December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS TERTIVS Literas M, N, O, P, Q, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

page 38, image: s0038a

MANNA Veterum idem cum recentiorum Saccharo Bambus; liquidum mel est, quod in Prasiis, quae Indiae gens est circa Gang m, Vere praesertim ac Autumno [orig: Autumn˘] pluere, Aelianus Histor. Animal. l. 15. c. 7. his verbis tradit: *(/oper e)mpi/pton tai=s2 po/ais2, kai\ tai=s2 tw=n e(lei/wn kala/mwn ko/mais2, noma\s2 tai=s2 bousi\ kai\ toi=s2 proba/tois2 pare/xei qaumasta\s2, Quod in herbas et palustrium arundinum comas incidens, mira bobus et ovibus pabula praestat. Pastores enim ex pecore eo rore depasto [orig: depast˘] a)me/lgousi periglu/kiston ga/la kai\ ou) de/ontai anami/cai au)tw=| me/li, o(perou=n drw/si *(/ellhnes2, Suavissimum lac exprimunt, nec ei mel miscere opus habent, quomodo Graeci faciunt. Nempe mel illud est ipsissimum ucterum Scriptorum saccharum, de quo Dioscorides, Plinius, Galenus, Paulus Aegineta, Arrianus in Periplo Maris Erythraei, Hesych. verbo [orig: verb˘] *sa/ktaron, Aphrodisaeus l. 2. Problem. 74. Alii. Arabes tabaschir vocant, et recentiores saccharum, ut diximus, Bambu aut Mambu. Quod ideo observat Bochart. quia Israelitarum armenta et greges aliquam diu in deserto simili rore vixerunt, Manna scil. caelitus delapso [orig: delaps˘], quod pecori non nisi pabulum, Dei Populo et pabulum, et simul sacramentum fuit, qua de re vide Exod. c. 16. v. 15. et seqq. et ad h. l. Andr. Rivetum Exercit. in Exod. Franc. Burmannum, Alios: a quibus discas, licet Manna illis regionibus familiaris esset, Deum tamen usum eius Israelitis non uno modo [orig: mod˘] miraculosum reddidisse. Namque tum quottidie cadebat, non Vere solum et Autumno [orig: Autumn˘], uti alias: dein omni Sabbatho [orig: Sabbath˘] cessabat, postquam pridie duplo [orig: dupl˘] pluisset; Porro, tanta [orig: tantÔ] copia [orig: copiÔ] dabatur Israelitis, ut toti populo in 40. annos suffecerit. Cum alias in medicina solum usum haberet, Israelitis cibi, et quidem unici loco [orig: loc˘] fuit. Adde, quod contra Dei interdictum a quibusdam in crastinum servatum, produxit vermes et foetuit: cum alias diu conservari incolume possit. Non vero solum in herbas et arundines, sed et in terram et saxa decidit, praesertim in Syria et Italia, ubi quod in Calabria pluit, optimum habetur, etc. Vide infra ubi de Saccharo, voce Tabaitae, ubi de poculis in quibus Mannam suam dissolvebant Veteres, et supra in voce Bedolach. Item ubi de Calamino Melle. Apud Iul Africanum l. 5. de tumulos S. Ioann. Euangelistae. Et protinus manna exiens de sepulchro apparuit cunctis, quam usque hodie gignit locus iste, Gregorium Turonens. de Mirac. l. 1. c. 30. de eodem S. Ioanne, quibus adde Leonem Ostiensem, Manna liquor dicitur vel pulvis odorus, qui de sepulchro seu corpore eius effluere ferebatur. Quod et de aliis quibusdam Sanctis, qui muroblu/tai hinc Graecis dicti sunt, referunt Alii. De Manna vero Veterum vide praeter Auctores laudatos, inprimis Salmas. ad Solin. et Dissertat. peculiar.

MANNAE apud Hesych., sunt fasces. Unde Mannae Magistrales, virgarum fasces, quas Paedagogi et Magistri literarii pueris intentant. Flav. Vopiscus in Tacito c. 6. Qui quid sit Res publ. nesciat, nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, mannarum Magistralium ictibus terrorique subiaceat; quas sceptra Paedagogorum Martialis l. 10. Epigr. 62. Sceptrinum vimen et sceptrinas virgas, Aldhelmus vocat. Apud Iuvenalem, vetus Interpres manipulos, mannas foeni interpretatur. Vetus Glossar, manna, fascis: alibi mannua scriptum, et manua, Graec. dra/gma, quod forte genuinum. Nam inde dictum manuare, pro furari, apud Laberium, h. e. manuas colligere et res furtivas convasare; quod et manticulari dicebant, et Graece sakki/zein. Salmas. ad Historiam Aug. Tom. 2. p. 604.

MANNACARTA urbs Arabiae, Steph.

MANNARICIUM vulgo Manrich, aliis Maurick, vicus Belgii, infra Ultraiectum et Carvonem Grave, ad ripam Mosae sinistram: memoratus Aethico in Itiner. Aliis Mannaritium, vide Manaricium.

MANNEOS regio media inter fluvios, in qua [orig: quÔ] habitant Arabes Manncotae. Steph.

MANNIA insul Angliae, vide Monaeda. Adde hic [orig: hţc], quod Insula haec, alias Mona, medio [orig: medi˘] mari inter Angliam et Hiberniam sita, eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] Normanni Britanniam infestarunt [orig: infestÔrunt], tituio [orig: titui˘] Regni ornata fuit, sub potestate tamen Anglorum. Complectebatur autem illud Regnum varias Insulas, maxime Hebrides: unde Manniae Rex, Rex Insularum appellatus est. Memorabiles omnino leges sunt, quae in parvis his Insulis obtinebant, inprimis compendiosae, adlites finiendas: Inter quas haec exempli gratia [orig: gratiÔ] Furtum gallinae maius est furto [orig: furt˘] equi et tauri; cuius ratio reddi potest ex illis, quae Iustinus l. 2. c. 2. de Scythis tradit: et quia gallina facilius occultari potest, quam bos vel taurus, etc. omnesque controversiae verbo [orig: verb˘] finebantur, absque scripto vel advocatia. Scd in gravissimis casibus XII. eligebantur, dicti Claves Insulae, quorum arbitrio [orig: arbitri˘] atque sententia [orig: sententiÔ] partes stare cogebantur. Et certe hodieque apud Insulanos hosce obtinet stipulatio, quae stipulae traditione peragitur, maiori certiorique fidei signo [orig: sign˘], quam si magni pretii res traderetur. Multa itaque praeclara huius Regni cives retinuerunt instituta, ac longius remoti fuerunt a vitiis coeterorum Britannorum; duravitque Regnum, usque ad tempora Alexandri III. Scotorum Regis, qui Insula [orig: InsulÔ] potitus est, A. C. 1266. sed mox ipsa Mannia emptione pervenit ad Anglos, Hebrides autem in potestate Scotorum manserunt. G. Hornius Orb. Imper. p. 203.

MANNUS [1] fil. Tuisconis Dei, alias Teutonis, a quo Alemanni se dici gloriantur.

MANNUS [2] vide supra Burdo.

MANOA Hispanis El Dorado, urbs ampla Americae meridionalis, de qua mira incolae narrant, aiuntque ipsam esse ad ripam Occidentalem lacus Parimei, in Guaiana regione, Sed hucusque Europaei nondum pervenere [orig: pervenŕre].

MANOBA oppid. Hispaniae Baeticae cum fluv. cognomine, in ora maris Mediterranei inter Malacam 10. leuc. in Ortum et Selambinam. Menoba Plinio. l. 3. c. 1. Bezmiliana Moletio. Nunc


image: s0038b

in regno Granatensi ad ostia amnis cognominis. Hodie Almunecar Brietso.

MANOBARBULI militum genus, de quo vide infra Plumbatae.

MANODORUS nomen servi Comici, Aristoph. in Avib.

MANAE pater Samsonis, de quo vide Iudic. c. 13. v. 2.

MANORA arx Indiae intra Gangem, in ora Oceani Indici, intra fines ditionis M. Mogolis. Aliter Bandera, sub Lusitanis. Petrus du Val.

MANOSCA vulgo Manosque, urbs lepida Provinciae, ad Druentiam fluv. 5. leuc. e Reiis in Occasum 7. ab Aquis Sextiis in Caeciam 6. ab Apta in Occasum.

MANOTHERA castrum inter Biblum et Heliopolim, in valle Bacar. Tyr. l. 21. bell. sac. c. 11.

MANOTUS Clemens, vide Clemens.

MANRALI populi Colchidis. Ptol. Mengrelli Postello.

MANRICIA vulgo MANRIQUE, Familia Hispaniae illustris, in duas praecipue stirpes dividitur, Gastannedensem et Trebinnensem: in quarum illa claruit Garsias Ferrandus Manricius, Henrici Inf. Aragoniae primarius Minister et titulum Comitis de Castanneda nactus; qui inde tamen variis fortunae casibus iactatus est, donec denuo dignitas illa confirmaretur. Ex Aldoncia Castellana (de Castilia ) genuit Iohannem Fernandum et Gabrielem: quorum ille Castannedenses propagavit, per filium Garsiam Fernandum. Marchionum de Aguilar titulo [orig: titul˘] auctos: praeter quos quoque filius Iohannis Iohannes posteritatem habuit. Hic (Gabriel) Comitis Osornensis et Ducis Galistei dignitatem obtinuit. Quarum illa ad posteros, e quibus etiam Antonius quidam, a Coniuge Anna de Luna et Arellano, Comes de Morata factus est, huc usque propagatur. Vide infra in voce Ossorne. In stirpe Trebinnensi, quae cognomentum de Lara adsumpsit, celebris fuit Petrus Manricius Iudex Legionis Dn. de Trebinno et Hamusco, qui ex Leonora Castellana plures liberos suscepit. Ex illis primogenitus Didacus Gomesius Manricius primus de Trebinno Comes, Petrum genuit, primum de Naiera Ducem et reliquorum satorem: cuius abneptis Luisa Ducatum Bernardino de Cardenas Duci Maquedensi attulit. Secundusfilius Petri, frater Didaci, Rcdericus, nuncupatus est Comes de Paredes de Nava, beneficio [orig: benefici˘] Iohannis II. Regis: e cuius primogenitis orta. Agnes Com. de Paredes, ad maritum Henricum Manricium, ex linea Naierensi agnatum, successionem transtulit. Praeter hos vero, ex Roderici huius filiis, Roderico et Henrico, alios huius lineae oriundos in venirelicet. Didaci et Roderici frater fuit Petrus Manricius Dn. de Valdizcari: cuius nepos Antonius Luisam duxit de Padilla, Dominam de Padilla et Santagadea heredem. Unde huius posteri nomen de Padilla assumpserunt, et Comitum titulum ratione Santagadeae obtinuerunt. Quartus praedictorum frater fuit Gomesius Dn. de Villazopeque et Belbimbre; nec non octavus (nam quorum posteritas vel nulla vel feminina tantum fuit, recensere nihil attinet) Garsias Fernandus Dn. de las Amaquelas, quorum uterque hereditatem suam transcripsere [orig: transcripsŕre] ex se genitis. Qua [orig: QuÔ] ratione quoque, cum Rodericus de Mendoza Com. de Castrogeriz, Annam Manriciam Dominam de Villazopeque duxisset, Manriciam cognomen Mendozio iunctum est. Fuit autem haec Anna, filia Ludovici Gomesii Manricii Dn. de Villallopeque, ex Agnete Castellana; mater vero Alvari de Mendoza Manrique Com. de Castro Geriz: quo et Magdalena [orig: MagdalenÔ] de Sandoval et Roxas genitus Antonius, ex Isabella de Velasco Gomezium suscepit; patrem ex Maria Henricia de Ribera (filia Petri de Ribera Barroso March. de Malpica, Maresc. Castellae) Isabellae de Mendoza (quae nupsit Didaco Sarmiento agnato; Com. de Ribadavia, de in Consalvo Faxardo) et Catharinae Henriciae de Mendoza, (uxori Iohannis Hurtadi agnati Com. Orgazii) Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part II. p. 48. et in Indice.

MANSARIUS in Capitularibus Caroli C. tit. 42. apud Aimoinum l. 5. c. 35. et Alios, dicitur qui mansum ingenuilem (quo [orig: qu˘] nomine ea agri portio veniebat, quae ab ingenuish. e. liberae conditionis hominibus, qui servilibus. oneribus obnoxii non erant) aut servilem (qui a servis, sub censu graviori, Domino praestando aliisque conditionibus) excolebat et certum censum aut aunuam pensionem, domino praedii ac fundi praestabat: quod secus erat in Dominicis et Indominicatis mansis, qui sine Mansario erant, propterea quod non elocarentur, sed ab ipsis dominis colerentur. Vide Car. du Fresne in Glossar. ubi de aliis quoque Mansi generibus, Ecclesiastico inprimis, complura insigni labore congessit,

MANSFELDIA [1] insul. Terrae Arcticae, in sinu Hudsonio, recens ab Anglis detecta.

MANSFELDIA [2] veteris Saxoniae portio, putatur nomen a Manno secundo Germannorum Rege sortita; quasi Manni campus. Scribit Munsterus, esse in hac regione amplissimum lacum, cuius piscium, ranarum, aliorumque reptilium formas atque figuras adeo accurate in saxis fissilibus, quae hic [orig: hţc] inveniuntur, quaeque Ardosas vocant, effigiatas atque a natura depictas cernas, ut prima [orig: primÔ] fronte illas dignoscere, atque singulas suis nominibus exprimere queas. Praetetea regio est admodum metallifera, auro [orig: aur˘], argento [orig: argent˘] et aere presertim abundans: inter Erphordiam 9. leuc. in Caeciam et Magdeburgum 9. sita est urbs eiusdem nominis. Hic Comitatus quatuor alios Comitatus in se continet Arustes, Wipra, Wethin. et Quernfurt, qui olim proprios habuerunt Comites, nunc vero praeter Comitem a Mansfeld neminem agnoscunt. Baudrando hic Comitatus tractus est Thuringiae, inter Principatum Anhaltinum ad Boream, ditiones Hallensem et Mersoburgensem ad Ortum, et Thuringiam propriam ad Meridiem ac Occasum. Nunc subest Electoribus Saxoniae, sod alias sub Comitibus propriis celeberrimis, quibus


image: s0039a

omnibus et singulis persolvere debet 2000. flor. in perpetuum. Ibi oppida praecipua Mansfeldia, Eislebia, Heldrunga et Querfurtum Illustris haec Familia titulo [orig: titul˘] Querfortio prius usa est, diciturque ex ea prodiisse Lotharius II. Imperat. Accessit dein titulus Mansfeldtae Comitum, qui prius in alia familia fuerat, ut tamen aliqua linea, quae defecit A. C. 1496. Querfortense nomen retineret. Mansfeldensis stirpis rami fuere [orig: fuŕre] varii: praecipua vero divisio fuit, cum Guntherus Albertum et Ernestum filios haberet; quorum huius posteritas denuo in aliquot lineas divisa, desiit nuper in Christiano Friderico liberis orbo. Ille (Albertus) Ernestum genuit, plurium filiorum patrem, inter quos Petrus Ernestus Caroli Principis Mansfeldiae pater fuit. Quinuncsuperant, etiam a duobus ex filiorum eius numero descondunt: nempe a Iohanne Georgio, Iohannes Georgius moderun; a Philippo autem reliqui omnes. Cum enim huius filius Bruno Wolfgangum, Brunonem et Philippum genuisset: nullus ex his prole caruit. Wolfgangus enim Gubernator in Hungaria Iavarini, defunctus A. C. 1638. ex Sophia Tautenbergica (fil. Bernardi Schenck seu Pincernae de Tautenberg ) genuit Carolum Adamum (maritum Theresiae, Maximiliano [orig: Maximilian˘] Principe Dietrichstenio [orig: Dietrichsteni˘] genitae, exstinctum --- ) Christinam Elisabetham (uxorem Ioh. Francisci Comitis Trautsonii) Sophiam Agnetem (Maximiliano Principi Dietrichstenio nuptam) et Brunonem, demortuum A. C, 1623. Philippus vero, itidem Gubernator Iavarini seu Raab (qui obiit A. C. 1657.) ex Maria agnata. fil. Iohannis et Margaretae Brunsvicensis, similiter utriusque sexus liberos suscepit: ut et medius Bruno: quorum omnium progenitores ab aliquot saeculis sic habent. Guntherus Comes Mansfeldiae, qui decessit A. C. 1472. seu 1475. ex Margaretha Honstenia (filia Ernesti Com.) pater fuit Alberti, defuncti A. C. 1484, Hoc et Susanna [orig: SusannÔ] Bickenbach (filia Conradi Dn. de Bickenbach et Agnetis seu Margarethae, Adolfo [orig: Adolf˘] Com. Nassoviae in Wisbaden genita) quae marito superfuit annos 46. genitus Ernestus, obiit A. C. 1532. relicto [orig: relict˘], ex Barbata Querfortia (filia Brunonis Nob. Domini de Querfort ) Philippo [orig: Philipp˘] filio [orig: fili˘], quevi decessit A. C. 1546. Pater, ex Amalia de Leisnik (filia Hugonis Burggravii) Brunonis Com. Mansfeldiae in Bornstett praefati; qui (exstinctus A. C. 1615.) ex Christiana Barbiensi, praedictos tres fratres progenuit. Spenerus Theatr. Part II. p. 44. Ernestum vero quod attinet, filium minorem natu Guntheri, defuncti A. C. 1472. s. 1475. et Margaretae Honsteniae, obiit is A. C. 1486. suscepto [orig: suscept˘] ex Margaretha agnata (filia Gebhardi Comitis, Mansfeldiae Dn. de Heldrungen ) Alberto [orig: Albert˘], qui (defunctus A. C. 1560.) ex Anna Honstenia (filia Ernesti Comitis) Iohannem genuit, exstinctum A. C. 1567. Hoc [orig: H˘c] et Margaretha [orig: MargarethÔ] Brunsvicensi (filia [orig: filiÔ] Ernesti Ducis Brunsvic. et Lunaeburg.) natur Fridericus Christophorus, fato [orig: fat˘] functus est A. C. 1631. Pater, ex Agnete Eberstenia (filia Wolfgangi Comitis Ebenstenii Dn. in Neugarten ) Ernesti Ludovici, qui Agnete Ruthena [orig: RuthenÔ] ducta [orig: ductÔ], decessit A. C. 1632. Mariae Sibyllae, quae nupta Ioh. Henrico Dn. de Schoenberg obiit, A. C. 1642. Iohannis Alberti, denati A. C. 1634. et Christiani Friderici, qui natus A. C. 1615. nulla [orig: nullÔ] prole suscepta [orig: susceptÔ], ex Elisabetha Comite Lippiensi, obiit A. C. 1616. suae lineae ultimus. Vide eundem Spenerum Part. III. p. 21. imprimis vero in Ind. Part. II. ubi familiae historiam exhibet.

MANSIATRI Sinus parvus Africae, in parte Occidentali Madagascariae, Anco de Mansiatre: ubi Mansiatus fluvius in mare Aethiopicum se exonerat.

MANSIO Graece staqmo\s2, proprie locus est, ubi confecto [orig: confect˘] itinere veteres per noctem quiescebant: manere enim pro cubare proprie eosdem dixisse, pluribus probat Salmas. ad Histor. Aug. Tom. 1. p. 315.Constabant autem singulae Mansiones communes 20. milib. pass. quae mensura legitima putabatur ad iter unius diei, ut et ex Iurisconsulto clarum est. Simile est, quod Herod. l. 5. centum et quinquaginta stadia singulis diebus imputat, velut iustum iter; penth/konta ga\r kai\ e(kato\n sta/dia e)p' h(me/rh| e(ka/sth| dieciou=oi. Quod si enim septem stadia et semissem unicuiqne milliario tribuat, ut multi faciunt, 20. mill. pass. reddet ille numerus stadiorum. Sic et Zenophon *)anaba/s2. l. 5. centum ac viginti duas mansiones, e(kato\n ei)/kosi saqmou\s2, peragi docet in decem et octo milibus stadiorum. Quae stadia, si cum singulis mansionibus exaeques, ad eam, quam diximus, iusti itineris diurnam quadrare comperies, solis trecentis stadiis supra aequum excurrentibus. In Itinerario quoque Hierosolymitano Mansionum intervalla eodem [orig: e˘dem] praeter propternumero [orig: propternumer˘] definiri videmus. Ibienim ab Ancyra Galatiae Tharson usque mill. CCCXLIII. mutationes XXV. mansiones XVIII. iusta [orig: iustÔ] ratione milliaria 343. septem ac decem mansiones absolvunt. Et paulo post, Fit a Tharso Ciliciae Antionchiam milia CXLI. mutationcs decem, mansiones septem: ubi sic 20. milia pro singulis mansionibus numeres, ratio constabit. Et alibi: Fit a Sardica Constantinopolim milia CCCCXIII. mutationes XII. mansiones XX. ubi tredecim tantum milibus plus est, quam iustus numerus postulat. Nec mirum, modo plures, modo pauciores mansiones, inveniri in eodem locorum intervallo, cum itinerum commoditatibus et regionum naturae inserviendum esset, nec exacte liceret in omnibus eandem legem ac rationem observare. Sic mutatio veredorum in singula 6. milia fieri solebat; quomodo legitimum erat, tres aut quatuor mutationes fieri in unam mansionem: at in Itinerario praefato, ut plurimum duae mutationes pro una mansione recensentur, etc. Sic itaque Mansio communiter pro unius diei itinere sumebatur. At in camelorum mansionibus paulo aliter se res habebat; ut quae pro aquationum ratione, quae u(dreu/mata vocabant, erant dispositae. E. g. a Copto Beronicen usque portum Rubri maris, vetus Itinerar. 258000. passuum computat, quod iter undecim mansionibus fieri docet, quarum singulae aut 20. aut 25. milliaribus constant. Dicebantur autem hae mansiones u(dreu/mata, i. e. aquationes, quod


page 39, image: s0039b

in locis istiusmodi aridis ac disertis ad u(d eu/mata vel puteos necessario divertendum erat ac manendum, cum iter alia [orig: aliÔ] via [orig: viÔ], propter aquarum penuriam, esset in explicabile. Hinc quemadmodum e)poxai\ temporum dicuntur ertae notae ac signa, quibus temporum intervalla distingui solent, quibusque immorari ac stare necesse habent, qui tempora sollicite computant ac Chronica scribunt: Ita ta\s2 tw=n u(dreuma/twn e)poxa\s2 vocat Ptol. aquationum mansiones has, quibus itineris intervalla distinguebantur, quod per eas transeundum necessario haberent viatores, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 495. Istiusmodi vero Mansiones et Mutationes in numero Civitatum non habebantur; mentio tamen Curialium, Claudiopolis, Prusiadis, Tottai et Voridis oppidorum seu mansionum per Bithyniam, l. 119. Cod. Theodos de De cur. ut quae iure civitatis donatae erant, ut ex ipsa Constitutione constat. Sed et Episcopus mansionis Nicaeae in Thracia, item Episcopus mansionis Termensis, memorantur in Actis Concil. Arimin. et in Actis 3. Concilii Chalced. Vide quoque infra Mutationes, item Stationarii, ubi de iis, qui in Mansionibus equorum publicorum curam gerebant, Graecis e)pi/staqmoi tou= staqmou= dicti, seu th=s2 monh=s2 prohgou/menoi; Graeco-Barbaris *dhrigeuomonoi\, quasi ta\s2 mona\s2 dirigentes, Vir Cl. ad Iustinum l. 13. c. 8. plura apud C. Barthium. Adversar. l. 45. c. 5. Sequenti aevo [orig: aev˘] Mansiones etiam dici coeperunt diversoria Legatorum, Missorum aliorum que Magistratuum publicorum, qui Principis mandato [orig: mandat˘], aut in provincias, ad iustitias faciendas et reformandas, uti loquebantur, aut in exteras regiones, rei publicae causa [orig: causÔ], proficiscebantur. Tenebantur enim subditi hospitio [orig: hospiti˘] excipere Missos eiusmodi et Legatos eorumque ministros, et viaticum eis, (quod parata dicebatur, sicut ipsum ius hoc hospitii, mansionaticum ) pro uniuscuiusque dignitate, praestare, L. Longobard. l. 3. tit. 4. ž. 2. 4. Quod cum pecunia [orig: pecuniÔ] interdum redimeretur, vetitum id Concilio [orig: Concili˘] Toletano [orig: Toletan˘] IV. apud Gratianum 17. q. 1. de Vid. Has autem Mansiones praeparare, praesertim si ipsi Reges irent peregre Mansionariorum erat vel certe Comitum Provincialium: quibus hanc in rem tractoria dabetur, cuius haec formula, Quando ad vos venerit, mansionem ei et forum et panem et aquam largiri dignemini. Interdum tamen Ecclesiae et Monasteria ab eiusmodi hospitum exceptione, privilegio [orig: privilegi˘] peculiari Emunitatis appellato [orig: appellat˘], eximebantur, Car. du Fresne Glossar. Vide quoque hic [orig: hţc] infra, in voce Mansionarius.

MANSIONARIUS dignitas olim in Palatio Regum Francorum, cui incumbebat mansiones, Rege imprimis iter faciente praeparare, uti dictum. Officium eius pluribus describit Hincmarus Ep. de Ordine et offic. Palatii capp. 16. et 23. Idem Comes Mansionarii dicitur, apud Reginonem A. C. 859. alias Metator. In Ecclesia Romana hoc [orig: h˘c] nomine venit, Custos et conservator aedis Sacrae, Aedituus, Matricularius, apud Gregorium M. Dial. l. 3. capp. 24. et 25. ubi Abundii, et in Tabulario Cassaur. ubi Scamberti, Mansionariorum fit mentio. Erant illi in Cleri ordine, et habebant insuper reliquiarum ac phy lacteriorum curam, ut et clavium Templi. Vide Car. du Fresne Descript. Aedis Sophianae c. 86. ubi et monet nomen illis inde datum, quod mansionem seu domum Aedi sacrae adiunctam haberent: unde *prosmona/rioi. Graecis vocati sunt. Alia eorum munia fuse [orig: fusŕ] exsequitur Ceremoniale Ecclesiae Rotomagensis, editum a Menardo ad librum Sacramentorum Gregorii praefati. In horum ordine primus, Primus Mansionarius nuncupatus est, de qua dignitate, vide in Ordine Romano Sed et in eadem Communione Mansionarii Canonici dicuntur, qui, alias Residentes, opponuntur Foraneis seu Forensibus, qui non faciunt residentiam, uti loquuntur, etc. Vide plura hanc in rem apud Car. du Fresne praefatum in Glossario, ut et supra in Assisii; infra quoque voce Mariyranius, it. Matricula.

MANSIONES Militares vide Horrea.

MANSUETARII apud Ael. Lampridium, in Heliogab. c. 21. Habuit et Leones, et Leopardos exarmatos in delitiis: quos edoctos per Mansuetarios subito ad secundam et tertiam mensamiubebat accumbere, etc. Graecis h(meropoioi\, sunt Magistri et Custodes, qui cicurandis feris operam navare consueverunt, seu qui callebant, ut Manilius ait l. 4. et 5.

Quadrupedum omne genus positis domitare Magistris.
Exorare tigres, rabiemque auferre Leoni,
Cumque Elephante loqui, tantamque aptare loquenda
Artibus humanis varia ad spectacula molem.

Et infra:

Ille manu vastos poterit franare Leones.
Et palpare lupos, pantheris ludere captis.

Quem imitatus Seneca, Ep. 85. Certi sunt, inquit, domitores ferarum, qui saevissima animalia, et ad occursum exterrentia hominem, docent pati iugum: Nec asperitatem excussisse contenti, usque in contubernium mitigant. Leonibus Magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantem minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem. Ursi enim et Leones placide domi alebantur, ut etiam nunc aliquibus in locis fit, animi causa [orig: causÔ]. Pars proin huius agminis Ursarii fuere [orig: fuŕre], quorum meminit Edinerus in Vita Anselmi apud Laur. Pignorium in Vita D. Anselmi l. 1.

MANSUETINUM oppid. Hungariae, Antonin. Baboliza, vel Babolza Lazio, inter Sopianas 25. et Arrabonem 105. mill. pass. Pons Sociorum et Pons Mansuetinus etiam dicitur, ab Aquino 105. ab Herculia 60.

MANSUETUS alio nomine Iulius, ex Hispania [orig: HispaniÔ] Rapaci legioni additus impuberem filium domiliquerat. Is mox adultus, inter septimanos a Galba [orig: GalbÔ] conscriptus, oblatum forte Patrem inter Vitellianos et vulnere stratum, dum semianimem scrutatur, agnitus agnovit. Tacit. Hist. l. 3. c. 25.

MANSUM castrum Galliae, in extremis finibus dioecesis Aginnensis, triduo [orig: tridu˘], sed frustra oppugnatum, a Comite


page 40, image: s0040a

Montisfortis, bello [orig: bell˘] Albigensi, Petrus Monachus c. 77. Vulgo le Mas d'Agenois: ad ripam Garumnae, fere contra Marmondam. Istiusmodi loca in Gallis plurima, quae tamen Valesio Mansi potius dicenda. Vox olim Germanis, Gallis, Italis atque Anglis, in frequenti usu, a manendo: in Comitatu Valentino Colonica; Gallis aliter a vernaculo Carrue Carrucata: Bedae Familia, Saxonibus Hida. Hinc Mansio, Mansionile, etc. Vide Hadr. Valesium Notit. Gall. et prolixe de hac voce disserentem henr. Spelman. Glossar. Archaeol.

MANSUR Arabica vox, cognomen Ioannis Damasceni, apud Dominic. Macrum in Hierolexico, h. e. Adiutus.

MANTACAEUS Portus ad quem Petrus Heinius, Batavorum Archithalassus, classem Hispanorum argentiferam debellavit, A. C. 1628.

MANTALA vulgo MANTOU Gall. incolis Manta, oppid. Galliae Narbonensis in Sabaudia et finibus Allobrogum. Antonin. inter Tarantasiam; 32. et Viennam in Occasum 80. mill. pass. Baudrand. Ubi Boso, Concilio [orig: Concili˘] A. C. 879. habito [orig: habit˘] Rex provinc. Arelatensis et Burgundiae proclamatusest. Moret. Nunc vicus est pagi Viennensis, pari intervallo [orig: intervall˘] ab urbe Vienna atque Turnone, Gall. Mante, vel Mente, S. Petri cella [orig: cellÔ] seu Prioratu veteri Cluniaco subiecto clarus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

MANTALUS urbs Phrygiae a Mantalo conditore. Steph.

MANTAVONIUM Antonin. Vide Maitavonium.

MANTELA proprie *xeiro/maktron, h. e. manualis tela, qua [orig: quÔ] manus tergebantur; aliter Mantele, apud Treb. Pollionem, in Gallienis, c. 16. Mantelibus aureis semper stravit: et Mantelum, per generis enallagen. Virg. Aen. l. 1. v. 706.

------ tonsisque ferunt mantelia villis:

Ubi Servius, quibus, inquit, manus terguntur. Villosa igitur erant, uti et ex Ovidio et Lucretio discimus; apud quem posteriorem, Philargyrus mappas interpretatur; nam mappae tergendis manibus habebantur. Glossae, mappa *xeiro/maktron. Sic Mantelia, pro mappis villosis etiam apud Plinium sumuntur l. 7. c. 2. quae quoque vera ac vetus huius vocabuli notio. Ridicule vero illi, qui, Mantelia in illo Plinii loco, pro thoracibus vel loricis, quibus pectus munitur, acceperunt: quasi vero magnum munimentum sit et magnopere impenetrabile in cute humani capitis. Atqui mantelia Veteres ante pectora ponere cenantes consueverant, ut hodie solemus illa lintea, quae ante pectora nostra, mensae adsidentes, ponimus et quibus manus et labra tergimus. Verum aetate iam Plinii, non amplius Mantelia in usu erant a)nti\ *xeiroma/ktrwn, sed integendis mensis serviebant. martial. in Epigr. cuius lemma, Gausapa vel Mantele: l. 14. Epigr. 138.

Nobilius villosa tegunt tibi lintea citrum,
Orbibus in nostris circulus esse potest.

Atque hoc tunc temporis discrimen statuebatur inter mappas et mantelia, ut mantelia mensis operiendis, mappae manibus tergendis usum praeberent. nam mappae erant brevia lintea, quas quisque secum ad convivia ferebat; nec enim eas subministrabat dominus, apud quem reperiebatur quidem mensa manteli instrata, sed suam unusquisque convivarum secum mappam afferebat, uti patet ex eiusdem Poetae l. 11. Epigr. 29. lusu, in Hermogenem, qui, cum mappas furari non posset, mantele surripuit:

Attulerat mappam nemo, dum furta timentur,
Mantele e mensa surpuit Hermogenes.

Sic apud Scriptores Historiae Aug. passim Mantele, pro mensae integumento, accipitur. Lampridius in Heliog abalo, c. 27. Exhibuit parasitis cenas de vitreis et nonumquam tot picta mantelia in mensam mittebat, his edulibus picta, quae opponerentur. Idem in Alexandro, c. 37. Convivium neque opiparum, neque nimis parcum, sed nitoris summi fuit: ita tamen. ut pura mantelia mitterentur, in mensam scilicet etc. Postmodum vero mappam citimae aetatis Latini etiam pro mensae tegmine usurparunt [orig: usurpÔrunt], unde Gallorum nappe ortum. Vide Salmas. Not. ad Lampridium, Pollionem, Vopiscum: et Exercitat. Plin. ad Solin. ubi de Mantelibus et mappis, e lapidis Carystii filamentis laneis, quae in ignem mittebantur, ut a sordibus nitidarentur: item de Mantelibus, e cute capitis hostium, p. 177. 178. et 188. ut et hic [orig: hţc] paulo infra.

MANTELLATAE in Ecclesia Romana dicuntur Sorores de Paenitentia B. Dominici; quod laneo [orig: lane˘] utantur pallio [orig: palli˘]. Car. du Fresne Glossar.

MANTELLETUM machina bellica, Petrus IV. Rex Aragoniae in Chron. l. 3. c. 23. Vide quoque infra voce Mozetta ubi alia vocis notio.

MANTELLUM vide infra Mantuelis: item supra Capella.

MANTHYREA vicus Arcadiae. Steph.

MANTIANA palus aquae salsae in Armenia, maxima post Maeotida, ad Atropatiam usque pertingens. Geluchalat p. Veneto. Van, et Vastan, Theveto. Aliis Abaunas. Minadoio Actamar. Hanc 8. magna flumina ingrediuntur, nullumque egreditur, in ambitu habet iter 8. dierum, p. Gyllius. Dicitur Argis Abylfedae in sua Geograph.

MANTIAS Atheniensium Dux, cum 3000. militum, et idonea [orig: idoneÔ] classe, Argaeum in regnum Macedoniae, a civibus suis iussus reducere. Diodor. Sic. l. 16.

MANTICHORA ex inusitatis et Europae invisis Indiae animalibus, triplici ordine dentium pectinatim coeuntium, facie et auriculis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo [orig: sanguine˘], corpore leonis, cauda [orig: caudÔ] scorpionis modo spicula infigens: vocis, ut si misceatur fistulae et tubae, concentus: velocitatis magnae, humani corporis vel praecipue appetens, ex Ctesia, describitur Plinio l. 8. c. 21. Vide et Aelianum Histor. Animal. Eusebium in Hieroclem, Pausan. Baeoticis, alios. Contra, Iarchas Rex Indorum, apud Philostratum l. 3.


image: s0040b

c. 14. de hac prodigiosa fera rogatus, negat se quidquam inaudiisse. At in palatio Sereniss. Bavariae Electoris, cum essigie Alexandri M. inspexisse se, memorat Cl. Raderus Not. ad Curtium l. 8 c. 9.

MANTICULATI apud Matthaeum Paris A. C. 1248. cognominantur Peregrini Hierosolymitani, tamquam pera [orig: perÔ] in structi. Mantica nam que ph/ra est, in Gloss. Lat. Graec. apud Garol. du Fresne in Glossar. Aliam notionem verbum manticulari habet; quod idem est ac Manuas colligere et res furtivas convasare, Salmas. ad Vopiscum in Tacito. c. 6. Vide supra in voce Mannae. at Manticularii, Graece *balantioto/moi a manticulis, in quibus pecuniam condebant, dicti, furum hoc genus; quos crurifragio [orig: crurifragi˘] puniri solitos, diximus supra voce Crura. Vide quoque infra Saccularii, nec non ubi de variis Furti generibus.

MANTIENI montes Armeniae maioris, ex quibus Araxes, et Gyndes fluv. profluunt. Herodot.

MANTILE [1] olim Mantele, Mantelium et mantelum: Plauto Captiv. Act. 3. sc. 3. Mantilium, Varroni l. 5. de L. Lat. Mantellum, quasi Manus [orig: Manűs] tela, Linteolum dicebatur, quo manuum sordes abstergebant in mensa [orig: mensÔ]: Veteres enim Mantilia ante pectora ponere coen antes consueverant, ut hodie solemus lintea illa, quae Servietae dicuntur; quibus manus et labra tergimus. Verum iam aetate Plinii usum mutarunt [orig: mutÔrunt], et integendis mensis servire inceperunt. Atque hoc tum temporis discrinen inter mappas et mantilia statutum est, ut haec mensas operirent, illae manibus tergendis praeberent usum. Unde Salmas. in Martialem l. 11. Epigr. 29. distichon hocce,

Attulerat mappam nemo, dum furta timentur,
Mantele e mensa surpuit Hermegenes,

Mappas, inquit, suas ad convivia afferebant singuli, Mantile convivator praebebat. Erant autem Mappae brevia lintea, quibus manus tergebant: unde Mappae breves eidem Poetae e)piqetikw=s2 alicubi appellantur. Villosa vero erant haec Mantilia, Plin. l. 7. c. 2. Unde Virg. Aen. l. 1. v. 702.

-------- Tonsisque ferunt Mantelia villis.

Proin, sicut lanea vestimenta, quae villos habebant. ita et haec lintea Gausape dicta sunt, Martial. l. 14. Epigr. 138. cui tit. Gausapa villosa, vel Mantele,

Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum:
Orbibus in nostris cir culus esse potest.

Scil. solae citreae mensae et pretiosiores Mantili tegebantur, ne foedarentur, aut maculas traherent: at viliores orbes sive mensae (nam omnes tum rotundae) sine integumento erant, ideoque in iis circuli non semel spectabantur, impressi ex lancibus seu patinis. Et quia omnes tum mensae rotundae fuere [orig: fuŕre], ideo et Mantilia eandem habebant figuram: ad quorum distin ctionem Gausape, quod lectis pro stragulo iniciebatur, Gausape quadratum dicitur eidem Poetae, Epigr. 152. libri praefati. Imo [orig: Im˘] et Gausape mensas tergebant, quod villo sum erat, et quidem luxuriae causa [orig: causÔ] purpureum, ut docet Lucilius apud Priscianum l. 7.

Purpureo tersit tunc latas Gausape mensas, etc.

Plura vide apud Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. Parte 2. l. 1. c. 7. Ludovicus Vives in August. de C. D. l. 21. c. 6. testatur, Mantile Lovanii medio [orig: medi˘] convivio [orig: convivi˘] igni datum, redditumque Domino mundius splendidiusque, quam posset aquis et smegmatis quibusbuslibet: Nempe e lino incombustibili, de quo vide supra, factum erat. Unde et Langius l. 2. Ep. 52. ex Garistio lapide netili Manutergiorum istiusmodi: et Plin. l. 10. c. 1. Mapparum meminit, quae in focis ardentes, sordibus exustis, splendescerent igni magis, quam aquis possent. Inprimis enim *xeirekmagei=a istiusmodi inde fiebant; ut videre est, apud Fortun. Licetum de reconditis Antiq. Lucernis, l. 5. c. 27. Vide quoque supra, ubi de Accubitalibus, item voce Mantela; infra porro Manutergium, Mittere.

MANTILE lacerandi ritus in mensa Militum, iis qui Milites non essent, occurrit apud Hedam in Friderico Episc. Ultrai. et Ioannem a Leydis in Chron. l. 31. c. 50. ubi Wilhelmo Comiti Ostrevandiae, in mensa Regis Francorum id contigisse legitur: Nempe is mos invaluerat, teste Salanova [orig: SalanovÔ], apud Hieron Blancam, ut nemo nisi Miles ad Mensam militis sederet: Si qui contra [orig: contrÔ] agerent, Fecialium partes erant, illorum Mantile lacerare, vide supra ubi de Armis plenis, et infra, voce Mensale.

MANTINEA urbs Peloponnesi gemina, una in Argia ad sinum Argolicum, Mantegna Nigro. Altera in Arcadia, Mandi Zardo, Mandigna Leunclavia. 25. milliar. a Megalopoli in Boream, Agros versus; 12. a Tegea; 40. a Cleonis, ad Parthenii montis radices. Hic [orig: Hţc] inter Graecos dubio [orig: dubi˘] Marte certatum, Epaminonda [orig: EpaminondÔ] Thebanorum duce caeso [orig: caes˘]. an. 391. Urb. Cond. Homer. in Catalogo,

*(oi *tege/an t( ei)=xon kai\ *mantine/hn e)ne/monto.

Hesych. *mantine/h po/lis2 *)arkadi/as2. Nic. Loydius.

MANTINI populi Thraciae, Virg. in Ceiri [perhaps: Ciri].

MANTINUM vulgo la Bastia, caput Corsicae, et sedes Praefecti, in ora ad Ortum inter Sacrum promontorium ad Boream 25. et Marianam ad Meridiem 12. mill. pass. Mantino Ptol.

MANTITTUR Indiae urbs intra Gangem Ptol.

MANTIUS Melampi fil. ex Iphianassa filia Protei, Polyphideum et Clytum suscepit. Homer. Od. 5.

MANTO mulier fatidica, Tiresiae Thebani filia, quae cum post patris obitum Creontis et Thesei tyranniden fugeret, primum in Asiam venit, ubi Apollinis Clarii templum condidit. Deinde in Italiam delata, ex Tyberi fluv. (ut poetae fabulantur) aut certe ex Tyberino rege Ocnum peperit, qui postea ad fluv. urbem condidit, quam a nomine patris Mantuam appellavit. Virg. Aen. l. 10. v. 198.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris


image: s0041a

Fatidicae Mantus [orig: Mantűs], et Tusci filius amnis,
Qui muros matrisque dedit tibi Mantua nomen. Nic. Loydius.

MANTUA urbs Transpadanae regionis clarissima, Roma [orig: RomÔ] 300. annis antiquior, Episcopalis sub Archiepiscopo Aquileiensi, vulgo Mantua et Mantoa Italis, Mantove Gallis. Non longe a Cremona [orig: CremonÔ] abesse innuit Virg. Eclog, 9. v. 28.

Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae.

Eius siquidem, ut et Tassi, patria fuit. Martial. l. 1. Epigr. 62.

Marone felix Mantua est.

Fertilitatem eius innuit ipse Virg. Georg. l. 2. v. 198.

Et qualem infelix amisit Mantua campum,
Pascentem inveos herboso [orig: herbos˘] flumine cycnos.
Non liquidi gregibus fontes, non gramina desunt.
Et quantum longis carpent armenta diebus,
Exigua [orig: ExiguÔ] tantum gelidus ros nocte reponit.

Capta ab Agilulpho, A. C. 590. quem Exarchus Callinicus pacem rumpens irritaverat. Ferventibus dein Guelphorum et Gibellinorum dissidiis, reliquarum in Italia urbium exemplum imitata, Passerinos sibi praefectos constituit, A. C. 1308. Iohannes postmodum Galeacius Ruperto [orig: Rupert˘] Imperat. et Gallis victis urbium dominatores, inter quos Gonzagas, Mantuae subiugavit. A. C. 1403. Sed a Sigismundo Imperat. Gonzaga Marchio Mantuae ereatus est, A. C. 1420. In Vincentium Mantuae Ducem Polonorum vota inclinabant, A. C. 1606. cum dissidiis intestinis regnum collideretur. Vide infra, et omnino Cluver. de Ital. Antiq. l. 1. c. 26. Baudrando urbs magnifica, populosa et munitissima, antea vides, a Manto, vide ibi. Sed A. C. 1619. capta fuit a Germanis et misere vastata, reddita tamen suo Duci, e familia Gonzaga, indies pulchrior evadit. 18. milliar. a Piscaria in Austrum, uti et 24. a Verona, 10. a Pado in Boream. Non omittenda tria suburbia, quae velut totidem urbes, ad lacum, in cuius medio Mantua sita est, quorum nomina Porto Forteze, il Borgo di S. Georgio et The. Urbes in ditione praecipuae Viadana, Borgo-forte, Pomponesco, Goito, Governolo, Caneto, etc. ut praeteream Mirandulam, aliaque dominia, intra eius limites comprehensa. Hic [orig: Hţc] Concilium celebratum ab Alexandro II. contra Honorium II. ab Henrico IV. electum, A. C. 1064. quo [orig: qu˘] inter alia statutum est, Papam a solis Cardinalibus in posterum eligendum esse. Item a Pio II. A. C. 1459. quo [orig: qu˘] de Turcis repellendis actum est. Caput est Ducatus Mantuani, Ducato di Mantoa, qui a Pado bifariam scinditur. Terminatur ab Oriente Ducatu Ferariensi;a Septentrione territoriis Veronensi et Brixiano [orig: Brixian˘], ab Occasu agro Cremonensi, a Meridie Ducatu Mutinensi et ditione Ducis Mirandulae. Partes eius antea fuerant Guardistalla, Sabuloneta, Novellaria, Bozolum Bozolo, Castilio Stiveriarum Castiglione, et Sulpurinum Solfarino, sed nunc ab eo revulsa, propriis ex eadem familia parent Principibus. Subest Duci Mantuano pars maior Ducatus Montferratensis, inter Pedemontium, Liguriam, et Ducatus Mediolanensis. Inde Mantuanus. Stat.

Tentat audaci fide Mantuanae
Gaudia famae.

*ma/ntua et *ma/ntoua Stephano, vide quoque supra, voce Gonzaga. Item pagus Hispaniae Tarraconensis in Carpetanis, vulgo Villa Manta dicta.

MANTUELIS apud Pollionem in Claudio, c. 17. Chlamydem Dardanicam mantuelem unam, cognomen est chlamydis manduoeidou=s2, i. e. in modum manti factae, vel ad formam manti accedentis. Diversum enim sxh=ma mandyae et chlamydis erat, quae duo tamen plerumque confundunt Auctores. A Graeco mandu/h seu mandu/as2, mantua; unde mantuelis, o( manduoeidh\s2, et mantuatus, apud Isidorum in Glossis. Mantum tamen et Mandum etiam dixe [orig: dixŕ]. re Latini et videtur Graece non tantum *mandu/as2 et *mandu/hs2, genus hoc vestimenti dictum esse, sed etiam ma/ndus2, a quo Latin. mantus et mantum. Isidorus, Mantum Hispani vocant, quod manus tegat tantum: est enim breve amictum. Idem in Glossis, mandus vestis virginalis. A manto, mantatus, apud Martialem, l. 14. qui manto tectus est, Epigr. 29. de Causia,

In Pompeiano tecum spectabo theatro. Mantatus populo vela negare solet.

H, e. Qui mantatus est, in Pompeiano theatro, vela populo solet negare, vibus ipse non indiget, etc. In Ecclesia Romana Mantum olim habitum est inter praecipuas Pontificum vestes, adeo ut dignitatis suae investituram per illud acciperent: quo [orig: qu˘] cum Prior Diaconorum Papam electum indueret, utebatur his verbis. Ego investio te de Papatu, ut praesis urbi et orbi, ut habetur in Ceremoniali Romano. Sic, cum deponerentur Pontifices, aut sponte dignitatem abdicarent, eadem vestis prima erat, quam ut praecipuum insigne dimittebant, etc. Unde Immantare, proprie de Pontificibus Roman. apud Radevicum de Gestis Friderici l. 4. c. 65 Ioan. Sarisberiensem Ep. 59. alios. Sed et Mantum fuisse Praefectorum Urbis Romae, per quod similiter fuerint investiti, discimus ex Actis Innocentii III. Fuitautem id aureo [orig: aure˘] limbo [orig: limb˘] circum textum, apertum a parte dextra, uti habetur in Ceremoniali Rom. l. 1. sect. 7. Etiam inter Regalia insignia Aragoniae Regum, Mantum recensetur, in Ep. Martini IV. seu Mantellum, uti alii vocant, inprimis ubi de Manto Franciae Regum, quod qua [orig: quÔ] ratione describatur, in Computo Stephani de la Fontaine Argentarii Regii A. C. 1351. vide apud Car. du Fresne in Glossar.

MANTURNA Dea apud Romanos ut nova nupta domi maneret.

MANTUS seu MANTUM, vide hic [orig: hţc] supra.

MANU ad Ferrum cognomen militare Aureliani Imperat. quod [orig: qu˘d] vulgo esset exserendi gladii cupidus. Salmas. ad Vopiscum c. 7. Simile illud, Manus in capulo, apud Statium Thebaid. l. 4. v. 557.

-------- manus omnis in armis,
Omnis et in capulo --------

Ad quem locum vide Barthium Animadversion. l. 2. p. 1154. ubi


page 41, image: s0041b

et de pari ardore verba Lucani adducit l. 7. v. 767.

-------- ------ armaque tota [orig: totÔ] Mente agitant, capuloque manus absente moventur.

MANU involutÔ in palla altaris offerendi ritus occurrit in Tabulario Casaur. A. C. 24. Ludovici Imperar. Lotharii filii, apud Car. du Fresne, Ego Lupo-tibi deno Romano Abbati ad Partes Monasterii cum oblatione manis involuta in palla Altaris, etc. Vide infra, ubi de Oblatis: item ubi de Manu non temere sacris admovenda.

MANU salutare seu Manu venerari, apud Tacitum l. 16. Annal. c. 4. de Nerone cantante, Postremo genu flexus et coetum illum manu veneratus est: ritus fuit Histrionum, Pantomimorum et Cantorum, qui scenam ingressi populum adorabant. Nempe manum ad os referebant, eamque osculabantur, postmodum porrigebant ad illos, quorum honori ac venerationi osculum dederant, sicque protensione manus, quodammodo ipsum osculum porrigere et ad eos iactare videbantur; id quod iacere oscula, item basia iactare, dicebant. Vide supra in his phrasibus, item ubi de Labratis osculis; et Orantium ritibus, uti de more Manu canentibus modum dandi, infra voce Nesochori: it. plausum excitandi ubi de Orariariis.

MANU Signatus vide infra Signatus manu.

MANU TertiÔ, SeptimÔ, DuodecimÔ iurandi etc. ritus TertiÔ, SeptimÔ, DuodecimÔ iurandi etc. ritus, medio aevo [orig: aev˘] usitatus, vide supra ubi de variis ritibus Iurandi.

a MANU seu Amanuensis, vide infra Scriptor.

MANUA seu MANNUA Graece dra/gmh, recentiori aevo [orig: aev˘] manou/qion vide in voce Manna.

MANUALE seu MANUALIS strophiolum, sudarium, in Passione S. Montani, apud Dominicum Macrum in Hierolexico. Item Liber Ecclesiae Romanae in quo continetur Ordo Servitii Extremae Unctionis, Catechismi, Baptismi et huiusmodi, apud Gillebertum Lunicensem Episcopum de Usu Ecclesiastico. Aliam vocis notionem vide infra ubi de Mento.

MANUARIA Lex vide infra Monomachia.

MANUARIAE Sellulariaeque Artes a civibus Romanis olim non exercebantur, teste Dionysio [orig: Dionysi˘] l. 2. et 9. Apud Athenienses vero, quos universos Theseus divisit in *eu)patri/das2, qui coeteros dignitate antistabant, et Patricii dici possunt: *gewmo/rous2, qui ruri habitantes agros colebant: et *fhmiourgou\s2, qui in ipsa urbe sedes habebant hi postremi Opifices erant; et circa artes quascumque manuarias occupabantur. Nec tamen illi omnes: Nam cum cives universi a Solone iterum divisi essent in 4. ordines, Pentacosiomedimnos, Equites, Zygitas et Proletarios; ex his, tenuioris fortunae homines liberos suos ruri opus facere docebant, ut est in palliata Menandri fabula Adelphis, apud Terentium: aut ii artificium discebant, ut patet ex Lege: *ui(w= tre)fein to\n pate/ra mh\ didaca/menon te/xnhn e)pa/nagkes2 ou)k ei)=nai, Filius, quem Pater artem non docuerit, ad eum exhibendum ne cogitor: aut peregre ad mercatum ablegabantur, ut habes in Comoediis. Honestiores vero instituebantur in Musicis, in Gymnicis, in re Equestri, ad venandum, in Philosophia, ut inter alia ex Terentio in Andria patet. Sam. Petitus Comm. in LL. Atticas tit. 3. et 4. l. 2. Sic apudAegyptios quoque inferioris conditionis Opifices erant, et militia [orig: militiÔ] arcebantur, lege Sesostris, neque illis licebat paternae vitae institutum deserer, Scholiastes Apollonii Rhodii. Quod cum didicisset in Aegypto Lycurgus, Lacedaemoniis suis similiter utrumque iniunxit; Plut. in Eo. Sed et apud Thracas, Persas, Scythas, Lydos, et omnes fere Barbaros, illos, qui artificia discebant eorumque liberos, pro ignobilioribus civibus, generosiores autem eos habitos, qui a Manuariis operibus abstinerent, praesertim qui rei militari vacarent: idque didicisse Graecos omnes, Corinthiis exceptis, qui Opifices minime contemptui habuerint, legimus apud Herodotum l. 2. c. 167. Vide Ioh. Marsharmum Can. Chron. Sec. XV. ubi de Aegyptiorum militia. Ut autem Artes, quae magno in pretio Athenis erant diligenter excolerentur, lege cautum: *(o a)rgo\s2 u(peu/qunos2 e)/stw panti\ tw=| boulome/nw| gra/fesqai. Lentitudinis dicam quivis impingito: quam ab Aegyptiis sancitam et Athenas a Solone invectam fuisse, auctor est Herodotus Euterpe. Pisistratum tamen eius auctorem facit Theophrastus, apud Plutarchum: At Draco eam prius scripserat, qui tou\s2 a)rgou\s2 infamia [orig: infamiÔ] notavit, ut est apud Pollucem l. 8. c. 6. Proin et Theseus, pecuniam bove signavit, ut refert Plutarchus, pro\s2 gewrgi/an tou\s2 poli/tas2 parakalw=n, ad agriculturam cives hortatus: Addit Petitus, kai\ pro\s2 ta\s2 te/xnas2, et ad artes seu opificia, ut haberent, unde sibi compararent victum. Quin etiam non licebat servum otiosum alere, qui artem aliquam non sciret: nec advena ad koinwni/an th=s2 oi)kh/sews2 aliter, quam e Senatus Areopagitici sententia recipiebatur, ne quis scilicet commigraret temere, et nisi e)pi\ pe/xnh| aut rei alterius utilis ergo, vide Aristophanem in Pluto. Interim duas artes exercere non licebat, ex Lege, cuius meminit Demosthenes in Timocratea; *mh\ du/o te/xnas2 metie/nai. Duas artes ne exerceto. Et lege cavit Solon, tou\s2 a)/ndras2 mh\ muropwlei=n, Ne quis vir unguentariam facito. Nec peregrinis permissum erat Artem exercere, ex Lege: *tou\s2 ce/nous2 e)n th=| a)gora=| mh\ e)rga/zesqai, Peregrini in foronihil vendunto, neque artem exercento. Quo autem Opificum accenderetur industria, veteri Lege qui inter suos Artifices peritior habebatur, publice epulabatur in Prytaneo, et primam in theatris atque contionibus occupabat sedem: *to\n a)/riston o)/nta tai=s2 e(autou= suntexnw=n si/thsin e)n *prutanei/w| lamba/nein kai\ praedri/an. Sed si quis alius, qui hunc ipsum arte superaret, reperiretur, ei suam si/thsin locumque prior cedere tenebatur, ut discimus ex Aristophane in Ranis. Committebantur autem inter se uniuscuiusque artis Artifices, ut quis optimus esset fieret palam, festo [orig: fest˘], quod *xalkei=a sive *pa/ndhmon, quia ab omnibus artificibus tricesimo [orig: tricesim˘] Pyanepsionis die agitabatur, dictum est, atque hinc *dei/ceis2 i. e. commissiones. Olim tamen, ante Aristotelis aetatem, Diophantus Archon, qui praefuit anno [orig: ann˘] 2. Olymp. 96. volebat, ut soli servi


page 42, image: s0042a

publici artes exercerent, apud Aristot. Politic. l. 2. c. 7. verum illud vel numquam vel non diu obtinuit: ut tum ex praecedentibus videre est, tum ex Demosthene in Eubulidem, prosh/kei toi/nun u(mi=n bohqou=si toi=s2 no/mois2, mh\ tou\s2 e)rgazome/nous2, ce/nous2 nomi/zein, Convenit vobis legibus suppetias ire, et, qui artem non exercent, pro peregrinis habere. Vide eundem Petitum l. 5. tit. 6. ut et infra, voce Opifices, item Sellularii. Aliter vox Manuariae, sumitur, de parte Mechanices intellecta, quae xeirourgikh\ Graecis, vide infra Mechanice.

MANUBIAE praeda quae manis capta est A. Gellio l. 13. c. 24. Nonio, manus exuviae; Isidoro sic dictae sunt, quod manibus detrahuntur. Asconius Paedianus in 3. contra Verrem, auctor est, Veteres manubias dixisse spolia quaesita de vivo hoste nobili per deditionem. Suetonius in Vespas. c. 16. simpliciter pro quacumque rapina usurpare videtur, nec ab hoste solum, sed etiam a cive petita: Sero, inquit, ad manubias conversus est, cum de confiscationibus nullo [orig: null˘] iure subnixis mentionem faceret. Gellius alibi, Manubias vult esse pecuniam, vel ex hoste captam, vel ex praeda vendita reductam: quae videtur vocis maxime propria significatio; atque sic Manubiae dicentur, quia ea pecunia est ex spoliss, quae manu hosti sint detracta. P. Nannius tamen in Miscellaneis l. 3. c. 3. arbitratur, illas sic dictas esse, vel a manu et vi; vel a Graeco bi/a|, ut hybriad sit dictio. Ex hisce templa olim erecta. Ambrosius Ep. 29. ad Theodos. Imperat. Legimus templa idolorum antiquitus condita de manubiis, et spoliis reliquorum hostium. Sic Aedem Gastoris ex manubiis L. Metellus exstruxit, Asconius Pedian. in Verr. Ciceronis p. 36. c. Marius Pr. Trib. Plebis. Augur de manubiis Cimbricis et Teutonicis aedem Honori et Virtuti Sueton. Augusto c. 30. et Tiberio c. 20. Elei quoque bello [orig: bell˘] devictis Pisaeis, templum et signum de manubiis Iovi fecerunt, Pausanias Eliac. etc. Imo TEmpla omnia de manubiis, i. e. de ruinis urbium. Octavius apud Minucium Felicem, ubi Viros doctos vide. Indidem arcus exstructi, aliaque Victoriae monumenta publice posita sunt. Sic In fastigiis Fori Troiani simulacra fuisse sita circumandique inaurata equorum atque signorum militarium, cum subscriptione, EX MANUBIEIS, refert loco [orig: loc˘] praefato [orig: praefat˘] A. Gellius: ex Manubiis nempe Dacicis. Namque Forum illud a Traiano post Daciam subactam, exstructum, et ex pecunia, quae ex venditione praedae in bello Dacico manucaptae percepta esset, in eo arcus triumphales ob superatos Dacos ac Sarmatas, porticus amplissimis excelsisque opere Corinthiaco [orig: Corinthiac˘] columnis magnis epistyliis adiunctis, ut Gigantum potius, quam coeterorum hominum moles crederentur, statuaque ipsius Traiani in medio porticus atrio columnis superposita est, prae ceteris in Foro medio Cochlide columna [orig: columnÔ] marmorea [orig: marmoreÔ] altitudine pedum 128. erecta [orig: erectÔ] etc. Vide Dionem Cassium, ubi de Traiano, A. Ciacconium. Iac. Oiselium ICtum in Gellium etc. et infra in voce Praeda. Aliam notionem vocis habes supra ubi de Fulmine.

MANUCODIATA apodum genus, quas melius cum Aristotele, Hist. Anim. l. 1. c. 1. kako/podes2, pravi-pedes, dicas. Habent enim pedes, sed non idoneos ad gressum, imo, nec ut iis consistant, sed ut haereant: quomodo Plinius capiendus, nec negat, habere pedum usum. Non enim pedes Deus iis frustra omnino fecit; Aliter vocantur ku/yelloi et kuyeli/des2, eo quod nidificent e)n kuyelli/sin e)k phlou= peplasme/nais2, in alveolis e luto fictis, Arist. Histor. Animal. l. 9. c. 30. iifsque oblongis, uno [orig: un˘] aditu arcto [orig: arct˘], qui sufficiat. Qui [orig: Quţ] ab hirundinibus dignoscantur, ibid. legas. De iisdem sic Plinius l. 10. c. 39. Plurimum volant, quae apodes, quia careant usu pedum, ab aliis cypseli appellantur, hirundinum specie. Nidificant in fcopulis. Hae sunt, quae toto mari cernuntur: nec unquam tam longo [orig: long˘] naves, tamque continuo [orig: continu˘] cursu recedunt a terra, ut non circumvolitent eas apodes. Coetera genera residunt et insistunt: his quies, nisi in nido, nulla: aut pendent aut iacent. Ac tales sunt Aristotelis Pliniique apodes. Longe vero minus gressus convenit apodum iis, quae discriminis causa Indicae vocantur, atue aliter Manucodiatae. Hae enim semper volare, nec unquam quiescere, dicuntur. Sed id pro vano prorsus habendum. Nam ut verissime Aristoteli proditum est, nullum est animal, quod vel moveatur semper, vel semper quiescat. Nihilo [orig: Nihil˘] verius, quod eas solo [orig: sol˘] aiunt rore vivere, quem inter volandum mane percipiant. Nec enim semper ros decidit; et, cum cadit, non tam pusillo [orig: pusill˘] rore animal tam grandibus alis vitam sustentet. Veritas autem sic se habet: Insectis vivit, quae venatur, et aliis, quae reperit in arboribus: his enim se applicat, tum quietis ac somni causa [orig: causÔ]. Sunt vero hae aves in Insulis Moluccis ac Iava maiori. Nomen eraum sonat Dei aves: dicuntur quoque Aves paradisi; quia vulgus, Muhammedicum inprimis, persuasum habet, venire illas e paradiso. Imo Reguli Moluccani tam stulte sapere dicuntur, ut se plumis istarum avium ornatos, utcumque vel in primori acie consistant, vulnerari non posse arbitrentur. Credibile tamen est, quandoque etiam Regulos ipsos, aliorum instar, bello [orig: bell˘] cadere: eoque experientia [orig: experientiÔ] venitatem illam satis refelli. Quod cum ignorare non possint, censeo, pennas istas assumere, partim ornatus [orig: ornatűs] causa [orig: causÔ]; partim ut argumentum suae in Deo fiduciae et symbolum divinae erga se curae. nempe sperant, se per istas Dei sive Paradisi aves, Numini reddi commendatiores: nec facile in praelio, a Deo, cui fidant, iri desertum, atque ut cadant, mox transferendos esse in sedes beatas. Neque vero Insularum solum incolae, sed et Ianizari seu Praetoriani Turcarum Imperat. cum praelium inituri sunt, earum plumis sese ornant, teste Bellonio [orig: Belloni˘] Observat. l. 3. c. 25. Quanta enim illarum venustas sit, exponunt fuse Cardanus de Subtil. l. 10. et Scaliger Exercitat. 228. Vide Voss. de Idolol. l. 3. c. 80. et 87. Georgio [orig: Georgi˘] de Sepibus teste haec avis, duo longissima fila atri coloris e corpore emittit, quibus in arborum ramis implicitis, se ad quietem de iis suspendit. Plerumque tamen in continuo motu per auras defertur: Alas enim habet, sed immediate post


image: s0042b

prominulum rostrum. Exigua ei corporis moles, variorum colorum, qui tamen maxime ad aeruginem acceddunt. Pennas habet ad duos palmos excurrentes, imo paucis circa rostrum et lanuginofis pennulis mira [orig: mirÔ] varietate contecta, videtur agglomeratae quaedam pennata massula; vix carne constans. Cauda vero, pavonum more, aureo splendore nitet, aliis mixtim coloribus corusca. Exuviae istiusmodi volucrium septendecim e Brasilia Kircherio missae, in Musaeo eius hodieque ostenduntur, quarum una fubtilissimi rostri, quod pene semipalmare est et eiusdem altitudinis pedes, corpulentiam vero iunioris galli habet; pennae porro intensissime rubent Aliae sedecim et forma [orig: formÔ] et colore mirabiles ac vagae noviter accesserunt, de quibus videatur Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo p. 33.

MANUDUCTOR in Glossis dicitur, quem *meso/xoron Graeci vocant: qui videlicet in medio Chori consistens reliquis inde auspicium canendi modumque dabat. Quemadmodum Hesiodus Apollini, cum Musis, in caelo cithara personanti, sedem adsignat, *xorw=| e)/ne me/ssw|, choro in medio. Vide infra passim, inprimis in lemmate, Mensuram percutere, et voce Mesochori.

MANUEL [1] Byzantinus Historicus, laudatus Ioh. Curopalati, in prooem. Hist. Item Briennensis, auctor libri de Musica.

MANUEL [2] MOSCHOPULUS, scripsit dictiones Atticas, Notas in Hesiodum, Synopsin in vitam Euripidis, etc. Gesner. Possevin. Reliquos quaere, in Emanuel, it. Immanuel.

MANUELATI in Veteri Instrumento, dicuntur nummi Manuelis Comneni Imperatoris Constantinop. contracte Manlat, apud Arnoldum Lubecensem. Vide Car. du Fresne Dissertat. de inferioris avi Numismat. num. 84.

MANUFIRMA apud medii aevi Scriptores fundus est concessus alicui ad vitam et heredum sub censu annuo, certis conditionibus interpositis proinde diversus ab Alodo, qui erat hereditarius. Et quidem Manufirmarum ea primitus, quae Feudorum ac Beneficiorum, ratio erat, cum a dominis ad vitam concederentur, eaque [orig: eÔque] finita [orig: finitÔ] ad donatores redirent: in eo tamen ab illis differebant, quod Beneficia nulli alii oneri obnoxia essent, praeterquam homagio et servitio militari; hae vero vilius quidpiam redolerent, ut quae annuo sub censu concedebantur. Postmodum, et quidem crebro, dari coeperunt, non ad unius modo, sed et ad primi et secundi heredis vitam, ita ut, illis decedentibus, licet liberos haberent, ad dominos reverterent, quae erat Precariarum et Praestariarum conditio. Tandem, uti et in Feudis factum, hereditario [orig: hereditari˘] iure possessae sunt, et de iis disponendi facultas possessoribus, non minus ac de Feudis, est indulta. Manufirmae porro eaedem fuere [orig: fuŕre] cum terris censualibus, seu censui obnoxiis, quae in eo quoque a Feudalibus distinguebantur, quod censuales seu manufirmae, non homagium, servitium, aut exercitum, sed censum tantummodo annuum deberent; unde feudalibus perpetuo opponuntur, apud Butilerium in Summa rurali etc. Nomen illis inde quod eiusmodi concessiones manu concedentium et donatorum firmarentur, peculiarisque esset iis in contractibus formula, his verbis concepta: Ut autem huiusmodi manufirma stabilis et inconcussa permaneat, manu propria firmavimus etc. Vide Car. du Fresne in Glossario.

MANULEARII memorati Plauto in Aulularia, Actu 3. sc. 5. ubi totus est in feminei luxus [orig: luxűs] insania publice traducenda [orig: traducendÔ], cum inter alia ait,

Aut Manulearii, aut Murrobathrarii:

Dicti videntur, qui tunicarum manicas sive tunicas manuleatas, quarum mentio apud Plautum alibi, conficerent: Si ta men hoc a Sarcinatoribus, quarum in eadem Scena inferius meminit, diversum fuit artificium. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. Part. 1. l. 3. c. 21. et supra voce Manica.

MANUM aut Dextram perdere, poena decreta maxime in per iuros in L. Wisigoth. l. 8. tit. 5. ž. 1. in L. Burgundionum tit. 6. ž. 11. etc. in L. Baiwar. tit. 2. c. 6. et c. 11. ž. 1. alibique passim: item poena Monetariorum, in Edicto Pistensi c. 16. apud Car. du Fresne Glossar. in voce Manus. Sed et Speculatoribus, apud veteres Romanos, manus praecisas, legimus apud Livium l. 22. c. 33. Per eosdem dies speculator Carthaginensis, qui per bienninm fefellerat, Romae deprehensus, praecisisque manibus dimissus. Transfugis item, apud eundem l. 26. c. 12. Fassus id ita ese-et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis, hi supra septuag inta comprehensi et cum transfugis novi. mulctati virgis manibusque praecisis, Capuam rediguntur. Conspectum tamen triste supplicium fregit animos Campanorum. Imo et apud Israelitas mulieri, quae alterius viri maritum suum percutientis pudenda apprehendit, Deuteronomii c. 25. v. 11. et 12. Si concertantibus hominibus inter se, viro cum fratre suo, accedat uxor viri unius illorum, ad eripiendum maritum suum e manu percutientis ipsum, et extendens manum suam, apprehendat pudendis eum: Tunc amputabis manum illius; ne parcito oculis tuis. Vide quoque supra, voce Haeresis, item ubi de Homicidii causa, infra quoque voce Parricida.

Ad MANUM canere vide supra Hypocrita.

MANUMISSIO origo et allectio seu adoptio in cives, olim cives fecit. Tribus autem modis servos manumitti consuevisse. Suetonius, Interpres Topicorum Ciceronis, affirmat: Aut, si quis, consentiente vel iubente Domino [orig: Domin˘], nomen suum in censum detulisset: aut virba [orig: virbÔ] in caput suum a Praetore imposita [orig: impositÔ], quae Vindicta dicebatur, in libertatem vindicatus esset; aut a Domino testamento [orig: testament˘] liber relictus. De Manumissione per censum, quae a Servio Tullio Rege originem traxisse perhibetur, Ulpian us loquitur-Servi, inquiens. qui in peculio centum haberent, aut quibus eas facultates domini impartirent, sihi eos in censum Civium a Censoribus adscribi iuberent, libertatem consequebantur. Secundi generis, nempe Manumissionis per Vindictam, Auctor fuisse fertur P. Valerius Poplicola, anno [orig: ann˘] primo [orig: prim˘] post exactos Reges, cum de praemiis


image: s0043a

Vindicis servi, qui coniurationem indicaverat, ad Populum tulisset a quo etiam vindictae nomen ductum fuisse existimant, tum alii, tum Livius l. 2. c. 5. Post quem observatum ut qui ita liberati essent, in civitatem recepti videreentur. Haec autem potestas primum penes Consulem fuit, post ab eo ad Praetorem urbanum transiata est, ut vindicta [orig: vindictÔ], i. e. virga [orig: virgÔ] in caput imposita [orig: impositÔ] (eam enim sic appellare placuit) manumitteret. Quod sic fiebat; Qui manumittere servum volebat apud Praetorem, eius caput aut aliud membrum tenens, ad Praetorem sic dicebat: Hunc hominem liberum esse volo, et emittebat eum e manu, Sigonius ex Boetio, Festo, Valerio Probo ac Donato. Idem tamen ex Isidoro l. 9. refert, Romanos eos, quos manumittebant, alapa [orig: alapÔ] percussos circumegisse, atque ita de manu misisse: facta [orig: factÔ] sic ipsis potestate abeundi, quo velint. Unde apud Phaedrum l. 2. fab. 5. ad Atriensem, multa [orig: multÔ] sedulitate libertatem amientem, inquit Tiberius Imperator,

Multo maioris alapae mecum veneunt.

Et Claudian. de 4. Consul. Honorii huc alludens ait,

In civem rubuere [orig: rubuŕre] genae

Persius quoque Sat. 5. v. 76.

-------- Heu steriles veri quibus una Quiritum
Vertigo facit

Ac paulo post, v. 79.

Verterit hunc Dominus, momento [orig: moment˘] turbinis exit
Marcus Dama.

Praetor autem vindicta [orig: vindictÔ] eiusdem servi capiti imposita [orig: impositÔ], ita dicebat: Dico eum liberum esse more Quiritum. Inde conversus ad lictorem aiebat: Secundum tuam causam, sicut dixi; Ecce tibi vindicta. Tum lictor, accepta [orig: acceptÔ] hac [orig: hÔc] a Praetore, caput servi percutiebat, faciem palma [orig: palmÔ] tergumque verberans. Quibus actis nomeen manumissi in acta a Scriba referebatur, adiecta manumissionis causa [orig: causÔ]. Neque vero necesse erat omnino pro Tribunali manumittere, sed poterat id quoque in transitu fieri, cum aut lavandi aut gestandi aut Ludorum causa [orig: causÔ] prodiisset Praetor. Et hinc forte deducendus mos est, quem hodie Nobiles aliique Magnates Viri observant, cum servos iure arma gestandi insigniunt, quod Germani vocant, Wehrhafft machen. Tertius, qui Testamento [orig: Testament˘] fit, in Institutionibus diligenter explicatur, quo [orig: qu˘] proin Lectorem remitto. Qui sic manumissi et libertate donati erant, raso [orig: ras˘] capite gestabant pileum, libertatis insigne. Unde Proverb. ad Pileum vocare. Tertullian. de Resurr. carn. docet, suo [orig: su˘] tempore servos tales a Dominis accepisse vestem candidam, annulum aveum, et novum nomen priori additum. Et certe, tria habere nomina, non tam nobilitatis, quam libertatis indicium fuisse, patet ex illo Iuvenal. Sat. 5. v. 127.

-------- Tamquam habeas tria nomina.

Horum itaque modorum aliquo manumissus, maiorem et iustam consequebatur libertatem, et fiebat ac dicebatur civis Romanus. Qui vero vel inter amicos, vel per mensam, vel per epistolam (quos tres modos, naturales dictos, prioribus addunt Iurisconsulti) manumittebantur, minorem consequebantur libertatem et Latini Iuniani fiebant ac dicebantur, ex lege Iunia Norbana. Quod si quis tempore servitutis commisisset aliquod crimen, propter quod notis in fronte et stigmatis compunctus: vel in publicos carceres coniectus fuisset aut propter delictum aliquod verberibus affectus, illud confessus esset, ac dein gratia [orig: gratiÔ] cum Domino inita [orig: initÔ], ab eo fuisset manumissus, ex Lege Aelia Sentia, Libertus dedititius fiebat, ac infimam consequebatur libertatem. Vide Iac. Raevardum Variar. l. 4. c. 9. et lib. sing. de auctoritate Prudentum, c. 7. Anton. Cuiacium Lectionum Subseciv. Iuris Civ. l. 2. c. 9. Iac. Cuiacium Observat. l. 5. c. 13. et l. 7. c. 20. Adr. Turnebum Adversar. l. 18. c. 3. Ioh. Rosinum Antiqq. Rom. l. 1. c. 20. etc. Apud Athenienses, Servi libertatem consequebantur, vel invitis Dominis, pecunia [orig: pecuniÔ] numerata [orig: numeratÔ]; quam unam libellam vocat Plautus Casina [orig: CasinÔ], Actu. 2. sc. 5.

Vobis invitis, atque amborum ingratiis,
Una [orig: UnÔ] libella [orig: libellÔ] liber possum fieri.

Aliquoties, quum asslictis Reip. temporibus egregiam in bello navarunt [orig: navÔrunt] operam, libertate donabantur a Republ. ut illi, qui anno [orig: ann˘] 3. Olymp. 93. Archonte Callia [orig: CalliÔ], ad Arginusam Lacedaemonios fuderunt: item, qui Chareoneae adversus Philippum Macedonem militavere [orig: militavŕre]. Non licebat autem, qui manumittebantur, liberos pronuntiare in Theatro, ex lege Aeschini laudata [orig: laudatÔ]: alias praeco, nam per hunc renuntiatio fiebat, ignominia [orig: ignominiÔ] mulctabatur. Manumissi dein servile nomen aliquando mutabant, aliquando syllaba [orig: syllabÔ] augebant, ut Stephanus ille, qui Philostephanus appellari voluit, Antholog. l. 2. Tonsurae quoque genus mutabant, etc. Sam. Pet. Comm. in LL. Atticas l. 2. tit. 6. Coetera vide supra in voce Liberti. Apud recentiores Manumissionis directae (h. e. absolutae, plenariae in qua nullum reservabatur obsequium aut Patronatus [orig: Patronatűs] ius) formula haec exhibetur, a Marculfo l. 2. Form. 32. 33. 34. Te.-ex familia nostra a praesenti die ab omni vincule servitutis absolvimus, ita ut deinceps, tamquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus, vitam ducas ingenuam et nulli heredum nostrorum, vel cuicumque servitium, nec Libertinatis obsequium debeas, nisi soli Deo, cui omnia subiecta sunt: peculiari concesso [orig: concess˘], quod habes, aut deinceps elaborare poteris. Adde Formulas veteres Bignonii c. 13. Goldasturn in Chartis Alemann. c. 7. 8. Alios, e quibus praecipua hanc in rem, in Glossar. suo congessit Car. du Fresne. Atque hi, qui sic manu mittebantur, habebant libertatem eundi, quo vellent; peculium sibi comparare poterant; Testamenta insuper condendi facultatem et ius Civitatis Romanae, consequebantur. At Manumissio conditionalis, directae opposita, fiebat sub conditione servitii ac obsequii; ita ut, qui sic manumittebantur, non plenariam ac omnimodam libertatem consequerentur, sed, ut Latini Iuniani et Dedititii apud Romanos, quodammodo remanerent obnoxii, eoque nomine, velut


page 43, image: s0043b

servi, ad sacros Ordines non possent promoveri, ut est in Concilio Toletano IV. Cuiusmodi Manumissionis imperfectae formula exstat, apud eundem Marculfum l. 2. c. 33. in qua libertas a domino conceditur, ea [orig: ] conditione, ut dum advixerit, sibi deserviat: post obitum suum, sisibi superstes fuerit, sit ingenuus etc. c. vero 34. habetur alia, qua [orig: quÔ] ita libertas datur, ut manumissus manumissoris sepulchrum luminaribus annis singulis procuraret. Et haec libertas imperfecta posterioribus maxime saeculis obtinuit, apud Francos potissimum, quae ita concedebatur, ut, retentis servorum obsequiis ac operis consuetis, non tam servile nomen deleretur, quam servitus ipsa augeretur, sic ut ad abolendas exstinguendasque istiusmodi conditiones duras, manumissioni adnexas, alia [orig: aliÔ] Manumissione opus esset. Erant autem Manumissiones tales eorum quos homines de corpore et de capite vel capitales appel, labant, qui et obsequia de corpore suo, i. e. operas et corvatas et censum de capite, quotannis exsolvere tenebantur, quique ita glebae addicti erant, ut ab ea recedere iis non licitum esset, quemadmodum nec matrimonia contrahere inconsultis dominis poterant. Donec sensim consuetudo ista aboleri coepit, dominis ipsis seu pietate ac misericordia [orig: misericordiÔ] motis, vel ex ipso compendio, accepta [orig: acceptÔ] ab manumissis pecunia [orig: pecuniÔ], plenariam indulgentibus. Hinc tum Manumissionum singularium, tum generalium seu libertatum, quae integrorum pagorum incolis, servitutis huiusmodi nexu obligatis, conferebantur, Chartae passim exstant: Philippi Pulchri inprimis et Ludovici Hutini Franciae Regum, quas loc. cit. exhibet praefatus Glossarii Auctor. Manumissio in Ecclesia, inducta potissimum legitur a Constantino M. in l. 1. Cod. de His, qui in Ecclesia manum. Iam dudum placuit, ut in Ecclesia Catholica libertatem domini suis famulis praestare possint, si sub aspectu plebis, adsistentibus Christianorum Antistitibus, id faciant ut propter facti memoriam vice actorum interponatur qualiscumque scriptura, in quae ipsi vice testium signent. Offerebat autem dominus libellum, quo [orig: qu˘] libertatem servo suo ab Episcopo donari expetebat, quem Petitorium vocat Ennodius Opusc. 8. Fiebantque istiusmodi Manumissiones ad Altare vel circa Altare, ex LL. Luithprandi tit. 109. ž. 4. seu ante cornu Altaris, ut habent Formulae veteres Bignoniic. 8. Qua [orig: QuÔ] manumissionis forma [orig: formÔ] liberi facti, plenariam consequebantur libertatem, eoque [orig: e˘que] nomine Cives Romani fiebant, ex l. 2. Cod. de His qui in Eccl. manum etc. Plura hanc in rem, ut et de variis aliis Manumissionis formulis, speciebus ac ritibus, vide apud saepius laudatum Auctorem, e quo unicum hoc superaddere visum est, de Manumissione per Denarium. Fiebat illa coram et praesente Rege, qui manumission em ratam habebat, et manumissi deinceps defensor erat, iactato [orig: iactat˘] denario [orig: denari˘], tamquam manumissionis pretio [orig: preti˘], per manum vel domini vel alterius, et excusso [orig: excuss˘] de manibus ipsius servi, qui inde Denariatus et Denarialis censebatur et appellabatur. Quae manumissionis forma Legis Sallicae propria fuisse dicitur, in veterib. Chartis ex tit. 48. ubi servi ante Regem per denarium dimissi mentio fit. Vide quoque Formulas Bignonii c. 46. Marculfum l. 1. Form. 22. Paradinum Histor. Lugdun. l. 2. c. 24. alios. Interim apud Ripuarios quoque hanc consuetudinem viguisse, colligere est ex L. Ripuar. tit. 57. ž. 1. Ea autem erat Denarialis hominis conditio, ut hereditatem in suae generatione non haberet, antequam usque in tertiam generationem pervenisset, quo de Chartulario, seu manumisso per chartulam pariter obtinuit, uti videre est in L. Longobard. l. 2. tit. 35. ž. 1. et in L. ripuar. tit. 57. ž. 4. Quod si absqueliberis decederet, Regem seu fiscum heredem habebat etc. Ibidem egregia habes, de quadruplici Manumissionis specie, apud Langobardos, deque ea potissimum, quae per quartam manum, et quatuor vias, manumittendo ostensas; ut et de Manumissione, quaeper sagittam fiebat. Nec omittendum, Manumissionis vestigium in ipsa Lege divina luculenter conspici. Cum enim in sacrificiis omnis generis, tam pacificis, quam expiatoriis, qui offerebat victimam, manum capiti eius imponeret, hoc [orig: h˘c] ipso [orig: ips˘] ritu eam Deo tradebat, et quasi manu-mittebat, professus se renun tiare iuri, quod in istud animal habebat, seque illud dominio fuo eximere et cultui Divino dicare etc. Vide Sam. Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 54. ubi de Hirco Azazel; et de Manumissorum, vicesima lege, Livium 7. c. 16. et infra ubi de Vicesima hereditatum, it. voce Vinculum.

MANUPRETIUM seu PRETIUM MANUS, quod pro manu vel labore dabatur Artifici argentario. Cato, Nec ullum vasum manu pretiosum, i. 3. cuius manus vel labor pretiosus foret. Manilius l. 4. v. 428.

Materiamque manu certa [orig: certÔ] duplicarier arte,
Quidquid et argento [orig: argent˘] fabricetur, quidquid et auro [orig: aur˘].

Quibus indigitat, materiam auri et argenti, manu et arte certa [orig: certÔ], h. e. factura [orig: facturÔ] caelaturaque pretiosiorem fieri et quodammodo duplicari, ut materiae pretio, etiam accedat artis et manus pretium. Ita enim Plin. l. 33. c. 11. Nec copia tantum argenti fuerat vitae, sed validiu9s paene manuspretium, idque iam pridem, ut ignoscamus nobis. Vide supra in voce Laboriosi: Labor enim et manus et opus hic [orig: hţc] idem; et pluar hanc in rem, apud Salmas. ad Lamprid. in Alexandro seu. c. 24.

MANUS ordinandis imposita veteri Hebraeorum ritu, quem illi [gap: Hebrew word(s)] Ordinationem Presbyterorum dixere [orig: dixŕre]. Originem eius a Mose derivant quem ita creasse non modo Iosuam, Numeror. c. 24. v. 23. sed itidem ante Septuaginta illos sibi in Synedrium Magnum adscitos, aiunt Magistri. Eo [orig: ] itaque utebantur olim in Presbyteris creandis, si videlicet ii praesentes essent, Absentes vero, intra Terram sanctam, per epistolam seu codicillo [orig: codicill˘], etiam nuntio [orig: nunti˘] ad creandos a creante, modo is etiam intra Terram esset, misso [orig: miss˘], rite creari seu ordinari poterant, adhibitis in epistola ac codicillo, verbis illis actus [orig: actűs] creationis sollemnibus, Ecce sis ordinatus; et sit tibi potestas


page 44, image: s0044a

iudicandi etiam iudicia poenalia: Ego ordino te, sis ordinatus; quae pariter Manuum impositioni adhiberi solita, idque a saeculis vetustissimis. Quemadmodum hodieque, ubi dignitates aliquot tam civiles, quam militares, veluti Equitis Aurati, Doctoris, aliorum, quoties ritus sollennior fuerit adhibitus, non sine manuariis, pro locorum diversitate, ceremoniis aliquot a Principibus aliisve, quibus eas creandi facultas est, conferri solent, quae tamen interdum citra illas, verbis in diplomate seu codicillo conceptis, nec minus legitime sive praesentibus, sive absentibus conferuntur. Unde colligas, ex more Maiorum quidem, seu iure inter ipsos humano [orig: human˘], pro eorum, qui summae rerum praeerant arbitratu, introducto [orig: introduct˘], hanc ceremoniam pependisse, non vero ex iure aliquo divino ad illam adhibendam fuisse adstrictos. Tametsi enim Moses l. c. ex praecepto divino Manus imposuerit Iosuae, adeo que eum in Presbyteratus dignitatem universalem ita ordinaverit, nihilominus non inde secutum est, ut Presbyteri aliqui, quasi iure illinc divino [orig: divin˘], sic in posterum ordinarentur. Neque enim actum illum singularem a Numine sic imperatum, ritum, cui semper obligarentur, velut praeceptum perpetuum, introduxisse volunt: uti visum, et latius videbitur infra, ubi de Ordinandi ritu; item de Presbyteris. Vocant autem hanc Manuum Impositionem [gap: Hebrew word(s)] Semica . Et hic mos ab Hebraeis ad primos Christianos fluxit, apud quos non comparet ulla institutio Presbyterorum nova seu singularis, sed iuxta morem Iudaicum, qui etiam tunc Christianus et erat et sic dicebatur, creati sunt, quorum in Actis et epistolis sacris mentio est. Inter alia 1 Tim. c. 4. v. 14. Noli negligere gratiam *xa/risma, seu donum, quod in te est, quae data est tibi per Prophetiam, meta\ e)piqe/sews2 tw=n xeirw=n tou= presbuteri/ou, cum impositione manuum Presbyterii: ubi nomine Presbyterii, non nonsessum aliquem, collegium aut coetum Presbyterorum Christianum necessario, sed ipsam dignitatem seu officium Presbyterii, intelligi vult Seldenus, quasi dictum esset, Quae tibi data est per Prophetiam, cum manuum impositione, qua [orig: quÔ] creatus es Presbyter. Inprimis cum Paulus ipse, alibi de eadem gratia seu dono in Timotheo loquens, dicat expresse, 2. Epist. c. 1. v. 6. *(/o e)stin e)n soi dia\ th=s2 e)piqe/sews2 tw=n xeirw=n mou, Quod est in te per impositionem manuum mearum; quod quidem sonat, quasi Paulus ipse eum creasset [orig: creÔsset], non Presbyterorum coetus aliquis seu consessus Presbyterii nomine signantius inter Christianos tunc notus. Nam Presbyterum unicum, alium potuisse creare, ex more Hebraeorum, qui tunc viguit, vetusto [orig: vetust˘], receptissimum erat. Et certe de eodem Paulo et Barnaba legimus, Actor, c. 14. v. 23. *xeirotonh/santes2 au)toi=s2 *presbute/rous2 kat' e)kklhsi/an etc. Cum creassent [orig: creÔssent] illis Presbyteros per Ecclesias etc. Hinc Paulus ad titum, in Presbyterii dignitatem, ante creatum. c. 1. v. 5. Reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas, kai\ katasth/sh|s2 kata\ po/lin presbute/rous2, et constituas per Urbes Presbyteros. Idemque ad Timotheum, 1 Ep. c. 5. v. 22. *xei=ras2 taxe/ws2 mhdeni\ e)piti/qei. Manus cito seu temere nemini impone. Qui nimirum hoc [orig: h˘c] nomine, ad capita maxime illa singularia Iudaicae Theologiae verae seu Christianismi iam nascentis propaganda, constituendi erant, ita ex more Iudaico ordinabantur. Atque inolevit postea, ut Presbyteris ab Episcopis dignitate discriminatis, Presbyteros creare Episcopo quidem liceret unico, sed ut Episcopi creationi plures etiam Episcopi necessario [orig: necessari˘] interesse deberent, Can. Apost. 1. et 2. et Syn. Nic. Can. 4. Quoquo [orig: Quoqu˘] autem modo [orig: mod˘] eos rite creare seu constituere tunc significabat *xeirotonei=n illud in Novo Testam. non suffragio [orig: suffragi˘] eligere, ut voluere [orig: voluŕre] Viri aliquot magni. Quamvis enim vox haec, primario atque ex origine sua, manus ad assentiendum assensumque aperte praebendum ac indicandum protendere seu porrigere, Graecis significet; unde etiam *xeirotoni/a, pro ipsa Suffragiorum per manus porrectas latione satis illis obvia est: Tamen in Scriptorum illorum saeculis, tot annorum spatiis Novi Foederis scriptionem antevertentibus, non solum manum sic porrigere, verum etiam simpliciter decernere, constituere, ordinare, creare, eligere, significasse [orig: significÔsse] *xeirotonei=n palam est, quoniam scil per eiusmodi manuum usum tum constitui solebant ac decerni leges, tum Magistratus creari. Inde Chorus mulierum, apud Aristophan. Ecclesiazus.

-------- w(s2 a)/n xeirotonw=men
*(/apanq' o(po/san de/h| --------
-------- ut decernamus
Omnia, quae fieri oportet.

Et Demostheni xeirotonei=n *tacia/rxous2 kai\ *strathgou\s2 kai\ *fula/rxous2 kai\ *(ippa/rxous2, pro Centuriones, Duces, Tribunos. Magistros Equitum simpliciter creare, Philipp. I. ut alia omittam. E quibus manifestum, vocem hanc numquam significasse [orig: significÔsse] aliam Manuum porrectionem, aut alia suffragia aliumve adsensum praeberi, quam eorum tantum ipsorum, de quibus expresse dicitur. Usurpabatur quidem tam, o( *dh=mos2 xeirotonei=, Populus per suffragia constituit, quam Socratem, Platonem, Coriscum xeirotonei=, ut de Barnaba et Paulo l. c. Et ubi sententiam suam singularis quisquam, aut sic bini tantum, praebere vellent, manum ex more invicem inter se, sicut et aliis, in adsensus signum, ut et in contractibus mutuo ineundis, porrigere satis tralatitium, etc. Neque vero vetustiori solum aevo [orig: aev˘], verum etiam ipso [orig: ips˘] Apostolorum tempore vocis xeirotonei=n iste usus maxime obtinuit. Nimirum, ut xeiragwgei=n seu manuducere et oi)kodomei=n seu aedificare, aliaquealiquot eiusmodi composita, simplicem ex usu induerunt dirigendi struendi, aliorumque id genus significationem, ratione vocum ipsarum, e quibus componuntur, habita [orig: habitÔ] nulla [orig: nullÔ] (quod apud Scriptores est perquam obvium; unde compluries aedificare et aedificatio, in Novo Foedere, pro eo quod nec aedes nec to\n o)=ikon proprie spectat) ita tum ante tum eodem [orig: e˘dem] saeculo [orig: saecul˘], quo [orig: qu˘] scripsit Acta S. Lucas et dein perpetuo inducta est vox *xeirotone=n significatione illa [orig: illÔ] simplici, ordinandi, constituendi, eligendi, sed non alia [orig: aliÔ] electione denotata [orig: denotatÔ], praeter eam, qua [orig: quÔ] usi sunt ipsi, qui ordinarint [orig: ordinÔrint],


image: s0044b

constituerint seu elegerint, Inde in versione veteri e LXX. qui pro [gap: Hebrew] , quod extensum digitum denotat, habent xeirotoni/an, substituitur tantum ordnantio, Esai, c. 58. v. 9. Inde Graecis Scriptoribus, tam ipsis Apostolis coaevis, quam aliis, qui de ferendis apud Romanos legibus, et creandis Magistratibus aliisque in dignitatem evehendis loqui solent, xeirotonei=n et xeirotoni/a pro eo, quod simpliciter est, constituere, creare, aut constitutio ac creatio. Cuiusmodi vocis huius usus, apud Appianum, qui sub Apostolorum exitum scripsit, frequentissimus est, ut in xeirotoni/a| tw=n no/mwn, *dhma/rxwn, *(upa/twn, latione Legum, creatione Tribunorum, Consulum etc. Neque obstat, quod per suffragia haec fierent, apud Romanos. Nam per suffragia in Comitiis alibique quid facere, manibus porrectis, aut eo [orig: ] modo [orig: mod˘], qui per xeirotonein, ex origine sua primaria denotatur, Romanis non solum numquam receptum est, sed maxime etiam, qua Graeci id faciebant, improbatum, ut ex Cicerone discimus Orat. pro Flacco; unde insuper non iniquum est, ut existimemus, post devictam ab eis Graeciam (i. e. diu ante Acta Apostolorum scripta) legesque et mores Romanos illuc introductos, desiisse etiam, atque ut abrogatum evanuisse, apud Graecos ipsos, manuum sic porrigendarum ritum; manente nihilominus vocis xeirotonei=n significatione illa [orig: illÔ] simpliciori. Hinc etiam Philo, Apostolis ipsis plane coaevus, de Iosepho, o(/te basile/ws2 u(/parxos2 e)xeirotonei=to, Quando Regis vicarius est constitutus. Et, ubi Aaronem a Mose constitutum ait Pontificem Max. de V. M. l. 3. adicit, eiusdem vero filios *(ierei=s2 e)xeiroto/nei, Sacerdotes creavit. Similiter Lucianus lib. peri\ tou= mh\ r(adi/ws2 pisteu=sai th=| diabolh=|, Alexandrum Magnum magnificentiae Hephaestionis funeri additum voluisse, ait, kai\ *qeo\n xeirotonh=sai to\n teteleuthko/ta, ut mortuum etiam Deum crearet, etc. Quantum vero ad usum vocis in Christianismo. praeter locum supra memoratum, simplex habetur semel tantum in Novo Foedere, ubi memoratur frater xeirotonhqei\s2 u(po\ tw=n *(ekklhsiw=n, comes peregrinationis Paulinae, 2. Cor. c. 8. v. 19. quod recte vertitur, Ordinatus est, aut electus ab Ecclesiis. Imo, ipse Actorum conditor c. 10. v. 40. et 41. verba faciens de Christo, tertia [orig: tertiÔ] die refurgente, dedit, inquit, eum Deus manifestum fieri non omni populo, sed ma/rtusi, toi=s2 prokexeirotonhme/nois2 u(po\ tou= *qeou=, testibus praeordinatis a Deo etc. ubi manifestum est, vocem non alia [orig: aliÔ] notione usurpari, quam qua constitutionem aut ordinationem, aut electionem simpliciter ordinantis denotat, nulla [orig: nullÔ] suffragiorum, aliorum ratione ominio habita [orig: habitÔ]. Atque hinc. apud Patres Graecos, in Synodorum Canonibus alibique perquam obvius est usus xeirotoni/as2, pro ordinatione Episcopi seu Presbyteri, seu Diaconi, nulla suffragiorum, praeter ipsorum, qui ordinant, habita [orig: habitÔ] ex vi vocis ratione. Et Graeci recentiores xeirotonw= reddunt, Initio et sacros ordines impertior. Matthaeus quoque Cigala Cyprius in Synopsi Histor p. 67. de Mose, ait, manus Iosuae imponens e)xeiroto/nhsen creavit eum Principem poluli Israel, Idemque vocabulum eodem [orig: e˘dem] sensu saepissime inde occurrit in Ritualibus Graecorum, ubi xeirotonei=n et proxeiri/zesqai synonyma habentur, qua de revide sis P. Arcudium de Coneord. Ecel. Or. et Occ. l. 6. c. 8. Ioh. Bapt. Catumsyritum in vera utriusque Eccl. Sacrum. concordia, c. 121. Isacium Habertum in Archierat. Iacobum Goar ad Eucholog. Bilsonum Episc. Wintoniensem de perp. Eccl. gubern. c. 7. Hug. Grotium de Imp. summar. Potestat. circa sacra c. 10. Alios, in quibus iam memoratis Viri etiam celebres sunt, qui de Manuum impositione, xeirotoni/an Pauli et Barnabae capiant. Et verum quidem est, xeirotoni/an seu creationem Presbyterorum sollennem perfici tunc non consuevisse, seu rarissime, sine hoc ritu. Interim non id aliter admittendum videtur, quam. si dicas, ipsum ordinationis actum integrum th=| xeirotoni/a| denotari adeqque ex accidenti item manuum impositionem: neque enim ipse actus xeirotoni/as2 singularis ac per se sic Veteribus denotatus, ullibi reperitur. Vid. plura hanc in rem, apud Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Ebraeorum l. 1. c. 14. alibique: et de Manuum impositione duplici veterum Christianorum in Baptismo, supra voce Iusti de eadem adhibita [orig: adhibitÔ] in paenitentium reconcilatione infra voce Reconciliatio: de Manuum porro usu in S. Eucharistia, infra voce Partes; it. Scyphus, in iuramentis Veterum supra ubi de Iuramento: in precibus, ubi de Iunctis manibus precandi more, alibique passim; de nive, eaque percolata [orig: percolatÔ], ad manus abluendas, adhibita [orig: adhibitÔ], infra voce Nix: de Manibus Leomrtm. supra Leo: ursorum, dextra [orig: dextrÔ] inprimis glukuta/th| ut Aelianus vocat, aliquid supra ubi de Branca ursina; plura infra voce Ursus. Alia supra ubi de compositis ex *xei/r.

MANUS [1] apud Quintilianum l. 5. c. 13. Ut gladiatorum manus, quae secundae vocantur, fiunt et tertiae, si prima ad evocandum adversarii ictum prolata erat, et quartae, si geminata captatio est, ut bis cavere bis repetere oportuerit: sunt petitiones, seu captationes, vitationes et simulationes, in gladiatorum certamine; Imo et in Pyctarum. Valerius,

Nunc exire levis missas, nunc mittere palmas.

Idem l. 4.

---- ---- ---- Nec spes effeta. sed ambae
In pectus ocidere manus.

Apud eundem Quintilianum l. 9. c. 1. occurrunt aversae, rectaeque manus. Ubi iterum de gladiatoribus: Namque uti in armorum certamine adversos ictus, et rectas ac simplices manus tim videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse, quam petas, artis est: Sic oratio, quae astu caret, pondere, mole et impulsu praeliatur. simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur, et arma avocare et velut nutu fallere. Ubi arma avocare eleganter is dicitur, qui collato [orig: collat˘] pede cum adversario, si quam corporis partem armis tectam et munitam observat, non in eam ictum dirigit, sed aliam se petere velle fingit; Tunc adversario [orig: adversari˘] se aperiente et illam partem nudante, ut in aliam, quam peti videt, arma transferat, ibi


image: s0045a

que se protegat: hic avocatis adversarii armis, repente et nec opinanter, non eam partem, cu minabatur ictum, sed eam, quam detegit adversarius, ferit, vide supra in voce Fictio, et plura de his, apud, Spartian. in Hadriano c. 26.

MANUS [2] in talorum ludo, iactus ipse olim vocabatur; quamvis manus etiam, dicta pecunia, quam conferebat quisque post iactum infelicem. Ut facit Augustus Ep. ad Tiberium, quam Sueton. exhibet c. 71. Nam si quas manus remisi cuique, exegissem; et retinuissem, quod cuique donaevi, vicissim vel quinquaginta milia. Ubi manus est pecunia, quam quisque collusorum, post infeliciorem iactum, conferre tenebatur, quam Augustus se remisisse dicit. Unde Manuarium aes, apud A. Gellium l. 18. c. 13. i. e. pecunia, quasi ex pluribus manibus sive iactibus collecta. Vide Isaac. Casaubonum ad Sueton. loc. cit. nec non Iac. Oiselium IC. in A. Gellium.

MANUS [3] Abschalomi, 2 Sam. c. 18. v. 18. Abschalom autem assumptam statuerat sibi in vita sua statuam, in convalle Regis (dicebat enim, non est mihi filius) ut monum entum statuam nominis mei; quapropter vocavit statuam illam de nomine suo, quaevocatur Manus Abschalomi usque ad diem hunc: Iosepho dicitur Statua, quae sine dubio e marmore fuit. Eam hodieque superesse, in valle Iosaphati, et quidem hominis effigiem habentem; memorant recentiores quidam Itinerariorum Orientis Auctores: Sed cum hominis integri figuram in columnis statuisque exprimere Iudaei non soliti sint, nec imaginis istius ulla alibi mentio occurrat, fidem haec relatio non impetrat. Alii, tum e Iudaeis, tum e Christianis, describunt eam tamquam conditorium seu monumentum ingeniose magnificeque exstructum, ex unico lapide constans et vario [orig: vari˘] ornatu insigne, cum pyramide superstante; quod hodieque superesse aiunt, nulla [orig: nullÔ] re intus, nisi lapidibus, repletum, quos transeuntium quivis eo coniciant, hoc [orig: h˘c] signo [orig: sign˘] detestationem hominis tam scelerati testantes. Verum quidquid de hoc aedificio sit, Absolonis esse non potest, quod non monumentum, sed statua solum in Sacris appellatur, seu manus: quam ille videtur velut tropaeum ac victoriae signum exstruxisse, quemadmodum de Saule Rege legimus, postquam Amalecitas devicisset, 1 Samuel c. 15. v. 12. Deinde surgente Schemuele, obviam Schauli mane: ---- venerat Schaul Carmelum, ubi ecce constituerat sibi Manum (alii reddunt, stationem, statuam) sed deflectens transivit. Non desunt tamen, qui nomen loci id faciant. Suaviter vero Veterum quidam hallucinati sunt, qui a vest igio manus ab Abschalomo lapidi, e quo monumentum hoc exstructum, impresso, id nominis ei haesisse dixere [orig: dixŕre] etc. Vide Franc. Burmannum Meditat. in 2. Sam. loc. cit.

MANUS Carnea vicus Romae, prope S. Marcum, vulgo Macel de Corvi, apud Macrum in Hierolexico.

MANUS Cava Vide infra Vola.

MANUS Dextra in supplicando praetensa Stat.Achilleid. l. 1. v. 365.

---- Ultro etiam veneratur supplice dextra [orig: dextrÔ].

Et Sil. Italicus l. 2.

Aeneam pulsum pelago [orig: pelag˘], dextraque precantem.
Cernere erat, fronde hunc avide Regina serena
Infelix, ac iam vultu spectabat amico,

ad quem locum vide Dausqueium. Imo [orig: Im˘] et a supplicantibus prehensa. Idem Stat. idid. v. 48.

---- dextramque secundi,
Quod superest, complexa Iovis.

Et Virg. Aen. l. 7. v. 266

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse Tyranni.

Quam proin, qui supplices nolebant audire, removebant, uti Ulisses Polyxenae supplicanti fecit, apud Euripidem. Vide supra in voce Dextra.

MANUS Ferrea inter machinamenta bellica tuendis urbibus excogitata memoratur Curtio l. 4. c. 2. ubi cum Harpagone idem facit. Sed utriusque descriptio aliud suadet. Et harpagonis quidem ex Livio supra dedimus. Manum ferream ab Archimede excogitatam, idem Auctor, ubi de Syracusis a Marcello obsessis, his verbis ob oculos ponit. l. 24. c. 34. In eas naves tollenone, desuper murum eminente ferrea manus firmae catenae illigata quum iniecta prorae esset, gravi, libramente plumbi recellente ad solum, suspensa prora, navim in puppim statuebat: dein remissa subito, velut ex muro cadentem navim cum ingenti trepidatione nautarum ita undae affligebat, ut etiamsi recta reciderat, aliquantum aquae acciperet. Ita maritima oppugnatio est elusa.

MANUS Iustitiae Gallis vocatur Virga Regia seu Baculus, Imperii nota adeo insignis, ut eius traditione Regia dignitas resignata intelligeretur. Ita enim Guntrannus Childebertum nepotem sibi successorem declaravit, ut auctor est Greg. Turonens. lib. 7. c. 73. E quo sic Aimoinus l. 3. c. 69. Rex Guntrannus data [orig: datÔ] in manu Regis Childeberti hasta [orig: hastÔ], ait, Hoc est indicium, quod tibi omne regnum meum tradidi. Ex auro fuit, et baculi pastoralis formam quodammodo, atque ideo hastae, cum longior esset et staturae Principis par habuit, uti docet Monachus Sangall. de Gestis Garoli M. l. 1. c. 19. in apice manum praeferens ex ebore, uti legimus apud Car. du Fresne in Ordine ad consecrandum Regem, edito [orig: edit˘] a Renato Benedicto: Positis super altare corona [orig: coronÔ] regia [orig: regiÔ], gladio [orig: gladi˘] in vagina incluso [orig: inclus˘], calcaribus aureis, sceptro [orig: sceptr˘] deaurato [orig: deaurat˘] et virga [orig: virgÔ] ad mensuram unius cubiti vel amplius, habente desuper manum eburneam. Quemadmodum in summitate sceptri Regalis Anglici, apud Bromptonum, ubi de coronatione Richardi I. signum aureum Crucis; in alio, columba erat, apud Matth. Paris, ubi de eodem Ricardo. Eadem Virga virtutis atque aequitatis, dicitur in oratione, quam Archiepiscopus, cum ea Regi porrigitur, sinistra [orig: sinistrÔ] manu gestanda, pronuntiat, ut est apud Menandum p. 282. Et in Cod. eodem Senonensis Eccl. cum sceptrum datur, Regem sic


page 45, image: s0045b

alloquitur Pontifex: Accipe sceptrum insigne regnantis; quo [orig: qu˘] significatur regula dicinae aequitatis, quae bonos regit et malos conterit. In hac virga Regni disce amare iustitiam et odisse inquitatem etc. Vide plura supra [orig: suprÔ] in voce Baculus. Addam hic [orig: hţc] saltem, ex Ruellio, in Pompa funebri Caroli III. Ducis Lotharingiae p. 161. apud Car. du Fresne, Duces Lotharingiae, perinde ac Francorum Reges, Manum Iustitiae, gestare.

MANUS Laeva instar clypei capiti praetendi solita, in Lucta Veterum, indigitatur Nonno.

*kai\ pro/mos2 ei)s2 me/son h)=lqen, e(ou= problh=ta prosw/pou
*lai/hn xei=ra fe/rwn, sa/kos2 e)/mfuton ----

Sic, inter alias Artis illius machinas erant, ut Stat. ait Thebaid. l. 6.

aditus ad vulnera clausi.

Sed et funditoribus haec manus maxime idonea, unde septingentos viros manum praecludentes dexteram suam, fuisse in exercitu Beniaminitarum, legimus Iudicum c. 20. v. 16. E toto populo istis erant septingenti viri lectissimi praecludentes manum dexteram suam; istorum quisque funda [orig: fundÔ] lapidem ad capillum sine erratione mittebat. Vide quoque de Ehude Israelitarum Iudice Iudic. c. 3. v. 15. Plura vero de Manu Laeva supra, ubi de Annulis, Armullis, Clypeo, item in voce Laeva.

MANUS Dimissio signum animi iacentis, et victoriam concedentis; sicut erectio, certamen accipientis. Stat. Theb. l. 6. ubi de disci certamine, v. 660.

------ Absistunt procul, attonitique fatentur
Cedere, vix unus Phlegyas, acerque Menestheus
(Hos etiam pudor et magni tenuere [orig: tenuŕre] parentes)
Promisere manum, concessit coetera pubes
Sponte et adorato rediit ingloria disco.

Ad quae verba Vide Petr. Fabrum l. 1. Agonist. c. 9. Et Lucanus l. 1. v. 386.

------ cunctae simul accessere [orig: accessŕre] cohortes,
Elatasque alte, quaecumque in bella vocaret,
Promisere [orig: Promisŕre] manus.

Vide quoque supra, ubi de Digiti sublatione, At porrectio signum pacis erat, uti ex Appiani Parthico et Paedia IV. Cyri, apud Xenophontem, monet Barthius ad Claudianum in Ruffinum l. 1. v. 117. Vide et paulo infra. Sed et Manu cohibitos saepe tumultus et compositum silentium, ex Historiis novimus, etc. Vide plura hic [orig: hţc] passim, inprimis etiam ubi de Benedicendi et Supplicandi ritibus.

MANUS Loquaces vide ubi de Pantomimis, it. voce Signum, ac ubi de Digitis.

MANUS Mortua Gallis Mortmanie: per antiphrasin dicuntur immortales societates illae et possessores, qui perpetua [orig: perpetuÔ] viventes successione; praediis fruuntur, velut Rei publ. mortuis. Mortuo mari omnino similes, cui multae influunt aquae, sed nec refluunt, nec moventur, nec in usum conducunt publicum. Corpus perpetuum in Satut. anni 15. Richardi II. c. 5. vocantur. Horum aliud simplex est. quod ex uno constat, et ab uno ad unum successive protelatur: ut Episcopl et Ecclesiarum Rectores, Abbates, Priores et Decani fingulares a Conventibus seu Capitulis suis; aliud compositum, uti Abbates et Priores cum Conventibus, Decani cum Capitulis; Urbium, Oppidorum, Villaium Maiores et Communitates, Societates, Collegia, Fraternitates et quoscumque in municipium Principis conscripsit indulgentia. Inter ceteras autem omnes Manus mortuae species longe eminuere [orig: eminuŕre] tum in dignitate, tum in latifundiis Ecclesiastici. Descripta [orig: DescriptÔ] quippe tota [orig: totÔ] Anglia [orig: AngliÔ] sub Guilielmo Conquestore, repertisque illic 60215. feudis militum, possedisse deprehensi sunt eorundem 28015. His additis, quae usque ad annum 7. Eduardi I. torrentem istum cohibentis, Ecclesiae data sunt et perquisita, opinabitur quis dimidium feudorum Angliae in sortem Cleri transiisse. Igitur ne Moses absorberetur ab Aarone, sancitum est ab Eduardo, ut nec Religiosis, nec aliis porro praedia talia, sine Regis permissu, darentur: Quae lex ipsa Manus mortua appellata; repertaque est adeo necessaria, ut an. 15. Richardi I. c. 5. ad laicas omnes eiusmodi societates traduceretur. Licentia [orig: LicentiÔ] nihilominus grassante, ingens etiam deinceps praediorum vis, ad Coenobitas transvolare perrexit: Sed saginatos supra modum suae tandem mactavit avaritiae Henricus VIII. et quas per mille totos annos congessere [orig: congessŕre] messes, in horreo diripuit vorax illa hora, qua [orig: quÔ] de exscindendis Monatsteriis lata est sententia An. regni eius 27. Vide Henr. Spelmannum Gloss. Arch.

MANUS Veteranae apud Flav. Vopiscum in Divo Aureliano, c. 19. Agite Pontifices-templum ascendite, subsellia laureata constituite, veteranis manibus libros evolvite etc. pro Manibus velatis. uti legendum esse vult Salmasius; cum Veteres in supplicationibus manus velatas habere consuevisse discamus, ex Plauto Amphitruone; Actu 1. sc. 1. aditio autem et inspectio librorum Sibyllae non fuit citra supplicationem. Vide eum Not. ad Vopiscum, ubi plura de adeundi hos libros ritibus.

MANUS ad Caelum tollendi ritus in precationibus, memoratur Livio l. 5. c. 21. Quae (praeda) quum unte oculos eius (M. Furii Camilli) aliquantum spe atque opinione maior, maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad caelum tollens precatus esse; ut si cui Deorum etc. Vide quoque infra Supinae manus. In devotionibus itam; eidem l. 7. c. 6. Silentio [orig: Silenti˘] facto [orig: fact˘], Templa Deorum immortalium, quae Foro imminent, Capitoliumque intuentem, et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad Deos manes porrigentem se devovisse. Equo dein, quam poterat, maxime ornato insidentem, armatum se in specum immisisse etc. Ubi de Marco Curtio fermo est. At Deorum signis illas temere admovere, nefas habitum. Unde Romani, cum, Veiis expugnatis, iam humanas opes egessissent, amoliri tum Deum [orig: Deűm] dona ipsosque Deos, sed colentium magis, quam rapientium modo [orig: mod˘], coepere; namque delecti ex


page 46, image: s0046a

omni exercitu Iuvenes. pure lotis corporibus, candida [orig: candidÔ] veste, quibus depertanda Romam Regina Iuno assignata erat, venerabundi Templum iniere [orig: iniŕre], primo religiose admoventes manus: quod id signum more Etrusco [orig: Etrusc˘], nisi certae gentis Sacerdos attrectare non esset solitus, apud eundem l. 5. c. 22. Incestas inprimis sanguine. Unde L. Atilium in classe Cnei Octavii Samothracum appulsa [orig: appulsÔ], hos ita allocutum esse idem resert l. 45. c. 5, Cur pollutam sacram hanc Insulam homicida sanguine Eumenis Regis violavit: et quum omnis praefatio sacrorum eos, quibus non sunt purae manus, sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento [orig: cruent˘] latronis corpore sinetis? Hinc itaque Manus ad digitos usque involutas, in re divina facienda, tenebant, ex instituto Numae. Iterum Livius l. 1. c. 21. Et soli Fidei sollenne instituit, ad id sacrarium Flamines bigis, curru arcuato vehi iussit, manuque ad digitos usque involuta [orig: involutÔ] rem divinam facere etc. Vide de Huzzae Manu temere admota Arcae Foederis, 2 Sam. c. 6. v. 6. et 7. et hic [orig: hţc] passim.

MANUS pressandi ritus in intimae benevolentiae signum, occurrit apud Stat. Theb. l. 4. v. 492.

vatisque horrenda canentis
Nunc humeros, nunc ille manus, et vellera, pressat
Anxius:

more eorum, quae dicere non audent, quod velint. Et Prudentium Episcop. Trecensem. in Vita Maurae Virginis, Cumque statim ei novam movere inciperem, de Salvatoris nostri gemitu, quaestionem, mann sua [orig: suÔ] constringens et per hoc linguam meam compescens, haec pauca subiunxit. Vide quoque Plut. Bruto, ubi de Messala manu prehenso a Pompeio insignem hanc in rem historiam habes. Sed et innectendi, vel nectendi in manibus ritum apud eundem Stat. l. 1. Theb. v. 511. deprehendimus.

---- Sic fatus; et ambos
Innectens manibus tecta ulterioris ad aulae
Progreditur

Ubi Glossa habet, Alterum a dextris et alterum a sinistris tenens. Quemadmodum et apud Maronem Aeneas, visis incolumibus suis amicis,

---- ---- Sic fatus amicum
Ilionea petit dextra [orig: dextrÔ], laevaque [orig: laevÔque] Segestum.

Aen. l. 1. v. 615. Ubi nexum manuum arctiorem dicit, ad affectum exprimendum, qualem testamur hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] et de se fuos articulos comprimente ob maestitiam, ita Appuleius l. 3. Complicitis pedibus, ac palmulis inter alternas digitorum vicissitudines super genua connexis, ubertim flebam etc. Quam in rem vide plura apud Casp. Barthium Animadversion. ad Statium loc. cit. ut et in pecul. Tractatu de manuum Religione: de Compressione vero manus inter Veterum exercitamenta, supra Gymnastica, ubi et dealiis Manuum exercitiis; poenas quoque infra voce Nervus: de Manuum porrectione et demissione, contrariis in pancratio signis, ubi de hoc certaminis genere; it. voce Pugil.

MANUTERGIUM in Ordine Romano. Ubi cum ventum fuerit et Episcopus sedem petierit, antecedant duo Acolythi cum manutergio et genuflexi ante eum, totum illi sinum cooperiant, ne lavans manus aqua casulam aspergat: et apud Isidorum de Eccles. Offic. l. 2. c. 10. ubi de Subdiaconorum ordinatione. Hiigitur cum ordinantur, sicut Sacerdotes et Levitae, manus impositionem non suscipiunt: sed patinam tantum et calicem de manu Episcopi et ab Archidiacono scyphum aquae cum aquimanili et manutergium accipiunt; linteum est seu mantile, quo in Ecclesia Romana Minister sacrorum manus extergit. Graece xeiro/maktron, vide Dominic. Macrum in Hierolexico.

MANUTIUS [1] Aldus, ex erudita familia Typographorum Venetorum, omnes nervos ad Barbariem e Latio pellendam intendit. Circa A. C. 1520. Scripsit Institutiones Grammaticae Graecae. Notas in Horatium, Homerum etc. Gesner. in Biblioth. Frater Francisci, itidem impense eruditi, et Pauli, de quo infra.

MANUTIUS [2] Aldus, fil. Pauli, gemino [orig: gemin˘] C. se vocavit Manuccium ut Florentina [orig: FlorentinÔ] stirpe se descendere doceret, sub Sixto V. Romae Professor scripsit de Orthographia, 3. libros Epistolarum, Commentar. in Censorinum, etc. inter praeclarissima sui saeculi ingenia, sed tanta [orig: tantÔ] rei familiaris angustia, ut Bibliothecam suam insignem a patre, avo, et avunculis magnis, ingenti sumptui et cura [orig: curÔ] collectam, vendere fuerit coactus: qua [orig: quÔ], 80. milib. voluminum constante, Pisani hodieque gloriantur. Adde, quod tam infelix fuerit, ut doctissimus licet esset, plerumque Auditoribus careret, et horam lectionis ante fores obambulando insumere necesse haberet. Vide Ianum Nic. Erythraeum, alias Ioh. Victorinum de Rossi, in Pmacoth. p. 1. c. 109. Le Mire de Script. S. Gesner. in Biblioth. Placcium de Plagiis Litterat. qui ex Rhellicano magnam partem Notarum in Gaesarem exscripsisse tradit, Anton. Teissier. Elog. 1. 2. qui seriem reliquorum eius librorum exhibet etc. Obiit Romae A. C. 1597. aetat. 50

MANUTIUS [3] Paulus, auctor Correctionum et Notarum in Ciceronem, versionis 4. Orationum Demosthenis, Proverbiorum, etc. Simler. in Biblioeh. Gesn. Possevin. in appar. Anton. Teilssier in Elogiis P. 1. et 2. ubi eius enarrat scripta, in quibus Commentarii illius in Epislolas famil. Ciceronis, et ad Attic. it. Antiqq. Rom. libri eminent, Scioppius de Stylo Histor. Ios. Scaliger. Ioh. Matth. Toscanus Peplo Italiae, Bibliogr. Cur. Imperialis Musaeo Histor. Speron. Speronius Dial. dell Histor. Manutius ipse in Epistolis etc. Obiit A. C. 1574. Romae, quo vocatus erat, ut Librorum Sacrorum editioni praeeesset.

MANUUM Gesticulatio ac Formatio ridicula ad alios deridendos, indigitatur Tertulliano [orig: Tertullian˘] de Pallio, c. 4. cum ait: Et acie figere, et manibus destinare et nutu tradere merito sit. Ubi tria haec iungit, Oculos, Manus, nutus. Sic Appuleius Metamorph. l. 3. Nec qui laverim qui terserim, qui domum rursum reverterim, prae rubore memini. Sic omnium oculis nutibus ac denique manibus


image: s0046b

denotatus, impos animi stupebam. Et l. 2. Ac dum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium rigide [orig: rigidŕ] sudore perfluens evado. Cuiusmodi derisiones, quae oculorum et nutuum vultusque aliqua [orig: aliquÔ] consormatione, aut omnino digitorum manuumque gestu siebant, aut labiorum ductu, sine ullo verbo aut dicto, sannae vocabantur. Vide in fra [orig: frÔ] in hac voce. Et de manu quidem Afer. Digito [orig: Digit˘] destinare, inquit, h. e. digito [orig: digit˘] directo [orig: direct˘] aliquem monstrare ac denotare: non vero destinare infamiae, ut quidam interpretationis vicem in suis glossematis addit. Destinare simpliciter, pro designare. Paulus apud Auctorem, qui leges Mosaicas ac Romanas inter se comparavit. Certum dicit, qui suo [orig: su˘] nomine demonstrat insuriam, neque itu, ut perdisiunctionem hoc aut illud accidisse comprehendat, sed ut necesse habeat, aut unam nomine suo [orig: su˘] rem destinare, aut plures ita complecti, ut omnes eas accidisse cogatur probure. Perperam legitur, nomini suo rem destinare: nec melius Vir apprime doctus, qui mallet, nomine suo [orig: su˘] rem designare. Sic idem Paulus l. 15. ad Sabinum D. de servitutibus: Si mihi concesseris iter agnae per fundum tuum, non destinata [orig: destinatÔ] parte, i. e. non designata [orig: designatÔ]. Marcellus l. 3. Digest D. de verb. olig. Igitur si de aliquo tritico cogitaverit, id est certigeneris, certae quantitatis, id habebitur pro expresso, alioqui si cum destinare genus et modum vellet, non fecit, nihil stipulatus videtur Sic apud Caium D. eod. Si servus aut filius familias ita ftipulatus sit, illam rem aut illam, utram ego velim, non pater dominusve, sed filius servusve, de alterutra debet. Ita ergo destinare digito [orig: digit˘] loc. cit. est daktulodeiktei=n. Variae autem sunt ad deridendum aliquem digitorum formationes. praeter simplicem, qua [orig: quÔ] designatur ac denotatur aliquis, eorundem directionem. Sanna proprie os distortum cum vultu significabat; Manuum tamen etiam digitorumque gesticulatio ac ridicula [orig: rţdicula] formatio, ad subsannandum aliquem facta, ita vocabatur. Hinc ciconia, genus sannae, quum ciconiae collum manibus fingebatur, de qua apud Persium, Asininarum aurium significatio, stupidum et asinum ostendebat: Improbi, et obsceni medio [orig: medi˘] digito [orig: digit˘], aut manibus in obscenum modum formatis, deridebantur. Viri, quorum uxores moechabanfur, corniculorum ostensione, h. e. duobus digitis ad corniculorum instar, erectis. Leges Longobardorum. Graece versae; in codice manuscripto Regiae Bibliothecae: *(o to\n pw/gwna madi/zwn tu/ptetai a)llakto\n, o(/ e)stin e(bdomh/konta frage/llia o( u(bri/zwn keratari/wn dei/cei, lamba/nei a)llakta\ e(\c. Ita autem huiusmodi corniculorum offensio, manu facta, contumeliosa censebatur, quia kerasfo/rous2, cornigeros, vulgo vocabant tunc, eodem [orig: e˘dem] quo [orig: qu˘] nos hodie sensu, qui uxores impudicas habebant. Lucillii Epigramma est, ei)s2 kerasfo/ron *grammatiko/n,

*no\n su\ di/daske le/gwn *pa/ridos2 kaka\ kai\ *menela/ou,
*)/endon e)/xwn pollou\s2 sh=s2 *(ele/nhs2 *pa/ridas2.
Nunc tu doce ac enarra Paridis mala et Menelai,
Intus qui habes multos tuae Helenae Paridas.

Ita enim Epigrammatis lemma ex veteribus membranis restituit Salmas. Notum quoque Artemidori illud: *(h gunh/ sou= porneu/sei kai\ to\ lego/menon ke/rata/ soi poih/sei. Vide Salmas. Notis ad Tertullian. p. 336. et supra ubi de Digitis; item infra, in voce Dinistra: uti de ratione ex Manuum lineamentis divinandi, voce Chiromantia, et plura hanc in rem in nominibus aliis ex xei\r compositis, item infra de Pantomimis.

MANUUM Lotio vide supra Lotio manuum.

MANZER Hebraeis spurius dicitur, ex adulterio natus; a quibus Graeci *manzhr suum mutuati sunt, ut videre est apud Gregorium, Theophanem, Alios. Occurrit vox Deuteronomii c. 23. v. 2. Non ingredietur Manzer in Ecclesiam Dei, ubi Seldenus Manzerem ait esse, qui e coitu aliquo Turpitudinis seu Incesti nomine (excepto [orig: except˘] duntaxat eo [orig: ], qui cum muliere immunda habebatur) interdicto nasceretur, de quo liquido constaret omnibus. Ex his qui nascebantur liberi posterique, itidem Manzeres rant, nisi ex pagana vel ancilla suscepti essent. Ob natalium enim defectum interdicta erant utriusque sexus Manzeribus coniugia Israelitica seu Israeliticorum Israelitidumque, nedum Sacerdotum atque Levitarum cap. cit. v. 2. Non ingredietur Manzer in congregationem Domini; etiam in generatione decima, qui est natus illo, non intrabit in congregationem Domini. Ubi non intrare in congregationem Domini, nuptiarum Israeliticarum interdictum interpretantur Magistri: cuius rationem hanc reddit Maimonides More Neb. part. 3. c. 49. Ut inde adulteri adulter aeque videant, se prolem suam irreparabili labe affecturos, si rem perpetrent. At vero Proselytorum Iustitiae nuptiis non arcebantur, quod idem dicendum de Libertinorum et Nethinaeorum etc. Qua de re vide plura apud praefatum Ioann. Seldenum de I. N. et G. l. 5. c. 16.

MAOCH pater Achis, Regis Gath. 1 Sam. c. 27. v. 2.

MAOCOSMOS vide Nascos.

MAON [1] fil. Sammai. 1. Paral. c. 2. v. 45.

MAON [2] civitas in tribu Iudae, Ios. c. 15. v. 55. in campestribus sita ad dextram Iesimon, contra Solis ortum Daromae: cuius desertum 1. Sam. c. 23. v. 24. nemorosum et plenum faucibus et cavernis, in quo erant campestria et petra divisionis, est confine deserto Carmeli et deserto Pharan.

MAONATHI fil. Othoniel. 1. Paral. c. 4. v. 13.

MAOZIM nomen Idoli. Dan. c. 11. v. 38.

MAP vide infra MEPE.

MAPALIA Punica vox, aliis Magalia, Numidarum olim Poenorumque casae, de quibus vide supra vocibus, Attegiae, Cohors etc.

MAPETA Sarmatiae in Asia urbs. Ptol. vulgo Copa. Apud Bosporum Cimmerium: inter Gerusam ad Boream et Cimmerium promontor. ad Austrum apud ostia Varadani fluv.

MAPPA [1] Plinio vox Punica: Quintiliano l. 1. c. 5. dicta, quod a manibus pendeat, dum sumus in mensa. Vetus Vocabular. quasi


image: s0047a

manupia, i. e. manum pians, tergendis enim manibus, quemadmodum prius Mantilia, usum praebebant. Breve efat linteum, quod quisque convivarum secum ad convivium adferebat, Mantile ad mensam insternendam ipso [orig: ips˘] convivatore suppeditante. Hinc Mappae breves Martiali, l. 7. Epigr. 72.

Nec vani triplices, brevesque mappae.

Has ad limbum purpurers vel aureis clavis latioribus, in Senatorum videl. eorumque qui lati clavi ius habebant, variatas fuisse, idem innuit l. 4. Epigr. 45.

Et lato [orig: lat˘] variata Mappa clavo [orig: clav˘]:

Quas pura et clavata lintea vocavit Lamprid. in Alexandr. c. 37. Quarundam ex lino Carystio confectarum, quae in ignem coniectae, depositis sordibus, magis splendescerent, quam aquis, meminit Plinius, ut supra in voce Mantile videre est. Inter munera, quae Saturnalibus sibi invicem Veteres mittebant. fuisse, ex eodem Poeta discimus l. 5. Epigy. 18.

Quod tibi Decembri mense, quo [orig: qu˘] volant Mappae,
Gracilesque ligulae, cereique chartaeque
Et acuta senibus testa cum Damascenis.

In commissionibus inprimis Circensibus celebre illarum nomen fuit. Iustinianus Aug. de Consulibus Constitut. 105. Ac primus quidem illi (Consuli) in publicum processus erit, Cal. Ian. qua [orig: quÔ] die Consulatum suscipiet et huius adquiret codicillos: ab illo secundum producet spectaculum equorum cursu certantium, quod sane Mappam appellant, et tertium, Venationem theatricam etc. Originem ritus suggerit Cedrenus, cum ait: Mappulae nomen Romanis talis de causa usurpatur. Mos erat, ut Confules in theatro epularentur, ac postquam saturati convivio [orig: convivi˘] erant, mantile quod manibus tenebant, quod et Mappa dicitur, proicerent, idque is, qui ab ea re Mapparius dicitur, arripiens, certamen adornabat. Sed primum eius Auctorem fuisse Neronem Principem, liquet ex Aur. Cassiodoro l. 3. Ep. 51. Mappa vero quae signum dare videtur Circensibus, tali casu fluxit in morem: Cum Nero prandium protenderet, et celeritatem, ut assolet, avidus spectandi populus flagitaret, ille Mappam, qua [orig: quÔ] tergendis manibus utebatur, iussit abici per fenestram ut libertatemdaret certaminis postulandi. Huc allusit Tertullian. l. contra Valentinianos sub fin. Sed Mappa, quod aiunt, missa est. Iuvenalis Sat. 11. v. 191.

Interea Megalesiacae spectacula Mappae,
Idaeum sollemne colunt. ---- ----

Mittebatur communiter a Praetore, qui ludos Circenses aut Scenicos indicendi ius habebat. Interdum a Dictatore, Liv. 1. Dec. l. 8. Liberto di iuris dedit Nero, apud Sueton. qui misit Mappam, unde Magistratus solent: ubi recte Magistratus inquit, nam et Consuli quandoque ea provincia committebatur, Iuvanal. Imo non modo ad signandas Circensium commissiones, verum etiam ad feras irritandas, Mappae usus fuit. Senec. de ira l. 3. c. 30. Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exurgit, ursos leonesque Mappa proritat; quod Lipsius de colore eius candicante, nam et martialis oretatam vocat, l. 12. Epigr. 29. intelligit. Vicum Mappae aureae, in regione 13. urbis Romae, collocant Onuhrius Panvinius et Victor, cui forte a commissionibus praedictis nomen hoc datum. Vide Thom Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. Rom. l. 1. c. 14. supra Lombina et infra Mapparius, it. Naparia.

MAPPA [2] etiam dictum est gestamen Consulum atque Imperatorum, chartaceo volumini simile, quod modo dextra [orig: dextrÔ], modo sinistra [orig: sinistrÔ], tractabant: quodque frequentius occurrit in Byzantinorum Imperatorum nummis, maxime in Consulari Iuliani Caesaris, qui pro inscriptione praefert, VIRTUS CAESARIS; et in nummo aureo Theodosii Iunior. in quo Theodosius hic et Valentinianus III. habitu Consulari effinguntur: praesertim vero in Diptychis Consularibus et fere semper in Tiberii, Mauricii, Phocae et Leonis Isauri nummis. De quo plerique sentiunt, mappam esse Ludorum edendorum symbolum, quos Consules, statim atque renuntiati fuerant, exhibere consuevisse, supra diximus. Quae quidem mappa in Bituricensi Diptycho explicata, in Compendiensi et Leodiensi, ut et in omnibus nummis, convoluta ac complicata effingitur, sic ut membraneo volumini similis fere sit: in regio vero ita efficta conspicitur, ut extrema in rotunditatem quandam complicata maiora cernantur, quam qua manu dextra [orig: dextrÔ] stringuntur, ut liquido [orig: liquid˘] appareat, aliquid fuisse tractabile. Sed, cum SS. Petrum et Paulum, in vetustissimis picturis cum eiusmodi pariter voluminibus depictos deprehendere sit, dubitat Car. du Fresne, an pro Mappis Circensium generatim usurpari debeant, vide illum Dissertat. de Inferioris aevi Numismat. nun. 12. ut et supra vide Acacia. In Ecclesia Romana Mappa seu Mappula, vocatur umbraculum, quod defertur supra Episcopi caput, dum procedit ad altare sacra facturus seu dum stationes facit, diversis imaginibus adornatum, quatuorque baculis inixum, quod a quatuors Ministris, qui inde Mappularii appellantur, teneri solet. Vide infra Mappula.

MAPPAE Veteribus lintei libri dicti sunt, quorum mentio est apud Vopiscum in Aureliano. c. 8. Auctores de limitibus, Terminus si scriptus fuerit et punctos habuerit literis Graecis, sequeris cursum eius a Sion, hoc est, ab Oriente, per litteras Graecas de mappa. Item, in mappa Albensium inveniuntur haec, h. e. in libris linteis Albensium. Inde linteae mappae, in Cod. Theodos. leg. 1. de alim. quae Imp. etc. lex aereis tabulis vel cerussatis, aut linteis mappis scripta per omnes Italiae civitates proponatur. Vide Salinas. ad Vopisc. d. l. Et. Mappa Mundi, apud Gervasium Tilleber. Otior. Imperial. l. 2 Considerantes quod ipsa pictorum varietas mendaces efficit de locorum varietate picturas, quas Mappam mundi vulgus nominat. Quo [orig: Qu˘] nomine indigitatur charta vel mappa explicata, in qua orbis seu mundi descriptio continetur: *pi/nakes2 e)n oi(=s2 ai( th=s2 gh=s2 peri/odoi ei)si\n, ut est in Testamento Theophrasti, apud Diogenem Laertium. Quarum quidem Tabularum Geographicarum primum


page 47, image: s0047b

auctorem fuisse Anaximandrum, quem subsequuti sint Hecateus, Democritus, Eudoxus, Alii, tradit Eustathius in Epistola, praefixa [orig: praefixÔ] Notis ad Dionysium Periegetem, apud Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque supra, voce Itinerarium, et infra Ocononistae.

MAPPALIA apud Victorem Utic. de Persecut. Wandal. l. 1. locus, ubi conditum est corpus Cypriani, extra Carthaginem Forte Mapalia, Dominic. Macer in Hierolexico.

MAPPARIUS apud Chrysostomum, Auctorem Chronici Alexand. Scylitzen, Nicetam Choniaten, Alios, dicitur is, quiproiectam ab Imperatore vel Consule aut alio Magistratu, mappam excipiebat, signumque gladiatoribus dabat, quod mappa/sqai dictum in Glossis Basil can. In Circensibus ludis, cum mappa mittebatur equis emittendis, iam pridem loca sua ceperant spectatores; pompa enim prius transduci per Circum solebat, ut ex Ovidii Elegia, de Circensibus constat. Tum missa [orig: missÔ] mappa [orig: mappÔ], pandebantur ostia carcerum et a)pallagh\, i. e. dimissio equorum, fiebat. Mittebatur autem mappa ex alto, ut ab omnibus videretur. Cassiodorus, Hinc tractum est, ut ostensa [orig: ostensÔ] mappa [orig: mappÔ] certa videatur esse promissio Circensium futurorum. Unde Tertullian, Diaboli gulae ex alto praecipitati comparat mappam illam, quae mittebatur: Non vident missum quid sit: mappam putant, sed est Diaboli ab alto praecipitati gula. Et proin in medio ostio Cirvi, quod inter alia XII. ostia medium erat et sena utrinque habebat, solebat consistere Mapparius: Graeci, *dw/deka de\ u(splhgge\s2 kata\ mi/mhsin tw=n dw/deka zwdi/wn, *mappa/rios2 de\ kalei=tai o( e)n tw=| me/sw| i(sta/menos2 kai\ tou= dro/mou e)/xwn to\ su/nqhma, Duodecim autem ostia seu ianuae, ad imitationem duodecim signorum. Mapparius vero, qui in medio stabat, cursus habebat signum. In quo loco etiam Consules Praetoresque, ac denique Magistratus ille, qui Ludos edebat, signumque mittendis quadrigis dabat, confidebant. Sidonius Apollinaris,

Haec est ianua Consulumque sedes,
Ambit quam paries utrinque senis
Cryptis porticibusque fornicatus, etc.

Vide Salmas. ad Solin. p. 201. et 922. At in Patriarchio Bituricensi apud Car. du Fresne c. 30. Mapparius est, qui loturo Regi mappam porrigit. Vide et Aimoinum Histor. Francicae l. 4. c. 2.

MAPURA urbs Indiae intra Gangem, Ptol.

MAQUEDA nomen familiae Castellanae, in Hispania illustris, quae familiae de Cardenas ramus est; In hac enim Garsiae Lopezii de Cardenas filii, Garsias Lopezius et Rodericus cum diversas lineas eepissent, uti supra vidimus, minor hic natu; in civitate Ocanna habitans, Gutierium et Rodericum genuit; quorum ille pater fuit Didaci primi Ducis Maquedae: quo nati, Bernhardinus, a quo reliquo Duces propagati sunt et Gutierius. Dominorum de Torralva et Beleta; cum cognomine Carillo de Albornoz, Sator. Priorum series haec est: Rodericus de Cardenas, ex Agnete Martinez del Castillo, genuit Gutierium de Cardenas Dn. de Maqueda, Teresiae Henriqueziae (filiae Alfonzi Castellae Admiralis) maritum et ex ea patrem Didaci de Cardenas, Duc de Maqueda. Huic ex Mencia Pacieca de Velasco (filia Iohannis Pacheci Ducis Escalonae) natus Bernardinus I. Isabellam de Velasco (filiam Inici Fernandini Connest. Castellea) sibi iunxit, ex eaque suscepit Bernardinum II. patrem, ex Iohanna Portugallica (filia Iacobi, Ducis Bragantiae) Bernardini III. de Cardenas, Ducis de Maqueda, Marchionis d'Elche, cui Luisa Mauricia de Lara Manuel Ducis de Naiera (filia Iohannis Manricii de Lard Manuel D. de Naiera et Mariae Gironae de la Cueva ) patrium Ducatum attulit, atque ei genuit Bernardinum Marchionem d'Elche, Georgium Ducem de Maqueda, Iacobum Manuel Iohannem Petrum Mariam et Annam Mariam; e quibus Maria nupsit Iohanni Andreae de Mendoza Marchioni de Cannete, Anna Maria vero Georgio de Lancastro Duci de Aveiro, et Torres Nuevas, ex eo mater Raimundi Ducis de Aveiro, A. C. 1642. Ioannis et Mariae Iulianae, Vid. Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Part. II. p. 41. et 101.

MAR Chaldaeis Christianis Dominum notat, qui vocem hanc praecipuorum Sanctorum nominibus praeponunt. Vide supra Domini.

MARA urbs, apud quam Damasceni quondam castrametati fuisse scribuntur. In tribus Manasse. Tyrius, l. 15. Bell. sacr. c. 9. Est et Mara quinta Israelitarum mansio, ibi enim Moses iactu ligni amaras aquas in dulcem vertit saporem. Exod. c. 15. v. 23. Num. c. 33. v. 8.

MARABINA oppid. Pentapolis, in Africa Ptol.

MARABOTINUS seu MARMOTINUS, moneta aurea Maurorum Hispaniae, quasi Marranorum ab Hispanis videl. saepius fusorum victorumque) Botinus, i. e. spolium. Unde Maravedini Hispanis postea dicti, de quorum aureorum pretio ac pondere multa commentantur Anton. Nebrissensis in Repetitionibus, Didacus Covarruvias in Collatione veter. numism. c. 5. Alii. Mariana vero de Ponderibus et Mensur. c. 23. Maravedinos, monetam fuisse Gothicam, Regum seil. in Hispania Gothicorum ac proinde, multo ante Maurorum in Hispanias irruptionem, cognitam, ex nummorum Gothicorum pondere, se colligere ait. Hodie id nominis inditum est quibusdam minutioribus ex aere nummis: qua tamen in parte, Maravedinus non tam est nummus, quam nummorum numerus, ex duabus blancis, aut coronatis sex, vel denariolis decem, constans, ut ait idem Covarruvias c. 1. apud Car. du Fresne in Glossar. Vie quoque Macros Fratres in Hierolexico, qui familiam nobilem in Urbe Veteri Maraborinae nomine insigniri, addunt.

MARACANDA urbs Sogdinae regionis Arriano, et Curtio l. 8. c. 1. Plut. l. 2. de Fort. Alexand. Maragandam vocat. Petrus Perondinus putat Samarcanda hodie esse, olim magni illius Tamerlani patriam, et regian, qui illam ornavit, ibique Academiam instituit. Nunc in Zagataia regione Tartariae, 100. mill.


page 48, image: s0048a

pass. ab. Oxu fluv. in Boream. Celebre emporium est, urbs ampla et regia totius regionis Hanc Chalcocondylas Samrachantan vocat. Vulgo Samarcand.

MARACAYBUS Hispanis Lago de Maracaybo, lacus Venezuelae provinc. in America Meridionali propae Corum urbem, in sinum Venezuelae se exonerat.

MARACHE urbs Indica, Steph.

MARACHES Aetoliae populi Plin. l, 4. c. 2.

MARACLEA Phoeniciae maritima urbs, iuxta Antaradum versus Septentrionem Cuil. Tyrius.

MARACODRA Bactrianae urbs. Ptol.

MARAGA Arabiae Felicis urbs. Ptol.

MARAI nomen viri. 1 Paral. c. 27. v. 13. Item Persiae populi. Strabo.

MARAJA nomen viri. Nehem. c. 12. v. 12.

MARAJOTH nomen viri. Ibidem v. 15.

MARANA oppid. munitum in finibus Istriae, cum portu. Hoc cum bello inter Venetos et Ferdinandum Archiducem fervente, Massae centurionis perfidia [orig: perfidiÔ] iamiam hosti tradendum esset, coniurationem Veneti oppressere [orig: oppressŕre]. A. C. 1617. Item oppid. provinciae Terrae laboris. prope Neapolim. Vulgo Marana. Du Val Geogr.

MARANANIA Gall. l'Isle de Maragnan, Insul. Brasiliae in parte Boreali ad ostia Miarii fluv. Unde Praefectura Marananis, Capitania de Maragnan. Ante 50. annos a Gallis culta fuit; sed postea ab ipsis derelicta, Lusitanis paret. Ibi arx S. Ludovici, S. Luis de el Maranhan, locus insulae praecipuus, capta a Batavis A. C. 1641. sed recepta.

MARANATHA Hesych. *maranaqa\, o( *ku/rios2 h)=lqen, h)\ei)=don to\n *ku/rion. Vide Suidam. Syriaca vox est, et significat, Dominus venit. 1 Cor. c. 16. v. 22. Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema maranatha. Id est, exponente Theodoreto [orig: Theodoret˘], Sit alienus a communi corpore Ecclesiae. Idem nempe est quod Anathema, seu Excommunicatio maior, apud Graecos Latinosque, et Shammata, apud Hebraeos, quo [orig: qu˘] genere excommunicationis arcebantur peccatores a [orig: Ô] communione fidelium, omnique iis commercio [orig: commerci˘] cum illis interdicebatur, velut excisis, donec resipiscerent. Ut frustra sint, qui inter Anathema et Maranatha destinguentes, ex Synodo Turon. II. c. 25. A. C. 570. Ut non solum excommunicatus, sed etiam anathematizatus moriatur; hac [orig: hÔc] posteriore voce denotari volunt Excommunicationem, qua [orig: quÔ] etiam in vitae fine in gratiam recipi petentes illam non impetrent. divino Iudicio committendi. Neque enim illud discrimen anterioribus saeculis usitatum occurrit, nec ipsi hi Patres hanc sententiam in quemquam tulisse leguntur: licet, ut homines a sacrilega et pertinaci bonorum Ecclsiasticorum direptione ac detentione absterreant, istiusmodi maledictionem illis comminentur. Augustin. certe Ep. 28. de his verbis sic ait: Simul Graeco [orig: Graec˘] et Syro [orig: Syr˘] utitur verbo [orig: verb˘] Apostolus: Si quis non amat Dominum, sit A. nathema, Maranatha. Anathema Graeco [orig: Graec˘] sermone dixit, condemnatus; Maranatha, donec Dominus redeat. Et sunt Eruditi, qui dicant, Hebraeos, quando illud Excommunicationis genus, quod Shammata (eiusdem ferme notionis cum Maranatha ) stringebant, usurpasse illa Enochi verba, Ecce venit Dominus etc. Ep. Iudae v. 15. et. 16. ut hao [orig: hÔo] formula [orig: formulÔ] reos terrerent adventus Domini ad Iudicium contra rebelles denuntiatione; eoque respexisse Paulum, quando Christum non diligentibus interminatus est Anathema Maranatha loc. cit. Vid Ioann. Forbesium Instructionum Historico Theologic. l. 12. c. 3. ž. 5. 7. 8. et 16. nec non supra, ubi de Censura Ecclesiastica, et infra voce Shammata.

MARANDUS Iohannes, vide Iohannes.

MARANE Arabiae Felicis oppid. Plin. l. 6. c. 28. populi Maranitae.

MARANGA tractus quidam Ammiano, Moronsa vicus est Zosimo, Persidis regionis locus.

MARANI seu MARRANI, apud Hispanos Mauri dicuntur, quasi Mauriani, quibusdam, qui id factum suspicantur in Italia Friederici Aenobarbi tempore, cum Mauri fidem Christo datam in Baptismo, passim eiurata [orig: eiuratÔ], quam susceperant, religione, violarent: Alii potius ex Syriaco Maranatha, queoo [orig: queo˘] anathematis ignominia et exsecratio in divinis literis continetur, vocis originem arcessunt. At secus Scaliger sentit de Emendatione Temp. l. 6. In verbis inquiens, Geographi Arabis sit mentio factionis Maravaniun. Sciant igitur Studiosi; Abaz fuisse patrum Muhammedis, atque eius progeniem et gentem dictam fuisse, dicique adhuc Abaziam. Ad eos ius Califatus pertinebat, utpote qui propius sanguine Muhammedem attingerent. Sed Marawan quidam primus Chalifatum ab illa gente ad suos, qui Marawaniun dicti sunt, transtulit per tyrannidem, eoque [orig: e˘que] nomine omnibus Muhammedanis in odio est nomen Marawanin, ad hanc usque diem. Sed pro media sententia facit id, quod Ioann. Mariana de Rebus Hispan. l. 7. ubi de donatione Aurelii Gallaeciae Regis in Hispania, aerae 813. facta [orig: factÔ] Monasterio, habet: Est, inquit, ad memoriam insignis iis in literis contenta exeeratio, qua [orig: quÔ] eius donationis violator iubetur esse anathema Marrano et excommunicatus. An iidem cum Maronibus? Vide infra, et plura hanc in rem, apud Car. du Fresne in Glossar. ut et in voce Mauri

MARANONIUS vulgo MARAGNON, qui et Xauxa, fluv. ingens. Oritur in Peruvia ad radices Andium, elacu Chincacoha; dein plurimis auctus fluviis in flumen Amazonum se exonerat. Petr. Texeira.

MARANTHUS vide MARABINS.

MARANTIUM [1] Latini vocant oppidulum Tusciae mediterraneum, Ripa Maransi Leandro. In agro Volaterrano ad Cecinam fluv. 5. mill. pass. a Volaterris in Austrum et Eurum.

MARANTIUM [2] oppid. tractus Alnetensis, in Pictonibus, intra paludes, ad Separam Niortensem. 2. leuc. 2b ora Oceaniin


image: s0048b

Ortum 4. a Malliaco in Occasum, 4. a Rupella in Caeciam. Amplum et cultum, Marans vulgo.

MARANUM oppid. Marchiae Tarvisinae in Comitatu Tyrolensi, pertinens ad Episcopum Brixiensem, quod licet ad Italiam pertineat, tamen populo [orig: popul˘] incolitur et moribus et lingua [orig: linguÔ] Germanico [orig: Germanic˘] potius quam Italico [orig: Italic˘]. Item oppid. Foro-Iulii.

MARAS vir ditissimus apud Beroen Syriae civitatem, humanus, et officiosus in omnes tum cives tum hospites. Vide Suidam.

MARASDI Arabiae Felicis urbs. Ptol.

MARATA vulgo quoque Marata, regnum parvum Americae Septentrionalis versus regnum Mexicanum et oram maris Purpurei. Sanson.

MARATHA Arcadiae vicus. Pausan. l. 8. Osrhoenae urbs. Liber Notitiar.

MARATHESIUM urbs Cariae, Ephesi, et Samiorum. Steph.

MARATHI gens ultra Tanaim. Athen.

MARATHIA oppid. Lucaniae.

MARATHIUS tertius Sicyoniorum Rex, regnavit. ann. 30.

MARATHON hodie MARATONA Sophiano aliis Marason, Attici agri civitas, distans ab Athenis circiter 10. mill. pass. non procul a Tricoritho, et Rhamnunte, nece Icarii regis insignis, et Miltiadis gloria, qui ibi centum milia ex Darii Regis Persarum exercitu profligavit: Item Thesei victoria [orig: victoriÔ], qui ibi taurum Marathonium superavit. Ovid. Metam. l. 7. Fab. 23.

---- Te maxime Theseu,
Mirata est Marathon Cretaei sanguine Tauri, Nic. Loydius.

Nunc Marathona Baudrand. versus oram Euripi, 35. mill. pass. ab Athenis in Caeciam vicus hodie parvus. Sub Turcis. Inde Marathonius, ut Marathonia virgo pro Erigone. Papinius l. 5. Sylv. 3.

---- Nec enim Marathonia virgo
Parcius exstinctum saevorum crimine agrestum
Fleverit Icarium. ----

Item Marathon vicus in tribu Leontide. Steph. Sed et Murathonis campi meminit Solin. c. 7. Atheniensibus iudicii locus Arios pagos. Marathon campus factus memorabilis opinione praelii cruentissimi. Quem locum ex Mela l. 2. c. 3. sumpsit: Marathon magnarum multarumque virtutum testis, iam inde a Theseo, Persarum maxime clade pernotus. Quae planities ad 12. milliaria se extendit, et maxima [orig: maximÔ] parte cultis agris constat, qui a montibus vicinis usque ad mare patent. Dividitur fluvio [orig: fluvi˘] cognomine, qui Macaria forte Veteribus dictus, oritur ex monte Parnethe et vicum praedictum perfluens in Euripum sese exonerat. Ipse locus olim tam celebris hodie vix quindecim aut viginti zengariis casisque Atheniensium constat, ubi Albanorum ad centum quinquaginta forte degunt. Non vero ad Leontidem Tribum. sed Aiantidem potius pertinere Marathona, docet Iac. Sponius Itinerar. Graeciae Part. 3. in Inscr. antiqq. p. 157. ubi, praeter insignem Inscriptionem, eamque satis prolixam, hanc quoque exhibet, in Monaterio S. Andreae Athenis hodie exstantem:

*a*u*r*h*l*i*o*s
*e*u*e*l*p*i*s*t*o*s
*m*a*r*a*q*w*n*i*o*s
*p*r*e*s*b*u*t*e*r*o*s.

Apud eundem Part. 2. p. 86. Seleuci Marathonii, Gymnasiarchae Atheniensis, memoriam servat ista Inscr. in Delo.

*b*a*s*i*l*e*w*s *m*i*q*r*a*d*a*t*o*u
*e*u*e*r*g*e*t*o*u *s*e*l*e*u*k*o*s
*m*a*r*a*q*w*n*i*o*s *g*u*m*n*a*s*i*a*r*x*w*n.

De iuramento, ma\ tou\s2 e)n *maraqw=ni, pr eos, qui in Marathonia pugna obierunt, Demostheni memorato vide supra.

MARATHONIA urbs Thraciae, non procul ab Abderis. Steph.

MARATHOS urbs Phoeniciae. Mela l. 1. c. 12. Margath hodie Olivario. Syriae Ferrario apud oram et Phoenicis confinia, Balaneis proxima et Tripoli.

MARATHUS [1] vide IULIUS MARATHUS.

MARATHUS [2] decimus quartus Sicyoniorum Rex, regnavit ann. 20.

MARATHUS [3] urbs Acarnaniae, civis Marathenus, Gentile Marathusius. Steph.

MARATHUSA insul. prope Clazomeniam, Steph. a foeniculi copia sic dicta. Item oppid. Plin. l. 4. c. 12. l. 5. c. 31.

MARATONUS vide MACEDONIANI.

MARBACHIUS [1] Iohannes Lindaviensis, Argentorati docuit, huiusque Magistratus missu ut Concilio Tridentino interesset, A. C. 1551. eo [orig: ] disturbato [orig: disturbat˘] reversus, Casp. Hedioni in Pastoratu Ecclesiae surrogatus et Theologiae Prof. cratus est. A. C. 1552. Obiit A. C. 1581. aetat. 60. aliquot scriptorum Auctor. Melch. Adami Vit. Theolog. Coetreum, Hieron. Zanchii Collega fuit. Qui cum simul docerent Euangelium Argentorati, dissentire de quibusdam capitibus, ac ut plerumque in istiusmodi concertationibus solet, magis magisque Auditorum suorum animos distrahere coeperunt, circa A. C. 1560. Quo [orig: Qu˘] primum tempore audita fuere, Calvinianorum et Lutheranorum nomina schismatica (cum prius Euangelici omnes Reformatorum nomine designarentur) ac de duobus praecipue artieulis odio [orig: odi˘] implacabili disputatum, divina Praedestinatione ac Ubiquitate corporis Christi. Schisma dein vehementius actum, cum Ioh. Andreas Schmidelinus Theologus Wirtebergensis tandem librum Concordiae procudit, e quo velut equo Troiano, longe acriora Theologorum odia prosiluere [orig: prosiluŕre]. Georg. Hornius Orbe Imper. p. 50.

MARBACHIUS [2] Philippus fil. prioris, Basileae Baccalaureus et Philosophiae Magister A. C. 1570. creatus, Rostochii docuit.


image: s0049a

inde Rector Scholae Graeciensis in Stiria constitutus, A. C. 1574. post Theologiae Doctor Basileae renuntiatus, A. C. 1579. Heidelbergae Theologiam docuit, A. C. 1576. inde Electore Ludovico [orig: Ludovic˘] mortuo [orig: mortu˘], in Carinthiam vocatus Claudiforiani Gymnasii Rectorem egit. Tandem exstincto [orig: exstinct˘] fratre Erasmo [orig: Erasm˘] Theol. D. Argentorati illi in Professione Theologiae successit, A. C. 1593. defunctus A. C. 1611. aetat. 61. Pater Philippi ICti et Ulrici Ecclesiastae. Scripsit varia, quae videre est apud Paul. Freherum Theatro Viror. eruditione claror.

MARBACHUM oppid. Ducatus Wirtembergensis. Metel.

MARBODUS Episcopus Rhedonensis, in Aremorica, Gallus. Obiit A. C. 1123. Prosa [orig: ProsÔ] versuque varia scripsit, imprimis Poema in Canticum Canticorum, vitam Laurentii, etc. Vide ildebert. ep. 80. et 200. Sigebert. in Cat. c. 159. Sixtum Sen. l. 4. Bibl. S. Baleum et Pitseum. de scr. Angl. Lilium Girald. dial. 5. Poet. Sirmond. in not. ep. Goffr. l. 3. ep. 14. Chenu de Episc. Gall. Argentreum et Augustin. de Pas, Hist. Brit. Duc. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 44. de Poet. c. 6. Alius Marboldus, vel Marbodaus, Gallus, carminis auctor, de gemmarum lapidumque pretiosorum formis, natura et viribus, quod Coloniae impressum, A. C. 1539. cum notis Alardi Amstelredami et Pictorii Villigensis. Vincentius Bellovac. l. 9. spec. nat. Barthol. Anglicus, l. 16. Gesner. in Bibliothe. Voss. de Poet. Lat. c. 6. etc.

De MARBUCH Conradus vid. Conradus.

MARBURGUM vide Amasia et Martisburgum.

MARCA [1] nomen Comitatus in Germania veteris; cuius Dynastae ab Aelio Gracili, non satis quidem certa [orig: certÔ] fide, arcessuntur. Iustiniano II. Imperat. coaevo, qui ducta [orig: ductÔ] in uxorem Beatrice, Theodorici Teysterbandiae (inter Clivenses Batavosque mediae) Comitis filia [orig: filiÔ], Clivia [orig: CliviÔ] potitus, Teysterbandiae Cliviaeque Comitatus dignitatem, a Pipinis, Franciae tum Maioribus Domus, acceperit. Mansit titulus huius posteritati, per aliquot saecula: quae, processu temporis, in Clivensem et Teysterbandiam Lineas distincta est, cum Ludovici (defuncti A. C. 829.) filii Eberbardus Rupertusque, ex paterna fraternaque hereditate, iste Cliviam, hic Teysterbandiam sortiretur; quorum illis titulus, donec ipsi esse desinerent, duravit: his non idem nominis sui amor; quo [orig: qu˘] posito [orig: posit˘] A. C. 860. Theodoricus eiusque fil. Adolphus, ab Altena castello, prius Wolfeshagen vocato: Eberhardus, Adolphi frater, a Bergensi terra, denominari maluere [orig: maluŕre], uterque ab Henrico Aucupe votorum damnati. Sed et Altenae nomen tandem displicuit, quod imperante Friderico [orig: Frideric˘] IL Adolphus, Marcani Comitatus [orig: Comitatűs] vocabulo [orig: vocabul˘], comparata [orig: comparatÔ] filii Marca [orig: MarcÔ], commutavit: Ita sui Clivensibus, sui Marcanis Comites, utrique Ludovico [orig: Ludovic˘] prognati fuerunt: qui tamen Comitatus iterum coaluere [orig: coaluŕre] in Adolpho; qui, emortua [orig: emortuÔ] Eberhardi stirpe, abdicato [orig: abdicat˘] Ubiorum Praesulatu, agnationis nuptiarumque iure, civium voto [orig: vot˘], Theoderico successor a Caesare datus, Cliviae ditioni, etiam Marcam, fratris Engelberti morte vacuam A. C. 1360. adiecit. Postea Bergensis etiam atque Iuliacensis Comitatus (quem posteriorem Henrico Aucupi acceptum ferunt) accessere [orig: accessŕre]; tam feici istius familiae fato [orig: fat˘], ut in spsam unam concederent, quaecumque Iuliaci, Bergae, Cliviae, coeterarumque ditionum Comites atque Dynastae omnes, ut volunt, ex Gracilis stirpe, plures per prosapias diducti, unquam habuerunt. Pfannerus de praecipuis Germ. Principp. gentibus c. 2. Hinc itaque Marcana familia, in Germania illustris, quae cum Clivia veteri eadem esse creditur, et a Marcano Comitatu nomen accepit, ut dictum. Praecipuus ramus fuit ille, cui pisa post Clivia, et deinceps Iuliacensis atque Montana hereditas, cum titulo Ducali, obtigit: nec minus in Gallia Ducatus Nivernii aliaque. Sed omnis ille pridem exaruit. Porro ex Eberha rdo [orig: rd˘] Adolfi, qui Margaritae Cliviae maritus, atque praefatae lineae conditor fuit, fratre, alii rami succrevere [orig: succrevŕre]; Arenbergius, Bullionius et Lumainius; quorum primus defecit in Margareta, a qua ad Lignesios, ob maritum Iohannem de Lignes, successio delata est: alterius bona ex parte ad Turrios delata sunt, sed Comites de Mauleurier praetensionem non omiserunt: Ex terito, cui Sleidae cognomen etiam accessit, solus superest Franciscus Comes de Marca, cuius Maiores sic habent. Iohannes de Marca Dn. Arenbergae, qui obiit A. C. 1469. pater fuit, ex Agnete seu Anna (filia Roberti Comitis Virnenburgi) Wilhelmi de Marca Dn. de Lumain, defuncti A. C. 1481. Hoc [orig: H˘c]. et Iohanna [orig: IohannÔ] de Schonhoven; genitus Iohannes. obiit A. C. 1481. relicto [orig: relict˘], ex Margareta Runckelia (filia Theodorici Dn. de Runckel ) filio [orig: fili˘] cognomine; cui Margareta de Wassenaer (fil. Iohannis Du. de Wassenaer et Iodocae seu Iosinae, Iohanne Comite Egmondae genitae (peperit Philippum Comitem Marcae, qui decessit A. C. 1613. pater, ex Catharina Manderscheidia (filia Theodorici Comitis et Ericae. Waldecciae) Ernesti Comitis de Marcae et Schleidon, defuncti A. C. 1653. quo [orig: qu˘], et Sibylla [orig: SibyllÔ] Zollerana [orig: ZolleranÔ], (filia Iohannis Georgii Principis de Hohenzollern ) natus est, praefatus Franciscus Comes, vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Eur. Part. II. p. 97. Hodie Marca sub Electore Brandenburgico est. Vide quoque supra in Clivia et Iuliacum.

MARCA [2] Papiae pondus unius librae: melius Iohanni de Ianua, media libra. In Chronico Moguntino, auri libra habet duas marcas auri. Itaque Marca duplicata libram efficit, quae dividitur in uncias 16. uncia subdividitur in 8. drachmas, vel 24. scrupulos seu denarios, quorum quilibet constat 24. granis. Quo [orig: Qu˘] modo [orig: mod˘] uncia constat 576. granis, ut libra 9216. At auri examinatores, vulgo Essaieurs Gallis, examen tam accuratum instituunt, in auri bonitate probanda, ut ipsum granum in 512. minores particulas dividant. Vide plurima hanc in rem apud Car. du Fresne in Glossar. ubi inter alia Marcae aureae quoque meminit, praestationis apud Francos notae', quae ab Officialibus praestari folet, cum codicillos dignitatis suae impetrant, cuiusque mentio


page 49, image: s0049b

occurrit in Ludovici XI. Volum. I. Ordination. fol 117. Ubi describitur Charta mensis Iulii A. C. 1466. qua vetantur Commissarii Regii in terris Ducis Burbonensis, franca feoda, novos aquestus, vel Marcas aureas, de Notariis exigere etc. De voce Marca porro sic Gronovius, Marca, apud veteres Scriptores verum Francicarum, bes fuit librae argenti Francicae. id est, 160. denarii, tredecim solidi triens, sive quatuor denarii. Matthaeus Parisiensis in Henrico III. Centum et quatuor Marcas bonorum et legalium Esterlingorum, tredecim solidis et quatuor sterling is pro Marca qualibet comput atis etc. Vide Ioh. Frider. Gronovium de Pecunia Vet. l. 3. c. 6. ubi de acra terrae, Marcae argenti ab Agrimensoribus assimilata [orig: assimilatÔ], supra voce libra.

MARCAE, APUD DIVERSAS GENTES, VARIAE, EX EODEM.

Marca, Anglicana, de qua Matthaeus Paris. A. C. 1235. p. 286. et Matthaeus Thorn in Chron. p. 2107. eadem cum Rupellensi, pro 13. solidis et 4. denar. esterlingis computatur. At sub Henrico I. Rege videtur fuisse tantum pondo 6. solidor. et uniusdenarii. Marca Aurea, praestationis species, apud Gallos, vide hic [orig: hţc] supra. Marca Danica, alia fuit argenti et auri, alia aliorum ponderum: et marca quidem auri puri et argenti defaecati 8. unciarum pondus habuit; marca vero aliorum ponderum, idem fuit quod semis et sex unciae Romae etc. Petrus Resenius ad Ius Ant. Canuti II. Marca Germanica (et ipsum vocabulum Germanicae originis esse, docet georgius Agricola, de Restituendis pond. p. 243.) videtur fuisse 20. solidorum, quot marca dicitur ponderare, in Speculo Saxon. l. 3. artic. 45. ž. 3. Marca Hispanica, sic describitur, apud Ioannem Marianam de Ponderibus et Mensurisc. 9. Aurifices marcum (namque et hoc [orig: h˘c] genere vox occurrit) boc est, uncias octo auri quidem dividunt in Castellanos 50. quod genus pouderis et nummi est drachma [orig: drachmÔ] maioris atque denario [orig: denari˘] Romano [orig: Roman˘]. Castellanus in octo tomines dividitur: tomin in 12. grana. Argenti autem marcum dividunt, in uncias 8. unciam in totidem octavas sive drachmas, octavam in grann 75. stc Marcus argenti aurique eundem granorum numerum continet. Marca Lemovicenfis, in Gallia, appendit 13. solidos, obols esterlingos. Marca Ponderosa, nempe Germanica, appendit 26. solidos, ex Weichbild Magdeburg. artic, 44. ž. 3. Marca Rupellensis, in Gallia, solidorum est 13. denarior. esterlingorum 4. alias Anglicana, de qua dictum. Marca Trecensis, in eodem Regno, appendit 12. solidos, 11. denarios esterlingos: nec in Gallia tantum, sed et in Germania, Anglia, Hispania, Flandria, aliisque Europae provinciis, in publicis praesertim commerciis, in usu fuit et nominabatur. Forte quia in Nundinis Campaniae seu Trecensibus, quibus paucae in Europa conferendae fuerunt, eiusmodi pendere Mercatores utebantur. Aliter Marca Regia, Gall. Mare le Roy, in Chartis A. C. 1306. et 1309. in Probat. Histor. Castilionea p. 97. et 162. ubi demonet is Comitum S. Pauli et Blesensis fusius agitur. Marca Turonensis, ibidem appendit 12. solidos 11. denar. obolos esterlingos: ad quam marcam appendebantur monetae Regum aliorum que, quae Turonenses vulgo dicebantur, etc.

MARCA [3] seu MARCHA, facultas est a Principe subdito concessa, (qui iniuria [orig: iniuriÔ] affectum se vel spoliatum ab alterius Principis subdito queritur, de qua ius ei negatur) in eiu sdem Principis marchas, h. e. limites seu terminos, transeundi sibique ius faciendi, ut habet Bretius de Superiorit. Regis l. 2. c. 17. Gallis vulgo, Droit de marque et de represailles. Cuius mentionem in Regestis Parlamenti saepius fieri, testatur Car. du Fresne. In eo enim quod Olim inscribitur, Mandatum Curiae descriptum legitur, quo [orig: qu˘] iubetur Ludovicus Rex Siciliae uni e Regiis subditis, qui a praedonibus in mari spoliatus fuerat, ius dicere, cum marcae comminatione, nisi id fiat. Ibidem exstat Ep. Caroli V. Regis Franciae ad Martinum Arragoniae Regem, qua [orig: quÔ] ius se facturum pollicetur eius subditis, qui a Francis se in mari spoliatos querebantur, ut marca vitaretur, 5. Martii A. C. 1396. Denique in Regesto ordinatienum Barbin. Idem refert, haberi extin ctionem marcarum con cessarum Occitanis et Bellicadren sibus, contra cives Avenionensis Civitatis et Comitatus [orig: Comitatűs], decretumque, ut in posterum nullae concederentur, nisi a Rege vel a Curia Parlamenti, d. 13. Iunii A. C. 1443. etc. Vide eum in Glossario, et plura de hoc Marcarum iure, apud laudatos illi, Chopinum de Dom. l. 3. tit. 25. Iac. a Canibus et Martinum Laudensem l. de Centract. marit. c. 10. Cardinum Bretium de Superioritate Regis l. 2. c. 17. Alios. Aliud est, quod apud Pictones, Andegavos et Armoricos, vulgo [orig: vulg˘] Marchas vocant, fenda scil. vel praedia in harum provinciarum sita limitibus, quae singularum iurisdictioni pro parte, vel, ut aiunt, ex praeventione obnoxia sunt, de quibus copiose egit Gabriel Hullinus Tract. Gall. de la nature et usages des Marches separantes les Provinces de Poitou, Bretagne et Aniou, Nannetis edito A. C. 1616. cuius meminit idem, loc. cit.

MARCA [4] vide MARKA.

MARCA [5] Christiana filia Georgii Ludovici Comitis Leonstenii, A. C. 1633. defuncti, ex Elisabetha Iuliana Comite Erpacensi. Nata Venetiis, Gabrieli Oxenstiernae Regni Sueciae Marescallo nupsit: ei iura sua in hereditatem paternam et maternam in pacificatione Monasteriensi fervantur.

De S. MARCA Iacobus, vide Iacobus.

MARCA Ancona hodie appellatur ea Italiae regio, quae olim Picenum dictum fuit. Ab Isauro flumine usque Druentum amnem, inter Adriaticum mare, et Apenninum montem porrigitur. Valdensibus, circa A. C. 1330. referta furt, ut scribit


page 50, image: s0050a

Antonin. Archiepiscop. Florentin. part. 3. tit. 21. c. 5. ž. 1. Habet haec regio agrum fertilem, omnis generis frugum copiam producentem, sed lignariis quam frumentariis tructibus longe est praestantior. Silius eius laudem praecipuam in oleis laudat. Urbs primaria est Ancona; Item Aelia Ricina, quam hodie Recanati vocant. Non longe abhinc est Lauretanae imaginis fanum, validissimo [orig: validissim˘] muro [orig: mur˘] cum vico illi adhaerente cinctum, et multum totius Europae hominum peregrinationibus, Religionis ergo, celebre.

De MARCA Petrus, vide Petrus.

De MARCA Nova Iohannes, vide ibi.

MARCA Hispanica dicebant aevo [orig: aev˘] Ludovici Pii, Caroli et seqq. quae hodie Catalonia.

MARCAEUM mons Troadis iuxta Gergithem. Steph.

MARCALA Armeniae minoris urbs. Ptol.

MARCANA seu MERCANA, vulgo quoque Mercana, urbecula Dalmatiae, Episcopalis sub Archiepiscopo Ragusino: cui perpetuo unitus est Episcopatus Tribunensis. Sita erat in insula maris Adriatici, circuitu tantum 4. milliar. sub dominio Rei publ. Ragufinae; nunc in ruderibus iacens, vix 3. aut 4. habet domos.

MARCASIUM Radulfi vulgo Marche rous corrupte pro Marchais-Raoul, aut Marcheroul, castrum Galliae in dioecesi Rothomagensi, cum Monasterio Praemonstratensium Monachorum, Abbati suo subiectorum. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Monasterium Villare.

MARCASSITA vide Pyrites.

MARCELLA [1] mulier Romana, quae cum a matre rogata esset: Gauderetne se nupfisse? Ita valde, respondit, ut amplius nolim.

MARCELLA [2] filia Octaviae, sororis Augusti, ex Marcello, nupsit Agrippae, dein nurus Marci Antonii facta, peperit Lucium Antonium, qui Massiliae dein obiit. Habuit sororem minorem natu cognominem.

MARCELLA [3] discipula Hieronymi, septimo [orig: septim˘] coniugii mense marito [orig: marit˘] orbata, in posterum S. Scripturae lectioni se totam addixit, Paulae et Eustochiae familiaris. Origenistis, qui Romae suborti, acriter se opposuit, tantumque effecit, ut damnarentur. Obiit paulo post Romam a Gothis captam, A. C. 409. Hieronym. in vita eius, ad Principiam, ep. 8. etc.

MARCELLEA festa quaedam Syracusis in honorem Marcelli instit uta, quod is in Sicilia optime rexisset. Cicer. 4. in Verr. et Cael. Rhodig. l. 18. c. 12.

MARCELLIACUM oppidul. Galliae in Tricassibus, ad confluentes Albae et Sequanae: Marcilli sur Aube, vel Marcilli ou faut Aube; ab aliis Marcilli sur Seine dictum. Ibi quotannis iuvenes nudi cursu contendere consueverunt, propofito [orig: propofit˘] praemii loco [orig: loc˘] panno [orig: pann˘]. Qui igitur unum milliare primus confecerit, is praemium capit, puellis carus et bona [orig: bonÔ] conditione usurus: Sic et Iudaei Romae per tres dies ante caput ieiunii cursu certant. Est et in Cadurcis ad fluv. Sellam Sele, oppid. Marciliacum, vulgo Marsiliac, illustre Monasterio [orig: Monasteri˘] eiusdem nominis, a Leutado et Anseberto exstructo [orig: exstruct˘], neque procul ad eundem fluv. Figiacum Figeac, Monasterio [orig: Monasteri˘] veteri clarum. Hadr. Vales. Notit. Gall.

MARCELLIANA Antonino locus Lucaniae, apud Atinam oppid. teste Celso Cittadino [orig: Cittadin˘], inter Calorem et Caefatianam.

MARCELLIANUS Dux potentissimus, in Dalmatia, post Aetii mortem, rerum potitus est. Inde tamen ab Imperat, Leone abstractus, eius hortatu, Vandalos Sardinia [orig: SardiniÔ] feliciter pepulit. Ceterum Marcelliani dicti sunt, saeculo [orig: saecul˘] 4. Marcelli Ancyrani errores sectati, Concilio [orig: Concili˘] r. Constantinop. condemnati sunt, A. C. 381.

MARCELLINA impudentissima femina, quae sub Aniceto Episcopo Romae, Gnosticorum sectam introduxit, ingenio [orig: ingeni˘] et forma [orig: formÔ] plurimis inescatis. Irenaeus, l. 1. c. 24. Epiphan. haer. 27. Item, soror Ambrosri, a Liberio laudata. Vide ambros. tract. de Virg. l. 3.

MARCELLINUS [1] Consul, an. Urb. Cond. 1093. Alius Consul. cum Aureliano Augusto, an. Urb. Cond. 1027. Item alius Romanus Pontifex 37. A. C. 296. Caio sucessit. Hic persecutione universali 10. sub Diocletiano vigente, quam Eusebius l. 8. c. 1. et 2. et 6. corruptis Ecclesiasticorum moribus ascribit, poenae metu, thuris granum Herculi, Iovi et Saturno, in Vestae templo, adolevit: A. C. 302. in se vero ftatim reversus, Diocletianum ipsum redarguit, et ad necem lubens se obtulit, A. C. 304. Balaeus l. 1. in vita eius. Successit Marcellus I.

MARCELLINUS [2] Comes Illyricus, sub Iustiniano, composuit Chronicon, ab A. C. 379. ubi hieronymus desiit, usque ad quartum Consulatum Iustiniani, qui incidit in A. C. 534. Imperii eius 8. Cui dein continuatio accessit, usque ad A. C. 566. Mire commendat hoc opus Cassiodorus, qui addit, illum quoque edidisse libros 4. de Constantinopoli et Hierosolymis. Editum est Chronicon huius auctoris ab Ant. Schoonhovio, Ios. Scaligero et Sirmondo, A. C. 1619. Vide Cassiodor. divinar Lect.

MARCELLINUS [3] frater tyranni Maximi, a Theodosio victus, Zosim. l. 4. Item Tribunus et Notarius Imperialis, cui munus suum in Africa exserecnti, Augustin. libros 3. de Remissione peccati, tractatum de Spiritu et Litera, egregium item opus de Civit. Dei dedicavit. Vir sapiens et agendi dexteritate inclitus, pacem Ecelesiae, a Donatistis turbatae, ardentissime expetiit; electusque ab Honorio hanc in rem, in celebri congregatione pro Orthodoxis sententiam tulit. Hinc calumniis schismaticorum impetitus, a Marino, quem Honorius contra Heraclinum rebellem in Africam miserat, tamquam horum motuum conscius, e medio sublatus est, A. C. 413. Augustin. de gest. cum. Emer. Hieronym. l. 3. contra Pelag. etc.

MARCELLINUS [4] Presbyter, iunctus Faustino, ad Ursicini, qui, contra Damasum, Episcopum se creari curaverat, partes se applicuit: Schisma dein Luciferianorum quoque


image: s0050b

amplexus. Item Anglus Benedictinus, cum decem aliis in Germaniam Frisiam que missus, Euangelium ibi per ann. 70. annuntiavit. Auctor vitae S. Suiberti, S. Willebrordi, et aliquot operum historicorum. A. C. 766. Pitseus de Script. Angl. p. 152. Suffridus Petri, de Script. Fris.

MARCELLINUS [5] Historiae Graecae scriptor, ex qua solum superest dissertatio de Thucydidis vita [orig: vitÔ], et eius genere dicendi, quae Historico huic praemitti solet. Arbitratur Vossius eundem esse, cuius in Hermogenem de Statibus commentarios una cum Syriano et Sopatro excudit Aldus. Quin et Conradi Gesneri suspicio est, non alium hunc esse ab Ammiano Marcellino, cuius ex 31. historiarum libris exstant libri 18. Nempe quia Ammianus ille Graecum se fuisse dicit extremis. l. 31. verbis, et phrasis ipsa satis hoc prodit. At satis constat, ammianum illum vixisse sub Gratiano, et Valentiniano Iuniore. Altero [orig: Alter˘] quoque argumento [orig: argument˘] aetatem eius osten dere idem conatur, nempe quia Marcellinum dicat Suidas fuisse familiarem Sallustio philosopho. Eum censet esse Sallustium praetorio praefectum, qui Valentinianum designavit Imperatorem, ut Suidas ait. Sed scrupulum inicit, quod Suidas Sallustium hunc distinguat a Sallustio philosopho; Adde, quod non videas, unde Marcellinum, quem Principem Dalmatiae, et Illyridis fuisse dicit Suidas, colligi possit, eumpse esse, ac qui Graece historias emisit. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 18.

MARCELLINUS [6] vide Ammianus, Fabius,

MARCELLIUS a Tiberio Caesare Iudaeae praefectus.

MARCELLUS [1] Marcus Claudius Romae Consul quinquies fuit, an. Urb. Cond. 532. natura [orig: naturÔ] vir ad bellum propen sus, acer ac strenuus: ad carteras vitae partes humanus atque modestus. Graecae vero disciplinae, ac studiis dicendi addictus, quae tamen per bellorum occupationes, non usque adeo illi assequi licuit. Tunc praedam et arma secum auferens ad Collegam Cornelium regressus est, per id tempus adversus Gallos infeliciter dimicantem: ut venit, Rege Viridomaro [orig: Viridomar˘] vel Britomaro [orig: Britomar˘], singulari certamine occiso [orig: occis˘], Mediolanum ac Collegam obsidione liberavit. Posthaec decretus est a Senatu soli Marcello triumphus. Syracusas intra triennium cepit, cuius subiectam oculis magnificentiam ac splendorem, circumspiciens, diu illacrymasse [orig: illacrymÔsse], fatumque Archimedis Geometrae, cuius admirandis machinis tamdin impeditus fuerat, aegerrime tulisse fertur. Cum Annibale, post Cannensem cladem, congredi ausus est: quem et Nola expulit, sicque primus vinci posse docuit. Annos supra 60. natus, quintum agens Consulatum, inter pugnandum iam semel praelio [orig: praeli˘] infelix lata [orig: latÔ] transfigitur lancea [orig: lanceÔ]. Eius clarissima progenies ad Marcellum usque Caesaris nepotem propagatur, quem Octavia Caesaris soror, ex C. Marcello suscepit. Vide infra. Plut. in Augusti, Marcelli, Annibalis vita: Liv. Dec. c. l. 3. 4. 5. 6. et 7. Illius cadaver, viri virtutem admiratus Annibal, magnifice sepeliri iussit, sed annulo [orig: annul˘] signatorio [orig: signatori˘] ad dolum usurus frustra fuit. Videantur quoque Aur. Victor. de Vir. Ill. c. 45. Flor. l. 2. Polyb. Eutrop. Oros. etc.

Caius MARCELLUS Octaviae, sororis Augusti, maritus, ex ea Claud. Marcellum suscepit, magnam Romae et libertatis spem, populi Romani delitias, quem cum M. Agrippa [orig: AgrippÔ] Caesar subfidium dominationis adsciverat, in quem imperii onus reclinaret. Adolescens animo [orig: anim˘] alacer, ingenio [orig: ingeni˘] potens; frugalis et continens, patiens laboris. Obiit fraude Liviae apud Baias, non sine crimine ipsius Augusti. Vide Scaligerum ad Propert. Fuit hic ab Augusto adoptatus anno [orig: ann˘] 16. aetat. inciditque in valetudinem, ac 18. obiit, cum aedilitatem gereret: Eitantum pueritiam egresso (ut inquit sueton. in Aug. c. 63.) Augustus Iuliam suam filiam ex Seribonia nuptui dedit, deinde, ut is obiit, Marco Agrippae. Huius adolescentis generosam indolem describit Virg. l. 6. Aen. deflens immaturum eius obitum aliquot versibus, quos recitavit coram Augusto et Octavia: Sed ubi tandem ad nomen Marcelli ventum est, perculsa dolore filii demortui mater, decidit, quasi intermortua, silentioque [orig: silenti˘que] imperato [orig: imperat˘], iussit pro singulis versibus dena sestertia numerari, quae valent ducentos aureos. Sic is 5000. aureorum pro 18. versibus reportavit, qui sic incipiunt apud virg. l. 6. Aen. v. 860. ad calcem:

Atque hic Aeneas una (namque ire videbat
Egregium ferma [orig: fermÔ] iuvenem, et fulgentibus armis, etc.

Vide Suet. in Aug. et Plut. in M. Cl. Marcello.

MARCELLUS [2] I. Episcopus Romanus, post Marcellinum A. C. 304. Maxentium precibus a persecutione sanctorum avertere nisus, fustibus caesus, urbe expulsus, mox retractus, et ad sordida officia, veredosque equos curandos damnatus, obiit A. C. 309. Successit Eusebius.

MARCELLUS [3] II., prius Marcellus Cervinus dictus, successit Iulio III. a. C. 1555. Hic misera [orig: miserÔ] Pontificum conditione deplorata [orig: deploratÔ], dicere solitus est: Non videre se, quomodo, qui fastigium hoc altissimum tenerent, saluti suae censulere possent. Guicciardin. l. 3. Obiit die 22. sedis, quod nomen non mutasset [orig: mutÔsset], ut creditum. Alii tamen veneno [orig: venen˘] ipsum peremptum tradunt. Genebr. l. 4. Chron. Panvin. in eius vita. Hieron. Scripandus, in ep. Princ. etc. Eum exepit Paulus IV.

MARCELLUS [4] Episcopus Ancyranus, Arianae impietati in Concilio Niceno fortiter obnixus, in Concilio Tyrio Athanasii condemnationi, pari zelo [orig: zel˘], se opposuit, neque in Concilio Hierosolymitano, Arii receptioni annuere ullatenus voluit. Hinc ab Arianis acerrime exagitatus, maxime postquam contra Asterium Sophistam, de subiectione Domini Nostri Iesu Christi scripsisset, et sede, surrogato [orig: surrogat˘] Basilio [orig: Basili˘] quodam [orig: qu˘dam], pulsus. Romam venit, postea Ancyram reversus, A. C. 338. Inde hostium violentia [orig: violentiÔ] denuo exturbatus, Sardicensi Synodo [orig: Synod˘] tandem absolutus sedique suae restitutus est. Postea tamen errasse in fide, et tempore S. Basilii propterea


image: s0051a

condem natus legitur. Athan. apol. 2. Hilar. adv. Arian. Basil. ep. 52. Theo doret. l. 2. Socrat. l. 1. Sozom. l. 2. et 3.

MARCELLUS [5] Melicus Burdigalensis, sub Theodosio, A. C. 388. Scripsit de Medicamentis empiricis, Physicis, rationalibus. Iustus in Chron. Medic. Vander Linden de Script. Med. Alius Bergomas, Rhetor scripsit Adrianum, seu de Regno. Suid. Item, fil. Marci, praefectus urbis. Vide Marcellus Veius.

MARCELLUS [6] Cornelius Eques Rom. adversis L. Silani abreptus, tamquam conscius incesti, et dirorum sacrorum cum Lepida: appellato [orig: appellat˘] tamen Principe damnationem evasit. Tacit. l. 16. Annal. c. 8. Vide et Cornelius.

MARCELLUS [7] Donatus Medicus Mantuanus. Scripsit de medica Historia, libros 6. de Variolis et Morbillis, etc.

MARCELLUS [8] Granius vide Granius.

MARCELLUS [9] Marcus vide Marcus.

MARCELLUS [10] Palingenius Poeta, auctor Zodiaci vitae, librorum 12.

MARCELLUS [11] Palonius Romanus auctor poematis, de Gallorum ad Ravennam victoria A. C. 1512 obtenta [orig: obtentÔ], librorum 2. Rubeus in hist. Raven.

MARCELLUS [12] Sidites dictus tempore Marci Antonii. De Medicina versibus scripsit, de Piscibus quoque tractatu edito. Cassiodor.

MARCELLUS [13] Vergilius Secretarius Florentinus, A. C. 1506. Medicos quosdam tractatus, plurimi aestimatos, edidit. Iustus in Chron. Medic. Vander Linden Script. Med.

MARCELLUS [14] praenomine Veius, Eques Romanus cuius praedia h. e. prata, et oleae, intercedente via publica [orig: publicÔ] in contrarias sedes fuerunt transgressa, quod maxime mirandum est. Plin. l. 2. c. 83. lege Vectius pro Veius. Erat autem Neronis Imperatoris procurator, praediaque eius in agro Marrucino fuere [orig: fuŕre].

MARCELLUS [15] Ulpius dux vigilantissimus Commodi Imperatoris, vicit Britannos, A. C. 186. Dion. l. 72.

MARCELLUS [16] Vectius vide Vectius.

MARCHADAE Troglodytici populi in Africa [orig: AfricÔ] circa sinum Arabicum. Plin. l. 6. c. 29.

MARCHALSIA seu MARESCALCIA, carcer curae et fidei Mareschalli Banci Regii, apud Anglos, commissus, qualis ille in suburbiis Londinensibus, the Marshally dictus. Vide Henricum Kuygthonem A. C. 1330.

MARCHARIZATI apud Camillum Peregrinum in Histor. Prin cipum Longobard. in Capitulari Radelchisi c. 24. Expellamus de ista provinicia nostra omnes saracenos --- Praeter illos, qui temporibus DD. Siconis et Sicardi fuerunt Christiani, si marcharizati non sunt: Vossio vox Punica est. At Carolus Macer, qui linguam hanc vernaculam sibi esse ait, voce hac indigitari vult, in Marchia (h. e. territorio Marchionis) adscriptos, in Hierolexico. Vide quoque supra in voce Margarita.

De la MARCHE Oliverius, vide Olivier.

MARCHELMUS Anglus, frater Marcellini, discipulus S. Willibrordi, et postea gregorii Episcopi Ultraiectini: doctrina [orig: doctrinÔ] et pietate illustris. Idololatrarum conversioni intentus, S. Ludgeri somnium, edito [orig: edit˘] scripto [orig: script˘], interpretatus est A. C. 772. Pitseus, de illustr. Angl. script. p. 155.

MARCHENIUM vulgo Roxburg, oppid. Scotiae, in Angliae confinio. Forte Alta Ripa veteribus.

MARCHESNEJUM locus Galiae, inter Ligerim et Lidericum, seu inter Castrumduni et Balgentiacum positus, in Carnutibus: vulgo Marchenoir, quasi Mariscus niger. Mariscus autem idem, quod palus et lacus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

MARCHETA seu MARCHETUM, Iurisconsultis Anglis significat praestationem, quae pro prima nuptiarum nocte exigebatur olim apud Scotos, a voce Marca: quod, ut ait Buchananus l. 7. Malcolmum III. uxoris suae praecibus concessisse ferunt, ut primam novae nuptae noctem, quae Proceribus per gradus quosdam ex lege Eveni debebatur, sponsus dimidiata [orig: dimidiatÔ] argenti marca [orig: marcÔ] redimere posset, vide LL. Burgorum Scoticorum. Quo etiam referendum id, quod habent LL. Hoelii Boni Regis Walliae c. 21. Nemo foneminam det viro, antequam de mercede domino reddenda fideiussorem accipiat. Puella dicitur esse desertum Regis et ab hoc Regis est de ea amachyr (i. e. pretium virginitatis) habere. Quantum autem quaelibet Sponsa solvere fuerit coacta, vide Regiam Maiestatem l. 4. c. 31. ubi inter alias Marcheta filiae Comitis et Reginae 12. vaccae etc. At in Anglia, tantum eos, qui obnoxiae conditionis erant, non vero liberos homines, Marchetum spectasse [orig: spectÔsse], docet Bractonus l. 2. c. 8. aliique Auctores Car. du Fresne in Glossario laudati. Sed et scribit Dan. papebrochius ad vitam S. Foranni Abb. Walciodor. eam praestationem, pro redemptione primae noctis nuptiarum, a servis glebae exigi etiamnum a praediorum dominis, in Belgii, Frisiae et Germaniae aliquot tractibus. Ad quam consuetudinem etiam referendum, quod olim Ambianensis Episcopus in Gallia, in suos dioecesanos ius sibi competere asserebat, ut iis, qui noviter nuptias inierant, tribus primis noctibus, post celebrationem earum, una cubare non liceret, nisi certa [orig: certÔ] pecuniae summa [orig: summÔ] ei persoluta [orig: persolutÔ]: quod quidem abrogatum Abbavillensium petitione, Aresto [orig: Arest˘] Parlamenti Paris. 19. Martii A. C. 1409. uti refert idem Car. du Fresne ubi supra. Vide quoque Fletam l. 3. c. 13. ž. 1. et infra, in voce Nox prima.

MARCHIA [1] quae et Merchia quibusdam, Merche, provincia est parva Scotiae Australis, in confinio Angliae, a qua separatur Tweda [orig: TwedÔ] fluvia [orig: fluviÔ]. Eius praecipua urbs fuit Bervicum, nunc Angliae contributa. Habet ad Ortum mare Germanicum, ad Septentrionem Lothianam, ad Occasum Tuveoticam, et ad Austrum Northumbriam Angliae provin ciam.

MARCHIA [2] vulgo la Marche, quae etiam la Marche de Limosin dicitur, provinc. est Galliae, in Aquitania, estque pars


page 51, image: s0051b

septentrionalis Lemovicensis provinciae quibusdam, quamquam revera provinciam separatam faciat. habet ad Boream Bituricensem Ducatum, et ad Occasum Pictavensem, Dividitur in Superiorem, cuius caput Gueretum, Gueret, et Inferiorem, cuius caput est Oratorium, le Dorat vulgo.

MARCHIA [3] vulgo die Marck German. la Mark Gall. provinc. est Germaniae, in Westphalia, sub dominio Electoris Brandeburgici, cui obvenit ex hereditate Iuliacensi. Ibi oppidum primarium Hamum, ad Luppiam fluv. A Septentrione terminatur ditione Monasteriensi, ab Ortu Ducatu Westphaliae, a Meidie et ab Occidente Montensi Ducatu.

MARCHIA [4] vulgo Marck, castrum Germaniae in Marchia provinc. unde regioni nomen, ad Luppiam fluv. et prope Hamum oppid. medium fere inter Luppiam oppidum ad Ortum et Tremoniam ad Occasum 5. leucis distans, in Westphalia.

MARCHIA Anconitana quae Piceni maxima pars, la Marca d'Ancona, provinc. est ampla ditionis Pontificiae. Terminatur a Septentrione mari adriatico [orig: adriatic˘], ab Oriente Ducatu Urbinatensi, ab Occidente Aprutio [orig: Apruti˘] ulteriori, a [orig: Ô] quo separatur Truento [orig: Truent˘] fluvio [orig: fluvi˘], et a Meridie dividitur ab Umbria monte Apennino [orig: Apennin˘]. Eius urbs praecipua est Ancona, provinciae caput.

MARCHIAE ANCONITANAE URBES PRAECIPUAE

Aesis, Iesi. Ancona, Ancona. Asculum, Ascoli. Auximum, Osimo. Camerinum, Gamerino. Firmum, Fermo. Lauretum, Loreto, Macerata, Macerata.

MARCHIA Brandeburgica die Marck Brandeburg German. la Marck seu Marquisat de Brandebourg Gall. provinc. Germaniae, sub dominio Electoris Brandeburgici: Triplex est, nempe vetus Marchia, seu superior ad Occasum, vulgo Alte Marck, cuius praecipua Tangermunda; nova Marchia, New Marck, ad Ortum cuius caput Custrinum, ad confluentes Wartae in Oderam; et media Marchia, Mittel-Marck, quae in medio duarum, et aliis maior, cuius primaria Berlinum, ad Spreham fluvium, ubi Electoris sedes. Tota autem Marchia est in Saxonia superiori, ab Ortu in Occasum extensa, inter Pomeraniam et Ducatum Megalopolitanum ad Boream, et Saxoniae Ducatum Lusatiamque ad Austrum.

MARCHIAE BRANDEBURGICAE URBES.

Berlinum, Berlin. Brandeburgum, Brandeburg. Custrinum, Custrin. Driesa, Driesen. Francofurtum ad Oderam, Francfurt an der Oder. Gardelebia, Gardeleben. Havelberga, Havelberg. Lansperga, Landsperg. Lebusia, lebbuss. Rupinum, Rupin. Ratenovia, Ratenow. Spandavia, Spandaw. Stendela, Stendal.

Tangermunda, Tangermund.

MARCHIA Tarvisina la Marca Trevigiana provinc. est ampla Italiae, sub dominio Rei publicae Venetae, alias amplior, nunc autem continet territoria Tarvisinum, Cadorinum, Bellunense, et Feltrinum, inter provinciam Foro-Iulii ad Ortum et territoria Vicentinum et Tridentinum ad Occasum. Eius Primaria urbs est Tarvisium.

MARCHIA Venedorum German. Wendische Marck regio Croatiae contermina, olim ad Sclavoniam spectasse [orig: spectÔsse] videtur, Phil. Cluverius Introduct. Geogr. l. 3. c. 12. ž. 2. Tob. Pfannerus de praecipuis Germaniae Principum gentibus, c. 1. ubi de Gentis Austriacae titulis, et Phil. Iac. Spenerus Arte Herald. Parte Spec.

MARCHINA Martha, vide Martha.

MARCHIO originaria [orig: originariÔ] significatione, alius non est, vam Comes limitaneus, seu limitibus regionis cuiusdam praefectus. Marck enim limitem Germanis denotat. Unde in vita Ludovici Pii a Pithoeo tales Finium custodes dicuntur. Hodie varii Imperii Principes, licet limitum nunc defensores non sint, ex veteritamen consuetudine nomen retinent. Horum complures olim, vide Goldastum in corpore membr. Imp. Germ. tom. 1. Constit. Imp. p. 17. Hodie praecipui sunt Brandenburgensis, quem omnium primum Marchionem esse docet Munsterus p. 904. Misnensis, Badensis et Moraviae. Reliqui minorum sunt gentium, ut Hochbergensis et Rotelensis, quos hodie Marchiones Badenses repraesentant. Marchio Burgoviae, cuius dignitatis vices Austriacinunc gerunt: Marchio Nummeniae et Pontamussoni, cuius vices Lotharingus subit. Vide Limnaeum Enucl. l. 2. c. 15. ex quo unum hoc adiciam: Marchionatum Misniae, institutum esse ab Henrico Aucupe Imperatore A. C. 931. contra Milzenos, uti Ditmarus Vandalos vocat: an ad reprimendas excursiones Hungarorum et Sarmatarum, ut volut Beutherus in geneal, an contrz Bohemos, ut sentit Philippus in Chorn. Brandeburgicum contra henetos: Landsbergicum contra Sorabos: Lusatum contra Polonos et Silesios; Slesvicensem contra Danos: Antverpiae tandem Marchionatum a Dieterico I. Galliae Rege initium habuisse: quemadmodum Austriae et Stiriae a Carolo M. contra Hungaros, constitutus est. Apud Scriptores mediae aetatis etiam vox Margravii in uss est, seu Mergracii, ex Mera, i. e. Maior, et Grave, distinguit tamen voces has Mergrave et Margrave ex Ll. Ed. Conf. c. 35. ubi habetur: Teutonici etiam et Frisones, et Flandrenses Comites suos Mergreve, quasi maiores dominos vel bonos pacificos vocare solent, Henr. Spelmann. Gloss. Arch.

MARCHIOFINNI populi Scandiae fuere [orig: fuŕre], versus Rubeam promontorium, ubi nunc Lapponia Norwegica seu Praefectura Wardhusia, in parte Borealiori Norvegiae, et tractus Finmarchia.

MARCHPURGUM urbs Stirar metropolitana ad Dravi fluv. sinistram ripam. Metel. Marciana castra Amm. Marcellin. 4. leuc. a Paetovio in Occasum Vide Marciana castra.

MARCHUBII Africae propriae populi Plin. l. 5. c. 4. qui


page 52, image: s0052a

Malchulii Ptol. populi Mauritaniae Caesariensis.

MARCI Notitiae Imper. memorati, cum ait: Sub dispositione Viri Spectabilis Ducis Belgicae Equites Delmatae Marcis in littore Saxonico: Cluverio sunt, ubi hodie Marquise, paulo supra portum, Amblitolium. Valesio potius ubi Merq, locus maritimus, in ter Calesium et Gravenengas, a quo agro circumiacenti nomen. Dicitru enim la terre de Merq, vel le pays de Merq, i. e. ager pagusque Marcensis. marcos Lambertus Ardensis Ecclesiae Presbyter in Hist. MS. Comitum Gisnensium, ante ann. 460. composita [orig: compositÔ], vocat Mercuriticum territorium. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

MARCI Villa olim, postea Marvilla dicta, vulgo Marville, Posito est et Praepositura Belgii, in Ducatu Luciliburgensi, ad rivum vel amniculum Vesinum Vezin sita, quem Chares defert in Mosam, infra Duciacum, inter Mosomagum atque Sedanum, Merville vero Miraniacum est, vide in hac voce Hadr. Vales. Notit. Gall.

MARCIA [1] concubina Commodi Imperatoris caede ipsius notissima, cuius meminit Lamprid. in Commodo c. 8. et Herodianus in eod. l. 1. c. 17. Dioni dicitur *marki/a h( tou= *kouadra/tou pallakh\, Casaubon. ad Lamprid. loc. cit. Vide in Martia. item in voce Amazonia.

MARCIA [2] Otacilia Severa, Augusti Philippi Severi uxor, celebratur in multis nummis antiquis. Eam Religionis Christianae sacris imbutam fuisse, plerique autumant, quo [orig: qu˘] factum, ut Philippum quoque, uxoris graiia [orig: graiiÔ], aequiorem piis, palam Christianum fuisse, Eusebius aliique multi scripserint; Casaubon. Not. ad Historiam Aug.

MARCIA [3] Proba Regina Britonum, uxor Guithelini, prudentia [orig: prudentiÔ] illustris. Mortuo [orig: Mortu˘], ornando regno, et educando Sisillo, filio unico, intenta: leges Martianas promulgavit, a Gilda Sapiente Latine, Alfredo Rege vero Saxonice versas. Polydorus Virg. Duchesnius, et. Hist. Angl. Pitseus de Script. Angl. p. 66. Vide Martia Proba.

MARCIA [4] oppid. Baeticae esse, in Vandalitia clarum, quod hodie Marchena dicitur, ex antiquis eius loci marmoreis inscriptionibus docet Car Clusius: inter Hispalim 8. et Ursolem 4. leuc. ab Astigi. 6. in Notolybicum.

MARCIA Lex a Marcio Censorino lata est. Ne cui bis Censuram gerere liceret, vide Plut. in Coriolano: Alia a L. Marcio Philippo Tribuno Plebis Gracchanae similis, vide Cicer. in Offic. quam tamen ipse facile antiquari passus est. Alia a Q. Marcio C. Atinio Tribunis Plebis an. Urb. Cond. 557. lata ad populum: Vellent, iuberentne cum Rege Philippo. pacem esse, Liv. l. 33.

MARCIANA Castra Ammiano, Marburg Lazio oppid. Stiriae, in Pannonia superiore ad Savum fluv. a Partovio 4. in Occasum leuc. inter Celeiam 8. et Graecium in Boream 6.

MARCIANAE vulgo MARCHIENES, locus Flandriae, non procul ab oppid. Duyco, ad Scarpam fluv. in dioecesi Atrebatensi: ubi Monasterium ab amando Antistite Senonensi exstructum. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

MARCIANI Sodales qui Divi Marci Imperatoris sacra curabant, memorantur Capitolino in Pertinace; c. 15. ubi propter A. Helvium Pertinacem Helvianos postmodum dictos esse additur.

MARCIANOPOLIS Moesiae seu Bulgariae urbs, vulgo Breslaw, inter Odissam et anchialam a Marciana Traiani sorore. Olim Episcopalis. Vide Amm. Marcellin. Iornand. Trebell. Pollio in Claudio II. Marmarii ibi Praesulis Maxime Orthodoxi, meminit L. de fide Cath. Cod. Theon. Zosimo *markianou= po/lis2, ubi pugnatum feliciter sub Claudio II. Pollio in Claudio. c. 9. Vide et Martianopolis.

MARCIANUS [1] vel MARTIANUS, Imperator Orientis. Natus in Illyrico, humili loco [orig: loc˘], ex patre milite, praelio [orig: praeli˘] contra Gensericum Vandalorum Regem in Africa infelicibus Asparis Ducis auspiciis commisso [orig: commiss˘], captus est: Quem cum Rex quiescentem sub dio ab Aquila, ne Solis aestus ei officeret, protectum animadvertisset, A. C. 431. mox liberum remisit Constantinopolim, postquam ab ipso pacem cum Vandalis aeternam stipulatus esset. Sic Fatis ostensus, post Theodosii Iunioris obitum a Pulcheria huius sorore, in Imperii torique societatem receptus est, ea [orig: ] tamen lege, ne ipsam annis iam gravem attingeret, A. C. 450. die 29. Iul. vel iuxta Chronicon Alexandrinum die 26. Aug. Tridoo [orig: Trido˘] post, Edicto [orig: Edict˘] contra hareeticos promulgato [orig: promulgat˘], Episcopos Pfeudo-Synodo [orig: Synod˘] Ephesina [orig: EphesinÔ] depostos aut in exilium eiectos revocavit. Chalcedone dein Concilium Oecumenicum IV. sexcentorum triginta Praesulum convocavit, ipsique cum Pulcheria Augusta praefuit: Nos, inquiens, ad confirmandam fidem, non ad ostendendam potentiam, Constantini Imperatoris pii exemplo [orig: exempl˘], interesse Synodo volumus, ut mventa [orig: mventÔ] veritate dissidia tollantur. In eo igitur doctrina priorum Conciliorum confirmata, Eutychianismus cum Auctore, ut et Dioscorus, damnatus, ac decretum est: Mariam nontantum Christiparam, sed et Deiparam nominandam esse. Clericis autem Monachisque interidctum, neseculares causas susciperent, aut in duabus Ecclesiis ministrarent. Porro in gratiam Flaviani occisi, cui Anatollus successerat, sedes urbis Antiochenae ac Alexandrinae praelata est: Cui cum Leo Episcopus Romanus contradiceret, qui tamen reliqua omnia approbaverat, ortum inde de titulo Universalis infelix certamen est. Interim Imperator cum Persis Vandalisque pacem continuavit: Nobades Blemyasque Aethiopia [orig: AethiopiÔ] proplapsos per Florum repressit: Valentiniano Imperatori Occidentis auxilia summisit contra Attialam, cuius, filiae suae Placidiae coniugium affectantis, primo arcum per quietem fractum vidit, mox mortuum esse audivit, A. C. 454. Obiit A. C. 457. die 26. Ian. aetat. anno [orig: ann˘] 64. Princeps morum sanctitate, Orthodoxiae zoelo [orig: zoel˘], charitate in pauperes, regiminis felicitate, pacisque studio [orig: studi˘] inclitus: Unde vox eius: Donec in


image: s0052b

pace vivere licet, non decet Principem arma sumere. Vide Marcellinum Chron. Evagrium l. 2. Nicephorum l. 14. Iornandem c. 49. Zonaram tomo [orig: tom˘] 3. Procopium, Ioh. Laetum Comp. Histor. Univ. etc. ut et infra in voce Martianus. Servat Imperatoris huius memoriam hodieque columna ex marmore Constantinopoli, 15. circiter pedes alta, in cuius apice imaginem eius olim Statuamque stetisse, ex baseos inscriptione colligitur, quae sic habet:

PRINCIPIS HANC STATUAM MARCIANI

CERNE TORUMQUE

ER EIUS VOVIT QUOD TATIANUS

OPUS.

Ubi quod tori quoque eius mentio fiat, ibi eor Imperatoris repositum, sub ipsa vero pyramide corpus situm esse, conicit Iac. Sponius Itinerar. Graeciae Part I. p. 225. ubi columnae huius, Petro Gyllio praeteritae, iconem exhibet.

MARCIANUS [2] Dux Gallieni, quem contra Gothos pugnasse [orig: pugnÔsse], in Achaia, refert Treb. Pollio in Gallienis c. 13. et Zosimus, qui ei a Gallieno, contra Polsthumum profecturo, belli ocythici vel Gothici fummam fuisse demandatam, his verbis refert, *suntaraxqei\s2 de\ pro\s2 tou=to paraxrh=ma th=s2 e)pi\ th\n *)itali/an o(dou= ei)/xeto th\n strathgi/an. tou= pro\s2 *sku/qas2 pole/mou *markianw=| paradou\s2 a)ndri\ ta\ pole/mia sfo/dra e)chskhme/nw|.

MARCIANUS [3] Heracleota Geographiam conscripsit, cuius saepe naeminit Steph. de urbibus. Alius fuit Smyrnaeus, qui de simplicibus effectibus egit. Plin.

MARCII haec gens cum T. Tatio ex Sabinis cum venisset, in patricias allecta est. Fuerunt etiam aliquot gentis Mareiae familiae plebeiae, his cognominibus distinctae: Rutilus, Philippus, Thermus, Censorinus, Tremulus, Figulus, Rex et Ralla. Nam Coriolanus gentis Patriciae cognomen fuit. Adepta est Romae Marcia gens plebeia Dictaturae, Consulatus, Censurasque multas et triumphos maximos egit.

MARCILIANUS locus suburbanus Consilinatis urbis in Magna Graecia, ubi conventus est frequentissimus totius Lucaniae: Leucoreae quoque prisea [orig: priseÔ] superstitione nomen accepit, uti scribit Cassiodorus lib. Var. octavo [orig: octav˘] ad Severum, ubi hunc locum eleganter describit.

MARCINA inter Sirenusas, et Posidoniam, urbis in Italia [orig: ItaliÔ]. Strabo *tur)r(hnw=n kti/sma vocat.

MARCION Haeresiarcha Sinopensis, Ponticus saepe dictus, quod patria eius olim ad Pontum pertineret, Stoicos primo sequutus, dein secessum et paupertatem spontaneam amplexusest sed vitii puellae illati convictus, a Patre Episcopo Ecclesia [orig: EcclesiÔ] pulsus, Romam pervenit: mox, de receptione in fidelium sinum desperans, ad Cerdonem se applicuit, illiusque institutione aliquandiu usus, praeceptoris erroribus nova deliria superadderi sibi in animum induxit. Cum Cerdone errore ex Gentilisimo haustom [orig: haust˘m] duos fabulatus est Deos; malum, Mundiac Legis, et bonum, Euangelii et Redemptionis auctorem. Iesum Christum se esse, ad legem abolendam missum, blaspheme docuit. Origenes illum 3. Deos ftatuisse narrat, Iudaeorum unum, Christianorum alterum, tertium infidelium. Tertullianus novem numerat, et cxactius illius dogmata exsequitur, de Praeser. et in Marcion. Errorum reliquorum praecipui hi: Negavit resurrectionem mortuorum, damnavit coniugium, tres baptisinos instituit, vivos pro mortuis baptizari iussit, Sacramenta a feminis administrari voluit, etc. Huius discipuli, Marcionitae, nova commenta insuper excogitarunt. Vide lren. l. 1. et 3. Epiphan. har. 42. Augustin. hare. 22. Origen. dial. Mont. etc. Theodoret. l. 2. haer. fab. Philastr. de haer. c. 40. Semdl obambulans Romae Marcion, cum in S. Polycarpum incidisset, illumque interrogaret, annon se nosset, responsi loco [orig: loc˘] tulit, Omnino novi to, primogenitum Satanae. Contra Marcionitas edicta publicavit Constantinus M. A. C. 326. decem milia illorum convertisse se A. c. 423. scribit Theodoretus Tyri Epise. ep. 146. Vide ulterius Euseb. l. 3. vitae Const. L. 1, Cod. Theodos. de haeres. Georg. Hornium Historia [orig: HistoriÔ] Eccl. Novi Tesi. cum Notis et Observatienibus M. Leydeckeri, ubi inter alia Marcionem et Cerdonem, quod carnem Christi quidem admitterent, sed caelo [orig: cael˘] delatam, nan ex watre Virgine natam, vocat Anabaptistarum Patriarchas.

MARCITAE Haeretici, memorati Irenaeo, adv. Haer. Valentini l. 1. semetipsos vocabant perfectos, et libere omnia agebant, nullum ulla in re timorem habentes, c. 9. quam Simonis Magi doctrinam fuisse, idem ait c. 20. Vide in voce Marcus Haer. et infra, ubi de Simone Mago.

MARCIUM mons Latii circa Lanuvium, Roma [orig: RomÔ] 200. stad. Diodor. Plut.

MARCIUS [1] Sabinus praenomine Marcus a quo Marcia gens, Numae Comes, dum Romam commigravit, ab eodem in Senetum lectus et a Tullo Hostilio Rege tertio de regno contehdens victus, mortem sibi conscivit. Huius fil. Nunia Marcius Numae gener, primus Pontifex M. ab eo factus, a Tullo rege urbi Praefectus est.

MARCIUS [2] Saltus Liguriae, apud Apuam, ubi Q. Marcius a Liguribus circumventus. Liv.

MARCLIDAS Latro insignis in sylva [orig: sylvÔ] Dodonea [orig: DodoneÔ]. Tortellius.

MARCODAVA Daciae oppid. Ptol. Marcozech Lazio, in Moldavia: a Succidava, Principis sede, 8. leuc. in Euronotum.

MARCODURUM vibiorum vicus. Tacit. l. 4. Histor. c. 28. Duren hodie, Iuliacensis ducatus [orig: ducatűs] urbs Rhenano ac Divaeo, inter Coloniam et Aquisgranum 5. leuc. Ad Ruram fluv. non procul. ab urbe Iuliaco. Hic frequentes olim Francorum Conventus ac Synodi (Marcomagum quoque in veteribus Itinerariis Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque b. Rhenanum Rer. Germanic. l. 3. cum Notis Cl. Ottonis ICti. p. 632.