December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

image: s0176b

AMERBACHIUS [3] Vitus, Vedinga Bavarus, discipulus primo ac auditor Lutheri et Melanchthonis, inde ad Lations ritus tratisiir, Professor Ingolstadii factus, inter sui aevi doctissmos, Simlero Biblioth. et Panraleoni Prosop. part. 3. Eius opera, Antipar adoxa, cum Orationibus de laudibus Patriae, et de ratione studiorum, Commentaria in Ciceronem de Officiis, Paraphrasis Orat. pro. Archia Poeta, Commentariii in varias alias eiusdem Orationes, Enarrationes Epistolarum Familiar. Duplex interpretatio in Poemata Pythagorae et Phorcylidis, in Mcteora Ioviani Pontani, Expositiones in Ovidii quosdam libros, de Anima liber, Epigrammata et Epitaphia, Scholia in Constitutiones. Caroli M. de rebus Civil. et Eccles. aliaque, quorum exactum Catalogum habes, apud Anton. Teissier Eioges des Hommes sšavans, Volum. 1. Obiit A. C. 1557.

AMERIA civitas Umbriae, ante Persicum bellum annis nongentis septuaginta quatuor condita, teste Catone apud Plin. l. 3. c. 14. Unde amerina retinacula pro viminibus. Virg. Georg. l. 1. v. 265.

Atque Amerina parant lentae retinacula viti.

Stephanus *)ame/rion vocat. Conditorem nescio cuius nationis, aut conditionis hominem, indicavit Festus bis verbis: Ameria, urbs in Umbria, ab Ameria sia adpellata. Fuisse municipium Romanorum reftantur veteres inscriptiones. Hic Tullius Orat. pro Sexto Roscio, ubi crebro nominat Ameriam, municipem Amerinum vocat Roscii patrem. Coloniam paulo post Augusti iussu eo deductam ait Frontinus l. de Coloniis. Ager, inquit, Amerinus, lege Imperatoris Augusti est adsignatus veteranis. Amerina salix a Plinio l. 24. c. 9. et aliis plurimum commendatur, ubertim enim ibi provenit, quae substrata toris, Venerem cohibere creditur, amica castitatui. Unde *)/agnos2 sahx a veterib. dicta. Hinc Amerina, genus pyrorum. Stat. l. 1. Silv. ult. v. 18.

Et massis Amerina non perustis.

Plinius inter serissima pyrorum genera numerat, quem vide l. 15. c. 15. longitud. 35. 40. latitud. 42. 23. Nic. Lloyadius.

AMERCIAMENTUM vox Fori Anglici et Scotici; a verbo amerciare, (quod significat mulctam seu poenam pecuniariam pro delicti modo et qualitate in reum decernere) Mulcta est, seu poena, alias Mercia. Anglo-Saxonibus olim Wita; mulcat scil. quae levioribus delictis imponitur, Nam quae maioribus, Wita maior; quae gravissimis, Compositio dicta est. Origo vocis a Gall. Mercy. i. e. Misericordia, quo [orig: qu˘] modo [orig: mod˘] etiam mulcta ipsa interdum nuneupatur, seu quod soleat irrogari crimen confitenti et misericordiam flagitanti: seu quod, qui deliquit, sit in nusericordia Legis vel Principis, qui pro arbitrio mulctam infligit. Apud Veteresautem, certo [orig: cert˘] boum, ovium aut aliorum animalium numero [orig: numer˘] aestimari consueviste multam, auctor est A. Gellius l. 1. c. 2. quod in Scotia voque obarinuisse, dicertur infra in voce Vacca. Car. du Fresne Glossar.

AMERIAE vulgo Aymeries, castrum Hannoniae provinc. ad Sabim fluv. in Belgio, inter Quercetum oppid. et Avennas. Male habitum hoc [orig: h˘c] bello [orig: bell˘] Gallico [orig: Gallic˘].

AMERIAS vel AMERIUS, Macedo, de origine vocum scripsit, Suid. Athen. Voss. de Philol. c. 5. ž. 16.

AMERICA [1] quae ob immensam suam longitudinem (Circulum enim utrumque, Arcticum et Antatcticum pertinigt, et transit) Novus orbis hodie vocatur, vereribus incognita mansit usque ad A. C. 1492. quo [orig: qu˘] primum a Christophoto Columbo Genuensi, et Americo Vesputio Florentino, a quo ei nomen, A. C. 1497. detecta est, quod humanae admirationis modum exedere videtur. Considerata [orig: ConsideratÔ] namque eum antiquorum, in describendo orbe terrarum diligentia [orig: diligentiÔ], et amplissimorum Imperiorum ad perquitendas regiones commoditate, opportunitateque, tum humani generis dira [orig: dirÔ] atque insatiabili aure atque argento inhiante cupidine nihil non tentante, quibus hae regiones incredibili copia [orig: copiÔ] abundant, tam diu potuisse orbi nostro latere, homines docti non seniel mirati sunt. Nic. Lloydius. Contrarium trmen suadere videtur, Plato Tim. tom. 3. p. 24. edition. H. Stephani. Cui Crator, Origenes, Porphyrius, Proclus Marsil. Ficinus suffragantur. Nec dissentit Tertull. de Pall. c. 2. et Apolog. c. 40. ut Turncbus et Pamelius ostendunt. Adde quod Diodor Sic l. 5. scribit de Phoenicibus quibusdam, in Insulam fertilissimam Africae oppositam coniectis. Qui insuper docet, Ponos omnem lapidem movisse, ut Europaeis haec regio manerer ignota. Sic Auctor L. de Mundo ait, ultra magnam illam Insulam, quae Europam, Asiam, Africamque continet, adhuc alias esse. Vide Plin. l. 2. c. 92. Arnob. l. 1. contra Gent. Becan. l. 3. de Antverp. Turneb. 1. 20. Advers. c. 11. Pamelium in Tertull. de pall. c. 2. n. 25. et c. 40. n. 528. Apologet. Voss. de Scient. Mathem. c. 42. ž. 10. Tota autem haec pars hodie cirenmnavigata est. A Septentrione in Meridiem descendit sub forma duarum peninsularum, quae tenui Isthmo [orig: Isthm˘] 17. leuc. discernuntur. Ortel. Franciscus. Lopez Gomara, et Hieron. Girava Tarraconensis eius provincias et partes una eum variarum gentium in eis habitantium moribus descripserunt. Exstant etiam in Hispanica, ac Italica et Anglica lingua non pauci alii scriptores, qui huius orbis situm, solum fertilitatem, et statum exacte depingunt. Acosta, l. 1. c. 1. Herrera l. 1. Cluver. l. 6. Moquet, Oviede, Vincent. le Blanc. Maffeus. etc. Regio patet in longitudinem 750. milliar. Germanica, in latitudinem vero 525. Baudrando, America persaepe Novus Orbis, dicitus, sed im proprie, Indiae Occidentales, les Indes Occidentales Gallis, West-Indien Belgis: Non tantum ab Hispanis, qui illam denominationem primi usurparunt [orig: usurpÔrunt], sed etiam a Belgis, Anglis, et aliquando a Francis, quod eodem fere tempore derecta sit ad Occidentem, quo [orig: qu˘] ad Orientem India reperta est. Clauditur ab Occidente mari Austrino [orig: Austrin˘] seu Pacifico [orig: Pacific˘], ab Oriente mari Boreali et Aethiopico [orig: Aethiopic˘], et Meridiem versus freto [orig: fret˘] Magellanico [orig: Magellanic˘] et freto [orig: fret˘] Maerea [orig: MaereÓ], At septentrionales eius fines sunt incogniti, neque hactenus ab hac parte perlustrati. Multae illius partes subsunt Regi Hispaniae, uti Peruvia, Nova Hispania, et aliae regiones. Quaedam autem versus oram maritimam parent Francis, Anglis, Batavis, Lusitanis, atque Suecis. Ibi incolae cultiores redditi sunt post


image: s0177a

Europaeorum adventum. Sed qui mediterranea incolunt loca, mores patrios adhuc retinent. Dividitur autem in Septentrionalem et Meridionalenr.

AMERICA [2] Septentrionalis, quae et Mexicana dicitur, a Mexico urbe praecipus, habet a Septentrione terras Arcticas incognitas, ab Occidente et Meridie fretum Anianum et mare Pacificum seu Austrinum, ab Oriente autem sinum Mexicanum, et mare Boreale.

Americae septentrionalis regiones,

Canada, quae et Nova Francia, le Canada, on Nouvelle France. Estotilandia Estotilandt. Florida, la Floride. Nova Anglia, Nouvelle Angleterre, Anglis Nievv Englandr. Novum Belgium, Nouveau Pays-Bas, Batavis Nievv Nederlandt. Nova Dania, Novucau Danemarck. Nova Hispania, seu regnum Mexicanum, la Nouvelle Espagne, oit le Mexique, Hispaina Neuva Espanna, o Mexico, ubi Iucatan, Nicaragua, Nova Galixia, Mechoacan, Guatimala, et Hondur as provinciae. Novum Regnum Mexicanum, aliis Nova Granata, le Nouvean Mexique. Virginia, la Virginie. California Insula, l'Isle de Californie. Cuba insula, l'Isle de Cuba. Hispaniola insula, l'Hispaniola Isle, ou S. Domingue. Terra nova insul. l'Isle de Terre-neuve. Aliae multae insulae Antillarum nomine contentae.

Urbes praecipuae Americae septentrionalis.

Amstelodamum novum, Nouveau Amsterdam. Angelopolis, Ciudad de los Angeles. Anticaria, Antequera. Dominicopolis, S. Domingo, Gallis S. Domingue. Emerita, Merida. Fanium S. Ioannis de Portu divite, S. Iuan de Puertorico. Guadalaxara, Guadalaiara Guatimala, S. Iago de Guatumala. Havana, la Havana. Mechoacanum, Mechoacan. Mexicum, Mexico, quae rotius illius partis facile primaria. Novum Plimuthum, Nouveau Phimouth. Panucum, Panuco. Pomeiocum, Pomeiok. Quebecum. Quebec. S. Augustini Fanum, S. Agostino.

AMERICA [3] Meridionalis, quae etiam Peruviana nuncupatur a Peruviae regno, habet ad Septentrionem mare Boreale, ad ortum Ocenum Aethiopicum, ad Austrum mare Magellanicum, fretaque Magellanicum et Maereum, adoccasum autem mare Pacificum, seu Austrinum.

Americae meridionalis regiones.

Brasilia, le Bresil. Cile, le Chili. Guaiava, la Guaiane. Magellanica, la terre Magellanique. Nova Andalusia, Nouvelle Andalouzie. Novum regnum Granatense, nouveau voyaume de Grenade. Paraguaya, le Paraguay. Parana, Parana. Paria, Paria. Popaiani tractus, le Gouvernement de Papaian. Petuviae regnum, le royaume de Perou. Terra firma, la Terre ferme. Terra ignium, Terre de feux, Hispanis Tierra del fuego. Tucumania, le Tucuman. Venezuela, ia Venexuele.

Urbes praecipuae Americae meridionalis.

Arequipa, Arequipa. Argentea, la Plata. Arica; Arica. Baeza, Baeša. Bonusaer, Bvenos Aires. Carthagena Nova, Nouvelle Carthagene. Civitas S. Fidei, S. Fe de Bogota. Conceptio, la Conception. Corum, Coro. Cuscum, Cusco. Fanum S. Iacobi, S. Iago. Fanum S. Sebastiani, S. Sebastiano de Rio de Ianeiro. Guaira, seu Civitas Regia, Guaira. Lima, quae et civitas Regum, Limao [orig: Lima˘] los Reyes. Manua, Manoa el dorado. maranonim. S. Luis de el Maranon. Olinda, Olinde de Pernambuco. Panama, Panama. Para, Para. Popayanum, Popaian. Portus omnium Sanctorum, la Baya de todos los Santos, seu Saint Salvador. Portus securus, Porto seguro. Potosium, Potosi. Quitum, S. Francesco de el Quito. Santa Marta, Sainte Marthe. Siara, Siara. Trugillum, Trughillo. Nic. Lloydius. Coeterum qui Columbo invenrae Americae gloriam detractum eunt, referunt ipsum a Nauarcho, quem Alphonsum Sanchez de Huelva, irem Aldretem Hispanum et Garciam Vegam nuncupant, primam huius rei cognitionem hausisse; qui eum in tractandis commerciis Africae occupatus fuisset, tempestate ad incognitas hasce terras eiectus fuerit, notisque dein Europae atque Africae tractibus redditus, apud Columbum in Insulam Madera degentem diverterit, ac paulo post morte abrepts ipsi. quos confercerat, navigationis suae commentarios reliquerit: Sic Columbum, urpote Geographiae et Astronomiae peritum, in cogirationes de quaerenda America incidisse, vide Acostam, Grotium, Ioh. de Laet Antverpianum, quiad Viri huius polumaqesta/tou Disquisitionem Nota et Observationes editit, ac Comtaeum Diss. de orig. gentium Americanarum. Anglorum nonnulli Madoccum, filium Guynethi, fratrem Principis Walliae, circa A. C. 1170. colonias in Floridam et Canadma iam eduxisse, referunt. Vide Appendicem ad Itiner. Herberti p. 188. Quod ad originem gentium Americaniarum, arbitratur paulo ante laudatus Grotius, Americavos


page 177, image: s0177b

Borealiores ex Norvegia ortos, ac per Groenlandiam in Americam venisse; Iucatanenses et vicinos ex Aethiopia; Peruanos ex China, coeteros usque ad Fretum Magellanicum, ex reliquo Oriente, per terram Australem haecloca periisse. Sed Aethiopes et Chinenses quod attinet, sine insigni rei nauticae peritia; quae hisce demum saeculis ad apicem pervenit, eo deferri nequiv erunt. Quod autem de terra Australi, Groenlandia, habet, solidius videtur: Et a terra Australi et in Americam facili ac brevi traiectu res geri, per Groenlandiam autem ipsum terrestre iter sufficere potuit: Idem et de extrema Asia dicendum, qua vel Americae adhaeret, vel saltem ipsi propior est. Fieri quoque potest, ut homines navigiolis in altum abrepti in America appulerint etc. Vide praeter anctores praefatos Hornium quoque de orig. Gent. Americ. et Hornbeckinm de Convers. Indor. et Gentilium, Dissert. 8. et 9. Quorum ille sic quoque habet hac de re, Orb. Imper. Americani, ex nostro Orbe, unde originem omnino trahunt, varlis viis, varitsque temporibus in Novum Orbem delati sunt. Si enim Asia Americae alicubi cohaeret, via terrestris reperta est; si freto [orig: fret˘] vel mari dividitur, scaphis navibusque traiecerunt: Alii quidem ab Occidente, per Novam Zemblam, et Groenlandiam; Alii per Orientem ex China, Iapponia, per Terram haud pridem repertam cui Eso nomen. Sed in aniversum Insulanos Americae et multas in continente gentes, a Phoenicibus eorumque colonis Carthaginensibus, ortos, luculentis argumentis demonstrari potest. Reliqua multitudo manifesta Scythicae seu Tartaricae originis argumenta prae se fert, Mexicani praecipue, Peruani et Brasilienses. Nec dubium est, quin ex Britannia quoque, cum Saxones illam devastarent, multiprofugi in, Novum Orbem migraverint: nec non ex Hispania, eo [orig: ] tempore; cum Saracenica tempestas illi incumberet. Ita tamen omnes illi ab antiqua origine degenerarunt [orig: degenerÔrunt], ut hodie difficulter ad primos fontes reduci possint, lingna [orig: lingnÔ], moribus habituque corporis inter se varie consusi. Et habuere [orig: habuŕre] illi per singulos prope vicos, maxime in Nova Francia, Virginia, Florida aliisque regionibus, peculiares olim Regulos: quos, qui Continentem habitant, Sagamos; qui Insulas, Casiquas appellarunt [orig: appellÔrunt]. In Virginia, superioribus amus celebres fuerunt Rex Wingina, Opisco, Diamaco, Poneno, Specanginouch. In Florida magnus Rex Olava, Udina et Satruriova: in Quiutra, repertus fuit ab Hispanis Rex Tatarax, i. e. Albus Tartarus; Regna vero, Mexicanum et Peruvianum; omnium amplissima fuere [orig: fuŕre] ac ditissima. Chilenses autem Rem publicam hodieque habent; at Brasiliani absque Lege et Rege vivun etc. Controversiam inter Ioannem Portugalliae Regem in detegenda India Orientali occupatum et Ferdinandum Catholicum (a quo eodem [orig: e˘dem] fere tempore Christophorus Columbus seu Colonus, navibus acceptis, Cubam, Hispaniolam, aliaque loca detexit et Novum Orbem Regi suo aperuit) exortam, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] Alexander VI. Pontisex ducendo [orig: ducend˘] a Septentrione lineam in Austrum, quae torum terrarum Orbem secaret, partemque Orientalem Ioanni, Occiduam autem Ferdinando concedendo, deciderit, vide apud Auctorem Anonymum Histor. orbis Terr. Geogr. et Civ. ubi integram Pontificis Bullam exhibet, quam in Bzovii quoque Annalibus Eccles. ad A. C. 1493. reperias.

AMERICUS Vespucius, Florentinus, auspiciis Emanuelis, Lusitaniae Regis, primus Europaeorum Americam, a se dictam, ingressus est, Postquam Christoph. Columbus quinquennio [orig: quinquenni˘] ante Insulas vicinas, nomine Ferdinandi et Isabellae detexisset. Scripsit librum, de quatuor suis navigationibus, quem Renato Andegav. Siciliae Regi dedicavit. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 12. et de Scient. Mathem. c. 42. ž. 10.

AMERIOLA oppidum in Latio, quod iam interiit, ideoque locus eius ignoratur. Plin. l. 3. c. 5.

AMERSFORDIA urbs Belgii, ditionis Ultraiectinae ad Emam fluv. probe munita. In illo tractu montes sunt, qui vulgo ab illo Amersforderberg dicuntur. Male habita hoc [orig: h˘c] bello [orig: bell˘] Gallico.

AMERUZA Georgius, vide Georgius.

AMESISES inferioris Aegypti Rex XV. post Chamoem praefuit ann. 65. Ravofe apud Thebanos imperante. Sub illo Abraham Patriarcha primus extraneorum, cum Sara in Aegyptum venit, ad 3. menses. Ei successit a)nw/numos2, quem Use excepit. vide ibi.

AMESSIS filia Amenophis, post Patrem in Aegypto regnavit, ann. 48. Euseb. in Chron. Manetho sororem Amenophis vocat, apud Iosephum contra Apion. l. 1. c. 5. et regnasse [orig: regnÔsse] ann. 21. mens. 9. ait, cum Osorcho Tanitarum seu pastorum Rex esset. Eam excepit Mephres. Vide Ioh. Marshamum Can. Chron.

AMESIUS Guilielmus, vide Guilielmus.

AMESTRATUS oppid. Siciliae, circa Halesum amnem, binomium. Ad prius nomen pertinent Philisti *muti/strata, Polybii l. 1. c. 24. *mti/straton; Zonarae *mouti/straton, et Plinii l. 3. c. 8. Mustistrantini. Ad posterius Silii l. 14. Amastra, Apollodori. *)amh\stratos2, et Ciceronis Verr. 3. c. 39. Amestratini. Steph. ridicule descripsit peri\ *karxhdoa, circa Carthaginem, idque tamquam ex Polybio, cum et ille, et alii omnes Siciliae adscribant. Itaque non fuit circa Carthaginem, sed Carthaginensium in Sicilia oppid. munitissimum, quod Romani per 7 menses frustra obsessum, nec sine magnis cladibus, tertia [orig: tertiÔ] tandem obsidione ceperunt, et solo aequarunt [orig: aequÔrunt], civibus quotquot supererant, sub corona [orig: coronÔ] venditios. Diodor. Sic. l. 23. Nomen non intelligo satis (inquit Bochart. in Chanaan l. 1 c. 27.) nisi quod a templo Astartes Punicae Deae dictum fuisse suspicor. mat-Astrata, et. am-Astrata, i. e. urbem, vel populum Astartes.

AMESTRIS Regina Persarum, Xerxis uxor, de qua multa Herodot. l. 9. Diodor. Sic. l. 11. Haec, ut gratiam Diis referret, quod in vita diu processerat, 14. illustrium Persarum liberos sub terram vivos defodisse, et votum persolvisse dicitur; similiter in Artaintae, a marito amatae, matrem fuit curdelissima, quam in convivio regali, Tecta dicto, quae vox persectum designat, a Xerxe impetratam, uberibus, auribus, naribus, lingua [orig: linguÔ] labrisque privasse [orig: privÔsse] legitur.

AMETHYSTINUS color ab amethysto gemma, unus ex purpurae olim coloribus, quae prout pressior saturatiorque erat, vel dilutior, varia etiam invenit nomina. Est in his, verba sunt Plinii, l. 37. c. 9.


page 178, image: s0178a

carbunculi tenuior ignis est amethysti fulgens purpura, est smar agdi virens mare, et cuncta pariter incredibili mixtura lucentia. Loquitur autem de paederote gemma, unde paederotinae vestes: in quo gemmarum genere, cum quaedam essent fuscioris coloris, aliae dilutioris; meliorem illum esse colorem idem Plinius iudicat, cuius color vini colore fuscatur, quam qui diluitur aqua [orig: aquÔ]. Atque hic erat, ad quem tingentium officinae dirigebant vota, cum et oxypaederotinum videntur nomen fecisse. Non magnum autem discrimen fuit inter ametbystinum et oxypaederotinum: unde non mirum, eum colorem, ut pretiosiorem et purpurae propiorem, rarius fuisse matronis Romanis usurpatum, ante Aurelianum Imperat. Imo amethystini et Tyrii coloris usu penitus interdixisse Neronem, Suetonius in eius vita c. 32. refert: Quinetiam inter canendum animadversam matronam e spectaculis vetita [orig: vetitÔ] purpura [orig: purpurÔ] cultam, demonstrasse [orig: demonstrÔsse] Procuratoribus suis traditur, detr actamque ilico non veste modo, sed et bonis exuit. Ovid. tamen de Arte l. 3. amethystinum, inter pretii levioris colores enumerat, atque eum inter alios plures et viliores concedit mulieribus artis suae. Sic videantur matronae, in solatium ademptae purpurae vel conchyliatae vestis, aut, ut tum loquebantur, blattcae, quae erat magni pretii, amethystinas et oxypaederotinas, quae proxime ad purpureas accederent, in usu habuisse: donec Aureliani concessu, purpureas iterum vestes, ex purpura clarissima, gestare coeperunt. Vide Salmas. Notis ad Vopisc. in Aurelian. c. 46. Idem ex Plinio l. 21. c. 8. tria genera praecipua ac principalia fuisse docet purpurei coloris, Tyrium, qui omnium saturatissimus erat; Amethystinum, non adeo pleno [orig: plen˘] colore refulgentem nec tantae nigritiae, neque austerum, sed blandiorem aspectu et magis violaceum: ac Conchylium, cuius cum variae species essent, omnes tamen dilutiores pallidioresque tum Amethystino, tum multo magis Tyrio, qui proprie purpureus dicebatur, fuere [orig: fuŕre]. Plinii locus est: In quibus unguento vicisse natur am gaudens luxuria vestibus quoque provocavit eos flores, qui colore commendantur. Hos animadverto tres esse principales; in cocco, qui a rosis micat, et gratius nihil: suspectu trahitur et in purpuras Tyrias dibaphasque ac Laconicas. Amethystum, qui in viola: et ipse in purpureum, quemque ianthinum appellavimus. Genera enim tractamus, in species multas sese spargentia. Tertius est, qui proprie conchilii intelligtur, multis modis: unus in heliotropio -- alius in malva, alius in viola serotina etc. De Tyrii et Amethystini temperamento, habes apud Eund. c. 38. l. 9. Vide quoque Salmas. praedictum Not. ad Tertullian. de Pallio p. 186. s. et infra de Purpura.

AMETHYSTUS non unius generis gemma est. Pulcherrimus est, quem paide/rwta nonnulli, alii anterota, quidam Veneris gemmam dixere [orig: dixŕre]: in quo videl. ex carbunculo in purpuram refulgeret roseus nitor. Contra improbabantur, qui ad viciniam crystalli defenderent. Dictus est autem talis a)/nterws2, ob gratiam speciei et coloris, quasi aeque venustus, ac amor, seu contra amorem pulcher. Vide Plinium l. 37. c. 9. alibique, ubi gemmas eas ebrictati resistere, Magorum vanitate traditum, addit, et Salmas. ad Solin. p. 563. Es Amethysto duas pyramides servat Musaeum Kircherianum Romae, uti habetur in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo, Amstelodami edito A. C. 1678. Fortunatus Poeta Christ. 8.

Alligat et nitidos amethystina vitta capillos.

AMFLEAT vel AMFLEOT, sinus est maris, Bedae Hist. Angl. l. 1. c. 33. memoratus, ut et locus ad eum ignobilis a Bononia Civitate sive Geforiaco Morinorum non multum remotus. Forte hodie Ambletolium, vulgo Ambleteul, 3. aut 4. leuc. ab urbe Bononia. Designat autem vox Fleat. vel Flot, sinum maris et locum ad sinum positum. Cerre Cluverius scribit, aestuaria alternis maris aestibus nunc vacua, nunc aquis plena, quandoque paulatim in lacus redacta, a Belgis maritimis Ulie atque Viiet vel Fliet, a Germanis Fleet nuncupari, et hoc nomen cum marinis undis, tum maritimis oppidis ac vicis passim impositum reperiri, nec usquam in Flandria, Selandia, Brabantia, Hollandia nomen illud inveniri, nisi quo aestus pelagi accedere possint. Unde duo castella, ad ostium Sequanae et Oceani accessus posita, Honfleu et Harfleu: itam portus pagi Constantini, Barbefleot, non procul a Caesarisburgo, ex eadem videntur origine manare. idem dicendum de fluvio Caletorum Vitefleu aut Vitefeur, qui Caneium Cany, Guitefledam Vitefleu, Paludellum Palvet, Vellas Veves, praeterlabitur, et ad Clicadentes in Oceanum effluit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

AMFRACTUS apud Stat. Theb. l. 5. v. 518.

Sed nunc Ogygit iussis quando omnis anhelat
Terra Dei, trepidaeve latent in pulvere Nymphae,
Saevior anfractu laterum sinuosa rerorquens
Terga solo --- -

reflexio, curvatura est, Scholiastes: Laterum anfractus Papinius, ut anfracta aurium, Varro dixit apud Nonium. Cyrillus in Lexico, periodeu/simos2 to/pos2, amfractus amfractus, ambago. *peri/odos2,amfractus, amfractus circuitus, ambago. Sic Amfractus, orbes interrupti Equitantis, apud Val. Flacc. l. 6. v. 239.

Orbibus hos rapidis mollie per aequora Castor
Amfractu levioris equi deludit anhelos.

Et Amfractus maris, recto cursui opponuntur, a Lucano l. 5. v. 416.

Nec maris amfractus, lustrandaque littora nobis,
Sed recti fluctus, soloque Aquilone secandi.

E Lucretius de Sicilia, l. 1. v. 718.

Quam fluitans circum magnis amfractibus aequor
Ionium, glaucis aspergit littus ab undis.

A fracto nimium ambitu: Am enim antiquitus circum denotat. Amfractus in Amphitheatro, apud Tertullian. de Spectaculis c. 3. Vias enim vocant cardines balteorum per ambitum et discrimina popularium per proclivum. Cathedra quoque nominatur ipse in anfractu ad consessum situs: est imperfectus orbis, etc. Vide Caspar. Barthiunis Animadversion. ad Papin. Statium loc. cit.