December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 856, image: s0856a

PORTUS Menesthei Strab. Ptol. Porte di S. Maria, oppid. amplum Hispaniae Baeticae, in ora, inter Caesarianam et Fanum Luciferi, urbes proximas, a Caesariana 2. leucis, contra Gades insulam proximam, a Fano Luciferi 6. in ortum Caesarianam versus, ab Hispali. 15.

PORTUS Milfordia vulgo Milford haven portus Angliae, in Vallia, et in Comitatu Penbrochiensi, in ora maris Virginii. Extenditur ad aliquot milliaria, prope Penbrochium.

PORTUS Monachi Muncken haven Danis, Port de Munck Gallis, portus est Americae, seu melius Terrae Arcticae, in nova Dania, sic dictus a Monacho Dano, dum illas partes lustraret hisce ultimis temporibus.

PORTUS Monoeci Strab. Ptol. Herclemannicus Antonino, Monaco, oppidum orae Ligusticae, cum arce in scopulo firmissima, inter Albintemelium ad ortum 10. et Nicaeam ad occasum 7. mill. pass. Huius meminit Lucanus, l. 1. v. 405.

Quaque sub Herculeo sacratus nomine portus
Urget rupe cava [orig: cavÔ] pelagus: non Corus in illum
Ius habet, aut Zephyrus: solus sua litora turbat
Circius et tuta [orig: tutÔ] prohibet statione Monoeci.

Ubi pro eodem Portum Monoeci et Herculis sumit. Vide Monaecus.

PORTUS Naonis oppid. agri Tarvisini. In Foro Iulio; quod iuxta eum Carinthia Carniolaque emptionis titulo [orig: titul˘], ab Ulrico Carinthio, ultimo Carinthiae Duce, Ottocarus Bohemiae Rex comparavit, A. C. 1271. sive ut alii, scriptus ab eo haeres crevit. Quo [orig: Qu˘] devicto [orig: devict˘] a Rodolfo I. Imperatore una cum Austria, aliisque regionibus, in Albertum huius filium transiit. Vide Bertium Rerum Germanic. Commentar. l. 1. Alios, Laudatos Pfannero de praec. Germaniae Principum gentibus c. 1.

PORTUS Navonius Antonin. Porto Navon, Coriscae in ora, inter Portum Syracusanum et Philonium. Vide Navonius, seu Favonius.

PORTUS Novus vulgo Port neuf, portus est Americae septentrionalis, in nova Francis, et in parte Boreali fluvii S. Laurentii. prope eius ostium.

PORTUS Olivula seu etiam Oliva Portus Oliva quibusdam, vulgo le port de Villefranche, portus est Galliae Narbonensis, in Comitatu Nicaeensi, prope Nicaeam urbem, cuius proprie portus est, et Villam-francam oppidum, sub dominio Ducis Sabaudiae, in ora maris Mediterranei; estque admodum capax.

PORTUS Orestis Plin. l. 3. c. 5. Porto Ravaglioso, in ora Brutiorum, ad ostia Metauri fluvii, a Tauriano 3. mill. pass.

PORTUS Ostium vulgo Portesmouth, oppid. est Angliae, in Hantonia provincia et in insula Portsey dicta, cum arce et portu capacissimo in ora maris Brittannici. Alias autem est Portus magnus, teste Camdeno [orig: Camden˘].

PORTUS Pacis vulgo Puerto de la Paz, portus Americae septentrionalis, in parte Boreali Hispaniolae insulae, e regione Testudinis insulae, ubi aliquot coloniae Francorum a paucis annis.

PORTUS Paulae vulgo Porto di Paula, portus est ditionis Pontificiae, in Campania Romana, et in ora maris Tyrrheni, prope Circeium montem, cui lacus sanctae Mariae iungitur. Portus ille duo milia navium recipere potest, et visuntur circumquaque Romani portus vestigia. Sed quottidie arena [orig: arenÔ] oppletur.

PORTUS Primarius vulgo Porto di Primaro, portus Italiae, in ditione Pontificia et Ducatu Ferrariensi, ubi ramus minor Padi, dictus Padus Argentanus seu Padus Primarius, Po di Primaro, in mare Adriaticum se exonerat. Ei adiacet turris Gregoriana ad eius tutelam, et castrum Primarium dictum.

PORTUS Regius [1] vulgo Puerto Real, portus est Hispaniae, in Vandalitia provincia et in ora contra Gades insulam. Dictus fuit alias Gaditanu portus.

PORTUS Regius [2] vulgo Puerto Real, portus Americae sepcentrionalis, in Tabasca provincia novae Hispaniae, in ora sinus Mexicani et in limite Iucataniae, iuxta urbem beatae Mariae de Victoria.

PORTUS Regius [3] vulgo Port Royal: portus Americae septentrionalis, in nova Francis, et in Acadia provincia, cum oppido Francorum, alias capto ab Anglis, sed postea Francis restituto pace Bredana [orig: BredanÔ] a. C. 1667. estque in intimo recessu sinus Gallici, cum portu capacissimo.

PORTUS Regius [4] vulgo Port Royal, portus Americae in parte Boreali Floridae, prope Virginiam, ubi alias Fortalitium fuit Francorum.

PORTUS Romanus Martyrol. (Vide Portus Augusti ) a Claudio Imperatore aedificatus, et a Traiano instauratus, sed a Saracenis solo aequatus.

PORTUS Romatinus Plin l. 3. c. 18. Porte Gruaro, oppidum amplum Carnorum, ad Romatium fluvium,apud Concordiam urbem excisum, ab ea 2. mill. pass. distans, sedes Episcopi Concordiensis, a Venetis 45. milliar. Aquileiam versus supra 30. ab Utino 28.

PORTUS Sanctus Insula in mari Atlantico, distat a Sacro promontorio fere millar. sexcentis, a Madera 40. et nisi nubes caelum obumbrarint [orig: obumbrÔrint], altera alteram videt. Parva admodum est, utpote, quae 25. tantum milliar, circuit patet. Circa A. C. 1427. a nautis detectoribus, qui periculosa [orig: periculosÔ] ac dubia [orig: dubiÔ] eius navigatione emensa [orig: emensÔ], et superata [orig: superatÔ], hunc locum sic vocari in rei memoriam voluere [orig: voluŕre]. Profert hae insula innumeras fruges. Cuniculis inprimis scatet: colligitur ibi sanguis draconis, qui lacrima est arboris: stato [orig: stat˘] enim anni tempore incolae arbores ferro [orig: ferr˘] sauciant, quae ita incisae anno [orig: ann˘] sequenti gummam emittunt per incisiones, quae decocta in ahenis, et defaecata, sanguis efficitur, quem dicunt Sanguinem Draconis: arbor e qua fluit, fructum, cerasi instar, producit mense Martio [orig: Marti˘], gustu eximium. Portu caret


image: s0856b

insula, stationem vero habet satis commodam. Metel. Baudrande, Ilha de Puerto Santo, insula est Oceani Atlantici, prope Maderam insulam, a qua 8. mill. pass. tantum distat in Caeciam. Circuitus est 8. leucarum; subestque dominio Lusitanorum, a quibus detecta fuit A. C. 1428. Sed nullam habet arcem.

PORTUS S. Antonii vulgo Puerto de Sant Antoine, portus est Americae septentrionalis, in regione novae Gallaeciae, in nova Hispania, et in Xalisca provincia, in ora maris Pacfici seu Austrini.

PORTUS S. Joannis vulgo Puerto de San Iuan, portus Americae septentrionalis, in Nicaragua provincia novae Hispaniae, in ora maris Borealis, et ad ostia fluvii Desaguadero dicti.

PORTUS Sanctae Mariae [1] vulgo Puerto de S. Maria, oppid. Hispaniae, in Vandalitia, in ora Oceani. Vide portus Menesthei.

PORTUS Sanctae Mariae [2] Port de Sainte Marie, oppid. Galliae, in Aquitania et Aginnensi tractu, ad Garumnam fluvium, 3. leuc. infra Aginnum in Circium Burdegalam versus.

PORTUS Santonum Ptol. la Rochelle, urbs alias munitissima Aquitaniae, in ora. Vide Rupella.

PORTUS S. Petri vulgo Puerto de San Pedro, protus Americae meridionalis, in Urvagia provincia Paraguaiae, ad ostia fluvii Magni, in ora, inter Brasiliam et fluvium Argenteum.

PORTUS S. Stephani vulgo Porto S. Stephano, portus est Thusciae, in ora maris Tyrrheni, et in Senensi agro, ad radices montis Argentarii, sub do minio Hispanorum, cum castro munito. 7. milliaribus distat ab Urbatello in occasum, et totidem a Telamone in meridiem.

PORTUS Securus vulgo Pverte Seguro, urbs Americae meridionalis, in Brasilia australi, versusoram maris Brasilici, sub Lusitanis. Ab ea provincia adiacens dicitur Captitania de Puerto Seguro, Praefectura portus Securi, inter Praefecturam insularum ad Boream, et Praefecturam Spiritus Sancti ad meridiem.

PORTUS Shepeus vulgo Shepe haven, portus amplissimus Hiberniae, seu verius aestuarium in Hibernia et in Comitatu Dungalensi versus Boream.

PORTUS Vasci vulgo Puerto Guasco, portus Americae meridionalis, cum oppido in parte Boreali regni Ciles versus boream et Peruviam, atque in ora maris Pacifici, sub Hispanis.

PORTUS Velinus Virg. Porto di Castel l'a mare, in Lucania, apud Veliam urbem exstinctam. Cuius meminit Virg. l. 6. v. 366.

Inice, (namque potes) portusque require Velinos.

PORTUS Veneris [1] vulgo Port Vendres, portus capacissimus Galliae Nabronensis, in Comitatu Ruscinonensi, et in ora maris Mediterranei, prope Caucoliberim et iuxta Aphrodisium promuntorium, ubi alias Veneris Fanum. Ei adiacet in clivoarx S. Elmi dicta; estque in ipso limite Hispaniae et Cataloniae provinc 17. mill. pass. distat a Perpiniano in Eurum.

PORTUS Veneris [2] Antonin. Ptol. Porto Venere, oppid. cum arce orae Ligusticae, contra Palmariam insulam, apud os portus Lunensis, ex adverso Ericis in ortum, 3. mill. pass. inde distans, a Genua 60. in ortum Lunam seu Sarzanam versus. Hic Thesaurus Linguae Latinae habet portum Veneris pro promontor Veneris, Capo de Creuz.

PORTUS Vetus [1] vulgo Puerto Viejo, portus Americae meridionalis, cum urbe cognomine, in Peruviae regno et in Quitoa regione, iuxta oram maris Pacifici. 180. mill. pass. distat a Quitoa urbe in occasum, et 220. a Fano S. Michaelis in Boream, sub dominio Hispanorum.

PORTUS Vetus [2] vulgo Porto vecchio, portus Italiae cum oppido cognomine in ora orientali Corsicae versus austrum, cum sinu capaci; aliasque oppidum Alista dictum fuit, teste Brietio [orig: Brieti˘]. 15. mill. pass. distat a Bonifacio in Boream.

PORTUS Vierius vulgo Porto Viero, portus est Italiae, in ditione Veneta, et in limite ditionis Venetae, ubi ramus Padi fluvii praecipuus, Po grande, seu Po di Venetia dictus, in mare Adriaticum se exonerat, 10. mill. pass. a portu Gori distans in boream Venetias versus,

PORTUS Ulyssis in Sicilia Plin. l. 3. c. 8. Lognina, teste Fazello cum Aretio, inter Acim opp. et Catinam urbem, apud Engyum, nunc saxis ex Aetna monte iniectis oppletus. Vide Odyssia.

PORTUS Volane antea Olana, vulgo Porto di Volana, portus est ditionis Pontificiae, in Ducatu Ferrariensi, cum castro cognomine, ubi Volane alter ramus minor Padi fluvii, vulgo Po di Volana dictus in mare Adriaticum se exonerat; estque medius inter portum Vierium ad Boream et portum Primarium ad Meridiem, 40. milliar. a Ferraria distans in ortum, et 11. a Comaclo in Boream.

Portus a veteribus memorati praeter iam dictos:

Argous, Porto Ferraro vel Ferraio, Iluae insulae. Bonus portus, Porto Bo, Sarmatiae. Brigantinus, Porta della Corunna, Gallaeciae. Brivates, Brest, Britanniae, in Gallia, oppidum et portus. Cenchreae, Porto di Cenchres, Peloponnesi Cresa, Porto Malfetan, Cariae. Cyphanta, Porto delle Botte, Peloponnesi, Ferrar. Baudrando vero Cyphanta, portus nunc Stile dicitur, in ora sinus Argolici, Delphini portus, Porto Fin, Liguriae. Edron, Porte di Chioza, Venetiae. Elaeae, Porto Parga, Epiri apud Nicopolim. Iamnetorum, Porto di Zania, Palaestinae. Icius portus, Calais, Galliae Belgicae oppid. Ferrar. Baudrando


image: s0857a

Icius portus, nunc est Vissen, castrum Comitatus Bononiensis, ad fretum Gallicum, 3. leucis a Caleto in occasum. Illicitanus, Porto di Alicante, Hispaniae Tarraconensis. Liburnus, et Ligurnus, et Labro, Livorno, Thusciae oppid. et portus. Libyssonis, Porto di Torre, Sardiniae. Manarmanis portus, Marna, Frisiae oppid. Medoacus, Porto di Molamoco, Venetiae. Minoa, Altamura, Cretae, et Peloponnesi. Moscha, Porto di Meschat, Arabiae Felicis. Mysocaras, Aman, Mauritaniae Tingitanae oppid. et portus. Naustathmus, Porto Bonandrea, Cyrenaicae. Novus portus, New Haven, Albionis. Odyssia. sive Ulyssis portus, Porto di Pali, Siciliae. Onchesmus, Porto Santi quaranta, Epiri, Ferrario. Baudrando vero Onchesmus portus, nunc Orchino dicitur. Panormus Epiri, Porto Raguseo, Macedoniae Macri, Atticae Porto Rafei, et Marmaricae Porto Salonef. Philonius, Porto Filon, Corsicae. Aliis Porto Vecchio. Phoenicus, Porto di Noti, Siciliae. Aliis Falconara. Pisidon, Porto Zoara, Africae. Rhizus, Risso, Cappadociae oppid. et portus. Rusibis seu Rurubis, Azamor, Mauritaniae Tingitanae oppid. et portus. Saliocanus, Morlay, Britanniae in Gallia oppid. et portus, Saliocanus, seu melius Staliocanus, portus in Britannia minori, Nunc est S. Paul de Leon, seu Leondoul, urbs in ora Boreali. Schoenus, Porto Scheno, Peloponnesi. Selinus, Porto Alberto, Marmaricae. Sesippi portus, Porto Serifo, Arabiae. Siut, Porto Entigrasso, Africae. Sybota, Porto Sivita, Epiri. Syracusanus, Sant. Bonifacio, Corsicae oppid. secundum Ferrarium. Syracusanus portus aliis est Golfo di S. Amanza. Traianus, Porto Frangozo, Thusciae. Aliis Pescara. Tretos, Lar, Arabiae Felicis. Trulla, Porto Sel, Arabiae Felicis. Ulyssis portus. Vide Odyssia.

PORUS [1] affluentiae Deus, dum somno [orig: somn˘] in Horto Iovis premeretur, e Penia seu Paupertate Cupidinem genuit, uti habet Platonis commentum, sub quo equidem multum veri latet. Nam lapsus Adami non obscura hic [orig: hţc] apparent vestigia, ut et in aliis Gentilium Philosophorum figmentis. Certe Hesiodus Mulierem humano generi curas graves machinatam esse, ait Op. et Dier. l. 1. Idem Prometheum, per quem Commentator eius Spondanus Adamum intelligit, Iovem voluisse decipere, sicque sibi mala attraxisse, tradit, Ibid. Empedocles fugam a Deo atque errerem, apud Plotinum, inculcat, Ennead. IV. 8. 1. et 5. Ut alia omittam. Huc itaque Hesiodi eiusdem de Pandora fabulam Origenes quoque refert, ut et Platonis de Cupidine, in horto Iovis, ex Poro et Penia suscepto figmentum, ita cum historia de lapsu Adami contendit, ut Iovis hortum nonnihil Paradiso simile habere, insidiatricem Peniam serpentem, Porum per eius insidias deceptum hominem circumventum, Cupidinem vero inde ortum, miseram hominis post lapsum conditionem, desideriorum undis indesinenter iactari, forte referre, animadvertat. Vide eum contra Celsum, l. 4. num. 15. et 16. Platonem Sympos. et Tob. Pfannerum, System. Theol. Gentil. purior. c. 7. ž. ult. ut et in Append. Fuit et Porus, Indiae Rex de cuius duplici ad Augustum legatione, vide ex Orosio, Eusebior [orig: Eusebi˘r], Strabone, Dione, Casaubonum ad Augustum Tranquilli, c. 12. uti de Poro lapide cuius arena [orig: arenÔ] in poliendis gemmis Veteres usi, infra aliquid voce Smiris: it. Tophicii lapides.

PORUS [2] Babylonis Rex Vide supra Chinzirus.

PORUS [3] Indiae Rex mirae proceritatis, et animi vere regii, Alexandro M. fortiter restitit, sed praelio [orig: praeli˘] diffi cili victus, in victoris potestatem pervenit. Interrogatus, qui haberi vellet; regie respondit: quod responsum Alexander admiratus, illum in regnum restituit. Tandem suorum dolo [orig: dol˘] interfectus est. Plut. c. 107. Claudian.

Tradita capitvo spatiosior India Poro.

Vide Curt. l. 8. c. 14. Arian. c. 5.

PORUS [4] Cyrenensis Olymp. 105. stadii victor.

PORUS [5] Malieus Olymp. 106. stadii victor.

POSCA vinum acidum aquae mixtum, in Glossis Graeco-Latin. o)cu/kraton, occurrit apud Plautum, Mil. Glorios. Act. 3. sc. 2. v. 23. Sueton. Vitell. c. 12. Plin. l. 20. c. 4. Scribonium Largum, c. 46. 104. Marcellum Empiricum, Celsum, Apitium, Appuleium de Herb. passim. At Igutioni et Iohanni de Ianua, Pusca (i. e. Posca) et puscula dicitur quaedam commixitio aquae et vini, ubi plus aquae adhibetur etc. Quomodo Posca seu Pusca non semper fuerit, quod o)cu/kraton vocant, sed commixtio aquae ac vini; atque sic accipienda videtur vox in Regula Magistri, c. 27. Qui sitit, fiducialiter indicet: Post hanc vocem qui fuerit sitiens, mox de mensa sua respondeat, Benedic. Statim temperata in uno vase pusca calida aut si voluerint fratres, cum iutta, quae semper amplius propter sitientes fieri debet, in pulmentariis fortioribus etc. Quod vero mirantur quidam, Asiaticum Vitellii Imperatoris apud Suetonium Libertum Puteolis poscam vendidisse, quasi huiusmodi potus in Medicum tantum usum adhiberetur: negat id admirationem mereri Hieronymus Mercurialis, Variarum Lectionum l. 3. c. ultimo [orig: ultim˘], quoniam vinum acidum aquae mixtum pro vili plebecula venale exstitisse, rationi consentaneum sit, atque id poscam fuisse appellatum. Moxque addit, sicut escam pro cibis ita poscam pro potibus


page 857, image: s0857b

esse olim usurpatam, se invenisse, et Barbarum notasse [orig: notÔsse], in antiquissimis Festi codicibus et in Ferentini vetusto monumento, Posculenta, pro Poculentis legi. Et sane in Glossis Graeco-Latin. pro quavis potione usurpatur: po/sis2, posca, potus, potio. Nec probabile est, ad potionem Monarchorum *)ocu/kraton datum, Car. du Fresne Glossar. Vide et Onomasticon Rosweidi ad Vitas Patrum.

POSCIMUS imperiose postulamus iure, petimus precario, rogamus per amicitiam, obsecramus per sacra, flagitamus multo [orig: mult˘] verborum strepitu, Ioh. Calvin. Lexic Iurid. Vide infra, ubi de Precibus.

POSEGA urbs Sclavoniae, ad Oriawam fluv. alias Picentina, 8. mill. pass. a Savo fluv. in Boream, 30. a Grandischia in Ortum. Caput Comitatus Posegensis, qui inter Dravum ad Boream, Savum ad Austrum, Comitatum Valkoniensem ad Ortum, et Zagrabiensem ad Occasum est. Sub Turcis. Ibi alias Breuci populi.

POSIDEON mensis Graecorum, Latinis December. *poseidew\n Graecis, a *poseidw\n i. e. Neptunus, cui Kalendae huius mensis sacrae; ut Casaubonus docet, in Theophrast. unde et *poseidw=nos2 h(me/ra dies illa appellata est. Eius die quinto [orig: quint˘], celebrabantur Athenis Dionysia ta\ kat' a)grou\s2 seu *lh/naia, dicta a)po\ th=s2 lh/nhs2, i. e. torculari, quo [orig: qu˘] festo [orig: fest˘] laetitiae apprime litabant. Unde *)epilh/nia xai/rein, apud Oppianum, *kunhg. a. u. v. 127. Die 16. *)alw=a habebantur, in honorem Cereis, etc. Vide Samuel. Petitum, Comment. in LL. Atticas, l. 1. tit. 1. et Franc. Rossaeum, Archaeol. Atticae l. 2. c. 20. Hinc Posidonia, a certamine Neptuni, et Palladis vocitata sunt, quae Kalendar. Roman. ad 4. diem Mensis huius refert. Vide Iohann. rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 4.

POSIDEUM Graece *posei/deion, canalis seu alveus, ex tribus, quibus Alexandria adibatur, unus, cui a Neptuno nomen. Solinus, c. 32. Alexandria, insidioso [orig: insidios˘] accessu aditur, fallacibus vadis, caeco [orig: caec˘] mari, tribusque tantum canalibus admittit navigantes, Tegano, Posideo, Tafro. Ubi quos canales, Plinius alveos vocat, l. 5. c. 31. de eadem urbe agens. Cum enim tres portus Alexandria haberet, uti Strabo testatur, totidem quoque canales erant, quibus ad eam mari accedebatur. Primus dicebatur me/gas2 limh\n, portus magnus, in quo posei/deion, quod [orig: qu˘d] templum ibi in an cone sive aggere, medium in portum prominente, Neptuni esset: Secundus *eu)no/stou limh\n quasi dixeris, Boni adventus, ubi canalis *stegano\s2; Tertius *kibwto\s2 vocabatur, et fossilis erat, ubi alveus *ta/fros2, i. e. Fossa: quemadmodum hodieque multis in locis maritimis portus Fossas vocari notum. Salmasius, ad d. l.

POSIDIPPUS [1] Medicus Veri Imperatoris, cuius mentio apud Iul. Captiolin. in Marco, c. 15. Nemo est Principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum sustulerit per Medicum Posidippum, qui ei intempestive sanguinem dicitur emisisse.

POSIDIPPUS [2] Cassandreus Comicus, docuit anno [orig: ann˘] tertio [orig: terti˘] post Menandri mortem, cuius fabulas 30. commemorat Suidas, Lil. Girald. Voss. l. 3. de Hist. Graec. p. 407. Alius, qui librum scripsit de Cnide, Clemeinti Tzetzi Chil. 7. Hist. 144. Arnobio memoratus. Quaedam opigrammata eius in Anthologia leguntur: Ac seu huius, seu alterius meminit quoque Stephanus in *ba/ris2, et semel iterumque in *ze/leia; Item Athenaeus, Steobaeus etc.

POSIDIUM [1] quod Arsinoe, Ptol. Suez, vulgo oppid. Aegypti ad intimum sinus Arabici recessum. Emporium celebre, in quo solebant merces Asiaticas exponere, ut inde per Cayrum et Alexandriam Venetias perferri possent. 15. mill. pass. ab Arsinoe in Boream, et ab eo aestus maris ad 4. mill. pass. recedit, Baudrand. Ibi ariston Neptuno Pelagio aram constituit, unde loco nomen. Fuit autem is a Ptolemaeo missus, ad explorandum Arabicum Sinum, usque ad Oceanum Indicum, uti refert Diod. Siculus.

POSIDIUM [2] promontor. Capo Fagona Theveto, promontor. Bithyniae ad Propontidem in sinu Olbiano. Fanum Neptuni Melae, l. 1. c. 19. Alterum, promontor. Phthiotidis ad sinum Pagasicum inter Demetriadem et Larissam ad Meridiem, Selassis Thevete, aliis Capo Passara dicitur. Tertium, promontor. Cariae apud Miletum in Ioniae confin. cum oppido cognomine, olim Apolinis oraculo [orig: oracul˘] larum. Capo di Melaxo. Item portus Epiri, melius promontor. Corcyrae insul. obversum, apud Buthrotum urbem, capo Risotto ex tabulis recentiorib. Baudrando ad fauces Buthroti Sinus, nunc Capo Strovili; estque buthroto obversum.

POSIDON Graecum Neptuni nomen, quod ex Graeca lingua explicare Grammatici frustra conantur, inquit Bochartus, l. 1. Phaleg, c. 1. cum Africum esse doceat Herdotus, in Euterpe. Verba sunt: *ou)damh= gar a/p/ a)rxh=s2 *poseidi/wnos2 ou)/noma e)/kthntai, ei)mh\ *li/bues2, kai\ time/ousi to\n qeo\n tou=ton aiei)/. Nempe *poseidw\n, aut *poseida\n est Punicum [gap: Hebrew word(s)] Pesitan, quod latum et expansum sonat. Ubi Scheva primae syllabae est expressum per breve, ut in Sodoma et Solomone. T. et D. permutata sunt ut in *th=tes2, et *th=des2, et ki/taris2 et ki/daris2 ex Chaldaeo [gap: Hebrew word(s)] Cithra. Itaque *poseidw\n et Iaphet plane sutn synonyma: utrumque vero a latitudine: quod apprime quadrat Neptuno maris Deo, de quo Phornutus: *eu)ru/sternos2, lato [orig: lat˘] pectore vocatur Neptunus, ob maris latitudinem, quemadmodum dictum est, e)p' eu)re/a nw=ta qala/sshs2. Dicitur quoque eandem ob causam, eu)rukrei/wn kai\ eu)ru/sy, late imperans, ac latisonans. Nic. Lloydius.

PONSIDONIA urbs Lucaniae, alias Neptunia, colonia Graecorum a Doriensibus constituta, Solin. c. 8. Sybaritae autem condiderunt moenia ad mare, Strabo, l. 5. Romanis colonia [orig: coloniÔ] an. Urb. Cond. 380. deducta [orig: deductÔ], Paestus vocata, quam vocem vide. Populi Posidoniatae, et Posidoniates sinus pro Paestano. In nummis legimus, *p*o*s*e*i*d*w*n*e*a*t*a*n.