December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMUS SECVNDVS Literas D, E, F, G, H, I, K, L, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: illustration]

image: s0786b

LEOCHARES sculptor eximius, unus eorum qui caelavere [orig: caelavÍre] Mausoleum, Plin. l. 34. c. 8.

LEOCORION monumentum ab Atheniensibus, in medio Ceramico erectum: nam cum Attica universa maxima [orig: maxim‚] fame laboraret, unumque hoc ab oraculis ostenderetur remedium, si quis suos liberos immolaret, inventus est Leo quidam, Orphei fil. qui 3. filias suas virgines, Pasitheam, Theopen, et Eubulen tradidit immolandas. Cuius beneficii memores Athenienses monumentum ei erexerunt [orig: erexÍrunt], et Leocorion appellarunt [orig: appell‚runt]. Thucyd. l. 1. p. 14. et l. 6. p. 449.

LEOCRATES XVIII. Atheniensium Princeps, a Medonre numerando, tw=n *dokaetw= s. Decennalium V. reg. An. 10. A. U. C. 42. Vicit Corinthios et Epidamnios, oraque Peloponnesi vastata [orig: vastat‚], prope prom. Cecryphalum bis victor fuit. Diod. Sic. Bibl. Hist. Ei successit Apsandrus quem vide.

LEOCRINES Histor. quidam, de quo vide Etymologum in *kri/sa.

LEOCROCOTTA pernicissima fera, reliquas omnes velocitate praecedens, Solin. qui eam Leucrocotam vocat, Plin. imitatus l. 8. c. 21. ex Lea et Crocotta, unde etiam nomen, ortum habet, et in Aethiopia reperitur. Vide Salmas. ad Solin. p. 1008, ubi cum Crocotta; de qua dictum eandem facit.

LEODIA vel LEODIGA silva Galliae olim publica i. e. Regalis sive Fiscalis fuit, quae hodie ab urbe vicina Aurelianensis la forest d'Orleans, dicitur, in qua adhuc locus est Bois commun dictus. In ea venandi ius Eccl. S. Crucis, s. Episcopis Aurelian. concessit Hugo Rex, quod confirmatur a Theoberto eius fil. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

Loca in silva Leodiga s. Aurelianensi.

Artenaium Artenay. Bordae les Bordes. Boscus com.nun. Bois commun. Bullum Bois. Gargogilum Gergeau. Ingrana Ingrande. Maceriae Mezieres. Marogilum Marolle, vel Mareau des Bois. Suriacum in Bosco Sury au bois. Vitriacum Vitry, ubi monast. S. Medardi. Vitriacum ad Logias Vitry aux Loges.

LEODIENSIS [1] Lambertus vide Lambertus.

LEODIENSIS [2] Laurentius vide Laurentius.

LEODIENSIS [3] Stephanus vide Stephanus.

LEODIUM mel. Iudice Lips. Leodicum, olim vicus, in valle positus, inter nemora et montes, fontibus et amniculis per prona decurrentibus amoenissimus, in quem Landebertus Tungrorum Ep. crebro secedere consueverat, ubi quoque a Dodone domestico Pippini Regis interfectus ac sepultus est: postea urbs Belgii ad Mosam fluv. Hadr. Vales. habet, ad Urtae et Mosae confluentes, in finibus Eburonum, ampla, copiosa et Episcopatus, sub Archiep. Coloniensi, sedes, posthabitis Tungris ac Traiecto evasit, sub S. Hucberto Landeberti successore. Nomen a Leudibus, vel Leudis Leodisve, veteri appellatione Germ. quae homines significat, accepit. Luttich Germanis. Vulgo Liege, ab amniculo forte Legia Legie, ibi in Mosam effluente. Ad tertium a Tungris miliare, qua [orig: qu‚] Mer. spectat, tanto inurorum cinigur ambitu, ut altissimos complexetur montes vitibus consitos. Deinde in planitiem excurrit, adeo gleba [orig: gleb‚] fertili, ad haec pomis, et nucibus omnis generis abundans, ut de praestantia cum Sicilia certare possit. Caput est Leodiensis Episcopatus le pays de Liege Gall. Stise von Luick Germ. qui tractus est Germ. in Belgio insertus, versus Mosam, sub Ep. proprio; pars Circuli Westphaliae. Terminatur ab Or. Duc atibus Limburgico et Luxemburgico; ab Occ. Brabantia [orig: Brabanti‚] et Comit. Namurcensi, a Sept. Geldria sup. Partes quoque aliquae Luxenburg. Namurcensis et Hannonii tractuum huc pertinent. Fuit haec ditio alias ampla, nunc Traiectum ad Mosam, Carlomontium, aliaque quaedam opp. aliis subsunt. Populos sub se complectitur Caesari veteribusque notos ac celebratos, Eburones, quorum vestigium retinet Ebura oppid. milliario uno a Leodio dissitum: Tungros, qui Germanos se primi dixere [orig: dixÍre]: horurn opp. nunc Tongren: Centrones quoque eo loco habitasse [orig: habit‚sse] contendunt multi, ubi hodie nonnihil mutata [orig: mutat‚] voce Sainct Truden, i. e. sancta Gertrudis, vel potius S. Trudonis, Abbatia videtur, a Leodio sex, a Tungris tribus distans milliaribus. Porro hic [orig: hÓc] sunt oppida Huum, Dinantium, Vallocuriae, Bullionium, aliaque. Hic [orig: HÓc] utpote in villa publica s. fiscali, Car. Mag. Natalem Domini celebravit, A. C. 769. Henr. IV. Imp. maerore animi Exstinctus est, A. C. 1107. quinque Annis sepultura [orig: sepultur‚] a Papa prohibitus. Henr. VI. Imp. Ep. rebellem coercuit, A C. 1191. Res publica pet totos 40. Annos, horrendo illo schismate, cum Paparum unus Romae, alter Avenione sederet, neutrum agnovit, sub finem Sec. 14. Regio 52. Baronias, Abbatias plurimas, 24. urbes muris cinctas, et ultra vicos 400. continet. Urbsab Ambiorige, cuius Caesar meminit, de Bell. Gall. l. 5. c. 8. quibusdam videtur condita, multa passa sub Normannis, capta a Brabantiae Duce, et integro sextiduo direpta, A. C. 1212. Iterum dissensionibus ob Electionem Ep. obortis graviter afflicta, Sec. 15 a Burgundiae Duce Car. post varia praelia, horribiliter vastata, A. C. 1468. hoc quoque Sec. ab Episcopis male habita; et praesentis belli mala sentit, capta [orig: capt‚] per proditionem a Gallis arce, A. C. 1675. quae destructa, A. C. 1676. Vide Ioh. Chapeauville in Tom. Script. Pont. Tongr. et Leod. Mor. in Dict. Hist. nuperrime quoque ignes Gallicos, et iam iterum minas atroces vacante sede, perpessa etc.

LEODO Salinarius municipiolum est vel castellum in Sequanis, proximum Arlato Arley, amoenitate situs [orig: sitŻs] et salis fontibus celebre, vulgo Lion le Saulnier; ad amniculum, qui infra


image: s0787a

Tinurtium in Ararim defertur. Hic moneta olim, a [orig: ] loco Leodonensis dicta, percutiebatur, teste Chissetio in Vesontine: ubi addit, Ledone apud Franciscanos signa marmorea praeclara atque adeo mirabilia conspici. Caldariarum sive ahenorum, in quibus aqua hoc in loco salsa decoquitur et in salem coalescit, mentio fit, in testam. Bernonis Abbatis Gigniacensis, ante Annos 760. apud Hadr. Vales. Not. Gall.

LEODOCUS Argivus, unus ex Argonautis Val. Flacc. Argon. l. 1. v. 359.

Nititur hinc Talaus Fratrisque Leodocus urget.

LEODORICUM oppid. Locrensium, Pindo adhaerens Laonicus.

LEODRISIUS Cribellius prosa [orig: pros‚] versuque clarus, sub Pio II. Historiam Francisci Sfortiae, et patris eius elaboravit, etc. Pius II. c. ult. Europae. P. Iov. in Elog. Franc. Sfort. Voss. de Hist. Lat.

LEOGORAS luxuriosus quidam Athenis, qui phasianos alebat delicatioraque fercula in cena apponebat. Eum tamquam gastri/margon insectatur Plato Comicus in perialgei=: qui perhibetur, amore in Myrrhinam meretricem omnes suas facultates effudisse. Fuit vero pater Andocidae Rhetoris magistratumque gessit. Vide Aristophanis Nubes, Crabron, et Scholia ibid. Thucyd. l. 4. p. 35.

LEON [1] fil. Eurycratidae, pater Anaxandridae, Rex Lacedaemoniorum, ab Eurysthene XIV. Herod. l. 7. c. 204.

LEON [2] nomen Fam. Principalis in Gallia, ex stirpe Rohanaea. Alano enim VII. genitus Ioh. II. gener Phil. Eburovicensis, Regis Navarreni, Exstinctus A. C. 1395. duarum linearum Pater fuit. Nam ex Alano VIII. primogenito, reliqui Vicecomites de Rohan Com. de Porhoet et Principes de Leon descenderunt [orig: descendÍrunt]: donec Sec. Praet. deficerent. Ex Car. vero minori, omnes reliqui descendunt, ita quidem, ut observetur, Lud. Car. fil. genuisse Lud. cogn. Magnum (a quo Domini, vel, uti nunc vocant, Principes de Guimene. Duces de Montbazon et Comites Rupifortii (de Rochefort) qui nunc quoque florent, derivantur) et Petrum Dn. de Gie, Marescallum Franciae, Patrem Car. Dn. de Gie et du Verger, cuius posteritas in neptibus defecit, ac Petri Dn. de Frontenay, mariti Annae, quae haeres primarii rami Rohanaei fuerat: Unde in huius posteris iterum Vicecomitum de Rohan, Princ. de Leon et Dn. de Soubize, titulus continuatus est, ac demum Ducalis corona accessit. Ultimus masculus ex ea vitam clausit Henr. Dux A. C. 1638. successione, filiae eius Margarethae nuptiis, in fam. Chabotiam translata [orig: translat‚]. Vide supra. Progenitores vero Henr. Duc. de Rohan Princ. de Leon praefati, sic habent. Car. de Rohan Dn. de Guimene, Extintus A. C. 1435. Pater fuit, ex Catharina (filia Bertrandi du Guesclin Dn. de Touff, ) Lud. I. de Rohan Dn. de Guimene et Gie, qui Obiit, A. C. 1462. Hoc et Maria [orig: Mari‚] Montalbanensi (filia [orig: fili‚] Ioh. Dn. de Montaulban Maresc. Britanniae Duc.) genitus Petrus de Rohan, Dux de Nem. Dn. de Gie Maresc. Franciae, Franciscam sibi iunxit de Penhoves, (filiam Gulielmi Du. de Penhovet, Vicecom, de Fronsac ) atque ex ea genuit Petrum de Rohan Dn. de Frontenay, cui Anna haeres Vicecom. de Rohan, (filia Ioh. III. ex Maria Britannica, neptis Alani X. ex Maria Lotharingica, Proneptis Alani IX. ex Margaretha, an Maria Ioh. Ducis Britanniae filia) genuit Renatum I. Vicecom. de Rohan; qui Defunctus A. C. 1552. ex Isabella Albretana (filia Ioh. Albretani Navarrae Regis et Catharinae Foxiae Navarrae Reginae) reliquit Henr. Vicecom. de Rohan (cui Francisca de Tournemine nupta) Renatum II. Vicecom. de Rohan (maritum Catharinae filiae Ioh. de Parthenay, Dn. de Soubyze patrem Henr. praedicti, Morutum A. C. 1586.) Ioh. Dn. de Frontenay, (cui uxor obtigit Diana de Barbanson ) et Franciscam (desponsatam Iacobo de sabaudia Duci Nemorosio.) Phil. Iac. Spener. Theatr. Parte I. p. 82. Vide quoque infra ubi de Fam. Rohanae.

LEON [3] Euboeae ins. prom. Ptol. Cabo Mantello Sophiano. Item aliud Cretae in ora Australi, Capo Leon. Est et Phoeniciae fluv. Damor: Item Siciliae, haud procul a Syracusis, locus, sive vicus fuit. Thucyd. l. 8. p. 587. *lew/n. Liv. l. 24. c. 29. et 39. Leontia ubi tamen Leontem legit Cluv.

LEONA urbs Gall. Celt. in ora Britanniae min. Bor. S. Paul de Leon, et Leondoul incolis, 10. leuc. a Trecorio, 11. a Bresto in Eur. 33. a Rhedonibus in Occ. satis munita, cum portu et arce; sedes aliquando Ducum. Viri Clari.

LEONARDUS [1] Chius Archiep Mitylenaeus, scripsit ad Nic. V. de capta CPoli.

LEONARDUS [2] Digsius Mathematicus Anglus, scripsit Prognosticum Generale, Tectonicum, etc. A. C. 1550.

LEONARDUS [3] Fortius Rom. Mathematicus, de arte Mil. tractatum edidit, Venetiis, A. C. 1531.

LEONARDUS [4] Fuchsius celebris Medicus Tubingensis, scriptis inclitus. Medicus illuminatus dictus. Obiit A. C. 1566. Aet. 65. Bert. l. 3. Germ. Ill. plura apud Ant. Teissier in Elog. ubi et catalogus scriptorum eius, quae magno nu mero prodiere [orig: prodiÍre].

LEONARDUS [5] Hubertus vide Hubertus.

LEONARDUS [6] Iustinianus fil. Bernhardi, frater Laurentii, primi Patr. Veneti Senator, A. C. 1430. Nepos alterius Leonardi. Scripsit quaedam. Philelphus, in Conviv. l. Volaterr. l. 21. Voss. de Hist. Lat. etc.

LEONARDUS [7] Lessius Brabantus, Iesuita scriptis celebris. Obiit A. C. 1623.

LEONARDUS [8] Thurneyserus Astrologus et Alchymista Basiliensis, magni nominis: Obiit Coloniae A. C. 1596.

LEONARDUS [9] de Utino Dominicanus, auctor variorum Asceticorum. A. C. 1445.

LEONATA Pannoniae Saviae urbs. Ant.

LEONATUS Onasi fil. Antei aliis, vir nobilis fuit ex Macedoniae Ducibus, Phil. ex materno genere consanguineus, una cum Alex. educatus. Suid. Periit, auxilio veniens Antipatro, Olymp. 114. Anno 2. Diod. Sic. l. 17.