December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0005

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS PRIMVS Literas A, B, C, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0006

[gap: praeliminaria]

page 154, image: s0154a

ALMENDRALEGIUM oppid. Hispaniae in Extramadura.

ALMENE civitas ad Euxinum Pontum, Steph.

ALMENTIA sive ALMNTIA, oppid. Galliae Belgicae in Lotharingia olim praecipuum, vulgo [orig: vulgô] Almance, Almantia quoque oppid. Orestidis reg. Macedoniae, ab Aulone non longe distans in ortum hodie Avostma. longitud. 46. 00, latitud. 39. 40.

ALMENUM Harlingen, Frisiae oppid. in bElgio foederato ad mare German, amplum et permunitum.

ALMEON Princeps Arabs, Mathematicus insignis, saecul 11. Item, alius, cognomine Almansor, Blancanus Chronol. Mathematic. Voss. de scient. Matbem. c. 35. §. 3. et 19.

ALMERIA [1] urbs Hispan. Baetieae litoralis, sub Archiepiscopo Granarensi, olim Magnus Portus, hodie Almeria.

ALMERIA [2] quae et Villa Ricca, oppid. Americae, in nova Hispania, et provinc. Tlascalae, m ora sinus Mexicani. Noathlan incolis, ad ostium cognom. fluvii.

ALMERICUS [1] I, frater Balduini, Hierosolymorum Rex VI. Aegyptios vicit, Alexandriam cepit, et reddidit Soldano. Cairum autem, propter fidem non servatam, a Soldano, obledit. Obiit A. C. 1174. egni 12. Guil Tyr. l. 19. Genebr. Chron. Blond. l. 3. Aemil. l. 3.

ALMERICUS [2] II, Guidonis frater, Rex Cypri primum, postea quoque, Hierosolyma [orig: Hierosolymâ] a Saladino capta [orig: captâ], Rex Iudaeae. Sedit Ptolemaide, ubi nimio [orig: nimiô] Auratarum esu, obiit A. C. 1205. Ei Hugo fil. in Regno Cypri successit. Sanut. l. 3. c. 3. hist. Terrae Sanctae.

ALMERICUS [3] fil. Simonis Monfortii, iure Comitatus Tolesani terrarumque vicinarum cessit Ludovico VIII. Galliae Regi eiusque Conestabilis evasit. Dein comes Theobaldi, Navarrae Regis, in Orientem, ab infidelibus captus est, et cum inde liberatus ellet, in reditu obiit, in Italia A. C. 1239. Continuat. militiae sacrae, l. 3. c. 15.

ALMERICUS [4] Haereticus, qui dicebatideas in mente divina creare, et creari. Hunc Innocentius III. cremari iussit Lutetiae. Volateran. Porro Almericus, vel Almaricus Germanice est Emerich, i. e. semper dives, et potens, iuxta Lntherum. Gallice scribitur Aumery, sicut Terry pro Theodorico, Herry pro Henrico, Frery pro Frcderico. Camdenus.

ALMERICUS [5] Arnoldus, Archiepiscopus Narbonensis, primus contra Albigenses inquisitor. Item Patriarcha Hierosolymitan. Guil. Tyr. l. 19. c. 1. Baronius A. C. 1159. 1180.

ALMERICUS [6] Carnutensis Doctor Parisiensis, crto. De quo vide Prateol. de haer. Sander. haer. 153. Gaguin, l. 6. Vincent. l. 29. c. 107. Antonin. part. 3. tit. 19. c. 1. §. 7. Spoud. A. C. 1204. n. 17. Eius Sectatores in Concilio Parisiis habito, A. C. 1209. damnati demortuique cadaver refossum. Vide supra.

ALMERINUM Oppidul. Hispaniae, in Portugallia, in provinc. Extramadura, ubi Reges degere consueverant, ad Tagum ex aducrso Santerini oppid.

ALMINIUM seu ALMISSA Urbs Dalmatiae. Vide Peguntium.

ALMISSUM et DALMISIUM seu DALMASIUM oppid. Dalmatiae recentioris, olim Chulmiae, ad ostium fluminis Cetinae. Omise, Slave. Non est antiquum Delminium, quod erat civitas mediterranea.

ALMITAS in Vita S. Adhalardi et apud Ermenricum in Vita S. Soli c. 10. Sanctitas est. Quem titulum compellatorium olim fuisse, discimus ex Marculfo l. 1. Form. 6. Desiderio Episcopo Cadurcen. Ep. 1. 13. 15. Sigefrido Moguntino episcopo Ep. 5. Beda in Vita S. Cuthbetti Episcopi. Aliis, laudatis Car. du Fresne Glossar.

ALMO fluv. Romae vicinus, ex via Appia in Tiberim defluens, Dachia hodie, vel Aquataccia, et Il. Riod' Appio. Ineo, sacra quae Cybelae fiebant, lavabantur. Ovid. Fast. l. 4. v. 337.

Est locus, in Tiberim quo lubricus infivit Almo,
Et nomen magno perdit in amne minor.
Illic purpurea [orig: purpureâ] canus cum veste sacerdos
Almonis dominam, sacraque lavit aqua [orig: aquâ]

Lucan. l. 1. v. 600.

Et lotam parvo revocant Almone Cybelem

Val. Flacc. l. ult v. 239.

Sic ubi Mygdonios planctus sacer abluit Almo,
Laetaque iam Cybele, festaeque per oppida taedae;
Quis modo iam saevos adytis fiuxisse cruores
Cogitet? aut ipsi quid iam meminere [orig: meminęre] ministri?

Stat. l. 5. Silv. 1. v. 222.

Est locus ante urbem, qua primum nascitur ingens
Appia; quaque ltalo gemitus Almone Cybelle
Ponit, et Idaeos iam non reminiscitur amnes.

Martial. l. 3. epigr. 47.

Capena grandi porta qua fluit gutta [orig: guttâ],
Phrygiumque matris Almo qua lavit ferrum.

Claudian. de bello Gildonico, v. 129

Praelatoque lavas Pbrygios Almone leones.

Vide Amm.

Marcellin l. 23. c. 6.

Nic. Lloydius.

ALMOCABAL nomen Magistratus cuiusdam Saracenici, apud Mauros Hispanos. Charta Alfonsi VIII. Regis Castellae, aerae 1119. apud Antonium Yepezium Tom. VII. Et vestras tendas nullas Alvacil neque Abnuserifus, neque Almocabel violenter intret etc. apud Eund. Almocadenus vero Capitaneus peditum, Hispanis est. Vide LL. Alfonsinas part. 2. tit. 22, leg. 5. Ibid.

ALMOCHIQUI populi Americae in Nova Francia, ad Meridiem oppid. Quebec, ubi aliquot Coloniae Francorum.

ALMOGAVARES vide infra Almugavares.

ALMOHADAE nomen familiae in Regno Fezzae et Maroci, olim Regnatricis. Postquam enim Regnum Fezzanum Ommiadae condidissent, circa A. C. 800. Zeneti iis successerunt, circa A. C. 250. hos Lautunii Almoravidae pcpulerunt, A. C. 1052. quos ipsos exturbarunt [orig: exturbârunt] Almohadae, A. C. 1139. quo [orig: quô] Ludimagister quidam, nomine Abdalla Elmobadi, specie religionis reformandae, compararo [orig: compararô] exercitu Abrahamum, ultimum Almoravidarum Regem,


image: s0154b

praelio [orig: praeliô] superavit ac in tantam adegit desperationein, ut se de rupe qua dam in mare cum equo praecipitaret. Quo [orig: Quô] pacto [orig: pactô] potitus Africa [orig: Africâ] Ludimagifter Regem se fecit, ac paulo post defunctus successorem habuit Abdelmumen, cuius in tantum porentia crevit, ut in fola Africa Regnum eius in longitudmem 90. dierum iter complecteretur ac in Hispania, usque ad Aragoniam, magnam Castellae et Lusitaniae partem occuparer. Eisuccessit Iacobus Almansor, qui maius adhuc incrementum addidit. Postmodum vero, cum Muhamed Enazir, in Hispania, ad Navas Tholosanas, ingentem cladem accepisset, circa A. C. 1210. profugus in Africam, paulo post ibi obiit. Secutum dissidium inter filios eius, quos decem reliquit: qui cum secum invicem gravissime colliderentur, occasio hinc praebita est defectioni provinciarum, singulis pene harum Praefectis nova sibi Regna constituentibus. Ita ex naufragio Imperii Almohadarum varia per Hispaniam Africamque Regua, nimir. Regnum Granatae, Fezzae et Maroci, Thremesinum, Tuneranum, Tripolitanum aliaque minora, originem cepere [orig: cepęre]: et quidem Fezanum rEgnum Merini obrinuere [orig: obrinuęre], de quibus vide infra. Georg. Hornius Orb. Imper. p. 470.

ALMOKTAFY Bila, Persarum Calipha, Rachedi successor, recepit ea, quae praedecessorum Duces sibi rapuerunt. Obiit A. C. 1161. regni 24. Item, alius, etiam Almoktadi dictus, qui obiit Hegirae A. C. 487. Texeira l. 2. c. 43. et 48.

ALMOMOR Synagogae Iudaicae mensa. Ioh. Math. Tiberinus in Actis S. Simonis a Iudaeis necati num. 9. Cadaver super almomor extenderunt; est enim Almomor mensa quaedam, ante Altare, ubi Psalmos, Antiphonas, Hymnosque decantant, apud Car. du Fresne Glossar

ALMON [1] viri proprium apud Virg. En. l. 7. v. 531.

Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta [orig: sagittâ],
Natorem Tyrrbii fuerat qui maximus, Almon
Sternitur. --- --- -

ALMON [2] oppid. Thessaliae. Plin. l. 4. c. 8. Item civitas Boeotiae, quae ab Hellanico male Salmon dicitur. Steph. Item pater Larae nymphae, ex qua Mercurius Lares peperit. Item civitas tribus [orig: tribűs] Beniamin. Ios. c. 21. v. 18. quae et Almath.

ALMON [3] vulgo ALMONDE, fluv. Scotiae meridionalis in provinc. Lothiana. In Forthae aestuarium se exonerat.

ALMONSTACEM ultimus Calipha Babylon. ex Abae familia, a Tartarisoccisus. A. C. 1258. Alius, qui obiit, A. C. 1244. Alius qui mortuus est, A. C. 1180. Texeira; l. 2. c. 50. 54. Vide Almostanzer.

ALMONUS fluv. Germaniae, quo in tora Germania nullus pisculentior. Iuxta Kelliaim in Danubium se exonerat, in Palatinatu superiore: Vulgo Altmul. Aliis Alemannus, quod vide.

ALMOPIA Macedoniae pars, sic dicta ab Almope Gigante. Neptuhi et Athamanitidis filio. Steph. Almopii populi, Plin. l. 4. c. 10.

ALMORAVIEAE Mauritaniae Regno [orig: Regnô] Zeneros pepulerunt, ipsi postea ab Almohadis praedictis exturbati. A. namque. C. 1052. Lautunii Almoravidae, Africae populi ad montem Atlantem, creato [orig: creatô] Rege, Zenetorum Imperio finem imposuerunt, ac in Africa et Hispania latissime imperare coeperunt. Primus Regum fuit Abul Thessesin seu Texifus, qui sedem Regni poluit in urbe Achmed. Eius successor Iosephus, qui universam Africam, usque ad Aegyptum et Nigritarum regionern, sibi subiecit, traiecto [orig: traiectô] in Hispaniam exercitu, pene universam occupavit, de quo Rodericus Toletanus in Histor. Hispan. et Saracen. condidit quoque urbem Marocum, quae ab eo tempore Regni sedes, deserta [orig: desertâ] Fessa [orig: Fessâ], elle coepit: Quomodo vero postea Almoravidas hps Almohadae everterint, diximus supra. Vide Hornium. loc. cit. p. 470. et infra in voce Amoravii.

ALMOSTADIUM oppid. Sueciae, in Smalandia provinc. in limite Blekingiae.

Caliphae Babylonii.

ALMOSTANZER [1] I. Almokladii successor, aedificator celebris, opulentus et subditis carus, regnavit ann. 25. menses 6. exstinctus A. C. 1129. successore Almostarchedo [orig: Almostarchedô].

ALMOSTANZER [2] II. post Almostangetum, regnavit ann. 9. menses 8. literatum fautor, Obiit A. C. 1180. Eum excepit Nazer-Ladin, sub quibus ambobus Tartari mirisice sunt depraedati. Vide infra Taiaba.

ALMOSTANZER [3] III. Altaheri successor, populis acceptus, bello [orig: bellô] felix, vicit Tartaros; regnavit ann. 17. exstinctus A. C. 1244. successore filio [orig: filiô] Abdula [orig: Abdulâ], quem vide.

ALMUCIUM seu ALMUTIUM Almucia seu Armutia, insigne indumentum, seu amiculum, quo [orig: quô] in Ecclesia Romana Canonici caput humerosque tegebant. Ioh. de Ianua in Voce Flamen. Quicumque erat Sacerdos, in signum Sacerdoti deferebat Almucium. In Statutis Massiliensibus MSS. idem est cum capucio. Wilh. Thorn. in Cbron. A. C. 1330. Quaesivit Episcopus, in quali habitu essei; vesponsum esi, quod in tunica de Burneto et almucia sine cuculla: cuculla [orig: cucullâ] nempecaput, teliqua [orig: teliquâ] almucia [orig: almuciâ] humeri tegebantur. Usus eius quam vetus; ex Histov. Tornacensi colligitm, in qua mentio fit picturae cuiusdam Litberti Canonicorum Decani, Almutiam super humeros habentis, floruit autem is A. C. 1050. Eius capuci1o [orig: capuci1ô] antiquitus Canonicos, tempore divini Officii, caput texisse, apparet ex Concilio Basil. Et Ecclesias ingredientur, non capucia, sed almutias, vel byreta tenentes in capite. Quod etiam perspicitur in lapidibus sepulchralibus, Romae praecipue; imo usque ad hanc aetatem in Gallia obtinet. Unde moris esse aliquibus in locis, ait Ioh. Connatus Histor. Tornac. Tom. III c. 51. quod, cum novitius Sacerdos prim am Missam celebraturus est, accedat ad Altare cum Almutio in capite. Hodie tamen Ceremoniale Episcop l. 1. c. 18. haber, Qui solent gestare almutium, cum assurgum, a [orig: â] scapulis ad brachia dimittant. Quando portari, quando non, debeat, Statuta Ecclesiae Viennensis narrant, apud Ioh. le Lieure c. 26. de Canonicis: A selto S. Martini usque ad Pascha portabunt capas nigras suprapellicium, et a Paschausque ad Festum omnium SS. portabunt superpellicium sine capa et in capite capellum de griso, quem vulgariter almuciam vocant. Modus gestandi


image: s0155a

hic erat, secundum Car. du Fresne: Primum Almuciae caput operuerunt, ita ut a capite pellis pars retro penderet, quae tegeret collum; Pars veroea, quae caput operiebat, formae esset quadratae et quatuor velut cornua effingeret, ut patet ex picturis antiquis Canonicorum, in Regesto Camerae Computor. Paris. de Feodis Comit. Claromontensis in Bellovacis. et ex:Molineto de Vestibus Canonic. Regular. postea in humeris drachiisque gestari coepere [orig: coepęre]: ad instar Monachorum Graecorum, inquitMacer, quando caput detegunt. Atque hinc iam elicit du Fresne, unde eiusmodi pileorum; quos Bonnets quarrez Galli appellant, usus fluxerit: Non enim alii ii sunt, quam almuciafum pars quae caputtegebat, resecta [orig: resectâ] cauda [orig: caudâ], atque tum obtinuere [orig: obtinuęre], cum almuciae vel in brachiis vel supra humeros gestari coeperunt. Vide Paschasium Disquisit Francic. l. 4. c. 15. etc. Sed et Almucia fuit Monachorum propria. Clemens. V. Pontif. Roman. in Concilio Vienn. ut Almutiis de panno nigro vel pellibus, caputiorum loco [orig: locô], uterentur statuit. Etiam Cardinalium insigne Aimutium nigrum fuisse, docet Car. Macer in Clocca. Imo et virorum, qui non Ecclesiastici, Almucia fuit, uti discimus ex Statutis Massiliensibus MSS. apud Car. du Fresne, ad A. C. 1293. aliisque auctoribus ei laudaris. Hinc coronam super Almuciam Rex detulisse legitur, in Ceremoniali Romano l. 1. sect. 5. Ubi Imperator sedens, deposita [orig: depositâ] almucia [orig: almuciâ], primo induit sandalia etc. Quin et ipsas feminas id genus amictus gestasse [orig: gestâsse], suggerit idem du Fresne, ex Computo Stephani de la Fontaine Argentarii Regii A. C. 1350. Cuiusmodi Almucias qui faciebant, Aumuciers dicebantur Parisiis, uti ex eorum Statutis, quae servantur in Camera Computorum, discere est. Synonyma sunt, Armutia, ut diximus, et Amicia, quo [orig: quô] modo [orig: modô] vocem exprimit Monasticon Angl. Tom. III. part.. 2. p. 36. Diminutivum Almucella, in Testam. Ranimiri Regis Aragoniae aerae 1099. Apud Martinezium in Histor. Pinnatensi. Hinc vetus Rotul. A. C. 1234. Pro duabus Almucellis ad iuvenem Reginam etc. Quod ad vocis etymon, Deminic. Macer. corrupram esse vocem dicit, ab armo i. e. humero, quamvis armus de animalibus, humerus de hominibus dicatur. Unde Armutinm dicendum potius contendit, ex eo quod super armos feratur. Apud eundem Molanus de Canon. l. 3. c. 5. et 8. eam sie vult nominatam, a Teutonibus, quorum lingua [orig: linguâ] Altemutsen, pileum seniorum notat. Bayffius de Re Vestiar. ab amiciendo vocabuli etymon arcessit, unde Almucia, quasi amicula, dicta sit; quae, ut auctor est Festus et ex eo Isidor. l. 19. c. 25. Mulierum fuere [orig: fuęre] vestimenta. Alii, inter quos Ioh. Cognatus Histor. Tornac. l. 2. a Flandrico Hoft-Mutse, h. e. capitis pileus, deducunt: qua [orig: quâ] appellatione donantur almuciae, in Testam. Rodolfi Corsbont. Decami S. Petri Lovaniensis A. C. 1380. quo [orig: quô] confert duo almucia, dicta Bonte-Mutsen, h. e. pileos ex pellibus confectos: cui consona habet I. Banck in Taxa Cancellariae Romanae. Certe Almutias Petrus Damianus l. 5. Ep. 16. de Cierico nitidulo, ita descripsit: Ita ut caput eius numquam nisi gibellinica pellis obtegeret etc. apud praefatum Car. du Fresne Glossar.

ALMUDAYNA in Usaticis Regni Maioric. A. C. 1248. in Editisapud Ioh. damerum in Histor. Regni Balear. alibique, idem forre, qui Hispanis et Aragonensibus Calmedina. In Chartis aliis apud modo dictum Dametum fit mentio Almudaynae, in civit. Maioricensi et domorum, quae in ea sunt. Vide infra in voce Zavalmedina.

ALMUGAVARI Hispanis Almogavares, Milites Hispani, ob animi magnitudinem celebres: quos quidam ab Avaribus seu Hunnis, qui primitus Hispanias et Gallias infederunt; alii, quod ex Arabibus et Saracenis Hispanis genus ducerent, sic appellatos volunt. Pachymeri l. 11. c. 13. et Nicephoro Gregorae l. 7. *)amoga/baroi dicuntur: Almogavares, in LL. Alfonsinis part. 2. tit. 22. leg. 2. ubi ita vocantur Equites, peditum respectu denique Armogaires in veteri Charta Gall. in Camera compur. Parisiensi. Meminit eorum Ios. Scaliger l. 1. Ep. p. 245. Almogaveres, sunt milites, quales Martolossi Item Lucas Tudensis aera [orig: aerâ] 1273. Rodericus Toleranus de Rebus Hispan. l. 9. c. 16. Moncada Histor. Catalan. c. 7. Car. du Fresne Histor. Gallo-Byzantina [orig: Byzantinâ] l. 6. c. 24. et Glossar ubi hos perperam Meursium, cum Ampsivariis, de quibus Notit Imperii, confundere addit.

ALMUNECARA oppid. Hispaniae in ora littorali Granatensis regni. Alias Moenoba. Vide et Excitani.

ALMUS [1] Sisyphi fil. Pausanias Corinth.

ALMUS [2] cognomen Ludovici Pii Imperatoris Carolo [orig: Carolô] M. geniti, in Chron S. Vincentii de Wlturno, p. 694. et apud Leonem Ostien sem l. 1. c. 18. Ludovicus Imperator, qui cognominatus est Almus vel Sanctus. Vide Brissonium in Formulis p. 50. laudatum eidem du Fresne Glossar.

ALMUS [3] Hungariae mons, quem Probus Imperator electissimis vitibus, ex Italia allatis, (uti tradit in eius vita Aurel. Victor) consevit; Arpatarro et Tarezal incolis dicitur, teste Lazio [orig: Laziô]. Eruska vero Zacobo Luccaro. Vopiscus Alma habet, quem vide in Probo, c. 18.

ALMUSERIFUS nomen Magistratus [orig: Magistratűs] cuiusdarn saraceni, apud Mauros Hispanos, memorati in Charta Alfonsi VIII. Regis Castellae aerae 1213. apud Anton. Yepeziurn in Chron. Ordinis S. Benedicti tom. VII. Et vestras tendas nullus Alvacil, neque Almuserifus, neque Almocabel violenter intret. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque supra in voce Almocabal.

ALMUTAZAPHUS apud Eund. Magistratus est apud Aragonenses, cuius munus est intrare domos et in iis res furto [orig: furtô] ademptas perquirere, ponderare qanes, mensurare vinum etc. Uberius de voce agit Michael del Molino in Repertorio.

ALNA pagus Hannoniae, 3. leuc. a Laubaco oppido distans, hodie Alne, et Aulne.

ALNATEF aut NATEF, Arabibus est bdellium qurum aut margaritum purum. Proprie enim Natef apud eos nomen est turundae vel coptarii longioris et rotundi, ad instar da ctyli vel phoenicobalani; hinc bdellium, Alnatef, quia ex ganere gummium est, quae dum guttatim ex arbore fluunt, nunc rotundiore forma [orig: formâ], nunc


page 155, image: s0155b

longiore et calindracea [orig: calindraceâ] concrescunt. Margaritum item Alnatef, inprimis ex stalagmiorum genere, quae velut guttae aquae cadentes et tractim ponus suum sustinentes, balani productioris formam non male retinent. Vide Salmas. ad Solin. p. 1334.

ALNENSIS seu ALNETENSIS seu ALNIENSIS, tractus vulgo pais d'Aunois, regiuncula Galliae, ad mare Aquitanicum, detracta ex Santonensi territorio, ubi clara suis Rnpella malis.

ALNEVICKUS Martinus, vide Martinus.

ALNEVICUM oppid. Angliae, in Northumbria provinc ad fluv. Alaunum, ubi Guillelmus, Scotiae Rex captus fuit ab Anglis 3. milliarib. distat ab ora Oceani Germanici.

ALOA numero [orig: numerô] plurali festivitas fuit agricolarum Athenis, quae subvectis ex agris frugibus celebrabatur. Sic dicta, quod in areis, quae Graece *)/alws2 dicuntur, praecipue moras traherent homines; unde et Cererem *)alwa/da, i. e. areas replentem, veteres nuncuparunt [orig: nuncupârunt]. Gyraldus in Syntag. Hesych. *)alw=a e(orth\ *aqh/nh|si, Aloa (aliis Haloa) festum Athenis. Cuius vero Dei fuerit, haudquaquam cxprimit; ut neque Hirpocration, et Suidas, qui tamen ex Philochoro nominis originem exponunt. *)alw=a e(orth/ e)stin *)attikh\, *filo/xoros2 de/ fhsin o)nomasqh=nai a)po\ to/te tou\s2 a)nqrw/pous2 ta\s2 diatrba\s2 peri\ ta\s2 a)/lws2 poiei=sqai Addit Harpocration, *)/agesqai de' au)th/n fhsin e)n tw=| peri\ e(ortw=n *poseidew=nos2 mhno/s2. *)/alws2 tamen non simpliteraream significat, sed a)mpelo/futon xw/ran, kai\ sitofo/ron. Quare Philechorus indicare videtur, hoc festum ab Agricolis observatum, cum ad messem accingerentur. Verum Eustath. ad Il. 1. Cereris t bacchi sacrum ait esse; quod com portatis in horrea frugibus agitatur. *)iste/on de\ o(/ti e)pi\ sugkomidh=| karpw=n, e)f' h(=| kai\ ta\ *qalusia e)queto, e(orth\ h)/geto *dh/mhtros2 kai\ *dionu/sou, kata\ *pausani/an, *)alw=a kaloume/nh, dia\ o\ tai=st a)parxai=s2, kai\ ma/lista e)n *)aqh/nais2, a)po\ th=s2 a)/lw to/te kataxra=sqai fe/rontas2 ei)s2 *)eleusi=na. Et quidem immodice fructuum primitias absumi oportuit, quia non licebat Aloorum die sacrificare, aut hostias immolare; quarum alioquin carnes in viscerationem cedebant adustis tantum coxis, et pinguedine, quorum nidore frui Deos arbitrabantur. Apud Athenaeum, l. 13. Demosthenes in orat. contra Neraeam. Archiae sacrorum Antistiti exprobravit. *(/oti *sinw/ph| th=| e(tai/ra *)alw/ois2 e)pi\ th=s2 e)xa/ras2, th=s2 e)n th=| au)lh=| *)eleusi=ni prosagou/th i(ero\n qu/seien, nomi/mou o)/ntos2 e)n tau/th| th=| h(me/ra| i(erei=a mh\ qu/ein. Nic. Lloydius.

ALOCIAE tres insulae ad Orientale latus peninsulae Cambricae; Suntque hodie Lesso Rom et Anholt m sinu codano, et iuris Danici,

ALODE seu ALODIUM Gall. Aleu, Aleu Franc seu Franc aleu, praedium est liberum, nulli servituti obnoxium, ideoque Feudo oppositum, quod hoc sem per alicui subiaceat servituti. Item hereditas, quae nobis obvenit, a parentibus, acquisitae contraria, quam ideo Beatus Rhenan. Rerum. Germ. l. 2. in separabilem esse asserit a familia: quin et ideo ein anlot vel anlod dici Germanice. Spelmannus Feudum dicit, quod absque Domini licentia, nec ad extraneos olim transiret, nec ad filios aut nepotes: Alodium, quod per omnem heredum seriem discurreret, et cuivis e populo, etiam reclamante Domino [orig: Dominô], dari posser et venundari, Proptereaque Alodium dici existimat, a Saxon. aleod, quasi populare: Sic ut Feudum sit praedium dominicale, Alodium populare. Dicitur etiam Alodium, terra libera, quam quis a nemine tenet, nec recognoseit, licet sit in alieno districtu et iurisdictione: ita quod solum est sub domino districtus, quoad prorectionem et iurisdictionem. Apud Goldastum in Comm. ad Burchard. ponitur vox simpliciter, pro fundo vel praedio, ac quavis hereditate. Alibi fundus dicitur apud Sigebertum, Res mancipi interpretantur etc. Henr. Spelmannus in Glossar. Car. du Fresne Alodis quivis fundus est. Dudo de Actis Romanor. l. 2. Dedit itaque filiam suam, Gistam nomine, uxorem illi Duci, terramque determinatam in alodo et in fundo, a fiumine eptae etc. Ubi fundus, et alodus idem sonant, quod proprium immobile, quo [orig: quô] modo [orig: modô] Galli dicunt, Donner en fonds, en heritage, en propre. Unde Alodium, idem esse dicitur, quod praedium i. e. possessio, herediras, a beneficio diversum in eo, quod hoc ad vitam tantum datur. Et quidem in LL. Salica, Baiuvar. Ripuariorum et Angliorum semper Alodis, in contextu per vocem hereditas redditur; alibi per proprietatem, proprium etc. Hinc phrases, dare in Alodem, relinquere in Alodem: et bona transire Alodem dicuntur, quae in proprietatem dantur; apud Eadmerum Histor. l. 1. p. 18. Proin interdum Alodeum opponitur compar ato seu acquisito, in Formulis veter. Apud Bignonium: licet alias saepe etiam pro comparato usurpetur. Porro Alodium nude positum, saepe pro praedio immuni et quod nulli praestationi aut oneri obnoxium est, usurpatur, imo quod ab omni quoque servitio reali et personali liberum: licet illius possessor dominum agnoscar, a quo illud tenet in Feudum honoratum. Charta Berttandi de Montelauro A. C. 1274. Vendo --- --- trado, cedo, pro libero et franco et abshito immuni alodio, tamen cum consilio D. Petri Regis Aragonum ac Domini Montispessuli in quo infra scriptae tenentur in feudo et pro feudo honorato, sine praestatione census, usatici, canonis et alterius servitii, tam realis, quam personalis et alterius cuiuslibet generis, omnes res, quas habeo --- --- in decimaria de Terminis etc. Hinc tenere in alodium, in Consuetud. Pictav. tenir en aleu. Quod idem aliquando cum adiectione Alodium liberum dicitur. Duplex autem illud, alterum Nobile, Gall. Aleu noble; quod iurisdictionem seu superiorem iustitiam haber, et nulli homagio aut servitio feudali, nullisque laudimiis, obnoxium est: alterum Villanum, Gall. Aleu roturier, quod iurisdictione instructum non est. Quaeambo, etsi immunia et libera dicantur, a superioritate. alterius tamen non eximuntur: unde Alodium liberum aliquatenus feudum est, sed immune a servitiis feudalibus; tametsi diversum a Feudo Franco quod licet liberum a servitiis, dominio tamen obnoxium est. Interim saepe Alodia nullos agnovisse dominos, colligere est ex veterib. Tabulis. Unde inter alia in Regesto


page 156, image: s0156a

Comiratus Tolosae, apud Car. du Fresne, exstat homagium Bernardi V. Comit. Convenarum, praestitum Raymundo comiti tolosano, A. C. 1244. in quo agnoscit, quod feoda, que modo recepit a Dn. Comite Tolose, ipse et Antecessores eius non tenucrant in feudum --- imo erat alodium proprium etc. Quare vero Alodiarii praedia sua interdum sic in feuda ultro erigi curarent, servitiisque feudalibus sese adttrmgerent, praeclare apcrit Lambertus Ardensis: Audierat saepius et a Patribus suis didicerat, quod antiqui Nobiles multi in Ghinensi terra manentes, postquam --- Pontivi quondam et S. Pauli atque Ghinarum Comes Walbertus saeculo valedixit et terram Ghisnensium --- derdliquit heredivus, a viris nobilibus sive Episcopis, sive Abbatibus, sive Praepositis, vel etiam quibuscumque Ecclesiarune Praelatis, aut personis, ut maioris militarent nominis auctoritate, et sub maiorum protectione in secura pace viverent, similis conditionis dono [orig: donô], et sua in feudum susceperint praedia. Haec autem fuerunt ea, que per eundem et ad eundem Episcopum de allodiis sive prediis in feudum commutavit Adela etc. Vocis etymon quod attinet, Cuiacius Alodium dictum vult quasi sine lode, quod eius possessor sit sine lode et nemini sit Leodes, i. e. vastallus: seu, quod libera sit possessio, sine recognirione feudi, alienabilis et ablque laudemii solutione, quod Leod Gallis; ita Macer in Hierolex. Budaeus, a laudatione auctoris effictum vocabulum censet, quod qui praedia eo [orig: ] iure habent, laudare, h. e. nominare auctorem suum non tenentur. Rhenanus et Vadianus a Germ. anlodt ut dictum deducunt, quod ea bona familiis coniuncta essent: ex an et lot, quasi adsortium, sors quae ad aliquem heredirate pervenit. Alii item a German. los, i. e. sors, quasi alodium sit praedium, quod sine sorte obvenir; vel etiam a voce ald eiusdem linguae, i. e. vetus, antiquum, apud Aventinum; quae notatio Bignonio [orig: Bignoniô] iudice, ad hereditatem et paternam terram significandam, proxime accedit, ut alias originationes Carolo du Fresne memoratas omittam: qui addit, plerosque e doctioribus existimare, vocem esse primigeniam Francicam, quae praedium, ac rem proprierario [orig: proprierariô] iure possessam, denoter, vide eum erudite de hac materia disserentem, in Glossar. Sunt quoque, qui vocis husus sonum ad Caesaris iam autem petvenisse olim credant, qui legionem, quam in Gallia conscripsit, a vocabulo Gall. Alaudam vocasse [orig: vocâsse] legitur, apud Sueton, in Vita eius, c. 24. Hinc Aloarii vel Alodiarii, qui alodia tenebant, adeo que de praediis suis, in consultis quibuslibet Dominis, pro libitu statuebant. Inter quos praestantiores erant, qui Gallis Leudes Francs, h. e. Nobiles, militiam ex arbittio tractantes, nullius Domini imperio [orig: imperiô] evocati, nulloque feudali gravamine coerciti sui iuris homines; sed qui dominum tamen agnoscebant, et fidelitatem iurantes, censum Domino quantulumcumque augebant. Aliivero de nemine illos tenuisse asserunt: ac si, Hanoniorum more, a Deo et Sole suum accepissent patrimoniusm. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Archcol. etc. Sed et sic vocari nonnumquam, qui asodium seu praedium Domino obnoxium renent, docet idem Car. du Fresne, vide supra.

ALOE nomen duabus diversissimi generis plantis commune; alteri arbori aromaticae, ad thymiamata vulgo usurpatae: alteri, herbae, ex qua suceus catharticus amarissimus cliciebatur, qui etiam a)lo/hs2 nomine censebatur. Isidor. c. de Arboribus arom. Aloa in India atquc Arabia gignitur, arbor odoris sunvissimi ac summi. Denique lignum ipsius vice thymiamatum adoletur altaribus. At c. scq. de Herbis, Aloe, herba amarissimi succi. Prioris mentio fit, apud Septuaginta in Cantic. c. 4. v. 14. item Psalmo 45. v. 9. et Proverb. c. 7. v. 17. ubi semper smu/rna kai\ a)lo/h, myrrha et aloe, iunguntur. In aliis, kai\ *)alw\q, quod est contractum ex Ahaloth, voce Hebraica [orig: Hebraicâ] unde Aloe et Agallochum, quod idem, nomen accepit. Taprobanes incolae, h. e. Zeilan, vocant Aquilam, apud alios reperimus Alxilam. Vulgus Arborem Paradisi appellasse [orig: appellâsse] videtur, ab excellenti odote. Sic a)lo/hs2, pro ligno aromatico frequens mentio, apud recentiores Graeciae Medicos, praecipuc in unguentorum ac thymiamatum compositionibus, vide Aetium l. 16. in compositione museati, Regii thymiamatis, unguenti liquidi u(gromo/rou etc. *eulalo/h etiam Graecis haec arbor; quod genus odorati ligni Arabibus Haud simpliciter, h. e. lignum, dicitur. Eo [orig: ] vinum quosdam colorare solitos fuisse, Plut. tradit Symp. l. 6. c. 7. oukoun= kai\ to\n oi)=non oi( men a)lo/ais2 xrwti/zontes2, h)\ kinamw/mois2 kl. Nisi potius hoc de sandalo, vel alio quodam ligno, ad tingendum apto, quod a)lo/hs2 nomine comprehenderit Plut. intelligas. Nonnus ubi de entAsiasmw=| Domini Nostri Ioh. c. 19. v. 39. Aloen eandem, (quamquam minus recte) calamum aromaticum interpretatus est,

*)indw/hs2 a)lo/hs2 donakotrere\s2 e)/rnos2 a)rouhs2.

Qua in re fortasse et vocabulum, quo [orig: quô] optimam hodie Aloen vocant Indi, suffragari illi videtur: Calambac enim dicunt; quibusdam et Calambus scribitur. Et forte iam Nonni aetate haec appellatio obtinuit: Indicae namque ommes species, cum lingua sua, ad nos pervenerunt et parum ab antiquo demutarunt [orig: demutârunt]. Porro non alia Aloe, quam haec aromatica, condiendis cadaveribus, ab Aegyptiis adhibita. Etiam Iudaei, qui non condiebant quidem, sed tamen plurimis cum unguentis ac aromatibus defunctos suos sepeliebant, eadem [orig: eâdem] usi sunt. Sic ad ungendum et pollingendum CHRISTI corpus, Nicodemus apud Ioannem dicitur attulisse mi/gma smu/rnhs2 kai\ a)lo/hs2 w(sei\ li/tras2 e)kato\n, v. 39. c. 19. mixturam myrrhae et aloes, librarum centum pondere: quae amob a)rw/mata dicuntur v. seq. Et mulieres apud Marcum c. 16. v. 1. et Lucam c. 23. v. ult. dicuntur emisse ac praeparasse [orig: praeparâsse], a)rw/mata kai\ mu/ra, inter quae Aloe quoque fuit. Sed et ad suavitatem ori conciliandam, agllochi seu aloes lignum Vereres mandere et decocto [orig: decoctô] eiusdem os colluere solitos, tradit Dioscorides: Unde inter e)mba/mmwta recenset Aloen Hierophilis Philos. l. pw=s2 o( rei/lei diaita=sqai a)/nqrwpos2 e)n e(ka/stw| mhui\, qui idem Aloen cum myrrha unguentum, quo [orig: quô] a balneo ungebantur, composuisse scribit etc. Altera vero Aloe, vulgaris nempe, Medicamentaria seu Catharrica, in Medicina magni usus fuit. Unde Gegtaphus Arabs Part. 7. Climalis 1. plurimas eius et praestantissimas virtutes praedicans, non esse perfecta mcdicamina absque illa, addit. Vide de uttaque


image: s0156b

pluribus disserentem Salmas. ad Solin. p. 1153. et seqq. uti de Aloes vi ad praequtia circumcisa reglutinanda, infra voce Recutiti. Optimam aloen ex Indiae insula Socotora adferri, dicemus infra in hac voce, Adde, quae dicemus voce Xylaloe.

ALOEUS Gigas, cuius filii dicuntur Martem vulnerasse [orig: vulnerâsse], a quo patronymicum Aloides fuit, Titanis ac Terrae fil. cui Coniux fuit Iphimedia, quam cum violasset [orig: violâsset] Neptunus, duos ex eo peperit filios, Othum et Ephialtum, qui et Aloidae dicebantur, quos Aloeus educavit ut fuos. Et cum novem digitis singulis mensibus crescerent, Gigantibus adversus superos bellum parantibus, nec ob senium Aloeus ad illud accedere posset, misit geminos adiutores qui Apollinis et Dianae telis confixi perierunt. Horum meminit Homer. Il. e. v. 385.

*tlh= men *)/arhs2 o(/te min *)=wtos2 krateros2 t' *)efia/lths2,
*pai=des2 *)alwh=os, dh=san kraterw=| eni desmw=|.

Item Od. l. v. 304.

*th\n de\ met' *)ifime/oeian *)alwh=os2 para/koitin
*ei)/sidon, h(\ dh\ fa/ske *poseida/wni mighn=ai.
*kai\ r/ e)/teken du/o pai=de (minunqadi/w de\ gene/sqhn)
*)wton t' a)nti/qeon, thlekleito/n t' *)eria/lthn,
*(\ous2 dh\ mhki/stous2 qre/ye zei/dwros2 a)/roura,
*kai\ polu\ kalli/stous2, meta ge kluto\n *)wri/wna.
*)enne/wroi ga\r toi/ ge, kai\ enneaph/xees2 h)=san
*eu(=ros, a)ta\r mh=ko/s2 ge gene/sqhn enneo/rggioi
*oi r(a kai\ a)qana/toisin a)peilh/thn e)n *)olu/mpw|
*fulo/pida sh/sein polukai/+kos2 pole/moio.

Q. Smyrnaeus Paral. l. 1. v. 513.

*)argei=oi d' e)xa/rhsan, e)pei\ e)/don a)/ndre krataiw\,
*ei)dome/nw pai/dessin *)alwh=os2 mega/loio,
*(oi/ pot' e)p' eu)ru\n *)/olumpon e)/fan qe/men ou)/rea makra\
*)/ossan ai)peinhn, kai\ *ph/lion u(yika/rhnon,
*(/oppws2 dh\ memaw=te kai\ ou)rano\n ei)safi/kwn tai.

Virg Ain. l. 6. v. 582.

Hic et Aloidas geminos, immania vidi
Corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
Aggressi, superisque Iovem detrudere regnis.

Lucan. l. 6. v. 410.

Impius hinc prolem superis immisit Aloeus,
Inseruit celsis prope se cum Pelion Astris,
Sideribusque vias incumbens abstulit ossa.

Claudian. de Bello Getico, v. 67.

Quid mirum si regna labor mortalia vexat?
Cum gemini fratres, genuit quos asper Aloeus,
Martem subdiderint vinclis, et in astra negatas
Tentarint [orig: Tentârint] munire vias, steteritque revulsis
Pene tribus scopulis, caelesti machina bello.

Nic. Lloydius.

ALOGI Haeretici, qui Verbum Divinum negabant, atque adeo nec Euangelium Iohannis nec Apocalypsin eius admittebant: quasi sine Verbo, a)/neu lo/gou. Item Equi, in Donat. Constantini: Concedimus omnia indumenta, et dignitatem regiorum alogorum: quasi a)/neu lo/gou sine ratione. Unde Alogator et Protologator, Equitum Dux, Macri Frattes in Hierolex. De Haereticis Praefatis, vide quoque in voce Alogiani.

ALOGIA in Gloss. Lat. MS. Reg. Convivium Graece. Breviloquo, Convivium sine sermone, quia antiqui silenter prandebant. In alio Gloss. Graec. MS. Reg. a)logi/a paraxoh/. Usurpat vocem Augustin. Ep. 86. Quo possimus Dominica [orig: Dominicâ] alogia [orig: alogiâ] referti omnes aequali corde digne cantare: Satur asti Domine animam inanem. Et infra, Quid est autem Alogia, quod verbum ex Graeca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite devietur, unde animalia ratione carentia dicuntur aloga: quibus similes sunt ventri dediti, propter quod im moderatum convivium, quo meus, in qua ratio dominatur, ingurgitatione vescendi ac bibendi quodammodo obruitur, Alogia, nuncupatur. Quo pertinet, quod Iustus Lipsius, quoties invitatus ad convivium eo itabat, quaerentibus quorsum iret, respondere solitus est, Pecoratum imus, ad rationem, Augustino indigitatam, alludens. Vide Fragmenta Petronii p. 44. et Car. du fresne Glossar.

ALOGIANI Haeretici sic vocati, quasi sine verbo, quia Domini verbum recipere noluerunt, Ioannis Apocalypsin et Euangelium respuentes, in quo Dei fil. Verbum Patris appellatur. Horum hyperaspistes postmodum Theodotus Coriarius Byzantinus fuit. Tertull. de Prascr. l. ult. Epiph. haer. 51. 54. Augustin. de haer. c. 33. Euseb. l. 5. c. 39. Baron. A. C. 196.

ALOIUM civitas Thesaliae, iuxta Tempe. Steph.

ALONE insula iuxta Cyzicum. Item paphlagoniae civitas. Steph. Etiam apud Scriptores Britannicos Lancastrensis urbs Alone dicitur. Item Alone, vel Alonae, Hispaniae Tarraconens. urbs. Ptol. Fuit vero Massiliensium colonia, uti testatur Steph. cui Alonis dicitur *)/alwnis2, inquit, nh=os2 kai\ po/lis2 *massali/as2. Graecum igitur oportet esse vocabulum, ut ergo para\ tw=n a)ne/mwn a)nemw/nh etc. sic para tw=n a(lw=n; fit *(alw/nh; Praestantissimo [orig: Praestantissimô] enim sale et olim, et nunc quoque abundat. Atque hoc [orig: hôc] solo [orig: solô] argumento [orig: argumentô] convinci possunt, qui Alonam hodie putant esse Alicante, cum ea urbs nullas habeat salinas. Certum est autem, Alonam esse id oppid. quod olim Arabes Tudemir, Hispani vero Guardamar vocant, situm in peninsula ad os Taberis fluv. quem vulgo Seguram vocant. Innumerae enim illic, et praestantissimae salinae, eoque [orig: eôque] ipso [orig: ipsô] loco [orig: locô] veteres Alonam describunt. longitud. 21. 10. latitud. 38. 40. Nic. Lloydius.

ALONI populi Mesopotamiae. Plin. l. 6. c. 26.

ALONTIGICELI populi Hispanioe. Plin. l. 3. c. 1.

ALONTIUM urbs Siciliae in ora occidentali eversa, inter Halaesam, et Agathurium, 12. mill. pass. dissita. Ex ruinis S. Philadelphi oppidi constructum est, et proinde S. Filadelpho hodie dicitur, teste Fazello [orig: Fazellô].

ALOPE [1] mulier a qua dicta Alope Thessaliae civitas, de


image: s0157a

qua Homer. Il. b. v. 682. et Plin. l. 4. c. 7. Orpheus in Argonauticis.

*li)qali/dhs2 o(/n e)/tikte perikluth\ *eu)polemeia
*murmido/nos2 quga/thr *)alo/ph| eni\ petrhe/ssh|.

Alia est Atticae, alia Ponti, unde Penthesilea nata est, quarta circa Buboeam, quinta circa Delphos, sexta iuxta Locridem.Steph.

ALOPE [2] Cercyonis filia. Schol. Aristoph. Aves.

ALOPE [3] inter Neptuno dilectas, memoratur Arnobio adv. Gentes l. 4. Numquid enim a nobis arguitur Rex maris Amphitritas, Hippothoas, Amymonas, Menalippas, Alopas, per furiosae cupiditatis ardorem, castimoniae verginitate privasse [orig: privâsse]?

ALOPECE [1] seu ALOPECIA, Strab. et Ptol. (cui etiam Tanais dicitur) Maeotidis paludis insula, l'Iste des Renards Pineto. Irem Bosphori Cimmerii insula. Plin. l. 4. c. 12. Item alia in mari Aegaeo e regione Smyrnae apud eundem, l. 5. c. 31. Hesych. *)alwpexh, dh=mos2 *)antioxi/oos2 fulh=s2.

ALOPECE [2] Graece *)alwpekh\, demus erat Atheniensis, ad Antiochidem tribum pertinens, Cynosarge non procul et Urbi ad Occidentem vicinus. Inde oriundum Socratem Philosophum, memorat Drogenes Laertius; l. 2. c. 18. Ibidem Heros Anchimolius tumulum habuit. Iac. Sponius Itiner. Graeciae Tom. III. p. 88.

ALORUS Paeoniae in Macedonia urbs. Ptol. Oloros Plinio, l. 4. c. 10. hodie Dianoro.

ALOS Argiae urbs in Peloponneso. Hesych. Item Arcadiae urbs. Stephano, alia Phthiotidis Plinio, l. 4. c. 7. et Thessaliae Etymologo.

ALOSANGA Indiae intra Gangem urbs. Ptol.

ALOSTUM urbs Belgii, Flandriae Imperialis caput, ad Teneram fluv. media inter Bruxellas et Gandavum. Immunita nunc subest Hispanis; Aelst Belgis.

ALOUS urbs Illyridis. Steph.

ALPAIDIS vel ALTHAIDIS, uxor Pipini, mater Catoli Martelli. Dupleix, in Childeberto II.

ALPATRAGIUS vel ALPETREGIUS Mathematicus. Voss. de Scient. Mathem. c. 64. §. 3.

ALPENACUM vicus Underwaldiorum, in Helvetiis, in parte pagi superiore, vulgo Alpenach. Hic [orig: Hîc], eodem [orig: eôdem] die, quo [orig: quô] ad Moregartum pugnatum est, 16. nempe Novembr. A. C. 1315. Strassebergius Comes, (unus ex Leopoldi Ducibus,) qui Underwaldiorum e monte Brunico praesidio [orig: praesidiô] deiecto [orig: deiectô], in regionem eorum penetraverat, ab iis, postquam se recollgerant, victus est, vide Simlerum Descr. Helvet.

ALPENOR Vates, ab Ulysse interfedtus. Bocat.

ALPENUS Locrorum metropolis apud Thermopylas. Herodot. l. 7.

ALPES [1] montes sunt excelsi (qui Italiam separant a Gallia, Helvetia, Rhaetia, Hungaria, et Germania.) l'Alpi Italis, Alpen Germanis dicti, qui multiplices sunt; variaque, pro locorum diversitate, sortiuntur nomina. Longitud. 3000. Sunt enim 1. Alpes Carnica. 2. Coctianae, sive Cottiae. 3. Graiae. 4. Noricae. 5. Iuliae. 6. Maritimae, sive Litoreae. 7. Pannonieae. 8. Penninae, Poenae, sive Poeninae. 9. Rhaelicae. 10. Tridentinae. 11. Venetae. Albia, et Alpionia olim dictos fuisse hos montes scribit Strabo. Stephano etiam *)/alpeia, et *)/alpeioi dicuntur, Phavorino *)/olpia; Quin et *sa/lpioi etiam videntur a Lycophrone appellari, ut putavit eius commentator Isacius. Per hos montes Annibal in Italiam transivit, aceto [orig: acetô] viam faciente. Liv. l. 21. c. 37. Ardentiaque saxa infuso [orig: infusô] aceto [orig: acetô] putrefaciunt: iat torridam incendio [orig: incendiô] rupem ferro [orig: ferrô] pandunt. Iuvenal. Sat. 10. v. 152.

--- --- Opposuit natura Alpesque, nivesque,
Diduxit scopulos, et montem rupit aceto [orig: acetô].

Ubi recte nives Alpibus tribuit, ita enim eos describunt passim Poerae. Unde xionw/dees2 *)/alpeis2 et nifoblh=tes2 in Anthologia. Horat. Serm. l. 2. Sat. 5.

Furius hibernas cana [orig: canâ] nive conspuit Alpes.

Hinc Alpina glacies Claudiano, l. 2. de Raptu Proserp. et Alpinae pruinae eidem in Panegyr. et Alpinus rigor Ovidio Met. l. 14. et gelidae Alpes Lucano l. 1. v. 183. Imo a candore nivium, ut vulgo putant, dicti sunt hi montes, quia perpetuis fere nivibus albescant. sabini enim Alpum dixcrc, quod posteri Latini Album. Ita Festus. Melius, quod mirere [orig: miręre], Isidor. l. 14. c. 8. Alpes proprie montes Galliae sunt, de quibus Virgilius, Aerias Alpes. Et dicendo aerias, verbum expressit a verbo. Nam gallorum lingua Alpes momes alti vocantur. Et sic Alpes perpetuo describuntur a Poetis. Catull. Epigr. 11.

Sive trans altas gradietur Alpes.

Sil. Italicus l. 1. v. 117.

Non celsae obstiterint Alpes. --- ---

Quin et Servius in ista Virgilii verba, quae sunt initio l. 10. Aen. v. 13. commentans, Sane ommes altitudines montium, licet a Gallis Alpes vocantur, proprie tamen montium Gallicorum sunt. Itaque Montis, qui Nicro fluv.vicinus est, et haud procul Rutelinga [orig: Rutelingâ] ascenditur, illa longe lateque patens planities tritici feracissima, indubie etiamnum Albae nomen a culroribus olim Gallis retinet. Bochart. tamen in Chanaan l. 1. c. 42. montes hosce nomen suum Phoenicibus debere putat, quibus laban erat albus, et alben forma [orig: formâ] Syra [orig: Syrâ] albescere. Unde et Libano nomen, quem Paraphrastae vocant Olbanin, Cantic. c. 4. v. 11. Non tamen de nihilo *)/alpin alii montem altum explicant, cum et al celsum, et pen verticem montis, seu collem significet. Usurpatur haec vox praecipue in plurali numero quamquam aliquando et in singulari. Dionys. v. 295. *)/alpios2 a)rxi/. Ovid. Artis Am. l. 3. v. 150.

--- --- - Nec quot in Alpe fera.

Claudianl. l. 3. de laudib. Stilicon. v. 285.

--- Extemplo frondosa [orig: frondosâ] fertur ab Alpe.

Porro de Alpibus, vide Ptolem. Geogr. l. 3. c. 1. Plin. l. 2. c. 80. l. 3. c. 4. Strab. l. 4. et 5. Tacit. l. 3. Histor. c. 53. Merul. Cosmogr. Alciatum comment. in lib. Taciti de Germania, sed imprimis Iosiam Simlerum, in libello quem de Alpibus inscripsit. Optime avitem et copiosissime omnium de Alpibus disserentem vide doctissimum


page 157, image: s0157b

Culver. Ital. Ant. l. 1. c. 30. etc. Alpium series sic se habet, a littore maris Gallici inchoando: Maritimae, Ptol. quae et littoreae, Cottiae, Poeninae, et Graiae, a Gallia Narbonens. dividunt: Maritimae quidem, quae les Montagnes de Tende, teste Pingonio [orig: Pingoniô], dicuntur, a Provincia, incipiuntque a Nicaea, Barcinonetamque oppid. usque protenduntur, inter Provinciam et Liguriam extensae. Sed desinunt in Monte Vesulo, Mont-Viso, unde oritur Padus fluv. Cottiae, quae et Cottinae a Tacito l. 1. Histor. c. 61. et 87. nominantur, Mont-Cenis, Delphinatum a Taurinis, h. e. a parte Pedemontani Principatus (per quem Padus fluv. decurrit,) dividentes. Graiae, M. di S. Bernardo piccalo, teste Pingonio [orig: Pingoniô], Allobroges, h. e. Sabaudos a [orig: â] Salassis, sive a valle Augustana discludunt, Graius mons apud Senec. Ep. 31. et Tacit. l. 4. Histor. c. 68. et l. 2. Histor. c. 66. Harum pars est mons Sempronius. Exordiuntur a Monte Cenisio, excutruntque usque ad Montem S. Bernardi maioris in limite Valesiae. Poeninae, Tacit. l. 1. Histor. c. 87. M. di S. Bernardo maggiore, quae ab Allobrogibus et Sedunis partem Principatus Pedemontani et Insubriae, dividunt. Summae, Adula mons aliis, M. de S. Gothard, Poeninis contiguae, Helvetios ab Insubribus seu parte Ducatus Mediolanens. separantes, quarum radices ad lacum Verbanum perducuntur, Gothardsberg Germanis, teste Schudo [orig: Schudô]. Ex his tria flum. Rhodanus, Ticinus, et Rhenus fluunt. Lepontiae Plin. l. 3. c. 20. Summis, ubi Rhenus ortum habet, iunguntur, ubi Lepontii populi; M. di S. Bernardino dici videntur. Rhaetiae, Plin. l. 3. c. 20. et Tacit. in Germ. c. 1. quae et Iuga Rhaetica, M. Braulio, et Germanice Wurmserloch, teste Schudo, Rhaetos a reliquis Insubribus dividentes Inde Oenus per Noricos, Athesis per Venetos Cenomanos, et Addua per Insubres flumina derivantur. Tridentinae, Cassiod. quae ad occasum M. Bernina, et M. di S. Nicola, ad ortum M. Zelam (unde Medoacus fluv. et Anassus profluunt) dicuntur, aliaque tenent nomina, Comitatum Tirolensem a Venetis separantes. Hae extenduntur ad fontes fluv. Natisonis, Baudrand. Noricae, Amm. Marcellin. l. 15. quae apud Melam l. 3. c. 7. mons Taurus dicuntur, Taurn, inter Comitatum Tirolensem, Salisburgenseni tractum, et Carinthiam intersitae, circa Villacum Villacher Alben, et apud Salisburgenses Swanberger, aliisque nominibus appellatae. Iuliae, Tacit. l. 3. Histor. c. 8. quae et Carnicae Ptol. et aliis dicuntur, inter Noricos et Carnos, seu inter Carinthiam partem Norici, et Forum Iulium, Carnorum seu Venetorum regionem, intercedentes, atque in Hadriaticum mare terminantes. Quae adhuc Zeglie, seu Zuglie nominatur. Ferrar. Athanasio Kirchero Alpes sunt velut nodus quidam catenae magnae Montium, quos a Polo ad Polum duci ostendit, ut hac veluti ossatura [orig: ossaturâ] Geocosmus stringeretur ac contineretur. Ducit enim hanc in circulum ordinatam ossaturam a Polo Arctico per Islandiam, Scotiam, Angliam, Germaniam, continuata [orig: continuatâ] montium serie, rectoque [orig: rectôque] tramite usque ad Alpes: ab his dein novo velut annulari ordine implexos Appennino illos iungi ait, quo totius Italiae meditullium, haud secus ac spina quaedam dorsi, continuata [orig: continuatâ] serie per Siciliam, montibus Africae, quos Lunae vocant, connectatur, etc. Vide eius Mundum Subterraneum Part. 1. l. 11. c. 8. et de Alpium admirandis, Ioh. Bapt. Plantinum Helvet. Ant. et Nov.

ALPES [2] quoque Pascua montana, quo aestate pecora aguntur et pascuntur, ea scil. quae in montium convallibus sita sunt. Non enim desunt, qui genuina [orig: genuinâ] notione, Alpes, montium seu collium angustias significare censeant, atque in iis Procopius de Bell. Goth. l. 1. p. 186. *)/alpeis2 de\ kalei=n th\n e)n stenoxwri/a| di/odon oi( tau/th| nenomikasi a)/nqrwpoi. Et Eustath. ad Dionysium perihg. p.42. hanc vocem idem significare ait, quod kleisou=ra. Qua [orig: Quâ] notione occurrit in Charta Notherii Veronens. Episcopi A. C. 921. apud Ughellum: Portionem etiam meam de silva, quae dicitur Foroiuliana: ibidem addo et campum meum in Luxino ad Alpes faciendas. In alia, A. C. 1168. apud Augustin. de la Chiesa in Historia Pedemont. c. 26. A Carolo Episcopo Taurinensi quasdam Alpes in valle Lancei sitas acquisivit, alibique passim. Unde Alpagium, ius in Alpibus pecora pascendi, vel pensitatio pro facultate ea adigendi in Alpes, in Tabular. Ecclesiae Tarentasiensis: Item Alpaticum, eadem [orig: eâdem] notione, in Tabular. Ecclesiae Gratianop. sub Hugone Episcopo fol. 18. 42. 50. apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque supra in voce Aestiva.

ALPESA oppidum Celticae regionis. Plin. l. 3. c. 1.

ALPHA [1] fluv. non longe ab Aquilcia.

ALPHA [2] vulgo Aa, fluv. Germaniae inferioris in Frisia provinc.

ALPHABETUM in modum crucis bis in pavimento describit Roman. Pontifex, cum Ecclesiam consecrat. Bruno Signiensis de Consecr. Eccl. Aliique passim, apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque supra, in voce Abcturium, et infra ubi de Literis, it. voce Numeri. Maiusculae Alphabeti literae vel picturae in Chirographis olim scribi consuevere [orig: consuevęre], qua [orig: quâ] parte pergamenum secandum erat, ad vitandam falsitatem: Cum enim chartae, tabulae ac instrumenta (quae Chirographi nomine apud Recentiores veniunt) in duas partes dividerentur ac secarentur, quarum una uni, altera alteri e contrahentibus dabatur: in contractu seu pacto, quod bis in eodem pergameno describebatur, qua [orig: quâ] parte dividi ac secari debebat, scribebantur maiusculae Alphabeti literae, vel picturae exarabantur, per quarum medium pergamenum secabatur, ut fraus omnis praecaveratur. Ut enim scripti seu pacti veritas probaretur, ipsae postmodum maiores literae dissectae ac divisae, an invicem cohaererent, sibique responderent exacte, conferebantur. Idem Car. du Fresne in Chirographi.

ALPHABUCELIS urbs Marsorum. Ptol. Avezzano, ut aliquibus videtur.

ALPHAKII Doctores in Fezzano regno, de quo infra.