December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0238b

ANTIGONUS [8] Statuarii nomen, Plin. l. 34. c. 8.

ANTIGONUS [9] locus in altero tabulae lusoriae, apud Veteres latere. Praeter nomina enim numerorum, quae punctis seu locis tabulae imposita erant, unus etiam dicebatur, *)anti/gonos2, et alter *dibos2. Agathias,

--- --- mouna/da d' a)/llhn
*yh=fon th\n puma/thn a)mfie/peske di/bos2.

Et paulo post,

*di/zuges2 *au)ti/gonon dieko/smeon.

Ubi di/bos2 Latinum nomen est, divus: quo [orig: qu˘] Romanorum Imperatores post mortem appellatos esse, nemo nescit. Nempe Tabulae ludus ad imaginem belli cum plane compositus esset, in eoque calculi nigri vel russei cum albis certarent: in uno latere tabulae locus erat, qui dicebatur Divus, quasi Regis Romani sedes; in altero, oppositus et contrarius, Antigonus, quod nomen fuit Macedonum Regis: quos semper Romanis adversos et contrarios fuisse notum est. Et quidem, quia albi calculi in dextro latere statuebantur, nigri in sinistro; Antigonus, posterius hoc tuitus est, et post tertiam decimam lineam, locum quartum decimum occupavit. Duodena enim puncta utrumque latus habebat, invicem sibi opposita, seu duodecim lineas aut scripta, unde XII. Scriptorum ludus Romanis dictus est, etc. Salmas. ad Vopisc. in Proculo. c. 13. Vide infra in voce Tabula.

ANTIGONUS [10] Sochaeus, celebris inter Iudaeos, Praeceptor fuit Sadoci; qui ab Antigono in Pharisaismo sollicite institutus, postmodum ab illo deficiens, Sadducaeorum haeresin orsus est. Erat autem Antigonus ille successor Simeonis Iusti, qui cum docuisset, pietatem nostram non debere esse mercenariam, discipuli eius Sados et Baithus illud sic intelligentes, quasi omnis praemii in altera vita spem praecidisset, eo delapsi sunt. ut Resurrectionem, vitam alteram, etc. inficiarentur. Thom. Godwyn. Tr. Angl. Moses and Aaron l. 1. c. 11. de Sadducaeis. Vide quoque Baythos.

ANTIGORIA Vallis in Lepontiis, dicitur in regione dicta Val de Oscela, German. Eschenthal, tractus a fonte Tosae, qui in Alpibus haud procul a fontibus Rhodani abest, per 3. milliar. deorsum vergens; ibi vicus Bonmat, ubi Germanicae linguae usus. Stumpf l. 9. de Lepontiis, c. 11.

ANTIGRAPHEUS Graece *)antigrafeu)\s2, in Gloss. dictator, rescriptor est; non scriba, ut quidam vertunt. Tantum enim Antigrapheus a scriba differt, quantum dictator a librario. Habebantque *)antigrafei=s2 sub se librarios et scribas, eosque qui scrinium gerebant. Novella Constantini Porphyrogenn. de sportulis Scribae, *)epeidh\ o( *skri/bas2 ou)k e)/sti te/leios2 dikasth\s2 a)lla\ kai\ tw=n qematikw=n *kritw=n kai\ au)tw=n tw=n a)ntigrafe/wn u(pobe/bhke. In Glossis *bastikilw=n, *)antigrafeu\s2 diaqh/khs2 dicitur Testamenti dictator, quem Antecessorem exponunt, i. e. Iurisperitum, qui Testamentum dictat; tabellio vero scribit, qui et *nomiko\s2. *)antiboleu\s2 etiam exponitur in optimis Glossis sicque proprie dicebatur, qui exemplaria inter se contendebat, et, si quid in iis vitiosum, corrigebat et emendabat. Quod utique faciebant epistolarum, libellorum et memoriae Antigraphei seu dictatores: Nam postquam dictassent [orig: dictÔssent], relegentibus librariis et scriniariis, dictata recognoscebant ac corrigebant, *)antigra/fein enim recensere est ac rescribere: dicebatur autem rescribere opus suum Auctor, qui emendandi animo [orig: anim˘] illud recognoscebat. Sueton. in Iulio c. 56. Existimatque rescripturum et correcturum fuisse. Atque hoc [orig: h˘c] sensu a)ntigra fe/a exponit Ulpianus in Demosth. *to\n a)ntigra/fonta u(pe\r th=s2 boulh=s2 pro\s2 to\n dh=mon, e)n oi/=s2 a)/n de/htai: adeo que verum est, vocem hanc dictatorem Latinis denotare, ut Graeci recentiores summi Imperii Magistratum in veteri Republ. h. e. Dictatorem, a)ntigrafe/a verterint, cum ille tamen nihil minus, quam a)ntigrafeu\s2 fuerit: quippe quem Dionysius aliique Graeci veteres *mo/narxon interpretati sunt, etc. Erant autem istiusmodi Antigraphei seu dictatores, in Aula Imperatorum recentiorum quatuor, primus libellorum, secundus memoriae, teritus epistolarum et quartus dispositionum: totidemque scrinia. Anonymus Scholiastes in Novellas Iustiniani, Quatuor sunt scrinia --- unde et quatuor Antigraphei sunt. Nam Magistri, etc. Ubi a Magistris scriniorum Antigraphei diserte distinguuntur, quos male summus ICtus confundit. Magister enim scriniorum omnia scrinia curabat, et sub se Antigrapheos omnes habebat, qui quod ab illo proximi estent, Proximi quoque et Primi appellati sunt. Glossae *basilik. *pro/cimoi, prw=toi, Obsecundatores scriniorum, eos vocat l. 3. Code. Theodos. de Proximis: Obsecundatoribus sacrorum scriniorum, quorum mentibus ingeniisque committimus, quidquid in alios quoque perennium saepe proferimus Sanctionum. Quibus verbis plane Antigrapheos expressit, quorum ingenio [orig: ingeni˘] formabantur Principis sanctiones, epistolae, responsa et rescripta: mentem enim tantum, non manum, commodabant, atque inde dictatores, citerioribus Latinis dictati appellati sunt etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Caro l. 8. et infra, in voce Proximus, item in Scrinia. Coeterum, vocem *)antigrafeu\s2 alia [orig: aliÔ] quandoque notione apud Scriptores etiam reperiri, certum est. Polluci enim *)antigrafeu\s2 est o(th=| boulh=| kaqh/menos2 kai\ pa/nta a)ntigrafo/menos2; ubi a)ntigra/fesqai, est ta\ i)=son gra/fein, exemplum scribere, unde a)nti\grafon. exemplum, exemplar: quod etiam a)nti/bolon dicebant, item a)nti/tupon, ac i)=son. Sed et a)ntigra/fesqai Latini quoque contrascribere dixerunt; unde o( *)antigrafeu\s2 tw=n lo/gwn in veteri Inscr. redditur, CONTRASCRIPTOR RATIONIS SUMMI CHORAGI: quem vulgo Contrarotulatorem Galli appellant. *)antigrafe/a porro Cancellarium etiam reddit Isidorus in Gloss. etc. Sed proprium vocis significatum est, quod diximus.

ANTIGRAPHUS melius ANTIGRAPHEUS, vide supra. Apud Isidor. Origin. l. 1. c. 20. una est e notis sententiarum, quae cum puncto apponitur, ubi in translationibus diversus sensus habetur.

ANTILEO peri\ xro/nwn libros fecit, quorum secundum citat Laeritus; initio [orig: initi˘] vitae Platoms. Meminit et Antileonis seu


image: s0239a

eiusdem, seu alterius Iulius Pollux, in Onom. 24. Item Chalcidensrum tyrannus, quo [orig: qu˘] destructo [orig: destruct˘], illa Res publ. migravit in Oligarchiam. Aristot. l. 5. Polit. c. 12. Item Homo improbus et ardelio in comoediis traductus. Vide Schol. in Aristoph. Equit. p. 349.

ANTILIA [1] locus apud Sueronium, ex quo Volaterranus Liguriae urbem facit, quam Alteiola vocat. longitud. 30. 45. latitud. 43. 38.

ANTILIA [2] vulgo ANTIA, oppidulum Angliae, in Comitatu Bedford. 4. milliar. Anglic. distat. a Bedfordia in Austrum, et a Buckingamia 12. milliar. in Ortum.

ANTILIBANUS Plin. l. 5. c. 20. Strab. mons Syriae seu Phoeniciae, inter quem et Libanum vallis est longa, fertilisque, ac optime habitata, Abellinas incolis dicta, teste Postello [orig: Postell˘], per quam Orontes fluv. decurrit apud Heliopolim. Inhabitatur pro maiori parte, a Drusis, populis Christianis, ibique est Abanum oppid. Abano.

ANTILLAE vulgo les Antilles, Insulae Americae Septentrionalis in mari Boreali, quae in longum excurrunt, inter Floridam regionem et novam Vandalitiam in America. Earum praecipuae, Hispaniola, Cuba, Iamaica, S. Iohannis Insul. Lucaioneca, Bahama. aliae. Linscot. Aliis autem, et forte rectius, Antillae insulae iacent inter continentem Americae meridionalis et partem Orientalem Insulae S. Iohannis de portu divite; suntque in modum arcus positae. Detectae primum a Christ. Columbo, A. C. 1492. dicunturque Antillae Americae, quasi ante insulas Americae, nempeante maiores Insulas sinus Mexicani. Ex iis 28. praecipuae numerantur; et maiorem partem parent Gallis, ut Insulae Tabaci, S. Vincentii, Martiniga, S. Dominici, S. Christophori, Barbada, et Gardaloupa, ut Moret. scribit; Anglis et Batavis, qui in his multas habent Colonias ab A. C. 1625. Dicuntur etiam Caribarum Insulae ab incolis antiquis. Quibusdam Camercanae. Ab Europaeis autem, harum partium incolis, tota haec multitudo Insularum cum aliis sinus Mexicani, vulgo Archipelagus Mexicanus dicitur. Sunt pletaeque fertiles et riguae, abundantque omnibus ad victum et delitias etiam necessariis: Sed hominibus anthropophagis famosae. A. Costa, Hist. Ind. l. 3. c. 15. Linschot. Amer. c. 4. Hist. Antillarum, quae cum vocabulario Caribaico, prodiit Roterodami, A. C. 1658. etc. Antillarum proprie dictarum praecipuae, secundum Bandrandum. Anguis insul. l'Anguille, in ditione Anglorum. Antiqua insul. Antigoa, Anglorum. Barbata insul. la Barbade, Anglorum. Barbuda Insul. la Barbonde, Anglorum. Desiderata Insul. la Desirade, Francorum. Dominica Insul. la Dominique, Catibarum. Granata insul. la Grenade, Francorum. Guadalupia insul. la Guadaloupe, Francorum. Marigalanta insul. Marigalante, Francorum. Mattinica insul. Martinique, Francorum. Montis serrati insul. Montserrat, Anglorum. Nivium insul. Nieves, seu Meuvis, Anglorum. Saba insul. Saba, Hollandorum, Sanctae Crucis insul. Sainte Croix, Francorum. Sanctae Luciae insul. Sainte Alouzie, Francorum. S. Bartholomaei insul. S. Barthelemy, Francorum. S. Christophori insul. S. Christophle, omnium illius tractus facile primaria, Francorum et Anglorum. S. Eustachii insul. S. Eustache, Hollandorum. S. Martini insul. S. Martin, Francorum et Hollandorum. S. Vincentii insul. S. Vincent, Caribarum. Tabaci insul. Tabago, seu Niew Valcheren, Hollandorum.

ANTILOCHUS [1] Rex Messeniorum, Pausan. l. 7.

ANTILOCHUS [2] Nestoris et Eurydices maior natu fil. patrem secutus ad bellum Troianum, in pugna a Memnone Aurorae filio occisus est, uti tradit Homer. Od. 4. v. 187.

*mnh/sato ga\r kata qumo\n a)mu/monos2 *)antilo/xoio
*to\n r( *)hou=s2 e)/kneine faeinh=s2 a)glao\s2 ui(o/s2.

Vel ab Hectore, ut ait Ovidius, in Ep. Penelopes 1. Heroid. v. 15.

Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum.

Iuvenalis Sat. 10. de Nestore v. 25.

--- Oro parumper
Attendas, quantum de legibus ipse queratur
Fatorum, et nimio de stamine, cum videt acris
Amilochi barbam ardentem.

Propert. de eodem. l. 2. eleg. 13. v. 48.

Non ille Antilochi vidisset corpus humari;
Diceret, aut, o [orig: ˘] mors, cur mihi sera venis.

Vide Q. Symrnaeum l. 2. v. 260. Verum luctus ille non indesinenter duravit. Horat. od. 9. l. 2. v. 13.

At non ter aevo functus amabilem
Ploravit omnes Antilochum senex
Annos. --- --- ---

Nic. Lloydius.

ANTILOCHUS [3] Poeta, qui, cum carmine Lysandri laudes scripsisset, ab eo, Plutarcho [orig: Plutarch˘] teste, donatus est pileo [orig: pile˘] Laconico [orig: Laconic˘] argenti pleno [orig: plen˘].

ANTILOCHUS [4] Historicus, laudatus Dionys. Halicarn. Clementi Alex. Stromat. l. 1. Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 323.

ANTIMACHUS [1] Cinaedus quidam et formosus feminarum amore insaniens. Alter malitiae nomine a Comicis taxatus. Tertius cognomine yeka\s2, h. e. minuta pluvia. Quartus Trapezita, cuius meminit Eupolis e)n *dh/mois2. Quintus, Historicus.

ANTIMACHUS [2] Claro, ex Ionia oriundus, vel ut alii volunt, Colphonius, Poeta Graecus, tempore Socratis et Lysandri, de Homeri aetate et genere egit, ut auctor est Tatianus, Oratione contra Gentes. Ex quo opere omnino Colophonium fuisse


page 239, image: s0239b

Honierum, prodit Plut. libello [orig: libell˘] de Homero. Is Antimachus, cum poema quoddam obscurum recitaret, atque omnes praeter Platonem, quod minime intelligerent, discessissent, Plato mihi, inquit, pro omnibus. Cicero et Plut. in Lysandro. Hic aggressus belli Thebani manteriam, vigesimum quartum volumen implevit, antequam duces Thebas usque produceret. Suidas. De eo Catullus Epigr. 96 v. ult.

Ut populus tumido [orig: tumid˘] gaudeat Antimacho [orig: Antimach˘].

Propert. l. 2. Epigr. 34. v. 45.

Tu non Antimacho, non tutior ibis Homero [orig: Homer˘].

Aliquot eius versus profert Pausan. in Arcadicus. Idem de Gratiis egit, teste eodem [orig: e˘dem] Pausania [orig: PausaniÔ] in Boeoticus. Adriano Imperatori summopere commendatus. Antimachos alios ponit Suidas, alterum Aegyptium, patria [orig: patriÔ] Heliopolitanum, qui Cosmopoetam versibus scripsit, alterum Poetam Melicum, cognomento [orig: cognoment˘] Psecada. Idem Historicum huius nominis habet: et statuarium celebrem, Plin. l. 34. c. 8.

ANTIMACHUS [3] Troianus, qui donis Alexandri, auroque [orig: aur˘que] corruptus, impedimento [orig: impediment˘] fuit, quo minus Helena redderetur. Quin et pro contione Troianos hortatus est, ne Menelaum, dum legatus ad eos in urbem venisset cum Ulysse, redire ad suos sinerent, sed in urbe ipsos asservarent, trucidarentque. Homer. Il. 11.

ANTIMENES Deiphontis fil. Pausan. l. 2.

ANTIMACHUS [4] Marcus Antonius, vide Marcus Antonius.

ANTIMENIDES cum Alcaeo Dux exulum, Pittacum tyrannum oppugnantium. Vide Aristot. l. 3. Polit. c. 14. Strabonem l. 13.

ANTIMENSIUM Graecorum recentiorum vox, *)antemi/nsion, quasi vice mensae, apud Balsamonem ad Concil. 6. can. 31. idem est cum Tabula Itineraria, de qua in Ord. Rom et Viatico Bonifacii VIII. de Privileg. c. ult. altariolum nempe, seu altare portatile, quo [orig: qu˘] uti solent, ubi Altaris consecrati copia non est. Manuel. Patr. in Resp. Antimensia non in omnibus mensis poni necesse est, verum in iis tantum, de quibus nescitur, an sacratae sint --- locum enim obtinent Altarium, etc. Non vero ex lapide sunt, ut Latinorum Altariola, sed confecta ex tela illa, quae cooperiebat Altare, in die consecrationis Ecclesiae et in qua continuo per octavam celebrabatur: discissa dein in partes ab Episcopo et Presbyteris distributa, ut, in defectu consecrationis Altarium, his Antimensus uterentur. Vide eam consecrandi formulam in Euchologio Graecorum. Aliquando vero vox haec idem significat, quod Corporale Latinis. Vide Macros Fratres in Hierolex.

ex ANTIMONIO Aes in Musaeo Kircheriano Romae, vide supra in Aes.

ANTINO pro ANTINOOPOLIS, apud recentioris aevi Scriptores, vide infra.

ANTINOE urbs Aegypti superioris ad Nilum. Anthios Leoni Africano. Ab Antinoo, Adriani amasio, sic dicta, uti scribit Hieronym. in Iovinianum. Nunc in ruinis.

ANTINOEAE Coronae vulgo Alexandrinis, dictae sunt, quae ex floribus r(odi/zontos2 lwnou=, roseae loti, erant plexae: ab Antinoo Hadriani Imperatoris puero delicato. Nominis originem hanc narrat Athenaeus l. 3. Cum in Aegypto esset Hadrianus Imperator et in urbe Alexandriae versaretur Pancrates, Poeta quidam indigena, obtulit ei to\n r(odi/zonta lwno\n, quem florem Poetica [orig: PoeticÔ] adulatione dixit tellurem tum nuper submisisse, ex sanguine Maurusii leonis natum, quem in Libya Aegypto contermina ipse occiderat Hadrianus. Cuius Poetae ingenio [orig: ingeni˘] ac novitate delectatus Caesar, iussit eum adscribi numero eorum, qui th\n e)n *mousei/w si/thsin participabant, ac sumptibus publicis alebantur. Coronae hinc ex hoc flore plexae Antinoeae dictae sunt. Salmas. ad Solinum pag. 975. et 976.

ANTINOMI [1] Graece *)anti/nomoi, quasi Legis hostes, dicti sunt Ioh. Agricolae sectatores, quem, inutilem esse Legem divinam, atque ad eius observantiam homines Euangelicos non teneri, docuisse refert Rainaldus in Annal. Eccles. ad A. C. 1529. apud Dominicum Macrum loc. cit. Sed et alii.

ANTINOMI [2] i. e. Haeretici, Legis usum in Ecclesia Christiana inficiantes, vel iique Veteres, vel Novi: hi, qui vixere [orig: vixŕre] elapso [orig: elaps˘] saeculo [orig: saecul˘], vel hoc [orig: h˘c] praesenti, ipsique sunt meliores vel pessimi, vide Hoornbeckium Summa [orig: SummÔ] Controversiar. Horum in Anglia primus auctor fuit Ioh. Eatonus, qui librum edidit de Iustificatione libera, per solum Christum: in quo praecipue urget, Deum nec velle nec posse videre ullum peccatum in iustificatis. Qui error in fatali sub Carolo I. confusione caput extulit, ac in unam e praecipius IV. Independentium sectis excrevit. Cum enim tam expeditam et facilem in caelos viam tradat, ingens simplicum hominum vis eam amplexata est: ut cui doctrina haec titulo [orig: titul˘] liberae iustificationis pulvinar in peccando substernit, deplorare aut cavere peccata iustificatos prohibens, imo grande nefas ducens. Grassata autem est tum in Veteri tum in Nova Anglia, uti docet Georg. Hornius Historia [orig: HistoriÔ] Eccl. Novi Test. Periodo III. Artic. 3. ubi prolixe de illis, eorumque gravissimis erroribus. Vide etiam aliquid infra voce Hutchinsonia.

ANTINOOPOLIS urbs in Antinoi memoriam et Adriani Caesaris solatium condita a Graecis, in Aegypto, inque Thebaide, eius regione. Hegesippus apud Eusebium Histor. Eccl. l. 4. *kai\ga\r kai\ po/lin e)/ktisan e)pw/numon *)antino/ou, Nam et urbem exstruxerunt Antinoo cognominem: seu potius instaurarunt [orig: instaurÔrunt] eius gratia [orig: gratiÔ], cum esset ante is locus alii Numini consecratus. Besam Deum illum et urbem quoque priores vocabant: quam appellationem diu etiam postea retinuere [orig: retinuŕre] Aegyptii, altera [orig: alterÔ] Graecis relicta [orig: relictÔ]. Unde factum, ut de duobus nomimbus unum componerent, et oppidum istud BESSANTINOUM appellarent, teste Photio [orig: Photi˘], ubi de Helladio Scriptore Aegyptio, qui civitatis huius incola erat. *)antinaei/an vocat eam Steph. qui et Hadrianopolim ait dictam: Marcellin. Antinoum l. 22. et Chrysostom. in 2. ad Corinth. Recentiores illam Antino


page 240, image: s0240a

appellaverunt et Graeci *)antinw\. Hinc in veter. Ecclesiarum Orientis laterculo, apud Salmas. in Thebaide priore *)antinw\ metro/polis2, Antino metropolis, primum locum tenet etc. Vide eum Not. ad Spartian. c. 14.

ANTINOUS [1] Bithynicus iuvenis, ab Adriano Imperatore adamatus, cui ut creditur, pro Imperatoris salute, ex magica disciplina, mortuo, templum apud Mantineam constituit. Spartian. in Hadriano. c. 14. et Graeci quidem, volente Hadriano [orig: Hadrian˘], eum consecrarunt [orig: consecrÔrunt]. Ait, volente Hadriano [orig: Hadrian˘], quasi consecrationis huius non fuisset Hadrianus auctor, sed Graeci homines, quod et Athenagoras his verbis videtur significare: *a/nti/nous2, inquit, *filanqrwpi/a| twn u(mete/rwn progo/nwn pro\s2 tou\s2 u(phko/ous2 e)/tuxe nomi/zesqai *qeo/s2. Quidam in orbe Lunaecum Endymione collocarunt [orig: collocÔrunt]. Tatianus: *pw=s2 o( teqnew\s2 *)anti/noos2 meira/kion e)n th=| *selh/nh| w(rai=on kaqi/drutai; ti/s2 o( a)nabiba/sas2 au)to/n Celemens Alexandrinus: *kai\ new/s2 e)stin *)antino/ou kai\ po/lis2. Meminerunt eius Io. Xiphilinus, Vopisc. Dion, Spartianus, et S. Chrysostom. in 2. Cor. 12. Eius consecrationis cum alia exstant hodieque monumenta, tum istud Romae egregium, *a*n*t*i*n*o*w, *s*u*n*q*r*o*n*w, *t*w*n *e*n *a*i*g*u*p*t*w, *q*e*w*n *m. *o*u*l*p*i*o*s *a*p*o*l*l*w*n*i*o*s *p*r*o*f*h*t*h*s. Casaubon. ad loc. cit. Spartitiani. Imagines illiusdem maxime ad similitudinem Bacchi effingebantur, Pausan. l. 8. unde in pulcherrimo Numismate aureo unciali Marshami Equ. Angli, in quo legitur *a*n*t*i*n*o*o*s. Capillities in orbem circumtexta, qualis Baccho olim tributa, comparet. Vide Sisoe. Huius novi Aegyptiorum Deastri quae Sacerdotes faciebant, cum Servatoris nostri miraculis, impudentissime conferre ausus est, qui alias ipse Gentilium risit oracula ac Sacerdotum imposturas, Celsus Epicureus, ac proin hoc [orig: h˘c] nomine accurate ab Origine refelli meruit. Vide quoque Athenagoram in Legat. Tatianum, Tertullianum contra Marcion. Eusebium, Athanasium, et tot alios. Mantinenses annuis sacris et quinquennali certamine eundem coluere [orig: coluŕre], Pausan. Arcad. Fueratautem is Hadriani Atriensis, teste apud Eusebium Egesippo [orig: Egesipp˘]: quae vera causa quod in comam eius non omnino conveniat illud Martial. l. 4. Epigr. 42. v. 7.

--- --- - Mollesque flagellent
Colla comae:

Cum sint neque promisso [orig: promiss˘] capillo [orig: capill˘], neque detonso [orig: detons˘], sed cirtato [orig: cirtat˘] et leviter diffuso [orig: diffus˘], quem tenorem omnes Antinoi icones fervant. Atrienses autem perpetuo cirratos fuisse, patet ex Phaedro Fab. 5. l. 2. Superstitio tamen ad Bacchi, ut diximus, imitationem id retulit. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis et infra suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘].

ANTINOUS [2] procus Penelopes superbus, ab Ulysse in convivio bibens sagitta [orig: sagittÔ] transfixus. Homer. Od. 22. De quo Propert. l. 4. Eleg. 5. v. 7.

Penelopen quoque, neglecta [orig: neglectÓ] rumore mariti,
Nubere lascivo cogeret Antinoo.

ANTIOCHENI Canones XXV., scripti, in Synodo Antiochiae habita, a provincialibus Episcopis, in causa Athanasii potissimum, sub Constantio et Constante Imperatorib. ac Iulio Papa Romano, A. C. 341. in Codice Canonum Ecclesiae, post Nicaenos, Ancyranos, Neocaesarienses et Gangrenses Canones collocati sunt: quos Laodiceni sequuntur, etc. Alios finxit, vel saltem fictos Orbi literato obtrusit, Canones Apostolicos novem Antiochenos Lambertus Gruterus, in editione Operum Celemntis Romani, quae prodiit Coloniae, A. C. 1570. quos ab Apostolis in Synodo Antiochena, in antiquitate Ecclesiastica inaudita [orig: inauditÔ], nullique Historico fide digno memorata [orig: memoratÔ], constitutos vult ac sancitos, qua de re videatur Geth. von Mastricht Histor. Iuris Eccl. num. 136.

ANTIOCHENUS Michael, vide Michael.

ANTIOCHIA [1] provinc. apud Plin. l. 5. c. 20. Promontorium, in quo Laodicea libera, Diospolis, Heraclea, Charadrus, Posidion: Deinde Promontorium Syriae Antiochiae: intus ipsa Antiochia libera Epidaphnes cognominata: Et Melam l. 1. c. 11. In eo prima est reliqua pars Syriae, cui Antiochiae cognomen additur. Simpliciter Antiochia, apud Plinium alibi, pro Antiochena vel Antiochica; in qua Cyrrhestica regio. Sic Antiochia Pisidia, pro Pisidica, in Tab. Peutinger. Vide Salmas. ad Solin. p. 890. Idem tamen utrumque et quoque se ipsum corrigens, Antiochiam Syriam, non provinciae, sed urbis nomen, quae in Syria sita erat, fuisse, ait p. 1226.

ANTIOCHIA [2] urbs Syriae, de qua sic Graecus Geographus sub Constantio et Constante Imperatorib. a Iacobo Gothofredo editus: *)/esti toi/non h( *)antio/xeia, prw/th po/lis2, basi/lissa, kai\ a)gaqh\ e)n pa=sin, o(/pou kai\ *ku/rios2 th=s2 oi)koume/nhs2 e(/zetai. Idem fere habet Amm. Marcellin. l. 15. Hanc, inquit, nobilitat Antiochia, mundo cognita civitas, cui non certaverit alia advectitiis ita fluere copiis, et internis. Ab Antigono et Seleuco Nicanore in suorum memoriam condita, quorum ille inchoavit, hic perfecit. Eunapius in Libanio: *)antio/xeia th=s2 *koi/lhs2 *suri/as2, prw/th po/lewn, *seleu/kou tou= *nika/noros2 e)piklhqe/ntos2 e)/rgon. Ab Antiocho vero sic dicta, teste Dionysio [orig: Dionysi˘] Periegeta [orig: PeriegetÔ], v. 917.

*(=hxi/ per/ *)antio/xoio e)pw/numos2 *)anti/oxeia.

Quod vero par' i(era\ te/mpea *da/fnhs2, uti loquitur Dionysius, iuxta Daphnen Antiochia haec condita esset; hinc *a/ntio/xeia e)pi\ *da/fnh| vulgo vocata est, distinctionis causa [orig: causÔ], cum plures essent huic cognomines urbes. Laudes eius non vulgares recitat D. Chrysostom. e)n e)gnwmi/w| th=s2 *)antioxei/as2, ac Dio Chrysostomus Orat. 47. Libanius in Basilico, et alibi. Maxima vero Antiochiae laus est, xrnmati/sai prw=ton e)n au)th=| tou\s2 maqhta\s2 *xristianou\s2, uti loquitur D. Lucas Actor. c. 11. v. 26. Aera Antiochena, ab hac urbe dicta, qua [orig: quÔ] Evagrius aliique utuntur, incipit ult. an. Olympiad. 182. Urb. Cond. 705. A. M. 4005 ante Christum Natum 49. Hic [orig: Hţc] synodus ab Apostolis habita. Vide Concil. 2. Nic. Act. 1. Dein Concilium, contra Novatianos, A. C 255. Contra P. Samosatenum, A. C. 266 et 272. Euseb. Hist. l. 6. c. 35. et l. 7. c. 22. Aliaque partim ab Arrianis, partim ab Orthodoxis, vide Athanas. de Synodis Socr. l. 2. c. 15. et l. 5. c. 5. Sozom. l. 3. c. 5. et 10. et l. 3. c. 7. Hieronym. in Chron.


image: s0240b

Theodoret l. 5. c. 3. Ibidem Monetaria officina sub Imperatorib. olim celebris fuit, unde in numinis ANT. ANTA. ANTB. ANTT. ANTE. ANTH. ANTP. ANTS. SMA. SMAB. SMAN. SMANT. SMANR. SMANS. SMANT. SMANTE. SMANTS. SMAT. SMNA. Vide hic [orig: hţc] passim. longitud. 68. 10. latitud 36. 20. Nunc. Antachia dicitur. Sedet partim in clivo, partim in plano, iuxta Orontem flux. qui ibi ponte iungitur lapideo [orig: lapide˘]. Muri urbis fere integri manent. Ipsa autem semidiruta in ruinis iacet. Patriarchali tamen dignitate gaudet, Turcisque paret. Nic. Lloydius; Aliique. Medio [orig: Medi˘] aevo [orig: aev˘], sub Principe Christiano aliquandiu fuit. Cum enim Boemundus, Tancredi filius, in heredii sortem, a Rogerio Fratre Tareuti et Baris Principatus obtinuisset, ut narrat Ordericus Vitalis l. 8. p. 677. Antiochiae Dominus factus, eiusdem Princeps appellatus est; quod, inquit Wilh. Tyrius l. 6. c. 23. antea Princeps vulgo appellaretur, Tarenti scilicet, vide infra in voce Princeps.

ANTIOCHIA [3] quae et Nisibis, urbs Mesopotamiae Archiepiscopalis, a Seleuco Rege Antiochi filio (uti superior) condita, ad rivum, qui 25. mill. pass. se exonerat in Tigrim fluv, ab Artaxatis urbe Armeniae maioris 750. mill. pass. distans in Austrum. Nunc Nisibin.

ANTIOCHIA [4] Pisidiae urbs primaria, sedesque Praefecti, Versaegeli a Turcis dicta, ab Epheso 92. mill. pass. in Eurum recedens. longitud. 61. 20. latitud. 39. 36. Nunc paucis constat incolis. In recentioribus autem tabulis Antiochia haec nomen pristinum servat, distatque a Versacgeli 20. leuc. in occasum et ab Epheso 10, mill. pass. in ortum, in Asia minori.

ANTIOCHIA [5] super Crago monte, urbs Ciliciae litoralis in Pisidiae, Pamphyliaeque confinio, inter Selinuntem, et Nephelim urbes finitimas. longitud. 62. 30. latitud. 38. 30. Antiochetta.

ANTIOCHIA [6] ad Tragum alias dicebatur, quia sita erat iuxta Tragum fluv. et prope Cragum oppid. in Cilicia aspera. 25. leucis a Seleucia in Occasum et 4. a Selinunte in Caeciam.

ANTIOCHIA [7] Margianae, quae et Alexandria et Seleucia dicta, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 6. c. 26. Indion hodie ex tabulis recentiorib.

ANTIOCHIA [8] ad Taurum montem, urbs Episcopalis Commagenes in Syria, in eius, et Euphratesiae confinio, nomen adhuc retinens, teste Bellonio [orig: Belloni˘]; longitud. 68. 40. latitud. 39. 10. Antiochiae aliae 7. a veteribus memorantur, quae cum minime exstent, praetermissae sunt. Ea vero Antiochia, quae et Mygdonia et Nisibis, urbs Mesopotamiae, hodie etiam Asebim ab incolis nominari fertur. Ferrarius.

ANTIOCHIA [9] urbs Americae meridionalis in regno Popaiano, sub Hispania, parva et male culta, 15. leucis Hispanic. distat ab oppido S. Fidei Antiochiae. 12. a fluv. Cauca, in Occasum a Popaiani civitat. 60. in Boream. 50. autem a Carthagena nova.

ANTIOCHIA [10] Maeandri, urbs Cariae Episcopalis sub Archiepiscopo Stauropolitano, Tachiali vulgo, ad Maeandrum fluvium.

ANTIOCHIANUS Praefectus, memoratur Ael. Lamprid. in Heliogabalo c. 14. In itum est in hortos; ubi Varius (id quoque Helogabalo nomen) invenitur --- Antiochianus ex Praefectis unus milites --- sacramenti admonitione exoravit, ne illum occiderent, etc.

ANTIOCHIS [1] mater Antiochi Seleuci filii, et mulier quaevis e quavis [orig: quÔvis] Antiochia [orig: AntiochiÔ] oriunda. Praeterea nomen tribus. Steph.

ANTIOCHIS [2] tribus Attica, ab Antiocho quodam Heroe dicta. Municipia Tribus [orig: Tribűs] Antiochidis. Aegilia vel Aegilus. Alopece. Amphirrope. Anaphlystus. Atene vel Atenia. Bessa. Crion. Leucopyra. Melenaeis vel Melaenae. Pallene. Pentele. Phalerum. Samachidae. Thorae. Vide Franciscum Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 1. c. 7.

ANTIOCHUS [1] Rex Asiae, urbis Magnesiae caduceatores veteranos, alveorum ducendorum causa [orig: causÔ], ad se missos miratus, quod cano [orig: can˘] capillo [orig: capill˘], et barba [orig: barbÔ] valde nigra [orig: nigrÔ] essent, a Medicis suis, hac [orig: hÔc] de causa [orig: causÔ] accersitis, huius rei rationem requirit. Cui Medici, Non mirandum, inquiunt, o [orig: ˘] Rex; Aquosa Magnesiae habitatio, flumine Maeandro [orig: Maeandr˘], et ingenti palude circumsepta, hoc efficit: nam cerebrum ita humefactum reddit, ut capitis pilus plus ante senium albescat. At caducearores; Non ita, o [orig: ˘] Rex, sed quia capitis crines sunt barba [orig: barbÔ] natu maiores; nam nascendo capillos e vulva [orig: vulvÔ] matris, barbam autem multo post tempore suscipimus.

ANTIOCHUS [2] I. Soter, Seleuci fil. eiusque nominis primus. Syriae, et Asiae Rex, regnavit, ann. 19. Stratonicen novercam, Erasistrati Medici suasu, Patre consentiente, duxit. Euseb. in Chron. Val. Max. l. 5. c. 7. ex. 4. Iustin. l. 36. et 38. Polyb. l. 4. Appianus in Punic.

ANTIOCHUS [3] II. cognomine Theos, quod nomen a Milesiis, unde Tyrannum Timarchum expulerat, accepit, dictus, Soteri Patri successit, bellum cum Ptolomaeo Philadelpho composuit, ducta [orig: ductÔ] filia [orig: filiÔ] eius Berenice. Quod aegre ferens Laodice, ex qua iam duos susceperat filios, illum veneno [orig: venen˘], Seleuco [orig: Seleuc˘] Callinico [orig: Callinic˘] fil. in thronum evecto, et Berenicem cum filio, ex Antiocho suscepto, immissis percussoribus, sustulit. Obiit an. regni 15. Mundi 3808. Hieron. in Dan. c. 11. v. 6. Euseb. in Chron. Genebr. l. 1. Sulpic. Sev. l. 2. Appianus Alexandr. de bellis Syriae

ANTIOCHUS [4] III. Magnus, Seleuci Cerauni frater, Syriae et Asiae Rex, regnavit ann. 37. Hierax vulgo dictus, quod accipitris more in rapiendis alienis vitam duceret. A Ptolemaeo Philopatore


image: s0241a

ad Raphiam caesus. A. M. 3837. in Persiam versis armis, Sardes expugnavit. Hinc, victo [orig: vict˘] Philopatore, Iudaeam subegit, A. M. 3843. A Romanis, Ptolem. Epiphanis tutoribus, superatus, et quotannis 2000. talent. multatus est. Tandem Beli Elymeensis, in Susiana, direpturus templum, ibi cum suis occisus est. A. M. 3867. Iustin. l. 31. 32. Strab. l. 16. Liv. l. 34. Florus l. 2. c. 8. Appian. Bell. Syr. Euseb. Hieronym. in Daniel. Sulpicus Seu. l. 2.

ANTIOCHUS [5] IV. Epiphanes, h. e. Illustris sive Nobilis, post Seleucum fratrem, VIII. Syriae Rex, regnavit ann. 12. Hic Hierosolymam destruxit, et muta mala Iudaeis intulit, crudelissimus omnium tyrannorum, ideoque Epimanes, h. e. Insanus, aut Furibundus a Polybio in Fragm. e l. 26. vocatur. Oniam Sacerdotio [orig: Sacerdoti˘] Summo [orig: Summ˘] pepulit, Ptolemaeum Philometorem frustra oppugnavit, a Romanis prohibitus. Hierosolyma [orig: HierosolymÔ] capta [orig: captÔ], templum profanavit, in Iudaeos supra modum saeviens; quibus tamen Matthatias, cum filiis, aliquid solatii attulit. Post haec, templum Persepolit. spoliaturus inde pulsus est, et audito [orig: audit˘], quid interea in Iudaea actum, furore insanus eo properavit, sed divinitus horribili morbo [orig: morb˘] affectus, obiit A. M. 3891. regni 11. Vide l. 1. et. 2. Maccab. Ioseph. Iud. Antiq. l. 12. Polyb. Appian. Hunc Polybius loc. cit. scribit immensos pecumiarum thesauros in commessationibus et symposiis prodegisse, solitumque esse ludibundum, interdum et ebrium, grandiusculos nummorum saccos in viis publicis abicere, ac subinde dictitare, Isthaec accipiant ii, quos sors, fortunave huci commodo iampridem destinavit; nonnumquam etiam rosis coronatum, aureaque [orig: aureÔque] indutum chlamyde vagari solitum dicit, lapides sinu gestantem, quibus obvios quosque impeteret. Publicis quinetiam balneis cum populo promiscue lavari solebat, pretiosissimisque unguentis inungi; unde cum quidam aliquando e populo ei dixisset, Beatus es o [orig: ˘] Rex, qui adeo bene oles. Ast ego, inquit, hac [orig: hÔc] tibi in re continuo satisfaciam, et perquam saturum reddam; quo [orig: qu˘] dicto [orig: dict˘] bicongium vas pretiosissimi unguenti plenum super illius caput infundi iussit. Ex quo vehemens adeo odoris fragrantia exorta est, ut plerosque a foiro ipso, et longinquis etiam urbis partibus excitatos, ad eum locum contraxerit, ut impellentium sese studio [orig: studi˘] hinc inde et crassi unguenti lubricitate, et plurimi balneatorum humi caderent, et Rex ipse profusissimo [orig: profusissim˘] pene enectus cachinno [orig: cachinn˘] pronus corruerit. Hunc aliquando ferunt in certaminibus, quae Antiochiae celebravit, omnes qui aderant Graecos invitasse [orig: invitÔsse], pretiosissimisque unguentis ex aureis guttis perunctos omnes convivio [orig: convivi˘] suscepisse: in quo ipse invicem discubuisse, ac discumbentibus ministrasse [orig: ministrÔsse] fertur, cum mimis etiam ac histrionibus licenter adeo, et impudenter saltasse [orig: saltÔsse], ut omnes convivas, prae pudore, oculos a se avertere cogeret. Is est Antiochus, qui Romae aliquando pro obside fuerat, et inde ad regni apicem evectus, ad has insaniae notas regali licentia [orig: licentiÔ] sine respectu turpiter declinavit. Haec Polybius. Typus Antichristi a Patribus habitus est, in Daniel. c. 11. Vide Augustin. de Civ. Dei l. 17. c. 8. Suidam, in *)anti/oxos2.

ANTIOCHUS [6] V. cognomine Eupator, Patri Antiocho Epiphani successit, cum immensis copiis contra Iudaeos, sed Iuda [orig: IudÔ] Maccabeo [orig: Maccabe˘] fortiter resistente, frustra movit, inde ut Philippi, ad Syriae regnum aspirantis, conatus impediret, in Syriam, pace cum Iudaeis inita [orig: initÔ] reversus, Demetrii Philopatoris iussu, interfectus est, ut throno [orig: thron˘], ab Antiocho Epiphane sibi erepto [orig: erept˘] denuo potiretur. Maccab. l. 1. et 2. Ioseph. l. 12. Iustin. l. 34.

ANTIOCHUS [7] VI. cognomine Entheus seu Nobilis, a Patre Alexandro Baleo, Arabis cuiusdam, Malci nomine, curae in Italia commissus, diadema accepit a Diodoro Tryphone, Duce copiarum, ut huncce Demetrio, populis inviso, opponeret. Sed ab eodem vix anno [orig: ann˘] elapso [orig: elaps˘] interfectus est. l. 2. Machab. c. 13. Ioseph. l. 13. histor. Iud. Torniel. A. M. 3910. 3912.

ANTIOCHUS [8] VII. Sidetes, XV. Syriae Rex, regnavit ann. 11. Primum Tryphonem metuens, in Syria, delituit, dum frater eius Demetrius Nicanor suppetias flagitat a Parthorum Rege, qui ipsi fil. Rhodogunem dedit. Quo [orig: Qu˘] percepto [orig: percept˘] uxor huius Cleopatra, ad nuptias, et regiam, quae in Seleucia erat, Antiochum invitat, qui fretus Simomis auxilio [orig: auxili˘], Tryphonem, Doram obsidentem fudit, fugavitque, ac Apameam cepit. Sed regno [orig: regn˘] potitus erga Iudaeos ingratus exstitit, in bello tandem contra Parthos occisus. Iustin. l. 38. Appianus Bel. Syr. Ioseph. Ant. Iud. l. 13. et 15. A. M. 3925.

ANTIOCHUS [9] VIII. cognomine Gryphus, a naso aquilino, fil. Demetrii Nicanoris, ex Cleopatra, quae cum fratrem eius Seleucum 5. sagitta [orig: sagittÔ] interemisset, ille efferatus, cum et sibi venenum a matre paratum nasset [orig: nÔsset], illam ut id biberet coegit. Dein Alexandrum Zebennam, quem Ptolemaeus Aegypti Rex Syriae praefecerat, occidit: ipse A. M. 3958. regni 29. ab Heracleonte per insidias interfectus. Ioseph. Iud. Hist. l. 12. et de Bell. Iud. l. 1. Iustin, l. 39. Appian. Bell. Syr.

ANTIOCHUS [10] IX. cognomine Cyzicenus, ab urbe in qua [orig: quÔ] educatus fuerat, fil. Antiochi Sidetis et Cleopatrae, cum Grypho fratre uterino, de regno dimicavit. Quo [orig: Qu˘] sublato [orig: sublat˘], a filio Gryphi Seleuco, praelio [orig: praeli˘] superatus, et captus, obiit A. M. 3959. Vide Auctores priores.

ANTIOCHUS [11] X. cognomine Pius, per ironiam, ut Appiano loc. cit. placet, quia duxerat Selenam, uxorem primum patris sui, dein avunculi, fil. Antiochi Cyziceni, Seleucum Gryphi filium, tota [orig: totÔ] Syria [orig: SyriÔ] depulit. Dein cum diu ipsi cum agnatis contentio esset, a Parthis tandem, Reginae Galatarum suppetias venturus, occisus est. A. M. 3963. Appian. loc. cit. Ioseph. Iud. Ant. l. 13. c. 21. Euseb. Torniel.

ANTIOCHUS [12] XI. Gryphi fil. Seleuci frater, cui successit. Ab Antiocho Pio, cum copiis, caesus est. Ioseph. Hist. l. 13. c. 21. Euseb. Chron.

ANTIOCHUS [13] XII. cognomine Dionysius, fil. ultimus Gryphi, Rex Damasci proclamari voluit, absente fratre Philippo [orig: Philipp˘], qui eius


page 241, image: s0241b

legitimus erat possessor, et in inferiore Syria regnabat. Occisus in pugna, contra Arabas, cum vix annum regnasset [orig: regnÔsset]. A. M. 3969. Ioseph. l. 13. c. 21. Iud. Histor. et de Bell Iud. l. 1. c. 4.

ANTIOCHUS [14] XIII. Cyziceni fil. a Lucullo, pulso [orig: puls˘] Tigrane, in avitum regnum restitutus, sed mox iterum a Pompeio depositus est, dictitante, non dignum esse Syro [orig: Syr˘] diademate, qui belli tempore delituisset. Iustin. l. 40. c. 2.

ANTIOCHUS [15] Commagenorum Rex, ab Antonio victus. Caesar l. 3. de bello Civ. c. 4.

ANTIOCHUS [16] Rex Messeniorum, post Phintam, una cum Androcle regnavit, circa tempora Alcamenis Spartanor. et Polymesoris, Arcadiae, Regum. Eos excepit Euphaes. Vide et Androcles, Pausan. Messeniacis.

ANTIOCHUS [17] Classis Atheniensium Gubernator, cui cum summam imperii credidisset Alcibiades, a Lysandro victus est. Vide Scholia in Aristoph. Ranas. Xenoph. l. 2. Diodor. Sic. l. 13.

ANTIOCHUS [18] vetustis opibus ingens et inservientium Romanis Regum ditissimus, Vespasiani partibus accessit. Tacit. Hist. l. 2. c. 81.

ANTIOCHUS [19] Ptolemaidis Episcopus ob eloquentiam os aureum dictus, Imperatrici Eudoxiae, contra Chrysostomum, adhaesit. Soct. l. 6. Sozom. l. 8. Baron. A. C. 400. etc. Item, alius, quem Isdegerdes, Persarum Rex miserat, qui Imperium administraret, donec Theodosius Iunior adolevisset. Theoph. Hist. Misc. l. 13.

ANTIOCHUS [20] Consul Roman. Bassi collega.

ANTIOCHUS [21] Ascalonita, ex Academia vetere, dicendi peritissimus, Luculli, Ciceronis, et Bruti praeceptor. Strabo l. 16. Plut in Lucullo, et Circerone. Fuit et alius Antiochus Sophista, qui ad Rem publ. gerendam, quod animo [orig: anim˘] esset vehementiori, accedere noluit.

ANTIOCHUS [22] cuius Suidas meminit, inter alios, apud Theodosium Iuniorem delatus, honore, quo [orig: qu˘] fruebatur, privatus fuit, et publicatis ipsius bonis, in Sacerdotum ordinem cooptatus est, edicto [orig: edict˘] ab Imperatore promulgato [orig: promulgat˘]; *eu)nou=xon e)n toi=s2 patriki/ois2 mh\ telei=n, Ne Eunuchus inter patricios censeretur. Alius Cilix erat natione, qui principio se Cynico [orig: Cynic˘] more philosophari simulabat, et propterea militibus in bello maxime profuit. Ipsos enim propter magnum frigus animum abicientes confirmabat, in nivem se abiciens, et in ipsa se volutans; unde et opes et honores a Severo Antonino est consecutus. Iis autem elatus, cum Teridate se conunxit, et cum ipso ad Parthos transfugit.

ANTIOCHUS [23] Alexandrinus, de Poetis egit, qui in media Comoedia perstringuntur. Athenaeus. l. 11. c. 9.

ANTIOCHUS [24] Laodicea [orig: LaodiceÔ] oriundus, Scepticus. Diog. Laert, in Phyrrhon. l. 9.

ANTIOCHUS [25] Sophista, quem Argae Cilicum tulere [orig: tulŕre], vir doctissimus, de quo Philostratus: Securus in figuris, vehemens in accusationibus, venustus in defensionibus, in Demonstrativis potens, in forensibus sophistica [orig: sophisticÔ], in Sophisticis forensi utebatur oratione.

ANTIOCHUS [26] Syracusanus, fil. Xenophanis, Historicus, scripsit de Italia; citatus saepe a Strabone, Diodoro, l. 12. ac Dion. Halicarnassaeo. l. 1. Vide Vossium de Hist. Graec p. 456. Itemque p. 504.

ANTIOCHUS [27] literatus T. Pomponii Attici servus, de quo Cicer. l. 13. Ep. 33.

ANTIOCHUS [28] tonsor quidam, de quo Martial. l. 11. Epigr. 85.

ANTIOPA vel ANTIOPE, Nyctei filia, et uxor Lyci Regis Thebarum, et Aegyptiorum. Hanc Iuppiter in Satyrum mutatus compressit, quod cum Lycus comperisset, ea [orig: ] repudiata [orig: repudiatÔ], Dircen superinduxit, a qua in carcerem coniecta est: Verum cum partus advenisset, ruptis vinculis aufugit in Ciraeronem, ibique Zethim et Amphionem peperit, et exposuit; sed a pastoribus, reperti, ab iisdem educati sunt, qui postea adulti, matris iniuriam ulciscentes, Lycum cum uxore Dirce interfecerunt. Propert. l. 1. Eleg. 4. v. 5.

Tu Licet Antiopae formam Nycteidos, et tu
Spartana [orig: SpartanÔ] referas laudibus Hermionem.

Idem l. 3. Eleg. 14. v. 26.

Invocet Antiope quem nisi, vincta, Iovem?

Ovid. Met. l. 6. v. 111.

Addidit ut Satyri caelatus imagine pulchra [orig: pulchrÔ]
Iuppiter implerit gemeino Nycteida fetu.

Nonnus Dionys. l. 7. ubi de Iovis amoribus, quos duodecim receset:

*(/ebdomos2 *)antio/phn *satu/rw| dolo/enti suna/ptei.

Idem l. 16.

*)antio/phs2 e)da/hs2 filopai/gmonk qesmo\n e)rw/twn,
*kai\ *sa/turon gelo/wnta no/qon mimhlon a)/koitin.

Item Pacuvii Tragaedia sic dicta. Persius Sat. 1. v. 77.

Sunt quos pacuviusque et verrucosa moratur
Antiope, aerumnis cor luctificabile sulta.

Nic. Lloydius.

ANTIOPE Amazonum Regina, de qua Natal. Comes l. 7. c. 8. Fama est, Amazonas bellicosas feminas in Graeciam aliquando cum armis hostiliter irrupisse, atque in Atheniensium agrum praecipue fecisse impressionem, Antiopenque ipsarum Reginam, vel (ut alii malunt) Hippolyten fuisse a Theseo superatam, cum illi Scythae opem tulissent. Plut. in Theseo. Natalis Com. loc. cit.

ANTIORUS Lycurgi fil. Plut. in Lycurgo.

ANTIPATER [1] Ioali fil. miles Philippi, deinde inter Alexandri M. Duces, et regnis sucessores, discipulus et ipse Aristotelis. Successor Alexandri, quem e medio sustulisse, eiusque familiam totam extirpasse [orig: extirpÔsse] legitur, in regno Macedoniae, post bellum Atheniensibus


page 242, image: s0242a

illatum, legatis ad eum de pace venientibus, quorum Princeps erat Xenocrates, respondit, se in amicitia permansurum, si sibi Demosthenes et Hyperides dederentur: Si suum praesidium in Munychiam, i. e. Athenarum arcem recepissent; si denique absumptam in eo bello pecuniam, acceptaque damna resarcirent. Quibus illi conditionibus consenserunt. Vide Suid. Curt. l. 6. et seqq. Arrian. in Punic. Iustin. l. 9. 11. 12. 13. 14. Plut. in Alex.

ANTIPATER [2] Cassandri fil. Macedoniae Rex, gener Lysimachi, qui in Thracia rerum potiebatur, matri propriae necem intulit, quod illa Alexandro fratri magis favere videretur. Iustin. l. 16. Alius eiusdem Cassandri fil. Vide proxime sequentem.

ANTIPATER [3] trigesimus secundus Macedonum Rex, regnavit dies 45.

ANTIPATER [4] Cilicum Rex.

ANTIPATER [5] Herodis pater, vir maximus, ac potentissimus, Iudaeae procurator a Caesare constitutus, quem in Aegypto, post mortem Pompeii adiuverat, muros civitatis reaedificavit, Phaselum Hierosolymis, Herodem Galilaeae praefecit. Veneno [orig: Venen˘] a Malcho necatus est. Ioseph. Iud. Ant. l. 14. c. 24. et de bell. Iud. l. 1. c. 21.

ANTIPATER [6] Herodis fil. a patre quinto [orig: quint˘] die, priusquam animam ageret, in vinculis interfici iussus est. Ioseph. Iud. Ant. l. 14. 15. 16. 17. et de Bell. Iud. l. 1.

ANTIPATER [7] Archon Athenis, Olymp. XCVII. an 4. Item, e cohorte nobilium puerorum Alexandri M. coniurationis in Regem Hermolao partriceps. Curt. l. 8. c. 6. Item Grammaticus, qui scripsit in Aristoph. commentaria. Vide Scholia in Aves.

ANTIPATER [8] Hierapolitanus, sophista nobilis, praeceptor liberorum Severi Principis, cuius etiam res gestas consignavit, ac ei ab Epistolis fuit. Philosotratus. Fuere [orig: Fuŕre] etiam duo Latini Historici, Caelius Antipater et Gallus Antipater.

ANTIPATER [9] Philosophus, et Poeta Sidonius, Stoicae sectae, Catonis Uticensis praeceptor. Post Panaetium, de officiis, scripsit. Hic, quo [orig: qu˘] die natus fuit, eodem [orig: e˘dem] semper febre laboravit singulis aetatis suae annis, eodemque [orig: e˘demque] die ac eopse [orig: e˘pse] morbo [orig: morb˘] consumptus est. Nobili epigrammate Sappho decimam inter Musas cooptavit. Ex tempore innumerabiles pene versus faciebat. Quincilian. l. 10. c. 7. Vide Voss. de Poet. Graec. p. 68. Cicer. l. 3. de Oratore. Plin. l. 7. c. 51. Val. Max. l. 1. c. 8. ex. ext. 16.

ANTIPATER [10] Stoicus, Diogenis Babylonii discipulus laudatus Ciceroni, l. 3. de Offic. Hic cum Carneade non aliter, quam scripto [orig: script˘] disputare ausus est. Item, Tyrius, Philosophus, amicus Catonis Uticensis, Plut. in Catone. Cicer. l. 2. de officiis.

ANTIPATER [11] Tarsensis, Philosophus Stoicus, auctore Plutarcho [orig: Plutarch˘]. Strab. l. 14.

ANTIPATER [12] Thessalonicensis, Poeta Graecus, floruit Augusti Caesaris temporibus: sicut constat ex quodam eius epigrammate, *)anqologi/as2 l. 4. Tit. *ei)s2 o)rxhstri/das2. Ac eum, una cum Bathyllo, primos fuisse pantomimos, ac sub Augusto claruisse, saris notum ex Dione, Zosimo, Suida, atque aliis. Alius est hic ab Antipatro Sidonio. Utriusque multa epigrammata habemus in Anthologia. Voss. Coeterum de variis Antipatris, vide Ionsium de Scriptoribus Hist. Phil. l. 1. c. 13. et Voss. de Histor. Graec. l. 3. p. 324. Nic. Lloydius. Addem saltem de Antipatro Thessal. illum Pisonis, in quem exstat oratio Ciceronis et qui Macedoniam Proconsule obtinuit, familiarem fuisse, quod inde patet, quod ei in multis epigrammatis partim editis, partim ineditis, adulatur. Epigramma eius elegantissimum, quo [orig: qu˘] rotas aquarias, quae molendina versant, suo [orig: su˘] aevo [orig: aev˘] primum inventas, describit, affert Salmas. Not. ad. Lamprid. in Heliogab. c. 24. Alterum item, non minus elegans ac venustum, in Antimachi Poetae laudes; Notis ad Spartianum in Adriano Caes. c. 16. ad verba, Antimachum imitando, utrumque hactenus ineditum.

ANTIPATER [13] nobilis toreuta, apud Plin. l. 33. c. 12.

ANTIPATHES Graece *)antipaqe\s2, inter philtra Veterum et res eas, quibus amor conciliari creditus, ponitut nonnullis, qui versus illos Laelii in Apolog. Appuleii, ubi pleraque philtra descripsit, sic legunt,

Philtra omniae undique eruunt,
Antipathes illud quaeritur, etc.

Sed vox plane contrarium notat. Sic enim Graeci vocant, quidquid adversus effascinationes, incantationes et amoris faciendi artes Magicas potenter est efficax: seu quod a)lecifa/rmakon est. Unde Antipathes, gemma Plinio l. 37. c. 10. quae contra effascinationes auxiliari credebatut; et cotallii genus, ab eodem effectu. Inprimis vero Moly illud nominatissimum, quo [orig: qu˘] Mercurius Ulyssem muniit contra Circes effascinationes, *)antipaqe\s2 vocitatum est. Sic ergo scribit illos versus Salmas.

Antipathes illud quaesito,
Philtra omnia undique irruunt, etc.

ad Solin. p. 942.

ANTIPATRIA Daretidis urbs Polybio l. 5. c. 108. Macedoniae Livio. l. 31. c. 27.

ANTIPATRIDAS Telmessi Cariae Urbis Praefectus, qui dum amico Nearcho Cretensi ad colloquium comparet, et eius specie vinctos servos ac Psaltrias recipit, misere deceptus urbem amittit. Polyaen. l. 5. c. 35.

ANTIPATRIS Palaestinae civitas, nunc diruta, quam Herodes Rex Iudaeae, ex patris sui Antipatri nomine, vocavit. Nunc Assur, et Sur, testibus Tyrio [orig: Tyri˘], et Postello [orig: Postell˘]. Ad hanc D. Paulus ductus est captivus. Actor. c. 23. v. 31. longitud. 66. 20. latitud. 32. 00. Sita erat, non longe ab ora maritima inter Ioppen ad Austrum, et Apolloniam, ad Boream nunc, ut dictum, diruta iacet.

ANTIPEMPTON apud Anastasium Biblioth. in Leone III.


image: s0242b

Fecit aequamanus antipempto [orig: antipempt˘] dcauratas paria duo; corruptum est pro Antipente, ex Graeco a)nti\ et pe/nte, Dominico Marco: Car. du Fresne, pro Antipchtbon; ex Graeco a)ntipefqon, i. e. a)nti/pefqos2 xrusos2, aurum recoctum, quomodo obryzum vocabant. Cui sententiae favet Reinerus de Inventione Reliquar. Eutychetis et Acacii, apud Ughellum; ubi legitur: Crucem Domini ex auro purissimo fecit admirabili artificio [orig: artifici˘] compactam, quod splandoclastum et Antipempton (lege Antipephthon) vocabatur. Vide eum in Glossar.

ANTIPHANES [1] Argivus, nobilis, et ingeniosus statuarius. Pausan. l. 5. Item scriba equitum Alexandri. Curtius, l. 7. c. 1.

ANTIPHANES [2] Syrnaeus, vel Rhodius, Comicus mediae Comoediae, vixit Olymp. 93. De Pythagoricorum victu egit, teste Athenaeo [orig: Athenae˘] l. 4. c. 16. Idem e)n *)antaiw| peri\ th=s2 tw=n filoso/fwn truferothtos2 dialego/menos2 citatur ab eodem Athenaeo l. 12. c. 2. Fuere [orig: Fuŕre] autem praeter hunc Antiphanes alli. Antiphanem Cergaeum Comicum memorat Steph. in *bergh. Cuius tanta fuit mentiendi consuetod, ut locum proverbio fecerit. Unde Strabo l. 1. et 2. narrationem Eudoxi vocat *bergai=on dih/ghma, quasi diceret, fabulam esse meram. Ita enim locum istum emendavit magnus Casaubonus, cum ante dia/sthma legeretur. Antiphanes Atheniensis Comicus Panaetio [orig: Panaeti˘] iunior, memoratur Suidae, in *)antifanh/s2. Quin et Antiphanes quidam de scortis Atheniensibus scripsit, teste Harpocratione in *na/nn on. Etiam Antiphanes quidam de inventis citatur a Clem. Alex. l. 1. Strom. Vide etiam l. 2. Strom. et Athen. l. 13. Antiphanes Delius, medicus, varietatem ciborum esse causam morborum statuit, apud eundem Clem. l. 2. Paed. Quod si Suidae verba mendo [orig: mend˘] carent, Antiphanes horum omnium antiquissimus Carystius, qui Thespidis tempore vixit, a quo *)antifa/neios2 kwmw|di/a. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 4. p. 504. et de Poet. Graec. c. 6. Nic. Lloydius.

ANTIPHATES [1] Laestrygonum anthropophagorum Rex. unus ex Lami posteris, Formiarum conditoris. In cuius litore cum aliquando eiectus esset Ulysses, tresque ex sociis misisset, qui regionem explorarent, Antiphates unum ex his apprehensum ore dilaniavit; reliqui duo vix fuga [orig: fugÔ] salutem quaesiverunt; Quos Antiphates cum magna Laestrygonum manu insecutus, naves Ulyssis omni conatu oppugnavit, saxisque ac trabibus in eas coniectis, omnes demersit una [orig: unÔ] tantum excepta [orig: exceptÔ], in qua Ulysses ipse cum nobilioribus aliquot sociis vehebatur. Ovid. Met. l. 14. v. 232.

Inde Lami veterem Laestrygonis, inquit, in urbem
Venimus. Antiphates terra [orig: terrÔ] regnabat in illa.
Missus ad hunc ego sum, numero [orig: numer˘] comitante duorum:
Vixque fuga [orig: fugÔ] quaesita salus, comitique, mihique
Tertius e nobis Laestrygonis impia tinxit
Ora cruore suo [orig: su˘]: fugientibus instat, et agmen
Concitat Antiphates: coeumt, et saxa, trabesque
Continuant: merguntque viros, merguntque carinas.
Una tamen, quae nos, ipsumque vehebat Ulyssem
Effugit. --- --- --- ---

Idem Ponticor. l. 2. Ep. 9. v. 41.

Quis non Antiphaten Laestrygona devovet? -- --

Statius l. 1. Silv. 3. v. 84.

--- --- Litusque cruenti
Antiphatae. --- --- --- ---

Tibullus ad Messalam, l. 4. Eleg. 1. v. 114. ubi de Ulysse:

Nicultos adiit Laestrygonas, Antiphatenque
Nobilis Artaciae gelidos quos irrigat unda.

Vide haec latius apud Poetam Homer. Od. 10. Idem.

ANTIPHATES [2] nothus Sarpedonis. Virg. Aen. l. 9. v. 696.

Et primum Antiphatem; is enim se primus agebat
Thebana [orig: ThebanÔ] de gente nothum Sarpedonis alti.

ANTIPHATES [3] avus Amphiarai. Homer. Od. 15. v. 243.

*gei/nato d' *)antifa/thn kai\ *ma/ntion, ui(e krataiw/,
*)antifa/ths2 me\n e)/tikten *oi)klh=a mega/quimon.
*au)ta\r *oi)klei/hs2 laossoi/n *)amfi/azhon.

ANTIPHATES [4] alius a Leonteo occisus. Homer. Il. u. v. 91.

*au)=tis2 d' e)n koleoi=o e)rusa/menos2 ci/fos2 o)cu\,
*)antifa/thn me\n prw=ton e)pai/cas2 di' o(mi/lou
*plh=c' au)tosxedih/n.

ANTIPHELLUS et PHELLUS, loca Lyciae, xwri/a *lhki/as2 Steph. De Antiphello, Plin. l. 5. c. 27. et l. 31. c. 11. Ubi mollissimas spongias circa illius muros reperiri ait. longitud, 60. 30. latitud. 38. 20.

ANTIPHEMUS Gelae in Sicilia urbis conditor, floruit Olymp. 25. Frater Lacii Lindii, a quo Phaselis in Pamphylia condita. Eusebius num. 1340.

ANTIPHERON Oretanus, Quidam, inquit Seneca l. 1. Notural. Quaest. c. 3. hoc [orig: h˘c] laborant valetudinis genere, ut ipsi sibi videantur occurrere, ut ubique imaginem suam cernant. Quare? quia infirma vis oculorum non potest ne proximum quidem sibi aerem perrumpere, sed resistit, in quorum numero Antipherontem ponit Aristoteles.

ANTIPHILI Portus, locus iuxta mare Rubrum e latere Africano. Strabo. l. 16. Vella nunc, teste Stuckio [orig: Stucki˘].

ANTIPHILUS [1] Atheniensis, militaris rei peritia [orig: peritiÔ] ac fortitudine praestans, in locum Leosthenis, ad Lamiam, ictu lapidis in caput afflicti ac triduo post exstincti, Olymp. 114. an. 2. suffectus. Diodor. Sic. l. 18.

ANTIPHILUS [2] nobilis pictor, qui inter egregia opera puerum in ignem curvatum, et flantem pinxit, quo [orig: qu˘] igne paululum flatu excitato [orig: excitat˘], tota domus videbatur aliquantulum lumen accipere per noctem. Idem iocoso [orig: iocos˘] nomine Gryllum ridiculo [orig: ridicul˘] habitu pinxit. Ipse in Aegypto natus dicitit a Cresidemo Plin. l. 35 c. 10. Fuit Apellis aemulus. Lucianus.

ANTIPHON quidam scripsit librum peri\ tw=n e)n a)reth=|


image: s0243a

prwteusa/ntwn, e quo Laertius Diogenes, l. 8. Pythagorae vitam illustrat. Citat eundem, sed peri\ tou= bi/ou tw=n e)n a)reth=| prwteusa/ntwn, Porphyrius, in Vita Pythagorae, et ex illo Cyrillus, l. 10. contra Iulianum. Glauci Rhegini, de Poetis, liber Antiphoni (non Antiphonti Latine, ut iudicant Grammatici, Sospiater Charisius, l. 1. et Priscianus, l. 6. servatur tamen Graeca flexio a Cicerone allilque, quos imitamur) adscriptus est a quibusdam. Idem autem sit Anriphon, necne, non facile dixerim, cum multi eius nominis fuerint, uti eos collegit Ionsius in Histor. Philos. Scriptorib. l. 4. Primus avus fuit Antiphontis illius, qui in Parmenide Platonis loquens introducitur, pater vero Pyrilampis, teste Platone, ubi supra. Pyrilampen etiam Antiphontis filium memorat Plut. l. de Socratis Genio. Secundo, Antiphon quidam Rhamnusius, apud Thucydidem ad Olymp. 92. laudatur. Sic enim ille, l. 8. *(o me/ntoi a(/pan to\ pra=gma cunqei\s2 o(/tw| tro/pw| kate/sth e)s2 tou=to, kai\ e)n plei/stou e)pimelhqei\s2, *)antifw=n h)=n, a)nh\r *)aqhnai/wn tw=n kaq' e(auto\n a)reth=| te ou)deno\s2 u(/steros, kai\ kra\tistos2 enqumhqh=nai geno/ menos, kai\ a(\ gnoi/h ei)pei=n. *kai e)s2 me\n dh=mon ou) pariw\n ou)d' e)s2 a)/llon a)gw=na e(kou/tios2 ou)de/na, a)ll' u(po/ptws2 tw=| plh/qei dia\ do/can deino/thtos2 (i. e. r(htorei/as2 teste Scholiaste) diakei/menos. *tou\s2 me/ntoi a)gwnizome/nous2 kai\ e)n dikasthri/w| kai\ e)n dh/mw| plei=sta, ei(=s2a)nh\r, o(/stis2 cumbouleu/tanto/ ti duna/menos2 w)felei=n. *kai\ au)to/s2 te, e)peidh' ta\ tw=n tetrakosi/wn e)n u(ste/rw| metapeso/nta, u(po\ tou= dn/mou enakou=to, a)/rista fai/netai tw=n me/xris2 e)mou= u(pe\r au)tw=n tou/twn ai)tiasqei\s2, w(s2 cugkate/sthse qana/tou di/khn a)pologhsa/menos2. Rhamnusium hunc appellat Plut. in Nicia, et quod Nicias, (qui Olymp. 91. an. 4. cum Demosthene itidem Duce Atheniensium a Siculis occisus est, Thucyd. l. 7. ac Diodor. Sic. l. 13.) Antiphontis eloquentiam, populo iam suspectam fuisse, observaverit, tradit. Atque hic Antiphon, qui Olymp. 92. an. 1. unus e Quadraginta fuit, sequenti anno [orig: ann˘], quo [orig: qu˘] eorum potestas abrogata est, ac Thucydides historiam suam finiit, damnatus egregia [orig: egregiÔ] oratione se defendit. Quod etiam Cicero testatur in Bruto c. 12. his verbis: Antea neminem solitum via [orig: viÔ] nec arte, sed accurate tamen, et de scripto plerosque dicere: scriptasque fuisse et paratas a Protagora rerum illustrium disputationes, quae nunc communes appellantur loci. Quod idem fecisse Gorgiam acceptimus, cum singularum rerum laudes, vituperationesque conscripsisset, quod iudicaret hoc Oratoris maxime proprium, rem augere posse laudando, vitaperandoque rursus assligere. Hinc Antiphontem Rhamnusium similia quaedam habuisse conscripta, quo nemmem unquam melius ullam oravisse capitis causam, cum se ipse deienderet, se audiente, locuples auctor scripsit Thucydides. Addit Cicero de suo, habuisse Antiphonta locos quosdam communes Rhetoricos conscriptos, quibus uteretur. Alii fingunt hunc orationes complures scripsisse. Vide Plut. l. de 10. Orat. Clemens Alexandr. l. 1. Strom. ex Diodoro primum eum Scholasticas declamationes, et Rhetoricas figuras atque proprietates invenisse, et iudicialem orationem scripsisse ac dikaniko\n xarakth=ra extulisse tradit. Quod si verum esset, Thucydides in Antiphontis laude minime reticuisset. Contradicit Cicero in Bruto huic sententiae, ubi inter antiquos Rhetores, quos enumerat, eum praeterit, post tamen de eo illa tradit, quae supra adduximus, quibus addit Lysiam, Theodorum, Isocratem ea invenisse, quae Antiphonti alias tribuuntur a Plutatcho et Clemente. Occisus tandem Antiphon hic est a populo Atheniensi, Olymp. 92. an. 2. De cuius morte Theramenes Cothutnus ille, qui Olymp. 94. an 1. interfectus fuit, apud Xenophontem, l. 2. *ellhn. *)alla\ me\n kai\ *)antifw=ntos2 u(f' u(mw=n a)pollume/nou, o(\s2 e)n tw=| pole/mw| du/o trih/reis2 eu)pleou/sas2 parei/xeto. Errant igitur, qui Antiphonta hunc, ante Triginta vitos Olymp. 3. an. 49. constitutos occisum, sub illsdem adhuc vixisse contendunt. Vide Plut. de Vitis 10. Rhet. Errat Caecilius apud eundem, qui hunc Antiphonta Thucydidis discipulum esse scripsit. Vensimilius est, quod habet Suidas in *)antifw=n, praeceptorem eius ignorari, discipulum fuisse Thucydidem: quod Marcellini quoque testimonio [orig: testimoni˘] in Thucydidis vita comprobatur. Error quoque in Plut. l. de 10. Rhet. hic [orig: hţc] notandus postremo est, ubi de Antiphonte agit: *)/egraye di\ kai\ kata *(ippokra/tous2 tou= i)atrou= strathgou= lo/gon. Scripsit quoque Orationem contra Hippocratem Medicum (hanc vocem Xylander in versione sua recte omittit, et in Annotationibus eandem bene, tamquam glossema, expungendam esse iudicat) Ducem. Vox i)atrou= ab impetito libratio sive lectore, qui Hippocrati Medico famam quandam inde et gloriam conciliare voluit, margini, credo, prius adscripta, post in textum recepta est. Verum i)atro\s2 hic [orig: hţc] et ex Photii Ecloga reiciendum esse multa probant. Hippocrates ille strathgo(\s2, apud Plutarchum, Atheniensis fuit, et Atheniensium militum Dux, Atiphronis filius, qui Megaram proditione frustra tentavit, postea longos eius muros cepit, Nisaeam occupavit, Delium in Boeotia munivit, cum Boeotis acie conflixit, et cecidit Olymp. 89. an. 1. teste Thucydide, l. 4. Confer Diodor. Sic. l. 12. c. 66. et Pausan, in Laconicis. Quae omnia in Hippocratem medicum non convenire, nemo inficias ibit. Sed ad Antiphontem nostrum Rhamnusium redeamus, qui, ob suam prudentiam et facundiam, Nestor dictus est, teste Plutarcho [orig: Plutarch˘], l. de 10. Orat. Quid quod omnes viri sapientes dicti sunt Rhamnusii, propter Antiphontis Rhamnusii summam sapientiam, teste Suida [orig: SuidÔ], in *(pamnou/tios2. Huius vitam scripsit Caecilius, eumque secutus Plut. sed sapienti Rhamnusio plurima tribuunt aliis tribuenda. Imo iam ante Caecilii aetatem multa Antiphonti falso fuerunt supposita. Hic enim apud Plut. c 60. Antiphontis Orationibus 25. spurias esse dicit. Plurimas sane etiamnum Antiphonti orationes ab antiquis tribui observavimus, de quibus iure dubites, Antiphontis sint, necne? Antiphontis loidori/an et convitia in Alcibiadem scripta citat Plut. in Alcibiade, et Athen. l 12. c. 5. ubi de mollitie Abydenorum oratione soluta [orig: solutÔ] egit. Eiusdem omnino Antiphontis nomine Orationes quaedam supersunt, quae tamen Scholasticae sunt, atque fictae declamationes, et Antiphontis nil praeter nomen habent. Antiphontis, de caede Herodis citat Harpocration, in *frou=dos2. Eius peri\ o(monoi/as2 memorat


page 243, image: s0243b

Etymologus in qeaide/statos2. Eiusdem politiho\n Athenaeus l. 10. c. 6 Etymologus, in *eu)su/mbolos2. Priscianus l. 18. Gram. quorum hic loco [orig: loc˘] eiuldem o)ligarxiko\n citat. Eius peri\ prutane/wn ei' gnh/sios2, Adducit Varinus, in r)htorikh\ et peri\ th=s2 metasta/sews2, idem que in vode stasiw/ihs2. Eius te/xnhn laudat Ammonius de diff. vocum, in *shmei=on, et forte etiam Galenus praefat. Glossarum. Qui ipse comm. 1. in Hippoc. de offic. med. Sect. 3. Laudat Antiphontis primum peri\ *)alhqei/as2. Secundum eius weri *)alhqei/as2 citar Etymologicus in grupou=sqai. Antiphontis etiam peri\ *)alhqei/as2 citat Hesych. in *)abios2. Eius *foinikika adducit Ammonius de diff. vocab. in enqu/mhma. Eidem Antiphonti tribuuntur quaedam sententiae. Antiphon Rhetor dixit gyrwtrofi\a prose/oike paidotrofi/a, apud Clem. Alexandr. l. 6. Strom. Aliud Antiphontis dictum citat Plut. in Antonio, *to\ polutele/staton a)na/lwma xro/nos2. Eidem tribuendae sententiae Antiphontis apud Stobaeum quamplurimae. Forte et hunc Roscrana imitatio apud Cicer. l. 2. de Orat. signat. Hunc Antiphonta quidam Sophili faciunt filium, logoma/geiron quoque dictum: de quo magnifice admodum Thucyd. l. 10. Tandem au)todi/oahton eum fuisse docent, etc. Tertius, Antiphon quidam teratosko/pos2 fuit, de quo Suidas. *)antifw=n *)aqhnai=os2 teratosko/pos2 kai\ e)popoio\s2, kai\ sofisth\s2. *)ekalei=to de\ logoma/geiros2. Atque hunc ceu distinctum ab Antiphonte Rhamnusio recenset Suidas, de quo postea agit. Laertius in Socrate: *tou/tw| tis2 kata/ fhsin *)aristote/lhs2 e)n tri/tw| peri\ poihtikh=s2 e)filonei/kei *)anti/oxos2 *lh/mnios2 kai\ *)antifw=n o( teratosko/pos2. Hic omnino est, cuius Clem. Alexandr. l. 7. Strom. meminit: *xari/en to\ tou= *)antifw=ntos2 oi)wnisame/nou tino\s2, o(/tikate/fagen u(=s2 delfa/kia, qeasa/menos2 au)th\n u(po\ limou= dia\ mikroyuxi\an tou= tre/fontos2 katixname/nhn. *xai=re, ei)=pen e)pi\ tw=| shmei/w|, o(/ti ou(/tw peinw=sa ta\ sa\ ouka e)/fage te/kna. Eadem. fere habet Theodoretus Serm. 6. Quarto, Antiphonta quendam divitem cum Socrate disputantem introduxit Xenoph. l. 1. a)pomnhm. Quis vero Antiphon ille fuerit, non indicat. Plut. in vita Antiphontis, et Photius Tmem. 259. Caecilium, ut apparet, secuti, Antiphontem Rhamnusium in Xenophonte intelligendum putant. Quinto, Antiphontem quendam pauperem Andoccydae filium memorat Aristophanes, in Vestis: *)iw\ xelw=nai, et polla/kis2 dh etc. Ubi Scholiast. addit, *)antifw=n tou= *)andoku/dou, peri\ ou(= praei/rhtai *kai\ ou(=tos2 de\ p/nhs2 hn)= o( *)antifw=n. Sexto, Antiphon quidam Rhamnusius, Rhetor ineptus fuit. Testis est Socrates apud Platonem in Menexeno: *)alla\ kai\ o)/stis2 e)mou= kaki/on e)paideu/qh, mousikh\n me\n u)po\ *la/mprou paideuqei\s2, r(htorikh\n de\ u)p' *(antifw=ntos2 tou= *(pamnousi/ou. *(oi peri\ *qeo/dwron kai\ *qrasu/maxon kai\ *)antifw=nta spoudhs2 a)ci/on ou)de\n eu(=ron, ait Dionysius, ep. ad Ammaeum de Demosthene. *)antifw=n o( *(pamnou/tios2 to\ au)sthro\n e)/xei mo/non kai\ a)rxai=on, a)gwnisth\s2 de\ lo/gwn ou)/te sumbouleutikw=n ou)/te dikanikw=n e)sti. Idem in Isaeo, ubi eum cum Thrasymacho Chalcedonio, Polycrate Atheniensi, Critia [orig: CritiÔ] Trigintaviro et Zoilo, qui contra Homerum scripsit, Rhetoribus enumerat. Forte idem, quem cum Iscorate et Isaeo pueros Rhetoricam in scholis docuisse scribit Plut. l. de Glor. Athen. nisi propterea de alio Antiphonte haec accipienda videntur, quod post Isocratem nominatur. Carpit Deipnoscophista, apud Athen. l. 11. c. 15. quod male de Antiphonte et Lampro loquatur Socrates apud Platonem. Hermogenes l. 2. peri i)dew=n, ubi duos Antiphontes, Rhetoras, eorumque unum Rhamnusium arxhgo\n tou= tu/pou politikou= facit, alterum omnino nostrum duriore dicendi genere usum fuisse tradit. Septimo, Antiphon quidam, Antiphontis primi nepos, Pyrilampis fil. Platonis, Adimanti, et Glauconis o(momh/trios2 frater erat, teste Platone in Parmenide. *new/taton appellat Plut. l. peri\ filadelf. Forte Pyrilampes hic est idem cum illo o)rniqotro/w|, qui avibus et praecipue pavonibus delectabatur. Taxat eum propterea Aristoph. in Vespis. Sane Plut. in Pericle, Pyrilampen, qui Periclis familiaris erat, a Comicis propterea traductum scribit, quasi mulieribus, quibus Pericles miscebatur, pavones subiceret. Antiphon Rhetor orationem de pavonibus habuit, teste Athenaeo [orig: Athenae˘] l. 9. c. 12. in qua *dh=mon to\n *purila/mpous2 (Sic legendum, non perila/mpous2 ) varias aves nutrire scribit, quae a multis spectentur. Memorat eandem orationem Eustath. in Il. b fol. 259. Octavo, Antiphonta Critobuli filium memorat Hippocrates, in Epidemiorum libris, apud Galenum l. 2. de diebus criticis c. 5. Nono, Antiphon quidam circuli quadraturam tradidit, teste Aristotele l. 2. de Sophist. Elench. c. 10. et l. 1. Phys. c. 2. ubi Simplicius. cum Sophistam appellat. Decimo, Antiphon quidam Poeta fuit, quem Dionysius senior Siciliae Tyrannus e medio sustulit, quod tragoedias ipsius vituperavetit. Vide Plut. l. de 10. Rhet. Dionysii vero senioris Tragoedias laudat Plut. in Timoleonte. Idem l. de disc. adul. et am. docet, Tyrannum fermone paulo acerbiore ab eo irritatum: Roganti enim Dionysio, quodnam aeris genus optimum esset, respondit, illud e quo Harmodii et Aristogitonis statuae conflatae sunt. Hi autem Tyrannicidae fuere [orig: fuŕre]. Verba sic habent: *kakw=s2 de\ kai\ *)antifw=n para\ *dionusi/w| zhth/sews2 ou)/shs2 kai\ lo/gou, poi=os2 xalko\s2 a)lristos; enei=nos, ei)=pen, e)c ou(= kateskeu/asan *)aqhnai=oi ta\s2 *(armodi/ou, kai\ *)aristogei/tonos2 ei)ko(/nas2. *ou)/te ga\r w)felei= tou/twn to\ luphro\n kai\ pikro\n, ou)/ts2 te/rpei to\ bwmolo/xon kai\ paidiw=des2. *)all' e)sti\ kakoh/qeia kai\ u(/brei memigme/nhs2 a)krasi/as2 met' e)/xqras2 to\ toiou=ton ei)=dos, w(=| xrw/menoi prosapollu/ousin au)tous2, th\n peri\ to\ fre/ar o)/rxhsin a)texnw=s2 o)rxou/menoi. *kai\ ga\r *)antifw=n a)pe/qanen u(po\ *dionusi/ou. Confer eundem, de Contradict. Stoic. Antiphontis huius procul dubio moribundi dictum adfert Aristoteles l. 2. Rhet. c. 6. *)antifw=n o( poihth\s2 me/llws2 a)potumpanizesqai u(po\ *dionusi/ou, i)dwn tou\s2 sunapoqvh/skein me/llontas2 e)gkalupto me/nous2, w\s2 h)/|esan dia\ tw=n pulw=n, *ti/ e)gkataku/ptesqe, e)/fh, h)= mh\ au)/rio/n tis2 u(ma=s2 i)/dh| tou/twn; Forte hic est o( tragw|dopoio\s2 Athenaeo sic dictus l. 15. c. 4. cuius plh/cippon Aristotel. Rhet. l. 2. c. 2. et *)androma/xhn Auctor Ethicorum Eudemiorum l. 7. c. 4. citant. Hunc Antiphontem cum Rhamnusio confundit Plut. ubi supra.


page 244, image: s0244a

Undecimo, Antiphon quidam Athemiensis fuit somniorum interpres, qui, de sua arte, librum scripsit. Suidas, *)antispn *)aqhnai=os2 o)neirokri/ths2; peri/ kri/tews2 o)nei/rwn e)/grayen. Meminit eiusdem Cicer. l. 1. et 2. de Divinat. De eodem Senec. Controv. 9. Otho Iunius edidit quidem 4. libros colorum, quos bene Gallio noster Antiphontis libros vocabat, tantum in illis somniorum est. Tertullian. l. de Anima, c. 46. ubi de somniis agit: Quanti autem commentatores, et adfirmatores in hanc rem, Artemon, Antiphon, Strato Philochorus, Epicharmus, etc. Meminit eiusdem Fulgent. l. 1. Mythol. l. 13. ubi male. Antiphon Philocrus dicitur, cum Antiphon, Philochorus legi debeat. Duodecimo, Antiphon quidam a Demosthene coram Areopago proditionis accusatur, quasi Philippo Macedoni navalia Atheniensium se concrematurum clam pollicitus esset, et capitis damnatur. Plut. in Demosth. Denique Antiphonta quendam Georgicorum scriptorem laudat Athen. l. 14. c. 17. Hactenus Nic. Lloydius.

ANTIPHONA [1] Cantus Ecclesiasticus alternus, cum scil. a duobus Choris alternatim Psalmi aut Hymm concinuntur. Isidor. Origin l. 6. c. 19. et de Eccles. Offic. l. 1. c. 7. *ta\ *)anti/fwna, Germano Patriarch. Constantinopolit. in Sacra Theor. Concilium Ephes. *kai\ a)nasta/nta pa/nta ta\ monasth/ria, a(/ma toi=s2 *)arximandri/tais2 au)tw=n, e)ch=lqon e)pi\ to\ pala/tion, ya/llontes2 a)nti/fwna. Concilium Toletan. I. can. 9. Nulla Professa vel vidua, absente Episcopo [orig: Episcop˘] et Presbytero [orig: Presbyter˘], in domos sua, Antiphonas cum Confessore vel servo suo faciat, etc. Harum apud Graecos auctor creditur S. Ignatius, a quo formam illam alterna [orig: alternÔ] vice in Ecclesia cantandi, in Ecclesiam primo Antiochenam profluxisse, tradunt Socrates l. 6. c. 8. Nicephorus Calistus l. 13. c. 8. Walafr. Strabo c. 28. etc. aliis, inter quos Theodoretus, et ex eo Sigebertus, Flaviano et Diodoro id tribuentibus. Inde ad Latinos ritus hic transiit, apud quos primus Ambrosius Episcopus Mediolanens. Antiphonas, Graecorum imitatus exemplum, constituit, sicque in cunctas Occidentis regiones earum usum diffudit, ne populus maeroris toedio [orig: toedi˘] contabesceret, Augustin. Confession. l. 9. Iustina [orig: IustinÔ], Valentiniani Imperatoris matre, quae Arianae sectae erat addicta, in fideles aciter tum saeviente. Vide Sidomum Apollinar. l. 5. Ep. 17. Sigebertum ad A. C. 338. Rabanum de Institut. Clericor. l. 2. c. 50. Durandum Raetion. l. 5. c. 2. num. 30. et seqq. et Durantum de Ritibus Eccles. l. 3. c. 17. laudatos Car. du Fresne Glossar. et infra ubi de Musica Eccles. Hodie in Ecclesia Romana Antiphonae, in Ecclesiasticls officiis, dicuntur merae ex variis Psalmis diversorum versuum eclogae, sollennitatis mysterio exprimendo maxime convenientes, quae Psalmis ipsis concinendis praemittuntur: seu sententiae, quae Psalmum antecedunt; quia, ut ait Amalarius de Ecclcs. Officis l. 4. ad eius symphoniam Psalmus cantatur per duos choros, qui ipsa [orig: ipsÔ] Antiphona [orig: AntiphonÔ] coniunguntur: qua de re vide plura hic [orig: hţc] infra, ut et aliquid voce Offerenda. Hinc Antiphonatim cantare, in Vita Caroli Comit. Fl. i. c. alternis choris. Sic Florentio Wigornensi Celestinus Papa constituisse dicitur, ut Psalmi David. 150. ante sacrificium antiphonatim decantarentur. Quod in Ecclesia Lugdun. Nicetium Archiepiscopum instituisse, indicat Epitaphium eius.

Psallere praecepit, normamque tenere canedi
Primus et alterutrum tendere voce chorum.

Alia antiphonatim danendi ratio apud Graecos viget, quam parakonta/kion appellat Leo Imperator in Taclicis c. 7. ž. 12. ubi haec habet: *gumna/seis2 ei)s2 to\ e)pe/rxesqai a)llh/lois2 a)/ndras2 b. kai\ u(po/xwrei=n kai\ pa/lhn a)pelau/nein kai\ e)celi/ssein kata\ to\n to/pon parakontaki/ou. Exercebis eos, ut viri bini sibi mutuo occurrant cedantque, et luctam declinent atque evolvant, ad modum paracontacii. In quem locum Philippus Pigaserta, Vox militaris, inquit, qua [orig: quÔ] num. 11. Imperator utitur, a cantu desumpta est, quem Caloceri in divinis Officiis suis adhibent, cui Paracontacii nomen est; sic autem hymni vocantur, qui in Sanctorum honorem alternis decantantur hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]: Sit Chorus quatuor Calocerorum, qui laudes Sancti alicuius decantent; horum bini primum cantant, dein tacent: succedunt alteri bini, qui cantandi vices sumunt, similiterque cessant, prioribus cantum resumentibus, tacentibusque rursus, donec alterna [orig: alternÔ] hac [orig: hÔc] sibi invicem canendi cedendique vicissitudine hymnus absolvatur. Quomodo etiam Goarus alternum et a)nti/fwnon istum cantum describit, ad Eucholog. Graec. p. 123. Vide eundem Car. du Fresne et Spelmannum in Glossar. nec non infra Canticum: uti de Antiphonis, in Gentilium quoque sacris, occurrentibus aliquid infra voce Mysterium.

Antiphonae varii generis in Ecclesia Romana.

ANTIPHONA [2] ad Introitum, quae etiam Introitus dicitur, in introitu Missae cantari consuevit Walafr. Strabo de rebus Eccl. c. 22. Vide infra in voce Introitus.

ANTIPHONA [3] Alleljuatica, quae per Alleluia clauditur, apud Ioh. Abrincensem de Off. Eccl.

ANTIPHONA [4] ante Euangelium in Andegavensi Ecclesia dicebatur, quae in aliquibus sollennitatibus canebatur, ante Missae Euangelium, ad Benedictus illius diei assignata, macer Hierolex.

ANTIPHONA [5] Invitatoria, quae replicatur ad Psalmum Venite exsultemus, Idem. Amalarius de Ord. c. 69. Antiphonae Invitatoriae currunt per Dominicas noctes. Vide infra in voce Invitatorium.

ANTIPHONAE [1] Majores, dicuntur 7. illae, quae tempore Adventus, ad Magnificat, per septem dies ante Nativitatem Domini cani solent. In Ecclesia Parisiensi novem sunt, quas ter replicari (excepta [orig: exceptÔ] sexta [orig: sextÔ], quae in honorem S. Thomae Apostoli dicatur) nempe in principio et fine cantici Magnificat, et tertio post Gloria Patri, refert Theoph Raynaldus in suo Parascevastico Prael. 4. In Hispania septem hae Antiphonae, ex privilegio Gregorii XIII. incipiunt a die 16. Decembr. Ad 17. enim vacant, ob sollennem exspectationem Virginalis partus; etc. Extraordinaria ceremonia, erat quam Parisius de Grassis refert in suis Diaris; quod nempe, cum in Sabbato praecedenti Dominicae 3. Adventus Papa, in


image: s0244b

Basilica Vaticana, canebat sollemnes Vesperas, dici consueverint antiphonae ad laudes, et suggerente Primicerio [orig: Primiceri˘] intonationem Pontifici illius primae antiphonae, Iuste, etc. Papa a Camerario acceptam auream monetam, in ore Primicerii posuerit: Macer in Hierolexica.

ANTIPHONAE [2] Processionales, quae in processionibus cantantur, apud praefatum Ioh. Abrincensem de Officiis Eccles. p. 38.

ANTIPHONAE [3] Rogationales, quae in Rogationibus dicuntur, apud Eundem p. 25. etc. quomodo autem Atiphona distet a Responsorio, vide infra.

ANTIPHONARIUM volumen, in quo Antiphonae totius anni continentur; a Gregorio Magno in Ecclesia Romana ordinatum, ut Bernus refert c. 1. et ab Elisagro Presbytero in Gallicanam Ecclesiam introductum, docente Amalario [orig: Amalari˘]. Agobardus l. de divina Psalmodia, Necesse fuit omnem sacrorum officiorum seriem, quae solito [orig: solit˘] Cantorum ministerio [orig: ministeri˘], per totum anni cir culum, in Ecclesiasticis conventibus, exbibetur --- diligentius et plenius in libello, quem usitato [orig: usitat˘] vocabulo [orig: vocabul˘], Antiphonarium, nuncupant, colligere atque digerere. De huius ordine librum scripsit Amalarius Fortumatus; qui Responsorium quoque, a Responsoriis quae ibidem continentur, dicitur. Antiphonarium diurnum et nocturnum, quorum scil. usus in diurnis nocturnisque officiis, occurrunt in Chron. Casinensi l. 3. c. 62. apud Car. du Fresne in Glossar. Apud Spelmannum, Romanum Antiphonarium composuisse fertur S. Gregorius, illudque nota [orig: notÔ] Romana [orig: RomanÔ] notasse [orig: notÔsse]; quod postea Hadrianus Papa, Carolo M. dedit cum Theodoro et Benedicto Ecclesiae Romanae doctissimis cantatoribus, ut iuxta idem cantum Gallicum emendarent. Quod et factum, et nota Romana deinde Francica appellata est. Vide eum Gloss. Archaeol. ubi inter alia, in Coenobio obscuro de Crabhuse, agri Norfolciensis, duo Antiphonaria, circa A. C. 1424. viginti sex marcis i. e. 52. libris Anglicis constitisse, refert.

ANTIPHONUS Priami fil. qui comitabatur patrem, cum Hectoris corpus ab Achille redimeret. Homer. Il. ult.

ANTIPHRA oppid. prope Alexandriam, non procul a mari. Steph.

ANTIPHRYGIUM Innocentio III. Pontificis Romani mitra appellatur, vide infra Mitra.

ANTIPHUS [1] Priami fil. ex Hecuba, quem Agamemnon una cum Iso fratre, sed illegitimo [orig: illegitim˘] throro [orig: thror˘] nato, in bello Troiano interfecit. Item Thessali fil. et nepos Herculis, qui cum fratre Philippo Dux 30. navium cum aliis Graecis ad Troiam commigravit. Homer. Il. 2. Item Antiphus et Halitherses, Ulyssis amici. Homer. Od. 17.

ANTIPHUS [2] Ctimeni frater qui ambo, Ganyctoris Naupactii filii, Hesiodum Poetam, super imminuta sororis suae pudicitia immerito suspectum, apud Locrense *ne/meion, ex insidiis trucidarunt [orig: trucidÔrunt], eiusque cadaver in mare deiecerunt. Sed brevi post ab Hesiodi cane proditi, atque in mare vivi praecipitati, a Locris, gloria [orig: gloriÔ] viti permotis, diruta [orig: dirutÔ] quoque domo [orig: dom˘] meritas dedere [orig: dedŕre] poenas, uti Solon refert in VII. Sapientum convivio, apud Plut. p. 162. c.

ANTIPODES Subtilis, et diversa apud veteres fuit inquisisitio; Sintne homines, qui sub terra, sua vestigia nostris opposita habeant, nec ne? Quod ita esse ratione satis evidenti Macrob. l. 2. de Somn. Scip. et Plin. l. 2. c. 65. ostendere conantur. De his Cicer. l. 4. Acad. Qu. c. 39. Nonne etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos Antipodas vocatis? Fuere [orig: Fuŕre] vero nonnulli, qui credebant fabulosa esse omnia; quae de Antipodibus referuntur, quorum rationes videre licet apud Plut. l. de facie in orbe Lunae. Praecipue vero Christiani; vide Lactant. l. 3. c. 24. Augustin. de Civ. Dei l. 16. c. 9. Bonifacius inprimis Episcopus Moguntinus, qui sic ratiocinatus est: Si essent Antipodes, alii homines, adeo que alius Christus introduceretur, Nancel. c. l. et Aventinus Annal. Boior. l. 3. Cui cum Virgilius, sanctimonia [orig: sanctimoniÔ] et eruditione celebris in Bavaria Episcopus, adversaretur, Bonifacius apud Zachatiam Pontificem tantum effecit, ut ille ad Utilonem Bavariae R. literis missis Virgilium Episcopali sede eiceret. Zachariae ad Bonifacium Rescriptum habes, in Marci Antonii de Dominis l. 7. de Rev. Christ. c. 5. num. 48. Ac Libertus Fromondus quidem in Ant-Aristarcho historiam hanc longe aliter, quam hactenus relata fuit, explicare conatus est: Habet tamen eandem Claud. Fauchetus, Historicus Gallus, Tom. 1. fin. Vide Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terr. c. 1. Aslentitur illis Lucretius l. 1. v. 1063. quem vide. Festive ac lepide Seneca Ep. 122. luxuriosos homines, qui noctu potant, interdiu dormiunt, Antipodas vocavit: quem locum operae pretium erit videre. Vide Antaeci.

ANTIPOENUS Thebanus nobilissimus, cuius filiae pro patriae salute se ipsas interfecerunt. Pausan. l. 9. Vide Anticlea.

ANTIPOLIS [1] Transtiberina Romae regio dicta est, cuius incolae, Antipolitam. Plin. l. 3. c. 5. Antipolis, quod nunc Ianiculum; quasi ante vel contra cititatem Saturniam seu Latialem, quae nunc Roma. Hinc de thynno transtiberino Martial. l. 13. Epigr. 103.

Antipolitani fateor sum filia thynni.

Apud Dominicum Macrum Hierolexico in voce Esox.

ANTIPOLIS [2] Galliae Narbonensis urbs, in Provincia, cum portu; condita a Massiliensibus, in agro Deceatium, quem armis occupaverant, et quod Vintio capiti Nerusorum ac Deceatibus coeterisque Liguribus Capillatis esset opposita, hoc [orig: h˘c] nomine appellata est. Auctor enim est Strabo, a Phocensibus Agatham barbaris Rhodani accolis, i.e. Volcis: Taurentum, Olbiam, Antipolim et Nicaeam Salyis ac Liguribus Montanis, velut propugnacula, opposita esse ac obiecta. Oppidum Latinum Plin. l. 3. c. 4. eam vocat, Graecam quidem origine urbem, sed a Senatu Populoque Romano Latii iure dontam: quae tamen Colonia Antipolis, in nummo Titii apud Goltzium, sed falso forsitan ac supposititio [orig: supposititi˘] nomine vocatur. Tacito Hist. l. 2. c. 15. Antipolis Narbonensis Galliae municipium dicitur.


image: s0245a

Atqui si oppidum Latinorum fuit, aetate Plinii, principatu Vespasiani ac Titi, Colonia utique eodem [orig: e˘dem] Tito [orig: Tit˘] Principe esse appellarique non potuit: aut si Colonia Titi Aug. iussu evaserat, paulo post, aetate Taciti, imperante Domitiano [orig: Domitian˘] Titi fratre, aut Traiano [orig: Traian˘], de Colonia Municipium vocari nec potuit nec debuit. Ab Amm. Marcellino ponitur in provinc. Viennensi, cum Aquis Sextiis et Nicaea, Stoechadibusque insul, quae loca postea provinc. Narbonensi secundae ex Viennensi detracta sunt attributa. In Notit. itaque Provinc. et civitatum Galliae, inter provinc. Narbonensis secundae civitates septem, ultima numeratur; cuius Episcopi, Agroecius Synodo Agathensi; Eutherius Concilio Aurelianensi 4. Eulebius per Septembrem missum, quinto: Optatus Concilio Parisino quarto: Optatus Matisconensi secundo: Deocarius Concilio Cabillonensi, iussa Chlodovei iun. habito, interfuere [orig: interfuŕre]. Dein provinciae quoque Narbonensi detracta, et provinc. Alpium Maritimarum attributa est, etc. Laudabarur olim muria [orig: muriÔ] Antipolis, ut Plin. l. 31. c. 8. et Maritial. l. 4. Epigr. 89. ac l. 13. Epigr. 103. docent: Erat illa rubra, fiebatque ex primo sauguine thynni adhuc exspirantis, sicut garum Sociorum de scombrorum fanguine. Thynnum quoque Antipolitanum commendat Martialis, uti videbimus infra et hodieque illorum captura [orig: capturÔ] urbs nobilis est. Theatrum etiam in illa fuisse, indicat vetus Inscriptio a Petro Victorio relata. Sedes olimk Episcopalis, ut vidimus, quae Graslam translata, ab Innocentio IV. ob aeris insalubritatem et frequentes piratarum incursiones. Drante schismate, inter Robertum Genev. Cardinalem, qui Clementis VII. nomine sumpto [orig: sumpt˘], Urbano VI. obnitebatur; prior urbem hanc nobilibus quibusdam Genuensibus oppigneravit, tradiditque, eo quod Episcopus Grassensis partibus suis non faveret. Qui contractus, licet a Concilii Basileens. patribus irritus pronuntiatus, ab Eugenio tamen confirmatus est, Vicario Apostolico in hac urbe, privatis iurisdictione Ecclesiast. Episcopis, constituto. Quae lis hodieque durat. Antibe hodie. Martial. l. 13. Epigr. 103.

Antipolitani fateor sum filia thynni

Vide sis eundem l. 4. Epigr. 89. longitud. 29. 49. latitud. 42. 30. Urbs hodie permunita est; cum portu in Provincia. A Nicaea 3. leucis in Occasum 2. a Vincio, in meridiem, et 7. a Foro Iulii in Caeciam. In nummis *a*n*t*i*p*o*l*i*t*w*n occurrit apud Ioh. Marshammum Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Graecorum in Italia Coloniis.

ANTIPROPEMPTICON Carminis genus, de quo vide infra Propempticon.

ANTIPYRGUS urbs Marmaricae. Ptol. Tetrapyrgia Straboni, Luco hodie, Castaldo [orig: Castald˘] interprete.

ANTIQUA vulgo ANTIGOA, Insul. Americae Septentrionalis sub Anglis, in mari del Nort. Una est Antillis Insul. inter Barbatam et Guadalupam; longa 7. leuc.

ANTIQUARIA Ars apud D. Hieronym. Ep. ad Florentium, kalligrafi/a dicitur, in Vita Nili Iun. p. 29. et 137. Antiquarius nempe, in veterib. Glossis, a)rxaiogra/fos2 kalligra/fos2. Isidor. Origin. l. 6. c. 14. Liberarii udem, qui et Antiquarii, vocantur, sed Librarii sunt, qui nova et vetera scribunt: Antiquarii qui tantummodo vetera. Itaque Antiquarii sunt, qui vetustate libros obsoletos componunt, reparant, describunt, ut est in l. 2. C. Theodos. de Studiis lib. urb. Rom. et l. 10. Cod. de Proximis sacr. scriniorum. Hinc Antiquariorum domus, in Monasteriis, quod et Scriptorium dicitur in Vitis Abbatum S. Albani, apud Car. du Fresne Glossar. Valentinianum Imperatorem septem Antiquarios ac peritissimos translcriptores, quatuor videl. Graecos et tres Latinos in sua Bibliotheca constituisse, ex eadem l. 2. docet Dominic. Macer in Archiota.

ANTIRITES vulgo Larite, fluv. Sarmatiae, vide Anticittus.

ANTIRRHINUM vel ANTIRRHIZUM, herba olim multum ad Magicos usus adhibita. Ad famam enim et dignitatem comparandam aliquid facere, prodidere [orig: prodidŕre] nonnulli, apud Theophrastum Histor. Plantar. l. 9. c. 21. *eu)/kleian ga/r fasin a)ei\ poiei=n to\ a)nti/r)r(izon kalou/menron. Dioscorides gratiolos evadere dicit, si qui eo [orig: ] ungantur: *tou=to a)ntipaqe\s2 ei)+nai farma/kois2 peri/apton, e)pi/xari/n te poiei=n a)leifo/menon sun e)lai/w| krini/nw|. Idem vero Theophrastus eo [orig: ] unctos claritatem nominis consequi, scribit, ibid. Quam eius virtutem non uno in loco tripolio perperam ascribit Plinius. Dicitur autem a)nti/r)r(inon vel a)nti/r)r(is2, a)po\ th=s2 r(i\s2 r(i/nos2 quod vituli nares assimilet, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1067.

ANTIRRHIUM promontor. Achaiae, seu Aetoliae, contra Rhium promontor. Plin. l. 2. c. 90. Hodie S. Andrea.

ANTIRRHODUS Aegypti insula circa Pharum. Strabo.

in ANTIS dicebatur Templum, quod Antas haberet in pronao, Graece *nao\s2 e)n parasta/tin, Vitruvius l. 3. c. 1. In Antis erit aedes, quum habebit in fronte Antas parietum, qui cellam circumcludunt, et inter Antas in medio columas duas supraque fastigium. At, quae contra Antas duas columnas angulares habuit et supra Epistylia et dextra [orig: dextrÔ] ac sinistra in versuris singulas, *pro/stulos2 dicebatur. Idem Salmas. ibid. p. 1216. et 1217.

ANTISARA Datinorum urbs, et portus. Dicitur et Tisara. Steph.

ANTISCOTA Insul. Americae septentrionalis alias Ascensionis Insul. in nova Francia, et Sinu S. Laurentii, ubi aliquot Coloniae Francorum.

ANTISIGMA Isidoro Origin. l. 1. c. 20. una est e notis sententiarum, quae ponitur ad eos versus, quorum ordo permutandus est, sicut et in antiquis auctoribus postium invenitur. Antisigma cum puncto, ponitur in iis locis, ubi in eodem sensu duplices versus sunt, et dubitatur, qui potius eligendus.

ANTISSA vulgo ANTESSA, oppid. in Lesbo insul. versus Borealem partem Insul. Steph. addit, insulam quoque unam Cycladum sic vocari, et aliam Indiae. Est et insul. Lesbo adiuncta. Plin. l. 2. c. 89. et 92. Ovid. Met. l. 15. v. 287.



page 245, image: s0245b

Fluctibus ambitae fuerant Antissa, Pharosque
Et phoenissa Tyros, quarum nunc insula nulla est.

Vide Lesbos.

ANTISSIODORENSIS Robertus, vide Robertus. Item Guilielmus.

ANTISSIODORUM aliis Altissiodorum Ammian. Antosidurum vocat; Galliae vicitas in Senonensi provincia quondam a Burgundis subdita, incendio [orig: incendi˘] repentino [orig: repentin˘] combusta, a Mathilde Comite restaurata, qualis hodie conspicitur. Vulgo Auxerre. Urbs ampla et culta, in fertili planitie. Sita est ad Icaunam fluv. cum Comitatu et Episcopatu qui a Senonum Archiepiscop. dependet. Emit sibi hanc ditionem Carolus V. a Iohanne Cabillonensi, A. C. 1372. ibique Iuridiciale praetorium seu Balliviatum constituit. Alias quoque Antricus dicta. Amm. Marcellin. Prosper, Ericus Poeta et Usuasdus. Concilium ibi A. C. 578. sub Pelagio II. et A. C. 1147. in quo Gilbertus Episcopus Pictaviensis fidei rationem reddidit. Otto. l. 1. de vita Friderici Imperator. c. 45. 46.

ANTISTHENES Patre Atheniensi, matre vero Phrygia [orig: PhrygiÔ] natus, Philosophus, posteaquam docuisset Rhetoricam, audissetque Socratem, dixisse fertur discipluis, Abite et magistrum quaerite, ego enim iam reperi, statimque venditis, quae habebat, et publice distributis, nihil sibi praeter palliolum reservavit. Princeps fuit Cynicae sectae, et ad audiendum Socratem, quottidie ibat ex Piraeeo, 40. stadiis emensis, acutus magis quam eruditus. Praeceptor Diogenis fuit. Patientiam et duritiem adamavit. Multos populates esse Deos asserebat, unum tamen naturalem rerum omnium arrificem: Cui illud Plut. tribuit: Ad Rem publicam accedenum est, ut ad ignem; mh/te li/kn e)ggu\s2, i(/na mh\ kai/s2, mh/te po/r)r/w i(/a mh\ r(igw/shs2. i. e. nequemmis prope, ne urairs; neque nimis procnl, ne frigeas. Idem Pontio cuidam adolescenti, cum ei se in disciplinam tradere vellet, rogaretque, quibusnam rebus sibi opus esset, respondit, bibliari/ou kainou=, kai\ grafi/ou, kai\ pinakidi/ou kainou=, to\n nou=n paremfai/nwn, libro novo [orig: nov˘], et graphio [orig: graphi˘] et tabella [orig: tabellÔ] nova [orig: novÔ]; mentem indigitans. Interrogatus item, quid omnium esset apud homines beatissimum? eu)tuxou=nta, e)/fh, a)poqanei=n, felicem, dixit, mori. Et familiari apud se deploranti, quod commentaria perdidisset, oportebat, inquit, e)n th=| yuxh=| au)ta, kai\ mh\ e)n tai=s2 xa/rtais2 gra/fein, animo illa non chartae, inscribere. Rutsum interrogatus, Quaenam esset disciplina maxime necessaria? mala, inquit, dediscere: tw=n maqhma/twn a)nagkai/otaton ta\ kaka\ u(pomaqei=n. Denique eosdem dixit esse tou\s2 eu)genei=s2, kai\ tou\s2 eu)ebge/tas2, nobiles, et beneficos. Diog. Laert. Scripsit 10. ingentia volumina, ut idem auctor refert. Fuit et Antisthenes, Heracliti discipulus: Alius Ephesius; Tertius Rhodius Historicus, uti tradit Laertius. Fuit et Antisthenes Sybarita. Antisthenes etiam Peripatericus Philosophus citatur a Phlegonte Tralliano. Mirabil. c. 3. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 325.

ANTISTIA Rubellii Plauti uxor. Tacit. l. 14. Annal. c. 22.

ANTISTIANA Hispaniae citerioris urbs inter Barcinonem et Tarraconem. Antonin.

ANTISTITA nonnumquam occurrit, pro Archimandritissa sive Abbatissa: olim pro uxore Episcopi. Vide in voce Episcopissa.

ANTISTIUS [1] Romanus nobilis, qui uxorem, quam cum libertino fabulati viderat, repudiavit. Alex. ab Alex. l. 4.

ANTISTIUS [2] Orator, unus ex illis, quorum curae Marcus Antoninus Imperator. filium suum Commodum commiserat. Volateran. teran. anthrop. l. 14.

ANTISTIUS [3] Burrus, seu Burrhus, memoratur Iulio Capitolino in Pertinace c. 4. Byrrhus Lampridio dicitur in Commodo c. 6. ubi de eo, Cleander --- tantum per stultitiam Commodi potuit, ut Byrrum sovoris Commodi virum, reprehendentem nuntiantemque Commodo, quae fiebant, in suspicionem Regni affectanti traheret et occideret, multis aliis, qui Byrrum defendebant, pariter interemptis. Capitolin. vero, a Pertinace apud Commodum affectati imperii infimulatum esse, dicit. Onuphrius, sororem eius Crispinam, Commodi Imperatoris uxorem fuisse, prodit, sed nullo [orig: null˘] idoneo [orig: idone˘] auctore. Casaubon. ad Lamprid. loc. cit.

ANTISTIUS [4] Capella, Literator Latinus, quo [orig: qu˘] Commodus usus est, apud Eund.

ANTISTIUS [5] Labeo ICtus institutus est a Trebatio, de quo l. 2. ž post hoc. ff. de orig. Iur. Vide quoque Sueton. in Augustoc. 54. et A. Gellium l. 13. c. 10. et 12. Eius libtis, qui post mortem editi sunt, Posteriorum nomen inditum est: praeter quos scripsit etiam Commentarios in LL. XII. Tabb. ut idem Gellius testatur. Citatur et a Plut. e)n *ai)ti/ois2, etc. Ob praefractam in sententiis in Senatu dicendis libertatem, qua [orig: quÔ] ne Augusto quidem ipsi cedebat, insaniae nota [orig: notÔ] aspergitur ab Horatio, Imperatori suo blandiente, Sat. 3. l. 1. Serm. v. 82.

--- --- - Labeone insanior, inter
Sanos dicatur.

Ad quem locum vetus interpres Marcus ait. Antistius Labeo, Iurisperitus memorotae libertatis multa libere contra Caesarem dixisse et fecisse dicitur, ab eo latas leges contumaciter reprehendens. Quare in gratiant Augusti eum sic capit et Insanum nominat: qua in re quam fuerit Atteio Capitoni suo dispar, Tacitus docet, l. 3. Annai. c. 70. Brissonius apud Calvinum Lexic. Iurid. Vide et Labeo.

ANTISTIUS [6] Lucius, vide Lucius.

ANTISTIUS [7] Petro, Gabiis oriundus, per quem foedus illud celebre inter Romanos et Gabinos regnante Tarquinia [orig: TarquiniÓ] superbo [orig: superb˘] ictum. Dionys. l. 4. Vide Fulvium Ursinum ad l. 6. Caesar Comment.

ANTISTIUS [8] Reginus, praenomine Caius, Caesaris in Gallia l. 6. et 7. legatus cum L. Caninio Rebilo. Sed non is est, qui in denario Augusti C. Antistius Reginus III vir dicitur monetae cudendae. Nam ab uno ad alterum anni intersunt plus fere quam quinquaginta.


page 246, image: s0246a

ut verisimilius sit, Antistium III. virum filium fuisse legati Caesariani. Antistiae vero gentis duae exstiterunt familiae et Reginorum et Veterum.

ANTISTIUS [9] Sosianus, tempore Neronis Plebei tribunus, incusatus ob licentiam a Senatu, quod immodestos fautores histrionum et a Praetore in vincula ductos omitti iussisser. Tacit. l. 13. Annal. c. 28. Praetor factus probrosa carmina in Neronem factitavit vulgavitque celebri convivio [orig: convivi˘] apud Ostorium Scapulam. Exin condemnatus accusante Cossutiano [orig: Cossutian˘] Capitone et publicatis bonis in Insulam deportatus est. P. Matio [orig: Mati˘], L. Ansinio [orig: Ansini˘] Consulib. Idem Tacit. l. 14. Annal. c. 48. Ubi sceleratis fraudibus Anteium et Ostorium Scapulam pervertit, ut sibi reditum impetrarent. Vide Tacit. l. 13. c. 28. et l. 16. c. 14. Sub Vespasiano egressus exilium in easdem Insulas redactus est. Tacit. l. 4. Hist. c. 44.

ANTISTIUS [10] Turpio, miles factionis Pompeianae in Hispania [orig: HispaniÔ], ita fidens viribus, ut adversarios Caesarianos solus ad pugnam provocarit [orig: provocÔrit]. Hirtius. c. 25.

ANTISTIUS [11] Vetus, praenomine Caius, Triumvit monetae cudendae, de quo exstat Laureae Tullii Epigramma, apud Plin. l. 31. c. 2. et l. 33. c. 2. Vide et Caius.

ANTISTIUS [12] Vetus, e Primoribus Macedoniae absolutus adultern, increpitis iudicibus; ad dicendam maiestatis causam, a Tiberio retractus, ut turbis et Rhescuporidis consiliis permixtus, qua [orig: quÔ] tempestate Cotye fratris filio [orig: fili˘] interfecto [orig: interfect˘], bellum adversus Romanos voluerat. Igitur aqua [orig: aquÔ] et igni interdictum reo, adpostiumque ut teneretur insula [orig: insulÔ], neque Macedoniae neque Thraciae opportuna [orig: opportunÔ]. Tacit. l. 3. Annal. c. 38. Vide et Lucius.

ANTITACTICI Haeretici, ex Gnosticorum portentosa secta suppullulantes, peccatum adeo non malum esse agnoverunt, ut etiam praemo dignum statuerent. Clemens Alex. Strom. l. 3. Baron. A. C. 120.

ANTITAURUS mons Armeniae minoris a Tauro in Septentrionem avulsus, in cuius convallibus Comana urbs est. Illum Roham Thoura ab incolis vocari scribit Thevetus.

ANTITHEI quinam Gentilibus dicti, Arnobius docet, adv. Gem. l. 4. Magi haruspicum fratres memorant suis in accitionibus Antitheos saepius obrepere pro accitis; esse autem hos quosdammateriis exserassiovibus Spiritus, qui Deos se fingant, nesciosque mendaciis et simulationibus ludant.

ANTITHEUS Atheniensium Archon, Olymp. 166. Pausan. l. 7.

ANTITRINITARII circa A. C. 1570. exorti, tres Personas Divinas una in personalitate subsistere, impie docere coeperunt. Macer Hierolex. Sed et in veteri Ecclesia, ut de Manichaeorum duobus principiis et portentosis Aeonum Syzygiis, de Valentinianorum et Gnosticorum ingenio, dqeve Montani Paracleto, quem Spiritui Sancto opponebat, taceam; quadruplici agmine contra sacratissimam veritatem et Christianae fidei veluti arcem, doctrinam hanc de Trinitate, qualem Scriptura nobis tradit, incessere [orig: incessŕre]. Prima acies fuit Ebionitarum, Cerinthianorum, Carpocratianorum atque Nicolaitarum, qui Christi divinitatem negarunt [orig: negÔrunt]: quo in agmine etiam fuit Theodotus, coriarius, ac post illum Artemon, et 60. post annis Paulus Samosatenus, ab Antiocheno Concilio sede sua [orig: suÔ] motus: quem Photinus excepit, a Synodo Syrmiensi pariter damnatus. Secunda fuit Patripassianorum: cuius Duces fuere [orig: fuŕre] Praxeas, Tertulliano refutatus; Hermogenes, naetus, Sabellius, qui expunctis Personis earumque discrimine, non aliam, quam trinominem, Trinitatem intellexere [orig: intellexŕre]. Tertiam Arius ductavit, qui Trinitatem concessit, sed valde imparem et Filio [orig: Fili˘] quidem minorem quandam Deitatem et aliam a Patre essentiam, Spiritui S. autem creaturae nomenadscripsit. Post quem in diversum abiere [orig: abiŕre] Haeretici: Quidam enim cum Atio Filium quidem Patri o(moiou/sion, verbo [orig: verb˘]; re ipsa [orig: ipsÔ] autem per omnia a)no/moion, seu dissimilem, quippe creatum et ex non entibus factum, dixere [orig: dixŕre], qui inde Exoucontiani, et a sectae auctoribus Acaciani, Aetiani, Anomaei, Eudoxiani, Eunomiani, et Ursaciani appellari fuere [orig: fuŕre]: atque cum his idem plane praeterito [orig: praeterit˘] saeculo [orig: saecul˘] sensit Erasmus Iohannes, qui cum Socino super hoc argumento biduum palam disputavit; idemque fere sentire videtur Episcopius, et de aliis nil dicam. Alii similem quidem eum per omnia Patri, sed non consubstantialem, asseruere [orig: asseruŕre], ut Semi-Ariani. Quartam aciem instruebant Pneumatomachi, auctore Macedonio [orig: Macedoni˘] Episcopo [orig: Episcop˘] Constantinopolit. A. C. 360. qui parte Arianae impietatis, de Filio, repudiata [orig: repudiatÔ]; partem alteram de Spiritu S. am plexus est. Quos omnes Haereticorum errores imitatus et supergressus est deinceps Mahometes, famosissimus impostor, A. C. 620. imperante Heraclio [orig: Heracli˘], qui pariter in Essentia Divina unam solum Personam, et in Christi persona unam tantum essentiam agnovit. Praeterito [orig: Praeterit˘] vero saeculo [orig: saecul˘], sepultas iam haereses veteres ex orco revocavit Michael Servetus Hispanus; quem secuti Valentin. Gentilis, Georg. Blandrata, Fr. Davidis, Faulstus Socinus, aliique ex isto grege, qui in neganda Divinitate Christi conspirantes, in cultu atque adoratione eius non leviter dissentiunt: Spiritus [orig: Spiritűs] vero S. non Divinitatem solum, sed et Personam, abnegarunt [orig: abnegÔrunt]; ac SS. Trinitatis dogma tartareo [orig: tartare˘] ore afflare pro ludo habent; quin et Antichristi commentum blaspheme vocant, atque a prodromis eius Christiano populo obtrusum, Tertulliano praesertim atque Athanasio, quorum is ex Montani Spiritu et fanaticarum mulierum prophetia illud hauserit; hic ex odio in Arium novum dogma procuderit, quod Synodo Nicaenae omnem suam auctoritatem debeat, ut Christus anno [orig: ann˘] 327. demum Deus factus sit, et Spiritus S. anno [orig: ann˘] 340. pluraque alia, calumniantur. Socinianos non longo [orig: long˘] intervallo [orig: intervall˘] sequuntur plurimi Anabaptistae, sed qui ipsi non satis inter se concordes longe imperitius hoc argumentum tractarunt [orig: tractÔrunt], etc. Quae adeo variae haereseos huius facies, licet non uno [orig: un˘] se vultu ostendant. revera tamen in eandem impieratem conspirant omnes; et Valentini Aeones, Sabelli trinominis unitas, Arii Creatura, per quam Deus omnia condiderit; Samosateni, Photini ac Socini Homo deificatus, nihil aliud sunt,


image: s0246b

quam alternantia unius Veritatis adulteria, uti accurate docet Fr. Burmannus Synopseos Theologiae Chriflianae, Part. 1. l. 1. c. 35. Vide quoque passim ubi nominatim de Haereticis supra memoratis.

ANTIVESTAEUM promontor. Angliae extremum, ad occidentem in Cornubia regione, Belerium Ptol. Varie hadie nominatur, The cape of Corwall Camdeno; vulgo The lands end, quasi finis terrae et Penriguaed.

ANTIUM vetus urbs in Latio, Volscorum caput, Neronis patria, Romanorum colonia: ab Ostia 20. mill. pass. in Eurum, a Velitris; 14. in Meridiem. Ita dicta, quod ante alias urbes, in ipso litore sita fuerit, ad Romanorum otium, rerumque urbanatum permutationem accommodata. Quid. Met. l. 15. v. 718.

--- --- - Spissi litoris Antium.

In hac fuit Fortunae templum celebre. Horat. l. 1. Carm. od. 35. v. 1.

O Diva gratum quae regis Antium, etc.

Varie formatur vocabulum huius oppidi. Straboni, Dionysio, Appiano ac Ptolemaeo, *)/antion dicitur. At qui hos deinceps consecuti sunt Graeci, varie id formarunt [orig: formÔrunt], modo *)anti/a et *)/anteia, modo *)/anqeia, atque *)/anqion. In quorum duobus posterioribus haud dubie Grammatici nugatores a)po\ tou= a)/nqous2, i. e. a flore originem somniarunt [orig: somniÔrunt]. Solinus c. 8. Constitutae ab Ascanio Longa Alba, Fidenae, Antium. Populi Suidae Antiates, ac Dionysio Halicarn. passim *)antia/tai. At Val. Maximio l. 1. c. 8. ex. 2. Antiense templum dicitur; et Suetonio in Calig. c. 57. Antiatinae sortes. Ita enim is, Monuerunt et Sortes Antiatinae, ut a Cassio caveret. Qua [orig: QuÔ] causa ille Cassium Longinum Asiae tum Proconsulem occidendum delegaverat, immemor Chaeream. Cassium nominari. Ibi enim per Sortes oracula, reddebantur, quemadmodum et Tibure et Praeneste, alibique passim. Vide supra Antias. Ipsa urbs haud amplius restat; Nomen eius vero etiamnum durat in promontorio, cui vulgaris appellatio Capo d'Anzo. Ad cuius etiam latus occidentale specula in litore posita vulgo dicitur Torre d'Anzo. Vide omnino doctiss. Cluverium Ital. Antiq. l. 3. p. 986. longitud. 36. 30. latitud. 41. 20. Nunc etiam Antio ravinato. Navale autem Antiatum nunc a multis creditur Neptunium, Nettuno, oppid. alias Colunnensium, 2. milliar. ab Antio, in Campania Romana et ora maris Tyrrheni. Nic. Lloydius.

in ANTLIAM damnatio inter poenarum apud Veteres genera, vide infra voce Poena.

ANTO vulgo ANTON, locus est Galliae, ad Rhodanum, 2. leucis a Perogia Perouge, memoratus Guidoni Comiti Forensi in literis datis A. C. 1163. apud Hadr. Vales. Notit. Gall.

ANTOBROGES Aquitaniae populi Narbonensi Provinciae contermini, non procul a Cadurcis. Plin. l. 4. c. 19.

ANTOECI Si relative considerentur partium terrae habitatores, respectu ad se invicem, alii Periaeci sunt, alii Antaeci, alii Antipodes. Perioece sunt, qui pari Latitudine ab Aequatore distant, et ab eodem Aequatoris latere habitant (utrique scil. a Boreali eius latere, aut utrique ab Australi) sed Longitudinem plane oppositam habent, ita scil. ut ipsorum Meridiani 180. gradibus a se invicem distent. Tales sunt incolae Virginiae in America, respectu Chinensium in Asia ultima. His par dierum longitudo, et pares anni tempestates, pari tempore contingunt; sed dum aliis meridies, aliis media nox est. Iam vero Antaec: sunt, qui eandem Longitudinem habent, quippe sub eodem Parallelo habitantes, et parem etiam Latitudinem, sed hi Borealem, illi Australem: Tales sunt Peloponnesi in Graecia incolae, respectu extremae Africae habitatorum ad Caput Bonae Spei. His simul meridies est, et pariter media nox; Sed cum aliis horum aestas est, aliis hienis est; cum aliis dies longissimi, aliis brevissimi. Denique Antipodes sibi invicem sunt, quibus tam Longitudo, quam Latitudo opposita est, ita ut toto [orig: tot˘] Sphaerae diametro [orig: diametr˘] a se invicem distent. Tales sunt Chinenses, respectu incolarum Chili Americanae regionis. His omnia contraria; dum aliis horum meridies, aliis media nox est; quae aliis aestas, aliis hiems, quae aliis dies longissima, aliis brevissima, Montanus. Nic. Lloyd.

ANTOMENES ultimus Corinthiorum Rex, post quem annui Principes constituebantur.

ANTONA fluv. et oppid. Angliae. Fluvium Polydor. Vir gilius Veium dici testatur, incolis Wie, in Sabrinam influentem. Oppid. Northampton teste Lipsio [orig: Lipsi˘], nominatur. Sed aliis Fluv. Nen est, Bennaventam, sive Northamptonam (quasi Antonam Borealem dixeris) alluens. Ceterum gemina est Antona, una Meridionalis in ora contra Vectim insulam, a Wintonia 10. mill. pass. distans, Emporium non obscurum, Hampton et Southampton Anglis dicta. longitud. 19. 15. latitud. 51. 04. Altera Borealis Northampton, oppidum celebre inter Londinum et Conventriam, inde 57. hinc 20. mill. pass. distans. Vide Bennaventam.

ANTONGIL seu ANTONII AEGIDII sinus, sub Poli Antarctici altitudine 16. graduum, ad Austrum Insulae S. Laurentii, Incolis Manghabei. Magnus est, decemque milliarium amplitudinem habet: in eius extremo est insula parva, post maiorem sita, ubi statio navium secura, quocumque [orig: qu˘cumque] flante vento [orig: vent˘]. Insula parva suos habet incolas, producitque fructus omnigenos, multaeque ibi aquae e montibus deflnunt. Populus est nigerrimus, eorum capilli pilique barbae non sunt crispi, ut verorum Maurorum, nec nasus, labiaque ita formata; audax est et robustus, ad pocula promptus, porcorum enim more se ingurgitant, inebriaturque potu ex oryza et melle cocto [orig: coct˘]. Potus hic certis tantum temporibus conceditur. Nulla alicuius momenti supellex in ipsorum domibus videtur: bibendo loco [orig: loc˘] poculi longa [orig: longÔ] arunduine utuntur, quae obturamento [orig: obturament˘] clauditur: quilibet habet propriam messem oryzae. Nudi incedunt, nisi quod corpus, linteo [orig: linte˘] e subriliori cortice composito [orig: composit˘], circumdant: componunt storeas elegantes, quibus


image: s0247a

insident. Non omnes arma gerunt, immo nec ipsorum dimidia pars, armaque ipsorum sunt hastae 9. aut 10. pedum, et parmae ligneae. Circumdatur hic sinus oppidulis et vicis, estque navibus recreandis optimus. Natal. Metel.

ANTONIA [1] filia Marci Antonii, ex Octavia, sorore Augusti, Domitii Aenobarbi uxor, mater Neronis et duarum filiarum. Huius soror uxor Drasi.

ANTONIA [2] vide Flaccilla.

ANTONIA [3] uxor Drusi, mater Germanici, quam Valerius mire laudat a continentia, et amore in coniugem l. 4. c. 3. ex 3. Eam Plin. l. 7. c. 19. ait numquam spuisse.

ANTONIA [4] soror Germanici. Item filia Claudii et Aeliae Petinae, ex familia Tuberonum, ob causas leves a marito repudiata, Sueton. Claud. c. 1. Tacit. l. 11. Annal.

ANTONIA [5] castellum apud Hierosolymam ab Herode in M. Antonii gratiam sic dictum, nunc excisum; antea Baris dictum, recte Iosepho [orig: Ioseph˘] Bell. Iud. l. 5. c. 15.

ANTONIA Lex quam tulit M. Antonius Consul cum C. Iul. Caesare ann. Urb. Cond. 809. voluit, ut tertia Iudicum decuria e Centurionibus Antesignanis, Alaudis, Manipularibus fieret, Cicer. Philipp. 1. et 5. Sueton, in Augusto. c. 32. Alia a Marco Antonio Triumviro lata, Ne quis ullam ob causam de Dictatore creando referret, neve Dictaturam oblatam reciperet: qui secus faceret, eum ut necare ius sasque esset, vide Appianum l. 3. de Bell. Civil.

D. ANTONII Fratres vide supra Aeruscatores.

ANTONII ab Antone Herculis filio derivati. Plut. in Antonio. Pairicios hos maiorum gentium fuisse liquet. Fuerunt Antoni et plebeii. Ex Patricia Antonia genre fuerunt tres Antonii, duo Merendae, alter Decemvir legibus scribundis, alter tribunus militum consulari potestate. Tertius Magister Equit. Antoniorum Gens plebeia Pietatis et Balbi cognomina usurpavit. Haec et ipsa consulatibus septem, censuris duabus, magisterio [orig: magisteri˘] equitum, triumpho [orig: triumph˘], ovationibus duabus celebris novissimis Rei publ. temporibus fuit. Vide Antonius, Caius, Lucilius, Marcus.

ANTONII Diemeni regio pars terrae Australis detecta sub auscipiis Anton. Diemeni Hollandi, Praefecti statuum Societatis Batavae Indicae Orientalis A. C. 1642. die 24. Novembr. Eius pars maritima tantum nota est versus Austrum. Utrum autem Insula sit, an continens, nesciunt. Insulis in Littore quamplurimis referta est; estque in mari Pacifico, versus terram Australem, et media fere inter Hollandiam novam et Zeelandiam novam.

ANTONINA urbs Batavorum, Utresium Ammiano, vulgo Utrecht. Aliis Traiectum inferius, vel Traiectum ad Rhenum, ad alterius in Brabantia discrimen, quod superius, et ad Mosam nominatur. Vide Ultraiectum.

ANTONINI ludi Natalitii Kal. Aprilibus celebrari solebant, Rosin. l. 5. Antiq. Roman. c. 22.

ANTONINIANAE Caracallae apud Ael. Spartian. in Antonio Caracalla c. 9. Ipse CARACALLI nomen accepit, a vestimento --- demisso usque ad talos --- unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi, in usu maxime Romanae plebis frequentate: Non ab Antonio inventore sic dictae sunt, quem quidam et nomen et genus harum vestium excogitasse [orig: excogitÔsse] volunt. Namque ex Gallia vestis in Romanum solum invecta est; saltem Antoninus illam talarem fecit, nomine veteri retento [orig: retent˘]: quod tamen postea usu decessit ita, ut post Antoninum caracallae eiusmodi ad pedes demissae plebique tantum Romanae usurpatae, non amplius sub caracallarum, sed Antoninianarum nomine, venitent. Non ergo ab Antonino, tamquam ab inventore, sed tamquam ab eo qui in veste hac Gallica aliquid mutavit, nomen id adeptae sunt. Vide Salmas. ad dict. loc. et infra in voce Caracalla.

ANTONINIANAE Thermae seu Lavacrum Antonini, quod Antoninus Caracallus quidem, velut perpetuum opus, dedicaverat, et in iis cum lavabat ipse, tum populum admittebat, sed imperfectum reliquerat; deficientibus porticibus, quas Antoninus Heliogabalus inchoavit, Alexander perfecit: memoratur Lampridio in Heliogabalo, c. 9. Cuius operis quanta fuerit vastitas, suggerit Olympiodorus in Excerptis ad Photium, *)=hsan de\ kai\ loutra\ dhmo/sia pammege/qh. *(ai de\ *)antoninianai\ ou(/tw kalou/menai, ei)s2 xrei/an tw=n louome/nwn kaqe/dras2 ei)=xon parakeime/nas2 xili/as2 e(cakrsi/as2, e)n marma/rou kataokeuasme/nas2 cestou=. Erant autem et Thermae publicae ingentis magnitudinis. Antonimanae autem sic dictae, in usum lavantium sessas habuerunt mille sexcentas e marmore, etc. Casaubon. ad loc. cit.

ANTONINIANI Aurei apud Flavium Vopisc. in Probo, c. 3. Aureos Antoninianos trecentos, argenteos Aurelianos mille, etc. et Valeriano in Vita Aureliani c. 9. ipsi autem ad sumptus, aureos Antoninianos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum: moneta fuere [orig: fuŕre] Romana, cui ab Antonina Imperatore nomen. Sicut enim Philippei, modo dicti, Philippi primum iussu formati fuere [orig: fuŕre], atque ab eo tempore, postquam forma placuisset, retenta ea est appellatio; hoc [orig: h˘c] solum immutato [orig: immutat˘], ut vulrum et nomen nummus referret, non Philippi, sed eius Principis, qui cudi iussisset: Sic Antoniniani aurei primitus appellati sunt, quos Antoninus cudi iussit, servatumque etiam a posterioribus Imperatorib. nomen est. idem de Valerianeis, aliisque dicendum. Casaubon. ad Trebellium in Claudio.

ANTONINIANI Pueri et Puellae, instituti ab Antonino Diadumeno, apud Lamprid. ibi c. 2. Paraverat sane penulas populo colorus rosei dare macrinus Imperator, in honorem Antonini fili sui, quae vocarentur Antoninianae --- Congiarium etiam per edictum Antoninianum promisit --- Verba edicti: Vellem, Quirites, iam praesentes essemus, Antoninus vester vobis congiarium sui nommis daret. Daret praeterea et pueros Antoninianos et puellas Antoninianas, quae tam grati nominis gloriam propagarent. Ubi daret est, pro institueret, seu potius incideret, ut vetus liber hic [orig: hţc] legit, i. e. recipieret et ascriberet in numerum eorum puerorum puellarumque, quibus ex


page 247, image: s0247b

publico dabantur alimenta. Nomina enim eorum, qui ad illam perceptionem frumentariam participandam admittebantur, in aes incidi consuevisse, docet Plinius de his ipsis pueris, a Traiano primum institutis, loquens, in Panegyr. c. 26. Tu ne rogari quidem sustinuisti et quamquam laetissimum oculis tuis esset conspectu Romanae pubis impleri, omnes, antequam te viderent recipi, incidi iussisti, ut iam inde ab infantia publicum parentem munere educationis experirentur. Sed iam Seneca de Benefic. l. 4. c. 28. de his qui frumentum e publico percipiebant, Frumentum publicum -- accipiunt sine delectu morum, quisquis incisus est, etc. Salmas. ad Lamprid. Vide etiam supra.

ANTONINIANI [3] Sodales, Antonino Pio post mortem consecrati, occurrunt apud Iul. Capitolin. in Vita eius sub fin. Meruit et Flaminem, et Circenses, et Templum, et Sodales Antoninianos. Vero itidem dedicati a Marco, apud Eundem Capitolin. in M. Antonino c. 15. Flaminem et Antoninianos Sodales, et omnes honores, qui divis habentur, eidem (Vero) dedicavit. Sed et ipsi Macro a Senatu, apud Eundem in seqq. c. 18. Imo et Antonino Caracallo, a Macrino, apud Ael. Spartian. ibi c. ult. Hic tamen --- a Macrino, qui eum occiderat; timore militum --- inter Deos relatus est. Habet templum, habet Salios, habet Sodales Antoninianos, qui Faustinae Templum et divale nomen cripuit, etc.

ANTONINIANUS Mensis, apud Capitolin. est in Antonino Pio, c. 10. Menses septembrem atque Octobrem Antoninianum atque Faustinianum appellandos decrevit Senatus, sed id Antoninus respuit. Ubi Salmas. vult legi Antoninum et Faustinum, sicut Iulius a Iulio, Augustus ab Augusto, dictus est: quod iam ante ipsum censuit Gruterus ad hunc. loc.

ANTONINIAS nomen libri, cuius meminit Iul. Capitolin. in Gordianis Tribus, c. 3. Adolescens quum esset Gordianus, Poemata [orig: PoŰmata] scripsit --- Scripsit praeterea, quemadmodum Virgilius Aeneidos, Statius Achilleidos, et multi alu Iliados; ita etiam ille Antoniniados, h. e. Antoninum Pium et Antoninum Marcum versibus disertissimis, libris XXX. vitam illorum et bella et publice privatimque gesta perscribens.

ANTONINUS [1] cognomen fuit Arriae gentis: Piusque Augustorum primus id gessit; initio quidem ut cognomen, cum adoptatus fuisset a T. Arcio Antonino avo materno. Sed, quod prius ipsi cognomen erat, accedente Pti cognomine factum est nomen, dictusque est, T. ANTONIUS PIUS. A Pio transiit eadem appellatio ad Marcum, qui non quasi cognomine, sed ut vero [orig: ver˘] nomine, dictus est MARCUS ANTONINUS. Unde Lamprid. c. 6. Marcus verum nomen Verissimi habuit: sed hoc sublato [orig: sublat˘] atque abolito [orig: abolit˘], non praenomen Antonini, sed nomen accepit. In Marco autem coepit haec appellatio velut symbolum esse Imperii: quod Imperium cum ille communicasset [orig: communicÔsset] Vero, etiam hoc nomen illi detulit, ut subicit statim Capitolin. c. 4. Et Lamprid. quoque non praenomen, sed nomen Antonini ab illo acceptum admonet. Posteriores vero Imperatores, ad Maximinum usque, praenomine hoc [orig: h˘c] usi sunt, tamquam omnibus Augustis debito [orig: debit˘]; qua de re praeclare disserit Alexander Severus, referente Lampridio [orig: Lampridi˘]. Ita factum, ut appellatio eadem pro cognomine, nomine et pronomine, diversis temporibus fuerit habita. Casaubon. ad Iul. Capitolin. in M. Antonino Philosopho. loc. cit. Nec omittendum, cum nomen hoc Heliogabali vitiis esset decoloratum, simulque Romanum Imperium dehonestatum, ut loquitur Lamprid. in Alexandro Severo c. 9. huic postea magno [orig: magn˘] quidem ambitu a Senatu P. Q. fuisse una cum Imperio delatum, sed ab eodem recusatum, ut ibi videre est. Unde idem Auctor bene de Heliogabalo c. 34. Et quoniam hic ultimus Antoniorum fuit, neque postea hoc nomen in Republ. loco Principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, quum duos Gordianos narrare coepero, patrem et filum, qui se de Antoniorum genere dici volebant, non nomen in illis primum fuit, sed praenomen. Deinde, ut plerisque in libris invenio, Antonii dicti sunt, non Antonini. Ubi quod de Gordianis habet, non omnino convenire videtur, cum eo quod idem in Vita horum c. 9. ait: In plurimis libris invenio et hunc Gordianum et filium eius pariter Imperatores appellatos et Antonino cognominatos: alii vero Antonios. In quibus verbis pro cognomine, nomen Antoniorum ipsis fuisse, innuit; quod et in praecedentib. c. 4. dixit: Iam illud satis constat, quod filium Gordianum nomine, Antonini signo [orig: sign˘] illustravit, quum apud Praefectum Aerarii more Romano [orig: Roman˘] professus filium publicis Actis eius nomen insereret. i. e. filium Gordianum nomine, Antonini signo [orig: sign˘], i. e. cognomme, illustravit. Sic in Gordiano Iun. c. 17. Antoninum filium suum ipse significari voluit in Senatu, h. e. filium suum cognominari voluit Antoninum. Signum enim cognomen est: Lamprid. in Commodo, c. 11. Pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores vocabant. Vopisc. in Aureliano c. 6. Huic signum exercitus opposuerat, manu ad ferrum. Spartian. in Pescennio Nigro, c. 8. Quod intellectum non est, nisi quum Bassianus Antonini, quod verum signum Pirfuit, nomen accepit, etc. Salmas. ad Lamprid. in Antonin. Didumeno c. 4.

ANTONINUS [2] Imperator Romanus cognomento [orig: cognoment˘] Pius, regnavit ann. 23. A. C. 138 Successit Hadriano Caesari, a quo pro more adoptatus erat. Pacem coluit, deque omnibus bene mereri studens, exteros Reges, atque populos literis et humanitate in officio continuit. Urbes destructas, aedisciiaque belli flammis consumpta in Insul. Rhodo, Oriente, Africa, et Gallia, reparavit. Mauros, et Barbaros in Britannia repressit, muri ibi obice opposito [orig: opposit˘]. Obiit A. C. 161. aetat. 77. Imperii 22. mens. 7. die 26. Xiphilin. Dion. Lamprid. Spartian. Euseb. Chron. Aurel. Victor. Eutrop. l. 8. Iul. Capitolin. et Oros. l. 7. c. 14. Ei successit fil. Marcus Aurelius Antoninus, cognomento [orig: cognoment˘] Philosophus, qui propinquum L. Aurelium Verum, socium Imperii sibi adsumpsit. Per quem feliciter gessit Parthicum bellum: Ipse domi et in urbe Rem publ. curaus. Deinde mortuo [orig: mortu˘] Vero [orig: Ver˘], solus imperavit. et in Germanos bene rem gessit: Marcomannos etiam oppressit, et Sarmatas, et Vandalos, et Quados, qui Pannonias invaserant. Hic est ille Antoninus, qui Suida teste, scripsit i)iou bi/ou diagwgh\n bibliois2 i/b. Quaeritur


page 248, image: s0248a

autem, utrum hi sint illi ipsi libri, quorum inscriptio ta\ kkb' e(ki to\n sive de Se ipso. Ita censet Xylander. Et favet huic sententiae, quod et illi libri sint 12. numero [orig: numer˘]: et Suidas non alius operis meminit, quam eius quod dixi. Amplior tamen Inscriptio est, quae apud Suidam legitur; cum in 12. illis libris, quos hodie habemus, non tain vita Aurelii referatur, quam illustria tradantur Sapientiae praecepta. Quare alicui placere possit suspicio Casp. Barthii Adversar. l. 51. c. 16. ubi censet, non exstare ipsos Antonini libros, sed excerpta ex iis, qualia veteres Florida sive Laudabilia, Graeci xrh/sima dixere [orig: dixŕre]. Cui sententiae favere aliquis dixerit, quod in codice ms. qui Romae est, inscribantur e)n tw=n kaq). e(aito\n, Gesnero [orig: Gesner˘] testante, Sed multo verisimilius est, inquit Voss. l. 2. de Hist. Graec. c. 14. ta kaq/ e(ai to\n, idem esse opus, ac illud, quod Suidas appellat, i)di/ou bi/ou diagwgi\n, non quasi vitae suae historiam reliquerit, ut vulgo sunt arbitrati: sed quia ideam suae vitae condiderit. Siquidem sunt hi duodecim libri de officio boni Principis, quos scripsit, non ad filium, sicut Cicero tres libros de officiis filio suo misit: sed pro\s2 e(aito\n, h. e. ad se ipsum: nempe ut illos assidue legeret, ac secundum eos vitam componeret, ac mores. Opus hoc erutum e Palatina Bibliotheca primus in lucem emisit Conradus Gesnerus. Latine autem vertit Guil. Xylander. Eius postea tralationem ad intudem vocavit Vir Clarissimus Mericus Casaubonus Is. fil. Eruditas praeterea Notas, et Emendationes addidit. Postea vero recensuit, ac perpetuo [orig: perpetu˘] commentario [orig: commentari˘] illustravit Thom. Gatakerus Londinas, vir kri/tikw/tatos2 Cantabr. A. C. 1652. At vita illa M. Aurelii Antonini, quae ab Antonio Guevata, Mendonensi Episcopo, et Caesari Carolo V. a Consiliis, Hispanice edita est, eaque e lingua in alias transiata fuit, nihil Antonini habet, sed tota est supposititia, ac genuinus Guevarae ipsius fetus; qui turpiter os oblevit lectori, plane contra officium hominis candidi, maxime Episcopi. Habet interim plurima lectu nec inutilia, nec iniucunda: imprimis vero Principi; unde et Horologium Principum inscribitur. Eidem a quibusdam tribuitur Itinerarium Antonini Augusti, quod post Constantinum videtur editum, aut certe subinde mutatum, novis urbibus insertis; meminit enim Constantinopoleos. Aliis id Antonino Augusto Geoponicorum scriptori, nonnullis Aethico tribuentibus. Voss. loc. cit. Vide M. Aurelius, et Titus.

ANTONINUS [3] Commodus, prioris laudatissimi Imperatoris fil. flagitiosissimus [correction of the transcriber; in the print flagitiossimus] fuit; per legatos devicit Mauros atque Dacos: composuit Pannonias, Germaniam, Britannias, imperium eius recusantes: ipse interim in omni genere turpitudinis et crudelitatis vitam degens. Vide Commodus.

ANTONINUS [4] Bassianus Caracalla, Septimi Severi Imperatoris fil. Hic est Antoninus ille, cui Oppianus libros suos de venatione, et piscatione dedicavit. Ita enim orditur *kunhgetika\:

*soi\, ma/kar, a/e/dw gai/hs2 e)rikude\s2 e)/reisma,
*fe/ggos2 ennali/wn poluh/raton *ai)neada/wn,
*au/soni/ou *zhno\s2 glunero\n qa/los2 *)antwni=ne.
*to\n mega/lh mega/lw| futh/sato *do/mna *sebh/rw|,
*)olbi/w| eu)nhqei=sa, kai\ o)/lbion w)di/nasa.

Scribit autem Sozom. in epistola ad Iuniorem Theodosium, quod Antoninus ea [orig: ] erga Oppianum usus sit liberalitate, ut pro singulo eius operis versu cum aureo [orig: aure˘] uno [orig: un˘] donaverit; quod Imperatoriae largitatis ac liberalitatis omnibus miraculum fuit; ut adhuc ipsius Oppiani carmina a plurimis Aurea sint appellata. Vide Caracalla. De variis porro Antoninis videndus Ionsius de Script. Hist. Phil. l. 3. c. 10. Nic. Lloydius. Eius statua servatur in Musaeo Kircheriano Romae, vide Georg. de Sepibus in Collegii Romano Societ. Iesu Musaeo p. 8.

ANTONINUS [5] Heliogabalus, vide Heliogabalus.

ANTONINUS [6] Patriarcha Hierosolymit. saeculo [orig: saecul˘] 6. Item, Episcopus Ephesi, sacrilegii accusatus, ab Eusebio, Episcopo Valentinopolitano, Godeau Hist. Eccl. l. 4. c. 78. Item, Antoninus Constantinianus, cuius opera 3. tomo [orig: tom˘] Biblioth. Patrum exstant.

ANTONINUS [7] Archiepiscopus Florentinus eruditione et virtute insignis, legationibus ad varios Pontifices obitis, obiit A. C. 1459. Ab Adriano 6. inter Sanctos esse iussus, A. C. 1523. Scripsit Summam Theologiae, varia ascetica, et historiam Chronolog. quam Summam historiae vocavit, in 3. partes divisam. Mainardus in vita eius. Spond. A. C. 1459. n. 6.

ANTONINUS [8] Augustus, Scriptor Geoponicorum, auctor Itinerarii Antonini secundum quosdam. Voss. loc. cit.

ANTONINUS [9] Liberalis, vide Liberalis.

ANTONINUS [10] Lucius, vide Lucius.

ANTONINUS [11] Marcus, vide Marcus.

ANTONIOPOLIS civitas Mesopotamiae. Amm. Marcellin. l. 18.

ANTONIOPOLITAE Lydiae populi, qui Maeandro alluuntur.

ANTONIUM in divisione Regni Lotharii, A. C. 870. facta, memoratum, M. Antonii, qui cum una legione in Atrebatibus hymeavit, nomen fert, hodieque Antoni dicitur; vicus est ad Scaldim, non procul ab urbe Turnaco, veteri Monasterio [orig: Monasteri˘] Canonicorum nobilis, Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Condatum ad Scaldim.

ANTONIUS [1] Gnipho, Poeta Gallus, Romae docuit Rhetoricam, et poemata in domo Iulii Caesaris adhuc pueri, cuius scholam Cicero et alii clari viri frequentasse [orig: frequentÔsse] dicuntur. Nihil unquam de mercedibus pactus est, eoque plura ex discentium liberalitate consecutus est. Vixit an. 50. Sueton. de Illustr. Gramm. c. 7. Nomen Antonii quod attinet, Graece *)antw/nios2 significat certatim emptum, i. e. pretiosum vel facile vendibilem. Sic *)antwne/omai, liceor adversus aliquem. Lysias. Male scribitur Anthonius et ab *)/anqos2 deducitur a quibusdam, ac si idem sonaret quod Florens, Florentius, Thales, Euthalius. Utinamque hoc non excidisset Camdeno, vel quicumque fuit is qui Reliquias eius publicavit: ubi additur,


image: s0248b

quosdam derivare hoc nomen ab Antone socio Herculis, ut est apud Gellium.

ANTONIUS [2] Marcus, Orator Triumviri Antonii avus, de quo Tullius in Bruto: Omnia veniebant Antonio in mentem, eaque suo [orig: su˘] quaeque loco, ubi primum proficere, et valere possint. Ut ab Imperatore equites, pedites, levis armatura, sic ab illo in maxime opportunis orationis partibus collocabantur. Erat ei memoria summa, nulla meditationis suspicio, imparatus semper aggredi ad dicendum videbatur, sed ita erat paratus, ut Iudices, illo dicente, nonnumquam viderentur non satis parati ad avendum fuisse. Interfectus fuit a Mariana factione, una cum plurimis aliis clarissimis civibus, quorum capita in rostris pependere [orig: pependŕre]. Lucan. l. 2. v. 121.

--- Aut te praesage malorum
Antoni, cuius laceris pendentia canis
Ora ferens miles festae rorantia mensae
Imposuit. --- -

Vide Val. Max. l. 9 c. 2. Nic. Lloydius.

ANTONIUS [3] Marcus, Oratoris fil. natu maior, Cottae Consulis et Cethegi favore in Senatu curationem rei frumentariae totius orae maritimae, cum infinito imperio, sub initia belli Piratici, nactus, Siciliam, et provincias omnes depopulatus est. Postremo Cretensibus bellum inferens, ibi morbo [orig: morb˘] interiit. Hunc Sallustius l. 3. Hist. Fragm. ait perdundae pecuniae genitum, et vacuum a curis nisi instantibus. Vide et Marcus.

ANTONIUS [4] Caius, alter Oratoris fil. multos in Achaia spoliavit, nactus de exercitu Syllano equitum turmas. Graeci autem eum adduxerunt in ius ad M. Lucullum Praetorem, qui ius inter peregrinos dicebat. Hunc Gellius, et Lentulus Censores, sexennio [orig: sexenni˘], quod haec dicerentur, senatu moverunt, causasque subscripserunt, quod socios diripuerit, quod iudicium recusaverit, quod propter aeris alieni magnitudinem praedia sua mancipaverit. Hunc Cicero in Verrinis vocat, In exercitu Sullano praedonem, in introitu gladiatorem, in victoria quadrigarium. Nam inter eos fuit, qui iussu Syllae in Circensibus, quos ipse post victoriam fecit, quadrigas agitaverunt. Dictus fuit cognomento [orig: cognoment˘] Hybrida.

ANTONIUS [5] Caius, prioris fil. cum Cicerone Consul fuit, eique maxime adversus, quod Catilinae faveret, sed collegae consilio [orig: consili˘] ac industria [orig: industriÔ] delinitus, accepta [orig: acceptÔ] Macedonia [orig: MacedoniÔ] provincia [orig: provinciÔ], pro Republ. se staturum recepit, idque praestitit. Re autem apud Dardanos male gesta [orig: gestÔ] in urbem reversus, a M. Laelio accusatus, damnatus est, et in exilium actus. Vide et Caius.

M. ANTONIUS Triumvir, Marci Antonii Oratoris filii filius, et Lucii frater, causa et fax totius belli Civilis fuit. Cum enim Tribunus esset, clam ex urbe ad Caesarem in Galliam profugit. Mutinam, Bruti provinciam invadentem, hortante Cicerone, Senatus hostem iudicavit. Superatus ab Hirtio et Pansa [orig: PansÔ] Consulib. ac Caesare puero [orig: puer˘], mox Triumviratus foedere inter eum, et Lepidum et Octavium inito [orig: init˘], Brutum et Cassium in Macedonia apud Philippos superavit. Quo [orig: Qu˘] bello [orig: bell˘] confecto [orig: confect˘], Augustus valetudinis causa [orig: causÔ] Romam rediit. Antonius autem in Graeciam, Asiamque profectus, honore quaquaversus ingenti exceptus est. Quum illi Oriens, Augusto Occidens, Lepido Italia obtigisset, multos per Orientem Reges ac Tetrarchos debellavit. Inter quos Antigonum Iudaeorum Regem securi percussit, quod antea Regum nulli contigit. Captus amore Cleopatrae, multa ipsius gratia [orig: gratiÔ] nefanda perpetravit, quod Romanis in infamiam maxime cessit. Virg. Aen. l. 8. v. 605.

Hinc ope Barbarica [orig: BarbaricÔ] variisque Antonius armis
Victor, ab Aurorae populis, et litore Rubro
Aegyptum, viresque Orientis, et ultima secum
Bactra vehit: sequiturque (nefas) Aegyptia coniux.

Quod ait nefas, videtur esse stomachus Poetae indignantis Aegyptiam coniugem Romano civi nupsisse; ut etiam Ovid. Met. l. 15. v. 826.

Romanique ducis coniux Aegyptia. --- ---

Planius Horatius Epod. 9. v. 7.

Ut nuper, actus cum freto Neptunius
Dux fugit ustis navibus,
Minatus urbi vincla, quae detraxerat
Servis amicus persidis.
Romanus (eheu posteri negabitis)
Emancipatus feminae,
Fert vallum, et arma miles, et spadonibus
Emancipatus foeminae,
Interque signa turpe militaria
Sol aspicit Conopeum.

Fulviam uxorem initio [orig: initi˘] Triumviratus repudiavit, ac Octaviam Augusti sororem duxit, Utramque postremo ob Cleopatram contempsit; quae causa fuit inter eum et Octavium dissensionis. Quocum postremo [orig: postrem˘] ad Actium navali praelio [orig: praeli˘] congrediens, superatus est, Alexandriamque confugiens, atque ibidem ab eodem obsessus, gladio sponte incubuit, anno [orig: ann˘] aetat. 56. Vitam eius scripsit Plut. eumque vivis coloribus depinxit Cicero in Philippica secunda, quae res postea mortis eius causa fuit. Iuvenal. de Cicerone Sat. 10. v. 122.

O fortunatam natam, me Consule, Romam.
Antoni gladios potuit contemnere, si sic
Omnia dixisset. Ridenda poemata malo,
Quam te conspicuae Divina Philippica famae,
Volveris a prima quae proxima. ---

Idem Lloyd.

JULUS ANTONIUS Antonii Triumviri fil. ad quem Horatii Oda 2. l. 4. Consul erat cum Paulo Fabio Maximo, ad quem eiusdem libri Oda prima. Huic Iulo cognomen Africanus. De eodem Seneca l. de brevitate vitae c. 5. Filia, et tot nobiles iuvenes, adulterio [orig: adulteri˘] velut sacramento [orig: sacrament˘] adacti, infractam aetatem (Augusti scilicet)


image: s0249a

territabant; postquam et iterum timenda cum Antonio mulier. Apparet enim hunc Iulum aliquod scelus (cui proximus ab adulterio gradus est) cum filia in Augustum concepisse: uti olim cum Cleopatra eius pater. Hunc iussu Augusti occisum prodidere [orig: prodidŕre] Dio, et Tacit. l. 4. Annal. c. 44. Velleius sua [orig: suÔ] manu cecidisse eum dat intelligi l. 2. c. 100. Praecessit autem iussus Augusti, quem ille exsecutus sua [orig: suÔ] manu. Lipsius ad Taciti Annalium l. 1.

Lucius ANTONIUS Triumviri frater, apud Pelusium ab Octavio fame obsessus, in deditionem cum 300. aliis venit: quibus, ut ait Livii Epitomator, Octavius ipse pepercit; ut vero Tranquillus, omnes ad aram Caesaris necari crudeliter iussit. Hic patroni laudem plurimum affectavit, et a M. Tullio irridetur Philip. 6. quod se a 35. tribubus adoptandum, et inscribendum statuae patronum curaverit.

ANTONIUS [6] praenomine Lucius multa [orig: multÔ] claritudine generis, sed improspera [orig: improsperÔ]. Nam patre eius Iulo [orig: Iul˘] Antonio [orig: Antoni˘] ob adulterium Iuliae morte punito [orig: punit˘], hunc admodum adolescentulum sororis Octaviae nepotem seposuit Augustus, in civitatem Massiliensem, ubi specie studiorum nomen exsilii tegeretur. Obiit Cornelio [orig: Corneli˘] Cosso [orig: Coss˘], Asinio [orig: Asini˘] Agrippa [orig: AgrippÔ] Consulib. Tunc habitus tamen supremus honor; ossaque tumulo Octaviorum inlata per decretum Senatus [orig: Senatűs]. Tacit. l. 4. Annal. c. 44. Vide et Lucius.

ANTONIUS [7] Felix, Claudii Libertus, Iudaeae Procurator', Drusilla [orig: DrusillÔ] Cleopatrae et Antonii nepte in matrimonium accepta [orig: acceptÔ]. Tacit. l. 5. Hist. c. 9.

ANTONIUS [8] Flamma, sub Vespasiano Cyrenensibus damnatus lege repetundarum et exilio [orig: exili˘] ob saevitiam. Tacit. Hist. l. 4. c. 45.

ANTONIUS [9] Julianus, Romae Rhetor fuit, perquam honesti, atque humani ingenii, doctrina [orig: doctrinÔ] quoque utiliore ista, ac delectabili, veterum elegantiarum cura [orig: curÔ] et memoria [orig: memoriÔ] multa [orig: multÔ].

ANTONIUS [10] Julius, vide Iulius.

ANTONIUS [11] Merenda, vide Quirius.

ANTONIUS [12] Musa, Medicus Augusti Caesaris. Plin. l. 29. c. 1. Aliis Artorius.

ANTONIUS [13] Naso, tribunus Praetorianarum cohortium a Galba exauctoratus.

ANTONIUS [14] Primus, tempore Neronis falsi, ob subditum Domitio Balbo testamentum damnatus, senatu motus est: postea recuperato [orig: recuperat˘] ordine, acerrima fax Vespasiano, ad civile bellum.

ANTONIUS [15] Taurus, tribunus in Praetorio, a Galba exauctoratus.

ANTONIUS [16] Borbonius, fil. Caroli I. Ducis Vindocinensis, a Ludov. IX. qui Sanctus dicitur, in recta linea descendens, uxorem duxit, Viraginem illustrissimam, Iohannam Albertanam, filiam Henrici Albretani, Navarrae Regis A. C. 1548. quo [orig: qu˘] mortuo [orig: mortu˘] Rex Navarrae factus, A. C. 1555. primum inter purioris religionis vindices, cum fratre Ludovico Principe Condaeo, Reformatorum fortissimo hyperaspista [orig: hyperaspistÔ], dein promisso [orig: promiss˘] Sardiniae regno [orig: regn˘] delusus, inter hostes, Rothomago secunda [orig: secundÔ] vice obsesso, globi ictu occisus est. A. C. 1562. Pater Henrici IV. Galliae Regis cui res gestae Magni nomen pepererunt. Thuan. l. 28. 29. etc. Dupleix, Mezeray.

ANTONIUS [17] Prior de Crato, et Magister Equitum Rhodiensium, Ludovici, Eduardi fratris, Lusitani, fil. naturalis, post mortem Henrici Regis, quae A. C. 1578. contigit, a populo Rex electus est: sed a Philippi II. ducibus victus, patriaque [orig: patriÔque] extorris aliorum Principum ope aliquandiu frustra implorata [orig: imploratÔ], tandem Elisabethae Angliae Reginae auxiliis subnixus voto [orig: vot˘] potiturus videbatur: verum dum miles, capto [orig: capt˘] iam Olyssiponae suburbio [orig: suburbi˘], praeda [orig: praedÔ] expletus, non pugnam, sed domum cogitat, eo [orig: ] iterum excidit; saepe postea ingeminans, quamvis in spem potiundi Paradisi venitet, numquam Anglorum ope id tentaturum. Obiit exul, veneno [orig: venen˘], ut creditur, exstinctus, A. C. 1595. familia [orig: familiÔ] eius variis in locis. ut Hollandia, ubi Emanuel fil. ex Nassovia familia uxorem duxit, etc. dispersa [orig: dispersÔ]. Vide Thuan. Hist. l. 96. Brev. Reid. an. l. 8. Laetum Compend. Histor. Univ. p. 454.

ANTONIUS [18] Dux Brabantiae, fil. Philippi, Burgundiae Ducis. Item Dux Lotharingiae, sub Francisc. 1. celebris. Mezeray.

ANTONIUS [19] I. minimus natu fil. Iohannis Comitis Oldenburgici, ex resignatione fratris Iohannis A. C. 1529. administrationem suscepit. Bello [orig: Bell˘] A. C. 1538. Monasteriensibus illato [orig: illat˘], multa eis damna dedit, demum iussu Commissariorum Caesareorum Delmenhorstum diu ab illis detentum vi cepit A. C. 1547. et munivit. Inde A. C. 1559. agnatis Holsatiae Ducibus in bello Dietmarsico tulit auxilium, sed cum iisdem A. C. 1569. controversiam habuit; cum hi simultaneam investituram cum Antonio peterent, is vero [orig: ver˘] Delmenhorstum suo [orig: su˘] sumptu et periculo [orig: pericul˘] recuperatum assereret, Oldenburgici autem Comitatus non aliter permitteret successionem, quam si vicissim ipsi de Holsatia et Slesvico idem promitterent. Ei a [orig: Ô] coniuge Sophia Lauenburgica Harpestedensis ditio accessit. Pater fuit Iohannis et Antonii.

ANTONIUS [20] II. Guntherus, fil. Iohannis praefati, ultra 60. annos provinciam magna cum prudentiae fama administravit, in medio belli aestu utriusque partis favore servato [orig: servat˘] Ultimus suae gentis haud pridem vita [orig: vitÔ] excessit, herede agnato [orig: agnat˘]. Daniae Rege, et in Comitatu Oldenburgensi ac Delmenhorstano, successore. Dominium autem Ieverense Princeps Anhaltinus Servestanus, eius ex sorore nepos: Kniphusii vero dominium nactus est Antonius fil. qui ex Ungnadia susceptus, Comitis Imperii, Domini in Aldenburg, nobil. Domini in Varel, Dn. in Kniphausen, titulum a Caesare impetravit, et Augustam Witgensteniam uxorem habet.

ANTONIUS [21] Antonii I. fil. minor natu, Delmenhorstanum ramum constituit; pater filiorum filiarumque plurium, quarum hae illustribus elocatae matrimoniis, illi caelibes decessere.