20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 890, image: s906

UXORIS.

Ecqua maior est tyrannis quam marita, et liberi
Hei, quot uxor liberique sunt viro tyrannides.
Christianus uxori uni se probat marem suae.
Despicit fere virum uxor quae nimis se suspicit.
Divitem uxorem, haud decoram, liberis quaerunt patres.
Eccui uxor ducta propter nascituros liberos.
Est ei chaos malorum cui domi uxor non proba.
Femina illa par marito est, quae marito fit minor.
In domo est ubi mala uxor semper est incendium.
In molestia perenni est cui domi uxor haud bona est.
Non amat virum uxor, ante quae sibi formam parat.
Non cupit viro placere, quae nimis se uxor polit.
Non opus vulcanio igne in aede ubi uxor est mala.
Non potest viro placere, pluribus quae perplacet.
Nulla divitis recusat uxor esse etsi mali.
Nulla ibi aedes salva, ubi uxor imperat sibi ac viro.
Nuspiam Delphin vagatur in mari absque coniuge.
Pluribus ducta uxor haud est mentis ex sententia.
Post diem atque annum, marito iudica uxor de bono.
Qui suam uxorem videndam dat aliis, iure excidit.
Quid pretiosius marito coniugis sit quam fides.
Quod viro placet, placere debet eius coniugi.
Sit canis bona uxor, aspera exteris, lenis viro.
Vitam agit doloris expers cui bona est uxor domi.
Ultimum omnium malorum est, uxor haud bonae notae.


page 891, image: s907

Uxor ac vir uno amoris foederantur vinculo.
Uxor haud bona, est marito pro scholae patientibus.
Uxorem reverens, reverentem iuxta habebit coniugem.
Formae sat est, aetatis uxor integrae.
In servitutem uxore ducta tradimur.
Non est suus, verum maritae, uxorius.
Quisnam libenter vincla fert uxoria?
Senis marita servit et viciniae.
Solum modo [(editor); sic: Solummmodo] vir natus uxori tuae est.
Uxor beat bona, at mala infelicitat.

FINIS.