20 July 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 813, image: s829

TEMPERANTIAE.

Iura vitae iura mortis, temperat Dei manus.
Vim Dei in maius quoque ipsi temperatam provehunt.
Numen unum summa et ima temperat nutu suo.
Civibus praeesse non est absque temperantia.
Non colunt aedes easdem Temperantia ac Gula.
Pharmacum vitaesalubre es dia Temperantia.
Quod nocet feras ut idem deinde quod iuvet feras.
So snec erigat secunda nec sinistra deprimaet.
Sortem utramque quis tenore temperas aequabili?
Tempera vinum atque amorem si cupis ne dent malum.
Temperamentum teneto vocis ac silentii.
Temperans in se licere sorti utrique nil sinit.
Temperantiae parentem nenega indigentiam.


page 814, image: s830

Temperantiam odit omnem qui verecundum abnuit.
Temperare ei arduum, qua diutenon putes.
Vincit usque et usque novit temperare qui omnia.
Vinum amorque temperentur: aut molest. am exhibent.
Est temperantis laeta cuncta vincere.
Qui tempera 5 est lata cuncta vi erit.
Quis temp ratam pectoris mentem gerit?
Sors illa perstat temperata quae malo est.