December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 571, image: s0571b

PARAGUAJA seu Paraguaria, vulgo le Paraguay, regio ampla Americae meridionalis, quae pro maiori parte subest dominio Hispanorum. Terminatur ab Oriente Brasilia [orig: BrasiliÔ] regione, a meridie Magellanica [orig: MagellanicÔ], et ab Occidente Peruvia [orig: PeruviÔ] et regno [orig: regn˘] Chiles. In ea sunt aliquot provinciae, nempe Paraguaia propria, le Paraguay, Tucumania, le Tutuman, Urvagia, Uruaig, Parana, Parana, Guaira, Guaira, Chaca, Chaco, et provincia fluvii Argentei, Rio de la Plata: Et in his provinciis sunt multae coloniae Hispanorum. Paraguaia autem propria provincia est inter Brasiliam ad ortum et Paraguaium fluvium ad occasum, versus lacum de los Xaraies extensa. Sed urbibus caret et coloniis.

PARAGUAIAE LATE SUMPTAE URBES:

Acaraiga, Acaraig. Assumptio, l'Assomption. Bonus Aer, Bvenos Ayres. Civitas regia: seu Guaira, Ciu. dad Real. Conceptio, la Conception. Fanum S. Fidet. Santa Fe. Fanum S. Iacobi, Sant Iago del Estero. Fanum S. Michaelis, San Miguel de Tucuman. Itapoa, Itapoa. Nova Corduba, Nueva Cordova.

PARAGUAJUS vulgo Paraguay, fluv. ingens Americae meridionalis, in Paraguaia regione. Oritur ex lacu de los Xaraies dicto; deinde in austrum tendens, auctusque iam plurimis amnibus, recipit fluvios Argenteum, Paranam, Purpureum, Album, Salsum, Tertium, Carcarannam, Urvagium, seu Uraguaium, et alios; quibus auctus, per latissimum ostium in mare Magellanicum se exonerat inter promontoria sanctae Mariae et S. Antonii.

PARAIBA vulgo Paraiba, urbs munita Americae meridionalis in Brasilia regione, cum portu capaci, sub Lusitanis. Ab ea provincia adiacens dicitur Capitania de Paraiba, Praefectur. Paraibae. Urbs ipsa sedet ad fluvium cognominem, vix 3. milliaribus distans ab ora maris Borealis. Dicta fuit etiam Frederickstadt; Frederica, a Batavis, qui eam ex pugnaverant A. C. 1634. Sed inde eiecti fuere [orig: fuŕre] fortiter a Lusitanis, a quibus urbs ipsa dicitur persaepe noffa Senora das Nieves, seu Sancta Maria ad Nives. Ei adiacent arx Sanctae Catharinae, et arx S. Antonii.

PARALAIS Cappadociae oppidum, in Lycaonia, teste Ptolem.

PARALI Athenis dicti maritimi, inter Diacrios Oligarchicos et Pediacos Democaraticos medii, de quibus Plutarch. Solone.

PARALIPOMENA Hebraeis Dibre Haiamin, aliter Chronicorum libri duo, pars Cononis Vet. Test. ubi ea, quae in reliquis libris Historicis praeterita, continentur. Auctor in abdito est: Interim, in libro hoc omnis eruditio Scripturarum continetur. Hieronym. praefat. ad l. paralip. In Paralipomena, vel partes, exstant, Angeloni Stromata. Antoninus. Bedae Expositio. Crommius, Lovanii, 1631. Hieronymus. Iacobus R. Don Ioseph Aben Iechiia, de Lapide, Comment. fol. Antverpiae, 1642. Lavateri Comm. fol. Heidelb. 1590. Leonhartus, Lipsiae, 1614. Malvenda. Nezenius. Pauluatius. Piscatoris Comm. Procopius. Gaz. Rabanus. Sancti Comm. fol. Lugd. 1625. Serarii Comm. posthumi, fol. Lugduni, 1618. Strigelii Scholia, octav. Neostadii 1571. Theodoreti Quaestiones Selectae. Tostatus. etc. Vide Crowaei Elenchum.

PARALIUS nomen viri apud Romanos praecipui, quem inter occisos a Commodo refert Ael. Lamprid. in huius Imperat. Vita, c. 4. Posthaec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus: dein Norbana, atque Norbanus et Paralius et mater eius Lucilla in exilium acta. Ubi Paralius hic Lucillae filius fuisse videtur, sed Lucilla haecsoror Commodi est, quam Capreas in exilium relegatam, deinde occisam, scribit Dio. quis autem iste Paralius eius filius? Duos Lucilla habuit maritos, Verum et Pompeianum. Veri filius esse non potest, neque enim Graeco [orig: Graec˘] nomine Imperatoris filius vocatus fuisset: neque ita obiter ab Auctore indicaretur. Pompeiano [orig: Pompeian˘] genitus esse ac Lucilla [orig: LucillÔ], per temporum rationem, non potest. Superest ut locus mendosus sit: Distinguit igitur Casaubonus: et Paralius et mater eius. Lucilla in exilium acta; vel scribit, ut in aliis libris, et Lucilla in exilium acta. Salmas. vero, ex Palatini codicis side scribere iubet: Deinde Norbana atque Norbanus et Paralius et mater eius et Lucilla in exilium acta. Vide utrumque ad loc. cit.

PARALUS [1] Clazomenarum, urbis Ioniae Asiaticae, conditor; quae prius Gryna nominata, vicina Colophoni, unde et Apollo Gryneus dictus est, quod ibi Oraculum eius esset, postea Clazomenae appellari coepit, vide Strabonem l. 13. Plin. l. 5. c. 30. Ioh. Laurentium ICtum Notis in Phaedrum l. 4. fab. 21. v. 17.

------ Forte Clazomenae prope
Antiqua fuit Urbs.

PARALUS [2] Minoae urbis a Carthag in ensibus praefectus, amicus Dionis, quo [orig: qu˘] adiutore quoque usus est in destruendo tyranno, Diodor. Sic. l. 16.

PARALUS [3] vir qui primus longam navem invenit, Plin. l. 7. c. 56. Sunt et Paralt in Attica, qui Paraliam in colunt, Steph. Plutarchus Paralos, factionem unam e tribus, quae Athenis erant, Solonis tempore intelligit. Est etiam Paralus urbs Meliensium in Thessalia, Steph.

PARALUS [4] navis sacra Athenis, quae alias sqewri\s2, quod in illa Theori Delum veherentur, item *dhlia\s2, eaem suisse creditur, qua [orig: quÔ] Theseus puellas Minotauro destinatas, illo [orig: ill˘] intermepto [orig: intermept˘], incolumes Athenas reduxit, in rei memoriam instituis Deliis sacris. Et perdurasse [orig: perdurÔsse] illam ab antiquis illis temporibus usque ad Demetrii Phalerei aetatem, communis fuit opinio, wste kai\ toi=s2 filoso/fois2, ut Plutarch. ait, e)n tw=n au)zancme/nwn lo/gon a)mfidozou/menon para/deigma to\ ploi=on ei)=nai tw=n me\n w(s2 to\ au)to\, tw=n de\ w(s2 ou) to\ au)to\ di\ame/nei lego/ntwn. Sicut et Philosophis navigium hoc disceptationis ansam praeberet, quibusdam idem penitus cum illo Thesei, aliis non idem


page 572, image: s0572a

esse asserentibus. Quem ad modum de Bucentauro Venterum idem quaeritur. Alii vero navem illam, quam sqewri/da seu *dhlia/da quoque vocatam esse diximus, a Parolo diversam faciunt, et, praeter eam, quatuor naves sacras nominat, Paralum videl. Antigonidem, Ptolemaidem et Ammonidem. Vide Thucyd. l. 5. Franc. Rossaeum Archaeol. Atticael. 7. c. 2. etc. Quid quid sit, magnae existimationis fuisse Paralum triremem Athenis oportet, cum vectores eius in dies singulos stipendium acciperent quatuor obolos, adeo que plus reliquis militibus navalibus, quorum stipendium fuisse obolos diurnos tres, ex Thucydide l. 8. discimus. Ita enim veteres Grammatici, *(oi de\ e)pibebhko/tes2 au)th=s2 *pa/raloi e)kalou=nto oi(/ dia\ tau/thn th\n u(phresi/an tettara/s2 te o)bolou\s2 e)la/mbanon, kai\ to\ plei=on meros2 eniant ou= oi)/koi e)/menon, Vectores eius Parali dicebantur, qui ob ministerium hoc non solium quaternos obolos accipiebant, sed et maximam anni partem domi manebant. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 8. tit. 1. Atque hanc proin navem honoris causa [orig: causÔ], forte etiam ideo, quod iam inaudiverant de Hammonis responso, quo [orig: qu˘] filius eius declaratus erat, Alexandro M. miserunt Athenienses, quasi ludis Sacris et sacrificiis inservientem apud Arrian. l. 1. Quemadmodum iidem haud diu post decrevere [orig: decrevŕre], uti qui ad Antigonum et Demetrium publico [orig: public˘] nomine irent, non Legati, sed Theort, dicerentur, uti Plutarchus in Demetrio c. 13. tradit. qui idem de Fortuna Alex. l. 2. c. 12. pre/sbeis2, in quit, pro\s2 au)to\n ou)k e)/pempon, a)lla\ sqewrou\s2 ai( po/leis2, kai\ tou\s2 a)pokri/seis2 xrhsmou\s2 proshgo/renon. Vide Freinshemium ad Curtium l. 4. c. 8. ut et aliquid infra, voce Salaminia. Addam solum, in clade navali, qua [orig: quÔ] a Lysandro Atheniensium opes fractae, apud Aegos flumen, unicam Paralum evasisse, illiusque nun cium fuisse Atheniensibus, ex Polyaeno l. 1. c. 45. n. 2. ubi de Lysandro. Vide quoque de hac nave Scholiasten Aristophanis in Acharn. Aves, Ranas.

A PARAMO Ludovicus Boroxensis, Archidiaconus et Canonicus Legion. regnique Siciliae Inquisitor, scripsit de Orig. et Progressu Inquisitionis, eiusque dignitate et utilitate. Quod opus prodiit Madriti A. C. 1598.

PARAMONARII Villici fuere [orig: fuŕre] sive actores possessionum, ex ex eorum genere, qui res Ecclesiasticas administrant: quamvis alias hi videantur appellari Adfeclae, Buccellarii, Satellites. Est enim Nicetae, paramonh\, pelekufo/ros2 *ba/rbaros2. Eorum meninit l. sancimus 46. ž. 3. ubi Cuiacius et Gothofredus C. de Episc. et Cler. laudati Ioh. Calvino Lexic. Iurid. Carolo du Fresne iidem sunt, qui Mansionarii Ecclesiarum, de quibus vide aliquid supra, Graecis *paramona/rioi, et *parosmona/rioi dicuntur: cuiusmodi *prosmonari/ous2 etiam Gentiles habuisse, ex Menologio ad 12. Nov. videtur colligi, Idem Car. du Fresne Glossario. Vide quoque Macros Fratres Hierolexico. adde Iustellum ad can. 2. Concilii Chalcedon. et Vossium de Vitiis Serm. l. 3. c. 23. Voci origo a Graeco *paramonh\, qua [orig: quÔ] praeter nativum ac primum significatum, apud Graecos hodiernos, qui non nisi tres per annum Vigilias celebrant, Vigilia Epiphaniae seu Festi Regum (quem diem genio indulgent Latini) indigitatur: quo [orig: qu˘] die illi solent ingenti ceremonia [orig: ceremoniÔ] mare baptizare, vasculum extremitati longae perticae alligatum, cum cruce, desuper in mare demittentes: quo [orig: qu˘] aquam extractam, salsedine deposita [orig: depositÔ], dulcem esse aiunt. Iac. Sponius Itiner. Graeciae l. 2. p. 359. Nempe *paramon\h, in Ecclesia vigilia, in Aula statio dicta est. Ioh. Meursius Glossar.

PARANA [1] vulgo Parana, provinc. Americae meridionalis, in Paraguaria regione. Habet a septentrione Guairam provinciam, a meridie Urvagiam, et ab occidente provinciam fluvii Argentei, suntque in ea quatuor coloniae Hispanorum, nempe Fanum S. Ignatii, S. Ignatio, Itapoa, Itapoa, seu l'Incarnatione, Acaraiga, Acaraig. seu la Natividad, et Fanum Sanctae Mariae de Iguzau; S. Maria de Iguazu.

PARANA [2] vulgo Parana, fluv.Americae meridionalis. Oritur ex Guayra provincia; et deinde auctus fluviis Tibagiva [orig: TibagivÔ], Yguasia [orig: YguasiÔ], et aliis, per Paranam provinciam labitur; et rigatis aliquot coloniis Hispanorum, in Argenteum fluvium se exonerat. Hinc

PARANAIBA [1] vulgo Paranayba, fluv. Americae meridionalis. Oritur in confinio Brasiliae, et in Amazonum fluvium cadit versus eius ostia, teste Petro Texeira [orig: TexeirÔ]. Hinc

PARANAIBA [2] vulgo Paranaiba, provincia Americae meridionalis, paulo supra ostia Amazonum fluvii, ubi in eum influit Paranaiba fluvius, et versus limites Brasiliae, teste Petro [orig: Petr˘] Texeira [orig: TexeirÔ].

PARANGARIAE sumptus aut labores, agendi ferendive alicuius causa [orig: causÔ], a Principe impositi, cum non per viam, sed aliaversum iter suscipitur, l. 2. C. de Episc. et Cler. et alibi in Iure passim. Atque sic ab Angariis distinguuntur: Angaria enim est, qua cursus publicus est dispositus; Parangaria vero alio versum: utrum que onus a Provincialibus exigitur, in transvectione armorum, l. ultim. Cod. de fabric. l. 2. Cuiacius ad rubric. Cod. de Cursu publ. angar. et parang. l. 12. Onus Parangariarum exponit graphice Guil. Tyrius Belli Sacr. l. 5. c. 19. Hos etiam tantis, aiens, angariis affigebant et parangariis, ut melius videretur esse his, quos ab Urbe depulerant, quam quibus pro summo beneficio urbis indulserant habitationem. Nam et pecuniarias eis saepius multas infligebant, id quod habere videbantur violenter extorquentes et ad quaelibet sordida munera et onera civilia rapiebant invitos. Nam si erigendae essent machinae, aut immensi ponderis transferendae trabes, statim id eis muneris iniungebatur; Hi lapides et caementa et quamcumque materiam ad opus aedificiorum necessariam circumferre compellebant: Hi iaculatoriis et machinis molares, qui extra mitterentur, tenebantur ministrare et funibus, quious [orig: qui˘us] extra contorquebantur, inservire. Vide eundem l. 8. c. 8. et l. 9. c. 17. Ita Brissonius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Vide quoqe supra in voce Angaria.

PARANYMPHUS cuius mentio in c. Sponsus 23. distinct. ab antiquis Auspex dicebatur; praeerat enim nuptiis celebrandis, in quibus auspicium capere Romani consuevere [orig: consuevŕre], et ideo a Graeeis


image: s0572b

Paranymphus appellabatur:O ac sicut auspex pro viro; ita pro parte Sponsae Pronuba ad hibebatur, Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. De eo Scaliger Poetices l. 3. c. 101. Absoluto [orig: Absolut˘] sacrificio [orig: sacrifici˘] diei nuptialis, in soceri aedes deducebatur Sponsus, ab eo quem Graect *para/numfon quasi eius asseclam nominarunt [orig: nominÔrunt], aliqui etiam numfeuth\n, alii pa/roxon vocabant quemadmodum mulier, quae Sponsae aderat, promnhstri/a dicebatur illis, nobis Pronuba. Apud Hebraeos eorum bini minimum fuere [orig: fuŕre], [gap: Hebrew] , i. e. Socii, Comites, Amici Sponsorum dicti: Sed vero, pro morum diversitate sive adhibiti sive praetermissi. Gemara Hierosolym. ad tit. Cethuboth. c. 1. fol. 25. col. 1. Rabbi Ioda morem antiquitus in Iudaea obtinuisse, ut constituerentur bini Paranymphi, Socii seu Amici; alter Sponsae, Sponso alter. Quos tamen non constituebant, nisi tempore Nuptiarum seu Deductionis: Neque in Galilaea mos ille obtinuit. Antiquitus etiam in Iudaea Paranymphi locum Sponsi et Sponsae (decubitus [orig: decubitűs] locum) persorutabantur, quod in Galilaea non solebat fieri. Quin in Iudaea Paranymphi pernoctabans in loco Sponsi et loco Sponsae (iuxta eos in thala mo) quod nec in Galilaea fieri solebat. Eorundem mentio alibi in libris Talmundicis, et Ritualibus, quibus etiamnum utuntur. Quin et pro eis, qui officio singulari nuptiis adsunt, occurrit in paraphrasi Uzielidi tributa Deuter. c. 32. v. 50. Sed apertius Gemara Babylonia ad tit. Cethuboth c. 1. fol. 12. ubi eadem fere, quae in Gemara Hierosoly mitana occurrunt. Additur, eorum fuisse officiose scrutari et observare, quae Sponsi illa [orig: illÔ] nocte (Deductionis) fecerint. Ne scilicet alter alteri dolo [orig: dol˘] inferat damnum. Ne Sponsus, etiamsi aganoscat sanguinem Virginitatis, illum celet vel tollat, et ne Sponsa secum inferat pannum seu sindonem sanguine intinctam. Scilicet in Gemara fiunt verba, de Sponsae virginitate, adeo que officium Paranymphorum ibi ad eam rem primario spectat. In Iudaea igitur Paranymphorum usus erat, tum in ipsa Deductione, tum in cubili seu thalamo, idque tota Deductionis nocte. Et tametsi passim fere, pudoris causa [orig: causÔ], in more sit positum, ut concubitus etiam coniugalis, quemadmodum ait August in, de Civ. Deil. 14. c. 18. remotum ab arbitris cubile requirat, omnesque famulos atque ipsos etiam Paranymphos, et quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat, ante mittat foras, quam vel blandiri coniux coniugi incipiat; in Iudaea nihilominus Paranymphos videmus non solum Nuptiis, verum etiam ipsi toro coniugali, nocte prima [orig: primÔ], officiose adfuisse, ne fraus alterutrinque de Virginitatis testimonio committeretur. Sed et de aliis, quae ad apparatum laetitiam que Sponsorum attinebant; eos prospexisse, ambigendum non est. Iam vero, nonne e Paranymphis hisce Amicisve alter, qui Sponso, ut amicus fidelissimus, ita tempore Nuptiarum officium praestaret, in nuitur in similitudine illa sacra Iohannis c. 3. v. 28. Ipsi testimonium mihi perhibetis, quod dixerim, Non sum ego Christus, sed quod missus sum, ante illum. Dein, o( e)/xwn th\n nu/mfhn *numfi/os2 e)sti/n o( de\ fi/los2 tou= numfi/ou o( e(shkw\s2 kai\ a)kou/wn au)tou= xara=| xai/rei dia\ th\n fwnh\n tou= *nwmfi/ou, auth\ ou)=n h( xara\ h( e)mh\ peplh/rwtai, Qui habet Sponsam, Sponsus est. Amicus autem Sponsi, qui stat et audit eum, gaudio [orig: gaudi˘] gaudet propter vocem Sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Ubi dum vocis Sponsi, ut et alibi Sponsae passim (tum in sacris literis, tum in ipsa, quae Deductionierat praevia, benedictione) mentio fit, vocern mutuos Coniugum affectus atque exhilarati animi invicem effata indicantem denotari, dubium non est: quam audire atque observare, etiam inter primaria Paranymphorum officia fuisse, indeque more nuptiali laetari, ex hoc loco colligimus. Ita enim hic [orig: hţc] Iohannes, ex more iam memorato, se dicit, ut Paranymphum seu Amicum Sponsi, vocem Sponsi, insignemque eius erga Sponsam (Ecclesiam) affectum observasse [orig: observÔsse] atque hinc summa [orig: summÔ] perfusum esse laetitia [orig: laetitiÔ]. Certe scimus, etiam tou= filou seu Amici nomen, quemadmodum et Comitis, a diffusiori vulgarique significatione delapsum, peculiarem non raro apud Veteres dignitatem aut officium denotasse [orig: denotÔsse]. Vide supra in voce Amicus. Quin et in veteri Foedere, pro eo quod est [gap: Hebrew] Sam sonis, seu Socio eius, substituunt LXX. tw=| *numfagwgw=| au)tou=, cui scil. data est uxor eius. Et Chaldaeus ibi (Iudic. nempe c. 14. v. 20.) habet, qui erat Socius eius seu Amicus Nuptialis, i. e. Paranymphus, Quo [orig: Qu˘] eodem [orig: e˘dem] nomine, apud veteres Hebraeos insigniuntur Michael et Gabriel, Paranymphi Adae, in Bereshith Rabha parash. 8. Item Moses, quem, ubi Sponsalia inter Deum et Ecclesiam Israeliticam memorant, dicunt fuisse [gap: Hebrew word(s)] Paranymphum Deo et Ecclesiae illius. Sed et apud Graecos veteres Sponsi Amicorum nomen et usus reperitur. Iul Pollux Onomastic. l. 3. c. 3. *kalei=tai de\ tis2 tw=n tou= *numfi/ou fi/lwn kai\ qurwro\s2, tai=s2 qu/rais2 e)festhkw\s2 kai\ ei)/rgwn ta\s2 gunai=kas2 bohqei=n th=| *nhmfh| bow/sh|. Iidem vero et ij( oi\ tou= *numfw=nos2 Matthaei c. 9. v. 15. Filii thalami Nuptialis appellati leguntur, qua de re vide Hug. Grotium Not. Euangel. p. 185. Hodie apud Anglos, singulare quoque habetur nomen eiusmodi Paranymphorum, quos Brideknight, i. e. Ministros Sponsalitios, qui Sponsam deducere solent, appellitant. Sed de Christian orum Paranymphis mox: de Hebraeorum vero hactenus dictis, plura vide apud Ioh. Buxtorffium in Lexic. Chald. Talmud. p. 2535. et Synag. c. 28. Leonem Mutinensem, Aloysium Novarinum Elect. Sacr. l. 6. c. 46. et Ioh. Seldenum Uxor. Hebraic. l. 2. c. 16. et alibi. In Ecclesia Christiana, Soterem Pontific. Roman. in stituisse aiunt, ut legitima uxor tum haberetur, cui Sacerdos benedixisset, et quam Parentes sollenni pompa [orig: pompÔ], more Christiano [orig: Christian˘], collocassent [orig: collocÔssent], quamque insuper Paranymphi constituissent: de quo more exstat Epistola 1. sub nomine evaristi Pontif, Et Paranymphi quidem meminit Concilium Carthagin. IV. can. 13. apud Reginonem l. 2. c. 153 Sponsus et Sponsa cum benedicendi sunt, a Sacerdote a Parentibus a suis, vel a paranymphis offerantur. Adde Burchardum l. 9. c. 6. 7. Capitul. Caroli M. l. 7. c. 363. LL. Longobardorum l. 1. tit. 16. ž. 8. etc. Cuiusmodi *paranu/mfous2 plures interdum adhibitos, in nuptiarum sollennibus, testatur Euchologium Graecum, p. 398. ex quo *sunte/knous2 appellatos eos fuisse docemur: *ei)=ta a)lla/ssousin


image: s0573a

oi( *para/numfoi, h)=goun koinw=s2 lego/menoi *su/nteknoi, ta\ daktuli/dia tw=n *neonu/mfwn. Tum permutant Paranymphi, seu, ut vulgo appellantur, Paratecni annulos Sponsorum. Sic porro Compatres seu Patres Spirituales etiam appellant Graeci recentiores, quod in deducendis Sponsis vicem teneant. *numfeutai\, apud Theophylactum Simocattam, l. 1. c. 10. Vide Iuretum ad Epistolam Ivonis Carnot. 209. et Car. du Fresne Glossar.

PARAPASIUS unus ex Parthorum Regibus, qui et Arsaces dictus fuit, Alex. ab Alexand. l. 1. c. 2.

PARAPEGMA Graece para/phgma, proprie tabula est aenea, columnae alicui solita affigi, stulopina/kion hine quoque Graecis. In cuiusmodi tabulis Leges, Edicta, Agrorum divisionum formae, Canones siderum Astronomici, et alia vulgo incidebantur, et in locis publicis adfigebantur. Auctores Agrimensoriae, post aes fixum: i. e. post tabulam aeream fixam, quae agrorum formam descriptam et incisam continebat. Et apud Virg. l. 6. Aen. v. 622.

------ Leges fixit pretio [orig: preti˘] atque refixit.

Quia tabulis aeneis in sculpebantur columnae aut pilae in loco publico adfigendis, quae refingebantur quum lex abrogabatur. Servius: Fixit autem ideo, quia incisa in aeris tabulis adfigebantur, *a\ paraph/zasqai, qua [orig: quÔ] voce utitur Plato Axicoho. Sic ita que in rebus Astronomicis, in paraph/gmasi talibus describebantur Caeli ratio et siderum occidentium orientiumque ac tempestatum significatio cum quadripartitis anni cardinibus et aliis eiuscemodi effectibus eventibusque Mundi: *pi/nakas2 vocat, Theo, xalka= grammatei=a Aelian. l. 10. c. 7. Quod qui faciebant, ab illo canone sic insculpto et in tabulis istiusmodi publice exposito, dicebantur Astrologi *kanonikoi\, de quibus vide supra. Hinc inter opera Mathematica Democriti, recensetur a Diogene Laertio, l. 9. c. 48. *me/gas2 eniauto\s2 h)\ *)astronomi/hs2 para/phgma: quod parapegma seu tabula, Astrologiam continebat magni illius, quem composuerat, Anni Qui enimperiodos ex multis annis compositas ediderunt Astrologi, earum paraph/gmata simul etiam publicare solebant, h. e. tabula [orig: tabulÔ] in publico affixa [orig: affixÔ] canonem proponere, ortuum et occasuum stellarum errantium, defectuum Solis et Lunae, aequioctiorum et solstitiorum, variarum caeli tempestatum et similium. Primus autem Meton id instituit, qui solstitio [orig: solstiti˘] aestivo [orig: aestiv˘] observato [orig: observat˘] Heliotropium suum erexit, h. e. monumentum Astrologicum, in quo descripta solstitia omnia et aequinoctia totius enn eadeceteridis suae vulgavit, cum canone siderum et tempestatum significatione, atque eclipsium Solis notatione. Quem postea sequuti Astrologi, passim per oppida Graeciae, publicis locis tabulas Astronomicas enneadeceteridem proponere coepere [orig: coepŕre], quibus significarent, qualis hienis futura esset annis singulis periodi, qualis aestas et qualis autumnus, qui venti flaturi, quando pluviae vel serena ventura, uti refert Theon ad Aratum. Inter quos Oenopides Astrologus Chius, ulterius progressus, Olympiae dedicavit aeneam tabulam, e)ggra/yas2 th\n a)strologi/an tw=n e)no\s2 de/ontwn e)zh/konta e)tw=n, fh/sas2 to\n me/gan e)niauto\n ei)=nai tou=ton, inscribens illi Astrologiam novem et quinquaginta annorum, h. e. stellarum ortus et occasus, cum tempestatum significationibus per totum illius periodi ambitum, descriptos ac notatos. Aliorum meminit Vitruvius l. 9. c. 7. Eudoxi, Euctemonis, Callippi, Phaini, Hipparchi, Arati etc. qui omnes periodos promulgarunt [orig: promulgÔrunt], et earum astricum canonem parapegmatis consignarunt [orig: consignÔrunt] et explicatum posteris tradiderunt. Atque de his perapegmatis exponen da sunt *(hliotro/pia illa, quorum exstat mentio in Veterib. scriptis, de quibus vide supra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Ex iis itaque in publico propositis ediscebat populus, quando servanda essent Solistitia et Aequinoctia; quid Siderum ortus et occasus proderent; tempestates anni denique et varium caeli morem pernoscebat: cum nihil aliud continerent, quam digestionem siderum in dies et noctes per aliquot annorum ambitum (aliquibus tetraeteridas, aliis Octaeteridas, Enneade ceteridas, et plurium etiam annorum, excogitantibus) explicatam; cuiusmodi periodis putabant ortus et occasus stellarum in orbem redire et omnium plauwme/nwn te kai\ a)planw=n a)pokata/stasin fieri. Diversis vero in locis diversi Astronomi observarunt [orig: observÔrunt] et monumenta suarum observationum in illis urbibus, quibus consederant, publicarunt [orig: publicÔrunt], et erexerunt: ut Phainus et Metro Athenis, qui ex Lycabetto monte stellarum motus speculabantur; Cleostratus, in Tenedo Insul. ab Ida monte; Matricetas Methymnae a Lepetymno etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 740. et seqq. nec non p. 860. ubi et quaedam de parapegmatis Historicis Fabulosis ac Geographicis.

PARAPETASIA nomen aedificii, l. 39. Cod. Theodos. de Oper. publ. Aedificia, quae vulgi more Parapetasia nuncupantur, vel si qua opera publica moenibus, vel privatis, sociata cohaerent, ut ex his incendium vel insidias vicinitas reformidet, aut angustentur spatia platearum, vel minuatur porticibus latitudo, dirui ac prosterni praesipimus. Quo [orig: Qu˘] loco [orig: loc˘] in Basilicis haberi parapi/ssia vel parape/ssia, notat Car. du Fresne quae vox opus quoddam alii adiunctum significat, seu ad fulciendum, seu alia de causa. Vide eum Descript. Aedis Sophiaenae, num. 36. ubi illa a moenianis et subgrundiis diversa fuisse, ostendit. At Parapetasmata, inter partes accessorias Theatri memorata Scaligero, Latinis vela sunt; quae carbasina posuit Q. Catulus, byssina Lentulus Spinther, Nero stellata. Primum excogitata, defendendi aestus [orig: aestűs] causa [orig: causÔ]; quod officium auxit Pompeius, etiam aqua [orig: aquÔ] deducta [orig: deductÔ] per sedilia. Vide Scaligerum Poetices l. 1. c. 21.

PARAPHERNA vox Graeca, ex para\ et fe/rnh, ea quaepraeter dotis causam viris deferuntur, seu res uxoris extra dotem constitutae, vel res, quas uxor in domo mariti in usu habet. Ulpianus in l. 9. ž. 2. ff. de iurs Dot. Galli peculium appellant. Nobile exemplum apud Livium exstat l. 26. c. 50. de Scipione


page 573, image: s0573b

Africano, qui capta [orig: captÔ] Carthagine virginem nobilem Allucio adolescenti, Celtiberorum Principi, desponsatam reddidit, ut pecuniam, ad illam redimendam a Parentibus allatam, adiceret, super dotem, inquiens. Quam accepturus a Socero es, haec tibi a me dotalia dona accedunt, aurumque tollere ac sibi habere iussit. Cicer. Philipp. 12. His quasi praeter dotem, quam in civilibus malis acceperunt; agrum Campanum est largitus Antonius. Constantinus Harmenopolus e)za/proika vocat, Hotomanus ex Connano l. 8. c. 8. n. 9. adde Tiraquellum Comm. Leg. connub. gloss. 9. in text. ne les siens propres, apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Est autem fe/rnh, unde haec vox composita, ipsa dos, sicut a)ntife/rnh, donatio propter nuptias, quae uti iure Caesareo [orig: Caesare˘] adhiberi consuevit, ita apud Hebraeos, morae tempore, seu ante Deductionem, pacta dotalia ineunda et dos Sponsae a Sponso constituenda erat, Seldenus Uxor. Hebraica l. 2. c. 9. De Paraphernis sic Scaliger Poetices l. 3. c. 101. Antecedebant autem Sponsam ad lectum usque faciferi illi: duoque praeterea, qui colum cum lana, et fusum ferrent cum stamine ------ Ad haec alii mundum muliebrem, autem spintheres, stalagmia: praeterea pelves, speculum, sandalia atque id genus alia, quae praeter dotem dicuntur ab Iureconsultis parapherna. Eam luxuriam ad trium tantum vestium modum, ac modici pretia vasa aliquot a Solone reductam, memoriae proditum est. Vide et supra de Nuptiis.

PARAPHILUS Patriarcha Hierosolymitanus, successit, A. C. 416. Iohanni 2. Successorem habuit Iuvenalem, A. C. 429. Baron. in Annal.

PARAPHONISTAE et Graeco *parafwnhstai\, cantores, qui sunt ex Schola Cantorum, memorantur in Ordine Romano ubi de Schola Cantorum: Et statuuntur per ordinem acies duae; Paraphonistae quidem hinc inde aforis, infantes ab utroque latere intra, per ordinem. Alio [orig: Ali˘] loco [orig: loc˘], Tunc ascendentes duo ex Paraphonistis imponant Antiphonam. Ubi qui infantes dicuntur, ibidem bis appellantur Infantes Paraphonistae, Gallis Enfans de Choeur. Vide quoque Monachum Sangall. de Carolo. M. l. 1. Eorum princeps Archiparaphonista dictus est, in Ordine eodem, Descendit Archidiaconus sequens in Scholam, et accipit Fontem de manu Archiparaphonistae, ubi et Quartum Scholae alibi appellari consuevisse legitur. Vide Car du Fresne Glossar. et Dominic. Macrum Hierolexico.

PARAPIANI populi Indiae procul ab Indo fluvio, Plin. l. 6. c. 23.

PARAPINACIUS convitium, quo Michael Ducas affectus legitur, apud Zonaram l. 3. de quo vide supra, ubi de Fame.

PARAPLASMATA Graece parapla/smata, dicebantur frustula ex cera, quae Critici antiqui locis dubiis, de quibus amplius quaerendum esset, aut notabilibus adfingebant: Hesych. *parapla/smata ta\ khri/a ta\ e)pitiqe/mena toi=s2 chth/masin e)n toi=s2 bibli/ois2. Et alibi, *parer)rupwme/na bibli/a oi(=s2 khrou\s2 prospla/ssomen, pro\s2 to\ chth=sai/ tina, Quibus cerulas adfingimus, ad aliquid inquirendum. Sic Democritus in eo Comm. quo [orig: qu˘] rerum naturalium arcana scrutabatur, iis paradoxis, quae ipse vera expertus erat, notas huiusmodi ex cera affigere solebat et annulo [orig: annul˘] quidem suo [orig: su˘] signatas, qui quod xeiro/kmhton diceretur, h. e. manu sculptum, hinc libro titulus *xeiro/kmhta vel *xeirokmh/twn: quod totum esset ex illis quaestionibus, quas ipse experimento [orig: experiment˘] veras esse didicerat, et quibus propterea cerulas an nulo [orig: nul˘] suo [orig: su˘] signatas adposuerat. Vide Salmas. ad Solin. p. 1100. et supra voce Chriometa.

PARAPOMPICA Graeca itidem vox sumptus in Nov. 128. l. 14. Cod. dicuntur Provincialium, in speciebus transmittendis, ad arcam Praefecti Praetorio, quae et a)gwgika\ vocantur; quod nomen retinuit Iulianus Patritius eadem [orig: eÔdem] Nov. ž. kai\ tou=to. Haloander vertit Transmissoria, Prateius apud Io. Calvin. Lexico Iurid.

PARAPOTAMIA oppid. Phocidis ad Cephisum fluv. Strabo. Item regio proxima Tigri fluv. Plin. l. 6. c. 27.

PARARENCHUS nomen viri cuiusdam sic dicti, quod simularet dormientem, quo impunitius uxor eius moecharetur. Alciatus l. 4. Parerg w n. c. 6. Pararenchus, inquit, a)po\ tou= re/gxein dictus est, quod rostro [orig: rostr˘] seu naso [orig: nas˘] sterteret, et somnum in mensa [orig: mensÔ] simularet, ut est apud Festum. Quod et a quodam Galba factum fuisse Plutarch. auctor est, dum C. Maecenati in uxoris suae amorem effuso, obsequeretur. Unde proverbium, Non omnibus dormio. De huiusmodi currucis Iuvenalis, Sat. 1. v. 55.

Cum leno accipiat moecho bona, si capiendi
Ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et? ad calicem vigilanti stertere naso [orig: nas˘].

Nic. Lloydius.

PARARIUS proprie qui nominibus faciendis intervenit, conciliator inter emptorem et venditorem, Seneca de Benef. l 2. c. 23. Quidam volunt nomina secum fieri, nec interpont pararios. Vide Cael. Rhodig. Lectionum Antiqq. l. 11. c. 10. et infra, voce Proxeneta. At Pararum Aes, apud Romanos, appellatum est, quod equitibus duplex pro binis (seu paribus) equis dabatur, Festus. Dicebantur autem pares equi, equi alias desultorii appellati, quibus utebatur in peraelio, ut sudante uno [orig: un˘] transirent in siccum, Id. Graecis a)/mfippoi. Auctor ignotus de Verbis Milet. in fine Suidae voce *(opli=tai, *)/amfippoi me\n oi( e)pi\ duoi=n a)strw/toin i(/ppoin sundedeme/noin o)xoumenoi, oi(\ kai\ kataphdw=sin a)p' allou e)p' a)/llon, Amphippi quidem sunt, qui devobus equis non stratis simul iunctis, vehuntur qui cum opus est, ab uno in alterum desiliunt. Quo [orig: Qu˘] nomine Aelianus in Tacticis nominari ait Barbaros propelsirum, *(ws2 ei)qisme/nous2 metabai/ein a)po\ a)/llwn i(/ppwn e)p' a)/llous2, tamquam solitos ex uno equo in alterum transilire; In quo numero Moesi, apud Valer, Flaccum Argonautic w= n l. 6. v. 161.



page 574, image: s0574a

------ comitumque celer mutator equorum
Moesus.

Quadi etiam et Sarmatae, de quibus Amm. Marcellin. l. 17. Trahentesque singulos (equos) interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum, vigorque otio [orig: oti˘] integretur alterno [orig: altern˘]. Sed et Romanos ita pugnasse [orig: pugnÔsse], ex praedictis videmus. Neque id hodie Arabibus ignotum, qui equum later alem appellant eum, quem a latere suo vacuum ducit eques, conscendendum cum necesse est. Ut de Tartaris nihil dicam, etc. Vide Festum in Paribus equis et Bochart. Hieroz. Part. prior l. 2. c. 9. ut et supra, ubi de equis Desultoriis.

PARASCEVE [1] nomen Virginis et Martyris, Graecis *paraskeuh\, Latinis Venera seu Veneranda; cui a Parentibus id nomen datum, quod in Feria VI. Parasceve nata esset; cuius Festum die 14. Nov. celebrat martyrologium Roman. sed Ecclesia Graeca ad diem 26. Iulii: quod etiam sit in Melita Insul. et Catanae civitate siciliae, ubi ad littus eius Sacellum exstat. Lectiones illius habentur, in quodam antiquo Liciensis Ecclesiae Breviario, ad diem eundem. Vulgus tamen cum Deipara Genitrice hanc Virginem confundit, quod eodem [orig: e˘dem] die utriusque Festum recolitur; uti legas apud Macros Fratres Hierolex.

PARASCEVE [2] dicitur in Communione Romana [orig: RomanÔ] Sexta Sabbathi, seu sexta Feria ultimae hebdomadis Quadragesimae, quia, ut inquit Isidor. de Eccl. Offic. l. 1. c. 29. in eo die Cbristus mysterium erucis expevit, propter quod venerat in hunc mundum. Papias, Parasceve, sexta Sabbathi appellatur, hinc enim praeparatio dicitur, quod a Iudaeis, quae in Sabbatho sunt, eo [orig: ] die praeparentur etc. de cuius diei ritibus, vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres Hierolex. Fuit autem non nullis Parasceve apud Iudaeos, non Sabbathi solum, sed et Paschatis, cuius mentio Iohannis c. 19. v. 14. et reliquorum festorum. Unde Rabbinos passim videmus mentionem facere. [gap: Hebrew] , h. e. parasceves festi, unicuique enim [gap: Hebrew word(s)] diei bono seu [gap: Hebrew word(s)] festo, attribuitur sua vespera proeo/rtios2, parandis rebus ad festum necessariis destinata. Apud Iad Rambam, Iuchasin Iacuthi, in Thalmud, aliisque Hebraeorum scriptis, reperimus Parasceven capitis anni sive Kalendarum novarum: Parasceven Pentecostes, Parasceven Paschatis, et distinctius Parasceven primi diei boni Paschatis, et Parasceven posterioris diei boni Paschatis, h. e. ultimi diei totius sollennitatis. cum Paschatis tum Azymorum. In Mithol Kimchi fol. 221. edit Ven. legitur. ex omnibus artibus tres Artifices facere artem in Parascevis Paschatum, ad medium ipsius Parasceves, Sartores nempe, item Calceolarios et Scribas. Sed et alios artes suas diebus his praeparatoriis exercuisse, verisimile est. Nam de Cauponibus, qui tabernas et popinas exercent, Hebraeisque dicuntur [gap: Hebrew word(s)] Chanuanim, exstat in Iuchasin, p. 26. Atque hi mensurae implebant iam inde a Parascevis bonorum dierum, propter cessationem domus contionis, h. e. ne diebus fest is cogerentur abesse a contionibus etc. Auctor Megillath Thaanith c. 11. Magnam affinitatem habere ait, harbe sabbatoth parascevas sive cenas puras sabbatorum et harbe iom tob, parascevas dierum bonorum, i. e. magnarum sollennitatum: in quo et similibus locis, quae sunt passim obvia [gap: Hebrew word(s)] here˘ vox idem est, quod Galli dicunt lae veille de la feste; illa videlicet vespera, quae praecedit festum diem: Graeci proeo/rtion dicunt, qua [orig: quÔ] voce usus est eleganter Philo de Vita Contempl. p. 616. cum appellet e(bdoma/da praeo/rtion mega/lhs2 e(orth=s2, alludens ad hunc morem Iudaicum, maiorum Festorum parascevas observandi. Ac proprie quidem, ut ipsa vox indicat, sola vespera Parasceve est: Quare in edicto Augusti apud Iosephum l. 16. c. 10. Parasceves Sabbati tem pus definitur ab hora nona: interim totus ille dies Veneris, cuius pars erat illa vespera, appellatur Parasceve Sabbati. Sic Iudaeis, qui Pascha suum commederunt, ineunte die 15. Parasceve Paschatis proprie fuit, vespera diei decimae quartae, quo [orig: qu˘] fere tempore DOMINUS noster cruci affixus est: laxe vero accipiendo, dies ipsa decima quarta etc. Patres Latini Graecum hoc vocabulum, nonnumquam Cena pura vertunt, ut in Notis ad Festum observavit Scaliger, ubi verbo [orig: verb˘] indicat, Auctorem Glossarii, cum scribit, Cena pura, prosa/bbaton, imitatione Gentilium sic appellasse [orig: appellÔsse] Iudaeorum parasceven. Sed licet pro eodem haec vocabula aliquando sumantur, in re tamen ingens discrimen fuit. Nam in ritibus Paganorum, Cena pura appellatur cena illis apponi solita, qui in casto erant, quod Graeci dicunt a(gneu/ein vel proagneu/ein. Erant autem, pro diversitate sacrorum ritus diversi et multiplex ciborum observatio. Sic enim Arrianus in Differtat. Epicteti, cum qui fuscepturus erat mysteria, dicit, accessisse prohgneuko/ta, i. e. postquam observasset [orig: observÔsset] leges castimoniae proprias illis mysteriis, quibus initiari volebat; pars autem illius castimoniae, sive, ut Veteres loquebantur, castus, etat posita in ciborum delectu. In Hebraeorum vero ritibus, nihil eiusmodi fuit, Habuerunt sane etiam apud hos Parascevae magnarum festivitatum suas observationes, sed delectum aliquem fuisse ciborum, ultra Legem Mosaicam, quae omnes ex aeque adstringebat, neque ex Scriptura neque ex Hebraeorum scriptis discimus, sed nec ieiunia Populi Iudaici mutationes ciborum erant, verum abstinentia omnimoda a cibo et potu. Imo nec illud quidem probatu facile, Iudaeos in suis Parascevis ieiunasse [orig: ieiunÔsse]: contrarium potius constat. In Parasceve enim Paschatis, ut hoc saltem adducam, agnus Paschalis comedebatur. Hinc apud Iohannem, cum Iudaei non ingrediuntr Pilati Praetorium, i(/na mh mianqw=si, a)ll' i(/na fa/gwsi to\ pa/sxa, Ne polluantur, sed ut comedant Pascha, c. 18. v. 28. et cum corpus Domini festinanter ex oculis hominum eripitur, propter parasceven Iudaeorum c. 19. v. 42. diversis verbis eadem causa exprimitur, etc. Isaac. Casaubonus Excitat. XVI. ad Annales Eccles. Baronii ž. 14. et 106. ut et paulo infra. Nec omittendum, Iudaeis fas non fuisse, diedus Parasceves Sabbati aut Festorum,


image: s0574b

iudicia capItalia exercere, aut mortuos sepelire, ut discimus ex Maimonide l. ult. Iad sect. 1. c. 11. ubi, tractans de varlis differentiis, inter iudicia Mammonoth, i. e. civilia et Animarum seu capItalia, ait inter coetera: Iudices rerum capitalium non iudicant in Parasceve Sabbathi, aut in Parasceve diet festi: quia non debet id fieri et reus occidi postridie non potest. Vide eundem ibid. ž. 20. Bocharto, Parasceve Paschae, Ioannis c. 19. v. 14. idem est, quod Hebraeis [gap: Hebrew] vel [gap: Hebrew] qua [orig: quÔ] voce non solum parasceve vel Sabbathi vel alius festi appellatur, sed et speciatim Veneris dies, quia Sabbathi fuit Parasceve. Proinde in Beresith Rabba c. 11. dies hebdomadis sic numerantur, Prima hebdomadis, secundae, tertia, quarta, quinta, Parasceve, Sabbatum. Quod vocabulum ita obtinuit, ut etiam inter Arabes, qui Sabbathum non observabant, Veneris dies vocata sit Parasceve; uti asserit Giauchari, qui veteris Arabismi fuisse vocem addit, apud Golium p. 1151. Nam post Mahumetem, dici coepit dies algiumae seu congregationis, quia illa [orig: illÔ] die populus in Moscheas convocatur. Itaque cum Veneris dies Parasceve vocaretur tam ab Hebraeis, quam ab Arabibus, dies illa, qua [orig: quÔ] fuit Pascha, dicta est Parasceve Paschae, quomodo Dominica Paschae, vel Dominica Pentecostes dicitur, quae cum Pascha vel Pentecoste concurrit. Nam, cum alibi Parasceve, pro praeparatione sumitur, non refertur, nisi ab Sabbathum, vide Marcum c. 15. v. 42. et Lucam c. 23. v. 54. ubi non dicitur Parasceve Sabbathi, sed simplicitur Parasceve, quia Sacri Scriptores aliam Parasceven seu praeprationem non norunt [orig: n˘runt], quam Sabbat hi; ut qua [orig: quÔ] nec ignem accendere, necparare cibum licuit. Unde Exod. c. 16. v. 5. Die sexto [orig: sext˘] praeparent, quod intulerunt. Et v. 23. Requies Sabbathi sancti cras est Domino. Quod vobis pinsendum est, pinsite, et quod coquendum, coquite etc. Ne scilicet harum rerum cura quietem Sabbati interturbet. At aliis festis praeter Sabbatum lex non its fuit praecisa; iis enim servilia opra ita fuere [orig: fuŕre] prohibita, ut tamen parare cibos licuerit: quod de paschalibus festis diserte legas, Exod. c. 12. v. 16. Itaque de illorum paraskeuh=| nihil in Lege praescribitur. Sed dies, quo [orig: qu˘] CHRISTUS crucifixus est, cum alibi prosa/bbaton et paraskeuh\ dicatur (nempe Sabbathi ) a Ioanne appellatur *paraskeuh\ tou= *pa/sxa, quia hoc habuit peculiare, quod in Paschatis sestum incidit, unde hoc illi proprium, quod a Pascha denominatur: ut Veris, vel Auctumni aequinoctium vocamus, quod in Ver aut Autumnum incidit. Vide praefatum Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. Apud Graecae Eccles. Scriptores diem hunc crucifixionis Christi vocari mega/lhn paraskeuh\n, item a(gi/an paraskeuh\n, adnotat Cl. Suicerus in Thesauro Eccl. in illa Symbolum recitari, et Horas cum Tropariis cani solitas, addens, ex Codino et Theod. Anagnosta Eccl. 2. Vide quoque infra Polyeleus, it. Veneris dies.

PARASCEVE [3] seu Sancta parasceve, Graece *(agi/a paraskeuh\, nomen est Aedis sacrae in oppid. Phocidis, Amphissa Veter. hodie Salona, quod Turcis permixti Graeci inhabitant, dicta, apud Iac. Sponium Itinerar. Part. 2. p. 52.

PARASEMA Graece para/shma, navis insignia, aliter e)pi/shma. Dicebatur autem parasemen, animalis alicuius protomh\ supra rostrum navis in prora effigiata, inter proemboli/da, h. e. partem eminentem in prora et e)/mbolon, rostrum, unde tota nomen accipiebat: uti videre est in antiquis saxis, quae Liburnas sculptas exhibent. Ibi enim rostra tridentia visuntur, quae fluctus scindunt in infima prorae parte. Virg. l. 5. Aen. v. 143.

Convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.

Supra quae rostra caput tauri, aut porci, aut arietis, aut alius cuiuslibet animalis, prominens habetur. Pollux, u(pe\r de\ to\ e)/mbolon delfi\s2 i(/statai, o(/tan h\ nau=s2 delfinofo/ros2 h)=|, super rostum autem delphinus stat, sic ut navis delphinifera sit. Omnino recte: nam et aliorum animalium effigies ibi pariter stabant, unde modo taurofo/roi, modo kriofo/roi dictae, quae tauri et artetis effigiem repraesentabant. Stephanus in voce *tauro/eis2, *)apollo/dwros2 e)n prw/tw| gewgrafoume/nwn fhsi, o(/ti *taurofo/ros2 h)=n h( nau=s2, h( diokomi/sasa tou\s2 th\n po/lin kti/santas2, oi(\ a)por)rife/ntes2 a)po\ tou= sto/lou tw=n *fwkae/wn kai\ prosenexqe/ntes2 au)to/qi a)po\ tou= e)pish/mou th=s2 new\s2 th\n po/lin w)no/masan. Ubi urbem hanc Tauroenta nomen accepisse ait ab insigni navis, qua [orig: quÔ] vecti erant illi, qui urbem condiderunt, erat autem illud taurus, unde navis paurofo/ros2 appellata. Sic kriofo/ros2, apud Palaephatum, ab ariete insigni: *khtofo/ros2 vel khto/prwros2 apud Hesychium, qua [orig: quÔ] Andromeda rapta, a ceci parasemo. Virg. Aen. l. 10. v. 156.

------ Aeneia puppis
Prima tenet, nostro Phrygios subiuncta leones,

eleganter et plane expressit th\n leontofo/ron, quae supra rostrum Phrygiae matris Leones habuit pro insigni. Erat vero haec navis in tutela Matris Deum [orig: Deűm], quae in puppi pingebatur et pro insigni vel parasemo habebat eius Leones in prora; unde videre est, diversa esse Tutelam et Parasemon. Tutela nempe Deus erat vel Dea, cuius simulachyrum in puppi; parasemon, animalis alicuius protome, supra rostrum navis, in prora effigiata. Fest us in voce Europa, Alii eam a praedonibus raptam et nave, quae Iovis tutelam, effigiem tauri habuerit, in eam regionem esse delatam. Scholiastes Iuvenalis, Pegasus Trierarchi filius, ex cuius Liburnae parasemo (ubi parasimon vulgo scriptum, e quo parasio corrupte) nomen accepit, iuris studio [orig: studi˘] gloriam memoriae meruit etc. Et quidem tutela saepe nihil commune habebat cum parasemo ut in nave, qua [orig: quÔ] Europa haec vecta est; et in ea, qua Massicus, apud Virg. loc. cit. v. 166.

Massicus arata [orig: aratÔ] princeps secat aequora Tigri.

Et post, v. 170.

------ ------ huic totum insignibus armis
Agmen, et aurato [orig: aurat˘] fulgebat Apoline puppis.



image: s0575a

Ubi para semon tigris, tutela Apollo fuit. Aliquando tamen, ut sua singulis Diis insignia fuere [orig: fuŕre] attributa, insigne aliquod eius Numinis, in cuius tutela navigium erat, pro parasemo in eadem navi ponebatur. Sic navis Aeneae, cuius tutela Mater Deum [orig: Deűm] fuit, parasemon habuit leones eius: et navis, quae Ovidium in Pontum vexit, Minervam pictam pro tutela gerebat, eiusdem vero galeam pro parasemo. Verba habent, l. 1. Trist. El. 11. v. 1.

Est mihi, sitque precor, flavae tutela Minervae
Navis, et a picta casside nomen habet.

Sed et interdum accidebat, ut una eademque res et tutela esset et insigne navis; quoties scil. Numinis ipsius effigies, in cuius tutela navigium erat, pro insigni locaretur in prora: et tunc navis Dei illius nomine vocabatur. Ita apud Lucian. in Dial. ploi=on h)\ eu)xai\, navis Isidem Deam et tutelam et parasemon habuit. Pauli quoque Apostoli navis, cuius Lucas meminit in Actis, Dioscuros para/shmon habuit simulque tutelam: unde et *dist/sxouroi quoque vocata est, ut illa Luciani, Isis etc. Nomen porro navis inscriptum erat in prora, ubi et parasemon; etiamsi parasemon a qua nominabatur haberet: idque u(pe\r to\ prou=xon a)xrosto/lion ut ait Pollux, qui sto/lon collocat inter rostrum et summam prorae partem h. e. lignum illud carinae ad proram eminens, quod multis in navibus in varias animalium effigies sculpebatur, at cum insigne navis non haberet, in galeam ut plurimum formabatur etc. Quam in rem plura, apud Salmas. ad Solin. p. 570.

PARASIA [1] Polyb. regio Mediae, ad Ortum vergens. Ubi Parrhasii populi, Strab.

PARASIA [2] apud vet. Interpretem Iuvenalis Sat. 4. v. 77. Pegasus, Trierarchi filius, ex quibus Liburnia parasia nomen accepit. Ubi P. Pithoeus legit, ex cuius Liburnae parasia: et parasium, pro para/shmon, dictum putat. Vide Salmas. ubi supra.

PARASINUM oppid. Tauricae, cuius terra vulnera sanat, Plin. l. 2. c. 96.

PARASITI apud Athenienses iidem, qui apud Romanos Epulones fuere [orig: fuŕre] Nam to\ tou= parasi/tou o(/noma, Athenaeus l. 6. pa/laj h)=n semno\n kai\ i(ero\n, Nomen Parasiti olim venerabile erat et Sacrum, Habebant autem quilibet populi seu *dh=moi Reip. Atheniensis suos Parasitos, quos e popularibus suis eligebant atque praeficiebant, ut colligitur ex lege memorata Athenaeo l. 6. *)epimelei=sqai de to\n basileu/onta tw=n te *)arxo/ntwn, o(/pws2 a)\n kaqistw=ntai kai\ tou\s2 *parasi/tous2 e)n tw=n dh/mwn ai(rw=ntai kata\ ta\ gegramme/na\ tou\s2 de\ parasi/tous2 e)n th=s2 boukoli/as2 e)kle/gein e)n tou= me/rous2 tou= e(autw=n e(/kaston e(kte/a kriqw=n dai/nusqai tou\s2 o)/ntas2 *)aqhnai/ous2 e)n tw=| kata\ ta\ pa/tria, to\n de\ e(kte/a pare/xein ei)s2 ta\ *)arxei=a tw=| *)apo/llwns2 tou\s2 *)axarne/wn parasi/tous2 a)po\ th=s2 e)klogh=s2 tw=n kriqw=n, Rex e Novem viris unus, ut Parafitos constituant et e singulis secundum Leges eligant populi, curato. Parasiti singuli sine delo malo seponunto hecteum hordei e parte quisque suae. Athenienses epulo [orig: epul˘] in Templo excipiunto, secundum Patrium morem. Acharnensium Parasiti ex illo quod collegerunt, hordeo, hecteum Apollini in apothetis reponunto. Sacrorum itaque Ministri hi Parasiti erant; Unde Pollux l. 6. c. 7. Parasitum dici ait, to\n e)pi\ th\n tou= i(erou= si/tou e)klogh\n ai(rou/menon: et Hesychius a)rxh\n vocat e)pi\ th\n tou= i(erou= si/tou e)kdoxh\n: quibus munus eorum indigitatur. Namque ille i(ero\s2 si/tos2 trumentum sive hordeum fuit, quod a Rhario desecabatur campo, ut docet Pausan. Atticis, cum ait: *to\ de\ pedi/on to\ *)pa/rion sparh=nai prw=ton le/gousi kai\ prw=ton au)zh=sai karpou\s2 kai\ dia\ tou=to ou) lai=s2 e)z au)tou= xrh=sqai sfisi kai\ poisi=sqai pe/mmata ei)s2 ta\s2 qusi/as2 kaqe/sthken. An potius illud fuit, quod nascebatur in illis terrae arvipendiis, quae unicuique Deo dedicabant vel. dividebant, e quorum locationibus siebant impensae, quae postea in sacrificiis publice fiebant, ut Grammatici ex Didymo ostendunt, ubi temenikw=n istiusmodi proso/dwn meminerunt. Unde pro/sodia mega/la, Introitus magni, pro magno Sacrificio, apud Aristophanem Avibus p. 581. Atque ex his arvipendiis eius Dei, cui erant dedicata vel divisa, Parasiti e)ze/legon to\n i(ero\n si/ton, collegerunt sacrum frumentum. Sed et o( i(ero\s2 si/tos2 frumentum erat seu hordeum, quod a privatis, pro cuiusque modulo, religionis ergo dabatur templis atque conferebatur: quo facit locus Digestorum Scaevolae l. 8. qui legitur D. de Annuis legatis l. 20. ž. 1. Attia fidei commissum his verbis reliquit: Quisquis mihi haeres erit, fidei eius committo, uti det ex reditu cenaculi mei et horrei, post obitum, Sacerdoti et Hierophylaco et Libertis, qui in illo Templo erunt, denaria decem die nundinarum, quas ibi posui. Ubi Petitus existimat Libertos vocari, quos veteres Parasits dixere [orig: dixŕre]. Cum enim parasitei=n insequutis rempribus in vitium excidisset, nec esset ingenui hominis, sed vilis potius et Libertinorum patre nati, quos Parasitos in veterib monumentis et scriptis nominatos repererat Scaevola, Libertos vocavit. Ex hoc itaque hordeo, hecteum eius seponere et Apollini in apothecis reponere debebant bona [orig: bonÔ] fide Parasiti, qui ex Acharnensium populo fuerant electi: atque hi sacra Apollini faciebant, ex lege: *qu/ein tw(| *)apo/llwni tou\s2 *)axarne/wn parasi/tous2. Singulis enim Diis fui Parasiti erant, unde hic Apollinis, alibi Herculis Parasiti memorantur. lidem cum Rege sacra curabant, ex lege, *)epimelei=sqai de\ to\n basile/a to\n a)ei\ basileu/onta kai\ tou\s2 parasi/tous2 ou(\s2 a)/n e)n tw=n dh(mwn proairw=ntai kai\ tou\s2 ge/rontas2, kai\ ta\s2 gunai=kas2 ta\s2 prwtopo/seis2. Rex, quisquis erit, cum Parasitis, quos e singulis ante a elegerint populis, cum senibus item atque feminis univiris, curato; ubi de Panathenaeis sermo est. Cum sacerdote item singulis mensibus sacra facere tenebantur, iuxta legem: *ta\ de\ e)pimh/nia que/tw o( *ie(reu\s2 meta tw=n parasi/twn oi( de\ para/sitoi i(/na tw=n e)n tw=n no/qwn kai\ tw=n tou/twn pai\dwn meta pa/tria. *(\os2 d' a)/n mh\ qe/lh parasitei=n, ei)sage/tw kai\ peri\ tou=twn to\ dikasth/rion, Sacerdos cum Parasitis menstrua sacra facito. Parasiti de Nothis aut Nothorum liberis unum eligunto secundum morem patrium: si parasitari detrectat, in ius vocanto.


page 575, image: s0575b

Quod intelligendum de Herculis sacris, illi enim ex singulis Atticae *dh/mois2 duodecim Parasitos fuisse, non e plebe vulgi, sed apprime nobiles ac opulentos, quot scil. erant anni menses, quia singulis mensium Kalendis sacra Herculi fiebant, testis est Diod. Sinopensis in dramate, cui titul. *)epiklh/rw|. Hinc quia ipse Nothus fuerat, nothorum lex meminit. Interim cum Apollo summo in honore apud Athenienses esset, et qewroi\ in Insul. Delon quotannis mitterentur, in his erant duo e Cerycum Mysticorum gente, qui annum in Delio Templo Apollini parasitabantur, ex lege: *kai\ du/o kh/rukes2 e)n tou= ge/ ous2 tw=n khru/kwn tou= th=s2 musthriw/tidos2, tou/tous2 de\ parasitei=n e)n tw=| *dhli/w| eniauto\n, Duo Ceryces sunto e gente Cerycum Mysticorum: iidemque annum in Delio templo Parasiti sunto. Athen. l. 6. Vide quoque Eusebium Praepar. Euangel. l. 3. De eo quod Parasitis cedebat, exstat lex columnae in Anacaeo sive Dioscurorum Templo in scripta, apud Athenaeum loc. cit. *toi=n de\ boi=n toi=n h(gemonoi=n toi=n e)zairoume/noin to\ me\n tri/ton me/ros2 ei)s2 to\n a)gw=na, ta\ de\ du/o me/rh, to\ me\n e(/teron tw=| i(erei=, ta\ de\ toi=s2 parasi/tois2, Duorum boum praecidaneorum eximiorum tertia pars in certamen: reliquarum duarum una Sacerdoti: altera Parsitis, cedunto: Ubi iterum Panathenaicum respicitur sacrum, ad quod omnes Atticae Urbes, sive quae coloniae Athenarum essent, bovem immolandum mittere tenebantur: unde visceratie atque epulum populo. Inde Aristophanes Nubibus,

*)/hdh zwmou= *panaqhnai/ois2 e)mplhsqei\s2 ei)= t' e)tara/xqhs2
*th\n gaste/ra,

Habebant tandem suas Parasiti apothecas, sua Parasitia, ad quorum, ut et Templi et Aedis sacrae, sarta tecta tantum argenti dandum erat, quanto faciundum opus locaverant illi Sacerdotes, quibus ea cura erat mandata; quae de re Lex lata est: *ei)s2 th\n e)piskeuh\n tou= new\ tou= *)arxei/ou kai\ tou= parasiti/ou kai\ th=s2 oi)ki/as2 th=s2 i(era=s2 dido/nai to\ a)rgu/rion, o(po/sou a)/n oi( tw=n i(erh/wn e)piskeua/sai misqw/swsin, Ad sarta tecta Templi apothecae, Parasitii et aedis sacrae, tantum argenti dator, quanto faciendum opus locaverint Sacerdotes, quibus id commissum est. Vide iterum Athen. loc. tit. Pollucem l. 6. c. 7. et Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 2. Ita ergo cum Parasiti apud Graecos non minori olim sama [orig: samÔ] essent, ac Epulones Viri apud Latinos, vox postmodum in tam degenerem sensum abiit, ut nullos magis quam Parasitos Comici Scriptores rideant: notus edax Terentii Parasitus. Originem indicat Diodorus Sinopensis Dramate cit. docens, cum olim Parasiti essent tantum Deorum, Herculis puta, Apollinis, aliorumque, factos quoque esse postea hominum potentiorum, qui Deos imitaturi et ipsi Parasitos habere voluerint non illos quidem xariesta/tous2, sed qui adulandi artem haberent penitus cognitam. Et quidem Parasito huiusmodi pallium obvolutum in Scena dat um est: pulla item tunica, aut nigra, aut alba, apud Latinos. Et alba quidem, si eius suasu aut technis nuptiae tractabantur. Strigilem et ampullam dat Plautus in Sticho; olei vasculum alii: color ater, ex Athenaeo et Cicerone. Vide Iul. Caes. Scaligerum Poetices l. 1. c. 13. De Parasito Inscriptionem habes supra, voce Pantominus: uti de Parasitorum vestitu, infra Trechedipna, de Parasitos ludendi modis variis, hic [orig: hţc] passim. Vide imprimis supra Capitones, Cena cerea, Cena pura, Ebur, Flos, Follis, Ixionii; et infra, ubi de Solano: sicut de Parasita ave Plinii, voce Planipes.

PARASIUM urbs olim Episcopalis in Cenomanis Italiae, apud Forum Iutuntorum, inter illud et Cremam, ab Henrico IV. Imperatore excitum.

PARASIUS fil. Philonomiae cuiusdam, quae, cum pastoris concubitu praegnans facta geminos enixa esset, Parasium videlicet et Lycastum, metu patris abiecit eos in Erymanthum, ubi in concavam quercum delati, lupam repererunt, quae abiectis propriis catulis eosdem lactavit. Auctor Plut.

PARASTADES Graece parasta/des2, Latini Antae, quadrae dictae sunt columnae vel pilae, quae ad latera ostiorum utrinque poni consuevere [orig: consuevŕre], et ligneis antepagmentis, ornamenti gratia [orig: gratiÔ], operiri. Hinc Templum in Antis, Graece *nao\s2 e)n *parasta/desin, quod antas haberet in pronao, qui *na/rqhz Graecis Christianis dicebatur. Vide supra Antae. Apud Onuphrium vero Panvinium, ubi de descriptione Basilicae S. Pauli extra Urbem, Octavum in medio parastatae: Parastata; Graece parasta/ths2. Dominico Macro est columnae basis, super quam Altaria antiquitus erigebantur etc. in Hierolex.

PARASTLABA urbs Mysiae infer. in Bulgaria, a Ioanne Zimisco Imper. expuguata, a quo Iannipolis dicebatur, teste Curopalate.

PARASYNAGOGA Graece *parasunagwgh\, species quaedam schismatis, sed sine haeresi, illegitimum conventum notat, et frequenter occurrit apud Patres. Eam ab haeresi et schismate sic distinguit Basilius M. Ep. 1. Canon. ad Amphilochium c. 1. ut Haereses quidem esse dicat, quando homines prorsus abrumpuntur et secundum ipsam fidem abalienati sunt, schismata, quando propter causas quasdam Ecclesiasticas et zhth/mata i)a/sima; quaestiones medicabiles, dissensio est: *parasunagwga\s2 de\, ta\s2 suna/zeis2 ta\s2 tara\ tw=n a)nupota/ktwn presbute/rwn h)\ e)pisko/pwn, kai\ para\ tw=n a)paideu/twn law=n ginome/nas2, Parasynagogas autem conventum esse rebellium Presbyterorum aut Episcoporum, seu ab ineruditis Laicis factum. Ut si quis peccasse [orig: peccÔsse] convictus, et a sacrorum ministerio prohibitus, canonibus se non submitteret, sed sibi *proedri/an kai\ th\n leitourgi/an, Praeiulatum et Ministerum, nihilominus vindicaret. Contra cuiusmodi conventicula, ut et parabapti/smata, in ris administrata, constitum est in Quinisexto Concilio can. 59. ut in privatis Oratoriis intra domos, sed e)n tai=s2 kaqolikai=s2 *)ekklhsi/ais2, in Catholicis Ecclesiis, Sacramentum Baptismi administraretur. Vide quoque can. 2. Synodi Antiochenae in Encaeniis celebratae et de Parasynagogis Acephalorum aliisue huc pertinentibus Ioh. Forbesium Instructionum Historico. Theologis. l. 3. c.


page 576, image: s0576a

14. ž. 5. l. 10. c. 5. ž. 13. et l 14. c. 1. ž. 8. adde Cl. Suicerum Thesaur. Eccles. voce *parasunagwgh\, et quae infra dicemus, voce Schisma, Similiter Parasynaxis ex Graeco *parasu/nazis2, conventus, coitio, conventiculum Haereticorum. Sacra Martiani Imper. contra Haer. part. 3. Concilii Chalced. can. 19. Universi praeterea Apollinaristae non Ecclesias non Monasteria sibi construant, Parasynaxes et conventicula tam diurna. quam nocturna, non contrahant. Concilium Constantin. sub Menna Patriarch. act. 1. *keleu/santes2 mh/te parasuna/zai, mh/te parabapti/sai. Ubi vetus Interpres, Reconventiculare. Vide quoque l. 8. Cod. de Haeret. et Manich.

PARATAE apud Recentiores expensae ad hospitum exceptiones, maxime Missorum seu Legatorum publicorum, Missatici: Falli enim Sigonium de Regno Ital. l. 7. ait Car. du Fresne, cum is Paratam vult sumptum dici, quem populi in vias pontesque fluminum, qua transiturus, aut quo aditurus Rex erat, reficiendos impendebant. Vox formata a parare, quod idem ac metare, in Gloss. Latin. Graec. Vide Sidonium l. 8. Hinc Praeceptum Ludovici Pii pro Hispanis A. C. 815. Et Missis nostris, quos pro rerum opportunitate illas in partes miserimus, aut Legatis, qui de partibus Hispaniae ad nos transmissi fuerint, paratas faciant et ad subvectionem eorum veredos donent, etc. Crebrius vero expensae, quae in Episcoporum et Archidiaconorum susceptionibus, a Presbyteris Ecclesiarum ruralium fiunt, dum ii dioecesim suam visitant, quae postmodum in praestationes pecuniarias abivere [orig: abivŕre]. Hincmarus Remensis: Presbyteros in paratis et exeniis indebitis non affligant. etc. Vide Car. du Fresne, et infra in Synodaticum et Synodus. De voce vero Paraticum seu Paragium, verbo [orig: verb˘] Pariare.

PARATHESIS Graece para/qesis2, apud Scriptores Ecclesiae Graec. oratio est super Catechumenos fieri solita, quando illi cervices suas ac capita manui et benedictioni Pontificis supponerent, uti discimus ex Alexio Aristeno in can. 106. Carthag. Hinc formula ill, post lectum Euangelium, aliaque S. Scripturae oracula. *(/osoi kathxou/menoi prae/lqete ktl. Inde vox translata ad eam orationem, qua [orig: quÔ] defuncti Deo perpreces commendari consuevere [orig: consuevŕre], uti pluribus docet Suicerus Thesaur. Eccl. voce *para/qesis2, vide eum quqove in *eu)xh/.

PARATIANAE urbs Mauritaniae Caesariens. Antonino.

PARATILMUS Graece *paratilmo\s2, poenae genus, adulteris olim irrogatae, apud Athenienses: quiadulteros, si divites essent, pecunia [orig: pecuniÔ] multabant; si pauperes, a)porafanidw/sei, i. e. raphani vel mugilis in anum immissione, vel paratilmw=|, expilatione sedis, puniebant. *a\parati/llein, vellere. Vide Cael. Rhodig. Antiqq. lect. l. 10. c. 5. et infra voce Raphanus.

PARATITLA Graece *para/titla, argumenta dicuntur et quasi summae tractatuum, ad quemcumque titulum seu rubricam appositae, unde fieri de toto tractatu coniectura possit: quasi causae quaedam coniectio, Imperat. de concep. ff. dig. 9. Sed sufficiat per iudices tantummodo et titulorum subtilitatem. quae *para/titla vooantur, quaedam admonitoria eius facere, nullo ex interpretatione eorum vitio [orig: viti˘] oriundo [orig: oriund˘]. Eorundem mentio fit l. 2. hoc autem Cod, de veter. iur. enucl. ubi Haloander ait, nil aliud complecti, quam breves quasdam notas eorum locorum, quae vel similitudinem aliquam, vel pugnam prae se ferre videantur; dicta quasi tituli cum titulo collatio, id quod Veteres ante Bartholum, secundum Iustiniani praeceptum, semper et solum fecisse, testantur adhuc vetusti Codices solis istiusmodi Paratitlis insigniti, Spiegelius apud Iohann. Calvin. Lexic. Iuridic. Eadem vox reperitur in l. 1. ž. penult. Cod. de vet. iure enucl. etc. Scripserunt istiusmodi Summas, Azo aliique qui per titulos admonitoria quaedam sive praeludia permissu Imperatoris, collegerunt, Cotta. Quod vero liactenus opusculum, sub Paratitlorum nomine, Latine edidit Leunclavius, sine Auctoris mentione, restituerunt haud pridem Viri docti, Parenti suo Theod. Balsamoni, qui eodem [orig: e˘dem] fere tempore, quo [orig: qu˘] Bernhardus, florens, nempe in fine saeculi XII. et principio [orig: principi˘] saeculi XIII. primum Diaconus Sanctissimae Dei Magnae Ecclesiae Constantinop. Nomophylax et Chartophylax, dein *prw=tos2 *blaxernw=n, Primus Blachernorum, tandem Theopoleos sive Antiochiae, totiusque Orientis Patriarcha fuit, et iussu Emanuelis Comneni Imperatoris ac Patriarchae Constantinop. Michaelis Anchiali, varia scripsit, vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Uti vero operi genuinus Auctor, ita et suus titulus tribuendus est: Non enim Paratitla vocari debet, sed, quemadmodum in Bibliotheca Iuris Canonici vet. editur, *eunagwgh\ tw=n ei)rhme/nwn e)n tw=| *ko/diki kai\ toi=s2 *dige/stois2 kai\ nearai=s2 diata/zesin, peri\ *)episko/pwn, kai\ *klhrikw=n kai\ *monaxw=n kai\ pragma/twn eu)agw=n, e)/ti de\ kai\ *)ioudaiwn kai *(airetikw=n. Collectio expositorum in Codice et Digestis et Novellis constitutionibus, de Episcopis et Clericis et Monachis et rebus sacris, atque etiam de Iudaeis et Haereticis, libris tribus; Quos huic Auctori asserttos vide, apud Fabrottum princ. Notarum ad hanc Collectionem, in Bibliotheca Iuris Canonici veteris p. 1377. et Iustellum filium Praefat, eiusdem Bibliothecae, in fine fere. Gerhard. von Mastricht Histor. Iuris Eccles. ž. 345.

PARATORIUM in Ordine Romano, Secretarium Ecclesiae, seu locus, ubi Pontifex et qui sacra facturi sunt, sese parant, i. e. ex medii aevi usu, adornant, et vestes Ecclesiasticas induunt: vel ubi ad sacram peragendam liturgiam se parant, i. e. praeparant. Vide Car. du Fresne Glossar. et Description. aedis Soph. n. 67. 68. Sic Paratura, vox similiter recentioris aevi, idem quod Paramentum (cuius vocis frequens usus, apud Ecclesiae Romanae Scriptores, ubi de vestibus sacris: unde Parator, Sartor, qui vestes conficit, velornat, inveter. Charta apud Car. du Frense, Gallice etiam Parmentier, quasi Paramentarius seu paramentorum effector ) Gallis Parure, reperitur apud Tertullian. de Coron. Mil. et Solin. c. 53. Latine Antepannus, quod colligit Salmas. ex voce Graecis recentioribus usurpata [orig: usurpatÔ], *)anti/panon, quam certum esse ait, puram putam esse Latinam. *)anti/pana enim Antepanes


image: s0576b

dixere [orig: dixŕre], ut, *)antike/nsora, Antecessorem; *)antimi/nsion, Antemissum. Hesychius, *)anti\panon, paratou/rion, kra/spedon: ubi paratou/rion omnino nostrum paratura est vel ornatura: quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] vocabant olim in vestibus ultimam fimbriam; pannum autem pro fascia poni iam supra diximus. Igitur, institam, limbum, fasciam, pannum, lorum, paragaudam, quibus vestes olim ornabantur, ornaturas etiam dixerunt et paraturas. *)/oras2 vocat Cedrenus (an ab ornando ) et didaktuliai/ous2 o)/rnas2, latiores institas, quibus vestes ornabantur. De Tiberio iun. *(ori/sas2 didaktuliai/ous2 o)/rnas2 e)n tai=s2 stolai=s2 au)ta=n ko/smou xa/rin. Omnino, sicut infimo [orig: infim˘] aevo [orig: aev˘] in Graecam linguam paratou/rion, a paratura, sic etiam o)/rna, a verbo ornare, ut haec resona, a resonare in Gloss. vigila, vigla et bi/gia, a vigilare, assumptum est. Etiam Margella huiusmodi ornaturas et lora Latini vocarunt [orig: vocÔrunt]. Margum enim vel Margus, idem cum Margo, Gall. bord. hinc diminutiva Margulum et Margellum, pro limbo vel margine vestem ornante. Sidonius; Vestimenta puniceis marginata limbis: unde Graecis recentioribus *marge/llia; hodieque Margellam putei, pro margine, etiam Burgundiones dicunt. Vide Salmas. ad Vopisc. in Vita Bonosi, c. ult. et Exercit. suis ad Solinum.

PARATRAPEZII Graece paratrape/cioi, in Chron. Alex. dicti sunt, qui inter sacrae Liturgiae actus mensae, quae ad a(gi/an tra/pezan collata ernt, et paratrape/cion dicebatur, velut ministri, adstabant, Sucierus Thesaur. Eccles.

PARAVAEI populi Thesprotiae in Epiro, sic dicti, quod iuxta Avon fluv. hoc est, par' *au)/on in colant, Steph.

PARAVEREDI maiores equi agminales, quorum usus in cursu publico, non quidem in viis publicis, sed in transversariis et militaribus, ut Veredorum in viis publicis; Ita Iac. Gothofredus ad l. 3. Cod. Theodos. de Cursu publ. Eorundem mentio occurrit in l. 6. 7. 15. 16. 59. 63. 64. eodem tit. et apud Senatorem non semel, ubi pro quibusvis equis publicis videntur usurpari: Paraveredorum ubvectiones exigere, l. 5. Ep. 39. Paraveredorum assiduitate fatigari, l. 11. Ep. 14. Paraveredorum praebitiol. 12. Ep. 15. Paraveredorum numerus adscriptus eod [orig: e˘d]. l. Ep. 18. paraveredos tollere, in Capitular. Caroli Calvi tit. 5. ž. 6. exsolvere, in Edicto Pistensi Caroli Calvi c. 26. Paraveredis Presbyteros affligere, in Concilio Trosleiano A. C. 909. c. 6. etc. apud Car. du Fresne Glossar. Pro Paraveredo, legimus aliter Paraveredarius, Paraveredum, Parafredum etc. Cum autem cursus olim publicus duplex esset, velox et tardus, seu clavularius; ille rhedarum aut veredorum fuit, hic angariarum i. e. planstrorum seu carrorum, quae, oneribus ferendis destinata et speciebus publicis transvehendis, non multum celeriter ibant atque a bobus trahebantur. Unde cursum et angarias ponit ut diversa lex ultim. Cod. Theodos. de curios. In leg. 3. eiusdem Cod. de cursu publ. onerum mensura definita in rhedis, angariis et veredis: Ut nemo amplius rhedae, quam mille pondo, angariae quam mille quingenta, veredo quam triginta auderet imponere etc. Veredorum vero et Paraveredorum discursus in Insul. Sardinia amputavit Iulianus, angariis non sublatis, propter publicas species, quae ad diversos portus erant devehendae ut docet Salmas. ad Iul. Capitolin. in Antonino Pio. c. 12. Vide quoque supra aliquid, in voce Parafrenarius.

PARBAR Hebr. [gap: Hebrew] , 1. Paral. c. 26. v. 18. locus fuit Templi Hierosolymitani, vel potius Templo vicinus, ad occasum eius, idem forte cum Parvarim, quae vox occurrit 2. Regum c. 23. v. 11. Et cessare fecit (Iosias) equos, quos Soli dederant Reges Iuda, ab ingressu domus Dei ad domum Nathan Melechi Eunuchi, quae erat in Parvarim et currus Solis combussit ingi. Ab hoc nempeloco, ad Templi fores, nihil fuit praeter equorum stationem, sub Idololatricis illis Regibus: ubi et alebantur et exercebantur. Vide Sam. Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 10.

PARCA [1] inquit Varro, apud A. Gellium l. 3. c. 16. immutata [orig: immutatÔ] litera [orig: literÔ] una [orig: unÔ] a partu nominata. Tertullian. Partulam Deam nominat, quae partui praeest. l. de Anima: unde fortasse et Parta Dea dicta fuerit, cuius diminutivum Partula. Proin aliam a Purcis fuisse verosimile. Vide Anton. Thysium ICtum Notis in A. Gellium, et in voce Parcae. Coeterum de Parca Astrologis aliisque ad aethera, ac particulatim ad Lunam reducta: de eadem, cum Moera seu Fato, Necessitate, Nemesi et Adrastia pro eodem habita [orig: habitÔ]: de numero Parcarum ac nominibus: de prima earum, Venere: de matre, Nocte, an necessitate, vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 44.

PARCA [2] urbs Iazygum Metanastarum, Ptol.

PARCAE filiae Iovis ex Themide, an ex Nocte, Chao, Necessitate? etc. Deae fatales, humanae vitae stamina dispensantes. Dictae autem videntur Parcae a partu, teste Varrone, loc. cit. eo quod nascentibus hominibus bona malaque conferre censeantur. Sed duriuscula haec immutatio. Et, si id esset, una tantum foret Parca; Nisi forte dicas, pro triplici partus mense tres fuisse Parcas, atque hoc Nonae, et Decimae vocibus firmari. Sed hanc qui sententiam sequatur, tertiae Parcae nomen itidem a numero sumptum ostendat, necesse est. Si tamen Parcam quasi Partam dici cum Varrone statuere lubet, quanto [orig: quant˘] melius dixeris, Parcam sive Partam dici a partiendo, quia unicuique per eam fatalis vitae suae portio obtingat. Sane et Graeci similiter *moi=ran a)po/ tou= mei/rein vocant, h. e. dividere, partiri. Aliis, et pluribus, placet, Parcis inde nomen esse, quod minime parcant: quod etymon adferunt Apuleius, Martianus Capella l. 4. Donatus de barbarismo. Servius ad 4. Elog. aliique. Hinc a Statio durae dicuntur. Theb. l. 6. v. 515.

Sed iuvenem durae prohibebant discere Parcae.

Eidem Statio saevae et graves vocantur, l. 2. Sylv. 7. v. 89.

O saevae nimium gravesque Parcae.

Idem l. 2. Sylv. 1. v. 137.

------ Subitas inimica levavit
Parcae manus. ------ ------



image: s0577a

Ab Alio tetricae:

Moverunt tetricas tam pia vota Deas.

Ab Horatio iniquae: Carm. l. 2. Od. 6. v. 9.

Unde si Parcae prohibent iniquae.

A Propertio immites, l. 4. El. 12. v. 13.

--- Immites habuit Cornelia Parcas.

A Tibullo tristes, l. 3. El. 3. v. 35.

Aut si fata negant reditus, tristesque sorores.

Denique inexorabiles passim audiunt, Martial. l. 3. Epigr. 54. v. 5.

Lanificas nulli tres exorare sorores
Contigit, observant quam statuere diem.

Omitto Graecos. Atquei antiphrasis, ut ait Voss. est nugale Grammaticorum commentum, merumque inscitiae asylum. Quare audiendus Iul. Scalig. qui l. de Re Poetica [orig: PoeticÔ], l. 3. c. 90. Parcae, inquit, quia parcant, una enim tantum dicitur filum incidere; duae vero, altera vitam dare, altera vitae tractum continuare. A pluribus igitur fit nominatio. Quin illa quoque parcit. sustinet enim aliarum opus, quoad fatorum iussibus pareat. Hae autem Parcae tres esse sorores singuntur, Clotho scil. Lachesis, et Atropos, ita concordes, ut nulla unquam illarum dissensio, sicuti ceterorum Deorum, audita fuerit. Iovis autem ac Themidis fuisse filias scriptum reliquit Hesiodus in Theogonia, v. 901. hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘]:

*deu/teron h)ga/geto liparh\n *qe/min, h(\ te/ken *(/wras2
*eu)nomi/hn te *dikh/n te kai\ *ei)rh/nhn teqalui=an,
*ai(=t' e)/rg' w(rai/ousi kataqnhtoi=si brotoi=si,
*moiras2 sq' h(=|s2 plei/sthn timh\n po/re mhtie/ta *zeus2.
*klwqw/te *la/xesi/n te kai\ *)/atropon, ai(/te didou=si
*qnhtoi=s2 a)nqrw/poisin e)/xein a)gaqo/n te kako/nte.

Idem tamen Poeta, in eodem libello, v. 217. inter Noctis filias Parcas numerat:

*kai\ *moi/ras2 kai\ *kh=ras2 e)gei/neto nhleopoi/nous2.

Cui sententiae accessit etiam Orpheus, qui ita scripsit Hymno [orig: Hymn˘] in Parcas:

*moi=rai a)peiresi/ai, *nukto\s2 fi/la te/kna melai/nhs2.

Harum primam natu minimam, colum volunt gestare; secundam grandiorem nendo humanae vitae terminum praefinire; tertiam maximam natu, filum incidere, h. e. vitam tempore statuto [orig: statut˘] abrumpere. Apuleius Parcarum ternarium numerum, a triplici tempore ductum, existimat. Nam quod in fuso perfectum est, praeteriti temporis habet speciem, et quod in digitis torquetur, momenti praesentis indicat spatia: et quod nondum ex colo tractum est, futuri et consequentis saeculi posteriora videtur ostendere. Veracitatem Parcis fere tribuunt antiqui: Horatius in Carmine Saeculari, v. 25.

Vosque veraces cecinisse Parcae.

Alius:

Nec tua veridicae discunt responsa sorores.

Et ante utrosque Catullus in Argonauticis Epigr. 65. v. 382.

Talia praefantes quondam, felicia Pelei
Carmina divino [orig: divin˘] ceinerunt omine Parcae.

Idem ibidem, v. 306.

Veridicos Parcae coeperunt edere cantus.

Quaecumque enim Parcae facta esse volunt, infecta fieri nequeunt, Tibullus l. 1. El. 7. v. 1. 2.

Hunc cecinere [orig: cecinŕre] diem Parcae fatalia nentes
Stamina, non ulli dissolvenda [correction of the transcriber; in the print dissolŘenda] Deo.

Seneca Tragoedus in Oedipo, Actu 5. v. 989.

Non illa Deo vertisse liquet
Quae nexa suis currunt causis.

Idem in Hercule Furente, Act. 1. v. 181.

Durae peragunt pensa sorores,
Nec sua retro fila revolvunt.

Has Parcas officio [orig: offici˘] suo [orig: su˘] sedulo fungentes graphice admodum describit atullus, ubi supra; v. 307. s. cuius, versus, non possum non adscribere:

His corpus tremulum, complectens undique vestis
Candida purpurea [orig: purpureÔ] talos incinxerat ora [orig: orÔ],
At roseo niveae residebant vertice vittae,
Aeternumque manus carpebant rite laborem.
Laeva colum molli lana [orig: lanÔ] retinebat amictam,
Dextera tum leviter deducens fila supinis
Formabat digitis, dum prono in pollice torquens
Libratum tereti versabat turbine fusum:
Atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
Laneaque horridulis haerebant morsa labellis,
Quae prius in leni fuerant exstantia filo.
Ante pedes autem candentis mollia lanae
Vellera virgati custodibant calathisci.
Hae tum clarisona [orig: clarisonÔ] pellentes vellera voce,
Talia divino [orig: divin˘] fuderunt carmine fata
Carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.

Nic. Lloydius.

PARCUS apud recentiores Scriptores, liberior est et spatiosior locus, in quo grex totus includitur: quomodo etiamnum Galli Parc appellant septum ex cratibus, in quo de nocte oves, quae ad pascua educuntur, includi solent, ut tutae sint ab incursibus luporum. Gregis equarum in parco, meminit Lex Angliorum et Verinorum tit. 7. ž. 1. item Lex Ripuariorum tit. 82. ž. 2. In quibus porro pecora dicuntur ad Parcum duci, quae ob forisfactum et damnum pignorantur et in eius, cui damnum factum est, parcum seu imparcum, uti quoque appellabant, conservanda ducuntur, donec illud resarciatur. Atque ita Parcum publicum appellant ICti Angli, definiente Cowello [orig: Cowell˘], Aream in


page 577, image: s0577b

quolibet feudo seu manerio circumseptam, in quo animalia damnum frugibus ------ facientia includuntur, donec de damno per dominum satisfiat, aut saltem cautio apud Vicecomitem per Dominum interponatur de stando iuri. Unde imparcare animalia, quae in damno sunt, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] parco includere; quod etiam ad homines reos translatum, apud Bractonum de Coron. l. 3. c. 9. ž. 4. etc. 37. ž. 9. alibique. Sed et Parcus, locus dicebatur, ad ferarum custodiam, palis, cratibus, muris autfossis circumseptus; cuius primum inventum Henrico I. Regi in Anglia attribuit Ioh. Rossus: contrarium ex Domesdei evincente Spelmanno [orig: Spelmann˘] in Derefald, quid sub Anglo-Saxonibus iam Parcos exstitisse ostendit. Sane Persicos Reges eiusmodi silvas muris clausas habuisse, testatur inprimis Zosimus l. 3. p. 724. ubi de Rege Persarum: *gi/netai de\ kai\ ei)s2 peri/bolon, o(/n *basile/ws2 sqh/ran e)ka/loun, h)=n de/ ti teixi/on a)peilhfo\s2 e)/ndon polu\, de/ndresi pefuteume/non pantodapei=s2 e)n tou/tw| sqhri/wn pantoi=wn enapokleio/mena ge/nh, trofh=s2 te ou)k h)porou=nto, dia\ to\ kai\ tau/thn e)teisa/gesqai kai\ parei=xon tw=| basilei= tou= sqhra=|n, h(ni/ka a)\n boulhqei/h, r(astw/nhn. Venit autem et in peribolum seu septum, quod Regis venationem vocabant: erat autem murus multum intus spatii complexus, arboribus consiti omnifartis. In hoc ferarum omnigenarum genera inclusa, neque pabulo [orig: pabul˘] indigebant, quod aliunde inferebatur, et Regivenandi voluptatem, quoties lubebat, exbibebat septum. Sic cervorum et caprearum parco inclusarum, meminit Petrus Cellensis de Disciplina Claustr. l. 1. Damarum, capreolorum et porcorum silvestrium, Romualdus Salernitanus Chron. MS. ad A. C. 1149. ut alios omittam. Inde Parcorum clausura, inter onera, quibus tenebantur Angli erga Regem, in Charta Guilielmi Nothi pro Monasterio de Bello, in Monastic. Anglic. Tom. 1. p. 317. cum quo idem forte Parcatio, quae inter iura dominica recensetur, in eodem Monastico Tom. 3. p. 111. Vide quoque supra Paradisus et infra Peribolus. De ministris vero Cellariae Pontificiae, in quosdam de Parco maiori aliosque de Parco minori divisis, diximus voce Abbreviator.

PARDI Maculae Ierem. c. 13. v. 23. Graecis poiki/lmata, item sfragi=des2, Chaldaeo scuta operis Phrygionici dicuntur: eo [orig: ] sensu, quo [orig: qu˘] scutula vocamus segmenta in vestibus et maculas in equis; unde scutulatae vestes, et scutulati equi, apud Plin. l. 8. c. 48. Iuvenalem Sat. 2. v, 95. et Palladium l. 4. c. 13. Et quidem de varia huius animalis pelle, multa Veteres inter quos Plin. l. 8. c. 17. Panthera (i. e. pardi femina) et tigris macularum varietate prope solae bestiarum spectantur: et Solin. c. 21. Pantherae quoque numerosae sunt in Hyrcania, minutis orbiculis superpictae, ita, ut oculatis ex fulvo circulis, vel caerula (in maribus) vel alba (in feminis) distinguatur tergi supellex. Unde pardale/h dicta non slum pardi pellis, sed et alia quaevis, modo varia. Ita Satyricam vestem textilem, vocat Pollux pardalh=n u(fasme/nhn. In Orphei, vel Onomacriti verius, Argonauticis, Chiron dat Orpheo, ad Colchos profecturo, nebrh\n pardale/hn, i. e. hinnuli pellem variam. Aristophanes in Auibus, porphyriones describit pardala=s2 enhmme/nous2, pardaleis vestitos, i. e. pictis pennis. Qua ipsa de causa, quaecumque animalia varia sunt, cum pardo passim conseruntur. Imo ab his maculis, pardo apud Arabes nomen namir, i. e. varius, quemadmodum pantheram Latini variam dixere [orig: dixŕre]. Plinius d. l. Nunc varias et pardos, qui mares sunt, appellant. Item, Primus autem Scaurus Aedilitate sua [orig: suÔ] varias CL. universas misit. Salmas. tamen variarum nomine pardos, mares scil. intelligit, quippe pulchriores et maculis magis variatos. Vide infra voce Varia. Eodem pertinent Arabica Pardi cognomina, alarkato, i. e. albus cum maculis nigris, et Pater varius, item Pater grandinatus seu maculis, tamquam grandine, aspersus. Nec desunt, quibus inusitatum pa/rdos2, apud Aristophanis Scholiastem, unde pardus, pa/rdalis2 et po/rdalis2, videtur alludere, ad Hebraicam vocem [gap: Hebrew word(s)] pardes pro horto; quia, ut hortus floribus, ita maculis variatur pardi pellis. Quae ipsa metaphora in Oppiano frequens est: qui l. 1. Cynegetic. Oryngibus equis, pardorum instar maculosis, tribuit

------ ------ poluanqe/a ka/llh.
floridam speciem.

Et l. 3. tigridis speciem describit,

------ a)/nqesi marmai/ronta,
Floribus micantem.

Apud eundem l. 4. Bacchus Nutricibus suis in pantheras mutatis,

------ ------ kate/grayen d' e)pi\ nw/tou
*p(ino\n o)pwrinoi=si
pinxit in illarum dorso
Pellem floribus Autumnalibus etc.

Atque ob has maculas, cum Pardo, inter alia, tertia Monarchia, confertur Danielis c. 7. v. 6. i. e. Alexandri seu Graecorum. Eas enim referebant gentium, quibus Alexander imperabat, diversi mores. In his namque praeter Macedones, et Graecos et Thracas et Illyrios in Europa, et in Africa, Libyes, et Aegyptios et Troglodytas; Asiaticae fuere [orig: fuŕre] gentes omnes usque ad Gangem, quem traiecisset quoque, si licuisset per milites tot victoriis fatigatos. Vide Sam. Bochart. Hieroz. part. prior. c. 7. l. 3.

PARDOCAS nomen servile, Aristoph. Ranis, Ast. 11. Sc. 6.

S. PARDULFI Castrum S. Pardoul, vel S. Perdoux, nomen est variorum Galliae, in Aquitania, locorum, Hadr. Vales. Notit. Gall. voce S. Gaudentii.

PARDUS Graece po/rdalis2, de mare, pa/rdalis2 de femina, quae panthera, antiquitus pa/rdos2, ut dictum; in feris secundum a leone locum occupat: unde in Sacris toties ei iungitur, Cantici c. 4. v. 8. Esai. c. 11. v. 6. Ierem. c. 5. v. 6. etc. Etiam apud Homerum Il. r. v. 20.



page 578, image: s0578a

*ou)/t' ou)/n parada/lios2 to/sson mo/nos2, ou)/te leontos2.
Nec pardi vis tanta, nec est vis tanta leonis.

Leoni namque similis, nisi quod minor est et pellem habet nigris maculis distinctam. Damir, vide supra. Et sicut robore Leo, sic velocitate pardus, regnat. Hinc de Periclymeno, Tzetzes Chil. 2. Histor. 45.

*)en toi=s2 pole/mois2 a(/pantas2 tou\s2 qh/ras2 e)mimei=to,
*parda/leon o)zu/thta, leo/ntwn me/ga sqe/nos2.
In bellis omnes feras imitabatur,
Pardorum velocitatem, leonum ingens robur.

Saltu enim valet. Plin. l. 10. c. 73. Incidunt in eadem Africa pardi condensa [orig: condensÔ] arborum, occultatique earum ramis in praetereuntia desiliunt, atque e volucrum sede grassantur. Ita ut quandoque 40. cubitos eo [orig: ] superet, Damir. Nec minor celeritas cursus. Oppinus Cynegetic. l. 3.

*)wku/taton sqe/ei, kai\ t' a)/lkimon i(qu\s2 o)rou/ei,
*fai/hs2 o(ppo/t' i)/doio diheri/hn fore/esqai.
Celerrime currit et fortiter recta [orig: rectÔ] irruit,
Diceres, cum videres, eam aeriam ferri.

Certe Olearius Molcovitici et Persici Itin. l. 4. pardum venaticum Scamachiae se vidisse refert, quovis [orig: qu˘vis] cane Gallico [orig: Gallic˘] velociorem, qui in lepores incidens eos statim assequebatur, sic ut nullus evaderet. Atque ob hanc iterum celeritatem, cum Pardo Danielis d. l. Alexander comparatur, qui tanta [orig: tantÔ] pernicitate in rebus gerendis usus est, ut magnam partem habitati Orbis annis XII. subegerit, sicque victoriis potius, quam praeliis, totum terrarum Orbem, percurrerit, ut Hieronym. habet. Cuius comparationis ut reliqua quoque paucis interseram (nam de maculis supra dictum) pardus, vini avidum animal est, ut idem Oppinus refert l. 4.

*parda/lias2 kai\ dw=ra *diwnu/soio da/massan,
*qhrofro/nwn dolerw=n dolerh\n po/sin oi)noxeo/ntwn.
Pantheras etiam dona Bacchi domarunt [orig: domÔrunt],
Dolosis Venatoribus dolosum potum fundentibus.

Quod qua [orig: quÔ] ratione fiat, eodem [orig: e˘dem] libro [orig: libr˘] multis Poeta persequitur, a v. 318. usque ad v. 351. Unde Poetis nata occasio fingendi, Bacchi nutrices in pantheras fuisse mutatas. Notus autem hic Alexandri naevus. Sed et illud observatum est, quod ex Aristoxeni Commentariis de Alexandro refert Plut. *(/oti tou= xrwto\s2 h(/diston a)pe/pne, kai\ to\ sto/ma katei/xen eu)wdi/a kai\ th\n sa/rka pa=san, w(/ste plhrou=sqai tou\s2 xitwni/skous2, Odorem ex cute eius gratissimum exhalasse [orig: exhalÔsse], os quoque et carnem totam tantum habuisse fragrantiae, ut ea [orig: ] replerentur interiores tunicae. Quod ipsum de pardo pantheraque Veteres magno [orig: magn˘] consensu tradiderunt, Aristoteles Histor. l. 9. c. 8. Problem. sect. 13. ž. 4. Theophrastus de Causis plant. l. 6. c. 5. Plut. Plinius, (qui de Pardis multa habet l. 8. c. 15. et 17.) Solin. Aelian. alii. Ut de robore animoque pardi nil dicam, qui, etsi statura [orig: staturÔ] parvus, cum leone ipso et procerissimis quibusque feris congredi non veretur. Qui similitudinem hanc subtilius forte, quam solidius, rimantur, inconsultam Alexandri temeritatem cum pardi furore conferunt, quo [orig: qu˘] in venabula praeceps ruit, de vita parum sollicitus, Homer. Il. f. et Oppian, Halieut. l. 2. Interim et iugum pati didicit pardus, Magnatesque Romani, uti cervos sphingesque, sic et pardos aureis catenis devinciebant. Refert quoque Philostratus, apud Photium act. 241. a(la=nai/ pote e)n *pamfulia| parda/lion streptw=| a(/ma, o(\n peri\ th=| do/rh| e)/fere, xrusou=n de\ h)=n kai\ e)pege/grapto *)armeni/ois2 gra/mmasin, *basileu\s2 *)arsa/khs2 *qew=| *nusi/w|, Aliquando in Pamphylia captum fuisse pardalium (1. e. pantheram seu pradum) aureum torquem circa collum habentem Armeniis literis ita inscriptum, Rex Arsaces Deo Nysaeo. Imo et eonsque circuari, ut venationi quoque adhiberi possit, retro dictum. Nec omittenda loa varia, a pardis et pantheris (Hebraic. namer ) dicta, quae in S. Scriptura occurrunt: Nimra, Numer. c. 32. v. 3. Beth-nimra, v. 36. et aquae Nimrim, Esai. c. 15. v. 6. et Ieremiae c. 48. v. 34. quae tria videntur unius loci esse nomina, quem Moses et Iosua in Gaditis ponunt, Esaias et Ieremias in Moabitis, qui in vicinos Gaditas tum temporis usurpaverant imperium. Aevo [orig: Aev˘] Hieronymi vocabatur Benamerium, i. e. Beth-nimrim, Latine domus pardorum. Insuper Cantici c. 4. v. 8. memorantur montes pardorum: sive a Salomone sic appellentur montes quilibet pardis frequentes, praecipue Libanus, Amana, Senir et Hermon, quorum ibi mentio; sive aliqui tum fuerint montes circa Libanum peculiariter sic nominati, ut is, de quo Brocardus, A Tripoli per duas leucas est mons Leopardorum, rotundus et alius, una [orig: unÔ] leuca [orig: leucÔ] a Libano distans, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 7. toto, ubi de Pardo, et c. 8. ubi pantheram et pa/rdalin, non esse diversa animalium genera, pluribus probat, contra Allatium in Eustathii Hexaem. Adde Salmas. ad Solin. p. 212. 213. et 323. G. I. Vossium de Idol. l. 3. c. 60. et seqq. et quae supra diximus, in vocibus Panther, item Panthera. Improprie vox pardus sumitur, cum de leopardis, ex pardo videl. et lea genitis, aliquando occurrit. Vide Salmas. ibid.

PAREDRI Graece *paredroi, aliter *su/nqronoi, quasi Adsessores et eadem [orig: eÔdem] sede praediti, Tertulliano Synhodi (vide infra) Deorum, fieri dicebantur olim, qui de hominibus in Deorum numerum referebantur, et collegio eorum, seu concilio, seu consessui, ut veteres Inscriptiones prae se ferunt, seu synodo, ut modo dictus Tertullianus vocat, adscribebantur. Virg. ad Augustum, l. 1. Georg. v. 24.

Tuque adeo, quem mox quae sint habitura Deorum
Concilia, incertum est.



image: s0578b

Erat autem Synhodus Deorum apud Graecos, ex XII. Diis, quos magnos appellabant, in quorum numerum relati homines pa/redroi tw=n mega/lwn *qew=n dicebantur: item tw=n dw/deka *qew=n. Et quidem Deorum unicuique sui fuere [orig: fuŕre] attributi Paredri: Iovi, XII. Dii, sex mares, sex feminae, quos propterea Consentes appellabant: i. e. sune/drous2 Matri Deum, Idaei Dactyli: Aesculapio, Hygia, Iaso et Telesphorion, aliis alii. Sic Antinous, Hadriani delicium, Aegyptiorum Deorum su/nqronos2, in veteri Inscr. dicitur, Porro huiuscemodi Deorum pa/rdroi, Latinisueterib. Novempsiles vel Novempsides, secundum opinionem quorundam, sunt appellati, apud Arnobium et Servium; quasi eadem [orig: eÔdem] sede praediti, Graecis su/nnaoi, quod novem in eadem sede, h. e. in eodem templo, collocati essent, explicante Victorino [orig: Victorin˘]. Vide Claud. Salmas. ad Ael. Spartian. in Hadriano Caes. c. 14. Dicebantur ergo Paredri Dii, qui beneficio [orig: benefici˘] Principis alicuius aut propriae virtutis merito [orig: merit˘], Numinis dignitatem erant adepti et recepti in consortium Deorum. Hi vero, quia nil erat, esse Deum, nisi Dei quoque fungerentur officio [orig: offici˘], ut aliqua [orig: aliquÔ] divinitatis auctoritate censerentur, somniis et oraculis responsa dare et curationes facere credebantur: quod in Aesculapio, Amphiarao, Trophonio, aliisque stulta credidit antiquitas. Idem de Hephaestione finxerunt, qui Alexandro adulabatur; et de Antinoo praefato, qui Hadriano. Hinc et pa/redroi dai/mones2, quos ad futura praenoscenda Magi evocabant, Hesych. planeque liquet ex Luciano, Hephaestionem pa/redron fuisse et o)neiropompo\n, somniorum immissorem. Eusebius proin quoque o)neiropompou\s2 et pare/drous2 dai/monas2 iungit, Histor. Eccl. l. 4. ubi de Simone Mago, inter Deos a Romanis relato, et statuis ac inscriptionibus inaugurato, loquitur. Tertullian. Paredrorum ubi meminit l. de Anima, Scimus etiam, inquit, Magiam elicere explorandis occultis catabolicos et Paredros et pythonicos Spiritus. Et Fulgentius de contin. Virgil. Nec illa, ait quae Dardanus in Dynameris, aut Battiades in Paredris, aut Campester, in Catabolicis, Infernalibusque cecinerunt: quibus nominibus Deorum vel Daemonum tres recensentur species, seu tria Spirituum *mantikw=n genera, Dynameri, h. e. *dunamhroi\, potentes et magni Dii vel Spiritus, quorum in oraculis reddendis et somniis mittendis semper certior fides et effectus maior; Graecis *qeoi\ dunatoi\, in Augurum libris Divi potes: Paredri, de quibus diximus, quosque minus recte Turnebus malos Genios interpretatur, qui alicui semper adsiderent: et Catabolici, quos eosdem cum Infernalibus facere, apud Fulgentium, Campester videtur, quique per arreptitios et energumenos futura praedicebant, quos plerumque raptabant, deiciebant et solo affligebant, a kataba/llein proin nomen consecuti. Et quia, per Paredros, Oracula fieri sic dicebantur, hinc et illis sui Prophetae fuerunt; unde in veter. Inscr. Ulpius Apollonius quidam, Antinoi Propheta dicitur, ut et sua templa, sui Sacerdotes, sui agones etc. Idem ibid. Vide quoque Car. du Fresne Glossar. in voce Paredrus. Sed et dicebantur Paredri, qui Magistratus in publicum prodeuntes, apud Graecos, praecedebant erantque velut scribae observatores, dispunctoresque eorum quae transcripsissent dictante Iudice. Hos oportebat esse vitae inculpatissimae, de qua, antequam possent Iudicibus assidere, apud quingentos Viros Prytanes primum, secundo inter Areopagitas, quovis [orig: qu˘vis] volente per Praeconem ad accusandum admisso [orig: admiss˘], rationem reddidisse, Athenis oportebat. Cuius severae perquisitionis causa erat, quod res periculi plenas et in quibus maxima [orig: maximÔ] fide opus est, tractarent, nempe Iudicum sententias, quas unicum verbum omnissum, mutatum, alio translatum, aut a Scriba celerrime excipiente additum, poterat evertere, inque contrarium trahere etc. Postellus de Magistratibus Atheniens. c. 31. apud Calvin. Lexic. Iurid.

PAREDUM quibusdam Pareium, ad fluv.Brebincam, 2. leucis a Ligeri, in Comitatu Carolensi, Moret. numeratur inter Prioratus ad Cluniacum pertinentes, in Privileg. Ludovici Crassi, A. C. 1119. Hodie Paroy le Moinal, vocatur locus i. e. Paredum monachale, et Monasterium in pago Augustodunensi habet Cluniaco subiectum. Est et Paredum Fratrum, non procul a Burbone Anselli, a Fratribus seu Monachis ita cognominatum, Paray le Frairy vulgo. Hadr. Vales. in Notit. Gall.

PAREJUM Monachium, oppid.Burgundiae, in agro Carolensi, ad amnem la Brebinche, vix 2. leuc. a Ligeri fluv. 11. ab Augustoduno in Meridiem Rodumnam versus; Paray le Moniau. Vide Paredum.

PAREMPHIS urbs Aegypti. Steph. Huius meminit nummus Tiberii Imperatoris apud Goltzium.

PARENS [1] vulgo Patrem et Matrem notat, vide infra Parentes. Sed Iurisprudentes Avos et Proavos, Avias et Proavias Parentum nomine appellari aiunt. Paulus de grad. Affinit. l. I Coss. et Caius l. Parentis appellatione de verbor. signif. At latius hodie sumitur, pro sanguine proximo, agnato, cognato: qua [orig: quÔ] notione tamen iam apud Sallustium vox reperitur, notante Car. du Fresne. Certe, apud Iul. Capitolin. in M. Antonino Philos. c. 6. legimus: Adoptatus in aulicam domum, omnibus Parentibus suis tantam reverentiam, quantam privatus exhibuit. Ubi Casaubon. Hem. omnibus? inquit, tam multos igitur habuit Marcus Parentes? Atqui Patre, qui genuerat, pridem exstincto [orig: exstinct˘], duos solos habuit Parentes reverentia [orig: reverentiÔ] colendos, Patrem Pium et Hadrianum Avum: Mater et Avi, paternus ac maternus fato iam concesserant. Quinam igitur isti tot Farentes? Si gone/as2 quaeris, praeter quos diximus, nulli erant. Additque, vocem Parentis, non ex veter. Romanorum usu hic [orig: hţc] debere accipi, verum plane quomodo in idiotismo Gallico, Hispanico etiam et Italico, pro quibuscumque sanguine vel assinitate iunctis, usurpatur. Sic et alibi, apud Scriptores Historiae Augustae saepe capitur. Idem Capitolin. in Maximino Iun. c. 4. Quum Grammatico daretur, quaedam Parens sua libros


image: s0579a

Homericos omnes purpureos dedit aureis literis scriptos. Lamprid. in Severo, c. 67. Amtcos et Parentes Alexander si malos raperit, aut punivit; aut si vetus vel amicitia vel necessitudo non sivit puniri, dimisit a se. Sic quoque accipiendum, apud Vopiscum Aureliano et Probo: apud Greg. vero Turonensem, et inferioris aevi Scriptores, locis innumeris. Sed et apud Zenonem Veronensem, Latinorum Patrum elegantissimum, qui circa Deciorum tempora scribebat, hanc vocem eadem [orig: eÔdem] notione observavit Casaubon. Is enim in Serm. de Lazaro suscitato, Post quatriduum, scribit, Lazari anima movetur, manus officio praeparantur, oculi solis in orbibus currunt, vestigia gressibus explicantur, auribus renovatur auditus; acies dirigitur in Parentes: cognatio redivivis obtutibus muneratur. Ubi, nisi discedit a narratione Iohannis Euang. parentes Lazari appellavit Mariam et Martham eius sorores. Sic cum soli illi Comites et Amici dicerentur olim, qui in comitatu Principis erant; coeteri, Amici tantum; vel etiam Parentes et Amici vel Parentes carissimi, ab Augustis nuncupabantur. Ita Consules et Praefecti Urbis et Proconsules et Provinciarum Rectores, honoris gratia [orig: gratiÔ] ab illis appellabantur. Hinc de Praefecto Urbis, in Scriptoribus praefatis, Parens et Amicus noster, et sic de aliis: quod etiam sub posterioribus Principibus obtinuit. Unde Inscriptiones illae in Principum rescriptis, ad Praefectos et Procon sules in Cod. Theodos. frequentes: Have paren: carissime Augusti. Ubi Parens quidem, Barnabae Brissonio Formular. l. 3. Patrem notat, honoris vocabulum: Salmasius vero, non ex usu veter. Latinorum iubet accipi; sed ex recentiorum usurpatione. Quemadmodum hodieque Rex Galliarum moris habet Legatos suos, et quos regendis provinciis imponit: Parentes vel Cognatos suos, appellare. Vide Casaubon. ad Capitolinum l. c. et Treb Pollionem in XXX. Tyrannis. Fortunatus de Excidio Thuringiae:

Tunc Pater ac genitrix et avunculus atque Parentes.

Idem Carm. ad Artachin:

Sed de fratre patris proximus ille parens:

apud Car. du Fresne Glossar. Hinc, apud Eugenium in Epitaph. matris suae, Substantiv. Parentatus, affinitatem cognationemque designat, Ital. Parentado, Gall. Parente: cui synonymum est, Parentela, apud Capitolin Gordiano III. Adiectivum vero, Parentatus, apud Arnoldum Lubecensem l. 7. c. 3. et 9. cognationibus significat et asfinitatibus instructum, annotante eodem [orig: e˘dem] Car. du Fresne. Vide quoque Iac. Gothofredum ad l. Cod. Theodos. de Pistor. et adl. unic. de Action. certotemp. fin.

PARENS [2] Deorum cognomen Domitiani, apud Statium l. 4. Sylv. 3. v. 139.

Salve dux hominum, et Parens Deorum
Praevisum mihi, cognitumque Numen.

Propter reddita videl. vel addita Diis Templa. Idem Parens Latins, h. e. Iuppiter Ausonius, eidem, Coma [orig: ComÔ] Earini et l. 1. Sylv. 2. Item Parens Mundi, l. 4. Sylv. 1. v. 17.

Saelve Magne Parens mundi, qui saecula mecum
Instaurare paras ------

alibique passim, ubi inter Deos principatum affectanti belluae blanditur Poeta, uti ait Casp. Barthius Animadversion. ad Statium d. l.

PARENTALIA erant sacra funesta; quae fiebant ab antiquis in honorem mortuorum, a parentando, quod parentibus iusta celebare significat, licet etiam transferatur ad alios. In his fieri solebant prosklhseis2 th=s2 nekrwn, evocationes mortuorum. Aderant propinqui: qui parentes ob defunctum consolabantur. Latini etiam, inquit Fungerus in Etymol. feralia nominarunt [orig: nominÔrunt], a ferendis epulis, vel a feriendis pecudibus. Ovid. l. 2. Fastor. v. 543. originem aperit Latinorum respectu,

Hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,
Attulit in terras, iuste Latine, tuas.
Ille Patris Genio sollennia dona ferebat,
Hinc populi ritus edidicere [orig: edidicŕre] novos.

Nic. Lloydius. Apud Romanos, peractis ad sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur, ad quae amici et cognati convocabantur. Senibus etiam cena funebris exhiberi solebat, quae Silicernium dicebatur: Imo et populo interdum, aut ad minimum eruda caro distribuebatur, quod Viscerationem vocabant. Denicales inde Feriae celebrabantur, cum hominis mortui causa [orig: causÔ] familia purgabatur: Erant enim Exverrae, purgatio quaedam domus, ex qua mortuus ad sepulturam ferebatur, quae per everriatorem, certo scoparum genere adhibito [orig: adhibit˘], fiebat. Edebantur etiam nonnumquam in honorem defunctorum Ludi Funebres dicti, de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]: Et cum nonnulli essent, qui defiderium suorum minus ferre possent, tertium, septimum, nonum, quidam etiam vicesimum, tricesimum et quadragesimum, non sine quadam numerorum Religione, dies defunctorum Manibus et memoriae statuebant: unde Parentationes, Feralia, Novendialia, Decennalia, Vicennalia, Tricennalia etc. originem traxerunt; quae omnia tum lacte et vino [orig: vin˘], tum sertis et floribus, tum aliis rebus antiquitus celebrabantur, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Integerde hoc ritu Ovidii locus sic habet Fastor. l. 2. v. 533.

Est honor et tumulis. Animas placare paternas;
Parvaque in exstinctas munera ferre pyras.
Parva petunt manes: pietas pro divite grata est
Munere; Non avidos Styx habet ima Deos.
Tegula porrectis satis est velata coronis;
Et sparsae fruges, parvaque minca salis:
Inque mero mollita Ceres, violaeque solutae:
Haec habeat media [orig: mediÔ] testa relicta via [orig: viÔ].
Nec maiora veto. Sed et his placabilis umbra est.
Adde preces positis et sua verba focis.
Hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,
Attulit in terras iuste Latine tuas.


page 579, image: s0579b

Ille patris genio sollennia dona ferebat,
Hinc populi ritus edidicere [orig: edidicŕre] pios.

Quem egregie illustrat Animadversionibus suis ad Arnobium adversus Gentes l. 7. Desid. Heraldus, vide quoque supra, Cena Feralis. Apud Graecos iidem ferme ritus; Ab exsequiis reduces aedes sunestas sulpure, se ipsos, per ignem saliendo, vel aliter lustrabant: aliquando cum calatho circumeundo aram, et in lustralem aquam titionem immittendo, teste Euripide in Hercule Fur. v. 923. Postea para/deipnon seu Silicernium exhibebant, quod inibant Parentes coronati, ut Cicero ait in Vatin. In his autem epulis iam ab ipso Cecrope celebrabantur defuncti, siquidem laudanda fecissent. Quare iterum Cicer. apud quas (epulas) de mortui laude, cum quid veri erat, praedicatum. Nam mentiri nefas habebatur. Qui honos postea iis tantum est habitus, qui in bello essent interfecti, aut publice sepeliebantur; eaeque orationes habebantur in Ceramico extra urbem, ubi sepulti: idque ab its solis, qui ad eam rem publice erant constituti: Nec enim de mortui laude, nisi in publicis sepulturis, nec ab alio, nisi quis publice ad eam constitutus sit, dicitor: Lex fuit, memorata Ciceroni de LL. l. 2. Quam vis enim iam a Cecropis tempore, ut dictum, de mortui laude praedicaretur apud epulas, tamen laudatio haec non publica, sed privata tantum in circumpotatione erat: Dein vero, postquam adversus Persas pugnatum est, tulerunt post Romanos, Athenienses, ut pro contione tales laudarentur. Vide Thucydidem l. 2. et Cicer. loc. cit. Atque ad hanc orationem dicendam constituebatur lege is, cuius filius in bello reliquis longe fortius cecidisset: *to\n pate/ra tou= a)/rista a)poqano/ntos2 e)n pole/mw| le/gein to\ e)pita/fion. Alias liberi, aut heredes, mortuis Parentibus iusta faciebant, teste Demosthene kata\ *timokra/tous2 et Isaeo peri\ tou= *klewnu/mou klh/rou; in quibus, ne bove parentaretur, Lege prohibuit Solon: *mh\ enagi/zein bou=n. Fiebant autem hae, non solum ipso [orig: ips˘] elationis die, sed et ab illo nono [orig: non˘], unde *)/ennata, item tricesimo [orig: tricesim˘], unde *triakonta/des2 (quo [orig: qu˘] Mercurio Animarum Ductori sacrificabant) anniversario [orig: anniversari˘] item, unde *neku/sia, et illo [orig: ill˘] quo [orig: qu˘] Natalem eius celebrabant, unde *gene/sia. Quorum omnium commune nomen erat, *neme/sia, ordinario haberi solita mense Anthesterione, sicuti apud Romanos Parentalia, Februario [orig: Februari˘] mense, in quibus parentabatur manibus mortuorum, cognatique Terrae, et Diis Infernalibus, Manibus item Parentum Maiorumque sacra faciebant. Et quidem defunctos non solum, cum terrae mandabantur, pro contione laudatos fuisse, sed eundem honorem in bello interfectis quotannis fuisse instauratum, patet ex saepius laudato Cicerone l. de Orat. Sed in populari oratione, qua [orig: quÔ] mos est Athenis laudari in contione eos, qui sint in praeliis interfecti, quae sic probata est, ut eam quotannis illo [orig: ill˘] die recitari necesse sit. Vide quoque Platonem in Menedemo, et plura de his, apud Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 6. c. ult. Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 5. c. 24. ut et supra, in vocibus Commemoratio Defuncti, Funebres Ludi, Feris, Funus, Gladiatores, Exsequiae etc. At ab his iustis Inimici arcebantur, quibus ista obire neutiquam concedebatur, Unde Electra ad Chrysothemin apud Sophoclem,

*ou)d' o(/sion e)xqra=s2 a)po\ gunaiko\s2 i)sta/nai
*kteri/smasa.

Imo, apud eundem, etiam ad tumulum Aiacis propius accedere, Ulyssem prohibitum fuisse, legimus. Hinc ea fuit sepulchralis sanctitas, inquit Cicero, ut nec peregrinus quidem, ne forte sub hoc schemate inimicus lateret, iusta mortuo facere vel parentare potuerit. Tanta autem istiusmodi iustorum fuit necessitas, ut apud eosdem Athenienses, in Magistratuum dokimasiai/s2, interrogarentur, an Parentibus iusta fecissent, nec ne, Xenoph. l. 2. quod si omissum esset, indignus habebatur talis, qui ad honores eveheretur. Videiterum Petitum loc. cit. etc. Ut de Roman. Parentalibus aliquid addam: Hoc [orig: H˘c] die, apud Romanos, fiebat in plebem divisio diversarum specierum, ut vini, olei, aut pecuniae, cuius moris testes exstant plurimae Inscriptiones. Hadrianus Imperat. vero, quod rarum, et ante fortasse inauditum, aromatica donavit. Ael. Spartian. in Eoc. 19. Romae, postcoeteras immensissimas voluptates, in honorem socrus suae, aromatica Populo donavit. Vide Salmas. ad loc. etc. Verum haec *neku/sia conviviaque Paganorum ad tumulos demortuorum, Christiani postmodum proscripserunt e suis pomoeriis, Gaud. Brixiensis Tract. 4. Partes enim idololatriae sunt veneficia, praecantationes, suballigaturae, vanitates, auguria, sortes, observatio ominum. Parentalia, inquam, unde Idololatriae malum caput extulit erroris. Nam gulae suae causa [orig: causÔ] primum coeperunt homines prandia mortuis praeparare, quae ipsi comederent. etc. Quo spectant ista Tertulliani de Testim. Animae, Si quando extra portam cum obsoniis et matteis, tibi potius parentans ad busta recedis, aut a bustis dilutior redis. Idem vetatur in Capitul. Caroli M. l. 6. c. 194. etc.

PARENTELA vox recentioris aevi, memorata Wilh. Britoni in Vocab. cui Cognatio, vel consanguinitas vel contribulitas est. Reperitur et apud Capitolinum in Gordiano III. c. 23. Quem causa [orig: causÔ] eloquentiae dignum parentela [orig: parentelÔ] sua putavit. Aliosque. Hinc de Parentela se tollere dicebatur, qui eam sollenni et recepto [orig: recept˘] ritu eiurabat, qui pluribus describitur in pacto Legis Salicae tit. 63. quemque pluribus explicatum ivit Wendelinus in Gloss. Vide Alninos fustes. Causa autem, cur quis id faceret, ea potissimum erat, ut a bellis familiaribus sese subduceret: quo [orig: qu˘] quidem fine se de iuramento et de hereditate et de tota ratione parentum et agnatorum tollebat. ita ut, si aliquis de suis parentibus aut moreretur aut occideretur, nulla ad illum compositio hereditatis perveniret: simili modo [orig: mod˘], si ille moreretur, ad suos parentes non pertineret causa, nec hereditas eius. At que id fiebat in mallo publico, coram Iudice, cum XII. Iuratoribus, qui sacramento [orig: sacrament˘] firmabant, id eum iure ac ex causa facere: duravitque hic ritus etiam longe post, ut ex legibus Henrici I. Angl. Regis colligitur, c. 88. Apud Iac. Hemricurtium de bellis


page 580, image: s0580a

Leodiensibus c. 354. et 60. dicitur hic ritus Renioer son lenage, Vide Car. du Fresne Glossar. et Dissertat. 29. ad Ioinvillam, p. 333. 334. Sed et alius pravus mos de Parentela viguit, in Comitatu Hannoniae, quem ita edisserunt Aresta A. C. 1298. in Regesto Parlam. B. fol. ult. Exparte Comitus fuit propositum, coram nobis, talem morem in suo Comitatu Hannoniae vigere, videlicet quod quotiescumque aliquis in suo comitatu praedicto perpetrat homicidium, omnes et singuli de Parentela ipsius homicidae, infra annum, a tempore perpetrati homicidii tenentur in Curia praedicti Comitis comparere abiuraturi homicidium praedictum. Et si quis de parentela homicidae praedicti hoc facere omiserit, reus et culpabilis dicti homicidis reputatur, et punitur tamquam homicida, si ibi postea reperitur etc. Quam consuetudinem, ut pravam, Curia prohibuit. Vide Car. du Fresne Glossar. et supra voce Parens.

PARENTES a PARIENDO dicti, magno in honore ubique habiti sunt. Cum enim natura exiguam hominibus vitae periodum circumscripserit, eiusque usuram dederit, tamquam pecuniae, nulla [orig: nullÔ] praestituta [orig: praestitutÔ] die, facile suis exhauriretur civitas civibus, nisi cives Parentes fierent, liberisque genitis ac susceptis subveniretur mox sequnturae inopiae. Hinc immenso [orig: immens˘] prolis desiderio [orig: desideri˘], quo [orig: qu˘] Rei publicae augendae causa [orig: causÔ] ardebant Veteres, uxores saepe, quod steriles essent, domo [orig: dom˘] eiciebant; Quod ne fieret, utque concip erent Uxores, Mutini fascino insidere, lucis sese offerre, ferula [orig: ferulÔ] caprina [orig: caprinÔ] pelle corioque [orig: cori˘que] tecta [orig: tectÔ] percutiendas; Lydenque pyxide gestare solebant. Stimulatus legibus ardor, et ius trium liberorum magni aestimatum est. Quod a Graecis ad Romanos transiit: Quippe Spartani multiplicandorum causa [orig: causÔ] civium legem tulerunt, ut qui tres genuisset, a custodiae munere esset immunis; si credimus Aeliano Var. Histor. l. 6. c. 6. Romani autem et Praeturas ac Quaesturas, omnesque adeo Magistratus et honores ad numerum liberorum Parentibus distribuerunt. Apud eosdem, pro liberorum numero, frumentum quoque Parentes acceperunt, teste Spartiano [orig: Spartian˘] in Hadr. et in fascibus sumendis priores erant, qui plures liberos habebant, secundum Gellium l. 2. c. 15. Unde variae leges Iulia, Papia Poppaea etc. In primis fuere [orig: fuŕre] iura tria liberorum, de quibus Iuvenalis agit Sat. 9. v. 87.

Iura Parentis habes, propter me scriberis haeres,
Legatum omne capis, nec non et dulce caducum.
Commoda praeterea iungentur mille caducis,
Si numerum, si treis implevero. ------

Qui enim sine sobole erant, quod in Testamento a [orig: Ô] Testatore legatum erat, non capiebant, nec ad caducarum hereditatum successionem admittebantur. Quapropter etiam steriles, quod Fortunae iniquitas denegaverat, a bonitate Regum Imperatorumque impetrare conabantur: ut docet Martial. l. 2. Epigr. 91. ad Domitianum,

Quod Fortuna negat fieri, permitte videri,
Natorum genitor credar ut esse trium.

Hinc porro, ne infelices essent, supplicationes et vota Veneri Genetrici apud Romanos, *tritopa/torsi Atheniensibus (ut habet Auctor Etymologici, quae iidem cum sqeoi=s2 geneqli/ois2 Aristaeneti l. 1. Epigr. 19.) Pacique, magispro filiis et gemellis, quam filiabus, concepta, quae illud includebant, ut similes fierent parentibus. Hoc enim est, quo [orig: qu˘] Puerperas commendat Horat. l. 4. ode 5. v. 23.

Laudantur simili prole Puerperae.

Vide infra in voce Puerpera. Quoque confidentius onus ventris gererent gravidae, privilegia quaedam concessa: dilata supplicia, donec peperissent, lege Aegyptiis primo, inde Atheniensibus, hinc Romanis sancita [orig: sancitÔ], apud quos ne quidem quaestio de gravidis habebatur: Apud Persas aureo [orig: aure˘] donabantur. Infante dein feliciter edito [orig: edit˘], gaudium et salutatio inter amicos et clientes, Hodie nate Salve, ab Oriente ad Romanos delato [orig: delat˘] more, qua de re vide A. Gellium l. 12. c. 1. Ut autem is legitimus haberetur, a Parente tollendus erat, cui vitae et mortis antiquitus potestas erat in eos, quos pro suis agnovisset: Eo [orig: ] autem id ritu fiebat, ut ex terra sublatum infantem susciperet per servum Parens, vel eius vice Puerpera ipsa, vel soror illius, vel familiaris aliqua, obstetrices quoque, unde terrae Matres dictae. Quos Pater suscipere nollet ominisergo et metus, more a Diis derivato [orig: derivat˘], exponebant, quandoque enecabant: cui contrariam legem Romulus, apud Dion. Halicarn. l. 2. multitudini augendae intentus, induxit; Thebani etiam certis cautelis inhibuerunt. Puerum postea, postquam robustior factus et idoneam attigisset aetatem, natare et literas, apud Graecos docebant Parentes: tenuiores dein ruri opus facere, aut peregre ad mercatum ire autartem exercere: Honestiores vero in Musicis, in re equestri, in Gymnicis, ad venandum, in Philosophia instituebantur. Quod si Parentes neglexissent, ad illos exhibendos Filius non cogebatur, ex Lege Solonis apud Plur. *(uiw=| tre/fein to\n pate/ra mh\ didaza/menon te/xnhn e)pa/nagkes2 mh\ ei)=nai, Filius, quem Pater artem non docuerit, ad eum exhibendum ne cogitor. Cum ad nubilem perventum aetatem, ad Sponsalia constituenda consensus et auctoritas Parentum usque adeo necessaria fuit, ut, eorum consensu omisso [orig: omiss˘], ea pro nihilo haberentur: Vis enim et lex naturae semper in ditione Parentum liberos esse iussit. Plin. in Panegyr. c. 38. et Aristot. Politic. l. 1. c. 4. et 8. Quod non folum apud Romanos, sed et alias gentes obtinuit. Hinc apud Athenienses Pater filiam despondebat, nisi is peregre abesset. quod tempus triennio [orig: trienni˘] definierunt Romani Iurisconsulti Leg. 10. D. de ritu Nupt. Hodieque apud Moscos, totius negotii huius cardo in Parentum manu vertitur, ut testis est Sigism. L. B. Herberstenius Histor. Moscov. Dico Parentum: namque et ad Matres id iuris pertinere, ex Livio colligere est l. 38. c. 57. qui Scipionis Africani uxorem, ob desponsam a Viro suum contra scitum filiam, muliebriter indignatam esse scribit, nihil de communi filia secum consultatum fuisse. Vide quoque quae de Irene


image: s0580b

Andronici Imperatoris uxore, filium Iohannem adexternum coniugium ablegare volente, habet Niceph. Gregoras l. 7. c. 14. etc. Porro Parentibus liberos, cognita [orig: cognitÔ] prius et probata [orig: probatÔ] Iudicibus causa [orig: causÔ], abdicandi ius apud Athenienses erat, ut auctor est Demosthenes pro\s2 *boiwto\n. Vide quoque Quintilianum Declam. 283. Lucianum in Abdicato, et Suidam: Quae abdicatio per praeconem fiebat, pronuntiantem, to\n dei=na negare to\n dei=na filium suum esse amplius, Plato de Legg. l. 11. quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] talis excidebat Patris familia [orig: familiÔ], nec bonorum eius particeps fiebat. Romanorum vero legibus, comprobatam abdicationem non esse, constat ex Rescripto Imperatorum Diocletiani et Maximiniani leg. 6. C. de patr. potest. Imoante Solonis nomoqesi/an, et vendereliberos Parentibus licebat, non tam lege, quam moribus populi Atheniensis, ut Plut. in Solone scribit: quod Plato postea hac [orig: hÔc] lege restrinxit, *mh\ e)zei=nai squgate/ra pwlei=n, mh/t' a)de\lfa\s2, plh\n a)\n mh\ la/bh| parqe/non a)ndri\ suggegenijme/nhn, Filiam aut Sororem vendere nemini ius esto, nisi in ea adhuc Virgine moechum deprehenderit. Quod apud Romanos diversimode, secundum diversa tempora, observatum est. Lege enim Decemvirali cautum legimus, Si Pater Filium ter venum duit, Filius a Patre liber esto: Liberos ceteros semel si venum duit, sui iuris sunto. Vide quoque Dion. Halicarn. l. 2. Sed ius istud mutavit: neque concessum fuit Patribus liberos vendere, priusque ius illud abrogatum est, antequam vitae necisque in liberos potestas, (quam primis temporibus Parentes habuerant, quamque revocandam esse suadet Bodinus de Rep. l. 1. c. 4.) Patribus derogaretur, quod colligitur ex L. 10. C. de patr. pot. Quamquam et hac in re aliquid paulo post immutatum est. Nam Pauli temporibus, qui imperante Alexandro [orig: Alexandr˘] Seu. floruit, si cogeret egestas, adeo ut Pater non posset alendis liberis sufficere, vendere eos illi licebat, Paulus l. 5. Sentent. tit. 1. ž. 1. donec omni liberorum venditione interdictum est, constitutione Diocletiani l. 1. C. de Patribus, qui filios suos distraxerunt. Cum tamen obtineri non posset, ut Patres egeni ab oppigneratione, si non venditione, liberorum, abstinerent, utraque [orig: utrÔque] hac [orig: hÔc] iis interdixit Constantinus M. L. 2. Cod. Theod. de alimentis, quae mopes Parentes de publico petere debent, circa A. C. 323. Verum cum ne sic quidem a populo Constantinus extorqueret, quin Patres in egestate constituti liberos suos venderent victus causa [orig: causÔ]; itaque sanguinolentos et adhuc a matre rubentes liberos Patribus ob eam causam vendere permisit, leg. 2. Cod. de Patribus, qui filies suos distrax. etc. Cum liberos non haberent, adoptione fiebant Parentes, qua de vide supra. Tam venerabile proin cum nomen Parentum esset, liberi, in quibus natura vitio cedebat, lege Triptolemi iussi sunt, *tou\s2 gonei=s2 tima=|n, Parentes honorare: quam in Templo Eleusiniae Cereris residere, scripsit. Xenocrates Philosophus, ut Hermippus apud Porphyrium auctor est. Quare etiam legibus Atheniensium ingrati actio dabatur, adversus liberos, qui Parentes suos non honorassent [orig: honorÔssent]: *)ea/n tis2 gone/as2 mh\ sqerapeu/h| tou/tw| di/khn te e)pitiqe/nai kai\ ou)k e)a=|n a)/rxein tou=ton, Si quis Parentes non honorarit, dica illi scribitor, neque Magistratum gerito. E qua lege, qui inter Magistratus, Novemviros puto, allectierant, Magistratuum expungebantur albo [orig: alb˘], si, quando in eorum vitam moresque inquirebatur e)n tai=s2 dokimasiajs2, in hanc Legem incurrisse arguerentur, Xenoph. *)apomn. l. 2. In specie vero, ex Solonis Lege, o( tou\s2 gone/as2 tu/ptwn, h)\ mh\ tre/fwn, h)\ mh\ pare/xwn oi)khsin, kai\ ta\ e)pith/deia, a)/timos2 h)=n, Si quis Parentes pulsasset [orig: pulsÔsset], aut non aluisset, aut tectum ad habitandum coeteraque necessaria non praebuisset, ignominiosus erat. Quae lex ab Atticis Iureconsultis a)stratei/as2, malae tractationis Parentum, appellata, reperitur apud Lysiam kata\ *)agora/tou. Vide supra Cotyla: Qualis autem haec capitis fuerit minutio, ostendit comparatio Legum a)stratei/as2 et malae Parentum tractationis, quas coniungit Demosthenes contra Timocratem, nempe o(lo/klhron h)timou=nto, i. e. omnino infames fiebant. Nam eos o( no/mos2 e)/zw tw=n perir(rhpthri\wn th=s2 a)gora=s2 e)zei/rgei, kai\ ou)ke)a=| stefanou=sqai e)n tai=s2koinai=s2 stefanoforiajs2, ou)de\ ei)sie/nai ei)s2 ta\ i(era\ ta\ dhmotelh=, et ita nulla illis neque civilium, neque sacrorum communio fuit. Iudicarunt [orig: IudicÔrunt] verolitem [orig: ver˘litem] oi(fra/tores2, idque ad clepsydram, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] agebantur maximi momenti causae. Quod si damnatus ab his. vel contionem, vel templum publicum, publicamve ullam festivitatem ingrederetur, Undecimviri capitales eum vincire et in iudicium apud Heliaeam rapere tenebantur, ubi ei convicto vel poena vel multa irrogabatur eratque tam diu in vinculis, quousque multam solvisset, ut docet in Timocratea Demosthenes. Apud Romanos Legibus quidem cogebantur liberi Parentes alere, sed id tantum, nulla [orig: nullÔ] poena [orig: poenÔ] ei irrogata [orig: irrogatÔ], qui secus fecisset. Imperator Antoninus Pius Augustus Basso, Parentum necessitatibus liberos succurrere iustum est, l. 1. C. de alendis liberis et Parentibus. Neque tantum ad exhibendos Parentes cogebatur, sed etiam Avum Proavumque et coeteros per utrumque sexum contingentes, l. 5. ž. 1. D. eod. Quin etiam a milite quoque filio, qui infaculiatibus sit, exhibendos Parentes esse, pietatis existimat ratio, l. eos. ž. 15. D. eod. Si filius igitur Parentes non exhiberet, adibantur Consules, qui alereiubebant; ut inseriptio legis 5. D. de alendis liber. et Par. innuit. Quod si apud Senecam Patrem legis illius, Liberi Parentes alant aut vinciantur, mentio saepius fit, illa non e iure Atheniensium sive Romanorum, Sed e Syria petita est; qualis et illa apud eundem, Cum filio tricenario Pater patrimonium dividat, de qua vide Lucae c. 15. v. 12. etc. Et hoc erat, Parentibus ta\ sqrepth/ria a)podido/nw, seu sqre/ptra seu trofei=a, i. e. alimenta, quod tam necessariam officii nostri partem esse natura etiam liberis inserit, ut inter infelicitatis suae momenta non minima numerasse [orig: numerÔsse] legamus plurimos, quod praematura [orig: praematurÔ] morte abrepti id officii Parentibus exhibere non potuerint. Homer. Il. d. v. 477.

-- -- *ou)de tokeu=si
*qre/ptra fi/lois2 a)pe/dwke, minunqa/dios2 de\ oi( ai)w\n
*)/epleq).



image: s0581a

Quae sic reddit Val. Flacc. l. 6. v. 570.

-- -- Nec reddita caro
Nutrimenta Patri, brevibus praereptus in annis.

Interim, nec filius, quem Pater artem non docuisset, uti dictum: Nec nothi Patresalere, Solonis legibus, cogebantur, Vide Plut. in Solone. Pertinet ad honorem Parentibus exhibendum, quod Patribus, qui peregre erant, domum reversis, filias pedes lavisse et oleo [orig: ole˘] demulsisse, legimus apud Aristoph. in Vespis: ubi Scholiastes, ou(/tws2, inquit, e)thme/loun tou\s2 tate/ras2 kai\ tou\s2 ge/rontas2: Quo respicere videtur Homerus, quoties pedes liparou\s2 vocare solet. Eosdem osculari fuisse solitas, ex Histor, Euang. patet, et eodem Comico,

-- -- *kai\ prw=ta me\n h( squga/thr
*)aponi/ch| kai\ tou\s2 po/d' a)lei/fh| kai\ prosku/yasa filh/sij.
-- -- Et primum quidem filia
Abluat, et pedes inungat, et inclinans se osculetur.

Tandem filiorum neris Parentes defuncti efferebantur; Unde de Metello legitur; tres filios Consulares, duos Triumphales, unum Censorium et alterum Praetorem, lectum eius emortualem subiisse: Et in Magistratuum, apud Athenienses, dokimasi/ais2, interrogatos legimus, an Parentibus iusta fecissent, et eorum sepulchra exornassent [orig: exornÔssent], nec ne? Xenoph. l. 2. *)apomnhm. Itaque post cadaver tumulo honeste conditum Silicernium exhibere, quaeque alia huc pertinebant, curare filii tenebantur. Quemadmodum contra, cum praemortui essent liberi. epulas has inibant Parentes coronati, ut loquitur Cicero de LL. l. 2. et si in bello pro patria cecidissent, de illorum laudibus ad populum dicebant: ex Lege, cuius mentio facta est supra, in voce Parentalia. Imo et post Fata, mansit haec in Parentes defunctos veneratio. Proin Atheniensium iterum Legislator Solon, si quis Patrem defunctum criminaretur, eaque de re cum filio seu herede ageret, filium pro Patre iusiurandum dare voluit, hac [orig: hÔc] Lege: *u(pe\r tou= patro\s2 to\n ij(o\n pi/stin dou\nai, e)a/n tis2 teqnew=ti e)pikalw=n dika/htai tw=| klhrono/mw|, Filius por Patre iusiurandum dato, si quis mortuum criminatus cum herede agat: quam laudat Demosthenes, contra Calippum. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 2. tit. 4. Caspar. Bartholin. de Puerperio Veter. Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 5. c. 14. Matth. Berneggerum in Taciti Germ. quaest. 95. etc. uti de sacra liberorum contra Parentes delinquentium apud Hebraeos poena, supra voce Lapis, it. infra ubi de Percnoptero. Modum excessere [orig: excessŕre], qui Parentes consecrarunt [orig: consecrÔrunt] et privata [orig: privatÔ] religione coluerunt, quod frequens olim: unde Imperatorum, utpote Patrum Patriae, a)poqe/wsis2 originem habuit, ut supra vidimus. Contra barbari Caspii senio [orig: seni˘] confectos fame necare et eanibus obicere, Indi ipsimet devorare, neutiquam abhorruerunt, in pietatis quoque aliqua parte atrocem hanc crudelitatem reponentes, vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lection. l. 18. c. 28. et Alex. Neapolit. Genial. Dier. l. 3. c. 2. Addam ex Petito aliquid, de iure et potestate liberorum in Parentes, in Rep. Athen. qua de re lex legitur: *gi(w=| to\n pate/ra u(po\ no/swn h)\ gh/rws2 diatiqe/menon ai)sxrw=s2, e)zei=nai paranoi/as2 gra/fesqai paranoias2 de\ e(lo/nti to\n pate/ra e)zei=nai kai\ dh=sai, Filio ius esto Patri tamquam desipienti, ob morbum vel senectutem, dicam scribere: desipere convictum in vinculis habeto. Meminit eius Aristophanes Nubibus,

*oi)/ moi ti/ dra/sw parafronou=ntos2 tou= patro/s2,
*po/teron paranoi/as2 au)to\n ei)sagagw\n e(/lw;
Heu mihi! quid agam, desipiente Patre?
Num tamquam desipienti dicam scribam etc.

Ita autem convictus Pater, a re familiari removebatur, potestate data [orig: datÔ] liberis in eius bonis; Iudicabantque iterum oi( fra/tores2, ut colligere est e Graeco Comici Interprete ad Ranas. Sed quam id iniquum, doceat historia, memorata Ciceroni de Senect. c. 7. Sophocles ad summam senectutem Tragoedias fecit: quod propter stisdium cum rem familiarem negligere videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut, quemadmodum, nostro [orig: nostr˘] more, male rem gerentibus Patribus bonis interdici solet: sic illum, quasi desipientem, a re familiari removerent Iudices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse [orig: recitÔsse] Iudicibus, quaesisseque. num illud carmen desipientis videretur. Quo [orig: Qu˘] recitato [orig: recitat˘], sententiis Iudicum liberatus est.

PARENTHETICA Graeca vox, species bellariorum, apud Ioh. Sarisberiensem Policrat. l. 8. c. 7. ubi Bellaria ait alia esse Sollennia, alia Parenthetica, ac sollemnia quidem pulmenta esse, quae in omnes transeunt, et a Graecis Catholica, h. e. universalia, appellantur. Parenthetica vero, quae ex causa necessitatis vel urbanitatis in praeceptam aliqua [orig: aliquÔ] ratione veniunt partem: sic dictam, eo quod sollennibus, id est, universalibus particulariter soleant interponi, apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra, in voce Sollennia.

PARENTIUM Istriae. urbs Episcopalis parva, Steph. vulgo Parenzo, sub Venetis 7. milliar. fere ab Aemonia in meridiem, fere media inter Iustinopolim ad Boream et Polam ad Austrum 28. milliar.

PARERE apud Statium l. 2. Sylv. 2. v. 76.

-- diversis servat sua terra fenestris.
Haec videt Inarimen, illi Prochyta aspera paret.
Armiger hac magni patet Hectoris --

Est apparere. Iureconsultorum verbum. Petronius,

-- paret, non paret, habeto:
Atque esto quidquid Servius et Labeo.

Vide Hug. Grotium, Not. ad Martianum Capellam l. 8. Hinc Parere ad memoriam, apud Ael. Spartianum in Pescennino Nigr. c. 7. Ac postea cum unus ad memoriam, alter ad libellos, paruisset, statim praefecti facti sunt: idem quod apud Herodianum, l. 4. c. 8. prosth=nai th=s2 mnh/mhs2 tou= basile/ws2. Aliter obsecundare ad memoriam: de memoriae Magistris, qui alias quoque Obsecundatores ad memoriam dicebantur, et Dictatores memoriae. Cuiusmodi munus apud


page 581, image: s0581b

Carum Imperatorem obiisse legitur Iunius Calphurnius, qui narrante Flav. Vopisco, c. 8. ad memoriam dictabat etc. Istiusmodi Dictator memoriae seu Dictator ad memoriam, Graecis *)antigrafeu\s2 th=s2 mnh/mhs2 dictus est: quatuor enim *)antigrafei=s2 sive Dictatores erant, primus Libellorum; secundus Memoriae, tertius Epistolarum; quartus dispositionum, et totidem scrinia; uti legimus apud Anonymum Scholiastem in Iustiniani Novellas, quae a Iuliano Antecessore Latinae factae sunt. Dicti Dictatores a dictando: verba enim tantum commodabant, non etiam manum. Vopisc. c. 7. Hanc Epistolam Claudius ipse dictavit, verba Magistri memoriae nen requiro; habebantque sub se Librarios et Scribas, et eos qui scrinium gerebant. Lamprid in Alex. Severo. c. 31. Post meridianas horas subscriptioni et lectioni Epistolarum semper dedit operam, ita ut ab Epistolis et Libellis, et a Memoria semper assisierent: nonnumquam etiam, si stare per valetudinem non possent, sederent, relegentibus cuncta Librariis et iis, qui scrinium gerebant, ita ut Alexander sua [orig: suÔ] manu adderet, si quid esset addendum. Iidem, postquam dictassent [orig: dictÔssent], relegentibus Librariis et Scriniariis, dictata recognoscebant, et si quid corrigendum esset, rescribebant ac corrigebant, hinc *)antibolei=s2 quoque vocati. Quibus omnibus praeerat Magister Scriniorum, quos cum Antigrapheis male confundunt nonnulli: hi enim Magistri Scriniorum non erant, sed proximi. Dicebatur autem Proximus in unoquoque scrinio, qui primus erat et in capite constitutus, ut proximus ab Epistolis, proximus a Libellis, proximus ad Memoriam, atque idem omnino Proximus qui *)antigrafeu\s2, iidemque proximi, qui et primi, vide infra in voce Proximus. Et quidem in scrinio Dispositionum, non Proximi, sed Comites tantum, atque Magistri Dispositionum dicebantur coeterorum vero scriniorum Proximi, etiam Comitum titulo [orig: titul˘] ac nomine ornabantur, et Magistri dicebantur. Sic Proximus Memoriae, idem et Magister erat Memoriae, qui in serinio memoriae primus ac princeps militabat; idem dicendum de Proximo Epistolarum, et Proximo Libellorum et Comite Dispositionum. Hi omnes *)antigrafei=s2 appellabantur, et parebant Magistro Scriniorum, ut dictum, qui omnia scrinia curabat: qualem fuisse legimus Ulpianum sub Alexandro Severo et Papinianum, sub Bassiano, etc. Vide Salmas. ad Flav. Vopiscum in Caro Imper. loc. cit.

PARERGON vox in Pictura usitata, occurrit apud Plin. l. 35. c. 10. ubi de Protogene, Quis eum docuerit, non putant constare. Quidam et naves pinxisse usque ad annum quinquagesimum, argumentum esse, quod cum Athenis celeberrimo [orig: celeberrim˘] loco [orig: loc˘] Minervae delubri propylaeum pingeret, ubi fecit nobilem Paralum et Hemionida --- adiecerit parvulas naves longas in iis, quae Pictores parerga appellant, ut appareret, a quibus initiis ad arcem ostentationis opera sua pervenissent. Sic nempe dicuntur operum appendices, quae praeter propositum ornatus [orig: ornatűs] gratia [orig: gratiÔ] adiciuntur; unde vox ad alia transiit etc.

PARERMENEUTAE Haeretici Saeculo 7. S. Scripturam, pro lubitu, ad suorum errorum patrocinium, detorquentes. Iohann, Damasc.

PARES [1] Curiae Regis, vel Regni, quos Tacitus Comites vocat, sunt in genere, qui in eadem Curia [orig: CuriÔ] pari funguntur potestate, parique lege et conditione vivunt. Convasalli, seu Conclientes eiusdem Curiae seu dominii, parili classe constituti: Burchardo Socii dicti. Horum est de rebus iudicare, ad Curiam illam spectantibus, praediorum transactionibus interesse, et de iisdem fidem facere, testimoniumque adhibere. Origo vel a Gallorum ambactis, apud Caesarem, vel a centenis apud Tacitum Comitibus, qui per pagos ius dicebant, et Principi Concilium aderant, vel eo altius a centum viralibus apud Romanos iudicibus, arcessitur, etc. Hi prisco [orig: prisc˘] iure feudali domino adesse tenebantur in causis quibuslibet gravioribus, domi consilio [orig: consili˘], foris armis, ubique fide, obsequio [orig: obsequi˘], et necessario [orig: necessari˘] auxilio [orig: auxili˘]. Ipsi insuper de se ipsis cognoscebant, neque nisi secundum iudicium Parium suorum iudicabantur. L. Longob. l. 3. titul. 8. l. 4. Conrad. Imper. in specie.

PARES [2] Franciae sunt XIII. Ministri coronae Gallicae, et principes Consiliarii Parlamenti Parisiensis, Curia Parium propterea dicti. Horum Sex Ecclesiastici, Nempe Archiepiscopus Remensis, Episcop. Lingonensis, Laudunensis, Duces Pares; Bello vacensis, Neviodunensis, Cabillonensis. Comites pares. Sex Laici, Burgundiae, Normanniae, Aquitan. Duces; Flandriae, Tholosae et Campan. Comites. Instituti sub Roberto Sapiente. Favin. de offic. Coronae Gall. l. 3. c. 2. Tillet. Pasq. Duchesn. etc. Exemplum Regum suorum sequutos ait Hadr. Vales. non duces modo et Comites, atque adeo Episcopos, sed etiam parvorum oppidorum nonnumquam et castellorum, dominos, qui suos sibi Pares plerumque numero [orig: numer˘] XII. habere voluerint. Hinc qui Ducibus assidebant, in privatis iudiciis aut in conventibus publicis, Pares Ducatus aut Pares Curiae, Aquitanicae, vel Burgundicae et similium: qui Comitibus aderant Barones aut Proceres, Pares Comitatus Flandriae v. g. aut Pares Curiae Flandrensis: qui in consilio erant Episcopis Barones, huius aut illius Episcopatus Pares vocatos esse./Certe Lambertus Chronico de Comit. Gisnens. duodecim Curiae Flandrensis Paeres et Barones fuisse: ac Comitatum Gisnensem totidem Pariatus ac Barcnatus a Priscis temporibus habuisse, atque etiam duodecim Pares vel Barones castro Ardae Arnoldoque Domino Ardenii subiectos fuisse refert. Similiter et Iohannes Parisiensis in memor. Histor. Optimates Germaniae, qui Imperatorem eligunt, numero XII. esse ait, Paresque etiam appellari. Vide Vales. Notit. Gall, in Durocortoro Remorum. Iidem Consiliarii vocati: Unde Philippus Valesius Rex Gall. A. C. 1339. in literis suis, Iohannem Lingonensem Episcopum Consiliarium suum appellat, quod modo laudatus Valesius Parem interpretatur; qui idem ex Chartulario Ecclesiae Lingonicae, ad A. C. 1275. XII. Parium Franciae hunc ordinem affert: Comes Flandriae, Dux Aquitaniae, Dux


page 582, image: s0582a

Burgundiae, Dux Normanniae, Comites Tolosae et Campaniae: Episcopi Bellovacorum, Noviemagi et Catalaunorum, Comites Pares: Antistites Remorum Lauduni et Lingonum, Duces. Additurque, Comites Britanniae, Niverni, Atrebaturn, Andicavorum, Marchiae, splendore et potentia [orig: potentiÔ] ad Pares proxime accedunt: quibus adiungi possunt Comites Blesenses, Antissiodorenses, Temodorenses, Durocassini, Claromontenses, oppidi S. Pauli: domini Burbonis, Belliieci et Codiciaci. Vide eundem in voce Lingones. Matthaeus Paris A. C. 1257 duodenarium Franciae Parium catalogum his verbis exsequitur: Rex Francorum --- Magnates suos animat et confortat, pr aecipue eos, quos XII. Pares Franciae consuevimus appellare. Et quia praetactum est de Alemannorum Primatibus, ad quos Regis spectat electio, non reor a materia alienum, si nomina Francorum nobilium, praecipue ad quos Regni negotia spectant ardua, praesenti inseramus paginae, cum succincta tamen brevitate. Archiepiscopus Remensis, qui Regem Francorum caelesti consecrat chrismate, quapropter Rex Francorum, Regum censetur dignissimus, est omnium Franciae Parium primus et excellentissimus: Episcopus Noviomensis, qui est Comes Palatinus: Episcopus Belvacensis. qui est Comes Palatinus: Episcopus Catalaunensis. Episcopus Lingonensis. qui et si pauper sit, dignus tamen habetur. Episcopus Laudunensis, qui Dux est et Comes, ratione S. Remigii, ad quem devoluta fuit illa praeclara hereditas. Dux Normanniae, primus mter Laicos et dignissimus: Rex Angliae, Duxest de iure Normanniae, sanguinis derivatione geniali, Rex ex conquestu --- Dux Aquitaniae, Dux Burgundiae, Comes Flandrensis, Comes Campaniae, Comes Tolosae, qui dicitur Comes S. Aegidii. Alius Franciae Parium ordo recensetur, in Regesto Parlamenti, proiudicio litis Roberti Atrebatensis, apud Tilium, quae in Latinum translata sic habent: Olim XII. solum erant Pares in Francia, sex Laici, et sex Clerici, e quibus Clerici non mutantur; nempe Pares Duces, Archiepiscopus Remensis, Episcopus Laudunensis, Episcopus Lingonensis. Clerici Comites Episcopus Bellovacensis, Episcopus Cabillonensis, Episcopus Noviomensis. Pares Laici, Duces, Dux Burgundiae, Dux Normanniae, Dux Aquitaniae Comites, Comes Tolosanus, Comes Flandrensis, Comes Campaniae, Pares prisci hic siti sunt, uti sedere selent in iudicio, in praesentia Regis; debent autem Pares Laici sedere ad dextram, et Pares Clerici ac Praelati ad sinistram Regis. Eorum olim sacramentum, quod in Parlamento edebant, in primo, quem inibant, iudiciorum consessu, eiusmodi fuit, in lingua vernacula, Vous iurez par vostre foy et serment et sur les saintes Euangiles, que vous serez bon, loyal, feal et obeissant: au Roy de France nostre Sire, qui cy est, et a les horis et successeurs, son corps, ses membres, son heritage, les droiz et nobleces de la Couronne de France et de sa souverainete. Garderez et deffenderez envers tous et contre tous, qui peuvent viure ne morir et loyal et bon conseil li donrez toutes les fois qu'il vous en requerra et tendrez secret son conseil et toutes choses, qui sont a tenir secretes pour le bien de luy et de son Royaume. Quod postea immutatum, atque hisce verbis conceptum est: Vous iurez et promettez bien et sidellement conseiller et servir le Rey en ses tres hauts tres grands et importans affaires et seant en la dite Cour, garder les Ordonnances, rendre la iustite au pavure comme au riche et tenir les deliberations clauses et secretes, et vous comporter comme un digne et vertueux Pair de France, viure et mourir en l'obeissance du Roy. Ce fait le Pair prend son espee, et monte aux hauts sieges et assiste a l'audience. Hodie adduntur hisce, comme un vertueux Pair de France, haec verba, et offieier de la Couronne, uti docet Car. du Fresne Glossar. Sed hodie non eadem Parium horum ratio. Quamvis enim etiamnum eorum XII. numerentur, Saecularium tamen, qui nascenti Regno pene coaevi erant, iudice Grammondo [orig: Grammond˘], nomen ferme evanuit, ex quo feuda ipsorum ipsi Regno, variis temporibus, unita sunt. His suffecti sex, Pares Franciae quidem similiter dicuntur, sed rem si spectes, priscis illis longe inferiores sunt. Cum enim illis olim imperium merum et iura Regni vi feudi essent, his feudi nomen inane est, Ducatus, vacuus auctoritate titulus. Primum nonnullis sex lecti, inde numerus auctior, donec in contemptum venit. In inauguratione Regum hodie ex arbitrio Regis sex leguntur, qui vices subeant: ea autem Paribus cura, id ex veteriformula muneris est, ut praesto sint Regi et societ ate manuum pares se exhibeant coronae sustinendae: unde dicti Pares, Fellerus ad Hornium orb. Imper. Vide quoque Grammondum Histor. Gall. l. 1. et plura hanc in rem apud Car. du Fresne Glossar. ut et supra, voce Par.

PARES [3] Equi iidem cum Desultoriis. Vide supra in hacvoce, nec non Pararium Aes.

PARETACENI vel Paresitaceni, Vide Paraetaca.

PAREUS [1] David Francostenii Silesiorum natus, A. C. 1548. Theologus Heidelbergensis celeberrimus: Commentariis in Scripturam solide elaboratis, et disputationib. adversus Robertum Bellarminum immortale nomen adeptus est. Extremus ipsi labor, in poliendo corpore doctrinae, a Zach. Ursino collecto, fuit. Obiit Heidelbergae, ubi 38. ann. docuit, A. C. 1622. aetat. 74. postquam triennio [orig: trienni˘] ante per quietem vidisset, totam urbem occulto [orig: occult˘] incendio [orig: incendi˘] undiquaque fumigantem, arcemque flammis saevissimis conflagrantem: atque hoc [orig: h˘c] viso [orig: vis˘] exclamasset, o [orig: ˘] Deus clementissime, averte sinistrum omen, et serva Sareptam tuam! Quod de Monarchico regimine liberius scripsisset, Commentarios eius ad Roman. Londini alibi que exustos, refert Guil. Crowaeus Elench. Scriptorum S. Pater fuit Philippi: Utriusque Opera 3. Volum. fol. excusa sunt Francof. 1627. et seorsim alibi.

PAREUS [2] Philippus fil. prioris, Basileae Magisterii axiomate ornatus A. C. 1599. ibidem Iac. Grynaei et Amandi Polani, in Theologia, auditor, Ioh. Buxtorfii in Hebraea Lingua institutione feliciterusus est. Genevae dein Bezam audiit. Domum reversus post Acadenias, Friburgensem, Tubingensem et Argentinensem, lustratas, Gymnasiis variis illustribus, ad Navam, Rhenum, Hartam et Moenum, magna Nominis sui sama [orig: samÔ], praefuit.


image: s0582b

Obiit A. C. 1643. aetat. 67. Pater Danielis. Scripsit, praeter Theologica varia, Lexicon Critioum, Lexicon Plautinum et Symmachianum, Notas in Terentium, Plautum, Sallustium, Symmachum, Ovidium, Statium et Lucretium: Descriptionem Vitae et obitus Davidis Parei; Orationem Panegyr. pro Musis Hanoicis instaurandis: Anti-Magirum et Anti-Owenum de seriis argumentis, Theologico-Foliticis etc. Ian. Iac. Boissardus Vitis Viror. doctor.

PAREUS [3] serpens dia\ to\ pareia\s2 mei/zous2 e)/xein dictus, vel para\ to\ e)ph=rsqai ta\s2 pareia\s2, quod maxillas habeat inflatiores et maiores, raro mordet, neque fere unquam laedit.

PARHIPPUS Graece *pa/rippos2, Iuliano Imperatori est, Si quis usurpato [orig: usurpat˘] uno [orig: un˘] vel duobus veredis, quos solos evectio continebit, alterum tertium et extra ordinem commoveat, l. 14. C. Theod. de cursu Publ. Alias Avertarii sic dicti, qui Cursorum onera ferebant. Nonnumquam et Veredi in genere etc. Car. du Fresne Glossar.

PARIA [1] insula parva Phoenicii maris ante Ioppen urbem Palaestinae, Arsuffo ex tabul. recentiorib.

PARIA [2] Regio Americae meridionalis, prope oram maris Borealis, in provinc. Terra ferma, a Christophoro Columbo detecta, in qua ingentia coccinei sive Brasilici ligni nemora lucusque. Arbores ipsae in non credibilem altitudinem excreseunt, fama est plerasque vix sedecim virorum brachiis comprehendi posse, Metel. Inter fluv. Orenocum ad Ortum et Venezuelam ad Occidentem. Pars est praecipua Vandalitiae, quae hinc Paria saepe dicitur. In ea est una alteraque colonia Hispaniae. Vide Nova Vandalitia. Hinc et Pariae sinus, pars maris Borealis in Pariam excurrens, inter ipsam ad Occasum et Trinitatis Insul. ad Ortum Baudrand.

PARIA componere apud Minucium Felic. Hic (Homerus) eorum paria composuit, sauciavit Verierem etc. Gladiatorum sermo, qui postquam in arenam deducti, paria inter se componi dicebantur. Horat. l. 1. Sat. 7. v. 18.

---- Bruto [orig: Brut˘] praetore tenente
Ditem Asiam, Rupili, et Persi par pugnat, uti non
Compositus melius cum Pitho Bacchius ----

Hinc Seneca l. 3. Controv. 16. Compenis in domo par. Et Plin. de occulta animalium discordia, l. 3. c. 12. Quam quis aliam tantae discordiae causam attulerit, nisi Naturam, spectaculum sibi et paria componentem. Vide de Gladiatorum compositionibus Ciceronem l. 2. ad Famil. Ep. 8. et supra aliquid, verbo Componere, it. voce Homogrammi.

PARIA Consulum e)pi\ tou= bh/matos2, ut est apud Themistium, seu pro tribunali sedentium, in nummis interdum expressa. Uti in nummo Constantis Imperatoris aereo maioris formae, ubi sedet ipse Constans celsior, caput nimbo [orig: nimb˘] vel lumine circumdatus, cum binis Consulib. in tribunali, in cuiusbasi haec Inscr. VOT. V. quae arguit Felicianum et Titianum in eo exprimi, qui Consulatum gerebant, cum Constantinus M. excessit 25. Iulii, quo [orig: qu˘] pro Constante Aug. vota quin quennaliorum soluta sunt: aut forte Ursum et Polemium, qui sequenti. Sic Constantinum et Constantem Consules repraesentat nummus aureus maioris formae, pro tribunali similiter sedentes, caputque nimbo [orig: nimb˘] exornatos, quibus adstant figurae duae stolatae, laureos ramos porrigentes, cum Christi monogrammate, inter utriusque Augusti capita et hac Inscript. GLORIA REI PUBLICAE; nam ter simul Consulatum gesserunt, A. C. 339. 342. et 346. Maxime vero inter Consulares insignis est nummus aureus Theodosii Iunioris in quo Theodosius ipse in sella sedet, cum Placidio Valentiniano: uterque autem habitu Consulari, dextra [orig: dextrÔ] volumen, sinistra [orig: sinistrÔ] globum crucigerum tenet etc. Sed et Paria Imperatorum exhibent perinde nummi Valentiniani Senioris, Valentis, Gratiani, Valentiniani Iunioris, Theodosii, Maximi Tyranni, et Victoris; non ut Consulum, sed ut Imperii consortium et collegarum: quod et indicat globus, quem iis in nummis uterque expressus Augustus dextra [orig: dextrÔ] tenet, Car. du Fresne Dissert. de Nummis infer. aevi num. 3.

PARIA Scyphorum occurrunt apud Plinium, l. 33. c. 12. ubi de Mentore, Mirum in auro caelando inclaruisse nemmem, argento multos. Maxime tamen laudatus est Mentor -- Quatuor paria denique ab eo omnino facta ac iam nullum extare dicitur. Ubi intelligit, paria scyphorum: nam c. praec. meminit duum [orig: duűm] scyphorum, Mentoris manu caelatorum. Paia autem dicit, quia semper in Delphica sive Abaco pares ponebantur, h. e. su/nduo, Agroecio [orig: Agroeci˘] teste, Quia vasa in Delphica paria semper sunt; unde ipse Cicero dicebat, Scyphorum paria compluria. Hinc de Delphica Horat. l. 1. Serm. Sat. 6. v. 117. in qua vasa et pocula ponebantur:

---- ---- Lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet.

Non tamen paria tantum vasa in abaco poni consuevisse, sed et imparia, ex Varronediscimus de L. L. l. 8. Itaque sicut abacum argento [orig: argent˘] ornari videmus, ut alia paria sint, alia disparia, sic in oratione. Sic in Horatii illo abaco, cyathus est impar, pocula paria. Salmas. ad Solin. p. 1047.

PARIACACA mons Americae, in Peruviae Regno, tam excelsus, ut in iugo eius, ob aeris tenuitatem ac subtilitatem, aegre respirare homo possit, de quo vide Ios. Acostam Histor. Indic. l. 3. c. 9.

PARIANI populus in Hellesponto, qui Amorem Deum venerantur. Eorum urbs Parium, quod a Pari Insul. incolis conditum est. *)ofiogenei=s2 dicuntur Straboni l. 13. ubi addit: *mu/qeuon de\ to\n a)rxhge/thn tou= ge/nous2 h(/rwa/ tina metabalei=n e)z o)/fews2) ta/xa de tw=n *yullw=n tis2 h)=n tw=n *libukw=n, Fabulantur autem auctorem generis heroem quendam e serpente hominem faectum: Nempe Psyllorum forte unus fuit ex Libya. Sic videl. quidam incolarum dicti, qui saliva [orig: salivÔ] sua [orig: suÔ] serpentum ictibus medebantur. Plin. in Insul. Paro illos locat, l. 28. c. 3. Quorundam hominum tota corpora prosunt, ut ex familiis, quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso levant percussos, suctuque modico [orig: modic˘]; quorum e genere sunt Psylli Marsique et qui Ophiogenes


image: s0583a

vocantur in insula Paro. Sed aut ex Paro Insul. Parium Hellespontiacum translatos dicas quosdam tw=n *)ofiogenw=n, sic ut tam in Paro insul. quam in urbe Pario, tales homines fuerint; aut hallucinatum esse Plinium, quod illi accidit non raro. Idem ex eorum familia Evagontem quendam legatum memorat etc. Salmas. ad Solin. p. 348.

PARIARE apud Ulpianum, i)sa/zein Graecis, est rationes ita putare, ut expensa paria fiant acceptis, vide Budaeum, Alciarum, Vallam, Anton. Augustinum Observationibus l. 4. c. 12. God. Stewechium Electis Arnobianis l. 6. sub fin. ubi paria facere idem esse, docet, et Becmannum in Originibus L. L. Hinc Pariare Vela, dicuntur navigantes, qui paribus et aequis velis secundo [orig: secund˘] flatu cursum tenent. Virgil. l. 4. Aen. v. 587.

Sensit et aequatis classem procedere velis.

Cum enim aequaliter tenduntur dextra et finistra vela, tum prospera navigatio est; aequatas quippe et secundas auras spirare indicat. Unde apud Eund. aequatae spirant aurae. Auctor vetus apud Macrobium l. 6. c. 4. Paestanum et Vibonensem sinum pedibus aequis transmisimus, velis aequis vel aequaliter tensis. Catullus, Epigr. 4. v. 21.

---- sive utrumque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem

. Ubi pedes proprie sunt funes ad angulos velorum, quibus ea, pro venti mutabilitate, vertebantur, sic ut modo dextri, modo sinistri, proserrentur, prout erat ventus,

---- Laeva sive dextera
Vocaret aura.

Nam vela ventis obvertebantur, ad excipiendos flatus. Plautus, Paenul. Actu. 3. sc. 5. v. 9. Utcumque ventus est, exin velum vortitur: adeo que modo ad laevam; modo ad dextram, vertebantur; modo dextri pedes modo sinistri proferebantur. Plin. l. 2. c. 47. Iisdem autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela concurrant. In diversum prolatis pedibus, in contrarium navigatur, ita ut adversa vela concurrant etiam iisdem ventis. At pariata et aequata dicebantur vela, cum in dextrum et sinistrum simul ventus ingrueret, qui maxime secundus etc. Inde repariare vela in Aegyptum, apud Solin. 6. 33. ad quem vide Exercitationes Salmasii p. 568. At Pariatio vel Pariagium, apud Recentiores, item Appariatio, Gallis Pariage, maxime sumitur pro associatione Domini. Unde Associationes etiam dicuntur passim. Monasteriorum quippe et Ecclesiarum Praesules, ut bona sua tuta et illaesa possiderent, eorum partem Regibus aut Magnatibus concedebant, quo reliquam horum praesidio [orig: praesidi˘] ac patrocinio [orig: patrocini˘] tutarentur: quemadmodum, ut est apud Tacitum, Caesares passim scribebaut heredes ex triente vel semisse quo tutius ab iis reliquum patrimonium liberis propinquisque asservaretur. Vide Chopinum de Domanio l. 2. tit. 8. artic. 7. et de sacra Politia l. 3. tit. 3. artic. 8. et 9. ubi complura eiusmodi Pariagorum profert exempla, quorum quidem ea potissimum erat conditio, ut in Appariationem adscripti partem praedii sibi concessam alienare nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] possent etc. Sed et Pariarios vocabant, quibus iuris pars quaelibet erat in aliquo pretio. Sic legitur, apud Plantavitium p. 228. Episcopum Lodovensem, ut Pariarium Castri de S. Privato, praeter ea, quae ad ipsum spectabant, tamquam ad maiorem dominum, et Dominum supremum et Dominum feudi, habuisse in iurisdictione dicti castri decem hebdomadas: quibus scil. in solidum pro Castri Domino haberetur etc. Vide Car. du Fresne Glossar. ubi similium conditionum in Pariagiis exempla habes complura. Paragium vero seu, Paraticum, conditionis ac nobilitatis paritas, iuxta quam Barones debent maritare sorores, aut amitas, fratres aut nepotes, ut est in Constitut. Sic. l. 3. tit. 33. quam congruam parilitatem Martianus Capella l. 1. o(malo\n ga/mon Aeschylus appellat in Prometheo. Vide de hac [orig: hÔc] vocis notione eundem Car. du Fresne ibid. et supra, voce Disparagare. Sed et Paragium hinc appellatum, quidquid feudale a fratre primogenito secundo genitis in partem hereditatis datur, qui id ab ipso primogenito fratre tenent, pari ac ille reliquum feudum, conditione, absque tamen homagio (quod is pro toto feudo dominico praestat) usque ad 7. generationem, qua [orig: quÔ] finita [orig: finitÔ], omnis sanguinis affi nitas exstincta censetur, adeo que, qui tum excipiunt, homagium heredibus primogeniti praestare necesse habent: quam in rem vide plura apud eund. ad Ioinvillam Dissert. 3. nec non ubi supra. Idem Apparagium quoque dicitur. Vide et supra Apanagium.

PARIAS Graece *pareia\s2, a tumidis inflatisque maxillis, serpens acerrimi visus, memoratus Aristophani Pluto, Demostheni ac Lycurgo adv. Demadem. Alexandriae frequens, ac in Templis olim Bacchi conspicuus, uti docet Aristophanis Scholiastes. Idem quod innoxius sit ac plane mitis, Aesculapio *qew=n filanqrwpota/tw| sacrum et ministerio eius dicatum esse, narrat Aelian. Histor. Animal. l. 4. c. 13.

a PARIBUS vide supra Aparibus.

PARICANE urbs Persica, Stephan.

PARIEDRUS et Pariedri, numeri plur. Paryadris Ptolem. Leprus Iovio, mons Armeniae altissimus ex quo Euphrates et Araxes flum. profluunt. Lloyd. Melius Paryedris seu Paryadres, Tauri montis cognomen, illam eius partem denotans, quae a dextra habet Hyreanum et Caspium; a laeva Moschicum, Amazonicum et Coraxicum montes, eiusdem Tauri partes a gentibus adsitis sic cognominatas. Vide Salmas. ad Solin. p. 788.

PARIENNA oppid. German. in Silesia, oppid. Gothinorum. Nunc Frideck Villanovano, ad radices montium, in ipso limite Moraviae, vix 8. mill. pass. ab Odera fluv. Brietio autem est Parn, Moraviae oppidulum.

PARIES an ex par, quia semper duo pares: an ex paro, i. e. struo? Aelio [orig: Aeli˘] Gallo [orig: Gall˘] finitore, sive murus, sive maceria est, l. 157. ff.


page 583, image: s0583b

de verb. signif. Leoni Bapt. Alber. l. 1. omnis structura sic dicitur, quae a solo in altum surrexit ad ferendum onus tectorum, quaeve obducta stat ad interiora aedificii vacua obvallanda. Hi calce et arena [orig: arenÔ] olim farciebantur, ut hodieque fit. Non enim solum arena [orig: arenÔ] et calce inducebantur supra trullisationem, sed etiam in iis struendis ad caementa continenda similiter adhibebatur arenatum, h. e. arena et calx mixta, cuius vicem Babylonis praestabat bitumen. Hinc in veter. Inscr. calx arenata, et discrimen inter opus tectorium et albarium: tectorium namque fit harenata [orig: harenatÔ] calce vel marmorato [orig: marmorat˘], albarium calce mera [orig: merÔ], utrumque tamen koniato\n appellatur. Nempe linebant primo calce et arena [orig: arenÔ] parietes, deinde inductum tectorium fricabant ac subigebant liaculis, quae instrumenta fuere [orig: fuŕre] laevigando iam inducto tectorio, ut supra vidimus, sed et in structuris arenarum locum habuit, ad ligandos inter se lapides, atque, ut Plinius loquitur, ferruminandos. Hinc Solidati parietes tectorio, passim apud Vitruvium leguntur, a verbo solidare, quod est munire, loricare, tegere, item malthare; nam et inde Tectores, quod parietes tegerent ac solidarent, dicti. Pro calce vero et arena, multi utebantur luto [orig: lut˘] subacto [orig: subact˘] et paleis mixto [orig: mixt˘], in parietum instructura; unde vicem luti bitumine fartos Babylonis muros tradit Herodotus. Palladius, quibus copia suppetit, macerias luto [orig: lut˘] et lapide excitant. Plerique sine luto congesta in ordinibus saxa componunt. Petronius,

Et paries circa palea [orig: paleÔ] satiatus inani,
Fortuitoque luto clausos munibat agrestes.

Ubi parietem luto [orig: lut˘] satiatum et palea [orig: paleÔ] dicit, qui fartus erat luto [orig: lut˘]. Vitruvius l. 2. c. 8. Utraque autem ex minutissimis sunt instruenda, uti materia [orig: materiÔ] ex calce et arena crebriter parietes satiati diutius contineantur. Ita et luto [orig: lut˘] satiabantur. Fiebant autem et craticii parietes, qui luto [orig: lut˘] inducebantur. Idem l. 7. c. 3. Cum paries totus luto [orig: lut˘] inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis museariis perpetuae figantur, deinde iterum luto [orig: lut˘] inducto [orig: induct˘] si priores transversarii ordinibus fixa sunt, secundae erectis figantur. De craticiis Parietibus loquitur, quibus luto [orig: lut˘] inductis cannarum duplex ordo adfigebatur, ut tectorium superinductum firmius adliaeresceret. Sic in muris Babyloniis, inter singulos ordines laterum, texta cannarum stipata erant et bitumine adglutinata. Herodotus, *kai\ dia\ tw=n i)sodo/mwn pli/nqwn tarsou\s2 kala/mwn diastoiba/contes2, Et inter ordinariam laterum structuram texta cannarum stipantes. Ubi tarsoi\ kala/mwn sunt texta cannicia, singulis literarum ordinibus interposita et bitumine oblita ad continendam structuram. Tria porro haec vulgatissima structurarum genera, apud Graecos, Latericia, h( a)po\ bhsa/lou; Ordinaria, latericiae similis, sed ex lapide duro vel silice, quam *)egxw/rhgon vocat Constantinus, Tertia ex saxo quadrato, quam tetrape/dikon li/qon idem appellat: de quibus omnibus vide Salmas. ad Solin. p. 1230. et seqq. etc. Eosdem Veteres variis rebus ornare solebant: aut enim picturis condecorabant, et coloribus udo [orig: ud˘] tectorio [orig: tectori˘] inductis; aut marmore operiebant, quod genus o)rqo/strwsis2 aut o)rqomarma/rwsis2 vocabatur; aut deaurabant; interraso [orig: interras˘] plerumque etiam marmore vermiculatisque ad effigies animalium crustis depingebant. Et hoc postremum luxuria invenit Claudii Principatu. Vide Plin. l. 35. c. 1. At sub Nerone inventum, refert plinius eodem [orig: e˘dem] loco [orig: loc˘]. Maculas, quae non essent, in crustis inserendo unitatem variare, ut ovatus esset Numidicus, et purpura [orig: purpurÔ] distingueretur Synnadicus, qualiter illos nascioptarent deliciae. Ad eum usum proin Veteribus noti non erant psilotapetes, quibus hodie totos parietes obtegimus et incendimus, ad ornamentum saltem in communi et promiscuo usu non erant. Attalica tamen aulaea contegendis etiam parietibus, in domibus Magnatum, usum praebuisse, certum; tapetiarias vulgo vocamus, Solebant autem etiam Veteres et abacorum formis speculorumque orbibus ex vitro aut alio pellucido lapide parietes distinguere, sed et vitreis quadratuturis insertis inducere. Unde de Firmo Vopiscus, c. 3. Nam et vitreis quadraturis bitumine aliisque medicamentis insertis domum induxisse perhibetur. De speculis, quae in parietes ad ornamentum inserebantur, Plin. l. 36. c. 26. In genere vitri et obsidiana numerantur, ad similitudinem lapidis, quem in Aethiopia invenit Opsidius, nigerrimi coloris, aliquando et translucidi, crassiore visu atque in speculis parietum pro imagine umbras reddente. Vitruvius l. 7. c. 3. Ipsaque tectoria abacorum, at speculorum divisionibus inter se prominentes habent expressiones. Soneca, Orbes vocat, Ep. 86. Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refulserunt: nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt. Speculorum nempe formae rotundae, inde orbes Senecae; ita et abacorum, eorum certe qui ministerium substinebant, quae et Delphicae dicebantur. Sed et quadrati erant abaci, ut Logistici et columnarum abaci: qua [orig: quÔ] forma [orig: formÔ] parietum fuisse abacos verosimilius est. Sic enim alternatim distinguebantur parietes abacorum speculorumque divisionibus, h. e. figuris quadratis et orbiculatis prominen tibus. Hinc Specula et abaci iunctim positi, apud Vitruvium, parietibus decorandis. Ita etiam apud Plinium l. 35. c. 1. Non placent iam abaci, nec specula in cubiculo nitentia. Meminit et speculorum cubiculi Synopsis *basilikw=n l. 45. his verbis: *oi)/nou legateuome/nou kai\ oi( ke/ramoi perie/xontai, ou)x w(s2 me/n toi me/ros2 o)/ntes2 tou= oi)/nou, w(/sper ta\ e)mblhmata tw=n a)rgure/wn skeuw=n kai\ ta\ spe/kla tou= oi)/kou, quae sic redduntur l. 3. Dig. de trit. vin. vel oleo leg. Et Celsus inquit, vino [orig: vin˘] legato [orig: legat˘], etiamsi non sit legatum cum vasis, vasa quoque legata videri: non quia pars sunt vini vasa, quemadmodum emblemata argenti, scyphorum forte vel speculorum cubiculi. Ita enim plane specula in parietes inserebantur, et immittebantur, ut emblemata in pocula: nec male faceret, qui specula parietum emblemata vocaret. Vitreae quoque quadraturae, quibus domum suam induxisse Firmum diximus, parietum plane emblemata fuere [orig: fuŕre], Nam sic illae in domus Firmianae parietes erant immissae, et insertae, ut in vas emblata solent. Ideo dicit Vopiscus, insertas


page 584, image: s0584a

bitumine aliisque medicamentis fuisse. Insertas, immissas in parietem et illigatas. Inserere enim est e)mba/llein, unde haec inserta e)/mblhma. Publius,

Frugalitas inserta est rumoris boni.

Quod tam de vestis inserta, quam de vasis accipi potest. Casaubonus quidem insertas istas quadraturas vitreas interpretatur, commissas et continuatas, opera [orig: operÔ] bituminis aliorumque medicamentorum, ita ut unum esset ac continuum vitrum: sed vitrum inserere, aut vitreas quadraturas, non est invicem et inter se committere et coniungere, sed aliquo immittere. Bitumine igitur insertas omnino quadraturas intellige, quae in parietes insertae et illigatae bitumine erant sicque eius, ut et aliorum id genus medicamentorum, opefixae et conligatae tenebantur. Salmas. ad Vopisc. l. c. Sed et herbis pingi parietes consuevisse, tradit Plin. l. 22. c. 2. cuius titulus: Quod herbis vestes inficiantur. Quem vide etiam de Parietum variis apud Veteres generibus. De usu eorum, ut quaedam addam, praeter vulgarem illum et omnibus notum, Patavii, ut et in reliqua Italia moris esse, ut eorum nomina, qui eruditione, aut quov [orig: qu˘v] is alio [orig: ali˘] virtutis genere excellunt, parietibus inscribantur, adnotat Zingerus Theatro Hum. Vitae p. 2629. b. Quemadmodum iam olim novis aedificiis nomina sua possessores dominique adscribebant, unde Herbam parietariam, ob titulos multarum aedium parietibus inscriptos, Traianum Imperatorem vocare solitus est Imperator Constantinus. Vide hanc in rem insignem locum Iuliani in Caesaribus, in examine Alexandri M. ubi publica aedificia aliorum opera [orig: operÔ] et sumptu ad exitum perduei, aliorum nomina, qui scil. illis praeerant, iis inscribi, solita, miratur: et hunc egregie applicantem ad Imperatorum, victoriam militum opera [orig: operÔ] partam, sibi vindicantium, morem, Freinshemium ad Curtium, l. 8. c. 1. Iis vero capita allidebant Veteres in luctu. Capitolin. in Maximinis c. 17. Iaciebat se in parietes, nonnumquam terrae se prosternebat. Ibidem, Incurrere in parietes, vestem scindere videbatur. Graeci *pai/ein th\n kefalh\n pro\s2 to\n toi=xon dixere [orig: dixŕre]. Parietibus inprimis, seu foribus quoque, sacrarum aedium, putantes hac sui iniuria [orig: iniuriÔ] leniri Deorum iram, de quo detestabili lugendi genere, ut Cicero vocat 3. Tusc. vide Casaubonum ad Augustum Suetonii c. 23. Addosaltem, Petrum de Vineis ICtum a Friderico II. Imperatore ob coniurationis suspicionem relegatum, similiter capite parieti saepius illiso [orig: illis˘], se ipsum necasse [orig: necÔsse], ex Volaterrano Anthrop. l. 23. At romae sub Caesaribus, inter spectacula populo exhibita, productus est, qui per adversum parietem felis modo [orig: mod˘] reptando scanderet, teste Sabellico [orig: Sabellic˘] l. 10. c. 9. de cuiusmodi poixoba/tais2 aliquid dicemus voce Tichobates, uti de vaporibus subter et per parietes, ad conclavia calefacienda, in tubis, adactis, voce Vapor etc. Vide quoque paulo infra.

VARIA PARIETUM, APUD VETERES, GENERA.

Ambiens, structurae universaeque domus corpus, Franc. Marius de partibus Aedium l. 1. c. 1. Arenarius Ibid. Caecus, qui fenestras non habet, apud Virg. Aen. l. 5. v. 589. Parietibus textum caecis iter. Caementarius, qui fit ex temere coniectis lapidibus calceque commixtis et imbricum modo [orig: mod˘] haerentibus. Fiunt enim plerumque Parietes ex lapidum congerie, vel limo aut calce, gypso, aliave materia, Goeddeus ad l. 157. de verborum signif. Calcatus, apud praefatum Franc. Marium Grapaldum l. c. Communis, quem communiniter aedificant vicini, ad quem proin ius habet vicinus adiungendi aedificii, l. flumin. et l. inter quos ff. de damn. infect. Hic communiter utriusque domus onera gerit, Corras. l. 4. Miscell. c. 16. n. 1. per parietem ff. de serv. urb. Concratitius, idem cum Cratitio. Cratitius, qui in cratis modum lignis contextis est compositus, de quo vide Vitruvium l. 2. c. 8. et l. 7. c. 3. Idem et Concratitius Papiniano ff. l. 17. dictus est, fiebatque ligneis cratibus insertis, seu asscribus arrectis transversisque in cratis modum. Vide infra. Dealbatus, in Euangelio et Actis. Directus, cuius extremitas parietem alterum attingit; Cicer. in Topicis, Omnibus est ius parietem directum ad parietem communem adiungere, vel solidum vel fornicatum. Hic ita attingebat communem, ut in litera [orig: literÔ] T. pendens in imum linea transversa superiorem attingit. Quare si vicinus fornicatum parietem ad communem adiunxerit, alter, qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix vitii fecerit. Confer Boet. in Topie. et vide Hottomannum l. 1. Observation. 24. Formaceus, vide Plin. d. l. Fornicatus, qui arcum habet: opponitur iolido, apud Cicer. in Topic. Internus, qui aedes intusdistinguit ac separat, oppositus ambienti, apud Grapaldum d. l. At Intergerinus, Festo l. 9. qui inter confines struitur, et quasi intergeritur; in Lexico Latin. Graec. Aedis B. Germani, tei=xos2 o( du/o kth/seis2 diori/zwn. Vide Plin. l. 35. c. 12. Vitruvio est, qui communiter utriusque domus onera gerit ac sustinet, sic dictus, quod a vicinis exstructus velut intergerat, h. e. cummuniter gerendo sit. Vide quoque Corras. Miscellan. l. 4. c. 16. Lapideus, vide Grapaldum ubi supra. Lateritius, fuit olim ex lateribus durissimae soliditatis: utpote qui crudi sub Sole diutius permanserant, ut exsiccarentur. Cuiusmodi lateritiis parietibus excisum opus tectorium, propter excellentiam picturae, ligneis formis inclusum, Romam deportavisse, in Aedilitate, ad Comitium exornandum, Muraena et Varro legitur, apud Plin. ubi supra.


image: s0584b

Loricatus, memoratus Fr. Mario Grapaldo l. c. Marmoreus, similiter. Medianus, vide Goeddeum ad l. paries 157. num. 6. de verborum signif. Rudis dicebatur, nondum tectorio [orig: tectori˘] opere inductus, vide 50. ff. deusufr. Solidus, opponitur fornicato, apud Cicer. in Topicis, l. c. diciturque is, qui a solo, continuo ductu, ad fastigium exurgit, sic ut nusquam suspendatur. Brissonius. Testaceus, qui fiebat ex latere cocto: cuiusmodi parietes etiam nunc in usu sunt etc. Coeterum Parietis adiuncta sunt, eodem Brissonio [orig: Brissoni˘] docente, vetus, novus, idoneus: et Parietem aedificare, demoliri, reficere, meliorem aut deteriorem facere, phrases sunt Iureconsult. adhiberi solitae. Vide Ioh. Calvin. Lexic. Iurid.

PARIETIBUS vivis homines includendi mos inter Veter. supplicia, memoratur Iul. Capitolino. Ita enim is de Opilio Macrino, c. 12. Urvos etiam homines parietibus inclusit, ac struxit. Quod unico [orig: unic˘] verbo [orig: verb˘] Graeci exprimunt, quod est e)gkatoikodomei=n, horumque imitatione Germani, einmauren; alias zwischen vier mauren einschliessen. Latini Parietibus struere dixerunt. Vetus interpres Iuvenalis adv. 10. Sat. 4. de Vestali defossa (harum enim apud Romanos haec poena fuit.)

Sanguine adhuc vivo [orig: viv˘] terram subitura Sacerdos:

Haec, inquit, Virginibus Vestae poena fuit decreta, si vitiatae fuissent, vivaeparietibus struebantur. Graeci, ut iam dictum, e)gkatoikodomei=n. Suidas, *)ana/guros2 h(/rws2. *tou/tou de/ tis2 e)ze/koye to\ a)/lsos2> o( de\ tw=| ui)w=| au)tou= e)pe/mhne pallakh\n, h(/ tis2 mh\ duname/nh sumpei=sai to\n pai=da, die/balen w(s2 a)selgh= tw=| patri\, o( de\ e)ph/rwsen au)to\n kai\ e)gkatw|kodo/mhsen, Quae (nempe pellex) cum persuadere adolescentem non posset, detulit eum, ut lasciviae reum, apud Patrem; hic vero illum mutilavit et et parietibus struxit. Idem in Belgio poenae genus in Euangelicos statuere aggressus, Albertus Archidux, Isabellae Clarae Eugeniae maritus, viva [orig: vivÔ] defossa [orig: defossÔ] virgine, Pontificios ritus aversata [orig: aversatÔ], destitit incepto [orig: incept˘], suis ipsismet atrox nimis id supplicii genus censentibusvide hovia Anna, et supra Murus. Parieres nempe et saxeos licet intelligere. Ut apud Sallustium Catilin. c. 55. ubi Tullianum in carcere describitur, Eum muniunt undique, parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta. Ad quem loc. vide C. Barthium Animadvers. ad Stat. Theb. l. 10. v. 48. Nec omittendum, in parietem caducum inclinare, Graecis Proverbio [orig: Proverbi˘] dictum vel potius huc a Latinis allusum. Graeci enim proprie, tro\s2 to\n e)=u pra/ttonta toi=xon r(e/pein dixere [orig: dixŕre]. Sic apud Ael. Spartian. c. 23. Hadrianus Imperator, de Ceionio Commodo Vero, quem adoptaverat, et Aelium Verum Caesarem appellaverat, cum eum minus sanum videret, saepissime dictavit, In parietem caducum inclinavimus. Vide quoque Spartian. eund. in Vero c. 6. etc.

PARIGIUM apud Sanutum l. 2. part. 4. c. 14. Coeterum propter aquarum discur sus oportet ire usque ad medium parigii eundo quartam venti desuper a Syroco --- -qui quidem transitus Parigium nuncupatur, circa 450. milliaria aestimatur, licet quidam 500. milliaria transitum seu Parigium fore asserant supra dictum. Maris aliquod spatium, ita appellatum, quod tendentibus in Aegyptum occurrit, transitu difficile ac periculosum, Car. du Fresne Glossar.

PARILIA vide PALILIA.

PARILION cognomen 8. Wilibaldi in Itinerario eius num. 31. alias Barilion. Sed illud melius, videtur enim respexisse Scriptores isti ad Graecum *parh/lion, quod nubem Soli similem tum colore, tum orbiculari figura, sonat, ita ut quasi Sol alter sanctitatis fuerit, qui istiusmodi epitheto [orig: epithet˘] insignitur. Vide de Parelio Ioh. Sarisberiensem l. 2. c. 3. laudatum eidem.

PARIMEUS lacus ingens in Guiana regione Iaois, populi Roponovini, longe ab ora maritima, instar maris amplissimus, sed Europaeis nomine tantum et Fama [orig: FamÔ] norus.

PARINACORA provinc. regni Peruviae, versus Andes, inter Urbem Regum ad Circium et Lacum Titiacam ad Eutum sub Hispanis.

PARION urbs in ora Hellesponti, a Milesiis, anno [orig: ann˘] 2. Olymp. 19. exstructa, vel potius instaurata. Urbs enim klhqei=sa a)po\ *pari/ou tou= *)iasi/wnos2, dicta a Pario Iasonis filio, Steph. qui eam condidit, Ammian. Nummus exstat argenteus IIAPI h. e. *p*a*p*i h. e. *p*a*p*i*a*n*w*n, in quocaput est ore hiulco [orig: hiulc˘], lingua [orig: linguÔ] exserta [orig: exsertÔ] et (instar Medusae) serpentibus crinitum. Ibi enim fuerunt *)ofiogenei=s2, cognationem quandam habentes cum serpentibus, quorum mares dicuntur iis medicari, qui a serpentibus morsisunt, continenter tangendo (ut solent incantatores) et livorem in se primum transferre, deinde inflammationem doloremque sedare: Eius scil. generis a)rxige/thn eserpente in Heroem fuisse mutatum, Strabo l. 13. et Plin. l. 7. c. 2. Atque hunc Heroem signari in nummo, notat possessor eius Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. IX. ubi de Serpente aeneo: qui Milesiis, in deducenda hac colonia, adfuisse Erythraeos et Parios ex Insula, addit Ibid. Sec. XVII. Vide et Parium.

PARIRAE apud Plinium, Flumen Tomerum navigabile, circa quod Parirae, deinde Ichthyophagi etc. lege, Pasirae.

PARIS [1] idis, Priami et Hecubae fil. alio [orig: ali˘] nomine Alexander dictus, cuius matri, cum illase facem ardentem pareresom niasset [orig: niÔsset], coniectores responderunt, Fore, ut filius, quem in utero gestabat, causa esset excidii Troiani. Qua [orig: QuÔ] re cognita [orig: cognitÔ], Priamus puerum, ubi primum fuit natus, Archelao servo exponendum tradidit. Contra Hecuba cum materno [orig: matern˘] affectu, tum in fantuli forma [orig: formÔ] commota, curavit, ut furtim nutriretur a pastoribus in Ida [orig: IdÔ] monte. Ubi cum adolevisset, Oenonen Nympham amavit, et compressit, suscepitque ex ea duos filios. Porro cum in dirimendis controversiis esset aequissimus, maximam iustitiae famam sibi comparavit, adeo ut orta [orig: ortÔ] inter Deas, Iunonem, Palladem, et Venerem disceptatione de formae praestantia [orig: praestantiÔ], propter aureum malum a Discordia ad Pelei nuptias illatum, in quo scriptum erat; Detur pulcherrimae, iudex sit constitutus. Quas cum vidisset nudas sententiam tulit


image: s0585a

secundum Venerem, quae pulcherrimam feminarum illi promiserat, neglecto [orig: neglect˘] regno [orig: regn˘], quod pollicebatur Iuno, et contempta [orig: contemptÔ], quam Pallas offerebat, sapientia [orig: sapientiÔ]. Propert. l. 2. El. 2. v. 13.

Cedite iam Divae, quas pustor viderat olim
Idaeis tunicam ponere verticibus.

Ovid. l. 1. de Art. Am. v. 247.

Luce Deas, caeloque Paris spectavit aperto,
Cum dixit Veneri; Vincis utramque Venus.

Coluthus in de Helenae raptu:

------ *au)tai\ ga\r e)qhh/sasqe molou=sai
*)idai/ous2 dika/rhnon e)pi\ prhw=na *fala/krhs2,
*kai\ *pa/rin oi)po/loisin e)fedrio/wnta qow/kois2,
*kai\ *xari/twn basilei/an a)gallome/nhn *)afrodi/thn.

Praeterea cum esset fortissimus, in agonali certamine, quod ad Troiam agebatur, cum alios omnes superavit, tum ipsum etiam Hectorem, qui cum aegre ferret a pastore se esse superatum, gladiumque in eum stringeret; Paris illi aperuit, se eius fratrem esse germanum, quod et allatis crepundiis probavit. Sic igitur cognitus a patre receptus est. Deinde constructis viginti navibus, sub specie legationis, ad repetendam Hesionem, in Graeciam missus est, ubi a Menelao hospitio [orig: hospiti˘] est receptus. Verum cum ille necessaria [orig: necessariÔ] de causa [orig: causÔ] in Cretam navigare cogeretur, Paris sibi occasionem rei bene gerendae oblatam ratus, Helenam, quam mutuo amore deperiebat, rapuit, et in Asiam abduxit. Herodotus tamen auctor est, in Graeciam venisse, absente Menelao [orig: Menela˘], Helenaeque pulchritudine, captum, Spartam expugnasse [orig: expugnÔsse], illamque etiam renitentem, et omnes regios thesauros rapuisse, et ob id postea Helenam a viro recipi meruisse. Propert. l. 2. El. 15. v. 13.

Ipse Paris nuda [orig: nudÔ] fertur peritsse Lacaena [orig: LacaenÔ],
Cum Menelaeo surgeret ethalamo.

Horat. l. 1. Od. 15. v. 1.

Pastor cum traheret per freta navibus.
Idaeis Helenam persidus hospitam.

Ovid. l. 2. de Art. Am. v. 5.

Talis ab armiferis Priameius hostes Amyclis,
Candida cum rapta [orig: raptÔ] coniuge vela dedit.

Stat. in Achilleide, l. 1. v. 20.

Solverat Oebalio classem de litore pastor
Dardanus, ineautas blande populatus Amyclas.

Ex hoc raptu secutum est bellum Troianum, in quo singulari certamine cum Menelao Paris congressus, cum pene vinceretur, a Venere pugnae subtractus est. Postremo Hectore ac Troilo [orig: Troil˘] fratribus occisis, cum ipse, sumpto [orig: sumpt˘] arcu et sagittis, quibus plurimum valebat, Achillem, sub praetextu desponsandae Polyxenae sororis, in templo Thymbraei Apollinis interfecisset, ipse quoque a Pyrrho, sive (ut aliorum est opinio) a Philoctete occisus est, post cuius mortem Helene Deiphobo nupsit. Hunc Homerus ubique parum strenuum inducit, amoribusque ac citharae, quam tractandis armis aptiorem. Unde est illud apud Ovidium in Epistola Helenes 17. v. 254.

Bella gerant alii, tu Pari, semper ama.

Nic. Lloydius. Apud Homerum perpetuo Alexander audit, si fides habenda Thomae Dempstero Paralipom. in Ioh. Rosini Antiq. l. 3. c. 18. ubi ostendit, Homerum alia apud Dcos, alia apud homines, nomina nonnullis imponere: Carolo [orig: Carol˘] Sigonio [orig: Sigoni˘], unum nomen esse, alterum cognomen, contendente, de Nom. Rom. c. 1. Alias *pa/ris2 Il. g. v. 437. z. v. 503. m. v. 93. n. v. 660. o. v. 341. x. v. 359. *pa/rios2 Il. g. v. 325. *pa/rin Il. c. v. 280. n. v. 490. w. v. 249. *du/sparis2 quoque Il. g. v. 39. et n. v. 769. reperitur. Lyram is callentissime pulsabat. Aelian. Var. Histor. l. 9. c. 38. *proselqw\n th\n lu/ran e)dei/knu *)aleza/ndrou, Accedens lyram ostendit Alexandri. Vide locum et con et cum Plut. in Alexandro: utrobique enim narratur, Alexandrum M. Ilium venisse, et curiose singula lustrasse [orig: lustrÔsse], atque inter alia, cum Paridis ei ostenderetut lyra, dixisse: Maioris facerem, si lyram Achillis ostenderetis; potius enim mihi foret gratiusque, virorum fortium laudibus cantandis idoneum videre instrumentum, quam eam lyram, quae aceinebat feminis captandis demulcendisque apta carmina. vide Hadr. Iunium in Adagiis suis c. 546. Interim ille sive *du/sparis2 sive Paris, ille Veneris praesidio [orig: praesidi˘] ferox, grataque feminis Imbelli cithara [orig: citharÔ] carmina dividens, ut Horatius de eo l. 1. od. 15. v. 13. 15. quod mireris, divinis honoribus: quod stupeas, Therapnis Laconicis, cultus est. Inter Laconum namque Heroas, Hyacinthum Pausan. in Lacon. Agamemnonem, ex Staphylo Clem. admon. ad Gentes: Astrabacum idem: Menelaum, Athenag. initio Apolog. pro Christ. Menelaum, Paridem ac Deiphobum, Aeneas Gazaeus numerat in Theophrasto, apud Gerh. Ioh. Vossium de Orig. et Progr. Idololatriae l. 1. c. 13. p. 101. Eius simulacrum ex aere, inter opera Euphranoris, miris laudibus evehitur a Plinio l. 35. c. 8. Euphranoris Alexander Paris est; in quo laudatur, quod omnia simul intelliguntur, iudex Dearum, amator Helenae et tamen Achillis interfector.

PARIS [2] Rex Galliae, anno [orig: ann˘] fere ante Romam conditam 660. Hic urbem Parisiensem, omnium florentissimam condidit, ac de suo nomine vocavit, Maneth. et Ann. in Comment. eiusdem.

PARIS [3] histrio, Libertus Domitiae, Neronis amitae, qui solebat Neronis luxus intendere cenae tempore, eiusque animum demulcere, Cornel. Tacitus, l. 13. Annal. c. 19. 22. 27. Tranquillus c. 3. 10. et in Neron. c. 54. ait, a Domitiano eum fuisse interfectum, quasi gravem adversarium. Idem scribit, Domitianum uxorem repudiasse [orig: repudiÔsse] Paridis histrionis amore perditam. Eum intelligit Iuvenalis, cum ait Sat. 7. v. 90.

Quod non dant proceres, dabit histrio. --

Quem alibi palam nominat; ut Sat. 6. v. 87.

Utque magis stupeas, ludos, Paridemque reliquit.

Et Satyra [orig: SatyrÔ] proxima [orig: proximÔ], v. 87. de Papinio Statio:

Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.



page 585, image: s0585b

Eius instigatione Iuvenalis a Domitiano ab urbe in Aegyptum missus est. Vide Iuvenalis. Paridis epitaphium apud Martialem, l. 11. Epigr. 14. tale exstat:

Quisquis Flaminiam teris, viator,
Noli nobile praetertre marmor.
Urbis deliciae salesque Nili,
Ars et gratia, lnsus et voluptas,
Romani decus et decer theatri,
Atque omnes Veneres, Cupidinesque
Hoc [orig: H˘c] sunt condita, quo [orig: qu˘] Paris sepulchro [orig: sepulchr˘].

Nic. Lloydius.

PARIS [4] nomen Histrionis, sub Vero Imperatore celebris, de quo sic Iul. Capitolin. in Vero, c. 8. His accessit, quod, quasi Reges aliquos ad triumphum adduceret, sic Histriones eduxit e Syria, quorum praeipuus fuit Maximinus, quem Paridis nomine nuncupavit.

PARIS [5] vide quoque Alexander, Iohannes, Iulius, Matibaeus.

PARISADES Rex Ponti tempore Alex. Magni, Polyaen. l. 7. c. 37.

PARISIENSES Gall. Paresi, monetae Parisiis cusae. Et quidem Parisienses aurei, Gall. Parisis d'or, cusi sunt sub Philippo VI. valore 20. solidorum bonorum parvorum Parisiensium, Rex in iis conspicitur in cathedra sedens, cum binis ad pedes leonibus: uti docet typus eorum apud Car. du Fresne. Parisienses duplices, Gall. Parisis doubles, sub Rege Philippo IV. prodierunt, i. e. duo denarii Parisienses, quarta [orig: quartÔ] parte Turonensi graviores: in quorum altera parte Crux in florem desinens, cum Inscr. PHILIPPUS REX. in altera lilium in medio nummo, cui vox REGALIS subest: in circulo, MONETA DUPLEX, vide typum, ut et alios dsub Carolo Pulchro ibidem. Duplices Parisienses nigri Gall. Doubles Parisis noris, sub Ioanne Rege Parvi Parisienses, Gall. Petits Parisis, sub Philippo itidem IV. et VI. in quorum parte altera nuda crux, cum Inscr. PARISIUS CIVIS, cusi sunt etc. de quibus aliisque vide praefatum Auctorem in voce Moneta.

PARISIENSIS [1] Guilielmus vide Guilielmus.

PARISIENSIS [2] Iohannes, videIohannes.

PARISIENSIS [3] Matthaeus vide Matthaeus.

PARISIENSIS [4] Philippus vide Philippus.

PARISII populus Galliae Celticae. Horum meminit Caesar Comment. l. 6. c. 3. referens, illos cum Senioribus foedus perpetuum iniisse, 40. aut 50. Ann. ante quam ipse Gallis bellum inferret. Hi minorum quidem gentium in Gllia populi, liberi tamen et sui iuris tum erant, nec nisi domesticis Magistratibus, aut Regibus, et totius Galliae concilio paruerunt, quod contra Samsonem, monet Valesius. Cum dein l. 7. c. 75. ad Alesiam obsidione liberandam armata est Gallia, imperata leguntur Turonibus et Parisiis et Helvertis sena milia. Celtis potius, quam Belgis accensiti, apud eundem. Plinio l. 4. c. 17. in Gallia Lugdunensi ponuntur, inter Meldos et Trecasses, ut et Claudio Ptolemaeos qui eorum urbem loukoteki/an vocat. A sinistra ripa Sequanae, ad fines Carnutum et Senonum ac Meldos pertinent; a dextra Meldorum, Sylyanectum, Bellovacorum, et Velocassium dioecesibus coartantur: e quibus Velocasses et Meldi Celticae, Bellovaci ac Silvanecti Beligicae adscribuntur. Quae ad finistram ripam sunt Parisiorum, in Celtica: quae ad dextram, in Belgarum finibus proprie consistunt: quae tamen inter dextrum Sequanam et laevum Matronam Parisiacae dioeceseos sunt in Briegio, Celtica sunt. Intra horum fines fluunt Sequana, Matrona ac Isara: et minores fluvii Crodoldus le Crou, qui Rodonum Rone recipit; Edera, Ierre: Bevera Bieure: Urbia seu Orgia, Orge; qui Ivetam et Remandam recipit, et Iunna Iuine, nec non Separa, Seure. qui vico suo nomen dedit, ut et Edera ac Bevera. Eorum urbs Episcopalis ac Regia, ad Sequanam fluv. interfluentem, urbs Parisium Zosimo, Parisius a Venant. Fortunato ab aliis Lutetia Parisiorum, vulgo Paris dicitur. An a samothe, an a Paride 17. Rege Gallorum veter. condita? Certe Roma [orig: RomÔ] antiquior, Euseb. Iulius Caesar eius meminit l. 7. et Iulianus Apostata, qui diu ibi moratus est. Nominis originem quidam a Paride Troiano, ali a Luco, octavo Gallorum Rege, nonnuilli a Paride Romi filio, vel Iside ibidem culta, vel a Parrhasiis Arcadiae populis ab Hercule huc deductis, vel a leuko/ths2, candor, vel a par)rhsi/a. loquendi libertas, arcessunt. Vide Guilielm. Briton. l. 1. Philipp. qui tamen, cum plurimis aliis, a luto Lutetiam, quia in loco uliginoso sita est, dictam mavult. Non Urbs sed Orbis est: et Carolus V. an Sigismundus? dixit olim, se in Gallia vidisse, Mundum, Urbem et Pagum, Lutetiam, Aurelianum et Pictavium. Palatium, ubi Parlamenti, quod a Philippo Pulchro fixum redditum est, sedes, prisca fuit regia. Lupara hodierna est, a Ludovici XII. temporibus. Hanc Philippus Augustus inchoavit, aerarii sedem et illustrium virorum tum carcercm: Carolus V. reparavit et auxit: quod idem Franciscus I. etc facere perrexerunt. Ludovicus XIV. insignem ei addidit colophonem. Academia hic [orig: hţc] celeberrima, fundata a Corolo M. aucta a Ludovico VII. et Philippo Augusto, etc. Haec Euangelio aeterno, ut vocabant, a fratribus Praedicatoribus publicato, se opposuit, circa A. C. 1280. Matth. Paris. m Henr. 3. Indulgentias publico [orig: public˘] seripto [orig: seript˘] refutavit, A. C. 1350. Mornaeus, in Myster. Iniq. Ludovico XI. in gratiam Pontificis, Pragmaticam sanctionem abolere volenti, perniciosum id Regi Regnoque fore demonstravit, etc. Dicitur continere hodie vasto [orig: vast˘] ambitu aedes 50000. Vicos 413. a Clodovei I. tempore, qui hanc sibi sedem elegit, indies nova [orig: novÔ] accessione aucta: portas 17. cum totidem ferme magnificis suburbiis, e quibus id, quod S. Germani nomen habet, amplitudine et aedificiorum splendore, pulcherrimis Galliae civitatibus palmam dubiam reddit, Multa olim haec Urbs a Normannis passa, A. C. 845. et 856. ab iisdem obsessa A. C. 886. et 890. sub regno Ludovici Ultramarini non parum offlicta est. Capta ab Anglis, sub Carolo VII. et a Ligistis, quibus illam Henricus IV. memorabili fame in extremas angustias


page 586, image: s0586a

redactam, denuo eripuit, Thuan, in Hist. Tota ferme arsit, A. C. 585. ante quod infortunium, dum fundamenta alicuius aedificii locarentur, serpentem muremque aeneum effossum, quae velut imagines astrales (Talismans ) hactenus ab incendio urbem tutam praestiterint, secundum superstitiosam veter. traditionem, narrat. Gregor. Turon. Hist. Franc. Iterum arsit, A. C. 1034. contra, aquarum eluvionem sensit, A. C. 1206. Laniena [orig: LanienÔ] Parisiensi, non exiguam labem sibi contraxit, A. C. 1572. Vide Thuan, in Histor. cuius parens illud, Excidat illa dies aevo, propterea in ore habuit. Nec tamen Ecclesia Reformatorum, cui in hac urbe Massonius Riverius, summae pietatis et eruditionis vir, Andegavi eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘] funesto [orig: funest˘] mactatus, prima fundamenta iecerat: cuique superaedificarunt [orig: superaedificÔrunt] Iacobus Riparius Andegavensis, et hic martyr: Colongius et Antonius Sadeel, circa A. C. 1554. exstingui potuit, usque ad haec tempora. Plura vide apud Moret. in Dict. Hist. Hic [orig: Hţc] Concilium A. C. 362. a S. Hilario Pictaviensi, contra Arrianos habitum, et fides, de Consubstantialitate Fili stabilita est, excommunicato [orig: excommunicat˘] Saturnino [orig: Saturnin˘] Arelatensi. A. C. 555. quo [orig: qu˘] Saffaracus Episcopus ob cirmina depositus. A. C. 557. quo [orig: qu˘] Gontranus Rex litem, inter Chilpericum et Sigebertum exortam, componere conatus est, A. C. 324. a Clotario 2. celebratum. A. C. 824. ubi deimaginibus actum: decretum que, nec stultapraesumptione [orig: stultÔpraesumptione] abolendas, nec super stitios a [orig: Ô] affectione adorandas, sed memoriae caus a [orig: Ô] habendas, contra Concil. Nicenum 2. A. C. 828. a Ludovico Pio, ad Deum contra Normannos implorandum. A. C. 846. A. C. 1050. ab Henrico 1. contra Berengarium, A. C. 1059. quo [orig: qu˘] Philippum 1. filium coronari voluit. A. C. 1073. 1091. 1145. contra Gilbertum Episcopum Pictaviens. 1147. contra eundem, 1186, et 1188. a Philippo Aug. pro Terra Sancta. A. C. 1196. quo [orig: qu˘] Philippum Reg. legati Papae cogere volebant, ut Agnetem Metaniam dimitteret. A. C: 1202. contra Eberatdum. A. C. 1210. contra sectatores Almerici, A. C. 1212. 1223. contra Albigenses: ut et A. C. 1225. etc. Porro A. C. 1610. a Parlamento liber Bellarmini Cardinal. de potestate Pontificis Romani in'temporalibus damnatus, et A. C. 1611. eiusdem auctoritate Iesuitae iussi sunt subscribere his assertionibus: Concilium supra Papam esse: Papae in temporadlibus potestatem esse nullam: Non licere ei Reges excommunicare: Clericos crimen laesae Maiestatis incurrere: Quae in Confessione ad Remp. spectantia cognoscuntur, omnino deferenda esse: Cui actui Condaeus Princeps, et Episcopi Belluacensis ac Laudanensis, pares Regni, interfuere [orig: interfuŕre]. A. C, 1612. hic [orig: hţc] condemnatus Edm. Richeriri, de Eccles. et Pol. potestate, liber, etc. Archiepiscopalis facta a Gregorio XV. A. C. 1622. Galliae est caput, et totius Europae maxima. Tractus adiacens le Parisis limites perdidit; est que in provinc. Insulae Franciae. Vide Lutetia, et intra Parisiorum ager. Sunt et Parisii, qui et Parisi populi Albionis in Anglia, quorum lacus Holdernesse in Comitatu Eboracesid teste Camdeno [orig: Camden˘], dicitur. An ex prioribus orti? Eorum urbs Petovaria, Ptolem. Ceterum, Parifiensis Comitatus [orig: Comitatűs], sub Carolovingis eadem fere potestas, quae olim sub Merovingis Maiorum Domus seu Comitum stabuli fuit. Quemad modum igitur Maiores Domus tandem regia [orig: regiÔ] potestate ad se pertracta [orig: pertractÔ] thronum ipsi conscenderunt, et sic Martellus ad Carolinorum stirpem regale transtulit axioma: ita orti ex posteris Wittekindi Ducis Saxonum Hugo Magnus et Hugo Capetus postquam Comitatum Parisiensem obtinuerunt, sensim sibi ad regni fastigium viam pararunt [orig: parÔrunt], donec post obitum Ludoviei V. seupotius VI. Hugo Capetus Parisiorum Comes, exclusa [orig: exclusÔ] Caroli M. stirpe, Regnum occupavit, in cuius posteris etiamnum haeret. Georg. Hornius Orb. Imper. p. 134.

PARISIORUM Ager aliis Parisiacus terminus, vel pagus appellatur. Eius finibus nunc continentur a dextra ripa Sequanae Francia proprie dicta, non tamen tota. Ager Parisiacus (le Parisis ) veteris Pagi vix quinta portio Ě et Alnetum (l'Aunay ) a vico cognom. A finistra pagus Ioviacensis, vulgo Iosas, alias Huripensis; et pagus Castrensis, quorum alter Ioviaco Iouy, alter Castris, Chastres nomen suum debet: Vallis Galliae le Vau de Gallie, a Gaudii Valle Abbatia, Ioye en Val, et Meo Gaudio Monioye, usque ad Versaliasd et Monasteriolum, ac Vicum S. Chlodoaldi pertinens: atque inter Sequanam ac Mastronam pars Briegensis pagi. Ali Pagum Parisinum, Gallice le Parisi, a porta urbis Luteciae hinc ad Brivam Isarae, inde ad Cloiam Claye, pertinere asserunt.

CASTELLA IN AGRO PARISIACO:

Braia, Braye Comte Robert. Brueriae, les Bruieres. Caprosia, Chevureuse. Castra, Chastres. Castra in Bria. Castrum Forte, Chateaufort. Cauda, la Queve. Confluentes Isare et Sequanae, Conflans. Corbolium, Corbeil. Fossatum Bacaudanum, Fossez. Gomedum Castellum, Gomets, le Chastel. Gornacium, Gournay. Liuriacum, Liury. Lusarchiae. Malliacum, Marlyle Chastel. Malus Repastus, Maurepas. Mons Gaius, Monge. Mons Letherici, Montleheri. Mons Maurentiacus, Morancy. Torciacum, Torci. Turnomium, Tournon. Villa Petrosa, seu Villa Pirosa.

PARISIORUM FLUVII NOBILIORES.

Bevera aut Beveris, Bieure. Crodoldus, le Croc. Edera, Ierre. Isara, Oise. Iunna, Iuine. Matrona, Marne. Savara, vide Separa. Separa, Seure. Sequana, Seine. Urbia, Orge. In Parisiacae Ecclesiae finibus vetera Chartaria numerantvicos amplius 360. quibus accessere [orig: accessŕre] recentiores, circiter 70. de quibus vide Hadr. Vales. Notit. Gall.