit Ambros. Nolanus, a [orig: à] Stabiis quotannis magnum et album agnum, cum cornibu auratis, Nolam ad Praesulem tributi honorisque nomine mitti. Nil interim de eo dicam, quod agnina caro iis qui gryphos enodabant, nec non poetis [orig: poëtis], praemium erat. Unde *arnwdw=oi dicebantur, qui agni [note: Nomen. ] praemia canebant. Inter Nomina Ovis apud Latinos, est Ovis, Aries, Agnus, Adasia, Minae, Apicae, Lanata, Bidens, Pecus. Ovis nomen est foemellae. Festus tamen ab antiquis masculino genere, cum de mulcta scil. agebatur, usurpatum scribit. Ab isto vocabulo est Oviaria ovium multitudo, a [orig: à] qua et oviarium pecus dicitur. Aries vocabulum est maris: Agnus illius quae nondum annua excessit. Adasia vocatur, teste Festo, vetula recentis partus: Matrices, quae agnos nutriunt Palladio, quas Florentinus toka/des2 dixit, pascales, quae passim pascuntur. Minae quae ventre sunt glabro. Apicae quae non amplo sunt corpore, nec multam lanam circa totum corpus habent. Lanata, epithetum ovis est, sed saepe [orig: saepè] pro ove ponitur. Bidentes sunt oves duos dentes longiores ceteris habentes, quales in hostia esse debebant. Dicuntur et Ambidentes, et Duidentes: quamvis et apud Festum ambidens et bidens, quae superioribus et inferioribus est dentibus, vocetur. Pecorum nomen iis quidem animalibus accommodari solet, quae sunt aut ad vescendum apta; aut usui hominum accommodata: Plinius tamen pecudem saepissime [orig: saepissimè] pro ove ponit. Apud Graecos haud pauciora et Ovis et Aries habent nomina. Dicitur namque illa, a)mno/a, a)/mnos2 ba/ra Laconibus; bhki/ois2 apud Hippocratem interpretatur Varinus prob???)/te/ois2. Ethymologus bo/ta exponit pro/batai goi=ta Hesychio et Suidae ovis est; dido/hs2 bidens, di/kuma oves quae gemellos peperere; e)/ggalon ovis lac habens, e)viron est ovis mollis lanae, i(erei=on ovis immolanda, meta/s1s1ai oves agnos sub uberibus habentes, seu ta\ u(ph/rna pro/bata, mes1h/likes2 mediae aetatis inter agnos, et iam maiores natu oves. *ka\r ka/rnos, karo\s2, o)/i+s2, o)/ic, pw=u)/, rh=nes2, nomina sunt ovis simplicia. Aries vocatur a)/rixa, krio\s2, a)rneio\s2, dedma/wn, e)sqri\s2, quod nomen exsecto sed verveci proprie [orig: propriè] competit, kti/los, gregis dux, moxi/as2, o)xri/bas2, quod tamen nonnisi de silvestri accipitur, para\ to\ ta\s2 a)/krias2 ba/inein, quod per vertices montium eat. Ad vervecum differentiam, qui arietes non castrati, Nefrendes dicuntur illi, qui castrati non sunt. *a)/rs2, a)mno\s2, e)/rs1ai, ka/sqetos, ki/llic, o)rs1os2, prati/nion, prhth=nes2, s1aki/tai, trano\n, fa/gilon, agnorum sunt apud [note: Descriptio. ] Graecos nomina. Desiriptioni, non est quod immoremur. Notissimum namque animal est. Memorabilissima tamen apponemus, quorum et auctores mentionem fecere. Caput itaque ipsi infirmissimum natura tribuit. Cerebrum au)xmhro\n, hoc est, ut Theodorus vertit, squalidiusculum, seu minus pingue. Cornua tenuiora feminis plaerumque, multis nulla, agnis aliquando ab ipso partu connata, arietum generi in anfractum, ceu castus, co~voluta, aliquando plura quam [orig: quàm] bina. Cardanus verveces quatuor cornib. insignes se



page XXII, image: s084

[illustration:

Aries. Wieder.

]

[illustration:

Vervex. Hamel.

]

[illustration:

Agnus. Lam.

]

[illustration:

Ovis Peregrina.

]



page XXIII, image: s085

[illustration:

Vervex aliud

]

[illustration:

Vervex alius Peregrinus

]

[illustration:

Ovis Arabica.

]



page 61, image: s086

vidisse scribit. Hic tricornis et sexcornis iconem exhibemus. Evirati cornuum situm mutant, eaque e [orig: è] contrario [note: Aristot. de genorat. animal. l. 5. c. 1. ] gerunt. Oculos habent in latera despicientes, maxime [orig: maximè] inter se distantes, fuscos aut subnigros, et patulos. Labra, [note: Aris. H. A. l. 2. c. 3. ] in suo genere tenuia, contra ac in bobus. Dentes, continuos, quorum ovi pauciores quam [orig: quàm] arieti. Petrus Crescentiensis scribit mutari post annum unum et dimidium, nempe duos anteriores, et postea per faex menses duos proximos, dein de ceteros, ita ut trib. annis vel ad summum quatuor eiciantur omnes. Iuniorib. esse dentes inaequales, in statu aequales, aetate provectis discalceatos, hoc est, a [orig: à] carne denudari, [note: (Ventres agni aperti. T. b. n. 3)] minui, et corrumpi. Ventres ipsis, ut in ruminantibus plures. Apertos agni exhibemus, ubi, A. ventriculum, B. Reticulum, C. Omasum, D. Abomasum denotare scito. Testes ad crura deciduos. Ma~mae feminae binae, totidemque papillae. Fel apud Chalcidem Euboicam parte quadam nullum; [note: Ariftor. de partib. l. 4. c. 2. ] in Nexo adeo [orig: adeò] copiosum, ut exsuperantia prodigii loco habeatur. Aelianus [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] hic duplex esse ait, in Ponto etiam nullum. Addit, in regionibus perfrigidis, cum nive et hieme vehementi anni tempus infestum est, fellis expertes esse, intraque ovilia compulfum, novo [note: Aelian. H. A. l. 17. c. 26. ] pabulo non uti: incunte vere, cum ad pastiones proficiscitur, felle impleri, quod ipsum Scythicis ovibus usu maxime [orig: maximè] evenire solet. In Scepsi regione Lienem habent minimum; ubique rotundum. Renes aequabiles, et densius circa ipfos sevum, si pingui undique obducantur, intereunt, idque pubertate pabuli, ut in Sicilia, agro Leontino. Unde sero diei agere oves ad pascua, pastores loci illius solent, quo minus capiant pabuli. Bellunensis testatur in arietibus castratis, in Syria, adipem inter cutem et carnem abundare, ut in porcis. Pedibus anterioribus ac posterioribus, concretio quaedam inhaeret, parte quaterram [orig: quâterram] calcant, (verba [note: Lemuius de Naturae miracul. l. 5. c. 5. ] sunt Lemnii) vermiculi subrotunda [orig: subrotundâ] forma [orig: formâ], lanuginofa intus, ac crinita [orig: crinitâ] co~gerie, qualis est in rosarum spongiolis, ac calicibus, quibus semen includitur, molli tenuique lanugine implicitum: Exemi autem tale quiddam saepius ex decoctis eius pecudis pedib., teredini, qui vermicoloso ac carioso ligno inesse solet, aut nucib. avelianis plane [orig: planè] adsimile. Opiliones autem pastoresque ovium ea [orig: ] sunt opinione imbuti, nullum hoc animante in cursu fore velocius, nisi tale quid dam articulis quib. fulciuntur, subesset. Caulis caudae villosus est. Pellem a [orig: à] Borea penetrari Hesiodus negat, quod tamen pilis seu lanae [note: Locus [orig: Locüs] . ] potius tribuendum est. Locum si spectes, nullibi fere [orig: ferè] non inveniuntur: in quibusdam tamen maiore copia [orig: copiâ], minore in quibusdam. Quomodo vero [orig: verò] ratione locorum differant, in Differentiis [note: Cibus [orig: Cibüs] . ] dicemus. Quantum ad Cibum, sunt animalia poh/faga, seu herbivora, quamvis et frondibus pascantur. Ex herbis sunt iucundissimae, quae aratro proscissis arvis nascuntur; deinde quae [note: Columella R. R. l. 7, c. 2. 3. ] pratis uligine carentibus. Fastidium praebito sale occurritur, quod velut ad pabuli condimentum per aestatem canalib. ligneis impositum, cum e [orig: è] pastu redierint, lambunt. Hieme frondibu. ulmeis, fraxineis, et bertulinis, et foeno autumnali, quod Cordum vocatur, commodissime [orig: commodissimè] vescuntur: Cytifo quoque et sativa vicia, et si necessitas urget, ex leguminibus paleis. Vinacea et furfures alicubi modice [orig: modicè] obiciuntur. Quae in locis maritimis aut salfuginosis compascunt, largiore lacte, et casco gratiore abundant, multoque fecundiores evadunt, et teneriores ac suaviores carnes proferunt; quales oves praepingues in Ostiensi agro, eique finitimo Portuensi, decimo ab urbe lapide, qui Tiberi fluvio interfluente, multis hinc inde paludibus, atque etiam salinis sunt circumfusi, sese [note: Gomes. l. 1. de Sale. ] reperisse et gustasse tradit Gomesius. Unde et Aristot. auctor est, oves quae salsiusculam aquam bibunt, maturius coire, et a [orig: à] partu sale fruentes, ubera magis distenta lacte demittere. Albertus etiam scribit, in quibusdam terris marinis, in quib. sicca et salsa habentur pascua, oves per 20. annos vivere, atque etiam parere. In Scotia vescuntur per inculta loca cytiso. In India et maxime [orig: maximè] Prassiorum regione herbis liquida pluvia [orig: pluviâ] rorantib. In Ponto amarissimo


page 62, image: s087

absynthio pinguescunt, quod Alexander Myndius Aeliano auctore prodidit. [note: Plin. H. N. l. 19. c. 3. ] De Laserpitio ita Plin. Laserpitio vesci solita pecora, primoque purgari, mox pinguescere, carne mirabilem in modum iucunda. et alibi. Si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc deprelienditur signo, ove, cum comederit dormiente protinus, capransternutante. [note: Strabo Geog. l. 15. ] Apd Iudaeos nuclei palmarum illis apponebantur, qui etiam fabris ferrariis apud Babylonios pro carbonib. erant. Delectantur etiam, coluthea, aphace, herba lanaria, ge~mis vitium, adiantho, galli crista [orig: cristâ], thymo, erica [orig: ericâ], apud Brabantos inprimis, haedera; apiastro, ut Theocritus prodidit, Eryngio denique. Apud Ichtyophagos, et circa Calamos vicum Indiae, si Philostrato fides, in provincia Adem, si Paulo Veneto, piscib. aluntur. In Lydia et Macedonia ex iisdem pinguescunt. Quantum ad Potum, Albertus turbulenta et multa [orig: multâ] aqua [orig: aquâ] pinguescere ait. [note: Plutarch. qu. 2. ] Plutarch. aquam imbris ubi statim a [orig: à] vento immittitur, laudat. Vitalis de Furno, aestate septentrionalem frigidam, hieme meridionalem tepidam [note: Varro R. R. l. 2. c. 2. Coitus et Partus. ] depraedicat. Varroaquae mutationem huic pecori nocere, saltem eo tempore, quo fit admissura, scribit. Oves aniculae [note: Arist. H. A. l. 5. c. 14. ] coe~unt et uterum ferunt, teste Aristotele, praestantior tamen proles quam senescentes mares et feminae procrearunt. At Columella vult feminam bimam submitti, et usque ad quinquennium feturae necessariam esse, septimo deficere. Florentinus in tertio anno matrices probat. Aristot. autem ad octavum usque parere ait, imo [orig: imò], si bene [orig: benè] curentur, vel in undecimum, quod et apud Palladium invenies. Notandum vero [orig: verò] etiam, arieti naturale esse agnas fastidire, senectam [note: Plin. H. N. l. 8. c. 48. ] ovium consectari, ut ait Plinius, additque, et ipsum senecta [orig: senectâ] meliorem esse, [note: Arist. H. A. l. 5. c. 14. ] illisque utiliorem. Coitus vero [orig: verò] omnibus ab Arcturi occasu, quod est a [orig: à] tertio Idus Maias, ad Aquilae occasum, id est, ad decimum tertium Calend. Augusti, ut Plinius prodidit???idque ideo, quod [orig: quòd] quae postea concipiunt, fiunt vaegrandes [note: Columella R. R. l. 7. c. 3. ] et imbecillae. Columellae tamen primum admissurae tempus vernum Parilibus, si sit ovis matura, si vero [orig: verò] feta, circa Iulium mensem. Ferunt quinque mensibus, et pariunt, maxima [orig: maximâ] ex parte singulos, sed aliquando etiam binos, ternos, et quaternos. Alicubi pariunt geminos, tum pabuli beneficio, tum si pater aut mater vim eam gemi. nandiper naturam obtineant. Sunt et loca, ubi bis terve pariunt, ut in Differentiis dicemus. Terno saepius aut quaterno coitu implentur, et aliquando toti gregi unus aries sufficit. Pariunt nonnumquam et monstra. Albertus, Cinirum vocariscribit, qui ex ove et hirco nascitur. Apud Helvetios, teste Gesnero, nascuntur caprae posteriore parte, anteriore oves vel arietes, sed vivere non possunt, et paulo [orig: paulò] post moriuntur. Albertus Musmonem ex capra et ariete nasci, refert. Apud Columellam vero [orig: verò] refertur, ex ovib. et arietum ferorum coitu fetum conceptum paternum colorem retulisse, eum que similiter durasse per sobolem et nepotes: lanam vero [orig: verò], in primo quidem fetu hirtam: sed in nepotib. et deinceps molliorem fuisse. Eius autem coloris fetus erit, cuius venae linguae in praegnante sunt. Mares aut feminae vitum aquarum tum admissariorum generantur. Aristot. vero [orig: verò] docet, austrinos flatus captandos esse, si feminae generari debent: septentrionales, si mares. Idem efficies, praeeunte Plinio, si arieti laevum vel dextrum testem ligaveris. Quod de aqua ex Aristotele dictum, probat Pausanias dum ait, ex Charadro fluvio bibentia pecora ut plurimum mares parere. Ut vero [orig: verò] coitum arietum, sale, vel genitalium sale et nitro perfrictione excitant: sic et conceptio a [orig: à] quibusdam, pinguedine nempe nimia [orig: nimiâ], impeditur. ex congressu de anni felicitate praesagium sumitur. Nam si maiores natu tempestive [orig: tempestivè] libidine incitantur, annum esse felicem gregi pastores confirmant: si minores, infelicem. Post ordinarium coeundi [orig: coëundi] tempus concepti, Cordi antiquis [note: Sympathia et Antipathia. ] vocantur. Inter Oves et Capras occulta quaedam amicitia viiget, ideo [orig: ideò] simul libenter pascuntur. Ex arietinis cornibus tusis et defossis, asparagos nasci, quidam scripsere, negat Dioscorides. Si eadem sepeliantur ad radicem fici arboris,


page 63, image: s088

fructus eius citius maturescere, scribit Albertus Magnus. Quae de vespertilione produntur, inter magicae vanitatis specimina reponit Plinius. Inimicitias creduntur fovere, cum lupo, urso, tigri, elephanto, lupo inprimis, corvo, aquila, serpentibus, apibus, eruca. Stirpes vero [orig: verò] iisdem noxiae sunt, Aconitum, Nerio~, Evonymus, Sabina Sanguinaria, Polygonum, Numularia, Calamogrostis, Anagallis, Ervum, Glans, Duva et Thapsia. Quae de lupi intestinis, tympano, et aliis dicuntur; alibi examinabimus. Sanguinariam si comederint, toto ventre distrahuntur; et spumam quandam renuem tetri odoris exspuunt. Calamogrostis comesta sitim, maciem, et tabem invehit, et sanguinem in ventriculum elicit. Duvam (herba est apud Gallos, sic iisdem vernacule [orig: vernaculè] dicta) si gustaverint, innascuntur in iecore parva quaedam animalia nigra, quae similiter Duvae vocantur. Ervum noxium est, quod mense Martio seritur. Si glandem copiosius comederint, abortum faciunt. In Attica Thapsiae radicem non tangunt, peregrinae depascunt, et aut alvus solvitur, aut intereunt. Tonitru consternatis, si aliqua non concurrerit, abortit. In Thracia [note: Bellon. obser l. 3. c. 51. ] vero [orig: verò], ut Bellonius prodidit, binas Turcae putant esse stellas, Iulio et Augusto noctu apparentes, sibi plane [orig: planè] verticales, quarum splendorem si oves caput attollentes conspiciant, intereant. Ideo [orig: Ideò] tum sub tectis habentur. Vitam [note: Actas. ] ad denos annos, sed magna [orig: magnâ] ex parte pauciores vivunt. Facit tamen et loci diversitas ad longaevitatem. Albertus namque in quibusdam locis siccis et marinis ad viginti annos vivere scribit. Aristoteles, duces pecoris ad quindenos. Oves Aethiopicae ad duodece et [note: Vox. ] tredecem annos vitam agunt. Vox ipsis propria balare, Graecis blhxa=sqai. Homerus tamen mhkw/menas2 dixit agnos, et apud Claudianum, agnos grundisse, leges. [note: Arist. H. A. l. 4. c. 4. Natura; Ingenium, Mores. ] Peculiarem in coitu habere, Aristoteles auctor est. Quantum ad Naturam, Ingenium et Mores ovium, adeo [orig: adeò] sunt stolidae et amentes, et homo probatw/dhs2 et a)mnokw=n, pro stolido et fatuo nominetur, et in proverbium abiverit, nullam ovium utilitatem esse, si pastor absit. Mansuetae sunt eaedem, et cum cetera animalia in partu vel a [orig: à] partu saevire soleant, hae, teste Aristotele, non saeviunt. Quamvis autem quacumque occasione perhorrescere Quintus Galaber innuere videatur: agnos tamen audaces Horatius dixit. Praeter pastorem et canem itineris ducem arietem habent, quem tamen pastor primo [orig: primò] instituit, videresque e [orig: è] stabulo egressas militari quasi ordine incedere, praesertim si a [orig: à] pastore, cuius vel sibilum intelligunt, depositae fuerint. Arietes pugnacissimos esse, simul ac ipsi cornua increscere incipiunt; notum. Non modo [orig: modò] sui generis similes, sed et alias, hominem adeo [orig: adeò] ipsum, incessunt. Saevitia repellitur, si, mensurae pedalis, aculeis confixam tabulam, adversam fronti cornibus religaveris; vel cornua secundum auriculas qua [orig: quâ] curvantur inflexu terebta [orig: terebtâ] perfora veris; vel etiam castraveris. Eosdem per sex menses hibernales sinistro incubare lateri, ab aequinoctio verno supra dextrum latus, quomodo scil. sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum, quod Macrobius et Aelianus prodidere, experientia falsum est. De cetero, amat hoc pecus frigidos fontes: radicitus herbas carpit, et arbores destruit: lac per octo menses habet: antecedente hieme copiosius avidiusque pabulum ventri ingerit, quasi de viatico pro futura indigentia sollicitum, frigoris est impatiens, quamvis vestitissimum: illae tamen minus perhorrescunt, quibus cauda amplior. Eum sequi solere, qui vellere autes ipsarum obturaverit, Mizaldus prodidit. Agrestes cum consenuerunt, â propriis fetibus aluntur. Agnos odore postetiorum noscere, apud Albertu legimus. Cubant difficilius quam [orig: quàm] caprae. Feminae urinam crassiorem reddunt quam [orig: quàm] mares. Menses ipsis et capris tempore coeundi [orig: coëundi] indicari, idemque post coitum etiam fieri ad tempus, mox desistere, donec parturiant: tum denuo [orig: denuò] indicari. itaque pastores proximum esse partum intelligere: a [orig: à] partu autem purgationem sequi abunde [orig: abundè], primum leviter cruentam, postea valde [orig: valdè], Aristoteles auctor est. Agninam veteribus


page 64, image: s089

[note: Usus in Cibo. ] despicatui fuisse, quidam, et inter eos Turnebus, credunt: Plautus tamen coram fuisse Romae, tradit: et Horatius in deliciis reponit, ut exta agnina iam memoratus Comicus. Athenis quondam inter dictum fuisse ne quis intonsum agnum in cibo sumeret, Athenaeus auctor est. Modice [orig: Modicè] vero [orig: verò] est calida, cum [orig: cùm] superflua humiditate, quae quo [orig: quò] agnus iunior, copiosior. Ideo [orig: Ideò] etsi robustis utilis, infirmis tamen ventriculo, quod [orig: quòd] viscosohumore adhaereat noxia: quamquam Crescentiensis anniculos commendat. Columella autumnalem verno praefert. Capita inter delicatiores cuiusdam convivii cibos numerantur. Agnus Syringatus, Terpianus, Pasticus, diversi apparatus sunt nomina. Arietina caro minus est humida, et si bene [orig: benè] concoquatur, sanguinem laudabilem generat, maxime [orig: maximè] castratorum. Donatus Antonius Ferrus, vervecinam omni aetati, regioni et tempori si sit iuvenis, bimula, mediocriter pinguis, et in optimo aere [orig: aëre] sicco, optimisque herbis educata, convenire ait; talesque esse asserit verveces, qui in sublimi Trivicano monte nutriuntur: secus autem esse, qui humidis aluntur in locis, et propterea in Campania nullo [note: Bellon. observ. l. 1. c. 60. ] fere [orig: ferè] pretio haberi. Bellonius longe [orig: longè] sapidiores esse iudicat, si integri, quod pastorib. in Thracia supra Nessum fluvium suetum, assentur. Testes apud [note: Athen. l. 4. ] Athenaeum inter delicatiores cibos censentur. Medullam inter venena, cui phasiani caro obsistar, reposuit Arnoldus: [note: Homer. Iliade 10. ] at Homerus, Astyanacta ea vesci fuisse solitum, auctor est. Ovilla saporis est ingrati, nimis humidi, et mali succi. Quia aestate minus quam verno tempore convenit, ideo [orig: ideò] in quibusdam locis, magistratus post Divi Iacobi festum, id est, vicesimum quintum Iulii, mactari prohibet. Pedes non exempto vermiculo, ut sup. monuimus, nauseam stomacho inferunt. Armus elixus et refrigeratus saepe [orig: saepè] editur. Ex pulmone minutal fit. Ex iecore apud Helvetios Tigurinos, Gesnero referente, tomi quadrati, qui omento circumvoluti, et herbis odoratis aliquando, verubus ligneis transfixi, in craticula assantur. Sunt qui integrum diligenter cum medulla panis contundunt, et per linteum vel cilicium transmittunt, deinde aromatibus ad saporem coloremque commendandum, modice [orig: modicè] inspersis, fervefaciunt, et turdos in iure carnium elixos, ac modice [orig: modicè] butyro frixos imponunt. Lac est tanto melius quanto recentius, idem de Caseo sentiendum. [note: Usus in Medicina. ] Improbatur etiam nimis salsus. Medicinam quod spectat, agni morsui venenato, calentes, post cucurbitulas impositi, venenum extrahere Aetius [orig: Aëtius] prodidit: ius in quartanis utilissimum esse Brunus: Cerebrum maniae conferre, ex quodam manuscripto Gesnerus. Decotum pedum doloribus vesicae Plin. Testiculos arietis tritos et cum aqua potos, comitialibus. Pulmones arietum excrescentes in ulcerib. carnes ad aequalitatem reducunt: assus praesumptus ebrietatem arcet: Livores et sugillationes minutatim concisus et impositus statim sanat, et nigras cicatrices ad candorem perducit. Est eiusdem et in purgatione uterorum usus. Iecur, oclis cruore suffusis, eximie [orig: eximiè] prodest, si pariens infletur, idem meracius praebendum in cibo, suadet Hippocrates. Lien tostus et in vino tritus potusque ileo resistit, si Plinio credimus, qui alibi hoc superstitiosum recenset. Pecudis lien recens, magicis praeceptis super dolentem lienem extenditur, dicente eo qui medeatur, lieni se remedium facere. Postea iubent eum in parte dormitorii eius tectove includi, et obsignari annulo, terque novies carmen dici. Vesicam ovillam ustam bibendam iubet praebere Galenus his, qui se in somno permingunt, idemque remedium mizaldus repetit. Fel pecudis cum melle aures purgare prodidit Plin. Eodem tolluntur porrigines cum terra Cimolia illito capite, ut inarescat. Cum suo sevo lenit podagras. Lac laudatur contra omnia venena, praeterquam buprestin et aconitum. Contra quartanas quidam, referente Plinio, tres cyathos ante accessionem, cum simi hirundinum drachma una [orig: unâ], sumi iubent. Sextario si quis adiciat Cnici purgati denarios quatuor, et decoctum ita bibat, molliet ventrem. Alvi exulcerati fluores et tenesmi, eodem ignitis calculis decocto sisti,


page 65, image: s090

Dioscorides tradit. Serum ventrem movet, et bilem expurgat. De Butyro haec [note: Plin. H. N. l. 29. c. 2. ] apud Plinium reperiuntur. Reduvias et quae in digitis nascuntur pterygia, tollunt caini capitis cinis, aut vulva decocta in oleo, superillito butyro ovillo, cum melle. Caseus vetus dysentericos recreat, et in cibo sumptus, vel rasus et cum vino potus, caeliaeo medetur. Corna arietis ustum et cum oleo contritum, atque inde derasum, a [orig: à] quibusdam ad crispandum capillum adhibetur. Ungulae cinis cum melle muris aranei morsum sanat. Coagulum contra pastinacam et omniummarinorum ictus vel morsus, drachmae pondere ex vino sumi, scripsit Plinius. Infantibus etiam, qui lacte concreto vexantur, praesi dio est, ex aqua potum: aut si vitium coagulato lacte acciderit, discutitur coagulo ex ac eto dato. Sistit itidem sanguinem ex naribus subditum vel infusum, si alia non prosint. De sevo notandum est, aliquando simpliciter, aliquando ex renibus, vel omento privatim nominari. Quidam innominatus, eo ad ignem liquato linteum intingi, et parti adustae imponi iubet, atque ita curari asserit. Pernionibus cum alumine, teste Plinio, imponitur. Vetus cum cinere e [orig: è] mulierum capillis, furunculis medetur. Ex omento, praecipue [orig: praecipuè] a [orig: à] renibus, admixto cinere pumicis; et sale ceteris verendorum vitiis medetur. Medulla agni ad ignem liquefacta, cum oleo nucum et saccharo albo et epota, calculum vesicae dissolvere dicitur, si Alberto credimus. Urinam ovis rubrae aut nigrae, idem, hydropi perutilem esse scribit, sed praecipue [orig: praecipuè], si cum melle fuerit mixta. Quantum ad stercus et fimum, Medicus quidam in Mysia, teste Galeno, ovium utebatur stercore ad acrochor donas, et myrmecias, et thymos, et furunculos duros, quos clavos nominant, aceto videlicet diluens; quin et ulcerum ambusta ad cicatricem illo ducebat, nempe, stercus hoc cerato rosaceo commiscens. Fimus ex aceto illitus apud Dioscoridem, epinyctidas, clavos, pensiles vetrucas, thymos, et ambusta igni, rosaceo cerato exceptus. Galenus ex oleo tritum, instar cataplasmatis imponi iubet, ad vulnera recentia gladio aut ligno illata. Magna vis et in cinere fimi, inquit Plinius, ad carcinomata, addito nitro, aut cinere ex ossibus feminum agninorum, praecipue [orig: praecipuè] in his ulceribus quae cicatricem non etrahunt. Fimoquoque ipso ovium, sub testa caletacto et subacto, rumor vulnerum sedatur. Ad dolorem colicum hoc est Marcelli. Stercus ovis montanae mense Septembri, deficiente luna pridie [orig: pridiè] in culsae, mane [orig: manè] excipies, et sole durabis, atque in pulvere [orig: pulverè] rediges, et habebis in vase vitreo sive stan~eo, cum usus exegerit. Cochleare plenum, colico ex aqua calida, si febricitaverit, sin minus, cum vino per triduum dabis. Vellera pura aut per se imposita, caecis doloribus, aut accepto sulfure mederi, testatur Plinius, tantu~que pollere, ut medicamentis quoque superponantur. Pugnacis arietis e [orig: è] medio cornuum lanas suffitas, Nicolaus Mirepsus imponi iubet, loco dolenti in hemicrania, doloremque sedari promittit. Cinis crematarum ex Dioscoridis sententia, crustas obducit, excrescentias in carne cohibet, et ulcera ad cicatricem perducit. Mundae autem et carptae, in fictili crudo, ceterorum more uruntur. Quidam detonsam eam, alii evulsam decisis summis partibus siccant, carpuntque, et in fictili crudo componunt, ac melle perfundunt utru~que. Alii habtulis taedo subiectis et subinde interstratis, oleo aspersam accendunt, cinere~que in labellis aqua [orig: aquâ] addita [orig: additâ], confricant manibus, et considere patiuntur, idque saepius mutantes aquam donec linguam adstringat leviter, nec mordeat, tum cinerem reponunt. Vis eius septica est, efficacissimeque genas purgat. Lana succida, quae colligitur ex ovibus tonsis inter aequinoctium vernum et solstitium, quo tempore sudare coeperunt, laudatissima quae de collo demitur Subveniunt tales lanae, teste Dioscoride, inter initia vulnerib. percussis, desquamatis, lividis, ossibus fractis, aceto, oleo, aut vino imbutae: siquidem facile [orig: facilè] sucos combibunt, quibus immerguntur, et ob pecudum sordem (sic Ocsypum vocant) emolliunt. Canis rabiosi morsibus inculcata post diem septimum solvitur, teste Plinio, reduviasque sanat ex aqua frigida, ex oleo calido humidis apposita medetur, ut


page 66, image: s091

ait Marcellus. Refert Herodotus, Paenos pastorales in filiis quadrimis, venas verticis lanasuccida inurere, nonnullos venas temporum, ne unquam scilicet pituita e [orig: è] capita defluens, officiat. Quod si pueris iauren dis spasmus contingat, urina hirci aspersa eos liberari. Si talum aut ungulam bovis vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involutam, candente ferro super vulnus inuri iubet Columella [orig: Columèlla]. Plinius sanguinem e [orig: è] naribus lana [orig: lanâ] succida [orig: succidâ], ait sisti, cum oleo rosaceo, et alio modo auribus saepius obturatis indita: sed et alibi sistit, si articulos extremitatum praeligaveris. Oesypo seu sordibus lanis inhaerentibus, Galenus concoquendi vim tribuit, cum aliqua digerenre facultate. Dioscordies cum [orig: cüm] Aetio, excalefacere, ulcera explere, et emollire ait. Apud Plinium, vulvae inflammationibus et sedis rhagadiis, et condylomatis, cum butyro et meliloto, medetur. Secundum eundem vulneribus medetur cum hordei cinere et aerugine aequis partibus, ad carcinomata quoque ac serpentia valer. Erodit et ulcerum margines carnesque excrescentes, ad aequalitatem redigit. Igni sacro medetur cum pompholyge et rosaceo. Somnos allicit cum myrrhae momento, in vini cyathis duobus dilutum. Maculas in facie cum melle Corsico, quod asperrimum habetur, extenuat. Quomodo et colligatur et paretur, vide apud Aldrovandum. Sylvius denique, nescio quo auctore, cutim pedum et rostrorum bovis et ovis lento igne diu coqui tradit, donec veluti coagulum remittat, idque exemptum, siccatumque, in aere [orig: aëre] perflatili ad hernias commendari. Et tantum quidem [note: Usus in externis. ] de usu in Medicina. Dantur et in externis quidam. Lana enim vestitus est materia: sed et pelles humani corporis sunt operimentum. Bedevini ex Arabum genere Vitriaco teste, plaerumque iis vestiuntur. Zeno etiam Citicus apud [note: Laert [orig: Laërt]. l. 6. ] Laertium [orig: Laërtium], Cratem Thebanum ovis pellem pallio suo insuisse scribit. Vulstanus quoque Vigarniensis in Anglia Episcopus vestitu ex pellibus ovinis usus est, quod [orig: quòd] non lynces Dei, sed agnus in templis cantatetur. In trag oediis etiam earum usus, unde qui gestabant difsqeri/ai dicebantur. Cavendum tamen est, ne ovium quae peste periere pelles adhibeantur. Pauci enim ex talibus, non phthiriasin modo [orig: modò], sed et sacrum ignem [note: Aelinan. H. A. l. 1. c. 8. ] gignunt. Mirum vero [orig: verò] quod scribit Aelianus. ex ovis a [orig: à] lupo demorsae lana vestis, pruritum in corpore eius excitat qui ea vestietur. Ex eadem lana cingula fiebant, quibus novae nuptae apud Romanos praecingebantur. Pescia, in Saliari carmine capucia ex pellibus agninis fuere. Mollostans vocat Festus pelles ovillas quibus galeae tegebantur. Earundem pellium usus loco chartae fuit. Ventre Diophanes ad necanda animalcula noxia utitur. Ex testiculis arietinis crumenas olim factas, Cicero ad Herennium innuere videtur. Suffiscus etiam folliculus est testium arietinorum Festo, quo pro marsupio utebantur. Intestina minora ad fides et arcuum nervos adhibentur. Mense Maio caseum coagulabimus sincero lacte, coagulis agni vel haedi. Urina nitri factitii materia est. Ossa manubriis cultellorum inserviunt. Stercus agris utile. Candelam ex sincero arietis sevo, scriniis tenui linteolo insertam, vestiariam supellectilem a [orig: à] tineis inoffensam custodire, Mizaldus [note: Differentiae. ] tradit. Differentias a [orig: à] pilo seu lana, et loco sumemus, easque promiscue [orig: promiscuè] trademus. Aristoteles Sycthicas pilo molli esse ait, Sauromaticas duro. Horatius Tarentinas pellitas cognominat, quod mollioris sint velleris. Colonicae dicebantur, hirsurae, quod quae agris colebantur. Cuius iconem hic damus. Eaedem ex Montanae dicuntur, unde o) reino\n i(ma/tion, ex squalida et non pectinata lana. Sunt et feraeoves, non quidem multo [orig: multò] nostris domesticis, ut Gillius ex Oppiano tradit, maiores, sed certe [orig: certè] ad currendum velociores, et ad pugnandum fortiores, tum retortis cornibus, tum infestis, et robustis frontibus armatae. Saepe [orig: Saepè] in silvis apros impetuosos ad terram abiciunt, interdum impetu facto inter se pugnant. Iulius Capitolinus testatur, suo tempore exstitisse Gordiani silvam memorabilem, in qua [orig: quâ] picta tum continerentur, tum alia diversa animalia, tum voes ferae centum. In Adimain Lybiae


page 67, image: s092

[note: Scalig. Ex. 217. n. 8. Iohan. Leo Afrieae l. 7. ] solitudinibus, animal est forma [orig: formâ] arietina [orig: arietinâ], aselli magnitudine, aurium oblongarum et pendularum, lanam curtam gerens, et sessoris patiens, tametsi non ad eum usum, sed ad lac habeatur. Contra quam nostratib. feminis cornua, maribus nulla. In desertis Lybiae frequenter reperiuntur, alioquin rari, licet plaerumque in agris Numidiae videantur, quod prodigii loco habent. In Aegypto lana ovium, pilo propior quam lanae, teste Plinio, ex qua vestis detrita usu ringitur, rursusque aevo durat, Ibidem oves maiores quam [orig: quàm] in Graecia; Circa Damiatam, verveces rotundis et tam amplis caudis spectantur, ut vix eas sustineant. Leo africanus se, quae pondere libras quinquaginta, aliquando centum viginti aequarent, vidisse scribit. [note: Diodor. Sicul. Bibliothec. l. 4. Aelian. H. A. l. 17 c. 10 Strabo l. 7. ] In Aethiopia non habent lanam, sed camelorum pilis hirsutae sunt, quod Diodorus Siculus, Aelianus et Strabo prodidere. Iohannes Bohemus vero [orig: verò] parvas esse addit, et incolas cauda [orig: caudâ] huius pecudis pudenda sua obtegere. In Nubia arietes cornuti nascuntur, nec modo [orig: modò] mares, sed et feminae cornua gerunt, cui miraculo aequandum est, quod ibidem oves, teste Plinio, quarto nonnisi die bibant. Tuneti etiam prout in aegypto reperiuntur, adeo [orig: adeò] crassas caudas habentes, ut se loco dimovere non possent: verum qui eorum curam gerunt, caudam exiguis vehiculis alligantes, gradum promovere [note: Bellon. obs. l. 2. c. 60. Herodot. l. 2. ] faciunt. In Anglia praeter rorem caelestem nullum bibunt potum, et de industria a [orig: à] fontibus arcentur, quod [orig: quòd] [note: Aelian. H. A. l. 10. c. 4. ] experientia docuerit, bibere ipsis exitiale. In Arabia quaedam tricubitales trahunt caudas, prodente Herodoto, quaedam cubitum latas ut apud Aelianum legimus. Tales vel his similes in Arabia Petraea et Felice inveniuntur. Cauda aliquando viginti sex, aliquando quadraginta quatuor libras pendit. Ibidem arietes sunt usque in terram criniti. Hic, qui sub nomine Indici datur, sed revera arabs, cornib. omnino [orig: omninò] caret, lanam habet promissam, cauda terram [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 52. ] contingit. Arietis species est aries Moromorus, ut eum Nierenbergicus vocat, Rasus est, et stupiditatis quodam gestu solet consistere, et serene attendere obvios aliquando territus aufugit [note: Marcgr. Hist. Brasil. l. 4. c. 10. ] cum sarcina [orig: sarcinâ]. Aries vero [orig: verò] Guinensis seu Angolensis ita a [orig: à] Marcgravio describitur. Magnitudine arietis nostratis. Caput habet crassum arietinum, occipitio tamen magis prominente quam in nostratibus: aures pendulas: caudam usque ad suffragines pendulam: scrotum magnum, et penem in medio ventre: cornua parva deorsum usque ad oculos incurvata et quasi torta: ad collum inferius, iubam habet pendulam longis pilis constantem, in reliquo corpore breves pilos hircinos: nullam lanam. Caput et aures sunt nigrae; caudae quoque dimidia pars ab exortu, reliqua pars alba: ad occipitium pili sunt albi; crura anteriora usque ad genua alba, inferior medietas nigra; posteriora crura tota nigra et circa anum corpus et dorsum album; in lateribus autem nigras habet maculas. Crura et pedes habet, altos hircinos, duabus ungulis nigris. Variant tamen hae oves colore uti nostrates; et quaedam species caudam habet tibiam humanam crassam ad suffraginem usque pendulam et pinguem; caret illa species iuba illa ad inferius collum. Lanam quoque non habet, sed pilos caprinos. Grandiores sunt nostratibus et ingluvie pendula instar bovis. In Asia rubram quaedam habent lanam. Regio Camandu, si M. Paulo Veneto credimus, non minores asinis alit, illasque pulcherrimas et pingues, quarum cauda octoginta libras aliquando pendat. Canusinis lana est ruffa, seu fulva. In Chio sunt parvae staturae inopia [orig: inopiâ] pabuli, sed caseum ex iis laudatissimum fieri, Aelianus auctor est. In Clazomeniorum agris, teste Hermolao, pecora procreati aiunt, aliis locis leucophaea, aliis pulla, aliis coracino colore. Coraxinorum lanitium omnium pulcherrimum, teste Strabone; ideo [orig: ideò] admissarii arietes talento emuntur. Apud Cretenses in Ida monte, sunt, oves pastoribus Striphoceri dictae, cornibus erectis, ut unicornu, in ambitu canali culatis, et cochlerae in modum contortis. Arietem nostratem magnitudine non superant. In Erythraea insula, quae forte [orig: fortè] Gades, ovium lac,


page 68, image: s093

[note: Strabo l. 3. ] serum propter pinguedinem non habet; quin et intra triginta dies suffocantur, nisi aliquid sanguinis detractum fuerit. In quadam Scotiae regione, si Hectori Boetio [orig: Boëtio] fides; flavae habentur oves, dentium aurei plane [orig: planè] coloris, carnes habentes croceas, et [note: Oppian. de venat. l. 2. ] lanas. In Gortynide, Oppianus referente Aeliano, tradit oves esse ruffas et quadricornes. In Gothlandia, si [note: Olaus l. 17. c. 1. ] nos Olaus M. non fallit, arietes sunt, quibus quaterna vel octona cornua crescunt, a [orig: à] quibus tantum ferociae mutuantur, ut sibi et aliis animalibus nisi serra [orig: serrâ] demantur, incommodent. Lanam habent mollem et longam. [note: Boet. in descript. Scotiae. ] Hirta ex Hebridibus una, fert oves vel maximos hircos altitudine superantes, cornua bubulis crassitudine aequå, sed longitudine aliquantum etiam superantia, praeter caudas in terram usque prominentes. In Hispania, tempore Marinei, tanta erat ovium copia, ut multos se ibi nosse scribat pastores, quorum unusquisque ovium XXX. M. possedisset. In eadem agnos melius quam [orig: quàm] alibi nutrire Iulius Alexandrinus auctor est. [note: Aristot. in l. Mirabilium. ] Apud Illyrios ferunt pecora bis anno parere, et quidem plaerumque geminos, multa vero [orig: verò] etiam ternos, et quaternos, quandoque quinos. Lactis quoque sesquicongium ab eis emulgeri. Indorum oves, apud Aelianum. ad maximorum asinorum magnitudinem accedunt, quatuor fetus cum plaerumque pariunt, tres cum minimum. Caudae logitudo ad pedes usque pertingit, quae etiam matricibus, tum ut facilius ineantur, tum ut ex adipe earum oleum exprimatur, abscinduntur. Arietum quoque dissecantur, et adipe exempto, iterum consuuntur, et quidem tam exacte [orig: exactè], ut ne vestigium quidem cicatricis appareat. Quorum icones arietum hic damus, unus erat sine cornibus et cauda, loco eius nescio quid habens extuberans, et sub mento veluti palearia, rotus candicabat, praeter caput et extremas ungulas, quae erant nigra. Alter erat insigniiter mutonatus, reflexis et convolutis cornibus, quae, ut et totum caput, coloris erat cornei: rostrum autem, pedes, et testes caudaeque pars inferior candicabant, cetera ruffus. Istriae seu potius Liburniae ovium lana, pilo propior quam [orig: quàm] lanae, ut ait Plinius. In Italia genus quoddam ovium esse, Gesnerus ex amici relatione scribit, quod natura [orig: naturâ], quaterna aut sena cornua aliquando gerat, sed imbecilles easdem, et lana [orig: lanâ] inutili. Laodiceae in Asia breves oves, villo summam nobilitatem habent, teste Plinio. Inter Lusitaniae fertilitarem, quam Athenaeus ex Polybio describit, agnis trium vel quatuor obulorum pretium esse consuevisse ait; suem, quae ad centum librarum pondus accedat, quinque drachmis in cenam [note: Athen. l. 8. ] emi, ovem duabus. In Lybia cito [orig: citò] apparent cornua in capitibus arietum. In Macedonia qui candida sibi nasci pecora volunt, ad Aliacmonem ducere: quinigra aut fusca ad Axium, Theophrastus tradit. In Madagascar reperiuntur oves caudis maximi ponderis. In Magnesia et Mesopotamia bis pariunt. Milesiae tertium bonitatis locum obtinent. Apud Moscos, in desertis campis circa Borysthenem Tanain et Rha, ovis est silvestris, quam ipsi Scigios vocant, narrante Barone Herbersteinio magnitudine capreolae, brevioribus tamen pedibus, cornibus in altum porrectis, et quibusdam circulis notatis (ex quibus Mosci manubria cultellorum transparentia faciunt) velocissimi cursus, et altissimorum saltuum. Nabathaei, referente strabone oves habent albas. In Naxo duplici sunt felle. Apud Panchaeam plurimum ab aliis mollitie differunt. In Peru oves ad asellorum magnitudinem crescunt, longis cruribus, crasso corpore, capite longo, collo et effigie quasi cameli, carne optima [orig: optimâ], agnorum maxime [orig: maximè]. Castratos aratum duci, et dorso ferte ligna: non clamare, colore esse, albo, nigro, et cinereo. Quinquaginta onerum pondo sustinent, et tergo sublatum, ad aliquot passuum milia vehunt: vesci tamen si urgeantur, sedentes, ore converso ringentes, foedo odore conspurcant,


page 69, image: s094

si onustaesint; tum humi se acclinant, nec inde ulla [orig: ullâ] verberum vehementia, nisi penitus clitellis exonerentur, propelli possunt. Lanae tenuitate, longitudine et copia [orig: copiâ] nostras superant: Frumento vescuntur, sed adeo [orig: adeò] pauci sunt et cibi et potus, ut triduo imo [orig: imò] quatriduo abstineant: Mathiolus nobis eius exactam descriptionem dedit, dum ait. Refert hoc animal partim camelum; partim cervum; adeo [orig: adeò] ut recte [orig: rectè] quidem Graeco idiomate e)lafoka/mhlon appellari posse crediderim. Longitudo totius corporis a [orig: à] cervice ad caudam sex pedum est: altitudo vero [orig: verò] a [orig: à] dorso ad pedis plantam, quatuor tantum, et colli longitudo a [orig: à] scapulis ad cervicem, duum [orig: duûm]. Capite, collo, ore, superioris praesertim labii scissura [orig: scissurâ], ac genitali Camelum fere [orig: ferè] refert: At caput oblongius est: autes habet cervinas, oculos bubulos. Anterioribus dentibus in superiori mandibula [orig: mandibulâ] caret; sed molares utrimque habet, ut bisulca fere [orig: ferè] omnia, et ut illa etiam rumin~at. Dorso est sensim prominente, quod per iniviam a [orig: à] pictore neglectum est. Scapulis prope [orig: propè] collum depressis, lateribus tumidis, ventre lato, clunibus altioribus: et cauda brevi spithamae fere [orig: ferè] longitudine: quibus omnibus cervum fere [orig: ferè] refert; quemadmodum etiam cruribus, praesertim posterioribus. Pedes illi bisulci sunt, diducta anteriori parte divisura. Ungues habet acuminatos, qui circa pedis ambitum in cutem crassam abeunt. Nam pedis planta [orig: plantà] non ungue sed cute ut in multifidis et in ipso Camelo contegitur. Retromingit ut Camelus et testes substrictos habet. Pectore est amplo; sub quo ubi thorax ventri connectitur, extuberat globus, ut in Camelo, vomicae similis, e [orig: è] quo nescio quid excrementi sensim manare videtur. Color colli, cervicis; pectoris et anteriorum crurum est illi albus, reliqui vero corporis subruber, vel ex nigro rufescens. Rostro tamen est nigro et anterioribus cruribus a [orig: à] genu albicantibus. Cicur ac mansuetum est animal, sed frigoris impatiens, ut alia quae ad nos e [orig: è] calidis regionibus afferuntur. Neminem offendit: sed miro admodum ingenio ab illata se vindicat iniuria. Nam ubi aliquis illud vexet; vel circa clunes opprimat, non calcibus aut morsibus se defendit, sed vomitu vel cibi vel humoris in vexantem retrorsum cum impetu eiaculato, ad protensam colli longitudinem. Salacissimum hoc esse animal, id mihi coniecturam facit, quod cum sui generis faemellis sit destitutum, magna [orig: magnâ] cum prurigine capris se commisceat, non tamen erectis, ut alias [orig: aliàs] caprae hirco ascendente solent, sed humi ventre accubantibus, ita cogente animalia anterioribus cruribus. Itaque superascendens coit, non autem, ut falso de retromingentibus animalibus affirmat Aristoteles; aversis clunibus. Adeo [orig: Adeò] venere vernali autumnalique tempore stimulatur hoc animal, ut illud viderim humile quoddam praesepium avena [orig: avenâ] refertum conscendisse, genitaleque illi magno cum murmurc tamdiu confricasse, quousque semen redderet, plurimis una hora replicatis vicibus. Non tamen concepere caprae huiusce animalis semine refertae, tum [orig: tùm], quod, ut puto, vi coactae illi prostiterint continuo [orig: continuò] balantes; tum [orig: tùm] quod cum hoc animali earum non conveniat species. Indicam ovem appellabat hoc animal, qui illud ad nos advexit, atqui a [orig: à] nostris ovibus quantum distet, tu ipse iudicare poteris. Hactenus Mathiolus. Ab his plurimum differunt, oves illae Chilenses, quarum iconem istam Belgae attulerunt. Satis omnia quadrant, inquit de Laetius, quoad corporis compositionem; praeterquam quod [orig: quòd] postici pedes ungulas bisulcas habeant, priores autem in quatuor divisos ungues, et quod prolixis admodum villis lanae vestiatur, quam inprimis commendant. Ceterum natura bene convenit cum praecedentibus, ita ut haud dubium sit unius generis animal esse, tantum ratione caeli sub quo degit variare: nisi forte inter utrumque sit distinctio illa, quam observavimus in descriptione Ind. Occidentalis; ut omnino existimo. Sputum eiaculatur in vexantes; et


page 70, image: s095

scribit. P. Alonso d' Ovaglie in Historica Relatione Regni Chill, vulgo credi in parte corporis humani quam sputum illud contigerit, scabiem generari. Pollentia iuxta Alpes, oves habet [note: Martial. l. 14. Epigr. 157. ] cani velleris, ut apud Martialem exstat. Apud Rhaetos, arietes sex vel septem annorum ad priora cornua alia veluti adnata, parva, bina, vel terna producunt, illaque non ante quintum aut sextum annum adnascuntur, primis robore et crassitie proficientibus. Sauromaticae duro sunt pilo. Syriae cubitales ovium caudae, plurimumque in ea parte lanitii. Crica Tarnasari urbem Indiae, oves conspici, cornua damis haud absimilia habentes, nostris longe [orig: longè] maiores, Aristoteles auctor est. Visi et Monstrosi agni, quorum etiam hic Icones damus. Unus erat capite suillo; alter duobus capitibus et quinque pedibus. Tertius pedibus equinis et capite simiae. Quartus triceps. Quintus, dorso duplici coniuncto, pedibus octo.

ARTICULUS IV. De Capra et Hirco domesticis.

[note: Aldrovand. de Bisulcis c. 9. ] IN historia hac, de Caprae primo, mox Hirci, tandem Haedi nomine, in principio agendum est. Capras a [orig: à] carpendis virgultis dictos esse scribit, Varro, Cicero, et Nonnius. Festus tamquam crepas vult dici, quod [orig: quòd] cruribus crepent. Martinius a [orig: à] ka/ptw voro, quod [orig: quòd] sit animal poikilo/fagon deducit. Pro aetate et sexu variant nomina. Graecis dicitur ai)/c, ab a)i+/ssein ruere, et cum impetu ferri. Dicuntur vero [orig: verò] ai)/ges2 tam e)ri/foi recens natae caprae, quam [orig: quàm] xema/roi, quae sunt anniculae, vel mediae aetatis, et adultae quae tra/goi, licet hoc nomen maribus duntaxat competere videatur. Synonima occurrunt plurima. Modernis Graecis vocatur ge/da, Tyrrheniis ka/pra, Cretensibus karanw\, Hesychius mh/klas2, et a)sti/gnas2 vertit capras kera/des2 sunt caprae foemellae quae cornua ut plurimum habent. khlw/des2, caprae in fronte signum habentes instar calli. mnaa/d???s2 quae mulgentur: mu)na\s2 agrestis: xema/ra hieme nata. Grammatici tamen xe/maron, pro omni caprario genere, omni aetate et utroque sexu interpretantur. Sed et mui/ra et mhka/des2 caprae sunt. Hircus, qui Sabinis fircus, vel ab hirsuto, quod ab Ebraeo [gap: Greek word] adurere, quod [orig: quòd] animal sit libidinosum, dicitur. Graecis est tra/gos, vel a [orig: à] trw/gein et tragei=n edere, quod [orig: quòd] vorax sit: vel para\ to\ traxu\ de/rma e)/xein, a [orig: à] pellis asperitate: vel u(po\ to=u tre/xein, currendo. Capri nomen obtinuit, qui castratus est: Aegyptiis Mendes. Haedus est id quod ex capra et hirco nascitur. ab Ebraico potius [gap: Greek word] quam [orig: quàm] quasi foedus dicitur. Martialis fetum quaerulae rudem capellae appellat. Hesychio et Ethymologo dicitur e)/rifos, Varmo ad tres vel quatuor menses, postea xi/maron dici, donec pariat et mulgeatur. Rhodiis audit ka/rannos, alias [orig: aliàs] etiam kekru/falos, aut krh/demnos. dia kalama/s1arkes2 in quadam lege dicuntur, quod [orig: quòd] frugum [note: Descriptis. ] calamos depascerent. Bisulcas esse capras, et cornigeras, haud uno loco Aristoteli proditum. Colorem mutant, et interdum varie [orig: variè] generantur. Pilus differt sexu. Crastus est hircis, mollis et tenuior capris. Et quia hoc genus apprime [orig: apprimè] hirsutum est, ideo [orig: ideò] Festus, densorum pilorum homines hircipilos vocavit. Cornua omnibus esse negat Plinius; verum in his quibus sunt, indicia annorum per incrementa esse affirmat. Sunt autem ea longa et acuta. In Delo insula, prodente Varino, visum est hirci bicubitale cum dodrante, ponderis librarum viginti sex. Oculos, quos in auglorum angustias contrudit, habet aliquando dissimiles; In tenebris splendere lucemque [note: Plin. H. N. l. 28. c. 11. ] iaculari Plinius prodidit. Naso sunt simae. Dentes caprae superiores non sunt praetet primores geminos, ut idem ait, et pauciores alii quam [orig: quàm] hircis, quod prodidit Aristoreles. Dependet mento omnium villus, qui aruncus, spirillus [orig: spirillùs], Graecis h)/reggos, secundum quosdam kru/gkos dicitur. Noneolas vocari tradit Festus papillas quae ex faucibus caprarum dependent, Varro mammillas nuncupat,


page 71, image: s096

lacinias Plinius, verruculas alii. Binas in feminibus mammas habent: pedes macilentos. Per aures et nares spirare, praeter Alcmaeonem vel potius Archelaum, Aegypti sapientes quoque credidere. Philes signum addit, quod [orig: quòd] naso obstructo nihil offendantur. Oppianus id de silvestribus credidisse videtur, dum eis meatum quendam a [orig: à] medio inter cornua loco ad pulmones pervenite, cui cera [orig: cerâ] infusa [orig: infusâ] suffocentur, scribit, Bartholomaeus quoque Eustathius, huic sententiae accedere videtur, dum se aliquid simile in homine invenisse [note: Aristot. H. A. l. 1. c. 11. ] prodit. Aristoteles tamen in contrarium nititur. Iecur extractum diu moveri aiunt. Ventres sunt plures, Lien rotundus. Aspera arteria talis qualis in homine. Quantum [note: Locus. ] ad Locum, in aquilonaribus terris abundant. In Creta magna ipsarum [note: Isidos. l. 14. c. 6. ] copia, quo [orig: quò] Iupis careat. Ithacem Telemachus apud Homerum ai)gi/boton vocat. In Rhetia Helvetica praestantes caseoli caprini fiunt, praecipue [orig: praecipuè] iis in locis, qui circa thermas Fabarianas montani sunt. Reperiuntur quoque in Achaia, Africa, Nubia, Sardinia, Cephalonia, Mileto, Damasco, India, novo orbe, Hispania, Corsica et ceteris locis, de quibus in Differentiis agemus. Terram pascendis aptam, Graeci ai)gi/boton, ai)gi/nomon [note: Cibus et totus. ] et ai)gi/bos1kon vocant. Cibum et potum si attendas, poikil. fa/goi sunt. Inprimis vero [orig: verò] frutetis, arbuto, alaterno, cytiso agresti, iligneis et quernis frondibus, maxime [orig: maximè] gaudent. Ex glande, si circa satietatem data est, abortum facere, Columella auctor est. In deliciis quoque habent oleam, ideo [orig: ideò] Minervae inimicae; vitis tenellos palmites, ideo [orig: ideò] Libero patri immolabantur; ficus et farinam, teste Aeliano, fraxinum, tamariscum, barbam hircinam, et rosam caninam. Fabae largius datae, copiam lactis efficiunt: ut et pentaphyllon, si priusquam bibant, quinque dierum spatio ipsis vorandum detur. Eiusdem rei gratia, et dictamnum ventribus alligatur. Vorant alicubi scammoneam, veratrum, clematidem, et teste Lucretio, cicutam. [note: Plin. H. N. l. 12. c. 17. ] De Ladano libet Plinii verbis uti. Arabia, inquit, Ladano gloriatur, forte [orig: fortè] casuque hoc, et iniuria fieri odoris, plures tradidere. Capras maleficum alias frondibus animal, odoratorum vero [orig: verò] fruticum appetentius, tamquam intelligant pretia, carpere germinum caules praedulci liquore turgentes, destillatemque ab his (casus mistura) sucum, improbo barbarum villo abstergere. Hunc glomerari pulvere, incoqui sole. Et ideo [orig: ideò] in Iadano caprarum pilos esse. Recentiores tradunt silvas Arabum pastu caprarum refringi, atque ita sucum villis inhaerescere. Verum autem ladanum Cypri insulae esse, similiterque et ibi fieri tradunt, et oesypum hircorum barbis genibusque inhaerens, sed ederae flore deroso, pastibus matutinis cum est rorulenta Cyprus. Deinde nebula sole discussa, pulverem madentibus villis adhaerescere, atque ita ladanum depecti, etc. Vulgatissimum porro pabulum gramen est, aculeatis inprimis foliis, capriola Ruellio, quod prae ceteris grata sit. Salsedine delectari, nec torroribus ignotum. Dracula Transalpinae Hungariae praefectus, saepe numero captivis Turcis pedes excoriatos contuso ssale perfricuit, mox capras adhibuit, quae linctu cruciatum augerent. In potu, aquae stagnantes et mortuae, quaeque diu in vasis stetere, improbantur. Albertus, cum moventur, post meridiem, plus aquae potaturas dicit. Prodigiosum, quod in Zacintho Antigonus notat, nempe, quo tempore spirant Etesiae, capras hiantes stare versus boream, eoque contentos, aquam [note: Generatio. Plin. H. N. l. 8. c. 5. ] non requirere, neque bibere. Caprae sunt admodum venereae, teste Plinio. Ideo mense septimo et adhuc lactantes incipiunt coire: idemque tradit, animam ipsis quam Ovibus ardentiorem, [note: Varro R. R. l. 2. c. 3. ] calidioresque concubitus. Anniculae etiam coeunt [orig: coëunt], et terno aut quaterno concubitu implentur: quod si a [orig: à] coitu imber accesserit, abortum [note: Arist. H. A. l. 5. c. 14. et l. 6. c. 19. ] infert. Quinque mensibus uterum ferunt. Pariunt maxima ex parte singulos, sed aliquando et


page 72, image: s097

binos, et ternos, et quaternos. Si clementia aeris [orig: aëris] et pabuli accesserit bis pariunt. Fertilitas ad octo annos durat. Aristoteles tamen tota vita coire asserit, et gemellos parere, si pater aut mater vim eam geminandi a [orig: à] natura obtineat. In trimatu sunt inutiles. Pinguedine sterilescunt. Commodissimum tempus coeundi [orig: coêundi] hibernum solstitium. Unde Plinius. Concipiunt Novembri mense, ut Martio pariant turgescentibus virgultis. Quidam ad denas capras singulos adhibent hireos, alii ad quindecem: nonnulli ad viginti. Quomodo edueari debeant, ad Oeconomicam pertinet. Vehementiorem coitum si excitare volueris, genitalia, delibutis multo sale et nitro manibus perfrica: vel eadem pipere, aut urticae fructu perunge. Seminalem humorem capris ante coitum [note: Aristot. H. A. l. 6. c. 18. Aristot. H. A. l. 3. c. 20. ] et partum destillare, Aristoteles auctor est. Idem, ubera illarum quae coitum non patiuntur, a [orig: à] pastoribus montis Oetae urtica vehementer perfricari, ut dolorem infligant, prodidit. Inde primo [orig: primò] cruentus humor elicitur, mox purulentus, postremo [orig: postremò] lac non minus quam [orig: quàm] ex iis quae Venerom passae sunt. Idem de mulieribus tam viduis quam [orig: quàm] virginibus Albertus [note: Sympathia et Antipathia. ] scripsit. Amicitiam colunt, cum ovibus, tigri, sargo, pulegio, et eryngio. De ovibus non est quod [orig: quòd] quicquam dicatur. Tigri, si haedus porrigatur, absinet cibo per biduum: tertio die esuriens aliud poscit, nisi porrigatur, caveam convellit, haedo vero [orig: verò], tamquam contubernali suo parcit, quod Plutarchus prodidit. Sargus piscis umbra quoque ipsarum delectatur, et stantes in littore, attingere gestit, ad saliendum per naturam [note: Plin. H. N. l. 20. c. 14. ] inhabilis. Pulegium a [orig: à] capris gustatum, si Plinio fides, balatum concitat, indeque Graeci quidam literas mutantes blechon vocavere. [note: Plin. H. N. l. 9. c. 3. Theophr. de animalib. quae invident. ] Si vero [orig: verò] eryngii caulem capella morsu desectum ore sustulerit, totus statim subsistit grex, relictoque pascendi studio, novo veluti spectaculo attonitus, non prius mirari rem desinit, quam [orig: quàm] pastor caulem illum abstulerit. Inimicitia ipsis cum lupo, pardali, elephanto, caprimulgo ave, saliva humana, melle, evonymo, vite, et conyza. [note: Plin. H. N. l 10. c. 40. Aelian H. A. l. 7. c. 26. ] Lupus capras devorat. Pardalis easdem invadit. Elephas exhotret. Caprimulgus avis ubera sugit. Unde uber emoritur, caprisque caecitas, quas ita mulsere [orig: mulsêre], oboritur. Humanam salivam vitare, Aelianus reliquit. Hausto melle debilitantur, si Alberto fides. Evonymi folium et fructus capras interimit gustatus, nisi purgentur: purgantur autem anocho, [note: Aldrovand. de Bisulcis p. 270. ] quod quid sit, vide Aldrovandum. Aquam si biberint in qua folia rhododendri maduere, pereunt. lisdem et Sabina venenum. Oleam si lambendo lingua [orig: linguâ] contigerit, primo germinata sterilescit. Pulmo assus ebrietatem prohibet. Conyzam edentes moriuntur siti enectae. Aegolethrum herba in Lycia, eisdem exitium. Inde nomen sortita. Vox ipsis est apud Graecos mhka=sqai, id est mutire, ut Hospinianus vertit. Unde Homero mhka/des2 vocantur. Apud Latinos, et balare, quod commune cumovibus, et fremere. Inde frima/ssein de hirco. Varinus e)na\ hircinae vocis imitationem [note: Natura [orig: Natüra], mores, ingenium. ] esse asserit. Mobiles sunt et celeres. Unde Varro in Soracti Fiscelio capras feras, e [orig: è] saxo, pedes plusquam [note: Varro R. R. l. 2. c. 3. ] sexagenas salire scribit. Frigoris potius quam aestus sunt impatientes: fetae inprimis, quae gelicidio [note: Columella R. R. l. 7. c. 6] hiemis conceptum fecere. Amant potius dumeta quam [orig: quàm] prata, et campestrem situm: asperisque etiam montosis ac silvestribus optime [orig: optimè] pascuntur. Ita autem inhaerent rupibus, ut infra cas intuentibus videantur pendere. Unde caprarum et hircorum grex, ai)po/lion quasi ai)popo/lion, sublimium conversatio dicitur: ipsae vero [orig: verò] petrae ai)ge/lipes2. Proxime [orig: Proximè] etiam ripas vago passu lasciviunt, comam fluvii tondentes. [note: Usus in Cibis. ] De Carnium caprinarum qualitate non convenit inter auctores. Hippocrati sunt cruditatis, flatulentiae et ructuum generatrices. Minus tamen aestivo tempore, quo [note: Galen. de alim. facult. l. 3. c. 1. ] melius pabulum habent noxiae. Autumno deterrimas Galenus fecit; hieme, meliorem sanguinis consequi


page 73, image: s098

habitum, et naturalem intemperiem a [orig: à] temperatura temporis contractam [note: Athen. Dipnos. l. 9. ] corrigre. At Athenaeus si conficiatur, etsi olida sit, plurimum alere, plurimumque corpori robur addere, reliquit: Clitomachumque Carthaginensem novae Academiae sectatorem solitum ferri dicere, quendam athletam Thebanum, omnes suae aetatis viros superasse, quod caprinis carnibus vesceretur, tenacibus illis, et concoctu difficillimis, quarum esu olidus e [orig: è] corpore sudor, manaret. Militarem cibum esse, Homerus in Achille legatos Agamemnonis excipiente, [note: Galen. de boni et mali succi cibis. c. 6. ] ostendit. Lac, inter cetera lactis genera moderate [orig: moderatè] se habet; etsi minus quam [orig: quàm] humanum temperatum. Est tamen et in eo, si aetatem, pastiones, anni tempus, et spatium quo a [orig: à] partu edito distant, discrimen. Sine melle periculose [orig: periculosè] sumi, auctor Galenus, quod [orig: quòd] in ventriculo coaguletur. Minus idem alvum tentat, nisi scammonio [note: Ludovic. Roman. l. 5. c. 20. ] et aliis vescantur. In quibusdam Orientis locis, tertio mense ablactati infensos, eodem ali solent. Lactis naturam Caseus sequitur. At hircorum caro, tum ad coquendum, tum ad bonum sucum generandum, deterrima est: libidinisque inprimis tempore vitiatur et fetet. Apud Antiphanem tamen tra/gos u(liba/tas2 in convivio apponitur. Testes quoque et iecota damnantur. De Haedina non est una auctorum sententia. Sanctis in V. T. olim in deliciis: Ascraeus Poeta [orig: Poêta] e)/uxumon kai\ e)/upepton vocat. Platina post Galenum, domesticorum animalium laudabilissimam esse, quod [orig: quòd] parum recrementi haberet, facile [orig: facilè] concoqueretur, bene [orig: benè] aleret, sanguinem calido et frigido temperatum [note: Bruier. de re cibatia l. 13. c. 17. ] generaret, scripsit. At Bruierinus eas vituperat, quod [orig: quòd] caprae febre numquam careant: nec possit sanum temperamentum a [orig: à] matre motbida [note: Iul. Alex. Salubr. l. 11. c. 7. ] fetus sortiti. Iulius Alexandrinus vero [orig: verò] calidas quidem esse asserit; sed naturalem quae in adultis est siccitatem, teneritudinem aetatis emendare, et ad temperamentum quoddam ducere: simul lactentes, minime [orig: minimè] quidem aetatis ratione, verum alimenti beneficio, de nativa caliditate aliquid remittere, et humectiores tenerioresque fieri. Olim etiam apud Ethnicos, in conviviis circumferebantur, lasere et aliis conditae. Sanguis incibum formatus, sanguiculus, teste Plinio, dicitur. Formabatur et in cibum: Unde me/las2 cwmo\s2 apud Lacones: et Pollux ai(mati/an, obsonii genus exponit. Iecinora et pulmones quomodo coqui debeant, vide apud Apicium. [note: Usus in Medicina. Plin. H. N. l. 28. c. 10. ] Magni et in Medicina usus. Ideo [orig: Ideò] Plinius, milia remediorum ex capra demonstrari dixit. Democritus etiam effectus eius auget, qui singularis natus sit. Carnes caprinae comitialibus in rogo hominis tostae exhibentur, ut volunt apud Plinium Magi. Hircorum in aqua decoctis panos et apostemata discutiunt. Iure caprino cantharides expugnantur. [note: Plin. H. N. l. 28. c. 9. ] Drusus Tribunus plebis caprinum sanguinem bibisse dicitur, cum pallore et vindia [orig: vindiâ] veneni sibi dati insimulare Q. Cepionen inimicum vellet. Eodem maculas contractas ablui Marcellus scribit. Tormina intestionorum et alvi fluores sistere in sartagine frixum, apud Galenum et Dioscoridem habemus. Hircinus abscessus calidos cito [orig: citò] maturat: in cerato quodam podagrico apud Aetium admiscetur: lusciosos sanat: herbis diureticis nutriti, aridus et tritus inque vino cum petrosellino sumptus, calculosis veheme~rer prodest. Quomodo et quando colligi debeat, apud Aldrovandum vide. Medicamentum hoc manus Dei vocatur. Paria ibidem ex Marcello, Fuchsio, et aliis in venies. Adamantem eo solvi et emolliti magni auctores, inter quos Scaliger et Ioubertus prodidete. Si in sanguine eodem et succo senecionis vitrum efferbuerit, aut maceratum fuerit, reddetur tam molle, quam [orig: quàm] est cera vel argilla, ut quidvis ex eo fingi possit: pristinae naturae restitues, si aquae immerseris. Hoc est Geberi, Alberti, et ingeniosi cuiusdam Bituricensis vitrarii secretum, quod ille [note: Mizald. Memorabcent. 8. aphoris. 18. ] moriturus Antonio Mizaldo, ut ipse memorat, ultro [orig: ultrò] donavit. Idem cum aceto mistus sanguinis vomitui et


page 74, image: s099

exscreationi prodest. Serum commode [orig: commodè] illis, qui mordicatione patiuntur, aut in recto intestino, aut in colo, inicitur, quod ob crassitiem citius concrescat, ut Galenus docuit. Secundum Avicennam magis resolvit quam [orig: quàm] cetera, cum melanthio, sulfure, et iride, lentiginesque et maculas tollit. Cum adipe anserino, Plinio teste, ac medulla cervina, resinaque et calce, labiorum fissuris efficax [note: Columella R. R. l. 6. c. 14. ] est. Cervix boum si intumuit, comperimus, inquit Columella, aureum esse medicamentum, ex pice liquida, et bubula medulla, et hircino sevo, et vetere oleo, aequis ponderibus compositum atque incoctum. Cum calce strumas discutit, teste Plinio et Marcello; cum cera, ulcera serpentia sistit; addita [orig: additâ] pice et sulfure percurat; manantia item verendorum cum melle rubique succo. Per se datus adeps, teste Dioscoride, cantharidum venenum obtundit. Magi ut citat Plinius, commendant comitialibus cum felle taurino pari pondere decoctum, et in folliculos fellis reconditum, ita ne terram attingat bibendum sub limine ex aqua. Marcellus ptifanam cum eodem coctam torminosis in declinatione convenire vult; [note: Dioscorid. M. M. l. 2. c. 94. ] et apud Dioscoridem habemus, caprinum adipem decoctum cum polenta, rhoe [orig: rhoë], et caseo, dysentericis dari, et cum succo ptisanae infundi. Plinius denique in sorbitione aliqua [orig: aliquâ] intestinorum vitiis magnopere [orig: magnoperè] prodesse asserit, ita uti protinus frigida aquahauriatur [orig: aquâhauriatur]. Idem remedium hydropicis Sextus Empiricus commendat. Canarii, ut [note: Cadamustus Navig. c. 8. ] refert Cadamustus, saevo hircino coniuncto quorundam herbarum succo carnem inungunt, ut cutis facta inde densior algorem ferat facilius. Nudi enim incedunt. Adhibetur et podagricis cum fimo caprae et croco, sinapive, cum caulibus hederae tritis, vel flore cucumeris silvestris. Idem, pomatum ingreditur, ad fissuras labiorum commodissimum. Medulla post cervinam et vitulinam laudatur. Iecur assum caeliacis convenit, magisque quam [orig: quàm] hirci, cum vino austero decoctum potumque, vel ex oleo myrrheo umbilico impositum. Idem ad nyctalopias facit, et illos qui comitiali morbo sunt obnoxii deprehendit, convulsionemque iisdem infert. Quin et ad canis rabidi morsum laudatur, quo imposito, ne tentari [note: Hippoerar. de natura muliebri. ] quidem aquae metu affirmant. Hippocrates, si pariens inflata fuerit, he par ovillum aut caprinum calido cinere obrutum, edendum praecipit meracius ad dies quatuor, et vinum bibi vetus. Ex felle multa quoque apud Plinium imprimis sunt remedia. Veneficiis ex mustela rustica [orig: rusticâ] factis, contrarium est: cum cinere aluminis, scabiem abolet: ad porriginem cum creta [orig: cretâ] cimolia [orig: cimoliâ] et aceto facit, ita uti capilli paululum inarescant. Idem lentigines tollit admixto caseo et vivo sulfure, spongiaeque cinere, ut mellis sit crassitudo: Strumas etiam discutit, si saepius incipientes ea rangantur. Superciliis impositum pilos abolet, nihil de angina et aurium vitiis dicam. Invenitur denique apud Dydimum, non fore in lecto cimices, si fel hirci aut tauri, aceto acri diluatur, indeque lectus aut parietes illinantur. De Liene hoc habemus. Calidum, id est, ut e [orig: è] pecude exemptus est, et super lienem hominis impositum, mire [orig: mirè] intra paucos dies dolorem auferre, si postea ad fumum suspendatur, ut illic arescat. Caput cum pilis suis decoctum, et contritum incisa intestina solidat. Cerebrum Magi per annulum traiectum aureum, priusquam lac detur infantibus instillant contra comitiales, ceterosque infantium morbos. Aesculapius cum melle carbunculos sanare vult. Sextui vero [orig: verò] aquam, quae e [orig: è] caprae palato effunditur, et quicquid comedit, si misceatur cum melle et sale: ex eo caput et corpus si sero [orig: serò] fricetur, pediculos exstinguere promittit, aitque idem remedium esse ad ventris dolorem. Corii cinis ex oleo


page 75, image: s100

illitus perniones mire [orig: mirè] abolet: ramenta cum pumice trita, acetoque permista, exanthematis prosunt. Sistitur nima in femina ex inaribus haemorrhagia, si mammillae eius corrigio caprino vinciantur. Pili usti fluxus omnes sanant: combusti adiecta pice et aceto, naribusque inserti, sanguinem subito [orig: subitò] reprimunt. Acccensi serpentes fugant. Cornu combustum et mixta farina [orig: farinâ] impositum, furfures scabiemque in capite emendat. In flamma ustulati, crustae cum aceto scillitico tritae, commode [orig: commodè] igni sacro adhibentur. Capiti infirmi suppositum, vigilias in somnum convertit. Alarum fetorem, rasum vel exustum, et cum felle hirci, myrrthaque mistum, tollit, si eo perfricentur. Comitialem morbum deprehendit. Nidore suo lethargicos exccitat, et ustum ad albedinem dentes detergit. Ungulas ad serpentes prohibendos Palladius uri iubet: si cinis earundem ex aceto illinatur, alopecias sanat. Est et Lac Caprinum in multis contra morbos remediis. [note: Plin. H. N. l. 24. c. 7. ] Scio, inquit Plinius, Damocratem in valetudine Considiae M. Servilii consularis filiae, omnem curationem austeram recufantis, diu efficaciter usum lacte caprarum, quae lentisco pascebat. Vis ei inprimis alexiteria. Haustus cum uva taminia, contra ictus serpentum iuvat. Quod primum mulgetur, leviores facere in quartanis accessiones, sive esum sive potum, Sextus Empiricus auctor est. Magorum vero [orig: verò] quidam fimi hirundinum drachmam unam e [orig: è] lactis caprini vel ovilli vel passi, cyathis tribus adversus quartanas ante accessiones dare solent. Eodem perunctae gingivae faciles dentitiones faciunt. Potum cum sale et melle alvum solvit. Schistum, datur comitialibus, paralyticis, melancholicis, leporosis, elephantiacis, etc. Fervens adiecto polentae quantum satis, ut pulticulae instar fiat, dysenterico bibendum datur. Sanantur eodem et Lienes, post bidui inediam, tertia [orig: tertiâ] die hedera [orig: hederâ] pastis capris, per triduum poto sine alio cibo. Caseus recens morsibus animalium imponitur: siccus ex aceto et melle purgat ulcera: mollis cum melle subactus et impositus, pannoque aut lin???eo desuper tectus, sugillationes livoresque celeriter abstergit. Recens coagualtus super oculos positus, dolores cito [orig: citò] lenit, si mulier cibos aversans utero doleat, et febris ipsam ac [note: Hippocrat. de morbis muliebr. ] rigor corripiat, Hippocrates pe pli albi quintam, dimidiae choenicis partem, et seminis urticae tantundem, et casei caprini rasi dimidiam choenicem, simul cum vino vetere miscet, et sorbenda propinat. Et alibi, si quid in utero computruerit, vel si sanguis aut pus exeant, caseum caprinum assatum vel rasum, vel simpliciter, cum aequali parte polentae miscet, et in vino ieiuno propinat. Quantum ad Coagulum, Haedi contra pastinacam et marinorum morsus, drachmae pondere ex vino sumebatur. In profluvio sanguinis bibebatur, et contra concretum lac assumebatur. Idem tertia parte ex aceto potum, sanguinis excretiones reficit: magnitudine fabae, in vino myrteo remissum, et ieiuno caeliaco datum, efficaciter prodest. Hippocrates quoque haedi coagulum adversus alvi profluvium laudat. Urinam quod [orig: quòd] concernit, ea cum aceto scyllitico hausta, contra ictus serpentum ulaet: apostemata, in quacumque parte discutit: opisthoronon, auribus infusa levat. Paeni pastorales in filiis quadrimis, ut [note: Herodor. l. 4. ] refert Herodotus, venas verticis lana [orig: lanâ] succida [orig: succidâ] inurunt; nonnullii venas temproum, ne, scilicet, unquam pituita defluens ex capite officiat. Quod [orig: Quòd] si pueris inurendis spasmus contingat, urina [orig: urinâ] hirci aspersa [orig: aspersâ] eos liberant. Dioscorides, eandem ad aquam quae cutim subiit, cum nardi spica, quottidie, binis cyathis, cum aqua bibi scribit, urinamque per alvum extrahi. Sextus, mulieri


page 76, image: s101

menstrua provocare, si bibatur, credit. Omnium creberrimus usus Fimi, [note: Galen. simpl. l. 10. c. 22. ] Graeci pura/sqous2 proprie [orig: propriè] nominant, digetentis et acris facultatis adeo [orig: adeò], ut induratis scirrhorum in modum tumoribus, congruat, non tantum lienis; sed et aliarum partium. Ustusque tenuioris quidem substantiae, verum haud manifeste [orig: manifestè] redditur acrior. Datus aliquando ex aceto ad viperarum morsus, ex vino ad auruginem, cum ture ad profluvium muliebre. Inquietos infantes, fimo isto alligato panno, cohiberi tradit Plinius, maxime [orig: maximè] puellas. Luxatis cum melle illinitur. Ex aceto decoctus, strumas discutit. Ex eodem subfervefactus, et illitus, ulcera, quae serpunt, sanat. Cum melle paratus et appositus cancrosos, et carbunculo vencris laborantes, sanat, et eosdem discutit. Ambusta sine cicatrice sanat. Tritus et cum aceto scyllitico mistus, frontique applicitus, hemicraniam tollit. Cum eodem subactus ad crassitudinem mellis articulorum contractiones relaxat, et tremulis prodest. Cum farina hordei et aceto impsotus, maxime [orig: maximè] in duris et rusticorum corporibus, remedium est ischiadicis. Pillulae inter remedia mensium et se cundinarum pellendarum apud Hippocratem. Hisce adicere libet, quod [orig: quòd] ipsemet hircus pestilentiae tempore domi alatur, quasi aedium vastitas, viroso vapore, quem hircus exspirat repleta, aditu autam veneatam repellat. [note: Usus varii. ] Praeter haec, fiunt ex caprillis villis cilicia: ex pellibus indumenta, calcei, stragulae, utres, lagenae, rates, folles, vela, charta denique et scuticae: cornua hircina Pyrrhus cristae loco capiti imposuit. Locrenses, quos Ozolos vocant, trage/as2 kai\ kw/dia, id est, voium et hircorum pelles gestabant, et plaerumque inter caprarum greges versabantur. Sardos quoque et Getulos caprarum pellibus [note: Varro R. R. l. 2. c. 3. ] amiciri consuevisse, auctor est Varro. In Cypro etiam Zambellotum e [orig: è] pilis caprarum conficitur, et Iosephus Barbarus testatur, in Armenia minore prope [orig: propè] Betolin et Issan fluvios, vel ideo [orig: ideò] magnam caprarum copiam ali, et quotannis tonderi. Asserit [note: Bellon. observ. l. 3. c. 13. ] et Bellonius, selectiores Turacarum pannos, undulatos, ex pilis caprarum Ancyrae Cappadociae metropoli confici: sed et rapetes, ex iisdem constare. De chartis quod dixi, illae, pergami Troadis primum [orig: primùm] inventae fuere, et exinde nomen sortitae sunt. [note: Differentia. ] De Differentiis pauca occurrunt. Aegyptiae fetus quinos pariunt, quod [orig: quòd] fecundissimas Nili aquas bibant. In Phrygia hirci sunt quadricornes, referente Scaligero, pilo admodum prolixo, aequante candorem nivis, quem vellunt ad textrinam, non autem tondent. Aegyptii apud Plutarchum, affirmant, capras suas, quoties cum sole, eodem plane [orig: planè] loco Syrius oritur, in ortum omnes conversas, eo [orig: ] respicere, atque hoc sideris huius revolutionum argumentum certissimum esse. In Aquilonaribus terris, si Olao Magno credimus, hirci sunt magno corpore, crassis cruribus, plena [orig: plenâ] et brevi cervice, auribus flexis, et depressis, capite parvo, spisso, longo, ac nitido collo; cornibus altis et latis. Fere [orig: Ferè] omnes colore sunt albo. Hieme pascuntur pinorum corticibus, musco, et populeis virgis. Pelles maximis navigiis, quaestus et lucri causa, in Germaniam exportantur. [note: Aelian. H. A. l. 17. c. 3. ] Caspiae caprae, ut Aelianus exponit, et albissimae sunt et cornibus mutilae, et ad maximorum equorum magnitudinem accedunt. Eorum villi adeo [orig: adeò] molles, ut cum Milesiis lanis comparentur, ex iisque Caspiorum sacerdores, et ditissimi, vestes confectas gerant. [note: Aristor. in Mirabilib. ] In Cephalenia caprae non bibunt quottidie [orig: quottidiè], sed adversum sibi ventum ore hiantes excipiunt. Ideo [orig: Ideò] [note: Aelian. H. A. l. 3. c. 32. ] Theophrastus sex mensibus non bibere dixit. In Cilicia, referente Plinio, circaque Syrtes, villo tonsili reperiuntur. Damasceno, supra palmum longas habent anriculas, ubera multiplicia, suntque admodum fecunda: Circumducuntur quadraginta vel


page 77, image: s102

quinquaginta ab eis quibus lac est venale, et ubi lac emere volueris, in superius devehuntur caenaculum, etiamisi triplex foret contignatio, ubi coram in vasa stannea, lac emulgent. Narbonenses auriculas latiores suis habere, Gesnerus audivit, ut quae ad dodrantem longitudinis accedant. Illyricae, si Alexandro Myndio credimus, ungulas quidem habent, sed non bifidas. Aliquando ternos, quaternos aut quinos fetus edunt, et lactis sesquicongium. Idem Indicis prope [orig: propè] urbem Tarnassuri, et Africanis ad promontorium capitis viridis contingit. Hircum ad Amboinam lacte suo parvos alentem haedos, [note: Xaverius Epist. 23. ] se vidisse, Franciscus Xaverius Iesuita, corruptae illius de Christo et Petro historiae, quam Persice [orig: Persicè] conscripsit auctor, testatur. Ubere enim quod prope [orig: propè] genitalia unicum habebat, tantum lactis reddebat quottidie [orig: quottidiè], quantum scutella capere potest. Mambrina capra in regione Damiata, fert equitantem, sellam, frenum, et cetera quibus equi instrui solent: auriculas usque ad terram demissas habet, cornua deorsum revoluta sub ore. Pharos insula Aegaei maris, gignit capras cervis colore similes, magnitudine maiores. Est autem eis cornu longum ad duodecem palmos, rectum, et quod unum so um habet potrectum stipitem, si Surio credimus. In Sardinia scribit Nymphodorus, pelles caprarum tam mirifica [orig: mirificâ] vi esse, ut hiberno tempore calesaciant, aestivo refrigetent. Eaedem forte [orig: fortè] sunt, quae Musmones. In eadem hirci quidam celeritare omnes bestias superant. Ex Monstris, tricornis caprae imaginem hic exhibemus.

ARTICULUS V. De Capris silvestribus in genere.

[note: Aldrovand. Hist. bisulc. c. 10. ] DE Capris silvestribus in genere et in specie agendum est. Illarum plurima apud Graecos occurrunt nomina. *a)/ic a)/grios, nempe, ai)go/kerws2, do\rc, dorka\s2, dorkale)s2, dorka/dion, pro\c, tetw\c, bou/balos, i)/calos, nebro\s2, kema\s2, ko/los, trage/lafos. *a)/ic a)/grios, capra fera Latinis est. Solinus tamen sagittas dictamno herba [orig: herbâ] extrahendi morem, qui ab Aristotele, Theophrasto, Cicerone, Virgilio, ai)ce a)gri/ois2 simplicitur ita dictis tribuitur, ad illas adstringere videtur, quae Cretam et Ideam montem potissimum incolunt. Et, si Virgilio esset, fera capra quae Aristoteli ai)c a)/grios, manifestissima inter utrumque contradictio esset. Cum hic feras capras in Africa esse neget, ille haberi ostendat. Ideo [orig: Ideò] per capras feras Virgilii, capreas exponit Servius, et Aldrovando videtur, ubi pro specie sumenda est, illam intelligi debere, quae domesticae est similior. Sane [orig: Sanè] Varro, capras quas alimus, a [orig: à] capris feris ortas dicit, ipsoque caprae ferae nomine, privatim uti videtur. Varino ai)/c a)/grios, ai)/gagros, et Hessychio dicitur: quam [note: Oppian. Cyneg. l. 2. v. 343. ] tamen vocem Oppianus peculiari speciei, illi scilicet, quae Tridentinis et circumvicinis populis Camozza vocatur, tribuit. *li)go/kerws2, capricornus est Latinis, quam vocem barbari, teste Scaligero, caprae silvestri imposuere, et soli Suidae, genus est animalis. *do\rc et dorka\s2 solo nomine differunt, etsi quidam apud Hermolaum animal diversum esse opinentur. Alibi pro eo co\rc legitur, interpres Strabonis Damam, Nicandri, Capream vertit. Damas etiam traducunt apud Oppianum Gillius et Bodinus lo/rkous2, qui i)/orkes2 Hesychio. Dioscorides tamen a [orig: à] Dorcade manifeste [orig: manifestè] distinguit. Cornarius rupicapram intelligit, quae cornua in dorsum adunca habet. Dortadis nomine Plinius ita utitur, tamquam ei nullum apud Latinos vocabulum respondeat, sentitque capream capreolum et dorcadem, tria animalia, unum duntaxat animal denotare. Adldrovando ea vox nomine generis usurpari posse videtur. Aliis, ut Ethymologo et Varino, cervinus pullus esse creditur, sed male [orig: malè]. Cordus a [orig: à] dorco sexu differe existimat. Scaliger


page 78, image: s103

per dorcadem capreolum, per dorcum capream intelligit. Ut ut sit, para\ to\ o)ce/ws2 de/rkein, venit, quod [orig: quòd] acutius [orig: acutiùs] videat. Asserunt namque hi, (Origenis apud Aldrovandum verba sunt) quibus medicinae peritia est, inesse huic animali intra viscera humorem quendam, qui caliginem oculorum depellat, et obtusiores quoque visus exacuat. Ideo Ethymologo zw=on o)cuderke\s2 kai\ eu)o/mmaton dicitur. Invenitur et do/rkwn in Canticis Canticorum; quae tamen vox, auctore Myrtilo apud Athenaeum, prum usitata est. Videtur omnem captam silvestrem significare. *dorkali/des2 apud Oppianum brevem habent caudam. Gillius cervos transtulit, sed perperam. Ab istis namque apud eundem distinguitur. *pro/kes2 Varino sunt e)/kgona, e)la/fwn, h) dorka/dwn ei)=dos. At Aristoteles, dum dicit, fel nec cervum, nec pro/kas2 habere; et sanguinem ubi effluxerit concrescere omnium, praeterquam e)la/fou kai\ proko\s2; ab invicem distinguit. Gaza Damam vertit. Nomen a [orig: à] celeritate, u)po\ to=u proi+/cesqai, Gram~atici sumunt. *ptw\c a [orig: à] quibusdam et lepus et dorcas exponitur, cervus item et nebro\s2, quae omnia animalia sunt timidissima. Sed et ptw\c idem est quod pta\c timidus, seu pavidus, quo sensu Homerus ptw=ka lagwo\n, dixit. *kema\s2 apud Hesychium exponitur, vel hinnulus, vel cervus, vel dorcas. Ex caprearum genere esse, negat Scaliger. Sunt, inquit, in cervis, ut in bobus iunix et iuvencus. Aeliano [note: Aelian. H. A. l. 1. 4. c. 14. ] spcie a [orig: à] cervo differunt. Turbinis, inquit, instar celerrime [orig: celerrimè] fertur, flavis pilis spectatur. Cauda [orig: Caudâ] est albissima [orig: albissimâ], tum ex albenti eius oculi cyaneo colore tincti videntur, aures peraltis pilis refertae, neque modo [orig: modò] in terra pedum celeritatem ostendit, sed etiam cum in fluvii canfluentem inciderit, Ungulis pedum remigans, fluctus perrumpit, et vero [orig: verò] in lacubus natare gaudet, unde sibi pastum comparat. Virides iuncos et Cyperum depascitur. *nebro\n hinnulum interpretantur, Cordus, Marcellus, et alii. Aldrovandus peculiarem quandam caprae speciem hoc nomine indigitari, apud Dioscoridem, scribit. Nam Varinus et Ethymologus pro/ka nebro\n quoque dici produnt. Marius Grapaldus dama [orig: damâ] reddidit: Solinus etiam Damam esse ostendit, dum scribit. Nebrodi damarum copia nomen dedit, quem damae et hinnuli gregatim pervagantur, inde Nebrodes dictis. *kolos ex Scythicae et Sarmaticae gentis capris silvestribus censectur. Magnitudine est inter cervum et arietem, albicante corpore, eximiae super hos levitatis ad cursum: [note: Strabo Geogr. l. 7. ] naribus potans trahit ad caput. Hinc postmodum complures dies servans adeo [orig: adeò], ut per carentes aquis agros facile [orig: facilè] pabulum carpat. Capreae vox apud Latinos, saepe [orig: saepè] pro omni capra sumi videtur. Rupicapra, etsi in silvestribus species est Plinio, ratio tamen nominis postulat, ut generis etiam vicem subeat, quandoquidem per summas versari rupes, non illi tantum cui cornua in dorsum adunca, convenit. Delectantur in universum excelsis motibus, et tam in sublimi habitant, ut vix humanis obtutibus pateant. Quod si aliquando ferarum vel hominum adversitatem persensere, de altissimis saxorum cacuminibus sese praecipitantes, in suis se cornibus illaesas suscipiunt. Plurima inter mares discordia propter feminas, tempore libidinis. Domesticis, omnium consensu, saporis alimentique bonitate, constitutionis tenuitate, concoctionis facilitate, excrementorumque paucitate praeferuntur. Sicciores tamen paulo [orig: paulò] carnes habent. Ideo [orig: Ideò] inventum Arabum oleo eas incoquere, ut inde liumescant. Diocles tamen, Archidamus et galenus, quod in oleo coquitur sic cum evadere, et glutinis vinculo amisso, solutile fieri censent, ya/squron nempe et kau=ron. Usum in Medicina quod spectat, Caprreae in cibo sumptae dysentericis prosunt. Iecur seu inassatum, seu tritum caeliacis opitulatur: Vapor in aqua calida [orig: calidâ] salsa cocti, oculis exceptus, nyctalopas iuvat. Combustum et aspersum sanguinem sistit, maxime [orig: maximè] si contritum naribus indatur. Sanguis cum palma marina teste Plinio pilos detrahit: secundum Marcellum, abscessus maturat. Fel theriaca



page XXXII, image: s104

[illustration:

Cerva. Hinde.

]

[illustration:

Colopus.

]

[illustration:

Rupicapra. Gemps.

]



page 79, image: s105

est morsibus venenosis. Idem contra suffusiones incipientes, oculorum caligines, genarum et palpebrarum scabricias, facit. Cum rosaceo aut succo porri tritum, et tepidum navibus instillatum, tinnitum tollit. Cum melle Attico faucium dolores levat, et veretri exulcerationem sanat. Fimus aridus, tritus et cribratus, ex vino odorifero cyathi mensura [orig: mensurâ] sumptus, auruginem tollit, si Galeno credimus.

ARTICULUS VI. De Capris silvestribus in specie.

PUNCTUM I. De Rupicapra et Dama.

CAprarum silvestrium species sunt, Rupicapra, Dama, Ibex, Bubalis, Pygargus, capra strepsiceros, Dama vulgaris, Capra Moschi, Capra Bezoardica, Suhak Scitharum, Oryx, et Capra auribus [note: Aldrovand. Hist. Bisule. c. 11. ] demissis. Rupicapra Dioscoridi Drocos, Oppiano ai)/gastros seu ai)/gagros, Varroni Caprea, nisi fallor, dicitur. Magnitudo ei quae caprae villaticae, paulo [orig: paulò] tantum altior, et corporis forma feris altis similior. Bellonius minorem dama [orig: damâ] facit. Colore est inter fuscum et ruffum, qui aestate magis ad ruffum, hieme magis ad fuscum vergit. [note: Scalig. Exercit. 207. ] At Scaliger aestare pilo fulvo, hieme cinereo esse dixit. Gesnerus partim albam partim nigram, distinctis coloribus vidit: sed et albae totae interdum, quamvis rarissime [orig: rarissimè], [note: Bellon. obs. l. 1. c. 54. ] conspiciuntur. Oculos habet rubros, aures arietinis longiores, colore gilvo, atramque lineam utrinque recta a [orig: à] cornuum radice supra oculos ad extremum os dcutam, et in labra superiora desinentem. Frontem veluti stella insignit. Caudae superior pars pilosa, nigra, et rotunda; ut dorcadis longa. Cornua ei nigricant, novem aut decem digitos longa, multis nodosis circulis exasperata, minoribus paulatim, in unco nullis, quin levis et acutus est hami instar. Paralella fere [orig: ferè], id est, aequis undique intervallis surgunt; solida, ab initio tantum pollicis circiter mensura [orig: mensurâ] cava, et teretia magis quam [orig: quàm] domesticis. Aiunt, inquit loco citato Scaliger, mucronibus cornuum, id quod capras quoque facere videmus, rergum scabere. Ex ea scalpturitione, quae pernicies evenerit, operae pretium est cognoscere. Creditum est tanta illas illo in pruritu perfundi voluptate, ut extremum cornus fastigium, in corium eo usque adigatur, unde retrahi nequeat. Quo circa ex altissimis ruere locis, atque afflictari, aut a [orig: à] venatoribus forte [orig: fortè] deprehensas, proculve observatas capi, aut fame interire. Rupesmontium colunt, non summas tamen, ut ibex; neque tam alte [orig: altè] et longe [orig: longè] saliunt: descendunt aliquando ad inferiora Alpium iuga. Conveniunt saepe circa petras quasdam arenosas, et inde arenam, ut caprae sal, lingunt, quo linguae inertem pituitam defricent, et appetitum excitent. Cum in venatione urgentur, altius semper ascendunt, donec nullus ad eas canibus pateat accessus: deinde cum venatores per saxa manibus pedibusque sequi vident, de saxo in saxum transiliunt, ac montium cacumina petunt, donec nulla scandendi reliqua sit facultas. Illic se cornibus retinent, et quali suspendunt. Sic vel bombardis feriuntur, vel in praeceps pelluntur, vel fame pereunt. Mox a [orig: à] Divi Iacobi die frigidiores montium clivos petunt, ut paulatim frigori assuescant. Captae, aliquando cicurantur. Ex pellibus fiunt chirotecae equitantibus. Ubi errabundae quaerunt novas sedes, aut pascua perspecta [orig: perspectâ] proximarupe [orig: proximârupe], proiecto pede, saepe periclitantur eius fidem, nempe, mobilis ne sit, an lubrica. Illud festivum, addit Scaliger, In aula patrui Bonifacii, vidimus cicures assilire ad aulaea pendentia, in quibus similes essent


page 80, image: s106

intextae ferae. Quantum ad Usum, caro est siccior, et melancholici humoris parens, odoris silvatici. Venatores ex recenti sanguine scaturientem, tamquam insigne vertiginis remedium sorbent. Apud Plinium legimus, sevi cyatho, et lactis pari mensura [orig: mensurâ], deploratum phthisicum convaluisse. Iconem duplicem hic exhibemus, Rupicaprae nempe, et Capri montani. Dama duplex est, Una veterum, de qua hic; altera vulgaris sive [orig: sivè] recentiorum, Graecis platu/kerws2 dicta, quam Gaza forte [orig: fortè] intelligit, cum pro/ka apud Aristotelem damam vertit. Plinius caprarum silvestrium generibus, quae transmarini situs mittunt, annumerat. Forte [orig: Fortè] Dioscoridi et Nicandro, de coagulo agentibus nebro\s2 appellatur: Grapaldus etiam nebro\n damam reddidit. Animal est caprae magnitudine et colore dorcadis. Ovidius fulvo tergore damas vertit. Famosa est inprimis earum timiditas. Ideo [orig: Ideò] raro [orig: rarò] mansuescere Plinius tradit. Cornibus tamquam unco prominentes rupes apprehendunt, neque aliter inaccefsas montium verrucas superant.

PUNCTUM II. De Ibice.

[note: Aldrovand. Hist. bisulc. c. 13. ] DIoscorides in capite de coagulo, huius caprae non meminit, et vix forte [orig: fortè] aliquis est ex veteribus, qui meminerit, Homero excepto, qui i)/calon ai(=ga vocat. Esse vero [orig: verò] eam quam Germani Steinbock vocant, omnes docti [note: Plin. H. N. l. 8. c. 53. ] uno ore testantur. Plinius totam histotiam brevissime [orig: brevissimè] complexus est, dum inquit. Ex caprarum silvestrium genere sunt etiam ibices in Alpibus, pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus, gladiorumque vaginis, in haec se librant, ut tormento aliquo rotati in petras, potissimumque e monte aliquo in alium transilire quaerentes, atque recessu pernicius quo [orig: quô] libuerint, exsultant. Egregium est animal et corpulentum, specie fere [orig: ferè] cervina [orig: cervinâ], minus tamen: cruribus quidem gracilibus, et capite parvo cervum exprimit. Color pellis fuscus est. Senectute caneicunt, et secundum dorsi longitudinem nigram lineam excurrentem habent. Oculi splendidi et pulchri. Ungulae bisulcae et acutae. Femina in hoc genere mare minor est minusque fusca, maior capra [orig: caprâ] villatica [orig: villaticâ], rupicaprae non adeo [orig: adeò] dissimilis. [note: Bellon. obs. l. 1. c. 13. ] Mares prolixam nigricantem barbam gestant, quod nulli, ut Bellonius tradit, alteri animali cervinis pilis praedito accidit, praeterquam forte [orig: fortè] hippelapho. Magni ponderis cornua ei reclinantur ad dorsum, aspera et nodosa, eoque magis quo grandior aetas processerit. Augentur enim quotannis, donec iam vetulis tandem, nodi circiter viginti increverint. Bina cornua ultimi incrementi ad pondus sexdecem aut octodecem librarum accedunt. Bellonius quaternos cubitos longa vidit. Tot autem transversos nodos seu radios habent, quot annis animal natum est. De pernicitate aliquid ex Plinio diximus. Nulla certe montium rupes tam [orig: tàm] alta edita aut praeceps est, quam non saltibus aliquot superet, si modo [orig: modò] aspera sit, et spatia tanta promineant, quanta salientis ungulas excipere possit. Bellonius ex scopulo uno in alium sex etiam passuum intervallo distantem, desilire solere scripsit. Dum cadit ex alto, totum corpus inter cornua a [orig: à] collisione protegit, et ictus lapidum magnorum, cornibus excipit. De Venatione Aldrovandum consule. Duo earum genera Bellonius dari prodit, in Creta: id se ex earum cornibus inde et Cypro delatis didicisse, addens. Deprensae libero aperto capacique cursus loco, in venatorem irruunt, eosque de rupe deiciunt. Cum impetendi locus non est, despondent animum et facile [orig: facilè] cedunt. Eiusdem generis [note: Aelian. H. A. l. 14. c. 16. ] est illa fera Lybica, quam Aelianus ita describit. Caprae ferae ad summos Lybicorum montium vertices commorantur: ad boum magnitudinem accedunt: ipsarum armi et crura luxutiosis pilis fluunt: tibiis parvis,



page XXXIII, image: s107

[illustration:

Capreolus. Rehe

]

[illustration:

Capreolus Mariruis.

]

[illustration:

Capra.

]



page XXV, image: s108

[illustration:

Ibex. Steinbock.

]

[illustration:

Capra Liibica.

]

[illustration:

Flirus.

]



page XXVI, image: s109

[illustration:

Capra. Geiss.

]

[illustration:

Capra Canis.

]

[illustration:

Caper Hispanicus.

]

[illustration:

Caper Mambrinus

]

[illustration:

Capra Mambrina

]



page XXVII, image: s110

[illustration:

Hircus. Bock.

]

[illustration:

Rupicapra.

]

[illustration:

Dama Veterum.

]

[illustration:

Caper Mumon dictus Bubalus Cerus Aldr.

]

[illustration:

Culor.

]

[illustration:

Hircus Cotilardicus.

]



page XXVIII, image: s111

[illustration:

Ibex Siiluester Sardus.

]

[illustration:

Musimona.

]

[illustration:

Trais Uel Ibex.

]



page 81, image: s112

frontibus rotundis, oculis raris et concavis, non valde [orig: valdè] proiectis sunt: Cornibus post primum exortum utriusque ab alteris longe [orig: longè] diversis, et aberrantibus et incurvis. Non enim simpliciter ac aliarum caprarum recta exsistunt, sed eatenus retorquentur, ut ad armos pertingant. Ex capris longe [orig: longè] maxime [orig: maximè] ad saliendum habilitate sunt. Nam ex cacumine, in aliud longe [orig: longè] distans cacumen transiliunt: et tametsi saepe earum quaepiam, dum ex uno vertice in alterum saltare contendit, ob nimiam intervallorum distantiam, per praerupta saxa praeceps agitur, nihil tamen laeditur. Sic est adversus saxorum duritiem, membrorum resistente firmitate, ut nec cornua frangat, nec caput diminuat. In summis montibus plurimas sollertia quadam captandi caprarii generis, nimirum, vel iaculis, vel retibus, vel laqueis, a [orig: à] doctrina artis venaticae instructi comprehendunt. Iam in patentium camporum aequoribus, quilibet vel tardus pedibus eas quod [orig: quòd] ibidem non valeant capere possit. Earum pellis et cornua aliquot commoditates habent. Nam in frigidis tempestatibus ad frigorum vim, atque hiemem excipiendam, pastoribus et fabris materiariis pelles mirifice [orig: mirificè] prosunt. Cornua ad hauriendum de praeterfluentium rivorum confluentibus, aut e [orig: è] fontib. potionem, ad depellendam sitim, non minori usui habentur, quam [orig: quàm] vel calices ipsi. Tanta enim capacitate sunt, ut in bibendo respirare sit necesse. Ab homine expoliendi bene [orig: benè] perito cornu politum, tres mensuras capere potest. Habet in Medicina usum. Coagulum easdem cum leporino vires habet, ut tradit Serapio. Sa~guis, ad calculum in vino apiato apud Gesnerum commendatur. Ischiadicis et arthriticis unicum remedium, sic Marcellus Empiricus componit. Fimum ibi cum luna [orig: lunâ] decima [orig: decimâ] septima [orig: septimâ] colliges; quamquam et alia vetere luna [orig: lunâ] collectum, si res urgebit, simili efficacia [orig: efficaciâ] prosit, dummodo medicamentum decima [orig: decimâ] septima [orig: septimâ] luna [orig: lunâ] componatur. Ex eo er ò fimo quantum unius manus pugno pleno potueris comprehendere, dummodo [orig: dummodò] impar sit numerus pillularum, in mortarium mittes, atque adicies piperis grana viginti quinque diligentissime [orig: diligentissimè] trita: tunc addes mellis optimi heminam, et vini veterrimi optimi fextarios duos, et contritis prius pillulis universa miscebis, et repones in vasculo vitreo. Sed ut maior sit medicaminis efficacia, luna decima septima id facere debebis, et cum daturus fueris remedium, a [orig: à] die Iovis incipe, et per dies septem continuos dato, ita ut qui remediandus est, stans, in scabello contra Orientem bibat. Haec Marcellus, quae mere [orig: merè] sunt nugacia.

PUNCTUM III. De Bubalo sive Bubalide, et Pygargo.

[note: Aldrov. Hist. Bisulc, c. 14. ] DE Bubalide haec Aldrovandus habet. Arbitrabar, inquit, alias [orig: aliàs], bubalum specie differre a [orig: à] Bubalide, deceptus nimirum etc. Vide Aldrov. pag. 303. usque ad finem, quam bobus esse ibi etiam iudicabam. Quantum ad Naturam, domesticam sedem mirifice [orig: mirificè] amplectitur. In alienum deductus locum, et ad pascua demissus, veterem repetit, In metu, occulto capite, latere se putat, ut struthiocamelus. Belluas feroces pugnacesque fugit. Sanguis aliquantulo magis spissatur quam [orig: quàm] leporis et cervi: quippe, qui proxime [orig: proximè] ovillo, aut paulo [orig: paulò] minus consistat. Placet et de Pygargo Aldrovandi [note: Aldrovan, Hist. Bisulc. c. 15. ] verbis agere. Pygargon, (verba eius sunt) Plinius, in praecitatis verbis etc. p. 304. a. usque ad finem frequenter sylvosa et deserta.

PUNCTUM IV. De Caprea Plinii, Capra Strepsicerote, et Dama vulgari.

[note: Aldrov. H. Bisulc. c. 16. ] CAprea Plinii, Capreolus noster est, quem Germani Reh vocant. Cervis est colore non dissimilis, sed mole corporis longe [orig: longè] inferior, qui vix


page 82, image: s113

capram aequat. Mas cornua in capite gerit senis plaerumque ramis distincta. Fuit qui decem et septem haberet cornua, cuius icon Aldrovando a [orig: à] Duce Bavariae missus erat. Plinius de iis ita. Dedit ramosa capreis, sed parva, et fecit decidua. Visu est acuto, voce [note: Virgil. Eclog. 2. ] exili, dentes non mutat. Virgilius maculis distinctum ostendit. Servius sparsos albo exponit, qui habent adhuc maculas a [orig: à] prima aetate venientes. Accessu enim temporis, inquit, mutant colorem, et eorum maculae gratiae minoris esse incipiunt. Multae in regionibus Helvetiorum Alpinis capiuntur. Humiliora tamen loca amant quam [orig: quàm] Ibex vel rupicapra. Femina si maritus capiatut, alium quaerit, eumque secum ad pristinae habitationis locum adducit. Femina vero [orig: verò] capta [orig: captâ], matitus alio [orig: aliò] discedit, et aliam sequitur coniugem. Cornibus vel uti nesciunt, vel non audent. Cum perdicibus amicitiam colunt, et in iisdem locis pascuntur. Flantem ventum petere currendo Bellisatius ait, ut refrigerari spiritus cursu laborantes possint. Parem illis et apris alimenti bonitatem Iulius Alexandrinus posuit, nisi quod illius caro sit concoqui facilior, et citius fugiens. Huc pertinent [note: Marcgr. Hist. Bras. l. 6. c. 10. ] Capreae Brasilienses, quae duplices Cagua cuete nempe, et Cagua cuapara. Illae sunt nostris capreis fere [orig: ferè] similes. Caput septem digitos circiter longum, oculis magnis, et nigris: naribus longis et patentibus; ore nigro, cute splendente, auribus quatuor digitos longis, duos et semis latis, venis conspicuis; collo rotundo et magis glabro pilis, quam in reliquo corpore: estque longitudo colli circiter quinque digitorum et semis. Corporis longitudo a [orig: à] colli exortu ad initium caudae duorum pedum. Cauda brevis ut capreis esse solet. Crura quatuor, priora pedem, posteriora sesquipedem longa: pes quilibet duas habet ungulas nigras; et supra has duas minores supra se invicem positas. Pilis vestitur glabris, qui in toto corpore, cturibus et pedibus rufescunt, in collo et capite fusci, sub gutture et inferiori collo albi. Cauda quoque inferius est alba. Aures interius albescunt, exterius sunt fusci et fere [orig: ferè] carent pilis. Os inferius longius paulo [orig: paulò] quam superius? Ruminat cibum. Mansuescit facile [orig: facilè]. Quando unius aut duorum mensium aetatem habet totum corpus maculis albis eleganter est variegatum, quae successu temporis evanescunt. Cugvacu-apara Brasiliensibus, caprea est cum cornibus, paulo [orig: paulò] maior superiore, at eiusdem coloris. Cornua tria brachia seu digitos habent, nimirum infernum brachium quod longum, et apicem bifidum. Thyrsus seu scapus pollicem humanum est crassus et octo vel novem digitos Rhynlandicos longus. De Capra Strepsicerote [note: Aldro. H. Bis. c. 17. ] ita Aldrovandus. Plinius inter silvestres capreas, quas transmarim situs mittunt, Strepsicerotes et c. pag. 305. usque ad finem. Cretensis imaginem ex Bellonio. Dama vulgaris, describente Bellonio, corpore quidem cervum refert, et capreolo maior est, sed colore distert. Dama minus caput habet cervo. Cornua etiam illi omni anno decidua ut cervo, quae antrorsum protensa habet praeter aliorum consuetudinem. Gilvam habet dorsi spinam, atramque lineam, secundum dorsi longitudinem excurrentem. Cauda longa est ad poplites usque dependens, uti vitulo. Saepe [orig: Saepè] accidit ut eius latera candidis maculis aspersa sint, quae vetustate pereunt. Accidit etiam saepe numero, ut feminae omnino [orig: omninò] albae sint, sic ut caprae existimari possint, nisi pilum admodum [note: Bellon. obs. l. 1. c. 54. ] brevem haberent. Ostenduntur eius cornua ingentis ma nitudinis variis in locis, qualia sunt, ea quae in gradibus et ascensu Ambosianae arcis conspiciuntur. Caro cum capreolis fere [orig: ferè] in qualitatibus convenit, sanguinem tamen ad atram bilem tendentem aliquo modo efficit. Aliquando vervecis in morem pinguis est. Fimus cum oleo myrtino praeparatus, capillos augere dicitur.



page XXIV, image: s114

[illustration:

Capra Strephiceros

]

[illustration:

Eale.

]

[illustration:

Alicorn.

]



page 83, image: s115

PUNCTUM V. De Capra moschi.

[note: Aldrov. Hist. Bisule. c. 19. ] DE Capra Moschi ex veteribus soli Arabes scripsere. Recentiores Graeci, ut Aetius [orig: Aëtius] et Paulus Aegineta, si quid habent, ex iisdem sumpsere. Sive autem hanc feram, dorcadem capreamve, aut gazellam Indicam, peregrinam aut orientalem appelles, aut dorcadem moschi, vel simpliciter, animam moschi, parum, inquit Gesnerus, interest. Aldrovandus Capram moschi vocat. Isidorus et Albertus, forte a [orig: à] moscho, qui vulgo muscus, musquelibet. Volatertano est mus muscus, quem ex Arabia et Aethiopia venire tradit. A Divo Hieronymo ad Demetriadem, peregrini muris pellicula inter odoramenta quibus delicatiores diffluunt, numeratur. Alii moschum significari arbitrantur: Hermolaus animal ex quo Zibethum: Gesnerus folliculum animalis moschi, in quo hoc odoramentum colligitur. In descriptione vatiant auctores, etsi non desint, qui ex authopsia delineent. Conveniunt tamen quod [orig: quòd] ex caprarum sive gazellarum genere esse statuant etc. Vide p. 307. a. usque, alioqui recta sunt. Ferunt odoratis pasci, ac potissimum nardo; unde etiam moscho, id est, sanguini circa umbilicum collecto, odor concilietur. Propter insignium velocitatem raro [orig: rarò] vivae capiuntur. Morsu inpersequentes saevire, Alexander Benedictus prodidit; qui etiam mansuescere exemptis dentibus lo~gioribus, addit. In provincia Thebet eas canibus venantur. In China, etiam Persia, Africa, et Aegyptoreperiri, quidam prodidere. Ceterum odoramentum illud quod haec gazella fert, barbaris muscus Latinis moschus dicitur. Appellationis inde forte [orig: fortè] sumpta ratio, quod [orig: quòd] plantarum musci, quarundam praecipue [orig: praecipuè] arborum, ut cedri et populi albae, ad varia odoramenta et conspissanda unguenta, apud antiquos usus esset. Alciatus muscum Arabem vocavit. Graecis dicitur mo/xos, vel quod illi, mo/xous2(, moxi/dea et moxe/umata, novos tenerioresque in plantis stolones vocent; quorum similitudine in animalibus, quae moschum ferunt, novi, odoramento illo pleninascuntur folliculi: vel quod [orig: quòd] animalia illa, media [orig: mediâ] inter capream et vitulam natura [orig: naturâ] et magnitudine, fulvoque vitularum colore videntur, quas Graeci etiam mo/xous2 et moxa/ria appellent: vel quod [orig: quòd] moschi solliculus, a [orig: à] vasculis caeparum semen in summo caule servantibus; quae Giaecis mo/xia; figura non longe [orig: longè] absit. vel denique; ut Ethymologo placet, quod [orig: quòd] e [orig: è] medio, umbilico scilicet animalis, fundatur, quod Graecis est, en me/s1ouxei=sqai. Taceo posse derivari, vel a [orig: à] verbo mw=, quod [orig: quòd] ab omnibus requiratur: vel ab o)/zw oleo, praeposita m litera; vel a [orig: à] privatione foetoris, kata ste/rhs1in th=s2 dus1s1odi/as2. o)/zein enim et bene [orig: benè] et male [orig: malè] olere significat. De ortu ipsius non omnes eodem modo referunt. [note: Aldrovan. Hist. Bisulc. c. 20. ] Simeon Sethi, (utor Aldrovandi verbis) moschum omnem fundi asserit, etc. Vide pag. 307. b. usque, sic Fuchsius. In Electione haud etiam consona seribunt auctores. Plateario omnmo [orig: omnmò] niger non probatur; laudatur, quiad spicae nardi colorem accedit. Brasavolo odoratissimus est subniger, ex Cathaia allatus. Sunt qui Tumbascinum propter pabuli copiam anteponunt, qui in folliculo maturescit, praestantior eo, qui in aere [orig: aëre] suspenditur. Testis enim Brasavolus, immaturum, etsi animali adhaerentem, grave olere. Abensinnae, moschus melior Antebius vel Asciltios, deinde Iurgius, postea Indus marinus. Elluchasim in Tacuinis folliculos continentes moschum Cubit esse scribit, subtili ex vesicula et moscho: Gergeri esse folliculos his contrarios, qui mofchus minus est subtilis, et minus aromaticus: Moschus Carum medio inter hos loco: Salmindi vero [orig: verò] deterior. De probatione ita Aldrovandus. An moschus legitimus etc. Vide p. 308. b. usque, adulterati notam esse. Adulteratur multis modis; praecipue [orig: praecipuè] niger, et ad subruffum colorem tendens, admixto pauco sanguine hircino modice [orig: modicè] asso, ita ut tres vel quatuor


page 84, image: s116

partes, ex istis contritis, ad unam moschi admisceantur. Sed panis assus friabilem reddit; sanguis hircinus cum frangitur, lucidus est et clarus interius [orig: interiùs]. Saraceni saepe cum folliculis vendunt, quos adulterato infersere. Alexander Benedictus iecore haedinoarefacto, et avis cuiusdam fimo vitiari scribit. Radice Angelicae a [orig: à] quibusdam, prodente Gesnero augetur; qui etiam factitium describit. Odorem, si aliquid aromaticum addideris, amittet. At si in vase vitreo denso et cera [orig: cerâ] oblito asserves, retinebit. Recuperabit amissum, si in olla [note: Usus. ] aperta in cloaca suspenderis. Quantum ad Usum, in assignatione temperamenti, auctores variant. Averroes [orig: Averroës] calefacere et siccare in fine secundi scribit, Sethi in tertio. Tenuissimarum esse partium apud omnes in confeslo. Mercurialis naribus appositum sanguinem prolicere tradit; et ne idem assumptus faciat, metuit, quod [orig: quòd] vasa aperire videatur. De cetero, in restauratione virium, tremore, syncope, flatibus, caputpurgiis, pilis odoriferis, suffumigiis, smegmate, tragematis oris, et unguentis moscatis, vehementer adhibetur. Quibusdam tamen mulieribus uteri suffocationem adfert; quod Venetis et Septentrionalioribus [note: Olaus Maguus l. 16. c. 13. 14. ] si Olao Magno credimus, contingere solet.

PUNCTUM VI. De Caprasive Hirco Bezoartico, vel potius Pazahartico, et aliis.

[note: Aldrovan Hist. Bisulc. c. 21. ] DIversi diversa circa descriptionem Caprae Bezoarticae proferunt. Bellunensis negare illam videtur, dum lapidem Bezoar nuncupatum, in suis erui venis, ex Thiphasi Arabeprodit. Arabes in cervis eum nasci credidere. Monardes testimonio eorum, qui ex illa regione, ubi Bezoarticum animal reperitur, rediere, constare ait, cervi esse magnitudine, eiusdemque quodammodo forma etc. Vide Aldrovand. pag. 311. b. usque. in Arabia ex capris quibusdam hunc lapidem [note: Bontius Med. Indor. p. 46. ] extraxisse. At Bontio, caprae istae non valde [orig: valdè] absimiles sunt capris Europaeis, nisi quod [orig: quòd] habeant erecta aclongiora cornua, ac quaedam ex iis versicolore sint pelle, ut tygrides, pulchro aspectu, quales duas, inquit, hic in arce Batavia quottidie videmus. Prout magnum aut parvum lapidem gerunt, eo [orig: ] molestius vel citius incedunt, quod [orig: quòd] astutissimis Armeniis et Persis bene [orig: benè] notum est. Idem addit, heiba quadam croco ac hermodactylis persimilivesci, ex eiusque esu lapides in ventriculis concrescere. Inde factum, Teixera prodente, ut cum insula quaedam, inter continentem Chormandel et Ceylon insulam, a [orig: à] Lusitanis Isle de vaccas vocata, horribili inundationae submersa esset, ut caprae servatae necessario [orig: necessariò] alio [orig: aliò] transferri debuerint; herba [orig: herbâ] illa destitutae, nullos protulerint lapides; insula vero [orig: verò] salsugine liberata, reductae, eosdem produxerint iterum. Tam vero [orig: verò] capris his molesti sunt, quam [orig: quàm] hominibus calculi vesicae et renum. Unde colligere licet, vana illa esse, quae seu Monardes, qui in intestinis, seu Fragosus, qui in renibus, seu Moses Aegyptius, qui in vesicula fellea nasci produnt, scripsere, de quibus Aldrovandum si placet, consule. Namistius lapidis quidam Pasan esse volunt; alii Balsaar: at Bontius Pazahar, id est, contra venena, quasi Antidotum, vocari tradit. Nascitur praecipue [orig: praecipuè] in Persia, in loco quodam Stabanon dicto, trium dierum itinere supra Laram, ubi Reges Persarum vigiles locare solent, ut omnes lapides qui certum pondus excedunt, sibi vindicent. De formarum diversitate, ita Aldrovandus. Observandum itidem magnam esse horum nativorum lapidum diversitatem, etc. Vide Aldrovand. pag. 312. b. usque. alii tamen pretiosiores atque efficaciores habentur. Confici ex massa quadam adulterinos, Monardes ex relatione Guidonis de Lavaretis prodit: genuinos, qui ex laminis seu corticibus se invicem amplectentibus constant, illisque adeo [orig: adeò] splendentibus, ut politae videantur; intus pulverem



page XXIX, image: s117

[illustration:

Gazella.

]

[illustration:

Cervo-Camelus

]

[illustration:

Capreolus Moschi. Bisem thier.

]



page 85, image: s118

habere. Garcias paleam vocat. At Bontius genuinum esse credit, qui, si pauca calce fricetur, colorem puniceum ostendit; si in pelvim aquarepletam [orig: aquârepletam] coniectus, et ibidem per duas aut tres horas relictus, idem prout antehac pondus retinet; adulterinum, qui calce fricatus rimam ducit, aut aqua [orig: aquâ] exemptus, pondus vel remittit, velauget. De Viribus, plurima a [orig: à] Serapione, Monarde, et Garzia ab Horto scribuntur; nempe, nudae parti corporis applicatum, facere, ne a [orig: à] veneno offendaris: pulverem morsibus animantium inspersum, eosdem sanare: ipsis feris iniectum, torpidas reddere: viperas, iniectum cum aliquo liquore, enecare. Omnem denique in venenis sopiendis et febribus malignis expugnandis inanem curam, nisi et hunc adhibueris: recitatque Monardes aliquot eorum exempla, qui ipsius beneficio ex faucibus Orci erepti sunt. Iuvat et melancholicos, quartanarios, syncopticos, epilepticos, vertiginosos, calculosos, lumbricis laborantes, et alios. Sed magis mulieribus quam [orig: quàm] viris prodesse observatum. Sunt [note: Monard. de lapide Bezoar. ] in India, qui se eius usu reiuvenescere posse, somniant. De quibus Monardem in peculiari tractatu consule. At Bontius, non tantas in eo vires, se mille experimentis invenisse scribit. Corollarii loco ex eodem addo, lapides Pa. zahar in ventriculis simior. natos, qui teretes sunt, et longitudmem digiti aliquando excedunt, inter praestantissimos [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 59. ] haberi. Ad Hircum Pazaarticum referri potest Vicuna, et Taruga, de quibus ita Nierembergius. Sunt apud Pervanos quaedam pernicissima animalia quae Vicunas vocant. Quidam putavere [orig: putavêre], ab Aristotele et Plinio capras dici, sed ignotas priscis Vicunas censeo cum Acosta [orig: Acostâ]. Cornutum illi animal sic vocarunt, vicuna cornu exsermis, cetera licet similis silvestri caprae, cuius et fortasse genus est. Nec obest inopia cornuum; namque et canes cornuti alicubi feruntur, cum communes excornes sint. Gaudet montanis et rupibus, frigus et deserta amat, gelu et nive videtur recreari, societate et grege delectatur. Adobvios quoque fugax. In fuga praemitttit sobolem, cuius parca est. Capitur celebrivenatione. Coeunt [orig: Coëunt] usque ad tria milia barbarorum, circumdant montem, sic paulatim cogunt in unam sedem feras, aliquando plusquam trecentas: dimittunt ad prolem feminas. Aliter capiuntur cum ad conveniens intervallum accedunt, coniectis ad pedem funibus plumbo innexo extremitati quibus impeditur cursus. Tondent illas ad stragula. Lana earum subtilis et delicata instar sericorum. Pertinacis coloris est, quippe nativi, nulla tinctura [orig: tincturâ] opus habet; In aestu recreat, iuvat renum inflammationes: quamobrem culcitras ex ea [orig: ] inferciunt. Dicitur mit igare etiam podagtam. Caro haud iucunda, nihilominus Indis edulis. De salubritate Iosephus Acosta narrat, acerrimum dolorem oculorum paene [orig: paenè] subito placasse sibi imposito frustulo carms recenter occisae Vicunae. Generant in viscere bezoar, secundum [note: Nieremb. H. E. l. 19. c. 64. ] post Orientalem. Proximum Vicunae genus Taruga, pernicior, grandior, torridior colore, mollib. et decidentibus auribus: non gaudet societate et grege, rupes sola peragrat. Repertus in his Bezaar maior virtute et mole.

PUNCTUM VII. De Suhak Scitharum, et Capra auribus demissis.

[note: Aldrov. Hist. Bisulc. c. 23. ] DE Suhak Scitharum ita Aldrovandus. In Scythia Iatissimis etc. Vide pag. 313. usque ad finem. Capras auribus demissis, Aristoteli debemus. Mensura [orig: Mensurâ] hae palmari, et dodrantali, et nonnullae ita demissae, ut spectent [note: Aristor. H. H. l. 8. c. 18] ad terram. Forte [orig: Fortè] ex his ista, cuius Icon hic ponitur, et quam Capram Indicam, et Mambrinam Syriacam vocant. Lana [orig: Lanâ] seu pilis facieque et cornibus ovem potius quam [orig: quàm] capram referre videtur. Coloralbus est.



page 86, image: s119

PUNCTUM VIII. De Oryge.

TRia animantium genera Orygis nomine apud Graecos celebrantur. [note: Serabo, Geogr. l. 3. ] Unum aquaticum, duo terrestria. Illius apud Strabonem mentio, ubi de Turdetania agit, quod, teste [note: Aldrovand. Hist. Bisulc. c. 24. ] Hermolao, quidam, Orcas marinas esse opinantur. Horum, duo esse genera, ex Plinio et Oppiano colligere licet. De Oppiani Oryge in sequentibus agemus. Hic Graecis para\ tou= o)ru/ ttein, seu o)ru/s1s1ein, fodere dicitur; quod [orig: quòd] ad ortum, ut posthac dicemus, accedente luna [orig: lunâ], prioribus pedibus terram [note: Forma. Plin. H. N. l. 11. c. 46. Arist. H. A. l. 2. c. 1. ] effodere dicatur. Plinius, si Formam spectes, unicornem et bisulcum facit, et quidem ex Aristorele. Ex caprarum silvestrium eosdem genere. Contrario pilo vestiri, et ad caput verso; quod et tauro Aethiopico, competit. [note: Plin. H. N. l. 10. c. 73. ] Eundem perpetuo [orig: perpetuò] sitientia Africçgenerare, et natura loci potu carentem, et mirabili modo ad remedia sitientium, apud eundem legimus. Namque Getuli latrones, eo durant auxilio, repertis in corpore ipsorum saluberrimi liquoris haustu vesicis. Albertus, magnitudine hirci esse, barbatum sub mento, in eretho versari, et facile [orig: facilè] laqueo decipi scribit. Herodotus magnitudine bovi comparat. Nec nos quicquam certi de ipsius forma habemus. Cornua in omnium fere [orig: ferè] musaeis ostenduntur atra, in extremo mucronata, pro aetate animantium, longitudine, crassitie, et numero nodorum variantia. Icones duorum hic damus. An eius sint, an Asini Indici, ne Aldrovandus quidem definite audet. At quia Aethiopes qui Sili vocantur, iis tamquam armis contra Struthiophagos utuntur; et haec durissima sint, mucronata, longa, et cava, videntur eius dem esse. Aegyptii multa de eo commenti sunt. Syrii nempe ortum sentire, atque etiam clamore edito significare: contueri stellam, ac veluti numen adesse sentiat, procumbere adorabundum: seu singulari quadam sympathia [orig: sympathiâ], seu, quod apud Albertum legitur, imbrem et et friguspraeteriisse, frigoris nimium impatiens, percipiat. Quomodo se erga Lunam et Solem gerat, Aldrovandi verbis exponam. lidem, inquit, Aegyptii impurum, ut inquit Orus etc. Aldrov. p. 315. b. D. usque. ingratus et impius in eam Oryx videri debeat. Addunt, ad ortum solis conversum alvum deicere; et perpetuam sitim perferre. Meminit Orygis Columella et Martialis: sed vix eiusdem credo. Hic eum saevum vocat: Ille inter ea quae ad cultrum in leporariis reponuntur, enumerat. Oppiani Orygem ita [note: Aldt. Hist. Bisul. c. 25. ] Aldrovandus, interprete Gyllio, describit. Oryx, inquit, in silvis versatur feris infestissimus: colore est lacteo etc. Aldr. p. 316. a. D. usque. Hactenus Oppianus. Diversum a [orig: à] superiori esse, vel exinde non male [orig: malè] colligas, quod [orig: quòd] ille inter capras, quae timidae referatur; hic vero [orig: verò], ferox sit. De [note: Aelian. H. A. l. 14. c. 14] cornu quidem nihil adiecit; at adiecisset, si unum habuisse scivisset. Aelianus [note: Paraeus Tomo 1. l. 5. c. 5. ] quadricornes in India reperiri scribit. Ambrosius Paraeus, cuiusdam ferae, in quadam maris rubri insula [orig: insulâ] Cademotha Arabibus dicta, incolis Pyrrasoupi dictae, ex Cosmographia Theveti meminit. Magnitudine est mulopar, capite non absimili, ursinis veluti pilis vestita, sed haud adeo obscuris, verum ad flavum inclinantibus, bisulcis, ut cervus, pedibus. Duo procera sed minime [orig: minimè] arborea capite gestat cornua, unicornium cornibus affinia. Indigenae, bestiae aut piscis venenati morsu laesi, aqua [orig: aquâ], in qua aliquot dies eiusmodi cornua infusa fuere, hausta [orig: haustâ], statim convalescunt.

ARTICULUS VII. De Cervo.

[note: Aldrovand. Hist. Bisul. c. 27. ] CErvinomen, â cornibus quae gerit, (ea Graecis ke/rata ) apud Latinossumptum [note: Nomen. ] est. Apud Graecos plurima obtinuit hoc animal nomina. Dicitur namque e)/lafos, vel quasi e)lafro\s2, id est, levis; vel quasi e)/lofos, dia\ to\ e)/lkein kai\ a)na/irein dia\ tw=n mukth/rwn tou\s2 o)/feis2; h)\



page XXXV, image: s120

[illustration:

Cervus.

]

[illustration:

Hippelaphus mas. Ross Hirsch.

]

[illustration:

Cervus Burgundicus.

]



page XXXVI, image: s121

[illustration:

Alce. Elend.

]

[illustration:

Cervusmirabilis.

]

[illustration:

Oriix Cervi species aliis Alco.

]



page 87, image: s122

u(po\ tou= e(lku/nein tou\s2 o)/feis2, h)\ u)po\ to=u e)/los, nimirum quod [orig: quòd] circa lacus et aquas libenter versetur; aut quod [orig: quòd] cornu eius suffitum serpentes fuget; aut quodipse [orig: quòdipse] cervus cornu ad saxum attrito nidorem excitet, quo serpentes e [orig: è] cavernis pellit. Dicitur et la/fos; a)ei/rakos2, bei/ric, be/rkios, bre/dos, Laconibus inprimis, knh=kis2, Nicandro, nebroto/kos2, pe/xaris2, s1ergo\s2, taxi/nhs2. Varinus ta\s2 e)la/fous2 ta\s2 prw=ton ti/ktous1as2, cervas primum patientes, Procas vocat, fura/kas2, ptw/kas2. Hinnulus cervi, dicitur, e)llo\s2, la/das2, nassqro\s2, nebro\s2, kemas2, quasi koi=mas2, quod [orig: quòd] in spelunca adhuciacent, kemma\s2, et kelmas2. [note: Disctiptio. ] Animal est bisulcum, forcipem pro ungue habens; pile molli, et si Iunio credendum, intus cavo, ideo [orig: ideò] commode [orig: commodè] natat. Colorem ipsi Pollux tribuit, e)pi/cansqon, qui sit e)pi/stiktos leukoi=s2 gra/mmas1i, femina praecipue [orig: praecipuè], et hinnulus. Euripides bali/an vocat, seu spadieei coloris, Euripidi s1pasqi/nai, a [orig: à] colore th=s2 s1pasqh=s2, [note: Plin. H. N. l. 8. c. 32. ] seu phaeniceo dicuntur. Dantur tamen et albi, qualis erat Sertorii cerva, quam esse fatidicam Hispaniae gentibus persuasit. Cornua ipsi inter reliqua animalia maxima: Cervae nulla; repertae tamen cornigerae, quos Maximilianus Caesar observavit, et Scaliger vidit. Anniculis nondum cornua nascuntur, nisi quoad indicium, sit initium quoddam protubetans, quod breve hirtumque est. Bimis primum cornua oriuntur simplicia, et recta ad subulonum similitudinem, quamobrem pattali/as2, subulones, eos per id temporis vocant. Trimis bifida exeunt, quadrimis trifida, atque deinceps ad hunc modum procedit numerus, usque ad annum sextum. Constat tamen in multo plates ramos illud distribui. Habuit Guilhelmus Bavariae Dux bina, quorum utrumque, unum et viginti ramos fundebat. Albertus testatur eadem in Germania ad undecimum dividi. [note: Aemilian. de Ruminamibus. ] Vidit Aemilianus in penu Ferrariae Ducis, cervum interfectum, magnitudine equo pauloinferiorem; cuius cornua adeo [orig: adeò] erant ramis referta, ut ne illis Germanicis cederent. Sed et Antuerpiae in pharmacopolio visa, quorum singula ramos circiter quindecem ostentabant, Gesnerus prodidit. Differunt vero [orig: verò] haec cervorum cornua abaliis, quod [orig: quòd] cum omnibus [note: Aristor. H. A. l. 2. c. 1. et l. 3. c. 9. Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] sint cava et in mucrone demum concreta, cervis tantum solida sint; et cum [orig: cùm] ceterorum ossibus adha reant; cervorum tantum cutibus enascuntur. Nec ullum animal praeter cervum eadem mutat. Fiunt adeo [orig: adeò] solida et dura, ut soliditate ad lapidum naturam accedant. Inveteratum perquam leve redolitur, praesertim si sub dio fuerit, ita ut nunc humeat, nunc siccescat. Gesnerus observavit in consummati cornibus mucrones, sive ramulos supremos, qui bini alioqui at. terni subinde spectantur, septenos, et in eodem loco stipitis latitudinem sex digitorum; inferius autem fuisse alios binos ramos et adminicula. Observavit item inter cranium cervi et cornua, ossicula sive tubera gemina ossea protuberantia, laevia, duos circiter digitos longa, eo [orig: ] breviora quo [orig: quò] cervus natu maior est. Horum singulis singula, ait, adnasci cornua, per symphysin quandam et quasi coarticulationem. Addit denique, subulonis cervi cornua se vidisse, dodrantis circiter longitudine: furcarii vero [orig: verò] vulgo dicti, qui trimus est, duorum et amplius dodrantum. Quae hic expressimus, laevia erant, albicantia, et minime [orig: minimè] rugosa. Singulis annis stato veris tempore [note: Arist. H. A. l. 4. c. 5. ] ea amittere, Aristoteles prodidit: qui etiam tradit, captum fuisse, cuius cornibus viridis hedera innata fuisset; quod et apud Plinium habetur. [note: Oppian. Cyneg. ] Castratis defluere Oppianus auctor est. Et haec de Cormbus. Quantum ad alias partes, Faeies ipsis est carnosa, nasus simus, collum oblongum, nares apud Oppianum quaternae, totidemque meatus. Musculi temporales et exiles et debiles; aures scissae ac velut divisae, sed praecipitanter, quales [note: Atist. H. A. l. 6. c. 10. ] peculiariter iis Aristoteles adscripsit, qui circa Arginusam in Elapso monte versantur. Dentes habent quatuor utrinque, tum infra, ut annotat Albertus, quibus molit cibum, et insuper duos alios magnos, qui mari quam feminae maiores sunt;


page 88, image: s123

vergunt autem omnes deorsum, ut repandi videantur. Vermes continent omnes suo in capite vivos, qui [note: Aristor. H. A. l. 2. c. 15. Plin. H. N. l. 13. c. 37. ] nasci solent, prodente Aristotele sub lingua, in concavo, circiter vertebram qua [orig: quâ] cervici caput innectitur, vermibus qui in carnibus enasci solent, haud minores, continuos, numero viginti. At fuere qui plures videre, et quidem discretos: fuere et alii, qui nullos. Dicunt itidem intra oculi os vespas enasci et provolare. [note: Aristot. H. A. l. 3. c. 6. ] Sanguis, aquae similis est, et nullas continet fibras, si Aristoteli et Plutarcho credimus: Baldus Angelus Abbatius, coagulatum se observasse scribit, idemque aliorum observatione [note: Plin. l. c. ] constare. Oculos haber magnos. Cor item proportione magnum, quantum omnibus timidis esse solet. De lapide in oculi cantho varii varia. Agticola lapidem Belzahart: Bellunensis [note: Scalig. Exercit. 112. ] Bezaar. Scaliger lapidem esse negat. Ante centesimum, inquit, annum in cervo nulla est. Post eam aetatem accrescit ad oculi canthum; ipsis ossibus atque in os protuberans concrescit, ea [orig: ] duritie qua [orig: quâ] cornu superet. Qua [orig: Quâ] parte prominet, rotunda est, insigni nitore, coloris fulvi, non sine vestigiis atriorum venularum. Tanta levitate ut pene [orig: penè] tactum effugiat. Ita enim sese subtrahit, ut se ipsam propemodum movere videatur, etc. Scribonius, oculi sordes vocat. Ossa in corde omnibus prope [orig: propè] cervis reperiuntur: annosioribus tamen maiora, minora iunioribus, crucis interdum forma [orig: formâ], decussatim mutuo [orig: mutuò] [note: Iordan. de phaenomenis pestis tr. 3. ] intersecta, inquit Iordanus. Vidi, inquit idem, exsectos prope [orig: propè] columbini ovi magnitudine, laminis conflatos, et quod iucundum fuit aspectu, postquam comminutus fuit, repertum est os in meditullio, simile ceteris ossibus corde prognatis, circa quod putamina haec sese aggregando amplificaverant, et in hanc molem atque duritiem calore cordis extorrente lapillum produxerant. Gesnerus a [orig: à] medio Augusti duntaxat ad Idus usque Septembris inveniri scribit. Renodaeus in iunioribus, non os, sed cartilaginem esse. Nervum seu cartilaginem nerveam Brasavolus vocat. Andernacus, sinistro detecto sinu, maximeque arteriae tota [orig: totâ] basi aperta [orig: apertâ], si radices illius et membranarum sequaris, inveniri tradit. Nam arteriae aortae, venaeque arteriosae et membranarum earundem radix, ex ossea illa cartilagine cordis procedit. Cauda ipsi exigua est, vituli marini modo. Crura perquam gracilia. Ventres plures. Genitale nervosum [note: Aristot. H. A. l. 2. c. 1. ] more Cameli. Intestinum tam tenue imbecilleque, ut etiam leviter percusseris, possitrumpi cute adhuc integra [orig: integrâ]. [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] Felle vacare aiunt, sed intestinum adeo [orig: adeò] amarum, ut ne a [orig: à] canibus quidam attingatur, nisi cervus praepinguissit. Achain: in cauda id gerere creduntur; esseque quod ibi contineri aiunt, colore quidem simile felli, sed non ita ut fel humidum, sed lieni parte anteriore simile. Cerva cervo minor est: animal alias [orig: aliàs] aspectu egregium, mutilum cornibus, visu acuto, mirae velocitatis. Quaterna habetubera, [note: Aristor. H. A. l. 6. c. 29. ] ut vacca. Galenus de fetus tunicis agens, ac de venis et arteriis, quae ex utero in ipsum inseruntur, asserit, quod [orig: quòd] in omnibus animalibus, quae suapte natura ad saliendum sunt proclivia, ut cervis et capris, vasorum productiones matricibus sunt connexae, non per tenues modo [orig: modò] membranas, sed cum eis etiam per carnes viscosas, velut pinguedinem quandam, specimen esse mirabilis providentiae. Dorsum dum pingue esse Oppianus dicit, de utroque sine dubio [note: Locus. Plin. H. N. l. 8. c. 33. ] sexu intelligit. In Africa non reperiri Aristoteles et Plinius prodidit, contradicente Virgilio et recentioribus. In Apulia saepe [orig: saepè] exercitus speciem praebent, et Ferdinandum Regem Neapolitanum eo deceptum, nec non Iacobum Caldoram sollertissimum suae aetatis Imperatorem, prodidere [note: Pontan. l. 2. de bello Neapolitano. Iunius Batav. l. 1. c. 61] scriptores. In Cathaiae provincia Bargu et copiosi sunt, et saepe [orig: saepè] tam cicures, ut cis insideant. In Batavia, referente Hadriano Iunio, toto illo collium arenariorum tractu, cum interiectis convallibus, qui Egimondam usque ab Hagiensi nemore in longum porrigitur, magna eorundem


page 89, image: s124

copia. In Britannia palmatorum Capitolinus meminit: albos et nigros dari quidam affirmant. In regione Chicorariorum in orbe novo, teste Petro Hispalensi, adeo [orig: adeò] cicures sunt, ut perinde ac apud nos caprae, alantur. Cretensem agrum cervo egere Solinus scribit, Cydoniatarum regionem si exceperis. At Varinus Achaeinarum cervarum meminit, quae et s1paqhnai/ai dicuntur, ab Achaea insulae illius civitate. Bellonius quoque non paucos ibi reperiri reliquit, quod insula noxiis animalibus careat. In Cyprum e [orig: è] Syria ideo [orig: ideò] transnare, quod [orig: quòd] pastionum quae illic amplissimae dicuntur, [note: Aelian. H. A. l. 5. c. 56. Arist. H. A. l. 6. c. 29. ] desiderio teneantur, apud Aelianum habemus. In monte Asiae Elapho apud Arginussum scissis sunt auribus, quod et Hellesponti cervis, modo [orig: modò] citatus auctor adscribit. M. Aurelius Imperator, cicures ibi nasci, addidit. Apud Scotos grandes sunt, et tam frequentes, ut sollemni plaerumque venatione, nunc quingenti, nunc octingenti, nunc mille prosternantur. Sunt exhis nonnumquam qui adipem decem pollices latam habent. Dantur et numerosi, in Hebridum insularum monte, cui a [orig: à] Cervo nomen est. Xapitanovi orbis regio, teferente [note: Martyr. Decad. Oecan. 7. c. 2] Petro Martyre, cervorum armenta habet, ut nos boum. Domi pariunt, domi nutriuntur, soluti per nemora pastum quaerendo, luce durante vagantur, ad vesperam pullos domirelictos revisunt, et intra cortes claudi se, ac natis suis depastis mulgeri sinunt. In Gallia quoque circa Fontem bellaqueum sunt numerosi: In Florida sunt partim domestici, quales forte [orig: fortè] in Xapato; partim silvestres, quorum quidam bovem adaequant, quidam minores sunt. In multis Germaniae locis cicures in fossis circa moenia aluntur. In Helvetia minus hodie abundant, quod [orig: quòd] silvae propter frequentiam incolarum, indies minuantur. In Hercynia, colore nigricantes reperiri, a [orig: à] quibusdam accepit Gesnerus. In Dikilapporum denique regione, sunt eorundem greges, et Norvegis Rhen [orig: Rhén] dicuntur, nostratibus cervis aliquanto [orig: aliquantò] maiores. Lappi vice iumentorum utuntur. Vehiculo, inquit Sigismundus Herbersteinius, in scaphae piscatoriae formam facto, cervos iungunt, in quo homo, ne cervorum citato cursu excidat, pedibus alligatur; lorum, quo cervorum cursum moderatur sinistra, dextera [orig: dexterâ] vero [orig: verò] manu baculum tenet, quo vehiculi, si forte [orig: fortè] in aliquam partem plus aequo vergeret, casum sustineat. Atque eo vehendi genere viginti milliaria se una [orig: unâ] die confecisse; cervumque tandem dimisisse, eumque ad Dominum suum stabulaque consueta rediisse, dicebat. [note: Generatio: ] Tanta amoris libidine flagrant, ut tota [orig: totâ] die ad venerem ferantur. Ad mensem ita agitari, mox desaevientes alterum paulo [orig: paulò] minus mensem absumere, Budaeus prodidit. Certanttum pro feminis, et victori, ut domino, obedit victus, sequiturque ut herum, si Alberto fides. Impletis feminis, separari per se ipsos mares, et propter libidinis graveolentiam, quemque solitatium scrobes fodere, more hircorum fetere, facies quoque nigrescere aspergine, et ita degere, quo usque imber accedat, tum pascua repetere, [note: Aristot. H. A. l. 6. c. 29. ] Aristoteles auctor est. Coire incipit mense Augusto et Septembri ab Arcturo, implenturque paucis diebus et multae. Cerva plaerumque subsidens coit, quod [orig: quòd] marem ob contentissimum impetum sustinere nequeat: aliquando tamen more ovium sustinet, et socias declinat, cum turgente iam venere, coitum appetit. Oppianus magna [orig: magnâ] celeritate currentes feminas ini i reliquit: mares vero [orig: verò] duobus pedibus quantum possunt, cursimque sequentes coitum absolvere. Transeunt in coitu ad alias iidem, [note: Plin. H. N. l. 10. c. 63. ] redeuntque ad priores. Plinius, cicures non concipete, nisi ab infantia fuerint educatae ait. Ferunt uterum octo menses: pariunt magna [orig: magnâ] ex parte unum. Incrementum hinnulorum [note: Arist. l. c. ] velox. Cerva cum parit, pituitoso humore purgatur, alias [orig: aliàs] numquam. Dum lactat, sese dimittere Pollux prodidit, Gesnerus refellit. De longaevitate [note: Aetas. ] cervorum quaedam apud auctores occurrunt. Hesiodus in versibus qui tamen in operibus non exstant,


page 90, image: s125

cornici novem nostras aetates tribuit, quadruplum eius cervis. Sic fere [orig: ferè] 3600. annos viveret. Plinius, post centum annos aliquos captos cum torquibus aureis, quos Alexander Magnus addiderat, adopertisiam cute, in magna [orig: magnâ] obesitate. Tempore Caroli Gallorum Regis, qui tempore schismatis inter Clementem et Urbanum VI. vixit, captus est ad Silvanectum cervus, in cuius torque latinis literis scriptum erat, Hoc me Caesar donavit. De Caio Iulio Caesare etsi id capi vix possit: potest tamen ad Carolovingorum aliquem referri. Theophrastus etsi octogenario maior obiverit, conquestus nihilominus est de natura, quod [orig: quòd] cervis longiorem quam [orig: quàm] homini vitam dederit. Taceo sacram Dominae cervam apud Pausaniam, quae tempore Agapenoris hinnulus erat: necnon Diomedis cervum, qui tempore Agathoclis, post aliquot nempe saecula, captus est. Caesaris Augusti cerva, cum inscriptione torquis, Noli me tangere, quia Gaesaris sum, innumeris propemodum lustris ab ipsius imperio, deprehensa fuisse dicitur. Quidam aetatem ex ramorum multitudine colligunt, quod Aristoteli non [note: Vox. ] placet. Auctor Philomelae eos glocitarescripsit, Virgilius graviter rudere. Mutant vocem prosexu. Brevis feminis, maribus productior. Amicitia [note: Sympathia et Antipathia. ] ipsis cum attagene: at cum aquila [orig: aquilâ], vulture, serpente, canibus, tigride, belluis, ariete, vulpium gannitu, cacto, aspalatho, rubris pennis, hostilitatem gerunt. Attagenes saepissime [orig: saepissimè] dorso ipsorum insident, et pilos [note: Plin. H. N. l. 10. c. 3. ] vellicant. Aquila insidens cornibus multum pulverem volutatu collectum excutit in cervi oculos, pennis ora verberans, donec praecipitet in rupes. Cum serpente ipsis pugna. Investigant [note: Plin. H. N. l. 8. c. 32. ] cavernas, natiumque spiritu extrahunt renitentes. Ideo [orig: Ideò] singulare abigendis serpentibus; odor adusto cornu cervino. In Libycis sinibus ab iisdem iacentes impeti, apud Oppianum legimus. Cactum si cervus calcet et saucietur, ossa eius nullum sonum edere poslunt. Aspalatho tactus [note: Ingenium. ] emoritur. Ingenium sequentia ostendunt. Gaudent tai=s2 o)rga/s1i, scu locis incultis, sylvosis, et nemorosis, ubi solum bonum et pingue est. Silvas quoque, vineas et loca aprica amant. Mas relictis pascuis ad silvam se celeriter recipit, sed eandem non ingreditur: femina, densiora eius loca sequitur. Meliora quandoque pascua nacti, semper tamen ad pristina ubi educati sunt, redire solent. Eminens, uno minore cervo comitatus incedit, quem armigerum venatores vocant. Pascuntur tota pene [orig: penè] die: et sub meridiem ubi sol maxime [orig: maximè] fervet, in umbra delitescunt. Adeo [orig: Adeò] sunt timidi, ut in proverbium abiverint: et Cantharion Arcas ab oraculo cervus sit dictus. Saltu valere, vel locus non procul Francofurto, a [orig: à] cervino saltu nomen mutuatus ostendit. Duo ibi lapides erecti, prodente Gesnero, cernuntur, interstitio pedum hominis mediocris quasi sexaginta. Tanto enim spatio saliisse illic cervum, idque etiam supra plaustrum oneratum, cum venatores instarent. Requiescunt in fuga, dum qui insequitur, appropinquet, et tum iterum fugiunt. Ubi animum despondere, relictis silvarum opacis, in campestria se coniciunt, et interdum ad vicos et villas propius accedunt. Secundo vento plaerumque feruntur. De sollertia in eludendis canibus, ita Budaeus. Solere cervos aiunt, simul ut senserint rem sibi esse cum asseclis infestis, simul et sagacibus, primum alios aliosque fugae lapsos, et gyros conglomerate; deinde si porro [orig: porrò] urgeantur, stabula cervarum popularium, cervorumque diversoria petere, ibique inter turbam promiscuam, quasi intra nebulas erroris canini sese condere, interdum gregarios aliquot inde abigere, atque ad aliquantum spati permixtim vestigia facere, ad negotium canibus exhibendum. Cum autem aliquantisper hac ratione contechnati sunt, ab illorum comitatu subito [orig: subitò] se subducentes, per tramitem devium longiuscule [orig: longiusculè] abscedunt, deinde intersistunt, ut interim canes vestigia cervulorum aut cervarum excipientes, diversi abeis auferantur. Cumque haec stropharum commenta canum


page 91, image: s126

experientissimorum odorandi vis vicerit, ad alia denuo se vertunt subsidia; cuiusmodisunt, per sua quadantenus vestigia recurrere: deinde spiras fugae intorquere multipliciter et varie [orig: variè], et quam [orig: quàm] fieri potest perplexissime [orig: perplexissimè], tum raptim longius procurrere - etc. Visus quidam in armentum bubulum irrumpere, in bovemque primoribus cruribus insiliens armisque complexus ad longiusculum spatium velut equo vectus, postremis pedib. terram stringere, ut odorem sui, quoad fieri posset incertum, canibus relinqueret. Visus, referente eodem Budaeo, qui in arborem in denso et opaco sitam insiliverit, in eademque sublimis, ramis fruticis ipso saltu divaricatis steterit, sic interceptus, ut inde desilire non posset. Contra noxia gramina cinaram edunt: contra phalangiorum [note: Ael. H. A. l. i. c. 8. ] morsum, cancros. Sollicite [orig: Sollicitè] etiam cavent, ne quando in vulnera recentia solis radius incumbens, carnem priusquam cicatrice obducatur, putrefaciat. Dictamnum herbam extrahendis sagittis monstravere percussi eo telo, pastuque eius herbae eiecto; quod Dioscorides et Tullius capris [note: Plin. H. N. l. 8. c. 32. ] adscribunt. Maria tranant, gregatim nantes, porrecto ordine, et capita imponentes praecedentium clunibus, vicibusque ad terga redeuntes. Hoc maxime [orig: maximè] notatur a [orig: à] Cilicia Cyprum traicientibus, nec vident terras, sed in odore earum natant. Infirmos ponunt in ultimo; nec citius solvunt, quam [orig: quàm] [note: Aelian. H. A. l. 5. c. 56. ] secundos ventos senserint. Pinguescunt aestate, et ideo [orig: ideò] latent, quod [orig: quòd] se suae corpulentiae pondere facilius capi posse sentiant. Sed et cum cornua deposuere occultantur interdiu, idque in opacis locis, ut muscarum taedio vacent; pascunturque per id tempus [note: Arist. H. A. l. 9. c. 5. ] noctu, donec recipiant cornua; quae ubi concreverint, soli exponunt, ut excoquantur et siccescant. Ubi vero [orig: verò] attritu arborum, cum ea scalpunt, nihil indolere sentiunt, in patentia prorumpunt. Defodere, postquam deposuere eadem, fama est. Verum alii, alterutrum duntaxat defodere, scribunt. Dextrum cornu negant inveniri, inquit Plinius, ceu medicamento aliquo praeditum, idque mirabilius fatendum est, cum et in vivariis mutent omnibus annis: defodique ab [note: Aristot. l. c. et l. 10. ] iis putant. Aristoteles id de sinistro prodidit, quamvis in Epiro dextrum obrui scribat. Abiecta in vivariis negligi, nec humo obrui, observatum est: quin et in silvis in aperto iacentia saepe [orig: saepè] reperiuntur. Serpentibus abunde [orig: abundè] saturati, ne veneni virus noceat, ad flumen contendunt, et ore summe [orig: summè] tenus corpora demergunt, nec citius bibunt, quam [orig: quàm] vi frigoris cogente haustum venenum per oculos desudando elachrymaverint. Vincentius Belluacensis esu serpentum caligini oculorum mederi scribit. Capti, non solum cicurantur, sed etiam vocati ad hominem accedunt. Frena et iuga ferre, apud Calpurnium legimus. Certe [orig: Certè] septem cervorum bigas in pompa Ptolomaei fuisse, auctor est Athenaeus: Heliogabalus vero [orig: verò] iunctis quaternis, [note: Aelian. H. A. l. 7. c. 46] in publicum processit. Taceo Mithridati Regi Ponti pro corporis custode fuisse; et Sertorio Romano Hispanor. Duci cervam albam in comitatu, quam ille Dianae numen fingebat. Assuefactum a [orig: à] Ptolomaeo quendam ut sermonem [note: Ael. H. A. l. 11. c. 25. ] Graecum intelligeret, Aelianus refert. In pariendo semitas minus cavent, humanis vestigiis tritas, quam [orig: quàm] quae sccretae et feris opportunae. Seseli ante partum purgantur, ut faciliori utantur utero: postquam peperere, involucrum primum [orig: primùm] exedunt, mox herbam quandam degustant, sic ad prolem redeunt. Non qualibet autem partus suos educare, Solinus auctor est; teneros studiose [orig: studiosè] occultate, et absconditos inter profunda fruticum, vel herbarum, pedum verbere castigare ad latendum; [note: Aelian. H. A. l. 12. c. 46] cum maturueritad fugam robur, exercitio docere cursus, et assuefacere salire per abrupta. Mulcentur fistula [orig: fistulâ] pastorali et cantu, interdumita, ut interim pascuanegligant. Quantum ad sensum, si erectas auriculas teneant, acerrime [orig: acerrimè] sentiunt; sin demissas, facile [orig: facilè] opprimuntur. Visu valere vel id argumento est, quod [orig: quòd] megalwptou\s2 Oppianus [note: Usus in Cibis. ] vocat. De Usu in Cibis in diversa abeunt auctores. Isidorus tradit, carnes habere teneras, et faciles concoctu


page 92, image: s127

propter motus frequentiam: si vero [orig: verò] castrentur, antequam cornua crescant, [note: Galen. de Alim. facult. l. 3 c. 6. et 8. ] magis temperatas fieri. Galenus duras facit, difficiles concoctu et melancholicas; alibi, asinorum carni similes. Simeon Sethi, bilem atram gignere profitetur, cavendasque aestate, quod [orig: quòd] tum propter serpentum esum venenatae sint: si frequentius sumantur, corpus tremulum facere: per hiemem [note: Iul. Alerand. l. 11. c. 11. ] tutius sumi. Iulio Alexandrino praestat caro hinnuli, quamquam et vetustioribus laus, neque tamen vetulis; aetatis longitudo in causa, ut vel in trimatu commendari possint. Consistendiaetas, ut longissima, sic deterior eadem, crescente semper siccitate [note: Arist. H. A. l. 6. c. 29. ] et carnis duritia. Tempore libidinis eam vitiari, et hircorum instar fetere, apud Aristotelem legimus. Avicenna quartanas eius esu induci putat. At Plinius, quas dam se feminas principes scire testatut, omnib. matutinis carnem eam degustare solitas, et longo aevo caruisse febribus, quod ita demum existimant ratum, si vulnere uno interierint. Alii, diuturnitatem cervinae esu sibi pollicebantur, quod [orig: quòd] viva cissimum animal esset. Hepar pravum esse Vincentius Bellunensis scribit. Cornua recenter enata, indelicatorum etiam cibum venere. Bruyerinus, eliaxri et postea in frustula [note: Usus in Medcina. ] frigi scribit. In Medicina, pili, pellis, medulla sevum, cerebrum, pulmo, genitale, cor, ossa, coagulum, urina, lacrima, cornuinprimis, locum habent. Pilis vulvae suffiuntur; suffitus contra abortum [note: Galen. in Euporistis] facit. Pellis ramenta desecta pumice, et ex aceto trita, igni sacro illinuntur. Si eadem cum pedibus dextris portae infigatur, ingressum animalis venenosi prohibet. Eadem ad involuntarium urinae exitum, in stratis remedium. Medulla, leniendo dolori est praestantissima: serpentes inuncta fugat: perfusis aqua [orig: aquâ] aliove liquore fervido, peculiare est remedium: in aqua, potui data, intestinorum tormina sedat: dysentericos dolores per clysterem iniecta, sopit: uterorum duritiem in pessis intrusa emollit. De [note: Galen. simpl. 11. c. 5. ] eiusdem in menstruis aperiendis usu, ita post Agricolam Mizaldus. Si medullae cervinae drachmas duas vel tres pro corporis et aetatis modulo, includantur in linteolo mundo et raro, postea pudendo muliebri inserantur, filo extra pendente ut retrahi possint, [note: Mizald. cent. 6. aphor. 96. ] modo [orig: modò] tunc se offerat opportunum ac statum purgationis tempus, et praeparatum fuerit corpus, praescriptaque vitae ratio. Sevum, podagricos dolores lenit: ad lentigines faciei adhibetur: [note: Hippocrates de morb. mulicr. ] combustum et cum [orig: cùm] ostrea tosta commixtum, perniones sanat: uteris exulceratis, recens ac viridis subditur. Cerebrum, in coxarum et laterum dolore, restituendisque fracturis laudat Rhasis. Pulmo, clavos, rimas, et calli vitia tollit, si Plinio credimus: impositus et saepe [orig: saepè] renovatus, ex calceamento laesos pedes, affirmante Marcello, persanat. Sunt qui phthisico profuisse scripserunt, siccatum in fumo, tritumque in vino. Cinis in olla fictili exusti, multis ad suspirium et dyspnaeam profuit. Genitale siccatum et tritum cum vino contra viperarum morsus exhibetur: tauro cum vino illitum, ad coitum eundem excitat; aridum, contra difficultatem mingendi aut colicam valet, si aqua in qua ablutum fuerit bibatur. Magi, ut auctor est Plinius, partum contineri promittunt, si mulieri candida a [orig: à] pectore hyaenae caro, et pili septem, et genitale cervi, illigentur dorcadis pelli, et collo suspendantur. [note: Galen. Eupor. l. 2. c. 42. ] Ossa ad ventris profluvium Galenus inungi iubet. Sextus vero [orig: verò], patellam cervinam, si tecum habeas, negat surgere inguina, et quae ante surrexerunt, eadem tacta redite. Cor cum pelle et cornu combustum, vulnera, iisdem cum oleo inunctum, sanat. Os de corde, inter antidota habetur. Lapis qui in corde aut vulva reperitur, contra abortum facit. Coagulum hinnuli in utero occisi, praecipuum est contra serpentium morsus temedium. Utiliter quoque bibendum, morso a [orig: à] cane rabido datur. Quin contra cicutae et fungorum esum facit. Urina, splenis dolorem sanat, ventriculoque [note: Heurn. Method. ad praxin. l. 2. p. 245. ] et intestinis inflatis prodest. Lacrima, inter sudorifera censetur, tantosque ciet, ut paene [orig: paenè] totum corpus solvi credas, in vini momento exhibitum.


page 93, image: s128

Qua [orig: Quâ] parte prominet, rotunda est, insigni nitore coloris fulvi, non sine vestigiis atriorum venarum, tanta [orig: tantâ] levitate, ut pene [orig: penè] tactum effugiat: ita enim sese subtrahit, ut propemodum se ipsam movere videatur. Cornu maximus usus est. Ex typhis sanguine adhuc madentibus, aqua rhizotica, contra malignas febres destillatur. Uritur aperto igne et philosophice [orig: philosophicè], et non tantum ad sudores et adversus venena commendatur; sed et contra varios morbos. Floridae insulae incolae infantium labiis perforatis ea imponunt, sic a [orig: à] veneno illaesos fore sibi persuadent. Andernacus collyrium ex eodem, cum ture, plumbo usto, opio etc. et aqua pluviali, conficit. Idem, aceto in coctum vel tritum, porrigini et impetiginibus mungitur: cum lenticula et sevo cervino, lentigines de facie tollit: accensum, nidore suo morbum comitialem prodit: adversus scrophulas tritum cum spo~giis, in quibus lapides reperiuntur, aequali mensura ex vino aut aqua quottidie [orig: quottidiè] bibitur: ad polypum cum sandaracha naribus inflatur: ad dentium albedinem in cinerem in olla nova redactum, cum mastiche, et sale ammoniaco miscetur: crudum inque aceto fervefactum, maxillarum, a [orig: à] dentitione dolorem adimit: adustum et cum vino tritum, deinde circumlitum, vacillantes dentes confirmat. Haemoptoicis cum tragacantho medetur: dysenteriam seu ustum, seu in galredam redactum, sanat: ad vomitum, cum sulpuris vivi pusillo, in ovo sorbili exhibetur. Sextus combustum ex oxymelle splenem siccare affirmat. Ad colicam ex iisdem teneris remedium Marcellus habet, cuius descriptionem apud Aldrovandum vide. Contra lumbricos Galenus cum ebore propinat. Sunt qui cretam, semen sanctum, vitellum assum, admiscent, et cum melle placentam parant. Ad profluvium denique muliebre, et praefocationes uterinas adhibetur. In [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 59. ] Differentiis nihil fere [orig: ferè] occurrit, praeter ea quae apud Nierembergium leguntur. Cervinum, inquitiste, non simplex, Novae Hispaniae genus. Macame vocant. Quidam rubei, quidam albi toti. Hos cervorum Reges dicunt Indi, et yztac macame appellant. Alii nostratibus aut iidem, aut valde similes forma, magnitudine, ingenio: Aculhuame nuncupant. His minores Quauhtlamacame in magnam generositatem dogenerant a [orig: à] cervina [orig: cervinâ] timiditate: efferociunt vulnerati, adoriuntur venatores, saepe [orig: saepè] occidunt. Eiusdem molis et moris sunt Thalhuicamacame, sed impares animo. Minimi sunt tamamacame, fortasse potius caprarum genus. In Duarhe, Xapida [orig: Xapidâ], et aliis novi orbis plagis, cervorum erant armenta, que~admc dum nobis boum, (prout superius diximus.) domi pariunt, nutriunt. Solvit, per nemora pastum quaerendo luce durante vagantur, ad vesperam pullos domi retentos revisunt, intra cortes claudi se ac natis depastis mulgeri patiuntur, nullum aliud Iac, aut ex alio lacte caseus. In aliquib. Occidentis regionibus vexati caesique a [orig: à] venatoribus, quaetunt herbam Atochielt, (sic vocant Barbari, et species pulegil est) hac recreantur restauratione virium, novam pernicitatem acquirunt: maioris illis usus est, quam dictamni virtus. In Virginia [orig: Virginiâ] cervi longiore cauda [orig: caudâ] sunt praediti quam nostrates, et cornuum extrema in dorsum recurva habent. Cervorum Americanorum quodda~genus Lerius vocat. Seovasseu, qui differunt a [orig: à] nostris, quod [orig: quòd] multo [orig: multò] sint humiliores, minora gestent cornua, et aeque [orig: aequè] pilos demittant atque nostrates caprae. In plagis novi Mexici caudam habent valde pilosam, alii prolixam, non aliter ac mulae, cuius aequant aut superant molem. Maximi roboris sunt. Dux quidam Hispanus duos iniunxit mansuetos rhedae suae vehendae. De [note: Aldrov. Hist. Bisulc. c. 28. ] Cervopalmato, ita Aldrovandus. Diximus ex Iulio Capitolino, Gordiani silvam memorabilem pictam in domo rostrata Cn. Pompeii, inter alias picturas, cervos continuisse cc. palmatos: hosque Gesnero primum visos, eosdem cum dorcadib. platycerotis. Ceterum cum postmodum Ioan. Caius medicus Britannus haec illi cornua ex Brita~nia misisset, mutata [orig: mutatâ] sententia [orig: sententiâ], doctissimo illi medico, qui cervum palmatum revera


page 94, image: s129

esse iudicabat, quod et mihi videtur, assensit. Nam cum cornua haec aut aequent, aut etiam superent, et longitudine et crassitudine cervinum, consonum est, corpus amimalis, cervi potius [orig: potiùs] quam [orig: quàm] platycerotis simile esse. In Persia circa Schamachiam, Karabach, et [note: Olear. Itiner. Orient. p. 312. ] Motage [orig: Motagè], specie Damae, subfulvos, cornua retrorsum incurva, absque nodis habentes, quos Turcae Tzeiran, Persae Ahu inveniri, Olearius auctor est.

ARTICULUS VIII. De Tragelapho, et Tarando.

[note: Aldr. Hist. Bisul. c. 29. ] TRagelaphus inde nomen sortitus esse videtur, quod hirco et cervo sit similis. Volaterranus et Gesnerus Hippe.laphum Aristoteli dici volunt, seu a [orig: à] similitudine ita dicatur; iubam enim habet, seu a [orig: à] magnitudine ut hipposelinum; maior enim et crassior cervo est. Germani Brandthirsch vocant, seu, quod [orig: quòd] sit nigrioris coloris quam [orig: quàm] cervus, ut Agricolae placet; seu quod [orig: quòd] loca in quibus carbones fiant frequentet, et herbis ibidem nascentibus pascatur, ut Fabricio visum. Maior est et robustior cervo. Villos nigros in gutture, longos in armis gerit. [note: Plin. H. N. l. 8. c. 32. ] Ideo [orig: Ideò] a [orig: à] cervo, barba [orig: barbâ] tantum et armor. villo distare scripsit Plinius. Suprema pars dorsi cinerea est, ventris subnigra; villi circa gemptalia nigerrimi. Ceteris a [orig: à] cervo non differt. Non alibi quam [orig: quàm] iuxta Phasin amnem nasci prodidit Plinius, sed falso [orig: falsò]. Nam et apud Arachosios inveniuntur Tragelaphi: et in Torantinis Ko~nigsteinianisque Misniae saltibus Bohemiae vicinis capiuntur. In Anglia quoque cervi nigricantes reperiuntur, ab his forte [orig: fortè] non diversi. Tarandus Barbaris Pyrandrus et Pyradus, Hesychio forte [orig: fortè] ca/ndaros2, Septentrionalib. Rehenschier, dicitur. Magnitudo ei quae bovi, caput maius cervino nec absimile, villus albus magnitudine Ursorum. Tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. Pectus habet torosum, ungulas bifidas, [note: Aldrovan. Hist. Bisul. c. 30. ] concavas, et mobiles. In cursu enim eas explicat. Ipse ad celeritatem expeditissimus, ita ut et summas nives calcet non impressis alte [orig: altè] vestigiis, et pernicitate insidiantia in vallib. animalia effugiat. Cornua gestat praealta, quae statim a [orig: à] fronte ramis duob. latis mucronantur quasi in digitos. In medio ramulus veluti internodium interiectus, inde rursus in ramos latos, digitorum expansorum specie mucronatos exeunt. Cornua sunt alba, venulisque longis distincta. Differunt ab alces cornib. altitudine, a [orig: à] cervi latitudine, ab utrisque colore, et ramorum multitudine. Currendolea in tergum demittit: nam stanti, frontem pene [orig: penè] rami inferiores tegunt. His inferioribus, concreta frigoribus flumina ad potum capiendum rumpere fertur. Silvarum fructibus et arborum musco vescitur. Latibula struit in montib. Septentrionalibus, et in Mosibergum, aliosque Norvegiae montes intensioribus frigoribus procedit. Capitur ab hom inib. ad usus dom esticos. Nam ad conficienda itinera domatur a [orig: à] cursoribus, ad opera rustica ab Agricolis. Caro eius e [orig: è] ferinis illorum locor. optima et delicatissima. Natura animal esse gregale; et mille tarandorum armenta, in vastis septentrionis silvis aliquando conspici ferunt. Foemellae ramis carent. Reperiuntur in Norvegia, Suecia, Laponia, et Polonia. Augustam Vindelicorum bini cum sellis, phaleris, et phrenis, erant aliquando adducti. De coloris [note: Solin. Polyhist. c. 33. ] in ipso mutatione, ita Solinus. Hunc tarandum, affirmant, habitum metu vertete, et cum delitescat, fieri similem cuicumque rei proximaverit, sive illa saxo alba sit, seu frutero virens, sive quam aliam praeferat qualitatem. Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra Chamaeleontes. Sed et Polypus, et Chamaeleonglabra sunt, et pronius est curis laevitate speculi modo proximantia aemulari. In hoc novum est, ac singulare, hirsutiam pili, colorum vices facere. Ceterum quis ille Plinii et Solini Tarandus sit, nec Gesnerus quidem recte [orig: rectè] nosse visus est. Nam modo [orig: modò] cum Turone, modo [orig: modò] cum Rangifero, de quo in sequentibus eundem facit. Icon quam hic damus, verissima esse creditur.



page XXXIV, image: s130

[illustration:

Piigargus. Weiss Zars.

]

[illustration:

Tragelaphus-Piigargi species

]

[illustration:

Hippelaphus Femina.

]



page XXXVII, image: s131

[illustration:

Rangifer. Reinthier

]

[illustration:

Cervus Palmatus Palm???

]

[illustration:

Tarandus. Tarandthier. Reinthiers: geschlecht

]



page 95, image: s132

ARTICULUS IX. De Rangifero.

[note: Aldrov. Hist. Bisul. c. 31. ] IN Descriptione Rangiferi, quem Reen vocant, non conveniunt auctores. Albertus speciem cervi repraesentare dicit, sed maiorem esse corpore, colore insignem, et ad fugam celeberrimum. Tres, secundum cundem, cornuum ordines in capite gerit, ita ut in singulis bina sint cornua, et caput eius virgulis compositum videatur. Ex his duo ceteris maiora, in loco cornuum cervi, quae ad perfectam magnitudinem augentur, adeo [orig: adeò] ut quinque cubitorum mensuram aliquando attingant, et ramis viginti quinque conspiciantur. Duo etiam in medio capitis, ut damarum habentur, mutilis et brevibus ramis mucronata. Denique alia in fronte antiorsum versa, ossibus similiora, quibus in pugna potissimum utitur. Olaus Magnus tricornem esse scribit, de genere cervorum, sed longe [orig: longè] proceriorem, velociorem, lo~giorem. Rangiferum duplici ratione dici, tum quod [orig: quòd] in capite alra cornua, velut quercinarum arborum ramos ferat: tum quod [orig: quòd] instrumenta cornibus pectorique, quibus hiemalia plaustra trahit, im osita, ranga et loga patrio scrmone vocentur. Cornuum vero [orig: verò] duo ceteris maiora, eo loco habere quo cervus: aliud in medio capitis, ramusculis circumstantibus ceteris brevioribus situm, quo contra infestas bestias pugnat. Iubatum gerere collum, et ungulas rotundas. Iohannes Agricola tridentem duntaxat in fastigio cornuum habere, et in saltibus Poloniae reperiri, prodidit. [note: Caesar. l. 6. de bello Gallico. ] Iulius Caesar bovem cervi figuram facit, cuius a [orig: à] media fronte inter aures, unum cornu exsistat excelsius, magisque directum his, quae nobis nota sunt cornibus. Ab eius summo, addit, sicut palmae ramique late diffunduntur. Descriptio Damiani a [orig: à] Goes [orig: Goës], alci potius quam [orig: quàm] Rangifero competit. Apollonium Menabenum Medicum si scquimur, sunt ex genere cervorum, altitudine et crassitudine asello pares, tibiarum gracilitate superant. Caput habent instar vituli, collum iubatum velut equus: Cornua frondosa, laevia, gracilia, oblonga, ad tergum potrecta. Cetera, habita ratione et servata magnitudinis proportione, cervos communes imitantur. Taceo Iulium Caesarem Scaligerum, quae rangifero ab Olao Magno tributa alci adscribit. Utut vero [orig: verò] sit, distinctum ab Alce, vel inde colligere licet, quod [orig: quòd] Olaus Magnus rerum septentrionalium peritissimus, diversis locis de iisdem agat. Inveniuntur in Lapponia, Suecia, Norvegia, et vicinis Arctico locis. Cibus ei muscus montanus, candidus, praesertim hieme nivibus in superficie soli coopertus: quas licet densas naturae instinctu perforat, cibum quaesiturus. Aestate vero [orig: verò] foliis ac frondibus arborum, stando eundoque melius quam [orig: quàm] se inclinando floribus ac herbis, propter cornua nimis antrorsum incurvata vescitur; idque laterali et obliqua capitis inclinatione. Educti in transmarinas terras non diu supersunt, ut in Holsatia et Prussia compertum. Huc a [orig: à] Gustavo Rege Ann. 1533. missi, et silvestri libertate donati, an sobolem reliquerint, numquam comperiri potuit. Quia vero [orig: verò] et silvestres sunt et domestici; horum lac, pelles, nervi, ossa, caro, ungulae, pili, usibus humanis inserviunt. Lac nutrimentum est domesticum; serum, potus. Pellis tegendis et corporib. et lectis, et equorum sellis inservit. Quia valida et tenax, ad culeos et diversorum opificum folles adhibetur. Nervi loco lini consuendis vestibus deputantur. Ossa et cornua ad arcus parandos sumuntur. Carnes vento et sumo siccatae ad plures annos durant. Ungulae spasmaticis prosunt. Pilis pro farciendis sellis et pulvinaribus utuntur.



page 96, image: s133

ARTICULUS X. De Alce.

[note: Aldr. Hist. Bisul. c. 32. ] SEd et de fera Alce mire [orig: mirè] auctores discrepant. Pausanias specie inter cervum et camelum facit; nasci apud Celtas, [note: Pausan. in Eliacis, et Boeoticis. ] explorari, investigarique ab hominibus non posse, hominum odore a [orig: à] lo~ge perepto, in foveas et profundissimos specus sese abdere. Secundum Caesarem, sunt in Hercynia silva, earumque consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo [orig: paulò] [note: Caesar l. 6. de bello Gallico. ] antecedunt, mutilaeque sunt cornibus, et crura sine nodis articulisque habent, neque quietis causa [orig: causâ] procumbunt: neque si quo afflicta casu conciderunt, erigere sese aut sublevare posunt, etc. [note: Plin. H. N. l. 8. c. 15. ] Plinius iumento similem facit, ni proceritas aurium et cervicis distinguat. Haud illi dissimilem, notam in Scandinavia insula, nec unquam visam in hoc orbe, multis tamen narratam Machlin, sed nullo suftraginum flexu: ideoque non cubantem, sed acclivem arbori in somno, eaque incisa [orig: incisâ] ad insidias capi, alias [orig: aliàs] velocitatis memoratae. Labrum ei superius praegrande, ob id retrogredi in pascendo, ne [note: Solin. Polyhist. 32 et 33. ] in priora tendens involveretur. Idem apud Solinum legimus. Dodoneus huc Strabonis verba trahit, qui dicit, [note: Strabo Geogr. l. 4] Alpes, peculiaris formae belluam, ut memoriae prodidit Polybius gignere, habitu quidem ad cervi staturam, collo duntaxat excepto et villis, in quibus capro per quam similis est; gerereque sub mento carnis globum ad palmae magnitudinem, capillosum, crassitudinem pro equini pulli cauda habentem. Cardanus alcem a [orig: à] Iulio Caesare descriptam putat; aliis creditam, magnum animal appellat. Scaliger licet duas alces esse dicat; hoc tamen animal bisontem nuncupat. Olaus hanc feram alcem ubique vocat, et onagrum. Erasmus Stella medium quasi genus inter equos et cervos alcem ponit, easdemque cornua quotannis [note: Lemnius in Miracul. Nat. ] amittere. Levinus Lemnius captarum esse generis credit. Miechovius crura absque articulis praelonga habere, ut bisontes, ait. Germanis dicitur Elend, seu miseria; tum quod [orig: quòd] sin ulis diebus morbo comitiali laboret, nec citius ab eo levetur, quam [orig: quàm] dextri posterioris pedis ungulam auriculae sinistrae immiserit; tum quod [orig: quòd] levissimo etiam vulnere accepto, exspiret. Ceterum magnum animal [note: Cardan. l. 10. de subtilitate. ] ita describit Cardanus. Sub boreali polo animal nascitur cervo simile, cruribus arterioribus longioribus, carneam habens promuscidem, brevem tamen. Habet cornua peculiari quadam forma praedita, et nulli ferme [orig: fermè] animali similia. Nam crassa ab imo, ubi ascendunt, latiora palmo sunt. Menabenus vero [orig: verò] hanc partium exteriorum descriptionem dedit. Habet hoc animal crassitiem, aliitudinem et proceritatem mediocris et pinguis equi. Humeri de pressiores et humiliores sunt partibus posterioribus. Capite aliquantulum pronum incedit. A summo capite usque ad humeros, et maxime [orig: maximè] in cervice est huic magna pilorum prolixitas et silva, ita ut collum et barbam hirci repraesentet. In aliis corporis partibus pilorum longitudine non differt ab equo, sed densitate superatur, crassitie vero [orig: verò] superat. Color plaerumque vergit ad cinericiam albedinem; provicissitudine tamen anni temporum, pili varias habent in colore mutationes. Caput est oblongum et gracile, si conferatur cum toto corpore. Labra magna, prominentia et crassa, et maxime [orig: maximè] superius, quod promuscidem Cardanus vocavit. Os longum. Dentes non admodum magni, nec longi. Aures longae lataeque. Femineus sexus cornibus caret, at masculinum genus multifida, et ramosa cornua producit, sed non tam longa et frondosa ut cervi vulgaris. Latiuscula sunt crassitie fere [orig: ferè] duorum digitorum transversorum. Si unius cornu figuram spectas, triangularem fere [orig: ferè] formam deprehendes, et magnae avis alam extensam dices: si pondus, duodecim fere [orig: ferè] librarum maiorum erit. Cornua, addit idem, mutat hoc animal statutis quibusdam temporibus, ut cervi solent. Unum



page XXX, image: s134

[illustration:

Taurus Peonius.

]

[illustration:

Alces.

]

[illustration:

Alce. Elend geschlecht.

]



page XXXI, image: s135

[illustration:

Dama-Cervus Damhirsch.

]

[illustration:

Caprea. Rehekalb.

]

[illustration:

Alce Mas.

]



page 97, image: s136

aliquamdiu fuit apud me, quod ut matura poma solent, sponte [orig: spontè] deciderat. Id stirpe manifeste [orig: manifestè] dignoscitur; duo alia parva habeo, duorum aut trium forte [orig: fortè] ab ortu mensium, paulo [orig: paulò] ante animalis mortem abscissa, quae molli quadam lanugine, sanguine etiam imbuta erant. Est praeterea obeso et grandi ventre ut vaccae sunt. Cauda mirum in modum brevis, ungulae bifidae, ut bobus. Et haec omnia Dodoneus ad alcem refert, quae alibi, DEO volente, examinabimus. [note: Gesnerus in Alce. ] De Pelle scribit Gesnerus, densam et solidam esse, ut validos etiam ictus punctim caesimque factos avertat, et ferrei thoracis instar hodie [orig: hodiè] expetatur. Ad thoraces ab alutariis, piscium adipe praeparatur, ut imbrem arceat. A cervina cui similis est, inspirata discernitur. Transmittit enim spiritum ut ab opposita manu percipiatur, quod [orig: quòd] sit meatibus plena, et concavos pilos habeat. Gesnerus tamen in ungula integra, quam cum ima parte tibiae pilosa se vidisse affirmat, nullam in pilis cavitatem reperit. Possunt tamen meatus qui in vivis erant, in mortuis collabi, praesertim longo post tempore. Cornua, idem, libras circiter duodecem appendere tradit, esseque longitudine fere [orig: ferè] duorum pedum, non ramosa, ut cervorum, mucronibus tamen aliquot divisa, dodrantem lata, armi potius quam cornu figura [orig: figurâ], et advehi ex Lithuania. Cornu vero [orig: verò] Magnae ferae nomine ad Aldrovandum missum, septem tantum libras duodecim unciarum appendit, ea iuxta caput crassitudine ut vix manu comprehendi possit, quinque ornatum mucronibus hinc inde binis, mox ab uno latere, alio, et ab altero, etiam alterius ostendens rudimentum, latitudo inter primos ramos trium fere [orig: ferè] dodrantum. Tota fere [orig: ferè] tibia simul cum unguibus libras pendebat tres cum dimidia. Icon quae hic exhibetur Aldrovandi [note: Natura. ] est. Ad Naturam ipsius spectat, quod animal noc a [orig: à] venatoribus agitatum ad aquas confugiat, et aquam ore haustam, fervidam in canes evomat: quod [orig: quòd] raro [orig: rarò] solum conspiciatur, sed terra [orig: terrâ] nivibus obtecta multa progrediantur simul: Unum procedit properando, ut occasio postulat; alia singula sequuntur eundem tenorem et modum servando, et primi vestigia calcando, ita ut si quis rei inscius ipsa insequatur unius tantum vestigia se cernere existimet: quod [orig: quòd] sitis laborisque adeo [orig: adeò] sit patientissimum, ut diem noctemque immensa spatia privatum cibo, conficere ossit: quod [orig: quòd] pulli captu adeo [orig: adeò] successive [orig: successivè] mansuescant, ut naturali urgente siti maxima cerevisiae vasa a [orig: à] discumbentibus propinata ebibant: quod [orig: quòd] tantam vim in ungula gerant, ut tactum ictulupum illico [orig: illicò] interimat, et elabente cane, opposita arbor elidatur, quasi [note: Usus. ] fungus adesset. De Usu in cibis, hoc dixisse sufficiat, carnibus ubique vesci regionis incolas, et recentibus, et sale conditis: crassi tamen et melancholici succi apparere. In Medico usu, cornus, nervi, et ungulae, laudantur. Cornua olim inter adstringentia duntaxat habebantur: post inter antepileptica relata sunt, modo [orig: modò] inter festum assumptionis B. Mariae virginis et nativitatis eiusdem abscinderentur. Alii, die Aegidii festo demi debere opinantur. Nervi ad spasmum in Suecia adhibentur. Modus adhibendi, zonam ex eo facere, et membro laeso circumligare. Unguis seu ungula, Epilepsiae et hystericae affectioni convenit. Conditiones ad efficaciam requisitae, ab Olao Magno ponuntur. Ungula exterior, inquit ille, dextri lateris posterioris pedis onagri, (sic alcem vocat) masculi, qui non genuit, abscissa [orig: abscissâ] a [orig: à] vivo pede securi, vel alio instrumento avulsa, post medium mensis Augusti, spasmum aut morbum caducum patienti adhibita, continuo [orig: continuò] sanat. Applicatur recte [orig: rectè], si vel sinistrae manus annulari, adponatur: vel annulus ex eodem factus, eidem indatur: vel pars unguis sinistrae palmae imponatur, manusque in pugnum complicetur: vel eiusdem portiuncula in aurem sinistram missa, et aliquandiu veluti scalpendo moveatur. Suffocatae mulieri, rasura cum zedoaria, anaticis partibus felicissime [orig: felicissimè] exhibetur. Formulas ex ea antepilepticas in auctoribus vide.



page 98, image: s137

ARTICULUS XI. De Rhinocerote.

RHinoceroti nomen a [orig: à] cornu, quod in nare pullulat, nomen datum [note: Diacon. l. 16. Pausan. in Boeoticis. ] est. Quidam apud Diaconum, bovem AEgyptium appellant: alii ex Pausania, AEthiopicum quadrupedem seu taurum, sed falso [orig: falsò]. In Aegyptum non potuit nisi fortuito casu inferri. Pausanias vero [orig: verò] in Aethiopia taurum esse dicit, qui ob similitudinem cornu ab ignaris Rhinoceros appelletur. Nullum animal est, cuius descriptio, inquit Aldrovandi continuator, magis sit in lubrico. [note: Plin. H. N. l. 7. c. 20. ] Et certe [orig: certè] Plinius breviter se expedit. Unum ei in nare cornu, longitudinem cum elephante parem, crura multo [orig: multò] breviora, colorem buxeum. Tantundem et [note: Photius Biblioth. Cod. 250. ] Agatharchides apud Photium protulit. Nicolaus de Comitibus Venetus, Rhinocerotem suillo capite, bovina [orig: bovinâ] cauda [orig: caudâ], elephantino colore, cornu bipedalis longitudinis gerentem, nobis fingit, in provincia Mangi. [note: Aelian. H. A. l. 17. c. 44] Aelianus, qui Graecorum permultis et Romanorum visum et bene [orig: benè] notum describere frigidum esse putat, in summa nare cornu gerere ait, mucronis acuti, robore nec ferro quidem concedens: pellem tantae firmitatis, ut aegre [orig: aegrè] iaculo penetrari queat. De Cornu maxima est discrepantia. [note: Tertull. l. 3. contra Praxeam. Rer. Indicar. relat. l. 3. c. 7. ] Tertullianus unum tantum adsignat: Martialis vero [orig: verò] duobus depraeliari scribit. Utrumque hoc, secundum eundem in capite; secundum alios in humero dextro alterum et brevius esse. Nummus Domitiani utrumque in naribus ponit. Alii maius cornu in naso, minus in fronte, aliquo supra spatio, collocant. Sed nec de forma eiusdem conveniunt. Alii rectum instar tubae, linea [orig: lineâ] nigra [orig: nigrâ] transcurrente ponunt: alii sine linea. [note: Strabo Geogr. l. 16. ] Artemidorus apud Strabonem, qui Rhinocerotes longitudine parum ab elephantis excedere, magnitudine tauri, forma [orig: formâ] apro proxima [orig: proximâ] [note: Diodor. Sicul. Bibliothec. l. 4. ] esse ait, recurvum et omni osse durius facit. Diodorus simum, [note: Solin. Polyhist. c. 63. ] Agatharchidas et Solinus repandum vocant. Addit Artemidorus, belluam duo cingula tamquam Draconum volumina dorso usque ad uterum circumeuntia habere, alterum iubam versum, alterum ad lumbum, haecque de ea a [orig: à] se dici, quod [orig: quòd] sibi [note: Bontius Medic. Indor. p. 16. ] visa esset. At Bontius, quem in Capra Pazaartica citavimus, quique Rhinocerotem vel centies non tantum caveae inclusum, sed et in silvis vagantem vidit, ita nobis eum describit. Cute e [orig: è] nigra est cinericia, instar Elephantinae, rugosa admodum, cum profundis plicaturis circa latera ac in dorso: crassam admodum habet pellem, ut quae ictui Iaponicae machaerae facile [orig: facilè] resistat. Neque enim haec bestia, (ut apud nos pingitur) scutis munita est; sed hae plicaturae hos clypeos mentiuntur, neque una pars durior est altera [orig: alterâ]. Rostro est porcino; sed ante acutiore, neque tam obtuso, in cuius extremitate cornu istud exstat, unde nomen sortita est bellua, aliud altero maius pro aetate Rhinocerotis. Colore etiam cornu variat, modo [orig: modò] nigrum, modo [orig: modò] cinericeum, modo [orig: modò] album est. Magnitudine autem corporis mediocris staturae, Elephantem proxime [orig: proximè] accedit mediocrem, nisi quod [orig: quòd] pedibus sit longe [orig: longè] humilioribus, et propterea etiam tam conspicuum [note: Locus. ] non est animal. Locum si quaeras, invenitur in Africae descrtis, Abasia, multis Asiae locis, regno Bengalae, et Iacatru. Nec aevo Aristotelis Graecis notus erat, nec Romanis ante an~um urbis conditae DCLXVI. Quis primus monstraverit, inter antiquarios [note: Dio Hist. l. 51. ] non convenit. Dio ab Augusto primum in triumphali pompa [note: Plin. H. N. l. 8. c. 20. ] traductum, ait: At Plinius, Cn. Pompeium ludis primum exhibuisse, tradidit. [note: Solin Polyhist. c. 30. ] Ideo [orig: Ideò] Solinus: Ante ludos Cn. Pompeii Romana spectacula, Rhinocerotem [note: Bontius l. c. ] nescivisse, reliquit. Herbis et virgultis perquam spinosis vescitur, nam linguam habet asperrimam. De Natura hoc duntaxat constat, cum Elephante inimicitias gerere, nec saevire in hominem nisi lacessitum. Dimicaturus, cornu ad saxa limato



page XXXVIII, image: s138

[illustration:

RHINOCEROS. Hornnase Rhinocer.

]



page XXXVIII, image: s138r

[illustration:

RHINOCEROS. Hornnase Rhinocer.

]



page XLI, image: s139

[illustration:

Dromedarii

]



page XLII, image: s140

[illustration:

Dromedarii

]

[illustration:

Camelus. Kamel.

]



page XLIII, image: s141

[illustration:

Camelus Bactrianus seu Dromedarius.

]

[illustration:

Camelus.

]

[illustration:

Camelus.

]



page XLIV, image: s142

[illustration:

Dromedarius

]

[illustration:

Camelus.

]



page 99, image: s143

praeparat se pugnae: in dimicatione alvum maxime [orig: maximè] petens, quam scit esse molliorem, perruptoque carnium ambitu exsanguem facit: quod [orig: quòd] si alvum contingendi copia non datur, contra ipse a [orig: à] proboscide et dentibus ictus, deficit, et opprimitur. Irritatus, inquit Bontius, hominem simul et equum, tamquam pulicem prosternit, quem deinde lambendo necat, dum asperitate linguae, cute ac carne usque ad ossa hominem denudat. Sclopeto laesus, dum per silvas fugit, quicquid obvium est, cum summo fragore ac horrore audientium prosternit, etiam satis crassas arbores. Historiam insignis eius ferocitatis, vide apud eundem. Huc pertinet ex eodem et illud, quod [orig: quòd] coeno mirifice [orig: mirificè] gaudeat, nec prius etiam irritatus vindictam exerceat, quam catulo suo providerit. Voce sues imitatur. Grunnit enim. Carnibus vescuntur Mauri: quae tam nervosa, ut dentes ferratos exigat. Gutis in vino macerata, a [orig: à] Zacuto, in malignis propinatur. Cornu veneno exstinguendo quidam propinant: lautioribus apud Romanos pro gutto in balneis erat. In eo oleum asservabatur loturis idoneum. In Genera quaedam distingui, affirmare non ausim. Dicitur tamen in Africa deprehensus, magnitudine asini silvestris, cornu bicubitali, pedibus cervinis, auribus equinis, cauda [orig: caudâ] bovina [orig: bovinâ].

CAPUT III. De Ruminantibus non Cornigeris.

ARTICULUS I. De Camelo.

[note: Aldrovand. Hist. Bisulc. c. 34. ] HActenus de ruminantibus Cornigeris actum est, sequuntur, non ruminantia, Camelus nempe, et Camelopardalis. Camelus vel ab Ebraico Gamal, quod Camolum significat; vel a [orig: à] ka/mnw laboro, quod sit animal ad labores dossuarios aptissimum: vel ab xamai\ humile et breve, quod [orig: quòd] quando onerantur; ut humiliores fiant, accumbant: vel quasi ka/mmhros curvus, quod media femora curvet, utpote iuxta crurum altitudinem concisum ac decurtatum, ut Artemidorus ex Eveni sententia derivat, dicitur. [note: Descriptio. Aristot. H. A. l. 1. c. 1. Scalig. c. 6. ] Bisulcum est animal, sed ita, ut a [orig: à] posteriore parte ad secundam usque digitorum flexionem pes bipertiatur: at anterior leviter bipartitus sit, ad primos usque eorundem nodos: fissurarum vero [orig: verò] intervalla expleat quid, quale et anseribus. Peculiaris ipsis in dorso gibber, quo cetera animalia carent. Habent et inferne [orig: infernè] alterum superiori simile: quo reliquum fulcitur corpus, ubi genna summittit. Papillae ei quaternae, quot et vaccis. Cauda, [note: Aristot. H. A. l. 5. c. 2. ] asininae similis. Genitale pone [orig: ponè] idque tam nervosum, ut ex eo confici possit, quo arcus fidissime [orig: fidissimè] intenduntur. In unoquoque crure genu unum: [note: Herodot. in Thalia. ] neque plures plicaturae, ut Herodotus innuit: verum tot videntur, quod [orig: quòd] alvo subducta sunt. Similis bubulo talus. Clunes pro corporis ratione [note: Aristot. de partib. animal. l. 3. c. 14 Plin. H. N. l. 11 c. 37. ] exiguae. Fel non discretum, sed venulis quibusdam confusum. Nulli in superiore maxilla priores dentes. Soli ex non cornigeris duo ventriculi, quod [orig: quòd] spinosum ligneumque alimentum depascatur. Ideo [orig: Ideò] et membrana oris interior, ex toto aspera est, et ea quae ventribus obducitur, similiter. Medullae et sevi apud auctores quoque [note: Locus. ] mentio. Reperiuntur in Africa et Asia, Bactrianos inprimis et Arabas. Anaxagoras etiam in Ionia ad urbem Clazomeniam, agros suos gregibus et Camelis depascendos reliquit, ut ex Suida vertit Hieronymus [note: Plutarch. in Lucullo. ] Wolfius. Romae superato ad Rhyndacum amnem Mithridate, primum [orig: primùm] visos putavit Sallustius: at poterant bello Achaico et Asiatico videri. [note: Lucian. in Prometheo. Cibus. Galen. Antid. l. 1. c. 14. ] Ptolomaeus Lagi Bactrianam totam nigram inter alia spectacula exhibuit. Delectantur spinoso ligneoque alimento; iunco praesertim, cuius summitatem saepenumero abrodunt. Sed nec hordeum purum vel cum


page 100, image: s144

faeno, vel gramen tenue et humile negligunt; saepe [orig: saepè] et carduis contenti. [note: Vartom. l. 1. c. 7. ] Hodie Arabiae deserta transmittentibus, hordeacea liba quinque quae malum Cydonium magnitudine non superent, quottidie [orig: quottidiè] dantur. De Potu [note: Solin. Polyhist. c. 62. ] ita Solinus. Sitim etiam in quatriduum toletant: verum [orig: verùm] cum occasio bibendi data est, tantum implentur, quantum et satiet praeterita desideria, et in futurum diem prosit. Lutulentas aquas captant [orig: captànt], puras refugiunt, denique nisi caenosior liquor fuerit, ipsi assidua proculcatione limum excitant, ut turbetur. At recentiores, etiam in duodecem imo [orig: imò] in quindecem dies totos, si fors ferat, abstinere potu solere scribunt: imo [orig: imò] oculatorum fide constat, in hara et Biled Elgerid; numquam bibere, quam diu viride gramen, quod depascant, [note: Generatio. Plin. H. N. l. 10. c. 63. ] invenire possint. De Generatione hoc habemus, a [orig: à] C. Plinio prodi, aversum coire; ab Aristotele non item. Huius enim verba. Cameli sedente femina [orig: feminâ] coeunt [orig: coëunt], nec aversi, sed complectente mare ut ceterae [note: Aristor. H. A. l. 5. c. 2. ] quadrupedes agunt, et coitum toto die exercent. Petunt recessuum solitudines, cum libet coire, nec aliquis eo [orig: ] tuto accedere potest, praeterquam pastor armenti. Degestatione et partu, non conveniunt auctores. Suidas, decem menses gestare, undecimo parere, et anno intermisso rursus prurire scribit. Secundum Plinium, duodecem mensibus ferunt, a [orig: à] trimatu pariunt vere, iterumque [note: Aristot. H. A. l. 5. c. 15. ] implentur a [orig: à] partu. Aristoteles vero [orig: verò], gestationi duodecem duntaxat menses assignat, et semper unum tantum modo parere, et quidem ( kata to\n maimakthri/w=na mh/na ) scribit. Alibi [note: Aristot. H. A. l. 6. c. 26. Inimicitiae. ] tamen decem duntaxat mensium meminit, et vernalis temporis. Tres inprimis hostes habent, Equum, Leonem et Tabanum. De equo Cyri historia testatur, qui immissis contra Croesi equitatum camelis, eundem dissipavit, quod [orig: quòd] equi ne olfactum quidem camelorum paterentur. A [note: Aelian. H. A. l. 17. c. 36] leonibus infestari, Aelianus auctor est. A Tabanis ne infestentur, omnium piscium adipe Arabes eosdem [note: Morbi. ] inungunt. Inter Morbos quibus vexantur, podagra est et calvities. [note: Aristor. H. A. l. 8. c. 22. ] Illa [orig: Illâ] facile [orig: facilè] moriuntur: hanc cum hominibus communem habere, proditum auctoribus. Rabie corripiuntur geniturae cupidi, adeo [orig: adeò] ut iniuriae aliquando illatae memores, in obvios et ductores ad internecionem usque desaeviant. Quadraginta diebus totis id fieri, quidam prodidere. [note: Hieronym. in vita Hisarionis. ] Affectionem describit Hieronymus. In quibus, inquit, Camelum Bactrum enormis magnitudinis, qui multos iam obtriverat, triginta et eo amplius viri, distentum solidissimis funibus, cum clamore adduxerunt. Sanguinei erant oculi, spumabatos, volubilis lingua turgebat, et super omnem terrorem, rugitus personabat immanis. [note: Aetas. Aristot H. A. l. 6. c. 26. Solin Polyhist. c. 62. ] De Aetate non convenit inter scriptores. Aristoteles plusquam quinquaginta annis vivere scripsit. Solinus in centum durare, nisi forte [orig: fortè] translati in peregrina, insolentia mutati aeris [orig: aëris] [note: Plin. H. N. l. 8. c. 18. Aelian. H. A. l. 4. c. 55. Ingenium. ] morbos trahant. Plinius quinquagenis annis, quosdam et centenis vivere prodidit; quod de Bactrianis ab Aeliano sumitur. Ad Ingenium et Mores spectant, vindicta, Docilitas, et musices amor, verecundia, pietas et filostorgi/a. Percussus aliquando, iram reponit longo tempore, et ubi occasionem nactus fuerit, malum retribuit. [note: Basil. Hexam. homil. 8. ] Ad tympani sonitum choreas ducere edocetur. Includitur, inquit Leo Africanus, iunior camelus, ubi pavimentum praecalidum sit, ut alternatim pedes attollat, dum calor urget, idque frequentissima [orig: frequentissimâ] alternatione facit, dum hunc dum illum pedem attollit pungente calore, atque interim semper ad fores tympanum percutitur. [note: Leo Africanus in Africa. ] In schola huiusmodi scholasticus hic exercetur ad annum integrum, aut circiter. Usu igitur confirmato hac [orig: hâc] diuturnitate, quotiescumque tympani sonitum audierit, eadem [orig: eâdem] pedum alternatione, eodemque loco persistens, dum insonet tympanum, choreae ductum spectatoribus prae se fert. Musica [orig: Musicâ] delectari vel exinde colligas, quod [orig: quòd] fessus non verberibus sed cantu ad progrediendum [note: Aristot. in Mirabil. ] invitetur. In matrem tanta [orig: tantâ] est



page XL, image: s145

[illustration:

Camelus Indicus Indianisch Camel.

]

[illustration:

Camelus. Ind: Kamelthier.

]

[illustration:

Alius Camelus

]

[illustration:

Camelus Indicus Versicolor.

]



page 101, image: s146

reverentia [orig: reverentiâ], ut eam numquam ineat; nec se, ut faciat, cogi patiatur. Opertam cum aliquando violasset, admissorem paulo [orig: paulò] post necavit. Verecundiam de generatione exposuimus. Pietatem compassio exprimit. Tota [orig: Totâ] nocte manducant, quod si aliquis in stabulo aegrotet, cibo absinent. filostorgi/an [note: Tzetzes Chiliad. 12. c. 404. ] Indi detexere. Cum celeritate maxima [orig: maximâ] uti cupiunt, fetus Cameli per aliquot milliaria cum matre abducunt; illa [orig: illâ] abacta [orig: abactâ], pullos relinqunt. Dum redeunt, mater passus duplicat, quo citius pullis restituatur. Usum in pluribus praestat. In Medicina [orig: Medïcina], caro provocat urinam. Adeps gibbi, suffumigatus confert haemorrhoidibus. Cerebrum exsiccatum cum aceto epilepsiae. Fel cum melle potum anginae. Sanguis conceptioni et praefocationi matricis, si post purgationem menstruorum adhibeatur. Lac ventrem lenit, valde [orig: valdè] subtile et aquosum, asthmati confert, et desiderium cibi [note: Plin. H. N. l. 28. c. 8. ] excitat. Urina quae fullonibus utilissima, quod apud Plinium legimus, ad dentes quoque dealbandos et purgandos, [note: Apul. l. 1. Apol. ] vim habere credebatur. Cauda arefacta, solvit anum. Fimi cinere cum oleo misto crispatur capillus. Idem albus cum melle tritus tumores reprimit, et vulnera mundat. Setae e [orig: è] cauda contortae et alligatae sinistro brachio quartanis medentur, si credere fas est. Invenit et in cibis locum. Arabas novimus camelorum lacte [note: Galen. l. 1. de Alim. facult. c. 2. Lamprid. in Heliogab. ] vesci. Carnes, teste Galeno, Alexandrinis in usu. Heliogabalus aliquoties in cenis exhibuit: et calcanea, quia maxime [orig: maximè] tenera, Apicii exemplo, comedit. Apud Iudaeos inter vetitos cibos habebatur. Carnem et lac quidam inter suavissima censent. Hoc, partui vicinarum caseosae et buturosae substantiae minus habet. In bellis adhibitos passim apud Historicos habetur. Hinc armaturae, qua in expeditionibus muniuntur, nomina, de quibus si DEus voluerit in Philologicis. Itinera in Arabia, Aegypto, etc. vel hodie [orig: hodiè] absque [note: Solin. Polyhist. c. 62. ] camelis confici non possunt. Sunt et oneri ferendo accommodati, sed nec ultra iustum pondera recipiunt. Sexcenta pondo communiter gestant, licet, si necessitas urgeat, mille ferre possint. Dum onerantur, aut onere levantur, in ventrem procumbunt, et ut sentiunt se aequale viribus suis onus impositum, exsurgunt, nec plus recipiunt. Africani molestias itineris non intermissi quinquaginta diebus totis haud aegre [orig: aegrè] sustinent. [note: Differentia. ] Species Camelorum apud veteres sunt variae. Sunt pingues, macri, fusci, albi. Dedit et cursus differentiam. Dromedarii enim et Dromades dicuntur, qui minoris quidem sunt staturae, sed cursus pernicissimi. Centum et amplius milliaria uno die peragere solere, Isidorus Hispalensis habet. [note: Aristot. H. A. l. 9. c. 50. ] Aristoreles equis Nisavis vel potius Nisaeis praeponit. Feminas esse velociores ab Achmete Seirimio et aliis observatum est. Praecipua differentia a [orig: à] regionibus sumitur. Sunt Arabici, Bactriani et Caspii. Illi, bina tubera in dorso habent. Unde di/tuloi [note: Solin. Polyhist. c. 62. ] et di/kurtoi dicuntur. Isti fortissimi habentur, et singula in tergo tubera, alterum vero [orig: verò] in pectore, cui incumbant, gerunt. Hos, ad equorum maximorum magnitudinem accedere, [note: Aelian. H. A. l. 17. c. 34 Purchas. Peregrin. l. 6. c. 1. s. 2. ] Aelianus ait. Moderni de Differentiis Africanorum ita agunt, et in his Samuel Purchasius. Camelorum tres species habent. Prima vocatur Hugium, ingentis staturae et roboris, pondo mille librarum ferens. Secunda minor, duplici in tergo tubere, oneribus ferendis et equitationi apta, Becheti, dicta, quam solam Asiatici agnoscunt. Tertiam vocant Ragvahil, macilentam et gracilem, ad sola itinera non accommodatam. Eam quippe inequitant, conficitque uno die amplius quam [orig: quàm] centum passuum milia. Atque iis Rex Tombuti solet mittere Nuntios Segelmessem aut Darham, nongentis milibus passuum distantem, septem aut ad summum octo diebus, sine ulla in itinere mora [orig: morâ] aut requie.



page 102, image: s147

ARTICULUS II. De Camelopardale.

[note: Aldrovand. Hist. Bisulc. c. 35. ] CAmelopardalis, seu ut aliis placet paulo [orig: paulò] barbare [orig: barbarè], Camelopardalus, a [orig: à] Camelo et Pardale nomen sortitus est. Corporis vastitie Camelum, macularum varietate Pardum imitatur. [note: Varrol. 4. L. L. ] De cetero si Varroni attendimus, nomen hoc Alexandria, unde istud animal Romam erat adductum, venit. Multas autem sortitum est [note: Solin. Polyhist. c. 43. ] appellationes. Dicitur enim Ovis fera, quod in aviis regionibus degat, et ovi mansuetudine respondeat; Nabis apud Solinum; Nabuna Aethiopibus ut apud Plinium legitur; Anabula et Saffarat, Alberto M. quae nominat ex aliis detorta esse iudico; Orasius Maiolo, sed falso [orig: falsò], cum Vincentius Bellovacensis pulclierrimum animal esse scribat, Camelopardus vero [orig: verò] sit deformis; modernis denique Giraffa, ex quo Saffarat corruptum est. Nec Aristoteles eius meminit, [note: Strabo Geogr. l. 16. Agatharch. apud Phot. in Bibliotheca. Descriptio. ] nec Aelianus; Strabo vero [orig: verò] et Agatharchides ex veteribus in diversa, in eo describendo abeunt. Hunc si sequimur, varietatem a [orig: à] Pardale habet, magnitudinem a [orig: à] Camelo, monstrosam crassitiem, collum adeo [orig: adeò] longum ut summis arboribus pabulum carpat. Apud illum legimus, nulla [orig: nullâ] re pardali similem, cutis varietate hinnulo simillimum. Addit, virgatis pilis distingui, posteriora humiliora esse anterioribus, ut a [orig: à] cauda sedere videatur ad bovis altitudinem: verticem sublimiorem Camelo habere: ne feram quidem esse, [note: Plin. H. N. l. 8. c 18. ] sed pecus. Plinius collo similem facit equo, collo et cruribus bovi, capite camelo, albis maculis rutilum [note: Dio Hist. l. 43. ] colorem distinguentibus. Dio partes postoriores humiliores habere scribit. Heliodorus tenuem cervicem, de reliqua corporis mole in olorinum collum se tendere, ait. Inter [note: Bellon. observ. c. 9. ] recentiores exquisitissime [orig: exquisitissimè] Bellonius et quidem oculatus testis descripsit. Giraffam, inquit, Graeci et Latini vocant Camelopardalem. Vidi in urbe Cairo tres, duo cornicula ex fronte eminebant circiter sex digitos, in fronte media tuberculum exsistebat, velut tertium cofnu, altum circiter duos digitos, collum longum septem pedes; cum caput extollit, sedecem pedes a [orig: à] terra effert. Illius longitudo a [orig: à] cauda ad capitis verticem est duodeviginti pedum; tibiae tam altae posteriores quam priores, at femora anteriora longe [orig: longè] altiora posterioribus. Nimirum, dorsum a [orig: à] cauda ad summum verticem capitis, velut scala, velutque tectum carinatum attollitur. Totum corpus grandibus maculis distinguitur coloris cervini, obquadratis, sed in collo, magisque in corpore quoque versus latis circiter dodrantem, at clausula macularum alba digito latior. Itaque totum corpus reticulatum est: neque tamen ut Pardalis maculas habet rotundas, sed aut obquadratas, aut rotundas. Pes est bifidus ut bubulus, labrum suporum longe [orig: longè] eminet infra inferum, Cauda tenuis et exigua, in acumine pilosa. Iubam habet ut equus, a [orig: à] dorso ad capitis verticem. In gradiendo claudicare videtur, nunc dextris nunc sinistris, non modo [orig: modò] cruribus sed etiam lateribus, cum ex terra aut potum aut cibum necesse haberet, crura latissime [orig: latissimè] distendebat priora. Nonnisi enim late [orig: latè] diductis, longeque diu arcuatis tibiis, cibum ex terra capere potest. Addendum ex Iosaphati Barbari Veneti itinerario, Linguam duos pedes longam, suboscuri quasi violacei coloris, teretem sicut anguillis, habere: hac [orig: hâc] ramos, frondes, herbasque carpere, mira [orig: mirâ] celeritate in os trahendo, ut vix ab attento spectatore videatur. Purchasius ex Fernando Iesuita, tam vastum animal esse scribit, ut eques rectus sub eius dorso transire possit. [note: Locus. ] Reperitur in Africa, apud Troglodytas, ut ex Strabone habemus, et Aethiopia. [note: Solin. Polyhist. c. 43. ] Romanis omnium primus ludis suis exhibuit Caesar Dictator: postea Gordianus decem exhibuit, Aurelianus aliquot in triumpho duxit. [note: Suidas. ] Leoni Imperatori oblatus est ab Aethiopibus; Frederico a [orig: à] Sultano



page XXXIX, image: s148

[illustration:

Camelo-pardus seu Girafra.

]

[illustration:

Camolo-pardalus.

]



page 103, image: s149

Babylonio; Laurentio Mediceo ab alio Sultano. Tractu motuque tam facilem hanc feram Heliodorus prodit, ut eam quo velit, tenui capistro vertici devincto, veluti fortissimo vinculo, magister perducat. Iudaeis prohibita est in cibis. Unde forte [orig: fortè] frequentiorem olim in Iudaea fuisse colligas.

CAPUT IV. De Quadrupedibus non ruminantibus.

ARTICULUS I. De Sue.

QUinque in descriptione Suis occurrunt [note: Nomen. ] nomina, videlicet, Sus, Porcus, Scropha, Verres, et Maialis. Sus Graecis est u)/s2, nomen et Apro, commune, unde Latinum fluxisse videtur. [note: Varro R. R. l. 2. c. 4. ] Olim, ut verbis Varronis utar, dicebatur Thysus dicta, ab illo verbo quod dicunt squ)ein, quod est immolare. Ab suillo enim genere pecoris immolandi initium primum sumptum videtur; cuius vestigia, quod [orig: quòd] initiis Cereris porci immolantur, et quod [orig: quòd] initiis pacis foedus cum feritur, porcus occiditur; et quod [orig: quòd] nuptiarum initio, antiqui Reges ac sublimes viri in Hetruria in coniunctione nuptiali, novus maritus et nova nupta primum porcum immolant. Prisci quoque Latini et etiam Graeci in Italia idem fecisse videntur. Nam et nostrae mulieres, addit idem, maxime [orig: maximè] nutrices, naturam qua [orig: quâ] feminae sunt, appellant porcum, et Graece [orig: Graecè] xoi=ron, significantes esse dignum insigni nuptiarum. [note: Isidor. l. 12. c. 1. ] Porcus Isidoro quasi spurcus dicitur, quod se coeno et limo illinat, immergat et ingurgitet. Varronis locus, in quo dicitur, Porcus quod Sabini dicunt de Aprino Porco Poridus; inde Porcus nisi a [orig: à] Graecis, quod Athenis in libris sacrorum scriptum est, ka/prw| kai\ po/rkw|, difficilis nimis est. Videtur tamen esse Graecum antiquum, sed obscuratum, quod nunc cum vocant xoi=ron. Scropha originis est incertae. Quidam ex sono fictum nomen aiunt. Graecis est gromfa\s2 et s1kro/fa. Significat suem quae saepius peperit, et aliquando pro ipsa porca peculiariter sumitur. Verres, dicitur porcus non castratus et mansuetus. Marcellus silvaticum pro apro dixit. Maialis est verres seu porcus castratus, ut inter equos canterius, inter gallos gallinaceos, capus. Hybridas antiqui vocabant sues semiferos, id est, ex domestico et fero progenitos. [note: Descriptio. ] Descriptione notissimi animalis etsi opus non videatur, paucis tamen singularia quaeque attingemus, (et quidem per saturam.) Ossibus itaque parum medullae inest. Pili, qui quod [orig: quòd] rigidiores et erecti, setae dicuntur, crassiores sunt quam [orig: quàm] in bubus et elephantis: apud nos fere [orig: ferè] ruffi, in Gallia et Italia nigri, in Provincia, quod si bene [orig: benè] a [orig: à] nobis observatum plaerumque versicolores, qui in cervice rigent, lofi/an vocamus. Pinguedo inter cutem et musculos collecta, lardum dicitur: axungia vero [orig: verò], adeps suillus inveteratus, aut cum sale, aut sincerus. Cerebrum pinguiusculum est, et magis minuitur luna [orig: lunâ] decrescente quam [orig: quàm] ulli animali. Oculi cavi profundique, ut sine vitae periculo eximi non possint; quare vel altero tantum privati exstinguuntur. Supercilia nasum versus deorsum nutant, ad tempora vero [orig: verò] retrahuntur. Nasi pars extrema crassa est, frons angusta, labra lata. Os totum valde [orig: valdè] porrigitur, et ut facilius infodiat, latum est. Rostrum dicitur, et cutem in eo, callum Grammatici [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. Aristot. H. A. l. 2. c. 1. Arist. l. 3. de partib. c. 4. ] vocant. Dentes feminis pauciores sunt quam [orig: quàm] maribus, nec unquam decidunt. Corium circa cervicem durius, ko/llopa vocant. Corda inarticulatiora habent sues. In auriculis invenitur humor quidam felli similis, minus tamen liquidus, sed densitate sua humori splenis similis. Ventriculus amplus est flexuosusque, ut diutius concoquat, cum levibus et paucioribus crustis. In iecinore lapilli candidi inveniuntur. Caro exos infra umbilicum Spectile dicitur. Plures habent feminae Mammas toto ventre duplici ordine, quod [orig: quòd]


page 104, image: s150

numeroso fecunda sint partu; generosae duodenas, vulgares binis minus. Eaedem genitale ea [orig: ] continent parte, qua [orig: quâ] pecoris ubera habentur: et cum per libidinem turgent ac pruriunt ad coitum, sursum tantisper hoc retrahunt, vertuntque foras, ut in de mari coitus sit facilior. Rescissum id longe [orig: longè] productius, et dehiscens amplius [note: Aristor. H. A. l. 6. c. 18. ] est. Apria vulvae inter femina adhaeret, qua [orig: quâ] maribus testes maxime [orig: maximè] continentur. Caudam intorquent, et talo probior carent, inter s???lipedes et bisulcos ambigui. Sine Liene putantur inveniri, quivel ex tamariscinis alveis bibere [orig: bibêre], vel radicem splenii comedere [orig: comedêre]. Costas iss dem denas apud [note: Zootom. Democrit. p. 299. ] Plinium legimus. Sed de interioribus suis ita Severinus. In sue asperae arteriae circuli eartilaginei oblique [orig: obliquè] descendentes. Verum [orig: Verùm] cum primus circulus, qui latissimus est omnium, sit paulo [orig: paulò] minor, quam transversus, ceteri vero [orig: verò] inferiores sint obliqui; necessario [orig: necessariò] inter hos, et primum erat intercapedo, quae ut compleretut, posuit natura quartam circuli partem, qua [orig: quà] respicit posteriora latiorem; qua [orig: quà] vero [orig: verò] in anteriora desinit, auctam. Aliud est notandum ab his non dissimile: In circulis paulo [orig: paulò] inferioribus, quam sint medii, fecit natura duos semisectos, qui sibi parte acutiore invicem occurrunt, cuius varietatis usus adhuc ignotus. In intestinis tenuibus ilco quippe, parte externa [orig: externâ] tubercula quaedam visa-duriuscula seminis lentis magnitudine et figura [orig: figurâ], quae, me trahente, secuti sunt ab interna parte lumbrici duo; alter longitudine palmi; alter longitudine digiti. Uterque cavus et plenus succo albo veluti chylo aut colostro: formam autem referebant ambo veri lumbrici terrestris. Disce igitur sic haerere lumbricos humanis intestinis. Illa autem durities nodosa, in quam insertum erat os lumbrici, facta est, puto, ab ulcere et morsu lumbrici. Cuticula in sue concolor est pilis albis nigris, etc. De utero vero [orig: verò] suis a [orig: à] se secto, ita scribit. Praeterea quae scribit Sylvius, in extremis cornubus appendices quaedam membraneae exungues; in quibus, ut apparet, reservantur fecum et urinae recrementa. Vena umbilicalis bifida, cum [orig: cùm] appropinquat utero; umbilicalia vasa primo sub alam sinistram tendentia, mox cervicem transversim amplectentia, revoluntur extrinsecus ad brachium dextrum. In fetu vero [orig: verò] ipso circiter menstruo omnia fere [orig: ferè] viscera interna conspicua. Hepar, ventriculus, intestina, lien, renes, diaphragma, cor, pulmo. Cor albidum, pulmo concolor hepati, hepar rubrum opacum, renes magni, pro ratione venae apparentis per rectos pedes anteriores, posteriores, sed magis per posteriores. Item iugulares etiam illae, quae ad caput ascendunt, labdae quasi figuram facientes. In porcello vero perfecto detecto thorace per transversas duas sectiones, primum [orig: primùm] intueris nervulos duos, qui iugulum perforantes et pericardio adhaerescentes recta per cordis latera descendunt ad diaphragma, cuius circulo nerveo inseruntur per duos ramulos aut tres, hinc transit alius ramus ad ventriculi os superius. Vides hic conspicue divaricationem venae axillaris et thymiaeae. Auriculae cordis intus cavae, divulsae a [orig: à] corde parte anteriore, coniunctae posteriore. Processus urachi a [orig: à] fundo vesicae post latos digitos duos inseritur in arterias. In sine penis glandula rotunda: In cervice vesicae, glandulae duae, ad hanc committuntur vasa eiaculatoria, quae, ut apparet, ad prostatas, alias glandulas, mediis venis deferuntur, et hinc ad exortum penis. In ventriculo et intestinis sucus viscidus colore in ventriculo, ut ovi album, in intestinis vero, ut mel dilutius. Vena sine pari in medio spinae ad costas singulas [note: Locus. ] utrinque mittens ramusculos. Ubique fere [orig: ferè] in nostris regionibus invenitur. [note: Strabo Geogr. l. 5. ] Strabo Galliam togatam suibus ita abundare su tempore scripsit, ut et porcorum gregibus qui ibi alebantur, Roma aleretur; ex Lugdunensi vero [orig: verò] Gallia, optima salsamenta eo [orig: ] apportarentur. Sed et Syracusae proverbium ob bonitatem meruere. Caseus


page 105, image: s151

Siculus, a [orig: à] Syracusis sues. Solinus nullos in Arabia haberi produdit, nullos in India Aelianus, ita ut ne nasci quidem, illatos exspirare putent. At in terra Australi, nihil esse quadrupedum, quae in nostro orbe inveniuntur, praeter bubalos, vaccas, capros, et porcos, Hesselius Gerardus in descriptione terrae Australis reliquit. Quantum [note: Cibus. ] ad Cibum, viden tur sues esse quasi pa/mfagoi. Vescuntur ex plantis et earum fructibus, radicibus, glandibus, castaneis, dactylis, vinaceis, cytiso, bulbis, rapunculi silvatici radice, cicuta, cicere, hordeo, tritico, furfure, [note: Plin. H. N. l. 16. c. 6. ] et aliis. Glans fageasuem hilarem facit, carnem coctibilem ac levem et utilem stomacho: iligna suem angustam, nitidam, strigosam, ponderosam: querna, diffusam, et gravissimam. Proximam huic cerream Nigidius facit, nec ex alia solidiorem carnem, sed duram. Iligna tentantur, nisi paulatim detur. Fungosa caro fit, esculo, robore, subere. Haliphlaei glandem attingunt quidem, sed nonnisi, cum aliud pabulum non suppetit. De Castaneis, postquam praestantiora genera recensuisset, ita subdit Plinius; Ceterae suum pabulo gignuntur, sctupulosae corticis intra nucleos quoque ruminatione. Dacty lis in Aegypto, Cypro, Syria, et Seleucia Assyriae saginatur. Fraxini quoque fructu pinguescunt. Cytisus aridus ab Aristomacho Atheniensi miris laudibus depredicatur. Bulbi illud genus in Bavaria ideo [orig: ideò] suillum dicitur. Rapunculus vero [orig: verò] ille silvaticus, violarum folia haber, acutiora, radicum candidam, dulcem, non sine lacte. Hyosciamo sumpto [note: Coltimella R. R. l. 7. c. 9 et 10. ] insaniunt. Ad viridia pabula haud sine noxa deducuntur. Nec carnibus abstinent. Occisorum a [orig: à] latronibus corporain silvis devorasse, exemplis probati posset. Propriis fetibus non parcere, nec a [orig: à] gallinis aut anseribus hieme inprimis, abstinere, experientia me docuit. Effodiunt et lumbricos; limacibus quoque et testudinibus nemoralibus pascuntur. Pinguescunt [note: Plin. H. N. l. 8. c. 51. ] sexaginta diebus, sed magis tridui inedia [orig: inediâ] saginatione orsa. Fico, carica [orig: caricâ] saginare, et a [orig: à] satietate necare, inventum Apiciifuit. Angli per integrum annum saginant, cuius pingue solidius et lautius fieri voluerint. Ceterum usque adeo [orig: adeò] sus pinguescere solet, ut se ipsa stans sustinere non possit, neque progredi us quam. Itaque eas si quis quo traicere velit in plaustrum imponit. In Hispania ulteriore in Lusitania cum sus esset occisus, Attilius Hispanien sis minime [orig: minimè] mendax, et multarum rerum pritus, in doctrina dicebat, Lucio Volumnio Senatori missam offulam cum duabus costis, quae penderet III. et XX. pondo, eiusque suis a [orig: à] cute ad os, pedem et III. digitos [note: Varro R. R, l. ] fuisse. In Arcadia spectavir Varro [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] suem, quae pro pinguitudine carnis, non modo [orig: modò] surgere non posset, sed etiam, ut in eius corpore sorex exesa [orig: exesâ] carne nidum fecisset, et peperisset mures. Idem Basileae accidisse, Gesnerus, prout accepit, prodidit. Sitis ipsi per aestatem infesta, sed turbida [orig: turbidâ] aqua [orig: aquâ] pinguescit; vinaceis vero [orig: verò] colluviei [note: Generatio. Plin. H. N. l. 8. c. 51]. immistis; inebriatur. De Generatione ita breviter Plinius, Suilli [note: Aristor. H. A. l. 2. c. 1. et l. 5. c. 14. l. 6. c. 18. ] pecoris admissura [orig: admissurâ], â Favonio ad aequinoctium vernum, aetatis octavo mense, quibusdam in locis etiam quarto, usque ad septimum annum, in aliis erat ad octavum annum. Partus bis in anno. Tempus utero quatuor mensium: numerus feacunditati ad vicenos, sed educare tam multos nequeunt. Diebus decem circa brumam, statim dentatos nasci, Nigidius tradit. Implentur uno coitu, qui et geminatur propter facilitatem abortiendi. Remedium, neprimasubactione [orig: neprimâsubactione], neque ante flaccidas aures coitus fiat. Mares non ultra trimatum generant. Feminae senecture fessae, cubantes coeunt [orig: coëunt]. His ad de Luna decrescente [note: Plutarch. de Iside et Osiride. Plin. l. c. ] coire, ut Plutarchus prodidit. Verrem unicum vel decem suibus implendis sufficere: subantis vero [orig: verô] voce audita [orig: auditâ], nisi admittatur, cibum non capere: propter copiosum humorem multum ac diu coire: initum matutinum appetere, feminas, post meridiem blandiri: et si pinguet, omnibus anni temporibus, interdiu et noctu, inire posse. [note: Columella R. R. l. 7. c. 9. ] Idem antequam sit an~iculus prolem vitiosam generat: at femina an~icula quidem


page 106, image: s152

parit, sed mense Februario iniri de bet: ubi decimum quintum annum nacta est efferatur, nisi forte [orig: fortè] bene [orig: benè] [note: Plin. H. N. l. 8. c. 51. ] nutriatur. Subans vero [orig: verò] in tantum etiam efferatur, ut hominem laceret, candida [orig: candidâ] inprimis veste indutum. Rabies ea mitigatur acero naturae asperso: nec, praegnans venerem arcet. Eandem tantum coitu spumam fundere diligentiores observarunt. Quantum ad Partum, apud nos sedecem parere audio, inquit Gesnerus, sed raro [orig: rarò]: saepe octonos vel denos. Paucissima, prima prtione edere, vigere secunda [orig: secundâ], nec senescentem copia [orig: copiâ] fetus desici, quamquam lentius [note: Aristor. H. A. l. 5. c. 14. ] coeat [orig: coëat], Aristoteles auctor est. Aliis placet, tot parere debcre porcos, quot mammas liabet. Fecundior tamen putatur alba. Fetus qui in utero laesus minutusque fuerit, Metachaerum dicitur, quasi Posthumum voces. Pollux cordos et parvos porcos meta/xoira appellat. Hieme editi, fiunt exiles, et infelicissime [orig: infelicissimè] nutriuntur. Helvetii Martio natos preferunt. In calidioribus regionibus melior est hiemalis quam [orig: quàm] aestivus. Cum scrofa peperit, primas mammas, primo qui editus fuit porco praebet. Eae sunt faucibus proximae, et plurimum lactis habent. Suam quoque quisque novit in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur, nec alia. Detracto illa alumno suo, sterilescit illico [orig: illicò] [note: Plin. H. N. l. c. ] acresilit. Uno vero [orig: verò] ex omniturba relicto, sola munifex, quae genito erat attributa, descendit. Si gravidae glandem copiosius ederint, abortum [note: Antipathia. ] faciunt. Antipathiam gerunt sues cum Elephantis, Lupis, Salamandris, Unguento amaracimo, mustela, hyoscyamo, scorpionibus, equis, et novellis segetibus. Elephas [note: Phile in Carm. ] grunnitum eorum ferre non potest. Lupus s1uno/mous2 seu compascuos aggredi non audet ob vocem. [note: Aelian. H. A. l. 9. c. 28. Plin. H. N. l. 10. c. 74. Aristor. H. A. l. 8. c. 29. ] Salamandras absque periculo devorant. Amaracinum unguentum ipsis venenum est. De Mustelae discordia apud Plinium legimus. Hyoscyamo enecantur. In Scythia a [orig: à] Scorpionibus unico ictu exanimantur. Equo, teter odor, turpis grunnitus, foedus halitus, infensa. Cum dentes nun quam amittat, debiles tamen et tota [orig: totâ] vita [orig: vitâ] infirmi redduntur, post gustatas segetes novellas; natura [orig: naturâ] pene [orig: penè] indomitam obscaeni pecoris ingluviem sic plectente, quando aliter reprimi [note: Aetas. Plin. H. N. l. 8. c. 51. ] non potest. De Aetate hoc habet Plinius, oculo amisso putari cibo exstingui, alioquin vita ad quindecem annos, quibusdam ad vicenos. Inter Morbos, quibus sues laborant, est praecipue [orig: praecipuè] xa/laca, seu grando, quae in viventibus latet, in dissectis apparet: nec ulla fere [orig: ferè] est, quae non grandinis tria ad minimum grana habeat. Subiectae inprimis huic, quibus crura, collum et armi carne humidiore constant. Cognoscuntur, quod inferiore linguae parte haereant, et si setam dorlo evellas, cruorem pili inversi radices exhibeant. Cum a [orig: à] magno fervore in frigidam incumbunt, praesertim si non statim pergere cogantur, membris omnibus convelluntor. Infestantur et a [orig: à] pediculis; et aestate, nisi frequenter excitentur, lethargo captae dormiunt. Corripiuntur et raucedine, angina [orig: anginâ], strumis, et alvi profluvio. Nisi affatim biberint, pulmonariae evadunt. Ad Ingenium pertinet, quod de brutalitate, spurcitie, immensa libidine, et voracitate [note: Plin. H. N. l. 8. c. 51. ] dicitur. Maxime [orig: Maximè] certe [orig: certè] brutum est, animamque ei pro sale datam, haud illepide [orig: illepidè] existimabatur. Volutari in luto est eorum requies, ut lavatio hominis. loca in quibus se volvunt, volutabra dicuntur. De Ardore in venerem, superius diximus. Gryllus tamen, a pud Plutarchum singularcm in eadem modestiam et continentiam probat. Non hic, in quit, ut in ter homines, feminae simulatione ludunt, aut libidini, fraudes, praestigias, denegationesque praetexere solent: neque mares, stimulo et luxuria agitati, mercede, labore, aut obsequiis coitum redimunt, sed doli expertem et rempestivam sectamur venerem, quae stato anni tempore, cupiditatem animalium, velut germen quoddam excitans, illico [orig: illicò] restinguit. De voracitate etiam superius aliquid attactum. Ne cadaveribus quidem sui generis abstinet. Inexstinguibilis haec vorandi aviditas,


page 107, image: s153

[note: Rhodig. Lect. l. 25. c. 26. ] Laphygmus dicitur, ur Caelius Rhodiginus observavit. Huc vocum humanarum intellectus pertinet. Compertum agnitam Suarii, furto abactis, mersoque navigio, reclinatione unius lateris, remeaste. Vox ipsis est Grunnitus. De Usus in Cibo, verum [note: Plin. l. c. ] fateamur necesse, quod Plinius dicit, neque alio ex animali numerosiorem materiam ganeae, quinquaginta prope [orig: propè] sapores cum ceteris singulos. Nota apoud Livium de Chalcidensi hospite historia, qui varietatem exquisitam ciborum, et speciem frinae carnis, ex mansueto sue produxerat. [note: Livius Dec. 4. l. 5. ] Heroico aevo in pretio fuisse apud Homerum invenies; vescebanturque macilenta [orig: macilentâ] servi, pinguior Dominorum usibus cedebat. Sollennitas quoque Saturnalium, non alio poene [orig: poenè] cibo, certe [orig: certè] non lautiore, transigebatur, [note: Lipsius in Saturnalib. Macrob. Saturn. l. 3. ] ut observavit Lipsius, eoque itum luxuriae, ut et integri, iique farti, unde Porcorum hottulanorum et Troianorum nomina, apponerentur. Taceo, ita artificiose [orig: artificiosè] apparasse, ut ab altera parte esset o)pta/leos kai\ kramba/leos, assatus et probe [orig: probè] tostus; ex altera vero [orig: verò] iurulentus, utpote ex aqua coctus; ita etiam iugulatus, ut a)/s1faktos videretur, [note: Athen. Dipnos. l. 9. ] quod apud Athenaeum videre est. Porcelli tamen maxime [orig: maximè] in deliciis, quos delfa/kas2 et delfa/kia Graeci vocabant. Reperiuntur vero [orig: verò] etiam, qui suilla in totum abstinent, Iudaei nempe, quibus lege prohibita est, Arabes, [note: Solin. c. 46. ] quod apud Solinum legimus; Muhamedani, qui ex porci naribus murem natam fabulantur; Mauri, Tartari, et et olim, prodente Pausania, Pessinuntii. Ceterum sei de temperamento et quomodo se ad sanitatem humanam caro suis habeat quaerea, Delphacum qui et laktendo/pouloi dicuntur, humida est, et superfluitatem abundans, nec boni succi. Suilla Simeoni Sethi boni succi et facilis concoctionis, propter similitudinem quam cum humano corpore habet, magisque quam alia cibaria alit. Hoc postremum et [note: Galen. de alim. facult. ] Galenus quidem concedit, athletarum exemplo fretus: sed addit, bubulas in tantum lentore antecedere, in quantum bubulaesuillas crassitie vincunt. Alibi tamen ex pedestribus probatissimum cibum suppeditare [note: Hippocrat. de rat. victus in acut. ] ait; quod et apud Hippocratem invenies. Idem porcinas pravas esse ait. Suavissima suis mediae aetatis; iuniorum, si diu in ventriculo retineatur, [note: Athen. l. 12. ] corrumpi solet. Athenaeus ex Sicilia tamquam praecipuas laudat. Apicius varie [orig: variè] porcellos praeparabat. Unde farsilis, liquaminati, assi, Vitelliani, Flacciani, laureati, Frontoniani, Oenogerati, Celsiniani, tragani, et ceterorum nomina. Iecur omnibus praefertur, si quis animal arida [orig: aridâ] ficu paverit, ut apud Aetium [orig: Aëtium] exstat. Habitae tamen et aliae partes in pretio apud veteres, collum nempe, glandium, vulva eiectitia inprimis post porcaria, lardum, perna, petaso, testiculi, sincipita, Omasum, et ceterae. Inter pernas laudabantur, Asiaticae, Lyciae, Cerretanae, Italicae, nunc Britannicae, Westphalicae, Moguntinae, Ruthenicae. Ex carne et aliis fiunt, Isicia, prosecta, lucanicae, falisci, fundali, farcimina, hotelli, apexabones, tomacula, offa, hira seu hila, afratum, tuceta, fartutilli et alia, quae alibi DEO volente explicabimus. [note: Usus in Medicina. Galen. de Antidot. l. 2. ] Usum medicum quod [orig: quòd] spectat, accuratissime [orig: accuratissimè] iste a [orig: à] Gesneto describitur, Carnium decoctum opitulatur contra Buprestim. Sanguine porci ca lido bene [orig: benè] verrucae inunguntur: ubera vero [orig: verò] suis sanguine circumlita, minus crescere, Plinius auctor est. Axungia porcelli masculi lactentis castrati, illa maxime quae in venre intra carnem circa peritonaeum, ad unguenta paranda a [orig: à] pharmacopaeis adhibetur, a [orig: à] Medices ad emolliendum, discutiendum [note: Plin. H. N. l. 28. c. 9. ] etc. Fracta ossa lardum elixum atque circumligatum mira celeritate solidat. Panis illinitur cum calce. Cum genistatusa genua dolentia sanat. Cum vino salso contra hyosciamum bibitur, pecorbis quoque optime [orig: optimè] auxiliatur. Iecur, cum vino sumptum venenatorum morsibus medetur, assum alvum sistir. Vesica urinam ciet, si terram non attigerit, pubi impolita. Verrina usta in potu feliciter contra mictionem involuntariam exhibetur. Testiculi inveterati, et in suis lacte triti contra comitialem


page 108, image: s154

morbum dantur. Pernoe scrofinae os amplissimum combustum, gingivas siccat et adstringit. Talus combustus, donec e [orig: è] nigro albescat, et potus doloribus colisuccurrit. Lac tem poribus inunctum vigilias compescit. Succerda in farinam redacta, ruptis, ex aceto salutaris est. Plura vide in Gesnero. [note: Differentia. ] De Differentiis, hoc duntaxat occurrit, alium esse silvestrem, de quo nunc agemus, alium Domesticum, de quo iam dicta accipi debent. Moderni scriptores Guineensium et fluviatilium memptionem faciunt, quibus adiungi potest Tapierete congener [note: Marcgrav. Hist. Brasilien. l. 6. c. 7. ] sui animal. Guineensis, et e [orig: è] Guinea in Brasiliam translatus, figura [orig: figurâ] ut nostrates et ruffi coloris: in hoc autem differt a [orig: à] nostratibus, quod caput habeat non ita elatum: aures autem longas, et acutas plane [orig: planè] et prolongatis acuminibus, caudam longam usque ad talos propendentem, pilorum expertem. Totum corpus tegitur pilis brevibus ruffis splendentibus, non setis, quibus et in dorso caret, sed tantum versus caudam in dorso et circa collum paulo longiores habet pilos. Plane [orig: Planè] cicur. Porcus fluviatialis, Brasiliensibus Capy-bara, figuram pene [orig: penè] porcorum habet, magnitudine exaequat porcum annuum vel binum nostratem. Longitudo corporis a [orig: à] capite ad anum circiter duorum pedum, craassities ventris sesquipedis. Caret cauda. Pedes quatuor porcini: anteriores quatuor ungulis, posteriores tribus praeditos. Estque in anterioribus ungula media longissima, duae breviores, quarta minima: in posterioribus media longior et duae minores: habet et callum ad suffraginem usque. Capitis longitudo decem digitorum, et crassities totidem fere [orig: ferè]: habetque crassum et improportionatum caput, et os longissimum ac crassum: oculos magnos, nigros, aures parvas, subrotundas. Inferior maxilla brevior superiori; continetque in utraque anterius duos dentes incurvatos, qui ad sesquidigitum prominent extra alveolos suos, et ad duos fere [orig: ferè] digitos sunt inserti; sed non eminent extra os, sed ut in leporibus intus continentur. Dentes reliqui mirandi sunt: constat totus ordo in qualibet maxilla octo ossibus, in quolibet nimirum latere quatuor; et quodlibet os tres dentes inseparabiles repraesentat: ut ita sint in qualibet maxilla dentes viginti et quatuor, et in totum quadraginta octo: sunt autem omnes in extremitatibus plani. Comedunt gramen et fructus varios. Caro comeditur, licet non bene sapiat, melior ossa, caput inprimis. Tapierete Brasiliensibus, Lusitanis Anta, animal quadrupes, magnitudine iuvenci semestris: figura corporis quodammodo ad porcum accedens, capite etiam tali, verum crassiori, oblongo, superius in acumen desinente, promuscide super os praeeminente, quam validissimo nervo contrahere et extendere potest: in promuscide autem sunt fissurae oblongae. Inferior oris pars brevior est superiore, maxillae ambae anterius fastigiatae, et in qualibet decem dentes incisorii superne et inferne; hinc per certum spatium, utraque maxilla caret dentibus, sequuntur dein molares, grandes omnes in quolibet latere quinque, ita ur habeat viginti molares et viginti incisores. Oculos habet parvos porcino: aures obrotundas maiusculas, quas versus anteriora surrigit: crura vix longiora porcinis, at crassiuscula: in anterioribus pedibus quatuor ungulas, in posterioribus tres; media inter eas maior est in omnibus pedibus; in prioribus pedibus, tribus quarta parvula exterius est adiuncta: sunt autem ungulae nigricantes non solidae sed cavae, et quae detrahi possunt. Caret cauda et eius loco processum habet nudum pilis, conicum, parvum, more Cutian. Mas membrum genitale longe exserere potest instar Cercopitheci. Incedit dorso incurvato ut Capybara. Cutem solidam habet instar Alcis; pilos breves. Color pilorum in iunioribus est umbrae lucidae, maculis variegatus albicantibus ut capreolus: in adultis



page XLVII, image: s155

[illustration:

Verres Eber

]

[illustration:

Aper Wildschwein

]

[illustration:

Scofa Mock

]



page XLVIII, image: s156

[illustration:

Sus Cornut

]

[illustration:

Porcus pumilo Taxus porcinus

]

[illustration:

Aper Wildschwein

]



page 109, image: s157

fuscus sive nigricans sine macuis. Animal interdiu dormit in opacis silvis latitans; noctu aut mane egreditur pabuli causa. Optime potest natare. Vescitur gramine, arundine Saccharifera, brassica, etc. Caro eius comeditur sed ingrati saporis est.

ARTICULUS II. De Apro

[note: Aldrovand. Hist. Bisulc. c. 27. Nomen. ] APri nomen feris suibus duntaxat competit, cum sus tam de feris quam [orig: quàm] de domesticis dicatur. Sextus tamen, aptum agrestem nominat, quasi verres etiam, id est, sus cicur mas, eodem nomme nuncupari possit. Graeci vocant kapro\n; Poetae [orig: Poëtae] inprimis, quod vocabulum rei rusticae scriptores de verre intelligunt, et s1u/agron. xlou/nhs2 vero [orig: verò] quibusdam est entomi/as2, id est, exsectus [note: Plutarch. de causis natur. quaest. 12. ] eunuchusque aper; (atterunt arbori aut saxo testiculos) Homero mo/norxis2; aliis sus in agris libere pascens, quasi xloeu/nh ut Varinus habet, id est, in herbis faenove dormiens; quibusdam, magnitudine viscenda aper. Aristophanes monio\n cum chlune eundem facit; alii et verius epitheton feri scribunt, quod [orig: quòd] [note: Descriptio. ] cum aliis minime [orig: minimè] aggregetur. Colore sunt fere [orig: ferè] nigro, velspadiceo nigricante. Plinius, pilum aereo similem agrestibus dixit. Albos tamen se [note: Pausanias in Arcadicis. ] vidisse, scribit Pausanias. Oculos gerunt iracundis similes, et apertis palpebris patulos. Dentes habent magnos et recurvos, ad incidendum aptos, albos, hinc argio/deis2 Homero, acutos valde [orig: valdè], hinc Sidonio sicoe, quod [orig: quòd] sicarum more res quaslibet violent. In his hoc est mirabile, quod [orig: quòd] vivente bestia possunt idem quod [orig: quòd] ferrum; mortuae vero [orig: verò] detracti, vim incisionis amississe credantur, ut liber de natura rerum prodit. Audio exsertos aliquando ita excrescere, ut circulum fere [orig: ferè] absolvant toti in se reflexi. In India cubitales dentium flexus gemini ex rostro. Cum ad terram canibus et hastis debellatus procubuit, dentem inflammato anhelitu ita ignescere aiunt, inquit Gyllius, ut si quis de cervice setam detractam, ad eiusdem etiamnum spirantis dentem admoverit, candens in orbem contrahatur ac aduratur: ac si eo dente canes insectantes attigerit, statim ignita vesti ia pelli ipsorum [note: Oppian. de venat. ] imprimat. Hinc dentes aprorum ai)/sqwnas2 cognominavir Oppianus. Os habent ad modum scuti, quod venabulis et machaerae opponunt. Fel nullum. Sanguinem qui fibris refertus non [note: Locus. ] est. Nullisuntin Creta, si Plinio credimus: nulli in Africa, si huic et aliis: idem de India Cresias prodit. [note: Theophr. H P. l. 4. c. 13. ] At apud Theophrastum legimus, in Aegypto (in Nilo) insulas magnas coagmentari, suesque permultos in eis nasci. In Macedonia mutos esse [note: Aelian H. A. l. 17. c. 10. Plin. H. N. l. 11. c. 51. ] Aelianus prodidat. Hispani in quadam novi orbis parte invenerunt nostris minores, caudis brevissimis, adeo [orig: adeò] ut abscissas fuisse arbitrarentur; pedibus etiam dissimiles, posteriores quippe aiunt pedes in his apris uno digito non ungulato constare, carnibus multo [orig: multò] quam [orig: quàm] nostrorum tum suavioribus [note: Petrus Martyr. Decade Ocean. l. 2. ] tum salubrioribus. Scilicet, palmeta ibi prope [orig: propè] littus multa erant, inter quae et palustres ulvas, magna aprorum multitudo libera vagabetur. Lycotas rusticus in Bucolicis Calphurnii, refert se vidisse Romae in spectaculis, niveos lepores, et non [note: Cibus. ] sine cornibus apros. Cibus apri non alisu quam [orig: quàm] cicurati porci, glandes, poma, hordeum, herbae, radices, et alia. Lumbricos etiam rostro effossos [note: Aelian. H. A. l. 17. c. 31. ] comedit. Ficus aridas supra modum appetere, ex Aeliano discimus. Minus tamen immoratur foetidis quam [orig: quàm] domesticus. Inveniuntur aliquando inter filicum folia, quae ipsi sibi collegerunt aut substraverunt. [note: Tragus Hist, plant, T. 1. c. 20. ] Genus vero [orig: verò] quoddam farris, quo Germani circa Alsatiam vescuntur, acutis armatum aristis, non attingunt, propter aristarum acutiem, ut Tragus [note: Generatio. ] prodidit. De Generatione hoc habemus, in venerem dum inflammantur, cervis setis sic inhorrescere, ut cristae galearum esse videantur. Spumas fundunt abore, magno


page 110, image: s158

dentium stridore concrepant, et effervescentem spiritum anhelant. Admissi mares, bilem deponunt; reiecti, vel vi subigunt, vel opprimunt. Principio hiemis coeunt [orig: coëunt], vere pariunt, petentes maxime [orig: maximè] invia, praerupta, [note: Aristot. H. A. l. 6. c. 28. ] angusta et opaca. Mas cum feminis conversari dies triginta solet. Numerus partus, et tempus ferendi idem atque in urbanis suibus. Semel anno gignunt, et apris maribus nonnisi anniculis generatio. Vox etiam similis, sed femina vocalior est, mas raro [orig: rarò] vocem emittit. Quantum ad reliqua, quae ad huius quadrupedis naturam spectant, solent in remotis et profundis praecipitum locorum recessibus versari. Auditu nos vincunt: gregatim incedunt, nec alios quom [orig: quòm] de sua progenie secum vesci patiuntur, lacrimam dulcem habent, spumant, dum exagitantur [note: Plin. H. N. l. 6. c. 34. ] tenacem. Tam gravis iisdem sua urina est, ut nisi egesta, fugae non sufficiat, ac velut de vincti opprimantur. Exuri illa [orig: illâ] eos tradunt. Mitigati tarde [orig: tardè] concipiunt, nec nisi ab infantia educati. Ab aconito et syanchi radice occiduntur. Cum per imprudentiam hyoscyamum comederunt, statim attrahunt posteriora, ita demisse sese gerentes; hinc, contracti quamvis, ad aquas perveniunt, et [note: Plin. H. N. l. 8. c. 27. ] collectis cancris vescuntur. Edera [orig: Ederâ] in morbis sibi medentur. Ad quadrimatum capiunt incrementa. Musica [orig: Musicâ] illecti capiuntur: ideo [orig: ideò] in leporario [note: Varro r. R. l. 3. c. 14. ] quodam Varronis, in Thusculano, ad buccinam inflatam, certo tempore conveniebant ad pabulum. Sapiunt vestigia palude confundere. Feminae, si multae simul sunt, fugiunt, ubi vident venatorem, cum natis: sed ubi quis aliquem ex natis venatur, non amplius fugiunt, ne si una quidem sit, sed ruunt adversus capere molientem. Dentes acuunt ad luctam. Inter se concertantes, cum viderint lupos, quasi confoederati, se iuvant mutuo [orig: mutuò], et ad vocem clamantis quotquot audierint concurrunt. Ceterum, vivaria aprorum ceterorumque silvestrium, primus togati generis invenic Fulvius Hirpinus, qui in Tarquiniensi feras pascere instituit: nec diu imitatores defuere, [note: Usus. ] L. Lucullus, et Q. Hortensius. In Cibis adhibitos et adhuc adhiberi, nemini ignotum. Primus romanorum [note: Plin. H. N. l. 8. c. 51. ] P. Servilius Rullus, pater eius Rulli, qui consulatu Ciceronis legem agrariam promulgavit, solidum aprum epulis apposuit. Apri vero milliarii dicebantur mille librarum, quos solebant in cenis apponere Romani. De Condimentis consula Apicium. Caro ipsa, melior domesticae suis carne, cito descendit, multum nutrit, et sucum gignit crassum ac viscosum. [note: Lamprid. in Heliogabalo. ] Heliogabalus exhibuit sumina aprugna per dies decem, tricena quottidie [orig: quottidiè], cum suis bulbis. Quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, in cena fuerunt, lumbi aprugni, sumina, et synciput aprugnum. Invenere et in Medicina locum. Cerebrum contra serpentes cum sanguine laudatur, verendorumque carbun culis [note: Gesnerus p. 10. 47. de quadruped. ] succurrit. Lardum elixum atque circumligatum mira [orig: mirâ] celeritate solidat fracta. Epinyctides adipe cum rosaceo inunguntur. Cinis maxillarum ulcera sanat quae serpunt. Dentis scobes pleuritida solvunt. Pulmo cum melle commixtus, pedibus a [orig: à] calceamentis laesis, supponitur. lecur lethargicos excitat; et auribus purulentis instillatum proficit: ex vino potum, citra salem, recensque alvum sistir. Calculi in eo inventi, et triti, calculos pellunt. Fel tepidum illitum strumas discutit, et coitum stimulat. Ungularum exustarum cinis, potioni inspersus, plurimum urinae difficultates iuvat. Ungues exusti et triti submeiulis in potione prosunt. Fimus aridus, in aqua aut vino potus, reiectiones sanguinis sistit, vetustum lateris dolorem mulcet, ad rupta et convulsa ex aceto bibitur, luxatis cum cerato rosaceo medetur. Recens et calidus praecipuum est contra fluxum narium remedium. Ex vino subactus, et emplastri more impositus, quicquid corpori inhaeserit, celeriter extrahit. Tusus cribratus que, et cum melle deteriore subactus,



page XLV, image: s159

[illustration:

Lea Capra

]

[illustration:

Ouis Cretensis

]

[illustration:

Camelo - Pardalis

]



page XLVI, image: s160

[illustration:

Ovis Pervana

]

[illustration:

Aries Guineensis

]

[illustration:

Zainus s Taiacu. Porcus siiluester

]

[illustration:

Porcus Guineensis

]



page XLIX, image: s161

[illustration:

Gryps Griiphus

]

[illustration:

Hippopotamus Wasser Ochs

]

[illustration:

Hippopotamus

]



page 111, image: s162

articulis impositus medetur. Urina purulentis auribus infunditur. Vesica exlixa et manducata submeiulis prodest. Plura in Gesnero vide. Ad [note: Differentia. Nierenb. Histor. Natur. Exotic. l. 9. c. 27. ] Differentias refero Zainum, de quo Nierembergius ita: Montanam miri ingenii feram vocant Indi coya metl, alii quauhcoya metl, alii quanhtlo coyametl, alii quapicotl, alii faiassou, alii saynum, sive zahinum. Similis est nostrati apro, nisi quod minor sit et deformior, umbilico eius exsistente supra dorsum et circa renes. Mirum aspectu: ibi humor aqueus receptus digitis expressus effluit; nec tamen inquit Franciscus Hernandus, verus est umbilicus, aut subest quidquam ab eo quod in aliis animalibus reperiri soler diversum, (quod eo dissecto cognovimus) aliudve quam glandulosa quaedam et mollis pingued. Antonius Herrera putat respirare per supinum hunc umbilicum. Fetidus est. Lerius omnino favet. Scribit aprum Americanum habere foramen in dorso, quemadmodum in capite sues marini, quo spiritum emittit admittitque: addit frendere terribiliter, et macilentiorem esse nostratibus. Attentior est censura Francisci Hernandi de cumulo dorsi. Iracundisunt. Venatores conscendunt arbores: accurrit grex zainorum, mordent et lacerant truncum, cum hominem non possint, quos ille superne [orig: supernè] tutus venabulo caedit. Gregatim discurrunt; eligunt ducem, et, ut fertur, minorem aut viliorem omnium. Antonius Herrera scribit esse senem et flaccidum, neque nisi duce occiso societatem et cohorrem dissolvere: prius enim occiderentur, quam regem desererent, auctor est Petrus Simon. Aliqui Bachiris hoc imputant. Mirum odium in tigtidem. Dux Zainorum convocat quoscumque potest sui generis, usque ad trecentos aut plures, quemadmodum Imperator, conducit militem. His copiis invadit tigridem: quae licet fero cissima prae omnibus Americanis feris, vincitur multitudine, non sine magna [orig: magnâ] zainorum strage. Inventi innumeri occisi simul cum tigride, ut paucissimi possint epinicium canere. De ingenio huius ferae sic narrat Franciscus Hernandus: Ferus est ac truculento morsu, cum primum est captus. Sed cum cicuratur, placidus est domesticis, et habetur in deliciis. Caro est similis suillae aprugnaeve, sed durior atque insuavior. Setae sunt asperae, albo ac nigro promiscue [orig: promiscuè] variatae colore. Vescitur glandibus, radicibus, et aliis montanis fructibus, nec non vermiculis, lumbricis, atque aliis huiusmodi animalibus quae lacustribus, humidis et uliginosis locis nascuntur. Devastant etiam sacra, cum ab eis non arcentur. Gregatim ambulant; et redditi mites, aluntur, quibuscumque esculentis. Digiti pedum variant. Siquidem alii productiores sunt, alii breviores. Scribunt aliqui apros Indicos brevissimis esse caudis, ut abscissas esse putes. Pedibus etiam esse nostratibus dissimiles, et posteriores uno digito non ungulato constare. Carnes multo [orig: multò] nostrorum carnibus saporosiores salubrioresque; sed saynis opus est praecidiumbilicum, alioqui uno die corrumpuntur. Idem est cum Taiacu Caaigora Marcgravii: Icon tamen variat, et descriptio plenior est. Ideo [orig: Ideò] et hane et illam addidimus. Habuit eum et quidem familiarissimum Amplissimus de Laet, quem cum per semestre et amplius, humidis cibis aluisset, mortuus est ex ileo, ut videbatur. Valckenburgius umbilicum illum mammam esse putabat, quod [orig: quòd] vasa mammatia haberet. Verum qui animal penitius norunt, catulos suos illa [orig: illâ] parte alere negant.

TITULUS II. De Bisulcis aquaticis.

CAPUT UNICUM. De Hippopotamo.

[note: Aldrov. Digit. l. 1. c. 12. ] AD Bisulca Hippopotamum retuli, Aristotelem secutus. Ad digitata tame recentiores referunt, et forte [orig: fortè], ut ex icone et descriptione


page 112, image: s163

apparebit, melius [orig: meliùs]. Dicitur vero [orig: verò] Hippopotamus, id est, fluviatilis equus, non quod [orig: quòd] equum similitudine refeferat, sed quod [orig: quòd] magnus sit, ut i(/ppos vim augendi significatum habeat. Fluvius ille Nilus est. Dicitur et equus [note: Bellon, de aquatil. l. 1. ] Niloticus, Bos marinus, teste Bellonio, porcus marinus, quod [orig: quòd] pare anteriore bubulam figuram, reliquo corpore suillam repraesentet; Elephas marinus, tam ob magnitudinem, quam [orig: quàm] ob dentium candorem et duritiem. Sed et Elephantus Aegypti, Rosmar us, Rohart, Gomarus, in regionibus inprimis Prete Gani, si Alvaresio credendum. [note: Descriptio. Aelian. H. A. l. 11. c. 44. ] Circa Descriptionem dissentiunt a [orig: à] veteribus recentiores. Aelianus ad quinque cubitorum altitudinem excrescere, ungulas bubulas habere, tres utrinque dentes maxime [orig: maximè] omnium animalium circa os eminentes; auribus, cauda, voce, equum prae se ferre, reliquoo corpore elephanto similem esse, scribit. [note: Aristor. H. A. l. 2. c. 7. ] Aristoteles,iubam equinam habere, ungulambubulam, rostrum resimum, talum bisulcorum, dentes exsertos, caudam apri, vocem equi, magnitudinem asini, internaspartes interaneis equorum et asinorum non dissimiles, reliquit. [note: Leo descript. Africae l. 9. ] Leoni Africano, forma [orig: formâ] equum, magnitudine asinum refert, depilis est, et cymbis insidiatur. Bellonius, qui parvum Byzantii vidit, capite eum vaccino, auribus ursinis, brevibus et subrotundis, oris rictu adeo [orig: adeò] vasto ut leoninum superaret, patulis naribus, labiis repandis, dentibus equinis obtusis, oculis et lingua praegrandibus, collo nullo aut admodum brevi, cauda [orig: caudâ] porci, corpore obeso ad instar fuis, pedibus tam brevibus, ut vix quatuor digitos a [orig: à] terra attolleretur, ungulis, ut in sue divisis, descripsit. Accuratissime [orig: Accuratissimè] vero [orig: verò] eum nobis exhibuit Fabius [note: Columna in l. observ. aquat. et terrestr. c. 15. ] Columna, ex cadavere sale asservato, et in Italiam Damiata [orig: Damiatâ], a [orig: à] Nicolao Zerenghi, Chirurgo Narnensi, allatam. Nullam habebat cum equo similitudinem, ad bovem potius, si magnitudinem attendas, et ursum, si crurum figuram, accedebat. A capite ad caudam pedes erat tredecem; corporis latitudo pedes quatuor cum dimidio; altitudo pedes tres cum dimidio; venter potius planus quam [orig: quàm] carinosus; crura a [orig: à] terra ad ventrem pedes tres cum dimidio; ambitus crurum pedes tres. Pes latus pedem, Ungulae singulae uncias tres. Caput vastum in comparatione ad totum animal, duos pedes cum dimidio latum, pedes tres longum, am bitu pedes septem crassum. Oris tictus pedem unum, rostrum carnosum, et repandum; Oculi exigui, lati unciam, longi uncias duas; aures parvae, breves, neque uncias tres excedentes; totum corpus obesum; pes latus in quatuor ungulas divisus; Ungulae quales in bobus, et quidem quadrisidae; talus callosus; cauda aprina, vel potius testudineae autursinae non dissimilis. Cutis admodum crassa, dura, colore pullo. Nares imaginem S. repraesentant, fissura longa unciarum duarum cum dimidio. Rostrum habet instar leonis vel felis, pilis ex poris quibusdam prodeuntibus asperum, nec in toto corpore alii conspiciuntur. Dentes singulariter idem Columna descripsit. Habebat, inquit, in inferiore maxilla sex, quorum bini exteriores, e [orig: è] regione, longisemipedem, lati, et trigoni uncias duas cum dimidio, per ambitum semipedem, aprorum modo, parum retrorsum declives, non adunci, nec exserti, sed admodum conspicui, aperte orte. Intermedii vero [orig: verò] parum a [orig: à] gingiva exserti, trigona [orig: trigonâ] acie, digitali longitudine, medium locum occupantes, veluti iacentes, crassi, orbi culati, elephantini, semipedem superant longitudine atque aciem in externis partibus planam. Maxillares vero [orig: verò] habebat uttinque septem crassos, latos, breves admodum. In superna vero [orig: verò] mandibula, quam Crocodili more mobilem habet, qua [orig: quâ] mandit et terit, anteriores sex sunt, sex imis respondentes, acie contrario modo adaptata levissima [orig: levissimâ] et splendida [orig: splendidâ], clausoque ore coniunguntur, et aptantur imis, veluti ex illis recisi, ut planum plano insideat. Verum omnium acies pyramidalis, veluti oblique [orig: obliquè] recisi calami modo. Sed medii superiores non aciem inferiorum, et medium illorum, in quo retractio rotunditatis conspicitur, petunt.


page 113, image: s164

Molares???totidem quot inferni, sed bini priores parvi, exigui, atque rotundi, et ab aliis distant ut medium palatum, inter dentes anteriores, occupare videantur. later maxillares dentes locus linguae semipeda lis remanebat, durities dentium silicea, adeo [orig: adeò] ut percussione cultelli costae, cum circumstantium admiratione, ignis favillae excitarentur. Quapropter verisimile foret, nocturno tempore, hoc animal, dentes atterendo, ignem ex ore evomuisse, quam proprietatem prisci huic ferae attribuerunt. Propriaipsis patria Saitica Aegypti praefectura, si Plinio credimus. [note: Locus. Herodot. H. N. l. 2. Leo Africae. l. 9. Plin. H. N. l. 32. c. 11. ] Unde fortee [orig: forteè] Herodotus in ea parte sacros scripsit. At Leo Africanus, et qui navigationes descripsere in Nigro quoque fluvio reperiri ait. Sed et in mari versari dictum Plinio et illis, qui in Oceano reg ones Petzorae alluen. te, reperiri scripsere. Barbosa multos [note: Cibus. ] in Gofala observavit, a [orig: à] mari ad prata [note: Aelian. H. A. l. 11. c. 43 Generatio. Plin. H. A. l. ti. c. 44. ] exire, denuoque reverti. Maturis segetibus et flaventibus spicis vesci, Aelialianus prodidit. Cum ad confirmatam pervenit aetatem, periclitari in cipit in patresuo vires. Si pater cedit, cum matre congreditur, ipsum vero [orig: verò] dimittit, si pater resistit, interimitur, ut apud [note: Aelian. H. A. l. c. ] Aelianum legimus, In sicco parere et educare solet, si Odono credimus, eaque est fecunditate. singulis annis [note: Mores. Aelian. H. A. l. 11. c. 43] enitatur. Ad Naturam et Mores spectat, quod [orig: quòd] ex Nilo in campos egressus, et segetibus satiatus, averso vestigio, ad flumen rursus properet, seu ut agricolas corpore adverso excipiat; seu ne venatores exitum deprehendere possint: quo [orig: quò] hominibus non minus quam [orig: quàm] Crocodilus infensus sit: et quod [orig: quòd] nimia corporis obesitate pressus, caudici arundinis tam diu se affricat, donec venam aperuerit, sanguine ad sufficientiam emisso, eandem coeno obturat. Columna tamen primum illud negat, et recto incedere tramite tradit. [note: Usus. ] An hinniat, in dubio est. Veteres affirmant, recentiores negant. In Cibis ab Aethiopibus usurpatur. Narrat [note: Clusius im Curis posteriorib. ] enim Clusius, in Guinea circa promontorium Cabo Lopez Gonsalvez, Navarchum van der Hagen, cum sociis id observaste; visaque in oppido Ulibetto plurima hippopotamor. capita, ex quib. dentes mirandae magnitudinis, comites eius retulerint. Non est ergo mirum, a [orig: à] Firmio Seleucio, quod Capitolinus prodit, hippopotamum devoratum fuisse. Habere et in Medicina locum, a [orig: à] veterib. et recentiorib. proditum est. Aegyptii, prodente Columna, ad haemorrhoidas caecas et apertas, dentem alligant, vel annulum ex eo fabrefactum gestant. Nigritae eodem a [orig: à] quodam morbo praeservantur. Plinius eosdem dentes, in odonta gia sedanda insignem habere praerogativam scribit. Idem adipem febrientib. contra rigores commendat: corii cinis cum aqua [orig: aquâ] illitus ad panos dissolvendos. Pellis frontis inguinibus alligata, eodem auctore, venereminhibet. [note: Dioscor. M. M. l. 2. c. 22. ] Testiculos exccatos contra morsum serpentum exhibet Dioscorides. Sed et ad alia partes ipsius adhibentur. Nam Pausanias refert, Dindymenae matris faciem ex dentibus ipsius factam: sanguine cum aqua gummosa dissoluto pictores loco cinnabaris uti possunt, apud Plinium. Pinguedine delibuti impune [orig: impunè] inter Crocodilos versari, apud Iulium Capitolinum legimus. Pelle tecta, fulmine non tangi, prodidere quidam. Corii tantam crassitudinem Plinius facit, praesertim circa tergus, ut inde validae hastae tornentur.



page 114, image: s165

HISTORIAE NATURALIS DE QUADRUPEDIBUS LIBER III. De Quadrupedibus Digitatis viviparis.

TITULUS PRIMUS De Digitatis viviparis Feris.

CAPUT I. De Leone.

HACTENUS de Bisulcis actum est, sequ untur tetra/poda digitata, Graecis poluxidh=, et poluda/ktula, quae velsunt cwo/toka, seu vivipara, vel *wo/toka seu ovipara. Illa, iterum vel sunt Fera, quae aut sunt feris moribus imbuta, aut difficulter cicurantur, aut si aliquando mitiora redduntur, numquam tamen ferociam penitus deponunt; vel Semifera, vel Domestica, quibus Appendicis loco Dubia addi possunt. Ex illis sunt Leo, Pardus, Lynx, [note: Nomen ] Tigris, Ursus, et Lupus. Leo, Graecis le/wn para\ to\ la/w, video, quod perspicaci prae ceteris oculorum acie polleat, et qh\r fera per antonomasiam dicitur. Catulos Aeschylus o)bri/kala, vulgus s1ku/mnous2 abobmurmuram do Poetae leonti/deous2 [note: Plin. H. N. l. i. c. 36. ] et leonti/s1kous2 appellant. Plin. ursum Numidicum, dumscribit, Domitium Rhenobarbum Aedilem curulem, ursos Numidicos centum, et totidem Aethiopas [note: Lipsius Elect. l. 2. c. 4. ] venatores in circo dedisse, Lipsio appellare videtur. Sed perperam nisi forte [orig: fortè] pro Ursos, Leones substituendum sit. Parum enim credidibile est, si Romani pro leone dixissent ursum Numidicum, ignoraturum id fuisse Plinium: qui meminerat et apud Maronem Acestem vestitum [note: Virgil. Aeneid. 5. ] induci

--- pelle Libystidos ursae.

Dio quoque seu Xiphilinus ab ursis feras Libycas distinguit; ut taceam, [note: Descriptio. Arist. H. A. l. 6. c. 31. ] neminem veterum tam insolentis locutionis meminisse. Aristoteles eum capite mediocri, fronte quadrata in medio cava posuit, supercilio eminenti, et nasum versus cuiusdam nubis instar porrecto, oculis caropis, non valde [orig: valdè] volubilibus, neque valde [orig: valdè] prominentibus. Recentiores medios inter cavos et exstantes oculos notavere, nasum, crassiorem potius quam [orig: quàm] tenuiorem, superiorem maxillam inferiori aequalem, rictum instar ovis amplum, labia tenuia, ita ut partes superiores superiectae sintinferioribus, collum rigens et magnum, mediocriter crassum, pectus robustum, metaphrenum latum, medium ventrem gracilem, crura valida et nervosa, pilos flavos, neque rectos, neque valde [orig: valdè] crispos. Pedes anteriores quinis digitis, posteriores quaternis distinguuntur. Leaenam a [orig: à] mare iuba qua [orig: quâ] caret, et binae in medio ventre mammae distinguunt, ex quibus numerum catulorum arguere non licet. Lactis inde inopia,



page L, image: s166

[illustration:

Leo Low [orig: Löw]

]

[illustration:

Matseus Merian Iunior Fecit

]



page LI, image: s167

[illustration:

Leoena

]

[illustration:

Leo

]



page 115, image: s168

adsumpto in sui nutrimentum cibo, quem rarius assumit. Interiora si spectes, Musculos temporales. Galen. de Usu part. l. 9. cap. 19. fortissimos habet, ut mordendo valeat, Linguam asperitate imbricata horrentem; Viscera, canum interioribus penitus, Arist. A. l. 5. c. 80. similia, lienem nigrum quod observavit [note: Galen. de. Anatom. adm. l. 6. c. 10. ] Galenus, Cervicem unico osse constare ab Aristorele et Cardano proditum, ex vertebris componia [orig: componià] Scaligero. [note: Scalig. Exser 208. Aelian. H. A. l. 2. c. 2. ] Ossa, medulla carere apud Aelianum legimus, paucissiman habere, quod perpetuo [orig: perpetuò] resolvatur, Fallopio, qui ea se fregisse dicit, credendum. Michael [orig: Michaël] Ephesius angustissimos habere [note: Locus. ] meatus, ita ut iis penitus carere videantur, reliquit. In Europa inter Acheloum et Nessum fluvios inprimis [note: Arist. H. A. l. 8. c. 28. ] crescere, Aristoteles prodidit: nusquam in ea nasci, nisi id ex hominis in dustria fiat, certum. Natale ipsis, Mauritania, Parthia, Massylia, Marmarica, Caspia, Libya, Getulia solum. Habentur et in Syria nigri, si Plinio fides est. Nasci et in Tartaria Paulus Venetus passim prodidit. In Caragol rustici metu eorum, armati terrae cultui operam navant, ut Balbus in itinerario sui prodidit. In deserto Angad iuxta Telessinum, teste Iohanne Leone, [note: Leo Africae l. 4. ] non solum in armenta, sed et in homines indiscriminatim saevire solent, ab iisdem silvarum Fetz carbonarii saepe [orig: saepè] numero devorantur. Taceo regnum Senegae, montem iuxta Adenam editissimum, tertam sanctam, et alia loca. In Cuba degunt innoxii, si Martyri credimus. Aglam et regiones circumiacentes tam meticulosos alere, ut in proverbium abiverint, Aelianus auctor est. Temperamenti [note: Temperamentum. ] est calidissimi et siccissimi, quod ab acri cordis aestuatione promanat. Non omnes tales pariter esse, vel exinde colligas, quod quimontes incolunt, minus ferociae habeant; et Gesnerus, partes in iis anteriores calidas esse, posteriores ad oppositam naturam [note: Cibus. ] degenerare, scribat. Cibus ipsis carnes bubulae, et Aelian. H. A. 21. C. 10. Camelinae inprimis, fame urgente humanae et avicularum. Ideo multi in Africa crucifixi a [orig: à] Polybio Aemiliano Comite visi, ut reliqui hoc specta culo, a [orig: à] caede hominum deterrerentur. Multa solida et sine ullo dissectu una vice devorare, inde bidui vel tridui spatio, perfecte [orig: perfectè] celebratam [note: Aristot. H. A. l. 8. c. 5. ] coctionem exspectare, Aristoteles docuit. Cadavera an degustent, non constat inter Auctores. Non attingere seu ob foetorem, seu ob superbiam quod Tzetzae placer, quidam [note: Aelian. H. A. l. 2. c. 3. ] volunt, vorare, ideo [orig: ideò] reli quias condere, et supra illas teterrimum flatum exhalare, ne inventae ab aliis feris vorentur, apud Aelianum legitur. Elephantorum quoque pullos aggredi, succurrentibus matrib. fugere, Strabo [note: Strabo Geogr. l. 13] prodidit. Catulus ubere relicto, imbellium ferarum carnes depascitur, [note: Potus. ] sed et palmulis victitat. Potum si spectes, parcus is secundum Aristotelem, [note: Aelian. H. A. l. 8. c. 5. ] et Aelianum, triduo non bibit, aestate inprimis, hieme indulget. Aversi [note: Generatio. ] coeunt, quod omnibus animantibus quae retro [orig: retrò] urinam mittunt commune. Tempus veneris continuum, sed ver, Aelian. H. A. l. 2. c. 2. inprimis, [note: Plin. H. N. l. 8. c. 16. ] tunc cruentam inter se exercent pugnam, et octo aut duodecem unam leaenam sequuntur. Elapso primo anni tempore, maribus ob nimium calorem coire non valentibus, leaenae cum pardis, unde Leopardi, Pantheris, unde fetus non iubatus, Hyenis, unde Crocuta, miscentur. Est ipsis et cum cane commercium. Solae inter quadrupeda aduncis unguib. praedita catulos videntes enituntur. Unde animalis [note: Plutatch. symp. l. 4. ] solaris nomine donatam Plutarchus opinatus est. Imperfecti et quidem post sex mensium spatium exeunt, non quod [orig: quòd] unguibus uterum, Aelian. H. A. l. 2. c. 2. vellicent, sed quod ob numer. inopia [orig: inopiâ] alimenti, Aristor. de gener. Animal. l. 4. c. 6. laborent. Magnitudinem mustelarum non excedere apud Wottonum habemus, novissimo pariendiactu, uterum excernere, fabulosum est. De numero catulorum non convenit inter Auctores. Non plures quam sex edere, aliquando unum Wottonus prodidit. In capta et interfecta octo inventos [note: Philoste in vita Apollon. l. 1. c. 1. ] Philostratus. Aetate gravem praeter omnium spem sex Florentiae peperisse.


page 116, image: s169

Villanus. Quod vero [orig: verò] Phile quinquies eniti, quinos primum, quatuor deinde, ternos posthac, inde binos, quintum unicum scribit, id ex Aristotele, de leonibus Syriae incolis accipiendum [note: Sympathia et Antipathia. Aelian. H. A. l. 15. c. 17. ] est. Huc Sympathia et Antipathia spectat, quae leonibus cum plurimis rebus intercedit. Favet Delphino, seu quia ambo senectuto et morbo gravati simia vorata sanitati propriae consulunt, [note: Aelian. var. l. 1. c. 9] ut Aeliano placet, seu aliam ob causam. Abhorret a [orig: à] muliebribus verendis. Horum, Leo Africae l. 9. ostensu in Africa fugatur, a [orig: à] sue, Aristot. H. A. l. 9. c. 1. asperrimis setis horrente, lupo cervario, onagro, Tauro, simia, Plin. H. N. l. 8. c. 38. Leontophono, quo gustato, tanta illa vis et ceteris imperitans, illico [orig: illicò] exspirat. Animal a [orig: à] plurimis scriptoribus nominatur, a [orig: à] nullo describitur. Galli cantum extimescere tam certum olim Graecis, ut animam Cecropis, quam in leonem migrasse credebant, immolatis gallis gallinaceis evocate sibimet ipsis persua derent: allii id de cristis rubentibus et igneis accipiunt: nos falsum esse ex Cameratio didicimus, qui in aula Bavariae Principis, unum ex leonib. miris saltibus in vicinam domui aream sese demisisse, et gallos cum gallinis devorasse prodidit. Idem a [orig: à] culicibus in Africa pellitur. Homines succo allii perlinitos, vel aqua [orig: aquâ], in qua illud maduerat perfusos, non attingit. Scillae et, Aelian. H. A. l. 1. c. 36. ilicis folia si incaute [orig: incautè] conculcaverit, illico [orig: illicò] a [orig: à] torpore corripitur. Ad rotarum strepitus exhorrescit. Mappam albam refugit, et, Ael. H. A. l. 6. c. 22. l. 7. c. 6. ignem, quia igneae naturae est, a bominatur. Creduntur [note: Vita. ] Vitae diuturnae esse. Dentibus enim defectos captos fuisse affirmavere quidam, effractis alii. Cum pro eis feta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula [note: So??nus. ] expavescat. Dormiunt et in aperto, et apertis oculis, quod oculum magnum in cumbens oculo longe [orig: longè] minor pellis obrepere non possit, caudam quoque sopore detenti motitant, ut se omnino [orig: omninò] non dormire ostendant. [note: Vox. ] De Voce non convenit inter auctores, Alii mugire dicunt, quod apud Virgilium invenies; quod iunioribus praedam nactis forte [orig: fortè] competit: alii fremere, quod Mancino et Volaterrano placet, ut de Seneca Tragoedo taceam: nonnulli frendere, quod tum accidit, cum prae iracundia dentes concutit: plaerique rugire affirmant. Quantum [note: Mores. ] ad Ingenium, ducentos aliquando equites, Leo Africae l. 9. Africanus adoritut, etiam letali vulnere percussus, a [orig: à] catulorum tutela non recedit. Aegritudinem fastidii tantum, Plin. H. N. l. 8. c. 16. sentiunt, in qua medetur eis contumelia in rabiem agente, annexarum lascivia simiarum, solus, Aelian. H. A. l. 2. c. 17. venatum egreditur, foetorem oris patitur, quod a [orig: à] Plinio proditum est. Neminem, Plin. H. N. l. 8. c. 16. limis oculis intuetur. Generositas in periculis maxima deprehenditur, non in illo tantum modo quod [orig: quòd] spernens tela diu se terrore solo tuetur, ac velut cogi testatur, cooriturque non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentiae iratus, illa [note: Plin. H. N. l. 8. c. 16. ] nobilior animi significatio, quamlibet magna canum et venantium urgente vi, contemptim restitansque cedit in campis, et ubi spectari potest: idem ubi virgulta silvasque penetravit, accerrimo cursu fertur, velut abscondente turpitudinem loco. Dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur. Vulneratus observatione mira percussorem novit, et in quantalibet multitudine appetit. Eum vero [orig: verò] qui telum quidem miserit, sed tamen non vulneraverit, correptum, raptatumque sternit nec vulnerat. Illud adolescentis [note: Aelian. H. A. l. 2. c. 5. ] ex Iubae exercitu exemplum apud Aelianum docuit. Laesus sagitta [orig: sagittâ] ab eunte, anno interposito vertente, redeuntem, in media turba dilaceravit. Hoc illius apud Albertum, qui lancea confodere voluit, led fallente ictu non fecit, collapsi ad terram caputleo in galea compressit, sed non vulneravit. Dum incedunt, ungues retrahunt veluti in vaginas, ne hebetentur: nec rectum iter peragunt, sed obliquum, variis vestigiis impressis ut melius lateant. Cicurari poste non est quod dubites. Onomarchus Catanae Tyrannus convictores habuit.


page 117, image: s170

Iohanni II. Lusitaniae Regi, tamquam canis adsidebat, in templo Adonidis regionis Elimeae, adeo [orig: adeò] erant mites ut ingredientibus adularentur. Berenicesleo [note: Martial Epigr. l. 9. c. 73. ] lingua [orig: linguâ] faciei adulabatur. Cuius Martialis mentionem facit, tam unanimiter cum ariete commorabatur, ut alter terroris, alter immanitatis [note: Plin. H. N. l. 8. c. 16. ] videretur oblitus. Iugo subdidit eos, primusque Romae ad currum iunxit M. Antonius, et quidem civili bello, cum dimicatum esset in Pharsalicis campis, non sine quodam ostento temporum, generosos spiritus iugum subire illo prodigio significante: nam quod [orig: quòd] ita vectus est cum mima Cytheride, supra monstra etiam illarum calamitatum fuit. Primus autem hominum leonem manu tractare ausus, et ostendere mansuefactum, Hanno, e [orig: è] clarissimis Poenorum traditur: damnatus que illo argumento, quoniam nil non persuasurus vir tam artificis ingenii videbatur; et male [orig: malè] credi libertatem ei, cui in tantum cessisiet etiam feritas. Sunt quoque et fortuita clementiae ipsorum exempla. Mentor Syracusanus in Syria leone obvio, simpliciter volutato, attonitus pavore, cum refugienti undique; fera opponeretsese, et vestigia lamberet adulanti similis animad vertit in pede eius tumorem vulnusque, et extracto surculo libera vit cruciatu. Pictura casum hunc testatur Syracusis. Simili modo Elpis Samius natione in Africam delatus nave, iuxta littus conspecto leone hiatu minaci, arborem fuga [orig: fugâ] petit, Libero patre invocato: quoniam tum praecipuus votorum locus est, cum spei nullus est. Neque profugienti cum potuisset fera institerat: et procumbens ad arborem hiatu quo terruerat, miserationem quaerebat. Os morsu avidiore inhaeserat dentibus, cruciabat que inedia, tum poenae vim immensis eiulatibus testantem, ac velut mutis precibus orantem, contuitus, fidentior it contra feram, multo diutius miraculo quam [orig: quàm] metu cesiatum est. Degressus tandem, evellit praebenti, et quam [orig: quàm] maxime [orig: maximè] opus esset accommodanti. Traduntque quandiu navis ea littore steterit, retulisse gratiam [note: Gellius Noct. Attic. l. 5. ] venatus aggerendo. Nihil de Androdo apud Gellium dicam; nec de illo, qui Seneca spectante, unum e [orig: è] bestiarlis in Amphitheatro agnitum, ab aliarum ferarum impetu protexit. Ideo [orig: Ideò] Plinius. [note: Plin. H. N. l. 8. c. 16. ] Leoni tantum ex feris clementia in supplices: prostratis parcit: et ubi saevit, in viros prius quam [orig: quàm] in feminas fremit, in infantes nonnisi magna fame. Credit Lybia intellectum pervenire ad eos precum. Captivam certe [orig: certè] Getuliae reducem audivi, inquit idem, multorum in silvis impetum a [orig: à] se mitigatum alloquio, ausam dicere, se feminam, profugam, infitmam, supplicem animalis omnium generosissimi, caetetisque imperantis, indignam eius gloria praedam. Capere eos ardua quondam erat operis, foveisque maxime [orig: maximè]. Principatu Claudii casus rationem docuit, pudendam paene [orig: paenè] talis ferae nomine, pastoris Getuli sago contra ingruentis impetum obiecto: [note: Plin. l. c. ] quod spectaculum in harenam protinus translatum est, vix credibili modo torpescente tanta illa feritate, quamvis levi iniectu operto capite, ita ut devinciatur non repugnans: videlicet, [note: Usus. ] omnis vis constat in oculis. Habuisse olim in mensis apud quosdam populos, Agtiophagos, inprimis, [note: Solin. in Polyhist. Bruierin. de re cibar. l. 12. c. 17. ] locum, Solinus auctor est, ab esu tamen lienis in totum abstinuisse, Bruierinus prodidit. In Medicina eximii est usus. Dens caninus pueris collo alligatus [note: Porta Phytoga. l. 3. c. 41. ] in ortu secundorum dentium a [orig: à] dolore dentitionis eos praeservat. Cor in pulverem redactum Epilepticis [note: PLin. H. N. l. 29. c. 8. ] et quartanariis prodest. Adeps ductu Dioscoridis lotus, aurium dolores immissus sistit, et membris a [orig: à] frigore adustis felicirer illinitur. Eodem quidam in scirrhis et pernionib. utuntur. [note: Scholiast. Sexti philosophi apud Aldrovand. ] Ea peruncti ab aliis feris tuti esse praedicantur, et si fas est credere, gratiam apud principes inveniunt. Caro iuxta mentem Sexti ad pavores et arcenda phantasmata laudatur. Sanguis contra carcinomata valer. Ossium pulvis febres simplices cum aqua Eupatorii expugnat. Pellis, si ei insideatur, haemorrhoidum dolores efficaciter lenit. Calcei ex eo gestati podagricos demulcent. Stercus cum unguento


page 118, image: s171

rosaceo permixtum, mendas faciei emendat. De Usu in delitiis, ludis, triumphis, et suppliciis non est quod multa dicamus, Heliogabalus exarmatos in deliciis habebat, et ita edoctos, ut ad secundas mensas a ccumberent. Augustus ita cicuratos, ut cumleporibus innocue [orig: innocuè] colluderent. Indem se Constantinopoli vidisse Belonius [note: Bellon. observ. l. 1. cap. ult. Plin. H. N. l. 8. c. 16. ] reliquit. Simul plurium pugnans Romae princeps dedit Q. Scaevola P. filius, in curuliaedilicata. Centum autem iubatorum primus omnium L. Sylla, qui postea Dictator fuit, in praetura. Posteum Pompeius M in circo DC. in iis iubatorum CCCXV. Caesar Dictator CCCC. Varias apud [note: Differentia. Plin. H. N. l. 8. c. 16. ] Auctores sortiuntur Differentias. Leoni, inquit Plinius, praecipuagenerositas tum cum colla armosque vestiunt iubae. Id enim aerate contingit e [orig: è] elone conceptis. Quos vero [orig: verò] pardi generavere, semper insignihoc carent. Sed et iuba, aliis est brevior et minus crispa, crispa et prolixior aliis. Ferociam si attendas, sunt quidam timidi, alii ferocissimi: et Archoleontes, si colorem, sunt aurei, flavi, albi, et nigri, quales intima Africa et Abyssina gignit. Sunt in Lybia Discolores, qui ore sunt rubro, nigris floribus cyaneo colore distinctis ornantur, neque multum pilum gerunt. Vergunt et ad cinericium colorem in occidentali India. Ignavior apud Indos novi orbis, inquit [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 21, et 24. Nieremb. H. Exot. l. 9. c. 21. ] Nierembergius, natio leonum. Puma Pervani vocant. Minores quam Africani sunt, fugaces, aut innocentes, nisi invadantur, degeneres omnino animo; mole, iuba [orig: iubâ] colore fusci sunt potius, quam fulvi. Ad eos venandos conveniunt Indi. Lapidibus ac fustibus occidunt. Conscenduntfere [orig: Conscenduntferè] aliquando in arbores, eo [orig: ] usque hastis et sagittis illos infestant barbari. Vescuntur festive [orig: festivè] eorum carne (alba est et crassa) adipem medicamentis reservant, ossa saltationibus et choreis, Quidam Hispanus deturbavit arbore leaenam ingentem, quatuor transverberatam sagittis. In ventre duo tigridum catuli inventi, quos per adulterium suigenens conceperat. Paternae maculae indicia criminis fuerunt. Leones marinos comederunt [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 24. ] Hollandi. Sunc praeterea aliae ferae leoni vicinae. Mitzli, quemadmodum a [orig: à] Barbaris appellatur, leoni nostro non iubato aut idem est, aut congener, in infantia fuscus, et fulvus in iuventa [orig: iuventâ], interdumque rubeus aut subalbidus, in maiorem tamen corporis assurgens molem (quod ob regionis diversam naturam potest evenite) ac longe [orig: longè] minus [orig: minùs] ferox. Est quoque Zuamizli affinis leoni, unde nomen mutuatum, sed mitior, agiliorque quo fit, ut quidam Hispanorum pantheram esse putaverint. Ad eiusdem pertinet differentias Macamitzli, qui a [orig: à] cervo et leone sumpsitnomen, quos quibusdam corporis partibus imitatur: nec non et cuitlamitzli, a [orig: à] leone et lupo indigena [orig: indigenâ] nomenclatione mutuata [orig: mutuatâ]. Hac bestia est leone crassior, mitior tamen minorque. Vivit cervorum, ovium et crotalium venatione, interimit etiam satur quaecumque offenderit animalia. Cum famempsemel explevit, binos, ternosque dies dormit, abstinens a [orig: à] praeda [orig: praedâ], donec rursus esuriat. Est et Tlalmitzli fele minor sed facie leonina [orig: leoninâ]. Mirabilis est in parvo corpusculo animalis vultus et ferocitas. Cacamitzli vocatur aliud animal, quod ad leonum parvorum feliumve genus pertineat, et in iuncetis versari soleat. Quadrupes est, quaternas spithamas longus, sed corpore non admodum amplo, fulvo pilo, et aliquantisper prolixo, auriculis brevib. ac paene [orig: paenè] nullis, olorino capite, cauda [orig: caudâ] prolixa [orig: prolixâ] hispidioreque. Adeo est ferox, ut cervos plerumque aggrediatur, etiam occidat. Unde fortassis einomen, nisi a [orig: à] fele potius profectum sit. Mixtli enim apud Mexicanos interdum aelurum, interdum significat leonem. Vivit apud Panucenses. Quid si quaedam hatum specierum ad Cercopithecos reducantur. Vide Caput deiis.

CAPUT II. De Pardo.

[note: Nomen. ] FEra, quam descripturi sumus Pardus, seu ab a)/rdw irrigo, quod eius



page LIII, image: s172

[illustration:

Pardus Leopardus Parderthier Leopard

]

[illustration:

Pardus Parderthier

]

[illustration:

Tigris Tigerthier

]



page 119, image: s173

pellis nigris maculis quasi irrigata sit: seu ab a)rdalo/w| inquino, quodiis quasi inquinata videatur, dicitur. Vocatur et Leopardus, cuius vocis nemo ante Iulium Capitolinum et Aelium Spartianum meminit: et Pardalis, quamvis nonnulli marem Pordalim, Pardalim feminam vocitent, alii illud comune, hoc Atticum vocabulum esse putent; alii Pardi nomine marem indigitent. Appellatur denique et Panthera, quod vocabulum distinguendum est a [orig: à] Panthere lupi maculosi specie, seu quod omne ferarum genus in venatione capiat; sed quod [orig: quòd] omnifaria feritate sit praedita, nec crudelitatis unquam etiam mansuefacta obliviscatur, seu quod [orig: quòd] omnium ferarum colorib. ornata spectetur; et qro/non, quod [note: Descriptio. ] sit variegata, et varia. Facies ipsi est parva; os magnum; oculi parvi albicantes et vagi; frons longa; aures rotundae, magis quam planae; collum valde [orig: valdè] longum et tenue; pectus parvis costis praeditum; dorsum longum; clunes carnosae et foemora. Partes circa ilia et ventrem habetmagis planas, id est, nec protuberantes, nec cavas; colorem varium; corpus totum inarticulatum et [note: Wotton. de Differ. Animal. l. 5 c. 82. ] asymmetrum. Wottonus quatuor mammas in medio ventre habere, quinque digitos in pedibus anterioribus, quatuor in posterioribus Gyllius. [note: Aelian. H. A. l. 2. c. 20] Addit ille, oculos in umbra longius quam [orig: quàm] aliorum huius generis animalium refulgere, hebetari in sole. Pellis aureo in fusco, et nigro in candido conspicitur, ut Oppianus, descripsit. Ideo Solinus narrabat, in Hircania numerosas esse pantheras, minutis orbiculis superpictas, ita ut oculatis ex fulvo circulis, vel caeruleo, vel albo, tergi suppellex distinguatur. [note: Plin. H. N l. 8. c. 17. ] Plinius, in candido breves macularum oculos appellavit. Ansimilem Lunae in orbes crescentem et pari modo cornua [note: Plin. H. N. l. 8. c. 17. ] curvantem maculam, in armo habeat, quod Plinius affirmat, difficile est dictu. Quantum ad internas partes, habet linguam imbricatam, dentes [note: Plin. H. N. l. 8. c. 37. ] acutissimos, ungues acutos, cor in comparatione ad animalia eiusdem magnitudinis magnum; pinguedinem paucam; quod ea a [orig: à] nimio calore absumatur, [note: Locus. ] ossa denique densiora. In Europa nulli habentur. In Africa haud pauci, inopia [orig: inopiâ] aquarum ad paucos amnes co~gregantibus se feris. Ideo [orig: Ideò] multiformes ibi animalium partus: varie [orig: variè] feminis cuiusque generis mares, autvi aut voluptate miscente. Unde etiam vulgare Graeciae dictum. Semper aliquid novi Africam afferre. In Asia [note: Arist. H. A. l. 8. c. 26] etiam degunt. Nam et Pamphylia illis abundat, ut Philostratus prodidit, [note: Lopez. Navig. l. 4. c. 27. ] et provincia Comeri, et in regno Be~galae, ut Ferdinandus Lopezius reliquit. In Caucaso monte odorato multos vagari, quod odoriferis herbis delectentur quidam venditant. Inmonte Hermon, qui ab Amorraeis Sanir appellatur, haud paucos, ex Canticis [note: Cibus. ] Salomonis colligipotest. Vescitur [note: Leo Africae l. 9. ] Pardus carnibus, canum inprimis, et agnorum si fames urget, nec a [orig: à] simiarum abhorret, quas simulata morte [note: Aelian. H. A. l. 2. c. 23. ] decipit, si Aeliano credimus, odore illectas sponte accedere Plutarchus prodidit. Homines invadere auctor quidam historiae Indiae Orientalis reliquit, quem pantheram cum tigride confundere Ambrosinus arbitratur. [note: Generatio. ] Congreditur saepe cum leone, ut superius diximus; aliquando cum cane, nonnumquam cum lupo, plures uno partu producere catulos, mammarum multitudo argumento est. tempus partus eosdem antevertere, et prae impatientia [note: Isidor. Orig. l. 12. c. 2. ] uterum matris lacerare, Isidori fabula. De Sympathia et Antipathia [note: Sympathia et Antipathia. ] hochabe, ita infensam secundum quosdam homini, ut vel in charta expressum laceret; secundum alios, ita hominis cranio, ut eo conspecto fugiat. Secundum nonnullos faciem duntaxat acri odio infestat, quod exemplo Regis Galliarum bestiarii, qui ad venationem emissam, nonnisi aversus reducere potuit, Gesnerus confirmat. Par cumgallo serpentibus et allio dissidium. [note: Plin. H. N. l. 29. c. 4. ] Ideo [orig: Ideò] iure galli perunctos a [orig: à] pantheris non attingi Plinius prodidit, pantherina pelle indutum angues [note: Plin. H. N. l. 28. c. 8. ] non infestare, alii, patietes litu allii infectos, pantheras non attingere Caelius. [note: Porta Magia Natur. l. 1. c. 14. ] Cum hyaena tam male [orig: malè] ipsi convenit, si Plinio credimus, ut si utriusque pelles e [orig: è] regione suspendantur,


page 120, image: s174

pantherae depilentur. In Armenia per montana vagantes, ad storacis lacrimas ferri, quoties ab ea parte ubi arbores gummi stillant odorem ventus [note: Philostr. Apollon. vitael. 2. c. 2] pertulerit, fide Philostrati habemus. Vox pantherae rugitus est, quod Graecis [note: Vox. ] bruxa=sqai. Spartianus rictare dixit. Condito [note: Wotton. de differ. animal. l. 5. c. 82. ] mucrone unguium in vaginis incedit, aversisque falculis currit, nec nisi appetendo protendit, quodet de leone [note: Plin. H. N. l. 8. c. 15. ] superius diximus. Odore quo ceteris [note: Aristot. probl. l. 13. qu. 4. ] quadrupedibus praevalet, (felem zibetti, et capreolum moschi excipe) cunctas sollicitat, seu semper, seu destituta persenium viribus. Eo invitata [note: Theophr. de causis plant. l. 6. c. 5. et 26. ] reliqua animalia, postquam accessere, praeda fiunt. Nec est quod odore invitari cum Alberto dubites. Nam et [note: Odor. ] Cattaria sua Catti delectantur, et canes [note: Mores. ] saepe a [orig: à] persequenda [orig: persequendâ] fera odoribus averti videmus. Quod aliquo affectu correptae, (solent autem rabie agitari) [note: Plin. H. N. l. 8. c. 27. ] aut a [orig: à] pardalianche herba laesae, ad sanguinem caprae silvestris, vel stercus humanum confugiunt, quod [orig: quòd] catulos semper praecedunt, et ad mortem usquetuentur; quod [orig: quòd] feminae post partum cryptae praesident, mares de victu prospiciunt; quod [orig: quòd] cicurati, numquam fere [orig: ferè] feritatem deponunt, naturae et ingenio debetur. [note: Gesner. in in Hist. Quadrup. ] Miserandum illud quod a [orig: à] Gesnero refertur, post mortem Francisci Galliar. Regis Leopardos [orig: Leopardòs] marem et feminam caveis elapsos, plurimos circa Aureliam laniasse, et inventa mulierum cadavera quib. mammillas tantum devorassent. Sed memorandum quod de [note: Plin. H. N. l. 8. c. 17. ] Panthera tradit Demetrius Physicus, iacentem in media via hominis desiderio, repente [orig: repentè] apparuisse patri cuiusdam Philini, assectatoris sapientiae: illum pavore coepisse regredi, feram vero [orig: verò] circumvolutari non dubie [orig: dubiè] blandientem, seseque conflictantem maerore, qui etiam in panthera intelligiposset. Feta erat catulis in foveam delapsis. Primum ergo [orig: ergò] miserationis erat non expavescere, proximum ei curam intendere [orig: intenderé]: sequutusque, qua [orig: quâ] trahebat vestem unguium levi iniectu, ut causam doloris intellexit, simulque salutis suae mercedem, catulos exemit: eaquecum iis prosequente, usque extra solitudines deductus, laeta atquegestiente: ut facile [orig: facilè] appareret, gratiam referre, et nihil invicem imputare: quod etiam in homine rarum est. [note: Aelian. H. A. l. 2. c. 24] Quae de haedo apud Aelian. habentur, quem post mortem obiectum attingere tamquam contubernalem recusabat, [note: Usus. Plin. H. N. l. 6. c. 30. ] ex eodem petantur. Locum in cibis apud agrestivoros, et qui inter caucasum et flumen Cophena, ut Philostratus prodidit, habuere. Maioris speciei etiam in [note: Galen. de Alim. facult l. 3. c. 1. et 2. ] India adhucsunt edules, bis olim elixabantur, facilius a [orig: à] stomacho concoquendae. Habet et in Medicina aliquem. Nam cerebrum cum succo erucae genitalibus illitum, sopitam venerem excitat. Testiculus dexter in provocandis mensibus remedium est singulare, quod Cardanus prodidit. Sanguis varicib. [note: Porta Phytogn. l. 3. c. 46. ] bene [orig: benè] applicatur. Pinguedo inter praestantissima Cosmetica censetur, ut de aliis taceam. Pellis vetustissimis [note: Alex. ab Alex. l. 5. genial. d. ] Graecorum pro indumento erat. hodie [orig: hodiè] Mauri iisdem se amiciunt, et Aehiopes hisce cooperti proeliantur. Olim [note: Plin. H. N. l. 8. c. 17. ] ipsae bestiae Circensium gratia Romam importabantur. Primus Scaurus aedilitate sua varias, centum quinquaginta universas misit: dem Pompeius M. quadringentas decem. D. Augustus quadringentas viginti. De generibus nihil fere [orig: ferè] occurrit. Quidam tres Pardor. differentias constituunt, Pantheram nempe; Pardum, Leopardum: alii quatuor, Pantheram, Pardum, Leopardum non iubatum, qui ex Pardo et leaena nascitur, et maculosum Leopardum, qui ex Pantherae et Leonis [note: Plin. H. N. l. 8. c. 17. ] coitu prodiit. Apud Plinium ista leguntur. Nunc Varias et Pardos, qui mares sunt, appellant in eo omni genere, creberrimo in Africa Syriaque. Quidam ab iis pantheras candore solo discernunt: nec adhuc aliam differentiam inveni. Senatusconsultum fuit vetus, ne liceret Africanas in Italiam advehere. Contra hoc tulit ad populum Cn. Aufidius Tribunus plebis, permisitque [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 1. ] Circensium gratia importare. Huc forte pertinet animal, quod Dasypoden pinuum, vocant Hispani, Thcotochtli Indi. Vertagi est magnitudine, tereti, humili, et crasso corpore, auriculis parvis, facie leonina [orig: leoninâ] sive felina [orig: felinâ], vividis oculis et rubra [orig: rubrâ] iride, crassis crurib., aduncis unguib., fusco circa dorsum pilo,



page LIV, image: s175

[illustration:

Liinx, Luchs

]

[illustration:

Tigris Gesneri

]

[illustration:

Panthera

]



page 121, image: s176

circa ventrem candido, reliquum corpus cinereo, nigris ubique conspersum maculis; rostro ac cauda [orig: caudâ] brevib., aspera [orig: asperâ] lingua [orig: linguâ], ululatu exili, et incredibili pernicitate. Vivit Tetrococamis montib. venatur cervos, et alia eiusdem molis animalia, interdum etiam homines. Linguae eius tanta inest vis veneni, ut si praedae oculos vel allambuerit vel attigerit, eam confestim excaecet, imo interimat. Occisorum cadavera herbis, foeno, cespitib. tegit; deinde conscendens propinquas arbores, ululat. Tunc ferae circumiacentes arcano naturae documento consciae invitationis, ad epulum ocius advolant, praeda [orig: praedâ] ex signo inventa [orig: inventâ] satiantur: postremus ipse ocotochtlus descendit, ut innocue [orig: innocuè] pascantur convivae: nam si ille prior vesceretur, corruptis veneno suo reliquiis, ceterae perirent ferae, quotquot deinde gustarent. Tanta [orig: Tantâ] urbanitate charitati favit, tam comi providentia saluti alienae. Scilicet nemo est qui prodesse nequeat, si velit. Non ita viribus et opibus beneficentia quam voluntate et studio constat. Plurimi opulenti inutiles sunt, utinam non etiam noxii; at nemo benevolusno~ beneficus.

CAPUT III. De Lynce.

[note: Nomen. ] FEram, quae Graecis lu\gc dicitur, Latini non Lynceum ut Cardanus voluit, a [orig: à] Scaligero ideo [orig: ideò] reprehensus, sed Lyncem u)po\ th=s1 lu/khs2, a [orig: à] luce, quod omnium animantium acutissime [orig: acutissimè] videat, vocant. Appellatur et Lupus cervarius, non quod [orig: quòd] lupo sit similis, sed quod [orig: quòd] pari cum eodem aviditate feratur, et in cervos hostiliter eat. Thoen [orig: Thoën] non esse in sequentib. videbimus. Chaos an sit quem Galli Raphium dicunt, Pompeii M. ludi ostendere, que~que facie lupi et maculis pardorum [note: Plin. H. N. l. 8. c. 19. ] Plinius facit, in medio relinquerem, nisi alibi quoque in luporum genere cervarium reponeret, qualem ex Gallia in arena Pompeii M. spectatum [note: Descriptio. ] diximus. Capite est parvo, oculis, fulgentib. [note: Scaliger. Ex. 210. ] facie alacri, Ma~mas habet in pectore. Maculae magis mari distinctae et orbiculares. Pellem ita descripsit Gesnerus. Pellis extensa lyncis a [orig: à] summo naso ad caudam usque, est longitudinis trium pedum, et unciar. quatuor, cauda longitudinem unciar. septem non excedit, latitudo circa collum (non ambitus dicimus, sed dorsi tantum) est dimidiati pedis, et in imo dorso unciar. quindecem, crura anteriora longitudinem unciar. quatuordecem, et posteriora duodecem aequant. Pilus undique mollissimus, et densa [orig: densâ] lanugine confertus, extremae pilorum dorsi partes albicant, et venter medius est candidus, in quo puncta quaedam passim nigricant, crebra vero [orig: verò] sunt iuxta imum ventrem ad latera, auriculae parvae sunt, quasi triangulum referentes, ambitu nigro, et supra eas villus niger, cum paucis pilis albis eminet; barba ad instar felium ex setis albis constat. Pedes admodum villosi sunt, et anteriores quinque digitis, posteriores vero [orig: verò] quatuor tantum integrantur, et tantum cauda in extremitate nigricans per totum aequalis crassitudinis conspicitur. Musculorum tempora habet debilia. Cranium tribus suturis insignitur. Sed et viginti dentib. armatur, quorum incisores sunt duodecem [note: Ambros. de Digitat. l. 3. c. 3. ] (verba sunt Ambrosini) sed primus et sextus tam inferioris quam [orig: quàm] superioris mandibulae, quatuor mediis paulo [orig: paulò] minores sunt, quales in mustellis observantur. Canini quatuor ceteris longiores sequuntur. Molares sunt decem, quatuor superiorem maxillam utrinque muniunt, primi prope [orig: propè] caninos trigonae sunt figurae duplici quadam appendice insigniti, ultimus in utraque superiori parte bifidus est utrisque, et altero valde [orig: valdè] latior. Inferior maxilla sex molaribus decoratur, primus prope [orig: propè] caninos, trigonam refert figuram, secundus floris lilii rudimentum repraesentat, tertius utroque latior et maior est, fissus in [note: Galen. de usu part. l. 11. c. 2. ] medio, summitatib. acutis. Maxilla inferior illi est parva, quod [orig: quòd] prona cibum non sumat. Pes acutissimis, crystallinis, tunica atque membrana inclusis armatur unguiculis, qui figuram unguium aquilae et vulturis aemulantur, pars inferior [note: Locus. ] callosa est. Lynces in Orientali plaga [note: Ovid. Metam. l. 15. ] vagari Vitria cus scribit, inde in Europam delatos Ovidius, reperiri et in Americae montibus Thevetus auctor est. Elegantiorib. nigri per dorsum maculis insigniti in Lithuania, Polonia,


page 122, image: s177

Moscovia, et Suetia circa Helsingiam, ubi lynx Rattluchs nominatur, capiuntur, [note: Gesner. in Hist. Quadrup. ] inventos et in Ducatu VVirtembergico, in rusticumque praetereuntem aliquando insiliisse, et ab eodem securi [note: Cibus. ] prostratum, Gesn. auctor est. Cibus lyncib. caro animalium, catorum silvestrium inprimis, quorum caro suavior, si Olao M. credimus. Habent et cerebella quadrupedum [note: Gesner. l. c. ] in deliciis, hinc Gesn. se a [orig: à] quodam intellexisse scribit, lynces in arborib. aliquando latitare, et in maiores quadrupedes praetereuntes insilire, et unguib. cervici infixis non dimittere, [note: Generatio. ] donec animalis prostrati laniato capite, cerebrum devoraverint, sunt qui affirment, corpore intacto sanguinem [note: Scaliger. Ex. 210. ] tantum sugere. Scaliger pauciora in Scandinavia animalia reperiri scribit, quod [orig: quòd] lyncib. in alimentum cedant. [note: Arist. H. A. l. 5. c. 1. ] More canum aversi congrediuntur, ut canes implentur, et ritu leporum superfetant. [note: Isidor. Orig. l. 12. c. 2] Catulum ipsis adscribit Isidor. duos, tres, aut quatuor Odonus. [note: Plin. H. N. l. 28. c. 8. Visus. ] Clarissime [orig: Clarissimè] omnium quadrupedum cernunt, ideo [orig: ideò] quidam corpora solida visu penetrare fabulati sunt. Velocis sunt cursus, adeo [orig: adeò], ut eum saltu praecipitent. De urina ita Plinius. Lyncum humor ita redditus, ubi gignuntur, glaciatur arescitve in ge~mas carbunculis similes, et igneo colore fulgentes, lyncurium vocatas, atque ob id succino a [orig: à] plerisque ita generari prodito. Novere hoc sciuntque lynces, et invidentes urinam terra operiunt, eoque celerius solidatur illa. Hoc postremum apud Aelianum et Isidorum invenies, prius [note: Dioscor. l. 2. c. 74. ] Dioscorides vanum esse, quod lyncurium sit succinum pterigophoron, et pennas ad se alliciat, fatetur, et Brasavolus inane esse experientia [orig: experientiâ] ipsa [orig: ipsâ] comperit. [note: Mores. ] Tanta quoque oblivione, si praedam ferens retrospexerit, occupari quidam affirmare audent, ut praedae ipsius oblita aliam quaerat. ego si id verum est, nimiae aviditati istud adscripserim. Aestate depilari, hieme valde [orig: valdè] hirsutum reddi, Odonus tradidit, quod villosis animantib. commune. An viscora virulenta et spumae rabidorum canum comparanda habeat, quod apud [note: Lucanus Phars. l. 6. Usus. ] Lucanum legimus, in medio relinquo. Haud contemnendas habet in medicando vires. Evonymus saxifragas herbas cum sanguine ad minuendos calculos miscet; VVekerus ex pinguedine unguentum ad eosdem pellendos componit. Crollius sal ex lapide et oculis cancri conficit. Unguis qui est in dextro pede pro pollice, contra co~vulsiones argento inclusus et appensus valet. Eosdem omnes cum [orig: cùm] corio exuri [note: Plin. H. N. l. 28. c. 8. ] efficacissime [orig: efficacissimè] in Carpatho insula tradunt. Hoc cinere potu proluvia vitorum, eiusdemque aspersu feminarum libidines inhiberi, item pruritus corporum, urina [orig: urinâ], stillicidia vesicae. Eadem et iugulorum dolori monstratur [note: Differentiae. Oppian. Cyneg. l. 3. ] in remedio. Pellis Bononiae centum vigintilibris venditur. Oppianus a [orig: à] magnitudine et parvitate eas distinguit, sibi undiquaque similes. In Italia duplex pellis ostenditur. Ampla, ad albedinem magis tendens, quae lupi Cer arii esse creditur, et Ruffa, paulo [orig: paulò] minor, quam Cati pardi autumant.

CAPUT IV. De Tigride.

[note: Nomen. ] NOmen huic belluae a [orig: à] velocitate datum a [orig: à] Medis, qui tigrim sagittam vocant, putatur. Genere masculino Varro extulit, feminino Plinius, invenies et Tigrides in plurali apud Philomelae [note: Descriptio. ] auctorem. Ad magnitudinem canis leporarii et ultra excrescere, quidam putant, ad equi Nearchus. Visa pellis, cuius longitudo quinque pedum mensuram superabat. Oculos habet splendore igneo micantes, collum breve, quale illis quae pascendi gratia [orig: gratiâ] cervicem in terram non deiciunt, ungues aduncos, dentes acutos, pedes multifidos. [note: Locus. ] Magna ipsorum in Oriente et versus Austrum, in India nempe, intra Gangem et Hyphasin fluvios, in monte Caucaso, apud Besingos Peninuleis vicinos, copia, ut male [orig: malè], in Hyrcania duntaxat haberi, Poetae [orig: Poëtae] prodiderint. Inveniuntur et in Iava, ubi propter ipsorum metum minus gummi benivini colligitur, Bengala, et montib. Pervanis. In Taprobana diuturna lucis usura frui, nonnullis proditum. [note: Cibus. ] Omne animantium genus devorant. Elephantes saepe [orig: saepè] superant, mulos pede apprehensos trahunt, oves, boves,


page 123, image: s178

canes, etc. laniant, nec ab hominib. temperant: haedorum tamen praecipue [orig: praecipuè] carnib. delectantur: tanta vero [orig: verò] aviditate feruntur, ut viso animantis unius sanguine, per totum cupiantire pecus, [note: Stat. l. 8. ] ut apud Statium habetur. Omne genus femininum esse, quod nulli mares capiantur, [note: Tzetzes Chil. 12. c. 339. ] Tzetzis memoriae lapsi cum aliis opinio. ideo ex vento concipere [note: Generatio. ] prodiderunt. Fabulae a [orig: à] velocitate animalis apud veteres decantata origo, aversos co~gredi, et multos uno partu [note: Aelian. H. N. l. 8. c. 1. ] catulos edere, certum, nec inter se duntaxat miscentur, sed et in canes exardescunt. [note: Aristot. H. A. l. 8. c. 74. ] Modum procreandi apud Aristotelem habes. Alligantur, inquit, canes locis desertis, per quae tigres versantur, et nisi tigris in luxuriam solvatur, lacerantur, sed cum desiderio veneris [note: Plin. H. N. l. 8. c. 40. ] premitur, mitescit, quod Plinius, ut apud Aelian. est, ita protulit. E tigrib. eos (canes) Indivolunt concipi: et ob id in silvis coitus tempore alligant feminas. Primo et secundo fetu nimis feroces putant gigni: tertio demum educant. In India Occidentali nullam Hispanis vim facere, infestare Indos, in provincia Bambae, albos homines non attingere, nigros adoriri, imo [orig: imò] homine albo et nigro simul dormientib. albo intacto [orig: intàcto], nigrum corripere, Linschottanus [note: Sympathia et Antipathia. ] prodidit, an ad Sympathiam referri debeat, dubito: sed quod Elephanto viso vehementer excandescant, [note: Balb. in Hodepor. c. 34. ] quod bubalorum fimo pellantur, quod denique ad sonum tympani fere [orig: ferè] insaniant, [note: Pierius l. 2. ] et se ipsos saucient, inter antipathiae [note: Hieroglyph. ] exempla refero. Vox ipsius proprie [orig: propriè] per rancatum exprimitur. Mutare [note: Vox. ] et frendere, ira correptum scilicet, [note: Oppian. Cyneg. ] Oppian. dixit. Velocitati tremendae [note: Cursus. ] et maximae dum capitur esse, constanter [note: Plin. H. N. l. 8. c. 18. ] a [orig: à] veteribuscreditum. Totusn. fetus, inquit Plin. qui semper numerosus est, ab insidiante rapitur equo quam [orig: quàm] maxime [orig: maximè] pernici, atque in recentem subinde transfertur. At ubi vacuum cubile reperit feta (maribus n. non est cura sobolis) fertur praeceps odore vestigans. Raptor appropinquante fremitu, abicit unum e [orig: è] catulis. Tollit illa morsu, et pondere etiam ocior acta remeat, iterumque consequitur, ac subinde, donec in navem regresso inanis feritas saevit in littore. Et haec veterum sententia. [note: Bontius de Med. Ind. p. 13. ] Recentiores et ex his Bontius, inter errores ponunt, quae de velocitate dicuntur. Quia haec fera tardigrada est, ac hominem, (multo [orig: multò] minus aliam feram) vix cursu assequeretur, hinc est, quod apri, tauri silvestres, cervi, sagacius hoc animal odorantes, eius ungues cursu facile [orig: facilè] eludant: ideoque in carrectis, ac inter virgulta latens circa flumina, quo praedictae ferae ad potum voniunt, saltu obliquo in aliquam earum fertur, non secus ac feles in mures ac glires impetum faciunt: sic etiam ex insidiis hominem aggreditur, ac si, (quod saepe fit) nimia cupidine praedae aberraverit in saltando, lente [orig: lentè] ac rugiens recedit. si quoque ab homine detectam se sentiat, abibit, etc. haec Bontius, quo mortuo, multa quoque Exotica de plantis et animalib. [note: Mores. ] interiisse doleo. De cetero, sobolis est amantissimi haec fera, ideo viso homine protinus catulos transfert; ablatis, in obvium quodcu~que crudeliter saevit, et rabie correpta, perit. Etsi autem indomitae fere [orig: ferè] sit crudelitatis, indulget tamen aliquando patientiam flagello; et Ovidius, obsequium Tigres domare dixit, et apud Senecam, osculatur [note: Plin. H. N. l. 8. c. 11. 17] Tigrim suus custos. Nec desuntmansuefactorum exepla. D. Augustus Q. Tuberone, Fabio Max. Coss. IV. Nonas Maias, theatri Marcelli dedicatione, tigrin primus omnium Romae ostendit in cavea mansuefactum: Divus [note: Iul. Capitol. in eod. Vopisc. in eod. ] vero [orig: verò] Claudius simul quatuor. Sub Gordiano decem Romae visae, in triumpho Aureliani quatuor. Heliogabalus tigrides currui iunxit. Numquam tamen feritatem exuunt, aliquando submittunt, sed cum minime [orig: minimè] exspectaverimus, torvitas mitigata exasperatur. Id Abdias [note: l. 6. Hist. Apostol. Thevet. Cosmogt. T. 2. l. 19. c. 7. ] Babylonius prodidit; nec ignotum, dum perurbem ad spectaculum ducuntur, campanulis cingi, ut spectatores ab improviso impetu sibi caveant. Saepenec [orig: Saepènec] [note: Petr. Victor. vatiar. lect. 4. c. 3. ] catenis bene [orig: benè] vinciuntur. Succo Mandragorae vel opio in stuporem coniciantur necesse est, ne per urbem deductae, [note: Usus. ] laedant. Posteriorib. huius ferae partib. in cibis Indos usos, priorib. tanqu Phoebo sacratis, quas versus orientem [note: Philostr. l. 2. vita Appollon. ] solem attollere, utaiunt solent, abstinuisse, Philostratus auctor est. Tota carne Co~gitanos vesci, ab alis seu mustacib. quod eorum esu morte furios â


page 124, image: s179

corripiantur, ideo edictis Principum cautum est, ne quis pellem illis carentem venum deferat, abstinere, apud [note: Petr. Martyr. Decad. 3. l. 2. ] Linschottanum legimus. Ledesma Hispanus bubula carne nihilo deteriorem invenit. Ungues incolae Cerebari in corollis texunt, his redimiti, animosiores [note: Differentiae. ] se existimant. De Generibus Tigridum, nihil fere [orig: ferè] apud veteres Auctores occurrit. Equidem refert ex [note: Pausan. in Boeot. ] Ctesia Pausanias, esse apud Indos Manticora dictum animal, cui triplex dentium sit in utraque maxilla ordo, missiles in cauda aculei, idque Tigrim esse quidam opinantur. Strabo quoque ex [note: Strabo Geogr. l. 25] Megasthenereliquit, Tigrides apud Prasios dupla fere [orig: ferè] ad Leonem magnitudine esse; quis tamen quaeso id de Tigride sumendum probav erit. Apud recentiores tamen aliquot illarum Differentiae occurrunt, quoad molem, furorem, [note: Nieremberg. Hist. Exot. l. 9. e. 15. ] et speciem. Vulgaris, inquit Nieremberg. nostris est maior: huic alia similis, quae, quia minor, ab Indis tlaco ocelotl, id est, parva tigris nuncupatur, maculis nigris et fuscis conscripta, non pallidis et candentib. ut aliis communes sunt. Pervani, ut Garcilassus putat, tigridem vocant Uturuncu: nam, quod Ioseph Acosta dixit, ursos dici oboronocos, corrupta [orig: corruptâ] non nihil ab Hispanis voce, non ita exploratum censet; veumari n. ursus dicitur. Ferociores sunt leonibus: avide Indos q~runt, etiam in domibus et casis; et nisi constanter fores sint clausae, clanculum ingrediuntur, et correptum aliquem barbarum mordicus deferunt, non secus ac felis murem: nec adversus illas arbores asyla, quas ascendunt ut illinc deiciant fugientem et lacerent. In expeditione Fedremani quaedam tigris cohortem militum aggressa, in medio omnium dilaceravit Hispanum unum, tres Indos, tutaque et impunis evasit. Nihilominus tanta feritas elumbatur: si vel baculo circa renes caedatur, la~guet et vincitur, non alia via patet victoriae. Nulla alia fera magis timetur Indis Occidentalib. imo in veneratione est. Daemon illis saepissime [orig: saepissimè] specie tigridis loqucbatur. Ungues venenati creduntur, numquam reparatur plaga ex illis. Iam post introductum Evangelium reverentiam imo timorem huius ferae amisit Barbaries. Capitur laqueis, alicubi muscipulis. In Bengala ferocissima invenitur, et contumacis odii: usque ad triginta milliaria insequitur per littora navim qua [orig: quâ] aufugit laesor. Obviis praeterea quibuscumque hominibus et feris atrox. Praevenit natura tantam pestem. Comitatur tigrim aliud animalculum, quod assiduo latratu illam indicat, quo audito ferae aliae recedunt, aut conduntur, homines fugiunt. Sunt illae tigrides humanae carnis avidissimae, avariores Nigritarum quos internoscunt navem, si quam in ora [orig: orâ] perspexerint, per viginti leucas cursitando prosequi solent, ut si quis in terram exscenderit, devorent. De nocte in naves insiliunt, ut incautos navicularios opprimant. Referam huius exemplum memoratu dignum, quod accidit interim dum nostri in Bengala [orig: Bengalâ] agerent. Aethiops quidam servus cum somniasser a [orig: à] tigride se abreptum, sequenti nocte sub navis, qua vehebatur, prora [orig: prorâ] se abscondit. Rogatus a [orig: à] Domino causam, somnium nocturnum enarrat; cuius veritatem illa [orig: illâ] ipsa [orig: ipsâ] nocte eventus probavit: omnibus n. dormientibus, tigris in navim insiliens, ceterisque, qui plus quam triginta in navi iacebant, intactis, desub prora [orig: prorâ] miseri Aethiopis apprehendit latus, et abripuit. Felicior alterius sors fuit, sed divina protecti providentia [orig: providentiâ]. Hic cum haud procul in navi ageret a [orig: à] littore, a [orig: à] tergo hinc eum tigris, ab aqua [orig: aquâ] e [orig: è] flumine illinc crocodilus invadit: sed audi casum. Tigris, ut adversarium praeverteret, praedamque extorqueret, nimia velocitate ultra hominem delata, et in navis latus impacta, in crocodili fauces incidit; hoc modo evasit. Dici nequit, quantopere Bengalani tigtidum rabiem metuant: hinc variis e [orig: è] nominib. nuncupant, veriti ne si proprio dicerent nomine, continuo [orig: continuò] dilacerentur. In Brasilia magna trigidum vis, quae famelicae horribili possent velocitate, tremendis viribus. Eaedem pastae tanta [orig: tantâ] dicuntur esse ignavia, ut a [orig: à] gregariis etiam canibus confestim in fugam agautur. Non homines tantum perditgula. In nova [orig: novâ] Hispania speculatur ex arboribus ad ripas fluminum



page LII, image: s180

[illustration:

Leucurcuta.

]

[illustration:

Leo-Minor.

]

[illustration:

Martigora.

]



page LV, image: s181

[illustration:

Ursus. Baer.

]



page 125, image: s182

crocodilos: inde desiliit, et incautos occidit. Aliquando non minore iactura a [orig: à] tigride Indica [orig: Indicâ] infestata Darien fuit, quam olim a [orig: à] fero leone Nemea, et a [orig: à] rapido apro Calydonia, ut Petrus Martyr narrat. Integro namque semestri noctem aiunt exactam fuisse; nullam indemnem, quin vel iuvencam aut equum, canem aut porcum, intra vici ipsius vias interfecerit. Armenta gregesque iam minuebantur: imo et minime tuto referunt domo exisse quemquam, eo tempore praecipue [orig: praecipuè] quando catulos alebat, tunc namque adoriebatur et homines, fame urgente catulorum, si homines prius occurrebant quam brutum animal. Necessitate cogente tandem ars inventa est, qua [orig: quâ] tanti sanguinis poenas lueret. Exploratis quippe angustiis semitarum, quibus e [orig: è] cavernarum latebris ad praedam noctu prodire solebat: excavata [orig: excavatâ] ibi scrobe aliqua [orig: aliquâ]; cratibus et aggesta terra levi superstratis, fallaciam occultarunt Indi. Veniens incautus (mas quidem erat) tigris decidit in foveam, et sudibus acutis in scrobis fundo defixis inhaesit. Saxis tum ingentibus ex fossae margine in eum sudibus infixum deiectis, peremptus est. In mille assulas, et mille frustula fixa dextra directas hastas, et ab alto iaculatas, dirumpebat. Semianimis et exsanguis formidine replebat intuentes; quid solutus et incolumis fecisset? Ioannes quidam Ledesma Hispalensis, Vaschi Nunnes amicus, et laborum socius, de tigtide illo se comedisse fassus est, bovinaque carne nihilo deteriotem esse retulit. Unde tigridem esse dicant, interrogati qui numquam tigridem viderant, respondent, a [orig: à] maculis, a [orig: à] feritate, a [orig: à] dexteritate, signisque aliis ab Auctoribus datis tigrim arbitrari, cum et pardos et pantheras maculatos ex ipsis plerique se vidisse praedicent. Tigride mare perempto montes versus vestigia ipsius secuti, antrum, coniugale ipsius domicilium; adeunt, duos absente genitrice catulos uberibus adhuc matris indigos auferunt. Mutato consilio, quo [orig: quò] gran diusculos effectos in Hispaniam post haec mitterent, ferreis catenis diligenter in colla compositis, ad maternum antrum parvulos reportant a [orig: à] matre lactandos. Post paucos in de dies regressi ad speluncam, nec catulos reperientes, credebant eos a [orig: à] matre in frusta prae rabie dilaceratos; ablatosque, ne quispiam eis frueretur. Asseverant namque; solvi e [orig: è] catenis nullo pacto potuisse vivos. Pellis peremptae tigridis ad Hispaniolam, siccis herbis et culmo farta missa est ad Admirantum et Primores. Plura de his vide apud eundem Nieremberg. et Marcgr. H. B. l. 6. c. 10.

CAPUT V. De Urso.

[note: Nomen. ] URsus, vel ab urgendo, quod [orig: quòd] impellendo tum homines tum ceteros animantes prosternat; vel quasi orsus; quod [orig: quòd] ore suo formet fetus; seu quod in ventre orsus, extra [orig: extrà] ventrem linctu compleatur, vel quasi sursus, quia horret pilis, et das1u/trixos est, Latinis dictus est. Graeci a)/rkton, vel ab a)rkw= propulso, quod ad iniurias propulsandas anterioribus pedibus valeat; vel ab a)rke/omai, quod [orig: quòd] sine externo alimento hiemem transigat, vocavere. [note: Descriptio. ] Quantum ad Rationem externarum partium: Corpus ei crassum, et vix mobile, semper crescere quidam affirmant, [note: Vadian. in Melam. ] inventosque longitudine quinque cubitorum, latitudinis tantae, ut quodlibet vel bovis tergus vinceret, talemque Maximiliano Imperatori in Thermis Badensibus oblatum. Pellis ei spissa et villosa, dentes sertati, et penitus reconditi. Os longum, celeres oculi, pedes manibus similes, [note: Solinus Polyhist. Plin. H. N. ] in brachiisque et lumbis maxima vis, unde interdum posticis pedibes insistunt, cauda diminuta, genitale simul [note: Aristot. H. A. l. 8. c. 27. Scalig. ed. l. 8. c. 21. ] ut exspiraverit cornescens. Adde his, mammas quatuor, ventriculum amplum, et intestinum, cum hieme in antris dormientes capti exenterantur, vacuum, et adeo [orig: adeò] adductum, ut simul cohaerere videatur. Galenus nervos recurrentes, qui in aliis animalibus difficulter observantur, in hoc evidentissime [orig: evidentissimè] conspici posse scribit.


page 126, image: s183

Caput ipsis in validum est, vel praesertim [note: Plin. H. N. l. 8. c. 36. ] synciput, quod leoni fortissimum: ideo [orig: ideò] urgente vi, praecipitaturi se ex aliqua rupe, manibus ex operto, iaciuntur. Eo tempore quo latitant, sanguinis exiguas circa cor tantum habere guttas, [note: Theophr. de animal. latitantib. ] reliquo corpori nihil inesse, Theophrastus credidit. Nulla denique eis secundum Plinium medulla: axungiam et lardum habere, Monachis in Mesuen visum. In plaerisque terrarum partibus degunt, sed in Germania, Polonia, [note: Locus. ] Lithuania, Norvegia, etc. et aliis Septentrionalibus, in Nova Zemla inprimis, maxime [orig: maximè]. In Anglia nunc non reperiri, Gesnerus prodidit: nec [note: Plin. H. N. l. 8. c. 58. et l. c. ] in Creta insula, Plinius In Africa quoque non haberi olim creditum, sed [note: Herod. in Melpom. Solin. c. 29. ] falso [orig: falsò]. Esse, praeter Herodotum et Solinum, Strabo testis est, dum Mauros, leonum, pardalium, et ursorum pellibus [note: Strabo Geogr. l. ult. ] indui scribit. Magis autem montanis quam [orig: quàm] planis delectantur. Unde Alpinae rupes apud Stumpfium animosis abundant: in montibus Peru, multinigri stabulantur; et Pernes mons [note: Victus. ] Atticus apud Pausaniam, venatione ursorum clarus est, pa/mfagon est animal. Plantis victitare apud Mathiolum, Albertum, et Gesnerum invenies. Ille specie rubi qui mora rubicunda et odorata producit, delectari scribit. Iste, herbam cuculi, quam Botanici trifolium acetosum vocant. Hic, radices quasdam quibus cupiditas cibi expletur, et somnus conciliatur. Nam in Alpibus Helveticis aiunt, vaccarum pastorem, postquam ursum, radicem e [orig: è] terra avulsam comedisse, eminus vidisset, radice eadem, post ursi discessum degustata, tanto somni desiderio captum, ut in via se prosternere necessum habuerit. Herbam arum comedere, quamprimum e [orig: è] latibulis [note: Atist. Hist. Anim. l. 8. c. 17. ] egrediuntur, Aristoteles auctor est. Sed et arbustum quoddam spinosum, foliis fere [orig: ferè] ut apii divisis, flore albo, baccis rubentibus, in montibus circa Tridentum panis ursi appellatur. [note: Plin. H N. l. 10. c. 73. Atistot. H. A. l. 8. c. 5. ] Vescuntur et fructibus arborum, quas conscendunt, leguminibus, melle, cancris, formicis. et carnibus, seu praemaceratis et propemodum putridis, seu recentibus. Maxime [orig: Maximè] tamen favos appetunt, habeturque apud Iovium faceta de quodam rustico in Moscovia historia, qui in cava arbore, profundo mellis gurgite collo tenus immersus, et biduo vitam solo melle sustentans, urso in arboris eiusdem cavitatem, more humano se dimittentis, beneficio, cuius pellem tergoris manib. comprehenderat, extractus fuit. Piscibus in Islandia et glaciali Oceano [note: Martyr. Decade. 3. l. 6. ] vesci, Gabottus Venetus, prodidit. Bibunt quidem aquam, sed nec lambendo, quod carcherodontum, nec sorbendo, quod [orig: quòd] continuis dentib. munitorum proprium, sed aquam mordendo, [note: Arist. H. A. l. 8. c. 6. Generatio. ] ut apud Aristot. habetur. Ursae veneris sunt appetentissimae: Ideo, quoniam ferae gravidae marib. non miscenscentur, praeter lyncem et leporem, ne diutius maritis careant, et maturius ad Venerem redire possint, ventrem ante certum [note: Oppian. Cyneg. l. 3. v. 146. ] tempus elidere creduntur. Mares, in puellas quoque libidine ferri, proditum. Raptam ab uno in montib. Allobrogum quandam, quam venereo complexu prosecutus est, et pomis agrestibus pavit, Philippus Cosseus, Constantiensium sacris praefectus, Gesnero [note: Saxo Gra~mat. Hist. Dan. l. 10. ] retulit: Danorum vero [orig: verò] Regum stemmata, a [orig: à] quodam dicto urso, qui ex puella ab urso compressa natus esse [note: Magnus l. 8. c. 2. ] dicitur, deduci, et Saxo refert; et duo Magni Upsalenses Episcopos, Gothicos [note: Plin. H. N. l. 8. c. 36. ] Reges ex urso et virgine nobili originem ducere produnt. Coeunt mense Februario, seu hiemis initio, non eodem modo quo quadrupedes, sed [note: Arist. H. A. l. 5. c. 1. ] intra mutuos amplexus, velut humanas coniugationes, seu ut Plinius, ambo [note: Solin. Polyhist. c. 39. ] cubantes complexique, id est, humanitus strati. Grayidae latent, secretiq, honore reverentur mares gravidas. [note: Aristot. H. A. l. 6. c. 30. ] Uterum triginta dies ferunt. Pariunt tum unum, tum etiam duos, sed complurimum quinque. De partus forma variatur. Lucinae illis properantius tempus [note: Solin. d. l. ] est, inquiunt Plinius et Solinus, quippe uterum trigesimus dies liberat: unde evenit, ut praecipitata fecunditas, informes creet partus. Carnes pauxillulas edunt, quibus color candidus, oculi nulli, nulli pili, et de festina [orig: festinâ] immaturitate tantum rudis sanies, exceptis unguium lineamentis.


page 127, image: s184

Has lambendo sensim figurant, et interdum ad pectora fovent, ut adsiduo incubatu calefacta, animalem trahant spiritum. Idem Aristoteles, Oppianus, Ovidius, et alii dixere. Inde quibusdam Ursus quasi Orsus dicitur. At recentiores contrarium experientia docuit. Capta in valle Anania supra Tridentum gravida ursa, quam exenteratam, catulos omnibus membris distinctos gestasse, animadversum [note: Ambros. Hist. quadrup. digit. l. 1. c. 5. ] est. In senatus vero [orig: verò] Bononiensis Musaeo, ursulus a [orig: à] caeso matris utero extractus, omnibus suis partibus formatus, in vitreo vase servatur. Nec male [orig: malè] Camerarius opinatur, secundinarum quibus fetus ursae obvolutus est, tantam crassitiem, ut nonnisi diuturno linctu a [orig: à] matre avelli [note: Antipathia. ] possit, errori occasionem dedisse. Capitale odium gerit cum Phoca, equo, apro, mortuis, et mappa. Phocam summopere abominari Oppianus reliquit. Agnoscit equus hostem numquam visum, ac protinus se parat ad pugnam: in qua arte potius quam [orig: quàm] viribus utitur. Transilit enim ursum, et ipso saltu posteriores pedes impingit [note: Aelian. H. A. l. 5. c. 15. ] in caput. A mortuis abhorrere dicuntur, quod [orig: quòd] homines prostratos, ore ad terram verso, retentoque spiritu, illaesos relinquant. Visa mappa, teste Seneca, ad iram concitantur. Aconito quoque pereunt; nec non faba lupina, seu marcillio, quam consiliginem esse putat Gesnerus. Pisces etiam quidam nigri venenati in Armenia reperiuntur, quorum farina aspersas ficus si comederint, intereunt. Musica delectari, experientia [note: Vox. ] docuit. Vocem si attendas, saevire dixit Spartianus, rugire alii. Naturam et Ingenium, sequentia testantur. [note: Solin. Polyhist. c. 39. ] Cum degustavere mandragorae mala, formicas lambunt. Cum [note: Plutarch. l. lectum animal. ] nausea laborant, myrmeciam adeunt, assidentesque linguam fluore dulci fluentem exsertam, leviter tam diu tenent, donec formicis scatere viderint. Vulnerati, siccis herbis sibi medentur. Ursae a [orig: à] latitatione egressae, [note: Solin. l. c. ] in liberam diem, tantam patiuntur lucis insolentiam, ut caecitate obsitas putes. Oculi quia hebetantur crebro [orig: crebrò], maxime [orig: maximè] favos expetunt, [note: Plin. H. N. l. 8. c. 33. ] ut convulneratum ab apibus os, levet sanguine gravedinem illam. In [note: Aelian. H. A. l. 6. c. 3. ] antrum, nonrecto sui corporis motu sed supina ingreditur ursa, et dorsi sui tractu repit, ut vestigia obliteret. Ibique postquam est egressa, se quieti dans, habitum corporis extenuat per quadraginta dies: e [orig: è] quibus quatuordecem immobilis manet, reliquis aliis movetur: tantum solo lingendo dextro pede se sustentat, eique intestinum eatenus adducitur, ut propemodum [note: Plin. H. N. l. 8. c. 36. ] cohaereat. Mares, inquit Plinius, quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus. Specus si non habuere ramorum fruticumque congerie aedificant, impenetrabiles imbribus, mollique fronde constratos. Primis diebus bis septenis tam gravi somno premuntur, ut ne vulneribus quidem excitari queant. Tunc mirum in modum pinguescunt. Ab iis diebus residunt, ac priorum pedum suctu vivunt. Mirum dictu, credit Theophrastus per id tempus, coctas quoque ursorum carnes, si asserventur, increscere; cibi tunc nulla argumenta, nec nisi humoris minimum in alvo inveniri: sanguinis exiguas circa corda tantum guttas, reliquo corpori nihil inesse. Procedunt vere, sed mares praepingues, ut movere sese facile [orig: facilè] nequeant. [note: Solin. l. c. ] Feminae non ita pinguescunt, quod eo tempore pepererint. In iisdem licet foveis, partitis tamen per scrobes secubationibus dividuntur. Exeuntes herbam arum dictam, laxandis intestinis alioquin concretis devorant, circa surculos cum dentiunt praedoman. tes ora. Si quando tauros adoriuntur, sciunt quib. potissimum partibus immorentur, nec aliud quam [orig: quàm] cornua aut nares petunt: Cornua, ut pondere defatigent; nares, ut acrior dolor sit in loco teneriore. Animae virus pestilens. Contacta halitu eius attingit nulla fera, citiusque putrescunt afflata reliquis. In Mysia aiunt esse genus alborum, qui cum a [orig: à] venatoribus urgentur, talem [note: Usus. Galen. de Alim. facult. l. 3. c. 2] halitum edunt, qui canum carnes putrefaciat. Quantum ad Usum in Cibis, etsi caro ursorum sit frigida, mucosa, difficilis concoctu, spleni et


page 128, image: s185

[note: Bruier. l. 13 de cibis. c. 41. ] hepati incommoda: Alpinis tamen et Helvetiis, Bruierino teste, in deliciis habetur, ipsequese eas in cena apud Symphorianum Campegium comedisse, culinae artificio conditam asseverat. Sed iuvenculus ille ursus erat, qualem, et quidem hieme captum, in cibis adhibete debere, Bartholomaeus Scappius scripsit. Licet n. Quintili mense ob pabulum pinguiores sint: tamen, quod [orig: quòd] caro tum malum odorem spirare soleat, a [orig: à] mensis excluduntur. Ceterum anteriores duntaxat pedes inter cibos suaviores ab Aeliano reponuntur, quos et principes viros appetere Michael [orig: Michaël] Herus prodidit, forte [orig: fortè] quod [orig: quòd] plurimum exerceantur. Salsos et in camino siccatos qui ederunt, optimum et suavissimum esse cibum Gesnero retulerunt, nec amplius se mirari, quod [orig: quòd] eos per hiemem inter latendum sugant. Cerebrum venenatum esse Savanorola scripsit. In Medicina magni sunt partes usus. Ocuius exsiccatus et puerorum collo appensus, adversus pavores nocturnos amuletum esse dicitur, supra sinistrum hominis brachium alligatum, quartanam febrem mitigat. Sanguis panos et apostemata, in quacumque parte discutit, et pilis qui in oculis nascuntur prodest, et pulices enecat. Adeps, livores et maculas eximit: ambustis, cum lilii radicib. prodest: igni sacro illinitur: ulcera in tibiis et cruribus admixta [orig: admixtâ] rubrica [orig: rubricâ] sanat: rimas pedum, alumine addito, sarcit: raptos alopeciae vitio capillos restituit, et unguento sympathetico seu armario admiscetur. Pellis demorsis a [orig: à] cane rabido substernitur. Pulmo attritus a [orig: à] calceamentis contractos ab infla~matione tuetur. Fel articulorum doloribus utilissimum tradunt: ab Arnoldo Villanovano ad epilepsiam commendatur: tussim admixto melle sanat: in pessum ad conceptum promovendum adhibtur. Pili cum adiantho et arundinum radicibus adusti, magnae suntin generandis pilis efficaciae. Difficiles partus solvi, cum quis tectum in quo gravida sit, lapide quo ursus interfectus est, transmiserit, Plinius fabulatur. Adhibetur ursus et ad alia. Pelles Samoiedis et Lapponib. ad vestimenta inserviunt: aliis ad stragula. Olim equites, loricas et galeas iisdem tegebant, ut truculentiores appareront. Palladius ferramenta quorum in agris colendis usus, sebo, adversus grandinem et gelu inungit: Mizaldus, cortices vitium adversus erucas et glaciem. Fuit eorum et in spectaculis ac suppliciis sumendis usus. Annalib. notatum est, M. Pisone et M. [note: Plin. H. N. l. 8. c. 36. ] Pisone et M. Messala Coss. ad XIV. Calend. Octobris, Domitium Aenobarbum aedilem curulem urlos Numidicos centum, et totidem venatores [note: Differentiae. ] Aethiopas in Circo dedisse. Differentias quod spectat, sunt Magni, Parvi, Nigri, Albi. Tales infestavere Hollandos, cum perglacialem Oceanum transitum [note: Purchas. Navig. T. 3. l. 4 c. 5. ] in Cataiam quaererent. Stupendae erant magnitudinis. Nam occisor. pelles ad tredecem pedes ascendebant. [note: Strabo Geogt. l 16. ] Sunt et in Mysia albi, quorum superius facta mentio. Strabo fulvosum, in illa Arabiae regione ultimo promontorio contermina notarit: Agricola in fuscos et nigros dividit. Helvetii parvos, [note: Maiol. Colloqu. 7. de quadrup. ] saxatiles, magnos capitales vocant. Sunt et in novo orbe ignavi, qui solis formicis victitant, canib. cedunt, et bacillo percussi fugiunt, nec ullum caudae vestigium habent. Myrmeciphagos appellare [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 28. ] possis. Inveniuntur in provincia Verae pacis maximi, lanigeri satis, nigris pilorum sive lanaegrumis. Cauda illis palmaris duntaxat: manus velut humanae. Simi sunt velut nigritae, rotundo rostro, depili et rugoso: In Virginia eduntur. Meticulosi sunt, fugiunt homines, aufugiunt ad arbores, inde deturbantur, sauciati iaculis. Provincia Beach, si Paulo Veneto credimus, domesticos et innoxios producit. Hoc unicum addere placet, habuisse Suidrigellum [note: Textor Tomo 2. Off. ] Lithuaniae Principem ursum matutinis horis a [orig: à] nemore discedentem, qui palatio appropinquans anterioribus pedibus fores percutiebat, et cibo sumpto, remeabat in silvam. Solent et sectae cuiusdam apud Turcas religiosi, ex eremo egressi, cervum vel ursum tintinnabulum collo ferentem per urbes et pagos circumducere.



page LVI, image: s186

[illustration:

Lupus, Wolff.

]

[illustration:

Zilio Hiiaena

]

[illustration:

Vulpes. Fuchs.

]

[illustration:

Hiioena.

]



page LVII, image: s187

[illustration:

Lupus Marinus Gesneri et Bellonii

]

[illustration:

Hiiaena.

]

[illustration:

Gulo. Vielfraes.

]



page LVIII, image: s188

[illustration:

Lupus Sciithicus.

]

[illustration:

Semivulpa.

]

[illustration:

Veruex Aethiopicus

]



page 129, image: s189

CAPUT VI. De Lupo.

ARTICULUS I. De Lupo in genere.

[note: Aldrovand. Hist. Digit. l. 1. c. 6. ] LUpum in genere et specie considerabimus, eidemque Gulonem adiciemus. [note: Nemen. ] Dicitur Latinis lupus, vel quasi leopus, quod [orig: quòd] in pedibus leoninam virtutem gerat; vel a [orig: à] Graeco lu/kos, a [orig: à] rabie nempe rapacitatis; vel u)po\ th=s2 lu/khs2, a [orig: à] diluculo, seu quod [orig: quòd] in colore pellis crepusculorum albedinem aemuletur, seu quod [orig: quòd] prima [orig: primâ] luce ad raptum exeat; seu quod [orig: quòd] oculi ipsorum sint tersi et in tenebris fulgeant. Graecis dicitur lu/kos, knhki/as2, si textus apud Varinum corruptus non est, Hesychio o)lko\s2; quod potest esse ab o)le/kw. Alibi nukterinoi kmu/es2 vocantur. Feminae, [note: Descriptio. ] lu/kaina nomen. Sunt vero [orig: verò] lupi canibus magnis, mastinis, seu pastoralibus similes, coloris, ut in differentiis dicetur, varii. Habent oculos ravos, qui splendent lucemque iaculantur. Dentes serratos, teretes, acutos, et inaequales. [note: Aelian. H. A. l. 19. c. 26. ] Rictum amplum, et os quod maxime [orig: maximè] diducunt. Collum in eas brevitatis angustias compulsum, ut contorqueri retroque versari non queat: et si retro [orig: retrò] velit aspicere, totum corporis truncum contorqueat necesse est. Ideo [orig: Ideò] quidam ex solido osse constare [note: Clamorg. l. delupor. venat. ] prodidere, sed falso [orig: falsò]. Clamorganus enim in dissectis vertebras obfervavit, cui et Philes adstipulatur. Habent et musculos temporales magnos [note: Galenus de usu partium l. 10. c. 2. ] et nervosos, prodente Galeno. Cerebrum quod cum luna crescit et decrescit, si Alberto credimus. Cor, [note: Plin. H. N. l. 28. c. 20. ] si siccetur, odoratum. Iecur, ungulae equinae simile. Genitale osseum. Pedes, [note: Galen. l. 11. de usu patr. c. 8. ] priores quinis digitis distinctos, posteriores quatuor. Ossium substantiam densiorem. Renes aliis similes, sed qui, in senectute, vermes vel serpentes, [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] quod se in tribus vel quatuor cadaveribus observasse, Clamorganus scribit, producant. In vesica lapillus reperitur, qui Syrites dicitur. [note: Locus. Pausan. in Phocicis. Aristot. in Mirabil. ] Nulli sunt in Sardinia, si Pausaniae credimus; Creta, si Aristoteli; Olympo monte Macedoniae, si Plinio et Solino. Angliam hoc animalis genus non alere certum. Sub Edgaro, Ednii II. exscindi coepti, in totum postea eradicati sunt, non in Cambria tantum, sed in aliis quoque provinciis. In Septentrionahbus provinciis magna luporum copia: in Moscovia inprimis, pecori, iumentis et hominibus [note: Olear. Itiner. p. 119. ] insidiantur, cuius exemplum apud Olearium in itinerario Orientali invenies. Haud paucos in regno [note: Cadamust. c. 29. ] Senegae inveniri, prodidit Cadamustus. In provincia Scotiae Angusia, eiusque valle Glamore reperiri, qui ferarum duntaxat raptu vivant, apud [note: Cibus. ] Boethium [orig: Boëthium] habetur. Carnivori sunt, et inprimis ovillam appetunt. Ideo [orig: Ideò] caulam ingressi, omnes fere [orig: ferè] interimunt. Equis, bobus, anseribus, insidiantur. Humanae sapote maxime [orig: maximè] illiciuntur, si humanum cadaver priusgustaverunt. Praegnantibus capto [note: Olaus de gent. sept. l. 18. c. 10. ] odore insidiari Olaus M. prodidit. Sed nec suae speciei, si fames premat, [note: Clamorg. l. de venat. lupi. ] parcunt: testaturque Clamorganus duos lupos die antecedenti occisos, ab aliis nocte subsequente devoratos fuisse. Aelianus vero [orig: verò] animadvertit, fame urgente multos simul excurrere, vertigine correptum et cadentem a [orig: à] ceteris laniari. Coram catulis qui ablactantur, praedam nuper voratam evomunt, et grandioribus factis agnum vel anserem apponunt. Praeter [note: Porta Physiogn. l. 4. c. 4. ] carnes, plantam illam Seythicam Boramerz dictam appetunt. In regno Congo oleum quod ex palmis [orig: pàlmis] [note: Linschot. in Navigat. ] elicitur, sorbent. Terram quoque et argillam comedunt. Inde forte [orig: fortè] lapis lithargilos dictus, qui in ventriculo, undecim uncias pendens, gyris [note: Schenck. in Hist. monstror. ] et plicis intortus, a [orig: à] Schenckio observatus est. Albertus, non fame sed naturali instinctu id facere, dixit, ut gravior redditus, quae invasisset, sua mole deprimere posset. Exsaturatus per magnum temporis intervallum fert inediam, eique tum venter late [orig: latè] proicitur, lingua tumescit, os obstruitur, mansuetusque evadit: lingua extenuata, iterum in lupum transformatur. An


page 130, image: s190

cibos defodiant, exaequo eosdem dividant, et ad reliquias ululatu alios advocent, quod Albertus prodit, venatoribus [note: Generatio. Atistot. H. A. l. 5. c. 2. ] decidendum relinquo. Coeunt [orig: Coëunt] eo modo quo canes, in medioque coitu, inviti etiam cohaerent; coeuntque [orig: coëuntque] und an~o nonnisi per dies duodecem, quos a [orig: à] natali Christi quidam computant. Libidinis tempore acrius [orig: acriùs] in eos qui accesserint saeviunt, interse tamen, quod [orig: quòd] gregales non sint, non dimicant. [note: Aristot. H. A. l. 6. c. 15. ] Gerunt utero duos menses, et tandem quoad numerum et caecitatem catulorum ut canes pariunt. Novem catulos generare vulgaris apud Helvetios sermo, teste Gesnero, qui etiam ex Rhaeto quodam audivit, catulos in Rhaetia circa Calend. Maii, septem vel novem aliquando ex una parente, ex latibulis auferri. Idem aiebat vulgo [orig: vulgò] ferrilupam primo partu unicum eniti catulum, secundo geminos, et sit deinceps, singulatim catulo semper auctiorenfieri partum, usque ad decem, inde sterilescere. Intra duodecem dies parere, quod [orig: quòd] Latonam oberrantem totidem diebus ex Hyperboreis Delum deduxerint, sub specie lupae, propter metum Iunonis, fabulosum [note: Plutarch. probl. 38. ] est. Antipater apud Plutarchum partum proicere adserit, cum glandiferae arbores florem abiciunt, quo gustato uteri illarum reserantur, cum eius copia non est, partum in ipso corpore emori, nec in lucem venire posse: praeterea regiones illas a [orig: à] lupis non vastari, quae glandium quercuumque feraces non sunt. Potus sunt parcissimi. [note: Antipathia. ] De Antipathia haec apud auctores occurrunt. Homo, quem prius viderint, [note: Solin. in Polyhist. ] conticescit: et anticipatus obtutu nocentis, licet clamandi votum habeat, non habet vocis ministerium. Oculus erutus, quadrupedes domesticas terret. Mulier si unquam supra calidam lupi urinam minxerit, non concipiet. Cauda ad praesepe suspensa, [note: Plin. H. N. l. 20. c. 14. ] facit ne comedant. Rumpi traditur equos, qui vestigia luporum sub equite sequantur: quod si lupi calcaneum equi quadrigam trahentes conculcent, sistentur tamquam [note: Aelian. H. A. l. 1. c. 6. ] ii cum quadriga conglaciassent. Oves ab eo adesae suaviorem habent carnem, verum lana pediculos et pruritum generat. Agni nuper nati, nec [note: Porta M N. l. 1. c. 14. ] alicuius animalis effigiem extra caulam conspicati, audito repente luporum ululatu, exanimantur. Pellis eorundem lupinae superposita statim depilatur. Stercus in ovili occultatum, pecudes quiescere prohibet, nisi auferatur. Fides ex intestinis ovium, cum intestinis luporum permixte, obstrepentes omnem citharae concentum interturbant, quod tamen falsum esse experientia docuit. Scillam si contigerit repente [orig: repentè] contrahitur. Lapides ideo [orig: ideò] perhorrescit, quod [orig: quòd] in parte a [orig: à] saxis icta vermes nascantur. Scintillis ex silice emicantibus ita terretur, ut etiam famelicus accedere non audeat. [note: Oppian in Cyneger. ] Tympanum ex eius corio formatum cetera animalia fugat. Cantus denique et sonus ipsi inimicus est. Pythiocaris tibicin em, cum tibia [orig: tibiâ] magna [orig: magnâ] contentione incitatos numeros caneret, impetum luporum repressisse prodit. Gesnerus vero [orig: verò] novit quendam, qui cum lapidibus lupum terrore non posset, sono tympani, quod gestabat, perterrefactum fugavit. Dicitur [note: Morbi. ] Psittacum amore prosequi. Morbos si attendas, rabie, podagra [orig: podagrâ], et cynanche laborare solet, lycoctono sumpto interit. [note: Vita. ] Vulneratus, in lutose volutat, et sic sanguinem sistit. Permultos annos vivunt, et ex dentibus in senecta male [orig: malè] afficiuntur, ita ut etiam edentuli fiant. [note: Ingenium. ] De Moribus et Ingenio, ut aliquid dicamus, viscera quia habent infirma, ideo [orig: ideò] herbas comedunt, Dracontium inprimis ad acuendos dentes. Breves, inter ceteros magis audaces putantur. Cum in foveam inciderunt, vel se inclusos sentiunt, prae stupore innoxios se exhibent, quod una et [note: Gesnerus Hist. Quadrup. p. 721. Plin. H. N. l. 8. c. 22. ] altera historia, Gesnerus confirmat. Percussores cognoscunt, et ex observato invadunt. Fetus suos amant: femina partus custodit, mas pro catulorum salute cibos ad ipsam defert. Cumfugiunt. catulos secum ferunt. Caelo praecipue [orig: praecipuè] nubilo insidiantur, ut magis lateant. Cum per folia incedunt, ne strepitum faciant, lingua pedes suos lambunt, et lubricos reddunt. Fluvios


page 131, image: s191

transmissuri, ne undarum fluctibus abripiantur, singuli apprehensis morsu praenantium caudis, una [orig: unâ] serie transmittunt, a [orig: à] quo ingenio luka/bas2 annus dicitur. Suidas xeimeo=nos w)/ra|, ita transmittere [note: Aelian. H. A. l. 8. c. 14. ] ait. Apprehensis quoque mutuo [orig: mutuò] caudis, bovem e [orig: è] palude extrahunt. Dum cibum capiunt, vel intuentibus irascuntur. Si homo pariter et aliud animal se offerant, semper hommi, narrante Alberto, parcunt. [note: Gesner. Hist. Quadrup. p. 723. ] Narra vit sane [orig: sanè] mihi, inquit Conradus Gesnerus, quidam, lupum se vidente, morsu comprehendisse lignum triginta vel quadraginta librorum in silva, et cum eo se assuefecisse transilire grandem eo in loco arboris abscissae truncum: tandem, cum satis peritus transiliendi sibi videretur, se abscondisse: et adveniente propter satam ibi avenam porca [orig: porcâ] silvestri, cum pluribus aetate differentibus porcis, anniculis, bimis; prorupisse, apprehensoque porco, qui aequalis pondere videbatur ligno, quo cum transilire truncum didicerat, saltu retro [orig: retrò] truncum se recepisse, et interemptum ibi porcum devorasse. Aliquando cum canibus amica societate confoederantur, et caulas invadunt. Si in minorem aliquam pecudem inciderint, auricula [orig: auriculâ] comprehensa [orig: comprehensâ], secum currendo abducunt; renitenti clunes cauda [orig: caudâ] feriunt, ita ut lupo interdum celerius currat. Ubi caulas intraverunt, omnes interficiunt, antequam aliquam ad comedendum attingant. Tauros a [orig: à] fronte [note: Aelian. H. A. l. 5. c. 19. ] adoriri non audent, quod [orig: quòd] cornua extimescant. Quamobrem primum [orig: primùm], quasi recta [orig: rectâ] via [orig: viâ] pugnaturi essent, minas gerunt, et illorum oculis sese crebro [orig: crebrò] inculcant: deinde se retorquentes in dorsum insiliunt, et acerrime [orig: acerrimè] ad eius perniciem incumbunt. More equorum et canum peraetatem canescunt. Famelici, noctu vento adverso, odotem escae, permedium milliare sentiunt, inventumque cadaver [note: Ambrosin. de Digit. l. 1. p. 147. ] trahunt et devorant. Quandoque uno ululante alii conveniunt, et omnes simul equorum gregem adoriuntur, quod in Bononiensi territorio saepe accidere solet. Turmatim etiam progrediuntur, et nocte intempesta [orig: intempestâ], iuxta destinatum pagum commorantur. Interim illorum unus in pagum excurrens canes excitat, et simulata [orig: simulatâ] fu â, usque ad insidiarum locum, ad se persequendum invitat; ubi canes ab aliis lupis dilaniantur. [note: Albert. l. 2. de Animal. ] Frondes et salicis ramulos porrigunt, ut capras his gaudentes [note: Vox. ] inescent. Vocis fere [orig: ferè] obliti eramus, quem eruditi ululatum vocant; Graeci, per w)ru/w et w)ru/omai exprimunt. [note: Usut. ] Ad mensas inter honestos non admittitur, quod carnem habeat siccam, crassam, fetidam. In Insubria tamen aliquando editur. In Medicina multi est usus. Vivus, oleo cerati modo incoctus ad podagram laudatur. Corio ventrem constringere, in colica [orig: colicá] prodest, si Rhasi credimus. Carnes edisse, parituris prodest: aut si incipientibus patturire, sit iuxta, qui ederit, adeo [orig: adeò] ut etiam contra illatas noxas valeat. Adeps antipodagricis unguentis admiscetur. Sanguis cum oleo nueum mixtus, surdidati prodest. Caput, sub pulvino reconditum, somnum inducit. Oculus dexter salsus adalligatusque, febres periodicas arcet. Dens gingivas extenuat, quo dentes levius proveniant. Qui per lupi guttur in synanche bibit, evadit. Hoc experimentum se ab Adolpho Occone accepisse, Agricola fatetur. Cor antepilepticis admiscetur. Medicamentum quod in M. S. Gesnerus invenit, ex visci quercini uncia [orig: unciâ] una [orig: unâ], visci de piro unc. s. mucronum de cornu cervi scobe dr. ii. cordis lupini dr. i. componitur. Hepar Atchigenes [note: Galen. de compos. secund. loca. l. 6. ] apud Galenum ad oris crustas commendat. Haud pauca de eiusdem usu apud Marcellum habebis. Idem, tussim ex vino tepido sanat, et phthisicis medetur. Fel cum elaterio umbilico alligatum, alvum solvit. Pars de virga in furno assa et incisa sumpta, veneris appetitum excitat. Testiculus dexter oleo permistus, et cum lana genitali muliebri applicatus, desiderium coeundi adimit. Stercus, colicis potandum, tempore Galeni, cum successu dabatur:


page 132, image: s192

imo [orig: imò], vel appensum, iuvabat: sed in fruticibus et vepribus colligebatur. Vide Galenum. Quin et ossa in excrementis inventa, colo medentur alligata brachio, si terram non attigerint. Ossa exsiccata et in pulverem redacta, dolorem intercostalem tollunt. Inservit et aliis. Nam caput in columbario suspensum, mustelas et feles arcere dicitur. Rostrum inveteratum veneficiis resistit. Sanguis circa agrorum fines sparsus, lupos arcet. [note: Plutarch. in Iside et Osir. ] Eodem olim in sacrificiis utebantur, cum Daemonas invocabant. Adipe novae nuptae, postes apud Romanos inungebant. Cauda supta praesepe suspensa lupos a [orig: à] stabulis arcet. De Disserentiis sequenti articulo agemus.

ARTICULUS II. De Lupo in specie, et de Gulone.

[note: Ambrosin. Hist. Digit. l. 1. c. 7. ] EX Lupis, alii sunt Silvestres, alii Aurei, Scythici, Marini. Silvestrium in [note: Olaus de gent. septentr. l. 18. c. 11. ] Doffriniis montibus, qui Norvegiam a [orig: à] Suecia dirimunt, Olaus, in Sardinia Lonicerus, meminit. Villosior est vulgari, flavi coloris, et caudam erectam gestans. Frequens est eius apud Mediae populos in ludis usus. Armati cum eis congrediuntur. Aurei a [orig: à] colore flavo eoque pereleganti ita vocantur. Minores sunt lupis communibus, voracitate tamen pares. Gregatim incedunt hominibus et armentis innoxii. More canum latrare videntur. [note: Bellon. obs. l. 2. c. 108. ] In Cilicia et Turcia visuntur. Turcarum domos et tuguria noctu subeunt, et quicquid in eis esculenti reperiunt, devorant: quod si nihil horum obvenerit, pileos, vestes, calceos, et quicquid coriaceum est, auferunt. Ex pellibus vestes parantur. [note: Ambros. Hist. Digit. l. 1. c. 9. ] Scythicus in ultima Scandinavia, post Norvegiam et Gothiam reperitur. Animal est lupi magnitudine, perpetuo [orig: perpetuò] iracundum. Germani ab acie unguium, quibus maxime [orig: maximè] saevit, Grimmeklaw vocant. Marinus, animal est amphibium, magnitudine ursi, pelle adeo [orig: adeò] dura, ut gladiis pene [orig: penè] sit [note: Bellon. l. 1. de aquat. c. 3. ] impenetrabilis. Caput habet enorme, Oculos permultis pilis obumbratos; [note: Lopez. ] naribus et dentibus caninis; pelle [note: Hist. Ind. l. 1. c. 3. ] villis erectis hispida [orig: hispidâ], nigris maculis distincta; cauda [orig: caudâ] oblonga, crassa, villosa. In ventriculo nonnulli lapilli reperiuntur. Pinguedine scatet. Conspicitur in Oceani Britannici littore. In Insula Angrae tanta eorum multitudo, ut quandoque milliatius armentorum grex esse videatur. Visuntur et in insula post portum S. Crucis sita, et in Maritimo Peru tractu. Inimicitias cum avibus Buitri dictis gerunt, a [orig: à] quibus aliquando interficiuntur. Adeo [orig: Adeò] amplas alas habent, ut extensae spatium XV. pedum occupent. Lupo conspecto, altera lupi pedes apprehendit, altera ipsum rostro excaecat. Rugiunt ad instar leonum adulti; parvi, vocem haedorum imitantur. Hepar est edule. Angrae incolae carnibus eorum tam recentibus quam [orig: quàm] salitis nutriti, diu vivunt. Pelles ad vestimenta adhibentur. Guloni nomen a [orig: à] voracitate impositum est. Scaliger Vulturem quadrupedem; Crollius Boophagon Germani Vielfraß, nominant. Est, [note: Miechov. in descript. Sarmat. l. 2. c. 3. ] describente Miechovio, magnitudine canis, facie catti, corpore et cauda vulpinis, colore nigro. Reperitur in Lithuania, Moscovia, et aliis septentrionalibus regionibus. Vescitur cadaveribus, tantumque vorat, ut tympani instar infletur. Plenus, angustiam duarum arborum aut rupium angustiam ingreditur, et vi per infernas et superas partes excrementa trudit, rursusque ad cadaver regressa, [note: Leo African. l. 9. ] sese implet. Congener ipsi fera Arabibus Dabuh, Africanis Sesef dicta, magnitudine et forma [orig: formâ] lupum referens, quae etiam cadavera eruit. Forte [orig: Fortè] est eadem cum veterum hyaena, [note: Olaus lib. 13. c. 6. ] quod et Gesnero placet. Sanguis huius ferae pro potu venatoribus inservit: et melle rarissimo conditus, in pompis nuptialibus, propinatur. Pinguedine ulcera superlinunt. Intestina ad usum chordarum trahuntur. Ungulae ab animali recenter avulsae, et canibus aut felibus ostensae, easdem fugant: appensae, contra


page 133, image: s193

tinnitum aurium faciunt. Pellibus ob pulchritudinem vestes subducuntur: eorumque tegumentis honorabiliores hospites excipruntur. Ideo [orig: Ideò] ad exteros evehere non permissum. Stuporem si verum est incutit, quod proditur, in cubilibus harum ferarum quiescentes, resnaturae Gulonis conformes, et quod [orig: quòd] semper comedant, somniare.

TITULUS II. De Digitatis semiferis.

CAPUT PRIMUM. De Vulpe.

ARTICULUS I. De Vulpe in genere.

[note: Ambrosin Digit. l. 2. c. 1. ] TAntum de Digitatis feris. Semifera vocamus, quaelicet feris sint instructa moribus; ob parvam tamen corporis molem, ab hominibus facile [orig: facilè] superari, regi, et domaripossunt. Talia sunt, Vulpes, Simia, Cercopithecus, et alia huius generis Indica, Cynocephalus Papio, Upalim, Taxus, Castor, Lutra, Ichneumon, Mustela, Genetta, Animal Zibethi, Lepus, Cuniculus, Sciurus, Glis, Mus, Talpa, Echinus terrestris, Hystrix, et Tatus. [note: Nomen. ] Vulpes, et ut alii volunt Volpes, vel [note: Isidor. Origin. l. 12. c. 2] est quasi volupes, quod [orig: quòd] semper tortuosis anfractibus ad alias animantes decipiendas currat: vel quasi volipes, quod [orig: quòd] ob cursus celeritatem volare videatur: vel quasi valipes, ob pedum valorem, Latinis dicitur. Apud Graecos plurima habet nomina. Dicitur namque a)lw/phc, quod nomen tam in masculino quam [orig: quàm] feminino reperitur, para\ to\ a)lw= et w)/y w)po\s2, a [orig: à] fallendis oculis: bassari\s2 et bas1s1a/th Cyrenensibus; sqa/mic, kerdw\ ab astutia, quae Graecis ke/rdos et kerdos1un/h; kasqou/fh, kerda/lh, kerdi/a kh=las2, para\ to\ khlei=n, quod [orig: quòd] cauda eius ad demulcendum apta sit; ki/nados, quod nomen quidam bestiae omni imponunt; kina/ndra, kida/fh, seu ki/dafos, ki/ra, ki/rafos, kosqou=ris2, koilobou=ros, koroi=tis2, lampouri\s2, s1kafw/rh, et cetera. *o)vanou=n Phrygibus vulpem etiam [note: Descriptio. ] significat. Descriptioni non est quod [orig: quòd] insistamus, cum notissimum sit animal. Genitale mari osseum ut lupis, et mustelis. Caudam habet villosam, [note: Cibus. ] Aures breviores quam [orig: quàm] canis. Cibum si spectemus, delectatur gallinis, anseribus, astacis, otidibus, cuniculis, leporibus, silvestribus muribus, felibus, patvis canibus, quos coercere potest, locustis denique. Cum Massiliae piscatores Buopas Maenarum genus et magnos astacos per noctem in navicula reliquissent, vulpes buopibus insidiata, ab astaco, forcipe, cui pedem interposuerat, capta est. Ab uvis quoque maturis non abhorrent, ut neca [orig: necà] pyris, si prover bium hoc sensu [note: Lotus. ] sumi debet. Non habentur in [note: Miechov. de Sarmat. c. 1. ] Creta, si Solino credimus, At in Russia frequentissimae sunt: ut et Alpinis Helvetiorum locis. Ideo [orig: Ideò] mercatores multas ibi pelles coemptas [orig: coëmptas], in [note: Generatio. ] alias regiones divendunt. De Congressu tradidit Plinius, ad latera proiectas coire, alii ad terram. Aristoteles, supervenientes commisceri. Invadunt et diversi generis animalia, modo [orig: modò] corporatura et tempora graviditatis sint aequalia. Ideo [orig: Ideò] ex cane et [note: Aristot. H. A. l. 6. c. 34. ] vulpe, ad montem Aristoteles, Canes Laconici, Alopecides dicti, generantur. Pariunt catulos caecos, quatuor ut plurimum; et parturientes ita secedunt, ut rarissime [orig: rarissimè] gravidae capiantur. Editum fetum lambunt, refovent, et [note: Sympathia et Antipathia. ] concoquunt. Cum serpentibus adeo [orig: adeò] amice [orig: amicè] vivunt, ut in iisdem cavernis quiete [orig: quietè] morentur. Hostilitatem vero [orig: verò] exercent, cum plantis, avibus, et quadrupedibus. Ruta silvestris cum eduliis gallinarum mista, vel eius ramusculus sub alis gallinarum alligatus, easdem a [orig: à] vulpe tutas reddit. Milvus, vultur, et aquila, vulpium catulos saepe rapiunt. Circus et Aesalo pilos ab iisdem avellit, Corvos et vulpem in cavea [orig: caveâ] clausos, tam acriter dimicare Avicenna vidit, ut corvi caput sauciatum sanguinem emiserit; corvus vero [orig: verò] labia vulpis adeo [orig: adeò] constrinxerit, ut hiscere nequaquam posset. Taxi cum vulpibus saepennmero proeliantur: hi taxos, cryptas stercore


page 134, image: s194

foedando, fugant. Cervi eorundem gannitum reformidant. Lepores sunt in illis insulis frequentiores, in quibus [note: Vox. ] nullae vulpes. Ululando et latrando canem imitatur, quando irascitur et dolet; alioquin, cum aliquid, si domi alatur, petit, gannit et blande [orig: blandè] immurmurat. Hinc knucai/w seu knuzi(w, proprie [orig: propriè] de canibus, queribundum [note: Mores et Ingensum. ] ululatum edentibus, profertur. Moribus [note: Plin. H. N. l. 8. c. 28. ] et ingenio est dolosis. In Thracia amnes gelatos lacusque nonnisi ad pastus itura redituraque transit: et observatum, aure ad glaciem apposita [orig: appositâ], crassitudinem gelu coniectare. In caverna, multifores aditus facit, ne tam facile [orig: facilè] a [orig: à] venatoribus illaqueari possit. Quia lupus contactu scillae convellitut, latebris suis eandem [note: Albert. l. 2. de Animal. ] apponit. Pulicibus infestata, manipulum faeni mollissimum, aut pilos ore continens, paulatim a posteriori parte in aquam le mergit, ut pulices ad caput ascendant, eoque immerso, in faenum vel villum colligantur. [note: Aelian. H. A. l. 6. c. 64. ] Echinos in arctum constrictos, quia adoriri non potest, urina in os reddita [orig: redditâ], suffocat. Cum lepore se ludere velle simulat, et incautum devorat. Famelica, insidiose [orig: insidiosè] mortuam se simulans, spiritu compresso, exsertaque lingua [orig: linguâ], postquam se in argilla rubra, ut cruenta quasi appareat, volutasset, accedentes aves corripit. [note: Aelian H. A. l. 6. c. 24. ] In Ponto sic Otidas venatur, ut et sese avertens, et in terram abiciens, tamquam avis collum, sic caudam extendat. Eae, hac insidiarum instructione seductae, ad illam tamquam suam gregalem accedunt, et nullo negotio, capiuntur. In pedica capta, morsu pedem praescindit, ut aufugiat: nulla [orig: nullâ] fugae patente via [orig: viâ], mortem simulat. Gallinas in pertica sedentes, cauda [orig: caudâ] huc et illuc impulsa [orig: impulsâ] perterrefactas, deicit et devorat. Nihil de pisciculorum et vesparum captura, quos cauda astute [orig: astutè] capit, dicam. In procera arbore deprehensa, iucundum aliquando sui spectaculum praebet. In ea enim tamquam in arce oppugnari solet: cum neque ignem timcat, nisi pars proxima ardeat: plaerumque etiam acutas cuspides non fugiat, et perfodi potius sustineat, quam [orig: quàm] in turbam canum descendere. [note: Blondus apud Gesnerum. ] Tandem vero [orig: verò] descendere coacta, impetu quodam instar fulgu ris deici solet, in numerosam canum cohortem, ut sagacissimos laniet, et [note: Usus in Cibis. ] a [orig: à] praestantioribus dilaceretur. Vulpium carnes nitidior vita damnavit. A Sarmatis tamen, Vandalis, et rusticis Gallis seu elixae seu assae comeduntur, ut olim a [orig: à] Boeotis. Incolae insulae portus sanctae Crucis, aliquando crudas, aliquando parum fumo induratas [note: Bruior. de re cibar. l. 13 c. 26. Galen. de victu atten. c. 8. ] vorant. Bruierinus qui eas degustavit, nescio quid virosi et agrestis habere scripsit. At Galenus, vim ei inesse carnibus leporinis similem, re liquit. Cerebrum infantibus saepius exhibitum, a [orig: à] comitiali morbo eos [note: Usus in Medicamentis. ] praeservat. Lingua in armilla gestata a [orig: à] lippitudine: arefacta, in collo contra albugineas suspenditur. Pulmo, phthisicis commendatur: suspiriosis a [orig: à] Dioscoride, lienosis a [orig: à] Sexto propinatur. Iecur in iecoris affectibus praescribitur. Fel cum melle mixtum, oculorum caliginem delet: et in pesso, ad masculorum conceptionem, inditur. Renes, cum pinguedine, gonagrae opitulantur: iisdemque ad faucium tumores dissolvendos guttur perfricatur. Testiculus ad iuvandum congressum et conceptionem in electuariis exhibetur. Genitale osseum oleo et bitumine imbutum, tamquam pessus, ad provocandos menses supponitur. Pudendis vulpis feminae in cephalalgia caput circumdatur. Sanguis recens calculosis exhibetur, eodemque pudenda illinuntur. Pinguedo liquata et auribus instillata, affectiones earundem inveteratas tollit: nervorum morbis magno est adminiculo: Unguentum ad calculum ingreditur: in alopecia mirandum in modum valet. Eodem pedes et manus a [orig: à] frigore praeservat, dum modo saepius antequam intumescant inungantur. Stercus, cum sinapi mixtum, Plinius, in ulceribus capitis adhibet: Rhasis cum oleo rosaceo mixto virgam inungit, atque hoc modo venerem sopitam excitat. Pellem, Galenus in capillorum affectu,


page 135, image: s195

Sextus in Podagra, dum calceos ex ea parari iubet, utitur. Ischiadicos ab ea iuvari compertum est. Caudae summa pars brachio illius suspenditur, qui ad venerem iners est. Ex tota vulpe, oleum ad omnes arthritidis species valde [orig: valdè] efficax, paratur. Pellem in vestitu usurpari, notissimum: nigrae inprimis, quae aliquando quindecem [note: Differentiae. ] aureis vaenit. Differentiae Vulpium, a [orig: à] magnitudine, colore et more sumuntur. Magnitudinem si spectes, Odonus minores in Aegypto quam [orig: quàm] Graecia reperiri scribit. In Pervana quoque sunt pusillae, teterrimi odoris, adeo [orig: adeò] ut si urina [orig: urinâ] aliquid foedaverint, fetor numquam ablui possit. Quantum ad Colorem, dantur in silvis septentrionalibus nigrae, candidae, rutilae, crucigerae, et isatides. Visae [note: Scalig. Exerc. 217. ] nigrae, quae ab aliquibus albis pilis, quodam ordine digestis exornantur. Ruffescentium duas species. Una quae guttur in albo nigricans, veluti carbonum pulvere conspersum exhibet. Altera, candidum, quae species tamquam rarior in Germania magnifit. Albarum maior in Suecia et Norvegia copia: sed maxima circa Novam Zemblam, quae sole sub horizontem demerso emergebant; emerso, occultabantur, quaeque Hollandis ibidem vi frigoris constrictis, cuniculi carnes sapere videbantur. In Crucigera ab ore per caput, tergum, et caudam, recta nigri coloris linea protrahitur, deinde alia transversa per armos ad pedes, anteriores ducitur, quae duae lineae crucis figuram exprimunt. [note: Aelian. H. A. l. 7. c. 30. ] Morem si attendas, Aelianus in Caspiis regionibus vulpes esse scribit, quae et urbes innoxiae ingrediuntur, et incolis tamquam caniculae inserviunt.

ARTICULUS II. De Vulpibus Indicis.

[note: Nieremb. H. Exot. l. 9. c. 10. ] VUlpium Indicarum varia sunt genera, variisque ab iisdem nominibus insigniuntur, Coiotl, Cuit lax coiotl, Azcacoiotl, Ilpemaxtla, Oztoa, et Izquiepotl. Coiotl animal est lupino capite, oculis vividis, magnis ac pallentibus, parvis et acutis auriculis; rostro nigro, longo, nec admodum crasso; Cruribus nervosis, et uncis; Crassis unguibus; cauda hispida [orig: hispidâ] crassaque [orig: crassâque]; noxio morsu; fusco, longo, candidoque pilo. Magnitudine est inter lupum et vulpem media [orig: mediâ]. Frequens est in nova Hispania [orig: Hispaniâ], locis inprimis frigus et rigotem declinantibus. Victitat imbecilliorum animalium praeda, maizio, et arundinibus saccarinis. Invadit aliquando et cervos et homines. Sagax est venatui, et vulpinis moribus, atque adeo [orig: adeò] iniuriae illatae ultor, et ereptae aliquando sibi praedae memor, ut post dies aliquot agnoscat raptorem, insectetur obvium, et interdum etiam aliis sui generis comitantibus, adoriatur, et trucidet; cognitisque magno studio et cura aedibus, ac interemptis quibusvis domesticis animalibus, ulciscatur iniurias, et poenas sumat. Erga beneficos vero [orig: verò] est tam gratus, ut allatis ante eum cohortalibus, et ceterae praedae parte, benevolentiam plaerumque testari soleat. Fertur dolorem dentium pene eius expurgatorum subito [orig: subitò] sedari. Cuitlaxcoiotl iisdem quoque praeditus est moribus, et forma etiam esset eadem, nisi Cuetlaztli pilo similis videretur, unde nomen accepit: collo crasso, et impense [orig: impensè] hirsuto, pectorisque et faciei pilorum longiorum acervo terrificus. Azcacoiotl formicarum cavernis insidet. Cum noctu ululat, multiformes edit clamores. ilpemaxtla, candido, nigro, et fulvo pilo vestitur. Capite est parvo, articulis modicis, corpore gracili, ac quatuor fere [orig: ferè] dodrantes longo, rostroque prolixo et tenui. Offenditur ubique, sed praecipue [orig: praecipuè] calidis in locis. Oztoa genus est vulpis forma et magnitudine nostri simile. Tres dodrantes vix superat, nigro candidoque vestita pilo, sed quibusdam partibus fulvo. Incolit foveas. Alitur cohortalibus. Interrae cavitatibus occulte [orig: occultè] educat sobolem. Atrociter mordet. Cum aliter manus venatoris effugere nequit, simulat se mortuam. In cibi ibidem


page 136, image: s196

usum venit, quamvis crepitus ventris incolis sit fetidissimus. Izquiepoil maizium tostum colore imitatur. Duis est fere [orig: ferè] dodrantes longa humilisque, rostro tenui, parvis auriculis, piloso et nigro corpore, ac praecipue [orig: praecipuè] iuxta caudam, quae longa est, et nigro candidoque pilo, quemadmodum et dorsum universum vestita. Brevibus cruribus, nigrisque, et uncis unguibus. Vivit in antris inter saxa ubi educat prolem. Vescitur scarabeis, et vermiculis, cohortales iugulat, solumque earum devorat capita. Fundit, cum pedit halitum fetidissimum. De urina superius diximus. In extremo constituta periculo, reddita [orig: redditâ] urina [orig: urinâ], aut faecibus deiectis, ad octo pluriumve passuum intervallum (tanta vis est excrementi) sese ab omni vindicat iniuria [orig: iniuriâ], ac vestes inficit indelebilibus luteisque maculis, et numquam satis perspirante putore. Editur eius caro stercusve; saluberrimo eventu, ab iis qui lue Hispanica laborant. Sunt et alia duo vulpeculae huiusgenera, eadem pene [orig: penè] forma et natura, quorum alterum Izquiepatl vocarum fasciis multis candentibus distinguitur: alterum vero [orig: verò] Conepatl seu vulpecula puerilis, unica tantum utrimque ducta, perque caudam ipsam eodem modo delata. Bachirae quoque dicuntur animalia vulpibus similia. Rotundiora sunt et iucundae carnis. Annae etiam appellantur ab Indis, animalia illa fele domestico minora, pestilentis odoris, quae oppida noctu adeunt: Fetor illa prodit; etiamsi distent centum passus; nec fores, nec fenestrae clausae obstant.

ARTICULUS III. De quibusdam vulpi congeneribus.

PUNCTUM I. De Carygueia et Taiibi.

[note: Marcgrav. Hist. Brasil. l. 6. c. 2. ] QUinque inprimis in Brasilia invenio animalia, quae vulpibus cognata esse videntur, Carygueia nempe, Taiibi, Tamandua guacu, Tamandua i, et Coati. Carygueia aliis Iupatiima, Lerio Sarigoy, Ximeni Tlaquatzin dicitur. Animal est ex descriptione Marcgravii, catuli seu mediocris felis magnitudine: Caput vulpinum habet. Ore acuminato, estque inferior pars oris paulo [orig: paulò] brevior superiore: linguam longam, quam tamen os aperiens et morsum minitans non exserit, quamvis posset, sed versus posteriora attollit: Dentos instar felis seu vulpis, anterius nimirum, tam superius quam [orig: quàm] oinferius parvulos, hinc quatuor longos caninos, superiores quidem longiores, inferiores breviores, hinc iterum sex alios, et dein molares: nimirum, sedecem molares, duodecim intermedios, quatuor caninos, et incisores parvulos, in inferiore mandibula octo, in superiore decem: nam duos maiusculos in medio habet more leporis. Nares habet patentes, Oculos pulchros rotundos, nigros: aures pro more corporis amplas, longas, latas, vulpinas, quas erectas gerit, sed constant tenui membrana glabra, translucente, cui fusci aliquid admixtum. Barbam habet felinam pilis nigris, sub mento autem sunt breves, in superiore parte oris longiores, supra oculos aliqui, et itidem in utraque gena. Caput tres digitos aut paulo [orig: paulò] plus longum: aurium quaelibet duos digitos longa, sesqui fere [orig: ferè] lata. Collum breve nec supra digitum longum: reliquum corpus septem digitos, usque ad caudae exortum: Cauda pedem longa quam curvatam gestat, nam ea se arborum ramis more simiae appendit. Pectus latiusculum. Crura duo anteriora breviora, nimirum quodlibet tres digitos longum, posteriora paulo [orig: paulò] plus quatuor. Pedes anteriores digitis quinque instar manus constant, unguibus albis, instar avium curris: posteriores longiores, ut in cercopithecis esse solet, item quinque digitis ut manus. Pilis vestitur longis, sed qui in capite, collo, infimo ventre et cruribus breviores: pili autem capitis, colli inferius, et caudae inferius prope [orig: propè] exortum sunt flavi:


page 137, image: s197

secundum longitu dinem autem capitis per oculos et medium capitis, tendit ampla nigra stria; collo superius etiam nigri pili admiscentur. Per totum autem dorsum, latera et caudam, superius prope [orig: propè] exortum, maximam partem nigra est, sed leucophaeis pilis admixtis. Cauda ab exortu suo tantum ad quatuor digitos pilosa est, reliqua parte nuda, ubi cute vestitur, ad quatuor digitos nigra, quatuor digitos ultra albicante, fusco colore intermixto. Rotunda est, et sensim attenuatur. Mas feminae per omnia similis. In infimo ventre prope [orig: propè] crura posteriora, pellis eius dupla est, et exterior rima scissa duos et semis digitos longa, facitque quasi bursam, pomi aurantii maioris capacem. Est autem haec bursa intus pilosa, et continet mammas in interiore pelle ad ventrem, octo papillis: bursae autem os arcte [orig: arctè] clauditur, ut non appareat, nisi duobus digitis distendatur. Haec bursa ipse uterus animalis est, nam alium non habet, uti ex sectione illius, inquit Marcgravius comperi: in hac semen concipitur, et catuli formantur: et haec ipsa, quam describo bestia, sex catulos vivos et omnibus membris absolutos, sed sine pilis in hac bursa habebat, qui etiam hinc inde movebantur; quilibet catulus, duos digitos erat longus: in ea tamdiu retinentur, donec ipsi sibi victum quaerere possunt: interea tamen interdum progrediuntur foras, et iterum ingrediuntur. Testes sub ano habebat interius iacentes. Pellis eius facile [orig: facilè] detrahi potest, ut vulpina aut leporina, modo [orig: modò] in ventre incidarur. Fetet animal instar vulpis aut Martis. Mordax est. Vescitur libenter gallinis, quas rapit ut vulpes, et arbores scandendo avibus insidiatur. Vescitur quoque saccari cannis; quibus sustentavi per quatuor septimanas in cubiculo meo; tandem funi cui alligatum erat se implicans, ex compressione obiit. Tantum Marcgravius. Invenitur in Dariene Brasilia [orig: Brasiliâ], et Florida [orig: Floridâ], et nova Hispania. Videtur quidem ei Ximenis Tlaquatzin descriptio competere: quin Nierembergius Cerigonam Brasiliensibus vocari scribit: ico tamen, quam Nierembergius exhibuit, ab icone Marcgravii plane [orig: planè] differt, ut ex collatione unicuique apparere [orig: appàrere] potest. Sed nec Ambrosini Vulpisimia, vel Simivulpa huic, si iconem spectes, similis est. Ideo [orig: Ideò] in must ellarum numero reposuimus, icone hic adiecta [orig: adiectâ]. Ut ut sit, cauda huius animalis, magni est in Medicina usus. Drachmae pondere ex aqua vicibus aliquot ieiunis hausta, mundat ureteres, calculos expellit, venerem excitat, lac generat, colicis doloribus medetur, parientibus prodest, partum accelerat; et si masticatam imponas partibus, quibus spinae infixae, extrahit [note: Marcgrav. Hist. Brasil. l. 6. c. 2. ] illas. Tai-Ibi, quod Lusitani Cachorro do mato appellant, animal est corpore tereti et oblongo. Vestitur pilis albis splendentibus, qui in extremitatibus nigricant. Caput habet vulpino aemulum, ore acuto, barba felina [orig: felinâ]: oculos conspicuos et prominentes, nigros: aures subrotundas, molles, graciles, albas, teneras, ut charta mollis. Cauda in exortu ad quinque digitorum longitudinem pilis vestitur albis, in extremitate nigricantibus: reliqua pars maior ad finem usque, corio tenui, squamoso, albicante, instar exuviarum serpentis cincta est. Caro graviter fetet: comeditur tamen. Pili tenui cuticulae inserti sunt, quae salvo corio crassiore detrahi potest.

PUNCTUM II. De Tamandua-gvacu, Tamandua-i, et Coati.

[note: Marcgrav. Hist. Brasil. l. 6. c. 4. ] TAmandua-gvacu animal est canis lanionum magnitudine, (Abbevillanus [note: De Lact. Ind. Occid. p. 551. et 618. ] molem equi attribuit) capite tereti, promuscide longissima, ore acuminato edentulo, lingua tereti, viginti quinque aut septem digitorum, imo [orig: imò] duos pedes et semis subulae instar, longa, quam in ore duplicatam gerit. Oculos habet


page 138, image: s198

parvos, nigros. Aures subrotundas: caudam instar muscarii hirtam, setis equinis constantem, unius ferme [orig: fermè] pedis latitudine, qua [orig: quâ] diducta [orig: diductâ] se totum potest tegere: crura teretia. Pedes anteriores quatuor habent ungues recurvos, duos in medio maximos, duos et semis digitos longos, et ad utrumque latus minores: volam pedis rotundam. Pili capitis et colli breviores et antrorsum versi: anteriora albis vestiuntur: ad tactum omnes aridi sunt. Tardum est in currendo animal: et formicis vescitur. Tamdiu enim illarum tumulo linguam imponit, donec ab iisdem obsideatur. [note: Marcgr. H. B. l. c. ] Tamandua i est vulpeculae Americanae magnitudine. Caput habet acuminatum, rotundum, conum acutum repraesentans, paulum infra incurvatum: os nigrum, angustissimum, edentulum: oculos parvos, nigros: aures erectas, unum circiter digitum longas. Pilos totius corporis duros, splendentes, et ex albo flavescentes. Linguam instar subulae teretem, octo digitos longam, quae quasi canali inter inferiores genas incumbit. In prioribus pedibus quatuor ungues incurvos. Ferox est animal, sed mordere non potest. Baculo tactum posterioribus pedibus insidet ut ursus. Tota [orig: Totâ] die dormit, capite sub collo et anterioribus cruribus abscondito; noctu vagatur. Quando bibit, pars per nares iterum exsilit. Quum mactarem hoc animal, inquit Marcgravius, maximam partem excoriatum adhuc vivebat, quamvis octiduum inediam tolerasset. In rene sinistro superius processum triangularem inveni, per duplicem tenuem membranam reni adnexum: in intestinis multos teretes lumbricos: valvulas cordis insignes: vesicam fellis magnam. Corium est crassum. Caro vulpinam olet, et non comeditur. [note: Marcgr. H. B. l. 6. c. 6. ] Coati est Brasiliensium vulpes, magnitudine felis, cruribus brevibus et manibus Cercopithecorum. Caput habet acuminatum, vulpinum: aures subrotundas et breves. Oris partem inferiorem superiore breviorem: promuscidem longam et acuminatam: nares amplas quasi fissuras: oculos nigros: caudam suo toto corpore longiorem, quam superius erectam gestat et incurvaram, cuius pali annulatim variegati cum umbra et ochra. Quando comedit, anterioribus pedibus, tenet cibum. Arbores velociter conscendit ad ramorum extremitates. Habui aliquando eiusmodi animal cicuratum, inquit De Laet, et valde [orig: valdè] domesticum et mihi amicum, ita ut ad os meum eniteretur, et ex illo cibum caperet: sed cum caudam suam praerodere coepisset, non potuit ab ea abstineri, ita ut illam tandem pene [orig: penè] totam consumeret, et moreretur.

CAPUT II. De Simia.

[note: Nomen. ] SImia seu Simius, vel a [orig: à] depressis et simis naribus, ( s1imo\s2 Graeca vox est) vel quasi mima, quod [orig: quòd] facile [orig: facilè] hominem imitetur, Latinis dicitur. [note: Anglic. de ter. proprie. ] Festus Clunas appellavit. Bartholomaeus. Anglicus quasi Simeas, id est, hominibus similes dici voluit. Apud Graecos vocatur pi/sqhc, pi/sqhkos, pi/sqwn, para\ to\ pei/sqesqai, quod facile [orig: facilè] ad humanarum actionum imitationem persuadeatur; h(mimw\, quasi gesticulator; a)/rimos, veteri Hetruscorum lingua, ba/ths2, quod [orig: quòd] facile [orig: facilè] arbores scandat; kalli/ar Laconibus, Gyraldus [note: Descriptio. ] kallei/an vocari observavit. Tam prona [orig: pronâ] corporis parte pilosa est, quam [orig: quàm] [note: Aristot. H. A. l. 2. c. 8. ] supina. Pilo crassiore vestitur. Nares, aures, dentes, tam primores quam [orig: quàm] maxillares, hominis more habet. Cilium in utraque palpebra praetenue et prolixius, inferiore inprimis. In pectore binas mammarum papillas; et brachia hominis modo sed hirtiuscula, quae et ipsa et pedes ut homo inflectit. Manus, digitos, ungues, hominis similia, etsi rudiora, efferatioraque. Pedes ipsi sui generis, sunt enim velut manus maiusculae, et digitis ut manus constant, medio longiore. Vestigium etiam



page LIX, image: s199

[illustration:

Ciinocephalus. Hunds Kopff [orig: Köpff]. Mommenet. 1.

]

[illustration:

Simia. Affe. i.

]

[illustration:

Simia. 2.

]

[illustration:

Ciinocephalus. 2. Pertrand.

]

[illustration:

Cercopithecus

]

[illustration:

Cercopithecus

]



page LX, image: s200

[illustration:

Cagui Brasil.

]

[illustration:

Caitaia.

]

[illustration:

Iiya sive Cariguebeiu Lutra Indica.

]

[illustration:

Cercopithecus barbatus Guin.

]

[illustration:

Cuandu. s. Ourico cachiero. Eiisern Vercken.

]

[illustration:

Capy-bara. Porcus flu: viatilis Bras:

]



page LXI, image: s201

[illustration:

Cercopithecus Maior seu Manticora.

]

[illustration:

Papio. Pavion. i.

]

[illustration:

Cercopithecus. Meer Katz.

]

[illustration:

Papio. 2.

]



page 139, image: s202

manui simile est, nisi quod [orig: quòd] in longum se porrigat, et volam referens tendat ad postrema. Callosius hoc sui parte extrema [orig: extremâ] est, et calcem inepte [orig: ineptè] atque exiliter imitatur. Lacertos habet et femora proportione cubitorum et tibiarum brevia. Umbilici loco qui eminere solet, durum quid. Partem corporis superiorem multo maiorem quam [orig: quàm] inferiorem. Carent natibus utpote quadrupedes, cauda [orig: caudâ] [note: Galenus Comm. 3. supra Hippocr. de articulis. ] utpote bipedes. Internas partes si spectemus, Cor habet pyramidale: quamvis cuiusdam cum duobus acuminibus repertum sit. Venae et arteriae per brachia perinde ac in homine distribuuntur. Vena, quae in dextram cordis aurem fertur, moxque in eius sinum dextrum penetrat, in iis supra aurem cordis sita est. Quae a [orig: à] cava propagantur, et in renes inseruntur, amplissimae sunt, post deferuntur ad testes. [note: Galen. de usu part. l. 16. c. 6. ] Musculi temporales sunt exiles et debiles. Auris substantia immobilis. Carnosi, qui nates integrare solent, ridiculi sunt. Etsi vero [orig: verò] in multis partibus homini assimiletur: in multis tamen quoque differre certum est: nempe [orig: nempè], in musculis thoracis et brachia moventibus; in iis qui cubitum et femur agunt; in manus interna [orig: internâ] structura [orig: structurâ]; [note: Vesal. de fabrica corpor, humani. ] in musculis digitos pedis moventibus; in tendine pedi sublato; in colo, mesenterio, et pulmonis quinto lobo venam sustinente. Sed et in ossibus ab humano sceleto discrepat. Ad lumbos enim sex vertebrae conspiciuntur: humeri articulus plurimum est a [orig: à] thorace abductus: Crura non recta ad spinam tendunt, ideo dum bipes incedit, claudicat. Pedes habet concavos, et digitos valde [orig: valdè] [note: Aquapend. de sensib. l. 2. c. 8. ] fissos. Plura apud Aquapendentem occurrunt. In plaga Orientali, et aliis calidiori caelo subiectis nascuntur. [note: Locus. ] In Lybia, Mauritania, parte Caucasi montis quae in mare rubrum porrigitur, regno Basman, et ceteris. Omne latifundium, quod inter Aegyptum, Aethiopiam, et Lybiam diffunditur, omni simiarum genere repletum est. In Indiae montibus, tanta earum copia, ut saepe [orig: saepè] Alexandri exercitui terrorem incusserint. In regno Basman, captae, et mactatae, excepto mento depilantur, et aromatibus conditae exsiccantur, mercatoribusque venduntur, qui alio [orig: aliò] translatos pro homunculis marinis [note: Leo Africae l. 3. ] venditant. Montanis tamen potius quam [orig: quàm] planis delectantur. Ideo [orig: Ideò] montes Enifae, prodente Leone, [note: Cibus. ] frequentant. Herbis et tritico delectantur, ideo [orig: ideò] ad maturas spicas magno comitatu incedunt. Pediculos quoque humanos, vermes et araneos vorant. Inter fructus pomis et nucibus potissimum fruuntur: at reperto in iis amaro cortice, totum abiciunt: sed et carnium sagina delectantur, a [orig: à] quarum esu pilos deponunt. [note: Generatio. ] Vinum etiam bibunt. De Generatione pauca occurrunt. Natalis Comes circa aequinoctium vernum commisceri, et circa solstitium aestivum duos catulos parere prodidit. Aelianus quoque binorum fetuum meminit, quorum unus carior ulnis gestetur, alter contemptus penes matrem inambulet. Solent tamen quando in urbes ducuntur, in sexum muliebrem furere. Amicitiam gerit cum cornice et cuniculis: cum gallo, testudine, torpedine, et limacibus dissidet. Cornix, sedulo [orig: sedulò] ipsius speciem admiratur. Guniculos aliquando in Anglia, apud virum nobilem, contra [note: Ambros. Hist. Digit. l. 2. c. 5. ] mustelas defendit. Ob antipathiam matricidae culeo insuto, gallus simia et vipera addebantur, ut simia gallum persequeretur, vipera gallum fugiens, in hominem saevitet. [note: Porta Phytogn. l. 7. c. 8. ] Testudinem in capite pueri conspicata Romae quaedam, ita exhorruit, ut prae timore, alvi et vesicae excrementa redderet. Si limacum corona eidem circumponatur, nec eas comprimere, nec atringere audet. Laborat hernia [orig: herniâ], propter omentum ponderosum, morbo comitiali, atrophia, inflammatione hepatis, splenis, [note: Galen. de l. aff. l. 5. c. 2. ] vesicae etc. Galenus valde [orig: valdè] emaciatam dissecuit, et ceteris partibus illaesis in pericardio tumorem praeter


page 140, image: s203

naturam invenit, qui humorem qualem hydatidesemittere solent, continebat. De morsu nihil dico. Virosum esse tradunt; et Avicennas, emplastrum ex cinere cum melle et amygdalis [note: Natura et ingenium. ] amaris imponit. Naturam, mores et ingenium quod spectat, in maxillarum cavitatibus cibaria condunt, indeque sensim ad mandendummanibus expromunt. Adeo [orig: Adeò] petulantes sunt, ut et leones, illorum clunibus affixae exagitent. Iniuriae diu meminisse prodidit Albertus; facile [orig: facilè] oblivisci, alii. Mansuefactae catulos suos omnibus ostendunt. In naeomenia exsultant, in interlunio summa [orig: summâ] tristitia [orig: tristitiâ] afficiuntur. Statim atque per tactum, aut mortem, aut morbum putridum deprehenderint, inusitato narium strepitu personant. Ideo [orig: Ideò] Crollius credit, Medicos sphygmicam ab hoc animali edoctos. Aliquando [note: Aelian. H. A. l. 7. c. 27. Plin. H. N. l. 8. c. 34. ] transverso latere facilius gradiuntur. Inventae quae aurigae munus obibant: latrunculis cera [orig: cerâ] effictis ludebant. Fuit quaedam, quae cum infantem a [orig: à] nutrice lavari et fasciis involvi videret; absente, eundem denudatum in ferventem aquam abluendi gratia [orig: gratiâ] imposuit, et interfecit. Quae Pareus de simia in aedibus Ducis Somei habet, vide apud Ambrosinum. Dum quae venatores facere vident, imitantur; facile [orig: facilè] capiuntur. Numquam ita mansuescunt, quin facile [orig: facilè] fiant rabidae. Delectantur quidem puerorum et canum lusu; sed non custoditos strangulant, vel [note: Usus. ] ab alto praecipitant. Vino inebriantur. Zabeces et Zygantes Africae populi, iis vescuntur, ut Herodotus prodidit. Carnem frigidam et austeram Rhasis [note: Porta Phytogn. l. 1. c. 17. ] iudicavit. Cor assum et cum melicrato coctum memoriam acuit: quod Porta signaturae adscribit. Quantum ad [note: Aristot. H. A. l. 2. c. 8. ] Differentias, forma, colore, iubis et magnitudine discrepant. Aristoteles in Caudatas, sine cauda, et canicipites dispescit, quod et Oppianus sequitur. Plinius, coloris albi apud Orseos in India vagari asseveranter scribit. Marcus Polus, quasdam erectas incedere, humano more, prodit. Huc pertinet Orang-outang Indorum, ex Angola delatus, et Friderico Henrico Arausionensium Principi donatus, [note: Tulpius obser v. l. 3. c. 56. ] quem Tulpius, Hominem silvestrem, vocat. Erat quadrupes, longitudine pueri trimi, crassitie sexennis. Corpore nec obeso, nec gracili, sed quadrato: habilissimo tamen ac pernicissimo. Artubus tam strictis, et musculis adeo [orig: adeò] vastis, ut quidvis auderet et posset. Anterius undique glaber: at pone [orig: ponè] hirsutus ac nigris crinibus obsitus. Facies mentiebatur hominem: sed nares simae et aduncae rugosam et edentulam anum. Aures vero [orig: verò] nihil discrepare ab humana forma [orig: formâ]. Uti nec pectus, quod ornatum utrimque mamma [orig: mammâ] praetumida [orig: praetumidâ] (erat enim sexus feminei.) Venter habebat umbilicum profundiorem: et artus cum superiores tum inferiores, tam exactam cum homine similitudinem, ut vix ovum ovo videris similius. Nec cubito defuit requisita commissura, nec manibus digitorum ordo: nedum pollici figura humana, vel cruribus surae, vel pedi calcis fulcrum. Incedebat multoties erectus; nec minus gravate [orig: gravatè] attollebat, quam [orig: quàm] transferebat, qualecumque gravissimi oneris pondus. Bibiturus prehendebat canthari ansam manu altera; alteram vero [orig: verò] vasis fundo supponens, abstergebat madorem labiis relictum. Cubitum iturus inclinans caput in pulvinar, corpus stragulis firmiter operiebat. Tantam habere animi confidentium Rex Sambacensis retulit, ut non semel in viros armatos imperum faciat. Feminarum tam ardenti flagrant desiderio, ut saepe raptas constuprent. In Guinea scribit P. Iarricus, esse quasdam, quae instar famuli in pila tundunt quaecumque in ea imponuntur, quae aquam a [orig: à] fluviis in hydriis capite domum [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 45. ] deferunt, ita tamen, ut ubi primum domus fores attigerint, illico [orig: illicò] hydriis exonerandae sint, alioqui eas excidere, casuque isto frangi. Dicuntur Baris. Torosi sunt et robusti. In India meruit etiam quaedam simia alba divinos titulos. Reliquias Zeilan servavit, dentem duntaxat. Praeda [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 46. ] tandem, inquit Nierembergius, fuit, Constantini Proregis Lusitani,



page LXXIIII, image: s204

[illustration:

Mapach

]

[illustration:

Cercopithecus Sagovin Clusii

]

[illustration:

Ignavum sive Haut Clusii

]

[illustration:

Cercopithecus Barbatus Clusii.

]

[illustration:

Armadillo sive Aiatochtli.

]

[illustration:

Armadillo Genus Alterum Clusii.

]



page 141, image: s205

cum barbari Principis thesauros cepisset, inter quos et dens ille fuit. Tanta [orig: Tantâ] summorum Regum reverentia [orig: reverentiâ] et divinitatis opinione, habebatur, ut singulis annis a [orig: à] Pegu mitterentur legati, magnis onusti donariis et muneribus, ut solum permitterentur, in argilla [orig: argillâ] quadam aromatica [orig: aromaticâ], quam in auro custodiebant, imprimere sigillum eius, ut absentiam tanti pignoris divini, eiusdem adoratione vel solum per umbram solarentur. Deinde conscius Rex Pegu captum a [orig: à] Lusitanis sacramentum suum, misit ad Constantinum legatos, onusta [orig: onustâ] navi mercibus, et auri cruciatis trecentum milibus pro redemptionis pretio. Plaerique Lusitani donandum censuere, exacta [orig: exactâ] maiori summa [orig: summâ]: usque ad millionem exspectabant. Et quidem Rex ille plus dedisset: at noster Rex, in angustia [orig: angustiâ] aerarii, praetulit lucro pietatem, atque ut omnibus constaret, publico consessu iussit dentem afferri, agnosci, extrahi, e [orig: è] locupletissima [orig: locupletissimâ] theca [orig: thecâ], gemmis et auro exornata: deinde manu sua [orig: suâ] in aereum mortarium iacit, tundi iubet usque ad pulvisculum: mox pulverem in ignes ad hoc praeparatos dissipat, ut in fumum evanuerit.

CAPUT III. De Cercopitheco.

[note: Nomen. Ambrosid. de Digit. l. 2. c. 6. ] CErcopithecus caudatum simiarum genus est. Unde nomen sortitur. Graecis eodem vocabulo venit. ke/rkos caudam, pi/sqhkos simiam significat. Dicitur et kh=pos, quod vocabulum alii kh=bos, keblo\s2, et kh=tos efferunt. Non desunt qui a [orig: à] voce Graeca kou=fos levis vocari putent, quod [orig: quòd] hoc animal ob miram levitatem, in diversas partes saliat. Albertus Mamonetum vocat, Itali Spingam, Celtae [note: Descriptio. ] a\bra/nas2. De Descriptione dum in genere de eo agimus, non est quod [orig: quòd] simus solliciti: in specie de iis acturi, singulas describemus. Genitalia nobis [note: Locus. ] delineavit Aurelius. Inveniuntur in Aethiopia, et quidem, si Plinium attendimus, nigris capitibus pilo assinino: [note: Strabo Geogr. l. 15. ] in silvestribus Iavae, et regni Congo; in India supra Emodos montes, quod Strabo scripsit: in monte editissimo, urbi Aden Arabiae, vicino: in omnibus denique continentis Indiae locis. In Malabar vilissimo pretio venduntur, quod [orig: quòd] nuci Indicae, a [orig: à] qua ad incolas magnum commodum, infesti sint. Censentur esse inter pamfa/gous2; sed quando desiderio carnis premuntur, propriam caudam arrodere solent. Crocodilos adeo [orig: adeò] acerbo odio prosequuntur, ut pelle ipsorum visa [orig: visâ] fere [orig: ferè] exanimentur. In Orientali India, quae Lusitanis subest non tantum comeduntur; sed et in morbis, tamquam saluberrimi exhibentur. In deliciis propter mimicos gestus haberi, notum. Ossa tusa et hausta dolores Gallicos, evocato sudore levant. De Ingenio et Moribus [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 44. ] ipsorum ita eleganter Nierembergius scripsit. Omnes, inquit, pene [orig: penè] filiorum charitate insignes sunt, amp exsu graves. Vescuntur fructibus arborum et ovis avium. Ebibunt plures lotium et sordes suas. Nonnumquam videntes hominem solum, descendunt ad ludendum cum eo. Omni sunt astu industrii. Mirificum est, arborum stipites, quas conscenderunt, in viatores torquere et iaculari, transilire flumina caudis invicem apprehensis, et ab arboribus fluviis vicinis vibratas, tamdiu, donec extremus oppositae trans amnem arboris ramum abripiat: quo affixo arbori, catena simionem utrimque protenditur. Deinde cumis qui in altera [orig: alterâ] parte haesit, tuto [orig: tutò] se affixit, vociferatur, signum iam notum ipsis, quo audito, alter extremus se solvit; ita omnes transmittuntur. Super omnia sagitta aliove telo confossi, vicissim quantam possunt, ne dicam quantam solent homines hominibus, opem ferunt, admotisque foliis muscove arborum vulneri, sanguinem confluentem callent sistere, atque ita vitam, si fieri possit, tueri. Educunt filios, singulos pariunt, circumferunt, amplexu tenaci adhaerescentes mira pietate et amore erga prolem, atque id iuxta montium verrucas, et summa


page 142, image: s206

cacumina, ubi venatores pyram construunt maizio circumdatam, adiecto lapide cacalotetl sive corvino, cuius est natura, si igne calefactus fuerit, tonitru edere, atque dissilire. Accurrunt cercopitheci, iuxta incubant, edentes sparsum cacacoatl: sed terrente eos subito in illos emisso lapide, obliti filiorum, ac velut expertes luminis, aufugiunt, deserentes sobolem carissimam venatoribus praedam. Deportant quoque in tergoribus prolem, donec commode iam sibi possit providere. Complectitur filiolus matrem manibus per collum, pedibusque per spinam. Magna aliquibus pernicitas: fere [orig: ferè] volucrium ritu occupant arbores, transvolantque ab una in aliam. Visus est qui transcenderit uno impetu fluvium. Plura de calliditate dixi alibi, pauca adhuc hic [orig: hîc] appendam, et diversa. Simiarum duces, quando agmen aliquod nostrum transire sentiunt (nec enim pauci, ne dicam soli, auderent) plebeia [orig: plebeiâ] multitudine variarum specierum convocata [orig: convocatâ], procurrunt obviam, et clamoribus horrendis ex arbore in arborem transilientes, nostros, quacumque gradiuntur, insecutae, mille scurrilitatibus et gestibus mille derident, caudatae praesertim, finguntque saepius velle turmacim nostros impetere; sed ubi, ad arborum iam truncos demissae, vident sagittas et scolopetas, quas expertae sunt aliquando, aptari, ac in se dirigi, vento velocius ad arborum culmina resultant, ibi conquestibus rabidis emissis, dentibus frendent minabundae. Tantam esse illarum dexteritatem inquiunt, ut discussas in sua corpora sagittas evitare sciant, et manu prehendere, ac si sponte porrectas acciperent: sclopetarum tamen globulos non ita disicere didicerunt, quibus multas iuniores, forte [orig: fortè] non ita sagaces, nostri extinxere. Quando sociam vident aliquam de suo grege praecipitem ruere vulneratam, â nostrisque tolli e [orig: è] terra, tanto fremitu ac strepitu tonant et replent aethera, ut mille leonum rugitus et tigridum totidem superent runcatus. Sed unum est auditu gratissimum. Quaeque simia, quando iam captant arbores ascensu suo, lapides quotquot una [orig: unâ] manu gestare potest, ore etiam aliquot supportat, indeque lapidibus certant in transeuntes, quando aut sagittas, aut sclopetas in eas iaculari cessant nostri. In vetulam melampo maiorem, caudatam simiam, sagittarius e [orig: è] nostris tetendit scorpionem: exspectaturam se simulavit simia; sed ubi iam dirigi oculo clauso sagittam vidit, iaculato in sagittatium lapide, faciem acriter contudit, et dentes illi dicitur confregisse. Denovo tamen stratagemate poenas cercopithecus dedit: quo enim tempore lapis ad sagittarium decidebat, sagitta in simiam ascendebat. Interfectam comederunt in deliciis. Comedissent et bufones, aut si quod deterius; tanta illos fames urgebat. Quod de occursu in milites fertur, occasionem puto de disse priscis, ut simios aliquos vetusti orbis homines putarint ob simile stratagema. Haec natalitia Cynocephalorum fabulis. Aliquando putavi et pygmaeorum fortasse fuisse, adeo [orig: adeò] in pluribus simulant humanos actus. Illud mirum commercii quoda m~odo capaces esse. Iohannes Ardenois scribit, magnam familiaritatem contrahere simios cum barbaris, pro argento cum illis ludere, deinde ex lucro parato invitare ad tabernam, et solvere pretium vini numerata pecunia. Fortasse maior est calliditas quam ob oculato teste accepi. Aderat inter milites Havanc, dum luderent simius: observabat illum qui plus lucraretur, haerebatque eius lateri donec colludium largiretur pro more. Si nolebat, pugnis simius caedebat; si donaret statim ad tabernam convolabat, et manu acceptum vas porrigebat vendenti vinum, ut sibi infunderet. Coronato calice tunc ebibebat, mox solvebat pretium, colludio tradito, et recedebat: quod si excederet pretium colludii, exspectabat ut rursus venditor infunderet merum: quod bis aut ter repetebat pro valore argenti. Iosephus Acosta alium narrat missum ad tabernam, non prius tradere solitum pecuniam, quam acciperet lagenam plenam, quam adversus pueros tutabatur, fugans eos correptis per intervalla


page 143, image: s207

lapidibus: et quamvis vini avidus potor esset, illibatam tamen Domino referebat. Idem mulieribus fuco ornatis valde infensus, discerpebat crines et cultum. De ferocia illud admirandum, quod Petrus Martyr prodidit hac historia, animalia nutriri in ara [orig: arâ] Cariai eadem, quae iam diximus: sed unum reperere [orig: reperêre] naturae longe [orig: longè] dissonae, id est grandi cercopitheco par, cauda longiore proceriore que. Cauda suspensus, et robur, ter quaterve se devolvens, captando, ex ramo transiliit in ramum,. et exarbore sese proiecit in arborem, ac si volitaret. Arcuarius e [orig: è] nostris unum sagitta confixit. Vulneratus sese deicit cercopithecus, hostem vulneratorem rabidus adoritur. Stricto ense agit in pecus venator, lacertum cercopitheco abscidit, cepitque mancum ferociter renitentem. Ad classem perductus, inter homines parumper mansuetudinem induit. Dum sic ferreis vinctus catenis servatur, e [orig: è] littoribus adducunt aprum venatores alii (cogebat namque carnium desiderium nemora perlustrare) cercopitheco aper, et ipse ferox ostenditur. Setas excutit uterque. In aprum cercopithecus furibundus salit, cauda circumligat aprum, cum servato a [orig: à] venatore victore suo lacerto, guttur apri prehendit, reluctantem suffocavit. Astuto etiam stratagemate suo usum alium simio Hispali, quem volebant occidere: ille per domorum tecta fugax, vidit se a [orig: à] sagittario peti. Descendit ilico per fenestram quandam, et casu obvium infantem ab incunabulis corripiens, complexus est, iterumque se tectis restituens quoties sagittarium videbat, obiciebat pro clypeo infantem. Conscius erat, non emissurum sagittam cum periculo innocentis. Tantum Nierembergius. Differentiae Cercopitliecorum sunt variae, seu magnitudinem, seu colorem, caudam, et alia spectes. Scribit Megasthenes referente [note: Aelian. H. A. l. 7. c. 20. ] Aeliano, in Prassiana Indorum regione vagari maximis canibus non inferiores, caudamque quinque cubitorum longam trahere. Coloris ratione, alii sunt nigri; alii cinerei, caesii, varii. Scaliger aliquos nigros cum maculis albis; alios gilvos; alios furvos; alios fulvos observavit. Caudam alii longiorem, alii breviorem habent. Ceterum optime [orig: optimè] mihi in Barbatos, Erectos, Leoninos, Moschatos et Ambiguos distingui posse videntur. Barbatorum aliquot [note: Marcgrav. Hist. Natur. Brasil. l. 6. c. 5. ] sunt genera. Qui Guariba apud Brasilienses dicitur, caprinam et rotundam habet. Ipse magnitudine est vulpis nostratis: facie elata, oculis nigris, splendentibus: auribus brevibus subrotundis: cauda longa et versus extremitatem nuda, quam semper torquet; pilis totius corporis nigris, longis, et splendentibus. Maximo numero in silvis inveniuntur, ibique horribilem clamorem excitant. Singulis diebus, inquit Marcgravius, ante et post meridiem semel atque iterum conveniunt. Unus eorum minor in medio et altiori loco residet, reliqui paulo [orig: paulò] inferius circumsident, tunc praecinit superior alta voce e signo manu dato, reliqui omnes accinunt, tamdiu cantiones prorogantes, donec superior iterum manu signum det, tunc omnes uno momento silent, et superior grandi voce cantionem sinit. Catulos suos in dorso gestant in ramis arborum discurrentes. Mordax animal, nec domari potest. Dantur et alii nigri ingentes, qui longam, nigram, et villosam barbam habent. Nigritam mulierem si solam offendere, vi adactam stuprant. Quem Clusius descripsit, hoc peculiare habebat, quod eius satis longa cauda in floccum desineret, leonum ritu. Guineensis ille qui in Congo vocatur Equima, pilos habet fuscos, sed per totum corpus quasi adustos: fuscis punctulatim albus inspergitur. Barba, quae egregie [orig: egregiè] alba, capillis duos digitos longis passis, et quasi pexis constat. Itatus, os ample [orig: amplè] diducit, et mandibulas celeriter movet. Ad hunc referri potest alter magnitudine par, qui in utraque gena, magnam copiam pilorum longorum ex albo flavescentium, instar magnae barbae hircinae, utique et ad


page 144, image: s208

utramque aurem tenet. Crura et pedes nigri. Ludit et clamat ut alter. Ambrosinus trium icones exhibet. Pri mum Callitrichen esse putat, quem in alio caelo, quam [orig: quàm] Aethiopico, vivere posse negat. Alter quoque ipsi congener esse videtur. Tertius facie est senis, cauda [orig: caudâ] longissima [orig: longissimâ] nigra [orig: nigrâ]. Erectum nobis Gesnerus prodidit; facie, cruribus, et membro virili hominem aemulantem. Stando magis perseverat; ideo [orig: ideò] nomen dedimus: pueros et mulieres non secus amat ac homines suae regionis; conaturque, si vincula effugerit, palam cum illis concumbere. Tantae est industriae; ut aliqui homines, minus [orig: minùs] ingenio valere dicantur. Leoninorum aliquot sunt species. Prima est illa, quae Brasiliensibus Cagvi, Congensibus Pongi dicitur: estque maior et minor. [note: Marcgrav. Hist. Brasil. l. 6. c. 5. ] Maior obtinet magnitudinem Cercopitheci Cay, cui et aliquomodo similis est. Facies illi rotunda, leonina; aures nigrae et pilis nudae: os leoninum: oculi nigri. Cauda unum pedem et quatuor digitis longa, et pilis ruffis vestita. Maior, Leonem quoque facie refert; capite parvo, et vix pomum minus aequante; naso exiguo; oculis tenens: dentibus acutissimis; auribus subrotundis: cauda [orig: caudâ] decem digitorum longa; ex albo quasi et fusco annulata. Velocissimus est in saliendo: et vescitur pane, farina [orig: farinâ] Mandioca et aliis. Totum corpus longitudinis [note: Nieremb. Hist. Exot. l. 9. c. 44. ] est sex digitorum. Altera est, quae Sagovin dicitur, forma [orig: formâ], quantum ad collum, rostrum, anterioremque corporis partem, leoninae similis: sed adeo [orig: adeò] delicata, ut navis in mari agitationem nullo modo ferre possit. Praeterea, adeo [orig: adeò] superba, ut ob levissimam occasionem inedia [orig: inediâ] potius et cibi abstinentia [orig: abstinentiâ], vitam finire cupiat, quam minimam molestiam perferre. Quem Nierembergius vidit et descripsit, a [orig: à] Roderico Lincio advectum, erat sciuro minor, et adeo [orig: adeò] delicatulus, ut villo sapelle fovendus esset. Rostrum et capitis pars anterior, leoninam quodammodo formam referebat, fuscoque colore, cui rubedo permixta erat praedita. Aures albicantibus villis erant hirsutae; quibus ruber color etiam admixtus: guttur et pectus longioribus villis, partim fuscis, partim albis tecta habebat: reliqui pili per corpus sparsi nigri et albi, radiati a [orig: à] dorso ad ventrem alternis erant dispositi: Cauda etiam, quae longa erat, similis coloris pilis alternatim erat tecta: venter nigris pilis tectus: Crura breviores albi pili quadam [orig: quâdam] rubedine infecti tegebant. Pedes in quinque digitos, non valde [orig: valdè] longos fissi, albis unguibus erant praediti; fortasse nullus elegantior. [note: Marcgrav. Hist. Brasil. p. 227. ] Mofchatus, Brasiliensibus Caitaia dicitur. Pilo est longiore ex albo flavescente. Capite subrotundo; fronte haud elata [orig: elatâ], aut pene [orig: penè] nulla [orig: nullâ], naso parvo et compresso; cauda [orig: caudâ] acuata [orig: acuatâ]. Altissima [orig: Altissimâ] voce clamat: et facile [orig: facilè] ad iram commovetur. Meminime apud Generalem Wardenburgium ex Brasilia reducem Amstelodami vidisse. Est et alia huius species, pilo magis fusco, instar Zobellinorum. Ad Ambiguos spectant, Macaquo Congensium, Cay Brasiliensium, et Guineensis [note: Marcgrav. Hist Brasil. l. 6. c. 5. ] alius. Macaquo, colore est lupi: naribus bifidibus elatis; capite ursino; natibus calvis; cauda [orig: caudâ] arcuata. Longitudo corporis a [orig: à] capite ad caudam, unius pedis et supra: Crassities ubi maxima, unius pedis et novem digitorum. Clamat, hah, haha. Penem [note: Letius Hist. Americam c. 10. ] habet humano similem. Cay apud Touvoupinambutios est frequentissimus, pusillus, et nigri coloris. Maxima ex parte in silvis versatur, et potissimum peculiaribus arboribus insidere solet, ferentibus siliquas perinde crassas, ut nostrae maiores fabae, quarum fructu vescitur. Guineensis alius, pilo est ex umbra gryseo, fuscae et flavo ex umbra admixto, fere [orig: ferè] ut in dorso leporino: capite parvo, et cauda longa.

CAPUT IV. De Cynocephalo, Papione, et fera [orig: ferâ] Upalim.

[note: Nomen. ] CYnocephalus a [orig: à] canino capite nomen accepit, quasi kuno\s2 kefalh\, Gesnerus Tartarinum alicubi vocat, quod [orig: quòd]



page LXII, image: s209

[illustration:

Tamandua î.

]

[illustration:

Tamaudua guacu.

]

[illustration:

Ai sive ignavus.

]

[illustration:

Tatu seu Armadillo.

]



page 145, image: s210

[note: Gesner. in Appendice quadrup. ] primum [orig: primùm] ex Tartaria hoc animal advectum sit. Aelianus kunopro/s1wpon dixit, quod faciem caninam habeat. Aristoteli forte [orig: fortè] est xoiropiqhko\s2, seu simia [note: Descriptio. ] porcaria. Eiusdem ferme [orig: fermè] formae est cuius simia caudata: at in corporatura [orig: corporaturâ], crassior, validior, et magis efferatus, faciemque caninam a [orig: à] natura adeptus est. Strabo faciem Satyro similem ei tribuit. Feminis sua natura excidit, ut palam expositam extra corpus vulvam, per omnem vitam ferant. [note: Locus. ] Reperiuntur in Aethiopiae partibus, si Solino fides; in regione Arabiae a [orig: à] Dira usque ad Austri cornu, et praecipue [orig: praecipuè] in ultimo promontorio, si Straboni. Aelianus montes supra Dachinabadem ipsis tribuit; Herodotus regionem quam Aratores in Lybia versus [note: Cibus. ] occidentem habitant. Cibus ipsis idem cum simiis. Fructus testaceos dum edunt, in volucra reiciunt. Carnibus quoque et assis et elixis vescuntur: illis inprimis, quae ad delicias in culina paratae sunt. Vini potionem non recusant. [note: Vox. ] Vox iisdem rudis et varia. Aliquando [note: Aelian. H. A. l. 6. c. 48. ] acutum strident, aliquando ululant. Orus latrare dixit. Ad Naturam et Mores Cynocephalorum pertinet, quod [orig: quòd] facile [orig: facilè] ad iram effunduntur: quod [orig: quòd] numquam a [orig: à] petulantia sunt alieni, praeterquam quod [orig: quòd], teste Plinio, simiis sint efferatiores: quod [orig: quòd] instinctu [note: Aelian. H. N. l. 6. c. 5. ] quodam naturali ducti, Aeliano auctore, tempore aequinoctii, singulis horis diei ac noctis mingunt, et clamorem quendam edunt: quod [orig: quòd] denique mas in interlunio, nec comedit nec quopiam intuetur, sed faciem in terram deicit: femina vero [orig: verò], etiam sanguinem e [orig: è] genitali emittit. Lunae exorienti congratulari dicuntur. Ideo [orig: Ideò] in sacris ab Aegyptiis nutriebantur, ut inde tempus Synodi luminarium scire possent. Ingenio quoque sunt singulari, et proxime [orig: proximè] post elephantinum ad humanum accedens. [note: Strabo Geogr. l. 15 Bellon. Observ. l. 2. c. 52. ] In Aegypto discunt ad quemlibet epistolas deferre. Observavit Bellonius qui nummos hero deferendos, manu protensa, a [orig: à] spectatoribus exigebant. Referri ad Cynocephalos potest, tum illud animal cuius Alvarez in Aethiopico itinere meminit; tum illud cuius Clusius. Illud vervecem magnitudine aequat, et instar leonis hirsutum est; gregatimque in monte secus locum Calote dictum [note: Ambrosin. Hist. Digit. l. 2. c. 7. ] incedit. Hoc, corpus villis longis cineracii coloris obsitum habebat, caudam cercopitheco breviorem, rostrum longum, extima [orig: extimâ] parte obtusum; nates glabros prorsusque depiles, et sanguineo colore refertas, ac si cutis ab illis detracta fuisset. Papio Germanis Pavyon, animal est, ex descriptione Gesneri, magnum, hirsutum, horrendo capite, brevibus cruribus, cauda fere [orig: ferè] vulpina, sed admodum [note: Ambrosin Hist. Digit. l. 2. c. 8. ] brevi et plaerumque erecta. Pedes sunt humanis similes, et proceritati corporis minime [orig: minimè] respondentes. Tam est solutissimum animal, ut ad feminarum conspectum effervescat. Vescitur pomis, pyris, et aliis arborum fructibus: aliquando panem et vinum pro potu appetunt. Femina geminos, marem nempe et feminam unica [note: Ambrosin. Hist. Digit. l. 9. c. 9. ] paritura [orig: pariturâ], ut plurimum eniti solet. Fera Upalim Cercopitheci Aethiopici est magnitudine. Pellis quasi cocco tincta rubet, maculis aliquot in locis conspersa. Caput instar globi rotundum. Pedes rotundi et lati, nocuis unguibus vacui. Mauri carnem assulis verberatam ut tenerior evadat, comedere solent. Quibus cibariis delectetur, ignotum.

CAPUT V. De Ignavo.

[note: Marcgr. Hist. Brasil. p. 221. ] DUas Ignavi species nobis auctores prodidere. Primam Lusitani Perillo ligero, seu Caniculam agilem per antiphrasin vocant; aliquando [note: Clus. in Auctar. Exoticor. ] Priguiza. Magnitudine est mediocris vulpis nostratis. Collo brevi, duos ad summum tres digitos longo: Capite parvo et subrotundo: Ore turbinato non amplo. Dentes habet instar agni, nec acutos; nasum glabrum, elatum, nigrum: Oculos parvos, nigros, somniculosos: auriculas nullas: caudam obtusam figura panis sacchari. Ungues in singulis pedibus tres, ex albo flavescentes et deorsum incurvatos;


page 146, image: s211

superius arcuatos, inferius excavatos. Totum corpus prolixis et duos digitos pene [orig: penè] longis pilis est vestitum cinerei coloris, Taxi similibus, sed mollioribus et cum albedine mistis. Animal est ignavissimum, et tardissimi incessus, adeo [orig: adeò] ut eum in vivo cum admiratione Cl. de Laet, observarit. In arboribus lentissime [orig: lentissimè] rependo progreditur, ibique habitat, foliis arborum vescens. Numquam bibit. Vocem iiii rarissime [orig: rarissimè] edit. Arctissime [orig: Arctissimè] quae semel unguibus apprehendit, tenet. Pluviam etiam levem metuit. In dissecta foemella observatum, cor motum suum, corpore avulsum, per somihorium retinuisse: placentam uterinam constitisse multis particulis carneis, instar substantiae renum, rubicundis, magnitudinis variae instar fabarum: in quas per multos ramulos vasa umbilicalia inserta erant. Fetum, pilos, dentes, ungues habuisse. Cor foemellae, inquit Marcgravius, duos insignes habebat auriculas, cavas. In ventriculo os superius duos digitos transversos a [orig: à] pyloro: eratque in altera parte ventriculi, ubi superius alias [orig: aliàs] comuniter os esse solet, processus instar intestini spithamae longitudine, sed nullum exitum habens. In ventriculo plane [orig: planè] viridis materia foliorum arboris comestorum inveniebatur. Papillas duas in pectore. Corium solidissimum et tenax. Animal, addit idem, sine dubio vivax. Intestinis enim omnib. exemptis adhuc se movebat, et pedes contrahebat. Icon quam adicimus, paulo longius collum exhibere, De Laetius, qui vivum vidit, testatur. Addunt quidam tanta pertinacia adhaerescere, ut nisi mortuus non avellatur. [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 15. ] Hernandus unius diei spatio vix quinquaginta passus pertransire posse dixit: Nocte duntaxat sonitum edere, posteriorib. syllabis sensim magis ac magis gracilescentibus: et in arboribus viginti aliquando dies nullo cibo assumpto commorari: obtuso denique visu praeditum esse, addidit. Altera species, quae Lerio Hay dicitur, simiae habet faciem, cutem hispidam et villosam, crura hirsuta, ternos in singulis pedibus acutos et oblongos ungues. Capta sine difficultate cicuratur.

CAPUT VI. De Taxo.

[note: Ambrof. Hist. Digitat. l. 2. c. 11. ] TAxus nullum proprium apud Graecos nomen habet. Latinis dicitur etiam Daxus, ut Alberto, forte [orig: fortè] a [orig: à] Graeco das3u\s2 hirsutus et villosus; Meles seu Melis; Melus, ut Bartholomaeo Anglico; Melo et Melotus, ut Isidoro, seu propter membrorum rotunditatem [note: Descriptio. ] seu propter aliud quid. Est animal fele maius, et vulpe, ad cuius naturam accedit, humilius, pelle villosa [orig: villosá], rigida [orig: rigidâ], coloris leucophaei. Pilos plures habet albos quam [orig: quàm] nigros. Caput in medio nigrum, in lateribus album: Dorsum latum: dentes acutissimos. Crura sinistri lateris ipsi quidam breviora assignant, sed experientia [orig: experientiâ] reclamante. [note: Locus. ] Reperiuntur passim, in locis montanis Italiae, Helvetiae, et aliis. Victitant [note: Cibus. ] crabronibus et vermiculis; pomis et vuis, quorum esu autumno potissimum pinguescunt. Cuniculorum tamen carne apprime [orig: apprimè] delectantur, tum anseribus, pullis et aliis avibus. Fetus [note: Generatio. ] more vulpium in utero gerunt, et cum luna ternos orbes compleverit, pariunt. Adventante autumno quandoque duos, interdum tres enituntur. Summa taxis cum vulpibus antipathia. [note: Antipathia ] Hi enim ubi egressos observavere, latibula eorum excrementis conspurcant, et foetore replent, ut alia exstruere cogantur. De Natura et Moribus [note: Natura et Mores. ] habe, Pellem adeo [orig: adeò] densam gerere, ut ictui resistat: Nasum tam imbecillem, ut violato, moriatur. Ideo [orig: Ideò] [note: Plin H N. l. 8. c. 28. ] forte [orig: fortè] Plinius, has bestias distenta et sufflata [orig: sufflatâ] cute morsibus canum et ictibus hominum reluctari scripsit. A canibus aut aliis feris vexatus semet ipsum resupinat, atque dentibus et pedibus repugnat. Brevitatis pedum conscius non longe [orig: longè] a [orig: à] latibulo digreditur. Urgente bruma occultatur, et somno pinguescit. Ad focum hieme allatus, in carbones se conicit, ut Carolus Stephanus observavit. Crescente luna [orig: lunâ] adipem eius augeri,



page LXIII, image: s212

[illustration:

Carigueiia.

]

[illustration:

Aperea Cuniculi species. Veld ratte.

]

[illustration:

Cavia Cobaiia Cunic. Brasil. spec.

]

[illustration:

Aguti vel Acuti Cunic. Br. spec.

]

[illustration:

Paca. Cunic. Bras. sp.

]

[illustration:

Cuniculi Indus Gesneri.

]

[illustration:

Dachs.

]

[illustration:

Tatu Apara.

]



page 147, image: s213

decrescente minui, interlunio eadem [orig: eâdem] destitui, incertum. Morsus eius exitialis, quod [orig: quòd] crabronibus et aliis venenatis victitet. Ingenium in quibusdam [note: Olaus Magnus l. 18. c. 18. ] ostendunt. Dum latibula effingunt, ignavum effossae terrae vectorem constituunt, et postquam supra supinum extensrs cruribus terram accumulavere, per pedes mordicus apprehensos, extra antrum educunt: idque toties repetunt, donec latebrae latitudo habitatoribus sufficere possit. Tantam palearum et foliorum prosternendo sibi lecto, unica vice, capite et pedibus intra foveam ducunt, quantam homo sub brachio deferre non posset. Latibula cum duobus ostiis fabricant. Flante Austro septentrionale aperiunt; flante Borea [orig: Boreâ], australe. Victum pro hieme colligunt; qua [orig: quâ] durante, dum mas an ad vernum tempus sit duraturus dubitat, ne femina ad satictatem comedat prohibet. Quando in senio excaecantur, tunc ex fovea ad pastum non egrediuntur, sed se invicem nutriunt. Dum in eminentiori colle deprehensi venatores sentiunt, pedes anteriores supra capita ponunt, corporeque in globum redacto, more ursorum, sese praecipitant. [note: Usus. ] In Italia, Germania, et aliis [note: Bruyer. de Re cibatia l. 13. c. 3. ] regionibus, habentur Taxorum carnes in deliciis, inprimis si autumno capti fuerint. Apud Helvetios cum pyris coquuntur. Savanorola porco silvestri assimilat; Platina carni hystricum. Quantum ad Medicinam, adeps taxiper clysterem infusus, dolores nephriticos mitigat: mammarum scissuris prodest, in compositionibus arthriticis adhibetur. In membris [note: Vecker. l. 2. Antid. Special. ] contractis oleum commendatur, cuius parandi rationem Veckerus docet. Sanguis siccatus leprae medetur, si Carolo Bovillo credimus. In peste cum sale et cornibus animalium destillatus offertur. Lonicerus diebus tantum canicularibus destillat, et drachmas duas praescribit. Gesnerus compositionem quae recipit sanguinem taxi, terram Armenam, Crocum, et tormentillam, saevissima [orig: saevissimâ] peste, feliciter adhibitam, se legisse scribit. Cinis supprimendo sanguini inservit. Nihil de cerebro, testiculis, et dente vel pede sinistro, quem brachio subligatum memoriam iuvare, Albertus prodit, dicam. Ex pellibus Taxorum olim quoddam genus vestis texebatur, quae ab humeris usque ad lumbos [note: Diff??? ] pendebat. Ex iisdem canum collaria conficiuntur. Differentias si attendas, Olaus Domesticorum, qui ludicri, et silvestrium, quorum setae rigidae mentionem facit. Communiter in Caninos et Porcinos distinguuntur. Ambas in agro Matisconensi se accepisse, affirmat Bruierinus. Canini rictu sunt canino; latibula in locis sabulosis fodiunt, et quidem sine multis cuniculis; et cadaveribus, illisque cibis, qui canibus in deliciis vescuntur. Porcinos Carolus Stephanus subalbidos et caninis maiores facit; et circa ostium cavernae, parva [orig: parvâ] prius rostro excavata fovea, excrementa deponere scribit. Addit Gesnerus, radicibus, fructibus, et omnibus quae sues appetunt, vesci. In regione Americana quoddam animal vagatur nomine Heyrat, quod bestiam mellis avidissimam significat. Colore est castaneo, magnitudine Cati. Quottidie [orig: Quottidiè] apum opificium inquirens, in arborib. versatur. [note: Nieremb. Hist. Exot. l. 9. c. 43. ] Potest ad Taxum referti. Quaupecotli, et Tzcuintecuani. Illud, animal est duos plus minus dodrantes longum; rostro prolixo, tenui: versus superna contorto, prolixa [orig: prolixâ] item cauda, pilo longo, circa alvum candente, cetera fusco aut atro, candentique sed circa dorsum nigriore, atris pedibus et incurvis unguibus. Mitescit facile [orig: facilè], vorax est; nullis escis oblatis parcit, placidum est item, ac mille modis blandiens, sed ignotis noxium. Reperitur in nova Hispania, et gaudet [note: Nieremb. l. 9. c. 77. ] montibus. Tzcuintecuani, seu Cynodeticus, est huic congener, non solum magnitudine et moribus, sed etiam rostro, quod praelongum est ac tenue, et pedibus. Color albus est, maculis nigris ac magnis distinctus. Nomen habet a [orig: à] mordendo. Vivit non longem a [orig: à] mari Australi. Hisce congener est Tlalcoyotl, animal pilosum, duas spithamas longum, unguibus melis, crurib. brevibus, nigro vestitis pilo,


page 148, image: s214

[note: Nieremb. l. c. c. 73. ] brevissima [orig: brevissimâ] cauda. Caput habet parvum, rostrum tenue et longiusculum, caninos exsertos, corpus album in fulvum vergens, sed dorso ac superna capitis parte et colli nigris, lineaque distinctis candenti. Victus eadem ratio, quae quanperotli.

CAPUT VII. De Castore.

[note: Nomen. ] CAstor, Graecis k\e/stwr\, nomen u)po\ [note: Ambros. Hist. Digit. l. 2. c. 13] to=u gaste/ros, id est a [orig: à] ventre invenit, u(poga/strion ga\r to\ cw=on\, kai\ xedo\n o=lon koeli/a: quod fere [orig: ferè] totum hoc animal venter sit. Ridiculi; qui a [orig: à] castrando deducunt, quasi venatoribus visis, conscius se propter testiculos peti, eosdem dentibus evellat, et abiciat. Parvos enim habet et spinae adhaerentes, qui superstite ipso, avelli non possunt. Dicitur et Fiber, non tam quod circa extremas fluminum ripas assidue [orig: assiduè] versetur, [note: Salmas. in Solin. ] et fibrum antiqui extremum dixerint: quam [orig: quàm] ab Aeobeo fibro\s2 mollis, quod [orig: quòd] molles pilos habeat. Lutram ab iisdem extremis fluminum oris dici, quae Priscis, lytrae, falsum. Diversa enim sunt animalia Bellonio est Aristotelis Latax, sed falso [orig: falsò]. Distingauntur enim. An Orcliia dici possit, non decido. Quidam Semipiscem ob vitam [note: Descriptio. ] amphibiam dixere. Colore est ex albo cinerco in dorso nigricante: pilo quam Taxi subtiliore, qui quo nigrior, eo [orig: ] pellis pretiosior. Dentes habet acutissimos, quibus ligna secat, anterioriores rubidos. Pedes priores caninis similes, posteriores propter membranam interiectam anserinis quibus in natando utitur, utrosque quinque digitis [note: Plin. H. N. l. 8. c. 30. ] constantes. Caudam piscium similem fecit Plinius. Secundum eundem, [note: Bello~. Hist. Aquat. ] in maiore, sesquipedalis est, senos digitos lata, duos crassa, quatuor interdum librarum pondo, ad margines in tenuitatem desmens; membrana [orig: membranâ] glabra [orig: glabrâ] et livida [orig: lividâ] contecta, super quam lineae quaedam, squamas piscium mentientes, incredibili artificio depictae sunt. In inguinibus geminos habet tumores ori anserini magnitudine, utrinque unum, membrana [orig: membranâ] sua [orig: suâ] conclusum. Inter hos pudendum residet. Tumores hi, folliculi sunt membrana [orig: membranâ] contecti, in quorum medio meatus, ex quibus liquor pinguis et cerosus exsudat, quo, admoto ore deterso, corporis quos contingere potest partes, velut oleo oblinit, non aliter ac aves quaedam, quibus supra podicem vesicula est, liquorem pinguem et olei aemulum continens, eundem rostro exhauriunt, et pennas perungunt, ne sub dio morantes, madefieri possint. Testes non esse, vel exinde colligere licet, quod nullus ab his conspiciatur meatus. partes internas sispectemus, lingua, corde, ventriculo, intestinis, et hepate in quinque lobos diviso, porco potius quam [orig: quàm] alteri animali similis est. Fel sub minoribus iecoris lobis latitat. Splen parvus pro magnitudine corporis iudicatur. Renes magni tamquam vituli anniculi, et copiosa pinguedine obducti. Vesica suillae similis. Testes parvi et spinae adhaerescentes. Femina, observante Matthiolo, unico tantum meatu, et parit, et egerit, et mingit, uteri et vesicae cervicibus illuc concurrentibus. In secto Castoreo, comperit Gesnerus, substantiam in folliculo flavam, solidam, cerae similem, acrem et minime [orig: minimè] terream. Ipsum unius librae pondere fuit. Comperit et genitale, quod unico ossiculo constabat. Invenit in utroque tumore et alium folliculum, substantiam melleam et foetidam putrescentis casei instar, continentem. Habetur et in feminis, sed adeo [orig: adeò] exiguum, ut vix unciam ponderet. In quo Bellonius calculos ovi magnitudine invenit, adulteratum sine dubio erat. [note: Locus, Scalig. Exerc. 215. Bruier. Rei Cibariae l. 18. c. 4. ] Reperiuntur Castores, apud Burgundiones circa Matronam fluvium; Sequanos in agro Cabillonensi, Lotharingos, Austrios, circa Danubium ubi Biferi nominantur, in Helvetia, circa Arulam, Rusam, et Lomagum fluvium. In Polonia quoque, Russia, Prussia, et Italia, ubi potissimum Padus in mare se exonerat. Denique circa fluvios Ponti, unde optimum castoreum venit, et in Hispania. Aquas septentrionales potius quam [orig: quàm] Rheni, Danubii, et alios qui continuo navigiorum



page LXVIII, image: s215

[illustration:

Vitulus Marinus. See Kalb.

]

[illustration:

Lutra. Otter.

]

[illustration:

Castor. Fiber. Biber.

]

[illustration:

Lonx Lonza.

]

[illustration:

Herinaceus. Igel sew Igel.

]

[illustration:

Hiistrix. Dornschwein stachelschwein

]



page 149, image: s216

decursu sollicitantur, frequentare, Olaus Magnus auctor est. Ubicumque autem degit, amphibium est animal. [note: Cibus. ] Ideo vicinas littoribus cavernas ponit. Vescitur foliis arbor. Corticibus item almi, populi et aliorum. Salices tamen platyphilli maxime [orig: maximè], ob summam amartitem appetit. Piscibus vesci Albertu falso [orig: falsò] prodidit. Nam Pelicerius Episcopus Monspeliensis fre quenter vivos et mortuos apponebat, quos tamen nec olfacere quidem [note: Generatio: ] voluerunt. Ineunte aestate, quo tempore Delphini constellatio una [orig: unà] cum sagittario occidit, in libidinem solvuntur. Tempus pariturae finis autumni est, quo solia delabi solent. Vocem Iulius Pomponius cum per Onomatopaeiam exprimere non posset, scriptis mandavit, vagitum infantis [note: Natura et Mores. ] apprime [orig: apprimè] repraesentare. Naturam et Mores sequentia testantur. Non prius mordere desinunt, quam [orig: quàm] fragorem ossium audiverint. Quando domi aluntur, tatus [orig: tätus] ipsis pudor, ut nec stercorenec urina [orig: urinâ] domum inquinent: si non patet egreslus, querulantur. Tanto amore fetum prosequuntur, ut quaedam, portis et clavis evulais, ex ex alto se praecipitem dederit, quod ab Episcopo Monspeliensi Pellicerio proditum. Pedibius anterioribus tamquam manibus ori cibum admovent. Alvo; propter arborum cortices quibus vescuntur stipata [orig: stipatâ], seu quod [orig: quòd] parum fellis ad intestina confluat, partes posteriores saepe in aqua madesaciunt. [note: Aelian. H. Al. l. 136 c. 47. ] De avulsione testium, dum venatores fugit, quod [orig: quòd] dicitur, falsum est; nataque inde opinio, quood [orig: quoòd] eas tam astute [orig: astutè] occultet. Ingenium singulare habere, observatio dedit. Nam cum [orig: cùm] ligna ad exstruenda hablitacula convehunt, super senes resupinatos eadem artificiose [orig: artificiosè] inter crura componunt, eosdemque arreptis caudis ad destinatum locum trahunt. Senibus dorsum mirum in modum glabrescit. Illi qui Scythis servi dicuntur, poma legunt, et cortices cçdunt; alii supra duorum iunctorum dorsum, create ex bacillis composita [orig: compositâ], poma et cortices superimponunt. Iidemnigris, qui et Domini vocantur captis, luctum et gressu et facie indicant. Ligna caesuri, semper eadem [orig: eâdem] semita [orig: semitâ] a [orig: à] fluvio ad arborem gradiuntur, arboremque non prius relinquunt quam [orig: quàm] totam dentibus dissecuerint, et prope [orig: propè] casuram, ne opprimantur, singulis ictibus suspiciunt. Aedificia denique, quandoque in loco altiori, aliquando in declviori, prout amnis undare folet, construunt. Mutant ea pridie [orig: pridiè] quam [orig: quàm] fluminis aqua augeatur. [note: Usus. ] Carnes non sunt insuavis gustu, si omnem virositatem apparatu deposuere. Partes anteriores de calore participant, posteriores, tcste Matthiolo, tanta scatent frigiditate, ut ad instar testudinum terrestrium, ieiunii tempore admittantur. Cauda apud Lotharingos in deliciis est, et saporem muraenae bene [orig: benè] praeparatae refert. Assatur a [orig: à] quibusdam, et pauco zingibere conspergitur. Gesnerus saporem carnium thunnivel angevillae prae se ferre scribit. In Medicina, Castorei, fellis, coaguli, urinae, caudae et pellis usus est. Castoreum, quod secundum Dioscoridem, multis naturalibus tunicis circumdatum, liquore intus velut ceroso, gustu acri, et odore gravi, eligendum est, quod ab animali im vigore aetatis constituto, extrahendum est, et extractum, cum melleo liquore, in tundicis contento, exsiccandum; quod [orig: quòd] denique ad septennium vires obtinet; in morbo comitiali, lethargo, in a ceto acerrimo cum ruta decoctum; vertigine, si eo cum semine viticis, ex oleo rosaceo, vertex perungatur; oblivione chronicos morbos inseqvene prodest. Cum ammoinaco et aceto mulso asthmaticis opitulatur. Singultosis a [orig: à] plenitudine vehem enter succurrit. Colicam affectionem sedat. Gonorrhoeam, in succo viticis et aceto decoctum, cataplasmaris instar pectini et genitatlibus applicatum, sistit. Ad ievandam conceptionem suffimenti ex eo genus, Rondeletius commendat. Omnes uterinos affectus a [orig: à] frigidis causis procedentes, inrpimis suffocationem, compescit. Puerperii excrementa purgat, Opium optime [orig: optimè] corrigit. Plurima denique medicamenta, aquas nempe, pilulas, extracta, oleo,


page 150, image: s217

unguenta, cerata ingreditur. Fel venerem stimulat. Coagulum in morbo comitiali in credibili adiumento esse solet. Urina contra venena datur. Cauda intestinorum vulnerib. medetur. Cinis pellis cum pice liquida combustae, succo porri mollitus, sanguinem undiquaque manantem, excellenter supprimit. Eadem [orig: Eâdem] paralytici utiliter vestiuntur [orig: vestiüntur]. Dentes de collo suspenduntur, tamquam amuletum contra casum. Pinguedine pisces inescantur. Ex pilis mollioribus galeri et tibialia fiunt. Ex pellibus apud Gleonos populos [note: Differentiae. ] rhenones. Circa Differentiam nihil plane [orig: planè] occurrit. Scythae in Nigros, ruffescentes, et ex utrisque mixtos distinguunr; illos Dominos, hos servos appellant.

CAPUT VIII. De Lutra.

[note: Ambros, Hist. Digit. l. 12. c. 13. ] LUtra, quae et Lytra Varroni, vel u)po\ to=u lu/ein seu solvendo, quod arborum radices ad fluminum ripas sitarum [note: Nomen. ] dissolvat, vel u)po\ to=u lou/ein, a [orig: à] lavando, quod piscem in auqis investigando, frequenter se in aqua abluat; nomen sortita est. Graecis vocatur e)/nudris2, ab aqua, quod [orig: quòd] in eadem degat; Aeolibus e)lu/dris2, unde forte [orig: fortè] Lutra. Suidas [note: Suida l. 37 ] cum ea Ictim confundit. Silvaticus Hydrian perperam vocatvit. Gaza Lutria vertit. Aetio [orig: Aëtio] est ku/wn peta/mios, canis fluviatilis, quod [orig: quòd] canis instar [note: Descriptio. ] pradeam in auqis requirat. Corpore est quam [orig: quàm] Castor graciliore et longiore, capite canino, dentibus instar canis venatici; forma [orig: formâ] oris quadrata, unde tetragwn: prw/s1opos dicitur, auribus Castoris, cauda oblonga, terete, et in fastigium desinente, vulpinis cruribus, paulo [orig: paulò] tamen crassioribus, pedibus posterioribus planis et membrana communitis, pelle denique minus quam [orig: quàm] Castoris spissa [orig: spissâ], frequenti et brevi pilo conspersa, nonnihil ad castaneae colorem accedens. Reperiuntur [note: Locus. ] passim in Europa. Sed et in Ameriea haud parva ipsorum copia; in Canada inprimis. Maxime [orig: Maximè] vero [orig: verò] circa fluenta et lacus degunt, et quia cavernas quoque sibi effodiunt, inter amphibia reponuntur. Brasavolus copiosiores in agro Neapolitano stabulari [note: Cibus. ] prodidit. Vesuntur piscib. quorum [note: Bellon. Aquatil. l. 1. ] tantam copiam interdum in cavernas deferunt, ut aeris [orig: aëris] infectiometui possit. Vescuntur et mollib. herbarum cacuminibus, fructibus arborum et corticibus. Agricola hiberno tempore ad pastum egredi foribit. [note: Natuta et Ingenium. ] Ad naturam, mores [orig: möres] et ingenium referri dabet, quod [orig: quòd] in urinando aerem [orig: aërem] per intervalla exsortis naribus hauriunt, nesuffocentur: quod [orig: quòd] in antro veluti tabulatum ex ramis et virgis construunt, [note: Scaliget. Exseric. a 15. ] super quo, ne madesiant noctu cubare solent: et quod [orig: quòd] per aliquot millliaria ex aquae rivulo piscinae odorem excipiunt. Facilius etiam auram secun do flumine hauriunt. Ieiune cursum amnis superant: saturatae cum aquae fluxu delabuntur. Piscinam ingressae mira [orig: mirâ] agilitate meliores pisces aggrediuntur, et in omnes quam vis devorare non possint, saeviunt. Facile [orig: Facilè] cicurantur, et ad certum signum in aquas ad pisces capiendos se conicere [note: Usut. ] edocentur. In Suecia, ad coqui nutum pisces ex psicina in culinam deferunt. Carnes in Germania et Gallia a [orig: à] rusticis comeduntur, sed sunt craslae [note: Bruier. de re cibat. l. 13. c. 31. ] lentae et pituitosae. Gesnerus etiam Carthusianis concediscripsit. In Medicina praestat suum usum. Nam adeps medicamentis digerentibus infarctae et exassatae ad tollenda articulorum vitia, teste Hollerio, perutilis est. Sanguis, si Aelianum sequimur, cum aqua et aceto mixtus, nervis humanis intumescentibus conducit. Testes in morbo comitiali a [orig: à] quibus dam laudantur; castoreo tamen minus sunt efficaces. Iecur in furno tostum ad dysenteriae suppressionem commendatur. Sedilia ex pellibus haemorrhoides levant. Pelles ipsae paralysi, vertigini, et capitis dolori conducunt. Calceamenta ex iis dem dolores pedum mitigant. Ex iisdem apud nos chirothecae villosae ad aeris [orig: aëris] iniuriam coercendam consuuntur. Nec non ex pellei integra, cum capite, pedibus et cauda semimanicae hiemales fiunt. Circa Disserentias nihil fere [orig: ferè] occurrit.



page LXVII, image: s218

[illustration:

Mus alipinus Marmota Murmelthier

]

[illustration:

Sciurus Getulus

]

[illustration:

Glis Aldr.

]

[illustration:

Mus Indicus

]

[illustration:

Ichneumon s. lutra Aegypti.

]

[illustration:

Mus Muscatulus

]



page 151, image: s219

Congeneres videntur Lutrae, Saricovieme, et [note: Ambros. Hist. Digitat. l. 2. c. 13] Carygveibeiu, animalia Americana. Saricovieme, non excedit magnitudinem felis; pilo est molli, leucophaei coloris: pedes membranis quibusdam fulciuntur. Amphibia est. Carygueibeiu, [note: Maregr. Hist. Brasil, l. 6. c. 9. ] alias [orig: aliàs] Iiya, est magnitudine canis mediocris, capite obrotun do quasi felino sed acutiorl, auribus obrotundis, et quae inferius sitae sunt, cruribus et pedibus Cercopithe corummore. Quinque digitos quilibet habet, quorum interior brevior reliquis, Pilis tegitur ad tactum mollibus haud longis. Totum animal atri est coloris excepto capite, quod obscure [orig: obscurè] fuscum. In gutture maculam habet flavam. Vivit gammaris, piscibus, et farina [orig: farinâ] Mandiocae in aqua madefacta. De Su quod Amborsinus ad Lutramredegit, alibi agemus.

CAPUT IX. De Ichneumone

[note: Ambtofin. Hilt. Digit. l. 2. c. 14. ] IChneumoni nomen ab i)xne/vein, investigando, quod [orig: quòd] noxia diligenter investigans, alimenta a [orig: à] venenis optime [orig: optimè] [note: Nomen. ] distinguere valeat, impositum est. Albertus suillum appellat, quod pilis suillis induatur, et perperam Ibin, et Anschycamum. An Avicenna Thyamonem dixerit, ignioro. Manardus Alcastm vocatum putat. Graecis est u)/llos, porculus, seu sullus; quod [orig: quòd] more suis rostrum dum investigat, semper in [note: Bellon. observ. l. 22. c. 22. ] terra habeat. Hodie [orig: Hodiè] teste Bellonio, Mus Pharaonis, seu Aegypti vocatur. Aelianus, murem Indicum dixit. Alli [note: Descriptio. ] Lutram Aegypti. Magnitudine est felis, sed longior, pilis instar pili lupini duris, albicantibus seu subflavis per intervalla, et leucophaeis. Rostrum habet nigrum, suillum, auriculas breves et rotundas: crura nigra, quinque in pedibus posterioribus digitos, quorum postremus ab interiori parte perbrevis est. Caudam longam, et circa lumbos crassam. Testes, linguam, dentes, felis instar. Meatum denique extra foramen excrementi peramplum, undique pilis cinctum, pudendo muliebri non dissimilem, quem, magno urgente aestu, loco excrementi interim clauso, aperire solet. Hinc scriptores omnes indiscriminatim Ichneumones et mares et feminas esse arbitrati [note: Locut. ] sunt. Sola Ichneumonem Aegyptus [note: Arist. Hist. l. 9. c. 5. ] proferre creditur. Ideo [orig: Ideò] Ichneumonem Aegyptivocavit Aristoteles. Haberi tamen et ex altera parte montis Atlantis; ad Nili capita, Vitruvius prodidit. Amphibium est animal, et ad Niloricas ripas commoratur. Vesuntur [note: Cibui. ] muribus, serpentibus, limacibus, lacertis, chamaeleonte, ranis, et aliis huius generis. Aves, et inprimis [note: Oppian. Cyneget, l. 3. ] gallinas vehementer appetunt. Hepate Crocodilorum delectari, et ideo [orig: ideò] in dormientium ventrem irrepere, communiter proditur. Ideo [orig: Ideò] etiam singularis inter Ichneumonem et Crocodilum [note: Antipathia ] antipathia esse creditur, cuius [note: Aelian. H. A, l. 9. c. 1. ] ova in littore in venta frangit, Aegyptiorum, ne tot Crocodili nascantur bono. Adversatur etiam aspidi, et omni serpentum generi. Ventum maxime [orig: maximè] abominatur. Idee [orig: Ideè] eo flante gradum [note: Natura, Mores, Ingenium. ] ad latibula accelerat. Mures et serpentes, more felium et mustelarum depopulari, (ideo [orig: ideò] in Aegypto cicurantur,) assiduis collusinib. gaudere, ne frigore laedatur, caput inter genitalia abdere, et Echini terrestris instar, in pilam se contoriquere; conspecto aliquo anim ali pilos ergiere, et magno etiam se cani opponere, felemque trib. dentium ictibus strangulare, omen animantium genus, equos etiam et camelos adoriri; tot numero fetus quot canes eniti, ad Naturam et mores spectat. [note: Arst H. A. l. 6. c. 35. ] Quae de utorque sexu apud Aelian. exstant; et quomodo victi muliebria pati necesse habeant, fabulosa sunt. Ingenium multa testantur. Praedaturus se in posteriores pedes erigit: prae dam vero [orig: verò] conspicatus, tranquillo per humum [note: Arist. H. A. l 9. c. 6. ] tractu se promovet, et tandem wagno impetu adoritur. Hostes suos, numquam nisi advocatis sociis aggreditur. Contra aspidem dimicaturus, in luto rius volutatus, in sole apricatur, donec quasi loricae munimetum acquirat; si lutum desit, aqua [orig: aquâ] madefactus, in pulvere se volutat. Gnarus teneras sibi nares, solo caudae flexu in acerrima [note: Usus. ] dimicatione eas tuetur. Inservit


page 152, image: s220

et in Medicina. Lotium cum vaccae nigrae lacte propinatur contra dolorem [note: Aegineta l. 4. c. 58. ] colicum. Cinis pellis combustae in aceto maceratus adversus serpentum ictus facit, so eo homines illinantur. Pilorium suffumigatio, contra lumbricos facit.

CAPUT X. De Mustelis.

ARTICULUS I. De Mustela vulgari.

[note: Ambrosin. Hist. Digitat. l. 2. c. 15. ] MUstelarum duo summa agenera inveniuntur. Sunt aliae vulgares, aliae silvestres. Hic de priorib. agemus. Nominis origineem quidam a [orig: à] mure et telo deducunt, ut sit quasi mus lo~gus. [note: Nomen. ] Telum a [orig: à] longitudine dictum, omnium fere [orig: ferè] Lexicographorum placitum est. Alii a [orig: à] mure et th=le, quod est logne [orig: lognè]. Figulus a [orig: à] mu=s2 et ste/llw surripio, qu [orig: ] òd mures e [orig: è] cavernis adse trahat. Graecis antiquis dicitur gale/h, et in prosa galh\, u)po\ to=u ga/laktos a [orig: à] lacte vel candore, quod [orig: quòd] hoc animal vel secundum se totum vel secundum [orig: secundüm] partem candidum sit: quibusdam kerdw\, quod vulpi ob astutiam convenire superius diximus: recentioribus numfi/tca. Circa Descriptionem [note: Descriptio: ] nihil singulare occurrit. Vulgaris ista in lateribus et dorso est rutila, raro [orig: rarò] subflava, circa guttur semper alba. Corpus eitenue, cauda brevis Albertus de candida scribens dicit, ermineum esse animal candidum, figurae mustelarum, et in extremitarte caudae nigerrimu. Dentes habet minores quam [orig: quàm] mures, cor parvum, sed in comparatione ad alia animantia satis magnum [orig: magnüm]. [note: Locus. ] Inveniuntur passim: sed albae, in regionibus septentrionalib. inprimis. In Mauritania sunt praegrandes. In territorio Tartesi urbis extra Herculis columnas. maximae, ut Suidas auctor est. In Iavaloca silvestria incolunt. In Pordeselene insula limites non transeunt. In Boeotiam delatae aut pereunt, aut statim aufugiunt. In cavernis, petrarum fissuris, foenilibus, et stabulis habitant. Est ex animalibus [note: Victus. ] pa/mfagon. Vescitur ut plurimum muribus, et talpis. No~ abhorret a [orig: à] serpentibus. Insidiatur vespertilionib. [note: Plin. H. N. l. 29. c. 4. ] In columbariis ova absorbet, et avium [note: Aelian. H. A. l. 12. c 22. ] interemptorum sanguinem sugit. Defunctos invadit, et eorum oculos effodit. Lepores denique in Vadit. Visa [note: Generatis. ] quae eum ore tenebat. Ore parere vulgaris fabula est, ex illa quae de Galanthide Alcmenae ancilla in mustelam a [orig: à] Iunone conversa, conficta. Uterum [note: Antipathia. ] habere certissimum est. Antipathiam cum corvo et cornice gerit, quod [orig: quòd] harum avium ova absorbeat. Gallinae [note: Arist. H. A. l. 9. c. 1. ] audita [orig: auditâ] mustelarum voce fere [orig: ferè] exanimantur. Cum catis decertat. Cum serpentibus congreditur, ramorutae vel soncho munita. his destituta, opprimitur. [note: Natura. ] Ad Naturam et Ingenium spectat, quod [orig: quòd] earum fimus, si per agros et silvas liberam vitam agunt, moschum redoleat: quod [orig: quòd] ratione aetatis varium colorem in duant: catulis visum deperditum herba quadam restituant: facile [orig: facilè] cicurentur, inprimis si dentes allio confricaveris: maiora etiam animalia adoriantur: Caveas duabus foraminibus munitas exstruant; quorum alterum Septentrionem, alterum Austrum versus obwertitur: fetus spatio unius diei in diversa loca transferant: cum serpentibus deique nonisi ruta vel soncho munitae congrediantur. Quia in rabiem concitatur morsus eius letalis est. Ideo [orig: Ideò] et vaccarum ubera, si ea sttigerit, inflammatione corripiuntur. Oleum in quo mustela computruit, remedio est: vel si locus affectus pelle eius dem [note: Usus. ] sicca confricetur. aristides Locrensis eius morsu periit. Mexicani eas in Cibis adhibent. Galenus fale conspersas et exsiccatas, carnibus leporinis [note: Galen. de theriaca ad Pison. c. 9. ] respondere scripsit. Quantum ad Medicinam, Cerebrum exsiccatum adfert haud parvam Epilepticis utilitatem, teste Galeno. Ventriculus coriandro impletus demorsis a [orig: à] serpentibus auxiliatur, [note: Dioscor. M. M. l. 2. c. 24. ] apud dioscoridem. Pulmo in pulmonis affectionibus efficax est. lecur vertigini et epilepsiae proest. Quia decrescente luna minui dicitur, crescente augeri, Epilepticos [note: Glycas l. 1. Annal. ] quoque, teste Glyca, iuvat. Fel


page 153, image: s221

contra omnia veneficia salutare depraedicat Plinius. Matthiolus eodem cum succo foeniculi mixto, in auferendis oculorum nubeculis, et in cute emaculanda [orig: emaculandâ] utebatur. Virga exsiccata singulare est stranguria [orig: stranguriâ] laborantibus remedium. Resticuli et Uterus, more lapidis aetitis [orig: aëtitis], fetum in utero cohibere dicuntur. Sanguinem cum succo Arnogloslae in mitigando [note: Galen. de compos. medic. sl. l. l. 3. c. 2. ] podagrae dolore extollit Loncerus. Galenus parotidibus eundem illinit. Fimum melle exceptum et cum farinalupinorum vel foenu graeci mixtum, ad strumas discutiendas magnifecit Matthiolus. Est et tota in usu. Dioscorides sale inveteratam, detractis intestinis, contra venenatorum morsus commendat. Pulverem exsiccatae in morbo comitiali adhibuit Galenus. Matthiolus crematae cinere qua subacto et illito vehementes capitis dolores mucet, et oculis caligantibus iniecto, suffusiones emendat. Marcellus ad catarrhum in fauces descendentem, eandem die Iovis, Luna [orig: Lunâ] decrescente, in olla rudi, ita cremat, ut in pulverem redigi possit, quem cum melle mixtum patientibus exhibet. De Usu in Variis, consule Ambrosinum. Apud [note: Porta Phytogn. l. 6. c. 4. ] Portam legimus, seminaro sae cum seminibus sinapi et pede mustelae intra ramos arboris infecundae suspensa, eandem in fetus resolvere. Gesnerus tradit equum a [orig: à] subito et pernicioso morob, Tach Germanis dicto correptum, prtione pellis Mustelina exhibita, a [orig: à] veterinariis liberari. Quidam semina cineribus mustclae permixta per agros spargentes mures a [orig: à] segetibus abigunt. Alii in copiosa aqua fervefaciunt, et decoctionem postea ad fugandos mures a [orig: à] campis feliciter adhibent. Circa Differentias [note: Differentiae. ] variant auctores. Plinius appellatione Mustelarum et Ictida et Galen complexus, duas species constituebat, alteram in domum tectis errabundam et domesticam, alteram in agris et nemoribus versantem et [note: Figul. in Dialogo de Mustela. ] silvaticam cognominabat. Carolus Figulus, vulgaris duas species ponit, alteram totam albam, Hermellani, alteram secundum pectus et ventrem, Viselam dictam. Ad easdem referuntur sequentia. Rosola Alberti seu Guisela cuius excrementum odoriferum est. Quadrupes digitatum variis maculis insignitum et salamandra dictum, forte [orig: fortè] qued [orig: quèd] ob colorum varietatem Salamandrae ex genere lacertorum assimiletur. Girella muris, genus in Austria, magnitudine mustellae. Pelliones Itali nigri rutilique coloris pellem parvam ex regionibus frigidis delatam ostendunt, hancque Rosoleum velR omulum nuncupant. Alii Chiurcam inter mustelas connumerant. Georgius Agricola in genere Mustelarum Vormelae animantis Viverra seu Fruone minoris meminit, et Cardanus Lardironi. Idem Genettam quandam mustelam esse statuit. Chiurcam vero [orig: verò] ita Scaliger describit. Viverrae inquit, est facie et magnitudine, capite vulpino, sub terra habitat, Fecundissima est, duodenos parit exiguos, Cauda ei tenuis paene [orig: paenè] glabra. Ipsa pilo atro. Catulos in bursa sub alvo obtensa secum fert. [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 32. ] Est et Africana mustela, quae apud Clusium ita descrbitur. Erat, inquit, hoc animalculum maioris muris seu gliris non prorsus adulti magnitudine, corporis forma [orig: formâ] mustelam et sciurum quodammodo referens. Nam capite et cauda longis pilis praedita sciurum aemulabatur: illam quidem attollens, minime [orig: minimè] tamen supra caput retorquens ut ille, sed in altum nonnumquam valde [orig: valdè] explicans. Comedens clunibus sciuri instar insidebat, anterioribus pedibus cibum tenens et versans. In utraque mandibula binis longioribus dentibus in anteriore rictus parte erat praeditum: aures fere [orig: ferè] orbiculares habebat, et pilorum colorem varium a [orig: à] spadiceo, fusco, et albo, singulis coloribus a [orig: à] capite ad caudam, secundum corporis longitudinem virgatim et radiatim excurrentib. Summa venustas erat in cauda, similib. coloribus etiam virgatim distincta [orig: distinctâ], cum ut dicebam, illam interdum valde [orig: valdè] explicaret pavonis caudae paene [orig: paenè] instar. Pedes in quinque digitos erant divisi, quaternos antrorsum sepctantes,


page 154, image: s222

eorumque binos medios longiores, quintum autem brevem calcari non dissimilem retrorsum sepctatem. Omni cibo ipsi obiecto indifferenter vesci intelligeban, praesertim vero [orig: verò] pane delectari: ferox non esse sed facile [orig: facilè] cicurari et domesticum fieri, ut libere [orig: liberè] nullo vinculo adstrictum, quo vellet vagari, permitti posset. In navi qua vehebantur, tam cicura haec animalia evasere, ut naurtarum sinum et caligas subirent. Nierembergius Mustelam Lybicam vocat.

ARTICULUS II. De Mustela silvestri et Putorio.

[note: Ambros. Hist. Digitar. l. 2. c. 16. ] MUstela silvestris, quibusdam, Furo, Furus et Furunculus seu Furectus, seu quod [orig: quòd] more furis noctu surripiat; seu a [orig: à] fureo, id est, obscuro [note: Nomen. ] colore, quod [orig: quòd] subterraneos meatus et cuniculos ingrediatur et effodiat, dicitu: aliis Viverra, quod [orig: quòd] vi verruncet, id est animantes a [orig: à] cuniculis expellat. Graecis est i)kte\s2, et per aphaeresin kti\s2, forte [orig: fortè] u)po\ to=u i)kti/rou ab ave huius nominis cuius colorem pilus eius aemulatur. Grapaldus pholitam vocat, Gesnerus pholeutam, et recte [orig: rectè], legit. fwlea\ apud Graecos lustrum est. Auctor [note: Descriptio. ] de natura rerum, colorem ei esse inter album et buxeum medium, ventre albo, oculis rubicundis, mustela [orig: mustelâ] domestica maiorem. Aristoteles corporaturae catelli Melitensis facit; in pilo vero [orig: verò], forma [orig: formâ], albedine partis inferioris, multum a [orig: à] Mustela vulgari discretam. In Italia, Gallia, [note: Locus. ] et Germania non reperiri Gesnerus prodidit. in Africa tantum esse, Strabo. In Anglia haberi multi perhibent. [note: Victus. ] Victitat melle, piscibus, columbis, et carne cuniculorum, quam maximopere [orig: maximoperè] appetit. Feminae libidine correptae, nisi se mari commiscuerint, inflatione correptae pereunt. [note: Generatio. ] Coeunt [orig: Coëunt] more felium. Septem vel octo catellos unica [orig: unicâ] paritura [orig: pariturâ] edunt: dum tamen spatio quadraginta dierum utero gesserint. Fetus post partum per triginta dies caecisunt, et die quadragesimo post aceptam visionem ad venationem proficiscuntur. Ad iram provocatae excrementa alvi odorata egerunt. Cicurati in capsis ligneis plurimum temporis dormiendo consumunt. In Gallia Narbonensi utuntur eis in cuniculorum venatione. [note: Differentia: ] Alibi, in extrahendis de nidis parietum, inaccessis inprimis, [note: Clus. Exot. l. 1. ] aviculis. Petinet ad eam Viverrae in insula Zeilan genus, serpenti coronato inimicissimum. Quoties adversus eum dimicat, radicem ligni colubrini praemordet. Nec alterius est generis animalculum illud quod [note: Agricola de animal. subterran. ] Agricola Hamester vocat. Maius est mustela domestica [orig: domesticâ]. Color dorsi leporinus, porinus, ventris niger, et laterum rutilus. Pedes breves. Multa frumenti grana in sepcum congerit. Ager [note: Ambrosin. Hist. Digitat. l 2. c. 17] Thuringiae eis abundat. Putorius. abodore nomen sortitus est. Semper enim putidum ab ore halitum emittit. Quidam Ichtim dixere, quod [orig: quòd] piscibus valde [orig: valdè] delectetur. Scaliger Catum fetentem, ni fallor, dixit. Corpore Marte est similis sed maior. Circa collum angustior, circa imum ventrem latior, in cauda et cruribus nigrior, et ad latera flavior. Pellis dup ici pilorum ordine constat. Alli sunt breviores et flavi; alii longiores et nigri. Crura sinistri lateris breviora esse, a [orig: à] quibusddam creditum, sed ipsa au)toyi/a repugnat: Incolunt horrea, stabula, silvas, et ripas. Victitant muribus, gallinis, avikbus, quibus statim caput auferunt, piscibus, ranis, etc. Tempore vernali pelles gravissme [orig: gravissmè] olent: hieme non item. Albertus meminit cuiusdam mustelae quam Noerzam vocat, magnitudine martis. Pili ad colorem lutrae accedunt. In remotissimis nemorum penetralibuslatet, et puridum odorem dese emittit.



page LXIV, image: s223

[illustration:

Putorius Ilitis

]

[illustration:

Mustela Wiesel

]

[illustration:

Martes

]

[illustration:

Martes Marter

]

[illustration:

Taxus suillus

]

[illustration:

Porcellus Indicus alius

]

[illustration:

Hystrix

]



page 155, image: s224

CAPUT XI. De Marte et Mustela Zibellina.

[note: Ambros. Hist. Digitat. l. 2. c. 18] MArtes a [orig: à] ferocia nomen accepti. Est onim Martia. Alii Martam et Marterum vocant. Nonnulli Foinam, Gainum, et Scismum. Dentes habet candidissimos inaequales et asperos. Canini in utraque mandibula eminent; quibus sex exigui diversae altitudinis intericiuntur, qui incisorum munus obeunt, cum hac tamen differentia [orig: differentiâ], quod [orig: quòd] incisores mandibulae inferioris perexigui sint. Molares, quorum octo, sunt serati, triangulares quidam. Ultimi in superiore oris parte [note: Zootom. Democrit. P. 317. ] multo [orig: multò] ceteris interius sunt, nempe, in ipso palato Severino circa interiore sequentia sunt observata. Sub cutem fibrae nerveae extentae, num ero et situ costis omnib. respondentes. Costae autem num. 14. Membrana nulla carnosa: Musculi abdominis in ter duas peritonaei tunicas; ideo videtur peritonaeum crassum et densum, non minus quam cornea tunica oculibovini. In longitudine per eam lineam, quae respondet umbilico carnosum erat, sed non late et in infima sui parte. Omentum ventriculo inferrie annexum intestinis et lieni, sed lien parviculus satis parte sinistra ventriculo appensus, omenti parte adalligante. Ventriculus amplior, quam pro pusillo corpore, constans duplici tunica [orig: tunicâ], sed externa albidior et levigata interna, utraque tenuis. Intestina retrorsum annexa spinae per membranam. Nullum caecum interstinum, uniformia omnia. Vesica urinaria oblonga, tenuis, sed ventriculo magis, recto intestino incumbens. Hepar septem fibris conftans, quarum infirma quaedam trifida, velut pes pulli, media sic triangularis figurae, venae cavae per membranulam parvo spatio annexa. Ren dexter superior. Emulgens sinitra longior quam dextra, utraque ab arteria magna enascens, a [orig: à] vena cava non item: Dubius tamen sum et nescio, num per iniuriam non obserim. Ad cavam ve nam hinc et hinc glandulae subrubrae s. flavae, sed dextra superlior annex hepate per venularum surculos. Venacva multos spinae ramos mittit perlumbarium musculorum intercapedinem, sic et magnaarteria cavae subdita. Vasa spermatica a [orig: à] renum medio descen dunt, sed parte ima finduntur [orig: findüntur] utrinque quorum alter ramus contrinuus [orig: contrinuüs] testi fit, abdomen extra pervadens. Penis ligamentis coccygis nascens cartilagineus et durus instar ossis, summa sui parte contortus ut terebella; amictus sua [orig: suâ] tunica [orig: tunicâ], quae iuxta sui principium valide [orig: validè] adhaerebat, in extremo perforatus, ut acus, ureter dexter insertus vesicae superius [orig: superiùs], quam [orig: quàm] finister, nervus subtilissim us descendit rectus adalligatus dextero lateri cavae venae, inserens sese in principium cavae. Nervulus item alius latere sinistro descendit ad orificium superius oesophagi. Diaphragma ad fines hepatis oblique [orig: obliquè] descendens eadem [orig: eâdem] illi parte connexum. Inseritur vena cavain dextrum ventriculum cordis prope [orig: propè] auriculam dextram, quae nigra et plena sanguine, maior quam sinistra: haec autem alba et exsanguis. Eadem cava varie [orig: variè] in pulmonem conspergitur parte dextra [orig: dextrâ]. Arteria magna inserta in sinistrum cordis ventriculum, dum se contorquet acflectit ad inferiora: Vena cava dextrorsum pulmonem parum supergresla sese contorquet et divaricatur in sex ramos, fitque a)/cugos, ascendit eadem superne [orig: supernè] ad utramque mandibulam inferiorem. Pulmo dextrorsum quattuor constat fibris minoribus, sinistrorsum duabus maioribus. In Septentrionalibus regionibus ut plurimum inveniuntur: in Germaniae Alpibus quae meridiei et Italiae obvertuntur. Incolunt magnorum aedificiorum tecta, nec non faginas et abietinas silvas. Retulit quidam rusticus Gesnero, se in praealta abiete Martem cum quatuor catulis comprhendisse. Gallia Martibus abietum caret: ex Polonia deferuntur aliquando colore fusco diluto. Dicutur [note: Renod. l. 3. Pharmacop. ] praeter cibos mustelis suetos, fruticibus etiam vesci. Excrementa Moschum redolent. Facile [orig: Facilè] cicurantur. Habebat cicurem Gesnerus, canis


page 156, image: s225

quo cum nutriebatur amantissimum, quem in itinere sequi solebat. Vinculis soluta circa aedes vagabatur, et semper redibat, supina quoque catiritu ludebat. Infida tamen est: ideo [orig: ideò] no~nulli suadent, ut canini dentes amputentur. Pellis est in usu. Exilla q~; sub gutture, [note: Differentiae. ] salutares capiti pilei concinnantur. In Canada mulieresinfantes suos eis insuunt. Duae ipsius sunt species. Altera Domestica pilo fulvo nigricante vestitur, excepta ea gutturis parte quae albicat, quam pelliones Fainam vocant. Est corporaturae fe is, sed paulo [orig: paulò] longior, crurib. ungulisque breviorib. Per rura vagatur, gallinas iugulat, et ova exhaurit. Altera est silvestris pilo clariore er molliore, utture luteo. Ex his aliae silvas fageas, quernas, et ilignas inhabitant: aliç piceas et abiegnas. [note: Ambrosin. Hist. Digitat. l. 2. c. 19 ] Circa lacum Bregantinum dicuntur versari quae noctu lucent. Mustela Zibellina Aristoteli ex quorundam sententia sub nomine Satherii, sub Cebali Nipho venit. Alciatus murem Sarmaticum et Scythicum vocat. Agricola paulo [orig: paulò] minorem Marte facit, totam obscuro colore fulvam, praeter gutrur, quod cinereum est. Inveniuntur in partib. septentrionalib. et extremis Moscovitarum silvis; sed et in Lithuania, alba Russia, et locis mari Cronio vicinis: ut et in Lanceruca Scandinaviae silva. Praestantissimae sunt pelles quas Tartari et Lapones mittunt. Inregni Co~gani provincia quadam copiam ipsarum dari, descriptionis Guineae historia testatur. Insidiantur aviculis, dum in opaco saltu latitnt. Animalia sunt natura [orig: naturâ] agilia et semper inquieta. Observatum est pelles ipsorum in imo arcae repositas et aliis vestibus onustas, post triduum plus minus in summum ascendisse. Si manib. tractentur semper aequales remanent. Praestantiores, quib. pili longi, et ad nigredinem vergentes. Soli expositae corrumpuntur. Ablattis praeservabis, si saepe [orig: saepè] concutias, et ramis absynthii involutas, reponas. pretium illis ingens, Quadraginta pelles mille coronatis emptas vidit Agricola. Semimanicam hiemalem ex iisdem concinnatam quadringentis libris Bononien s. monetç Ambrosinus. Incolae Obdoriae eas idolo suo Zlata baba dicto, offerunt. Magni Tartarorum Chamitentoria, iisdem subduci, M. Paulus Venetus testis est.

CAPUT XII. De Gentta, et Animali Zibethi.

[note: Ambros. Hist. Digit. l. 2. c. 21] ANimalis, quod Genettam vocamus, nomen, unde desumptum sit, ignoratur. Quidam, quia Hispanicum est, ab aliquo ibid. loco appellatum, credunt. Alii Cattum Hispaniae, quidam Genethocatum, vocant. Nonnulli Panthera~minorem Oppiani opinantur. Minor est vulpecula. Corpus totum maculis nigris eleganter distinguitur: nam reliquum fuscum, vel cano fuscum permixtum est. Tota pellis molli et denso pilo et lanuginosa, mo~ingratum odorem spirat. Reperitur in Hispania, et quidam circa aquosaloca, utinde victum quaerant. Semimanica hiemalis ex illius pellib. constans, viginti quinque, imo [orig: imò] triginta libris monetae Bononiensis [note: Amorosin. Hist. Digit. l. 2. c. 22. Scalig. Exerc. 211. ] venditur. Animal Zibethi, quod antiquis forte [orig: fortè] ignotum est, moderni Graeci Zapetion, Scaliger catum Zibethicum, Ludovicus Roman. Felem zibethi, alii Sivettam seu Civettam, et Catum silvestrem, Gyllius Pantherae, genus, que veterib. haec sola odorata ferebatur, Bellonius Hyenam veterum, vocant. Armatur dentib. et pilis asperioribus. A capite ad initium caudae integrum hominis brachium adaequat: altitudo crurum usque ad pedes ad trientem brachii reducitur. Magnitudinis fere [orig: ferè] est vulpinae, colore lupino maculis nigris resperso insignitur. Folliculum circa inguina gestat, in quo odoramentum Zibethum [note: Rondelet. Pharmac. l. 3 c. 16. ] dictum, colligitur Rondeletius addidit, ricut esse oblongo instar Taxi, linguae non tam scabrae ut felis. Reperiuntur in Pegu, regno Co~gitano, China, Cambaia, silvis Aethiopiae, quod apud Leonem Africanum legimus. Advehuntur et ex Aegypto, ubi copiosum partum enituntur. Ex Hispania in Italiam deferri, non male [orig: malè] Cardanus scripsit. Delectatur crudis carnib. et murib. silvestribus. Romae apud Cardinalem Galeottum carne



page LXV, image: s226

[illustration:

Lepus

]

[illustration:

Hase

]

[illustration:

Lepus

]

[illustration:

Cornutus

]

[illustration:

Cuniculus porcellus Indicus

]

[illustration:

Kaninich: Kuniglein

]



page LXXII, image: s227

[illustration:

Felis siilvestris wilde Katz

]

[illustration:

Felis Domestica Zahme Katz

]

[illustration:

Felis Zibetti Zibet Katz

]

[illustration:

Meles vel Taxus Caninus Dachs

]

[illustration:

Genelta Geneth Katz

]



page 157, image: s228

p>pipionum alebatur. Comedit etiam dulciaria et oryzam cum ovis. in China, lignum dulce quod Comaron vocant, si di animal est, cuius Pigafletta in itinerario suo meminit. Adeo [orig: Adeò] cicuratos Romae et Mantuae vidit Sacliger, utinnoxie [orig: utinnoxiè] supra humeros ab hominib. gestarentur. Consul Florentinor. Alexandriae adezo [orig: adezò] mitem habebat, [note: Bellon. obser. l. 2. c. 20. ] ut cum hominibus colludens, nasum, aures, labra, dentes sine noxa apprehenderet. Ab ineunte aetate humano lacte educabatur. Excrementum quod ex loculo circa extremam abdominis partem intra femora, cavernis et angustiis instructo dimanat, primo [orig: primò] est album, teste Fallopio, progreslu temporis subluteum, tandem nigrescens. Primis dieb. hoc odoramentum grave est, namque mirandum in modum ferit: concretum et aeri [orig: aëri] expositum, suavitatem gratissimam acquirit. Nonnullisperma animalis esse voluerunt. Colligitur cochleari argenteo, aereo, vel corneo, singulo quoque die drachmae unius pondere. Maiorem zibethi copiam fundit, si, antequam colligas, virgula exagitetur, ut in iracun diam praeceps feratur. Alii sponte [orig: spontè] et certo annitempore incalescere, et liquorem odoriferum e [orig: è] genitali eiaculari scribunt. Collectum in vase corneo melius et diutius quam [orig: quàm] alio servatur. Sunt quidam Ulyssipone nobiles, quorum ex zibetho reditus, ad mille et quingentos [note: Maiol. Colloq. 7. ] aureos ascendunt. Usum tam in Medicina quam [orig: quàm] alibi habet. In Colica affectione granum unum umbilico inungitur, pane calido supra posito. ACrollio in vertigine et apoplexia commendatur unguentum, cuius compositionem et hic sucus ingrditur, extremitatib. narium, temporibus, et vertici illitum. In uteri suffocationib. pudendo affricatur. Adulteratur felle bubulo, styrace liquida, et melle. Parantur ex eo pulveres Cyprii, spones, aquae, olea, essentiae, suffitus, de quibus consule Ambrosinum.

CAPUT XIII. De Lepore.

[note: Isidor. Origin. l. 12. ] LEpus Isidoro dicitur quasi Levipes, ob currendi celeritatem; vel quod [orig: quòd] mollissime [orig: mollissimè] propter villosos [note: Varto. de LL. l. 3. c. 12. ] pedes incedat: aliis ab Aeolibus Boeotiis qui antiqua [orig: antiquâ] voce, animal hoc, le/pori indigitabant, descendit. [note: Nomen. ] Dicitur autem ita quasi lei/ws2 porevo/menos2, quod [orig: quòd] lubrice [orig: lubricè] eat, nec facile [orig: facilè] sit eum apprehendere, autretinere. Scaliger tamen li/poris2, et lipo/r)r(is2 legit. Aliis Graecis dicitur lagwi\s2, la/geios, lagw\s2 Atticis, lago\s2 Ionibus, ut Eustathius docet. Vocatur et das1u/pous2, a [orig: à] pedum villositate, dromalo\s2, pto\c, et taxi/nhs2, sine dubio, a [orig: à] cursus celeritate. Cretenses Lepores kekh=nas2 vocant. Albertus Leporem, Trochum Aristotelis interpretatus [note: Descriptio. ] est. In Descriptione non est quod [orig: quòd] immoremur. Caput habet breve et totundum: collum angustum, rotundum, molle, oblo~gum, aures sublimes: scapulas rectas et laxas: pectus non carnosum: spinam teretem: ventrem depressum: Crura levia, quor. priora exiguo intervallo distinguuntur; posteriora, infra genu instar literae *l divaricantur: Corpus denique totum flexile. Interiores partes si spectes, Cor ipsi datum maximum: illis vero [orig: verò], qui circa Briletum, Thernen, et in Chersoneso ad Propontidem vagantur, quique in Sycino [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] agro circa Bolbam versantur, dulex iecur, seu quod [orig: quòd] revera tale sit, seu quod [orig: quòd] adeo fislum est, ut duplicati [note: Zootom. Democr. p. 309. ] iecoris faciem repraesentet. Oculi sub angulo anteriori cartilago latior est: vermiforme corpus cerebello postremum: corpus concameratum in aliis non observatum: os auriculae tenue [note: Aristot. de partib. animal. l. 3. c. 15. ] pellucidumque ut felis. Inter animantia dentata, unicumque ventrem habentia, solus coagulum obtinet. Reperiuntur passim, tam calidis quam [orig: quàm] [note: Locus. ] frigidis regionib. Es Lybia albos delatos reliquit Pausania. In insula Indica Mazzua dicta, tanta ipsorum copia, ut ab incolis passim interimantur, si Ferdinando Lopezio credimus. In [note: Ovid. l. 2. de arte amandi. ] Atho quoque monte tot, ut Ovidio in proverbium abierint. Incolunt tam culta quam [orig: quàm] inculta, ista tamen praecipue [orig: praecipuè], quae a [orig: à] venatorib. non frequententur. In lthaca non esse, nec vivereillatos [note: Aristot. H. A. l. 8. c. 2. 9. victus. ] prodidit Aristoteles. De Victu leporum ita eleganter Bargeus.



page 158, image: s229

Decerpunt laeti turgentia gramina campi, Et culmossegetum, et fibras tellure repostas Herbarum, et lento morsus in cortice sigunt. Arboris, atque udos attondent undique libros; Nec parcunt strato pomorum, aut glandis acervo, Aut viciae, aut milio, aut procerae forndibus ulmi, Praecipue [orig: Praecipuè] gratae silvestria gramina menthae. [note: Bargeus Cyneget. l. 3. ] Quaeque eolunt riguas incuita sysimbria valles, Et vaga serpilla, et pulegi nobile gramen Percipiunt.

[note: Generatio. ] Commiscentur aversi, ut omnia animantia quae retro [orig: retrò] urinam mittunt. Solvuntur quocumque tempore anni inlibidinem: Xenophon tamen et Pollux verno potissimum tempore congredi statuunt. Post primum congressum superfetat, ut vere [orig: verè] Poeta scripserit,

Prolis amans, gignit fetus, lactatque tenellos Dumque superfetat, dum parit; usque coit

Non est ergo [orig: ergò] mirum, catulos praegnantes in dissecto lepore in ventos, quod apud Aelianum legimus: nec mirum, Astypalaeam ex geminis leporibus, tempore Antiochi Gonatae, brevi tempore, tot leporibus fuisse refertam, ut intra annuum spatium, plures sex milibus caperentur, ut apud [note: Athen. Dipnos l. 9. ] Athenaeum legimus. totam que Geronem Scarii maris insulam olim leproibus vacuam, intra breve tempus, a [orig: à] praegnante lepore, fetu occupatam fuisse. Einituntur in locis nemorum secretioribus, nunc duos, interdum tres, aliquando quatuor catulos. Sexum, [note: Sexus. ] sic optime [orig: optimè] agnosces, si confideraveris, feminam esse capite oblongiore, corporatura [orig: corporaturâ] crassiore, auribus oblongioribus, et pilo dorsi leucophaeo, ad nigredinem vergente, canibusque persequentibus semper suam regionem currendo circumambire, et per eundem locum pluries transire: marem vero [orig: verò] humeros habere rubentes, in quarum medio pili oblo~giores observventur; caput brevius et obtusius, pilos barbae et palpebrae longiores, aures breviores et latiores, canib. persequentib. recto itinere se committere, et quandoque ad decem milia [note: Inimicitia. ] pasluum currere. Inimicitias gerunt cum aquilis, corvis, mustelis, vulpibus et canib. Vivunt ad septennium. Aetas [note: Aetus. ] ex cavernis vel potius fissuris secus foroamen excrementorum colligitur, si Archelao et Alberto credendum. [note: Vox. ] Vocem habent acutam. Philomelae auctor gemitum appellat. AD [note: Natura. ] Naturam pertinet videndi facultas eximia: nam et dum daormit oculos apertos tenet: auditus acerrimus: nam et ad levissimum foliorum motum concitatur et fugit: Utitur etiam auribus tan quam incitamento ad cursum, quibus eundem dirigit et moderatur. Dormiturientes, ne cavernae locus deprehendatur, hac illuc discurrentes, vestigia primo [orig: primò] disturbant, tandem magno saltu in cavum prosiliunt; ubi decumbentes, faemen ilibus subiciunt, cruribus priorib. ut plurimum iunctis, et auribus super utrumque humerum demissis. Cavernis egressi, libentissme [orig: libentissmè] serenis dieb. apricantur. Locinatalis tam sunt amantes, ut nullum peregrinum admittant. Facile [orig: Facilè] cicurantur, et nimis pinguefacti, intereunt: at levi data [orig: datâ] occasione vincula effugiunt. et ad pristinos mores redeunt. In silvis raro [orig: rarò] pinguescunt, forte [orig: fortè] quod [orig: quòd] sibi metuant. [note: Ingenium. ] Ad ingenium sepctat, quod hieme impendente cubilia in locis apricis constituunt; aestate ad Aquilonem cubant: quod [orig: quòd] ad pabula longinqua proficiscuntur, ut longo cursu exerciti, pedum celeritatem firment: quod [orig: quòd], ut venatores fallant, per flexuosas incedentes vias, frutices omnes evitant, ne pili iisdem affricati, odorem canib. praetereuntibus praebeant: quod ubi segnes ad persequendum canes vident, lento gtaduproperant; ubiurgere citatissimo cursu feruntur: quod [orig: quòd] denique a [orig: à] venatore agitati inter glebas, quae sunt eius dem secum coloris, ingeniose [orig: ingeniosè] latitant. In Cibis eos Iudaeis gustare nefas: at apud gentiles, postquam ab Attalico Cydoniensi ad opularum


page 159, image: s230

apparatum deducti sunt, in deliciis semperfuere, adeo [orig: adeò] inter mattyas caro leporina poneretur, formositate~que vultus conciliare crederetur. Ideo [orig: Ideò] certe [orig: certè] Alexander Severus, ut in Lam pridio legimus, singulis dieb. comedebat, [note: Martial. l. 5. Epig. 30. ] et aliquod huius vestigium apud Martialem ad Galliam habeamus. Cetervum cuius sit caro haec temperamenti, non est quod [orig: quòd] multis disquiramus; sola distinctione res confici poterit. [note: Bruierin. l. 13. de re cibaria. ] Bimestres, trimestres, et ad summum semestres, optimi sunt succi, et failis concoctionis. Anniculi et adultiores crassum sanguinem generant. Visi tamen venatores, quorum quottidianus leporina cibus, qui tantum abest ut maerore distraherentur, ut etiam laetitia perfunderentur. Quod autem Cato Censorinus oleribus et carnibus leporinis aegrotos ali voluit, de catulis forte [orig: fortè] intelligendum est. Meliores vero [orig: verò] iis qui ad aquas degunt, illi qui in montosis et planis habitantes, serpillo, pulegio, et aliis vescuntur. Maxime [orig: Maximè] etiam urgente bruma in cibis commendantur. Praeparandirationem vide apud Ambrosinum. In Medicina nulla fere [orig: ferè] pars est quae usum non praebeat: imo [orig: imò] et excrementa eidem inserviunt. Caput ustum [note: Galen. l. 11. de simpl. med. facult. ] cum adipe ursino aut aceto alopeciae mederi, Galenus reliquit. Cerebrum dentitionem infantum promovet, si gingivae saepius eo illinantur: ex vino potum, urinae incontinentiam cobibet. Cor quartanariis alligatur: pulvis sicci cum tertia partemannae thuris epilepiticis a [orig: à] Sexto in vino albo propinatur, septem dierum ipacio. Pulmo oculis dolore affectis superponitur. Hepar caeliacis cum vino austero proinatur. Fel saccaro exceptum gemmas et oculorum nubeculas delet. Coaguli si ab animali quod nondum quicquam prater lac degustavit, et ad solem vel in fumo exsiccatum est, magna praestantia. Fluxu dysenterico laborantib. a [orig: à] Dioscoride propinatur. Spinas partibus infixas extrahit, si cum thuris polline, et visco querno misceatur. Ad punctiones serpentum adhibetur. Viri congressum et feminae conceptionem iuvare perhibetur. Dioscorides potum fetum necare ait. Renes coctos in lithiasi Matthiolus exhibet. Inveterati et pedibus alligati podagram levant, si Olao Magno fides est. Ex Matrice medicamentum ad fecunditatem concitandam Quercetanus parat: eadem in vesicae malis commendatur. Carnem in oleo frixam Albertus in dysenteria et intestinorum ulceribus per clysterem infundit. Iisdem sanguinem assatum Dioscorides propinat: quidam cum farina [orig: farinâ] hordeacea [orig: hordeaceâ] miscent. Lac mulires fecundas reddit. Adeps extrahendis spiculis cum floribus fabarum inservit. Dens appensus dolorem dentis mitigat. Talus seu ossiculum illud in posteriori suffragine lepris, in colica affectione funiculo ex pilis leporinis a [orig: à] Marcello alligatur: pulvis adversus colicam feliciter bibitur: a [orig: à] Trago mulieribus ut facilius pariant, in liquore stillatitio pulegii propinatur: in Epilepsia, cum visco querno, margaritis, corallis, et semine paeoniae praescribitur. Urinam denique in lithiasi valide [orig: validè] provocat. Pellis ceratum ad hernias ingreditur. Pili coercendo [orig: coërcendo] sanguini undecumque mananti inprimis ex naribus confert. Pedes a [orig: à] vivo abscissi in dolore podagrico applicantur. Urina hydropicis cum spica nardi utiliter propinatur. Stercus a [orig: à] mulieribus gestatum conceptionem impedit, si quibusdam credimus: si Matthiolo, subtus immissum nimios mensium fluxus cohibet, et humentem uterum exsiccat, Totius cremati pulvis, ex vino tepido, calculosis propinatur. Adeundem affectum [note: Montage Autidot. l. 2. ] Montagnana electuarium com ponit, eidemque lapidem iudaicum, et spongias in lapillis repertas addit. [note: Differentia. ] Differentiae a [orig: à] colore, quantitate, pinguedine, eo loco sumuntur. Ratione coloris, sunt alii cyanei, alii in terris nigtis fusci, alii in rub is rutili. Oviedus in America quosdam vagari scribit, quorum dorsum leporini est coloris, reliquum corpus album, latera [note: Plin. H. N. l. 18. c. 555. ] lcucophea. Observati, ut Plinius prodit, albi in Apibus, et in summis Ananiae vallis montibus. Gesnerus


page 160, image: s231

quoque candidum vidit, cum pilis in summitate aurium nigris, carnehmque ceteris teneriorem expertus est. Magnitudinem quod spectat. Elymaei vulpes corporatura adaequant. In Macedonia et Gallia trans Alpina sunt magni; in Italia et hispania minores. Pinguiores in Pannonia inferiore [note: Ambrosin. l. 2. De Digit. ovipar. c. 23. ] quam [orig: quàm] Italia Mantradus observavit. Quantum ad odorem, dicitur quoddam Leporis genus ita moschum redolere, ut canes persequentes in furorem agantur. A Loco sunt montani, campestres, palustres, Italici, Gallici, Hispanici, Indici. Montani a [orig: à] ceteris nigritia, magnitudine, ferocia [orig: ferociâ], et densiore pilo discrepant. Italici, secundum Varronem, sunt primis pedibus humilioribus, dorso pullo, et ventre albo. Gallici, ut plurimum candidi visuntur. Hispanici cuniculos complectuntur. De Indi cis [note: Nieremb. HIst. Exot. l. 9. c. 8. ] ita Nierembergius. Leporem Citli vocant Barbari novae Hispaniae. Similis nostratibus est forma [orig: formâ] atque alimento, sed auriculis pro corporis magnitudine longissimis latissimisque. Intexisolent eius pili ab indigenis vestibus et linteis, quibus utuntur palliorum loco. Brasilienses Cotias nominant animalia quaedam magnirudine et forma [orig: formâ], et sapore leporum, rufo colore, parvis auribus, cauda [orig: caudâ] fere [orig: ferè] nulla [orig: nullâ]. Maiores sunt eiusdem fere [orig: ferè] speciei, quas Pacas vacant, rostro tereti, ad faciem felis, fusco colore, candidis maculis interstincto: neque carne tantum, sed et corio ipso praetenero: ideo [orig: ideò] in dlicatiores epulas expetuntur. Amatus Lusitanus quoque tradit animal facie et magnitudine leporis in India vagri, quod incolae tamdiu baculis caedunt, donec moiratur. Mortuum pelle nudant, et carnem ex ictibus lividam conterunt, manibusque quasi ad pastam redigunt, quam pellibus eiusdem animatis involutam, Moschum nominant.

CAPUT XIV. De Cuniculo.

[note: Nomen. ] QUadrupes quod Cuniculum dicimus, a [orig: à] cuniculis quos sub terra fodit et inhabitat, nomen sortitum est. Ab aliis vocatur lepusculus, ab Aeliano parvus lepus. Recentiorib. Graecis est s1u/nac: aliis das1u/pous2 quem Plin. a [orig: à] cuniculo et lepore distinxisse videtur. [note: Strabo Geogr. l. 3. ] Strabo gaiwru/xous2 lagi/das2 lepores fossores nominavit: nec non lebhri/das2, forte [orig: fortè] a [orig: à] voce lebri\s2, quae Graecis antiquis o( th=s2 o)/fews2 gh=ras2, serpentis spolium. Hinc Cuniculus recens natus et adhucimpilis, liber is, laber ist et laurix appelatur. Hermolaus in Dioscoridem Adapis nomine indigitavit, forte [orig: fortè] a [orig: à] vocabulo a)da/panos, quod rem quae minime [orig: minimè] potest consumi denotat. Fecundissimi enim sunt. Erotianus limopoi\on vocavit, quod [orig: quòd] annonae penuriam faceret. Circa [note: Deseriptis. ] Descriptionem non est quod laboremus. Notissimum enim est animal. [note: Zootom. Democtit. p. 327. ] In secto sequentia Severino sunt observata. Musculi omnes abdominis inter duas peritonaei tenicas dispositi, firme [orig: firmè] ipsis adhaerentes. Intestinum rectum satis exile. Cor exile: hepar magnum, renes magni; lien oblongus magnitudine respondens parvae hirundini, gallinacei: parh/par figura [orig: figurâ] cultri calcearii cum manubrio latro, medium inter latas fibras hepatis. Ventriculus figura parum varius a [orig: à] suillo, simillimus vero [orig: verò] muris et gliris. Cystis exigua affixa hepati. Caecum uno palmo vulgari et amplius [orig: ampliùs] magnitudine respohdens communi pollici, cellulatum et cum appendiculo trium digitorum aut amplius [orig: ampliùs] satis exili. Processus lumbarium vertebrarum longiusculi, quos intercurrunt insignes interni musculi. In insula Ebuso generarinegat [note: Locus. ] Plinius, at alibi plurimi reperiuntur; in Germania nempe, Gallia, Italia, Mauritania, Mosovia, Polonia, etc. Saclig. circa Mosaiscum Moscovitarum oppidum innumeram cuniculorum multitudinem ponit. Mximus tamen eorum in Hispania proventus. Balearibus insulis, olim, devoratis messibus non vulgarem fame~ attulerunt.


page 161, image: s232

Apud Zelandos quoque in ipso Oceani aditu, immensa vis cuniculorum consipicitur, qua [orig: quâ] post solstitium brumale [note: Victus. ] tota Brabantia alitur. Vescuntur [note: Carol. stephan. Agricult. l. 9. c. 2. ] gramine, trifolio, brassica [orig: brassicâ], lactuca [orig: lactucâ], cichoreo, raporum putaminibus, pomorum corticibus, et baccis lauri inprimis. Sanguine humano citissime [orig: citissimè] pinguescunt: sed ab omni humiditate [note: Generatio. ] abhorrent. Semestres vel potius anniculi congrediuntur: et singulis mensibus in calidis regionibus concipiunt. Niphus a [orig: à] quodam eorundem altore accepit, feminas binos et ternos einixas, post quatuordecem dies iterum totidem peperisse. In Germania tamen et ltalia brumalitempore raro [orig: rarò] enituntur. Quinos et ad suwmum novenos in lucem edunt. Nonnulli inhoc animantium genere, tam marem quam [orig: quàm] feminam parere fabulatisunt. Foemellae perspacium unius dieisupra vigintilac catellis praebent. Si quis eos manibus pertractet indignantur, et vel deserunt, vellaedunt, veletiam interimunt. Mares etiam libidine stimulati fetus enecant, et inprimis, si feminae liberis nutriendis intentae, eosrefugiant. [note: Natura et Ingentum. ] Naturam et Ingenium sequentia detegunt. Saltu captum evadunt. Locum, si quid in eo periculi senserint, deserunt: migrante vero [orig: verò] uno, reliqui quoque gregatim abeunt. Ruminare compertum est. Sibi invicem aliquando ita aemulationisstudio infestisut, ut alter alterum quandoque aribus quandoque pedibus mutilet. Facile [orig: Facilè] tamen mansuefiunt. Observavit Cardanus quendam qui canes ultro [orig: ultrò] persequebatur. Terram assidue [orig: assiduè] fodientes, specus multifores sibi parant. Quare M. Verro reliquit, in Hispania non incelbre oppidum in loco arenoso aedificatum, adeo [orig: adeò] a [orig: à] cuniculis subrutum fuisse, ut incolae alio [orig: aliò] migrare coacti fuerint. Ex cuniculis nonnisi mane [orig: manè] er vesperi egrediuntur, nec longe [orig: longè] ab iisdem abscebunt. Foveas in quibus stabulantur arena [orig: arenâ] cooperiunt, ne a [orig: à] transeuntibus deprehendi [note: Usus. ] die possint. Caro cuniculorum tenerior est leoporina, iuniorum inprimis. Primus, Hispanus quidam in escam mensis apposuit. Cicures in Hispania contemnuntur, quod nutrimenti saporem concipiant. Agrestes in deliciis habentur. Durantes primo [orig: primò] elixari iabet, bet, post herbis odoriferis et pinguedine suilla confici. Quantum ad Medicinam, pinguedo nervos mulcet, et no~nullis urinae affectibus praesto est. Adhibetur combustus ad curandamsynanchen, a [orig: à] Marcello, de quo vide Ambrosinum. [note: Differentin. ] Differentiae cuniculorum a [orig: à] colore, magnitudine, Extis et Loco sumuntur. Coloris ratione, sunt albi, nigiti flavi, ci. nerei, variegati, candidis, nigtis, velrutilis maculis stellati. Magnitudo si spectetur vidit Valerinaus Veronae apud circulatorem nostris quadruplo maiores, et mira [orig: mirâ] corporis obestiate. Inbetica Plinius geminis extis esse putat. [note: Nietemb. H. E. l. 9. c. 8. ] Quantum ad locum sunt animalia quaedam in India, Utiae dicta, magnis soricibus similia, et cuniculis aemula. An a [orig: à] Thracicis et Macedoincis cuniculis differant, quas Scaliger leporino pilo, brevioribus auriculis, corpore crasso, et compacto, cauda longa et adsciurinam accedente descripsit, iudicandum lectori relinquo. Alii mures Pharaonis quidam Indicos lepores vocant. Ex Indicis cuniculis sunt etiam illi quos Porcellos Indicos nominamus. Magnitudine sunt cuniculi nostratis, sed cruribus brevioribus, cum digitis senis in pedibus anterioribus, et quinis in posterioribus. Dentes iis ut in muribus: cauda nulla: rostrum acutum: aures parvae et rotundae, et setis potius quam [orig: quàm] pilis vestiuntur. Vox nonnihil ad grunitum porcellorum accedit. Vescuntur omni herbarum genere, fructibus, pane et avena. Multorum saepe mensium spatio sine aqua aluntur. Foemellis septenis vel novenis mas unus sufficit. Ritu cuniculorum superfetant. Hieme quoque catulos non caecos antesexagesimum diemenituntur. Duo mares praesente femina proeliantur. Adiecimus et alterius [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 7. ] cuniculi Indici iconem. Nietem bergius novem cuniculorum Indicorum species facit. Prior, inquit, est Pactli, seu Hispanicus, si in pinguibus versetur agirs; non minus iucundam praestat quam [orig: quàm] apud Hispanos alimoniam. Secundus est Eliztactotli, seu candens pectus. Tertius Cuitaltepotli. seu


page 162, image: s233

brevis caudae. Quartus pertinet ad Pervinos vocatur tocanthoctli, talpae Mexicanae (quam tucam vocant) figura [orig: figurâ]. Quintus quauhtochtli. Sextus metochtli. Septimus cacatochtli. Octavus cuitlatepolli alter. Ultimus vero [orig: verò] ac nonus a [orig: à] rubeo fulvoque colore, quo variat, nuncupatur hapaztochli. Omnesforma [orig: Omnesformâ] nonnihil inter se distant, ideo [orig: ideò] diversis appellantur nominibus. Nutrimentum nostratium alimento est insuavius ac durius. Haec ex manuscriptis Doctoris Francisci Hornandi. Lubet adicere alterius manuscriptisententiam de cuniculis Hispaniolae. Erant inquit Anonymus auctor, cuniculi forma [orig: formâ] et cauda [orig: caudâ] marina [orig: marinâ], licet aliquantulum minores quam Castellani cuniculi. Caro idonea et iucunda. Degunt inter herbas et in montibus non subterra [orig: subterrà]. Quatuor eorum species: quidam quemi dicti, in maiores et duriores, alii utiae, alii mohlas, alii curies, hi parvuli, delicatiores et [note: Nieremb. Hist. Exot. l. 9. c. 9. ] salubriores. Huc pertinent Viscachae, cuniculi genus, quod feles imitetur prolixitate caudae. Amantnives quos ibi etiam inquirit gula. Pilus olim gratus in pretio et usu.

CAPUT XV. De Sciuro.

[note: Ambrosin. de Digit. Vivip. l. 2. c. 26. ] PRimus qui hoc animalculum Sciurum vocavit, Oppianus est, qui Antonini Caesaris temporibus vixit. [note: Nomen. ] Nomen videtur a [orig: à] s1kia\, id est, umbra, et ou)/ra cauda, quod sibi cauda umbram faciat, sortitum. Dicitur et i(/ppouros kai\ kamyi/ouros, forte [orig: fortè] u)po\ to=u ka/mptein flectendo, quod [orig: quòd] clunibus insidens caudam supra dorsum felctat. Quidam e)leio\n nominavere: quod nomen gliri proprie [orig: propriè] competit. Latini communiter vocant Sciurum: quidam Nitelam, ut in Glossographo vetere exstat, a [orig: à] nitendo, quod in scandendis arboribus nitatur: Vincentius Pirolum, Albertus etiam Spiriolum, Belluacuensis Scurulum àcurrendo. Ex murium est genere. [note: Descriptio. ] Dentes inferiores longiores habent: et caecumintestinum quod vetriculo [note: Locus. ] magnitudine respondet. Ubique fere [orig: ferè] reperiuntur: maxime [orig: maximè] tamen in tractu Septentrionali, ubi colore [note: Cibus. ] pulchriores sunt. Pomis, castaneis, nucibus avellanis, faginis, pineis, glandibus etiam vescuntur: et tempore aestivo cibos pro hieme in cavernis condunt. [note: Generatio. ] Tempore verno coeunt [orig: coëunt], et inter altissimos arborum ramos ex bacillis et foliis arborum nidos sibi construunt. Catulipost tertium vel quartum diem nidum deserere dicuntur. [note: Natura. ] Tres vel quatuor simul pariunt. Naturam et Ingenium in eo ostendunt, quod [orig: quòd] instinctu quodam naturali priorum pedum ministerio pro manibus utuntur: quod [orig: quòd] aliquando ita cicurantur, ut scurriliter gan~iant: quod [orig: quòd] dum gradiuntur caudam post se trahunt, sedentes supra dorsum eandem erigunt, et in saliendo ab eadem tamquam ab ala adiuvantur: quod [orig: quòd] in solis ardoribus se eadem [orig: eâdem] inumbrant: quod [orig: quòd] amnestranaturi, cortice conscenso, eadem [orig: eâdem] pro velo utuntur: quod [orig: quòd] denique tempestate praevisa [orig: praevisâ], obturatis unde spiraturus est ventus cavernis, ex altera parte fores aperiunt. [note: Usus. ] Apparantur a [orig: à] quibusdam in cibis: apud Velleios populos inter lautitias [note: Bruier, 1 13. de re cibat. c. 29. ] censentur. Adeps emollit, et in aurium dolore mirum in modum a [orig: à] Galeno commendatur. Dentibus praestigiatores in praedicendis futuris utuntur. [note: Differentiae. ] Differentias a [orig: à] colore et loco mutuari placet. Colorem si spectes. In Germania intra primum aetatis annum nigri sunt, cum adolevere rubent. In Polonia leucophaeum colorem cum rutilo admixtum habent. In Russia cinerei toti conspiciuntur. In Podolia tradente Cromero, vagantur animalia sciurorum magnitudine, quae in cavernis degentia, variis et maculosis pellibus insigniuntur. Quantum ad Loca, sunt Sciuri qui Mures Pontici et a [orig: à] colore varii dicuntur, sunt [note: Ambrosin. de Digit. Vivipl. l. 2. c. 27. ] Getuli, et Indici. Mus Ponticus a [orig: à] Ponto ita dicitur Aristoteli et Plinio, quod [orig: quòd] ex regionibus circa Pontum olim ad usum et vestitum peteretur. Matthiolus videtur Murum Lassicum nuncupare: alii Venetum vocant, Poloni Popieliza. Est in candido cinereus, nec adeo [orig: adeò] amplam caudam ac sciurus vulgaris gerit. Eiusdem cum sciuro naturae. Tempore hiberno profundo somno


page 163, image: s234

opprimitur. Suntalii in dorso magis cinerei, alii magis rutili. Getulus mixti est coloris ex ruffo et nigro, ab armis ad caudam per latera et dorsum, albae et fuscae lineae alternatim certis distinctae intervallis elegantissime [orig: elegantissimè] depingunt. Minor est paulo [orig: paulò] vulgari Sciuro et aures habet demissas, capiti fere [orig: ferè] aequales, orbiculares, et percutis superficiemdeductas, in longum caput ranae capiti assimilatur. Indicorum sunt quinque vel sex species, [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 34. ] de quibus ita Nierembergius. Prior Quauhtechallotl species dicitur Tilitic sive Tlilocotequvillin, cognomine sumpto a [orig: à] corporis et caudae colore, nempenigro, et a [orig: à] pinubus quas incolit. Vescitur pomis quae ex arbo. ribus decerpit, in earundem cavitatibus reconditis servatisque in hiemales alimonias, ubi etiam sobolem educat, et nihil non abrodit. Versutus est, passerum voces sonat, et caudam, quase totum aperit, lanigeram gestat. Mitescit facili opera [orig: operâ], et quibuslibet alitur nutrimentis. Dum comedit, posterioribus insistit pedibus, ac ori cibos admovet prioribus, attollens, magiori ex parte caudam, aut corpus eadem [orig: eâdem], nisi in cursu tegens; tunc enim protendit illam. Iratus eiusdem pilos erigit. Adiunguntur eorum pelles internis vestium partibus, caloris conciliandi atque ornamenti gratia, fugata ad eum modum hiemalis rigoris laevitia. Secundus Quauhtechallotl, Quapachtli aut Cortic-Olotequlin, a [orig: à] luteo alvi colore dictus, in duplam fere [orig: ferè] crescit magnitudinem, alboque, nigro et fusco colore promiscue [orig: promiscuè] tegitur, si ventrem excipias, qui pallens est, aut fulvus, quemadmodum attigimus, et caudam gerit praelongam pilosamque, qua se interdum operit. Vivit in terrae foraminibus et antris inculusus, in quibus etiam educat prolem. Vescitur Indico frumento, quod ab atvis raptum in hiemem recondit. Versutus est velut et reliqui, nec unquam cicuratur, aut congenitam deponit feritatem. Teritus Techallotl dictus, caudam fere [orig: ferè] depilem gestat, ac breviorem, nec dodrantem vincit longitudine. Non cicuratur, sed semper mordet atrociter, et corroditoblata omnia. Fusco et candenti colore promiscue [orig: promiscuè] tingitur, et posterioribus quoque innixus pedibus, oblatam edit alimoniam, sed praecipue [orig: praecipuè] maizii spicas apprehensas anterioribus. Oculi sunt magni, si illos ceteris partibus conferas. Vivit in antris, quae unguibus facile [orig: facilè] excavat, consternitque lana, gossypiove et quovis alio stramonto molli, ac passeres voce imitatur. Quartus Thalmototli dictus, spithameus est, caputque et oculos habet pro corporis amplitudine maxima: caudam vero [orig: verò] longam pilosamve, et lineis albis, fuscis ac nigris interstinctam, qua se eodem quo alii modo tegit. Color totius corporis varius est, et aliquando in fluvum inclinans, cetera praecedentibus similis. Quintus dictus Quimichpatlan, seu mus volans, fusco pilo nigroque promiscue [orig: promiscuè] regitur, qui prope [orig: propè] brachia ac crura prolixior est, ac parvarum volucrum forma, cuius gratia tanta celeritate in has et illas arbores sese vibrat, ut volare dicatur. Est autem ceteris minor, parvo et murino capite, magnis auriculis, nec alia quam ceterae horum animalium differentiae utitur alimonia. Caudam eius ustam ac redactam in pulverem, et in corpus sumptum, aiunt parientes iuvare. Est et aliud genus Yztactchalotl vocatum, ceteris forma simile, prolixitateque et lanuginosa cauda; capite, collo et clunibus desuperfulvis; cauda per alterna intervalla cyanea, subalbidaque, sed fulvis distincta lineis, cetero corpore subalbido, unde nomen habuit.

CAPUT XVI. De Glire.

[note: Ambrosin. de Digit. Vivipl. l. 2. c 29. ] GLirem a [orig: à] pinguedine nuncupatum putavit lsidorus. Gliscere enim, crescere et pinguescere significat. [note: Nomen. ] Tota is hieme in cavernis degit et pinguescit. Graecis dicitur e)/leios2, quod antiquioribus addito


page 164, image: s235

gamma, ge/laios, unde forte glis. Vocatur ita, seu ab e)/lh, quoniam in silvis et locis apricis degit: seu ab ei(le/w quod [orig: quòd] in arborum foraminibus per integram hiemem circumvolutus et soporatus maneat, Alii lago/neiron quasi lieporem dormientem vocaverunt: quidam muoco\n, quasi rictum in comparatione ad alios mures magis acutum [note: Deseriptio. ] habeat. Est rostro, ut dixi oblongiori, acutioribus auriculis, cauda [orig: caudâ] non aeque [orig: aequè] villosa [orig: villosâ], ventre medio magis protuberante, quam [orig: quàm] in sciuro, latere et tergo cinerei prorsus coloris; quamvis subrussi aliquando in ventre capiantur. Non tantum in silvis, sed et sub tectis rusticis stabulantur. [note: Lecus. ] In Hibernia non haberi proditur vulgo, nec alibi in illis aedifi ciis quae ex lignis Hibernicis structae sunt, quod me, falsum, experientia docuit. In montibus conterminis Goriciensi agro, et in Alpibus Carniolae, Carinthiae, et Styriae, maxima illorum fetura. [note: Cibus. ] Vescuntur glande fagina, nucibus regiis, pomis, et aliis. Poma tamen edere quidam negant: aperire duntaxat, ut nucleis fruantur. [note: Natura et Ingentum. Aristor. H. A. l. 8. c. 17. ] Quantum ad Naturam et Ingenium, hieme in cavis arborum stertendo pinguescunt: et tam altum trahunt somnum, ut igne vix revocari possint: imo [orig: imò] dissecti tamquam mortui ieceant; nec citius membra moveantur, quam in aquam ferventem coniecta fuerint. Aestivo tempore congrediuntur, et autumno suos fetus edunt. Parentes senio confectos insigni pietate nutriunt. Mrium ritu, aedes ruinosas, trimestri etiam spatio, antequam collabantur, deserunt, quod earum compagem sensim dissolvi praesentiant. Senectus hiberna quiete finit, cum tantummodo sextum aetatis annum excedant. Omnes aliquando eiusdem silvae congregantur, et si aliqui monte vel flumine discreti ad eos accedunt, proeliantur invicem. Aliquid venenatihabere, constans auctorum opinio: vulgatumque in cauda illud haerere, urinamque super partem aspersam, illam usque ad ossa putrefacere, vulnusque insanabile reddere. Epiphanius fetus a [orig: à] vipera excaecari, et nutriri, sic venenatos reddi, scribit. [note: Usus. ] Q. Scaurus primus in sumptuosis cenis carnem glirium apponi iussit. Apud Romanos in lautitiis habebantur, hinc et glirariorum constructio. Optimi a [orig: à] mense Octobri ad Ianuarium censentur, quod [orig: quòd] tum valde [orig: valdè] pingues sint. Durantes iuniores in cibis commendat. In Mediciina, invenit quoque locum. Carnis esu bulimo laborantes liberantur. Pinguedo ad conciliandum somnum plantis pedum inungitur. Excrementa in liquore aliquo pota calculos discutiunt: eadem cum aceto et rore marino alopeciam sanant. Cinis combusti ad claritatem oculorum prodest, si Plinio credimus. Sunt aliquot [note: Differentia. ] eorundem genera. Est, Bruyerino referente, apud Allobroges, Sabaudos, et agro Tarantesio, animal quod saxa rupesque incolit, magnamque anni partem dormiendo consumit, in cibis ratissimum. In Orientalis Indiaetractu quodam sunt Nefrendis magnitudine, qui domos subruunt, et muros persodiunt. Ibidem sunt alii pilo rubicundo, odorem [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 75. ] moschi spirantes. In Chiapa est animalculum, cuniculi magnitudine, gliris forma [orig: formâ]: prolem dorso vehit, cum victum quaeritat.

CAPUT XVII. De Muribus.

ARTICULUS I. De Muribus domesticis.

[note: Ambrosin. de Digit. Vivipl. l. 2. c. 30. ] MUres in Domesticos, Agrestes, Avellanarum, Araneos, Alpinos. et Aquailes dispescimus. Domesticus, [note: Nomen. ] Latinis Mus, Ratus et Sorex, dicitur. Mus, a [orig: à] Graeco mu=s2 descendit. Ratus maioris nomen est, a [orig: à] rependo vel rapiendo Graecis nuperis r(i/s1kos. Sorex vel a [orig: à] sono quem in rodendo edit: vel quod [orig: quòd] in modum serrae res praecidat: aut quod [orig: quòd] ex putri ut plurimum materia nascatur. s1oro\n enim apud Graecos putridum significat.



page LXVI, image: s236

[illustration:

Mures Meuse

]

[illustration:

Glires Ratten

]

[illustration:

Sciurus Eichhorn

]

[illustration:

Mus avellanarius Haselmaus

]

[illustration:

Nulmaus

]

[illustration:

Talpa Molckworff

]

[illustration:

Mus araneus Spitzmaus

]

[illustration:

M. Noricus. Grosse Haselmaus Ziielmaus

]



page 165, image: s237

Apud Graecos plurima occurruntnomina. *mu=s2, unde mus, dicitur communiter. Scholiastae Nicandri lingua Aeolica [orig: Aeolicâ] u(/rac, quoniam rostrum suillo perquam simile habet. s1mi/nqos Hesychio et Varino. a(/rgilos Thracibus, [note: Descriptio. ] lama\s2 aliis. Descriptione externarum partium non opus est aliqua [orig: aliquâ]. [note: Aristot. H. A. l. 3. c. 1. ] Aristoteles et Plinius quantum ad [note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. ] interiora cor maximum habere, felle aliquando carere retulerunt. Alibi apud eundem habemus, insolis cornutis animalibus, altera [orig: alterâ] tantum parte dentatis, quibus dasypodes, vespertiliones, et mures utrinque dentati adduntur, inesse uterum acetabula habentem, et potissimum tempore, quo saetus in utero continetur, àquibus per nedia vasa pendet embryo. [note: Severin. Zootomiae Democrit. p. 323. ] In iisdem a [orig: à] M. Aurelio Severino sequentia observerata sunt. Auricula cordis dextra longe [orig: longè] maior est sinistra [orig: sinistrâ], inquit, et illa nigra velut cruor. Adorificium ventriculi superius processus quidam circularis revolutus in se ipsum, parte qua [orig: quâ] ventriculum respicit, similitudinem habens avis, qui collum et caput in pectus reflectit et condit. Vena cava, ubi primum ab epate exsurgit, amplo suo initio, mox vero [orig: verò] exilior et perpetuo [orig: perpetuò] aequalis ascendit. Caecum habet intestinum figuram habens ventriculi suilli, magnitudinem et cirum ferentiam paulo [orig: paulò] minorem. Testes habet non minores pullo vel grandiusculo omnino [orig: omninò], aut magno ad corporis rationem. Credo etiam, addit, epididymida descendere inserius quam [orig: quàm] ipsi conditi testes, estque dexter venofior quam [orig: quàm] sinister. Ren dexter vicinior cavae quam [orig: quàm] sinister. Veretrum qua proxime [orig: proximè] terminatur, cartilagineum et trifido acumine compositum, ni fallor, reliquum duobus nervis. Glandulosas habet prostatas ad vesicae cervicem insignes. Diaphragma media sui parte pellucidum, oblongum et rotundum. testium systma ibidem vide. Dissecuit idem aliquando et murem praegnantem. In eo uteri cornu dextrum quatuor fetus contincbat, in sinistra duos sua unicuique placenta rotunda ante umbilicum disposita contectaque. [note: Locus. ] In Paro insula nullas esse scripsere quidam: in Scotia circa castellum Slani, maior si importetur interit, si Hectori Boetio [orig: Boëtio] credimus. In Pervana quoque olim, nulli: ex hispaniae cum mercibus delatisunt. Frumento, [note: Cibus. ] leguminibus pane et carnibus vescuntur: saepe caepas et allia degustant: ex puribus caseis optimum. Sorbent quoque vinum, et lambunt oleum. Fame inpulsi, in se ipsos saeviunt. [note: Generatio. ] Feminae saepc solo salis linctu [note: Plin. H. N. l. 10. c. 65. ] implentur. Ideo [orig: Ideò] Plinius generationem eorum lambendo constare dixit [note: Aristot. H. A. l. 6. c. 37. ] non coitu. Coire tamen certum, et unico partu, plures catulos eniti. Ex una genitos CXX. tradiderunt: apud Persas vero [orig: verò] praegnantes et in utero parentis repertas. Generantur et ex domorum ac navium sordibus. Hinc legimus in India Orientali vermes quosam instar digiti crasso, ex putrimateria in arundinibus nasci, quorum alii paulo [orig: paulò] post in papiliones, alii in mures degenerant. In nonnullis quoque Iohniae civitatibus, ob Maeandri fluminis inundationem, tanta copia murium teste Pausania orta est, ut incolae alio [orig: aliò] migrare coactifuerint. Exputrinatos non generare, et si generant, vim prolificam in filiis cessare, Cardanus prodidit. Vocem Homerus per e)cololu/zein [note: Antipathia et Sympathia. ] expressit. Antipathiam exercent cum elaterio, scilla, colocynthide, mustela, accipitre, felibus, etc. Sympathiam, cum maiorana ad cuius radicem in morbo confugiunt et cum suibus. Muris enim iecore in ficu suibus dato, nullo edito grunnitu porrigentem sequuntur, huiusque experimenti periculum Pierius Valerianus Patavii [note: Natura et Mores. ] fecit. De Natura et Moribus haec pauca occurrunt. Acris, nempe, esse auditus, et lumen noctu odio habere, quod oculorum aciem perstringat: in officinis aurariis et ferrariis micas metallorum devorare, et sine dubio [note: Plin. H. N. l. 8. c. 57. ] concoquere. Theophrastus apud Plinium auctor est, in Gyaro insula cum incolas fugassent, ferrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam et ad Chalybas facere in officinis


page 166, image: s238

ferrariis. Aurariis quidem in metallis, ob hoc alvos eorum excidi, semperque futurum id deprehendi. Urina alicui parti aspersa eandem erodit, si Arnoldo credimus, plures in aquam delabentes, mutuas inter se caudas mutuo tenent, ut uno exeunte omnes evadant. Albertus in inferioris Germaniae partibus murem se conspicatum tradit, qui nutu sui magistri candelam tenendo lumen ministrabat. [note: Differentia. ] Differentias magnitudo, color, pilus, [note: Aristot. H. A. l. 8. c. 28. ] odor, et locus suppeditant. Magnitudinis si habeatur ratio, Aristoteles mures in Arabia soricibus longe [orig: longè] maiores scripsit. Vitriacus in Orientis partibus vulpibus pares. americus in insula quadam maximos invenit. Quantum ad Colorem, asinini sunt plaerique: sunt tamen et cinerei: alii etiam nigricant, alii ex fusco ad ruffum tendunt. Vidit Gesnerus albissimum in Germania mense Aprili captum, rubicundis et prominentibus oculis, barba [orig: barbâ] multis et oblongis pilis [note: Scalig. Exercit. 59. ] hirsuta [orig: hirsutâ]. Vidit et Scaliger alium, oculis igneis, et candore insignem. Albertus quosdam albos, eosque salaeissimos, et in quorum excrementis albi lapilli inveniantur, reperiri scribit. Si pilos attendamus, molliores alii habent, duriores alii, et setarum [note: Aelian. H. A. l. 15. c. 26. ] instar. Plinius in Cyrenaica regione, Aelianus apud Aegyptios pilis erinaceorum acutis indutos inveniri produnt. Apud Herodotum, e)xi=nes2, genus quoddam murium leguntur. Si odorem, iucundi odoris a [orig: à] quibusdam [note: Ruell. Hist.Plantar. l. 4. ] excrementa deponi, Ruellius auctor est. Est et in Italia genus quoddam, quod Moschardinum dicitur. Rationem loci si spectes, vidit Bellonius, hyoscyami semine tantummodo victitantem, dorso cinereo, ventre candido, corpore oblongo, cauda prolixa, et ore mucronato. Apud Scholiasten Aristophanis sunt s1ka/lopes2 dicti. In Cappadocia apud Varinum quoddam genus mue/cis2 vocatur.

ARTICULUS II. De Muribus Aquaticis

[note: Ambrosin. de Digit. Vivipl. l. 2. c. 31. ] MUres silvestres rusticam vitam ducunt. Servius Nitedulas, Marcellus, mures subterraneos nominare [note: Nomen. ] videtur, quod terram pedibus fodiendo, cuniculos sibi faciant. Graeci a)rourai/ous2 si per culta vagantur, a)gri/ous2 si per nemora, vocant. Nullibi eorum maior copia, quam in Aegypto. [note: Aelian. H. A. l. 6. c. 21. Locus. ] Iuxta Thebaidem post Nili inundationem, sole humum calefaciente, variis in locis ex terrae hiatu innumeri prodeunt. Bellonius inter Gazara et Belba tantam multitudinem vagari scribit, ut nisi ab avibus. Perenopteris devorarentur, omne [note: Cibus. ] seminum genus abligurirent. Vorant lupulorum, pastinacae, et omnium leguminum radices. Cinarae maxime [orig: maximè] expetunt, A. 1271. adeo [orig: adeò] depopulati fuere frumenta, ut magna exinde annonae caritas subsecuta fuerit. In Boreali regione, sub nivibus [note: Cardan. de rer. variet. Generatio. ] latitantes, vermibus, Cardano prodente, vescuntur. Gignuntur in quibus dam locis, post repentinos imbres, aut fluminis inundationem. Muris pars anterior conspicitur formata, posteriore informi. Aliquando et ex semine porpagantur. Ex Aristotele habemus, accidisse ut cum agricolae pridie [orig: pridiè] metendum statuerint, postridie totam segetem a [orig: à] muribus consumptam invenirent. Caleni vidimus, inquit Niphus, quod [orig: quòd] unica [orig: unicâ] nocte totum campum segetibus maturis refertum, mures agrestes absumpserunt. In Cantabria quidam accepta mercede mures venabantur. Aeoli et Troiani, murium agrestium abundantia [orig: abundantiâ] vexati, Smynthio Apollini facrificarunt. Aliquando ex cuniculis egredi; eosdem sub terrae superficie struere, et bipalio apertos mox reparare: laesos, ad chondrillam confugere, naturae ipsorum [note: Differentia. ] est. Reducuntur ad eos plurimi, inprimis autem Mus avellanarum, araneus, Alpinus, aquaticus, et Coyopollin Nierembergii. Nam de soricibus, qui


page 167, image: s239

caudam in extremo villosam gerunt, et praeter alios strident: nec non bestiola Olao Leem dicta, quae per repentinos imbres de caelo decidit, et donec herbam renatam gustaverit, vivit: nec non mure Napelli, quem [note: Ambrosin. de Digie. Vivip. l. 2. c. 32. ] napello vivere Matthiolus scribit, non est, quod dicam. Mus avellanarum, qui aliquibus Plinii sorex est, aliquibus mus corylinus, duplex est, Maior nempe, et Minor. Illum Gesnerus vivum aliquot dierum spatio nutrivit, et refert forma [orig: formâ] et magnitudine ratto assimilari, colorem murinum per tergum et per latera magis ruffum, praesertim vero [orig: verò] in capite habere, auriculis magnis glabris, et ventre candido praeditum esse: pedibus esse rubicundis, cauda [orig: caudâ] tota hirsuta [orig: hirsutâ], oculis maiusculis eminentibus nigerrimis, barba [orig: barbâ] partim alba [orig: albâ] partim nigra [orig: nigrâ]: ab eo denique animali domesticorum odorem emanare. Minorem Albertus rubicundi coloris esse scribit. Estque vel odoratus rarior, Muschardinus Italis, vel inodorus frequentior. Quidam Luciolum nuncupant, quod [orig: quòd] illius oculi maxime [orig: maximè] lucidie esse vidantur. Valde [orig: Valdè] est muri araneo similis: nec forte [orig: fortè] a [orig: à] mure peregrino Hieronymi discrepat. Nidificat inter ramos Coryli, vel Eupatorii Avicennae Cannabinae nuncupati. Nidiforma ab Ambrofino exhibetur. Tam cavernas arborum quam terrae latibula incolit, inque iis nucibus avellanis vescitur. Quidam a [orig: à] fine autumni ad initium veris dormire, et quidem contrinuo [orig: contrinuò] scribunt: alii et ex his qui nutrivere, interpolato somno corripi, Mus araneus a [orig: à] figura nomen muris, ab agilitate, (super tensum filum, vel aciem gladii impune [orig: impunè] ambulare potest) aranei accepit, si Sipontino credimus; si Gesnero, a [orig: à] venefica facultate, ut piscis quidam araneus vocatur. Graecis est muga/lh, vel muoga/lh. Mustela [orig: Mustelâ] eum multo [orig: multò] minorem, colore ad cinereum declinante, et dentibus tenuibus Aetius [orig: Aëtius] praedicat: brevem et gracilem caudam Albertus, rostrum vero [orig: verò] longum et acutum Matthiolus ei attribuunt. Oculos in comparatione ad totum corpus tam pusillos habet, ut Plinius eum obtusa [orig: obtusâ] acie praeditum crediderit, et Nicander megale/hn tuflhn\, Vegetius murem caecum appellaverit. Colore est partim fusco, pertim rufo, cum albo ventre. Rostrum habet porcinum, pilis refertum; caudam in comparatione ad alios mures duplo minorem. Dentes Amborsinus ita describit. Dentes, inquit, quos in illo mure conspeximus, anteriores in utraque mandibula duo erant exserti, inter maxillares nullus locus extrabat vacuus, sed omnes continuati: maxilla unicum tantum habebat punctum longiusculum. Secundus omnium minimus tria habebat puncta, adeo [orig: adeò] exigua ut visum omnino [orig: omninò] effugerent. Subsequebantur maxillares quatuor: quorum pirores tres maiores dividebantur in tria puncta: quarti vero [orig: verò] punctum adeo [orig: adeò] perexiguum erat, ut difficulter videretur: quatuor tamen asperitatibus aliquantulum eminentibus insigniebatur. In oris parte inferiori, Praeter quatuor dictos, ceteri sunt sine ullo spatio continuati. Quocirca omnes numerum vigesimum quartum explebant. Ultra Apenninum non haberi attestatur Plinius: at secundum Matthiolum in universa Italia, et praecipue [orig: praecipuè] in Tridentino agro, Germania quoque habentur. Hieme in stabulis versantur: aestate hortos, et loca fimo bubulo repleta frequentant. Vescuntur herbarum radicibus: sed carduos praecipue [orig: praecipuè] esculentos, magno agricolarum detrimento, devorant. Gesnerus, cadaveribus quoque vesci audivit. Veneno in agro Tridentino carere, Matthiolus prodidit: ab orbitis rotarum maxime [orig: maximè] abhorrere Barbarus. Acutissimam in comparatione aliorum murium habet vocem: sed quia hallucinantis visus, segnis, Morsum ipsius venenatum esse vel exinde colligas, quod a [orig: à] fele captus, non comedatur. Praegnantis, praegnanti maius parit incommodum. [note: Ambrosin. de Digit. Vivipl. l. 2. c. 34. ] Mus Alpinus a [orig: à] loco in quo degit, nomen accepit. Hermolaus Marmotam vocat. Nonnulli Graeci arktomun=, obsimilitudinem quam cum mure et urso gerit. Albertus ad eum


page 168, image: s240

Empetram refert, sed quid hoc animalis sit, hodie [orig: hodiè] igneratur. Capite leporem refert, magnitudine cunciculum, auresque tam breves habet, ut vix supra pilos emineant: vario oblongoque pilo instar taxi vestitur. Caudam habet brevem; pedes unguibus acutis armatos, quibus alte [orig: altè] terram effodit. Hieme quandoque ita pinguescit, ut monstrose intumescat. Nonnulli addunt, dentes eius anteriores esse leporinos, et si forcipibus secentur, una [orig: unâ] nocte renasci. [note: Aurel. Seu. Zootomiae Democrit. p. 325. ] De Interioribus observationes Severini hae sunt. Testes aliquantulum superiores. Caecumperamplum, ventriculi modo, interne [orig: internè] asperum et reticulatum, in quo vulva insignis introrsum externe [orig: externè]. Hepar multifidum septenis lobis distinctum, quorum maior vergit ad sinistram partem, reliqui ad dextram, omnes a [orig: à] se invicem distincti. Cystis fellis cholidochi valvula ad duodenum. Splen longus hirundinis maioris modo. Ureteres non recto ductu descendentes a [orig: à] renibus, sed dorlo haerentes et exigui. Frequentissimi in Annaniensibus Tridentini soli montibus conspiciuntur. In nivosis quoque et frigidioribus Germaniae partibus versantur. Vescuntur fructibus, lacte inprimis, quod more porcellorum sugunt. Ideo [orig: Ideò] saepe in pastorum casis deprehenduntur. Cicurati edunt pulmentum, panem, pisces et alia quae illis obiciuntur. Circa festum Nativitatis Dominicae terra [orig: terrâ] effossa [orig: effossâ] dormientes deprehenduntur, nec citius expergiscuntur quam [orig: quàm] a [orig: à] solis vel ignis calore resoluti. Levem ob causam metu consternantur: indignabundi, argutam, sibilantis fistulae instar, vocem edunt: vel aeris [orig: aëris] mutationem praenuntiant. Odore sunt tam gravi, ut vix aestate perferri possit. Nec deest ipsis ingenium. Appropinquante hieme faenum et paleas in latibula convehunt. Unus stratus humi faeno oneratur: alii cauda [orig: caudâ] onustum in cryptam pertrahunt. Duo foramina in uno quoque latibulo parare sollemne ipsis est, per quae in unum locum tendunt, et iuxta unum excrementa deponunt, et per aliud in cryptam ingrediuntur. Adventante frigore meatum ingressus claudunt; exasperato, aliud adeo [orig: adeò] obturant, ut ne bipalio quidem penetrari possit. Circa finem Septembris in cryptam ingressi, conglobati, spetem pauciores vel plures, sed impari plaerumque numero, super stramine ad vernum usque tempus stertunt. Reliquis egressis, cryptae custos adsistit, et ex alto speculatur. Si quid observaverit, voce acutissima [orig: acutissimâ] monet. Sic ad ecryptam concurrunt, ipse ultimus ingreditur. Sereno duntaxat caelo colludunt, obmurmurant, et aliquando, observante Stumpfio, canicularum instar latrant. Cicures dentibus pediculos hominis, simiae instar, venantur. Veniunt apud Alpsum incolas in cibum, inprimis circa hiemis initia. Assantur, coquuntur in iure nigro, et sale inspersi infumantur. Puerperis etiam conceduntur. Pinguedo nervos contractos emollit, et illita umbilico somnum conciliat. Ventriculus colica [orig: colicâ] laborantibus [note: Ambrosin. l. d. c. 35. ] utiliter imponitur. Muris aquatici meminit Aristoteles in Mirabilium [note: Bellon. Aquatil. l. 1. ] libro. Bellonius ipsi tres meatus assignat, unum pro faecibus, alterum pro urina, tertium pro fetu. Si [note: Clusius in Auct. Exotic. ] Clusium sequimur, magnitudine ad talpam accedit. Coloris est fusci praeter ventrem, qui pilis ex albo cinereis vestitur. Villis tegitur densis et mollibus. Caput pro ratione reliqui corporis est parvum: pars superior rostri prominula. Dentes quatuor, in utraque maxilla bini, sed in inferiore minores et obtusi. Oculi vix conspicui. Rictus latera longis cinereis villis obsita. Cauda rarissimos pilos habet, et osseo quodam nervo mediam secundum longitudinem secat. Posteriores pedes anterioribus sunt longiores et magis plani, et membrana quadam, prout in palmipedibus cernitur, conteguntur. Ad Strymonem et Nilum frequentissimi sunt, et ferenis noctibus vagantur. Gesnerus in parvulis rivis versari scribit. Aristoteles Lusis Arcadiae in fonte quodam. Vescuntur


page 169, image: s241

plantis aquaticis, frugibus, et piscibus. [note: Plutarch. Sympos. 4. quaest. ult. ] A Magis olim Zoroastrem secutis mali Daemonis esse putabantur: si modo de muribus istis et non testudinibus id sumendum est. In nonnullis Galliae locis in cibo adhiberi, proditum a [orig: à] quibusdam. De Coyopollin ita [note: Nieremb. Hist. Exod. l. 9. c. 5. ] Nierembergius. Vocant Indi Coyopollin parvum animal, muris mediocris magnitudine, aut paulo maius, cauda [orig: caudâ] vero [orig: verò] auriculis et rostro Tlacuatzin simile: nam cauda [orig: caudâ] et pro manibus utitur, et natus matrem, cum [orig: cùm] metuit, stringit amplexu. Cauda est crassior murina [orig: murinâ], firmiorque: venter ex albo pallescit: auriculae sunt translucidae, pedes et crura candida. Educat in arboribus sobolem. Posset ad genera Tlacuatzin referri, nisi alicui praeplaceat pertinere ad mures, aut esse sui genetis. Invenitur in montibus tepoplanicis. Ceterum [orig: Ceterùm] crocodilis quoque cauda pro manu est, illa [orig: illâ] nimirum arripiunt praedam, belluas, homines.

CAPUT XVIII. De Talpa.

[note: Ambrosin. de Digit. Vivip. l. 2. c. 36. ] NOmen Talpae huic animali quod descripturi sumus Latini indidere, seu a [orig: à] Graeco sqa/ptw inhumo, quod [note: Nomen. ] assidua terrae effossione se ipsam quasi inhumare videatur: seu quod caecum sit, quod Graeci tuflo\n vocant: seu quod se perpetuo [orig: perpetuò] sqalph=, id est foveat, sub terra: seu a [orig: à] Chaldaico [gap: Aram. word] findere, quod terram findat. Graecis dicitur pa)lac et a)pa/lac, para\ to\ pa=n, quod [orig: quòd] terram unguibus assidue [orig: assiduè] vellicet: Nicocli s1ka/loy: Varino s1efnd\s2, quod [orig: quòd] terram fodiendo evacuet. s1i/fnon terram, et s1ifnu/ein Varinus interpretatur. Volaterranus et alii nuperi auctores Graece blactam, u)po\ to=u bla/ptein, id est a [orig: à] nocendo vocant, sed perperam. [note: Descriptis. ] Descriptionem quod [orig: quòd] attinet, Scaliger muri non valde [orig: valdè] similem scripsit. Corpore latiore et depressiore, pedibus quodammodo ursinis, cruribus brevissimis, capite bufonino. Albertus quinque digitos in pedibus anterioribus, quatuor in posterioribus habere scripsit: Gesnerus, quintum ita introrsum spectare, ut minus curiose [orig: curiosè] spectanti occultetur, reliquit. Palma anteriorum pedum lata et manui similis: Collum inter crura anteriora brevissimum et prope [orig: propè] nullum: pili, breves, densi, et in nigredine splendentes. Interna et Anatomica si spectes, Dentibus binis et anterius coniunctis caret, sed instar canis et mustelae utrinque ad latera singulos eminentiores habet. Pulmones cum multis fibris separatis, nullo inter se communi principio cohaerentibus, una cum corde, versus inferiorem ventrem sitisunt. Crura anteriora ex duobus constant ossibus, quae in os humeri inseruntur. Sic fortius bestia haec fodit: posteriora erura habent os, quod paulo infra genu in alia duo dividitur. [note: Sevetin. in Zooromia Democrit. p. 317. ] M. Aurelius Severinus haec de internis in talpa mare habet. Viscera, inquit, omnia, sicut in aliis quadrupedibus. I. Praeterquam, quod nullum colon, intestinaque reliqua fere [orig: ferè] uniformia, nullum enim caecum. II. Testes intro [orig: intrò] conditi sicut in dasipodis, colore tamen nigro: neque in loco, qui proxime renibus esse solet, sed a [orig: à] lateribus vesicae, in infima abdominis cavitate. III. Renes coniuncti proximae venae cavae pusillo, sive spatio emulgentium. IV. Fel pro corpore maiusculum, cum conspicuis cholidochis. V. Ventriculi ianitor linea [orig: lineâ] quadam [orig: quâdam] transversa, veluti ligatus atque distinctus. VI. Vasa ferentia suffulta (si recte [orig: rectè] memini) ureteris. VII. Larynx, qualis in testudine terrestri; mutum enim animal. VIII. Observata in interna aure duo, malleolus et incus, mire [orig: mirè] perpusilli: Os inter medium duobus aurium ossibus egregie [orig: egregiè] pumicosum. IX. Processus inferioris maxillae utrique tres. X. Vera equidem sunt, quae scribit Plinius de oculis talpae. Visuntur enim ipsi in suo loco nigri toti, contecti cute pusilli, quale est semen Psyllii: nulli ipsis inserti nervi optici, (quantum mihi advertere licuit) nec


page 170, image: s242

satis scio, num fungi videndi munere possint; non eam solam ob causam, quod [orig: quòd] tecti corio sunt, verum [orig: verùm] quod multa eis adhuc desint, quae necessaria sunt. Omnino [orig: Omninò] autem existimarim, vestigia haec esse oculorum potius, quam oculos vere [orig: verè], in quibus ludere voluisse naturam appareat, atque ostendere, non deesse sibi facultatem oculos fingendi, quando [orig: quàndo] velit; aut verius fortasse fingimus haec ipsi. Rursus et in alia talpa Anno 1617. observata haec: Panniculus carnosus totus et mire [orig: mirè] commissus cuti. Cerebrum pro ratione magnum et bene [orig: benè] distinctum et exornatum. Auriculae non sunt externae; interna penitus [orig: penitùs] abdita, cuius ossicula tria supra modum perpusilla; intestina funiculi simplicissimi [note: Locus. ] modo exilia. In Thessalia adeo [orig: adeò] humus talpis familiaris, ut suffossum ab iis ibi oppidum quidam prodiderint. In Orchomeno [note: Plin. H. N. l. 8. c. 28. ] agro, prodente Aristotele, frequentissimae vagantur. At in Lebaica nullae sunt, nec illatae effodiunt, [note: Cibus. ] forte [orig: fortè] propter soli duritiem. Lumbricis praecipue [orig: praecipuè] vescuntur: ideo [orig: ideò] stercoratis et sterquiliniis gaudent. Absumunt et omne aliud vermium genus, eoque deficiente, terram comedunt. Visi radices herbarum et frugum, bufones etiam infestare. Ex terra pluviis madida, et putrescente, ut plurimum generantur. Nec per horae spatium supra terram vivere posse dixit Albertus; sed falso [orig: falsò]. Visum quidem habent hebetem, sed auditum [note: Usus. ] excellentem. Invenit in Medicina et aliis usum. Dens a [orig: à] viva evulsus dentium dolores sedare creditur. Pilullae ex ea cum melle subactae et devoratae strumas absumunt. Caput incisum, et cum terra a [orig: à] talpis eruta tusum, inque pyxide stannea in pastillos digestum, contra omnes colli dolores exhibetur. Sanguis pilos restituit: et ad paronychias commendatur. Adeps ad capillorum augmentum supprimendum conducit. Marinellus in hoc casu unguenta quae ex pinguedine talpae et vespertilionis componuntur, praescribit. Cinis in sanandis fistulis chirurgis inservit. Mizaldus periclitaturus an aeger moriturus sit, nec ne, chelidonium cum talpae corde pulvino aegrotantis supponit. Cantaturum, aut clara [orig: clarâ] voce vociferaturum credit, si convalescet: fleturum, sin minus. Aqua [orig: Aquâ], in qua talpa maduit et pilos deposuit, pili restituuntur. Ex pellibus pileolos confici, memorat Agricola.

CAPUT XIX. De Echino terrestri.

[note: Ambrosin. de Digit. Vivip. l. 2. c. 37. ] EChinus, non ab aculeorum hirsutie, sed potius u)po\ to=u mh\ dun/asqai e)/xesqai dia\ ta\s2 a)ka/nsqas2, o(e)sti\n o( a)kra/thtos, quod [orig: quòd] [note: Nomen. ] ob aculeos teneri non possit, nomen sortitus est. Galenus Acanthionem terrestrem vocat; Suidas a)kansqoxoi/ron, porcum spinis horrentem, gu/lion, et xoir gru/llion: Hesychius a)kansqo/nwsqon, propter dorsum spinis refertum: Lycophron ab insigni vaframento Nauplium nuncupavit, quod nomen Latini Echino marino tribuunt. Quidam cum Plinio, Hericem, Hericium, et Herinaceum proferunt; nec male [orig: malè]. Ab hororre enim, vel etiam ab haerendo, quod [orig: quòd] fructus eius spinis adhaereant, hoc animal [note: Descriptio. ] dictum esse videtur. Est bellua, ut Hermolaus breviter descripsit, cuniculi magnitudine, aculeis vallata praeterquam in ore, et pedibus, parte inferiori, quam rara lanugo tantum [note: Severin. Zoot. Democrit. p. 319. ] operit. Observata in illo. Musculi conglobatores totius corporis. Intestina aeque [orig: aequè] crassitudinis, imo [orig: imò] verius tenuitatis quam [orig: quàm] longissimae, sine caeci aut alterius distinctione: in summa, qualia muri. Quin paria istorum stercora, pares testiculi, qui proximi peni; hic longissimus exortus in viam caudae compressus semen emisit, muci flavioris imagine. Septipinne iecur. Peni adstites carunculae quaedam subalbidae, racemosae, in pinnulas distinctae, rupis praeruptae modo, quas pulmonis fibris quadantenus assimilare possis. Testes intus latent, et lumbis affiguntur. Ossa quaedam rotunda,


page 171, image: s243

quaedam planiora, acuta alia, alia obtusa conspiciuntur. Ubique locorum reperiuntur, Cretam si excipias, si [note: Plin. H. N. l. 9. c. 12. ] Plinio credendum. Ad annum absque cibo durare posse, scripsit Aristoteles. [note: Cibus. ] Pomis vero [orig: verò] et uvis utplurimum victitat, quae decussa et spinis infixa ad latibulum defert. Lac etiam et vinum in aedibus potare animad versum. [note: Aelian. H. A. l. 16. c. 69] Inimicitias gerit, cum urso, lupo, vulpe, vipera, et potamogeto herba. In orbem colligi, et quasi mortuum iacere, simul atque vel canum latratum sensit; vel ferarum odorem vel venatorum accessum; cubilia ad Aquilonis et Austri vicissitudinem commutare; et si domi alatur, pro ventorum flatu modo [orig: modò] ad hunc, modo [orig: modò] ad illum parietem accedere, [note: Aristot. H. A. l. 9. c. 6. ] ut Aristoteles reliquit; dum capitur, urinam, cuius contactu spinae dorsi decidunt, emittere; humano denique rite [orig: ritè] congredi, ad naturam [note: Usus. ] ipsius spectat. Venit apud quosdam suillus erinaceus in cibum: sed nisi bene [orig: benè] apparetur, stranguriam adfert. Ideo [orig: Ideò] unico ictu mactandum, et vasis urinae expurgandum quidam censuere. Mense Augusto ob pabuli copiam sunt pinguiores. Durantes cum multis aromatibus in artocreate coquit: Gesnerus in aceto et vino fervefacit, deinde lardo et caryophyllis distinctam, inveru torret. In Medicina multum adfert emolumenti. Hepar renum vitiis miro est auxilio. Felle contactae verrucae siccantur. Lien assatus et pulverizatus efficacissimo est lienosis remedio. Caro ad prohibendum abortum praescribitur. Eadem, unico ictu mactati stranguria laboranti commode [orig: commodè] suspenditur. Exsiccata plica laborantibus exhibetur. Adipe in autumno capti Poloni in eodem morbo utuntur. Idem in lithiasi insignem habet praerogativam. Sanguinis haud spernendus est in lapide vesicae, renum, et ardore urinae usus. Cinis combusti cum adipe ursino capillis decorem testituit. Eodem ad praecavendum abortum cum oleo pro unguine multi utuntur. Adhibetur idem in renum doloribus aqua intercute et aliis. Fimus recens cum sandaracho, aceto, et pice liquida, fluxum capillorum cohibet. Corium cum spinis olim ad extergenda vestimenta adhibebatur. [note: Differentia. ] Distinguitur in Suillum qui rostrum sui simile habet, et Caninum, qui canis. Ex eodem insignis fetor exhalat. In Brasilia, ut Iesuita quidam apud Maiolum habet, animal Echino simile vagatur, cuius setae praelongae coloris pallidi et in summitate nigrae, valde [orig: valdè] aculeatae erant. Mirum in illis natura recondidit. Cuicumque enim cuspis eius admovetur, etiam ab animante revulsa, illam, et praecipue [orig: praecipuè] carnem penetrat: experimentoque compertum est, huius modi aculeum, unius noctis intervallo crassissimo corio admotum, illud, perinde ac esset manu hominis impulsum, penetrasse.

CAPUT XX. De Hystrice.

[note: Ambrosin. de Digit. Vivip. l. 2. c. 38. ] ER inaceorum generi adscribit Hystricem, Plinius, Aelianus et Oppianus. Graecis u(/stric u(/strixos, et u(/sqric [note: Nomen. ] u(/striggos nuncupatur, a [orig: à] sqri\c et u(/s2 sine dubio. Plinius feminino genere effert, masculino Oppianus. Quidam sub muris Africani Plauto venire crediderunt, quod [orig: quòd] frequens in [note: Descriptio. ] Africa esse perhibeatur. Isidorus a [orig: à] stridore quem aculei in motu animalis excitant, deducit, et sine aspiratione scribit Claudianus eum ita descripsit.

????? os longius illi Assimilat porcum, mentitae cornua setae Summa fronte rigent, oculis rubet igneus ardor, Parva sub hirsuto catuli vestigia dorso.

At si Agricolae attendimus, habet Hystrix os leporino simile, dentes quatuor longos, duos in superiore, totidem in inferiore parte, aures humanis similes: pedes anteriores pedibus Taxi, posteriores ursi assimulantur. Dorso et lateribus spinae bicolores,


page 172, image: s244

partim albae partim nigrae insunt, et aliquando ad duorum vel trium palmorum longitudinem accedunt, quas animal, ut pavo caudam, erigere potest. Ingressurus in cavernam, erectas dimittit. Solinus in Aethiopia frequentissimos vagari scribit: [note: Locus. ] quamvis in tota Africa et India inveniantur. Habentur et in Italia; sed in Gallia rarae. In Galaecia reperiri, Compostellani peregrinatores testantur, qui eorum aculeos in pileis deferunt. In dumetis autem et vepribus [note: Cibus. ] latent. Victitant pomis, rapis, [note: Agricola de Animal. subterraneis. ] pyris, pastinacis, et pane comminuto: bibunt aquam, sed vino mixtam avidissime [orig: avidissimè]. Aculeos tensa [orig: tensâ] cute in [note: Natura. ] hostem eiaculari, unde forte [orig: fortè] sagittandi ars, et nomen a)khnsqobo/los; destinato ictu ferire; noctu magis quam [orig: quàm] interdiu ad pascua progredi; hieme in cavernis latere; tor dies quot ursa in utero gerere, a [orig: à] [note: Usus. ] natura obtinuit. Nec huic gula pepercit. Commendatur enim in epularum magnificentia. Apparatum vide apud Ambrosinum ex Scapio. In Medicina videtur iisdem affectibus conducere quibus erinaceus. Mulieres ad discriminandos capillos aculeis eorum potius quam [orig: quàm] acubus utuntur. Plinius ex iisdem dentiscalpia ad roborandos dentes conficit. [note: Differentia. ] Circa Differentiis nihil fere [orig: ferè] occurrit. Quidam in Marinum et Terrestrem distinguunt, et dentalium pro marini aculeis venditant; sed nimis audacter. Nemo enim auctorum marini meminit. Referri huc potest incertae naturae animal, quod Cardanus Anno 1550. Papiae vidit. Magnitudine erat vulpis, rictu leporino; dentibus prominentibus ad instar sciuri; oculis nigris et serpentinis; coma [orig: comâ] hircinae barbae simillima [orig: simillimâ], quae a [orig: à] capite ad collum ferebatur, cum pedibus anterioribus taxi, posterioribus ursi; auribus in figura humanis; cum spinis fere [orig: ferè] centum more hystricis, quarum quaedam in apice curvabantur, alioquin immobiles, et in motu animalis strepitum edentes. Cauda animalis erat anserina, cuius plumae paulatim in spinas degenerabant. Vox subobscura et rauca quasi latrantis canis: canesque odio prosequebatur. Forte [orig: Fortè] ex hystrice aliaque bestia natum erat.

CAPUT XXI. De Tato, seu Echino Brasiliano.

[note: Nieremb. Hist. Exod. l. 9. c. 6. ] TAtum Nierembergii verbis describemus. Cataphractum, inquit iste, quoddam animal Indiarum varie appellatum invenio. Hispani nuncupant Armadillo. Lusitani Sneubertado. Itali Bardato: Thevetus Brasilico nomine Tatau, Maphaeus Tatusiam, Gesnerus Tatum, nova Hispania Chirquinchum, alicubi Cassamin, aliis Indis Aiatochtli dicitur, hoc est, cuniculus cucurbitalis; specubus enim, quemadmodum cuniculus conditur. Una nocte spatium leucae excavat; quare nisi ligetur, nullibi se includi patiens, perfodit usquequo [orig: usquequò] extra domum et oppida emergat. Variae sunt species horum loricatorum: mihi omnium mirabilior aiatochtlus, cuius et rarior memptio et sterilior, quare illum praesertim narrabo. Duris armatur laminis, quas ipse vidi. Canis Melitensis est magnitudine. Pedes ei suis parvuli, rostrumque sed oblongum et gracile. Armatur undique crusta [orig: crustâ], militari et cataphracto equo persimili, in laminas connexas atque mobiles divisa, quibus se convolvit atque undique tegit. Auriculae murinae, sed longiores; nimis graciles. Cauda eius est longa, teres, geniculata, eodemque modo laminis crustatis circumvallata. Venter candet, ac pelle operitur molli, humanae haud dissimili, longiusculis exilibus, ac raris pilis vestita. Formicas venatur. Cubat supinus, atque cauda ori admota, qua recta [orig: rectà] procedentes formicae incidunt in insidias, et cibum deludenti suggerunt. Antonius Herrera addit, lotio proprio implere lacunam super ventrem inter crustas suas, sic formicas, humore obstante, per caudam procedere usque ad os. Cum fugit, in praeceps caput caudamque ventri applicat,


page 173, image: s245

ac tuetur crusta [orig: crustâ], et sese in spiram convolvens rotat. Quod [orig: Quòd] si pertinacius quispiam insectari perseveret, semet in venatorem contorquet; ut haud raro [orig: rarò], valide [orig: validè] tundens dorso suo pectus hominis exanimat. Versatur in uliginosis lacubus. Lumbrius, piscibus ac vermiculis vescitur, et quibusdam arborum baccis et pomis. Caro impense [orig: impensè] pinguis, dulcis, ac pituosi alimenti, et excrementis redundans. Utebantur cauda [orig: caudâ] antiqui ad eas, quas zebratanas vocant, (quarum apud illos usus frequens) muniendas. Crusta multis rebus utilis, tum ad bellicos usus, tum ad pacem opportunis. Aiunt illius crustam tritam, ac drachmae unius pondere intra [orig: intrà] sumptam, evocato sudore magnopere conferre morbo Gallico curando. Invenitur locis calentibus lacustribus et uliginosis. Duae apud Lucatanenses horum animalium sunt differentiae. Quaedam innoxia et gratissimi alimenti sunt; alia noxia et venenata, ut vomitu ac flatu alvi citato syncopen inducant, tandem interimant. Antidotum est olcum olivarum, nisi virus invaluerit, frustranea tunc remedia. Si fortasse aliqua iuverint, diffluunt superstitibus capilli, languet color, marcent vites. Distinguuntur testarum seu lammarum numero. Innoxia octonis, noxia senis constant. Innocua etiam coxae, osse carent, et maculis rubeis circa ventrem distinguuntur. Est autem hoc animal viperis, quae sono quodam perstrepunt tam carum et amicum, ut eodem foramine, sine alterutrius iniuria condantur. Primum illud genus videtur descripsisse Consalvus Ferdinandus Oviedus hac sententia. *kata/fraktos, sive undique armis munitus, animal est aspectu admirabili, valde diversum ab iis quae aut in Hispania [orig: Hispaniâ], aut in aliis Europae regionibus conspiciuntur. Quadrupes est animal, totumque corpus cum cauda [orig: caudâ] corio tectum habet simili cortici lacerti, de quo infra sumus dicturi (crocodilum Americanum intelligit) coloris inter album et cinericeum mixti, ad album tamen magis accedentis. Eiusdem vero [orig: verò] est formae cum equo undique armis munito, cantculae autem vulgaris magnitudine. Non est animal noxium; domiciliumque habet in terrenis tumulis, pedibusque terram egerendo, sua latibula fodit cuniculorum instar. Capiuntur haec animalia retibus et balistis, petita occiduntur, magna [orig: magnâ] autem ex parte sementis tempore, quando stipulae aduruntur, aut agri coluntur, ut gramen producant in boum et animantium pabulum. Aliquoties me hoc animali vesci contigit, ac sane [orig: sanè] melioris saporis quam haedos, et salubrem cibum esse comperiebam. Ceterum si haec animalia in iis Provinciis conspecta fuissent, in quibus equos undique armatura [orig: armaturâ] muniendi consuetudo originem sumpsit, ex huius animalis aspectu exemplar desumptum opinari quis posset. Cum alii Auctores Oviedo refragentur, aliud genus armatorum, quam [orig: quàm] ille cogitant. Diversa, quae de loricato animali seu tato narrantur, de diversis speciebus, pro diversitate provinciarum accipienda sunt. Sic Monardes prodit, numquam visum edere, ideoque sub terra duntaxat, et ex ipsa terra ali: Gesnerus contra [orig: contrà], licet perpauca, de illo ait, allatum in Galham seminibus et fructibus visum vesci. Neutrum refuto, cum [orig: cùm] de diversis loqui possint. Agnoverunt quoque tria genera horum armatorum Iacobus Plateau et Clusius: unum brevissimae caudae, quod sic describit: Habebat porro id animal pedis unius et quatuor unciarum longitudinem, corporis vero [orig: verò] ambitus erat quatuordecim unciarum, binis videlicet minore longitudine. Eius tegmen durum et testaceum, fulginosi coloris, quem forte vetustate et manuum tractatione contraxerat, quodammodo tessellatum. A collo ad medium corpus, quasi orbiculata figurae tessellis varie [orig: variè] pictis distinctum, medio autem corpore ternis ordinibus quadrangularium tessellarum varie [orig: variè] etiam picturarum insignitum. Postrema tegminis pars similibus orbibus distincta erat, qualibus pars anterior. Totum etiam caput ad nares usque similibus testis tectum. Aures patentiores, nec adeo [orig: adeò] mucronatas habebat. Cauda brevis erat, duobus digiti humani extremis articulis non maior, tota etiam orbicularis tesellis tecta.


page 174, image: s246

Ventrem nulla [orig: nullâ] crusta [orig: crustâ] tectum fuisse, sed villis duntaxat obsitum, pictura repraesentabat, quemadmodum etiam crurum posteriorem partem, atque guttur et nares. Posteriores pedes ternis digitis, et calcari praeditos fuisse, pictura fidem faciebat: anteriores vero duntaxat binis et calcari, nisi a [orig: à] pictore fuerint praetermissi: penem satis longum et exsertum habebat. Nescio an huic desit virtus, quam de Armadillo, sive tato caudato Monardus dixit. Praecipuam eius vim in caudae ossiculo esse: cuius in tenuissimum pulverem redacti pilula, confecta magnitudine capitis aviculae, atque auri indita, dolorem eius sedare; Et tinnitum etiam cum exigua surditate coniunctum curare traditur. Certe [orig: Certè] dolorem sedare, frequenti experientia probatum est. Adicio astum Chirquinchi, quod audivi ab his, qui primum [orig: primùm] fama, deinde visu acceperunt. Testes oculati sic referunt. Pluente caelo supinus iacet: in ventre qui exsermis est, colligit aquam contentam inter crustas laterum, sic per durat transacto imbre ferme [orig: fermè] diem integrum, donec occurrat incaute cervus sitibundus, qui accedens ad potum, immergit buccam, tunc claudit se Chirquinchus, labra et nares comprehendens cervi. Hic discurrit hinc inde: numquam laxat praedam chirquinchus, donec fatigatam interimat angustiae spiritus. Astum quoque erinaceorum habet, in crustis suis se, dum rimet, conglobat, nec nisi ad ignes relaxatur. Conchulis huius animalis utuntur Indi in maleficis, praecipue [orig: praecipuè] ad explorandos et puniendos fures. Tangunt prius cum concha terram a [orig: à] fure calcatam, sive aliud quicquid ille attigerit: implent maxillam potione quam chicham vocant: tympanis deinde circumsonant, concha interim sponte subsultante et tripudiante. Hoc veneficio notatur vultus furis pustula, in genis quae per utranque maxillam serperet, nisi maleficium diligenter dissolvatur.

TITULUS III. De Quadrupedibus Domesticis.

CAPUT PRIMUM. De Cane.

[note: Ambrosin. de Digit. Vivip. l. 3. c. 1. ] TAntum de Semiferis, sequuntur Domestica, Canis nempe et Felis. Canis vox olim Canes ut plebes, trabes, [note: Nomen. ] pronuntiabatur, venitque si Varroni attendimus, a [orig: à] canore latratus, quod [orig: quòd] voce signa edere soleant. Graecis veteribus dicitur ku/wn, et in obliquo casu kuno\s2, sine dubin para\ to\ ku/w, amo, seu quod [orig: quòd] proniores sint in Venerem: seu quod [orig: quòd] animal sit filode/poton, Modernis vocatur s1ki/ os nomine forte [orig: fortè] a [orig: à] Scylax detorto. Aliis u(la/ktwr latrator, a [orig: à] voce quam edit: nec non a)kansqi\s2 apud Hesychium et Suidam, para\ to\ ai)ka/llein, quod [orig: quòd] cauda notis [note: Descriptio. ] blandiatur. Descriptionem non est quod addamus. Notissimum utpote animal est. In Cane secta sequentia [note: M. Aurel. Sevetin. Zootomiae Democrit. p. 306. ] observata sunt Severino, quae eiusdem verbis exponemus. Uterus, inquit, bicornis, cervice brevitate et angustia medio digito respondente. Cornua lata, quantum manus caperet, longitudine maiori, quam palmari communi mensura, crassitudine ubique aequali circumvoluta autem simplici gyro, non anfractuosa velcellulata, uti suillus. Feruntur extrema cornuum usque ad renes colligata venis, quae ad uterum veniunt, et testibus ipsi incumbentibus per membranam. Ad ostium primum cervicis visitur corpus quod dum mole, figura atque colore referens caput limacis exsertum a [orig: à] sua cochlea. Impositus in huius os stylus ferreus non est admissus, nisi postquam est dissectus parum [orig: parùm]. Dissecto utero inventi sunt involuti fetus, involucra autem tria, chorion, allantoides, amnion: sed priora vix dividi possunt, adeo [orig: adeò] sunt annexa, adeo [orig: adeò] sunt tenuis substantiae: In dextro cornu catuli quinque, in sinistro



page LXIX, image: s247

[illustration:

Canis Leporarius

]

[illustration:

Canes

]

[illustration:

Canis

]



page LXX, image: s248

[illustration:

Canes. Hunde [orig: Hünde].

]



page LXXI, image: s249

[illustration:

Liinx.

]

[illustration:

Luchs.

]

[illustration:

Canis Indicus i.

]

[illustration:

Canis Indi. 2.

]

[illustration:

Canis Venatorius. Iag bund: Windspiel.

]



page 175, image: s250

quatuor, singuli suis involucris contenti, chorion unicuique per medium; transversim positae zonae latae duorum digitorum, distinctae lineis atris ab extremo, et rubra [orig: rubrâ] in medio: singulae autem sanguinem fusum colore sibi respondentem repraesentant. Omentum veluti saccus, qui integit intestina superiora; nascitur eius pars superior é fundo ventriculi per mediam ipsius lineam totum ambiens; simpliciter et pars posterior quae inseritur in lienem et in pancreas. Pancreas autem statim apparet post exortum duodeni, illigatum huic et venae portae. Vena porta mittit triplicem ramum ad conterminas partes mesentericum, caeliacum, splenicum. Caeliacus excurrit partem ventriculi concavam. Splenicus mittit superne [orig: supernè] ramum ad ventriculum parte huius convexa [orig: convexâ] per emdiam lineam, usque quo superius ventriculi os pertingat. Ligatus est splen diaphragmati per mediam membranam plus digito latam, et ventriculo per omentum: Habet splen figuram prope [orig: propè] pedis ample [orig: amplè] calceati. Colum intestinum nullum, recti finis partem accipit caecum, cuius figura veluti involuti, quod explicatum longitudine est medii digiti. Ad finem recti interne valvula una insignis, altera in caeci principio sed minor. Rectum parte inferiore valde [orig: valdè] corrugatum: Ab aorta sursum convolutus ad cava hepatis plexus arteriarum, qui appropinquat pancreati, attractum hoc attrahit hepar et superiora viscera. Supra os superius ventriculi glandulae duae, maior et dutior dextra quam sinistra, ambae succulentae humidiores. Sanguis canis ater valde [orig: valdè], propter adustionem quippe. Ad finem linguae inseritur musculus teres descendens per mediam ipsius lineam. Auricula cordis dextra duplo maior quam sinistra. In cranii sparte tum dextra, tum sinistra, quas integunt musculi temporales; nulla apparet involvens membrana, praeterquam ea, quae propria musculorum est: in aliis vero cranii partibus manifesta apparet. In radice linguae utrinque est glandula parva et producta obliquo situ. Circuli arteriae asperae transversim positi, non sicut in sue obliqui. Canis cerebrum maius quam suis. Inverso cerebro patuere processus mammillares et spinalis medullae initium, per quorum medium facta sectione profundiori patuerunt duo ductus parvi, alter, qui a [orig: à] parte mammillarum per rectam lineam tendit ad finem usque cerebelli, alter paulo [orig: paulò] citerius superne positus huic oblique [orig: obliquè]. De cetero, pedes canum anteriores in quinque digitos, posteriores in quaternos distincti sunt: feminarum venter, duplici mammarum ordine, in utroque scilicet latere, exornatur. Albertus etiam generosi canis imas nares, rotundas, solidas, et fere [orig: ferè] obtusas observat. Aristoteles vero [orig: verò] et Aelianus calvam [note: Galen. de usu part. l. 11. c. 9. ] suturis carere asseverarunt. Galenus denique musculos temporales in canibus veluti in lupis et leonibus robustissimos observavit, quod [orig: quòd] in frangendis ossibus maxillas exercere soleant. [note: Locus. ] De Loco hoc tantum pono, nullos in Brasilia ante Vilagagnonis expeditionem fuisse, si Lerio credimus: si Textori, Sigaron Arabiae insulam non ingredi; ingressos, vagari donec [note: Cibus. ] pereant. *pa/mfagoi sunt: nec vel a [orig: à] piscibus, vel a [orig: à] cadaveribus abstinent, quod primum Balbus in itinerario prodidit. A carne tamen suae speciei, ut et fulmine ictis abhorrent. Gramen etiam comedunt, sed medelae gratia [orig: gratiâ]. Fraxini fructu abstinent, quod [orig: quòd] vertebrae coxarum dolorem inde incurrant. Potione vini vel aquae ardentis dementantur, et divagantur, donec vapor [note: Generatio. ] evanuerit. De Generatione nota. Semper eis coltum opportunum: Tardivus tamen veris initium, rarius autumni tempus congrediendo idoneum, [note: Aristot. H. A. l. 5. c. 14. ] scripsit. Coeunt [orig: Coëunt] ad annum duodecimum et implentur: sed saepe [orig: saepè] post novem sunt inutiles. Degenerant, si annui venere utantur: si quarto anno,


page 176, image: s251

generosiores producunt. Quatuordecem dierum spatio vel circiter libidine tenentur; et post sextum mensem a [orig: à] partu marem iterum apperunt. Dum turgescere incipiunt, feminae genitale prominet et humescit. Congrediuntur [note: Aristot. H. A. l. 18. c. 28. ] autem et cum aliis animantibus; ut cum lupis in Cyrenensi agro, unde nati Crocutae: cum leonibus, unde Leontomiges: cum Castoribus unde Castorides; cum vulpibus unde Alopecides. Aversam exercent Venerem et cohaerent. Ferunt dies sexaginta, quaedam sexaginta tres. Pariunt duo decem: aliquando et sexdecem. Visa Bononiae leporaria, quae septendecem enixa est. Ablertus vero [orig: verò] prodit, se, ex illorum genere qui Mastini dicuntur, vidisse, quae primo partu novendecem, altero octodecem, [note: Aristot. H. A. l. 5. c. 14. ] tertio tredecem dedisset. Quae mulieribus in deliciis, singulos fere [orig: ferè] enituntur catellos. Primum mares parere, et in ceteris feturis alternare ex Plinio dicuntur, dum modo tempore opportuno congressus fiat: primusque catulus, in lucem prodiens, secundum non~ullos patrem refert: ceteri, ut casus [note: Plin. H. N. l. 8. c. 40. ] tulerit nascuntur. Gignunt caecos, et quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem visum accipiunt: non tamen unquam ante vicesimum primum diem, nec ante septimum. Quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cernere; si gemini, decimo. Idemque in singulis adici, totidemque esse tarditatis ad lucem dies: quod tamen nondum experientia demonstravit. Lac ante diebus quinque quam [orig: quàm] pariant habent magna [orig: magnâ] ex parte: quibusdam quatuor diebus anticipat. Crassius id quam [orig: quàm] ceterorum animalium, scrofam et leporem si exceperis. [note: Aetas. ] Non excedunt annum decimum quartum com~uniter: quamvis quidam ad vigesimum secundum ascenderint. Laconici, inquit Plinius, annos decem, feminae duodecem, cetera vero [orig: verò] canum genera quindecem vivunt. Iunioribus albissimi sunt dentes, et vox acuta: senioribus hebetes, crocei, et vox [note: Vox. ] crassior. Vocem auctores varie expressere. Latrare et baubare dicuntur communiter: ba/nzein Graecis catuli, u(laktei=n adulti: la/ptein dum bibunt: knuca/sqai grunnire, dum queruntur aut blandiutur: s1kuca=n, canire et catullire, dum libidine feruntur: prokunei=n, quando latrant antequam feram invenerint: a)rari/cein, [note: Antipathia. ] quando irritantur. De Antipathia haec pauca sufficiant. Metuere hyenam in tantum, ut eius umbra, si Plinio et Solino credendum, eos obmutescere cogat: Crocodilos in tantum, ut secus Nilum currendo, a quam eius, etiam sitibundi lambant. Cum lupis eam colere inimicitiam, ut vel ideo [orig: ideò] Porta pellem lupisuspensam super demorsum a [orig: à] cane rabido, aquae timorem amoliri dixerit. Ab otide metui, quod [orig: quòd] tardo et humili volatu utatur. Abhorrere quosdam a [orig: à] quibusdam. Blondi canis gallinarum carnem ne attingebat quidem. Alii ossa avium silvestrium respuunt. Olim in templum Herculis victoris non ingrediebantur, seu ob odorem clavae in limine positae, seu ob rem aliquam invisam sub solio sepultam. Nonnulli ad citharae pulsum miserabiliter gemunt: ad clangorem tubarum ululant: in displosione bombardarum longissime [orig: longissimè] aufugiunt. Quantus inter eos et homines saepe sit consensus, in sequentibus [note: Natura. ] audiemus. Ad Naturam canum pertinet, quod [orig: quòd] cito [orig: citò] iram concipiant, et ideo ob unicum os diutius inter se digladientur: quod [orig: quòd] domos vigilias agendo custodiant: ob somni laevitatem facile [orig: facilè] excitentur: cum mulieribus aliquando Veneris consuetudinem habeant, et palam congrediantur, unde a [orig: à] Spartanis [orig: Spártanis] templis arcebantur. Iidem odorum differentias nobis incognitas sentiunt: posteriora odorantur, quod cum sagaces sint, teste Plinio, qualitates habitudinum corporis odore cognoscant. Capitibus ad terram demissis odorem trahendo in vestigant, et ideo [orig: ideò] primi aeris [orig: aëris] infecti halitum hauriunt. Auditu pollent. quarto aetatis mense dentes caninos mutant, et hibernum pilum amittunt. Si stomachi gravedine laborent, gramen vorant. Facile [orig: Facilè] abortiunt, si mas, ex quo concepere, [note: Ingenium et alia. ] occidatur. Ingenio et memoria [orig: memoriâ] pollere, docilesque esse, multa testantur exempla. Ille apud Plutarchum, tot lapillos in ollam oleariam iniecit, donec intumescente oleo illud lambere posset. Itinea


page 177, image: s252

quamvis longa meminere: nec ulli praeter homini memoria maior. Quidam Venetiis in medio foro suum Dominum post triennium agnovit: Ulyssis post viginti annos. In Theatrum Marcelli spectante Vespasiano introductus fuit, in omnibus saltationibus instructus, et qui aegritudinem belle [orig: bellè] simulare novisset. Nam post signa contracti doloris, tamquam mortuus concidebat, atque huc et illuc se trahi patiebatur; mox tamquam ex profundo somno expertectus, sese movebat. Franciscus Marchio Mantuae per morbum mutus, canem ita instruxerat, ut ad suos nutus, quemlibet aulicorum vocaret. Coram Iustiniano Imperatore, spectante populo, alius, annulos spectatorum ab hero confusos ita cognovit, ut unicuique suum redderet. Quis pauper vel dives, meretrix aut vidua quae esset rogatus, veste cuiusque ore apprehensa, demonstrabat. De Fidelitate erga heros [note: Plin. H. N. l. 8. c. 40. ] ita Plinius. Pugnasse adversus latrones canem pro domino accepimus, confectumque plagis a [orig: à] corpore non recessisse volucres et feras abigentem. Ab alio in Epiro agnitum in conventu percussorem Domini laniatu et latratu coactum fateri scelus. Garamantum Regem canes ducenti ab exilio reduxere proeliati contra resistentes, propter bella Colophonii, itemque Castabalenses, cohortes canum habuere: eae primae dimicabant in acie numquam detrectantes. Haec erant fidissima auxilia, nec stipendiorum indiga. Canes defendere Cimbris caesis domus eorum plaustris impositas. Canis Iasone Lycio interfecto, cibum capere noluit, mediaque [orig: mediâque] consumptus est. is vero, cui nomen Hircani reddidit Duris, accenso Regis Lysimachi rogo, iniecit se flammae: similiterque Hieronis regis. Memorat Pyrrhum Gelonis tyranni canem Philistus. Memoratur et Nicomedis Bithyniae Regis, uxore eius Consingi lacerata propter lasciviorem cum marito iocum. Apud vos Volcatium nobilem, qui Cesellinum ius civile docuit, asturcone e [orig: è] suburbano redeuntem, cum advesperavisset, canis a [orig: à] grassatore defendit. Item Caelium senatorem aegrum, Placentiae ab armatis oppresum: nec prius ille vulneratus est, quam cane interempto. Sed super omnia in nostro aevo actis populi Romani testatum. Appio Iunio et P. Silio Coss. cum animad verteretur ex causa neronis Germanici filii in T. Sabinum, et seryitia eius, umus ex his canem nec a [orig: à] carcere abigi potuisse, nec a [orig: à] corpore recessisse, abiecto in gradibus gemoniis maestos edentem ululatus, magna populi Romani corona circumstante: ex qua cum quidam ei cibum obiecisset, ad os defuncti tulisse.Innatavit idem cadavere in Tiberim abiecto sustentare conatus effusa multitudine ad spectandum [note: Scalig. Exerc. 202. ] animalis fidem. Huc ille pertinet, qui Domini sui occisorem et prodidit et iugulavit: ut et Corsus ille, qui non citius enecti frigore heri corpus auferre familiarissimis etiam permisit, quam [orig: quàm] perimetetur. Nihil interim de illis dicam, qui cum heris cremari vel sepeliri voluerunt: qualis Poli Tragoedi, Pyrrhi, et Theodori [note: Athen. H. A. l. 7. c. 33. ] erat. Eupolidis Poetae [orig: Poëtae] Comici canem post eius mortem, vitam inedia [orig: inediâ] finivisse; Iasonis Lycii capere cibum noluisse; Darium, ultimum Persarum Monarcham solum comitem ad mortem habuisse, Xantippi, navigantem herum eo usque secutum, donec natando periisset; Historici prodidere. [note: Usus in Cibis. ] A carnium caninarum usu, omnes fere [orig: ferè] moratiores gentes abhorrent; nisi necessitas urgeat. Populi Senegae eis vescuntur, si Cadamusto credimus: [note: Galen. l. 3. de Alim. fa cult. l. 2. ] incolae Guineae, si aliis. Galenus nonnullas gentes castratis vesci scripsit. [note: Usus in Medicina [orig: Medicinâ]. ] In Medicina maximi est usus. Calva in pulverem redacta, testium tumores resolvit. Cerebrum fracta ossa restituit, si instar emplastri superponatur. Dente maximo si gingivae scarificentur, dolor dentium tollitur. Longissimus nigri canis, quartana [orig: quartanâ] laborantibus appenditur. Caninus canis rabidi exemptus et in aluta appensus, rabiem compescit. Coagulum in vino dissolutum, colicos dolores sedat; in aceto, hydropicis propinatur. Per vomitum, hydropicorum ventribus super


page 178, image: s253

impositum, hydropicorum aquas Sextus educit. Hepar rabidi aslatum, singulare est in rabie remedium. Fel cum melle ad ulcera interna adhibetur. Lienem recenter exemptum, Marcellus regioni lienis applicat. Sanguis partibus a [orig: à] rabido cane percussis, magno est adiumento. Pinguedo ad mentem Aesculapii, podagra [orig: podagrâ] laborantes sublevat. Adipe catuli varii in cicatricibus et maculis faciei auferendis, Plinius utitur. Lac in mitigando oculorum dolore adhibetur. Eodem Sextus gingivas infantium assidue [orig: assiduè] linit. Potum, fetus mortuos expellit. Lotium, pilos et verrucas aufert: cum nitro mistum lepram abstergit. Stereorum pulvis in angina, dysenteria, et ulceribus in veteratis commendatur, si ossa per triduum comedat. Marcellus ex eodem ad solem exsiccato et cribrato, cum cera rubra, per partes, et modico olei, medicamentum pro ischiade concinnat. Plinius, ossibus in stercore canino inventis et alligatis, syriasin puerorum tolli putat. Pellis ad destillationes, si digitis inducatur; et ad anginam, si corrigiis ter collum circumdetur, adhibetur. Pili morsui canis rabidi impositi, venenum ad se atrahunt. In supprimendo [note: Centur. 6. ] sanguine adhibentur. Mizaldus denique in expugnanda febre quartana, lotium aegri quantum in uno paroxysmo, unica [orig: unicâ] vice reddidit, cum farina subactum, in placentam conficit, quam famelico cani exhibet, et sic quartanam transfert. Reliqua vide in Gesnero. Weckerus ex duobus catellis recens natis, quatuor libris olei violacei, et libra una [orig: unâ] vermium terrestrium [note: Wecker. in Antidot. ] praeparatorum, unguentum ad vulnera machinis bellicis inflicta, componit. Ex catulis quoque Andreas Furnerius aquam destillat, quam in in cohibendo pilorum augmento mirifice [orig: mirificè] [note: Differentia. ] commendat. Differentiae Canum sunt multae. Dicuntur olim et in Hellesponto reperti cornuti. Si vocem spectes, in novi orbis insula Hispaniola non latrant, ut Oviedus prodidit. In Guinea, si Clusio credimus, latrare conantur, sed non possunt. Si munera, sunt alii sagaces, alii cursores, cubicularii, portae, venatici, villatici. Si locum, sunt Epirotae, Scotici, Anglici, Cyrenaici, Arcades, Indici etc. Nos hic agemus ordine de Rabido, Melitensi, Venatico, Leporario, Sagace, Villatico, [note: Ambrosin. quadr. digitat. l. 3. c. 2. ] Bellicoso, et Inutili. Rabidi ab esu putridorum ciborum, et carnib. vermibus scatentium tales evadunt, Canicularibus inprimis. Cibum tum abominantur et potum, ab aqua abhorrent, huc et illuc vagantur, latratum edunt raucum, spumam ab ore et naribus copiosam fundunt, torvum intuentur, demissam ferunt caudam, et nullo edito latratu homines mordent. Multi multa remedia adhibent. Aetius helleborum album ad vomitum cum polenta exhibet. Mizaldus stercora gallinarum cibis permiscet. Blondus post tertium diem venas turgentes [orig: turgèntes] in cruribus tundit, vel canem in lacunam proicit, inqua multae hirudines innatant, ut sanguinem exsugant. Hinc totum corpus unguento populeo illinit, et pharmacum cholagogum propinat: tandem canem decocto fumariae, lapathi acuti, et radicum enulae abluit. Ad praeservationem, exhibet Plinius catulo lac mulieris quae marem peperit. Columellas caudas catulorum post diem quadragesimum ab ortu castrat. Prehenditur caudae extremum, in quod ultima spinae articulatio desinit, et tandiu [note: Ambros. l. 3. c. 3. ] digitis torquetur, donec excidat. Melitenses ab insula Melita, quae Pachyno Siciliae promontorio imminet, nomen habent. Sunt vel brevioris vel prolixioris pili et iubati. Blondus partim albos partim nigros commendat: hodie [orig: hodiè] rufi et candidi in pretio habentur. Magnitudine sunt mustelae silvestris. Ut parvi fiant et maneant, canistris includuntur, ibidemque nutriuntur. Delicatissimis vescuntur cibis. Si plures fetus concipiunt, subito [orig: subitò] moriuntur. Ut villosio: es nascantur, curatores, loca in quibus cubant, velleribus pecudum insternunt, ut ea prae oculis semper habeant. Lugduni in Gallia singuli decem aureis vaeneunt. Bononiae quadrin entis libris venduntur. Mulieribus sunt in deliciis. Venatici canes ubique fere [orig: ferè] locorum



page LXXV, image: s254

[illustration:

Laub frosch.

]

[illustration:

Laub frosch.

]

[illustration:

Laub frosch.

]

[illustration:

Rana. Frosch.

]

[illustration:

Rana.

]

[illustration:

Frosch.

]

[illustration:

Rana.

]

[illustration:

Frosch.

]

[illustration:

Bufo.

]

[illustration:

Krotte [orig: Krötte].

]

[illustration:

Bufo. Krotte [orig: Krötte].

]

[illustration:

Bufo Caudatus

]

[illustration:

á Circulatoribus fietus

]



page 179, image: s255

habentur. Praestant, quos Hircania ex canibus et Tigridibus natos, Epirus, [note: Ambros. l. c. 4. ] Molossorum regio, et Chaonia proferunt. Apud Persas fuere audacissimi et velocissimi teste Megasthene: in regione Thebeth inveniuntur maximi: in provincia Gingui tam audaces, ut Leonem adoriri non dubitent. Quomodo nutriendi sint, illi qui de re rustica scripsere docent. Erant in pretio apud Alphonsum Neapolitanum Regem, Magnum Tartarorum Chamum, qui ideo [orig: ideò] quinquies mille aluit. Distinguuntur varie [orig: variè]. Nam si ferarum differentias respiclas, sunt alii leporarii, alii humiles qui taxos tantummodo [orig: tantummodò] insectantur; alii ad aves, qui illas pedetentim in retia pellunt; alii ad aquas; alii ad magnas feras. Si locum natalem, sunt

Arcades, Ausonii, Cares, Thracesque et Iberi, Pannonici, Argivi, Lacedamonii, Tegeatae, Sauromatae, Cretes, Celtae, Magnetes, Amorgi.

Si colores, sunt leucophaei, mellei, albi, nigri. Albi parumper aquam formidant. Iidem nigris maculis insigniti, pedes crassos et tenellos habent. Leucophaei fortes et audaces sunt, sed cursu non ita valent. Nigri validi sunt, sed cum crura habeant humilia, celeritatem alborum non assequuntur. Eligendus vero [orig: verò] est canis, atroci vultu, capite magno, labro superiore ad infra pendente, oculis rubicundis, naribus apertis, dentibus acutis, collo tumente, pectore amplo ut Leonis similitudinem prae se ferre videatur. [note: Ambros. l. 3. c. 5. ] Canis leporarius optimus est, qui longo et plano est capite, auribus acutis retrorsum directis et parvis, labiis superioribus supra inferiora non pendentibus, collo longo et aliquantulum turgido, pectore acuto, costis lo~gis et validis, ilibus strictis, cruribus altis macrisque potius quam [orig: quàm] obesis, caudanon [orig: caudânon] crasa [orig: crasâ], nec admodum longa, qui raro [orig: rarò] aut numquam latret. Alii ad venationem ducuntur: alii sponte [orig: spontè] exeunt, et comprehensis leporibus domum reveruntur, Vertagi dicti. Sagacium [note: Ambrof, l. 3. c. 6. ] tot fere [orig: ferè] sunt quot Venaticorum genera. In Scotia tres sunt canum species. Quidam sunt audacissimi, in cursu celeberrimi. Alii odori sequi, qui et pisces inter saxa latentes investigant. Nonnulli ut plurimum aut rufi nigris maculis aspersi, aut nigri ruffis imbuti, qui fures et furto ablata tanta cum industria persequuntur, ut et flumina tranent. Scotis et Anglis tales alere suetum: et si quis, eum, qui sua, cane sagaci duce inquirit, in secretiora non admittit, pro fure habetur. Si Blondum sequimur, debet esse brevis, simo potius quam [orig: quàm] adunco rostro, capite concinno, cruribus posterioribus eadem fere [orig: ferè] altitudine, quam sunt anteriora, pectore non ventre maiore, dorso plano et ad caudam porrecto, auribus pendulis, oculis agilibus. Palmam reliquis praeripiunt Gnosii, Thusci, Britanni, Hispani. Canis villaticus et pecuarius est qui villam et pecus custodit. Albus probatur, ut a [orig: à] lupis distingui possit. [note: Bellon. observ. l. 3. c. 40. ] Tales apud Turcas, Bellonio prodente, herum peculiarem non habent, ideo [orig: ideò] nec aedes ingrediuntur. Tegetibus in area stratis incubant. Olim apud Romanos quingenti ad stabulorum tutelam alebantur. De Bellicosis et Inutilibus nihil fere [orig: ferè] occurrit. Anglia illos producit: sed et hoc anno inter homines, sanguinarios canes alere coepit, diris devota capita, quine Regio quidem sanguine adhuc usque satiari potuerunt. Talibus canibus et Hispani contra Indos in proeliis utebantur, quos etiam sagina [orig: saginâ] humani corporis ad capiendos homines alliciebant. Vasquez Nunnez loco carnificum usus est. Obliti fere [orig: ferè] eramus [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 36. ] Indicorum, de quibus ita Nierembergius. Genus caninum variat in novo orbe, praeter illos quos vetustas novit. Natura [orig: Naturâ] et moribus paene [orig: paenè] omnia nostris vicina sunt, nec specie valde [orig: valdè] diversa. Illud quod xoloitzevintli vocant Barbari, excedit mole corporis, tres plerumque superat cubitos, nullo pilo protegitur, molli tantum [orig: tantùm] et depili cute, fulvis et cyaneis maculis aspersum. Alterum appellant Itzcevin teporzotli et a [orig: à] patria, unde datur,


page 180, image: s256

Michuacanem. Simile est Melitensib. variegatur candido, atro et fulvo colore, et quadam deformitate, accommodum deliciis, et gratissimum; nec iners blanditiis, gibbo quodam foedum a [orig: à] capite velut ab humeris eminenti, collo enim paene [orig: paenè] caret. Tertium Tetichi dicitur, cetera nostratibus simile, nisi quod triste aspectu, Indis edule, que~admodum olim Thracibus, quod fortasse in usu Graecis fuit, si sexto Empyrico credimus. Certe [orig: Certè] Diocles Medicus, ex eorum schola [orig: scholâ] qui Asclepiadarum tempore fuerant, quibusdam aegrotis catulorum carnes dari praecepit. Sed Indis Cozumellae canes non tantum sunt alimentum, sed gula. Nutriebant comedendos que~admodum Hispani cuniculos; quos ad esum destinant, castrant, ita pinguescunt oppido [orig: oppidò]. Procreandae soboli servant feminarum copiam, ex marib. exiguum numerum, quemadmodum apud nos pecuarii. Iidem inopia puerorum canibus litant. Alco etiam vocabant Barbari quoddam genus canum parvulorum, quorum societate mire [orig: mirè] delectantur, et quos mire diligunt. Esuo cibo detrahunt, ut illos alant. Cum iter agunt, comportant secum aut humero, aut gremlo. Cum aegrotant, consortio inseparabili et familiaritate catelli recreantur. Sunt quoque canes muti apud Indos, qui non latrant et vulpino vultu. Cozumella insula hos alit. Quin et percussi nec gemitum, nec clamorem edunt. Hos in Hispaniola [orig: Hispaniolâ] Oviedus statuit pro Calamita [orig: Calamitâ] rana [orig: ranâ]. His natura [orig: naturâ] est: nec opus sunt membrana ex secundis caninis, nec fimus leporis, nec pilus. Superstitiose [orig: Superstitiosè] ista Plinius obmutescendis canibus quaerit. Anonymus manuscripti mei auctor, in Hispaniola memorat fuisse canes parvulos, sine latratu, solum [orig: solùm] cum grunnitu, et solum palato aptos. In Quivira maximi canes onerantur sarcinis.

CAPUT II. De Fele.

[note: Ambrosin. l. 3. c. 10. ] FEles nomen a [orig: à] fh=los impostor, fallax, quod [orig: quòd] astutissimum sit animal: vel ab a)/ili\s2, adulator, quod cum Aeolico digammate *faili\s2 pronuntiabatur, [note: Salmasin Solin. ] ut maximo Salmasio placet. Dicitur Latinis etiam Cattus, vel Catus, seu a [orig: à] capiendo; seu quod [orig: quòd] sit cautus. [note: Nomen. ] Graecis vocatur a)ilouro\s2, para\ to\ a)io/lein kai\ a)na/gein th\n ou)ra\n kai\ ki/nei=n, quod [orig: quòd] caudam subinde moveat, eademque abblandiatur. Apud Suidam est a)ige/louros2, alibi ka/tths2. Spatalem etiam quidam cattum vertunt. In Descriptione notissimi animalis non est quod [orig: quòd] immoremur: observata circa Anatomiam ad finem capitis habebis. Ubique [note: Locus. ] fere [orig: ferè] inveniuntur. Non fuisse aliquando mansuetos verisimile est. In Iberia apud Tartessios nasci maximas, omnes auctores consentiunt. [note: Victus. ] Vescuntur carnibus, piscibus, muribus, avibus, lacertis. Bufones interimunt. In Cypro viperas, et chamaeleones venantur. Iunioribus etiam leporib. insidias struunt: nec propriae speclei parcunt. Novimus hic Bononiae, inquit Ambrosinus, feles adultas cum parvulis primum colludere, deinde illis laniatis vesci. Vivunt sex annos, aliquando decem, castrati plures. [note: Plin. H. N. l. 10. c. 63. Generatie. ] Quantum ad Generationem: in Europa mensibus Ianuario et Februario plaerumque exardescunt: in India omni fere [orig: ferè] anni tempore luxuriantur. Feminae in congressu clamant, seu quod [orig: quòd] a [orig: à] fervido nimis semine adurantur; seu quod a [orig: à] mare unguibus laedantur. Mas stat, femina subiacet. Feminae plus libidine agitantur quam [orig: quàm] [note: Arist. H. A l. 5. c. 2. ] mares. Gerunt fetum duos menses lunares, seu dies sex supra quinquaginta. Martio editus praefertur: Augusto, propter pulices minus. Ut plurimum quinque vel sex catulos enituntur. Femina sobolis est amantissima: Mas inventam saepe [orig: saepè] interimir, ut femina novorum catulorum desiderio mota, morem iterum gerat. Exercent [note: Sympathia et Antipathia. ] inimicitias cum quibusdam, ut,


page 181, image: s257

muribus, bufonibus, serpentibus, vulpansere, aquila, ruta, felle proprio, suavi odore, et humiditate. Ruta [orig: Rutâ] certe [orig: certè] a [orig: à] columbariis pelluntur. Unguentorum odore aliquando in rabiem aguntur. Si aqua [orig: aquâ] mergantur, nec statim exsiccentur, percunt. Econtra, Valerianae se libenter affricant: mentha cattaria delectantur. Femina gravida, si mas interim occidatur, [note: Mizald. cent. 4. ] abortit. Circa Naturam [note: Natura. ] occurrunt quaedam singularia. Oculi enim felium ad Lunae vices modo [orig: modò] maiores modo [orig: modò] minores evadunt: imo [orig: imò] solis vices sentiunt, et pupillas oculorum sideris cursu mutant. Diluculo enim protenduntur, meridie [orig: meridiè] orbem contrahuntur, Sole occidente hebescunt. Cardanus male [orig: malè] pupillas pro arbitrio contrahere et distendere protulit, quia nullos habent musculos. Noctu medium illuminant. In saccis procul delati, redeunt. Mutante hospite aedes, easdem non deserunt. Manu hominis demulceri ambiunt. De astu ita Plinius. [note: Plin. H. N. l. 10. c. 73. ] Feles quidem quo silentio, quam [orig: quàm] levibus vestigiis obrepunt avibus! quam [orig: quàm] occulto speculatu in musculos exiliunt? Excrementa sua effossa [note: Usus. ] obruunt terra [orig: terrâ], intelligentes odorem illum indicem sui esse. Adhibetur a [orig: à] quibusdam mensis, in Hispania inprimis, Hollandia, et Brabantia, saporeque lepormam referre dicitur. Pestiferum halitum emittere, [note: Bruier. de re cibaria l. 13. c. 36. ] et tabem adferre, Bruderinus, haud sine causa, prodidit. Cerebrum insaniam inducit, cuius aliquod exemplum in Uratislaviensi puella, in Weinrichio, ni fallto, (libet nunc ad manum non est) invenies. Habet et in Medicina locum. Pulvis capitis in olla cremati, et in oculos insufflati, [note: Porta Phytogn. l. 5. c. 16. ] caliginem abstergit, si Portae credendum. Carnem, corpori infix tela extrahere, Galenus prodidit: hoemorrhoidum quoque et dorsi doloribus medetur lecur ustum et tritum, calculosos summopere iuvat. Fel fetum mortuum extrahit. Finguedo, podagrae illinitur. Utina destillata ad surditatem valet. Faeces alvi cum resina et rosaceo permixtum et suppositum, muliebre porfluvium supprimit. Evonymus prodit, quosdam anserem pinguem, medicamentis et carnibus relium minutatim concisis farcite cum sale, et lento igne in veru assare, destillanteque liquore arthriticos feliciter inungere. Adeps in ferro a [orig: à] rubigine praeservando aliis [note: Differentia. ] non cedit. Quantum ad Differentias, Cati alii sunt Domestici, alii Silvestres, alii Exotici. Ex Domesticis. Hispanici rapaciores sunt, agiliores, et mollissima [orig: mollissimâ] cure reguntur. Exoticorum praecipuae sunt Syriaci, qui varii, ore torvi, pectore torosi, pedibus amplis, pauco cibo contenti. Silvestres, domesticis sunt maiores, densiore et longiore pilo, colore fusco, cauda [orig: caudâ] crassiore. Vescuntur aviculis, et aliis animalibus. Suffitu rutae ab arboribus depelluntur. Deillis qui in Malabar [note: Scalig. Exerc. 217. l. 9. ] ita Scaliger. In Malabar provincia feles agrestes supra arbores versantur, quarum celeritate nihil unquam memorabilius proditum est. Saltu valere potius. Peculiaris vero [orig: verò] volatus. Idque, quod mirum magis est, sine alis. Membranam ab anterioribus ad posteriores usque productam tendi. Quam, dum quiescunt, ad alvum contrahunt. Ubi volare instituunt, pedum crurumque agitatione protenta, colloctaque membrana, dum sustinent, tum feruntur. Est et in India genus quoddam, pilis vestitum nigris [note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 30. ] et promiscue [orig: promiscuè] candentibus. Rostrum ei est longum, auriculae parvae, crura brevia, cauda fasciis nigris candidisque intercisa. Pulvis febrientib. conferre dicitur. Huc pertinent et monstrosi, quorum unus, pedes habet hortendos, alter sex. Feli simile est animal in regione Singui, pilo cervino, [note: M. Paulus Venerus l. 1. c. 61. ] pedib. multifidis, dentibus in utraque mandibula binis, duorum digitorum magnitudinis. Vesicam habet carneam, prope [orig: propè] umbilicum, sanguine plenam, qui moschum redolet. Iconem adposuimus cuiusdam animalis felis similis, quod caput in suprema parte valde [orig: valdè] acutum habet. Appellamus felem o)cukefalo\n. Observationes [note: M. Aurel. Severin. Zootom. ] Anatomicae, quas apud M. Aurelium Severinum invenimus, quasque


page 182, image: s258

[note: Democrit. p. 4. c. 309. ] superius promisimus, aliae felem sectum, ut ipse ait, aliae musculum concernunt. In fele secto hae sunt insigniores. Lienis oblo~gi veluti remi nostratis pars, quae ad aquas spectat. Cervix vesicae fellis veluti varicosa non semel vel bis: Ad fundum eius rectae descendunt venae extrinsecus procurrentes. Bini nervi a [orig: à] lateribus asperae arteriae, utrinque unus, descendunt ad orificium ventriculi superius, qui interim ad dicta latera asperae arteriae et ad pulmones mittunt ramusculos. Nectuntur dicti nervi communi nervulo oblique [orig: obliquè] descendenti; a [orig: à] sinistro inferuntur in ventriculum plurib. fibris. Ubi primum finditur aspera arteria, apparent nonnullae glandulae maiores, et parvae albae, rubrae, cineritiae, mistae. In aspera arteria semicirculi, ut in homine divisi, sed parte posteriore duplici tunica [orig: tunicâ] comprehensi: Altera [orig: Alterâ] quidem externa [orig: externâ] et carnosa [orig: carnosâ]; altera [orig: alterâ] vero [orig: verò] interna et nervosa, quae interna, nascitur ab extremis circulorum marginibus. In corde auriculae differentium colorum, dextra quidem albo et atro distincta magis, quam sinistra: Praeterea dextra crassior et rotundior, sinistra tenuior et oblongior; caninae similis. Ambae intus cavae et filamentosae veluti sinus cordis. In sinu dextro plexus reticularis magis quam in cane conspicuus et prolixus; sed contra in hoc non valvulae sicut in cane. Arteria magna fere [orig: ferè] in medio cordis; magis tamen ad sinistram declinat. Interna tunica ventriculi satis rugosa, rugis secundum ventriculi ductum procedentibus, et in rotundum replicatis, veluti in ventre bovis. Tunicae ventriculi tenacissimae, adhaerentes ab orificio superiori ventriculi, tunica interna rugis transversis distincta. Color hepatis veluti caniculae piscis. In osse auris cochlea; labyrinthi: fenestella, annulus, musculus rotundus; tria ossicula, sed stapes non perforata, ut Casserius describit. In cerebro sinus tres, sed duo circulares cum plexu choroide. In oculo uvea parte anteriore non cohaerens corneae; hinc dilatatio huic generi maiori minor. Ea [orig: ] parte ast uvea colore pallidi folii. Opticus fere [orig: ferè] ad medium, quamvis declinet ad inferiora, membrana externa crassa oculum aliqua parte velans, ut in gallinaceo genere. At in Fele masculo, hae observationes occurrere. Extra abdomen, inferne [orig: infernè] supra pubis os, prodeunt per duo foramina, vasa spermatica ad testiculos descendentia, qui testiculi per mediam membranam cuti alligantur a [orig: à] lateribus penis, qui penis medio digito longus, inferne [orig: infernè]