01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as000

[gap: illustration (portrait of the author)]

image: as001

IO. MATTHI. GESNERI PRIMAE LINEAE ISAGOGES IN ERVDITIONEM VNIVERSALEM NOMINATIM PHILOLOGIAM, HISTORIAM ET PHILOSOPHIAM IN VSVM PRAELECTIONVM DVCTAE ACCEDVNT NVNC PRAELECTIONES IPSAE AD COMMENTARIOS AVCTORIS CASTIGATAE ET AVCTAE PER IO. NICOLAVM NICLAS TOMVS I Indocti discant, et ament meminisse periti EDITIO ALTERA EMENDATA ET AVCTA LIPSIAE SVMTIBVS CASPARI FRITSCH CIC IC CCLXXXIV



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

ILLVSTRISSIMO REVERENDISSIMOQVE DOMINO DOMINO LEVINO FRIDERICO LIBERO BARONI DE MARENHOLTZ DYNASTAEIN DIEKHORST, MARENHOLTZ GERSTENBVTTEL, FLETTMAR, ET HELBRA ORDINVM PROVINCIALIVM DVCATVS LVNEBVRGENSIS DIRECTORI ABBATI AD D. MICHAELIS INSPECTORI SVPREMO ACADEMIAE EQVESTRIS QVAE LVNEBVRGI FLORET REGIS BRITANNIAE ET ELECTORIS BRVNSVICENSIS STABVLI PRAEFECTO PRIMARIO ET CVBICVLARIO



image: as005

NVTRITORES scholae uostrae INDVLGENTISSIMOS auctor libri, cuius editionem nouam TIBI, ILLVSTRISSIME DO MINE, offero, si, cui potissimum eum vellet dicatum, quaerere ex eo potuissem, ipse erat designaturus. Est enim illa tanquam aruus ager, in quo, iam inde ab anno huius saeculi quadragesimo secundo, semina Gesneriana, quae bonam partem hic ipse libellus inclusa seruat, sparguntur, fouentur, et, absit inuidia verbo, bene proveniunt. Vt adeo omen fuisse faustum videatur, quod is, cuius nomen in albo sodalium Seminarii philologici primum locum tenet, huc ad docendum euocatus est. In me ipsum autem indulgentia TVA, DOMINE INDVLGENTISSIME, ea est, cum publice, tum priuatim, vt ingrati animi crimen subirem, si hic officium meum cessaret. Non enim hoc tantum me honore affecisti, vt scholae huic me praeficeres; sed hoc quoque praestas, vt TVA, ILLVSTRISSIME DOMINE, auctoritas meae auctoritati fautrix adiutrixque


image: as006

sit; vtque, quod facere me iussisti, DOMINE, libenter, nec, opinor, sine fructu, id facere possim. Merito igitur ac iure suspendo hic hanc tabellam, solennia vota pro incolumitate TVA, id est publica, suscipiens, et DEVM immortalem, vt TE omnibus iis, quibus censetur humana felicitas, florere quam laetissime ac diutissime, sensecere autem tranquillissime, iubeat, casta pietate oro obtestorque ILLVSTRISSIMO REVERENDISSIMOQVE NOMINI TVO

Scrib. Luneburgi Kal. Maii M D CCLXXIII

deuotus Io. Nicolaus Niclas



image: as007

IO. NICOLAVS NICLAS AEQVO LECTORI SALVTEM

Inter immortalia DIVI HEROIS de MVNCHHAVSEN in literas merita, quae tanta sunt, quanta possunt esse maxima, et hoc est, quod a viris sapientiae nomine clarissimis, et qui Roscii in sua quisque arte essent, orbem illum doctrinarum, qui a Graecis e)gku/klios2 paidei/a vocatur, ostendi liberalium disciplinarum cupidis iussit. Nam vt cura Academiae et literarum apud eum excubabat; ita nostris temporibus institutum tale inprimis opus esse perspiciens, scholas eiusmodi, quarum rationem praefatio declarat Gesneriana, haberi voluit. Quibus vero hoc mandatum sit, si quis scire gestiat, ei gratum me facturum puto, si verba ipsa, quibus nouas praelectiones quisque tum indixerint, et in prima quoque Isagoges huius editione posita, ab altera vero fugitiua, huc retraham. Inter caeteras igitur acroases promittebantur etiam istae:

IAC. WILH. FEVERLINVS, D., publicis praelectionibus hora IX introducet


image: as008

Commilitones in totam encyclopaediam Theologicam, omnium eiusdem partium et propaedeumatum praecipuorum ideas, cum consiliis et cautelis in studio eorundem obseruandis, et indicio potiorum librorum, expositurus.

IO. STEPH. PÜTTER, D., volente Deo publice encyclopaediam Iuris, siue methodum vniversae iurisprudentiae commodissimam, tradet.

GEORGIVS GOTTLOB RICHTER, D., publice hora XI omnem vno conspectu eruditionis medicae campum aperiet, mutuumque partium nexum, et potiorum circa eas auctorum merita, succincte enarrabit.

IO. MATTHIAS GESNERVS, Eloq. et Poës. P.P.O., hora IV exponet libellum, quem modo parat, Primae lineae Isagoges in eruditionem vniuersalem, nominatim Philologiam, Historiam, Philosophiam.

ABRAHAM GOTTHELF KAESTNER, Mathes. et Phys. P.P.O., diebus [gap: sign for dies Veneris (feria sexta)] et encyclopaediam mathematicam et physicam, thesium, quas edi curabit, filum sequuturus; aget vero de doctrinarum harum obiectis, partibus, vsu multifario, simul, praecipui de illis scriptores vt innotescant auditoribus, efficiet.



image: as009

Philosophum vtrumque cum aliis ipse quoque audivi, et diligentiam studiumque illustris KAESTNERI saepe cum animo meo recordor, neque vnquam in eo huius beneficii memoria obliterabitur. Faxit DEVS immortalis, vt sidus illud clarissimum lumen ingenii sui doctrinaeque orbi, qua literis cultus est, porrigat tendatque diutissime! In Gesneriano auditorio quum iam amplius triennio assiduus fuissem, pleraque quidem non tam discere quam repetere mihi videbar: sed, quum ea, quae ante sparsim accepissem, hic tam ordinate inuenirem disposita, et, hoc modo digesta quae essent, noua luce tanquam perfunderentur, ita me capiebant hae auditiones, vt ex fonte illo sapientiae literarumque inexhausto nunquam suauius quid, quam hoc ipsum polumasqi/as2 nectar, bibere meminerim. Bis deinceps his eminentissimi praeceptoris sermonibus me dederam: et, quum tertio ordiretur eosdem, tantum aberat, vt illis satiatus viderer, vt potius ita accederem denuo, tanquam qui integram famem ad epulas affert. Et quum animus meus praesagiret discidium, vellemque ego GESNERI effigiem simulacrumque seruare: has disputationes in commentarium referre decreui, vt in eo tanquam staret illius imago. Quod decreueram, impigre exsequebar. Faciebam, quod pictores, qui primo lineis tantum futuram imaginem designant, et, si passim inducant


image: as010

quoque colores, qui vmbram addant, hoc tamen eatenus tantum faciunt, vtquaedam exsistat similitudo, reliqua vero, vbicunque velint, etiamsi res ipsa oculis non amplius subiecta sit, possint effingere. In auditorio verba plene ponebam exstantiora; pleraque vero notabam siglis: verbo, tantum excipiebam, quantum sufficeret ad reliqua domi planissime exprimenda. Has autem mihi iniunxeram leges, vt, quantum eius fieri posset, non vocabulum adhiberem aliud, praeterquam quibus ipse vsus esset neque ordinem eorum inuerterem. Hoc itaque modo id consequebar, vt, quoties recitarem, quae literis mandassem, GESNERVM ad me dicentem audire mihi viderer. Praesagium istud meum nimis vero euentu comprobatum est. Nondum exierat secundus mensis, quum Ilfeldam, quam DEVS amet! migrare iuberer. Exsilium mihi indixisses, non magis essem perturbatus; adeo opus vix inchoatum relinquere dolebam. Et, quod a Regio Senatu, donec coepta perfecissem, manendi veniam mihi impetrauit, in magni beneficii loco pono. Huic labori quum finem fecissem, ipse a me exigens rationem, cupere se, dicebat, inspicere suam imaginem. Quod quidem illum non negligenter fecisse, indicio est, quod non per plures modo dies hanc tabellam secum habuit, sed passim quoque ipse manu sua quasdam addidit lineas. Quum illam redderet, inter alia


image: as011

blanda verba, quibus alloqueretur hunc hominem, Agnosco, dicebat, me ipsum. In animo mihi erat, cuius adhuc primas modo lineas duxeram, Isagogae meae adspergere quoque tempore suo pigmenta: sed huic proposito a te iam satis factum est. Licet tibi hanc picturam etiam in publicum proponere; non desugio auctoritatem: hac tamen lege, vt errores tollas, tum meos dicentis, tum scribentis tuos. Absit omen hoc! respondebam ego, non accipio! Haec interim mihi scripta sunto: quae publice debentur, rectius ipse persolues. Vtque diu rebus tuis supersis, DEVM optimum maximum supplex veneror. Haectum nos. Sed aliter visum est aeterno rerum nostrarum rectori. Mox tentata est valetudo; et paulo post magnum ingenium GESNERI magnumque optimarum artium studium, doctrina subnixum exquisita ac paene immensa, ereptum est omnino rebus humanis. Interim hos ego sermones gemmis pretiosissimis cariores custodiui diligentissime: ita tamen, vt amicis, quoties vellent, vtendos eos liberaliter traderem, iis etiam, qui longo locorum interuallo disiuncti essent, vnde post anni spatium vix tandem sunt remissi. Hoc vero, quod monebant quidam, eos vt ederem, non potuerunt impetrare. Non quo inuidus eos premerem, sed quia dubiam in aleam dare illos temere nolebam. Si quaeris, illorum editionem vltimum mihi mortalium operum esse volebam, eamque non prius parare, quam


image: as012

me a fatali meta non longe abesse sensurus essem, decreueram. Sed, praecipite iam ad auctumnum aestate anni superioris, vir quidam Reuerendus, qui vero de commentariis meis nihil vnqum cognouisset, ex itinere redux, se loco, affirmabat, non vno conuenisse, qui, vt hoc Isagogae Gesnerianae tribuerem, quod libro dedissem Heinecciano, adderemque commentariolum, optassent: sibique, hoc me vt hortaretur, esse mandatum. Et, quantum poteram intelligere, erant in his ii quoque, qui ius haberentiubendi. Hic meum istud decretum primo fuit aliquantum labefactatum atque conuulsum. Postremo bibliopolam, qui iam bis sumtum fecerat, ea de re per amicum compellaui, qui vero longe recusauit. Commode accidit, quod alius non diu esset quaerendus. Itaque rem agere serio coepi, et, vt noctes antea Goettingenses, ita nunc Luneburgenses per hanc hiemem studio huic impendi. In deliberando vero, ad quodnam consilium animum adiicerem potissime, in varias distrahebar sententias. Tandem, subductis rationibus, has commentationes neque amputare, neque diffingere, sed ita relinquere placuit, vt essent a me ab initio perscriptae. Quantus enim scribendi artifex fuerit GESNERVS, res ipsa loquitur, et tot monumenta immortalia; qualis vero, quum viua voce doceret, non itidem. Et quum magni viri praeceptorem nostrum haec,


image: as013

quae in breuitate hac sententiarum inclusisset, enucleantem audire optarint: quidni optabile hoc sit, quibus destinatus est hic liber, adolescentibus? Habent illum itaque cum postrema eius explicatione. Imo plus habent. GESNERVS enim, vt ingenio et doctrina abundabat, ita nunquam eadem eodem plane docebat modo. Huc accedit, quod paucissima annotaret. Itaque, quum vir ille Clarissimus, qui apud Lipsienses censoria praeditus erat potestate, quum haec opella exerceret librarios, commentarium conferens amici fato ante diem functi aliquam obseruasset diuersitatem, non monuit modo de ea Fritschium meum, virum honestissimum, sed ipsi codicem quoque ad nouum, quem ignorabat ipse, editorem mittendum detulit, vnde ego, quod gratus profiteor, duplicem percepi fructum. Primo enim certis indiciis suauissimi quondam commilitii redintegrata est memoria. Scilicet primam Encyclopaediae interpretationem coluerunt inter caeteros Nobiles aliquot magni ERNESTI discipuli Cl. DATHIVS, qui nunc in Lipsiensi literarum vniuersitate magna cum laude docet, et ZEMISCHIVS, cuius virtus digna fuit, quae ERNESTVM nacta sit praeconem [note: v. 10. Aug. ERNESTI Opuscula oratoria p. 274. ], dignissima vero est, quam iuuenes


image: as014

doctrinarum studia consectantes imitentur omnes. Et huius manu liber ille, de quo nunc loquor, nisi me fallit animus, scriptus est; vnde porro inde a § 430 quaedam delibaui, quoties nempe, quod ipse desiderarem, reperi, quod tamen rarissime factum est. Hic vero, quae ille strictim et abscisse posuerat, plerumque explicare debui. Quae autem inde decerpsi, Alias particula indicat, qua tamen vsus quoque sum, quotiescunque ipse quorundam alio tempore dictorum recordarer. Quum GESNERVS pleraque sine scripto ex memoria diceret, et librorum loca indicaret rarisfime, sed Homerum, Ciceronem, aliosque, nominasse satis haberet, modo nominaret omnino: ego auctores ipsos inspiciendos putaui, quod quam fuerit saepe difficile, nunc non commemorabo; sed, hic fefellisse eum nonnunquam memoriam, deprehendi, vnde et mihi seges et materia obseruationum subnata est, quas hoc modo (*) designaui. Interdum, animum vt relaxarem, quaedam, quae opportune in mentem venirent, nam parati nihil ad hoc habebam, adieci. Quae sic [ ] coercita sunt, ipse Germanice dixit, ego vero verti Latine. Errata cum mea, quae agnosco, tum librariorum, emendabuntur alio tempore. Quicquid huius feci, id bene et feliciter vt eueniat iuuentuti reique publicae, DEVS faxit!



image: as015

PRAEFATIO EDITIONIS SECVNDAE

Periculosae plenum opus aleae praeter opinionem commode cecidit: censores certe satis aequos et indulgentes expertum est. At quod Ernesti [note: Vid. Noua Acta Erud. Lips. 1777. p. 280. ] adeo, Summi viri, et aliorum Gesneriani nominis vindicum non minus quam cultorum, a quibus maxime metuebam, probatum est iudicio, id vero est, quod ego mihi puto palmarium. Illi [note: v. Neue litterarische Unterhandlung. Bresl. 1774. p. 747. ] autem, qui ea, quae Gesnerus super lingua et poesi patria disputauit, suppressa voluit, et a me alia omnia postulauit, rationem reddere debeo. Hoc vero est sacrilegium iubere. Age, sit ita, vt vis: Caecata sit acies Gesneri aliquo errore; et a vero hic aberrauerit. An me decet rescindere illius iudicium, et illi meum supponere? Ego Gesnerum ostendere volui, qualis erat, hoc est, veram eius imaginem summa cum fide repraesentare. Itaque ne naeuos quidem tollere ausus sum, quos sermo eius Latinus inter docendum non nunquam ex consuetudine trahebat vernacula. Scilicet quum auditores haberet saepe non satis exercitatos, pueros interdum, solebat se ad horum quoque captum accommodare, vt iis prodesset, et eos ad humanitatis studia alliceret. Fecit itaque, quod ipse hoc in libro, fecisse Arnobium, Augustinum et alios, obseruauit; qui cum vulgo agentes vulgariter dicerent scriberentue, ad doctos vterentur limato ac terso sermone. Deinde


image: as016

vero, quod caput est, non video, cur obiurgator noster tam commotus fuerit. Nescio equidem, quibus ille vsus sit doctoribus: sed, a quibus ego institutus sum, omnes idem censebant, et, qui ex collegis Gesneri has res curarent, modo eodem quo ille iudicabant. Quid? quod statim ab initio, quum edi coepisset Messias, si vnum excipias Meierum, omnes fere magno consensu idem decreuerunt. Adeo vt hoc non sit priuatum vnius hominis arbitrium, sed iudicium publicum. Interim ne putent Klopstockiani, Gesnerum forte illa hora tantum aliquo impetu transversum actum esse, ponam hic ex illius commentariis iudicii formulam, quam conceptis verbis, quum primo has haberet praelectiones, ad n. 238 huius Isagoges adscripsit, et a qua nunquam recessit, quantum ad rem ipsam attinet, licet variauerit verba.

"Diu est, quum tentarunt homines metra Latina exprimere. --- Sed occasione Klopstockii magno motu animorum disputatum: qui Messiam hexametris cantauit: carmen magnificum et sublime conatu, quod habeat etiam splendidissimos locos: sed in quo tamen multa etiam aequi homines reprehendunt. Felicior esset Klopstockius, si pro panegyrista Meiero nactus esset beniuolum censorem: qui ipsum docuisset moderari ingenio, a) cogitare fabulis monstrosis et rerum naturam euertentibus non esse contaminandas historias religiosissimas, b) ipsam linguam non arbitratu immutandam, c) hexametros non esse, quos ipse venditat etc. Haec si obseruasset, facile contemneret imperitorum voces, qui reprehendunt quod non intelligunt, aesthetici nomine abutuntur ad contemtum, Heluetios omnes et eorum amicos aequali censura perstringunt. Iliacos intra muros peccatur et extra."



image: as017

Equidem hanc litem meam non facio. Meum fuit Gesneri ponere sententiam. Igitur nunc quoque nihil in ea mutaui, sed illam reliqui integram. Si quis aequiora, meliora, veriora nouit cernitue, illi ego, quantum in me est, huius iudicii abolendi, et suum qualecunque illius loco subiiciendi potestatem do amplissimam. Sed haec hactenus. Sequitur, vt de noua hac dicam editione. Ipse auctor huius libri principio atque illum interpretari coepisset, non nulla ad suum exemplar eo consilio annotauerat, vt in promtu essent quae diceret. Sed erant pauca admodum, et plerumque modo signa dicendorum, et argumenti velut puncta: Hints Anglorum more ipse appellare solebat. Saepe vnum verbum index erat longae narrationis aut copiosae argumentationis. Praeterea pleraque notis et siglis ita erant consignata, vt vel ii, qui rationis Gesnerianae satis essent periti, non raro haererent, aliis vix fuissent vsui. Interim licet ea, quae sic perscripserat, vix decima pars esset eorum, quae ipse edissertauit, et quae iam a me erant publicata; non pauca tamen inerant, quae non nosse nolle lectores viderentur. Nempe ingenium illud tam foecundum, tam varia doctrina subactum, semper aliquid noui proferebat. Vnde factum est, vt posteriores quidem praelectiones subinde tanquam nouis gemmis distinguerentur; at vicissim etiam non raro, quae in prioribus placuissent, desiderares. Itaque quum de Isagoge iterum edenda appellatus essem, nihil prius mihi faciendum putaui, quam vt hos commentarios circumspicerem, quos post primam editionem Dresda Goettingam ad Excellentissimum Eyringium missos esse noueram, quo ipso accidere opportunius nihil potuit. Nam dedit hoc Vir


image: as018

praestantissimus cum amicitiae nostrae, tum pietati erga communem praeceptorem, vt eos mihi facile et lubenti animo indulgeret. Huic igitur potissimum acceptum referent mecum lectores, quicquid noui ornamenti accessit. Antiquissima cura fuit quos deprehenderem errores tollere, et perperam dicta vel scripta inducere, omnia denique retractatius ductu ipsius Gesneri in lucem denuo mittere. Itaque hanc sequendam putaui rationem, vt, quae in libro hoc auctoris manu scripto verius pulchriusue inuenirem enunciata, iis haud cunctanter cedere iuberem prius a me edita. Interdum haec interpolaui, iis inculcatis, quae codex scriptus commode suppeditaret. In summa hoc egi, ne quid eorum, quae accepi, intercideret, sed vt ea, quae vir diuinus vel ore vel stilo hic docuit, quantum fieri posset, conseruarentur omnia. Interim tamen vel sic pleraque statum locumque suum tenuerunt, et admodum pauca eo mota sunt. De hoc autem certi esse possunt emtores, nihil amplius superesse commentariorum, quibus Gesnerus hunc librum suum dilucidare solebat. Ea quoque hic accesserunt, quae Lipsiensis codex, qui ad manum esset, cum primo has praelectiones vulgarem, et de quo suo tempore dixi, adhuc inedita seruaret. Praeterea certo consilio limatissimam de accentibus Graecorum dissertationem corollarii loco adieci. Inprimis vero gratum me literularum nostrarum cultoribus facturum esse confidebam, si tanquam fructum aduentitium cum iis communicarem ea, quae Illustris Segnerus, non minus philosophia quam mathesi perfectus, qui et ipse scripsit Logicam, cum Gesnero super hoc libro quondam disputauit. Quae occasio fuerit, haec exponet epistola:



image: as019

EDITIONIS SECVNDAE Illustri Gesnero Segnerus S

Gratias TIBI ago, Vir Illustris, pro libello, quem, quia a TE profectus est, laudare non debeo. Legi, quia id TIBI gratum fore significasti, ita vt notas quasdam in chartam coniicerem inter legendum. Quarum maximam partem etsi refellere ipse libellus possit, non in id scriptus, vt res plane exponantur, verum in id potissimum, vt index esset eorum, quae expones in praelectionibus; addidi tamen eas huic epistolae, ne morem TIBI non gestum putes. In vniuersum, quod pace TVA dixerim, nimis TE Wolsizare [note: Etiam tu, w)= filo/ths2 ad n. 857. (Gesn. )] existimo. Optarem, vt's Grauesandi [note: Hunc tibi commendaui olim (Gesn. )] Introductione potius vsus esses, quae, si quid in his video, omnes de libertate scrupulos tollere poterat. Non dubito TE, Vir illustris, cum vxore et sorore vxoris gaudere, quod mihi meisque bene sit. Est profecto, et initio huius mensis commoda ad reliqua habitatio accessit, vt iam vix sit, quod desiderare possim. Vobis vt DEVS laeta omnia cumulate praestet, etiam atque etiam optamus. Apud Vos quae res aguntur nimium expertus scio. Si ita in mundo agitur, nos extra mundum sumus. Transis a Terentio [note: Miscrat ei Gesnerus catalogum praelectionum Goettingensium, ad quas doctrinarum studiosos verbis inuitauerat Terentianis Phorm. 2, 2. 28 Coena dubia apponitur --- vbi tu dubites, quid sumas potissimum. ] ad lectionum vestrarum catalogum. Mihi, vbi catalogum inspexi, in mentem rediit Terentius. Caenam dubiam apponitis. Et credo studiosos vestros, quia quid potissimum sumant non vident, nihil omnino sumere, et hinc inde tantum aliqua, palati gratia, decerpere. Ego certe me plus duobus his annis fructus praestitisse puto, quam totis illis viginti, quibus apud Vos egi. Pater iuuenum, de quibus scribis, vtique Vir bonus merito iudicatur. Quod autem ad seniorem filiorum attinet, is videt scilicet aliquid audendum esse: in loco, vbi degit, pietatem algere. Si hic foret,


image: as020

rideretur ob ea, quae illi iam prosunt. Et irrisus fuisset ille quem TV Orphea dicis, nescio an laudandi vel vituperandi gratia. Neque enim Thracis illius fama viro bono vehementer optabilis potest videri. Si hic sit aliquis iniquis moribus, sibi relinquitur, ac deseritur scilicet a reliquis: apud quem eos, qui iniurias accipere nolunt, possit deferre, nemo est. Gratum mihi est, quod Filius TVV Set valeat et res bene gerat. Credo in castris illi non admodum moleste fuisse. Sed dandum aliquid est ingenio Saxonum, inter quos agit, quorum querelae nunc quoque summa Indulgentia atque admirabili Prouidentia Regis vix victae sunt; quamuis videantur minui, quia scilicet, qui credat, minus minusque reperiunt. Recordor Zuckmantelii, ac gratum mihi est, quod vel TVO iudicio Vir probus euaserit, ac res suas constabiliuerit. Bene facis, quod a divinatione abstines. Quae futura sunt, in DEI manibus sunt, ac aliter plerumque contingunt, quam nos mente praecipimus. Si nobis bona euenire Prouidens Numinis cura decreuit, non est, vt anxia expectatione gaudia nostra minuamus: mala autem timore etiam augentur. Bene credo haec: si modo aeque facile esset animum regere, quam pennam. Quanti tum foremus philosophi. Sed satis abusus sum otio TVO. Audeo tamen id quoque rogare, vt Epistolium hoc transmittas ad Campium; et, si respondere suerit dignatus, eius schedam ad me remittas. Vale cum TVIS optime, ac viue feliciter. Halae Magdeburgicae d. 26. Febr. 1757.

Harum quidem obseruationum, quarum pridem mihi potestas fuit, vnam alteramque antea iam dederam: reliquas vero nunc demum locis suis, quae index ostendet, subieci. Faxit DEVS, vt haec omnia exitum habeant optabilem! Dabam Luneburgi Calend. Majis MDCCLXXXIII.



image: s001

ISAGOGE IN ERVDITIONEM VNIVERSALEM

PRAEFATIO GESNERI

Praefatione alia non habet opus hic libellus praeter ea, quae in prooemio dicta sunt, cum praesertim, diuenditis primae editionis exemplaribus, alia huic hedera opus esse Bibliopola neget. Si cui tamen placeat primam opusculi originem non ignorare, is legat, si videtur, praefationem Catalogo praelectionum a. d. XVI Aug. MDCCCLVI in Academia Georgia Augusta proposito, pro more a me scriptam, quae ita habet:

Encyclopaediae nomen hodie frequentius auditur, quam alias, et non nunquam ita adhibetur, vt metus sit, ne quis interpretetur eruditionem circulatoriam. Sed praeclara, Ciues, res est Encyclopaedia, siue illam intelligas, quam Grammaticen interdum, hoc est, literaturam, Polymathian, quin Polypragmosynen, suspecto alioqui nomine, sed hic laudabili, appellant, qua ad antiquos scriptores, poëtas praesertim, interpretandos opus est; historiam fabularum, locorum, siderum, naturae pene vniuersae, cuius pictores quidam illi sunt, cognitionem: siue omnem omnino omnium doctrinarum orbem, et quidquid disci a liberalibus ingenuisque, ad cultum animorum capessendum, solet ac debet: siue denique vnicuique scientiae maiori suam tribuas encyclopaediam, cum nulla sit, quin plurium aliarum auxilio vel egeat vel gaudeat, quin munera plura habeat, quae totidem velut artes ac disciplinae videantur, vt possis theologicam, iuridicam, medicam, philosophicam, mathematicam encyclopaedian ab ea distinguere, quam


page 2, image: s002

proprio velut dictam nomine modo indicabamus. Sed qui plura volet de nomine, adeat 10. A WOWER (de Polym. c. 2). Obseruabitis, Ciues, vestrae hoc vtilitati datum esse, vt vnusquisque, qui sua hoc interesse putet, vel possit sub initia studiorum lustrare velut illum rerum discendarum exercitum, et inde, quod potissimum e re sua sit, deligere; vel, qui iam de vasis colligendis cogitant, breuiario quodam studiorum perspiciendo, partim repetere, quae didicere, possint, partim, si qua sibi deesse sentiant, ea privata industria reuocare domi, hinc a nobis discendi methodum auferant ac subsidia. Prodesse vobis, Ciues, atque patriis vestris hoc consilium, Sapientissimi Consilii Regii iussu initum, Deus iubeat.

Huius me publicae precationis ac voti, vniuersitatis nomine concepti, in meo etiam auditorio damnatum conuictumque, laetus intelligo, quem, quotquot fere ab eo tempore fuere, semestria operarum nostrarum curricula, ea secum in hoc encyclopaedico studio decurrere, praestantissimi iuuenes voluerint. His si qua possim prodesse porro cupio, et, vt vetulus nauta, oras et portus, forte etiam scopulos quosdam nauigationis sat magnae ostendere, hic quidem digito quasi ac nutu; copiosius vero, loquacius quidem certe, his, si qui me audire etiam tanti putabunt.

Huius posterioris generis causa nondum feci, quod mihi non valde difficile erat, vti his lineis, huic velut sceleto, aliquid corporis etiam de sat vberibus commentariis praelectionum causa per hosce annos scriptis adiicerem: qui experiundo etiam cognouisse mihi videar, multo eos felicius procedere, quibus aliquid relinquat scriptor talium librorum, sua attentione, ex solo illius cognoscendum ore, vel inquisitione sua discendum.

Itaque retractaui equidem libellum, idque faciam, dum potero, diligenter, sed suam illi formam, breuitatem, vsum, adhuc reliqui.



page 3, image: s003

Vnum tamen quoddam maius supplementum adiiciendum putaui eorum causa, qui, quae de morum philosophia a me disputari solent, non nisi ex hoc libello (1008 seqq.) queunt cognoscere, partem maiorem orationis, cuius titulum subscripsi:

VTILITAS honesti mater, non iudex, Oratio, qua Prorectoratum secundum ausprcatus est I. M. Gesnerus. Accedunt actiones duae in eodem magistratu habitae. Gottingae apud Kublerum. 1756 4°. p. 6.

Hic post ea, quae tempori et loco erant propria, p. 6 ita pergebam:

Hoc agam, qui et vtilitatis felicitatisque vestrae, CIVES OPTIMI, custos esse, et hac ipsa de causa honestatem vobis commendare super omnia debeo: vt his ipsis de rebus aliquid disputem, vobis, si volueritis, profuturum. Qua quidem oratione, si ea non plane a fine suo aberret, potestne quidquam vobis etiam, PATRES, esse gratius? Dicetur vero

de vtilitate, honesti et iusti matre, non iudice.

Sed cum de hoc argumento disceptatum sit, quam diu de moribus philosophati sunt homines, a breui commemoratione illius disputationis incipiendum videtur.

A quo tempore igitur de caelo deuocare philosophiam, et cum singulis hominibus, tum familiis etiam paruis ac magnis, quas ciuitates vocamus, conciliare coepit Socrates: certamen fere perpetuum ipsi ac discipulis intercessit cum eo genere Philosophorum, qui Sophistae tum dicebantur, qui, quam virtutem, honestatem, iustitiam commendaret suis amicis Socrates, eam esse speciosam stultitiam, dicerent, contenderentque, sapientis esse, ea tantum sequi, quae essent vtilia, quae iuuarent; caetera sonos esse inanium verborum, nugas, vmbras, nubes, ludibria.

Successerunt his voluptatis patroni et praecones Aristippei Cyrenaici, et Epicurei praesertim: sed multo hi


page 4, image: s004

quidem iam modestiores, vt qui iidem tamen clamarent, non posse suauiter, hoc est, cum voluptate, quam petebant vt finem bonorum, viui sine honestate atque virtute: quibus ita se obiiciebant Stoici, vt non finem modo bonorum honestatem; sed solam bonam esse, solam consectandam, dicerent, solam ad bene beateque viuendum sufficere; quasi non hoc ipsum voluptas, summa voluptas, sit, bene beateque viuere.

Caeterum in illa verborum magis quam sententiarum inter capita sectarum et sententiarum auctores contentione, illud praeterea incommodi ortum est, vt saepe seueri illi virtutis et honesti praecones illam seueritatem grauitatemque in auditoriis tantum et libris, in sermone atque fronte, servarent, vitam viuerent plus quam Epicuream, apertumque adeo latus praeberent risoribus, Luciano, vt hoc vtar, qui nusquam stili nasum ac bilem magis exserit, quam in illis sub Stoico supercilio et pallio porcis, canibus, simiis (his nempe illos elogiis mactat) exagitandis, et publico exponendis ludibrio; hinc ex altero illo genere alii "vitiis [note: Seneca de vita beata c. 11 Ille effusus in voluptates, reptabundus (f. ructabundus) semper atque ebrius, quia scit se cum voluptate viuere, credit et eum virtute: audit enim, voluptatem a virtute separari non posse. Deinde vitiis suis sapientiam inscribit, et abscondenda profitetur. Ita non ab Epicuro impulsi luxuriantur; sed vitiis dediti luxuriam suam in Philosophiae sinu abscondunt, et eo concurrunt, vbi audiunt laudari voluptatem. Nec aestimatur illa voluptas Epicuri quam sobria et sicca sit: sed ad nomen ipsum aduolant, quaerentes libidinibus suis patrocinium aliquod ac velamentum. Itaque, quod vnum habebant in malis bonum, perdunt, peccandi verecundiam: laudant enim ea, quibus erubescebant, et vitio gloriantur etc. sunt enim ibi pluscula. ] suis inscriberent sapientiam, luxuriam suam in philosophiae sinu absconderent, et eo concurrerent, vbi laudari audirent voluptatem;" facerentque, quod Pisoni [note: Cic. Orat. in Pison. c. 28. Audistis profecto, dici Philosophos Epicureos omnes res, quae sunt homini expetendae, voluptate metiri. Recte an secus, nihil ad nos; aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus: sed tamen lubricum genus orationis, adolescenti non acriter intelligenti sacpe praeceps. Itaque admissarius iste etc. Sequuntur hic etiam plura, sapientiae et acrimoniae plena. ] obiicit


page 5, image: s005

Tullius, cuius ipsa referre verba operae pretium est: "Admissarius iste simulatque audiuit, a Philosopho voluptatem tantopere laudari, nihil expiscatus est: sic suos sensus voluptarios omnes incitauit, sic ad illius hanc orationem adhinniit, vt non magistrum virtutis, sed auctorem libidinis, a se illum inuentum arbitraretur."

Moderatus homo si quis disputationibus id genus intervenisset, dicturus forte erat: Esto, Stoice, sit finis bonorum virtus: cur igitur est, et quatenus? quod summa voluptate afficit possessorem suum? Non potuisset, credo, negare Stoicus: quid enim aliud est celebratum illud eius sectae sermone Gaudium [note: De Gaudio Sapientis vid. v. g. Senec. epist. 23 et 59. ] sapientis? Tum ille moderatus arbiter, Tu vero, dixisset, Epicuree, putasne voluptatem illam, quam bonorum finem praedicas, sine virtute posse existere? Non poterat non negare, nisi vellet a magistro desciscere [note: Est enim inter kuri/as2 do/cas2 viri apud Laërt. 10, 140 quinta: *ou)k e)/stin h(de/ws2 zh|n, a)/neu tou= froni/mws2, kai\ kalw=s2, kai\ dikai/ws2) ou)de\ froni/mws2, kai\ kalw=s2, kai\ dikai/ws2, a)/neo ta= h(de/ws2) o(/tw| ou)=n mh\ u(pa/rxei to\ zh=n froni/mws2, kai\ kalw=s2, kai\ dikai/ws2, ou)k e)/sti tou=ton h(de/ws2 zh=n. Exsequitur ea ipse Epicurus in epistola ad Menoecea, ibid. s. 132. Omnia collegit Gassendus ad kuri)as2 do/cas2 l. c. Nos Ciceronis tantum interpretationem hic ponimus ex libro de finibus 1 c. 18. Clamat Epicurus --- non posse iucunde viui, nisi sapienter, honeste, iusteque viuatur; nec sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde. Conf. Mannt. ad Epist. 15, 19. ]. Quantum igitur differunt? Quaerit alter virtutem, summum bonum, hoc est summae voluptatis effectricem: alter voluptatem quaerit, via virtutis.

Scio ego, AA. rem non ita facile componi potuisse, posse, inter philosophos: non oblitus sum, quam


page 6, image: s006

ridiculus visus sit philosophis ille, suo cum arbitrio benigne ipsis oblato, Athenas adueniens pro Consule ex Praetura L. Gellius [note: Cic. de legibus 1 c. 20 Athenis me audire memini, L. Gellium, cum pro consule ex praetura in Graeciam venisset, Athenis philosophos, qui tum erant, in locum vnum convocasse, ipsisque magne opere auctorem fuisse, vt aliquando controuersiarum aliquem facerent modum. Quod si essent eo animo, vt nollent aetatem in litibus conterere, posse rem conuenire: et simul operam suam illis esse pollicitum. ]. Sed hoc volo, quod quorsum pertineat, mox intelligetur, non fuisse illam ita magnam in rebus ipsis, vt in notionibus ac verbis, concertationem: fuisse bonos viros, qui, cum profiterentur voluptatem se sequi, virtutis ad eam via grassarentur; fuisse philosopha ac Stoica adeo sententia pessimos mortales, quorum vita ad omnem abiecta turpitudinem esset: sed tamen minus excusationis mereri, qui in sententia seuera dissolute viuant; optabile esse, vt, qui recte sentiunt, etiam iis verbis sententiam declarent, quibus non ita facile mali male, suo ipsorum et reip. cum damno, abutantur.

Sed redimus ad breuissimam certaminis, de quo dicere coepimus, commemorationem. Mutatis personis eadem subinde acta fabula est. Duo sunt illius quasi actus, quorum alteri iuuenes interfuere, qui nunc senes sunt, alter necdum finitus est.

Putabat Christianus Thomasius, se prodesse moribus, cum naturae legem, quam vtilitatis causa constitutam videret, mutaret in sapientiae optime nobis consulentis praecepta; poenas ac praemia ex ipsa laudandarum atque turpium actionum natura necessaria quadam consequentia deriuaret. Displicuit hoc seuerioribus, qui metuerent, ne sic vis ipsa legum eneruaretur, essetque integrum peccare ei, qui incommoda naturalia non metueret.

Quid hodie acutissimi viri disputent, notum est. Summum et vnum adeo, in quo tanquam capite colligantur


page 7, image: s007

reliqua omnia, legis naturae virtutisque praeceptum faciunt, Quaere tuam perfectionem: a quo rebus ipsis parum differt, quantumuis diuersas habere notiones videantur, hoc est, relationes s. comparationes, si pro perfectione substituas felicitatem, vel vtilitatem denique.

Quidquid enim disputemus de nominibus: quo quis plura habet earum rerum, quas perfectionis vel perfectionum nomine solent comprehendere hodie philosophi, eo illum feliciorem beatioremque dici et haberi, constat; et vtile esse omnes aiunt, quidquid vim habet ad conditionis nostrae partem quamcunque reddendam meliorem, vel, quod hodie nomen magis amant, perfectiorem.

Speciosa igitur et probabilis valde eorum oratio, qui vna lege comprehendunt omne officium, Quaere tuam perfectionem, felicitatem, vtilitatem!

Haec scilicet sunt, ad quae nostra sponte incitati omnes contendimus, quae velis et quadrigis petimus: haec lex ipsis velut medullis nostris insita et inscripta deleri nullo modo potest.

Sed sunt tamen et hic scrupuli, qui bonos et prudentes viros, et ab omni cupiditate, quae hic corrumpere iudicium possit, remotos, male habent. Videamus, AA. an seposita interea subtilitate philosophorum, oratione ad popularem etiam intelligentiam accommodata, possimus illud, quod verum, quod rectum, certe quod disciplinae publicae accommodatum est, explicare. Spero equidem hoc posse fieri, si ostendamus, quod dixi,

Honesti matrem esse vtilitatem, non iudicem.

Nihil noui promitto, AA. nihil ex intimo veluti penu doctrinae depromtum, haud immisceo me philosophorum disputationibus; non ea mente, qua Persianus [note: Persius 3, 77. ] ille centurio,



page 8, image: s008

Quod sapio, satis est, inquit, mihi: non ego curo Esse, quod Artesilas aerumnosique Solones:

quid enim philosophia homini non indocto potest esse dulcius? Verum, quia puto in hac circumstantia optimum factu esse, si tanquam vnus pater familias inter bonos iuuenes, bene agens, fideliter et ex animi mei sententia ea dicam, quae ipsorum rationibus maxime putem conuenire.

Ne inuidiam apud vos, AA., orationi creet vtilitatis nomen, satis iam puto prouisum esse tum a sapientia vestra, tum quod indicatum iam est, illud nomen in hac disputatione ita late patere, vt comprehendat, quidquid vel animum nostrum reddit quacunque sui parte meliorem hilarioremque; vel corporis ac membrorum incolumitati, viribus et agilitati, prodest; vel externarum rerum, quatenus illis bonarum nomen conuenit, vllum genus nobis conciliat.

Hanc si quis perfectionem, aut si vna non satis est perfectio, perfectiones appellare malit, nihil equidem repugnauerim, neque si felicitatis nomen magis placeat; modo hoc maneat, vtilitatis appellatione hic contineri, quidquid ad conseruandam, restituendam, augendam, incolumitatem, felicitatemque hominum aliquid confert.

Sic honestum hoc loco neque a iusto, neque a licito, neque ab aequo distinguimus, neque a decoro: sed officium omne, omnem actionem lege naturali vel imperatam vel permissam, honestam eandem et partem honesti, tou= kalou=, intelligimus.

Iam age, redeamus ad horam in memoriam pueritiae nostrae, ad prima illa naturae, in quibus mansisse salutare multis futurum erat. *kalo\n, honestum, pulchrum, vocant educatores, quidquid faciendum


page 9, image: s009

commendare paruulorum aetati volunt, eaque ratione plerumque quod volunt perficiunt.

Quaenam vero tanquam pulchra et honesta commendamus paruis? Quidquid illis conuenire, quidquid illos decere, meliores, feliciores, perfectiores reddere putamus.

Quidquid igitur puerum facere vtile est, hoc illi tanquam pulchrum commendamus: hoc idem, si opus videatur, procedente aetate, tanquam leges, imperiis, minis, poenis etiam propositis, iniungimus: lex quidem, antiquissimo loquendi vsu omnium populorum, est norma, formula, regula agendi.

Iam dixi, AA., summam eorum, quae efficienda sunt. Sed paullo agamus, si videtur, enucleatius.

Honesti matrem cum aio esse vtilitatem, hoc volo, leges omnes esse vtilitatis alicuius causa constitutas. Publicaene, an priuatae? Vtriusque: quando publica salute priuata vel omnium, vel maioris certe meliorisque partis, continetur.

Quaecunque lex non habet sibi propositam vtilitatem eorum, quibus posita est, ea vel dominum nimis seuerum vel patrem non satis sapientem arguit. Imperii omnis, omnis magistratus, omnis praefecturae, a rege inde maximo ad imum opilionem, omnis vis ac natura in eo inest, vt seruetur incolumitas atque integritas eorum, quibus quis praeest [note: Cic. de Prouinc. administr. c. 8 Ac mihi quidem videntur huc omnia esse referenda iis, qui praesunt aliis, vt ii, qui erunt eorum in imperio, sint quam beatissimi. - - Est autem non modo eius, qui sociis et ciuibus, sed etiam eius, qui seruis, qui mutis pecudibus, praesit, corum, quibus praesit, commodis vtilitatique seruire. ].



page 10, image: s010

Quin quam late patet legis nomen, formula est servandi rem, hominem, societatem. Ipsae, quae vocantur vulgo naturae leges, ab his quoque, qui nondum deum cogitant, habentur pro ordine ac serie, qua statum atque integritatem suam vnaquaeque res conseruat, ut non intermittat suo tempore (exhilaremus enim orationem veteris poëtae verbis [note: Apud Cic. Tusc. 1 c. 28. ] )

Caelum mitescere, arbores frondescere, Vites laetificae pampinis pubescere, Rami baccarum vbertate incuruescere, Segetes largiri fruges, florere omnia, Fontes scatere, herbis prata conuestirier.

Cum vero primum illam cognitionis partem, quae veluti fundus reliquae omnis sapientiae est, adepti sumus, vt intelligamus, vnum esse huius vniuersi auctorem atque architectum, cuius voluntate omnia sint orta, cuius omnipotenti numine statum suum retineant: tum demum apparet, quidquid est ordinis in hac rerum natura, quidquid id est, quod lege certa et velut ad formulam constantem peragitur, illud retinendae salutis vniuersorum causa esse diuinitus constitutum.

Quod autem de illa vniuersali totius rerum naturae lege verum est, et libris integris demonstratum, illud ad nobilissimam quam nouimus naturae partem, ad humanum genus, transferre quidni liceat, eamque quam naturae legem peculiari quadam ratione vocamus.

Est quidem illa a reliquo genere aliquantum diuersa, quod leges motuum, quibus caelestia pariter atque alia corpora mouentur, simpliciter sunt necessariae et immutabiles, vt numeri, vt ea, quae vocantur axiomata; in animalium autem caeterorum praeter hominem motibus et actionibus vix adumbratio quaedam libertatis cernitur, quam


page 11, image: s011

spontaneitatem et au)tomati/an appellant; qua facere videntur et illa, quod placet: at homini, quod sanctius animal voluit esse deus, praeter animale corpus affinem etiam suo numini naturam dedit, quae et ipsa se ad agendum incitaret, et actionum suarum auctor, earumque sibi conscia esset, et sentiret, a se ipsa suspensas habere se voluptatis ac doloris, bonorum et malorum, felicitatis atque infelicitatis suae rationes.

Voluit autem sine dubio deus, vt reliqua opera sua, ita humanum genus quoque, seruari in singulis, quoad per machinae animalis rationes liceret, et frui bonis rebus, quarum capax esset, omnibus.

Quidquid huc refertur, quidquid valet ad hoc, vti seruent homines statum suum, vt sint quam felicissimi, illud pars est legis illius aeternae, qua deus opera sua omnia complexus est: quidquid est, quod voluptatem, quod perfectionem, quod felicitatem (his nunc indifferenter vt liceat vti, supra sumsimus) vel singulorum vel vniuersorum, servat augetque, illud voluisse deum, illud honestum, illud faciendum esse, turpia autem et fugienda, quae sunt illis contraria, hinc constat [note: Cic. Philipp. 11 c. 12 Qua lege? quo iure? co quod Iupiter ipse sanxit, vt omnia, quae reipublicae salutaria essent, legitima et iusta haberentur. ]. Hoc breuiter ita enunciare cum poëta licet, Vtilitas honesti mater est!

Iam licet, et iucundum est, per omne honestum, quod vnquam sapientibus viris tale visum est, ire, et, quam vnaquaeque illius particula ad vtilitatem felicitatemque singulorum et vniuersorum comparationem habeat, ostendere: hanc nobilissimam moralis philosophiae, vtilissimam certe, partem esse putamus, qua personare scholas omnes, templa omnia, optabile est, vt intelligant homines, quidquid honestum sit, quidquid vlla lege diuina imperatum (licet hoc vel maxime ad illam etiam disciplinam applicare, quam


page 12, image: s012

a Christo, domino nostro, accepimus), illud omne ad felicitatem nostram pertinere, vt quis eo ipso sit felicior, quo se diligentius, quo fideliori studio, det ad illam legem obseruandam.

Sed licetne hoc conuertere, atque ita argumentari: Quidquid felicitatem, perfectionem, vtilitatem, mihi adfert, illud agendum est? Licet omnino: sed sapientibus tantum, perfecte sapientibus, qui omnem omnium actionum nostrarum seriem ita perspectam habeant, vt, quid ex vnaquaque actione vel proxime, vel per illam cum aliis copulationem, nascatur, intelligant. His ego, A. A., sine haesitatione proposuerim vnam breuissimam legem, Fac quod placet! Fac quae te tuamque conditionem reddunt perfectiorem!

At vero hic, AA., tanquam in aliquo incili haeremus. Non possunt, ne sapientes quidem viri, qui quidem non in aliqua Platonis republica viuant, sed quos manu possimus tangere, semper videre, quid vtile sit, vere vtile, inquam, hoc est, non in praesens modo suaue, lucrosum, honorificum, sed per omnem consequentis temporis aeternitatem.

Qui vero non sunt sapientes, illi ita a voluptatis, quae sensum titillat, illecebris, ita a splendore gloriae, ita ab amico auri fulgore occupantur, vt, quid vere vtile sit, contra ea quam multos sibi dolores voluptas illa sit allatura, quam profunde ipsos inanis illa gloria mersura sit, quam perniciosum sit illud lucrum, intelligere eo tempore, quo ad agendum inuitantur, incitanturque adeo, nullo modo possint.

Quare vsu venit saepissime, vt non liceat sic argumentari: Hoc vtile mihi videtur, hoc persicere conditionem meam, ergo faciendum est: non quo vitiosum sit totum argumentandi genus: non quo falsum sit illud, Agendum esse quidquid vtile est: sed quia circa assumtionem laboratur, Vtrum illud, de quo quaerimus, sit vtile? Verbi


page 13, image: s013

causa, vtilene sit, hoc lucrum contemnere, hanc respuere gloriolam, huic negare voluptati? an contra prosit frui oblata delectatione, captare hanc auram popularem, in loculos hoc lucellum demittere? Caeca nocte ista premuntur saepe, immo plerumque, et felicitate placens dies magnam calamitatem traxit; et contra perierant multi, nisi periissent.

Hinc fit, AA. vt lubricum genus orationis fiat, et adolescenti non acriter intelligenti saepe praeceps, quod alias verissimum est, Fac quae conditionem tuam perficiunt, et te tuamque vitam reddunt beatiorem.

Quare, vt scirent tamen homines etiam non valde acuti, quid vere vtile esset, quid vere conditionem suam perficeret, visum est optime consulenti nobis sapientiae, colorem quendam et speciem dare vtilibus, vnde dignoscerentur. Vt dedit eadem cibis vel odorem vel saporem, quo non homines tantum, qui abditam illorum rationem vel iuuandi vel nocendi scrutari non possent, sed ipsa etiam muta animalia, vel allicerentur ad fruendum, vel abstinerentur: vt sunt in vultibus humanis illae saepe impressae notae, quibus, vtrum sperare aliquid, an metuere ab illis possint, alii intelligant: ita quandam pulchritudinis, quam honestatem vocamus, notam impressit vtilibus actionibus deus, contrariam noxiis, quae fallere nos non possunt. Tum societatem quandam constituit inter homines, sine qua salui esse non possent, e qua haberent infinita vitae felicius agendae adminicula, quae illud ipsum eos, Quid pulchrum, quid vtile sit? doceret.

Hic itaque, vt ad reliquam omnem vitae rationem, haec ante omnia paruis lex impressa est, quam nemo illos docuit, Crede et pare: sine qua neque ad scientiam vllius rei, neque ad virtutem, h. e., felicitatem, peruenire quisquam, nisi per horribiles ambages, Romanensis fabulae materiam, posset.



page 14, image: s014

Tum pulchritudinem illam actionum vtilium, turpitudinem autem contrariarum, auctis paullatim illis, quae inter prima naturae referuntur, notionibus, maiores minoribus ostendunt, vt in rebus aliis, cum paruis pulchrum esse dicunt erigere se, stare, incedere, munditer edere; turpe autem diu plorare, maculare vestem, absurde incedere; ita in moribus, hoc est, in iis rebus, quae propius cum felicitate coniunctae sunt. Pulchrum est iuuare alios, pulchrum quiddam omnis moderatio; turpe odium, superbia, mendacium.

Accedit religio aduersus deum et patrem omnium, qui aeque amat suos filios, quos omnes vult felices, et ea causa amoris quibusdam nexibus inter se deuinctos, vnde illa singulorum lex, Vt animum et corpus suum perficiant quantum possunt: et illa duplex regula societatis, iustitiae altera, Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris; altera amoris, humanitatis atque aequitatis, Talem te aliis praesta, quales tibi vis praestare se alios.

Haec qui facit, ille suam vtilitatem, perfectionem, felicitatem procurat. Vt vnica paruorum lex est et sapientia, Crede et pare! quo ipso et docti fiunt et boni: ita si reliqui mortales inductione quacunque animi, siue illa ab educatione sit, siue, quod valde optabile, etiam ratione atque demonstratione firmata, ea agerent, quae pulchra sibi videri, cum obseruat in aliis, nemo temere audet negare: felices procul dubio omnes fuerint.

Descendite quaeso in vos, Amor et cura nostra, iuvenes ornatissimi. Potestne quisquam vestrum non pulchrum putare, non dignum amore iudicare suo, non amare denique hominem, qui, cum studeat, quantum potest, suae valitudini, robori, celeritati, eruditioni, sapientiae, tum sine sui respectu erga alios ita animatus sit, non tantum vt voluntate et consilio laedat neminem, sed, quod sibi ipse ab aliis optet, illud vltro praestet omnibus?



page 15, image: s015

Sed potestne idem non felix esse, qui sua omnia bona auget, qui his, quibuscum viuit, carus est?

Contra ea, quis vestrum velit sibi sodalem, amicum, coniugem, immo seruum, qui, quoties aliquid agendum est, in consilium de se secum eat; semper, quantum sibi hoc referat, computet; ideo, vt sibi bene sit, agat omnia [note: Inter crimina, quae Pisoni obiicit Cicero pro Sext. c. 8, est et illud, quod ab Epicureis arripuisse ait, Sapientes omnia sua causa facere. Multa sunt in secundo de finibus, illud praesertim c. 18 extr., Perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura (per se sint honesta ), et si omnia haec ad vtilitatem referantur, virum bonum non posse reperiri. Nempe, vt ait de Legib. 1. c. 18, Si emolumentis, non sua sponte, virtus expetitur, vna erit virtus, quae malitia rectissime dicatur. Add. Acad. 4 c. 46. Hinc pendet sententia illius Aristotelici Rhet. 2, 12 *e)/stin o( me\n logis1mo\s2 tou= s1umfe/rontoi, h( d) a)reth\ tou= kalou=. ]?

Ipso profecto, vos iudices appello, hoc consilio suo euertet consilium suum: quis enim potest amare eum, qui omnia propter se facit? quis autem felix esse, quem nemo amet?

Summa sit, quam in deliberatione de causa Pompeiana fecit suorum consiliorum Tullius [note: Epist. 5, 19 extr. Simillima scripsit Epist. 4, 2 Si, quid rectissimum sit, quaerimus; perspicuum est: si, quid maxime expediat, obscurum. Sin ii sumus. qui profecto esse debemus, vt nihil arbitremur expedire, nisi quod rectum honestumque sit: non potest esse dubium, quid faciendum nobis sit. Ac toti populo suadet pro Sex. c. 68, omnes ciues suos hortatur, id esse optimum putemus, quod erit rectissimum. ]: "Quid rectum sit, apparet: quid expediat, obscurum est, ita tamen, vt, si nos ii sumus, qui esse debemus, id est, studio digni et literis nostris, dubitare non possimus, quin ea maxime conducant, quae sunt rectissima." Matrem esse honesti vtilitatem, teneamus; iudicem non esse, sed contra ipsum honestum indicem iudicemque vtilitatis.



page 16, image: s016

Ite nunc, Ciues optimi, audite leges, quas recitabit vobis vir Consultissimus, qui curare tabulas nostras secundo loco nuper iussus est. Videte, an aliquid sit in illis, quod non ad vestram vtilitatem, honestatem, voluptatem, verbo ad felicitatem vestram pertineat etc. etc.



page 17, image: s017

CONSPECTVS ET ORDO LIBELLI

Augetur numerus discendorum 1 Optabilis eorum brevis recensus 18 Instituto nostro dissimilia 22 Similia 31 Illius ratio et vsus 35 Eruditionis notio vaga 41 Vniuersim sumtae requisita 42 Praecepta discendi generalia 47.

I De linguis s. PHILOLOGIA speciatim dicta generalia 79 Lingua patria 86 Latina 112 Graeca 137 Hebraica et cognatae 158 Europae hodiernae quaedam 171 Speciatim Gallica et Italica 172 Anglica 184 Reliquae 187 Vsus poluglwtti/as2 190.

Modi linguarum Poësis et oratoria; de his coniunctim 195 Speciatim de poësi 222 cuius subsidium Mythologia 245 Genera carminum 259.

Poësi cognata ars Musica 277 et Pictoria 288.

De arte oratoria 299 Haec persuadere studet a ) docendo 312 h. e. narrando 313 et argumentando 318 b ) placendo moribus 330 g ) monendo per affectus 334 Haec inuenta disponit 336 et eloquitur 339 pure 341 pulchre 344 tropis 345 numero 348 decentia 352 Artis magister stilus in variis scribendi generibus 357 Accedere debet actio 383.

II HISTORIA vniuersim considerata 386 Fides historica 401 Geographia eius fundus 418 tum generalis et geometrica astronomicaque 426 tum physica et ciuilis 443 Chronologia astronomica 450 ciuilis, vbi epocharum difficultas 458 cui mederi studet periodus Iulianea 469 Methodus discendi 472 commendantur synchronismi 479 Historia vniuersalis s. fundamentalis 481.

a Ciuilis, antiqua 493 Aegyptiorum 495 Persarum 496 Graecorum 497 horum antiquitates 504


page 18, image: s018

Romanorum 505 et antiquitates 511 Imperatorum Ro. 514 Byzantinorum et quae his adnexae 517 Imperia recentiora 525 Recentissima historia 545 Genealogia 549 Heraldica 556 Peregrinatio 561.

b Ecclesiastica 564 Theologiae cognata 569 pars historiae ciuilis 570 etiam Acta sanctorum 576 Notitiae episcopatuum 577 Monarchiae Pontificiae 578 Germania S. 579 Antiquitates 580 Haeretici 582 Merita ICtor. de hist. eccl. 586.

g H. Literaria 590 Huius quatuor stadia a ) fata eruditionis per tempora et gentes 593 b ) Singularum disciplinarum historia 621 c ) Vitae eruditorum 633 d ) Bibliothecae 639 Appendix illius historia artium 645 Vsus 646.

d H. Miscella 649.

III PHILOSOPHIA. Huius nomen et partes 651 Historiae philos. delineatio 662 Barbaricae 664 Graecae fabulosae 683 Politicae 690 Proprie dictae a Pherecyde 696 Socrates et Socratici 700 Speciatim Plato 711 cum Academiis 715 et recentioribus vel Christianis 721 vel Gentilibus 722 Aristoteles 725 Cynici 737 Stoici 739 Pythagoras cum suis 746 Secta Eleatica 762 in qua et Heraclitus 766 Epicurus cum suis 770 Pyrrho et sectatores 777 Sophistae 783 Electici de Platonis schola 784 Romani 786 Christiani 789 Arabes 794 Scholastici 795 Post instauratas literas 799 nouatores 802 Fructus historiae philos. 811.

Ipsa Philosophia persicere debet

A Intellectum 815

a per Psychologian 823 vbi considerantur ideae 825 Harum origo a sensibus 829 quid phantasia, memoria, somnus 831 attendere, considerare, abstrahere 835 Hinc vniuersalia 838 Iudicium 845 Syllogismus 848 Hinc declaratur, quid ratio, iudicium, ingenium etc. 851 Voluntas et ibi affectus 862 Libertas 871


page 19, image: s019

Habilitates, habitus, desiderium 881 Commercium ani mae et corporis 884.

b per Ontologian 892 vbi duo magna principia 893 Possibile 896 Essentia 897 Entis proprietates 900 Necessitas 904 Spatium 907 Duratio 909 Simplex et compositum 911 Modi 918 Substantia 925 Accidens et praedicamenta alia 927 Substantiae an sola simplicia 934 Relationes 936 Causae 938 Harum series 943 Finis 945 Signa 949.

g per Theologian 951 An insita? 953 Notio Dei 956 Probatur esse Deum 957 magis populariter 962 Proprietates Dei 966 Triplex via Scholasticor. 977 Opera Dei, Creatio 980 et Prouidentia 985 cuius species concursus 992 it. gubernatio, quae non intelligitur sine praesentia 993 Hic de origine mali 994 Cultus Dei 1006.

d per Logicam 1011 Veri talis notio vniuersim 1016 Docet Logica formare a ) notiones s. definitiones 1022 nominales, vbi de Antepraedicamentis 1023 (et obiter de Postpraedicamentis 1028) reales 1030 Aristotelica definitio definitionis 1031 partitiones 1035 Signa notionum verba 1036 b) iudicium s. enunciationes diuersi generis 1045. Harum in primis obseruanda oppositio s. disiunctio 1069. Vera aut falsa intelligitur enunciatio vel sensu 1080 vel ratione s. Syllogismo 1082 cuius partes 1083 vis argumentandi 1087 figurae simplicis 1091 Compositi 1094 Enthymema, Sorites, Inductio, Dilemma 1099 Demonstratio, analytica vel Synthetica 1103 Haec non temere transferenda ad materiam non suam 1106 Fides 1109 similitudo veri 1113 Probabilitas 1114 Hypothesis 1116 Error 1117 Sophismata 1118 c) methodus mathematica 1129 analytica disciplinarum practicarum 1132 historica 1133 Lex generalis 1135 d) de libris legendis 1139 e) interpretatio 1149 f) Iudicium de scriptis 1157 g) praecepta disputandi 1174.



page 20, image: s020

B Philosophia perficere debet Voluntatem et mores 1205 A suis electionibus homines felices vel infelices 1208 Quid lex, poena, praemium, obligatio, conscientia 1212 Quid lex naturae 1219 aut ius naturae 1222 quid ius gentium 1224 quid ethice 1228 Prima naturae 1229 Haec quatenus sint lex naturae 1247 Motus quidam et actus nostri sunt naturales ac necessarii 1250 alii a voluntate nostra 1251 ab his meliores sumus vel deteriores 1252 Hi imputantur 1253 auctoribus 1255 Actiones sunt bonae vel malae 1256 vnde cognoscantur 1264 Regula iustitiae 1268 amoris 1269 Officia 1272 (erga Deum 1273) erga nos 1274 erga alios 1276 (obligatio nulla imperfecta 1281) Officiorum classes 1284 circa sermonem 1286 pacta 1288 dominium 1289 de testamentis 1294. contractuum formulae 1296 Pecunia 1300 Praecepta decori 1306 Leges coniugii 1319 Monogamia et gradus cognationis 1327 contra vagam libidinem 1333 et ebrietatem 1335 Potestas in liberos 1337 et familiam 1338 Haec officia faciunt felices, quod docet Ethica 1342 Felicitatem esse ex virtute 1347 Quid virtus et quomodo paranda 1357 de sapientia et prudentia 1378 Impedimenta virtutis vt superanda 1402. Incitamenta virtutum singularum 1423 Magnitudo animi 1454 Castitas 1473 Iustitia 1479 Educandi praecepta 1501 Familiae regendae 1536.



page 21, image: s021

ISAGOGE IN ERVDITIONEM VNIVERSALEM

Cum fiducia accedo hoc collegium, quia iussus.

Promisi lineas ducere Philologiae, Historiae, et Philosophiae; quod feci modo non eodem. Philologia et Historia breuiter tractantur et historice tantum. Non docentur linguae, Grammatica, etc. sed datur illarum sciagraphia et historia: enarrantur partes Philologiae, et diuersa genera Historiae, illorumque argumenta: proponuntur regulae discendi, et obseruationes, quae pertinere possunt ad eas recte et vtiliter tractandas. Philosophiae autem protuli iustum quoddam compendium: non vniuersae quidem; sed trium illius partium, Logices, Metaphysices et Ethices. Et quae maxime necessaria de his puto, connexa ratione vera tradidi. Quae commentatio possit etiam pro corpusculo philosophiae haberi: cohaerent omnia, et ita tractantur, vt possit aliquis, qui ipse velit cogitare de his rebus, contentus esse hac philosophiae tractatione.

Cum a pluribus inde annis insolitum fuerit hoc genus praelectionum, quod nunc incipimus, prooemio opus esse videbatur.

PROOEMIVM

1 Augetur subinde rerum discendarum numerus.

Prima causa forte est, ipsum illud infinitum desiderium, sciendi in primis et discendi. Augeri volunt homines quod habent. Est quasi ignea vis animi nostri,


page 22, image: s022

quae semper vltra tendit nouam quaerens ardendi materiam. Accedit aemulatio. Qui recte natus est, studet superare alios: quod in equis etiam, et canibus, qui cursu se vincere inuicem student, quod in omnibus animalibus, obseruatur. Inprimis referendum hoc est inter prima naturae humanae. Hinc oritur studium nouitatis. Vult alius prae alio proserre aliquid noui; habere, in quo solus glorietur. Et si non possit inuenire bonum, inuenit malum. Philosophi, cum non possent inuenire nouam Philosophiam, innouarunt verba, eaque immutarunt.

2 Copia haec ne pauperes nos faciat, metus, certe cauendum est.

(* Inopem me copia fecit, in querelis Narcissi est apud Ouid. Metam. 3, 466. N.) Quo quis plura tractanda simul sumit, eo minus singula tractare recte et accurate potest. Pluribus intentus minor est ad singula sensus etc. Multa perfunctorie fieri necesse est. Hinc in omnibus aliquid, in toto nihil etc. Vas, licet alioquin capacissimum, mox impletur, si multa simul infundantur. Et habent etiam ingenia humana suum capiendi modum, suamque quasi mensuram. Capacitas mentis etiam maxima finita tamen. Porro in magna abundantia rerum difficilis est electio. Hinc coena dubia dicitur, vbi plura fercula simul afferuntur. (* Vid. in Praefat. epistola Segneri, cum nota. N.) Copia rerum igitur facit, vt aut dubitemus: aut desultorio animo transeamus mox ad alia, prioribus nondum perceptis concoctisque. Ergo eligendum est, in quo habites quasi, ct ponas ibi domicilium.

3 Linguis, quae veteribus cultae sunt, carere nondum potest eruditio paulo amplior.

Apparebit Graecis et Romanis litteris constare eruditionem paullo antiquiorem. Ea nondum nos carere


page 23, image: s023

posse vel Bibliothecae praeiudicium faciunt. Intrate modo nostram, et videte, quot ibi libri sint Latini pro vno, qui scriptus sit lingua aliqua earum, quae hodie florent.

4 Latina lingua pluribus saeculis dominatum sola habebat.

Intellige plura saecula ab aetate nostra retro computata; et in Europa nostra. Nam alioqui Graeca antiquior, antiquissima Hebraica. A X circiter vsque ad XV. Sed tum erat barbaries. Nec plane obsoletum erat vel inauditum studium linguarum Graecae et Orientalium tempore Caroli M. et vno alteroque saeculo infra, quod nuper ostendit in Societate Scientiarum Hambergerus noster. (* v. Goetting. gel. Anz. 1757. p. 545 sqq. Syriacae autem linguae vbi illa aetate sit mentio, Hebraica fere, aut Rabbinica, intelligenda est. N.) Postea etiam fuerunt interdum vnus et alter, qui Graece et Hebraice scirent: sed rarissimi erant nantes in gurgite vasto. Eadem L. L. diu post floruit magis quam nunc. Puer adhuc versatus sum cum opisicibus, qui ex schola formulis latinis et colloquiis adeo vterentur.

5 Accessere Graeca et Hebraica.

Post renatas litteras per Io. Reuchlinum habitare in Germania coeperunt, vnde propagatae sunt etiam ad vicinos nostros: in Galliam vero Graeca duce Guil. Budaeo venit; quibus doctores fuere Graeci exules. Hodie additae sunt Arabica et Syriaca.

6 Tum patria, et plures Europaeae, quae eruditae dici iure possunt.

Perdiu locum suum obtinuit lingua Latina in iure, quin in concionibus adeo. Friderico II administrante imperium Romanum coeperunt interdum publica instrumenta Germanice scribi; sed raro. (* Quod factum est primum MCCXXXV in Moguntinis comitiis. Fidem


page 24, image: s024

huius rei nouis stabiliuit argumentis Io. Christoph, Gattererus in Commentatt. Societ. Reg. Goetting. per a. 1780. T. III. Huc inprimis pertinet Frid. Iac. Beyschlagii Collectio epistolarum, de epocha linguae Germanicae in constitutionibus Imperii publicis etc., Norimb. 1737. f: Vbi Gottfridus Gotwicensis Abbas, curate hanc in rem inquirens, a saeculo inde XII putat instrumenta priuata interdum Germanice fieri coepta esse; XIII vero exeunte publica quoque: Ita tamen, vt in rebus ad imperium pertinentibus lingua Latina principatum tenuerit adhuc sub Carolo IV, donec tandem Wenceslai, Sigismundi, et Alberti II aetatibus locum eius occuparit Germanica. Homilias vero lingua habitas esse patria ex decreto Synodi Moguntinae DCCCXLVII facto, ibidem ostenditur. Verum, non vsquequaque Latinum sermonem exulasse templis, certe postliminio eo rediisse, testis est Historia. Vid. ad §. 86. N.) Saeculo autem demum XVI inualuit patria lingua. Tum etiam Germanice vertebantur boni auctores antiqui. Mox contigit, vt vicini nostri sua lingua seriberent ea, quibus non possemus carere, et quae vellemus legere.

7 Rerum ipsarum augetur cognitio.

Quod inductione probatur n. 9.

8 Magis enim innotescit mundus, et singulae illius partes.

Non tantum ratione terrarum ante incognitarum, i. e. dimidii amplius orbis terrarum, aut regionum parum notarum. Nondum hic sermo est de America inuenta.

9. Hinc historiae omnis materia amplior, productior, difficilior.

Historia est, quidquid sensibus, auribus inprimis, et oculis, percipitur. Quae non modo aucta est ratione


page 25, image: s025

terrarum recens inuentarum; sed maxime eo, quod eae orbis nostri partes, quae diu fuerant notae, magis sunt inuestigatae. Ante saeculum XVI poterant omnia itineraria vno iusto volumine comprehendi, summum vno alteroque. Nunc collectiones habemus maximas ab Anglis, Gallis, Belgis et Germanis, factas. Idem factum est circa tria naturae regna, quae vocantur, minerale, vegetabile, animale. Qui vult sciagraphiam naturae videre, adeat John Hill's General Natural History, Vol. I History of Fossils, Lond. 1748. f. II of Plants, ib. 1751. III of Animals, ib. 1753. vbi classes fecit, et per partes tractat haec regna. Huc pertinent Io. Christ. Richteri Museum, continens Fossilia, Animalia, Vegetabilia etc., Lips. 1743. f. Mich. Mercati Metallotheca, Romae 1719. f. (* L' Oryctologie, qui traite des Terres, des Pierres, des Metaux, des Mineraux, et autres Fossiles. P. I-III, Paris 1755. 4. N.) In Botanicis habemus Io. Franc. Seguierii Bibliothecam botanicam, Hagae 1740. 4. vbi iusto volumine exhibentur modo tituli librorum ad hanc scientiam spectantium. (* Plenior est Alb. Halleri Bibliotheca botanica, qua scripta ad rem herbariam facientia a rerum initiis recensentur Tomis II, Tiguri 1771. seq. 4. N.) De animalibus IV Voll. f. exposuit Conr. Gesnerus. Multo copiosior est in eodem argumento Aldrovandus, qui hoc egit X Voll. f., quae contracta dedit Ionstonus. Quot libris materiam dederunt singula genera animalium? Sunt v. c. peculiares de auibus scriptores. Quin habemus singulos libros de serpentibus, de talpis, etc. Roeselius egregie meritus est de ranis, Norimb. 1758. f. Trembley innotuit libro de polypis, qui, cum medium quasi sint inter animalia et plantas, nouam eruditionis partem constituerunt. De solo homine quot scripta sunt volumina diuerso respectu? Albinus in praefatione obseruationum anatomicarum studium suum enarrans affirmat, se in tabulas anatomicas conficiendas consumsisse XXIV millia florenorum Belgicorum. Singula membra dederunt occasionem libris singulis. Zinnio


page 26, image: s026

immortalitatem peperit humanus oculus. Apud Hallerum vidi magnas bibliothecas anatomicas. (* Auctores enarrat eiusdem Bibliotheca anatomica, quam Tiguri 1777. II Tomis 4 condidit. N.) Quae Scientia per aliquot saecula ita creuit, vt, cum omnia, quae ab initio per bis mille annos hanc in rem scripta sunt, effecerint forte vnum volumen, nunc efficiant plus centum. Adde physiologias, de arte obstetricandi scripta, etc. Porro totae bibliothecae extant de sanitate, de morbis, de eorum curatione, de Chirurgia etc. (* Vid. Halleri Bibliotheca Chirurgica Tiguri 1775. II Tom. 4. et Eiusdem Bibliotheca medicinae practicae ib. 1777. II Tom. 4. N.) Quid de historia dicam? De illa mox videbimus: cogitate nunc modo XLV maximi ordinis volumina scriptorum rerum Italicarum in vna collectione. (* De qua plura n. 527. N.) Le Long bibliothecam historiae Gallicae conscripsit, vbi libri tautum indicantur. (* Paris 1719. f. Ab eo vero tempore quantus extitit historicorum in Gallia numerus! Insigniter etiam amplificatur historia omnis generis linguarum peregrinarum cultu. Sic Al. Dow ex scriptoribus Persicis egregie historiam illustrauit Hindostanicam. Sic reliquus Oriens magis magisque nobis innotescit, quo maior vis librorum prouenit Arabicorum et Syriacorum; qui lumen de suo lumine non raro rebus quoque Christianis accendunt. Ita emergit paulatim ex tenebris suis, vt hac potissimum vtar, Homeritarum historia et persecutio etc. N.)

10 Phaenomena plura subinde obseruantur, et rediguntur sub formulam s. legem artium.

Sic terrae ille motus, ortus apud Vlyssiponenses, propagatusque curua linea per totum terrarum orbem, quot libris obseruationum, quot disceptationibus dedit ansam! Quot sunt excogitata, relata, refutata, systemata! Eruptiones Vesuuii quoties fiunt, solent parere nouos libros. Detecta est noua vrbs, quae, per easdem


page 27, image: s027

obruta sub Tito Vespasiano, nunc suis e ruinis, tanquam ab inferis, emergens, forte plus centum libris occasionem dedit. (* Recensum plerorumque P. Schaffshausen agit in Fabricii bibliographia antiquaria C. III. §. X. p. 105. Gesnerianum programma illud, in quo a. 1747 certa spe multa ominatus est, quae laetus euentus comprobauit, exhibent quoque Vicennalia Brixiensia A. M. Quirini Goettingae celebrata 1748. p. 29. De re autem libraria Herculanensi idem simili occasione disseruit 1756. Memorabilis quoque est Io. Winckelmanni de inuentis Herculanensibus ad Comitem Ill. de Brühl epistola Germanica, Dresdae 1762. Sed omnino euoluantur Henr. Matth. Aug. Crameri Nachrichten zur Geschichte der Herculanischen Entdeckungen cet. Halae 1773. 8. N.) Carolus, Rex nunc Hispaniae, tunc Siciliae, singula accurate describenda viris mandauit idoneis. (* Quorum studio, Regiae autem munificentiae, debentur Le Pitture antiche d' Ercolano e Contorni con qualche spiegazione, rel. Neapoli 1757. charta max. Successere eiusdem splendoris volumina II, III, IV et V picturas exhibentia et ipsa: Vol. VI et VII De' Bronzi di Ercolano e Contorni incisi con qualche spiegazione. Tomo primo Busti Neapoli 1767. f. Tomo secondo Statue ib. 1771. f., et pluribus liberalis suppetit materies. N.) Quot de Chymicis experimentis volumina habemus! Quot de agricultura per aliquot annos scripta sunt ab Gallis et Suecis! Quantum ea res dedit obseruationum! quantum disputationum!

11 Geometria amplificata notabilibus incrementis.

Geometriae tenuissimae origines in Aegypto, vnde nomen haesit, vt Europae, Asiae, Africae: (* V. Voss. de Scient. Mathem. 13, 2. et Montf. Annal. Gr. p. 311. et hic n. 674. N.): quum hodie terrarum dimensio proprie dicta magnae huius artis modo pars sit minutissima, et quam homo non plane plumbeus, rusticus v. c., possit doceri intra paucas hebdomadas. Proprie autem ad


page 28, image: s028

Geometriam refertur, quidquid metiri aut numerare fas est. Quot libros habemus de singulis generibus rerum mensurabilium! Quot peperit lis Newtonum inter Leibnitiumque de calculo differentiali, de fluxionibus etc.! Optica est Geometria accommodata ad oculum, diuiditurque in Opticam, Catoptricam, et Dioptricam. Geometria eadem adhibita est ad Architecturam vtramque, cum civilem, tum militarem: ad motum corporum: ad motum animalium in specie; de quo est insignis liber Borelli. Pyxis magnetica nauigationibus nouis dedit occasionem. Aëra metiri didicimus; qui honor debetur Wolffio nostro, qui primus dedit Aërometriam, cuius ope grauitas et leuitas, calor et frigus, cognoscitur. (* Photometriam, quae de mensura ac gradibus luminis, colorum, et vmbrae exponit, debemus I. H. Lamberto, Aug. Vindel. 1760. 8. N.) Quin res incertissimae adeo sub regulas redactae sunt, vt sortis inconstantia. (* De mensura sortis commentatio est Dan. Bernoulli in Comment. Petrop. T. V. N.) Lotteria, quam dicunt, ad subtilissimam rationem et regulam geometricam reuocata est. Coniectandi artem legibus constrinxit Hermannus. (* Ars coniectandi iam studio Iac. Bernoulli vulgata est Bas. 1713. 4. quam prouinciam ceperat C. G. Froemmichen, cuius liber, über die Lehre des Wahrscheinlichen und den politischen Gebrauch derselben, Braunschw. 1773. 4, operis prodromus est maioris. Sed hic quidem Aiax in spongiam incubuisse videtur, et post obitum auctoris vix erit quod speremus. Plura infra ad n. 1114. N.) Quibus tamen in rebus fatentur ipsi auctores non esse magnam certitudinem, sed probabilitatem modo. Velut XX sortes qui habet, ille naturaliter in spe maximi lucri esse potest maiori, quam qui vnam. Et saepissime tamen accidit, vt pauperculus aliquis sorte sua dimidia plus lucretur, quam ille XX.

12 Noua genera inuenta, nouis corporibus et non-corporibus applicata.



page 29, image: s029

Noua genera, vt illae infinitorum, item fluxionum methodi, de quibus disceptarunt hinc Leibnitii hinc Newtoni amici: pyrobolia, (Bombenwerfen etc.) phoronomia, (* in leges motus inquirens, velut Iac. Hermanni Phoronomia, s. de viribus et motibus corporum solidorum et fluidorum, Amstel. 1716. 4. N.) ars nauigandi, et reliqua, ex parte iam antecedenti paragrapho praecepta. Quid quod? ipsum animum nostrum mensurae subiicere voluerunt, et Psychometriam qui daret inuentus est, Chr. Albr. Koerber, Halensis, Versuch einer Ausmessung menschlicher Seelen und aller einfachen endlichen Dinge, Halae 1746. Verum haec est labes nostri saeculi, quod traduxerunt Geometriam ad res, quae non tractari possunt geometrice. Mihi certe persuasum est, eos, qui volunt animas metiri, non posse metiri corpora.

13 In Philologia et Philosophia opiniones novae cognoscendae, perpendendae, vt vel assumantur vel reiiciantur.

Auctores antiqui fere omnes, per aliquot saecula, sunt non ornati modo, sed etiam onerati variis lectionibus et commentariis. Liuius vnius tantum voluminis, aut trium paruorum, VII magna volumina editionis Drackenborchianae: Virgilius IV Volumina quartae formae constituit, etc. Ab aliquot inde annis in Belgio variis observationibus augeri coeperunt libri pertinentes ad linguam Graecam et Grammaticam, qui agunt de Soloecismis, de vocibus Atticis etc., vt Moeris, Thomas Magister, Ammonius, Timaeus, qui dedit lexicon vocum Platonicarum. Hesychius, alias vnum volumen, nunc II spissa in f. complet. Gruteri Lampas VII Voluminibus formae octuplicatae crassis Criticorum obseruationes complexa est. Cui Miscellaneae Obseruationes in Auctores veteres et recentiores XIV Voluminum successerunt. In philosophia librorum possunt nouorum instrui totae bibliothecae. Bibliotheca philosophica Lippeniana sub finem


page 30, image: s030

superioris saeculi scripta posset nunc augeri altero volumine. Sola philosophia Leibnitio-Wolffiana, cuius potuit historia scribi a Ludouico, implet bibliothecam. Qui igitur vult Philologus et Philosophus data opera esse, debet is certe notitiam habere horum librorum, scire historiam, cognitas habere opiniones nouas, easque diiudicare.

14 Haec vim habent ad reliqua etiam studia: hinc enim Theologiae,

Philologia augetur etiam circa alias scientias; et per philologiam auctam augentur etiam Theologia, Iurisprudentia et Medicina. In Theologia nunc magis necessaria est critica ars. Ecclesiastica historia infinitum quantum creuit. Documento esse possunt Baroniani annales continuati, quibus se opposuerunt nostri et Reformati. Huc pertinent theologia patristica, Concilia, quorum Collectio Parisiensis vel sola XXXVIII maximi ordinis volumina continet; neque tamen omnia complectitur. Philologia Theologica quam aucta sit praeter complures alios testari possunt Wolfiani illi libri (* cum supplementis Koecherianis, N.) Lightfooti et Schoetgenii horae Talmudicae, (* N. T. editio Wetsteniana, Veteris Kennicotiane, magno apparatu tandem profligata, in codicem sacram tot commentarii, critici inprimis ac philologici, et quod cum maxime feruet ex Hebraica in patrias linguas sacros libros vertendi studium, quod accendit Goettinga. N.) Quae disputata sunt partim ab inimicis religicnis, partim contra eos, multorum sunt voluminum, quae magna incrementa dederunt Theologiae polemicae. Cuius et pars sunt controuersiae Terministicae, Pietisticae, nunc Schubertianae, et aliae.

15 Iurisprudentiae,

Maiores nostri iure poterant contenti esse ciuili, s. Romano, quod Pandectae continent. Hodie accessit ius Germanicum, quod regnat, adeo vt ius Romanum tum


page 31, image: s031

demum locum habeat, vbi desinit Germanicum, quod ipsum tamen colligi debet ex diuersis fontibus. Quumque intelligerent homines, certas regiones et ciuitates peculiaribus tractari debere legibus et iuribus, inde enatum est ius Statutarium. Ius inter ordines Imperii et Imperatores, inter ciues et magistratus, vocatur Publicum, et latissime patet.

16 Medicinae campi amplificati sunt.

Cui humani corporis et herbarum diligentior cognitio incrementa dederunt infinita.

17 Contra tempora contractiora sunt: pauciores singulorum dierum horas impendere hodie moris est: iuniores veniunt in Academias: breuioribus spatiis morantur: magis ad forum quisque suum festinant.

Rollinus (* L. 1, c. 2. Artic. 1. N.) eius libri, in quo instruit docentes et discentes bonas litteras, narrat, olim proceres pueros hora V matutina cum libris sub ala scholam frequentasse. Meo tempore, Ienae, vbi ante L annos liberalibus artibus studui, ab hora inde V aut VI, hieme VII, scholae haberi solebant. Quod quam minime sit ex huius saeculi more, testabatur confessio Professoris cuiusdam, qui dicebat: se collegia publica semper assignare horae VII. tunc enim certissime venire neminem. Alias erat quinquennium spatium iustum; nunc triennium: et ne hoc quidem possunt omnes absoluere. Hinc etiam Io. Sturmius et Io. Gerhardus in methodo studii theologici dederunt sua consilia in quinque annos, et, quid in quemque annum discendum sit, docuerunt. Olim per totum diem audiebant doctores: quod nunc dissuadent quidam, ne obruant se iuuenes. Hodie duae horaedicantur th=| sqermopos1i/a|; dum veniant ciniflones, dum calefiant calamistri, dum crispentur crines, abeunt horae. Vesperi post IV aut V libris operam dare multi


page 32, image: s032

interpretantur iniuriam. Lucubrationes sunt contemtae. Si vnquam, nunc certe, valet illud Hippocratis: *o( bi/os2 braxu\s2, h( de\ te/xnh makrh/. Obiicitur: Bonum quod mox veniunt in academiam. Sed (* Responsio eius ad latus eius, i. e. in promtu est. Hoc sibi vult: venire pueros, pueros abire, pueros manere semper. N.)

18 Optabile ergo videtur, vt mature moneantur adolescentes Academica stadia ingressi, quid sit, et quantum sit, quod discendum proponitur:

Hodie tanto magis opus est, vbi quidam sui lucri et honoris studio extenuant alia, volunt soli Philosophiae, sed ne omni quidem, verum Logicae et Metaphysicae, operam dari, quibus deinde clauibus vtantur iuuenes ad reliqua. Qui mature nouit, quantum sibi sit propositum, matnre se parat ad enitendum, parcit tempori etc.

19 vt vel, si omnia placeant, tanto maiori studio, tanto meliori ordine, compendio tanto prudentiore, rem gerant;

20 vel, si impares se sentiant vniuersis, admirentur illos, qui omnia vel pleraque complexi sunt, ipsi modeste prudenterque, quae sunt maxime sibi necessaria, eligant,

Sunt paucissimi quidem, sed sunt tamen interdum, qui adeo ignei sint, vt vix possint satiari discendo, et qui apti sint ad omnia. His igitur sunt varia obiicienda, ne igniculi illi euagentur, et incidant in mala. Talia ingenia fuerunt, vt ne de aliis dicam, Conringius, qui fuit Theologus eximius, qui res contra Pontificios felicissime gessit, qui consultus est in rebus maximi momenti a maximis Theologis. Doctor fuit iuris praeclarissimus. Omne ius Germanicum ei debemus. Ius publicum tractauit praeclare. Qui idem et fuit insignis


page 33, image: s033

medicus. Leibnitius fuit Mathematicus summus, Physicus experientissimus, Theologus, Historicus praeclarus, (* Philosophiae, quae nunc per Europam regnat, pater, poëta, etc. N.) Rara tamen sors est talium ingeniorum, et nisi adsit prudentia, vagantur facile extra lineas, et summa imis miscent. Ipse accusatur a quibusdam Leibnitius etc. Plerisque autem satis esse debet vnum recte discere: sed illud vnum multa iam complectitur. Theologia, Ius, Medicina, Philosophia, sunt illa quidem nomina paucarum literarum; sed infinita illis continentur. Et si volunt illud vnum suum recte agere, debent certe reliquorum habere notitiam. Nam vt virtus vna est, ita etiam vna est doctrina et eruditio, vt iam Cicero docuit (* de Orat. III, 5 et 6 Platonem secutus: Est etiam illa Platonis vera --- vox, omnem doctrinam harum ingenuarum et humanarum artium, vno quodam societatis vinculo contineri. Vbi enim perspecta vis est rationis eius, qua causae rerum atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium quasi consensus doctrinarum concentusque reperitur. N.) Haec autem virtus, haec eruditio vna, varias habet vias, in varios diffunditur ramos; gustum igitur certe reliquorum debet habere. Pluribus autem propositis, et nexu, quem habent, demonstrato, facilior est electio.

21 et, qua via eundum sit, ab idoneis auctoribus cognoscant.

Quod hic inprimis agetur in hoc ipso libello. Methodus est compendium, via breuior, cui oppositae sunt ambages. Potest enim in eundem locum diuersis admodum viis perueniri, v. c. Hanoueram qui vult petere, potest eo peruenire etiam per Mühlhusam, Gotham et Westphaliam, arcu facto dimidio. Est quidam nexus omnium discendorum, hoc inspecto rectius ordinari possunt singula, et videri, quorsum quidque prosit.

22 Differt institutum hoc ab eorum consilio, qui singulas doctrinae partes libellis propriis


page 34, image: s034

exposuerunt, cuius consilii auctores apud Graecos Aristoteles, Theophrastus,

Antiquum est, doctrinam, quae vna est, per partes considerare: non vero mox ab initio hoc factum est. Primi scriptores, poëtae, Herodotus, caeteri, non fecere systemata artium, sed ostendere se multa scire. Hoc demum tentatum est ab Aristotele et Theophrasto. Ne Plato quidem systema habet. Sed Aristoteles primus dedit Dialecticen in organo suo, et Metaphysicam: quibus in libris non continetur vsus linguae aut rationis; nam vsus rationis et eloquentiae antiquior est Logica et Rhetorica. Syllogismos fecerunt sine dubio Adami et Euae pueri, quum nondum essent literae; quum nondum esset vox, quae designaret Syllogismum. Sic nostri pueri sine philosophia saepe melius et rectius argumentantur ipsis philosophis. Summi oratores, Demosthenes, Pericles, extiterunt, antequam esset Rhetorica. Et poetae fuerunt, quum nondum esset ars poetica. Sicut prudentia practica antiquior est arte politica. Sed systemata nata sunt ex obseruatione artificum. Attenderunt, observarunt homines; quid agunt Demosthenes, Pericles, quod tam facile flectunt circumstantes? (* Conf. Quinctil. Instit. Orat. 3, 2. N.) Linguae ante Grammaticam extiterunt. Vernaculam linguam discunt infantes sine Grammatica. Sed postea ex obseruatione artificis facta est ars: quae est obseruatio earum rerum, quibus vtuntur homines in loquendo, ratiocinando etc. Sic Aristoteles principia philosophiae dedit rationalis, naturalis, moralis, Politices, Rhetorices, Poesis. (* Cuius vestigia magnus discipulus premens et ipse Metaphysica reliquit, quorum ad nos venit tantum particula. Dialectica vero, Rhetorica, Politica, plane periere. N.)

23 apud Romanos Cicero, Varro, Celsus:

Romani vt eloquentiam et rhetoricam exercuere, ita virtutem et ethicam etc. Graecis deinde magistris vsi.


page 35, image: s035

Itaque apud Romanos longe ante Ciceronem fuerunt multi docti, sed qui ante eum nihil de Rhetorica scripserunt. Certe illius libri primi sunt, qui ex honore aetatem tulerunt. Et tamen hi ipsi Ciceronis et Quinctiliani libri ad vilissimos libros rhetoricos, qui hodie in scholis tractantur, si ars spectetur et ordo, prosecto nihil sunt. Res circa litteras perinde se habet, ac si quis vellet nunc librum scribere de arte sutoria. Diu facti sunt pulcherrimi calcei ante, quam venit alicui in mentem hac de arte scribere. Et si quis vellet ex libro demum artem discere, ille profecto serus esset artis futurus, et malus sutor. Orator aliquis interrogatus de sigura quadam, an haberet cam in orationibus suis? quid sit tibi, respondit, xh=ma et no/hma, nescio: Sed hoc tibi spondeo; si est bonum quiddam, inuenies in meis orationibus. (* Quinctil. Instit. 2, 11. N.) Varro Polyhistor, cuius nomen antonomasia, de re rustica dedit systema. In IV de Anologia libris composuit Grammaticam; reliqua, quae dedit, systemata perierunt, nec sunt seruata. Idem Celsus, qui in Medicinam commentatus est, scripsit etiam de philosophia, de eloquentia, de re militari et rustica. Quinct. 12, 11. 24. Sed hos perire libros passi sunt homines. Igitur antiqua sunt compendia; sed non ita, vt origo scientiarum inde repetatur. Hae enim ante illa diu extiterunt.

24 et eorum, qui sub inualescentem paulatim barbariem breues rerum discendarum omnium comprehensiones dedere, vt Martianus Capella, Boëthius, Isidorus Hispalensis,

Capella medio saeculo V Satiram scripsit de nuptiis Philologiae et Mercurii libris II, quae laudem continet eruditionis vniuersae. Libri singulares agunt de VII artibus liberalibus, quae his continentur versiculis:

Gram loquitur; Dia vera docet; Rhe verba ministrat; Mus canit; Ar numerat; Geo ponderat; Ast colit astra.



page 36, image: s036

(V. Tzetz. Chil. XI, 377.) Stilus, quo vtitur, iam ad barbariem vergit. Affectat eruditionem; nimis vult esse ornatus; de artibus vero multa egregie disputat, quas tanquam Deas introducit, et personas suas artes docentes. Anic. Manl. Torq. Seuerinus Boëthius S. VI in aula Theodorici regis Gothorum excelluit. Eius Consolatio Philosophiae versatur in omnium elegantium hominum manibus. Sed praeter hanc, et pluscula ex Aristotele versa et explicata, dedit etiam compendia Arithmeticae, Geometriae, Musicae, artiumque reliquarum, quae omnia sunt quantiuis pretii. Multa affert ex antiquis, vt Aristotele, aliis. Multa legit scripta, quae nunc plane perierunt. S. VII Isidorus Hispalensis, quae vrbs hodie dicitur Sevilla, dedit libros XX Originum, quas etiam Etymologias vocat, in quibus, dum exponit nomina rerum, res simul ipsas tractat, et quidquid tum sciebatur. Accedat M. Aur. Cassiodorus Senator de septem disciplinis.

25 et in media barbarie Bartholomaeus Anglicus:

Bartholomaeus Anglicus de Glanuilla, s. Glannovillanus ex Comitibus Sudouolciis s. Suffolcianis, vulgo Suffolck, qui hodienum florent, Ordinis fratrum Minorum Monachus, illustrauit Saec. XIV, reliquitque inter alia libros XIX de proprietatibus rerum, qui continent, quidquid tum sciebatur. (* Memorabilis liber quum rarus sit et parum cognitus, operae esse putaui argumentum breuiter persequi. L. I capitibus 21 agit de Deo: II de Angelis c. 20: III de anima rationali c. 24: IV de substantia corporea c. 11: V de membris corporis c. 66: VI de aetatibus c. 29: VII de infirmitatibus (et earum remediis) c. 70: VIII de mundo et corporibus caelestibus c. 45: IX de tempore et partibus temporis c. 33: X de materia et forma c. 9: XI de aëre et passionibus eius c. 16: XII de auibus c. 38: XIII de aqua et eius ornatu c. 26: XIV de terra et eius partibus c. 56: XV de prouinciis c. 175: XVI de gemmis c. 104: XVII de plantis c. 197: XVIII de animalibus c. 115: XIX de rerum accidentibus; de coloribus,


page 37, image: s037

odoribus, saporibus et liquoribus; de numero, pondere, et mensura; de musica c. 146. Instituti, quod seruarit, rationem ipse in Epilogo his reddit verbis: Parum vel nihil de meo apposui: Sed simpliciter Sanctorum verba, et Philosophorum dicta pariter et commenta veritate praeuia, sum secutus. Est compilatio scriptorum omnis generis, etiam Arabicorum. N.) Ante hunc saeculo prior vixit Albertus Magnus, (proprium nomen est, nam vocabatur Germanice Gross, ) Episcopus Ratisbonensis, qui mortuus est Coloniae 1280 aetatis 80. Cuius extant XXI Volumina maximi ordinis, quae tamen ita rara sunt, vt videantur omnia monasteriis conclusa teneri. Paulo post, aut circa idem circiter tempus, Raymundus Lullius, qui obiit 1315, extitit auctor nouae artis, quae ab eo Lullistica dicitur, quam inprimis ornauit et excoluit Gregorius Tholosanus, in libro, cuius titulus est, Ars mirabilis. Vide pluribus Morh. Polyhist. I, II. 5. Lullius itaque excogitauit varios ordines rerum, et in tabellas redegit, notauitque characteribus peculiaribus quidquid discendum proponitur, v. c. de Deo, etc. Dilatauit hanc artem Petrus Morestellus in libro, Encyclopaedia s. artificiosa ratio et via circularis ad artem magnam et mirabilem Raym. Lullii, Lugd. 1646. 8. Sed hi homines, quantum libris suis et arte sua addunt memoriae facultati, tantum derogant iudicio. Ergo illam artem merito contemserunt complures viri praestantissimi. Verum quidem est: multum et magnum est, quod isti docuerunt; disputare de rebus, quas aliquis nunquam didicit, quasque ignorat: sed id ipsum est stultissimum.

26 et qui renascentibus literis vel accusabant naeuos disciplinarum, vt Henr. Cornelius Agrippa:

Agrippae, Coloniae 1486 ex gente generosa de Nettesheim orti, de Incertitudine et vanitate omnium scientiarum et artium liber est ille quidem Satira: sed simul ab initio principia et summas artium recenset, et his, qui cum iudicio legunt, potest admodum vtilis esse. Est ille


page 38, image: s038

vir referendus inter testes veritatis et religionis reformatores. Non discessit ille quidem a Romanis: sed libere inuectus est in vitia Monachorum et corruptelas Cleri. In primis editionibus sunt quaedam liberiora. Possideo editionem anni 1532. 8. Basil., quae nondum castigata est. Verum, quum in Indice librorum prohibitorum et expurgandorum damnarentur multa loca, sunt ea postea omissa.

27 vel simul, vt emendandae essentartes, ostendebant, vt Io. Ludou. Viues:

Fuit et hic doctor publicus: Imp. Caroli V per aliquod tempus praeceptor: docuit deinde in Academia Louaniensi: mortuus est Brugae 1540. Hic referendus est inter restauratores literarum vel praecipuos. Eius libri XX de disciplinis eodem, quo Agrippae liber, prodierunt anno 1532. 8. Diuisi sunt in III Tomos. I agit de corruptelis Grammaticae, Dialecticae, Rhetoricae, Medicinae, Artium Mathematicarum, Ethicae, Iurisprudentiae: II de tradendis disciplinis: III tractat Philosophiam rationalem, Dialecticen et Metaphysicam, etc. Dum ostendit corruptelas scientiarum, dedit simul commodiorem breuioremque ad eas discendas viam.

28 et qui ab eo inde tempore systemata, cyclopaedias, encyclopaedias disciplinarum atque artium dedere, vt Ioach. Fortius Ringelbergius, vt Pe. Ramus, Io. Henr. Alstedius etc.

Systema, q. d. Constitutio, est proprie musica vox; significatque descriptionem et ordinationem sonorum tonorumque, vt existat harmonia. Sic Organum musicum est systema s. corpus compositum ex diuersissimis rebus et tibiis, sed relationem ad se habentibus inuicem, ad constituendum vnum aliquod perfectum. Systemata itaque h. l. sunt Complexiones doctrinae omnis, (* Consensus literarum concentusque, Cic. de Orat. III, 6. N.)


page 39, image: s039

*ku/klos2 est Circulus, quae figura est simplicissima et perfectissima simul: Nam incipi potest vbique in illa, et vbique cohaeret. Cyclopaedia itaque significat, omnem doctrinarum scientiam inter se cohaerere. Encyclopaedia est institutio in illo circulo. (* Vt efficiatur orbis ille doctrinae, quam Graeci e)gku/klion paidei/an vocant. Quinct. 1, 10. 1. N.) Ringelbergius, Mathematicus insignis linguarumque scientissimus, qui totum fere Homerum memoria tenebat, obiit 1536: scripsit plura, quae iunctim excusa sunt aliquoties hoc titulo: Ioach. Fortii Ringelbergii Andouerpiani lucubrationes, vel potius absolutissima kuklopaidei/a: nempe liber de ratione studii, vtriusque linguae Grammatice, Dialectice, Rhetorice, Mathematice, et sublimioris philosophiae multa etc. Bas. 1541. 8. De ratione studii libellum separatim ab aliis edidit Th. Erpenius Lugd. Bat. 1622. 12, qui non modo vere aureum in titulo vocat: sed illi se debere praedicat quodammodo eruditionem suam. Hodie liber rarus ille quidem, sed vtilis, dignus certe, qui conseruetur. Hic vir amabat linguam Latinam, vt stulti amatores suam puellam, quam isti non hominem, sed Deam, putant. Nam quum omnem, quae tum docebatur, philosophiam didicisset, et in popularibus quoque artibus iam magna fecisset operae pretia, in libro laudato p. 82, (* Bas. 48. N.) postremo, inquit, animum adiunxi ad curam Latine ac polite scribendi, cuius gloria inter humanos conatus omnes summum tenere locum videtur. In hac finire vitam decreui. (* Plura in eandem sententiam dicta videri possunt p. 63. conf. et Gesn. praefatio ad Enchiridium suum p. V. N.) Sed hic est in doctissimo viro naeuus aliquis. Vellem omnes pueros ita cogitare ab anno inde aetatis X ad XIV vsque, donec scirent perfecte Latine; deinde, si haberent hoc praestantissimum instrumentum, hanc quasi clauem doctrinae, qua possunt sibi aditum parare ad infinita recondita, quo sine hac peruenire aliis non licet; tum per me iudicarent hisce de studiis, quidquid vellent. Ramus natus est 1515, occisus in nuptiis Parisiensibus 1572


page 40, image: s040

iussu capitalis sui inimici Iac. Carpentarii. Fuit peculiaris philosophiae auctor, et scriptor omnium scientiarum. Prodierunt Basileae 1559. f. illius Scholae in liberales artes, Grammaticam, Rhetoricam, Dialecticam, Physicam, Ethicam. (Mathesis separato opere tractatur.) Bellum propter eum ortum est. Aristotelici enim et Ramistae valde inter se digladiati sunt. Etiam hic in transitu Collegii Professor olim Gymnasii Aristotelicus alterum gladio interfecit Ramistam. Rideo, quoties lego apud Ciceronem homines de republica vt de literis contendere: Contra de literis contendunt tanquam de regno et regione maxima. Ramus inter alia hoc habebat, diuisiones in dixotomi/as2. Nunquam in tres aut plures partes diuidebat: semper in duas. Itaque huius libri titulus ex illius sententia malus erat. Ille dedisset forte Isagogen in Historiam et Philosophiam. Historiam autem subdiuisisset in proprie sic dictam et in Philologiam. Logicam quoque suam in duas diuiserat partes, Ideam nempe et Iudicium. quod est vel simplex, propositio, vel compositum, Syllogismus. Vnde ortum est prouerbium: Deest ipsi altera Petri. Hodie non magni momenti est legere illius opera; sed pertinet ad Polymathiam nosse illa. Alste dius fuit Professor in Gymnasio Herbornensi Nassouiorum. Eius Encyclopaedia prodiit Herbornae 1630. f. II Voll.: item Lugduni 1649. f. IV Tom. continetque quidquid tum discebatur. Omnes artes liberales, omnes philosophiae partes, mathesin, medicinam, Iurisprudentiam, Theologiam in eam retulit, et multa nouauit circa methodum. Haec inter libros adhuc laudatos est plenissima. Similis liber est De la Mothe le Vayer de l' Instruction du Dauphin. (* Vnmersam doctrinam libris comprehendit etiam Hieron. Cardanus, cuius opera omnia prodierunt Lugduni 1663. X Voll. f. T. I continet philologica, logica, moralia: II moralia quaedam et physica: III physica: IV arithmetica, geometrica, musica: V astronomica, astrologica, onirocritica: VI-IX medicinalia: X miscellanea ex fragmentis et


page 41, image: s041

paralipomenis, v. c. de arcanis aeternitatis tractatum; politicae s. moralium librum; elementa linguae graecae; de clarorum virorum vita et libris; et multa alia. N.)

29 In his sui generis opus Io. Christo. Wagenseilii Pera librorum iuuenilium.

Natus est Norimbergae 1633. Postquam intra VI annos totam fere Europam et partem Africae peragrauerat, factus est Altdorffii Professor iuris publici et LL. OO. Nam, quod mirum dictu est, fuit ille vir summus publici iuris doctor, et summus Rabbinista; in quo similis fuit Io. Seldeno, qui et ipse maximus in Anglia fuit Iurisconsultus, idemque linguae Hebraicae peritissimus. Vir erat sane doctissimus: sed interdum etiam singularis et sui iudicii. Hinc Norimbergae multa de illo narrantur adhuc ridicula: v. c. religioni habebat vngues recidere. Hinc potius calceos ad eos accommodabat, qui prominebant maxime. Quoties igitur in publico domum praeteriret angularem, homines ante, quam ipsum viderent, Wagenseilius venit, clamabant, iam calcei eius conspiciuntur. (*Tale quid accidit et rhetori illi nasuto, de quo epigramma Anthologiae graecae II, c. 13. ep. vlt. ) Hic provt ipse erat longe doctissimus, sic etiam liberos erudiuit fideliter optimis artibus. Filiam reliquit, Danielis Wilh. Molleri Prof. Altdorff. vxorem, linguarum Gr. Lat. et Hebr. peritissimam et ipsam; quam etiam Padua recepit in Academiam Recuperatorum. Hunc, de quo hic agitur, librum scripsit in gratiam filii sui, Altd. 1695. 8. VI. Voll. eumque diuisit in certa loculamenta. I agit de particulis Lat. sermonis; continet excerpta e classicis auctoribus, gnomas; praecipit de arte rhetorica et poetica, de copia verborum, de stilo: II Geographiae, est praestantissimum. Nam, quum multa in itineribus suis vidisset, indicat vbique, quid in vnaquaque vrbe sit memorabile. Namque nihil discere nisi nomina vrbium, onerat memoriam: et meminisse, quae vrbes ad flumen aliquod sitae sint, est nimis aridum. Sed si sumas v. c. Rhenum,


page 42, image: s042

incipiensque a Basilea notes ibi habitum esse concilium, quod hodienum est stimulus Pontisiciis; pergas deinde Argentoratum, obseruesque turrim ibi memorabilem, et ita porro Spiram, Wormatiam etc. hoc est iucundum, III habet mythologiam, praecognita historica, mnemonica (tabellas imperantium): IV historiam vniuersalem, nomenclaturam Principum Europae: V philosophiam, et in fine adduntur praecepta valetudinis et bonae mentis. Quod institutum laudandum est vel maxime. Et si hodie aliquis talem de sanitate corporis et mentis tuenda conficeret librum, hunc ego valde amarem: nam curandum est, ut sit mens sana in corpore sano. Iuuenal. (* Talis est Tissotianus, qui Germanice versus cum G. Sucheri Anleitung zur Gesundheit des Geistes Hamburgi 1768. 8. prodiit. N.) VI denique propinat profani diuinique iuris rudimenta. Generatim omnes Wagenseilii libri multa continent iucunda et vtilia. Eius liber von Erziehung eines Prinzen etc. infinita habet amoena. Non praestiterim equidem principem eo modo formatum euasurum esse doctum; multa quidem audiet lepida, quae obiter adspergit praeceptor, dum simulat se ludere cum principe, et de canibus aut militibus cum eo confabulatur; sed, vtrum profunde solideque doctus sit euasurus, haec est alia quaestio. Verum mihi est liber iucundissimus, et multas mihi perdidit vesperas, quia, quoties sumo illum, vix possum deponere de manibus.

30 Et qui in confiniis saeculi XVII et XVIII (abusi forte Pe. Laurenbergii exemplo) Pansophias promittebant, merito castigati ab aliis.

Pansophia nomen est valde inuidiosum, et parum ab insania remotum. Haec enim conuenit soli Deo. Quanquam primus, qui hunc libri titulum fecit, Laurenbergius, Medicus et Prof. Rostochiensis, vir amoeni ingenii, et qui dedit omnium fere disciplinarum compendia, inprimis Pansophiam, s. paediam philosophicam, h. e. instructionem generalem ad cognoscendum ambitum


page 43, image: s043

omnium disciplinarum, adiecta etiam illiberalium quarundam artium constitutione, non fuit valde superbus; sed excogitauit magnum splendidumque titulum, vt alliceret homines ad discendum. Fecit, quod faciunt caupones, qui suspendunt superba signa, quae inuitent hospites, vt Princeps haereditarius, Corona, Londinum. Conf. Gell. L. XX finis, quem Critici rectius putant esse prooemium sui libri, (*hinc in Gronouiana ed. non vltimum sed primum locum tenet, N.) vbi recensentur ambitiosi librorum tituli. Tales sunt multi Rabbinorum, e. g. [gap: Hebrew word(s)] (Sepher col bo) liber in quo omnia. (* Conf. Wolffii bibl. Heb. II, p. 1312. N.) Sic Gallus quidam nomine Eudes scripsit librum sub titulo, Homo vnius libri, s. L' Homme d' un Livre, on Bibliotheque entrere T. I-II. a Leide 1718, quem post L annos neque vidi, neque videre volui. (* Obsecutus scilicet dicto S. Augustini, Hominem vnius libri fuge, monentis. N.) Anno huius S. X quum venirem Ienam, promittebant vbique Collegia pansophica. Sed mox amiserunt suam fidem; inprimis postquam eos satis acriter castigauit Morhofius in Polyhist. T. I. p. 19, qui quidem et ipse splendidum fecit titulum; sed ille liber tuetur suum nomen: nam multa tractat. Hic itaque in contemtum adduxit hoc totum. Et sane stultum est, promittere dimidio anno omnem sapientiam. Facilius est praestare, quod nos hoc libello instituimus, docere, quid discendum sit.

31. Propius accedit ratio nostra ad eos, qui methodos studiorum praescripsere vel vniuersim, quorum collecti sunt in aliquot volumina libri:

Inter hos eminet Io. Sturmius, natus Sleidae ad Coloniam 1507, mortuus 1589, qui in condenda Academia Argentoratensi praeclara dedit consilia, vbi etiam aliquamdiu Professor fuit, et, inter alia multa, varias scripsit studiorum methodos, s. de institutione. Et quae scripsit ille in hanc rem in vno Germaniae angulo, illa iunctim recusa sunt in altero eius extremo. Nempe


page 44, image: s044

resp. Torunensis in Borussia recudendas curauit omnes illas methodos sub titulo Institutiones literariae cum in scholis inferioribus, tum Academicis. Torunii Borussorum. 1586. III Voll. 4. (* Conf. Morhof. Polyh. I, II. 2, 25. N.) Huius plures libros recudendos curauit Theologus Ienensis, Hallbauerus, quum adhuc esset eloquentiae Professor. Alios variorum de methodo studendi libros iunctim edidit Th. Crenius Lugd. Bat. 1696. 4. sub titulo de Philologia, studiis liberalis doctrinae; informatione et educatione literaria generosorum adolescentum --- tractatus, rel. (* Ad hoc faciunt Consilia et Methodi aureae studiorum optime instituendorum, praescripta studiosae iuuentuti a maximis in re literaria viris, --- quae collegit idem Roterod. 1692. 4, et de eruditione comparanda tractatus variorum, quos recensuit Lugd. Bat. 1699. 4. N.) Inprimis laudandus vel maxime est Caroli Rollini liber de la Maniere d' enseigner et d' etudier les belles lettres, qui constat IV Tomis. Liber est praestantissunus, quem vehementer amo, omnibusque commendo Gallice discere volentibus: nam dictionis summa est suauitas et elegantia, et rerum summa praestantia. Inprimis etiam vel eo nomine valde diligo Rollinum, quod vbique hoc egit non tantum, vt sapientiores redderet homines, verum etiam meliores. Docet, et emendat; et commendari meretur omnibus. Is eandem latitudinem argumenti habet quam hic libellus.

32 Vel artium singularum, cuius generis singularia exempla Isagoge Buddeana, Instructorium forense Lynckerianum, Conringiana in artem medicam introductio.

Singularia, i. eminentia. Isagoge Buddei in Theologiam orta est ex collegio, in quo promittebat historiam criticam Theologiae. Erat illud priuatissimum. Priuatissimis autem illius auditores intererant XL aut L:


page 45, image: s045

privata enim et publica frequentabant CCC et CCCC. Est illud immortale opus. Continet enim non historiam tantum et methodum Theologiae tractandae, sed apparatum etiam optimorum librorum ad omnes illius partes lautissimum, et super iis iudicia. Est simul Bibliotheca Theologica. Fuit autem dominus bibliothecae praestantissimae: neque credo librum in toto opere laudari vnum aut alterum, quem non ipse habuerit. Verbo, dedit in eo beatus vir polymathiae documenta excellentissima. Hinc profecto nescio, qui fieri potuerit, vt in quodam B. Moshemii nostri post eius mortem Germanice edito libro (* Kurze Anweisung, die Gottesgelahrheit vernünftig zu erlernen, Helmst. 1756. 8.) positum sit: Buddeanam Isagogen excerptam esse ex bibliotheca Theologica Lippeniana. Non potuit hoc dixisse Moshemius: alias non fuisset tam bonus vir, tam doctus, tam candidus, quam eum fuisse scimus. Et sane male meriti sunt de manibus B. V., qui haec typis imprimenda dederunt, aut non immutarunt. Interfui genesi quasi illius libri Buddeani, et, quomodo ortus sit, testis sum oculatus. Est sane caput artis (chef d' oeuvre). Lynckeri liber et ipse ortus est ex tali collegio, quod discipulis non modo magno didactro constitit; sed obligauit eos etiam iureiurando, vt ne communicare dicta et audita cum aliis, qui non interfuissent his mysteriis, vellent. Et tamen paulo post ipse typis imprimendum librum dedit, qui exhibet methodum studii iuris, et apparatum librarium. Eo tempore erat opus praestantissimum. Verum, quum non ita multo post immutata sit tota scena iuris; et nunc ius Germanicum et Publicum principatum teneat, hodie illud non amplius habere potest eum vsum, quem adhuc habet et habebit Buddeana Isagoge. Conringiana in vniuersam artem medicam, singulasque eius partes introductio, prodiit Helmst. 1654. 4. (* Supplementa dedit eius gener Guntherus Christoph. Schelhammerus Ienae et Kilon. 1688. vid. Morh. III, 7. 1. 1. et supplem. p. 130.


page 46, image: s046

N.) Liber fuit suo tempore praestantissimus, et hodie post tanta medicinae incrementa talis desideratur non minus quam Lynckeriano similis. (* Forte non recordatus est H. Boerhaaue Methodum studii medici, editam ab A. Hallero Amstel. 1751. II Voll. 4., qua satisfactum desiderio huic esse videtur. Ita esse postea ipse agnouit. Sic enim in adnotatis: "Quin Hallerianus Commentarius in Boerhaavianam methodum. " N.) Diuersi sunt libri, qui modo historiam habent etc.

33 Nihil similius nostro, quam consilium Frid. Wilh. Bierlingii, cuius lineamenta methodi studiorum ad expeditius discendas literas elegantiores, philosophiam et historiam, valde probauit, et hinc inde emendauit Leibnitius.

Fuit Prof. in Acad. Rinteliensi, obiit 1711, quo anno et ibidem libellus commemoratus prodiit. Erat is vir valde doctus, prudens, disertus, peritus multarum rerum, et summus Leibnitii amicus, quem in consilium adhibuit, quum scriberet hunc libellum. Est inter epistolas Leibnitianas, quas iunctim edidit B. Kortholdus, qui in hac ipsa domo docuit, vna, in qua deliberatur de illo instituto. Vol. IV. p. 32. sqq. Quae non omnibus placent, sunt Thomasiana etc.

34 Ego quoque huic meo libello praelusisse videri possum in institutionibus rei scholasticae, quo libro perfectum praeceptorem informare studui: quo minus defugere mihi modo licet hanc prouinciam, nisi forte quadraginta ipsi anni, quibus hoc agere perrexi, de facultate, quae tum erat, aliquid detraxere.

Debemus hoc nos doctores vobis, iucundissimi Commilitones, et debetis hoc nobis condonare, si interdum de rebus nostris et de opinionibus quaedam dicimus, quibus, more medicorum


page 47, image: s047

circumforaneorum, qui valde praedicant sua medicamenta, vobis fidem aliquam de nobis faciamus, vt nobis eo facilius credatis. Ante hos XL annos quum in Academia Ienensi essem in contubernio b. Buddei, id ille agebat, vt institueret domi suae collegium eorum hominum, qui se pararent ad docendum. Nam, quum singulis annis quadragies aut quinquagies peterentur ab eo praeceptores vel publici vel priuati, vt hominibus posset eo melius commodare, cepit hoc consilii: et, quum me putaret idoneum, qui eos instruerem ad docendum, mihi commisit illum librum scribendum, et aliquot vesperas, quas plernmque cum eo iucunde in eius horto consumebam, super ea re eodem in horto mecum consilia communicauit. Sed ante, quam conficeretur liber, euocatus alio sum ad docendum; vt adeo exercere id cogerer, quod volebam alios docere. Edidi vero paulo post librum, qui cum gratiis et amore multorum acceptus est, neque multa valde reprehensa sunt, nisi hoc vnum, quod nimis multa ab bono doctore requisiuisse viderer. Verum in talibus spectatur perfectio. Sic Cicero, Quinctilianus, ceteri, finxerunt oratorem omnibus numeris absolutissimum. Nam, qui paruum sibi proponit, no hoc quidem assequitur. Qui vult proficere, ille proponere sibi debet summa quaeuis: et tamen deinde in secundis ac tertiis consistere est laudabile. (* Cic. Orator c. 1. sq. N.) Tales libri ideam habent, ad quam contendere par est, etiamsi forte non peruenias: sperandum est, te posse peruenire, ne cum spe abiiciatur studium, quod semper prodest. Non puto interim imminutum esse illum, quem tum praedicabant quidam in me homines, ingenii vigorem; neque me multa dedidicisse. Et si etiam ita se res habeat, praeclare tamen agitur cum senibus, quod non sentio. Fallar etiam: iucundum est, non sentire, me falli; sed putare, seniorem nunc non indoctiorem, non stupidiorem esse, quam iuuenem tunc. A perfecto Rectore scholae illud potest exspectari, vt consilio suo iuuare possit adolescentes


page 48, image: s048

ingeniosos et doctrinae cupidos, quibus rebus operam dare debeant, vt paratiores ad Academica studia quaecunque accedant: ea vero, quae hic proponuntur, etiam in maioribus Gymnasiis, vt in Hamburgensi, Coburgensi, et similibus possunt, debent, solent inchoari etc. Consultum esset multis modis hinc doctoribus hinc discipulis, si audire possent consilia tum in illis institutionibus proposita tum in Constitutione Scholastica.

35 Hic igitur libellus nomen suum tuebitur; delineationem quandam et seriem continebit rerum, de quibus apud hos, qui me audire volent, disputabo.

Libri tales commodi sunt: iuuant curiositate attentionem, repetitionem: si copiosi nimis, faciunt, vt nimis facile horae negligantur etc. Distinguendo curaui, vt separentur propositiones, vt adscribi aliquid possit.

36 Neque solis, spero, tironibus proderit hic labor noster, sed his etiam, si qui vel repetitionis vel honestae adeo oblectationis causa percurrere denuo velint spatia alias a se decursa. Inuenient hi quoque, quod nondum animaduersum alias, autpraetermissum securius hic non nolint reuocasse.

Peregrinatores, milites, etiam post exantlatos iam itinerum labores, cum iucunditate adspiciunt chartas geographicas, et laeti recordantur locorum, quae ante viderant, aut vbi in periculo vel errore aliquo erant versati. Accepi litteras publicas et priuatas, in quibus mihi gratiae agebantur: et quidam me audire cupiebant. (* Vt illustrissimus Hardenbergius intimus Georgii II consiliarius, qui optabat his interesse praelectionibus. N.) Tum potest fieri, vt aliquis sat multa disciplinae alicuius capita norit, totam illius constitutionem breuiter comprehensam non habeat in numerato etc. Methodi diuersitas prodest ad hoc, vt, quae ad essentiam disciplinae pertinent, certius et melius cognoscantur etc.



page 49, image: s049

37 Caeterum nemo exspectet amplius quid, quam promittimus, primas nempe lineas, quibus addere subinde plura quisque suo studio possit.

Iuuenis dedi lineas artis oratoriae: inde contigit mihi, vt multi homines docti dederint lineas artium, vt et plures Chrestomathias. Linea est vox pictorum: Itali Schizzo vocant, Galli Esquisse; quando picturae tantum extrema lineamenta adumbrantur, summeque necessariae lineae ducuntur; deinde vero pictura subinde plures accipit, quibus augetur, perficiturque magis magisque. Poterat etiam s1keleto\s2 dici, i. e. compages illa ossea, quam natura fundamenti loco posuit in corpore humano: vnde medici plerique recte incipiunt ab Osteologia docere suam artem. Liber iustus scopo aduersaretur: qui est, vt semestri labore vnius horae in singulos dies ille velut orbis triplex decurratur. Ceterum etiam forma externa docet, esse hunc modo sceleton quendam: ideo etiam in exprimendo typis libello ratio habita, vt vbique augeri et dilatari possit.

38. Est hic velut corpusculum, quod ali potest omnibus suis membris, sed (in quo differt a naturalium corporum ratione) prout alicui hoc vel illo membro magis opus est, ita illud potest vel augere ad molem maiorem, vel alere vteunque, vel quale est relinquere.

Hodie edimus cibum, qui magis augendis ossibus aptus sit; cras, qui carnem faciat; alio tempore, qui sanguinem, etc. Sed in corpore animali omni membra iusta proportione augentur. Alias enim, si v. c. tantum caput cresceret, fierent monstra. Sic in plantis. Alia ratio est arte factorum plerorumque: (* quae non simul sed per partes perficiuntur. N.) Neque in corpore doctrinae aliter sieri potest. Quin ibi non turpe est, quasdam partes relinquere.



page 50, image: s050

39 Quin nos iam ratione idonea quibusdam in locis illud auctius esse voluimus, contractius aliis.

v. c. Philologia et Historia, quum earum campi nimis pateant, breuissimis modo indiciis signandae fuerunt, ac significata tantum sunt, quae eo pertineant. Et quum praeterea Philologia singularium studiosa collectione constet, ne quidem delineationem Grammaticae, Oratoriae, Poeticae, artis Criticae dare visum est. Eadem historiae ratio eius, quae formare debet prudentiam. In his igitur breuiter signauimus summa capita. Quum contra Philosophia sit tanquam iustum corpusculum; quoniam in ea modo fundamenti loco danda fuerunt sanae philosophiae principia vera, ex quibus reliqua per se possint elici. Sed in Philologia et Historia non potest quidquam ex se elici. De Philosophia igitur paulo amplius et plenius disputauimus, quia hic licuit ipsarum disciplinarum breuem s1kiagrafi/an dare, quae mediocriter dilatata, et tanto diligentius inculcata ac repetita, potest quibusdam interea sufficere, dum sit opportunitas vel veniat voluntas haustus plenioris etc.

40 Denique ordinis quidem curam adhibeo, quantam possum: sed meminerimus, quum totum hoc sit in respectu quodam et comparatione positum, vix dari posse in tanta tam diuersarum rerum congerie ordinem, in quo non aliquid possit desiderari.

In rebus tam diuersi generis non potest ordo inveniri, vbi cohaereant omnia. Saepe enim sunt occupanda quaedam, et prius monenda anticipandaque, quae locum suum posterius nacta sunt etc. Hinc est illud, vt, quotquot dederint tales libros, dissentiant inter se, et alius alium sequatur ordinem. Contra in Mathesi semper idem est ordo, quia ex vna positione paritur altera. Ibi semper a puncto ad lineam, ad longitudinem, ad latitudinem sit progressus, et sic porro.



page 51, image: s051

DE DOCTRINA S. ERVDITIONE VNIVERSIM

41 Quis doctus? quae doctrina vel eruditio? quid sit studere? notiones sunt parum definitae, ab hominibus, qui [note: a] discunt, quibus [note: b] discunt, a [note: c] quibus discunt, a [note: d] temporibus, a [note: e] consilio cuiusque, et multiplici circumstantia definiendae.

Docti et doctrinae notiones valde fluctuant. Hoc primum obseruandum: Docti vocem hic non sumi participialiter, sed adiectiue; quanquam illa ipsa adiectiua significatio orta est ex participiali. Interim hoc certum est, non quaeri, vtrum aliquis doctrinam acceperit ab aliis, potest etiam accepisse per miraculum diuinum, vt Apostoli linguas. Doctum vocant Latini quem Graeci [gap: Greek word(s)] , i. e. qui praestantiam habet in arte aliqua aut facultate; qui plus potest efficere, quam alius, velut poeta; nam hi proprie dicuntur [gap: Greek word(s)] (* n. 196. N.) Plerumque hanc docti notionem ad libros et scholas referunt, vt doctus sit, qui eruditionem ex libris et institutione praeceptorum hauserit. In Germania olim vsus hanc notionem fere ad linguam Latinam adstrinxit: et doctus erat, qui sciret Latine. Sed hic versatus est sine dubio error aliquis. Nam multi indocti sciunt Latine, praesertim fabulari, vt Poloni, Vngari, Monachi: contra multi sunt doctissimi sane cum paucis, et eminentes inter doctos, qui Latine ignorant, v. c. Mathematici, Physici, et alii. Interim tamen constituerunt plerumque characterem eruditionis Latinam linguam. Et nunc concedo, posse aliquem longe doctissimum esse, sine cognitione L. L. Sed mox afferam causas, cur optabile sit,


page 52, image: s052

vt hoc retineatur, ne cui temere detur aditus ad doctrinae honores, nisi qui Latine didicerit; et cur optem, omnibus hoc esse infixum penitus, doctum non esse, qui Latine nesciat. Porro in docto et doctrina est Soritae locus, vt in similibus indefinitarum notionum vocabulis. (* Conf. Gesn. ad Horat. Ep. 2. 1. 47. N.) [gap: Greek word(s)] , ab [gap: Greek word(s)] aceruus, est argumentandi genus, quo Stoici vtebantur, quo bis redigebant aliquem ad dubitationem, protenus interrogando, et retro. v. c. An granum est aceruus? Non. an duo grana? Non. an 3-1000? Hic incipit paulatim fluctuare: mox concedit, 1000 esse aceruum. Deinde interrogat retro: Num 999 grana sunt aceruus? vtique. Et sic porro 998? etc. Donec denuo aestuet, nesciens, vbi incipiat aceruus, vbi desinat. (* Depunge, vbi sistam, Inuenitus, Chrysippe tui finitor acerui. Pers. 6, 80. N.) Vocarunt etiam calvum, quia interrogabant: An caluus. qui vnum habet capillum? ita. qui 100? recte. qui 1000? donec tandem dubitet, vtrum concedat diutius. Et sic retro. Ita se res habet cum diuitiis, cum doctrina. An diues, qui vnum numum habet? et sic deinceps. An doctus, qui vnum scit vocabolum Latinum? qui decem veras enunciationes? qui decem millia vocabulorum, et totidem veras enunciationes? Hic forte erit doctus. Nunc, qui scit vno vocabulo minus? et sic porro retro, donec denuo ambigat. Nempe vbi Soritae locus est, res sunt parum finitae; fluctuant. Et non debent numerari diuitiae, aceruus, capilli, doctrina: debent multa, debent magna esse, vt non possit eorum numerus iniri. (* Sic de suis copiis Cyclops: Nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint. Pauperis est numerare pecus. Ouid. Met. 13, 823. N) Quum itaque docti vocabulum ita fluctuet; doctrina non potest minus fluctuare. a) Qui discunt: v. c. qui dedita opera didicit, qui hoc egit, vt fieret doctus, ille potest vocari doctus; non cui aliquid haesit. Potest quidem aliquis doctus esse, qui hoc non data opera egit, vt fieret doctus; sed qui arripuit quacunque


page 53, image: s053

occasione hinc inde aliquid. Verum hunc ordinarie non doctum vocare solent. b) Quibus discunt: vtrum quis v. c. tantum velit discere, vt aptus aliquando sit pagum aliquem instruere veritate Christiana, et scholam inferiorem regere; mediocris fiat caussarum patronus, non vero collegii alicuius praeses: vt sit doctus satis huic vel illi generi hominum, classi scholae. c) A quibus. Potest certe facilius doctus esse et credi, qui habuit idoneum magistrum, et Roscium in sua arte. d) A temporibus. Non ita pridem in Russia doctissimus erat, qui in Ecclesia posset aliquid ex Patre antiquo legere vtcunque, qui nunc esset indoctissimus ibidem. Ante III Saecula hac in vrbe doctissimi forte habiti sunt, qui nunc forent indocti. e) A consilio cuiusque: v. c. potest aliquis mathematice doctus esse, qui tantum matheseos didicit, quantum ei opus est ad suam artem. Qui vitra polit, potest illi minor et admodum parua Opticae cognitio sufficiens esse, quam qui aliis Opticen vult tradere. Alius est doctus pastor paganus, alius Professor Theologiae. Sic a loco: v. c. Iocatur Cicero cum Trebatio, qui cum Caesaris exercitu erat in Gallia Belgica apud Ambianos; et scribit ad eum Ep. VII, 10 Est quod gaudeas, te in ista lota venisse (Samarobriuam), vbi aliquid sapere viderere. Quod in Britanniam quoque profectus esses: profecto nemo in illa tanta insula peritior te fuisset. Ita apud Hottentottos aliquis Europaeus facile potest doctus haberi. Ordiuarie ita docti idea formatur, vt determinetur artis notione, et doctus sit, qui velit et possit alios docere.

42 Requisita doctrinae: sana mens siue ingenium cum suis partibus, ingenio angustius dicto, memoria, iudicandi facultate, de quibus in Psychol. (n. 842 sq.)

Doctrina est facultas s. habitus, a quo dicitur doctus. Graecis sana mens dicitur [gap: Greek word(s)] , prudentia, quae


page 54, image: s054

interdum abest praesente magna doctrina; aequabilitas mentis, quae neque affectibus neque a vitiis turbatur, mediocritas, moderatio. In hac inest etiam sanitas corporis, si aequalitas sit calidi et frigidi, sicci et humidi. Contra vbi alterum horum praeualet, ibi morbus existit. Ita in mente requiritur, ne sit vel tarda nimis, quae nihil possit assequi, vel nimis velox, vt velit semper praecurrere, non possit exspectare praeceptorem, vbi nihi haereat, vbi practeruolent omnia, tanquam nubes. V. Frid. Platneri vermischte Anmerkungen uber den Gebrauch der academischen Jahre. Lips. 1759. 8.

43 bona voluntas s. virtus: sub qua amor literarum et doctorum, obsequium, modestia, constantia, moderatio affectuum etc.

Amor docet literas. Amandae sunt literae propter se, non modo tanquam instrumentum panis lucrandi. Qui amicum amat propter commoditates ex eo percipiendas, ab eo nihii potest sperari. Computatores in doctrina raro proficiunt, neque perueniunt ad aliquem eruditionis gradum. (* Ne velim quidem lectorem dari mihi, quid studia referant, computaturum. Quinctil. 1, 12. 17. N.) Officiorum et doctrinae computatores nihil efficiunt, sed amor omnia. Si rogo, cur amas hunc hominem? quidquid dicas, non tantum dices, quam tum, si respondeas: Quia pulchrae sunt illius corporis et animi virtutes. Si dicas: quia potent, quia diues est; indicas te esse astutum et auarum. Cur amas puellam? qui dicit: Quia diues est; is amat diuitias, non illam. Sed qui amat, quia pulchram eam putat, ille verus est amator. Est vetus prouerbium: Amor docet Musicam, Quin docet omnia. (* Amor magister est optimus. Plin. ep. 4, 16. N.) Porro, quae amamus, cum his et in his versamur libenter; quem amamus, cum eo libenter agimus, libenter eum audimus, patimur ab eo reprehendi, gaudemus ab eo laudari. Hinc


page 55, image: s055

debent doctores facere, quidquid possunt, vt sint amabiles. (* Conf. Quinctil. 2, 9. Multus quoque ea in re est, vt, sapientiae et sapientum honor quantum ad doctrinam proficiat, ostendat, Borhaneddinus Alzernouchi, in Enchiridio Studiosi cap. 4, qui libellus, Arabice scriptus et ab Hadr. Relando Traj. ad Rhen. 1709. 8. editus, cum discendi tum viuendi praecepta multa suppeditat sane luculenta. N.) Obsequii vitium contrarium est [gap: Greek word(s)] . Modestiae opposita est [gap: Greek word(s)] . Non solum est ornamentum iuuentutis, verum etiam adiumentum vel maximum. Constantia facit, vt aliquis non statim resiliat ad difficultates vel ab re ipsa, vel paupertate, vel quacunque alia de causa obiectas, sed potius eo audentior contra eat. Iuuenes sunt [gap: Greek word(s)] (* Aristot. Rhet. 2, 12. 8 [gap: Greek word(s)] N.) Hodie feruet amor discendi, cras flaccescit, perendie mortuus est. Sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. Horat. (* A. P. 165. N.) Memorabile admodum Bacchouii exemplum est, qui puer pauperrimus ex numero eorum discipulorum, qui cantantes ad ianuas panem corbibus colligunt, Gothae in typographia Reyheriana saepe sedens ad praefurnium, simul vt studeret et calefieret, subinde plorare deprehensus est, quum scilicet aliquid non statim comprehendere ingenio posset; vnde dicebatur Fridericulus Plorator. Postea factus est Secretarius Principis, donec tandem ad summum Cancellarii gradum adscendens et nobilitatus a Principe Baronis dignitatem primus intulit illustri ex se Bacchouiorum ab Echt familiae, quae hodie multis in regionibus excelsissime floret. Hunc deinde III Principes, quibus consiliis suis inseruiit, vocarunt suum patrem, et eundem? patris loco venerati sunt In affectuuni moderatione inest sanitas mentis. Mens humana est tanquam. vasculum aliquod. Vas autem, cui debet aliquid infundi, non debet eo tempore moueri, alias perditur liquor; et animus, qui non potest attendere, nihil capere potest Ira furor breuis est, amor insania. Animus est, vbi


page 56, image: s056

amat. Ebullientes motus impediunt attentinnem. Qui prouocat, aut prouocatus est, per rerum naturam non est sui iuris; sed vagari animus alibi debet. Qui igitur literis vult operam dare, eo tempore liber esse debet necesserio.

44 valetudo corporis, eo diligentius tuenda:

Hinc Cicero semper in fine epistolarum rogat amicos, curent vt valeant, et inprimis Tironem suum. (* vt Epist. XVI, 1 Cura potissimum, vt valeas. De tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc gratissimum. Et saepius in eandem sententiam. N.) Graeci in initio suarum literarum ponebaut suum [gap: Greek word(s)] ; Latini S. V. B. E. E. V. Aduersantur valetudini compotationes et vigiliae. Attenuant iuuenum vigilatae corpora noctes, Ouid. (* A. A. 1, 735. N.) Liberalitatis sines constituens Cicero Offic. 2, 15 Quid autem, inquit, est stultius, quam, quod libenter facias, curare, vt id diutius facere non possis? Inprimis nimiae lucubrationes humi affligunt igniculos animi, et aut continuam somnolentiam conciliant et torporem; aut insomniam. Malum contrarium non minus noxium esse Otium solet, et somniculosa ignauia. Cernis, vt ignauum corrumpant otia corpus. Et capiant Vitium, ni mo moueantur, aquae. Ouid. (* Pont. 1, 5. 5. N.) De vino, Venere, intemperantia studiorum, videbimus in doctrina morum.

45 res externae, s. fortuna, in quantum conatus iuuant vel impediunt.

Paupertas nimia, ad mendicitatem procliuis, maximum est studiorum impedimentum; nam instrumentis et opportunitatibus nos priuat: et eiusmodi iuuenibus suadendum est. vt aliud potius eligant vitae genus, ne sint vel sibi vel aliis oneri, et esurire cogantur per totum vitae tempus. Nisi quidem adsit extraordinarium quiddam, vt prodegisse in illis opes suas videatur natura. Nam ita per se, sua diligentia et dexteritate, sibi procurabunt,


page 57, image: s057

quantum opus est, et facile se commendabunt aliis. Quorum ingenium gerit diuinae notam Prouidentiae, hos eadem Prouidentia euehet in altum, et collocabit inxta principes. Igitur paupertas per se sola neminem excludit a studiis. Quin est illa nutricula optimorum ingeniorum. Vixi pluribus locis, et in IV vrbibus, quae morabiles sunt ob hanc ipsam rem, et vbique obseruaui, eos, qui in summis locis et honoribus essent, non natos fuisse talibus parentibus: Sed vbique hoc obtinuit, vt homines contemti per initia iuuentutis eo peruenerint, vbi aliis essent inuidiae. Saepe diuites et nobiles, qui in Academia pauperes humilesque eontemtui habuerunt, paulo post horiorare eosdem et supplicare iis coacti sunt. Igitur paupertas sola non nocet: sicut diuitiae solae non prosunt ad felicitatem. Fortuna nos defert in loca, ad magistros etc. Philippus, quum natus ei esset Alexander, ad Aristotelem scribebat: Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis kabeo gratiam: non proinde quia natus est, quam pro eo quod eum nasci contigit temporibus vitae tuae. Spero enim fore, vt eductus eruditusque abs te dignus exsistat et nobis et rerum istarum susceptione. (* Gell. 9, 3. N.)

46 Vis sapientiae et eruditionis in fortunam vtramque.

Est vetus et pulcherrima eadem similitudo, quam primum legimus apud Platonem in X de rep. (* p. 755. A. Frf. N.), quamque deinde ex hoc repetiit Plutarchus (* loco non vno, et plures alii, quos ex parte indicat Lindenbrog. ad Terentii locum, in quibus est apud Stobaeum Serm. 254. al. 106. Grot. 109. prior Platono Sophocles. Imo, est Socratica. Certe idem Stob. Serm. 278. al. 123, quod non obseruat Lindenbr., haec tribuit Socrati: [gap: Greek word(s)] N.) et inprimis Terentius, Adelph. 4, 7. 21, apud quem his concepta est verbis: Ita


page 58, image: s058

vita est hominum, quasi cum ludas tesseris. Si illud, quod maxime opus, est iactu, non cadit: Illud, quod cecidit forte, id arte vt corrigas. (* In eandem sententiam dicit Caesar B. G. 3, 73 Si non omnia caderent secunda, fortunam esse industria subleuandam. N.) Quum Galli nostri essent domini, saepe vidi tales ludos. Ordinarie in antithalamis ducum stabat alea, ibi erant tesserae, et poculum, cui iniiciebantur, et ex poculo proiiciebantur in alueolum, ne nimirum fraus intercederet. Hi numeri, qui cadebant, erant fortunae. Deinde vero accedebat ars, vt his numeris recte vterentur, vt lapillos ducerent in sua commoda. Ad eundem ludum respicit Ouid. (* A. A. 2, 203. N.) Seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos, Tu male iastato, tu male iasta dato. Quo quis est paupestior, eo debet esse diligentior; quo humilior, eo modestior, obsequentior, etc. Contra eadem paupertas, si male adhibeatur, multa mala suadet, mendicitatem, furta et malas artes.

PRAECEPTA DISCENDI GENERALIA

47 Nihil recte discitur, quod non volentes et lubentes discunt.

Venationes miserae sunt, vbi ad eas cogendi sunt canes. Sunt ludi laboriosissimi, in quibus non fatigantur homines, v. c. conos deiicere. Contra si deberent hoc facere homines, sentirent molestiam. Hinc patri cuidam, cuius filius laborabat hoc morbo, vt omne tempus perderet conis deiiciendis, suasi, vt ei hoc facere iniungeret: quo facto, quum per tres dies continuos ludere hoc modo coactus esset, illico tantum cepit ludi odium, vt illum nunquam amplius attigerit. (* Iacobum Thomasium eodem modo suos emendasse filios,


page 59, image: s059

alias narrabat.?Voluptates aliae, v. g. venantium," quarum hic in libro suo mentionem fecit, hanc vim habent, vt demonstrent, vel arduas esse, imo periculosas voluptates, quae volentes et cupidos mire alliciant trahantque. N.) Hinc est, quod tam raro homines fiunt docti, quia discere coguntur. Mittuntur in scholam, tanquam in carcerem: parentes praeceptorem adhibent tanquam carnificem suum, qui puniat paruos. Cum primum abest coactus, emergunt, dicunt: Nunc demum discam. (* Valet hoc generatim. Sed sunt etiam ingenia, quae, nisi cogantur, plane torpent. Noui musicum ex eorum numero, qui organa illa in templis tractant: hic filium suum suam artem diu docuerat frustra. Tandem vbi videt, hoc modo nihil omnino effici, capit duos laqueos, quorum altero filium non stupidum illum quidem, sed contumacem, alligat mensae, altero vero misere flagellat eundem tamdiu, dum impensum promittit studium. Quae res id praestitit, vt ab eo tempore, ad excitandam attentionem, nihil opus esset, nisi hanc demonstrare mensam; et ita breui euasit musicus. N.)

48 Hic ergo amor excitetur, aut aliud vitae genus eligatur.

Difficile id quidem, sed tamen non [gap: Greek word(s)] . In paruis amorem excitare facile est vnica voce Pulchri, [gap: Greek word(s)] . Ob hanc solam amare potest puer, quidquid alii videatur horribile. Sed in adultis arte opus est maiori. Ostendatur res ab ea parte, qua est amabilis. Horat. Sat. 1, 1. 25 Pueris dant crustula blandi doctores, elementa velint vt discere prima. Paruis pulchrum suum, quod tantopere amant, satis est. Maioribus ostendatur praestantia literarum. Pulchrum est non aliunde pendere in rebus doctrinae. Pulchrum est loqui posse cum Gallis, Italis, Anglis, ceteris, sua lingua. Ennius dicebat: Se tria corda habere, (cor antiqui vsurpabant pro intelligentia, sapientia,) quia tribus linguis vtebatur, Latina, Osca, et Graeca, et cum tribus gentibus poterat


page 60, image: s060

versari. Est in studiis admirabilitas. Fimus pars reip. magnae doctorum: possemus agere cum hominibus ante MMM annorum mortuos, cum Homero, cum Platone, cum Caesare, cum reliquis. Placemus principibus, qui nos non raro adhibent in consilium; placemus viui et mortui. Habemus amicos per orbem terrarum. Nam est illud genus natum ad consortium. Literis consequimur nobilitatem. Nam nobilis est, qui noscitur. Ego valde mihi placeo, quod suspicari possum, me vbique habere amicos, qui non modo norint nomen meum, sed me ament etiam, quod testantur literae, quas accipio ex America (* a fratre, N.), ex Hispania, et tota Europa. Vrbi nostrae propter Academiam parcitum est. Quum venirent hostes, amplexi nos sunt, Tu, dicentes, es amicus noster. Nouimus te diu. Quae res nobis conciliauit reuerentiam apud eos, qui hoc viderent, et vrbi peperit vtilitatem. Quantum amorem habuerint erga literas, testatur bibliotheca publica, vbi omnem ruditatem deponebant, quae comitari militiam solet. Adibant cum magna reuerentia, tanquam sacrarium, inprimis duces. Nota sunt, quae in laudem literarum dixit Cic. pro Archia. Praebent oblectamenta solitudinis, refugia aduersae fortunae, etc. Antiquum est prouerbium: Tu nihil inuita dicas faciasue Minerua. Nihil molestius est, quam facero cogi, quod inuitus agas; tibi displicere; sacerdotem esse debere, quum oderis eruditionem et pietatem. Et bis in ea re peccatur; negligendo quod possis: faciendo quod non possis. Sacerdos quis esse cogitur, quum posset esse bonus miles, aut triturator? Ille locus perit, qui habet malum sacerdotem, malum iudicem, malum medicum.

49 Ab amore literarum et doctorum est attentio, mater studiorum:

Attentio est tanquam manus, qua arripiuntur omnia. Liberalitas frustra est, vbi non est, qui accipiat; aut vbi est, qui manibus elabi stipem patiatur. Contra


page 61, image: s061

attentio excludit aliam cogitationem. Acuit illam doctoris alacritas, et ipsa vicissim excitat et auget studium doctoris. Non sine causa multitudinem sequuntur auditores et doctores. Martial. in epist. ad L. XII Epigr. Si quid, inquit, est in libellis meis, quod placeat, dictauit auditor. Est contagio felix animorum humanorum. Excitat auditor studium. Contra est etiam noxia. Oscitans oscitationem alterius excitat. Quum vellet puer furunculus abscindere aurigae crumenam, et quum ille eam semper tegeret manu, adstitit puer contra eum in os eius oscitans aliquoties; incipit oscitare et ipse. Et quum vellet vrbanus esse et modestus, admoueretque manum ori, illico abstulit fur crumenam. Nihil est molestius, quam debere docere, vbi auditores plerique sint somniculosi, praesertim in priuatissimis, vbi homines assideant hiantes, vt appareat, eos, vbi sint, nescire. Attentio mater est studiorum, quia concipit et nutrit semina doctrinae. Quinctil. 2, 9 fin. Vt praeceptorum officium est docere, sic discipulorum praebere se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficiet. Et sicut hominis ortus ex vtroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina, nisi illa praemollitus fouerit sulcus: ita eloquentia coalescere nequit, nisi sociata tradentis accipientisque concordia.

50 et meditatio atque repetitio, vespertina praesertim et Pythagorica.

Meditatio h. l. est exercitatio, [gap: Greek word(s)] Rhetorum, [gap: Greek word(s)] exercitationes. Non vero intelligitur illud, quod plerique vocant meditari, quum assident cogitationibus immersi, quid cogitent, nescientes. Pertinet huc, vt scribant commentarios lectionum. Non prius in dulcem declinent lumina somnum, Exactac quam ter reputarint acta diei. (*Pythag. aur. carm. v. 40. conf. et Iambl. de vita Pythag. c. 29 s. 164 sq. N.) Hic adhibeant scribendi studium. Nam difficile est repetere ea, quae non nisi obiter et somnolenti audiuimus. Scribantur modo quaedam verba; nunc plura; nunc pauciora:


page 62, image: s062

prout vel opus vel commodum est. Vt ponantur modo signa et fines quasi memoriae. Non sine causa dixerunt Noctem memoriae matrem antiqui. Vespertinum tempus studiis non minus aptum puto, quam matutinum. Inprimis memoriae alte infiguntur, quae noctu discas: et ea praecipue, quibus post vespertinam illam repetitionem superueniat somnus. Non in somno quiescit anima. Et si non a cibo nimio irritetur ventriculus, vt nouae inde oriantur ideae, manet in illis imaginationibus: ergo habent occasionem inolescendi. (*Quinctil. 11, 2. 43 Mirum dictu est, nec in promtu ratio, quantum nox interposita afferat firmitatis: siue quiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat: siue maturatur atque concoquitur; seu firmissma eius (memoriae) pars est recordatio. Troezenii non alia de causa eandem ad aram Musis et Somno sacra fecisse videntur, [gap: Greek word(s)] Pausan. Corinth. 31 p. 184. Noctem vero [gap: Greek word(s)] Scopelianus Sophista affirmat apud Philostrat. 1, 4 p. 518. Vnde [gap: Greek word(s)] dicta, VV. DD. ad Hesych. h. v., atque ipsius Iouis est consiliaria, obseruante Gesn. ad Fragm. X Orph. v. 5. N.)

51 Facultates mentis simul exercendae et amplificandae.

Re vera est vna mens, quae diuerso respectu memoria, ingenium, iudicium, dicitur. Ingenium dicitur mens nostra, quatenus haurit, componit imagines, et ex notionibus, quas iam habet, nouas format Eadem mens, quae seruat, et reuocat inprimis, notiones, memoria vocatur. Iudicium mens est, in quantum videt, iungendae an separandae sint notiones. Hae autem facultates mentis nostrae augentur exercendo, vt pleraque omnia. Cursus celeritas augetur currendo; loquela et eloquentia dicendo; robur exercendo eodem. Nota est de Milone fabula, i. e. historia, narratio non simpliciter ficta, qui vitulum aliquoties per diem tollendo ita exercuit robur, vt


page 63, image: s063

tollere eum, etiam bos quum iam esset factus, potuerit. Porro eadem est mentis quae corporis nostri conditio. In iuuentute corpus et animus optime et facillime augentur, quamdiu cerebrum et nerui videntur tenerrimis et subtilissimis liquoribus vigere.

52 Quomodo ingenium, (853)

Ingenium est vis mentis imagines rerum concipiendi et augendi. Ad hanc augendam facultatem faciunt ingeniose facta dictaque. v. c. Le Pere Bouhours Pensees ingenieuses des anciens et modernes. Idem edidit Pensees ingenieuses des Peres de l' Eglise. Huc pertinet poetarum lectio. Hi enim hoc agunt, vt res, quae cogitari tantum possint, exhibeant sensibus. Item pertinent huc pictores, vt attendamus, quomodo diuersos affectus diversis modis exprimant. In quam rem est liber Msr. le Brun l' Art de dessiner les Passions. Excogitare debent varia signa in designandis temporibus anni et diei. Aliter pingunt vernum tempus, aliter aestatem. Ibi florent arua, pueri ludunt in pratis, serta stectunt puellae, pecora coeunt, reliqua. In hac designanda adhibent inprimis ea, quae fieri solent praecipiti iam aestate. Nilum pingebant apposito Crocodilo. Apud Philostratum (* Icon. 1, 5. N.) pictus est Nilus in parua tabella (en miniature) sub forma Gigantis. Hic pictor non fecit, quod facere debebant nostri medii aeui, hic est Gigas, vrsus, cet. adscribentes. Sed apponebat paruuios puerulos ludentes, alios humeris insidentes, alios eum adscendentes cum sistris, cetera. Augent etiam antiquae picturarum descriptiones, vt Luciani [gap: Greek word(s)] Imagines Philostrati vtriusque. Huc referuntur similitudines: quo in genere excellit Plutarchus, qui per similitudines naturales egregie solet morales pingere. Item ars iocandi: quae quoniam est pars ingeniose scribendi, egit etiam de illa in suo de stilo libro Heineccius. Extat Franc. Vauassoris liber de ludicra dictione, in quo explicantur Ciceronis ioci, quorum fuerunt iam antiquitus collectiones factae, v. c. a Iulio


page 64, image: s064

Caesare. Hadr. Turnebus libro peculiari (*Operum Tomo I. N.) explicat eos, quos legimus in II de Oratore. Iocus est inprimis ab ingenio. Et potissimum placet illud genus, quod est ab respondendi celeritate. V. c. in Concilio Tridentino quum Legatus Gallicus in vitia curiae Romanae valde inueheretur, et in repurganda Ecclesia initium a capite faciendum esse contenderet, Legatus Pontificis, vt illum in contemtum adduceret, respondit: Gallus cecinit. At ille haud cunctatus, contra, Vtinam, inquit, Petrus resipisceret! Quum legato Hispanico, ad aulam Sabaudicam tunc, quae hodie Turinensis vocatur, misso, Princeps haereditarius offerretur tanquam specimen singularis prudentiae iuuenilis, VII quippe annorum, et ille miratus Principem adderet denique: Quando septennes pueri adeo sunt sapientes, in virili aetate solent iudicii imbecillitatem ostendere: e vestigio Princeps, Si verum est, respondit, quod dicis, debes Tu, septennis quum esses, ingenio extra ordinem praeclaro praeditus fuisse. (* In Barclaji Icone animor., quem laudat Schmaussius Buchercabinet CLXXX. p. 639, frustra quaesini. N.) Ad ingenium augendum inprimis faciunt etiam ludi ingeniosi, vt ludus similitudinum, vt Leibnitiani illi Accidentium et Remediorum, Effectuum, Caussarum, reliqui, (*de quibus vid. Ioach. Frid. Felleri Monumenta inedita p. 642: Leibnitii epist. Vol. III p. 278. Dici non potest, quam multa ad artem inueniendi vtilia lateant in ludis. Cuius rei ratio est, quod homines in iocosis ingeniosiores quam in seriis esse solent, quum magis nobis succedant, quae cum delectatione peragimus, dicit idem vir summus apud Fellerum in otio Hanouer. p. 165. N.)

53 memoria, (832)

Etiam hic Solus, artisices qui facit, vsus erit. Hic quoque imitandus Milo, de quo n. 51. (* Ouid. de Arte 2, 676. Si quis vnam maximamque a me artem memoriae quaerat, exercitatio est, et labor: multa cogitare, et


page 65, image: s065

(si fieri potest,) quotidie, potentissimum est. Nihil aeque vel augetur cura, vel negligentia intercidit. Quinctil. 11, 2. 40. N.) Inprimis augere memoriam insigniter potest, qui non multum supra XX annos est progressus, si singulis vesperis sumat sibi III, deinde IV, et deinde plures discendos versiculos. Hic augebitur memoria aperte: et sentiet paulo post, XII versiculos sibi non plus molestiae facessere, quam antea III. Contra plane perditur et corrumpitur memoria recitatione vocabulorum et paradiginatum: et hae sunt res, quae plane nullam habent vtilitatem, quae non pertinent ad vsum vitae. Quam multa possent boni pueri, quum haec discere coguntur, alia praeclara discere, quae tanquam thesauros pretiosissimos in animo reponere et nunquam obliuisci decebat! Poterant ediscere magnam partem sacrae scripturae. Ouidii, etc. Nunquam possunt in conuentu elegantiorum hominum sine salso risu recitari Amo, [gap: Greek word(s)] etc. Contra semper cum iucunditate et suauitate audiuntur: Noctes atque dies patet atri ianua Ditis: Excudent alii spirantia mollius aera etc. (* Propter Socrates [gap: Greek word(s)] qui iam omnia turbant, obseruo, Socratem nostrum, torum hoc, quod Grammatica praecipit, non contemnere. Sed requirebat ante aliquem linguae Latinae et rationis vsum, quam talia ediscere iuberentur pueri. Initium discendae linguae ab his fieri nolebat, eorum memor, quae Quinct. 1, 1. 20 monet: Id inprimis cauere oportebit ne studia, qui amare nondum potest, oderit, et amaritudinem semel praeceptam, etiam vltra rudes annos, reformidet. Porro putabat obtundi et hebetari ingenia iis ediscendis, quae non intelligantur; et fieri inde stupidos, quales sunt Scholastici, quorum facetias narrat Hierocles. Conf. ad §. 124. N.) Vix laudem merentur artes illae vel veteres, de quibus Chrestom. Cic. n. 16. sqq. et Plinianae n. 14. sq. vel nouae, quas recenset Morhof. 1, 2. c. 6. init. Ridiculae Bunonis et, Winkelmanni imagines. Huius est Caesareologia cum tabula mnemonica, cui multa Buno addidit de rebus gestis. Idem Buno per omnes iuris ciuilis,


page 66, image: s066

canonici, feudalis libros, titulos, leges, paragraphos, argumenta expressit imaginibus. Morh. 1. 1. §. 54.

54 iudicium? (852)

In iunioribus augere possunt doctores diligenter eos interrogando. Augere illud nos possemus ipsi, inter legendum sustinendo nos paulisper, quoties quaestio proponitur, et, quid responderi possit, cogitando. Interrogandum semper est, quoties factum aliquod narratur, an verum, iustum, pulchrum, decens sit. Sic exercitatos olim iuuenes fuisse, historia Cyri apud Xenophontem docet. (* Cyrop. p. 30. Hutch. N.)

55 quomodo attentio?

Amore, cogitando rem esse alicuius momenti, etc. Non augetur nugis obscoenis: sed rebus bonis et vtilibus, alacritate etc. Debet quaestio aliqua proponi vniuerso coetui prius, quam designetur ille, qui respondeat. Debemus cogitare, doctrinam, quae nunc proponitur, rem esse pretiosam, quam discere et docere alios conueniat. Sumamus libros difficiles, qui cogitare cogant nos, v. c. Persium, Martianum Capellam, alios. Inprimis pertinet huc Geometria, et vniuersim quanta quanta est Mathesis, quae, etiamsi nihil aliud boni, hoc certe praestaret, et vel hoc solo nomine foret commendanda. Nam ibi puncta omnia et lineae omnes debent accurate observari. (*Conf. n. 1405. N.)

56 Viui doctoris opportunitas non negligenda.

Primo vt magis attendere discamus, inprimis si doctor sit viuidus, et qui aliquam habeat eruditionis opinionem, a quo sperare possimus discere nos aliquid posse. Nam in cubiculo solis legentibus facile obrepit somnus, turbamur strepitu lenissimo. Porro, qui legit, per illius tantum oculos intrant res; quae vero audimus, intrant ea aures cum strepitu quodam et tumultu. (* Verissime Strabo l. 2, p. 178. Alm. H [gap: Greek word(s)] Qui certe verius hic iudicat Herodoto.


page 67, image: s067

1, 8. p. 5 Wess. secundum quem [gap: Greek word(s)] Coll. Lucian. Quom. Hist. conscr. T. II. p. 38 sq. vnde Horat. illud suum Poet. 180 Segniur irritant animos demissa per aurem, Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator, habet, quod alias ipse Gesnerus hic obseruabat. Nempe valet illud de rebus ad oculorum iudicium pertinentibus. Quum vero ea, quae per plures sensus ad animum admittuntur, altius penetrent et penitius figantur, quam quae per vnum modo accipit: sine dubio ea ratio praestat, vbi aures et oculi simul occupantur. N.) Quae accipimus viua voce, ea tenemus facilius, quia accedunt multae res externae, quae nos circumstant. Recordor adhuc figuram praeceptorum, amabilem et ridiculam, commilitones, auditoria, cetera. Et hae ipsae res faciunt, vt firmius tenuerim dicta. Nam ita est facta mens nostra, vt vna memoria conseruet alteram. Quod sciunt prudentes iudices, qui testes examinantes subinde solent varie interrogare, quis adfuerit; quo tempore, quo loco, sit factum. Verbo, quae cum choragio, cum comitatu quodam, intrant mentem, ea firmius retinentur. (* Viua illa, vt dicitur, vox alit plenius. Quinct. 2, 2. 8 N.) Quae causa est, cur mittant parentes filios cum magnis suis incommodis in Academias, quum hodie nihil dici a nobis possit, quod non possit etiam ex libris disci. Sunt enim tota collegia, quae vocant, typis expressa. (*Hic alias mos laudabatur eorum, qui in Academiis quantum possunt audiunt. N.)

57 (De autodidactis fictis et veris)

Non sermo est de eo, qui omnia ex se didicerit; talem enim non esse puto in tota rerum natura: non sermo est de lectione, de scriptione; haec nemo per se discit: non de primis initiis, sed de hominibus, qui nihil acceperunt nisi prima praecepta, et deinde sua opera, legendo, meditando, reliqua didicerunt. Verum hic multi sunt, qui simulatione vtautur, in quibus esse ipse Cartesius


page 68, image: s068

fertur, qui in arcis ignotis et clandestinis habuerit libros quosdam, sed clam aliis, licet non citet alium in suis scriptis, et sua vtatur methodo. Metuo, ne et Leibnitius cum sua [gap: Greek word(s)] multis imposuerit. Non ille quidem gloriatus est, se esse talem: sed multi hoc ipsum opinati sunt. Verum ille multa posuit tanquam sua, quae tamen haberet aliunde. Sed de his egit Iordanus, Berolinensis consiliarius intimus, peculiari libello. (*Hic mihi ipse crucem fixi, quae me per plures horas misere habuit. Talem librum frustra quaero. L' Histoire d' un Voyage litteraire fait en 1733 en France, en Angleterre et en Hollande rel. a la Haye 1736, cuius auctor Iordanus est, tangit illa quidem inter multa alia etiam Leibnitianae philosopliae quaedam, v. c. Harmoniam etc. Verum hic liber profecto non est, quem iam quaerimus. Quid plura? Hic quaedam turbata a me sunt, quae restituam ita, vt non verba quidem, sed sententiam Gesneri, reddam certissime. Hoc volebat beatus Praeceptor: Bonam partem philosophiae suae Leibnitius debet Iordano Bruno, de quo egit Iordanus Berolinensis --- peculiari libello. Vnde sit meus error, apparet. Igitur Caroli Stephani Iordani est Disquisitio Historico-literaria de Iordano Bruno Nolano, Primislauiae s. a. edita, vbi p. 10 Optandum est, opinor, inquit, vt Philosophis quidam vnum itemque alterum e Bruni libris philosophicis illustratum in lucem ederet, tunc viderent me iudice Docti, Brunum Cartesio, Gassendo, Leibnitio, aliisque magni nominis Philosophis non parum inseruiisse. Maxime vero insignia ad memoriam verba sunt magni Lacrozii in Tomo III Thesauri epistolici p. 78 Multi viri docti Bruni scriptis vsi sunt. Ipse Leibnitius totum suum systema hausit ex Bruni libro de Maximo et Minimo. Hoc ipsi Leibnitio dixi et obieci ore et scripto. Si forte panci hoc aduerterunt, id propterea factum est, quod Bruni libri philosophici valde obscuri et fastidiosi lectu sunt. Qui ipse vult iudicare, adeat librum hunc Brunianum, aut quae ex illo excerpta dedit immortalis ille philosophiae Historicus Bruckerus, et veros


page 69, image: s069

esse Lacrozium Gesnerumque vix dubitabit. N.) Qui vero philosophiam moralem et rationalem proponunt aliis verbis et terminis nouatis, illorum vanitas est et iactantia stulta accusanda. Et deducere nouos conceptus ex sanis principiis, istud est facile. In quosdam conuenit illud Ciceronis (* N. D. I, 26. N.), qui glorianti cuidam, se in aedificanda domo sua non adhibuisse architectum, sed se omnia solum praecepisse, Credo, respondit, et non praedicanti. Sed in illis tamen, qui sunt veri [gap: Greek word(s)] , obseruarunt pertinaciam et insolentiam. (*Nam Necesse est sibi nimium tribuat, qui se nemini comparat. Quinct. 1, 2. 19. N.) Porro, quum semper in silentio versati sint, sunt [gap: Greek word(s)] Non possunt ea, quae didicerunt, communicare facile cum aliis. Quum non didicerint ab aliis, non versati sint inter disputationes publicas: nesciunt, quid alii agant, non norunt ingenia hominum, putant ea, quae sciant, omnia esse supra captum humanum. Vidi, quum Vinariae essem, librum hominis pagani, in quo putabat se soluisse problema de Quadratura Circuli, quod merito putant Mathematici difficillimum, quin indissolubile. Et in praefatione gratias agit Deo, quod sapientiam hanc negarit sapientibus huius saeculi, et dederit humilibus, rel. Deinde proponit, quomodo inuenerit quadraturam circuli: nempe circumposuisse se filum lineum circulo ligneo illudque bis deinde duplicasse. Sed nesciebat stultus homo, de quo sermo sit; qui est de numeris integris, quibui accurate exponatur proportio circuli ad quadraturam, etc. Ita saepe ignorant [gap: Greek word(s)] qua de re agatur. Et si quis per se est doctus factus, ille celerius profecturus erat, si habuisset doctorem viuum. Blasius Pascalius s. Paschal ex sola Trianguli consideratione totam inuenisse Mathesin dicitur: Sed si habuisset alium doctorem, celerius eo peruenturus fuisset.

58 Sed nemo speret, alieno se labore posse fieri doctum.



page 70, image: s070

Est hoc dictum Quinctiliani 7, 10. 14 Nemo exspectet, vt alieno tantum labore sit disertus. Vigilandum ducat, iterum enitendum, pallendum. Qua in re saepe peccatur. Nimis sumus seines. Purant iuuenes, se absoluisse studia sua, si audierint certum collegiorum numerum. In Academiis discitur tantum, quomodo disci possit: sola via et methodus inde potest cognosci et auferri: auimus modo compouitur in plicas, accipit modo facultatem iudicandi.

59 Discendum, quidquid discendi occasio offertur, licet non statim scias, quorsum prosit: sic pecunias colligunt homines.

Nempe ipsum discere per se est iucundum et pulchrum. Virtutis pars est, certe sapientiae, eruditio. Semper tibi pendeat hamus. (* Ouid. Art. 3, 425. N.) Stultus est, qui quaerit: Cur colligis pecuniam? Neque opus est dicere, cuinam rei sis impensurus aliquando hunc nummum. Ita in literis non debet semper speciatim quaeri: Cui rei, cui bono, discitur? Eo tempore, quum discimus, nescimus, cui bono discatur: non possumus aestimare, vtrum aliquid sit profuturum. Sic ante hoc bellum forte multi fuerunt, qui putarent: Ego volo modo sacerdos, iudex, medicus paganus fieri, quid opus me discruciem discenda Gallica lingua? Contra, qui didicerant eam, totis pagis, vrbibus totis, fuerunt vtiles, et commoda illis pepererunt infinita. Si obediuissem meorum praeceptorum cuidam, nunqum didicissem Gallice, qui me, credo, adeo ob id pulsauit. Saepe prosunt, quae non putabamus. Nota est fabula de Ceruo apud Aesopum, qui, imaginem in fonte spectans, miratus est cornua, pedum autem tenuitatem contemsit, rel. Sic nos saepe magni aestimamus, quae struunt nobis ruinam, etc.

60 Non multum discent, qui diligenter nimis computant.



page 71, image: s071

Aristoteles Rhet. 2, 12. dicit: [gap: Greek word(s)] , (Computatio vtilitatis est, virtus vero pulchri et honesti.) Non vult sibi dari Fabius 1, 12. 17. discipulum, lectorem, qui computet, quid studia referant. Qui in discendo nimis repetunt illud Cassianum, praeclarum alioquin: Cui bono? (*Cic. pro Rosc. 30: pro Mil. 12 etc. N.) excidunt magnis iis commodis, quae Polymathia dare solet. Saepissime non potest iudicari vtilitas, quamdiu discitur aliquid. V. c. Si quis versans in initiis Geometriae interroget: Cur debeo mihi punctum ita, vt tu dicis, concipere? Cur debeo separare ab linea omnem latitudinem? ab superficie crassitiem? cet.: non possit ei eo tempore reddi ratio, donec progressus paulisper videat ipse, cui bono hoc didicerit.

61 Polymathia commendatur: contra pigritiam.

Id ipsum iam bonum et pulchrum est, multa scire. Est hoc inter prima naturae, quae detorquent homines, vt reliqua bona, in malam partem. Puer adscendit cum periculo cadendi, vt prospiciat fenestra. Nescit, cui bono, sed auget notiones rerum et ideas, cet. Et ferimur ipsa natura ad polymathiam, q. d. multidiscentiam. Natus est homo ad actionem: felicitas et voluptas est in exercitio facultatum suarum. Gaudet quodcunque animal suarum facultatum exercitio. Equus, canis, currit, rel. Puer, quum incipit loqui, loquitur totum diem. Ipsi Deo non possumus alium finem meliorem tribuere, quam exercitium attributorum. Quorum facultates animi et fortunarum capiunt ampliorem eruditionem, illi, si respuunt hanc discendi facultatem et occasionem, magna se ipsi voluptate priuant. Noui magnos viros, qui, si fieri poterat, redemissent occasionem rei discendae, quam ante temere neglexerant, non modo vno alteroque corporis articulo, sed manu altera. (*Sic in Gallorum legionibus erat Suecus nobilis, qui ordines iam ducebat; cui quum in bibliotheca publica liber quidam ostenderetur, se, magna cum asseueratione dicebat, praesentidigiti vnius


page 72, image: s072

alteriusue iactura aliquam Latinae linguae facultatem emturum esse, si contingeret. N.) Sumus insatiabiles in desideriis nostris omnibus aliis, cur non et hic? Pigritia est mors quaedam. Sen. (* epist. 82) Vita sine literis mors est, et hominis viui sepultura. Quemadmodum, quum vigilamus, viuimus: sic, quum agimus. Consumere tempus in augenda scientia cuiuscunque generis, debet esse iucundum.

62 Verborum disciplina a rerum cognitione nunquam separanda.

Est haec magna fundi literarii calamitas, a puerili inde institutione, quod, quae natura sua sunt coniunctissima, separant plerumque homines a se inuicem. Hinc crimina vera et falsa in literatos. Vis nulla verborum potest intelligi, praeter illam ad res relationem. Numerus ipse verborum inanis foret, nisi eo res aliqua signaretur, cuius cogitatio nos potissimum delectat, vt in Virgiliano versu (Ge. 4, 174 et Aen. 8, 452.) Illi inter sese niagna (multa) vi brachia tollutnt. Non verborum simplex collocatio, sed res bene expressa nos delectat. Eloquentia est sapientia loquens: res splendore verborum debent illustrari. Qua in re multa pendent a iuuentute. Non dicitur nobis, quid sit luscinia, pauo, Nominatiuus, Genitiuus; non explicatur, quid sit legio, Moera Atheniensium rel. Sunt nobis nomina, quibus nulla notio rerum ipsarum respondet. Qui autem potest rei pulchritudo intelligi, quuin verba non intelligamus? Sic non potest neque vis neque pulchritudo rei cognosci, si verba non intelligantur. Non potest in pictura pulchritudo perspici, sine relatione ad res ipsas. Non potest aestimari pictura equi, cameli, leonis, fundi, pugnae, sine notione harum rerum. Sapiens igitur est profecto illorum, quos nunc accipimus, et quos Encyclopaedias vocant, librorum institutum, vbi simul res declarantur, et exhibentur cum verbis. (* L' Encyclopedie, ou Dictionnaire raisonne des Sciences, des Arts, et des Metiers, prodiit


page 73, image: s073

primo Parisiis, XVII Volumina maximae formae explens, quae illustrantur MM foliis, figuras aere caelato expressas exhibentibus, et in VIII Volumina digestis. Inde vero ab anno huius saeculi LXX noua editio doctissimorum studio virorum emendata, egregieque suppleta, prodire coepit. Iam Ebroduni absoluta est Encyclopedie, ou Dictionnaire Vniuersel raisonne des Connoisances Humaines, XLII Voll. 4. cum VI Voll. Supplementorum. In quo libro licet multa, ea inprimis, quae ad historiam referuntur, sic satis negligenter tractentur: laudantur tamen artium, rerumque naturalium ac mathematicarum, descriptiones, et inprimis picturae radio in aereis laminis factae. N.) Ita praeclarus liber, et sapiens institutum, est Pollucis Onomasticon. Isidorus Hispalensis XX libris Etymologiarum, q. d. verarum notionum, complexus est origines et classes rerum. Opus polymathia probabile. Hac parte commendandi sunt paruis omni modo Orbis pictus Comenianus, Schola Latinitatis Gothana etc. Haec, quae Boeclerum, Seckendorfium, Artopoeum auctores habuit, omnes aperit thesauros Theologiae ac rerum scientiae. Talis erat liber, quem conceperam, qui contineret descriptiones et imagines rerum naturalium, artium omnis generis, rel. (*In hunc censum referendum est Spectaculum Naturae et Artium, quod Germanice, Latine, Gallice, Italice Berolinenses inde ab anno 1761. 4. dare coeperunt. Pars I illustrata est figuris aeri incisis 30: Pars II 1765 20. Quod institutum pulcherrimum sane vtilissimumque tam cito sufflaminatum esse, iuuentutis causa vehementer doleo. N.)

63 Peccatur in vtramque partem.

Quidam, nominatim stilistae qui vocantur, et poetastri, putant, se pulchre scribere, si pulchra verba consuant, etiamsi non intelligant res. Itaque consarcinant phrases absurde aecommodatas, sensu cassas, quae ad eam rem, quam volunt dicere, nihil faciant. Vt quidam amicus meus, qui scripsit ad Maecenatem: Depugnabo prote,


page 74, image: s074

etiamsi capiundos mihi sciam esse inimicos omnes homines. Verum est; sunt pulcherrima verba: et prius poterat recte dicere Cicero; nam erat bonus causarum actor: et alterum pulchrum habet sensum apud Terentium (* Andr. 4, 2. 12), vbi amator de amasia dicit: Hanc amabo, si capiundos, rel. Sed eadem quum diceret homo, qui neque nocere neque prodesse tum valde posset Maecenati, erant absurdissima. Hi itaque vt verba rerum cassa fundunt interdum; ita contra sunt alii, qui putent se rerum esse studiosos, dum verba negligant. Igitur barbariem excusant studio rerum. Hinc viri etiam docti male audiunt sine causa: et barbari ob ipsum verborum neglectum videntur sibi sapere. Neque possent tamen rerum verae notiones hauriri sine verbis bonis et aptis. Hoc barbariem traxit, quod homines dedidicerant linguam Romanam. Quod non intelligebant leges, historiam, inde erat, quia verba non norant amplius. Hinc orta est rerum omnium perturbatio, et factum est, vt plane amirteretur rerum ipsarum cognitio. Verbum autem nullum debet placere, nisi in quantum rem recte explicat. Quare verbum ne ponatur, quod lectorem non rebus locupletet. Nam eloquentia est sapientia loquens. Et Latine ac Graece discere est bonas sententias colligere bene expressas.

64 Legendi ratio vel stataria sit,

Sub renatas literas opus erat hac ratione vti, vt occasione aliquot verborum ex antiquo auctore fierent excursus in omnes alias res, quas cognosci erat operae pretium. Inde enatum est Perotti Cornu Copiae, sua aetate praestantissimus liber, qui explicans vnum alterumque Martialis librum effudit omnem fere scientiam suam Latinae linguae. Explicans vnum vocabulum euagatur in totam illius familiam; composita, nomina, aduerbia, inde formata enumerat et declarat: ritus, antiquitates, etc. affert et explanat. Ibi ita agere opus erat. Studebant enim in librorum raritate et ruditate omnium rerum propinare


page 75, image: s075

suis auditoribus polymathiam quandam, vt, qui venissent accipere vnum alterumque epigramma explicatum, acciperent simul res alias infinitas. Postea vero, quum libri multiplicati fuissent, non amplius opus fuit: et nunc optabile potius est, vt adolescens multa legat. Opus vero tali lectione est iis, qui v. c. auctorem aliquem legere cupiunt, vt verba discant, singulas eorum significationes, antiquitatem etc. vel qui poetam eo sine sibi explicatum cupiunt, vt, quid artificii insit, perspiciant. Huc pertinent Eustathii in Homerum Commentarii, et Salmasii Exercitationes Plinianae etc.

65 vel cursoria,

Quae relinquit etiam non satis intellecta, et notat modo, aut excerpit breuiter, loca ea, vbi haeserat: et in progresse per se erunt aperta. Haec hodie in scholis magis vrgeatur. Opus quidem est, vt etiam extent specimina statariae lectionis, vt cognoscant adolescentes, quot rebus opus sit ad intelligendos bonos auctores. Talia specimiua dare volui in Chrestomathiis, Ciceroniana et Pliniana. Sed pauca tantum sic debent tractari. vid. Praefatio Liuiana, quam a. 1734 scripsi in ipso procinctu profectionis Goettingam, quum liber non esset ad manum, et nullius haberem ius, nisi mei ipsius. Sed interdum non possunt obtineri a quibusdam hominibus lectiones cursoriae. Quum Ienae essem, rogabam cum aliquot commilitonibus meis Io. Georg. Mullerum Prof. Gr. L., vt nobis interpretaretur Aristotelis Rhetorica, aureum profecto librum, quem illi ipsi admirantur, qui ceteroquin Arislotelem fustibus volunt eiectum; sed hac lege, vt nobis modo breuiter sensum auctoris diceret, ac redderet paene verbum verbo. Promisit ille. Sed quum inciperet, prima hora nos volebat docere concionari ex Aristotele, et narrabat nobis de Ludov. Granada magno illo concionatore Pontificio, didicisse et ipsum concionari ex Aristotele. Sed hic ex X circa auditoribus aliquot elapsi sunt. Deinde, quum ventum esset ad ipsum Aristotelem


page 76, image: s076

[gap: Greek word(s)] , in explicanda voce [gap: Greek word(s)] versabatur tres horas. Tum vix aliquot mansimus. Monitus est a nobis, ageret modo, quae petiissemus. Condixit sancte. Sed postero die perrexit vti suo more. Accidit, quod semper: relictus est solus. Adibam illum, dicebam: Si tua interest te auditores habere, frequentabo ad tuam domum, et dabo tibi tistimonium, quo fidem lectionum facert possis Principi. Legam ipse meo studio Aristotelem, veniam deinde, vt mihi soluas difficultates, et quae sunt reliqua. Sed dicebat: Non posse hoc fieri. Et hic vir erat non indoctus. Profectum vero quam maxime iuuat, si quaedam legantur pedetentim et accurate; alia vero cito. Hoc inprimis prodest ad id, vt discamus, quid legatur; vt intelligamus, de quo sermo sit. In schola, in qua ego educatus sum, ex Terentio singulis horis absoluebantur VI aut XII versiculi. Quae res effecit, vt nihil de Terentio intelligeremus, essemusque cogendi in Comoediam. Quum contra nihil sit suauius Terentio, si absoluatur singulis horis totus fere Actus; quod feci deinde in schola Thomana Lipsiensi. Nam ibi etiam ante me more saeculi actum est, vt in reliquis Principalibus scholis Saxoniae, Portensi. Grimmensi, ceteris: dictabant doctissimi viri magnos commentarios, et absoluebant aliquot versiculos. Quum inuenirem igitur homines barbatos iam, ac venerabiles, et scire vellem, cum quibus mihi res foret, interrogabam varia ex Nepote, v. c. qua arte vsus Miltiades Lemnios expulerit sua insula, etc. Sed plane nihil sciebant. Itaque, aliquot hebdomadibus perlecto Cornelio, tenebant, quae in illo narrantur.

66 pro diuersitate librorum, temporum, scopi.

Libri argumenti vel leuis, vel satis nobis noti, vel quod ad nos non valde pertinet, cursorie possunt legi: quum habemus causam sestinandi ad rem ipsam: quum volumus nihil nisi summam rerum scire. Libri quidam ne merenturquidem, vt gradatim et considerate legantur, v. c.


page 77, image: s077

fabulae Romanenses, multa in Diurnis, quae nunc in tanto eorum prouentu ne possunt quidem curate legi. Hos libros, qui Journaux vocantur, omni festinatione euoluo, neque mea causa lego, sed vestra, vt vobis prosim. Sic ego ephemerides exercitus Imperialis valde lego cursorie, et generatim diurna: nam volo modo breuiter videre, quid noui geratur. Sed si praelegere ea deberem hominihus omnium rerum imperitis, monerem, Totaliter non esse gentem; Pont d' Essec est brule non significare, quod quidam putabat, Pontus Euxinus deflagrauit. Interdum scopus est, vt singula verba perpendamus, sicut in literis Principum. Contra amicorum aliorumque literas modo percurrimus.

67 Excerpta nec multa sunto, nec nulla.

In vtrumque extremum peccatur. Olim fuit tempus, quum homines nimis multa scriberent Excerpta, quae nec ipsi nec alii legere possent, et dapes adeo magnificas pararent muribus et tineis. Sed hodie, quae vis agere, memento iam acta esse. Nihil potest scribi, quod non iam sit in libris. Et omnium rerum tam magna Excerpta facere velle, est ineptum. Hinc risi condiscipulum meum, qui ab Academia veniens librum magnum comparabat sibi, in quo fecerat multa loculamenta: in hoc scripturus erat excerpta Anatomica, in alio Physiologica, Diaetica, Botanica, Chirurgica, in aliis. Sed, Nihil agis, dixi. Dictum factum. Post aliquot hebdomadas iacebant loci in angulo. Alii contra plane negligunt hoc, quidquid est, Excerptorum, fidentes memoriae aut libris. Semper opus fuit inculcari illud: Stilus dicendi magister, imo et sapiendi.

68 Commoda illorum ratio ostenditur.

Quae duplex est, [gap: Greek word(s)] ) vt ad libros annotemus: [gap: Greek word(s)] ) vt schedas peculiares faciamus. Vniuscuiusque artis debemus habere libros systematicos, Logicam, Metaphysicam, alios, qui fundamenti loco ponantur, ad quos


page 78, image: s078

ponenda sunt, quae volumus obseruata. Quo refero etiam literaria, vt Fabricianos omnes. Item Lexica, cum rerum, velut Zedlerianum, Encyclopaediam Gallorum, alia; tum verborum, ad quae annotentur nondum obseruata. Si margo angustus sit, apponantur modo numeri, qui ablegent ad numerum excerptorum. Ergo faciendus est liber, in quo scribamus sine ordine, et continua serie, excerpta: Sed singulis excerptis apponantur numeri singuli; numerentur excerpta; ponatur deinde ad legem, v. c. Corporis Iuris; ad dictum sacrum, super quo aliquid obseruatum est, numerus, qui notet numerum excerpti. V. g. Si habeam excerpta 399, et legam aliquid ad Io. I, 1 memorabile, scribo in libro meo excerptum 400, et eundem numerum pono ad dictum N. T. Alterum genus est: Si neque possim neque velim ad libros annotare, scribo schedas. V. c. Sum in itinere, in bibliotheca, apud amicos; incidit sermo de aliqua re, cuius meminisse velim; audio aliquid Geographicum, Physicum, etc. de viro quodam, et aliis: hic scribo supra titulum generalem, et infra, quae velim seruari memoriae. Deinde, quum commodum est, et tempus vacat, digero schedulas, ordine Alphabetico. (*Conf. et ad Heineccii fund. stili 3, 1. 13. obseruata. N.) De excerpendi arte liber est Vinc. Placcii. Exemplum ipse in Theatro anonymorum et pseudonymorum ostendit. Jo. Alb. Fabricius, insignis Excerptor, hoc artificio secit, vt tantos nobis suae eruditionis thesauros relinqueret. (* Vid. H. S. Reimari de vita et scriptis eius Comment. p. 45. N.) Nemo vero suis excerptis fidat, aut in iis subsistat. Optimum est bonis libris in quaque arte vti, ipsosque fontes adire.

69 Scribendi et commentandi vtilitas, ad res percipiendas, retinendas, tradendas.

Sermo hic non est de scribendi studio eo, quo ipsi studemus aliquid elaborare; sed de eo, quod veteres [gap: Greek word(s)] vocabant: Vt vesperi percurramus denuo


page 79, image: s079

acta diei, annotemusque breuiter, quae audierimus, legerimus etc. Id quod hunc vsum praestat: primo vt interdiu simus eo attentiores: deinde vt ea, quae didicimus, eo teneamus fidelius. Vide ad n. 50 dicta. Valet quoque ad res percipiendas ideo, quoniam sic examinare te ipsum poteris, an, quae dicta sint, intellexeris, nec ne. Caeterum haec scribendi, quae didiceras, consuetudo format ministros regios: quorum summum artificium est, bene narrare et referre.

70 An excipiendus sermo doctorum?

Etiam hic solet in diuersa, ac saepe contraria, abire iuuentus. Meo tempore omnia scribebant verba doctoris, etiam illa solennia Buddei: Wir sind gestern stehen geblieben, meine Herren, etc. Et quum Danzius aliquando quereretur, iniuriamque sibi fieri accusaret auditores, quod omnia sua exciperent calamo, etiam quum exscrearet, etiam hoc quidam scribebant. Hodie plane intermissum est studium scribendi. Adeo stulti, dum vitant vitium, in contraria currunt. Verum etiam hic Est inter Tanain quiddam socerumque Viselli (* Horat. Sat. I, I. 105. N.), quorum alter Eunuchus erat, alter herniosus. Quorundam ea est diuinitas memoriae, vt scribere opus non habeant: quidam contenti esse possunt paucis annotatis. Sunt certe numeri annorum, tituli librorum, et res maxime memorabiles, eaque, quao teneri facile non possunt, aut effluunt cito memoria, scribenda. Saepe dicuntur, quae scribere omnibus non est opus: Saepe nolumus scribere, sed audire.

71 Opera certe danda, vt, quoties opus videtur, possimus.

Multi scriberent, si possent. Sed dum scribitur vnum verbum, interim viginti alia aurem sunt praeterlapsa. Ea res tardat memoriam, et facit, vt dicta non possint se insinuare animo. Proponenda essent in scholis certamina, vt aliorum ludorum, ita etiam huius


page 80, image: s080

rei. Certare iuberi debebant, quis posset primus scribere haec verba, hanc sententiam, etc. Editae sunt aetate nostra, i. e. ita sunt editae, vt vsum suum habeant, Notae Tironianae, liberti illius Ciceronis, cum notis Carpentarii. (* Alphabetum Tironianum, s. notas Tironis explicandi methodus, cum pluribus Lud. Pii chartis, quae notis iisdem exaratae sunt, et hactenus ineditae, ad historiam et iurisdictionem, cum ecclesiasticam, tum ciuilem, pertinentibus, studio D. P. Carpentier, Parisiis 1747 f. m. N.) Obseruatum enim est, in edictis antiquis Regum Galliae etiam adhibitas esse hinc inde notas Tironianas. Antiqui habebant suos Notarios, i. e. qui notis scribebant, de quibus est Martialis illud (* 14, 208. N.) Currant verba licet, manus est velocior illis: Nondum lingua suum, dextra peregit opus. [gap: Greek word(s)] , a quibus differunt [gap: Greek word(s)] , s. librarii, qui manum explicatam, constantem, pulchram, haberent: quanquam haec vox (librarii) etiam illos complectitur. Angli habent eos, quos scribere Short-Hand, q. d. breuem manum, dicunt.

72 Ordo discendorum (sed ille aliquando nostro exemtus arbitrio)

In Geometricis et Arithmeticis initiis, et omnibus, quae his nituntur, opus est ordo strictissimus. Sed in his, quae trahunt aliquid ex historia, in legendo, scribendo, etc., non potest neque debet semper ordo haberi. Animum nostrum formauit ita Deus, vt ille ordinet ea, quae accipit. Vt in corpore curando, edendo, bibendo, non semper potest ordo haberi, v. c. in itinere, in militia: Sed modo hic sumendus est cibus, modo alius, modo hoc, modo alio tempore. Edunt, dum copia est, milites, bibunt, sitiunt, esuriunt, prout res ac tempus se dederit. Et vt particula tamen vnaquaeque cibi abit in locum suum, et alit membra corporis: Sic, quae leguntur, audiuntur, videntur, perturbato ordine, aggregantur pulchre in loculamenta mentis nostrae, quae ita facta est,


page 81, image: s081

vt haec faciat ipsa per se, sine confusione. Sed hoc agendum est vnicuique, vt paret sibi ipse certa loculamenta, vt referat hoc ad historiam, Mathesin, rel., quod eo pertinet. Et hunc ordinem inprimis etiam. hoc libello proponimus ostendimusque. Sed in discendo perinde est, quidquid primum discatur, et ordine disci raro omnia possunt, v. c. in Academiis, vbi multa collegia concurrunt. Sunt hic quamplurima: et tamen non potest vniuscuiusque deliciis semper satis fieri. In Mathematicis res aliter se habet. Nihil ageret, qui vellet Astronomiam discere ante Arithmeticam; aut Mechanicam ante Geometriam. Sed in aliis studiis literarum non item. Etiam hanc malam persuasionem puto, quod recentes studiosi semper a Logica incipi debere putant. Logica non docet rationem; non est ars rationalis. Hanc debet vnusquisque secum afferre; et huius ope potest discere, quidquid primum offertur; modo sciat, quid sit praedicatum, quid subiectum; modo audierit aliquid de Syllogismis: Deinde, quum magis commodum sit, potest etiam illam quasi Mechanicam rationis cognoscere; nomina earum rerum, quas agit mens nostra; ordinem, quem sequitur in ratiocinando, et reliqua; quae omnia pulchra sunt, et debent disci et obseruari: sed non ita necestaria, vt sine eorum cognitione nihil possit aliud recte disci. Ire, saltare, currere, onus tollere, possumus, ante, quam Borellum de motu animalium legimus, prius, quam scimus, qui musculus debeat intendi. Profecto iniuriam facimus aduenientibus, si puramus, eos esse animalia irrationalia, et debere illos rationem demum a nobis petere. Hoc esset facere, quod fecit illa mulier, quae spiritum petebat, donnez l' Esprit, donec eam egregie quidam decepit.

73 ille optimus, vt, quae prius cognita sunt, iuuent cognitionem eorum, quae sequuntur:

Si hodie discere possem, quod me cras iuuet ad aliud discendum, illud est optinium. Hoc nusquam


page 82, image: s082

melius apparet, quam in illa Mathematicorum methodo: sed intelligitur etiam, vbicunque aliquis nexus rerum est. Sic si Geograpbia recte discitur ante historiam, melius res procedit. Nam facit locorum cognitio, vt reliqua facilius intrent animum, melius haereant, et ita porro. Et tamen potest aliquis Geographus demum fieri, postquam iam didicit historiam; modo, quum accedat ad hanc, illius sciat rudimenta maxime necessaria, non putet Asiam esse Americam, rel. Sic ordinalie linguae sunt prius discendae, quam aliae res, quia iuuenilis maxime viget memoria. Sed hoc ipsum intelligendum est cum grano salis. Nam linguae non possunt disci sine rebus ipsis. Si recte disci debent, debet sciri, quae sint notiones rerum subiectae verbis. Ergo sumenda sunt ea, quae afferant vtilitatem. Sumat puer librum, cuius res prosint, v. c. Rollinum. Fabulis enim Romanensibus prima aetas debet allici. Non possunt linguae disci sine vocabulis: per rerum naturam fieri non potest. Perinde hoc esset, ac dicebat ille: Se Brunsuigae fuisse, sed vrbem prae domorum multitudine videre non potuiss. Accepi aliquando literas, quae videbantur ex illustri domo venisse; Scriptae erant in charta regia, et pulcherrime: In his interrogabar per conscientiam meam, qui iubere possim, non discenda esse paruis vocabula. Nunquam hoc dixi, aut volui dicere. Discenda sunt vocabula. Sed indignor peruersum ordinem ea discendi. Non discenda sunt seorsim a rebus: nou singula verba, sine rerum notione: et Grammaticae notiones hauriantur ex ipso sermone. Nam dum discit puer: Grex totus in agris Vnius scabie cadit, et porrigine porci, Vuaque conspecta liuorem ducit ab vua, etc. (* Juuen. 2, 80. N.) simul res discit, et verba, et Grammaticam, et syllabarum quantitatem. Nunquam dicet, grex tota etc. Si interpretor ei, quid hoc significet: A cane non magno saepe tenetur aper, sciet, canem esse masculum, et nunquam opus habebit repetere illud magicum Carmen: Mascula sunt panis, penis, cetera. Sed non est ea ratio


page 83, image: s083

omnium discendorum, vt simpliciter cerrum ordinem sequaris. Arripienda sunt, vt vnumquodque prius offertur: vt qui linguas vsu discunt. Non vt mecum egit aliquis de vocabulis, quae putaret necessario prius discenda esse. Volebat scire, quae ante caetera memoriao esseut mandanda. Syllogismos facimus ante, quam in mentem veniat, et ante, quam sciamus, quae sit propositio, quis terminus etc. Saltant multi commode, nec didicerunt gradum (pas) facere.

74 item, vt magis necessaria praemittantur his, quibus facilius careri potest.

Sic intelligere prius discimus linguam, quam scribere; quia mille ante sunt legendi, audiendi, occasiones, quam vna scribendi. Sed interim, si mihi offeratur magister, a quo primum scribere doceri possim, non neglexerim hanc occasionem. Verum prius discamus Geographiam et historiam patriae, quam Sinensium. Perverse a Portugallia fere omnes incipiunt. Interdum hoc iuuat inuertere. Discunt feliciter nonnunquam parui prius linguam peregrinam etc. Ingeniosis, qui habent facultatem discendi, neque hic tenendus erit pertinaciter ordo, vt necessaria maxime semper primum discant. Concionari bene, ita, vt bonus vir possit mouere auditores, et efficere, vt illi eum putent cupidum suae salutis, est sine dubio infinito melius, quam omnem comprehendere Orientalem philologiam. Et si quis non. possit vltra vnum alterumque annum morari in Academia, huic suadeam, vt quam primum discat concionari, audiat bonos concionatores; ante omnia, instituat se, vt ea, quae dicat, ipse vera putet. Interim non sequitur: Ergo Omnibus statim concionandum est, nihil aliud. Sed si tempus sufficit, disci et alia debent, quaecunque possunt. Sic in iure: libellum facere posse, et ea recte agere, quae sunt Notariorum, plerumque multo magis est necessarium, quam jus Romanum, et saepe maiorem habet vsum, quam omnes leges Mucii Scaenolae


page 84, image: s084

nosse et interpretari posse, et omnes scire distinctiones Trebellianicae. (* Lex agit de fidei commissione haereditatis: vulgo dicitur Quarta Trebellianica. N.) Sed non ideo prima statim hebdomade discenda est Praxis iuris. Et tamen, si modo paucos annos discendi habeat, etiam ad hanc applicare se aliquis debet quam citissime. Aliis vero melius consulitur, si possiunt ante poni idonea et erudita fundamenta. Ita morbis mederi magis est necessarium, quam botanica. Sed melius hanc artis basin faciunt alii.

75 Multa etiam simul, h e eodem tempore, possunt disci: recreatur ipsa varietate animus, vt corpus mutatione laboris.

Multi metuunt, ne obruantur homines multitudine rerum. Sed hie metus vanus est. Quo magis habent animi facultates vegetas, capaces, eo diutius possunt perferre discendi laborein, eo plura possunt capere. Narrat de se Michael Montanus, s. Michel de Montagne, se infantem didicisse simul a matre linguam Gallicam, a praeceptore Germano Latinam, a Musico Italo Italicam cum musica. (*Circa Montanum error est. Ipse in libro suo Essays 1, 25 se non nisi Latinam linguam a Germano medico ita doctum esse commemorat, vt in tota domo patris iussu haud aliter quam Latine cum puero loqui fas esset. Hinc, quum iam sextum expleuisset annum, sibi de patria lingua non plus innotuisse, quam de Persica aut Arabica. Conf. Morh. Polyh. 1, 2. 9. 10. Alberici vero Gentilis filius Robertus septennis Latine, Gallice, et Anglice locutus est, ad hoc a patre, a matre et a familia reliqua institutus. Morh. ib. §. 3. Et Io. Phil. Baraterius, annum agens IV, cum patre Francisco Latine, Gallice cum matre, cum nutrice Germanice sermocinabatur. v. Leipz. Zeit. 1741 p. 163: Rathlef itzleb. Gel. P. II. N.) Habui in domo mea exempla paruorum sine confusione cum matre Germanice, cum patre Latine, Gallice cum aliis loquentium. Principes Hassiae loquebantur Gallice


page 85, image: s085

perfectisssime; multa sciebant Anglice, Germanice et Latine. Multitudini non semper est metuendum. Si quis sentiat confusionem, sciat ille, se non habere magnam capacitatem multa discendi, et applicet se ad vnam rem, haneque recte discat. Corpus vniformi labore fatigatur: et tamen rustici post laborem ludos exercent laboriosissimos. Molestissimum esset in vna lectione plures deinceps horas consumere. (* Reficit animos ac reparat varietas ipsa. Quinct. 1, 12. 4. N.)

76 Multa disci possunt obiter, velut subseciuis temporibus, quae perire non pati prudentia est.

Subseciuum ortum habet ab agris diuidendis coloniis. Quos diuidebant per omnes lineas rectas. Illas vero particulas, quae cadebant extra lineam, neque includebantur angulo recto, aut tribuebant proximo: aut relinquebant viae: aut vsui cuicunque: aut manebant sine domino. Tempora subseciua sunt ea, quae non computantur: spatia minuta inter duo collegia: post cibum: dum exspectamus aliquem. Hic semper in sinu gestandus est paruus libellus: Illae historiae selectae, quae Lipsiae aliquoties excusae sunt; Choffini Amusemens philologiques; Epigrammata Martialis, Oweni; Epictetus; Bouhoursiani illi duo libri; (n. 52.) Valer. Maximus; libri, quorum tituli in Ana desinunt; fabularum libri, Phaedrus, de la Motte, Fontaine; Apophthegmata Erasmi, Zincgrefii, et plures alii his similes. Ego mihi solitus sum parare ipse talem libellum, quem vocare soleo meum Vade mecum, in quo scribo historias, sententias, versiculos, et quidquid puto esse non malam memoriac meae supellectilem. Inde peto materiem scribendi, quam exeogitare et inuenire sine eo saepe difficile foret, et multi temporis. Nam scripsi iam aliquot L praesationes Catalogorum; vnde suppeteret semper materia? Quoties igitur scribendi est; necessitas, hunc percurro. Appositae sunt notae: Rel. significat relegationis edictum, quo, Deo sint gratiae, diu non opus fuit; sed ab initio


page 86, image: s086

ostendendum erat, nos audere posse hoc facere: Progr. est programma, rel. Quae adfuerunt, illa signo, ne denuo in illa incidam. Idem liber praestat mihi hoc, vt nunquam sim solus. Quum obambulo aggerem, cet. percurro illam Hylen. Obiter, q. d. ob iter.

77 Principia omnium artium credenda sunt: Sed in progressu videndum, vtrum satis conueniant inter se, et cum his, quae inde educuntur, cum his denique, quae aliunde innotescunt.

Est haec regula quam maxime necessaria, inprimis hodie, vbi statim a prima aetate solent assuefieri parui a doctoribus, vt nolint credere. Vbi primum se igniculi rationis et sapientiae exserere incipiunt, audiunt de praeiudiciis. Et quoniam hoc nobis nimis naturale est, vt velimus ipsi videre: nec simpliciter credere, sed ipsi inuenire verum: quoniam porro nimis cito ex Logica docentur pueri, verum esse, quidquid per sensus sanos acceperimus; inde oritur hoc malum, vt nolint pueri credere, nolint discere quod debent, nolint parere praeceptoribus. Quem locum inprimis etiam eleganter tractat Russouius in libro de inaequalitate hominum (sur l' inegalite des hommes). Quem non nego pati interdum suos manes, et prae nimio feruore abripi, et ferri in praecipitia. Sed in hoc verissima docet. Non est enim homo ita factus, vt per se discat elementa rerum. Haec debet ab aliis accipere; et haec debet tradentibus sibi credere. Si puer vellet disputare, cur haec litera dicatur A, illa B, et vbique postularet rationes; annos interrogaret, et nihil tamen proficeretur. Nec poterit ei responderi, aut ratio quaesitorum reddi. Quanquam et hic quaedam explicata sunt: v. c. Danzius in Grammatica Hebr. dicit [gap: Hebrew words] esse simplicissimum et facillimum sonum, qui lenissima oris apertura oriatur. In [gap: Hebrew words] iam maior est difficultas. Et licet etiam haec omnia quam dilucidissime exponas puero, magis tamen impedietur, quam iuuabitur. Et saepe in elementis non possunt rationes reddi. Si quis quaerat: cur hoc dicitur


page 87, image: s087

punctum? cur linea? superficies? et nolit prius credere, quam reddatur ratio: anni abibunt, et in aeternum nihil discet. Sic multo magis in linguis, in historia omni, in physicis etc. Non haec mihi ita videntur in abstracto, i. e. dum nunc cogito hac de re: sed expertus sum etiam in concreto. Vidi in illustribus familiis saepe pueros praecoci ingenio, qui totos dies quaererent: Sed etiam hic accidit, quod dicit Germanorum prouerbium: Posse vnum stultum millies plura interrogare, quam vnum sapientem respondere. Quae quidem non ita velim intelligi, quasi putem seruanda esse doctoris verba, tanquam oracula non mutanda; Sed hoc modo volo obtinere: Tamdiu esse credendum, quamdiu aliquid discitur. Deinde vero, quum habemus plenum rationis vsum; quum facti sumus nostri quasi iuris: dispiciendum est, annon in illa praeceptoris doctrina fuerint propositiones se inuicem euertentes, male cohaerentes; vtrum praedicata conueniant suis subiectis, et quae sunt his similia. Videndum, vtrum satis conueniant inter se: parallelismus diligenter obseruandus: quoties argumentatio proponitur, semper laborandum de ipsarum enunciationum veritate, et an illud inde sequatur, quod educitur. Conferantur cum his quae aliunde innotescunt: v. c. si in historia auctorum deprehendatur dissensus. Sic in omni historia naturali, et physicis rebus, noua scientiarum augmenta et experimenta expellunt propositiones priores falsas.

78 Publica institutio et priuata coniungendae.

Quum hic dentur praecepta discendi, poterat etiam aliquid exspectari de priuatae atque publicae institutionis ratione, et vtram alteri praeferam. Sed nihil potest in vniuersum pronunciari. Si schola publica sit bene ordinata, praeceptores habeat bonos, cet: sine dubio publica institutio priuatae longe, longe, est praeferenda. Nam homo est animal sociale, et in scholis, in societate aliorum, mature fit homo, fit animal [gap: Greek word(s)] , discit


page 88, image: s088

ferre stultitiam aliorum, et cauere offensiones. Bene obseruat Martinus Hubnerus, Professor Hafniensis, in nuper edito libro suo Histoire du Droit naturel, humanitatem et comitatem Gallicam maximam partem inde esse, quod adhuc apud eos in honore sit institutio publica. Nam habent collegia plurima et optima. vid. Memoires de Trevoux, Mai 1759 p. 81. sq. Contra si schola publica sit talis, vbi non perdatur modo tempus, nihilque discatur, sed corrumpantur etiam mores: ibi sane praeferenda est priuata educatio. Sed ceteris paribus semper priuatae praetulerim publicam. Etiamsi non sint omnia paria, tamen publica non plane est negligenda; sed potius illud erit suadendum, coniungere vtramque, adiungere puero paedagogum, siue candidatum, siue scholasticum, qui eum perpetuo obseruet, praeparet ad lectiones publicas, repetat eas cum eo, et inter ludum etiam infinita bona ei propinet. (* Conf. omnino Quinctil. I, 2, vbi, vtrum vtilius domi, an in scholis erudiantur pueri, disputat egregie. N.) Ceterum non satis digne lugeri potest insania hominum, quod scholas tam negligunt, et pretiosissimis, quos habent, thesauris, liberis suis, non melius prospiciunt. Debebat vnusquisque bonus ciuis hoc curare, vt eligerentur optimi praeceptores: non debebat demandari ea cura paucis hominibus, qui omnium sunt ineptissimi et rudissimi, quos Scholarchas vocant. Iuxta stabam, quum quidam librum, in quo puer manus suae exhibebat specimina, inversum tenens, eleganter, diceret, scribit, promouendus est. Si quis peccauit aliquid, quod putant publicum scandalum esse, hunc detrudunt in scholam: quum nemo magis inquirat in vitia praefectorum suorum, nemo sit curiosior, et omnia velit inspicere et detegere, quam pueri. Quum contra ille posset ablegari ad rusticos, qui forte nescirent illud vitium. Est insania et rabies. Porro quaeri etiam possit, Vtrum in Academiis collegia priuatissima praeferenda sint priuatis. Si in priuatissimis nihil agatur aliud, quam quod in priuatis etiam agi possit;


page 89, image: s089

si loquatur modo doctor, et oscitet aut dormiat auditor; et nihil doceatur aut discatur aliud, quam quod possit etiam in priuatis disci et doceri, pessime aio pecuniam erogari. Contra vbi est discipulus auidus, et vna hora vult ex doctore tantum capere, et illi quasi rapere, quantum alias vix quinque horis acciperet; si interroget doctorem; opponat ei, quae sibi aliter videantur; vbi se praeparet auditor, et paratum adesse cogat doctorem, eumque excutiat omni modo: ibi tale priuatissimum collegium nunquam potest nimis care redimi. Idem de examinatoriis valet, de disputatoriis, et generatim de iis, vbi mutua est familiaritas. Velim etiam, vt ex priuatis collegiis non mollities quaedam, aut intempestiuus pudor, expulisset interrogationes. Quum Ienae essem, mos adhuc erat, vt schedas in cathedra poneremus, in quibus scripta erant dubia quaedam, aut alia, quae vellemus scire. Hoc saciebamus inprimis apud b. Danzium, qui hoc optime ferebat. Etiam in hoc auditorio, quum tractarem antiquitatem Romanam, factum hoc est ab iuuene praestantissimo, qui nunc in collegium nostrum adoptatus est, et rem gerit strenue, (* Cl. Hambergero, N.) qui aliquoties scripsit tales schedulas. Per se patet, non debere stultas esse quaestiones. Scripto hoc daret documentum stultitiae suae.

DE LINGVIS

79 Sermo est animus foras prodiens per verba, quae intrant aures: sed ita sunt alata, et facile praeteruolant.

(* [gap: Greek word(s)] . Synes. de prouid. p. 103. C. [gap: Greek word(s)] . Liban. Epist. 1566. p. 710. Alia Voss. Inst. orat.


page 90, image: s090

2, 14. p. 286. dedit. N.) Pulcherrimum vocabulum habent Graeci, quorum [gap: Greek word(s)] late patet. Est enim vel [gap: Greek word(s)] , ratio, vel [gap: Greek word(s)] , sermo. (* vid. Hen. Steph. Thes. Gr. L. T. III p. 1492. N.) In sacris noster DOMINVS sic vocatur, quoniam verbo creauit hoc vniuersum. Magnum est profecto arcanum homo, et miraculum maximum, in quantum animus et corpus inter se conuinciuntur. Carneus est, osseus, et soluitur in terram, est opus figlinum: sed potest cogitare, loqui, in suam sententiam traducere alios, et facere, vt mille homines cogitent, quod ipse. Vt paululum fermentum sui similem facit totam massam ingentem: ita vnus homo potest animum suum transfundere in alios, et horribilem magnitudinem mutare, inspirare illis suas cogitationes. Hoc apparet ex doctrina omni, persuasione, educatione, rel. Homo est diuinum miraculum, et valet sermo eo, vt intelligamus, quantum differat ipse a brutis animalibus, quanto illis sit ipse praestantior. Sed verbis vnum deest ad perfectionem, quod tam cito praeteruolant, quod non possunt retineri; suaue est Homericum verbum, quod sunt [gap: Greek word(s)] , alata.

80 Illae velut alae adimuntur, aut iniiciuntur compedes, ope scripturae.

Vt Historiae, et Chronologiae inprimis, imaginem pingunt, nempe Saturnum, cui studet mulier pone accedens compedes iniicere; quod indicare debet, Historiam et Chronologiam non sinere perire facta hominum: ita scriptura sonis quasi vincula iniicit, et retinet eos, ne possint fugere. Res est stupenda. Ope literarum mentem nostram possumus eo transferre, quo corpus non potest venire; potest ea loqui cum toto terrarum orbe; cum posteritate post mortem. Est miraculum stupendum. Instituat ad aliquod tempus aliquis animum suum ita, vt obliuiscatur interim literarum, tanquam nesciat eas, et cogitet, quomodo sermo hominum possit


page 91, image: s091

notis et characteribus excipi et signari. Si loquantur tam cito, vt ordinarie; si Gallus dicit: Comment vous portez vous? quomodo potest aliquis ignotae linguae sonos signare? nescit, quam magna sit quaeque vox; qui sonus efficiat vnum vocabulum; vox vbi altera desinat, incipiat altera. Deinde inuento hoc, quo referatur modo in literas ea vox? quid faciendum est, vt eadem pateat oculis? qui potest aliquis emissos sonos reddere visibiles? Non est adeo mirandum, obstupuisse literas et scripturam Americanos, homines non stupidos, sed ingeniosos plerosque et acutos, paucis exceptis, vt istis Caribanis, qui hodienum sunt homines omissi. Narratur historia, quae digna est, vt saepe narretur et perpendatur. Hispanus alteri Hispano aliquot milliaria remoto mittit ficus et alios fructus cum literis. Americanus per viam comedit ficus, literas, quas in suum non poterat conuertere vsum, reddit. Interrogat Hispanus: Vtrum praeter literas nihil acceperit aliud? Negat. Remittitur cum alia epistola, vbi scriptum erat, non allatas esse ficus. Statim expediuntur flagella: cogitur fateri. Obstupuerunt homines scripturae imperiti, et putabant illas figuras atras esse homunculos magicos: missique denuo miserunt epistolam in ignem. Sed neque sic processit. (* Conf. et Io. Lerii Historia nauigationis in Brafiliam c. 16, vbi his gemina narrantur. N.) Vno verbo, scriptura est miraculum.

81 Quisquis illam inuenit, magno munere affecit genus nostrum.

Hinc loquimur cum absentibus: hinc multiplicari possunt cogitationes nostrae. Cicero viuus potuit forte cum quatuor aut quinque millibus hominum loqui praesens: per scripta loquitur et mentem suam transfundit adhuc hodie etc. Remedium est contra mendacium, calumniam, obliuionem: viuendum per leges infinitorum hominum: doctrina antiquorum sic seruata incorrupta


page 92, image: s092

traditione. Sic redit lingua Etrusca, Palmyrenorum, (* Phoenicum, N.) etc.

82 Nec imputandum illi, si ea multi male abutantur, vt igni, et reliquis rebus optimis.

Iam apud Platonem in Phaedro p. 356 C (* Frf. p. 1240 C) est de literis querela, et expostulat rex Aegypti Thamus cum Theutho literarum inuentore, et dicit: Homines literis fisos negligere et perdere memoriam. Et verum est, sunt homines illiterati interdum stupendae memoriae. Domi erat tabellarius, quem vocabamus Aesopum, quia erat gibbosus. Huic cursus publici magister saepe dabat XXX epistolas simul, quas redderet: hos diuidebat in aequas partes. Alteram dimidiam partem, v. c. XV epistolas comprehendebat inter duos digitos dextrae; alteras XV inter duos digitos sinistrae manus. Et quum ei dictum esset, ad quem vnaquaeque epistola referenda esset, nunquam aberrauit, aut confudit literas. Idem, quum dedisses ei magnum numerum, et interrogasses, v. g. quoties numerus 7063 inest numero 8467382? quos numeros ne nunc quidem possum eodem ordine repetere, si vitam perdere deberem: ille non modo comprehendebat firmissime, sed etiam paruo interiecto interstitio exputarat accuratissime, quod volebas, sine vlla scripturae ope. Talem etiam in Anglia esse hominem, legi in menstruo quodam Anglicano. (* De alio eiusdem gentis narrabat Illustris Segnerus, eum sine vlla institutione eo peruenisse vsu, vt inter ligna caedenda numeros immensos exacte tractaret; et noua, quibus eos notaret, excogitasse vocabula, ita, vt, si recte memini, quae nobis est millio, ab eo drebs, billio, dribs, vocaretur. Sic Lars Bengston Granberg Suecus, omnis literaturae et scripturae ignarus, numeros incredibiles temporis fere momento exputare potuit. Tanquam quot piperis grana nauis veheret, si certa pars medimni eorum aliquot centena millia contineret. Item si quis ei, quando natus esset, dixisset; ille quot


page 93, image: s093

dies, horas, partes horae vixisset, sine haesitatione edisserebat exacte. Vid. Holmia literata p. 82. Historische Remarques 1701. p. 327. Christi. Falsteri Amoen. philol. Vol. III. p. 45. Et conf. infra n. 832. Sed nempe eadem est ratio optimarum quarumuis rerum, vt vini, vt ipsius ingenii et eruditionis. Ignis incendit etiam domos nostras, rel. Quum nondum essent inuentae literae, subsidium memoriae erant versiculi. Hinc omnes veteres auctores sunt poetae, Orpheus, Linus, ceteri. Et antiqui Germani carminibus includebant facta maiorum. Quod fecerunt et omnes populi septentrionales. (* Conf. Dalini hist. Suec. I, 8. 10: Stephan. ad Sax. Grammat. p. 11-14. N.) Nam versus facilius haerent memoriae.

83 Si maturius inuentae essent literae, pauciores haberemus linguas.

Nescio, vtrum hoc iam obseruatum sit ab aliis: Sed mihi est certissimum. Nam per scripturam lex est et norma constituta sermoni. Lingua est lubrica, [gap: Greek word(s)] , et quamdiu non scribuntur linguae, mutantur quotidie, nec prius consistunt, quam scribuntur. Hinc est, quod antiquam Germanorum linguam non intelligimus. Scribi autem coepta est circiter sub Carolo Magno. Nostra lingua legem velut accepit a versione Bibliorum Lutheri: nostra aetate a Societate Germanica Lipsiensi, Moshemio, aliis: Gallica a Boilaeo, Academia Gallica etc. Contra vnusquisque pagus sua habet idiomata. (* Etiam in Arabia, de quo queruntur peregrinantes. Caeterum huic sententiae III. Segnerus sic subscripsit: Placuit. N.)

84 Libri sacri custodes et doctores literarum: de Iudaeis, Muhammedanis:

Germanica lingua legem accepit per Lutherum. Linguam Mosaicam conseruant biblia: nec habemus canonem alium. Coranus seruat Muhammedis linguam,


page 94, image: s094

et loquuntur (* scribunt potius N.) adhuc Arabes, vt ibi scriptum est. (* Lingua, qua Coranus scriptus est, Arabibus hodie non magis nota est, quam Italis, qui nunc viuunt, Latina, et docentur eam in scholis; nam est lingua doctorum, qua vtuntur in scriptis, quae doctrinae aliquid continent. vid. Pocock. not. ad specim. hist. Arab. p. 146-151: Baumg. allgem. Welth. T. XVI p. 392 sqq. §. 320: et inprimis Cl. Carsten Niebuhr Beschreib. von Arabien p. 83 sqq. N.) Neque puri puti etiam quod ad Grammaticam Arabismi praeter Alcoranum canon est alius. Biblia Castellionis ad linguam Latinam viam aperuerunt infinitis hominibus, quibus ea legendi dedi consilium.

85 etiam biblia nostra vsu secundario sunt instrumentum felicissimum docendi et discendi linguas.

Vid. ad §. 193. sq.

LINGVA PATRIA

86 Patria lingua non negligenda, quod vitium olim scholarum erat.

Maiores in Germania, quin in tota Europa, hoc introduxerant, vt Latina lingua omnia docerentur. Recte hactenus, quod vsu linguam Latinam docebant. Eo fine scripsit Erasmus colloquia sua, vt disceretur ex illis Latine. Nam prima aetate et mature scripsisse ea videtur, et apparet, voluisse eum, illa adhiberi debere ad institutionem primam. Talia sunt Ludouici Viuis colloquia, praestantissima et ipsa. Item magis puerilia Maturini Corderii et aliorum. Vnde apparet, pueros esse Latine locutos ante, quam discerent Grammaticam. Per colloquia discebant hanc linguam. Sic etiam primae Graecae Grammaticae Graece scriptae sunt, vt illa Chrysolorae, Theod. Gazae, Manutii, aliorum. Recte etiam primas Latinas scripserunt Latine. Sed nimis neglecta lingua fuit patria. In concionibus ad populum, in iuridicis scriptis,


page 95, image: s095

omnia miscebant Latinis. Quin concionabantur Latine, et raro immiscebant vernacula quaedam. Habemus conciones Latinas Kaisersbergii, Aeg. Fabri, Thomae Malleoli; circa reformationem Menotii, et aliorum antiquiorum. Huc pertinent, Gesta Romanorum cum applicationibus moralisatis ac mysticis, liber concionum Latinus. Quod indicio est, omnes homines olim in scholis et doctos esse, et didicisse, et sciuisse, Latine. Nisi conciones Latine scripserunt, habuerunt lingua vernacula. (* Aut nisi forte alibi quoque factum est, quod Wratislauiae factum esse dicunt. Vbi Saec. XV inclinante Capistranus in templo cathedrali ad Canonicos, et Clerum reliquum, conciones habuit Latine, iuxta illum vero stetisse fertur, qui vulgo dicta interpretaretur lingua patria. Vid. Neue litterar. Unterhandl. 1. Band Bresl. 1774. p. 743. sq. An vero hoc vbique sit seruatum, haud nihil ambigam. Quidquid sit, hoc certe constat: Latinam linguam adeo templa occupauisse, vt ne nunc quidem plane inde expelli potuerit. Nam hodienum in quibusdam facrorum initium sacerdotes faciunt, Gloria in excelsis Deo! canentes. Auditur etiam Credo in vnum DEVM etc. Et quidni concionati sint Latine? quum Latine cecinerint et precati sint, idque sine interpretatione. N.) De vsu L. L. in sacris plura ad n. 113. Et quidquid vllo modo ad eruditionem spectabat, scribebatur Latine. Etiam in iudiciis, et generatim quidquid habere valorem debebat, omnia agebantur Latine. Germanica lingua fere plane negligebatur. Haec primum cultum suum debet b. Luthero, qui non concionatus modo est Germanice, sed Germanice etiam vertit biblia, et nostram linguam traduxit ad Catechismum. Hodie prolapsi videmur in alterum extremum. In scholis minoribus et maioribus omnia Germanice tractantur. Etiam collegia in Academiis habentur ita. Sed dum abstinent doctores publici a Latina lingua, duo peccant: primo linguam Latinam remouent ab vsu, et priuant iuuentutem praestantissimo ad discendum instrumento; et tamen deinde non emendant patriam linguam,


page 96, image: s096

sed corrumpunt eam potius, miscendo omnium linguarum vocabula. Remouerunt linguam L. a scholis; sed non prosunt linguae patriae. Quod in Anglia fieri etiam multi vehementer queruntur, et putant mores bonos corrumpi per neglectum et corruptelam patriae linguae. Recensetur talis liber in Monthly Review Febr. 1756 p. 81. Titulus est: British Education; or the Source of the Disorders of Great-Britain. Being an Essay towards proving, that the Immorality, Ignorance, and false Taste, which so generally prevail, are the natural and necessary Consequence of the present defective System of Education. With an Attempt to shew that a Revival of the Art of Speaking and the Study of our own Language might contribute in a great Measure to the Cure of those Evils. By Tho. Meridan. A. M. Lond. 1756 8. Putat auctor, morum peruersitatem, ignorantiam, peruersa iudicia, inde esse, quia nimis negligatur lingua patria, et eloquentia patria: quia non seruetur puritas linguae, non posse amplius permoueri homines, et tanquam vi rapi in assensum pro concione; verbo, cum stribligine linguae induci corruptionem morum. In quibus sunt quaedam pro more illius gentis nimis vehementia, et Enthusiasmum indicant. Sed hoc est verissimum, neglectum eloquentiae verae trahere corruptionem morum. Perversi mores inde sunt, quod negligunt doctores vim dicendi, qua Demosthenes, Cicero, ceteri permouerunt totas gentes et populos, quo vrsos et leones duxit Orpheus, et lapides arboresque mouisse dicitur. Non nego, me hoc momento dixisse viro perito rei scholasticae, (* Hungaro doctissimo, Seminarii philologici beneficium petenti, quod salua religione in eum conferri negabat Venerabilis noster Praeses, ob summam linguae nostrae inscitiam:) doctorem de schola debere linguae patriae paene magis peritum esse, quam Latinae. (* Ceterum de vi linguae ad mores, et mutuo inter se nexu, videantur omnino, quae Summus Vir Io. Aug. Ernesti ad Gottschedii elogium praefatus est; et Senecae illa aurea epistola 114,


page 97, image: s097

quae tota est huius argumenti. Hic modo gustum dare volo: Itaque vbicunque videris orationem corruptam placere, ibi mores quoque a recto desciuisse, non erit dubium. Quomodo conuiuiorum luxuria, quomodo vestium, aegrae ciuitatis indicia sunt: sic orationis licentia (si modo frequens est) ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse. Ostendit illa nostrae aetatis imaginem! N.)

87 Colendane ante peregrinas?

Poterat haec videri quaestio Domitiana, vt aliquis dicit in Pandectis (* l. 27 qui test. fac. poss. l. 28 tit. 1. N.) Sed non sermo est de vsu tralaticio patriae linguae, verum de cultu illius, de scribendo, cet. Et hoc respectu paene commodius est, vt prius colatur peregrina, quam patria. Nam de eo, qui inter Germanos natus est et educatur, non valde metus est, ne Germanice loquens, aut ex Latina lingua in patriam aliquid vertens, valde peccet, et ea dicat, quae Germanus aliquis non intelligat. At contra, qui primum Germanice eloquens fuit, maiorem difficultatem inueniet in Latine scribendo. Hic plures Germanismos habebit, quam ille Latinismos. Deinde tamen etiam de ipso vsu loquendi potest ambigi. Sunt familiae Illustres, et totae gentes, vbi parui peregrinam linguam primum docentur. (Exempla iam n. 75 vidimus.) Nam in infantia et pueritia maxima memoriae tenacitas est, et totum corpus aptius est ad discendum. Contra, vbi semel induruerunt organa, ad linguam peregrinam addiscendam non sunt tam apta. Patria autem lingua potest semper adhuc facile disci, quia quotidie versamur cum his, qui ea vtuntur. (* Quinct. 1, 1. 12 a Graeco sermone puerum incipere malo: quia Latinus, qui pluribus in vsu est, vel nobis nolentibus se praebet. N.) Sed potest etiam hic alia occasio esse, quae et hanc rationem mutare suadeat. Verbo, nihil potest in vniuersum pronunciari.

88 De Latina et Gallica potest ambigi:

Certe propter necessitatem harum linguarum non male agunt, qui mature, cum robusta memoria, mollia


page 98, image: s098

organa, discunt eas. Vbique praeualent [gap: Greek word(s)] . Nam metus non est, ne patriam linguam non discant. Societates Germanicae vix frequentantur nisi ab adultis etc. Formeyus, Berolinensis Polyhistor, qui certe multarum rerum peritus est; quanquam non potest negari, quum tam multa scribat, scribere illum etiam interdum ea solere, quae intelligere ipse non videatur, (* ea inprimis respicit, quae paulo ante de harmonia praestabilita, item de simplici et composito, noue philosophatus erat, vid. ad n. 915. N.) in suo menstruo libello Bibliotheque Germanique T. XX p. 419 profert Daguessouii (Daguesseau) Cancellarii Galliae consilium, qui obseruat, ipsam linguam Gallicam melius discere, et elegantius rectiusque illam scribere assuefieri iuuenes, studio Latinae linguae, et optimorum illius scriptorum, si e. g. Latina iubeantur Gallice reddere. On apprenda parler et a ecrire en Franaeois par une etude reflechie des Auteurs Latins.

89 Certe tractari possunt simul.

Illud quidem consultissimum est, si praesertim contingat magister, qui eas comparare possit. Confusio hic non metuenda est: nam vna alteram continet.

90 Sufficerene potest Germanica lingua ad eruditionem?

Vt hodie res est, satis amplam multarum rerum notitiam potest aliquis adipisci. Potest aliquis scientissimus esse Matheseos, Historiae; potest multum Philosophiae didicisse sine L. L. cognitione: Quin potest longe esse eruditior, quam multi, qui aliquot tantum verba Latina loqui vtcunque possint, et eo ipso se doctos putent. Ergo posse aliquem eruditum esse sine L. L. non nego: licet saeculum non sit hos sic vocare. Sed non potest talis eruditus esse, quales requiruntur ad certa illustriora munera, ad certa doctorum officia. Sed vid. ad §. 112.



page 99, image: s099

91 An vti illa conuenit in praelectionibus Academicis? Serum est interrogare.

Olim nefas putabatur in Academia alia vti lingua, quam Latina. Et ante L aut LX annos nemo audebat hoc non obseruare. Quum Halensis Academia conderetur A. 1695, inceperunt quidam hoc mutare. Sed apud quosdam non satis bene processit, et apud multos male eo nomine audiebant. Primus fuit Christ. Thomasius, qui prae odio harum literarum, quod conceperat, patris Iacobi disciplinam fugiens Halam se contulit, deditque occasionem Academiae condendae. Hic igitur, quum nesciret linguam L., vsus est Germanica. Deinde vero habuit etiam causas satis idoneas, cur hoc faceret. Nam erant tum ea tempora, vbi quidem loquerentur doctores Latine, sed ita, vt melius fuisset loqui Germanice. Et forte, si lingua Latina non doctum fuisset in scholis et Academiis, illa non esset tam corrupta, vt Graeca adhuc pura est et integra: (* Consentit Segnerus: Si L. L. non fuisset introducta in scholas, forte non fuisset corrupta, vt Graeca corrupta non est. N.) sed tum in omnibus scholis Latine docebatur. Ergo causa mutationis fuit primo Thomasii ignorantia; deinde iustissima causa, ne forte plane perderetur L. L. Hinc factum est, vt politi homines, qui scirent Latine, vt Buddeus, starent ab lingua Germanica, et hac in posterum docendum suaderent; se a barbaris non intelligi dicentes. Contra semibarbari, vel barbari adeo, pro ipsa Latina propugnabant. Sed Germanica lingua satis citos progressus habuit, moxque praeualuit. Medici soli retinuerunt antiquum morem vsque ad hunc diem, in Germania non tantum, sed in tota paene Europa, praeter Krugerum nuper mortuum. Quod forte eo faciunt, vt excludantur medici secundarii, Chirurgi, et Pharmacopolae. Hinc inter illos semper fuerunt assertores et Statores elegantioris literaturae. vid. Iac. Burkhardi Medicus grauissimus humanitatis studiorum vindex ex historia literaria adumbratus, Hanov. 1716


page 100, image: s100

8. Et difficile foret, habere praelectiones Germanicas de rebus medicis; nam pleraque vocabula medica, v. c. Anatomica, Chirurgica, Pathologica, Botanica, sunt Graeca: Graeca autem possunt facilius ad terminationes Latinas flecti, quam reddi Germanice. Mutare consuetudinem Germanice docendi, nunc ne edicta Regia quidem possunt. Est Christii Lipsiensis Philologi dissertatio super gemmis, in menstruo, cuius est titulus: Commentarii Lipsienses literarii in 8, ibi T. I p. 72 proponitur Edictum ab aula Dresdensi missum, quo iubentur doctores Latine docere. De quo ipse sic: ?Sapientissime nuper Regii ad rem nostram imperii codicillis cautum est, vt in hac virtutis et artium vniuersitate, quae Lipsiae est constituta, non alio nisi Latino sermone verba ad auditores facerent magistri ac doctores artium." Ibidem est Platneri, cuius Satirae magna cum laude sunt exceptae, disputatio de linguae Latinae vtilitate, p. 79. Sed Lipsiae non magis res immutata est, aut immutabitur, quam hic et vbique.

92 Quaeramus potius, an non in aliquam partem honoris sui restitui possit Latina.

Est optabile, vt fiat certe in quodam genere praelectionum, in iis inprimis, quae ab antiquis accepimus, v. c. in historia antiqua, in historia Philosophiae, in antiquitate Graeca et Romana, in iure antiquo; ne homines, aliarum rerum rudes, haec tantum ex parte arripere studeant, et tamen non assequantur. Item praelectiones et disputationes Metaphysicae, et bona pars Philosophiae, abstrusioris praesertim, debebant L. L. haberi et tractari, e. g. disputationes de primis principiis cognitionis, de existentia summi numinis, de veritate Christianae religionis, cet., ob hanc causam, quia hic disputando subinde deiicit alter alterum, et mox fiet, quod saepe iam factum est, vt vulgus hominum, eruditorum etiam, quum audiant de ratione sufficienti, de Dei existentia, de diuinitate scripturae sacrae, adhuc disputari, incipiant dubitare, et in dubium vocare omnia, dicantque: Si eruditi


page 101, image: s101

hoc nesciunt; si illi adhuc litigant inter se: quid mea hoc refert? Cum vulgo autem non debet disputari, sed illud est occupandum. Ita de aliis quoque, quae sunt subtilioris indaginis, v. c. de structura corporis, de nexu corporis et animi. Non quasi inuideam haec feminis et aliis infirmioris ingenii hominibus: sed Feminae, vt Paulus dicit, domi discant; nam multi sunt de his rebus Gallici et Germanici libri. Sed illae ipsae Germanicorum librorum disputationes plus damni afferunt, quam vtilitatis. Quae sunt [gap: Hebrew words] , quae pertinent ad interiorem scientiam, ea sunt reuerentius et occultius tectiusque habenda.

93 Colendae linguae Germ. ratio percolloquia:

Colloquia intelligo cum idoneis: Germanica Saxoniae superioris in ore inferioris, vt lingua Florentina in ore Romano. Maximum est parentum vitium, quod parvis suis tales adiungunt homines, qui eorum linguam et mentem et voluntatem perdant et corrumpant. Detrudunt liberos tanquam in ergastula ad homines de culina.

94 ope Grammaticae:

Grammatica iucunde discitur eo tempore, quum linguae sumus iam satis compotes. Nam, sine Grammatica plenissime disci etiam posse linguam vernaculam, documento sunt Principum ministri, consiliarii, secretarii, qui eam vsu didicerunt optime. Interim, si est occasio discendae Grammaticae, arripiamus et hanc. Solebam alias laudare Grammaticam Gottschedianam, non quod nesciam illam esse plenam vitiorum, nam, qui hoc non ex Heinzii et Iunckeri Critica in eandem videt, ille profecto nihil videt; sed habet tamen multa bona, illud inprimis, quod est accommodata ad eam Germaniae dialectum, quae ceteris habetur emendatior. Optabile est, homines in vsu linguae alicuius conuenire. Melius est habere normam qualemcunque, quam semper fluctuare esseque incertum. Praestitit tamen hoc, vt recte constituerit tempora anomala et irregularia, qua in parte laboratur


page 102, image: s102

vehementer. Alii dicebant et scribebant, ich bluss; alii ich blassete; nunc sciunt, dici debere ich bliess. Habuit et hanc fortunam, quod eius Grammaticam eleganter typis expressit Breitkopfius, et quod illius opera forte 10000 exemplaria sparsa sunt per totam Germaniam. Hactenus itaque bene nobis consultum est a Gottschedio, quod nunc conuentum est inter plerosque de certa quadam scribendi ratione. Vtrum ea vbique vera sit, haec est alia quaestio. Non enim est ille Grammaticus; immo est nihil minus. (* Inprimis etiam hoc commodi peperit illa Gramma ica, quod eam Pontificii homines, tanquam diuinum sidus, secuti sunt, et emendarunt paulatim suam barbariem. Alias Popowit schianam quoque laudabat. Nunc inter plures Adelungiana principatum obtinere videtur. N.)

95 legendis scriptoribus bonis:

Classica auctoritas defertur Moshemii libris, Heilige Reden, Christliche Sittenlehre; Bunauii Reichshistorie; Rabneri Satiren; Gellerti omnibus scriptis, poeticis pariter atque prosaicis. Hic inprimis est auctor classicus. Etiam nostra diurna maximam partem sunt eiusmodi, vt sint norma scribendi, paucis exceptis, quae ab Heluetiis veniunt, qui multa trahunt ex patria dialecto. Baumgartenii Welthistorie etiam venit in hunc censum merito suo. Item scripta publica, quae ab aulis iam diu veniunt, Saxonica, Brandenburgica, et nostra. Quae proponebantur ab aula Austrinca ante hoc bellum, ab anno fere XL ad L, etiam optime scripta erant: sed per bellum mutata res est vehementer. Non enim modo scribunt, quae alias non pulchra sunt; sed multa etiam dicunt, quae inferant vim verbis, et quae non masculum decus nostrae linguae seruent. (* IOSEPHVS II aureum Saeculum nunc affert etiam linguae patriae, opera vtens inprimis Ill. Sonnenfelsii. N.) Diurna etiam Hamburgensia et Altenauiensia recte scribuntur, praeterquam vbi quaedam aliunde missa inserere iubentur. Verum diurna exercitus imperialis, et


page 103, image: s103

Francofurtense istud, quod Reichs-Postreiter vocant, scripta sunt pessimi exempli. (* Alias in optimis quoque ponebat Ierusalemi libros; Versionem Germanicam sermonum a Saurino habitorum etc. Orationum vero, quas ministri rerum gerendarum Germanice habuerunt, collectionem, qualem olim Lunigius curauit, quam et ipsam laudabat, optauit. Plenius auctores linguae nostrae classicos recensuit Io. Frid. Heynatz in illo libro suo: Hand buch zu richtiger Verfertigung und Beurtheilung aller Arten von schriftlichen Aufsaetzen etc. editionis inprimis nouissimae. N.)

96 scribendo:

Literas scribere, discere debet vnusquisque. Scribant etiam narrationes, historias, commentarios, alia. Hic inprimis etiam accusandi sunt eruditi, quod negligant manum, et scribant vt gallinae, aut ita, vt literae videantur per scalam adscendentes librum quaerere, vt quidam inaequalitatem ridens dicebat.

97 interpretando.

Sola fere, optima quidem et certissima, perficiendi orationem ratio est, interpretandi sollertia. Hanc etiam semper vrsi, cum in Societate Germanica, tum in Seminario.

98 Societatis Germanicae laus, si se prius emendare quam alios studeant illius sodales, non affectent magisterium contra vsum gentis;

Quod hactenus tam parum profecerunt Societates Germanicae, causa haec est, quia voluerunt auctores esse, alios emendare, leges ferre. Ergo derisae sunt cum sua legislatione, et paulo post ortum suum defloruerunt Pegnesidum et Frugifera, cuius sodales purismo patriae linguae studentes dicebant lustwandeln, et quae huius generis sunt alia. Sed comparati sunt cum alia societate, quae frumenta portat. Illa ipsa praestantissima Gallica Academia, quae viris constat XL illustri loco ortis, doctissimisque,


page 104, image: s104

obsequium frustra sperauit, nec dum potuit efficere, vt habeatur pro norma scribendi. Nondum dederunt Grammaticam, ante X annos promissam. Lexicon dederunt praestantissimum: sed Furetiere et Richelet ausi sunt repugnare (* Conf. Histoire de l' Academie Franaeoise par Msr. l' Abbe d'Olivet P. II. N.) Tales societates ante omnia debent se emendare: et in numero tot eruditorum hominum esse quosdam probabile est, qui se inuicem poliant. Deinde sponte fiet, vt consequantur id, quod vi consequi non potuerunt.

99 loqui et scribere studeant, quae placeant, et sic regula fiant aliorum:

Hac via incedens Lipsiensis societas plus effecit quam reliquae omnes, quia non habebat sibi hoc propositum, vt leges ferret: sed socii illius pulchre scribebant, vt Rabnerus, cet. Ipse Gottschedius prosa pulchra satis vtitur. Verbo, fuerunt semper in ea, non qui leges ferrent, sed qui placerent. Haec fuit ratio, qua linguae velut soliditatem et consistentiam nactae sunt, quum ad eorum, quos admirarentur, homines imitationem se componerent. Grammaticis nunquam datum est ius legum ferendarum: sed modo obseruarunt vsum bonorum auctorum.

100 interea disputent de originibus verborum et rerum patriarum:

Conferant maxime inter se dialectos Germaniae Septentrionalis, inprimis Islandicam, quae Septentrionalium est antiquissima, et in illa reliquiae ac fundamenta linguae Germanicae hodiernae sunt certissima. Continet illa thesauros antiquitatis Septentrionalis. Hoc iam ex parte egerunt Io. Ge. Wachter in Glossario L. Germ., Frischius, qui in schola Berolinensi consenuit in hoc studio. Et hic quidem in lexico suo Teutsch-Lateinisch Worterbuch tantum profecit, quantum nusquam profectum est. Tot affert vocum etymologias,


page 105, image: s105

aliasque pulchras obseruationes, vt ex hoc libro hauriri fontes huius studii possint. Sic Haltausii Glossarium, in quo XX minimum annos collocauit, in quantum pertinet ad intelligentiam iuris Germanici antiqui, ad statuta vetera, Schwaben-Spiegel, Sachsen-Spiegel, id quod potissimum agere voluit in illo opere, liber est quantiuis sane pretii.

101 paulatim, modeste, sensim, et velut furtim emendent, quae, manifesti erroris conuicta, sine strepitu mutari posse videbuntur.

Sic conuenerunt iam inter se de Genitiuis et Dativis pluralibus, dicendum esse non derer Menschen, denen Menschen, verum der, den, Menschen, de qua scriptura ante vehementer concertatum est. Forte mox desinet controuersia de differentia particularum fur et vor. Puto, et doceo, non esse discrimen inter illas, nisi quod sunt diuersae dialecti. Francones et earum iucolae regionum, quas vulgo das Reich vocant, dicebant fur, Belgae voor. In Germania superiore dicunt Furst, quod Anglis the First est, in Belgio Voorst. Equidem semper vor scribo. Nam post longam obseruationem nihil inueni discriminis. (* Quam sententiam quum nuper idoneis fulsisset argumentis Cl. vir Io. Mich. Heinze, qui Vinariae anno 1771 et sequenti doctissime super his particulis in aliquot prolusionibus commentatus est, graue ei et indignum cum quibusdam Grammaticis ac Criticis natum est litigium. N.) Sic nimius vsus peregrinorum recte abrogatus est. Noui qui matri suae gloriabundus nunciaret, se Dei gratia iam eo peruenisse, vt epistolam vel XV vocabulis Gallicis, tanquam gemmis scilicet aut luminibus totidem distinguere posset. Bene factum, quod sublatae sunt immensae periodi. Sed aliae supersunt ineptiae, tanquam aus habender Gewalt etc.



page 106, image: s106

LINGVAE EXTERNAE

102 Discantur, quantum eius fieri potest, eo modo quo sermo patrius, hoc est, vsu primum et [gap: Greek word(s)]

Non sum, quod falso accusor, inimicus Grammaticae; sed obseruetur particula primum, quod hanc vim habet, ne incipiatur a Grammatica, quam virile studium dico. [gap: Greek word(s)] , q. d. irrationali tritura, vbi non omnium rerum ratio redditur; vt discitur lingua patria, Gallica, ceterae. Ridiculus esset magister, qui infanti dicens: Bon jour, comment Vous, etc. vellet explicare, bon est Adiectiuum, jour est substantium. Subst. et Adi. eodem debent genere consissere, rel. Haec intolerabilia sunt vel cogitatu.

103 in pronunciando:

Vera, genuina, et delicata pronunciatio, frustra tentatur aetate aliquantum progressa, postquam iam obduruerunt organa. Hoc sieri debet in pueritia, certe paulo ante annum XXX aetatis. Discitur autem optime legendo, et audiendo s. auribus, et imitando. Faciendum itaque, vt simul legamus et audiamus, legentem scilicet legentes.

104 intelligendo atque interpretando:

Optabile est, vt magister peritus sit alterius linguae, quam nos intelligamus. Sed in linguis hodiernis tamen non est adeo necessarium, propter multa subsidia, et libros, quos habemus, versiones puta, dialogos, deinde comoedias, inprimis biblia. Nam, si habemus biblia in illam, quam discimus, linguam versa, aut alium quemcunque librum, cuius nobis sit materia nota, et magister praelegat nobis biblia sua lingua, vt discamus recte pronunciare, intelligere facile possemus ope versionis nobis notae. Sic habui mulierculas Gallicas, quae vix verbum recte poterant Germanice proloqui, hae debebant operam dare praelegendo libro Gallico; eundem librum patria lingua dabam puellae, vt illam praelegentem sequeretur.


page 107, image: s107

Quum illa diceret ex libro: Bon jour, Mademoiselle; haec Germanica tacite repetebat: guten Tag, mein Iungfergen. Et quum primo die haec, et aliquot amplius verba, aut lineas, didicisset, mox amplificabatur colloquium; et res habebat fuccessem, sine vlla Grammaticae notione. Nam homo non est animal Grammaticum; sed [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . Quam molti Germani veniunt in Galliam, et Galli in Germaniam, quorum neuter verbum scit alterius linguae, et mox discunt eam feliciter, sine Grammatica! Sed felicitas nostrae Academiae est, quod habeat Tompsonos, Columbos, Gaudios, qui permutare possunt idiomata (non idiotismos. v. n. 147.).

105 scribendo:

Bonum est, si praesens sit, qui hoc doceat. Sed si praesentis et viui magistri non sit copia, non tamen propterea intermittendum est hoc exercitium. Sumamus librum notae nobis materiae, et quem intelligamus, hunc vertamus Germanice; aut certe rem mente concipiamus; et sceribamus deinde ea lingua, quam discendam sumsimus, et quam ante legeramus ex libro. Certe multum hoc studio interpretandi discitur. Stilus est et scribendi et discendi magister.

106 loquendo, quae simul tentantur omnia.

Eadem hora simul possumus pronunciare, intelligere, interpretari, scribere, loqui. Memini me puerum prima hora, qua mecum hoc ageret modo praeceptor meus, clamare ad illum in platea: Domine praeceptor, precor te bona nox. Sic omnes pueri primum loquuntur peruerse admodum Germanice. Sed mox sit emendatior lingua. Discat, legat, scribat, facilem se praebeat corrigenti. Inter loquendum vero sensus debent affici, et res cum verbis intrabunt mentem. Sumatur. candela, admoueatur igni, dicatur: Accendam candelam; quo facto: Accendi candelam; et: nunc extinguam, paulo post, seu, alio tempore, accendam denuo. Eripui aui pennam. Hic ostendatur penna. Variatio si accedat,


page 108, image: s108

multum iuuat: Euello pennam, euelleram, euellam. Mouebo manum, moui manum et sic porro. Et singulis verbis singuli addantur actus motusque. Proficiet puer ocyus, modo cum verbis simul feriantur sensus.

107 Tum adhibeatur demum velut coticula grammatica.

Nempead firmandum, expoliendum. Difficile est. hoc statim cum elementis discere. Cogitemus linguam patriam.

108 Seruiant discendi initiis libri, e quibus simul cognitio rerum augeatur: quales sunt pro iunioribus Comeniani:

Sensus affici debet, vt cum verbis res ipsae intrent in animum.

109 quod genus in posterum perfici poterit ope Lexici Gallorum encyclopaedici:

Comenianos eo nomine valde amo, inprimis Orbem pictum. Non quia sunt optimi, sed quia non habemus meliores. Sed forte paulatim amplificabuntur, si prodeat Encyclopaedia Gallica, ad quem librum promiserunt figuras pulchras artium et rerum manu factarum. Ex quibus contrahat aliquis figuras illas in formam. minorem, et facile parabilem; signa apponatet descriptiones verborum earum rerum, quae in figuris proponuntur; ad quas signa dirigantur, vt sciant parui, quid vnumquodque sit aere expressom. Descriptiones fieri poterunt IV linguis, Germanica, Gallica, Anglica, Latina. (* Ideam hic adumbratam plenissime exprimit Berolinense illud Spectaculum Naturae et Artium, de quo supra ad §. 62, vbi neque descriptiones desiderarentur Anglicanae, nisi frustra quaesitus esset, qui eas faceret. ipse Gesnerus titulum libri hic adscripsit, et de eo videre iubet Biblioth. der schonen Wissensch, 3, 2. p. 396. N.) Poterit etiam septentrionalis aliqua addi, v. c. Suecica. Hic liber posset paruis compendifacere infinitas plagas et lacrimas, et tam celeres facerent ex tali libro in Latina lingua progresses,


page 109, image: s109

vt illis quaerendae mox essent aliae occupationes, Geometria, arte variae manu exercendae, Geographia, Historia; poterunt infinita legi, etc. Alias non nimis multum ab isto Lexico litteris polliceor.

110 pro ceteris tales, quibus aliquid contineatur, quod vel iucunditate vel nouitate quadam discentem alliciat teneatque.

Nihil commodius est, quam narrationibus et paruulis historiolis legendis haurire linguas. Qua in re omnibus Grammaticis melius consultum est, quam Latinae. Grammatica Graeca Vrsini in fine habet adiunctam sibi Syllogen sententiarum, Apophthegmatum, dialogorum, historiarum, et alia. Gallicis plerumque subiunguntur colloquia, epistolae, apologi, et similia. Sed Grammaticas Latinas tali modo instructas non vidi. His debebant addere narrationes, versiculos, characteres morum, et huius generis alia. Praeclarus liber est Tompsoni nostri Miscellanea, cuius viri similes si plures haberemus, essemus felices. Adeo multa bona ille comprehendit suo libro, et simul cum lingua Anglicana ex eo libro eae res hauriuntur, quas obliuisci aliquis nunquam velit, et quae semper prosint.

111 Quum autem hic sermo sit de Academicis iuuenibus, in quibus sumi potest facultas mediocris certe intelligendi libros et sermones Latinos, et notitia aliqua rerum Grammaticarum: ad hos accommodanda sunt praecepta reliqua. Nempe

Hi ergo Grammaticam suo fere studio possunt addiscere: possent vti interpretationibus classicorum, praesertim Terentii. Alioquin, vt in aliis omnibus studiorum et artium generibus circumstantia variat rem. Grammatica non carere potest, qui vult doctus esse [gap: Greek word(s)] ad gradum insigniorem; ob hanc causam inter alia, quia iuuat ad alias linguas rectius percipienda, cum autiquas, tum recentiores Europaeas.



page 110, image: s110

LINGVA LATINA

112 Latina lingua non quidem omnibus simpliciter necessaria studiosis (cf. n. 88), iis praesertim, qui sciunt Gallice: commodissima tamen omnibus ad gradum aliquem paulo insigniorem doctrinae contendentibus;

Ex Gallorum libris tantum hauriri variae eruditionis potest, vt ad cultum ingenii nihil fere requiratur amplius. Quin Germanicorum etiam librorum ope disci potest satis philosophiae, historiae, matheseos, eloquentiae, poeseos, etc. Et talis saepe commodior est. hominibus elegantibus et aulicis, quam alius, qui summo conatu Grammaticam, et Latina, et Graeca, didicit. Verum, qui caret Latina lingua, ille archetypos velut libros non potest adire, et eos, quos vocamus originales. Non habet discendi instrumenta optima et praestantissima. Nemo potest poesin melius discere, quam ex ipso Virgilio. Eloquentia optime hauritur ex Cicerone. Satiram optime docet Horatius: Ouidius delicias, rel. Videat modo aliquis in bibliotheca nostra, quanta ibi vis sit librorum Latinorum, et quanti thesauri Latina lingua custodiantur. Inuenies XX libros Latinos pro vno Gallico, et C forte pro vno Germanico, ex quibus hauserunt, qui putantur reliquis politiores.

113 necessaria his, qui Theologia,

In qua originales, quae vocantur, linguae, non possunt disci, sine cognitione linguae Latinae. Controversiarum libros originales, Bellarminum, et, qui se ab nostra parte illi opposuit, Chemnitium, sine hac nemo potest cognoscere. Quis non vult scire, quid Sociniani doceant; quid respondeant nostri? In Historia ecclesiastica non centesima pars Germanicorum librorum est, quae Latinorum. Gallicorum plures sunt, v. c. Tillemontii Memoire, Fleury Histoire Ecclesiastique, aliique complures. Et est Latina lingua instrumentum discendarum


page 111, image: s111

linguarum reliquarum, quibus carere Theologus non potest. Ecclesia Romana plane non potest carere hac lingua. Hac enim fundata est illorum religio. Scripsit Melchior Inchofer S. I. Historiae sacrae Latinitatis Libros VI, Monachii 1638. 8, qui recusi sunt Pragae 1742. Memorabilia sunt verba, quibus finitur liber: Nec decet, gentili adhuc Roma, domito orbi Latinitatem fuisse imperatam, eadem vero Christiana, negligere eius linguae cullum, quae in vnum religionis regnum distractos vbique populos congregauit. Hic alludit ad illa Plinii verba H. N. 111, 5, vbi de Italia hoc modo dicit: Quae sparsa congregaret imperia, ritusque molliret, et tot populorum discordes ferasque lingnas sermonis commercio contrahert ad colloquia --- breuiterque vna cunctarum gentium in toto orbe patria fieret. Ita est. Floruit L. L. in Africa et Asia, et cum religione propagata est per totam Europam, per Hispaniam, Galliam, (quamquam ibi iam florebat in dicasteriis, et iudiciis;) sed per Germaniam, Sueciam, et regiones reliquas.

114 Iurisprudentia,

Adhibetur, licet hodie non amplius data opera, attamen vt ius secundarium, Ius Romanum. Huic vero qui velit operam dare sine lectione librorum Iustinianeorum, et his sine notitia L. L., ille vehementer errauerit. Et hic est; horribilis multitudo librorum Latinorum. Hic inuenientur M libri Latini prae vno Germanico. Ius Canonicum, a quo fiunt iuris vtriusque doctores, infinita ex corpore iuris Romani assumsit; et ibi plane coecus fuerit, qui non sciat Latine.

115 Medica arte,

In qua magis regnat, quam alibi. Formulae medicae, quas noui, omnes, coneeptae sunt lingua L. Hinc etiam Pharmacopolae debent quaedam Latine scire. In praelectionibus eadem adhibetur, quas sine hac frequentare nemo potest, sine periculo capitis sui et aliorum


page 112, image: s112

i. e. non intelliget doctorem, aut alios interficiet. Discet artem tuende. vi Galli loquuntur (l' Art de tuer). Porro Medicinae fundamenta omnia sunt Graeca: Ipsi plerique artis termini. Graeca autem sine L. L. non discuntur: et librorum Graecorum non habemus bonas versiones vernaculas, igitur certe Latinas debet posse consulere.

116 Philosophia, pro moribus Germaniae, censeri,

Philosophiam quidem per omnes partes Germanice loqui docuit Wolfius. De Historia et Mathesi neque ante eum erat inopia. Sed sine philosophiae historia non porest recte disci philosophia ipsa, et, qui vult discere Philosophiam, debet is incipere ab illius historia. Sunt quidem et hic Bruckeriana VII Voll. 12 Germanice scripta: Sed addit Latina, quoties vult aliquid probare: nec inspicere quisquam potest loca, quae citantur, nisi Latine sciat. De IV (* nunc V. N.) Voll. 4. eiusdem viri Latine scriptis nondum dixi, quia illa Germanica fere praestare videntur. Et si non alium haberemus librum, quam Cudworthi Systema intellectuale, ab Moshemio Latine versum, vel ille solus liber debebat hoc a nobis impetrare, vt disceremus Latine. Qui vult cognoscere res maximi momenti, circa Deum, res diuinas, animamque humanam, opiniones veterum, vel hoc ipso nomine debet L. L. discere. Deinde vero magna vis est omnis aeui aliorum.

117 et pudore saluo, ac sine metu repulsae, ad munus adspirare publicum volunt, in quo earum artium aliqua opus sit.

Non admittitur aliquis ad examina pro gradibus, qui plane sit infans, et explicare animi sensa Latine non possit. Porro non consequetur aliquis locum insigniorem Ecclesiasticum, qui non possit Latine dicere. In magnis [gap: Greek word(s)] , v. c. Imperii Romani, et aliis,


page 113, image: s113

nemo admittitur in collegium iudicum, sine seuero examine, quod non potest aliter fieri, quam Latine. Qui ad clauum reip. sedent, volunt suos haec discere: ipsi doctissimi. (* Hic alias immortalis Munchhusii cum disputationem suam, de capitutatione perpetua, mascule atque eloquenter Ienae defendentis; tum vero in Georgiae Augustae inauguratione grauiter, ample, copiose, et quidem memoriter, ita vt ne semel quidem librum inspexerit, qua in re nullum eorum, qui post. eum surrexissent, parem habuerit, summa cum dignitate dicentis exemplum ostendebat. N.) Ergo optabile est, vt certe vnus alterque vniuscuiusque ordinis in Academiis sit, qui Latine praelectiones habeat recte, et more antiquo. Nam non moror Latinum culinarium, Hussaricum, aut Polonicum; neque Latinum Hechimgense. Quum olim Fridericus Princeps Hohenzolleranus viseret Romae Pontificem, haberetque coram eo orationem Latinam, sed non satis delicate pronunciaret: interrogat Pater Sanct. Qua lingua vteris? Nobilissime Princeps. Ille respondet contra: Est Latinum Hechingense. Optandum est, vt sint, qui etiam impendant partem plausus sui, doceantque Latine, vt supersit semen discendi hanc linguam, per colloquia et vsum. Alembertus praefat. Encyclopaediae p. 30. 1. queritur de eruditionis contemtu: cogentur philosophi omnes linguas Europae discere: optat restitui vsum linguae Latinae. Et Gabriel Barrius suis de Calabriae antiquitate et situ libris V. addidit imprecationem contra eos, qui libros Latinos a se editos in vulgarem sermonem vertere audeant etc. --- Futurum est enim, et quantum auguror e proximo, vt Latina lingua simul cum fide et imperio Romano rursus vniversum orbem permeet. Vulgares autem libelli propediem cum suis autoribus interibunt. Apud Fabric. Consp. Thes. Ital. p. 129. Opus Barrii est in Thes. Burm. T. IX. p. 5.



page 114, image: s114

118 Sed qui Latina Lingua modo vt instrumento vti volunt, iis potest sufficere ipsa vulgaris notitia Grammatices,

Vt instrumento: ad comprehendendos libros elementares et hodiernos, ad eos qui vocantur termini artis, praesertim etiam Grammaticos, quibus in aliis linguis est opus.

119 et vsus qualiscunque ex libris trivialibus, et disciplinae quam tractat propriis, collectus.

Qui non hoc proposuit sibi, se velle exhaurire antiquitatem, fieri oratorem, rel., potest viam breuiorem ingredi, ducibus usus libris triuialibus, vt Schola Latinitatis Gothana, deinde Bibliis vulgaris, Libris Symbolicis, Compendiis iuris, et id genus aliis historicis, forte recentioribus cet. Hoc spectauit is, qui dedit Systeme nouveau par lequel on peut devenir sav ant sans Maitre, sans Etude, et sans Peine: ou nouvelle Mentode pour apprendre la Langue Latine de trois manieres differentes, divisce en trois Livres, dont le premier enseigne par raisonnement, ce qui tient lieu de Maitre; le second par ieux, ce qui tient lieu d' Etude; et le troisieme par explieations familiares qui rendent les choses tres intelligibles, ce qui exempte de peine. --- Ce Systeme est general pour toutes les Langues etc. Vid. Journ. des Scav. Aout 1759. p. 129. Et cogitaui olim, quum venirem in scholam Thomanam, annon melius esset., statim accedere vnumquemque ad forum suum, et Theologis explicari libros symbolicos, Hutteri compendium, aut aliud quodcunque Latinum: in gratiam ICtorum Institutiones, paruum, quem vocant. Struuium, cet. Nam putabam: quoniam nolunt plerique plus Latinae linguae discere, quam vt ea vti modo possint tanquam instrumento, id vero est, vt ope illius intelligant modo libros artis suae, quid opus est, vt macerentur doctores, et iuuenes, qui inuiti discunt? Et debebam serio ea de re cogitare, quia monebat hoc institutum scholae, cui praeficiebar. Videbam enim, hoc iam factum ibi esse ante me. Nam introducti erant


page 115, image: s115

plerique recentes libri, et relicti vix vnus aut alter antiqui. Et narrabant mihi: Hoc fieri coepisse ab Iac. Thomasio. Hic introduxerat institutiones suas philosophicas, quas Erotemata vocabat, Mureti epistolas cum orationibus, et huius generis plures. Classicos fere omnes relegauerat. Antecessor meus Io. Henr. Ernesti, ex alia plane patria et gente ortus, quam qui nunc ibi floret, probabat institutum et sequebatur. Atque eram et ipse in ea opinione, eorumque volebam insistere vestigiis. Deliberaui hac de re cum aliis: Tandem vero valuerunt illiea rationes, quae scriptores antiquos retinendos suadebant, ob hanc causam: Nisi proponatur vltra quod simpliciter necessarium est, ne ad id quidem peruenient, quod simpliciter est necessarium, et deflectent ab hoc ipso. (* Dissiciliora enim debent esse, quae exercent, quo sit leuius ipsum illud, in quod exercent: Vt athletae ponderibus plumbeis assuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine vtendum est. Quinct. 11, 2. 42. N.) Sunt enim ita homines plerique, nolunt agere, quod debent. Ita est in aliis rebus. Scribuntur leges et formulae, v. c. qualis esse debeat perfectus Medicus, Historicus, et sic porro, non profecto, quo spes sit, fore, vt fiant tales, qualem praescribant formulae: Sed vt nitantur ad perfectionem, quantum eius fieri potest. Deinde in coetu mediocri etiam discipulorum non desperandum est, fore, qui vltra id, quod necessarium est, progrediantur. Imitemur naturam, semina spargit omnium rerum larga manu, et profusa liberalitate, quorum infinita vis pereunt. Ex seminibus quercuum, vt his vtar, plus quam millesima pars perit ante, quam ex aliquo nascatur alia quercus. Idem fit in seminibus animalium, piscium, herbarum et hominum. Quum itaque ipsa natura sit prodiga, et seminum profundat horribilem multitudinem, quorum ne millesima quidem pars eo veniat, vt ferat sui simile: cur nos erimus tam parci et auari? Spargamus semina doctrinae, quam multa, vbi, et quamdiu possumus: et speremus, certe


page 116, image: s116

fore hinc inde, qui recte ea capiat, et educet intra se, et plantam quasi ex se producat, quae ferat fructus. Impertiamus omnem doctrinam, si forte sit, qui accipiat feliciter, intra se foueat, et adhibeat ad vsum reipublicae. Sunt vero classes hominum, quibus opus est linguae L. cognitio amplior, qui sequuntur.

120 At qui, ad cultum mentis altiorem, summos omnis aeui homines interius nosse,

Ipsum Nosse magnos homines euehit iam mentes, erigit, atque amplificat. Cur itinera suscipiunt homines magno saepe cum sumtu et periculo? Et quidem multi modo Aera non animum mutant, qui trans mare currunt. (* Horat. Ep. 1, 11. 27. N.) Sed cur instituuntur itinera? Quia nosse volunt magnos viros, et principes homines. Sed rara est occasio itinerum; et, vt dixi, rarius respondet fructus. Hoc fieri potest domi. Vti possumus praestantissimis omnium temporum viris tanquam praesentibus, legentes illorum scripta.

121 et de praestantissimis animabus aliquid in se deriuare,

In hoc ab aliis distinguit se ille, qui vidit multos homines magnos, quod aliquid ex illorum mentibus in se deriuauit. Nempe qui sententias alterius ct sermones accipit, animum illius recipit. Nam perspiciendo, examinando, credendo, eorum opiniones suas facit.

122 qui populi principis res volunt exquisitius cog noscere,

Principis populi, i. e. Romani. Sunt quidem Gallorum libri praeclari; vt Rollini historia, quae vniuersalis prope est, in quantum continuauit eam Creuierius: (de Iesuirarum Catrou et Rouille Histoire Romaine alia erit dicendi occasio;) et forte, si quis recte ea vtatur, melius inde discet historiam Romanam, quam alius ex Latinis libris, qui sinistre eos tractat: Sed iucundius tamen est, ex ipsis fontibus bibere, et, ex ipsis primis testibus


page 117, image: s117

percipere, melius. Nulla, neque optima interpretatio ita praestat ipsum animum, aut mentem scriptoris tanquam praesentis exhibere potest. Semper tamen agit ille per alium, et, qui vult historiam recte et plane discere, debet ille examinare posse ipsa auctoris verba. Et libros ipsos adire debent, qui aliquid cognoscere volunt exquisitius.

123 qui scribere aliquid legendum vbique, et duraturum, dum in honore erunt literae, iis opus est

Linguae, quamdiu in vsu loquentium sunt, mutanter. Ergo qui scribere vult, quod semper et vbique legatur, vtatur ille linguis emortuis, sed consecratis, quas spes sit nunquam esse interituras. Talis est Romana. Ex omnibus systematibus, quorum est infinita vis; ex illis tanquam regnis Philosophiae, quorum semper alterum trudit alterum, illi tantum manent libri, qui bene scripti sunt; alii intereunt plane, et nulla eorum seruatur memoria, nisi in Actis Eruditorum Lipsiensibus, si ibi, in bono et Latino libro, facta fuit mentio. Thomasii scripta, qui non multo ante principatum tenebat, exteri nunc ne norunt quidem. Nemo eorum, qui in bibliothecas veniunt, quaerit illum. Nos illum non amplius curamus, et mox erit, vbi ex historia literaria abstrusa sit repetendus. Patrem contra Iacobum omnes norunt, propter libros aliquot bene scriptos, v. c. de exustione mundi Stoica. Thomasii ius naturae, quod regnabat vbique, nunc ignotum est: Grotii libri leguntur et legentur, quamdiu manet honos literis. Nam stilo vtitur antiquo, testimoniis veterum nititur, et ex Philosophis et oratoribus antiquis profert sententias, cet. Pufendorfius et ipse quidem antiquorum testimoniis vtitur; sed non scribit aeque pure, Hinc non legitur tam cupide. Wolfium non intelligunt exteri: nam Semigermanus est, vbi scribit Latine. Debent quidem, qui non sunt stupidi plane, tandem a force de repeter, ex centies repetitis aliquid assequi, sed non in quantum Latine scripsit. Nos non


page 118, image: s118

tam sentimus difficultatem, quam alii, qui legunt libros scriptos Latinis verbis, sed semigermanos. Nos enim intelligimus nostram linguam: Sed exterus nunquam diuinabit, Infans regionis esse ein Landeskind, vt vidi hic aliquem nomen suum subscribere. Epistolae obscurorum virorum Germanum hominem oblectant. Scit, quid esse hoc debeat: Diabolice se inutilem fecit; sed alii eas non intelligunt. Cui sublimior mens est, qui sperat et optat interesse fururae aetati, ille debet scribere Latine; sed pure, sed recte. (* Hoc elegantes etiam nostrae aetatis homines agnoscunt, vid. e. c. die Briefe uber die neueste Litteratur P. X. Ep. 159 p. 198. N.) Quae vero scripta ex indole philosophiae suae mutant Latina verba, ea pereunt. Addatur et hoc: Publica monumenta inscribuntur Latinis verbis. Video quidem, in Russia numos et alia monumenta fieri patria lingua: et fecit magnitudo illius imperii, vt etiam lingua apud multas gentes obtineat: sed tamen metuo, vt diu durent illa monumenta. Melius sibi consuluerunt Galli. Eorum lingua politissima est, et occupauit totum terrarum orbem; et tamen, quum conderetur illa praestans Inscriptionum Academia, a qua accepimus les Memoires de l' Academie Royale des Inscriptions et belles Lettres, deliberatum est, vtrum monumenta publica, statuae, arcus triumphales, numi, lingua fierent patria, an Latina. Vicit sententia, quae L. L. esse servandam censebat. Inter alios, qui hoc scriptis et dispurationibus vicerunt, vt Latine fierent monumenta, est Jean Lucas Dissertation cet., quam Latine versam Blackwallo subiunxit Ill. Ayrerus, in qua agitur de praestantia L. L (* s. de monumentis publicis Latine inscribendis. Cui quidem Defense de la Langue Francoise, pour l' Inscription de l' Arc de Triomphe opponens Charpenterius Paris 1671. 8. Regi dicauit; sed frustra. N.) Conferatur et Sanadonus ad Horat. Sat. 1, 10. 31, vbi ridentur, qui Graecos versiculos faciunt. Et sunt hodie in Gallia Angliaque, qui fortiter disputant pro retinenda poesi etiam Latina, nedum


page 119, image: s119

alio vsu. Negari quidem non potest, deficere in Gallia facultatem intelligendi et scribendi Latine, (* quod is, qui Pithoeorum vitas scripsit, Vie de Pierre Pithou avec quelques memoires sur son Pere, et ses Freres T. I-II, a Paris 1756 8 in praefatione ingenue fatetur: N.) sed in honore est L. L. maximo. Documento sunt Scriptores rerum Gallicarum, quos edit Msr. Bouquet, et quorum accepimus Tomum iam VIII in f., vbi Monachi Benedictini diffisi sunt suae scientiae, adeo vt praefixerint quidem Praefationes Gallicas, sed e regione posuerint interpretationes Latinas. Verum, quum Gallice scriptae sint praestantissime, Latine versae sunt elumbes et infantes. Vt adeo ne ipsi quidem Patres Benedictini recte vti amplius possent Lingua L. Et tamen, quod voluerunt pulcherrimum esse, et cui durationem eo ipso conciliare studuerunt, nempe Dedicationem ad Ragem, scribendum curarunt per Latinum monumentum, in forma Inscriptionis, quae vere est antiqua, et quam fecisse debet homo ex tota Gallia exquisitus et doctissimus. Et licet Gallus quidam (* Msr. l' Abbe Detavau, Discours sur la Langue Latine moderne ) in libro menstruo Le Nouvelliste Oeconomique et Litteraire T. XVIII p. 135 neget, scribi facile aliquid posse a recentioribus, quod verum habeat Romae veteris colorem et genium, nempe vt nemo Germanus aut exterus ita discit Gallice scribere loqui, vt aliquis, qui in Gallia natus est et educatus, aut certe versatus aliquamdiu: non tamen ideo intermittendum est, dicit, hoc studium, sed diligentius excolendum. (* Galli calumnia tota dissoluta est ab Cel. Io. Mich. Heinzio, qui hanc opinationem aliquot programmatibus Vinariae editis plane conuellit obruitque. N.) Porro Latinae literae sunt apud quasdam gentes in honore publico. Vindobonae est Cancellaria Latina. In Polonia respublica loquitur Latine, vbi cum Italis, Suecis, item de regno agendum. Hinc non diu est, quum ex Suecia hic essent aliquot Illustres iuuenes, vt recte discerent Latine. His legendas suasi epistolas Vincentii


page 120, image: s120

Fabricii, Hamburgensis Icti; Io. Dauthii, Germani; Io. Mich. Bruti, Veneti; Miltoni, Angli poetae; Antonii Malagonelli, qui fuit Pontifici ab epistolis; Dav. Peiferi, Germani; et aliorum. In Lunigii epistolis Procerum multae quidem sunt non optime Latinae, sed vtiles tamen vehementer ad artem imperandi. Inprimis Io. Ioach. Rusdorffii libri de rep. sunt commendandi; vt Epistolae, tum aliae, quas Cat. Bunau. T. 3. p. 1942. a. indicat, tum cum Consiliis et negotiis publicis Francof. 1728. f. editae.

124 vberiore haustu Grammatices,

Non damno Grammaticam, nisi in paruis, qui illa non tam ornantur, quam onerantur. Sed in adultis opus est quam maxime, quia ex minutiis Grammaticia saepe res dependent magni momenti, et sensus librorum et dictiouum, v. c. Sestertius et Sestertium valde differunt. Sic vacare alicui rei et aliqua re. Saepe idem verbum alium parit sensum, si aliter struatur. Subducere se labori, quod aliquis in praefatione catalogi posuit, non est, sich einer Arbeit unterziehen. Necessaria est Grammatica in lingua antiqua mortua. (*Conf. omnino Quinctil. I, 4. Verissime Io. Drusius, O Grammatica diuina, dixit, quam ineptiunt saepe, qui negligunt te aut conteninunt! Et quod de Theologia pronunciauit Lutherus, ad Grammaticam saepe transferebat noster: Vlciscitur sui contemtum. N.) Vniuersim, qui vult legi, debet linguae peritus esse.

125 familiariore vsu scriptorum,

Propter ea, quae n. 120-122 vidimus. Semper apparet, vtrum aliquis ex consuetudine et vsu veterum, an ex lexico didicerit Latine. Vt in Gallica lingua magnum discrimen erit inter eum, qui Gallice didicit ab Gallis, et inter eum, qui ex Lexico corradit phrases, quae primum se offerant, et modo verba patria verbis Gallicis permutat.



page 121, image: s121

126 Grammaticarum obseruationum silua.

Decet hominem eum, qui plene vult discere L. linguam, eam deriuare posse ex Graeca, et scire, dico, is, it, mus, tis, nt formatum esse ad [gap: Greek word(s)] , rel. dicunt esse ab Dorico [gap: Greek word(s)] , et antiquos scripsisse dicont: Latinorum participia praesentia multum conuenire cum Aoristis Graecis. Antiquos dixisse [gap: Greek word(s)] , vnde [gap: Greek word(s)] , hinc Lat amans, antis. Sed delicia linguae et populi, qui non amat concursum consonantium, omisit [gap: Greek word(s)] . Obseruandum est, numerum singularem non habere nisi V casus; et nomina in us; quum alloqui quendam volumus, formare peculiarem casum in e, aut i, non perpetuo tamen, vt Deus; in aliis Vocautiuum similem esse Nominatiuo, nisi in paucis Graecis primae Declinationis; in Plurali IV tantum esse Casus, quum Vocatiuo et Ablatiuo non sit opus; Nominat. et Vocat. Dat. et Ablat. semper similiter cadere: Omnes Accusat. singul. desinere in m. Neutra tres habere similes Casut statim monemus; cur non et alia? De verborum formatione vid. Grammat. Cellariana. Monendi sunt, omnes II personas exire in s, quod sit ex Graeco, vbi s sit pronomen [gap: Greek word(s)] , tu: Omnes III personat desinere in t. Est deinde puer astutus, vult obseruare, vtrum verum sit, et eo ipso multa didicit. Quoties verbum in s aut t desinet, sciet, haec esse debet III, illa II persona. In coniugatione docemus eos Futurum Coniunctiui; deinde in Syntaxi monemus, ponendum esse Futurum periphrasticum; non recte dici amauero te, sed amaturus sim. Statim monendi erant, esse illud Futurum exactum Indicatiui; ro finale esse notam Futuri ex ero, ris, rit; praecedentem syllabam esse characterem Perfecti amau-ero ab amaui, et quae sunt his similia. In Syntaxi non opus est praeceptis, in quibus conueniunt Latina lingua et nostra, ne vexetur memoria puerilis difficilioribus regulis: v. c. Nominatiuum praecedere verbum finitum; Nomen Substantiuum et Adiectiuum poni debere eodem genere, numero, casu; et quae similia sunt, in quibus nemo facile


page 122, image: s122

peccabit. De differentia inter quamuis, quanquam, etsi, licet, quae diuersam habent relationem. Post vt, ne etc. sequi volunt Praesens Coniunctiui, si praecesserint Praesentia aut Futura: at post Imperfecta et Praeterita poni iubent Imperfecta Coniunctiui: quod non simpliciter verum est; sed temporis ac rei ipsius magis ratio est habenda, quam regularum Grammaticarum. Nimirum vbi res iam transacta est, Imperfectum Coniunctiui sequatur; vbi vero res adhuc durat, aut futura est, ponatur Praesens. Misi te Goettingam, vt operam des literis, scribit pater filio, dum adhuc spes est, et locum habet admonitio in posterum. Vbi vero res acta est, et filius discendi occasionem omisit, dicit pater: Misi te eo, vt operam dares literis. Post verba dicendi, item sensuum et affectuum, semper Accusatiui cum Infinitiuis poni debent. Quod nunquam locum habet, nisi vbi ratio significatur, et quia potest substitui: v. g. Miror (sc. ideo) quod (i. e. quia) huc venisti. Sed nunquam: Scio quod etc. Loca, quae in contrarium afferuntur, pleraque sunt corrupta, vt ad Fabri et Stephani Thesauros ostendi.

127 Generalia Grammatices, ad alias linguas accommodanda.

Ob id ipsum fideliter (suo tempore) discenda est Grammatica Latina, quia facultatem praebet aliis linguis discendis, in quibus communes notiones seruiunt. Qui non volunt scribere, sed legere modo et loqui Latine, vt Principes et eorum Ministri, tuto possunt carere Grammatica. Hi enim linguas melius discunt vsu. Sed vt sunt res nostrae, qui operam damus literis, non possumus carere Grammatica. Nobis datur liber, ex hoc debemus discere; habemus magistrum, qui Grammaticam didicit, et nobis illam etiam proponit; hanc debemus accipere.

128 Vsus Lexicorum.

Non vt arripiantur promiscue proxima quaeque, quae in indice Germanico Latine deprehendimus; verum


page 123, image: s123

vt eligamus, quod ad rem conueuit. De reliquo, ceteris paribus, Lexicon est eo melius, quo est maius, quo plura exempla habet et obseruationes. Sed vti recte non potest, nisi qui scit iudicare.

129 Scriptorum recensus et elogia.

Pauca verba sunt, sed ad ea recte explicanda, et exhaurire vt aliquis velit hanc materiam, non sufficiunt V dies, non hebdomades, et vix quinquennium. Hic modo sunt specimina danda, vt excitetur cupiditas legendi veteres. Alioquin huc pertinent Fabricii Bibliothecae Lat. Tomi III cum Supplementis: qui liber varie recusus est in Anglia et Italia, (* et nouissime emendatus atque insigniter auctus a summo viro Io. Aug. Ernesti: N.) et Ephraim Mulleri historisch critische Einleitung zu nothiger Kenntnis und nutzlichem Gebrauche der alten Lateinischen Schriftsteller, Dresden 1747 8. Promiserat VII Tomos; sed mors auctoris intercepit opus, quod progressum est ad Tomum V, et desinit cum Pomponio Mela. In his apparet ingenium viuidum, iudicium satis acre: stilo autem scripti sunt iucundo, facili, et apto ad exhilarandos lectores; nam multa suauia adsperguntur. Non habuit ille quidem eam doctrinam, vt summa crisis possit ab eo sperari: sed melior est, quam multi alii, qui scribunt de hac materia, qui eam non intelligunt, vt adeo dolendum vehementer sit, relinqui debuisse opus imperfectum. Optabile est, vt perficiatur. Iis, qui nolunt multos sibi comparare libros, sufficere possunt Georg. Christoph. Hambergeri nostri Zuverlassige Nachrichten von den vornehmsten Schrift stellern, vom Anfange der Welt bis 1500, qui est praestantissimus liber. Indicantur fontes, et libri, ex quibus plura peti possint; ibi autem afferuntur ea, quae sunt maximi momenti; enumerantur editiones primae: deinde optimae quaeque. Et merito dici possunt Zuverlassige Nachrichten adeo multa subsidia gerit ille in memoria sua, et habet in bibliotheca nostra, quae alii non habent. Nos, quum non detur longius spatium, eligemus


page 124, image: s124

hic principes modo scriptores et paucos, et pauca de his dicemus, vt excitemus eorum amorem. Sumamus ex prosaicis quosdam et ex poetit.

Cicero fuit Consul R: eo autem tempore, quo consulatum gessit, tenuit totum imperium R. i. e. quidquid fere orbis terrarum notum tum erat. Comprehendebat enim totam Italiam, totam Graeciam, omne litus Asiaticum; et Asiam minorem intra Taurum, Syriam, Palaestinam, Africae maximam partem, Mauritaniam, Aegyptum, et totam illam oram vsque ad columnas Herculis, et ad angulum illum, vbi hodie latent adeo regna Fessanum, Maroccense, cet. Redeamus nunc, et addamus Hispaniam totam, totamque Galliam, et reliqua. Ad hoc fastigium peruenit Cicero non iure haereditatis, non belli vi et armis, sed sapientia loquendi; nam hoc est eloquentia, sapientia recte loquens, Post consulatum anno aetatis suae LVI adhuc toto anno praesectus magna cum laude fuit Ciliciae. Reuersus Romam lingua regnabat, et eloquentia sua moderatus est remp., seque Caesari opposuit, quamdiu potuit. Tantus vir reliquit nobis animam suam in suis operibus, quae diuiduntur in IV Voll. Tomus I continet libros oratorios, quos ille senex composuit, et regulis comprehendit artem, quam ille tota vita exercuerat. Tomo II continentur orationes, in quibus se oratorem fuisse demonstrat. Quae omnes habitae sunt aut in senatu, quoties auditores appellat Patres conscripti; aut coram iudiciis, vbi eos vocat Iudices; aut denique pro rostris ad totum populum, vbi dicit Quirites. In his omnibus regnauit. Fuit Hortensius illius amicus maximus, quod tamen non impedivit, quominus quotidie inter se coram iudicibus litigarent. Nam si altera pars Tullium sumsisset suae causae patronum, altera studebat nancisci Hortensium. Non habemus vero vel centesimam partem orationum, quas ille habuit: neque forte decimam earum, quas scripsit. Nam non faciebat quod nos, qui scribimus primum orationes, deinde discimus eas, aut legimus: Sed meditabatur


page 125, image: s125

ille, deinde prodiens bene cogitata profudit tanta vi eloquentiae, cui nemo resistere posset. Deinde vero scribebat demum. Et quum inter dicendum attendisset, quae auditoribus placuissent potissimum, quibus maxime essent moti, ea tanto diligentius exornabat. In III sunt epistolae, in quibus paucae, et vix X, sunt familiares: sed pleraeque politicae. Agitur ibi de rep., de summis rebus, et de summis viris, ad summos homines. Habent infinitum prudentiae ciuilis. Continent historiam illius temporis, et exponitur ibi reuolutio totius imperii. Soleo dicere, quoties has praelego, esse hoc collegium politicum. Neque tamen hae, quas habemus, epistolae sunt decima pars earum, quas scripsit. Veniunt nunc epistolae ad Atticum, quae sunt familiarissimae. Hic saepe Cicero alius plane videtur. Hic enim nudum pectus ostendit amico. Sed ob id ipsum sunt difficiliores. Nam amicis sunt multa nota, ad quae alludunt modo, quae aliis sunt mysteria. Sed commendandus est omni modo commentarius Pauli Manutii, qui vir totam vitam suam huic impendit rei, vt recte intelligeret et interpretaretur epistolas et opera Tullii, et disceret remp., quae fuit sub Tullio. Hunc in finem fecit sibi commentarios exterorum regum, qui eo tempore vixerunt, et infinita egit ac praestitit. In IV T. sunt libri eiusdem Philosophici, de finibus, i. e. de summo bono aut malo, et reliqui. In quibus omnibus ita disputat, vt non dici quidem possit, magnum eum fuisse philosophum systematicum: systema enim, et cohaerens corpus philosophiae non scripsit; neque vero secutus est exquisitum ordinem: sed delegit illa ex Graecorum philosophis, quae putabat conuenire Romanis, et esse inedullam philosophiae Graecae. Quae vero decerpsit ex Graeca philosophia, ea tam pulchre sunt scripta, vt possent lectores incitare et allicere ad ipsos Graecos legendos: quod potissimum voluisse videtur. (*Cui haec non sufficiunt ad plenam Ciceronianae magnitudinis cognitionem, adeat ille scilicet aeternum illud summi hominis elogium, quod in epistola, qua


page 126, image: s126

Stiglizio dedicat opera Tullii, inclusit Summus Ernesti. N.)

C. Crispus Sallustius ille est, de quo Martialis (*14, 191. N.) Hic erit, vt perhibent doctorum corda virorum, Crispus Romana primus in historia, quem adeo ipsa antiquitas habuit pro principe historicorum. Quos vero habemus libros, sunt illi modo decerpti ex magno opere: nam tota historia periit. Sed ex his cognoscere possumus Sallustium tanquam ex vngue leonem. In bello Catilinario statum reip. adumbrat pulcherrime; luxum et vitia temporum depingit graphice. Inprimis pulchra est disputatio, quae exhibet in senatu facta inter Caesarem et Catonem. (* Bell. Catil. 51 et 52. N.) Caesar nolebat interfici debere coniuratos, sed subdole suadebat, esse eos aeterno carcere damnandos. Putabat enim, modo nunc seruarentur illi, deinde suo tempore iam posse solui et liberari. At contra Cato ostendit, quam noxia sint haec Caesaris principia reip. Sunt hae orationes specimen summi iugenii et prudentiae. Inprimis ille locus in iis est admodum memorabilis: Vbi Caesar dixisset, carcerem esse poenam multo maiorem, quam supplicium; ita enim fore, vt per totam punirentur reliquam vitam; Tum Cato detonuit contra eum, et de statu post mortem, de suppliciis aeternis, diuina dixit. Vnde patere potest, quantum noceat reip. impietas. Quin etiam Cicero eodem modo, et in eundem finem de immortalitate animarum agit in clausula I orationis Catilinariae, vbi Deos rogat, vti aeternum puniant turbatores reip., siue quod credidit aliam vitam, edoctus eam per traditiones, quae mysteriis propagabantur: siue quod hanc opinionem inculcare studebat reip. causa, (* Conf. Catilin. IV, 4. N.) Porro, quum describit bellum Ingurthinum, indicat corruptionem status publici, inprimis magistratuum, qui pro pecunia omnia peccarent. Est ibi inter Metellum et Marium illa disputatio. Marius (* cap. 85. N.) invehitur in nobilitatem grauissime, dicit: Esse homines, qui iactent modo maiorum merita, ipsos vero oppletos


page 127, image: s127

esse vitiis; praeferendos esse eos, qui ipsi mereantur praeclare de rep. Est is sane conflictus nobilitatis nouae, et antiquae generositatis, pulcherrimus.

C. Iulius Caesar ortus est ex prisca familia et nobilissima: nam antiqua admodum est gens Iulia. Ipse, quum iuuenis adhuc amitae suae parentaret, dixit: se ab Iulo ducere familiam. (* Suet. c. 6. N.) Inde ortum est hoc, vt Virgilius postea illam fabulam proferret, probatam a populo. Imperium iam puer conceperat animo, legendo res Alexandri M. Fuit hic multis regibus perniciei. Sic etiam Carolum XII Curtii historia eo impulit, vt auderet illa immania facta. Mox inclaruit virtute bellica; occupauit totam Galliam; et alias res egit illustres; donec incideret in contentiones, et paulo post in bellum ciuile cum Pompeio, quem vicit, et totam remp. redegit sub suam potestatem. Sed non diu fruitus est hac felicitate. Non ita multo post occisus est XXIII vulneribus. Hic tantus vir, qui tot factis inclaruit, amavit literas vehementer. Sub ipsis pellibus dabat operam libris scribendis. Scripsit enim in castris Analogiam, i. e. libros Grammaticos, sed profecto non pueris, verum viris maximi iudicii. Non enim desinam facere, quod Cato fecit, qui, quoties sententiam rogaretur suam, semper addebat: et Carthaginem esse delendam. (* Plutarch. Cato p. 352 C. N.) Eiusdem viri magni est vox haec: Vocabulum insolitum fugiendum oratori esse, vt scopulos. (* Gell. 1, 10: Macrob. 1 Sat. 5. N.) Et sub iisdem pellibus confecit Commentarios de bello Gallico et ciuili. Vocat eos non Historiam: sed Commentarios, Memoires, vt, qui scribere vellet historiam, haberet hic aliquam materiam. Sed Cicero (* Brut, s. de clar. orat. 75. N.) de his commentariis dixit: qui sapiat, eum nolle ex his historiam conscribere; non enim posse eos mutari, nisi in deterius. Si nunc Rex quidam nostrae aetatis, si FRIDERICVS TER MAGNVS literis mandaret, quod faciet sine dubio, res hoc bello gestas, quam illas cupide arriperent homines, et iure maximo! Eius Memoires


page 128, image: s128

de Brandenbourg ditarunt multos iam bibliopolas. Iam vero, an animus Caesaris, qui orbem terrarum redegit sub suam potestatem, gubernauitque, et qui Romae, quoties ibi fuit, eloquentia sua tantum valuit, quantum armis in bello; an ille debet ideo deterior esse, quia pueris legendus traditur, qui ob illum pulsantur, et infinitas fundere coguntur lacrimas, ac liber ipse praestantissimus contemtim vocatur ab ineptis hominibus ein Schulbuch?

Ex Liuii CXL libris hodie supersunt modo XXXV. Ex quibus intelligi potest, quantam in reliquis fecerimus iacturam. Scripsit ille historiam populi R. candido et lacteo dicendi genere. Veritatis fuit studiosissimus. Reprehenditur quidem ab quibusdam, quod fabulas et prodigia narret; sed non obscure indicat, se non credere illa. (* Quam causam suscipiens Cl. M. S. C. Schwabe accurate eam et docte egit, cuius prolusio Vindiciae credulitatis Liuii, cuius ob saepius recensita prodigia insimulatur, prodiit Goettingae 1773. Contra, id quod Gesnerus ipse alibi obseruat, Io. Tolandus in Liuio [gap: Greek word(s)] Hagae 1708. 8. ita eum a superstitione vindicauit, vt illi non minus, quam Straboni, quin ipsi Mosi Spinozismi notam inureret: quod de aliis disputari forte in vtramque partem possit, de Mose dicere impium. N.) Studiose verum semper dixit: et, vbi dubitaret, neque hoc dissimulauit. Prima decas inprimis memorabilis est. Continet illa origines rerum, vrbis, magistratuum, rel., concertationes plebeiorum et patriciorum. Putabant plebeii, iniuriam esse, hos debere solos ob maiorum virtutem nobiles et illustres haberi; posse et se praelucere suis minoribus, i. e. nobilitatem inferre suis domibus. Hi primi X libri debent ab omnibus legi, qui etiam totum Livium legere non possunt. Maximam iacturam fecimus in Decade II, qua descripserat ille primum bellum Punicum: vbi tamen habemus adhuc singulorum librorum epitomen. Sed bene est, quod in III Decade dilucide exponitur bellum Punicum Secundum.



page 129, image: s129

Ex poetis cognoscatur primum Terentius, homo Africanus quidem, sed seruiit Romae Terentio, a quo manumissus fabulas scripsit. Sumsit ille quidem multa ex Graecis, et transtulit in suas comoedias; sed ita pulchras fecit, vt haec talia, tam praeclara, ab ingenio servili proficisci posse non crederet populus, sibique persuaderet, ab Scipione Africano, et Laelio, viro sapientissimo, qui corculum Romanis appellatus est ob sapientiam singularem, scribi has Comoedias, et, quum nollent eas suo nomine proferre, illos dare eas Terentio. Nam Graece discere et scire eo tempore non valde honorificum erat: et nomen Graeculi non minus tum erat contemtum, quam hodie Latini, es ist ein Lateiner. Vtut sit; siue scripserint eas Scipio et Laelius, siue ipse Terentius: manet illis semper honos maximus. Si enim compositae ab illis sunt, prosiciscuntur ab viris summis: si auctor est Terentius, ita sunt factae, vt summis viris dignae habitae sint, summisque, quae tum Romae erant, iugeniis. Sunt vero praestantissimae et pulcherrimae omni ex parte. Tantum habent veri, Galli Naivete vocant, in characteribus personarum; tam accurate describit ingenia hominum; tauta est venustas humana. Posset ex Terentio liber confici, qui contineret verba honorum, ein Complimentirbuch. Et habet inprimis hoc, quod semper placeat, et legi possit, quoties aliquis velit. Lectio lecta placet, decies repetita placebit.

P. Virgilius Maro Cremonensis, nobilis non tam genere quam ingenio, mature innotuisse videtur carminibus suis Augusto, cuius beneficio etiam seruata sunt eius opera. Eclogae dicuntur etiam omnia Horatii scripta, et vocantur ita carmina, quae eliguntur ex reliquo carminum numero: carmina selecta, quae lectu digna putantur, edunturque. Dicuntur etiam bucolica, quia plerumque introducuntur ii, qui armenta bubula pascunt. Non quidem semper hoc fit; sed interdum colloquuntur etiam caprarii: Verum abeo, quod maius ius habere videtur, fit denominatio. Male statim ab initio pueritiae


page 130, image: s130

proponuntur, quia reliquis eius carminibus sunt difficiliores. Non enim habemus notitiam rerum, quarum cognitionem habuit poeta. Plerumque sunt in his Allegoriae, vbi videtur interdum sub persona pastoris quaedam de rep., aut de se, Augusto voluisse referre. De agricultura scripserunt summi quique viri, et putabatur hoc olim honestissimum. Varro L. I de R. R. bibliothecam collegit eorum librorum, qui agunt de hoc argumento: vbi videmus, summos homines, et Reges, cum apud Romanos, tum apud barbaros, dignum putasse, qui hac de re scriberent. Georgica Virgilii inprimis sunt amanda, quia hoc illius vnicum opus habemus, vbi ipse vltimam adhibuit manum. Est opus praestantissimum. Inde petere possunt pictores pulcherrimas descriptiones rerum rusticarum. De paruis rebus maxima agit cum gratia. Argumentum humile magna tractat cum dignitate. Et vel eo nomine est suauissimus, quod paruas res magnis comparat. Resp. apum nemini non potest placere. Aeneis, dos, feminino genere dixit, vt Ilias, rel., scil. historia, poesis, narratio, de Aenea. Audierat placuisse Iul. Caesari illam de Iulo fabulam: nam ille vir omnibus artibus studebat magis magisque inclarescere, omnemque captabat occasionem augendae apud populum magnae de se opinionis. Imitatus est hac in re Numam Pompilium, qui simulabat sibi congressus esse cum Nympha Aegeria. (* Liu. 1, 19. N.) Ita Scipio Africanus singulis diebus summo mane in Capitolium ibat, tanquam cum Ioue deliberaret, peteretque ab eo consilia. (* Liu. 26, 19. N.) Hos Cicero imitatus est, qui diceret, se habere domi suae fororem Mineruam, quae sibi consilia recta suppeditet. Quod quum ipse de se in carmine, quod de consulatu suo scripserat, dixisset, vehementer eum ob id risit Clodius. (* v. orat. pro domo, 34. N.) Et verum est, de poesi Tullii non magnopere sentio. Serus est in poesi: debuisset CC annis prius nasci: fuit enim nimis occupatus, et intentus aliis rebus, quam vt fieri potuerit bonus poeta. Sapientius adoptauit Iulius Caesar fabulam de


page 131, image: s131

Iulo. Ortus erat ex familia Iulia, hanc dicebat originem trahere ab Iulo; hunc fuisse nepotem Veneris. Et quum populus Augustum paene tanquam Deum coleret, studuit poeta Imperatori conciliare diuinitatis opinionem: et poterat eius rei populum admonuisse ipsum nomen Augusti, quod venerabilem, diuinum, significat, [gap: Greek word(s)] (* conf. Gronov. Basis marmorea p. 66 seqq. N.): vnde templa Augusta dicuntur; vt eum tanquam Deum praedicarent. Moriens cremari iusserat hoc poema Virgilius: Sed intercessit testamento Augustus, et seruauit omnia eius, quae extant iam, carmina. Aeneida ipsam seruari voluit, vt exierat ex manibus poetae. Hinc occurrunt versiculi nondum absoluti, sed abrupti. Fuit hoc poema veluti liber publicus familiae Augusteae, cuius historiam continet: et intexta est alias quoque magna pars historiae Romanae. Quum Augusti soror Octauia recitantem audiret Maronem illum de filio suo versiculum, (* Heu miserande puer! si qua fata aspera rumpas, Tu Marcellus eris. Aen. 6, 882. N.) illa lacrimis paene diffluxit, iussitque magnum praemium solui Virgilio (pro singulis huius argumenti versibus dena sestertia, auctore Seruio: vnde eos aureos vocat Bud. de asse l. 3 N.) Vt adeo illud immortale Carmen implexas habeat antiquitates et origines populi R. vrbis, et samiliae Augustae.

Horatius libertini hominis, vt ipse dicit, filius, cuius pater mediocres collegerat opes, et habebat agellum, quas fere impendit omnes in educationem filii. Deinde, quum adoleuisset, militauit, quod non iudicandum est ex nostris moribus, vbi fato infelici non optime sentimus de eo, quem castra secutum esse audimus, quia plerumque fit, vt bellatum eant, qui tanquam naufragio vitae lasciuae et perditae eo proiiciuntur. Sed apud Romanos ea sola via erat emergendi: hanc ingredi debebat omnis homo liberalis indoli, vt processum peteret, i. e. occasionem proferendi se, consequendique honores. Et ordinarie debebat vnusquisque XX stipendia meruisse. Noster igitur in castris Cassii et Bruti Caesaris interfectorum


page 132, image: s132

militanit: sed, quum eorum exercitus pulsatus esset ad Philippos, fugit et ipse, abiecta non bene parmula (* Od. 2, 7. 10. N.) Ab eo tempore quaerere coepit amicitiam cum Musis, et irrepsit paulatim in Maecenatis, per hunc autem in Augusti, familiaritatem. Praetulit autem priuatam vitae aulicae. Ars eius poetica ad reliquos epistolarum libros pertinere videtur, sed mature peculiariter edita: Vt somnium Scipionis fuit pars VI L. Cic. de rep., quam decerpserunt nonnulli ex illis libris, et hoc modo seruauit nobis illud somnium Macrobius. Illa in libros diuisio videtur ab ipso Horatio esse, quae est potentissima refutatio, opinionibus Sanadoni et Anchersenii opposita. (* Conf. Gesn. ad carmen saec. N.) Illud pertinet ad illius characterem, quod viuus et mortuus placuit principibus viris, et semper fuit in amore summorum hominum. Id quod testantur editiones operum multae et splendidae, adeo vt eas non emere possint, nisi beati homines. Fuerunt enim eius carmina aliquoties aeri incisa: et alias quoque viri docti certatim studuerunt hunc poetam ornare. Et amant eum, qui aut dant literis operam aut dare videntur: quod probant etiam multae interpretationes. Argumenta carminum ipsa quidem non sunt sublimia aut magni momenti: sed ludicra, amatoria, potatoria, lasciua. Tractantur etiam interdum loci communes, de constantia, de iustitia, rel. et epistolae satiraeque moralis sunt argumenti: Veruntamen, quae tractat, ea sapienter et pulcherrime tractat. Est cantor philosophus. Solidum iudicium acutumque et philosophia apparent vbique; ac dignus adeo est, non modo qui legatur diligenter, sed etiam qui ediscatur.

P. Ouidius Naso ex Sabinis ortus vixit Romae sic satis lauta conditione. Certe apparet, nihil ei defuisse. In gratia magna fuit apud Augustum: Sed, quum eum, incertum est quo peccato, ossendisset, relegatus est in Pontum, s. loca Danubio vicina, vbi ille in Pontum Euxinum abit. Quod dedit occasionem, vt describeret


page 133, image: s133

regionem illam. Et multa narrantur in eius libris de Getis, s. Gothis antiquis, nam vnum est nomen, de eorum lingua, cet. Continent illi reliquias rerum er narrationum Graecarum, qui colonias suas eo deduxerunt: multa habent de nauigatione antiquorum, inprimis Argonautarum; et quae scimus de Gothis, ex his fere solis libris scimus. Epistolas Heroidum scripsit ad eorum aut earum Ingenium, qui amant. Sumit ex antiquitate amantes se inuicem, et ita eos loquentes facit, vt probabile est, eos fuisse locutos aut sensisse. Sunt specimen, quomodo ingenia et mores amantium possint exprimi. Amatorii libri leuis sunt et nugacis argumenti, et qui periisse digni forent, nisi haberent inspersas pulcherrimas sententias, et tam pulchros saepe tractarent locos communes, vt mireris ex horto, vbi tam multae sunt noxiae herbae, peti posse tam multas salubres. Sententiae Murmelii maximam partem ex his libris sunt decerptae. Sed tamen pro his remansissent opto reliqui VI libri Fastorum, qui infelici fato perierunt. Si pacisci licuisset cum Dea Fortuna, haberemus superstites Fastorum libros integros, amatorios, me nou valde aegre ferente, abstulisset. In his ordine temporis et mensium enarrat, quid agere soliti sint Romani quoque die. Primo exponit rationem nominis mensis cuiusque, deinde qui dies sint festi, qua causa celebrentur, quid actum sit, quid agatur reliquis diebus, cet. Vt si quis Calendarium christianum ita describeret, inciperetque a nouo anno, ageret de circumcisione, et ita porro, qualia habemus Wilckii et Dresseri. Tristium libri scripti sunt et ipsi quidem ex Ponto; sed differentia haec est: Tristium libri ex parte scripti sunt, finguntur certe, in ipso itinere. Describunt exsilii miseriam, laudat aut vituperat fidem aut perfidiam amicorum, implorat auxilium Augusti, vel rogat amicos, vt pro se intercedant, monet vxorem, eiusque laudat constantiam. Epistolae ex Ponto, nam ita rectius vocantur, quam de Ponto, praeter haec, quae in Tristium scribit libris, plura habent, quae ad descriptionem


page 134, image: s134

Ponti pertinent. Metamorphoseon libri, nam Metamorphosin perperam vocant, exhibent mythologiam in vnum ordinem, et quasi in vnam picturam, redactam. Ibi veluti vno contextu enarrauit sabulas, persequiturque vnum filum historiae ab Chao inde vsque ad tempora Augusti. Hic diuersissimas fabulas deligare inter se vno ordine studuit. Verum est, sunt quidem interdum coacta multa; sed omnia tamen ingenium iudicant foecundissimum. Et magnae sane artis est, tot fabulas singulares ita deuincire inter se, vt vna videatur. Nam, quod in quibusdam editionibus est Fabula I. II cet., illud est a recentioribus profectum, ipse vero re vera vnam fecit, contexuitque in vnum totum opus, ita vt partim ipse narret, quid factum sit, partim alios narrantes inducat. Speciminis loco sit fabula de Arachne, (* VI, pr. N.) quae certare cum Minerua ausa est in texendi arte: victa ab Minerua mutata est in araneam. Hic multas alias intexuit fabulas. Sic, quum certamen describit Musarum et Pieridum, (* V, 294-fin. N.) quae tandem ab illis victae sunt, occasionem inuenit fere XX fabularum interponendarum. Est liber praeclarus. Nam multarum fabularum rationes nesciremus, neque intelligeremus. Namque alii poetae alludere ad illas modo solent. Hic liber formauit etiam pictores multos et sculptores praeclaros. Ingenio fuit vberrimo, quo tamen interdum abusus est. Et magnum illud ingenium interdum ad audaciam progressum est. Quum aliquando esset cum amicis apud Augustum, laudarentque eius carmina, dicebant: Se optare vnicum modo illis exemtum versiculum; Deleatis vos, inquit, vnum: ego contra vnum mihi excipiam. Ne intercederet fraus, abire iussi sunt separatim, et scribere vnusquisque suum versiculum, obsignatumque reddere Augusto. In vtraque schedula legebatur ille notus versiculus: Semiuirumque bouem, semibouemque virum, quo descripsit Minotaurum Pasiphaes. (* A. A. 2, 24. N.) Ouidii et Horatii vitas habemus ab Jo. Massono, vt Virgilii ab Ruaeo.



page 135, image: s135

130 Exercitationes interpretandi, et narrandi, cum voce tum scripto.

Inprimis suadeo, vt retro interpretentur: quod faciendum, quoties non habemus magistrum; tum ea, quae Germanice versa sunt, retro vertamus in linguam Latinam. Nam ea est conditio humanae mentis, vt nostra maneant, quae scripsimus. (* Alias narrabat amici sui exemplum, qui, quoties legisset aut audiuisset pulchram sententiam, scriberet eam, abiiceretque incuriose in arcam, quae scripsi, dicens, ea mea sunt, eorum difficulter obliuiscor, N.) Discipuli mei debebant mihi narrare, quae legerant ante. Ipse, quum Italice discerem, deponebam librum, et quae legeram narrabam, vt me corrigeret magister. Narrare etiam possumus scripto, v. c. in illa repetitione vespertina (* §. 50. N.) scribi possunt, quae interdiu a nobis sunt gesta.

131 Vsus annotationum exegeticarum et criticarum.

In quibus explicantur scripta antiquorum. Quales n. 129 habuimus Manutii commentarios in Ciceronis epistolas, qui non hoc egit, vt totus legatur vno tenore, quod fieret cum magno studiorum detrimento, et nimis nos moraretur: sed annotationes tum demum consulendae sunt, quum sentimus nos haerere: criticae praesertim, cum volumus crisin exercere etc.

132 Illae sententiam, historiam, antiquitatem, iuuant; nituntur plerumque testimoniis, quibus vel res ipsae vel dictio confirmantur, illustrantur, refelluntur.

Tales praeter Manutianas sunt Cortianae, Gronovianae ad Liuium etc. Multa loca sine antiquitatis notitia intelligi nequeunt; vt haec Ciceronis Philipp. 13, 13 Apertam curiam vidit post Caesaris mortem: mutauit calceos: pater conscriptus repente factus est.



page 136, image: s136

133 Hae debent fructus esse, et effectrices artis criticae, quae est facultas sano et subtili iudicio ex multo vsu (vel suo vel alieno) collecta, qua quis

Annotationes quoque exegeticas nemo potest scribere, nisi adiuuetur arte critica, quae non contingit facile nisi post longum vsum. De hac Longin. [gap: Greek word(s)] . S. VI ita: [gap: Greek word(s)] Requirit ea familiaritatem cum scriptoribus, quorum [gap: Greek word(s)] tentamus, eam, quam habemus v. g. cum amico, cuius literas nouimus. Ad hanc non simpliciter opus est, vt aliquis ipse tractarit legeritque antiquos codices manuscriptos, adeoque pararit sibi hanc iudicandi facultatem suo vsu: potest aliquis exemplo et imitatione eorum virorum, qui scripserunt obseruationes criticas, et ipse fieri Criticus, si legat annotationes ex Mss. factas: vt prudentiam historicam colligere aliquis potest, non qui interfuit rebus gerendis, sed qui legit. (* Conf. hic omnino aurea illa ad Suet onium praefatio. Ernestina. N.) Ideo eas effectrices dixi artis criticae. Nimirum exemplis et imitatione discimus quae discimus.

134 opera antiquorum scriptorum vel tota suis temporibus auctoribusque assignare, falsis autem adimere,

Est necessaria haec ars propter antiquitatem fraudum. Iam Herodoti tempore Onomacritus accusatus est supponere sua carmina pro antiquioribus. Eundem carminum auctorem esse, quae hodie Orphica audiunt, affirmate dicit antiquitas. (* Vid. prolegom. Orph. Gesn. Idem Onomacritus, vt narrat Herodot. VII pr., eiectus est Athenis ab Hipparcho, quod deprehensus fuisset inter Musaei sortes hanc etiam inseruisse: Fore, vt Insulae Lemno adiacentes mari submergerentur. N.) De Orphicis hoc certissimum est, illa esse resentiora quidem, quam vt ab Orpheo potuerint prouenisse: sed valde interim antiqua. Nempe semper amarunt homines alienis gallinis


page 137, image: s137

oua sua supponere. Perrexit hoc semper ita fieri. Ciceronis Consolatio periit: eam, quae in quibusdam editionibus legitur, finxit Carolus Sigonius. Recentioribus temporibus a Ieremia Marklando IV Ciceronis post reditum habitas in dubium vocatae sunt orationes: quod idem fecit de Bruti ad Ciceronem epistolis. Quae res et mihi occasionem dedit, vt II praelectionibus vindicarem Ciceroni suas orationes. Ex Sibyllinis quos superstites habemus libris, vix XX versus Sibyllini sunt; reliqui sunt conficti malo euentu et pessimo consilio a Christianis, qui putabant, se posse gentiles homines pia fraude incitare ad religionem veram. De his nemo melius, accuratius, candidius, disquisiuit, quam b. Fabricius in Bibl. Gr., qui vir doctissimus fuit, et ingenuus idem maxime. Myrsili Lesbii, Berosi, Manethonis, Fabii Pictoris aliorumque historiae fraude Annii Viterbiensis sunt confictae, quas ille vno volumine iunctas edidit. Quam imposturam detexit Gasp. Varrerus Lusitanus (* vid. G. I. Vossius de H. L. III, 8. N.) Inprimis magna fraus est Scriptorum Ecclcsiasticorum, qui saepe confictos libros et spurios alieno sub nomine prodiderunt. Isidorus Mercator, s. vt potius scribendus erat Peccator: nam, vt Pontifices se vocant Seruos seruorum; ita se solent Episcopi modestiae causa Peccatores vocare; hic igitur Isidorus Peccator, Hispalensis Episcopus, (* vid. tamen G. I. Vossius de H. L. II, 24, qui putat intelligi debere Isidorum Mercatorem s. Peccatorem, II fere saeculis Episcopo Hispalensi iuniorem, N.) conciliorum canones, et Pontificum epistolas, a Clemente Rom. inde vsque ad Gregorium Pontificem collectas edidit, quas vero, si non omnes, maximam tamen partem supposuit. Fraus detecta est a Blondello in libro, cuius titulus est, Isidorus vapulans. (* Dav. Blondelli Pseudo-Isidorus et Turrianus vapulantes, s. Epist. supposititiae, quae aliquibus ex Papis Rom. tribuebat Isidorus Mercator, et defendere conatus est Turrianus, cum censura et notis in easdem, Genev. 1648. 4. N.) Prouocabatur de patrimonio


page 138, image: s138

Petri ad donationem Constantini M. Fraus detecta est a Laurentio Valla, sed cum mala illius mercede. Notae eiusdem est Diploma Lindauiense, cuius censura celebratus est Herm. Conringius, de quo infra ad n. 563. De scriptoribus Ecclesiasticis multos habemus libros parvos, magno, in quibus inquiritur etiam in eorum ingenuitatem. Rob. Cocus Anglus Censuram quorundam scriptorum, quae sub nominibus Sanctorum et veterum auctorum a Pontificiis citari solent, scripsit. Extat et Andr. Riueti Criticus sacer. Post Caueum scripsit Casim. Oudinus commentarium de SS. Ecclesiae antiquis. I. A. Fabricii Bibl. Ecclesiastica etiam venit in hunc censum vel maxime. Disputatum etiam est de Sanctis. Io. Launoius solebat vnum Sanctum post alterum expungere ex hoc catalogo, eosque detrudere suo loco. Quam rem egit in peculiaribus libellis, qui coniunctim prodierunt cum reliquis suis operibus (* Geneuae 1731 X Voll. f. N.) Interrogabat eum aliquando nouo anno Theod. Gothofredus historicus post sacra matutina: Quem sanctum hoc anno coelo es deiecturus? (Quel saint denicheres vous cette annee?) Gallicum verbum denicher, quo ille vsus est, inprimis suaue est, quoniam habet pulchram allusionem. Nam niche proprie idem est, quod Latinum nidus: Sed significat etiam excauationem in pariete factam, vbi ponitur imago Sancti. Denicher igitur est quasi nido suo eiicere Sanctum, atque eripere ex loco illo excauato. In Menagianis elegans est carmen Gr. Menagii, vbi ille fabulam, quam de Vulcano coelo ab Ioue eiecto Homerus [gap: Greek word(s)] . narrat, applicat ad Sanctos, et ad Launoium refert illum versiculum, [gap: Greek word(s)] (* [gap: Greek word(s)] 591. Sic etiam Iac. Sirmondus et post eum Henr. Valesius Colonienses et totam Romanam Ecclesiam spoliarunt decem millibus nongentis nonaginta nouem SS. Martyrum, et quidem vno actu simul. Nempe dicitur S. Vrsula filia Principis Britannici ex Anglia in regionem Rhenanam cum vndecim millibus Virginum venisse, quas ab Hunnis narrant, qui bellum ibi gerentes vim voluissent


page 139, image: s139

inferre earum castitati, hortatu ducis suae Vrsulae fortiter repugnantes ad vnam omnes esse interfecta. Sed sunt qui putent, fuisse modo XI virgines, et errori occasionem dedisse inscriptionem XI M. V., quod explicatum sit a plerisque vndecim millia virginum, quum legendum sit XI Martyres Virgines. Contra laudati supra viri ostenderunt, errorem inde esse, quod in antiquis Martyrologiis ita legatur: SS. Vrsula et Vndecimilla V. M. Hinc legisse plerosque vndecim millia, quum vna modo fuerit, Vndecimilla nomine. V. Valesiana p. 49. Aliam viam ingresses est Io. Gasp. Hagenbuchius, quo vix vnquam coniector fuit acutior ingeniosiorque. Hic p. 604 Epistolarum Epigraphicarum nomen virginis ita constituit: MAXIMILLA VIRGO, quod nomen discerptum peperisse diuinat M Artyres. XI (vndecim) MILIA. VIR. Ginum. Nouam rationem propesuit Ge. Pray, cuius Dissertatt. historicocriticae in annales veteres Hunnorum, Auarum et Hungarorum, Viennae Austr. 1775 prodierunt, quarum IX de S. Vrsula agit. Vbi demonstratur, eundem diem, qui in Martyrologiis Graecis natali sanctorum Dasii Zotici, Gaii, et aliorum duodecim militum consecratus sit, in Latinis passioni sanctarum virginum Marthae et Saulae cum aliis pluribus esse dicatum. Inde mira confusione facta esse duodecim millia militum, et vndecim millia virginum. At in Baronii Martyrologio Romano Virginibus sacer est XX Oct., militibus vero et S. Vrsulae eiusque sociabus dies XXI eiusdem mensis. N.) Huc pertinet bellum diplomaticum, i. e. lis illa de antiquitate et sinceritate Diplomatum. Qua de re vid. von Meyern praefatio ad T. III Actorum pacis Westphalicae. Plenior huius litis historia reperitur in catalogo Bunauiano T. III p. 1888. Et inprimis commendari debet Nouveau Traite de Diplomatique, ou l' on examine les Fondemens de cet Art, par deux Religieux Benedictins de la Congregation de St. Maur. T. I, Paris 1750. 4. T. II-VI. ib. 1758 sqq. Meum periculum criticum fuit in dialogo Luciani, qui


page 140, image: s140

Philopatris inscribitur, quem ostendi sub Iuliano demum Apostata scriptum esse. Haec ex vestigiis aliis occultis producere est artis Criticae.

135 de singularum partium sanitate vel conseruanda vel restituenda iudicium certum,

Emendatrix critica haec vocatur. Partes librorum vel sanantur vel seruantur. Ex antiquis Galenus fuit vt medicus corporum humanorum, ita etiam librorum, et Criticus longe praestantissimus. Commentatus est in quosdam Hippocratis libros, vt ostenderet, essentne illi Hippocratis nec ne. Interposuit vbique iudicium de literis, syllabis, accentibus, de lingua Ionica, et aliis rebus, vt adeo illi Galeni libri Criticis futuris sint vtilissimi. Hinc optimo consilio, et magno cum lectorum suorum fructu, multa Critica ex Galeno retulit in Artem suam Io. Clericus. Cuius viri non equidem tueri velim vniuersam doctrinam; errauit saepius: Sed profecto non ignorantia habituali, verum festinatione nimia, et rerum plurimarum occupatione. Nam, quum religionis ergo patria esset pulsus, venissetque in Belgium, panis lucrandi causa scribere cogebatur, quantum poterat. Hinc non poterat fieri, quin erraret hinc inde. Sed errauit cum ingenio praeclaro. Multa sciebat, multa legerat; et Ars eius Critica liber est quantiuis pretii; et regulae, quas ille posuit ibi, sunt praeclarae. Atque inprimis eo nomine amare eum debent iuuenes critici, quod ex Galeno exempla attulit, quem studiosus non facile potest habere. Certum iudicium lectionis peti potest ex Mstis antiquis primis, non corruptis, et ex historica veritate ac necessitate, contextu etc. V. c. Vbi est lectio repugnans historiae, et quae possit ex alia historia sanari ita, vt omnia conueniant inter se, ibi non est dubium. Si, vt hoc vtar, Romulum inuenias eo in loco, vbi propter alias rationes de Romulo sermo esse non possit, legendum erit non Romulum, sed Romulium, si hic melius substitui possit, et non alia historiae obstet ratio. Sic ossendi in libello Luciani, quem


page 141, image: s141

vocat Encomium Demosthenis, aut duo folia, aut duas paginas, esse traiecta: quasi inuenias statuam fractam, et ineptus homo pedem referret ad humerum, brachium vero applicaret ad femora. Ibi aliquot membra ita restituta sunt suis locis, vt, qui dubitet, possit ille et debeat credere, pedem esse posse, vbi humerus est; et brachium eum posse locum oceupare, quem pedes habent.

136 vel diuinationem probabilem, interponere potest.

De arte critica, quatenus illa emendat voces ac syllabas, praeceperunt Gasp. Scioppius in Commentariolo de arte critica; et praecipue, de altera eius parte emendatrice. Franciscus Robortellus de arte Critica et Guil. Canterus in Syntagmate de emendandi ratione scriptores Graecos. (* Henr. Valesii de Critica libri duo cum eiusdem Emendationibus editi a Burmanno vltra historiam artis non multum progrediuntur: nam reliqua non sunt absoluta. N.) Inprimis obseruandum est, b et v in Mss. saepe esse permutata: vt adeo in Futuris et Perfectis I et II coniugationis semper dubitari possit, vtrum b, an v, deleuit, an delebit; amabit, an amauit, legendum sit. Sic in Mss. saepe litera semel posita bis legenda est, vt nobiscriptum est: hic repeti debet litera s, vt sit nobis scriptum est. Contra interdum bis scripta est vna litera, quae debet semel tantum legi. Hoc valet etiam de syllabis et verbis. De scriptura Longobardica et lineis perpendicularibus semper dubitari potest, quomodo sit legendum. V. c. mimmo legi potest vel minimo, vel nummo. Hoc non ex scriptura potest, sed debet aliunde iudicari. Illa, de qua ante dictum est, literarum b, et v, permutatio, inprimis locum habet in codice Pandectarum Florentino. In eodem praeclaro exemplo circa negationem valde ambigi potest. Particula enim non saepe omissa est, saepe est loco non suo posita. Inde enatus est Sigm. Reichardi Iauchii liber de negationibus Pandectis Florentinis partem recte vel iam adiectis aut detractis, vel


page 142, image: s142

circumscriptis, Amsterd. 1728 8. Huic emendatrici arti inprimis locus erat sub instaurationem literarum, quum edendi essent libri e codicibus mendosis. Hinc pendet laus et fama Erasmi, Io. Camerarii, Manutiorum, Stephanorum, aliorumque.

LINGVA GRAECA

137 Lingua Graeca populi florentissimi, principis omnium literarum et artium liberalium, colenda ob id ipsum a quibusdam certe, vt illi fontes puri seruentur.

Habemus Laur. Ingewaldi Elingii, Sueci, historiam Gr. linguae, Lips. 1691 8. Multa etiam, quae ad historiam pertinent, inueniuntur in Montefalconii Palaeographia Gr. Qui liber praestantissimus est, non ad historiam modo, sed inprimis ad rem criticam. Nam exhibentur ibi literae, et varii earum ductus, quomodo ab vno saeculo ad alterum sint variatae; et potest ex hoc libro antiquitas Mstorum optime iudicari. Quemadmodum etiam supra laudatus liber Nouveau Traite de Diplomatique, in quantum repraesentat literas autiquas et earum mutationes, historiam Gr. L. diligentissime tractat. Quam late pateat haec lingua, et quam vtilis sit, optime discitur ex recensu Auctorum, quem dedit b. Fabricius XIV Voll. 4. Et quum infinita sint huius viri merita, nescio an hoc sir maximum. Nam, quidquid fere potest dici de auctore quodam, ibi inuenitur. Exponitur de eius vita, de libris perditis et seruatis, editionibus Graecis et Graeco-Latinis, versionibus, cet. Inprimis aestimari et laudari satis non possunt illi indices Auctorum, apud quos mentio fiat illius scriptoris, cuius nunc recensum dedit. V. c. Si quis scripturus sit, aut scire modo velit, quid de Pythagora, Democrito, aliis, inueniatur, is adeat modo hunc articulum, et ex indice ibi laudatorum scriptorum historiam conficere potest plenissimam,


page 143, image: s143

aut cognoscere saltem horum philosophorum historiam, cum antiquam, tum recentem. Quauta sit horum indicum vtilitas, nunc inprimis experior, dum occupatus sum in Orpheo edendo, colligendisque illius fragmentis. Hic ab scena meae aetatis non poterat exspectari, vt perlegerem omnes auctores Gr., et colligerem inde, quidquid Orphei reperiatur: sed indicarunt hoc mihi illi indices Fabriciani. Ceterum lingua Gr. merito debet esse in maximo honore. Quidquid enim eruditionis fuit apud Romanos, quidquid ad alias gentes transiit, debetur libris Gr. Ipsius historiae Romanae ignoraremus magnam partem, nisi haberemus Gr. scriptores. Literae et omnium artium origines ab orientalibus, Phoenicibus praesertim, peruenerunt ad Graecos: qui quum fortitudine praestarent humanitateque, et erga peregrinos comiter se gererent, artibus item aedificandi, simulandi, i. e. fingendi, sculpendi, pingendi; praeceptores facti sunt generis humani, per poetas, historicos, philosophos, oratores; et omnis generis eruditio debetur Graecis.

138 Librorum Graecorum praestantia breui inductione auctorum et argumentorum, eorumque comparatione cum hodiernis disciplinis atque artibus, ostendenda.

Vt modo paruum faciamus recensum, Homerus, quo nihil antiquius, est pater atque fons ingeniorum et omnis doctrinae. Non ille aestimandus est ex quibusdam fabulis, sed ex antiquitate sua, vtpote qui M. annis a. C. N. floruit, quo tempore regnum Iudae et Israelis diuisum est. Accedit ergo ad aetarem MMM. Quidquid de populis, moribus, sententiis antiquissimis, reliquum est, debetur Homero. (* de eruditione Homeri vid. inter alios Camerarii praefatio ad [gap: Greek word(s)] . et Fabric. B. G. I. 2 c. 6 p. 342. N.) Fecerunt eum antiqui patrem omnis historiae. Dum commemorauit nobilium virorum nomina, factus est auctor nobilitatis. Nam multae gentes ex Homero sibi fecerunt Genealogias. Epirotae originem


page 144, image: s144

suam referebant ad Achillem. (* [gap: Greek word(s)] . Pausan. Corinth. c. 29 p. 178. N.) Spartae reges prouocant ad Heraclidas Homericos homines. (* Pausan. Lacon. pr. Er. Schmid. ad Pind. Pyth. od. 5, vbi p. 250 Heraclidarum exhibet genealogiam, coll. p. 51. N.) Tota historia ab eo repetenda est. Geographicae lites, v. c. quid referendum sit ad Atticam, quid ad Boeotiam, decidebantur ex Homero. Plura exempla videantur apud Strabonem. (* V. c. l. 8. P. 337. et passim. Conf. Clark ad Catalogum, seu [gap: Greek word(s)] . 494. 558. etc. Geographicam laudem etiam Rob. Wood egregie confirmat, qui dedit An Essay on the original Genius of Homer. London 1769. 4. N.) Pictores et statuarii imagines et descriptiones viuidas repetunt ab Homero (* vt Phidias Iouem Olympium ex [gap: Greek word(s)] 528. sq. exprestit. Strabo, l. 8. p. 354: Valer. Max. 3, 7. ext. 4. N.) Quantum poetae ex illo ornamenti habeant, nihil attinet dicere. Quanti eum faciant Angli, testantur interpretes et editores. Vertit eum Popius Anglice, quo poetam maiorem tota Anglia non habet, et forte nulla gens. Nihil vnquam melius scriptum est in Homerum, quam quae dedit Clarkius, magnus ille philosophus, qui quasi in vna libra suspensus est contra Newtonum. Ilias continet ea, quae vltimo anno ad Troiam gesta sunt; et inuenit artem reliquorum poetarum, scribendi carmen Heroicum. Nam ipse paene ab fine incipit; reliqua autem interserit hinc inde, aut introducit heroas enarrantes res gestas. Hic omnino cognoscendus est, certe ex versione Daceriae Gallica, aut ex Popii Anglica.

Hesiodus aetate proximus est. A quibusdam antiquior ipso Homero habetur, quod fit etiam in libello de certamine Homeri et Hesiodi. Introducuntur certantes inter se, quis possit facere pulcherrimos versiculos, et, quod mirum videatur, plerumque victor est Hesiodus. Sed supposititius est liber, et cui fides non sit habenda. Qui probabilissime iudicant, faciunt eum C annis Homero iuniorem. Fuit et ipse magna in auctoritate. Primus


page 145, image: s145

proponebatur pueris, vt discerent ex illo pulchras, quas habet, sententias, et Theologiam. Cicero scribit ad Leptam (* Ep. diu. 6, 18. N.) Tempus est, vt Lepta noster discat illud Hesiodi [gap: Greek word(s)] (* [gap: Greek word(s)] 289. N. Theogonia proponit Theologiam gentilem: Sed saepe dissentit ab Orpheo et Apollodoro, quod ipsum est indicium, habere fabulas non certum fundamentum.

Pindarus Thebanus poeta, quem Alexander M. ita amauit, vt, quum Thebas cremari vastarique iussisset, eius tamen domum seruari voluerit. Adeo eius memoria saluti fuit patriae vrbi, etiam post mortem. Reliquit carmina Olympia etc. Graecia nimirum nihil habebat maius, quam praemia, quae in ludis equestribus dabantur victoribus. Praestantissimum aurigam esse, optimum cursorem, iaculatorem reliquis agiliorem, pugilem fortissimum, dabat honorem maximum. Redeunti victori patria vrbs moenia deiiciebat; vt indicarent, eam vrbem, quae multos haberet victores tales, validam satis esse sine moenibus. Nam ad hoc instituti erant illi ludi solennes, vt exercerentur homines simul ad bellum. Ab victoribus illis numerabant annos: dicebant, hoc factum esse illo vel illo Hieronica: id quod est praestantissimum subsidium chronologicum, quo semper vsi sunt viri docti; et inprimis accurate hac de re egit decus Italiae Eduardus Corsinus in dissertationibus Agonisticis. Horum itaque ludorum victoribus carmina scribebat Pindarus, quae in conuiuiis cani ad lyram possent. Laudat suum victorem; et, vt materiem maiorem inueniat ignis poeticus, laudat interdum eorum patriam; conditorem ludorum; sumit locum communem, in quo excurrendi liberius habeat facultatem. Habent carmina leges peculiares: divisa sunt in [gap: Greek word(s)] est quasi primus motus saltantium. A parte vna e longinquo venit chorus mulierum, in Graecia etiam primariarum; hic canitur [gap: Greek word(s)] deinde, quum redit chorus, ab altera parte [gap: Greek word(s)] autem cecinisse videtur vterque chorus. Et


page 146, image: s146

quidem primum carminis membrum regulas et leges praescribit reliquis, vt exacte primo respondeant sequentia. Quum itaque ita arctis terminis se inclusisset, eo plus sibi indulsit in figuris, epithetis, et omnibus, quae ad poesin pertinent, adeo quidem, vt multum recesserit ab consuetudine communi. Hinc, licet sit interdum facilis et planus satis quibusdam in locis, vbi tractat locos communes, et alia; generatim tamen eo nihil est difficilius et magis impeditum in tota Graecia. Fuit autem semper maxima in dignitate iam apud antiquos. Nam immiscet vbique historiam gentium, patriarum victorum, et Argonautarum, de quibus forte nusquam certiora et puriora inueniantur, quam apud Pindarum.

Tragici sunt, qui repraesentant facta antiquorum tyrannorum Graeciae, quales sunt Tantalus et alii, quae tragica scelera vocant. Eorum propositum est, Graeciae libertatem nactae tyrannorum propinare odium; commendare libertatem: virtutem laudare, et inprimis modestiam. Adhibent versum Iambicum senarium, et quidem multo puriorem, quam est apud Latinos, vbi vix ognoscas versum. Hic multo est absolutior, raro occurrit licentia, quod factum est ex ipsis linguae rationibus. Nam datur hic rarior errandi occasio: quantitas enim syllabarum pendet a vocalibus, quas non habent, nisi tres ancipites; in reliquis offendi non potest. Sententias habent grauissimas, sed splendida grauitate propositas. Vt adeo magnum ipse sibi beneficium praestet, qui certe cognoscat vnam alteramque, si non possit omnes legere Tragoedias. Aeschylus, praeter Homerum, quem imitaretur, habuit neminem; nam et ipse est antiquissimus. Hinc procudit noua verba, quae vero probarunt et adoptarunt posteri. Sophocles scripsit, quum lingua Atticorum iam politior esset. Huic itaque principatum deferunt. Euripides iam luxuriante Graecia vixit: hinc vtitur etiam luxuriosiore lingua, quae est multo amplior laxiorque. Non ita strictus est, vt Sophocles; sed etiam plus in eo est eloquentiae. (* conf. omnino Spanhem. ad


page 147, image: s147

Aristoph. ran. fin. N.) Hi fuerunt Graeciae doctores communes, et praestiterunt, quod apud nos concionatores et ordo sacerdotum. Aristophanes in Ranis Bacchum fingit ad inferos descendere, et instituere examen Tragicorum. Ridet is quidem omnes; sed hoc tamen apparet, eum Sophocli plurimum tribuere.

Comoedia imago est vitae priuatae et vitiorum publicorum. Quod praestiterunt Latini in Satiris suis, vt Horatius monet (* Sat. 1, 4. 1. N.) Eupolis atque Cratinus, Aristophanesque poetae, Atque alli, quorum comoedia prisca virorum est; Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur; Quod moechus foret, aut sicarius, aut alioqui Famosus: multa cum libertate notabant. Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus. Est antiqua, media, et noua. Antiqui Comici homines ipsos cum habitu suo, et nominatim, proferebant, quos vellent traducere: id quod fecit Aristophanes cum Socrate. Sed, quum in magnum dedecus Athenas coniecisset ob id ipsum, quod dederat occasionem interficiendi Socratis, omissa haec comoedia antiqua est; et ipse Aristophanes causa est, cur illa prima tacere iussa sit. Successit media, quae personas nomine immutato proferebat in scenam, sed ita, vt alluderetur subinde ad nomen verum, et ita ornarent personas, eumque illis darent habitum, vt vnusquisque, quis designaretur proprie, facile intelligere posset. Noua est Menandri, quae reprehendit vitia: sed ita debet characteres miscere et coufundere personas, vt nemo possit agnosei. Huius specimina tota non amplius habemus: Sed Comicorum enumerat Fabricius aliquot centurias (* B. G. l. 2 c. 22. N.)

Memorandi etiam inprimis sunt poetae Alexandrini, qui nomen habent ab illa vrbe nobili, quam condidit Alexander M., in quam ille colligere studuit Graecos, et in quam paulatim confluxit flos Graeciae, inprimis quum abundaret omnibus deliciis, quae per commercium inueherentur. Sunt hi omnium suauissimi. (* Conf. Prolegomena Gesneri in Claudianum n. IV. p. VII.


page 148, image: s148

sq. N.) Callimachi hymnos edidit Ezech. Spanhemius, qui in commentario suo doctissimo collegit, quidquid pertinet ad mythologiam illustrandam. Theocritus Idyllia scripsit, i. e. colloquia pastorum non modo, verum etiam piscatorum, nautarumque. Spirant illa simplicitatem quidem plebeiam, sed elegantem. Ea adhibent, quae ruri accidunt, in suis comparationibus et descriptionibus: sed sanitatem bonae mentis virtutemque agnoscas vbique. Fingendi sunt homines, ruri quidem viuentes, non procul ab vrbe; sed elegantes, qui ipsi se poliunt invicem. Hunc Virgilius in bucolicis est imitatus. Apollonius Rhodius Argonautarum iter descripsit, quod Iason cum comitibus suscepit vltra Colchida. Hic habetur prima notitia antiquarum gentium, Geographiae, inprimis versus septentrionem. Est illa nauigatio primum illustre factum Graecorum. Aratus [gap: Greek word(s)] , s. tempestatum signa, descripsit, praestititque ille ciuibus suis, quod nobis nostri Calendarii. Nam, quum illi non haberent Calendaria, respiciebant coelum. Illa itaque signa, illorumque figuras, quae ex coeli aspectu petebant, persecutus est Aratus. Nicander Theriaca scripsit et Alexipharmaca. In illis agit de serpentibus, et remedia proponit adversus eorum laesiones: in his medicinam aduersus venenum parauit vniuersim. Videntur itaque omne eruditionis genus in ordinem et quasi in compendium quoddam redigere voluisse. Callimachus docuit Theologiam. Theocritus adiuuit pastores. Apollonius tradidit Geographiam, confecitque Periplum. Astronomiam illustravit Aratus. Nicander de medicina proposuit, quantum opus esse videbatur. Hi sunt omnes suauissimi. Inest in illis ludibundum ingenium, sed simplex. Speciminis loco sit illud Callimachi, vbi dicit ille, (* H. in Iou. 87 sqq. N.) alios reges de eo, quod facturi sint, annum deliberare, altero aut tertio demum anno fieri, quod sibi proposuerint: sed suum regem Ptolemaeum mane deliberare, vesperi perfecisse.



page 149, image: s149

Veniunt nunc Historici. Herodotus circiter CCCC annis a. N. C. scripsit Ionia lingua, id est suauissima, maximeque florente. Nam occupauerant Iones coloniis suis totom fere oram Asiaticam. Ipse expeditionem fecit cum aliis in Italiam, Thuriosque condidit. Vixit quo tempore potentissimum erat ab altera parte imperium Persicum, et ab altera cresceret Romanum. Scripsit historiam, quae proprie est peregrinatio visendi causa instituta per orbem terrarum. Exponit, quidquid fere vbique tunc temporis gestum est, inprimis in Graecia, et vicinis regionibus. Sunt qui vocent eum fabularum patrem. Verum hoc sit, et feratur, in quantum exponit origines fabularum, easque narrat: sed non, in quantum finxit fabulas. Semper enim, quoties narrauit aliquid, quod fidem excedat, addit: Illi quidem hoc dicunt, et jurant, ita esse: sed ego non credo. Vir est admodum verax, et fideliter narrat, quae ipse vel vidit vel audiit: et in iis, quae facta sunt suo tempore, fides ei tuto haberi potest. (* Alias addebat illum ad poeseos accedere rationem, ob sensus et picturas poeticas. N.) Herodotum vidit Thucydides; et, quum audiret eum praelegentem suam historiam, plorasse dicitur: non modo quia placebat: sed quia igniculi virtutis in eo incendebantur; et iam tum conceperat et ipse animo suo historias scribere. Hic igitur scripsit bellum Peloponnesiacum: sed incipit ab historia Graeciae et prima aetate. Scripsit hoc opus in exsilio, quum ipse cederet inuidiae aliquot principum virorum. Herodotus est suauis. Hic retulit omnia ad rationes ciuiles, estque politicus. Hinc Demosthenes, quum vellet ad remp. accedere et Demagogus fieri, fertur eum octies sua manu descripsisse, quod ille non inopia fecit: nam diues fuit a patre; sed vt disceret ex eo rationem gubernandae reip., et inprimis ob orationes illas, quae tribuuntur Pericli et aliis principibus viris. Quemadmodum Herodotum viderat Thucydides: ita hunc (forte) vidit Xenophon, euius habemus historiam Graeciae et vitam Agesilai. Sed recurret infra in Philosophia. Polybius


page 150, image: s150

fuit in castris cum P. Scipione Africano. Hic res Romanas diligentissime obseruauit, et in gratiam ciuium suorum descripsit accuratissime; vt Galli peragrant alias terras, et in suorum gratiam earum dant descriptiones. Inprimis ratio Romanorum bella gerendi nusquam potest melius cognosci, quam ex Polybio. Nam Romani alludunt modo ad mores consuetos, tanquam ad res notas. Strabo tempore Augusti Geographiam scripsit; sed ita, vt populorum historiam simul daret. (* Ob alias etiam res primus potissimum liber legentes ita allicit et tenet, vt se illius lectione nunquam satiari posse in Ciceronis dedicatione fateatur ipse Ernesti. N.) Diodorus Siculus etiam sub Augusto et paulo post scripsit Bibliothecam, quae gentium omnium historiam continet, et inprimis ostendit, quid in fabulis sit historicum. Plutarchus, cujus libri vel soli instar bibliothecae esse possint, inter Philosophos occurret. Appianus res Romanas scripsit, vt et Dio Cassius. Et bonum est inprimis, quod hi duo Iulii Caesaris et Augusti, posteriorum etiam Imperatorum, res plurimas nobis tradiderunt. Cassianorum librorum multi perierunt: sed habemus compendium Io. Xiphilini. Plato, Xenophon, Aristoteles, Theophrastus, Epictetus, inter philosophos locum occupabunt suum. Philosophorum historicus est Diogenes Laertius. Eloquentia autem in Graecia sedem habuit. Principes sunt oratorum Demosthenes et Istocrates. Graeci igitur habent fundamenta omnis generis eruditionis, et ea, in quibus eos nondum superarunt recentiores. Hos hodie imitari dicunt se (vel mentiuntur) qui probantur (vel probari volunt.) Id quod vel praecipiunt ipsi Galli: Mem. de Trev. 1756. Mars p. 189. On doit toujours accueillir avec distinction un auteur, qui se roidissant contre la frivolite de notre Siecle ose paroitre avoir lû les ouvrages immortels de l' antiquite. Et quidem auctores huius menstrui sunt Iesuitae, antiquis alias inimici, vt Harduinus, item Catrou et Rouille in praefatione Historiae Romanae. Homerus adhuc iu laude est et admiratione. Thucydides,


page 151, image: s151

Polybius, adhuc exempla sunt historicorum. In Comicis dedit Msr. Brumoy le Theatre des Grecs VI Voll. ra, in quo sunt argumenta omnium Comicorum et Tragicorum Graecorum. Si conferantur inter se antiqui et recentiores; illis in eloquentia, poesi, simulandi arte, morali philosophia sana, historia, verbo in his, quae ad rationalem et morum atque ciuitatis disciplinam et ad humanitatem pertinent, tribuenda est praerogariua, et in his hodie regnant: Alia ratio est physicae et mathematum, vbi nostri cos longe post se reliquerunt. Tamen nomina rerum, primae propositiones vniuersales etc. sunt a Graecis. Numerus non paruus est auctorum Graecorum, quorum scripta ad nos peruenerunt: Sed infiniti perierunt, quod docet Bibliotheca Fabricii Graeca.

139 Nondum metuendum interitum eruditionis antiquae, ex instrumento illius lauto atque copioso colligitur.

Editiones splendidae librorum Graecorum, in Britannia praesertim, vt Homeri, Plutarchi, Xenophontis, Longini, aliorum, Patrum inprimis, indicant, eos libros valde esse vendibiles. Nam illud genus hominum nihil facit, nisi lucri causa. In Homerum solum possunt impendi C. imperiales, etc. Sed forte faciunt beati homines, quod ait Iuuenalis (* Sat. VII. 30. N.) didicit iam diues auarus Tantum admirari, tantum laudare disertos, Vt pueri Iunonis auem. Pueri laudant pauonem, sed non alunt. Quidquid eius sit; indicat tamen, principes viros velle, vt amentur hae literae, tractentur, pretium seruent suum.

140 An a Graecis potius quam a Latinis initium faciendum discendi? Affirmarem, si commode fieri posset per impedimenta externa.

Si fieri posset per externas rationes, bonum esset. Haberemus contextam quasi historiam ingeniorum, vidererausque incrementa cognitionis, et, quomodo tanquam


page 152, image: s152

successione haereditatis propagata sit eruditio Aegyptii primi sunt, qui floruerunt artibus bonis. Sed ex his pauca supersunt. Verum Graeci sua ab illis acceperunt fere omnia. Sequitur Homeri infantia, in quo deprehendimus linguam Graecorom et eruditionem in cunabulis quasi suis. Iam paulo cultior est Hesiodus: politiores Aeschylus et Herodotus. Deinde Romani sunt doctores suos secuti, et quidem ea mensura, qua se applicuerunt ad Graecos, et cum eis inierunt amicitias, profecerunt in literis. Sed fieri hoc non permittunt rationes scholarum, quibus quodammodo ratio Ecclesiae innititur.

141 Vt nunc est, vtamur Latinae Grammaticae notionibus, atque adiiciamus Graecis propria.

Multi volunt legere Latinos libros, qui ad Graecos accedere nolunt; alias bonum esset, si hoc in aliquo Gymnasio fieret, et valorem suum lex per Principem haberet, vt scriberetur Grammatica vniuersalis, quae indicaret conuenientiam linguarum, Graecae et Latinae. Possent forte etiam Orientalia quaedam addi. Hoc modo non opus esset, bis aut saepius discere Grammatica: Nam, dum accedunt ad Graeca, denuo compelluntur discere, quae iam sciunt ex Latina Grammatica: debent declinare, coniugare, cetera. Haec simul poterant disci cum Latina Grammatica, quum e Graeca lingua cultum acceperit Latina et formam; et tum obseruari debebant, quae Graecae linguae sunt propria: nouem mutae, articulus, numerus dualis, Aoristi, participia actiua praeteriti temporis, neutrum plurale verbo iungendum singulari, reliqua.

142 Hyle obseruationum Grammaticarum et Lexicarum:

[gap: Greek word(s)] , vnde silua, est materia, vnde aliquid fit: h. l. sunt obseruationes miscellaneae. Obseruetur, vocales apud Graecos omnes posse in fine esse. Sed consonantes


page 153, image: s153

finales modo tres habent, [gap: Greek word(s)] ; sub hoc vero comprehenduntur [gap: Greek word(s)] . Quoties itaque occurrit verbum in aliam consonantem desinens, indicio est, non esse Graecum. Vocales duae semper longae sunt, duae semper breues; quod in poesi et pronunciatione magnum est sub. sidium. Habent pronomina suffixa, [gap: Greek word(s)] , quae habuerunt etiam Germani, Vater mein, Bruder mein, rel. Declaretur verborum anomalorum ratio: a [gap: Greek word(s)] non esse [gap: Greek word(s)] , sed ab, [gap: Greek word(s)] vt tuli in fero a tulo. Nam, quum haberent diuersa verba idem significantia, factum est casu, vt ab hominibus politis in scribendi dicendique vsum assumerentur modo haec tempora et verba. De Grammatica soleo dicere: Esse optimam eam, quam quis recte didicerit. Commendanda tamen prae reliquis Schulziana propter methodum: voco autem ita illam, quae Halae prodiit in Orphanotropheo, (* et Io. Henr. Schulzio medico illi ac philologo, et Wesselmanno Bilefeldensis Gymnasii Prorectori, debetur. N.) Doctior est Ge. Henr. Vrsini, qui rexit gymnasium Ratisbonense, cuius vtraque Grammatica, Latina et Graeca, est praeslantissima. Haec inprimis placet propter dialectorum comparationem. Doctissima vero omnium est, ob monumentorum et exemplorum collectionem, Marchica, quae a viris doctis Berolini scholas regentibus facta est, in qua magnae partes sunt b. Christgauii, quem bene noui. Neapoli 1752. prodiit Iudirizzo per sapere in meno di on mese la Grammatica Greca: de qua vid. Monthly Review 1757. Sept. p. 262.

143 de dialectis:

Latina lingua sine dubio etiam dialectos habuit: at Roma eas derogauit. Graeca Dialectos proprie tres modo habet. Origo autem dialectorum variarum haec est: quia Graecia antiqua non habuit caput, et dominam vrbem, sed plures vrbes eadem habebant et paria iura. Sic olim etiam in Germania fuerunt diuersae dialecti, quod testantur biblia Germanica ante Lutherum. Holsatica,


page 154, image: s154

Lubecensis, Pomerana, dialecti floruerunt; et biblia extant in linguam inferioris Saxoniae versa. Eadem lingua scriptae sunt Satirae Rachelii. Sed nunc lingua inferioris Saxoniae defloruit, et relicta illa est rusticis et plebi: nec illi dialecto hodie locus est inter honestiores, nisi ludendi et iocandi causa. Homerus proprie vsus est sua dialecto Ionica: sed hinc inde alias aspersit, et decebat hoc illum, peregrinatorem scilicet, vt placeret toti Graeciae. Ita reliqui poetae quisque suam retinet dialectum; sed plures habet alias admixtas. Fuit autem Ionica in flore vel maximo. Occupauerat totam oram Asiae. Haec est lingua Homeri, Hippocratis, Herodoti, etc. Dorica, cuius pars est Aeolica, fuit et ipsa florentissima. Haec fuit insularum lingua, Cypri, omnium, quae sunt in Archipelago: hac vtebatur Peloponnesus tota, Laconia, Epirus tota, Corcyra, tota Graecia magna: Thebis quoque obtinuit Fuit itaque latissime sparsa. Dorica itaque dialectus, in quantum pars eius fuit Aeolica, floruit in Italia, vnde orta est lingua Latina. Qui itaque vult inquirere in origines vocum Latinarum, debet ille conferre inter se linguas Doricam s. Aeolicam, et Romanam. Hac vsi sunt Theocritus, Pindarus, Pythagoraei, et Pythagoricae mulieres, Timaeus ille antiquus Doricus, quem illustrauit Plato, vt Timaeum Platonis illustrauit Proclus, (* Archimedes, aliique complures. N.) Attica ceteris omnibus est politior, propter principes viros, qui eam adhibuerunt; propter oratores maximos; propter orationes inprimis Periclis Demosithenisque; propter historiam Thucydidis; propter comoedias Aristophanis; Sophoclis autem et Euripidis Tragoedias; propter Socraticos inprimis, Xenophontem, Platonem, alios; eorumque discipulos Aristiotelem, Theophrastum, reliquos; propter haec omnia fuit princeps lingua Graeciae, ad quam recentiores se composuerunt. Ex hac potissimum sub Alexandri successoribus orta est dialectus Macedonica s. communis, qua Polybius, LXX interpretes, N. T. scriptores, et Ecclesiae Patres plures vsi sunt. De


page 155, image: s155

dialectis accuratissimus liber est ad minutias vsque Maittairii. Vbique exempla citantur accurate, vt cum hoc tuto aliquis possit nauigare per illum dialectorum Oceanum. Doctrina hac abusi sunt recentiores poetae. Credo initium iam factum esse ab Nonno. Sed, qui post renatas literas scripserunt Graeca carmina, fuerunt illi. plane intemperantes, nemo tamen magis, quam Jo. Posselius. Hoc tamen obtineri ex illo potest, vt pueri, dum euoluunt verba ibi posita, discant dialectos. Sed, si videret Homerus, rideret profecto. Sic etiam bonum est scribere pueros Graece, non vt specimen eruditionis auae exhibeant, sed vt comprehendant regulas. Qui autem hoc modo scribunt carmina, idem faciunt, ac si quis Germanus poeta vellet carminibus suis immiscere dialectos Heluetiacam, Austriacam, Saxonicam inferiorem, addere forte etiam quaedam e Belgio.

144 de deriuatorum formis:

Elegans et vtilis liber est Galli cuiusdam Phil. Catterii Gazophylacium Graecorum (* cum auctario Fr. Lud. Abreschii Traj. 1757. N.) Promittit ille nimis quidem multum in titulo: ope huius libri posse aliquem Graece doctum fieri, intra paucarum hebdomadum spatium; sed verum est, si quis recte discit deriuationum formas, quas ille praeclaras dedit, is profecit iam multum. Nomina in [gap: Greek word(s)] significant collectionem earum rerum, quas primitiuum designat: [gap: Greek word(s)] arbor, [gap: Greek word(s)] arboretum, sic [gap: Greek word(s)] etc. Nomina in [gap: Greek word(s)] , significant aut locum aut instrumentum verbi sui: [gap: Greek word(s)] laboro, [gap: Greek word(s)] officina, [gap: Greek word(s)] , cet. Nomina in [gap: Greek word(s)] artifices notant. Nomina in [gap: Greek word(s)] eandem habent rationem, quam Latina participia in NDVS, [gap: Greek word(s)] . Talia exempla ille collegit multa. De Dorica ratione, qua pro [gap: Greek word(s)] dicunt, vnde Latini dicont, deinde dicunt, fecerunt, iam supra monitum est (126.) Hic addo,


page 156, image: s156

spiritum asperum Latinos mutare in s: ex [gap: Greek word(s)] sit sex, septem, sus, sub, serpo. Declinationis primae fundamentum est [gap: Greek word(s)] Doricum. Vbi in Nominatiuo est [gap: Greek word(s)] , ibi Latinis est e longum. Graecorum os est Latinorum terminatio us: ov vertitur in um. Sic hodie Lusitani Hispanorum om mutant in on. Literae ch, ph, th, in verbis Latinis indicium sunt originis Graecae. Ergo tuto. possemus colligere, non recte per h scribi authoritas, trophaeum, etc. scribenda sunt sine h. Porro, quae Romani a Graecis quidem, sed temporibus antiquis, et auribus potius, quam literis acceperunt, ea licentius immutata vehementer corruperunt. Ita ex Cyclops fecerunt Cocles; Catamitus ex Ganymedes; ex [gap: Greek word(s)] Vlixes. Sic etiam alias permutarunt [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] fecerunt lacrima. Et tamen lacrima et silua ab [gap: Greek word(s)] scribenda sunt non per y, sed per i, sicut ocius ab [gap: Greek word(s)] Nam, quae antiquitus acceperunt a Graecis auribus modo, non vero literis, ea scripserunt illi sua litera, non Graeca. In recentioribus contra originis Graecae sunt tenaciores. Comparatiuos Graecorum in [gap: Greek word(s)] mutarunt in ior et ius. Simile quid in pronunciando. Quae mature acceperunt ab Graecis, accommodarunt ad suam dicendi rationem. Graeci dixerunt [gap: Greek word(s)] Latini antiqui subiecerunt suae elocutioni, et fecerunt historia, i breui, quia vocalem ante vocalem breuiter pronunciant. Phosphorus nemo dicit, licet Graecum nomeu sit [gap: Greek word(s)] . Sed Genealogia, Idea, et alia accepimus a Graecis recentioribus cum accentu. Contra Prudentius, poeta Christianus Saec. IV, dixit poesis, mathesis, idola, breuiter, et sic plura alia, quorum indicem in sua editione dedit Cellarius.

145 de verbis mediis:

Ludolphi Kutteri de verbis mediis libellus exceptus est omnium plausu. Monet, signisicare illa actionem in se redeuntem, vt Hithpael Ebraeorum. Non tantum est passiua, sed reflexiua. Et quidem quo antiquior est


page 157, image: s157

scriptor, eo illi est familiarior haec significatio. [gap: Greek word(s)] quietem impono alii; [gap: Greek word(s)] passiue, quies mihi imponitur, cogor quiescere; Medie quietem mihi impono, acquiesco. Hunc libellum quum recenseret Jo. Clericus in bibliotheca sua selecta, addidit et ipse multa: habebat etiam multa Erasm. Schmidius in commentario suo in N. T.: monuerat etiam quaedam Clarkius in Homerum suum: quae deinde collecta sunt a Wollio, et ab ipso, quo tempore adhuc totum se dabat his literis, vehementer aucta. Dresigius Lipsiensis, sed infelici fato defunctus, multa collegerat, inprimis ex N. T. loca, quae editurus erat cum Clerici et Kusteri libellis; sed post mortem eius demum prodierunt. Desideratur Lexicon tale, quo multum leuaretur studium iuuentutis, si poneretur v. c. [gap: Greek word(s)] impero [gap: Greek word(s)] impero mihi, i. e. incipio: nam nemo mihi magis obsequitur, quam ipse mihi; simul ac volo, facio: [gap: Greek word(s)] sisto aliquem, [gap: Greek word(s)] sisto me, sto.

146 de particulis:

Particulae sunt quasi articuli, ligamenta, vincula, quibus possunt propositiones colligari inter se et constitui. De his est elegans liber Matth. Deuarii. Vigerus de Idiotismis quidem agit, sed multa etiam habet, quae ad particulas pertinent. (* Plenissimus est Henr. Hoogeveen, cuius Doctrina particularum linguae Gr. II Voll. 4 prodiit 1769. N.) Ego vnum modo alterumque obseruabo: [gap: Greek word(s)] significat ad. Sed qui fit, vt etiam per vt reddatur? Nempe iungitur Infinitiuo ea significatione, qua ad significat; [gap: Greek word(s)] ad dicere, Germ. so zu sagen. Hinc potest hic per vt reddi. [gap: Greek word(s)] , ad me venit. [gap: Greek word(s)] Genitiuo iungitur, quum ab altero aliquid venit ad me: Datiuus significat, apud aliquem aliquid esse: Accusatiuus vero, ad aliquem. Semper significat proximitatem [gap: Greek word(s)] ) desinentem, quum aliquid venit ad aliquem [gap: Greek word(s)] ) durantem et continuantem, apud aliquem aliquid esse [gap: Greek word(s)] ) incipientem, vel auctam. Eadem fere ratio est [gap: Greek word(s)] quae et ipsa significat a, apud, ad.


page 158, image: s158

[gap: Greek word(s)] conuenire cum nostro auf, peculiari dissertatione ostendit Jo. Chr. Herzog (* Lips. 1705.)

147 de idiotismis quos vocant, h. e. idiomasin.

Idiotismus est dicendi genus plebeium, eine pobelhafte, Redensart, ab [gap: Greek word(s)] . Hoc nomen coeperunt viri docti adhibere pro eo, quod debebant Idioma dicere ab [gap: Greek word(s)] , proprium; quod ab aliis non vsurpatur. Franc. Vigerii liber aliquoties est auctus. (* Postremo ab Henr. Hoogeveen Lugd. Bat. 1766 8. et 1780 Lipsiae per Cel. Zeunium partim contractus, partim auctus. N.) Huc pertinent Ellipses. Lamb. Bos primum dedit libellum sub titulo Mysterium Ellipseos Gr. L., quod putabat rem suo tempore aliis occultam. Mutauit titulum Schoettgenius. Aliquoties auctior editus est liber a viris doctis. Plenissima est editio Lips. 1748. (* Iam vero Norimbergensis 1763 8. maj., quam cum harmonia ellipseos in vtraque lingua debemus Nicol. Schwebelio. N.)

148 An ab Homero incipiendum? Affirmarem et hoc, si per externas rationes posset fieri.

Fecit Jos. Scaliger, (* conf. Morh. Polyh. I, 2. 9.47 N.) et faciendum suadet, et ipse suaderem, si haberemus magistros idoneos. Methodo hac vti posse felicitatis est. Hoc certum est: pueri VI annorum iucundius legerent Homerum, quam adulti. Nam proprie aptus est pueris. Vt scripsit in infantia Graecae linguae, ita etiam conuenit maxime infantiae, quae amat fabulas. Hoc si fieret, plane alia facies eruditionis surgeret: non tam dubitaremus: clarius multa sciremus. Sed, quam hoc non sit sperandum, et quam non apti sint huic rei doctores in scholis, inde apparet, quod Theologi riostri, qui ordinarie etiam sunt praeceptores, stilum N. T. putant esse longe pulcherrimum et purissimum. Id quod satis indicat, quantum intelligant Graece. Quid dicturi essent,


page 159, image: s159

si illi praeferretur, quem vocant, ein blinder Heyde? Et optabile esset, vt hoc fieret. Hoc enim modo seruaretur honos suus sacris literis. Sed ex N. T. discere debent declinare et coniugare: reddunt verbum verbo: et nihil intelligunt de rebus ipsis: inprimis postquam Arias Montanus fecit suam versionem interlinearem; quam suae editioni adiunxit bono consilio, sed pessimo euentu, Jo. Leusdenius. Hac ratione corrumpuntur, vt non possint gustum Gr. L. habere. Contra, si prius Xenophontem et alios legerent Graecos scriptores; ac deinde, quum didicissent Graece, legerent demum N. T. cum attentione: viderent, quae in N. T. non sint Graeca, sed ex oriente petita; intelligerentque, ad recte intelligendum N. T. nihil melius esse, quam Lightfouti, et inprimis Schoettgenii, Horas Hebraicas et Talmudicas.

149 An a Nouo Testamento? Malim a narrationibus Xenophonteis, et sermonibus Epicteti apud Arrianum.

Habet rationem facilitatis, si sermo sit de qualicunque facultate. Sed est peculiaris ratio horum librorum: Ebraice vel Syriace, si mauis, cogitabant; Iudaica omnia. Igitur discitur facile, verbum verbo vt reddendum sit: sed praeiudicia simul oriuntur. Debebant homines Graecae et Syriacae linguarum et rerum Iudaicarum aliunde periti tum demum accedere ad N. T. Qui purum sermonem Graecum discere cupiunt, vt peragrare paulatim Graeciam possint, hos melius est a Xenophonte et Arriano incipere. Fuit hic auditor Epicteti, qui retulit quae ille dixit, vt Xenophon Socratis dicta memorabilia posteritati tradidit. Ob quam imitationem, et quoniam illius sectatur elegantiam, Xenophon vocatus est iunior.

150 Vt nunc est, incipiendum a N. T.

Mutari hoc non potest: postulatur, vt N. T. Graecum possint verbum de verbo reddentes vertere: et propter


page 160, image: s160

N. T. plerique Graece discunt: ergo properandum ad finem. Possunt certe pueri magnam vim vocabulorum eorumque deriuationem inde accipere. Incipiant igitur ab Epistola Iohannis prima, vbi eadem verba saepius redeunt: deinde ad Euangelium eiusdem; tum ad reliquos Euangelistas progrediantur.

151 adiiciendae Chrestomathiae Graecae:

Dixi Chrestomathias, non modo, quia Proclus et alii plurium nomine dixerunt [gap: Greek word(s)] i. e. excerpta librorum, ex quibus aliquid boni possit disci, omne genus excerptorum ex libris Graecis; sed inprimis, quia inde ab eo tempore, quo edidi meum sub hoc titulo libellum, hoc institutum plures secuti sunt, et fuerunt iam antea, qui hoc egerint. Amplissimum opus est Jo. Patusae [gap: Greek word(s)] , Venet. (Florentiae) 1710 IV Voll. 4 (* conf. Fabricii B. G. Vol. XIII p. 457. N.) Idem sibi volunt Eclogae Breitingeri. Videtur meus libellus quasi denuo incendisse studium Gr. linguae in Germania. Nam non modo saepe recusus est, et magno numero: sed plures libri eo nomine prodierunt. Amo Chrestomathias, quia eo velut signo dato coeperunt homines Graece discere. Causae, cur praetulerim hoc institutum totis libris, quum sint alii, quibus alia placeant, in quibus est ipse Ernesti, qui totos Xenophontis libros edidit, hae sunt: Primo, quia integrorum librorum facultas non potest vbique haberi. Non possunt singulis annis toti libri foras dari. Nam librarii vehementer sibi cauent: et, dum vbique student lucro, non prius suscipiunt librum edendum, quam certi quodam modo sint, se inuenturos esse emtores. Iam itaque si rogo librarium, vt imprimendum curet libellum Graecum, interrogat: Num es illum praelecturus? Recte. Quot habes auditores? Hic nunquam affirmate possum respondere: et acta res est. Immodicus est ***** ensis, qui nusquam scit ingenii modum tenere,


page 161, image: s161

et singulis annis vnum alterumque libellum Gr. prodit, et semper in praefationibus irascitur huic saeculo, ac deplorat statum literarium, et omnes iubet facere, quod iussit Heraclitus plorator, qui, quum rogaretur ab Atheniensibus, quid se facere vellet, respondit: [gap: Greek word(s)] (* Strabo XIV p. 642 conf. VV. DD. ad Diog. Laert. IX, 2 et ad Luciani Timon. 37 p. 149. Nimirum Ephesios, quum Hermodorum vrbe expulissent, se omnes omnino suspendere iussit. N.) Sed bene est, quod homines non facile parent praeceptis tam seueris. Adeo ille homo non potest alios homines ferre, qui aliud agant, aliter cogitent, alia studia ament, quam ipse. Et Lipsiae potest hoc fieri: ibi possunt libri Graeci excudi, quos vis. Nam habent illi tanquam principatum rei librariae. Dant librum, quem edi curarunt, aliis librariis, et vt accipiant cogere velut possunt. Edere nunc coepit Platonem, quem paulatim, singulis mercatibus aliquot dialogos proferens, totum est daturus. Sed videbo, vtrum res procedat. Metuo sane. Et si fiat hoc Lipsiae, non fieri potest vbique. Nam librarius est animal, quod dentibus incedit, vt ait Plutarchus (* discrim. adulat. et am. p. 54 B [gap: Greek word(s)] , de parasito. N.) Sed non sola haec causa est. Huic malo forte mederer meo damno, et ipse compararem libros: verum maxima est haec, quod debent adolescentes gustum accipero plurium scriptorum Gr. Nam qui habent ingenia bona, quum semel gustum auctoris habent, possunt sibi reliqua suo studio familiariora reddere. Qui legit illas paginas excerptas ex Herodoto, Thucydide, reliquis, ille deinde facile poterit per se legere totum Herodotum, Thucydidem, ceteros. Melius est autem, adolescentem habere gustum plurium scriptorum, vt possit tractare totum Herodotum, Thucydidem, Xenophontem, quam vnum tantum legere posse libellum, vnum modo tractare, etiam optimum, scriptorem. Potest aliquis totum legisse, et legere, Xenophontem; et stupere ad Herodotum, aliosque scriptores, quos nosse non didicit


page 162, image: s162

aliunde. Contra qui illa loca Chrestomathiae recte intelligere studuit, ille sine difficultate totos libros leget. Et loci tales facilius intelliguntur, quam toti libri, quorum nodi reiiciunt studiosos, quorum totum nexum retinere difficile est. Reliqua non damno, sed commendo; et opto, vt multi possint libri toti cognosci. Laudo vbi facultas librorum, discipulorum, temporis: Sed haec in plerisque scholis coniuncta non sunt: et raro est facultas. Si quis in Academia non possit multum temporis his iludiis tribuere, et impendere non nisi dimidium annum: melius est, eum cognoscere ingenia principum Graeciae scriptorum, quam impendere totum illud semestre tempus toti libro, sed vnico: melius est hoc fieri, quam nihil. Accepimus etiam Chrestomathiam Patristicam studio Ven. Burgii. (* Wratis l. 1739. 8. et aliam per Io. Laur. Isenbiehl Mogunt. 1775. 8. N.) Chrestomathiam Platonis (* a quodam Multero Turici 1756 8. editam. N.) quum viderem, valde excitatus sum: et gaudebam. Sed non durabile fuit illud gaudium, quum intelligerem, excerpta ibi modo esse similia, paruas [gap: Greek word(s)] , aliquot sententias, etc. Non hoc expectabatur. Sed debebat eligi vnus alterque libellus, qui patens sit intelligentiae etiam non ita magnae, v. c. Apologia Socratis, alii: excerpi debebant toti sermones et colloquia, vt cognoscatur tota disputandi ratio. Inprimis Prooemia dialogorum et exordia sunt longe suavissima, et intellectu facillima. Initia plerumque facit Socrates ab rebus in vita communi frequentibus. Quae simul hoc praestarent, vt discerent pueri consuetudines et mores, qui in vita et consuetudine domestica obtinuerint: morem fuisse, vt recens adueniens ad conuiuium inter duos considere deberet, et laudare eum, qui sibi esset dexter; culpare, qui sederet ab sinistra: quae verba adhibuerint ad sedandum singultum, cetera. Et habet hoc Plato, vt, licet res maximi momenti tractet, quae interdum excedant etiam meum ingenium, tamen plerumque facilis sit, et suauissimus vbique. (* Huc pertinent Platonis


page 163, image: s163

dialogi IV Meno, Crito, Alcibiades vterque cum animaduersionibus VV. DD. Curauit Biester Berol. 1780. 8. De Chrestomathiis poeticis vid. ad §. 154. Sed hic locum habent [gap: Greek word(s)] s. Chrestomathia Gr. auctore Stroth, Biesterfeldae 1776. 8. Chr. God. Schutz Chrestom. Gr. Part. III. Halae 1772-74. 8. Sylloges e praestantissimis Graeciae scriptoribus concinnatae Pars I. prosaica Halae 1780. 8. rel. N.)

152 et toti Xenophontis,

Non damno hoc. Malim pro selectis locis posse legi totos scriptores, totum Herodotum, totum Xenophontem, si res alias haberet facultatem. Memorabilia Socratis a Xenophonte scripta aliquoties edidit Cl. Ernesti, (* et post eum Io. Car. Zeunius Lips. 1781. Parabiliores sunt editiones Chr. Godofr. Schutzii Halae 1780. et F. A. Stroth Gothae 1780. N.) Alios plures Xenophontis libellos edidit humanissimus ICtus Bachius, discipulus Ernesti. Cyropaediae initium et finis alias edi solebat. (* Totam dedit Zeunius Lips. 1780. Ab eodem accepimus Opuscula politica, equestria et venatica cum Arriani libello de Venatione ib. 1778. Historiam vero Graecam ab Moro ib. 1778. N.)

153 Plutarchi,

Cuius plures libri separatim excusi sunt, vt de educatione puerorum; de ratione audiendi poetas; qui liber valde vtilis est, et facilis intellectu, inprimis si accedat diligentia Krebsina, qui pulchras in eum edidit observationes. Vtrumque cum Hesiodo et Theognide dedit Kretschmarus Dresdae 1750. (* Additi horum numero sunt Cl. M. F. Soergelii studio I Quomodo quis ex inimicis fructum capere possit II Quomodo quis sentire possit, se in virtute procedere, Goettingae 1773. N.) De Iside et Osiride liber splendidus quidem est cum versione Anglicana et notis doctis; sed rarus et difficilior, vtpote hinc inde corruptior, quam vt pueris possit commendari. (* Rerum ipsarum obscuritatem illustrauit Anquetil, cuius


page 164, image: s164

Systeme theologique des Mages selon Plutarque compare avec celui des anciens Livres que les Perses attribuent a Zoroastre, leur Legislateur, in T. XXXIV P. II des Memoires de l'Academie des Inscriptions, optimus est in hunc libellum commentarius. Huic vero, de qua hic sermo est, aetati, ex libris Plutarchianis inprimis commendandae sunt vitae parallelae Themistoclis et Camilli, Alexandri et Caesaris, quas L. A. Baumann Halae 1761. 12. edidit. N.) Quomodo librum de educatione puerorum scholis potuerint tradere, non intelligo: agit enim de vitiis parentum et erroribus praeceptorum, quae debebant potius occultari, quam explanari. Scripsit parentibus, quomodo generandi sint et educandi pueri. Et qui illum pueris interpretantur, idem faciunt, ac si quis vellet illis explicare carmen illud Claudii Quilleti Callipaediam. Sed bonum est, quod plerumque illum neque doctores neque discipuli intelligunt. (* Miror Oratorum Graecorum non factam esse mentionem, quum tamen in scholarum vsum separatim editae sint aliquot Orationes Isocratis, Demosthenis, Lycurgi, rel. N.)

154 Poetarum libelli, quot possunt.

Homeri editiones passim extant. Hic haberi potest vbique. Metuebant enim homines, ne fieret quando, quod fecit Alcibiades, qui quum veniret in scholam peteretque ab magistro Homerum, illeque librum adesse negaret, inflixit illi alapam. (* Aelian. V. H. 13, 38. N.) Quum olim Martinus Crusius Tubingae interpretari vellet Homerum, auditorium coactus est pariete perfodiendo amplificare, vnde nomen habet Auditorium Homericum. Addit dum hoc memorat Fabricius: (* B. G. 2, 1. 7. p. 258. N.) Verum haec olim fuere. Nunc recondita Maeonius senet quiete. Sed quoties tamen hic interpretatus sum Homerum, nunquam defuerunt auditores, quod queri doctores in aliis Academiis memini, se destitutos esse. Separatim etiam editi sunt I et II liber Il. ab Ioach. Camerario; I. V et IX. in vsum scholarum


page 165, image: s165

Belgicarum cum indice sine vcrsione; et alii plures. Hesiodus etiam et Theognis frequentes sunt. Haberi etiam possent Sophoclis Aiax aliquoties editus, (* eiusdem Antigone, Electra, Oedipus a Brunck Argentorati. Philoctetes a Fr. Gedike Berol. 1781. N.); Euripidis Phoenissae, editae ab Langio Lubecae, et nuper a Valckenario, (*item a Schutzio Halae 1767. 8. Orestes a Facio Cob. 1778. Andromache, Orestes, Medea, Hecuba, Phoenissae, Hippolytus et Bacchae a Brunck, Argent. 1780. II. Voll. 8. Cui etiam debentur Aeschyli Prometheus, Persae, et Septem ad Thebas ib. N.); Aristophanis Plutus, et Nubes, quas Ernesti dedit, cet. (* Chrestomathia tragica Aeschyli Prometheum, Sophoclis Aiacem, et Euripidis Phoenissas integras continens, Goetting. 1762, Ier. Nic. Eyringio debetur. Chrestom. vero Graeca poetica, Coburgi 1768, Theoph. Christoph. Harlesio Quae repetita est cum titulo, Anthologia Graeca poetica Norimb. 1775. Eodem anno Lemgouiae prodiit Dau. Christoph. Seybold Chrestomathia poetica Graeco-Latina. His Chrestomathiae Tragica Graecolatina, et Comica Graecolatina per M. Volborth additae sunt Goett. 1777. item Sylloges e praestantissimis Graeciae scriptoribur excerptae Pars II. metrica Halae 1781. 8. rel. N.)

155 De Lingua Graecobarbara historiola:

Intelligitur ea lingua, qua vtuntur homines, qui antiquorum Graecorum loca et terras incolunt, verbo hodiernorum Graecorum, qui habitant in vrbibus Asiae minoris; vixerunt, et adhuc viuunt, Constantinopoli; in insulis; qui habent etiam totas in Italia vrbes, vt Beneuentum in Archiepiscopatu Pontificis, et alias. Horum itaque hominum lingua valde est corrupta, et ad linguam veterem Graecam ita se habet fere, vt Italorum hodierna ad Romanam antiquam. Paullatim inducta est barbaries, hoc est voces peregrinae. Sed habet praeterea hoc fatum, vt non sit vbique vna eiusdemque modi, sed variet pro singulis locis, prout vicinos


page 166, image: s166

aut aduenas habuere. In Asia admixta sunt multa Turcorum verba: in Africae oris accesserunt Arabica: in ditione Venetorum et Italorum traxit multa Italica. Vehementer autem ab antiqua Graeca haec noua immutata est. Inprimis regnat apud eos Iotacismus, i. e. confusio vocalium et diphthongorum. In declinationibus solus fere articulus format casus; nomina ipsa paene sunt indeclinabilia. In coniugationibus ad imitationem reliquarum Europae gentium assumserunt verba auxiliaria, [gap: Greek word(s)] etc. Id quod fecerunt plus minus proratione temporum et locorum, inquibus vixerunt: prout nunc magis, nunc minus, prolapsi sunt ad barbariem. Multa mutarunt circa poesin. Syllabas metiuntur non secundum vocales; sed secundum Accentus. Secundum hos inslituunt totam scansionem. [gap: Greek word(s)] est Dactylus. Et genus hoc versuum vocant Politicos. (* Rationem nominis exposuit C. A. Heumannus in Conspectu 5, 14 p. 263. Sed cf. infra n. 237. et Dissert. de Accent. Graec. huic Volumini subiunctae §. IX. N.) Ea fere ratione, vt in confiniis huius saeculi politicum vocabant, quidquid non habet multum operae, vt Weisii politischer Redner; politische Logic cet. Tales iam scripsit Io. Tzetzes, cui debentur Chiliades, i. e. mille historiae bonae, antiquae, doctae. Est tauquam acerra philologica, et liber quantiuis pretii. Ipse auctor est doctus vehementer supra captum saeculi sui. Est etiam elegantiae et puritatis studiosus. Caeterum quantopere differat lingua Graecorum, hodierna ab antiqua, vel ex eo apparet, quod Cyrillus Lucaris, Patriarcha Constantinopolitanus, necessarium duxit 1638 versionem N. T. curare; qui et multa alia scripta Graeca in linguam ciuium suorum conuertit. (* De hac Versione N. T. Barbara - Graeca est Dissertatio Io. Mich. Langii in Philologiae Barbaro - Graecae P. II. Hic videantur etiam Gesneri Opusc. min. T. V. p. 30, vbi disputat de eruditione Graecorum, qui hodie viuunt. N.)



page 167, image: s167

156 libri:

In hunc censum referendi sunt Scriptores historiae Byzantinae vltimi, qui passim barbarizant; ex quorum, numero est liber, quem gaudeo me vidisse adhuc, et viuis tum interfuisse, quum ederetur, Constantini Porphyrogenneti, Imperatoris Constantinopolitani, libri duo de Cerimoniis aulae Byzantinae. Potest ibi corruptio quidem Gr. linguae cognosci: sed liber est memorabilis. Magnam lucem ibi foeneratur historia; et inprimis pulcherrime declarantur, quae in aula Ryzantina obtinuerint Cerimoniae, in sacris obeundis, in audiendis legatis, et in omnibus, quae fieri in aulis solent. Debebat hic liber collocari ante Lunigii libros cerimoniales. (* Luenigs Europaeisches Hof- und Canzley - Ceremoniel, II Voll. f. N.) quos valde laudant. Prodiit illud opus Lipsiae 1751 f. Tomum II aliquot annis post edere coepit Io. Henr. Leichius: post cuius mortem absoluit editionem Io. Iac. Reiskius. (* Recensuit Gesnerus noster diligentissime in Relationibus Goetting. Latinis Fascic. IV 1752 p. 190 sq. N.) In hanc linguam Groecobarbaram versa sunt antiquum et N. T., vnde apparet, quam sint barbari: item vitae Sanctorum: Meniaea ( [gap: Greek word(s)] ), et alia, quae in Ecclesiis praeleguntur ordine mensium et dierum: porro controuersiae, quas habent cum Pontifice Romano de primatu. Extat et Homeri Metaphrasis. Catalogum librorum recentis Graeciae locupletissimum videbis apud Fabricium Bibliogr. Antiqu. C. 4. f. p. (116.) 174. sqq.

157 subsidia.

Ad intelligendam hanc linguam faciunt Io. Meursii Glossarium, et qui hunc longe superauit, Caroli du Fresne du Cange Glossarium ad scriptores mediae et infimae Graecitatis. Hic non modo explicat verba; sed ex ipsis scriptoribus loca affert ea, quae res magnae vtilitatis pariter ac iucunditatis contineant. Recentissimus liber


page 168, image: s168

est Alessio da Somauera Tesoro della Lingua Greca Volgare ed Italiana, Parigi 1709. II Voll. 4. Qui vult paucis contentus esse, illi sufficit Io. Mich. Langii Philologia Barbara - Graeca. Ibi habet Grammaticam: adiunxit Batrachomyomachiam Homeri, et alia paruula scripta versa in hanc linguam, cuius cognitio non habet illa quidem magnam vtilitatem; sed vtilis tamen est ad cognitionem historiae recentioris, partim Byzantinae, partim Graeciae hodiernae. (* Extant etiam Io. Tribe. chouii Breuia linguae [gap: Greek word(s)] s. Graecae vulgaris elementa, Ienae 1705. 8. N.)

HEBRAICA ET COGNATAE

158 Quantum distent lingua Hebraica et cognatae ab Europaeis, inductione Grammatica ostenditur.

Orientales populi scribunt non vt Europaei a sinistra ad dextram; sed a dextra ad sinistram. Literae, quas habent, sunt modo consonantes, quae a punctis animantur, quanquam olim et vocales habuisse videntur, N, [gap: Hebrew words] , cet. Hodierni Iudaei pro e nostro adhibent suum Ain. Habent Praefixa, literas [gap: Hebrew words] , et Suffixa. Habent literas certas, quibus indicatur terminatio nominum masculorum, femininorumque. [gap: Hebrew words] praecedente Kamets vbique est feminini signum in nominibus, verbis suffixis. Schurek finale est nota a et 3 masc. pluralis Futuri. Habent analogiam in coniugando, vt radici in reliquis personis adiiciant pronomina sussixa, quod perttnet ad totum Orientem. Pronomina solent subiungi nominlbus, [gap: Hebrew words] liber, [gap: Hebrew words] liber meus, [gap: Hebrew words] liber tuus, cet

159 Hae aut ad Theologos pertinent:

Indecens est Theologo, non nosse linguam Domini sui, cuius epistolam ad homines debet interpretari: inprimis Theologo, qui vult aliquem locum habere:


page 169, image: s169

Theologo nostrae ecclesiae, qui Vulgatam Latinam non habemus in eo honore, quo est apud Pontificicos: qui nullam omnino versionem habemus pro Authentica, ne Lutheri quidem. Agnoscunt hanc necessitatem etiam Pontificii et ecclesiae Romanae homines. Per Galliam serio Hebraice discere incipiunt. Biblia Houbigantiana continent multas criticas et exegeticas obseruationes: sed sunt ibi etiam crassi errores. (* Studium orientale quantum in Gallia, opera inprimis Capucinorum, exarserit, testis est Memoire de la Societe des Etudes Orientales, de quo vid. Io. Dav. Michaelis Orientalische und exegetische Bibliothek, Pars II p. 104. N.) Etiam Auenionelux his literis est exorta, sed valde obscura, vt metuam, ne mox extinguatur. Iniunxerunt hoc per Italiam, et nuper etiam Vindobonensis aula, omnibus Theologis, vt discant Hebraice: et subsidia eam in rem data sunt, valde operosa quidem, sed parum vtilia. Edere coeperunt Lexicon operose stultum, vbi omnia vocabula ordine Alphabetico secundum regulas Grammaticas sunt resoluta, vt illi pro eo, quod noistri discipuli emere possent Clauem floreni pretio, debeant comparare sibi clauem XII fortc thalerorum, et simul errorum, quibus oppletus est liber, aliquot millia plus. Sed gaudeamus interim, agnoscere etiam Romanos Episcopos, esse hanc linguam necesseriam, et nobis gratulemur, nos aequo animo carere posse illorum opera. (* At hic certe libri parum noti cognoscamus inscriptionem: Lexicon Hebraico - Chaldaico - Latino - Biblicum, in quo prima pars omnia vocabula ordine Alphabetico disposita ad suas radices refert, et ad vniuersas inierpretationes cuique genuinas exhibet. Secunda radices ita ordinabit, vt omnia vocabula deriuata sub his reperire liceat, quaelibet autem interpretatio Textu sacro in ea comprobabitur. Tertia tandem parte nomina propria in Concordantiam rediguntur, cui accedet Historia, Chronologia, Geographia, Opus obseruationibus Grammatico - criticis conflatum, Auctore P*** Carmelita excalceato Provinciae Auenionensis. Faustissmis sub auspiciis Eminentissimi


page 170, image: s170

Principis Dominici Passionei S. R. E. Cardinatis amiplissmi. - Avenione 1758. f.
Sed haeret adhuc opus, quantum scio, in hac prima parte. N.)

160 aut ad eos, qui ad aliquem Polyhistoriae vel Polymathiae gradum adspirant.

Historia linguarum, in quantum nobis ea constat, aut re vera, aut opinione certe magnorum virorum, deriuatur ex oriente. Inde deriuantur quoque origines historiarum; ipsa nomina historica, geographica. Quam hypothesin, sit modo hypothesis, quod dicit ipsa S. S., quae a nepotibus Noachi omnes populos originem suam ducere docet, copiose declarauit Samuel Bochartus in libro doctissimo Phaleg et Chanaan, qui innotuit vbique; et fama eius nota est, quacunque sunt eruditi. In ea parte, quae Chanaan vocatur, tractat Geographiam populi Iudaici: Sed Phaleg exhibet Geographiam vniuersalem reliquorum populorum: vbieum mirum iuuit aut fortuna aut ratio et doctrina, vt in omnibus nominibus populorum, vrbium, regionum, locorum, inueniret similes sonos Arabicae, aut generatim orientalium linguarum, ex quibus illa declarantur. Hoc institutum prosecutus est porro M. Fourmont in libro suo Reflexions sur l Origine, l Histoire, et la Succession des anciens Peuples, Chaldeens, Hebreux, Pheniciens, Egyptiens, Grecs, etc. jusqu au tems de Cyrus, a Paris 1747. 4 II Voll., vbi ille erudite admodum agit de origine et linguis gentium. (* Etymologiarum tamen fides in historia quam sit sublesta, vide in praefatione lo. Dav. Michaelis ad Spicilegium Geographiae Hebraeorum exterae post Bochartum, P. I p. V. Quam vero non sit difficile in peregrinis linguis multa verba inuenire, quae Graecam, aut Hebraicam, aut aliam ex oriente originem prae se ferre videantur, vt reliquas taceam, Suecica et Lapponica aliquoties praebuerunt testimonia. N.)



page 171, image: s171

161 Illis prospicitur alias: hi mature cogitent, quam paruus sit liber codex Hebraeus:

Illis: Pertinet hoc ad lectionem et praeparationem Theologicam. Addatur, quod in paruo etiam libro tamen non nisi paruum velut theatrum. Itaquo non sufficit neque sibi ob defectum parallelismi, neque ad alias res eius ope cognoscendas. Mortua est.

162 quam remoti ab aetate scriptorum sacrorum, quam rerum omnium bonarum rudes, Rabbini, quorum traditionibus nituntur fer Lexica:

Linguam Hebraicam plenam plene discere ex codice sacro non possumus; neque ex Iudaeis: nam illi ipsi non intelligunt antiquam linguam et antiquos libros. At, dicat quis, traditiones tamen habent antiquas: Respondeo, sed monstrosis fabulis, febriculosis hariolationibus corruptas. Et praeterea in aliis rebus male audit eorum intelligentia et fides. Non sufficere Lexica nostra vulgaria ad discendam Hebraicam linguam: sed aliud requiri, nemo potest amplius dubitare, post librum Io. Dav. Michaelis Beurtheilung der Mittel, die man anwendet, die ausgestorbene Hebraeische Sprache zu verstehen. Licet hoc liberaliter concedam, nos in intelligendo N. T. plus adiuuari ab scriptis Rabbinorum, quam aliunde. Et bonus fidelisque interpres, qui vult oculis suis videre, iis non potest carere. Manent tamen maxime necessaria, et velut fundus quidam.

163 Quam saepe etiam Alexandrini interpretes:

Versionem Graecam supra omnem modum extulit Isaacus Vossius. Eius historiam scripsit Aristeas, Iudaeus, sed videtur liber esse suppositus. Fabula haec sub Aristeae nomine ambulans olim est explosa: recentiore aetate ab Anton, van Dalen: breuiter a Fabricio; qui vanum esse scriptum ostendit in sua Bibliotheca. Est collectio diuersorum hominum. (*Sed videantur omnino,


page 172, image: s172

quae Ven. Masch ad le Long Bibliothecae sacrae Partis II. Vol. II. praefatus est, vbi etiam noui fontes Varietatum lectionis aperiuntur. De causis vero discrepantiarum Versionis LXX. Viralis a textu originali commentatio historico-critica Io. Ge. Geret Onoldi 1742. 8. prodiit. N.) Fuerunt olim et aliae antiquae versiones Graecae, quarum possunt specimina videri apud Origenem. Hic nempe collegit varias V. T. versiones, quas trifariam partitus est. Prima collectio vocatur Tetrapla, quia in quatuor columnis iuxta se positis exhibebat versiones Aquilae, Symmachi, LXX interpretum, et Theodotionis. Altera, quam Hexapla vocat, praeter has, quae iam memoratae sunt, versiones, additis insuper duabus columnis, habebat contextum Hebraicum duplici modo: primum literis scriptum Hebraeis: deinde vero iuxta idem contextus originalis, quem vocant, descriptus est literis Graecis. Tertia, Octapla nuncupata, dabat alias duas versiones Graecas anonymas. Harum collectionum supersunt modo fragmenta quaedam, quae conquirere sategerunt viri docti, inprimis Io. Drusius. Sed optime rem gessit Bernardus de Montfaucon, qui Hexapla Origenis, quantum illorum superest, ex Mstis et ex libris editis eruit et notis illustrauit, Parisiis 1713 II Voll. f. Inde potest adiuuari Criticus bonus in interpretatione S. S. Sed opus est iudicio acuto et subtili. Nam augetur difficultas, propter diuersitatem interpretationum, quae saepe longe inter se distant.

164 et Vulgatus, inter classicos alias libros habendus, aberrauerint:

Vulgata interpretatio antiqua est. Nempe iam ante Hieronymum fuit versio antiqua Latina, aut plures adeo, in quibus quum deprehenderet ille hinc inde errores et vitia, quasi fundamenti loco ponebat antiquam versionem, et nouam faciebat, quae magis conueniret cum contextu Hebraico. Sed nactus est aduersarios, et non vsquequaque adoptata est eius versio. Cuius post mortem


page 173, image: s173

ex versione Hieronymiana, et antiquis, quae extabant, conflata est noua, quae vulgo introducebatur. Et hinc Vulgatae nomen habet. Haec varie emendata est in Pontificia Ecclesia, donec per Pontificem Clementem VIII hanc accepit formam, quae in Romana Ecclesia pro diuina habetur. Iam Patres, qui erant in Concilio Tridentino, hanc adoptarant pro Authentica, et ipsi Hebraico contextui praetulerant. Huc pertinet Thomae Iamesii Bellum Papale; liber notabilis. Scilicet Pontifex R. Sixtus V recognoscebat et emendabat biblia Latina ex antiquis Codd. Mss. Quo facto 1590 fecit nouam editionem, quam veram et diuinam esse pronunciauit, et diris vouit eum, qui in posterum in illa mutare aliquid auderet. Duobus annis post 1592 Clemens VIII, qui et ipse a Spiritu S. regi se putabat, Sixti V editionem denuo reuidebat, et emendabat. Et hic, ne quis quid mutet, interdixit sub poena Anathematis. In hoc itaque libro suo Iamesius confert vtramque inter se editionem. Iuxta se ponit varietates Lectionis Sixtianae et Clementinae, ostenditque, Clementem ex Sixti editione fere M. errores sustulisse. Ab Vulgata versione diuersa est illa, quae vocatur Antiqua Itala, cuius forte Saeculo iam II aut III iacta sunt fundamenta prima, et elementa sparsa sunt. Huic nostro tempore impensum est multum studii, et valde sudarunt viri docti in colligendis versionibus antiquis, iisque conferendis inter se, emendandis, ornandis, quod testatur editio in Gallia facta (* Bibliorum sacrorum Latinae versiones antiquae, seu vetus Italica, et ceterae, quaecunque in Codd. Mss. et antiquorum libris reperiri potuerunt. Quae cum Vulgata Latina et cum textu Graeco comparantur? opera et studio Petri Sabatier T. I-III, Remis 1743 f. N.) Deinde separatim accepimus Euangeliarium quadruplex (* Latinae versionis antiquae, seu Veteris Italicae, nunc primum in lucem editum ex Codd. Mss. aureis, argenteis, purpureis, aliisque, plus quam millenariae antiquitatis, sub auspiciis Ioannis V Regis Lusitaniae? a Iosepho Blanchino, Romae


page 174, image: s174

1749 IV Voll. f. conf. omnino Ge. Christoph. Hambergeri Zuverl. Nachrichten, 3 vorlaufige Abhandlung p. 168 seq. et Relat. Gotting. de libris nouis Fasc. 3 p. 71 Fasc. 7 p. 95. N.) Hi libri tractati sunt, vt scriptores antiqui, adhibita arte critica, collectis variis lectionibus, collatis Mss., et habentur vt auctores classici. Hic navatur iam studium virorum doctorum videndi, quaenam sit vera lectio. Has versiones conferunt cum libris Hebraicis (* et Graecis; vbi inprimis eminet Io. Sal. Semleri diligentia et crisis, qui non Wetstenii modo in N. T. Prolegomenis Appendicem de vetustioribus Latinis Recensionibus, quae in variis codicibus supersunt, adiecit, Halae 1764. sed etiam Euangelium Iohannis ex codice Cantabrigiensi primum edidit, et notis Criticis ornauit, cum Paraphrasi Euangelii Iohannis, Halae 1771. N.) Et sunt praeclarum subsidium inueniendi primam significationem verborum. Sequuntur plerumque LXX virorum interpretationem. Plurimum etiam adiuuare possunt studium Latinae linguae. Ego quidem in bibliothecula mea Vulgatam versionem repono inter libros classicos. Fundus certe bonus, infinita recte et Latine reddita: sed etiam infinita vitia irrepsere.

165 vltra quae praesidia alii interpretes vix sapiunt.

Quis enim temere audeat a Iudaeis, capsariis (vt vocat Hieronymus) Dei, ab interpretationibus antiquissimis recedere? Interim vitia, pugnae, vsus contrarius populorum orientis, non potest negari etc.

166 Quare, qui serio proficere volunt, Arabiam adiungant:

Hoc inprimis egit Michaelis in libro ante laudato ad § 162, vt ostenderet, non esse instrumentum praeclarius aliud ad discendam linguam Hebraicam, quam Arabicam linguam. Haec latissime patet, et conseruauit eam purissimam religiosus ille Turcarum liber Coranus, et proxime


page 175, image: s175

accedit illa ad antiquam Hebraicam. In illis locis, vbi fuit tanquam theatrum Mosaicae historiae, adhuc in vsu est ea lingua, quae floruit ibi illis temporibus, et eadem plane est quae Hebraica, si pauca, et minuta quaedam, excipias, quae faciant differentiam aliquam. Circa initia igitur huius saeculi orta est plane noua lux literarum. Nam fuerunt quidam in Belgio, qui diligenter huic rei operam darent. Hanc secutus est Schultensius, et linguam Arabicam traduxit in saeculum. Dabat librum sub titulo: Animaduersiones philologicae et criticae ad varia loca V. T. Amstelod. 1709. 8. Hic ostendebat inprimis, quem habeat in interpretanda S. S. vsum lingua Arabica. (* Quod deinde data opera secit, quum ederet praeclarum opus: Origines Hebraeae, siue Hebraeae linguae antiquissima natura et indoles, ex Arabiae penetralibus reuocata 1723, cui subseruit eiusdem liber de defectibus hodiernis linguae Hebraeae eorundemque resarciendorum tutissima via ac ratione, 1730 editus: quae iunctim cum aliis quibusdam huc facientibus repetita sunt Lugd. Bat. 1761 4: vt taceam de eiusdem in Iobum et Prouerbia. Salomonis Commentariis. N.) Ante ipsum iam fecerat tale quid Hermannus Hardtius. Sed ille corrupit omnia, et ita inuoluit fabulis, aut, vt verum dicam, nugis, vt nemo ea, quae vere etiam, et pulchre, dixerat, posset inuenire. (* Et tamen vel sic Germaniae nostrae constat sua laus. Nam anno iam 1706 de vsu linguae Arabicae in addiscenda Hebraea et explicanda S. S. libellos duos edidit Francof. et Lips. 4 Io. Abr. Kromayerus, quorum altero illustratur ex Arabia Iobus. N.) Porro libri multi Arabici sunt, et multo plures quam Hebraei. Schultens et Lipsiae Reiskius, aliique multi, plusculos ediderunt Arabicos libros: et forte etiam hic Goettingae fiet mox facultas typis imprimendorum librorum. (* Vnde accepimus Io. Dav. Michaelis Grammaticam Arabicam cum Chrestomathia ab anno inde 1760. N.) Anno 1753 habuit in Societate nostra orationem Michaelis noster, in qua ostendit, quantum ex oriente peti possit


page 176, image: s176

ad interpretationem veram V. T. Hoc institutum Goettingense passim secutae sunt aliae Academiae. Sunt qui Lipsiae doceant Arabice, sunt qui alibi. (* Sed, vt sunt homines, etiam hoc praestantissimo instrumento abuti incipiunt, et generatim dialectis Hebraicae cognatis, partim negligentes analogiam, et ea transferentes in alteram linguam, quae alteri sunt propria; partim Etymologias contortas sectantes, literas traiiciendo, aut ex duobus adeo verbis dialecti cuiusdam significationem verbi Hebraici diuinando; et quae alias faciunt exemplo nouo maloque, contra quos egregie dixit Sebald Rau Vltrajectinus Prof. in oratione de iudicio in Philologia Orientali regundo 1771.).

167 et Syriam:

Etiam lingua Syriaca proxime accedit ad linguam Hebraeorum. Iuuat Parallelismum: nam pleraque Hebraica vocabula occurrunt etiam in Syriaca lingua. Sunt valde multi libri, inprimis Mss. Theologici et ad historiam ecclesiasticam pertinentes. Nec desunt tamen typis impressi. Ephraim Syrus editus est studio Card. Quirini. Wetstenius nuper cum N. T. suo dedit Clementis Rom. epistolam Syriacam, quae habita est Canonica. (* Bibliotheca illa Orientalis Assemannia multa quoque ex Syria suppeditat, vnde quaedam in Chrestomathiam suam Syriacam transduxit Io. Dav. Michaelis, quae Goetting. 1768 prodiit sub hoc titulo: Abhandlung von der Syrischen Sprache und ihrem Gebrauche, nebst dem ersten Theile einer Syrischen Chrestomathie, N.) Michaelis, pater nostri, ante vnum alterumque annum (1756.) dedit Lumina Syriae, vbi ostendit, linguam Syriacam multa habere, ex quibus Grammaticae et linguae Hebraicae accendatur lumen.

168 et totum, qua licet, et cognatus est, orientem:

Samaritica v. g. et Aethiopica. Samaritana lingua literis potius, quam alia ratione, dissert ab Hebraica:


page 177, image: s177

nam est vna eademque, si a paucis discesseris. Eadem parum a Chaldaismo recedit. Hic laudandus est Christoph. Cellarius, cuius studio extant Horae Samaritanae. Aethiopica lingua hic non tantum habet vsum: nam longe distat ab Hebraica, et plane est alia. Sunt tamen non pauca verba Hebraica conseruata in illa, vt non debeat negligi omnino. Hanc illustrauit Iobus Ludolfus, qui dedit Lexicon et Grammaticam Aethiopicae linguae, et Aethiopiae historiam ac descriptionem. Sed caute ingrediendum. Hardtianismus ridiculus. (* Hic alias Ludolfi, Wagenseilii, Widmanstadii, Seldeni, exemplis vsus politicorum in linguas orientis merita laudabat. N.)

169 vnde Palmyrenis nuper monumentis aucti sumus.

Palmyra vrbs antiqua Syriae fuit, de qua, quidquid sciebatur hactenus, antequam Angli eam adirent, Cellarius exposuit peculiari de Imperio Palmireno dissertatione (* 1993 habita, quae inter reliquas 1712 in vnum volumen collectas primum locum tenet. N.) Sed nunc illi detexerunt splendorem inexpectatum et plane stupendum. Fuit illa ita aedificata, vt superet omnia Romana aedificia, nihil ad illam sit Constantinopolis, nihil simile habeat orbis terrarum. Quis sperare ausus sit, in deserto, quo per multa saecula nemo accessit, praeterquam Arabiae latrones aliquot, latere posse tam splendidos thesauros? (* Itineris ea in loca suscipiendi auctor fuit, quantum conslat, primus, Rob. Huntingtonus: vid. Th. Smith in eius vita epistolis eiusdem praefixa p. XV sqq.: quod 1678 initum quidem, sed impeditum, 1691 vero denuo institutum seliciter confectum est. Vid. Th. Smith praefatio ad inscriptiones Palmyrenorum, et quos laudat Baumgartenius ad hist. vniuers. T. II § 177 P. 161. Denique 1750 eadem loca iterum perlustrarunt. N.) Hoc itaque volo: inter illas reliquias detectae sunt inscriptiones, quae bonam partem scriptae sunt literis quidem Palmyrenis: sed lingua eadem est ac Syriaca. Et quum


page 178, image: s178

pleraeque adiectas habeant versiones Graecas, possunt eo facilius legi, et intelligi, inprimis quum Alphabetum Palmyrenum additum sit, quod inuenit deditque Anglus Swinton. Circa idem tempus doctus vir in Gallia Abbas Barthelemy exputanit idem Alphabetum. Liber hunc habet titulum: Reflexions sur l'Alphabet et sur la langue dont ont se seruoit autre fois a Palmyre, a Paris 1753 4 IV plag, et in fol. XII paginarum. Vterque verum invenit, et inter se conueniunt, vt adeo horum hominum beneficio Palmyrena legere sine vllo negotio possimus. Et gaudeo vehementer, me vidisse adhuc illa rudera Palmyrena. (* Iuuat hic literaturae Palmyrenae contexere historiolam, et tanquam genealogiam. Primum monumentum exhibuit Ian. Gruterus Inscript: p. LXXXVI 8, qui characteres pro Arabicis habet, quos ignorabiles dicit Ios. Scal. Emend. temp. p. 427. Quod repetiuerunt Iac. Sponii Recherches curieuses de l'Antiquite p. 59 et Eiusdem Miscellanea p. I sqq. addita alia etiam inscriptione, cum variis doctorum diuinationibus: Montfaucon l'Antiquit. expl. T. II parte II p. 391.: Hadr. Reland. Palaest. p. 526.: 10. Polen, vtriusque Thes. Antiqu. Supplem. Vol. IV p. 411, 654 vbique characterum facie non eadem. Agellus hic aridus et ieiunus post iter illud primum, quod dixi, insigniter ornatus est. Primum cultum habuit a Regia Societate Londinensi, quae Transactionum Philosophicarum Vol. XIX n. 217 et 218 itineris inseruit historiam vna cum Palmyrae notitia et inscriptionibus ibi inuentis, quas cum Persepolitanis contulit Th. Hyde in Hist. relig. vet. Pers. p. 517. Tum Abr. Sellerus Londini 1696 dedit The Antiquities of Palmyra, quas diligenter recenset T. III, qui supplet Acta Erud. Lips. 1702 p. 89 sqq. Germanice autem 1717 vertit Phil. Ge. Hubnerus. Deinde 1698 Inscriptiones Graecas Palmyrenorum cum scholiis et annotationibus Edwardi Bernardi et suis exhibuit Thomas Smith, quae receptae sunt in Eiusdem Opuscula ex itinere ipsius Turcico praecipue enata, iunctim edita Rotteraed. 1716 8, In has est Euseb.


page 179, image: s179

Renaudotii Eclaircissement sur les explications, que les Angloi ont donnees de quelques inscriptions de Palmyre etc. in Memoires de Literature de l'Academie des belles Lettres T. II, Paris 1717. Hactenus editae quidem cum Graecis inscriptionibus erant etiam Palmyrenae, sed hae, qui eas tractasset, inuenerant neminem. Tandem nactae sunt Iac. Rhenferdium, qui Periculum Palmyrenum Franek. fecit 1704 et Alphabetum expediisse sibi visus est, quod p. 669 Operum philolog. repraesentat. Qui licet non satis feceriti Renaudotio l. l., tamen primus fuit et fere solus, qui aliquid videret. Inter Gisberti Cuperi Lettres de Critique, d'Histoire, de Litterature etc. p. 188 est epistola ad la Crozium a. 1716 scripta, in qua de inscriptione, quae simul aeri incisa exhibetur, quaeritur. A Cupero, qui de vrbe Salomonis eiusque reliquiis opus promiserat, multa expectabantur: sed neque hic fidem exsolvit; neque alius operae fecit pretium, nisi quod in eodem tomo, vbi Renaudotius super inscriptionibus disputat, Zenobiae et Vabulathi numos illustrat Vaillantius, quorum posterior aliis disputationibus occasionem dedit, de quibus vid. Miscellan. Obseruatt. Critic. Vol. VIII, Amstel. 1737 p. 141, donec hoc saeculo medio latifundium literaturae Palmyrenae insigniter augeretur. Anno nimirum 1750 triumuiri gentis Anglicanae, quorum princeps erat Rob. Wood, pererratis Syriae desertis, denuo ad spectaculum sedis Odenati et Zenobiae versi largos laborum fructus tulerunt, quorum participes voluerunt esse et alios. His opus debetur splendidissimum: The Ruins of Palmyra otherwise Tedmor in the Desart, Lond, 1753 f. mai, vbi non inscriptiones modo offeruntur aliquanto plures, et accuratius descriptae, sed simul etiam, vti supra audiuimus, per Io. Swintonum illarum data est legendarum facultas. Quibus librum ipsum vsurpare oculis non contingit, conferant Goetting. gel. Anz. 1754 p. 897 sq. ib. p. 1067 Alphabetum Palmyrenum offertur ab eodem Swintono extricatum: quocum conferatur eiusdem diarii p. 588 anni sequentis, vbi id, quod Barthelemy


page 180, image: s180

inuenit, indicatur. Neque vero stetit intra hos sines viri praestantissimi liberalitas, sed idem paulo post absolvit beneficium suum, et in Vol. XLVIII P. II Philos. Transact. a p. 690, quidquid hactenus editum erat inscriptionum, dedit explicatum. Nouas deinde Vol. LVI Transact. protulit: vt hic merito suo sit tanquam promus condus literaturae Palmyrenae. Inscriptiones anno 1764 noua Marmorum Oxoniensium editio recepit, de quibus III. Michaelis quaedam disserit T. 1. p. 173 libri sui Raijonnement uber die protest. Uniuers. in Deutschland. An praeterea sint, qui hoc in campo se exercuerint, non habeo dicere. Forte in Disputationibus Academiae bonarum literarum et inscriptionum Parisiensis, quibus aegre careo, etiam res Palmyrenae suos inuenerunt Oedipos, qui aenigmata aliquot dederint soluta. N.)

170 Aegyptiacae linguae reliquias qui ad communes vsus publicauerit, multam ille forte rebus quibusdam obscurissimis lucem affuderit.

De Coptica literatura plures quidem libri sunt Athanasii Kircheri; sed iste fide non satis dignus est. Hac quidem in parte eruditionis auctor classicus est Paul Ern. Iablonski. Specimina sunt eius Remphah, Memnon, et praesertim Pantheon Aegyptiorum. Est ea tanquam successione et haereditate propagata. Hic vir doctissimus acceperat eam ab la Crozio; ille ab Huetio; hic a Bocharto praeceptore. Vid. Thesaurus Epistolicus Lacrozianus passim. Debet haec lingua propagari traditione: nam sunt plane aliae literae, et difficiliores, vt adeo sine magistro non multum proficiatur. Optabile est, vt ea conseruetur, et sint certe vnus et alter, qui illam custodiant. Nam multa inde peti possunt ad illustrandam S. S. Destinaueram illi velut heredem Michaelem nostrum, et egi aliquando cum eo, vt conferret se Francofurtum ad Iablonskium, (* vt eius pater, quum iam Professoris munere fungeretur, linguae cognitionem Aethiopicae Francofurto ad Moenum petiuit a Iobo Ludolso, N.) sumtus


page 181, image: s181

me illi aliunde esse subministraturum. Sed fugit interim Iablonskius, i. e. mortuus est a. 1758, et quid futurum sit nescio. Bene nobiscum ageretur, si quando ederentur Grammatica Coptica et Lexicon, quae parata sunt in bibliotheca b. Iablonski, ille autem accepit ab la Crozio. (* Haec nobis iam contigit felicitas. Is, qui a Iablonskio Coptice doctus est, Christianus Scholzius, de concionatoribus aulae Regiae Borussiacae vnus, Lexicon Aegyptiaco - Latinum - elaboratum a la Croze vulgauit Oxonii 1775. 4. m. Quod secuta est Grammatica Aegyptiaca vtriusque dialecti, ib. 1778. 4. m. vid. I. D. Michaelis oriental. Biblioth. T. I. p. 196 sqq. etc. N.) Lingua Coptica plane fieret necessaria, et nouus eius vsus fuerit, si verum sit, et porro probetur, quod hodierno die legi: Idem Abbas Barthelemy, qui extricandis Palmyrenis literis felicem adhibuit operam, et qui diuisum hunc honorem cum Anglo habet, nuper protulit commentariolum, vbi magna cum specie ostendere conatur, Sinenses, quos vulgo Chinenses vocamus, esse coloniam Aegyptiacam. Quodsi hoc verum esset, res foret quantiuis pretii. Sed adhuc tenuem modo ostendit luculam; et nihil dum confectum est: sunt modo coniecturae; certe nondum vltra coniecturas progressus est Barthelemy. Videbimus, quid sit futurum. Sed si monstraret rei veritatem, res esset valde plausu digna: et multum sane lucraremur, si posset ostendi, ita esse illos antiquissimos Sinensium reges ordinandos, et porro illas Aegyptiacas [gap: Greek word(s)] ita debere constitui, vt non deinceps sed iuxta se collocentur: et illam antiquitatem florentem Sinensium non esse Aegyptiis antiquiorem. Multa lux affunderetur historiae antiquae, et multum commodi ad tuendam fidem historiae sacrae posset redundare. (* Hanc hypothesin post Huetium aliosque et patrum, et nostra memoria, hac aetate amplexi sunt in Gallia viri doctissimi, in his Goguetus, Mairanus, et alii. Nemo autem magis eam ornauit quam. Deguignes. Primo huic opinioni, quam nouis argumentis ante Bartholomaeum firmaverat,


page 182, image: s182

vsus tantum eam in rem huius Alphabeto Phoenicio, fidem facere tentauit dissertatione peculiari, Memoire, dans lequel on prouve, que les Chinois sont vne Colonie Egyptienne, etc. a Paris 1759. 8, de qua v. Iourn. des Sav. 1759. Iul. p. 256. sqq. item The Gentleman's Magazine: for October 1759, vbi p. 463 argumentum diligenter indicatur. Quod scriptum esse tanquam prodromus debebat operis, quod parabat, maioris, in quo ibat demonstratum, Aegyptios literas suas, Hieroglyphica, consuetudines, et historiam, annis circiter ante natum Christum MCXXII transmisisse in Chinam. Cui inuento Aegyptiorum linguam inprimis patrocinari putabat, quod cum in reliquis libris suis, vt in Hunnorum historia p. vltima, et in Dissertationibus Academiae Inscriptionum Parisiensis, prae se tulit, tum in praefatione ad librum Sinensem, quem Schu-King vocant. Edidit enim Le Chou-King, vn de livres sacres des Chinois-Ouvrage recueilli par Consucius. Traduit et enrichi de notes par seu le P. Gaubil. Revû et corrige sur le texte Chinois par M. de Guignes, Paris 1771 4. Quum inter omnes Europaeos, quantum quidem constes, rerum sit Sinensium peritissimus; magna rei erat expectatio. Et forte non multos mouisset de Paw, qui in libro suo Recherches philosophiques sur les Egyptiens et les Chinois Berlin 1773 II Voll. 8, hoc systema relinquere iustit et ridere: nisi paulo post ipse De Guignes sententiam mutasset, motus inprimis Patris Amiot auctoritate, Aegyptiorum ac Sinensium literas et verba nihil inter se commune habere affirmantis. Vid. Lettre de Pekin sur le Genie de la Langue Chinoise et la nature de leur Ecriture symbolique comparee avec celle des anciens Egyptiens etc. a Bruxelles 1765 et 1773. 4. m. et Philosophical Transactions a. 1770, vbi eadem epistola extat Anglice. Contra Pawum vero disputauit de Guignes Iourn. des Sav. Mai 1774, vbi et M. Larcher Reponse aux deux premieres sections des Recherches philosophiques sur les Egyptiens et les Chinois inuenietur. Iam denique constat, somnia haec fuisse; valde illa


page 183, image: s183

speciosa quidem; sed tamen somnia. Conf. Memoires concernant l'Histoire, les Sciences, les Arts, les Moeurs, les Usages etc. des Chinois, par les Missionaires de Pekin T. I-IV. a Paris 1776-79. 4.

Ceterum ante, quam Orientem, in quo adhuc versati sumus, relinquamus, recordemur eius fines interim latius esse prolatos. Phoenicia et Punica, quae inueniri poterant, diligenter conquisiuit magnus Bochartus, et illustrauit in P. II, l. 2 Geogr. sacr. Punica in Plauti Poenolo qui illustrarint, indicat Fabricius Bibl. Lat. p. 5. et Supplem. Vol. II p. 7, quibus addendus Giov. Franc. Agio in Annone Carthaginese Romae 1757. 4. et auctor libri: An Essay on the Antiquity of the Irish Language. Dublin. 1772. 8. Accesserunt postea aliquot numi. Olim inuenti vbi seruentur, monstrat Fabricius Biblioth. Antiqu. c. 16. n. 10. p. 791. sq. Vbi addantur Hist. de l'Acad. des Inser. et belles Lettres T. IX. p. 157. Parutae Sicilia numismat. ed. Haverc. passim: Honor. Arigoni Museum num. Phoenic. Taruisii 1745. et forte alii. Postea in lucem vindicatos habent Doruillii Sicula T. II. tab. I. n. 4-6. tab. XV. n. 8-10. tab. XX. n. 1. Winkelm. Gesch. der Kunst p. 71. sq. Pellerinus Recueil de Medailles T. vlt. Supplem. p. 48. sqq. Sallustius a Principe Hispanico Don Gabriel Hispanice versus Madriti 1772. Explication de quelques Medailles de Peuplesy de Villes et de Rois Grecques et Pheniciennes, London 1773. 4. auctore L. Dutens, cuius quoque est Explication de quelques Medailles Pheniciennes du Cabinet de Msr. Duane ib. 1774. 4. De Swintono, Velazquez, et Bayero mox. Anno vero huius saeculi XLV Rich. Pocockius in Vol. II Descriptionis suae Orientis publicauit inscriptiones aliquot, literis factas plane ignotis, nisi quod cum Palmyrenis et Punicis, quae ex numis quibusdam cognitae erant, similitudo coniecturam afferebat, esse vetustas Punicas. In Melita insula seruata sunt duo marmora, quorum vtrumque dupliciter inscriptum est literis Graecis et Phoeniciis, ita vt vtraque scriptura idem significet. Horum


page 184, image: s184

vnum prolatum est in Saggi di Dissertazioni academiche, publicamente lette nella nobile Academia Etrusca della citta di Cortona, Vol. III. Romae 1735. 4. Quae inscriptiones omnes deinde Illustrissimi Comitis de Caylus beneficio ad Abbatem Barthelemy peruenerunt, Quas illecum numis quibusdam in Phoenicia cusis comparans admirando successu. Alphabetum exputauit Phoenicium, cuius ope et hae et Pocockianae inscriptiones intellectui patent. Conf. praeter Memoires de Literature, quas Parisiensis Inscriptionum et literarum humaniorum Academia edere solet, libellum, quem paulo ante commemoraui, Deguignianum, et The Gentleman's Magazine l. l. Barthelemy Lettre a Mons. le Marq. Olivieri au Sujet de quelques Monuments Pheniciens, a Paris 1766. 4. Super numis corumque interpretatione idem agit Barthelemy apud Pellerinum l. l. et in Lettre a Messieurs les Auteurs du Iournal des Saeavans, sur quelques Medailles Pheniciennes 1760-63. 4. Longius etiam progressus est Angliae et literarum orientalium decus, Abbatis nostri ille aenmulator, Io. Swinton, extuditque numeros Phoenicios, qui videri possunt in Vol. L. P. II Transactionum Philosoph. vbi p. 791 extat A Dissertation upon the Phoenician Numeral Characters antiently used at Sidon. Idem vir eximius anno iam 1750 Oxoniae ediderat librum ita in inscriptum: Inscriptiones Citieae: siue in binas inscriptiones Phoenicias inter rudera Citii nuper repertas coniecturae. Accedit de numis quibusdam Samaritanis et Phoeniciis vel insolitam prae se literaturam ferentibus, vel in lucem hactenus non editis, dissertatio. 4. Marmor ipsum Cypro allatum Oxonia seruat: inscriptio, quae omnium, quae quidem repertae sint, esse putatur antiquissima, editioni Marmorum Oxoniensium a. 1764 nouum addidit ornamentum. Perrexit deinde Swinton in Voll. LVIII p. 235 et 261 et LX p. 80 numos explicare Phoenicios, quorum vnum tetigit etiam Ill. Michaelis p. 304 sqq. Spicilegii Geogr. Hebr. P. I: vnde simul, quam sit haec lux literis his ab illis duumuiris in Gallia Angliaque recens


page 185, image: s185

accensa, interpreti S. S. commoda, ex parte apparet. Reliqua Swintoni opuscula huc pertinentia recenset Michael. Orient. Bibl. P. XXI. p. 141. Nouum incrementum attulit Hispania; vbi Lud. Ios. Velazquez publicauit, Ensayo Sobre los Alphabetos de las letras desconocidas, que se encuentram en las mas antiguas medallas, y monumentos de Espana. Madriti 1752. 4. Hic de literis et numis Phoenicum magno cum doctrinae apparatu disputatur, et plura Alphabeta expediuntur, Denique D. Franc. Perez Bayer Sallustio Hispanice conuerso, cuius supra meminimus, commentationem subiunxit, del Alfabeto y Lengua de los Fenices y de sus Colonias, longe doctissimam. Literas in numis obuias collegit, digessit, explicuit etiam L. Dutens, in primo illo libro, quem supra laudaui. Per hos itaque quinqueuiros aetas nostra pluribus mactata est Phoenicum Alphabetis. Et tamen vel sic nondum magni facti sunt progressus. Nam non satis inter se conueniunt inuentores; neque de literis Phoeniciis et Punicis is est concentus doctorum virorum, qui est de Palmyrenis. Swintoni certe et Bartholomaei super inscriptionibus illis Citieis non in vnum congruunt sententiae. Magis etiam discrepant, qui ante hos in hac Palaestra sunt exerciti: vt Ios. Scaliger Animadv. in Chron. Euseb. p. 110. sqq.; Ed. Bernardus in Orbis eruditi literatura e Samaritico charactere deducta; Ez. Spanhemius de praest. et vsu numism. Dissert. II. p. 80. sqq.; Iac. Rhenferdii periculum Phoenicium in Opp. Philol. p. 732. sqq.; Edm. Chishull Antiquit. Asiat. p. 24. Reliquorum, qui de lingua et literis Phoenicum vel meriti sunt vel mereri voluerunt, conatus sunt fere hi: Th. Reinesii [gap: Greek word(s)] linguae Punicae; Io. Henr. Maii Specimen linguae Punicae in hodierna Melitensium superstitis Marb. 1718. 8. Sed hic, et Io. Franc. Agius della Lingua Punica presentamente vsata. da Maltesi Romae 1750. 8. vbi inuenias cum Grammaticam linguae Punicae, tum specimen Lexici Punico - Melitensis, Arabicam linguam arripuerunt pro Punica s. Carthaginensi, cum


page 186, image: s186

hac quidem cognatam, attamen diuersam. Melitensem auntem plebem hodie Arabice loqui constat. Vid. Biornstahl Briefe T. 1. ep. 15. p. 218. Nihilomagis ad Punicam et Pheniciam linguam facit I. P. S. Specimen Glossarii Graeco-Phoenicii in Miscell. Lips. nou. T. VII. p. 215. sqq. Sed multa Punica, ad illustranda veterum Graecorum fragmenta, post immortale de emendatione temporum Opus, Ios. Scaliger adhibuit. Quod vero p. 32. in his Anthol. Gr. III, 25. 70. p. 405. Wech. (280. Steph.) versibus:

[gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)]

pro [gap: Greek word(s)] , legere iubet, quoniam apud Plautum Poenus Handoni salutet, nimis videtur imperiosum. Ego putabam latere hic salutationem Orienti solennem, quam Hebraei, [gap: Hebrew words] et [gap: Hebrew words] . Chaldaei Dan. 2, 4. [gap: Hebrew words] viue, Palmyreni [gap: Hebrew words] salus, vita, efferunt. Vid. Philos. Transact. Vol. XLVII. P. II. tab. XXIV. n. III. et p. 717. 734. 732. etc., quibus respondent hebr. [gap: Hebrew words] et [gap: Hebrew words] vita, quod scriberent Graeci [gap: Greek word(s)] , et, vt formam acciperet Graecam, [gap: Greek word(s)] , aurium vero gratia, [gap: Greek word(s)] : nam [gap: Greek word(s)] de more vocalibus interponunt. Solent autem sic peregrina tractare. Eodem modo ex [gap: Hebrew words] (pas) fecerunt [gap: Greek word(s)] , quod Hesychius seruauit; vnde primo [gap: Greek word(s)] dixerunt, deinde [gap: Greek word(s)] etc. Punicam linguam cum Hibernica comparat P. Hieron. Contador, quem auctorem perhibent libri, qui sine nomine illius vulgatus est: An Essay on the Antiquity of the Irish Language. Being a Collation of the Irish with the Punic Language. Dublin 1772. 8. Vbi multa alia Punicam ad literaturam spectantia inueniuntur. Hi vero linguam et literas Phoenicum explicarunt; de rebus illorum gestis videbimus ad n. 501. Nihil dixi de inscriptione in America Septentrionali, saxo XL circiter miliaria a Bostono remoto incisa, quam monumentum perhibent Phoenicum, quod incredibile memoratu est. Interim


page 187, image: s187

prostat in tab. I. T. VIII Operis mirabili, Monde primitif analyse et compare avec le monde moderne, quod de Gebelin edere coepit Parisiis 1773. 4. N.)

EVROPAE LINGVAE QVAEDAM HODIERNAE

171 et ipsae ad auctoritatem eruditarum surgunt.

Tam multa praeclara et docta illis scribuntur, vt siant eruditae.

172 Principem fere locum obtinet Gallica, cuius intelligentia aegre carent, qui in quocunque genere literarum et vitae adeo non humillimo versari cupiunt.

Gallia est felicissima coeli, et illius incolae sunt homines felicissimi temperamenti. Sunt humani, elegantes, hilares, pleni bonae spei. Haec terra diu culta fuit. Antiquitus habuit colonias Graecas. Nam Massiliam habitarunt Graeci; vbi hodieque supersunt Graeci mores, et Graeca humanitas. Inde Henr. Stephanus conuenientiam linguae Graecae cum Gallica docuit. Ab Iulio inde Caesare, et ante iam, ibi culta est lingua Romana. Mox etiam eloquentia Romana ibi viguit. Illi, quos habemus, Panegyrici veteres, maximam partem in Gallia et a Gallis dicti sunt. Inter Patres multi sunt Galli; Apollinaris Sidonius Lugdunensis, Aruernorum Episcopus; Hilarius Episcopus Pictauiensis; Lugdunensem Episcopatum administrauit Irenaeus multo antiquior. Vt taceam ecclesiasticos prope infinitos. Et quam ibi semper floruerit eruditio, testari potest illud multorum voluminum opus L'Histoire Literaire de France. Lingua Latina ibi culta est a S. I ad V vsque: donec circa annum CCCCXX circiter Franci, Germanorum gens, sub ductu Regis sui Varamundi Galliam inuaderent. Galliam itaque tenuerunt tum antiqui illius incolae, Celtae, Romani, et Franci. Ab bis tribus populis igitur miscebatur


page 188, image: s188

lingua, et orta est illa, quam hodie habemus. Quomodo paullatim nata sit, docet Cangius in praesatione ad Glossar. Gr. et Menagius in Dictionnaire etymologique, ou Origines de la Langue franaeoise. Sed nunquam defuerunt ibi, qui colerent Romanam, donec sub renascentes literas, (quae et inter Gallos, quum ad illos qnoque exules Graeci venissent, maxime cultae sunt,) Rex Franciscus I cognomine Valesius denuo instauraret Parisiensem Academiam conditam iam diu ante, institueretque linguarum professores 1539 et vndique conuocaret viros doctissimos. Sed haec spectant potius ad historiam literariam: ad Gallicam vero linguam quod attinet, debet ea lucem suam Ludouico XIV eiusque ministro Richelio. Hic misit in omnes, non aulas modo, sed vrbes Europae, homines, qui doecrent Gallorum linguam et mores; qui essent sui emissarii, rescriberent, quid in aulis ageretur. Auctor est Parisiensis Academiae: (sermo est non de Academia Scientiarum, sed de illa, quae dicitur l'Academie Franaeoise, quae vnice spectat ad emendandam linguam, ornandamque poesin et eloquentiam:) cuius socii praemiis et honoribus incitabantur ad excolendam patriam linguam. Eodem sub imperio extitit scientiarum Academia et bonarum artium (l'Academie des Scienaees) item Academia Inscriptionum, cui adscriptus fuit Rollinus, et aliae plures. Floruerunt eo tempore principes scriptorum, Moliere, Corneille, Boileau, Raaeine, Fontenelle, Euremont, et alii. Vno verbo, sub Ludouico XIV illud conscendit fastigium, vt fieret classica. Et quidquid hodie placere debet, scribi oportet ad illa specimina. Circa illud ipsum tempus accepimus Lexica praestantissima omni parte: Grand Dictionnaire de l'Academie Franaeoise IV Voll. f.; Dictionnaire de la Langue Franaeoise ancienne et moderne de Pierre Richelet III Voll. f.; et illud Lexicon Patrum ex S. I. Trivoltiensium, s. Dictionnaire Vniversel Franaeois et Latin, vulgairement apelle Diction. de Trevoux VII Voll. f.; et praeterea II Supplementorum Volumina accesserunt.


page 189, image: s189

Nostra aerate accepimus Dictionnaire Encyclopedique. Vno verbo, nulla ita culta est lingua hodie, vt Gallica. Et multis est maxime necessaria. Homo militaris, aulicus, ruri in otio beate viuens, multo facilius potest carere lingua Latina, quam Gallica. Nemo illa potest carere, qui vult iucundam eruditionem sequi; versari cum viris magnis; cum hominibus aulicis; versari inter mulierculas politas et elegantes. Nemo facile admittitur ad liberos illustris familiae instituendos: certe non vitam aget iucundam, nisi saltem intelligat Gallice loquentes, praesertim in Saxonia inferiori: non tamen hic solum; sed etiam aliis in loci. Denique Galli Europae reliquae sunt, quod Graeci Romanis in virtutibus et vitiis. Vid. Iuuen. Sat. 6. (* Comparatio veteris Graeriae et nouissimae Galliae est in Chr. Falsteri Amoen. philol. p. 118. Merita illorum, praesertim in physicis et mathematicis etc., alias prolixe laudabat. N.)

173 Cognata illi Italica, minore aliquantum gradu necessaria, sed tanto eadem facilior Latine et Gallice docto.

Proxima filia Latinae, cuius ortum idem Menagius persecutus est in Origini della Lingua Italiana. Quum sub initia saeculi V anno circiter CCCCI Gothi, et paulo post, interiecto tamen saeculo, nempe circa annum DLXVIII Longobardi, quae vtraque gens ortu suo Germani videntur, occuparent Italiam: Latina lingua, quae hactenus ibi in vsu fuerat, plane corrupta est. Ipsi barbari Gothorum Reges, Theodoricus praesertim et Athalaricus, studebant suos mollire. Sub his Boethius et Cassiodorus floruere. Post profunda fuit barbaries. Nomina accipiebant vnum modo casum et terminationem: reliqui casus non tam mutationibus in fine, quam articulo, distinguebantur. In verbis assumebant verba auxiliaria. Et quidem hac in lingua plane alia obtinet ratio, quam in Gallica. Itali praeferunt antiquam scribendi


page 190, image: s190

dicendique consuetudinem hodiernae. Galli vero contrariam sequuntur rationem. Quae Saeculo XIII et XIV ab idoneis Italiae auctoribus scripta sunt, ea etiam nunc sunt in honore. Dantes Alighieri, illustris poeta Florentiae 1265 natus, dedit iam anno 1301 Comoedias illa lingua mixta Italica, quae hodie etiamnum florent, et pro classicis habentur. (* Tractantur etiam vt auctores classici. Illustratae saepius sunt obseruatione virorum doctorum, vt Christoph. Landini, Alex. Vellutelli, aliorumque. N.) Ex Saec. XIV sunt Franc. Petrarcha, et Io. Bocatius, discipulus eius. Contra, qui apud Gallos classicam auctoritatem habent scriptores, annum centesimum non excedunt. Plurimi aestimantur, qui floruerunt circa annum superioris saeculi Laut LX. Extant et Italicae linguae praestantissima Lexica. (* Ad puritatem linguae Italicae instituta fuit Academia Florentina Furfurariorum, s. della Crusca: "cui nomen et symbolum a furfure ideo datum, quod disputationibus suis farinam puriorem, animorum cibum, a furfuribus, erroribus scilicet, secernerent." Morh. Pol. I. 1. 14. 28. Ex hac itaque Academia N.) prodiit Dictionarium illud plurium voluminum sub titulo: Vocabulario degli Academici della Crusca. Cuius editio penultima, quae etiam in bibliotheca nostra est, constat IX Voll. f. (*Est illud vocabularium fructus laboris, quem doctissimorum virorum societas per XLannos in illud impendit. Et quidem Itali primi sunt, qui linguam suam data opera ita emendarunt, et confecerunt tam bonum lexicon: sed postea longe relicti sunt ab aemulis suis Gallis. N.) Lingua Italica nondum quidem tam necessaria est, vt Gallica: sed potest fieri, vt paulo post non minus regnet, quam illa. Adhuc floret in aulis, vt in Saxonica, inprimis in Vindobonensi, certe Iosephi et Leopoldi tempore, qui Gallos et Gallice loquentes ferre non poterant. Sed metuo, ne hodie in eadem aula, cum foederibus Gallorum, illorum quoque lingua adoptata sit. Historia gentis habet nobiles scriptores, vt Guicciardinum, nuper Giannonium, Muratorium; Veneti Fuscarenum. Poetae omnes


page 191, image: s191

Italice sunt conuersi. Praeter laudatos linguam hanc commendant Biblia, Giornali, Opuscoli scientifici, Scip. Maffei Merops, eiusdem Scienza caualleresca (* de duellis, quae vehementer vituperat: cuius libri epitomen dari optabat Gesnerus, ipse vero programmate quodam illum laudauit. N.), Autori del ben parlare, quae est rhetorum quorundam collectio. Habuimus nuper nobiscum virum doctum, Gaudio, quem hoc nomine vt hic mansisset optarim. Erat suae linguae peritissimus, eruditus Latine, qui criticus esset Italicae linguae maxime idoneus. Hic multa potest praestare polteritati, et praestitit iam discentibus magnam vtilitatem in libro, quem Scelta vocauit. Ibi collegit optimorum scriptorum loca, quae ad artem criticam huius linguae pertinent, vnde illius peti potest historia.

174 Nos consulimus his, qui in Academia demum discere vtramque cupiunt.

Ratio felicissima est a pueris vsu assuefieri linguae. Fecerunt Graeci nomen [gap: Greek word(s)] , quia feliciores putabant, qui mature, et in pueritia, erudiuntur. Nam, quod tenera aetate discitur, transit quasi in alteram naturam.

175 Hi ante omnia pronunciare vtcunque discant a Magistro idoneo et viuo, praelegentem audiant simul et comitentur oculis, praelegant ipsi illo audiente:

Fuerunt quidem etiam viri docti, qui pronunciationem libris quoque tradere voluerunt, v. c. Ammannus, cuius est Surdus loquens (* Amstel. 1692. 8: item Lugd. Bat. 1740. 8, cui editioni additus est is, qui statim sequitur N.), et Io. Wallisius Anglus, Mathematicus insignis, et linguae suae peritissimus, qui librum dedit de loquela muto et surdo reddita, qui habetur etiam in eius operibus III Voll. f. (* Hic Tractatus Grammatico-Physicus de loquela, siue de sonorum omnium loquelarium formatione,


page 192, image: s192

eiusdem Grammaticae linguae Anglicanae saepius repetitae est praefixus. Quod vero hoc, quidquid est, quod praestitit, nouum esse sibi persuasit, nec ab aliis tentatum, falsus est. Nam Hier. Fabricius ab Aquapedente idem argumentum ante illum tractauit in operibus suis, tum Petrus Montanus in de Spraekkonst, Delft 1635 4. N.) Hi ostendunt, quae organa vnicuique literae pronunciandae adhibenda sint. Sed tamen manet imperfecta ars, et pronunciatio vera viua voce optime discitur. Quamdiu praelegentem concomitari possum oculis, tam diu quadam ratione intelligo, quae dicit, certe video, quo pronuncientur modo literae, et auribus possum consequi pronunciationem, oculis vero literas. Hinc est, quod Graeci [gap: Greek word(s)] dicunt vna ire, pro intelligere. Hinc est, quod, licet intelligamus librum, quem ob oculos habentes legimus, haereamus tamen audientes.

176 eodemque tempore ipsi suo sibi studio familiares reddant formas nominum suis cum articulis, pronominum, verborum, auxiliarium ante omnia, etiam anomalorum,

Hic iuuat Grammatica: et qui hic eam adhibuerit vt oportet, huic magnam afferre potest vtilitatem.

177 quae in omnibus fere linguis sunt frequentiora ceteris.

Grammatici sunt philosophi verborum. Sed non statim adfuerunt ad formandas locutiones inueniendasque verborum notiones: verum seri superuenerunt, quum lingua iam inualuerat. Hinc est illud, quod in iis verbis, quibus non possunt homines carere, sed qnae quotidie et subinde occurrunt, coacti sunt vnusquisque vsurpare, quidquid primum in mentem veniret. Hinc in numeris oimnium, quas noui, linguarum, a numero vnitatis inde vsque ad denarium, nihil plane est, quod sibi conueniat aut quod analogum sit. Declinantur quidem duo


page 193, image: s193

et tres: Sed longe diuersa est ratio. Hoc inde est, quod primi numeri sunt maxime necessarii, et ii singulis paene momentis occurrunt. Hinc alius hoc sibi finxit vocabulum, quo denotaret numeros, alius aliud; donec Grammatici ea colligerent, quae essent in vsu plerisque. Sed a decem deinde redit analogia, vndecim, cet. Sic in pronominibus omnium linguarum plerisque non est convenientia. Non possunt ad declinationem aliquam certam et regularem flecti. Ab ego fit mei, mihi, rel.: ab ich, meiner, mir, mich: quae vltima tria verba vocant Theologi das Glaubenswort, quia iis nobis tribuimus aliquid. Sic in verbis auxiliaribus nihil sibi conuenit. Nempe homines occuparunt sonos, et hic hunc adhibuit, alter alterum. Quo sunt nomina, verba, particulae, magis necessaria, eo magis differunt, eo minus obseruatur analogia. Hinc particularum etiam in Grammatica peculiaris habetur ratio.

178 Obseruent analogiam deriuandi e Latino fonte.

V. g. Latina terminatio or apud Gallos transit in eur aut our: liquor, liqueur; amor, amour. Apud Italos transit in ore: seruator, seruatore. Infinita I et IV Coniugationis verba Latina apud Gallos exeunt in er et ir: amare, aimer, portare, porter, rel. Apud Italos maneut amare, portare. Secundae ere mutant in oir: videre, voir, mouere, mouvoir, debere, devoir. Tertiae coniugationis verba apud Latinos sunt bonam partem irregularia. Hinc in Grammaticis longi struendi fuerunt catalogi. Inde etiam apud Gallos valde immutantur. Ex decipere fit decevoir, scribere, ecrire, pingere, peindre, fingere, feindre, constringere, contraindre. Galli nomina Latina contrahunt: ex Episcopo, quod nomen acceperunt cum religione Romana, fecerunt primum Evesche, deinde Evesque, nunc denique Evêque: Itali, Vescovo: Hispani, Obisco: nos monstrose mutavimus in Bischoff. Presbyter mutauerunt Galli in Prestre,


page 194, image: s194

et Prêtre: nos in Priester. Magister in maistre, maître: Itali maestro. Galli literam e praefigunt illis nominibus et verbis, quae apud Latinos incipiunt ab sp et st: Spiritus fit Esprit; species, espece; Spada s. spata Italorum fit espee et epee. Aut litera S extruditur et plane perit; vt in studere, ex quo fit etudier: ex nostro Stube fit estuve, et etuve: ex stordito Itaiorum estourdi, s. etourdi. L post vocalem transit in u: al mutatur in au, Almosen in aulmosne, et aumône. (Ital. limosina; Hisp. limosna; Angl. Alms. ) Sic aux ortum est ex als, quod dixerunt pro a ils. Ex bellus factum est bel et beau; ex falx, faux; ex falsus faux; ex nostro Falte, faute; ex mal, maux. Euitant concursum consonantium: ita ex nostris Krebs et Kneif formarunt ecrevice et canif. Contra omittunt eas plane in terminatione, vt cle, obstacle, miracle cet. orius, a, um mutatur in oir (* oratorius, oratoire; monitorium, monitoire; praeparatorius, preparatoire rel. N.) Quae deriuandi ratio si obseruetur, facilis admodum erit ad discendum lingua. Ita in nominibus propriis attendendum est ad etymologiam. Vt sumamus nomina quaedam vrbium, Autun deriuatum est ab Augustodunum: S. Mal a fanum S. Maclovii: Nimes seu Nisme, Nismes, quae vrbs nota est propter tibialia bona, nomen habet ab Lat. Nemausus: Grenoble a Gratianopolis: Auxerre ab Altissiodorum s. Antissiodorum. Haec talia obseruare, et sibi facere analogiam, habet vsum maximum. (* Porro alias obseruabat, in verbis eiusdem originis linguas cognatas saepe mutare vnam alteramue literam inuicem, quae redeat in altera cognata. Tanquam Lat. flos Itali transfigurant in fiore. Hic perit l; sed eadem litera redit in linguis Hispanica et Lusitanica, vbi est flor. Sic planta, It. pianta, Hisp. planta: flamma, It. fiamma, Hisp. llamma per ll, Lus. flamma: flaccus. It. fiacco, Hisp. flaco. Neque tamen hoc vbique valet: v. c. flumen Itali mutant in fiume; at hoc nomen Hispania plane abdicauit, illius loco rio vsurpans, a riuus. Permutatio vero literae l in i apud Italos est perpetua; vt flatus fiuto; Florentia,


page 195, image: s195

Fiorenza; flare, fiurare (riechen) de canibus adhibetur proprie, quum odorandi causa naribus trahunt spiritum: ex nostro Flasche fit fiasco; ex flanc Gallorum fianco. Permutantur quoque l, et r. Velut ex floccus Italia fecit fiocco, Lusitania floco et froco. Itali literam quoque r interdum in i mutant; sicut ex frangere factum est fiaccare; et fiaccamento ex fragmentum. N.)

179 Legant initio ea, quorum aliunde, vel ex interpretatione adiecta, intelligentiam habent: rari contingunt magistri, qui interpretari recte possint.

Initio legantur colloquia, historiae, Terentius Daceriae, alia. Plerique homines peregrini eiecti ex sua patria arripiunt hoc, tanquam tabulam e naufragio, vt fieri velint magistri linguarum. Et sunt deinde plerumque orti ex illustribus familiis, ex Ducibus, Marchionibus, rel. Hi homines raro Latine satis sciunt, et nostrae linguae plane sunt imperiti. Vt igitur commodo nobis esse possint, vtamur illis ad eum, qui hic dictuse est, modum. Et interdum tales sunt vtiliores, quam magni critici, et nostrae linguae peritissimi. Nam sunt loquaces admodum, et cogunt nos liuguam fingere ad recte pronunciandum. Vt adeo etiam ab his multa possimus discere. Sed est opera danda, vt eos in potestate nostra habeamus. Felicitas est Academiae nostrae, et fuit ab initio, quod habemus Tompsonum, et Columbum: quod habuimus Gaudium. Sed habuimus etiam interdum Marchiones. Nam Itali fere omues sunt Marchiones. Vnus adfuit, qui erat cognatus adeo Pontificis ex familia Lambertina; et auia eius fuit foror Benedicti XIV. (* Fuit is Romani prior. Posterior, quem ipse vidi, suam matrem iactabat sororem esse Lambertini, et se ferebat Pontificis ex sorore nepotem. N.)

180 Vnum aliquem libellum, suis studiis, suo ingenio accommodatum, frequenti lectione, et


page 196, image: s196

diligenti singulorum verborum examine, ita ediscant, vt illum quasi fundum habeant et regulam adeo.

Sumendus est liber, quem non illorum opera intelligere volumus, sed qui nobis familiaris sit aliunde. Ita multa discere possumus, si modo recte pronunciet, et habeat facultatem volubiliter loquendi. Talis deinde liber, quem ita cum magistro legimus, debet nobis esse tanquam promtuarium. Tales libellos Gallorum multos habemus, quos commendare soleo ad initia: illius inprimis, qui non ita pridem proximus centesimo anno mortuus est, Bern. de Fontenelle, cuius scripta sunt facillima, et probata omnium Gallorum iudicio. Ex aliis eiusdem libellis aptus est initiis discendi Reponse a l' Histoire des Oracles contre le Systeme du van Dalen; et alii. De Moliere, qui vixit ante C. annos, adhuc floret, et huius Comoediae, Satiraeque Boilauii merito leguntur ab iuuentute. Voltaire est in omnium manibus. Ita scripsit, vt vix habeat sui similem. Eius historia Henrici IV (la Henriade) et quaedam alia eiusdem sunt ediscenda. Modo ne in quibusdam libellis nimis indulsisset stilo, partim contra religionem, partim contra honestatem et castos mores. Diu est, ex quo nihil pulchrius est scriptum, quam Vernet Prof. Geneuensis Dialogues Socratiques. (* Ad imitationem Socratis scripti sunt in vsum Principis tum, nunc Ducis, Gothani, quod titulus primae editionis 1753? pour l' Instruction de S. A. S. le prince Hereditaire de Saxe-Gotha, palam ferebat. N.) Optimae notae libri sunt porro Bossuet Discour sur l' Histoire universelle depuis le Commencement du monde, avec la Continuation: Spectacle de la Nature: Choffini, qui Halae docet Gallicam linguam, Amusemens philologiques, qui praeslantissimus liber continet historias, et ritus antiquos, Mythologiam, cet. et instar est illius bonae et veteris Acerrae Philologicae: de la Motte fabulae, et alii aliorum. Ex Italis Torquati Tasso la Gierusalemme liberata


page 197, image: s197

classicam auctoritatem obtinet. Sic Scip. Maffei et L. Ant. Muratorii quidam libri sunt omni modo commendandi. Item Guarini, versiones Telemachi, Moliere rel. Si mansisset apud nos Gaudius, haberemus satis magnum apparatum, qui iam edidit duo volumina cum titulo Scelta, Galli vocant Elite, Electa. (* Alias monebat Italos et Hispanos amphibolias aucupari, et de industria verba vsurpare ea, quae in duas aut plures sententias trahi possint: igitur attendendum esse, vt, quo spectet mens auctoris, intelligatur. V. g. Il pover' huomo che non se n' era accorto Andava combatendo ed era morto. Vbi combattere non modo bellare verum etiam altercari significat. In his, Da me tus ojos per vne noche, perque quiero con ellos matar un hombre, verbum matar non tam est occidere, quam efficere vt quis amore alicuius depereat, s. perdite amet. N.)

181 Alios libros legant cursim, contenti, si vtcunque sententiam adsequantur, differant, quae morari impetum legendi possunt.

Redeuntes post primam lectionem videmus nos intelligere, etc.

182 In vtroque genere, sicubi haerent, notent loca: atque magistrum de iis consulant:

Annotare in chartulis vel punctis signare debent, quae non intelligunt. Hic maximus vsus magistri. Ad hoc illo vtamur, non vt faciat quod nos possumus, etc.

183 horas, quibus cum magistro sunt, iis tantum auara quadam diligentia impendant, quae ipsi sine magistro agere non possunt.

Magister adhibendus est, vt pronunciationem corrigat, praelegat, emendet, respondeat interrogantibus, cet. Cum bono magistro ita etiam licet agere: Narratur vtcunque: ipse deinde recte; tandem discipulus repetit. Memini me habere aliquando venatorem Italum: huic


page 198, image: s198

narrabam Italice historias, cum vitiis, vt poteram; deinde rogabam ipsum, vt repeteret ille historiam eandem, sed recte et ornate. Tum repetebam illam ipse, quantum facere poteram, verbis magistri. Non expecto, vt dictet. Scribamus quod ille emendet.

184 Anglica et ipsa thesauros hodie eruditionis recludere dominis potest.

Anglica lingua infinitum praestitit Theologiae, inprimis naturali, cum positiuae, tum polemicae, i. e. quae impugnar ea, quae non derivata suntex principiis rationis, sed petita ex S. S. Exegesis diuinorum librorum valde adiuta est libris Anglicanis. Ars oratoria publica floret apud illos, quod restantur The Parliamentary Debates of the Lords and Commons, XXII Voll. 8: The Records: (* Vtrum sub hoc titulo prostent libri, s. orationum iudicialium Collectiones, quas Galli Plaidoyes vocant, dubitabam iam tum, quum haec audirem, et putabam dici debuisse Reports, quo nomine extant multa volumina, in quibus lites exponuntur verbotenus, vt coram iudicibus actae sunt; geruntur autem apud Anglos orando, vt olim apud Romanos. Quum moneretur de eo, agnoscebat quidem, the Reports continere eiusmodi orationes iudiciarias, et fieri potuisse, vt memoria duo verba idem significantia permutarit: interim tamen et libros esse, qui hoc nomen ferrent, ei videbatur. Postea tamen ipse errorem agnovisse videtur. Sic enim in Ms. emendauit: Records quin Reports s. acta controuersiarum priuatarum et publicarum. N.) The State Papers: (* Horum variae sunt collectiones, v. c. A Collection of State Papers, --- from the Year 1545 to 1570, by Sam. Haynes, Lond. 1740 III Voll. f. Forbes Papers of State, or a full view of the public Transactions in the Reign of Q. Elizabeth, Lond. 1740 f. Edm. Sawyer Memorials of Affaires of State in the Reigns of Q. Elizabeth and K. Iames I collected from the Original Papers, Lond. 1725 III Voll. f. A Collection of the State Papers of John Thurloe --- in


page 199, image: s199

Seven Volumes, by Thom. Birch, Lond. 1742 VII Voll. f. Continent quae gesta sunt ab anno 1638-1660. etc. N.) Ad historiam quod attinet, inter alia plurima debemus illis Historiam illam vniuersalem. Quanquam ob hanc Anglice discere nunc non opus est: sed hic origine sua vtilior est versio Baumgartenii, cuius multae accesserunt praeclarae obseruationes. (* Idem valet de Wilh. Guthrie Historia vniuersali, quae Germanis, eam vertentibus, emendantibus, augentibus, infinitum debet. N.) Sed in historia naturali eximia prostant opera. Praeter Transactiones Philosophicas habemus Hillianos libros, et aliorum labores vtilissimos. Habent et principes in scriptis ingeniosis. Tales sunt the Spectator; Addison; Swift, rel. Item poetas incomparabiles, Milton, Pope, Thomson, Young, alios. Quid multa? Est haec lingua vel maximum et lautissimum instrumentum eruditionis.

185 Huius cum Germanico sermone comparatio instituenda: cetera eadem, quae modo dicta sunt.

Felicissime procedit, si aliquis inferioris Germaniae accedat ad linguam Anglicam vel discendam, vel ad origines illius inuestigandas: Ob hanc causam; quia lingua Saxoniae inferioris et Anglicana valde inter se conueniunt. Sunt etiam alia Germaniae loca, vbi deprehendas reliquias linguae Anglicanae. In patria mea circa Almonam, die Altmuehl, multa admodum supersunt vere Anglica verba. Mirabar olim, quid esset, cur ciues mei dicerent a Boa, pro ein Bein, os; est Anglicum Bone: a Kload, vestis, Angl. Cloath: a Stoa, lapis, Angl. Stone. Nempe hoc inde est: Germania superior inter Rhenum et Danubium, vbi habitant mei Almonenses, ab colonia Anglorum occupata est. Quum enim Saxones a Carolo M. victi essent, transiit colonia eorum in Angliam: Anglorum contra colonia expulsa ab Saxonibus migrauit in eas partes Germaniae superioris, quas dixi. Saxones vero eas potissimum Angliae regiones occupauerunt, quae hodie ab illis nomen adhuc habent, Essex,


page 200, image: s200

Sussex, Westsex. Quod vero Angliae et Germaniae inferioris lingua inter se multa habet communia, inde est: quod Saxones maritimi, v. c. Holsati, plus commercii habuerunt cum Anglis; et illi commigrarunt in Angliam; Angli vero in Holsatiam, reliquamque Saxoniam maritimam. In hoc quoque Anglica et Germanica linguae conueniunt, quod vtraque multas habet monosyllabas radices. Porro magna est hospitalitas linguae Anglicae, quae optabile est etiam apud nos sit. Omnia alia peregrina verba, quae sibi commoda videntur, adoptant sibique subiugant: Quum contra nostrae linguae sit magna Zelotypia, vtpote quae arceat peregrina, quantum fieri possit. Illi contra sunt liberales, et admittunt in suam ciuitatem peregrina: sed ita, vt subiiciant ea suis legibus. V. c. dicunt: [That Book is calculated to the Meridian of London. Hoc proprie foret: hunc librum ostendere situm coeli et stellarum, sub quibus Londinum positum sit, quod, vt his vtar, munus est calendariorum. Sed illis est: Hic liber accommodatus est ad mores et consuetudinem Londini ]. Habent Angli etiam bona Lexica. Maximum et optimum est Johnsonii (* A Dictionary of the English Language. In which the Words are deduced from their Originals and illustrated in their different Significations by Examples from the best Writers. To which are prefixed a History of the Language and an English Grammar by Samuel Iohnson, in two Volumes, Lond. 1755 f. N.) In quo non modo magna vis verborum continetur: sed etiam thesauri rerum. Nam exempla habet praeclara et vtilissima, quae ad eruditionem multum facere possunt. Verbo specimen est Lexici viuae linguae faciendi. Vnum difficilem reddit Anglicam linguam, quod videtur ab initio discentibus facile, nempe hoc: quod non mutant terminationes nominum, non flectunt multum verba in coniugando, cet. Sed haec facilitas initiorum compensatur difficultate, quae est post principia. Nimirum facilitas Grammaticae obscuram interdum linguam ipsam reddit,


page 201, image: s201

obscuratque sensum verborum, vt adeo bene attendendum sit inter legendum.

186 Inter Latinae linguae propagines Hispanica:

Nulla filiarum linguae Latinae cum illa ita conuenit, quam Hispanica. Verba plerumque manent, vt sunt in Latina, et pauca admodum mutantur. Et retinuit etiam antiquam pronunciationem quarundam literarum. Pronunciationi veteri in litteris d, l, n, g, i, x, accedere videtur. V. c. g pronunciant vt c, quod fecisse Latini etiam videntur. V. g. Magnifica Vuestra Dignidad, legitur Macnifica V. Dicnidad. (* Nimirum etiam veteres Romani, vbi nunc G vtimur, vsi sunt C, vt Cartacinenses, macistratos, leciones, cet., in columna Duiliana et in codd. Mss. saepissime. Vid. e. g. Iul. Pontederae epistola ad Gesn. post SS. rei rust. p. 1284 et Gesn. in lex. rustico, lit. C. et in Thes., quod pronunciarunt vt K lekiones, vnde legiones scriptum quidem deinde, sed pronunciatum vt ante, vtque etiamdum pronunciant Hispani. N.) Ita autem conuenit haec lingua cum Latina, vt, quod tentarum est, epistola scribi possit verbis Hispanis, quam intelligat is, qui fcit Latine. Nempe Hispania plena fuit colonis Romanis, et scholis. Interim tamen multa in hac lingua mutata sunt per irruptiones et commigrationes peregrinorum populorum. A Gothis et Vandalis acceperunt Articulum, verbaque auxiliaria: et hae gentes totam formam linguae aliam fecerunt. Etiam Arabes s. Mauri, qui inundarunt et diu tenuerunt Hispaniam, mutauerunt ibi quam plurima. Vt adeo illa gens, quae fuit olim schola Latinitatis optimae, vbi nati sunt Seneca vterque, Lucanus, Quinctilianus, Martialis, Prudentius, aliique, quos indicat Nic. Antonii Bibliotheca Hispana antiqua et noua: valde sit corrupta a barbaris, et inuecta sit magna vis verborum peregrinorum. Et facile possunt agnosci Maurorum reliquiae: sunt enim valde notabiles. Nimirum fere omnia nomina, quae incipiunt ab Al, sunt Arabica. Nam Al est Arabum Articulus.


page 202, image: s202

V. c. Alcade, Ar. Cado, iudex: Almanac s. Almanaque, calendarium: Almirale, Admiralis, Ar. Miri, rex, ein Regent uberhaupt, vnde Miriweis: Hispani vero in specie ita vocarunt ducem nauis. Arabice etiam dicitur Mir, vnde Emir, princeps, ein Befehlshaber: Alcohol, Antimonium, Ar. fieri sublimatum: Algebra: Alquimia, Chymia, ars restituendi luxata: Alcaid, Castellanus: Alcalde, iudex: Alcanfor, camphora, Ar. Gummi: (* Alcova s. Alcoba, origine sua Arabicum nomen, ex Hispania ad nos venit. N.) Ita nostrum Alfantzerey ortum est ab Hispanorum Alfanjazo, quod explicant Lexicographi Hisp. Acinacis ictus, coup de couteaus, ein Streich mit dem Schwerte, ein Luftstreich. Nam prima significatio huius nominis est, ein grosses Schwert; Gallorum Cimeterre. Deinde significatio secundaria est illud, quod dixi. Ita nostri plane eodem modo dicunt de homine, qui nugas agit: der machet Streiche. [Sunt itaque nugae, fabulae, iactationes militum gloriosorum, se vno ictu VII capita hostilia abscidisse dicentium.] Aliae Etymologiae huius nominis Germanici, quas Frischius habet in Lexico Germanico, mihi non satis faciunt. Nempe per ingentia bella, tricennale, et illud, quod de successione Hispanica gestum est, inuecta in Germaniam est infinita vis vocabulorum Hispanicorum. Ipsa vero quaedam accepisse quoque videtur a Iudaeis. Sic Fulano est Hebr. [gap: Hebrew words] N. N. Porro haec lingua valde accommodata est ad linguae Lat. origines inuestigandas, si obserues Analogiam inter literas f et h, quae in vtraque lingua permutantur, vt Hisp. Hava, Lat. faba: Habla, lingua, verbum, vox, sonus, ab Lat. fabula: Hablar, fabulari: Horca, furca: Hace, fascis: Hacinador, fascinator: Hermoso, formosus: Horma, forma: Hormiga, formica: Horno, fornax: Huso, fusus: Hambre, fames: Huir, fugere: Humo, fumus: Hazer, facere: Hembra, femina: Hecho, factum; hinc Hechizar hexen; (* vt nostrates, einem was thun, i. e. einen behexen; et, es ist ihm gethan, h. e. er ist behext. N.) Heder, foetere: Heno,


page 203, image: s203

foenum: Herida, Ital. ferita a ferio, ictus, vulnus: Herreria, ferraria: Higo, ficus: Hiebre, febris etc. (* Huessa, fossa: Huego, focus: Hurto, furtum: Hurtador, latro, furta committens: Hostigar, fustigare: Hosco, fuscus: Hornaza, fornax: Hiniestra, fenestra: Hilo, filum: Hijuelo, filiolus: Hervor, feruor: Hierro, ferrum: Hebra, fibra: Hazienda, negotium, a facio: Harina, farina: Halco, falco: Harto, farcio, et alia plura. N.) Hijo, filius; hic periit litera l, aut potius est ipsa vox Graeca [gap: Greek word(s)] , a quo factum etiam est Latinorum filius. Digamma nimirum Aeolicum mutatum est in f, et l, euphoniae gratia, insertum est; habemus igitur fylius; sed pro v Graecorum Latini vsurparunt suam literam i, (* silua, lacrima, ab [gap: Greek word(s)] cet. N.) Hispanicum autem Hijo reuocat nobis merito in memoriam Graecam originem: dicitur etiam Hijos, quod totidem literis refert [gap: Greek word(s)] . Hoc deinde nomen pulchre adhibent ita: dicunt, Hijodalgo s. Hidalgo, quod compositum est ex Hijo, filius, et ex Algo, aliquis, Gall. aucun, Ital. alcuno, q. d. est filius alicuius [i. e. filius viri memorandi, honorati,] vno verbo Hidalgo apud Hisp. significat nobilis, generosus, Gall. Gentilhomme, noble. Libri memorabiles sunt, Historiae quaedam, vt Sandovalli, cet. item Perezii, Gratiani, aliorumque scripta; Florezii Hispania Sacra; Don-Quixote; Poetae, rel. (* Optimum Lexicon huius linguae est: Diccionario de la Lengua Castellana, --- --- compuesto por la real Academia Espannola, en Madrid 1726-39 VI Voll. f. Linguae Latinae filia, soror autem Hispanicae, est Lusitanica, quae et ipsa commentarios vocabulorum habet praeclaros: Vocabulario Portuguez e Latino --- --- autorizado com Exemplos dos melhores Escritores Portuguezes e Latinos, e offere cido a el Rey de Portugual D. Ioanno V. pelo Padre D. Raphael Bluteau --- --- Coimbra 1712-21 VIII Voll. f. Postea idem auctor dedit, Supplemento ao Vocabulario Portuguez e Latino, Lisboa Occidental 1727. I Vol. f. Postremo Regis Iosephi auctoritate nouum Lexicon


page 204, image: s204

Lusitano-Latinum Pet. Ioseph. de Fonseca Lisab. 1771. 4. dedit. De Grammaticis v. Goett. gel. Anz. 1779. p. 37. Haec inprimis necessaria est historicis. Habet vero etiam poetas nobiles. N.)

187 Inter Germanicae filias Belgica, Danica, Suecica quum varios habeant libros et ipsae lectu dignos:

Belgarum lingua maximam partem eonuenit cum Germanica, ea inprimis, qua Saxonia inferior et Germania inferior vtitur. Peculiare illud est, quod pronunciant oe vt u: bloed, blud, cet. Sic nempe etiam Graeci [gap: Greek word(s)] contrahunt in ov, vt [gap: Greek word(s)] . Est liber doctissimus et pulcherrimus, Ottonis Reitzii Belga graecissans, in quo obseruat conuenientiam linguarum Graecae et Belgicae inter se, per omnes partes orationis, Grammaticae, et Lexici. Quem quum recenserem Anno 1730 Vinariae viuens, obseruabam idem de nostra lingua, conferebamque cum Graeca linguam Germaniae, superioris inprimis: quo referri debet, quod habemus, vt Graeci, Articulum, rel. Sed in hoc praerogatiuam aliquam prae nostra lingua habet Belgica, quod in illa possunt exprimi participia praeteriti temporis, quae apud Graecos sunt. Hic vtuntur Belgae suo Hebbende, v. c. hebbende gedaan, [gap: Greek word(s)] , einer der gethan hat. Cui plane geminum est Gallorum ayant, vt ayant chaufe, einer der sich gewaermet hat. Etymologiae sunt varie examinatae et inquisitae. Io. Goropius Becanus, doctus et ingeniosus homo, sed idem fanatici ingenii, Belgicam linguam faciebat omnium antiquissimam. Ex hac deriuare volebat Hebraicam et alias omnes, vt in Suecia Olaus Rudbeckius idem egit cum sua lingua, (* tum alias, tum in libro, cui titulum fecit: Atlantica, siue Manheim vera Iapheti posterorum sedes: N.) qui patriam linguam pro matre habet omnium Europaearum, et reliquarum fere vniuersarum, eamque deriuat ab Hebraica, Sueciamque adeo facit vaginam gentium et linguarum. Belgae porro habent admirabilem


page 205, image: s205

felicitatem componendi, v. c. Geneesmeester vocant medicum et chirurgum: Oppositie dicunt lunam plenam, q. d. oppositio lunae. Quum enim e diametro luna opponitur soli, tota illuminatur, et haec oppositio facit plenam lunam. Nondum recepta est haec vox in Lexica: Sed nota est etiam hominibus de vulgo, licet proprie doctis tantum videatur vsurpari. In iuuentute mea eam saepe audiui, lenae inter studiosos Belgas versans, et hic etiam a Vandenhoeckio. Multos habet haec lingua praeclaros libros, inprimis vero ad historiam. Huc pertinent quoque itineraria, imaginum libri, cet. Sunt etiam libri menstrui, duo inprimis, memorabiles: Republyk der geleerden of Boekzaal van Europa, Amsterd. 1710, et De Boekzaal van Europa Roterd. 1692. Vterque liber etiamnum continuatur, (* Sed posterioris ab anno inde 1702 de nouo numerari coeperunt tomi, et facta est tituli immutatio: Twee - Maandelyke Uyttreksels van alle eerst uytkomende Boeken door W. Sewel, Roterd. N.) Diligentissime etiam descripserunt historiam Ecclesiasticam, cum publicam, tum peculiarem, et omnia, quae in eam incidunt. (* Lexicon plenissimum est: Das koenigliche Nieder - Hoch - Teutsch und Hoch - Nieder-Teutsch Dictionarium, von Matthia Kramer, Nuernberg 1719 f. et Lipsiae 1759 8. repetitum. Sed praestabit, si erit absolutum, Io. Kok Vaderlansch Woordenboek, quod Amsterdami prodire coepit, cuius IV Volumina prima litera A explet. N.)

Altera certe debet alterius esse propago: aut Danica Germanicae: aut Germanica Danicae. Sed quum sit hoc certissimum, Septentrionales regiones non prius habitari coeptas esse, quam meridionales: tuto possemus assemere, Germanicam esse antiquiorem. Cum hac itaque Danicae linguae maxima est harmonia. Sed tamen intercedit etiam quaedam varietas. Habet Syntaxin peculiarem: interdum etiam est diuersa coniugandi ratio. Molestum hoc est, quod nondum extat bonum Lexicon: nondum certe venit ad nos Lexicon Danicum. Sed forte


page 206, image: s206

nunc siet aliquod, ex quo colere suam linguam coeperunt. Scribunt ea libros diurnos; et commentarios societatis, suasque Historias. (* Vera fuit haec diuinatio: condiderunt enim post haud multo Kongelig Dansk Ord-Bog, oplyst med exempler og Talemaader. Forste Tome Dansk og Tydsk. Anden Tome Tydsk og Dansk. Kiobenhaven 1764 4. Clarius enitescit Suecica. Non enim scribunt modo multa, quae cognoscere sit operae, historiam inprimis omnem: sed composuerunt etiam Dictionaria praeclara, quale est Teutsch-Schwedisches und Schwedisch-Teutsches Lexicon oder Woerterbuch. Orda-Bock pa Tyska och Shwanska sa ock pa Shwanska och Tyska, Utgifwen af Olof Lind. Stockholm 1749 4. Plenius etiam est Swensk Ordbok, med Latinsk Uttolkningi Liufel framgifwen af Abr. Sahlstedt. Stockh. 1773. 4. et, de quo statim, illud Ihrianum. N.)

188 tum ad vsum illum etymologicum multum valent:

189 quod etiam de Islandica, et Runis antiquis, et omni genere septentrionalis literaturae, verum est.

Vsus est his linguis, et comparauit inter se Anglus Ge. Hickesius in libro praeclaro, Linguarum veterum septentrionalium Thesaurus Grammatico - Criticus et Archaeologicus. Oxonii e theatro Sheldon. 1705 III Voll. f. ibi addita etiam est Grammatica Islandica, et alia quaedam. Vsus illis Wachterus est in Glossario suo ad linguam Germanicam illustrandam. (* Et in Io. Schilteri Thesauro Antiquitatum Teutonicarum Glossaria inuenias Gothicum et Germanicum. N.) Praeclare etiam rem gessit in suo Lexico Iac. Serenius Suecus sacerdos. (* An English and Swedish Dictionary. The II Edit. 1757. 4. N.) Vbi habet obseruationes quam plurimas, quae vtrique linguae plurimum conferunt. Et alius Suecus, vir vndique doctissimus, Ihrius, parat Glossarium Septentrionale praesrantissimum, vnde multa discemus, quae Wachterum


page 207, image: s207

et Serenium fugerunt. (* Cum omnium plausu exceptum est Io. Ihre Glossarium Suio-Gothicum, in quo tam hodierno vsu frequentata vocabula, quam antiqua, proferuntur II Tomi, Vpsaliae 1770 f. Idem etiam post alios in Runas diligentius inquisiuit, de quibus vid. et Olof Dalini Historia Suecica P. I c. 8 et qui ibi laudantur, collato quoque Morhof. Unterricht von der teusch. Sprache p. II. sq. et p. 399. sq. N.) His in linguis nomina ipsa propria sunt appellatiua; vt Arminius, Heermann; Ariouistus, Ehrenvest, etc.

190 Itaque si cui sit propositum, vel vniuersim scrutari communem linguarum rationem, vel antiquas gentium origines, mores, et res gestas perquirere, ille eo felicius progredietur, quo diligentiorem in earum cognitione linguarum operam posuerit, quae aliquam inter se cognationem habent:

191 quum et ex linguarum conuenientia intelligatur communio originis vel reipublicae,

192 et haec vicissim illam efficiat atque ostendat.

Eo ipso, quod videmus conuenire linguas plurium gentium, recte colligimus: Ergo fuerunt populi coniuncti. (* Ex linguarum harmonia de remotissimis gentium originibus aliquod iudicium fieri posse, in Miscellaneor. Berolin. Vol. I ostendit Leibnitius. N.) Inter Vngaros Transsiluani, circumcirca circumdati barbaris variarum linguarum, habent linguam Saxonicam antiquam. Ergo, etiamsi destitueret nos historia, tuto colligeremus, colonias Germanorum eo deductas esse. Sed hic accedit etiam testimonium historiae. Aut, si hoc nesciremus ex historia, colligeremus eo vltro migrasse Germanos. Qui hoc nesciunt, fidem illi potius habent fabulae, quae dicit: pueros Hamelenses ab Hamela inde vsque in Transsiluaniam sub terra esse deductos: quae sane via longa est. (* Sic linguas Finnicam, Lapponicam, et Vngaricam, esse


page 208, image: s208

easdem, obseruauit P. Io. Sajnovics Vngarus ex S. I., quum tamen a Saec. inde IV inter se non habuerint commercium Vngari et Lappones. Vid. Goetting. gel. Anz. 1769 p. 674 et eiusdem Demonstratio, idioma Vngarorum et Lapponum idem esse, Hafniae 1770 4, quam auctiorem dedit Tyrnauiae 1772 f. N.) Qui populi fuerunt in aliqua regione, relinquunt ibi linguam suam, certe partes illius. Romanis in Hispania superuenisse Gothos, Vandalos, rel., docet articulus, docet ratio declinandi, auxiliare verbum, et alia. Ibidem, si nesciremus ex historia, Mauros fuisse, Arabice loquentes, et deprehenderemus similitudinem Arabicae et Hispanicae linguarum, maneret hoc: Ergo debent ibi etiam Arabes fuisse. Et fuerunt ibi: Nam Murciae et Granadae regna condiderunt. In Anglia Germanica deprehenduntur et Gallica: haec a Normannis vltimis, illa a Danis et Saxonibus invecta. Oa et ei vnde permutata sint, supra n. 185 vidimus. Sunt haec parallela inter se: Si audio gentem alteram ab altera originem trahere, colligo: Ergo debent etiam conuenire linguae. Et contra, si dicatur, esse harmoniam linguarum, colligo: Ergo olim debuit fuisse gentium societas, et communio. Hunc in modum se instituit Belgicus Historicus Io. de Laet, Antwerpiensis qui scripsit de originibus gentium Americanarum, vbi etiam adiecti sunt Grotii et Boxhornii libri. Ibi conferuntur plurium inter se populorum linguae. Idem egit Bochartus in Phaleg, vbi Phoenices persequitur. Quum ostendere vult, qui populi in regionem aliquam venerint, argumenta ab linguis plura sumit. Eandem rationem secutus est Aldretus in duobus libris, quorum vterque rarus est, sed vtrumque habet Bibliotheca nostra: Bernardo Aldrete Autiguedades de Espanna, Africa, y otras Prouincias, Antwerp. 1614 4. Et eiusdem del Origen de la lengua Castellana, Madrid, 1674 f. Alia studia rimandi origines linguarum vana sunt, et inepta: quo pertinet illud, quod Herodotus (* 2,2. N.) narrat de rege Aegyptiorum Psammeticho, qui, quum scire vellet, quae gens sit


page 209, image: s209

antiquissima, duos infantes includi iussit stabulo cum capris, prohibuitque quendam praeter pastorem adire, sed ita, vt ne quid cum illis loqueretur. Quum expleuissent infantes bimatum, sonum Becos emiserunt. Quum itaque comperiret rex, hoc apud Phrygas significare panem, credidit hos esse antiquissimum populum. Sed isti infantes linguam suam sine dubio didicerant a capris. Nam linguae non sunt naturales.

193 Librorum sacrorum vsus ille secundarius (85) vel maxime ad eas pertinet linguas, quarum monumenta alia vel rara vel nulla haberi possunt.

(* Vid. Gesn. kleine deutsche Schrift. p. 284. sqq. N.) Bibliorum vsus saepe fuit commoda ratio propagandi linguam. Doctus, sed nimii feruoris, et paene fanatici ingenii vir, Elias Hutterus, consilium ceperat edendi Biblia omnium fere Europae linguarum, et, quod ceperat, executus est. Nam, quum produxisset aliquot volumina, non desiit, sua, qua maxime valebat, eloquentia solicitare principes et beatos viros, eosque commouere, vt suppeditarent sumtus. Etenim sperabat ille, si extarent talia Biblia, in quibus iuxta se positae essent tot linguarum versiones inter se conuenientes, fore, vt homines etiam facilius conuenirent in religione, possentque traduci in vnam eandemque veram sententiam. Fuit is quidem Fanaticismus, et Enthusiasmus, qui vero habet interdum aliquid boni. Hic certe hoc emersit commodi, vt discerent homines linguas varias. Habeo ipse aliquot tomos huius operis, in quibus inuenias omnes fere linguas recentiores. Omnia habere volumina, est difficile, et raro contingit hodie, quia prodierunt diuersis temporibus, et deinde paulatim migrarunt ad eos, qui tus et piper vendunt; sed sunt certe digna, quae seruentur. Nunc enim iuuare potest ille labor: Vt nempe parallelae versiones doceant literas et linguas. (* Ad hoc commodissima est N. T. editio ab eo Norimb. 1599 II Voll. f. curata, quae non solum omnes libros, sed plurimas etiam linguas exhibet,


page 210, image: s210

vt Syriacam, Hebraicam, Graecam, Latinam, Germanicam, Bohemicam, Italicam, Hispanicam, Gallicam, Anglicam, Danicam, Polonicam. Quum contra V. T. aliquot tantum libri extent, nec versiones sint tam multiplicatae. N.)

194 Quin possunt illi vicem vniuersalis cuiusdam linguae subire.

Possent praesidium esse ad commercium literarum instituendum cum eo, cuius linguam non calleo. Nam vix occurret aliqua phrasis in vita communi, quae non deprehendatur etiam in codice sacro. Hae dictiones possent colligi, consuique ex illis epistolae. Si, vt hoc vtar, peregrinum, cum quo non possim loqui sua lingua, invitare vellem ad conuiuium, scriberem ex versione illa Bibliorum, qua ipsevteretur, ista Estherae verba: (* Esth. 5, 4.) Rogo, vt Dominus veniat hodie ad meum conuivium. Nihil fere est, ad quod designandum non sufficeret haec ratio. (* Alias hoc sic quoque fieri posse ostendebat: Si quis componat epistolam e versibus Scripturae S. et citet loca, pro verbis numeros adhibens. Hac occasione declarabat methodum libri: David Solbrig Scriptura oecumenica. Soltquell 1726. Qui numerorum ope linguam tradere volebat vniuersalem. N.) Nolo dicere: Biblia esse ad hoc data, vt concilient linguas: non tamen ideo esset vsus malus. Sunt etiam particulae diuini eodicis hoc modo editae, v. c. Oratio Dominica in diversas omnium fere gentium linguas versa, et propriis cuiusque linguae characteribus expressa, vna cum dissertationibus nonnullis de linguarum origine, variisque ipsarum permutationibus, Editore Io. Chamberlaynio, Amstel. typis Guil. et Dav. Goerei 1715 4. Sed hoc Chamberlaynii libro multo praestantior est alius, cuius titulus est: Der Orientalische und Europaische Sprachmeister, Lips. 1748 8, vbi eadem oratio Dominica exhibetur CC fere linguis. Nunc itaque valet oratio Dominica ad inspiciendam naturam linguarum. (* Iam olim tale quid tentatum est.


page 211, image: s211

Sic extat Oratio Dom. XXVI linguis diuersis edita studio Angeli Rocchae, in eiusdem libro de bibliotheca Vaticana, Romae 1591 4. p. 365 - 376. Huc pertinent orationes dominicae linguis Czeremissica, Samojedica, Mogallica, Tengoina, et Hottentottica conceptae in Leibnitii Collectan. Etymolog. Part. II p. 369 Hannov. 1717. 8. N.) Potest adeo cousarcinari qualiscunque oratio ex Bibliis Polyglottis.

POESIS ET ARS ORATORIA

195 hic a nobis considerantur, quatenus sunt modi quidam linguarum.

Non dantur hic praecepta poeseos. Haec enim esset ratio peruersa. Non putandum posse aliquem hoc ordine poetam fieri. A poesi non incipitur; sed hoc est vltimum [gap: Greek word(s)] . Sed nimirum vt in aliis artibus alius est ordo theoriae, alius praxeos. Illa velut in tabula exhibet partes rei. Sed partes illae sunt acquirendae provt fert occasio. Stultus fuerit, qui, vt linguam discat, velit primo cognoscere omnia nomina, Declinationes, cet. Ostendam, quid faciat poetam, quid oratorem: at nolo illum instituere. Vt in Grammatica fieri debet; haec non est, vt discat aliquis ex ea linguam: sed debet esse coticula, ad quam examinet linguam, quam iam didicit ex libris et aliunde. Potest saepe felicius incipi a praxi ipsa, quam a theoria. Ita hic considerabimus poesin, vt est iam perfecta et absoluta. Examinabimus poetas et oratores; sed nolo formare, aut sacere, poetas, aut oratores: nolo theoreticus esse.

196 Ceterum neque poeta neque orator fit bonus sine magnarum multarumque artium concursione.

Quae deinde enarrabuntur. Hinc sunt illa elogia poetarum, vt apud Graecos [gap: Greek word(s)] (* vid. Strabo I. p. 15, et Plato, qui saepe [gap: Greek word(s)] , dicit, v. c. de rep. 2. p. 596. B bis:


page 212, image: s212

conf. Casaub. Athen, 1, 12. Menag. Diog. Laert. p. 9. Cuper Apoth. Hom. p. 117. cet. N.) ab Ouidio, Tibullo, aliis, docti dicantur. Sic sub renatas literas docti [gap: Greek word(s)] vocabantur poetae; licet forte non sine irrisione quorundam. Quin poetae sunt praeceptores primi hominum, quantum ad verba et res. A poesi omnia incipiunt. Primi libri sunt poetarum: prima oracula sunt carmina: omnis doctrina ab illis propagata, Astronomia, Agricultura cet. Orphicorum et Pythagoraeorum carmina praeceptiones exhibuerunt, quibus genus humanum edoceretur, formareturque ad humanitatem. Vno verbo, poetae semper doctissimi fuerunt homines, et semper promi condi omnium artium. (* Oratori vero quanta sit necessaria rerum artiumque scientia, cum saepe disputat Cic. v. c. de Orat. 1,6 Mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus: tum Quinctil. 1,10. N.)

197 Natura communis vtriusque artis, augere vim sermonis, faciendo illum ex nohtw=| etiam ai) sqhto\n, et aptum sensibus illis mouendis, quos alias ipsae res, de quibus agitur, solent afficere.

Poesis et dicendi ars augere debet sermonem. Alias linguae per se sunt quasi telum: sed hae artes vibrant illud telum, vim addunt, et perite illud tractant. Faciunt hae artes, vt ea oratio, quae mente et cogitatione potest comprehendi, veniat ad sensum. Non satis est poetae dicere: bellum fuit; non satis, vulnerata mens est: describit bellum; pingit vulnera; facit, vt praesentes intueri et oculis aspicere videamur. Nempe, quod semper et probe obseruandum, homo non est mens pura, quae demonstratione moueatur mera; moueri debet totus; debent obiecta, debent verba oratoris in auditorum quasi sanguinem transfundi, et mouere corpus etiam, omnesque sensus, non mentem solum. Hinc intelligi potest, quanta sit viuidi doctoris et oratoris praerogatiua.


page 213, image: s213

Illi dictatores et lectores dent potius typis exprimenda scripta sua: praelegere, dictare, non habet vim; deest vita. Pulcherrime nostra aetate praecepit de Aesthetica Alex. Gottlieb Baumgartenius, Halensis tum priuatus doctor, deinde Prof. Francofurtanus, (* primo in disputatione de nonnullis ad poema pertinentibus, Halae 1735, postea vero in libro, quem inscripsit Aesthetica, Trajecti ad Viadr. 1750 8. N.) Dedit etiam Ge. Frid. Meier, Halensis Prof., librum Germanicum, Anfangsgrunde aller schoenen Wissenschaften, vir non indoctus, sed ingenium multis partibus praestans; verum non satis subactum bonis literis. Liber habet multa bona: Sed primo non placet, quod fecit peculiarem artem, et disciplinam condidit nouam, infinitis spinis horridam, quam Aestheticam vocaret. Aestheticum est in omnibus poetis et oratoribus; et de eo egerunt quicunque fuere boni harum artium praeceptores et obseruatores. Quomodo fiat oratio [gap: Greek word(s)] , docuerunt iam Quinct. 6, 2. 29 et, qui ibi citatur, Longin. S. 15. sq. Verum hoc ferre possum in bonis viris: hoc condonabo illis; quin laudandus etiam est Baumgartenius, quod magis familiarem hominibus nostris fecit hanc partem artis; modo in ceteris rem melius gessisset Meierus. Quum vertisset Aestheticam, die sinnliche Erkenntniss, p. 3 affert Etymologiam, dicens: Man darf das griechische nur ein wenig gelernet haben, so ist einem das Wort [gap: Greek word(s)] , ich schmecke, bekannt. [Hoc, qui Graece scit, non credet. Ego quidem post LX annorum studium, quod huic linguae tribui, tale verbum plane ignoro. [gap: Greek word(s)] est sentio (ich empfinde). Porro dicit: speciem pro genere poni, (der Geschmack fur die ganze sinnliche Erkenntniss.) Es wird eine Art (species) statt der Gattung (genus) gesetzt, und die ganze sinnliche Erkenntniss von einer Art derselben eine aesthetische Erkenntniss genannt. Male: res erat inuertenda. Ars ipsa est, quae, vt quod tantum audieras, nunc sentias, efficit. Et p. 156 haec leguntur: Als der Lacaena, einer Lacedaemonierinn cet. Quod perinde est, ac si quis diceret:


page 214, image: s214

ein gewisser Gallier, Namens Gallus. Forte in Lexico quodam legerat: Lacaena, eine Lacedaemonierinn, quod pro nomine feminae habuit.] Haec talia abesse debebant a libro, qui debet nobis sensum acuere. Et quis cogit eum, primo peculiarem artem facere; ac deinde ita eam Germanice proponere, vt compleret III spissa volumina? Exempla bona sunt: sed ea debet Baumgartenio. Gemmae delitescunt in magno sterquilinio. Quae Baumgartenius posucrat recte et pulcherrime, ea iste interpretatus est sinistre; exaggerauit, onerauit, et inuoluit stultis et absurdis commentationibus explicationibusque; ac diluit vinum Baumgartenianum aqua. Duo fecit Meierus, quae mihi minime placent. [Primum est, quod Klopstockium immensis, laudibus corrupit, et virum, qui, si nactus esset sanum criticum vitia eius emendantem, poeta fieri potuisset omnium maximus, nobis perdidit. Tum, quod in formulam nouae artis redegit, quae iam antea in Omnibus bonis de arte Rhetorica libris, cum alias, tum vbi de figuris praecipitur, dicta sunt. Nam reuera noui nihil dicere potuit.] [gap: Greek word(s)] igitur oratio est, quae facit, vt eas res, de quibus agitur, sentiam. Si poeta ita describit conuiuium, vt videar interesse laetitiae conuivali: Si orator sacer ita dicit de morte, de inferis, de vita aeterna, vt auditores mori sibi videantur, stare ante portas inferorum, interesse gaudiis coeli.

198 Hic opus est primum concipere fantas1i/as2 magnas:

[gap: Greek word(s)] est, quidquid [gap: Greek word(s)] , cuicunque sensui appareat. Tales phantasiae apud Virgilium sunt pulcherrimae, ea inprimis, quam de Fama habuit (* Aen. 4, 174). Primum facit eam visibilem. Deinde est ita magna, vt incedens terris caput inter nubila condat. Hac in parte poetae sacri, Moses, Dauid, Prophetae, sunt felicissimi Exemplo sint Ps. XVIII et XXIX, qui continent tempestatis descriptionem, et CIV, vbi describuntur opera naturae. Non debet nos hoc mouere, quod accipitur


page 215, image: s215

haec vox in aduersam partem, quod stultum vocamus cinen Phantasten. Sed nempe sunt haec valde vicina. Musicus nunquam pulchrius canet, quam eo tempore, quum [gap: Greek word(s)] , vt mens ei dictet, quae ille proferat: Orator nunquam magis erit orator, quam quum ipse motus est, et sentit ea, quae dicit: sed potest aliquis nimis progredi. [Orator non debet putare, se esse in coelo, in inferis: neque vero poeta, se esse Turcorum imperatorem.] Tanto magis illis est cauendum, ne fiant tales, quos vocamus Phantasten: [neque ita, vt ipsi credant, eis est mentiendum].

199 veras:

Id est: non repugnantes sibi, dum applicantur ad rem praesentem; licet alias impossibiles.

200 veris quidem certe similes.

Verum hic hanc vim habet, vt nihil repugnet. In poesi, in pictura, obseruari debet, quod Horatius praecipit: Humano capiti ceruicem pictor equinam Iungere sivelit cet. Si sibi propositum habeat pictor, vt velit monstrum pingere, non est reprehendendus, qui agat id, quod fieri vetat Horatius. Non verae sunt [gap: Greek word(s)] , si non conueniant inter se. Hic inprimis desidero saepe iudicium, Klopstockii et similium. Est ille [gap: Greek word(s)] , et poterat euasisse poeta incomparabilis et optimus, nisi corruptus esset a Meiero et aliis. Sed apud eum phantasia saepe modum transgressa est, et limites non seruavit. Idem Meierus ab altera parte alterum poetam Langium, quem et Lessingius taxauit, tantum vituperauit, quantum laudauerat Klopstockium. Est is infelix Dilemma. Sed hoc nunc volo: in phantasia nihil debet esse, quod sibi repugnet. Male dicturus esset poeta, qui de Pallade caneret ita: Sie zwang den zarten Leib in den Panzer. [Primo tenerum corpus non conuenit virgini bellicosae, sed robustum. Tum miles constrictus, et cuius corpus compressum est, male pugnabit: nam non poterit se movere.


page 216, image: s216

Non debet esse impeditus, sed libere agere posse.] Nihil debet sibi contradicere. Omnia sibi conueniant. Et tamen hic est versus Langianus, quem hic male laudat Meierus. Claudianus poeta felicior hac in re, saepe quidem transilit limites, et phantasias concipit nimis magnas et incredibiles; sed sibi conuenit. Vt in hoc: Sol, qui flammigeris mundum complexus habenis, Voluis inexhausto redeuntia saecula motu, (* I, 1) facit Solem aurigam, dat ei habenas, sed igneas, quibus regat sidera. Nempe ponit hoc, quod iam Orpheus cognouit: Planetas circumagi, et lucem suam accipere a sole; quam opinionem hodie optimi quique Astronomi sequuntur. Sic in monstrosa imagine nihil est, quod sibi repugnet. [Itaque, si Mineruae fortia pectora, et clypeum tribuam radiantem, omnia conuenient.] Veritas hic consistit in non-repugnantia. Hic hyperbolae oratorum peccant.

201 Hoc non potest, nisi qui res ipsas probe cognouerit, et in omnes quasi partes versauerit.

Ad hoc format nos, quum parui sumus, ipsa natura, quae ad hoc curiositatem tenerae aetarulae dedit, vt vndique res consideret: habent enim facies diuersissimas pro situ diuerso, hoc est relatione ad considerantem. Pueri considerant omnia: et vt videant, quae intus sit forma, frangunt res sibi carissimas. Meus filius, quum paruus esset, secabat musculos, vt eos intus etiam cognosceret. (* Quum errori occasionem praebuerit vocis musculos ambiguitas, hic mures esse obseruo. N.) Est hoc inter prima naturae, quo ea auget scientiam nostram. Si quis vidit horologium pulchre factum, accurate indicans tempora, quod moueat se sua sponte; colligit: Debet ergo et intus esse ordo magnus, et machina, quae hos, quorum extra datur mihi aspectus, producit motus. De mundo, inprimis terra nostra, hoc cognoscimus: Omnia esse plena corporum et animalculorum minutissimorum. Inde colligimus: In luna, quae magnam habet cum terra nostra similitudinem, debent


page 217, image: s217

forte etiam animalia esse. [gap: Greek word(s)] autem est non solum, quod oculis; sed quod mente, gustu, tactu, olfactu, auditu, et omnibus sensibus, potest explorari. Sed hic prouidere nobis debemus, vt verae sint, quas concipiamus, phantasiae. Memini me audire quondam pastorem, qui ex rure vocatus esset in aulam, vt ibi concionaretur. Quum explicaret Euangelium de malo diuite, (Galli enim le malin riche vocant, quem nos dicimus den reichen Mann) inuehebatur valde in mores aularum, et dicebat: eas imitari hunc hominem: deinde incipiebat illum describere, et Iudaeum ita introducebat famulo dicentem: geh, hole Rheinwein, Frankenwein, Cham pagner, cet. In phantasiis etiam vel maxime nos oportet habere notiones veras.

202 Deinde opus est eas declarare verbis puris:

Hoc est iis, quae intelligunt recte educati. Barbarus ego sum illi, qui me non intelligit; et mihi ille, quem ego non intelligo. (* Ouidius Trist. 5, 10. 37 de se: Barbarus hic ego sum; quia non intelligor vlli: Et rident stolidi verba Latina Getae. Vbi bene conferunt I Cor. 14, II. N.) Oriuntur a vocabulis alienis aut corruptis ideae falsae, certe obscurae, confusae, cet. Hinc est, quod libros latinos medii aeui non possumus intelligere, quia illorum auctores neglexerunt puritatem linguae: et, hac semel neglecta, ruitur sine fine modoque, et quisque sibi fingit noua verba et nouam linguam. Inde Dictionarium, s. Glossarium, Latinitatis medii aeui Dufresnianum, quod primum constabat III Voluminibus, deinde auctum ita est, vt nunc efficiat VI Volumina maximi ordinis. Et tamen nondum dimidia forte pars vocabulorum barbarorum in illud congestum est. (* Certe Carpentarius Glossarium nouum s. Supplementum ad auctiorem Glossarii Cangiani editionem, Parisiis 1766 f. edidit: adeo vt haec coniuncta inter se Glossaria in X Volumina maximae formae exereuerint. Et tamen vel


page 218, image: s218

sic Epitomatoribus Halensibus spicilegium reliquerunt, quod et hi relinquent post se aliis. N.) Nempe a V aut VI saeculo vsque ad instauratas literas oriebatur barbaries inde, quia adhibebant vnusquisque verba ea, quae intelligebant ipsi quidem, sed quae peregrina erant aliis. Non opus est, vt longe abeamus. Saepe non inteiligimus de pago proximo homines, quia non obseruant puritatem verborum. Aliquis meorum commilitonum, doctus alioquin, et postea honoratus vir, quum veniret in Academiam Ienensem, in caupona dicebat hospiti: Hoer a: gab a mir a Creutzerlable un a Seidle Bier. Stupebant homines: putabant esse linguam peregrinam, quum esset Onoldina. Si quotidie alter alteri fiat barbarus: quid fiet, si quis in lingua Latina, quae debet lingua communis doctorum esse, ruat sine fine modoque? Nos, qui Germani sumus, non sentimus eam difficultatem, quam sentiunt alii nostra semigermana scripta legentes. Haec est ratio omnium linguarum. Qui corrumpit eas, is non intelligitur, nec differt a peregrinis et ignotis.

203 iisque vel propriis vel tropicis:

Propria verba sunt, quae rem signant directo, nulla similitudine aut alia relatione interposita: vt manus, pro parte corporis mei, pes, caput, aquila apis, flos, nauis, flamma, rel. Impropria sunt, quae rem designant per similitudinem, aut figuras: manus pro scriptura, seu signo, quod seci manu mea, quod ostendit, meam manum adfuisse: pro militibus, qui quasi sunt manus Principis, quibus, quae vult, efficit. Pes etiam de monte dicitur, pes montis. Pedes simpliciter dicitur animal illud multipes, quod supra sapientiam incedit: Interrogatus aliquis, quid sit supra sapientiam, respondit: pediculus. Aquila pro rep. exercituque Romanorum; vt Dominus noster vsurpauit hoc nomen. Etiam Poloni adhuc de sua rep. ita loquuntur, Aquila Polonica, i. e. regnum Polonicum. Flos pro eo, quod est optimum; flot iuuentutis, rel. Tropi,


page 219, image: s219

praeter Metaphoram, sunt Metonymia [gap: Greek word(s)] ) causae: Cicero pro libris Ciceronis [gap: Greek word(s)] ) quum Adiunctum ponitur pro Subiecto: gratulor honorem nouum: Ciceroniana ratio pro Cicerone, [gap: Greek word(s)] ) Signi pro re signata: numen pro Deo; primo quia omnia ad nutum suum purere debent Deo; deinde quia, quidquid est in Deo, est ipse Deus. [gap: Greek word(s)] ) Antecedentis pro Consequente: animaduertere pro intelligere. Synecdoche, quae ostendit totum per partem. Sic anima poni potest pro toto homine. Sed si dico: In diluuio VIII seruatae sunt animae, non proprie est Synecdoche; sed idem est, ac vitae VIII seruatae sunt. Ita quum voco aliquem carissimam animam, indico me amare non illius corpus tantum, vestes, rel., sed animam. Carissimum caput si appello aliquem, indico me illum amare ob sanum, quod in capite est, cerebrum; propter sapientiam. Ironia: vt bonus augur, cet. Quidam, qui de stilo praecipiunt, non erubescunt hoc ponere: Ex erroribus scriptorum, et licentia poetica, ortos esse tropos. Tropos putant esse vitia poetarum, quae sic excusentur. Non ita est: tropus, figura, semper debet habere aliquid veri et pulchri.

204 tum figuris, vel rem ostendentibus qua parte opus est:

Non enim quid pro quo ponitur in tropis; e qua formula ineptiae mille oriuntur: neque figurae tantum sunt ad versum explendum. [gap: Greek word(s)] rem ostendit cum vehementia. Qui interrogat: Quid praestantius est ratione? prouocat quasi ad illius conscientiam. Huc pertinet [gap: Greek word(s)] ) Exclamatio: Tantae molis erat, Romanam condere gentem! Virg. (* Aen. 1, 33) Quid non mortalin pectora cogis, Auri sacra famer! (* Aen. 3, 56) [gap: Greek word(s)] ) Occupatio quum proponitur obiectio, et ad eam respondetur: Forte non audiuisti? Quin ipse fateris, te audivisse. [gap: Greek word(s)] ) Corresctio: (* Auget tuus amicus furorem in dies: --- vt non modo sicarii sed iam etiam parricidae iudicemini: quid dico iudicemini? judicemur potius. Cic. Ep. 12, 3. I. N.) [gap: Greek word(s)] ) Communicatio. Ponamus me donasse


page 220, image: s220

alicui librum quendam meum, et illum vti eo contra me, vt ex eo arma quaerat, quibus roe petere mihique nocere possit. Huic dicerem ita: Quid si tu dedisses mihi cultrum, et ego vti illo vellem, vt te illo interficerem? Cic. pro Caecina (* 12) interrogat Clodium: Quaero, si te hodie domum tuam redeuntem coacti homines, et armati, non modo limine tectoque aedium tuarum, sed primo aditu vestibuloque prohibuerint, quid acturus sis? [gap: Greek word(s)] ) Concesio. Concedo, te III dies tacuisse: Sed III menses. III annos, hoc nimium est. [gap: Greek word(s)] ) Confessio. Coufiteor, me esse in aere tuo: sed tu debebas cauere, ne te odio prosequi togerer. [gap: Greek word(s)] s. sententia. Edere oportet, vt viuas; sed non viuere, vt edas. Sed quum non deceat hoc iuvenem, plenum esse sapientia velle, loqui tales sententias; quum non conueniant vbique, non omnibus conuentibus, [gap: Greek word(s)] saepe mutatur in [gap: Greek word(s)] : Cato ita se gerebat, vt ederet viuendi causa: Sed Clodius viuit vt edat. Assimulatio rem pingit tanto magis. Si dico de controuersia literaria, illud bellum, hoc nimis est et paene ridiculum: Sed, si per [gap: Greek word(s)] dicam: illud quasi, velut, tanquam, bellum, quod gessimus; emollitur ista nimia vehementia. Sic Metaphorae etiam, quae duriores videntur, molliuntur per [gap: Greek word(s)] . Si dicam: Corpus est follis, quo includitur anima; nimis nos offendit. Sed. si dicam: Cura corpus tuum, illum quafi folliculum animae tuae; placet. Huc pertinet Descriptio cum Amplificatione: [Totum caput aegrum est, totum cor languet: A pedis vestigio ad caput nihil est sanum]. Item Exemplum, Comparatio, Distributio, [gap: Greek word(s)] , quae, si plenior, fit [gap: Greek word(s)] cet.

205 vel verba ordinantibus:

Figurae ordinantes verba pulchre collocant. Vt circa epitheta: Incomparabilis sapientia; inusitata fortitudo; peculiaris humanitas: Aut si variem in ordine epithetorum, et nunc praeponam, nunc postponam: Incomparabilis fortitudo; sapientia peculiaris; inustata humanitas.


page 221, image: s221

Nam amant alterna Camoenae. Contra pronomina eiusdem commatis iungenda sunt. (* Cic. pro domo 35: Obiicitur mihi meus ille discessus: cui ego crmini respondere sine mea maxima laude non possum. Et sic ille perpetuo. N.) Huc refertur [gap: Greek word(s)] quae vertit sensum. Quinctil. (* 10, 7. 21) Qui stultis videri eruditi volunt: stulti eruditis videntur. Non oportet viuere, vt edas: sed edere, vt viuar.

206 adiicientibus:

Figurae repetentes: Quid pulchrius? quid doctius? quid sapientius? Sic oculos, sic ille manus, sic ora gerebat. Haec dicitur Anaphora. Eadem repetitio, si fiat in fine, dicitur Epiphora. Quae in Psalmis frequens est. Tale est illud Apostoli 2 Cor. 11, 22. (* Auctor ad Herenn. 4, 13: Poenos populus Romanus iustitia vicit, armis vicit, liberalitate vicit, rel. N.) Si vtraque figura concurrit, vocatur [gap: Greek word(s)] . Quis audiuit? T. Roscius Capito. Qius vidit? T. Rosc. Capito. Quis retulit? T. Rosc. Capito. Huc pertinet illud, quod Galli vocant une Kyrielle, [quando in fine Strophae syllaba, aut verbum, aut totus adeo versiculus repetitur, vt apud nos in hymnis quibusdam, Kyrieleis, Kyrieeleison, vnde nomen habet. Sed isti etiam. in carminibus lasciuis eiusmodi repetitiones ita appellant. ] [gap: Greek word(s)] iungit voces, quarum altera ab altera derivatur. Cic. de Amic. 1 Vt tum ad senem senex de senectute; sic hoc libro ad amicum amicissmus de amicitia scripsi. [gap: Greek word(s)] , quum eiusdem terminationis verba iunguntur: Excessit, euasit, erupit.

207 detrahentibus, prout opus esse videtur:

Figurae omittentes: [gap: Greek word(s)] , quum omirtitur copula, vt in illo: Excessit, cet. [gap: Greek word(s)] Quos ego. - Sed motos praestat componere fluctus. Virg. k (* Aen. 1, 135) Quos ego, scil. castigare veilem.



page 222, image: s222

208 Nummeris item et harmonia, quae verba et rem auribus et interno sensui insinuent, commendent, imprimant.

Numeros audimus in tympanis, vbi est alternatio pulsuum, qui sunt aut Dactyli, aut Anapaesti. Numeros docent fabri. Sic in tritura, in saltatione, in vietorum labore, vbi sapienter hoc introductum est, non modo, vt excitetur animus ad alacritatem; sed inprimis, vt excludatur pigritia. In remigatione introductum est idem. Habebant veteres eam in rem [gap: Greek word(s)] sua, cantiunculas, ad quarum modos mouebantur manus et remi. In Musicis est rhythmus et melodia. (* Quae quomodo differant, Gesnerus docet ad Quinct. 1, 10. 22. Nempe rhythmus et numerus, qui idem sunt, ad tempora productiora et contractiora, [gap: Greek word(s)] s. harmonia ad acutum in voce et graue referuntur. N.) Hoc transtulerunt homines ad orationem. Hinc ortus est rhythmus, et alternatio syllabarum longarum et breuium. Haec poeseos pars est essentialis. Quod hodie innumeros habemus Hexametros, quos nemo rei peritus scandere aut legere potest, inde est, quod isti homines, qui faciunt tales versiculos, ideam numeri non habent; non habent aurem musicam. Res eadem est, quae in demonstratione. Demonstratorum hodie plena sunt omnia. Et certissime scio, omnes eos, qui dant nobis demonstrationes suas, non posse demonstrare; nescire, quid sit demonstratio; quia sunt [gap: Greek word(s)] . Et qui non habent aurem musicam, non possunt iudicare de numero. Ergo mature aures numero sunt assuesaciendae. Non erubui ego cum paruis meis post cibum ludere, et tympanizare in mensa: Quadrupedante putrem sonitu quatit vngula campum, (* Aen. 8, 596) et huius generis alia. Sed multi sunt, qui non callent aure. Sunt, qui possint stare ad musicam, et non sentiant errorem etiam crassum, qui fit contra regulam, den Tact. Contra, qui regit chorum musicorum, ille sentit vel leuissimum errorem


page 223, image: s223

inter infinitam vim vocum et instrumentorum: ille clamat; illi aures dolent. Numeri pingunt. Quo maiores sunt poetae, eo sunt feliciores etiam hac in parte. Quid est sonantius illo Virgiliano, Quadrupedante? Et hoc (* Ennii p. 129.) Africa terribili fremit horrida terra tumultu (tremit - ruina)? Contra, quum describit Virgilius Cyclopum fabrilem laborem, quam ibi omnia lenta sunt et grauia? (Ge. 4, 174) illi initer sese magna vi brachia tollunt. Homerus, vt alias, ita etiam hic est maximus Naturalista, i. e. artifex naturalis, quem ipsa natura docuit, quid pulchrum, quid rectum sit. Quando lapsum ab alto describit; quando collisiones arborum, cet.: quam numerosus est! quod et accurate in notis et praefatione obseruauit maximus idem verborum philosophus, Clarkius, (* cui addantur Io. Iensii Obseruata in stilo Homeri, quae eiusdem Lucubrationibus Hesychianis accesserunt. N.) Latini iam sunt restrictiores. In oratione soluta etiam deprehenditur numerus apud summos oratores, Demosthenem et Ciceronem. Isocrates etiam est numerosissimus: sed ille nimium hac in re posuit studium; nimis accedit ad poesin. Caeterum in oratione soluta id sentire assuefactionis est, quum frustra disputetur cum illo, qui aurem non habeat, vt de musica, de poesi. Non sentiunt, quam absurdi sint hexametri aut sapphici plerorumque, qui non habent aurem subactam Latinis: nempe qui hoc non habent, nec possunt imitari metron Latinum. Numeros in oratoribus sentire difficilius est. Legendis Ciceronis orationibus huic rei assuefiemus. Caetera praecepta non iuuant. (* Interim videatur Cic. Orat. a c. 50 ad fin. N.) Nemo recte potest iudicare hac de re, nisi qui aures habeat musicae assuetas. Verba extrema huius §. ipsa sunt numerosa.

209 Denique actione et totius corporis quadam eloquentia, quae sine memoria nulla esse potest.

Scripta, etiam grauissima et vehementissima, qui recitat somniculose, aut ita legit, quasi colligat syllabas


page 224, image: s224

Ein' fe ste Burg ist vn ser Gott, ille nihil sentit. Sed recitentur cum affectu; ponatur accentus loco suo: et nihil erit fortius. Risus est concionator, qui leni voce, et quasi gemebundus incepit: Triumph, Triumph, Victoria! Tanta vis est in elocutione, vt sine ea non possit mouere oratio etiam optima. Hinc doleo vices saeculi nostri, quod inualescit consuetudo legendi conciones, quae debebant proficisci ex memoria, et promi ex intima mente. Optimae illae sunt, quae nascuntur eo tempore, quo habentur; quas dictat mens commota et concitata. Rem bene prouisam verba haud inuita sequentur. (* Horat. A. P. 311). Meditatio, longa et accurata, debet praecedere: Sed verba debet dictare animus inter loquendum. [gap: Greek word(s)] est, quae facit Actores [gap: Greek word(s)] , i. e. Scenicos, qui motus corporis accommodant verbis. Hinc [gap: Greek word(s)] apud nos in sacris sunt, qui agunt personam christainis hominis. Demosthenes interrogatus, quid esset maximum in oratione, ter respondit: [gap: Greek word(s)] , cet. (* Vid. quos laudat Voss. orat. instit. 6, 8. 1. N.) Voluit nempe indicare, si reliqua omnia sint praeclara in oratione; et, si non possit is, qui eam habeat, recte pronunciare: omnia esse frustra. Sed ad hoc opus est phantasia et memoria. Qua qui destituitur, potest is bonus doctor esse: sed plebem movere, multitudinem trahere, multis placere, non potest. Nam quomodo aget potenter, qui recitat de scripto? Ad reliquam actionem quod attinet, natura et quaedam exercitatio hic omnia faciunt. (* Vid. ad n. 383. N.)

210 His ipsis rebus etiam pulchra fit oratio, h. e. placebit,

Hoc enim mihi pulchrum est, quod mihi placer, vt dicetur deinde.

211 eamque ob causam attentius percipietur:

Pulchrum appetitur sua natura. Si pulchram audimus Symphoniam, vltro arrepimus sub fenestram, et


page 225, image: s225

volumus eam accurate auribus haurire, eaque nos delectare. Contra, qui disperdit carmen miserum, ab hoc auertimus aures, quantum possumus.

212 animum subibit blandius, penitiusque:

Totus homo mouendus est.

213 diutius retinebitur:

214 vim suam omnem exseret potentius.

Et prodesse volunt et delectare poetae: oratores etiam placere, vt possint docere, mouere, in partes suas perducere, hoc enim est persuadere, felicius. Hoc apparet exemplis eorum, qui hoc potuere: hos obseruarunt, et illorum actus in artem redegerunt rhetores et doctores poeseos.

215 Oratio est animus ipse, dum foras prodit, et velut contrectandum se praebet auribus oculisue.

(* Vide ad n. 79. N.) [Haec obseruatio pertinet ad plures partes philosophiae, moralem inprimis. [gap: Greek word(s)] Graecis est ratio; et quum illa verbis exprimitur, etiam seruat hoc nomen. Latini vero mutant hic verbum suum, et orationem dicunt, quod prius erat ratio. Hic [gap: Greek word(s)] est, praesertim cum hypocrisi vnitus, illud vinculum animorum per corpora. Qui loquitur, ille partem mentis suae prodire iubet, eamque inipertit auribus, et mentibus, aliorum; fitque oratio commercium et vinculum, quo animi inter se iunguntur. Obseructur hoc: si anima mea potest transire in aliorum mentes, et movere eas; si potest fieri talis transitus, quem negare plus quam Pyrrhonium est; non sane est simpliciter [gap: Greek word(s)] vt anima possit suum ipsius corpus mouere et regere. Potest transire mens mea in corpus et mentem alterius, et illum mouere: potest ille haurire meam mentem oculis: possum facere, vt cogitet ille, quae ego cogito; sciat, quae ego sciam.



page 226, image: s226

216 Placendi causa adhibita est, velut vestis, poesis;

Placere vult etiam orator, sed hic est finis qui vocatur intermedius: tendit enim vltra. Etiam prodesse (219) vult poeta, sed saepe subsistit in placendo. Deinde orator vult sibi credi, dissimulat studium placendi.

217 persuadendi causa, velut armatura, ars oratoria:

Hic non sufficit, si nos laudent auditores. vt pueri Iunonis auem, sed actionem exspectamus. Orator terrere etiam et cogere studet.

218 sic tamen, vti prodesse etiam velint, dum placent, poetae;

Si quidem boni viri sint

219 placendo aditum ad permouendum sibi parent oratores, ac, dum placent, moueant.

Vide ad 216.

220 Quin permutatis quodammodo partibus oratorum ars interdum nihil quam placere cupit;

Vt in toto genere declamatorio, et exercitatione iuuenili, vbi satis superque actum, si placemus.

221 mouere autem animos studet poeta.

Vt animus noster foras prodiens placeat tanto magis, adhibita est poesis. Ornati et ornatae magis placent. Verba autem oratoris habent vim irruendi, pungendi, vulnerandi animum. Si poetae sint boni viri, student placere, vt possint prodesse. Hoc primum esse debet in bono viro, vt velit prodesse, non vt placeat: Sed, vt possit prodesse tanto magis, studendum est, vt placeat. Vitae monstrata via est, et gratia regum Pieriis


page 227, image: s227

tentata modis,
Horat. (* A. P. 404). Vt igitur prodesse possint placendo, fingunt fabulas, quibus verum vestiant et ornent: adhibent pulchra verba et figuras. Homines facilius se persuadendos praebent illi, quem amant. Hinc olim non magis, quam nunc, principes, et tota regua, gubernata sunt, et gubernantur, a muliercula aliqua; quia feminae possunt blanditiis efficere, quod non efficitur rationibus. Sunt certa genera orationum, certe partes earum, quibus nihil quaerat orator, quam placere: v. c. declamationes, et in exordiis, in captatione beneuolentiae. Sed oratoris sacri non est studere, vt placeat, vt sibi plaudatur; sed vt commoueat: efficere, vt homines exeant de coneione non laeti, non hilares, non plaudentes, non dicentes: er hat eins schone Predigt gethan; sed tristes, cogitabundi, immersi meditationibus piis. Inprimis hoc habet poesis sacra Dauidis Prophetarumque, vt moueat amorem Dei, horrorem poenarum, studium emendandae vitae. sed amatoria carmina mouent amorem alium.

DE POESI SPECIATIM

222 Poesis antiquior Oratoria arte, vt voluptas ambitione.

Neque enim negari potest, maxime delectationis causa adhibitam poesin. Voluptas prius occupat mentes et corpora nostra, quam cogitatio de praerogatiua, et ambitio. Puer delectatur cibis, otio, somno: sed ambitio illi ignota est. Antiquissimorum hymnorum sacrorum etiam ratio fuit cum voluptate coniuncta. Quippe saltatio et vtriusque sexus coetus sunt adhibiti. Saltabant, choreas ducebant, comprehendebant se inuicem manibus, et in circum mouebant pedes; quod videmus ex S. S., vbi fidem faciunt v. c. Midianitides puellae et exempla alia. Hebraeorum tamen poesis. sacra est autiquissima: quae et ipsa originem suam


page 228, image: s228

debet voluptati, sed honestae illi, quae ex contemplatione rerum diuinarum oritur, atque animum alacriter mouet delectatque. Adhibebant quidem carmina etiam ad accendendum Martem; quod fecerunt Alcaews et Tyrtaeus, cuius posterioris carmen vid. in Lycurgi oratione. Sed nempe est etiam in hoc voluptas, vt moueatur sanguis, et homines libenter ineant praelia. Cui rei antiqua musica, vtpote vehementius animos mouens, erat aptissima, quam hodie perturbat der Generalbass, der Cammerton. De honore poetarum in Germania sub renatas literas v. 10. Glob Boehmii disp. de fauore Maxim. I. in poesin. Lips. 1756.

223 Quantum ad to\ ai)sqhtiko\n liberior est, et phantasiis indulget.

Ipsa enim illa liberior euagatio propter [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] voluptatem adfert. Excursiones possunt esse longiores. Oratori nemo permittit totas paginas implere descriptione scuti, equi, rel. Ne in historia quidem hoc ferretur. Sed si poeta in eam rem euagaretur nunc, describeret ordinem periscelidis, quo Dux Ferdinandus honoratus est; si describeret gladium, quem a Rege accepit, copiose etiam, et multis verbis, placeret. Virgilius, Statius, Lucanus, Valerius Flaccus, et qui hodie sequuntur eos, descripserunt totos clypeos, cet., quia placent haec hominibus, et feriunt mentes. Porro poetae, dum describunt et quasi pingunt naturam, phantasiis debent indulgere: quemadmodum sine his pictor non potest pingere. Vulneratum v. c. non potest pingere, nisi ostendat vulnus.

224 Fugienda tamen nimia licentia, nec iungenda, quae plane consistere non possunt.

Illud ipsum nimium non potest definiri, et habet aestimationem difficilem. Potest aliquid nimium esse hoc loco, et idem alio mediocre vel parum. Huc pertinet illa doctrina tota de decoro. Verbo, oportet sapere. Faciunt hoc homines in minutis etiam rebus. Mulierculae


page 229, image: s229

circa ornatum suum certas habent regulas: vt hic color non possit consistere cum alio; si haec pars vestitus sit ex hac materia, alia pars non possit ex eadem. esse. Sic in aulis constitutae sunt peculiares leges ornamentorum. Si fibulae, quibus calcei firmantur, sint argenteae, debet gladius, globuli in vestibus, fibula collarii, fimbria pilei, argentea esse. Si fibulae calceorum sint ex auro aut tombaco, debent etiam reliqua cum his consentire. Debet esse quam Galli vocant Garniture. Si dissentiat vestitus, non placet. Sic etiam in poesi. Distinguendum quis, quid, vbi, etc. Vid. Horat. A. P. pr.

225 Ornamenta quaesiuerunt poetae, quibus placerent, plura, ex consensu quodam dissimilium.

Potest poesis hac parte comparari puellae, cui indulgetur plus quam matronae. Consensus dissimilium, si non est ipsa essentia perfecti, certe inter adiuncta et characteres est. In vestitu dissimiles sunt manicae a collario: sed manicae debent cum eo conuenire. Diuersa est materia manicularum et linteorum, quae circumponuntur genibus, der Manchetten, und der Stiefelmanchetten. Si ambo essent eiusdem materiae, foret ridiculum. Sed debent conuenire in hoc, vt ambo alba sint. Debet ceteroquin consensus et proportio esse. Consensus debet esse, et tamen res dissimiles. Consensus dissimilium est foecunda notio. In domo ianua et fenestra dissimiles sunt: et tamen debent conuenire. Sic in naturali pulchritudine. Oculi debent similes esse in homine. Si puella oculos habest caeruleum alterum, alterum nigrum; paruum hunc, magnum illum: non esset pulchra. Et tamen debent etiam similes oculi convenire cum reliquis partibus oris. Oculis dissimilis est nasus: sed debet conuenire cum illis: debet esse inter medios positus. Diuersum est os ab naso: sed debet cum eo conuenire; debet infra illum esse. Si esset de torsum ad aurem vsque: aut si sit distortum, et habeat figuram Circumflexus Graeci: non esset pulchrum. Ab


page 230, image: s230

illis rebus debemus petere notionem generalem internam pulchri.

226 Numerarunt syllabas, eaque re aequarunt versus et strophas.

Hinc genera carminum, vbi singuli versus, tum duo, tres, quatuor, conueniunt; plurimi in Pindarica ode, cuius peculiaris est ratio. Diuersa est Strophe et Antistrophe; sunt duo membra; et conueniunt tamen. Primus versus Strophes praescribit legem versui primo Antistropher: et sic in reliquis omnibus. Ab vtraque diuersus est Epodos: at Epodi inter se debent conuenire. Sed hoc carmen et metrum repetitur. Etiam hic est similitudo et aequalitas rerum, quae sunt dissimiles.

227 Fecerunt similiter cadentes.

Cadere hic sumitur de exitu verborum. Syllabao vero similiter cadentes hodie non recte vocantur Rhythmi. Rhythmus est numerus, [alternatio syllabarum longarum et breuium.] Miror interdum, vnde ortus sit hic error. Videtur originem suam habere a qualicunque conuenientia vtriusque verbi Germanici Reim, Italice la Rime, et Graeci [gap: Greek word(s)] . Die Reime debebant dici Rimi, quemadmodum eos etiam Itali vocant, vt dictum est. Diuersa vero sunt [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . Alterum fine altero potest' esse. Illud exsistit, quando iunguntur plures similes casus: si iungantur Accusatiui variarum licet terminationum: aut casus quilibet alii; sed iidem semper; qui vero possunt esse diversorum et numerorum et sonorum: Cava Deum soboles, magnum patris incrementum: aut in verbis; si iungantur eaedem personae eorundem temporum: Abiit, excessit, euasit, erupit. Sed [gap: Greek word(s)] habent similes sonos, licet non sint iidem casus: Hac sunt in fossa Bedae venerabilis ossa: Petrus coepit plorare, atque etiam orare.



page 231, image: s231

228 Hoc praesertim barbaris placuit:

Per orientem et occidentem et septentxionem.

229 sed non ideo, quibus placet, barbari.

Barbari sunt a Graecis et Romanis diuersi. Ita per totum Orientem et Septentrionem placuit, et placet, [gap: Greek word(s)] . Sed non ideo sunt barbari, quibus hoc placet. Iniquior fuit superioris saeculi vir doctus Isaacus Vossius, qui in libro suo alias erudito, de poematum cantu, et viribus Rhythmi valde reprehendit recentiorum [gap: Greek word(s)] . Hoc arripiunt illi, quorum hoc interest ob alias causas: qui non possunt versus facere, quorum finis similiter cadat. Vt Verres arripuit philosophiam, quum audiret esse philosophos, qui habeant pro summo bono voluptatem. Facilius est, facere versus liberos, quam vinctos, et bonos. Et hoc placet illis; hoc quaerunt: imitari volunt illum, qui apud Horat. (*Sat. 1, 4, 10) in hora saepe ducentos, Vt magnum, versus dictabat stans pede in vno. Vtrumque habet suam sibi pulchritudinem et vsum suum: vtrumque potest coniungi certe apud nostros. Potest obseruari [gap: Greek word(s)] , et accentus; et tamen facere debemus bonos versus. Quum adhuc Lipsiae esset Collegii Anthologici pars Ill. Gebauerus noster, pro Rhythmis f. [gap: Greek word(s)] egit: quae commentatio habetur nunc in eiusdem Anthologicarum Dissertationum libro (* Lips. 1733. 8) Vbi ostendit, etiam in media barbarie semper fuisse, qui amarint [gap: Greek word(s)] (* Quin et hoc bene obseruat: Graecos et Romanos exiguam esse antiquitatis portionem; et inter hos etiam antiquissimos, poetas Saturnios, fuisse [gap: Greek word(s)] studiosos. N.) Et hodie plane conseruant suum principatum: nec temnunt ea, nisi qui ad illa imitanda non sunt apti. Faciunt quod vulpes in vua: Est acerba.



page 232, image: s232

230 Modum syllabarum addidere populi cultiores, et cognatum illi accentum.

Modus est quantitas syllabarum: Accentus vero earundem aut intensio aut remissio (forte, piano). Recordemur primordia saltandi ad accentum. Quum doceremur saltare illo modo, qui Gallis vocatur un Menuet, saltationum artifex vltimum sonum vehementius expressit, vt audiretur fortius; alii contra soni erant leniores. Accentus non producit aut corripit syllabam: sed intendit, aut remittit. Nos vero non habemus in nostris linguis alium modum designandi longitudinem et breuitatem syllabarum, quam accentum. Syllabam lich in Herrlichkeit breuem esse, scimus ex accentu, quia dicimus Herrlichkeit, cum accentu in antepenultima.

231 Quae duo apud Graecos et Latinos distinguenda sunt solicite.

Paene eiecti essent accentus e Graeca lingua, per homines eruditos quidem, sed huius rei non satis consultos: qui contemnendos putabant, vt qui repugnarent scansioni. Sed longe errant. Dominus accentum habet in antepenultima, et tamen syllaba do est breuis. vid. 10. Mich. Kernii disputatio, de accentu Graeeorum, Goett. 1755, cui a me omnis suppeditata est materia. Quam ad MS. auctoris recensitam auctamque huic ipsi volumini subtexuimus. N.)

232 Hinc ortus est rhythmus s. numerus, et diversa carminum genera.

Cf. 208. Rhythmum docent motus, opificum, militum, nautarum, rel. Valet ad exprimendum quicquid naturaliter in motu inest, aut cum motu coniunctum. Haec saltatio veterum: hinc altera pars musicae, et vires musicae pendent: Tactus, quem vocant, anima omnis cantus etc.



page 233, image: s233

233 Quantitas omnium Syllabarum apud Graecos et Romanos etiam in soluta oratione legenda obseruabatur.

Haec virtus anagnostarum. Hinc audimus toties apud antiquos laudari Anagnostas. Hinc laudantur non pueri modo, sed viri, a pronunciandi suauitate: haec docebantur a Musico etiam inprimis. Nempe difficilis erat ratio legendi. Si quis recitaret illam Curtii sententiam pulcherrimam (* 7. II. 10) Nihil tam alte constituit natura, quo virtus non possit eniti: audiebatur ni esse breue; natura habere primam longam; in constituit non penultimam modo, sed antepenultimam quoque, breues pronunciari. Nos contra, vt nunc est pronunciatio, non intelligimus auribus, nisi quantitatem penultimae syllabae in polysyllabis verbis. Hoc plane docuit constituitque Lipsius in libro de recta pronunciatione L. L. Hoc docent Quinctilianus (* v. c. 7, 9. 13 cet.) et Gellius (* Conf. 7, 7 cet.). Hinc non mirum est, nobis oriri difficultatem in poesi Latina. Romani contra statim discebant hoc in scholis. Apud Graecos res etiam multo erat facilior: [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , semper est longum: [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , semper sunt breuia.

234 Itaque os puerorum formabant poetae.

Dicebantur poetae os formare, nempe in scholis, vbi primi erant, qui legerentur. Suauiter de se Horatius Ep. 1, 20. 17 Hoc quoque te manet, vt pueros elementa docentem Occupet extremis in vicis balba senectus. Quum consenueris, auctoritate, eris balbus, balbutientium puerorum linguis formandis adhibebere. Discere debebant versiculos, et simul imbibebant quantitatem syllabarum. Itaque semper haerebant verba, cum quantitate, memoriae. Si occurreret vox primus et puer legeret per i breue, monebatur: non i est; sed ei longum: debes dicere preimus: oris ab ora, ae, non per i; sed oreis, (* vt etiam scribebant v. c. soluei senatuei, libreis, sueis,


page 234, image: s234

hei, cet. vid. Pontederae Addenda ad Cat. p. 1282. N.) Hinc est, quod Angli hodie Primacy pronunciant preimsi, quod sine dubio acceperunt a dominis olim suis, Romanis. Trahebant itaque Romanorum pueri colorem et sentiendi et dicendi a poetis, vna cum fabulis ipsis.

235 Hinc auctoritas.

Simul enim haerent illorum verba, quae siunt regula pronunciandi. Sed philosophi verborum magnam partem auctoritatum redegerunt in pronunciata generalia, hoc est, regulas. Itaque auctoritas omnes quidem quantitates syllabarum docet; sed vbi regulae desunt, ibi sola commemoratur.

236 Nec facile adhibuerunt o (moiot e/leuta, nisi pereunte paulatim quantitatis obseruatione.

Inciderunt veteres poetae in [gap: Greek word(s)] . Observat quaedam Gellius 18, 8: et notus est ille Ciceronis versiculus, ob quem tantopere risus est ab Antonio et aliis, quem etiam repetiuit Iuuenalis 10, 122 O fortunatam, natam me consule, Romam! Addit deinde Iuuenalis: Antoni gladios potuit contemnere, si sic omnia dixisset. Sed ordinarie tamen vitare haec talia studebant. Verum paulatim adhibebantur quantitatis obseruandae causa. Nempe quum Barbari per bella inundassent occupassentque Italiam, non discebant amplius, tanta cura, et diligentia, a pueris inde, Latinam linguam. Inde orta est illa lingua Rusticorum, quae hodie in Italia regnat. Mature hoc coepit. Iam in primis Patribus Ecclesiae tale quid obseruari solet. Arnobii stilus, et lingua, valde differt, sibique vehementer est dissimilis. Eius Homiliae in Psalmos, de quibus certissime scimus, esse eum auctorem, stilo impuro, et paene inepto, scriptae sunt. Contra in libris contra Gentes, vbi illi res erat cum doctis hominibus, qui adhuc dabant operam patriae linguae colendae, puritatem, et elegantiam verborum, deprehendas vbique. Sic Augustinus in reliquis suis libris sectatus


page 235, image: s235

passim [gap: Greek word(s)] , quod est verum Augustini criterium. Sed hunc modum dicendi sequitur modo, quum loquitur pie: verum vbi docte loquitur, in libris de Ciuitate Dei, etiam stilus est Latinus; et ibi priscam imitatur Romam. Vno verbo, sectari [gap: Greek word(s)] est barbariei. Inde orti sunt versus, qui ab auctore suo nomen acceperunt, Leonini, (*conf. Heumanni conspectus 5, 15 p. 265. N.) Cuius generis sunt isti: O Monachi, vestri stomachi sunt amphora Bacchi. Vos estis, Deus est testis, teterrima pestis. De his videatur Eberhardus Bethuniensis, qui anno 1212 scripsit. Hic in parte III Labyrinthi, quae est de versificatione v. 113 (* in Leyseri hist. Poetarum medii aeui p. 832 et) apud Fabricium in Biblioth. Latina mediae et infimae aetatis, sub artic. Leo, T. II. p. 775. sq. ita dicit: Sunt inuentoris de nomine dicta Leonis Carmina, quae tali sunt modulanda modo: Deinde affert specimina variorum generum horum versuum, quae videantur apud ipsum Fabricium l. l. (*Qui de reliquo bene obseruat: huiuscemodi versus non debere originem suam XII demum Saeculo, vbi vixisse dicitur hic Leo: sed iam pluribus ante saeculis; nec X tantum et XI, vt notatur in Actis Sanctorum T. I Iunii p. 23, sed a IX iam atque VIII obtinuisse magna cum varietate. Noster itaque Leo versus Leoninos non tam inuenisse videtur, quam frequentasse, et variasse non sine laude. Sed vid. ipse Fabricius, et qui laudantur ab eo SS. N.) Quibus hoc quaerebant, vt linguam Latinam assuefacerent suae linguae. Defendere quidem illam aetatem, et ostendere conatus est, barbariem non tantam fuisse, ac vulgo putetur, Polycarpus Lyserus, f. Leyserus, Helmstadiensium Prof., in dissertatione de ficta aeui medii barbarie, inprimis circa poesin Latinam, Helmst. 1719 4. et in Historia poetarum et poematum medii aeui, Halae Magdeb. 1721 8. Vbi probare voluit, etiam in media barbarie fuisse Historicos et Poetas, veteris etiam elegantiae studiosos et consultos, qui cum optimis quibusque comparari mereantur. Et hoc quidem luculenter perfecit, vt nullo saeculo plane


page 236, image: s236

defecisse intelligamus ingenia praestantia, et homines doctos, qui veterem elegantiam iunxerint cum barbarie suae linguae. Hoc illi debet concedi: sed tamen nimis ille longe progreditur, et terminos excedit. Pauci tamen semper fuere, et rato tantum hinc inde aliquis emersit, qui detergeret barbariem elegantia artium bonarum. (* Vid. I. F. Pynethronis i. e. Io. Frid. Bertram de vera medii aeui barbarie aduersus Pol. Lyserum T. XI. Misc. Lips. et in Eiusdem Meletem. N.) Est etiam Eliae Maioris de versibus Leoninis commentatio inserta illis Anthologicis Dissertationibus Ill. Gebaueri, et Renati Moreau libellus eiusdem argumenti in iisdem recusus. (* His omnino iungatur Rhythmologia Leonina locupletior in Ier. Iac. Oberlini Miscellis Litterariis Argent. 1770. 4. p. 35. sqq. N.)

237 Comparatio Latinobarbarorum, cum Barbarograecis, quorum politici versus poesin, et quantitatis praesertim cognitionem corruperunt.

Qui comparare potest, deprehendit eandem rationem: Neglecta est cum orthographia quantitas vera verborum syllabarumque, et relata omnia ad accentum, qui assumtus est ad rhythmum constituendum; vt non aliud discrimen intelligerent, quam quod dant accentus: plane vt Graeci recentiores, et auctores versuum Politicorum, (* de quibus supra ad §. 155) quales scripsit Tzetzes. Neglexerunt veram quantitatem internam, et numerarunt modo syllabas. (* Politicos vocari, quod ex consuetudine hominum in operibus eruditae, oratoriae linguae vsurparentur, alias addebat. Postea vero Graeci quoque metra homoeoteleuta vsurpare coeperunt. Vid. C. Gesneri Mithrid. fol. 47. N.)

238 Hodiernae de his rebus in patria poesi nostra adhibendis disputationes.

Diu est, ex quo accommodare coeperint patriae poesi carminum Latinorum schemata. (* De his agit Gottsched.


page 237, image: s237

Dichtk. c. 12. §. 18. et Sprachk. c. 6. De Hexametri antiquitate Germanici commentationem Io. Frid. Heynatzii exhibet Gothaisch. Magazin Vol. I. 1776. p. 168, cui iungatur deutsches Museum 1778. p. 543. N.) Vir stupendae paene eruditionis, et Polyhistor suae certe aetatis maximus, Conr. Gesnerus, in libro, quem vocat Mithridates, vbi de differentiis linguarum agit, tum veterum, tum earum, quae hodie apud nationes diuersas in toto terrarum orbe in vsu sunt, dedit ita orationem Dominicam, et alia quaedam, (* fol. 36. b. ed. 1555. 8. Hunc itaque auctorem perhibuerunt huius rei. Sed si prima editio Rebelaisiani libri, quem ipse Gargantua, et Pantagruel vocauit, a Fischarto Germanice 1552 cum titulo Geschichtklitterung vulgati, posterioribus conuenit; res multo prius debet esse tentata. Ibi enim c. 2. se imitatorem aliorum profitetur. Neque modo hexametros fundit; verum subiungit quoque pentametros:

Dapffere meine Teutschen, Adelich von Gemut und Geblute,

Nur ewerer herrlichkeit Ist dieses hie zu bereit.

Verum, id quod est obseruabile, ipse haec omnia non nisi risus captandi causa fecit, linguae nostrae genium refragari monens verissime. Ipse se hoc munit tanquam ancili: Si non bene sonant, attamen curriliter tonant. Sed legatur totum caput, fol. 38. b. ed. 1594. 8. Licet vero in hoc conueniant Gesnerus et Fischartus, quod morem consectentur Latinum; magna tamen inter versus vtriusque est differentia. Nam quum ille satis habeat suos pedibus dimetiri Latinis, et vltra nihil curet; hic insuper id studiose agit, vt in suis extremorum fines verborum similiter desinant, et quidem dupliciter. Primo bini Hexametri sic finiunt, vt sibi respondeant. Deinde vero singuli Pentametri in medio et fine sonum reddunt similem. Vt res pateat, iubeamus ipsum pergere. Sic itaque porro canit:



page 238, image: s238

Mein Zuversicht iderzeit ist, hilfft mir Goettliche gute,

Zu preisen in ewigkeit, Ewere grossmutigkeit.

Ihr seyt von Redlichkeit, von grosser streitbarer hande

Beruhmbt durch alle Land, Immerdar ohn widerstand:

So wer es Euch allesampt furwar ein machtige schande

Wird nicht das Vatterland In Kunstlichkeit auch bekandt?

Et sic porro. Nobis enim non licet hic morari diutius. Post elegiacum hoc alloquium meri sequuntur hexametri, quorum extremae syllabae itidem sibi consonant. At si quis haec curat, hunc magnopere rogatum velim, vt editionem, quae aunum MDLV antecedat, conferens videat, an eadem ibi legantur. Heros ille togatus Vitus Ludov. de Seckendorf Lucanum poetam vertit in versus Germanicos, adhibito versu Latinorum Hexametro. (* Hic error ex Fabricii Bibl. Lat. p. 384 ortum ducere videtur; vbi versio facta esse dicitur, seruato Hexametri versus numero. At versus ipsi non Hexametri sunt; verum Alexandrini qui vocantur, s. Iambici senarii, sed [gap: Greek word(s)] destituti. N.) Versiculi sunt pulchri et boni: verum magna fama, quam incomparabilis vir collegit sibi reip. administratione, obscurauit eam famam, quae ex his exercitationibus vmbraticis et scholasticis alias nasci solet. Sub fine superioris saeculi Car. Gustauus Heraeus Suecus, qui mutara religione in aula Viennensi floruit ob magnam suam eruditionem, tali modo optimos fecit versiculos [more quidem Latinorum, sed in sine similiter cadentes. ] (* Cuius carmina Germanica cum eius Inscriptionibus et Symbolis varii argumenti Norimb. 1728. 8. prodierunt. N.) Sed Klopstockius dedit nobis versus Hexametros, quos nemo legere potest. Qua occasione magno motu animorum disputatum est. Carmen ipsum sublime est; diuinum etiam quibusdam in locis; et indicat ingenium natum ad poesin. Poterat ille, si nactus esset amicos gloriae eius cupientes, qui redegerint illum in viam, qui monuerint eum de quibusdam rebus, poeta


page 239, image: s239

fieri omnium maximus totius orbis: certe talis, cui nemo esset praeferendus. Et quis scit, si etiamnum moneretur, annon adhuc fieri talis possit? Sed haec abesse merito ab illius diuino alioquin carmine debebant: Phantasiae nimiae et monstrosae: dicta quaedam tumide, saepe etiam non satis caute: inprimis etiam sictiones et fabulae, quas aspersit sanctissimae nostrae religioni. Est haec res sacra, quae tacite, pie, et reuerenter cogitari potius a nobis debet, quam contaminari fabulis et phantasiis. Tum denique meliores debuisset facere versiculos, qui scandi possent. Haec si abessent vitia, carmen esset incomparabile. Sed is modo ingenii humani plus sibi indulsit, quam religio et poesis patiuntur. Non satis musicus est; non habet musicam aurem, quae numeris sit assueta. Homines aequi etiam semper hoc, er alia, quae dixi, reprehenderunt in illo. Sed vt sit, homines aequi sunt iidem modesti: nolunt reprehendere. Sed Meierus contra ita laudauit poetam, vt eum plane corrumperet. Hallerus fassus est in societate ampla doctissimorum hominum: Eum ruere praecipitem; sed non posse illi hoc dici: alteram partem esse nimis magnam, esse legionem. Nempe expertus erat iam in se, quam sint vehementes aduersarii. Quum enim carminibus suis aspersisset multas allusiones doctas, et ea, quae suppeditaret ei recondita eruditio; quum multa petiisset ex abstrusa physicae et rerum naturalium cognitione: multis hominibus videbatur obscurus; his nempe, qui non satis erant docti, et volebant tamen pro doctis haberi. Quum porro multa ex Belgio, et Anglia inprimis, transtulisset in sua carmina, vbi tamen et ipse forte interdum plus, quam aequum erat, indulsit ingenio: duae partes sunt exortae: alii eum irriserunt reprehenderuntque: alii in illum laudandum irruerunt; et, vt ostenderent, se illum serio laudare, imitabantur illius vitia. Ita factum in Klopstockio. Quanto magis quidam reprehendebant, tanto magis laudabant alii. Poterat is, vt dixi, maximus esse poeta, si quis hoc ei persuaderet: [gap: Greek word(s)] ) Religionem


page 240, image: s240

non debere contaminari phantasiis, fabulis, fictionibus: [gap: Greek word(s)] ) Non esse cuicunque licitum, fingere sibi nouum dicendi genus. Quid enim fieret, si hoc sumeret sibi vnusquisque? Nullius foret durabilis gloria: et post X annos legi non amplius posset, ob mutatam linguam et normam dicendi, ille, qui paulo ante floruerat maxime. Si vnusquisque velit introducere nouum genus poeseos; et si subinde mutetur gustus poeseos: necessario illi, qui ante vixerunt, debent venire in obliuionem: [gap: Greek word(s)] ) Eos versus, quos pro Hexametris voluerit nobis obtrudere, non esse Hexametros: [gap: Greek word(s)] ) Si repressisset Meierus suam Aestheticam, et damnasset eam aeternis tenebris. Nunc coeperunt mutare notionem nominis Aestheticae, et Aestheticum vocant, quod stultum est. Prodiit ante vnum alterumque annum (* 1754. 8.) die ganze Aesthetik in einer Nuss, in qua collata sunt omnia, quae pauperis ingenii et vacui capitis homo, in Hallero, aliisque poetis Helvetiis, vitiose dicta putauit. Sed prodidit auctor huius libri, quisquis ille sit, suum stuporem. Sunt quaedam Bodmeri, et quidam soloecismi linguae Germanicae, quos defendere non ausim: sed totus liber stultus est. Quid censendum sit de hoc libro, potest inde iudicari, quoniam super eo fere lis exorta est. Inquisiuerunt in auctorem, et Gottschedio, qui magna in suspicione fuit, inuidiam contraxit: sed negauit ille, quantum potuit: (* v. Goett. gel. Anz. 1754. p. 1291. N.) necdum potest demonstrari auctor. De libro autem, cuius se nemo vult patrem fateri, non est praeclare sentiendum. Defugit ille quidem auctoritatem: sed publice illi dixit Nicolai in litteris vulgo Litteratur-Briefe dictis, n, 10. p. 106: Er hab es befoerdert vnd vollkommen gebilliget. Paullo minus furiosum opus, sed furiosum tamen, est Bodmerias 1755. 8, in quo etiam Zinzendorfius ad illum gregem adiungitur. Gottschedius subinde Horatius Germanorum appellatur: der Leipziger Horatz. v. Neolog. Woerterb. 1 Anhang p. 24. Idem auctor est Bodmeriadis et huius libelli, v. p. 29. ib. Sed rabiosus est Sennenzwickel, personatus


page 241, image: s241

auctor libri infamis, die ernstliche Kurzweil. Nimirum Hallerus iuuenis quum carmina faceret ad Latinum modum, v. c. Sapphicum, leges illius generis non accurate seruauit, versus faciens vna syllaba breuiores., Quod occasionem dedit certamini de carminibus imitandis Latinis. Hic vero auctor eum male perstringens, ad deridendos illius Sapphicos versus, ipse p. 115 iustos quidem proponit, sed ioculares, siue potius scurriles:

Freund deine Ode durch all Zeilen hinket,

Ist ia kein Wunder, wenn die Lobred stinket rel.

Interim hoc boni habuit omnis haec litigatio, vt sciamus nune, et conueniant aequi sapientesque viri in eo: Si quis sumat a Klopstockio ea, quae bona sunt, et imitetur Halleri veram poesin, illum fore maximum poetam. Vt nempe semper contentiones literariae indicant infirmitatem aliquam nostram; sed semper aliquid boni efficiunt; poliunt se inuicem homines, et emendant; ita, si quis nunc medium quoddam sequeretur inter Hallerum et Klopstockium, haberemus hunc poetam praestantissimum. Et habuimus hic in Societate nostra Germanica Ebelium (* Cellensem, N.), qui iungeret elegantiam Latinam cum Germanorum [gap: Greek word(s)] et versus faceret Germanicos, adhibito metro Latino, pulcherrimos et suauissimos.

239 Hexametros et Lyricos, Sapphicos praesertim, versus faciamus iustos, ad normam carminum Graecorum Latinorumque exactos:

Hoc fieri posse docent exempla: vnum nomino Ebelium. (* Sapphicos iam Io. Harmannus fecit anno 1647 mortuus, cuius est celebre canticum: Herzliebster Iesu, was hast du verbrochen cet., cuius modulos aemulantur aliquot Gellertiana. N.) Hallerus iuuenis fecit versus Sapphicos, sed qui claudicarent, et haberent syllaba minus, quam habent ordinarii Sapphici. Hoc poterat illi condonari. Sed deinde inuecti sunt Sapphici, quos ipsa Sappho non agnosceret. Vt per multos annos non


page 242, image: s242

legi carmen Germanicum, vbi non essent Wahrheit und Klarheit: licet in toto carmine de cetero essent tenebrae spississimae. Sed schemata versuum non debent migrari temere.

240 quantitatem, pedes, metrum, aestimemus accentu.

Accentus dat regulam syllabarum et quantitatum. Sicut Professor, Prorector, Erblasser (* pallescens), Erblasser (* haereditatem relinquens), aufmerksam, vt [gap: Greek word(s)] unempfindlich, überdrüssig, überflüssig. Sed unüberwindlichster, unaussprechliche Freude: gebet, Gebet cet. Deinde debet obseruari Latinum metrum.

241 Homoeoteleutwn studium mater sit cogitationum et visorum, improuisa quadam nouitate, et non semper petita ex proximo placentium:

Vt metrum Latinos versus facturo non debet imponere necessitatem stulte aliquid dicendi, sed cogit illum aliquid pulchrum dicere, vt Martialem 9, 11 et 12. Sen. Epist. 108. p. 532. Cleanthes dicebat: Quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit, cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patentiore nouissime exitu effundit: sic sensus nostros clariores carminis vera necessitas efficit: Sic [gap: Greek word(s)] . Qui vituperant [gap: Greek word(s)] , indicant illi suam impotentiam, et faciunt hoc paupertate et ariditate ingenii. Facilius est, numerare modo syllabas, quam inuenire similiter cadentes. Sunt compedes; sed sapienter iniecti poetis. Nemo cogit nos, vt totodie faciamus versus: sed, si quis vult poeta esse, in debet dare specimen ingenii, quod possit placere; debet seruare metrum Latinum et [gap: Greek word(s)] Germanorum. Non ad hoc adhibenda est poesis, vt ruamus, et aspergamus aliquid chartae, vt dicere solet aliquis vir doctus: Sed haec vinctura debet nos excitare, vt excutiamus animum: vt, si non procedat haec formula, hoc verbum, quaeramus aliud. Ita non erit tortura, sed praesidium


page 243, image: s243

inueniendarum pulchrarum cogitationum. Non faciamus, quod Io. Saxius: Es sind auf Gottes Zugelachsen Mir Horner auf meinem Kopf gewathsen, Praeclare dixit Aristoteles in libro, quo praecipit de hac Arte, placere poesin [gap: Greek word(s)] si habeat aliquid invsitati. Et facit cogitatio et solicitudo de [gap: Greek word(s)] vt aliquid noui inueniamus.

242 non autem ingeniorum tortura:

Vid. Boilaei Sat. 2, 6. Enseigne moi, Moliere, ou tu trouves la rime? vbi illam torturam eleganter describit. Molierius bene hoc artificio valuit. Sed ingenio et natura opus est: alias haec necessitas versus parit pessimos. De Latina illa tortura elegans disputatio extat Ill. Gebaueri nostri, vltima Anthologicarum.

243 et corruptrix verborum.

Non ausim quidem simpliciter hic absoluere Graecos antiquos poetas, eos non vim intulisse verbis. Videtur omnimo Homerus hoc interdum fecisse. Sed is propter diuinitatem ingenii consecutus est, vt fieret norma. Antiquissimi illi felices sunt, quod tanquam primi formatores linguae et velut legislatores auctoritatem consecuti sunt. Factum hic, quod in moribus: Ille crucem sceleris poenam tulit, ille coronam. Sed nunc, quod Theologi dicunt alio sensu, Clausux est Canon. Ex quo Homerus est regula, vt alii se ad illum constituant, non est a norma recedendum. Si omnes nouam viam excogitent, quid fiet? Non poterimus inuentis iam amplius vti. Et quae ante hoc tempus, quo exortus est nouus scriptor, dicta aut scripta fuerint, erunt prorsus inutilia. Sunt multa genera picturae: hoc saeculo hoc placet, alio aliud. Solum illud semper placet, quod naturam sequitur. Semper redibunt, qui hoc probent, etiamsi aliquamdiu aliud regnet. Apud Latinos Virgilius ausus est et ipse quaedam: sed reliqui eum sequuntur. Post constitutam quasi regulam linguae circa Syncopen Genitiuorum,


page 244, image: s244

praeterita verborum, nihil sibi amplius licere voluere poetae. Sumta est aetas aurea: vt apud Graecos Homerus. Ab Opitii tempore magis, quid in vsu [gap: Greek word(s)] liceret, constare coepit. Opitius constituit inter nos regulam: et, qui sapiunt, sibi non plus licere putarunt, quam Opitio licuit. Quin ne omnia quidem indulserunt sibi, quae ille sibi indulserat. Nouum saeculum Hallerus. Huius poesis pomum quasi Eridos factum. Sed ruit deinde in [gap: Greek word(s)] praesertim et licentia metri sine more modoque Klopstockius. Sed hodie prolabimur in extremum. Non imitantur modo Klopstockium; sed vltra etiam pergunt. Dixit ilie semel aliquo in loco, vbi pulchre dici poterat, eine Thrane, in singulari numero, pro lacrimis: nunc stulti imitatores non agnoscunt amplius die Thranen, sed semper ponunt die Thrane. Absurda est talis imitatio, quae vltra progreditur, et plane excedit fines imitationis.

244 Cetera poeseos bona ex comparatione cum pictura declarari possunt, quod deinde faciemus (288).

MYTHOLOGIA

245 Multum valet ad poetas intelligendos, et rationem omnem poeticam, mythologia, s. fabularis deorum heroumque poeticorum historia,

Fundus illius praecipuus est, vel historia antiquissima, cuius facta [gap: Greek word(s)] inuoluebantur; vel physica et naturae historia, quam sic docebant; vel morum doctrina. In historia auxerunt omnia, et, dum homines deos faciunt, vicissim deos faciunt homines. In physicis aenigmata speciosa dedere, et vsi sunt prosopopoeia. Idem factum in moribus, quum Virtutes et Vitia inter Deos referrentur. Sed praeterea fabulae quoque excogitatae sunt, quae mores fingerent. Fontes, vnde petitur, (* post Apollodorum et reliquos Historiae poeticae scriptores antiquos,


page 245, image: s245

quos Th. Gale edidit Parisiis 1675. 8. atque Ouidium N.) sunt Hyginus, Fulgentius, et ceteri Mythographi Latini aliquoties iunctim editi; quibus addantur ex recentioribus inprimis Bogatius de Genealogia Deorum, Nat. Comes et quos ad n. 255 videbimus.

246 Commendanda eadem omnibus, largiorem doctrinae humanioris haustum sitientibus:

Quia neque poetae, vt sine his ceteri intelligi non possunt.

247 deinde praeter alios his, qui in aulis, et inter homines politiores versari,

Pretium factum his rebus a materia, artificiis, opinione doctrinae.

248 numos antiquos,

Hinc multa illustrat Pomey in Pantheo mythico, inprimis si figuras Belgicas habeas aut Italicas: Sed plura Spanhemius ad Callimachum, Iuliani Caesares, et de V. et P, numismatum.

249 gemmas,

Quanti hic thesauri sint, apparet ex Museo Florentino et Lipperti Dactyliotheca, (* vid. ad n. 255.) Splendidum opus sunt, Gemmae antiquae caelatae per Bern. Picart. illustrauit Phil. de Stosch, Amstel. 1724. f. (* Cui iungatur Description des Pierres gravees du feu Baron de Stosch par M. Winkelmann a Florence 1760. 4. Inprimis excellit Description des principales Pierres gravees du Cabinet de Duc d' Orleans. T. I. a Paris 1780. f. T. II. ib. 1782. vt alios taceam. Abr. Gorlaei Dactyliothecam ipse alias commemorabat. N.)

250 statuas, tabulas, telasque, et stragula quocunque modo picta,

De quibus sunt toti libri. v. 255.



page 246, image: s246

251 ludos eque stres,

Quadrillas non modo elementorum, quas ornant Vulcani, Iouis, Neptuni, Cereris insignibus cet., sed etiam Planetas, Deos alios repraesentant. Vt olim in ludis circensibus quatuor erant factiones, coloribus distinctae, et vestibus ex Mythologia cognoscendis ornatae.

252 ignes festiuos,

Tempium Pacis, Gigantomachiam, Raptum Proserpinae, alia imitantes.

253 opera dulciaria, mensis regum imponi solita, non cum imperito stupore velint intueri.

Publicantur interdum descriptiones. Effingunt Concilium Deorum, Helicona, nuptias Pelei, iudicium Paridis, alia.

254 Imperitia harum rerum, in nobilibus adolescentibus obseruata, apud exteros auxit crimen stuporis obiecti Germanis.

(* Alias sic fere: Apud Gallos inprimis plebecula adeo ex libris vulgaribus haec talia in numerato habet. Cum deinde istos, quos florem iuuentutis Germanicae putant, quia splendide sunt vestiti. ad haec stupere vident, sic colligunt: Si hi, si princeipes tam rudes sunt, quanta aliorum debet esse siupiditas. Apud illos enim nobilitate insignes vel maxime his literis excoluntur. Contra, qui apud nos illis sunt imbuti, his raro peregrinari contingit.

255 Disci potest, quantum ad prima elementa, e Pomaei, Banerii, et similibus libris:

Non potest aliquis intelligere Patres Ecclesiae prineipes, Iustinum Mart., Clementem Alex., Arnobium, Augustinum, Eusebium, Lactantium, Origenem, Minucium Felicem, et omnes Apologetas, sine cognitione Mythologiae; non viuere in aulis, et inter homines elegantes;


page 247, image: s247

non legere numos et gemmas, quibus impleti sunt multi libri; non gustare illam Lipperti et Christii collectionem gemmarum vniuersalem, quarum iam prolatae sunt duae Chiliades, et expectatur tertia. (* Post quam ipse Lippertus Supplementum MXLIX gemmarum dedit cum illarum explicatione Germanica Lips. 1776. 4. Idem 1767. MM. ex MMM. editis selegit et descripsit Germanice. Iam accepimus etiam Ant. Ern. Klausing Versuch einer mythologischen Dactyliothec fur Schulen, Lips. 1781. 8. cum ectypis gemmarum. N.) Mythologiam continent picturae, statuae, telae, stragula picta. Tales ex Mythologia picturae collectae sunt totis libris. Habemus le Temple des Muses; Recueil d' Estampes d' apres les Tableaux et Desseins qui sont en France Tom. I-II, Paris 1729 f., quae sunt picturae, quae seruantur Versaliis in arce Regis. Pertinent huc ludi equestres, quorum loco hodie substituti sunt ludi traharum, die Schlittenfahrten, vbi etiam vestiunt se more antiquo. Ignes festiui repraesentant saepe Gigantomachias, vbi Enceladus euomit flammas. Plenus est supra laudatus Car. Gust. Heraei liber talibus inuentionibus ludisque aulae Viennensis. Opera dulciaria repraesentant interdum nuptias Pelei, cet. Ex magna vi librorum, qui contineat antiquitates, memorabo nunc modo Ant. Fran. Gori Museum Florentinum exhibens insigniora vetustatis monumenta, quae Florentiae sunt, Florent. 1721 f. T. I et II Gemmas continet: III Statuas: IV-VI Numismata: VII, qui nuper prodiit, exhibet Pictorum insigniorum recentioris aeui imagines. Nunc campus latissimus aperitur, postquam Regis nunc Catholici, ante Siciliae, iussu, ea in regione, quae olim vocata est Campania felix, hodie Terra di Lavoro, magna vrbs, Herculaneum antiquum effoditur. Hic erutae sunt picturae iam DCC, statuarum magna vis, et alia, quae omnia pertinent ad Mythologiam. Et ridetur, si quis haec talia videt, neque intelligit. Elementa certe habeat vnusquisque, qui literis dat operam. Et est facile: Habemus multos libros,


page 248, image: s248

qui hoc nobis praeslare possunt. Tales sunt Pomaei Pantheon; qui habet imagines ex monumentis et nummis: La Mythologie, et les Fables expliquees par l' Histoire, par M. l' Abbe Banier, a Paris 1738 III Voll. 4. Idem est, qui Metamorphoseon libros interpretatus est. (* Commodus ad hunc vsum est Dav. Christoph. Seyboldi liber: Einleitung in die Griech. und Roem. Mythologie der alten Schrift steller Lips. 1779. 8. c. fig. N.) Est etiam alius talis liber, Guldrichii, s. P. Gautruche Histoire poetique. Huc quoque pertinent Chartarii Imagines Deorum: ex antiquis Hyginus, et Albricus de imaginibus Deorun, rel. Edi nunc coeptus est ille thesaurus subterraneus Herculanensis. Prodiit demum I Volumen: Sed, si totum opus habebimus, continebit explicationes doctissimas Mythologiarum, cuius rei gratia constitutae sunt totae societates doctorum virorum, quibus hoc datum est. Inuenta ibi etiam sunt multa monumenta Aegyptia. (* De his supra n. 10 iam vidimus. Picturas illas et Antiquitates Herculanenses repetiuit Kilianus, et cum explicatione Murriana IV Voll. edidit Aug. Vindel. 1777-79. f. N.)

256 accuratius ex poetis eorumque interpretibus;

Habemus Ouidii Epistolas Heroidum cum commentario praestantissimo atque operosissimo Meziriaci. Et vix est, qui tam diligenter explicarit omnem Ouidii Mythologiam, quam hic vir, ad has Epistolas. Addantur eiusdem Ouidii Metamorphoses et Ibis, cum Commentariis, Virgilius Lacerdae, Valerius Flaccus Burmanni, (* Claudianus Gesneri N.) Eustathius inprimis ad Homerum, Schoiliastes Apollonii Rhodii, aliique.

257 ex his, qui Christianas religiones contra gentiles defenderunt, vel concordiam rationis et fidei praedicarunt;

Religiones Latino scilicet sensu, vt sint cultus religiosi parte. (* Sic saepe vsurpat Cicero Orat. pro domo


page 249, image: s249

etc. Hic alias, Hallerum, narrabat, quum Goettingae nouum absolutum esset Reformatorum templum, sibi ostendisse inscriptionem in eius fronte ponendam, pulchram et Latinam. Se, postquam eam assensu suo approbasset, hoc vnum monuisse: Annon religioni substituere religionibus placeret? Religioni mentes sacras esse debere humanas, at religionibus, hoc est ritibus, cerimonniis sacris, eultui DEI externo, destinata esse templa. Valuit ratio et positum est:

DEO SALVATORI ET RELIGIONIB. REFORMATOR. S M D CC LIII.

Quod verbum hominibus ignaris saepe risum mouere memini, Quotnam Reformati haberent religiones? interrogantibus. At religiones nostras multi defenderunt. N.) Tales sunt ex Graecis Patribus Origenes, Clemens Alex., Eusebius in praeparatione et Demonstratione Euangelica (* Iustinus Martyr, Athenagoras, Tatianus aliique, quos recenset Fabric. B. G. 7, 5. 8 P. 96 sq. N.) Ex Latinis Arnobius, Lactantius, Minucius Felix, Augustinus de C. D., Tertullianus in Apologetico. Ex recentioribus huc pertinet Huetii Demonstratio Euangelica, et inprimis eiusdem Alnetanae Quaestiones, s. de concordia rationis et fidei, vbi vsus est Bocharto et Vossio, qui ab concordia linguarum argumenta duxerunt, et ab oriente arcessiverunt fabulas.

258 iucundissime ex ipsis antiquis corporibus, vel eorum imaginibus.

Inter collectiones eminent Museum Romanum s. Capitolinum, et Museum Florentinum: et nunc volumina


page 250, image: s250

illa, quae continent Herculanensia, ad quae explicanda operam valde luculentam nauarunt viri docti de Academia illa, quam constituit eam in rem Rex tum Siciliae. Nunc etiam est occasio facilis fruendi illo opere Montefalconiano, cuius ante erant XV Volumina maxima: (* quae iam ab Io. lac. Schatzio in compendium redacta, et per Io. Sal. Semlerum notis criticis illustrata, Norimb. 1757 vnum modicum volumen constituunt. Eruditionis vero variae et bonae frugis plenissima sunt Io. Winkelmanni Monumenti antichi inediti spiegati et illustrati, Romae 1767 II Voll. f. N.) Feliciores etiam sunt, qui in itineribus ipsa corpora possunt inspicere. Hos instruit Mr. Bandelot de l' Vtilite des Voyages etc. Cf. n. 562.

CARMINVM GENERA

259 diuersa sunt, ratione argumenti:

Diuersas formas carminum qui vult eognoscere, adeat Iul. Caes. Scaligeri libros de arte poetica. Magis vero ad intelligentiam omnium accommodatus est Io. Gerh. Vossius, cuius habemus plures huius argumenti libros; Poeticarum Institutionum L. III: De imitatione cum oratoria tum poetica: De artis poeticae natura et constitutione: De poetis Graecis et Latinis. Qui vir, quidquid attigit, magno studio egit, et multa luce perfudit. Quanquam negari non potest, hodie forte quaedam ab illo dictis posse addi, (*ex Ioseph. Trappii Praelectionibus poeticis, Oxon. 1716 sq. III Voll. 8. Batteux, aliisque, iis inprimis, libris, qui de singularibus carminum generibus praecipiunt, aut contentionum et litium poeticarum, quae frequentes interim fuerunt, aliquid continent. N.)

260 Heroicum s. Epicum:

Heroicum dicitur carmen, quo Heros canitur, ab argumento: Epicum a carminis genere, quod [gap: Greek word(s)] versus


page 251, image: s251

versus [gap: Greek word(s)] de hexametro dicitur. Principes sunt Homerus et Virgilius. Huic generi primas tribuunt. Non satis est, vt sint versus Heroici, aut Epicum genus carminis, quod Hexametris meris constat: sed debet vnius Herois vnum illustre factum cani. Hinc negant Lucanum, Siliumque Italicum, inter Epicos poetas referri debere. Nempe constituerunt carminis Heroici s. Epici valde augustas et rigidas leges, ex Homeri nimirum et Virgilii exemplaribus solis haustas, et plura ad hoc requirunt, inprimis vnitatem: vnitatem actionis; debet vnum tantum illustre factum esse: deinde vnitatem personae; debet factum esse vnius Herois: tum porro vnitatem temporis; debet absolui illa actio temporis spatio summum annuo; legi autem vno die possit: et denique vnitatem loci; debet vno eodemque loco res gesta esse. Elocutio autem debet esse magnifica. Vt adeo dura lex sit huius carminis. Hoc de carminum genere eiusque natura inprimis accurate disseruit Daceria, in praefatione, quam praefecit Homeri Odysseae. Est etiam alius liber Jaques le Bossu Traite du poeme Epique. In hoc carmine elaborarunt etiam poetae recentiores. Torqu. Tasso scripsit Il Goffredo, overo la Gierusalemme liberata. Dedit Capellanus (Mr. Chapelain) Virginem Aurelianensem, de quo carmine noti sunt versiculi Menagii, (* forte dicere volebat Mr. Montmaur s. Mommor, qui leguntur in Menagianis T. I. p. 37. N.) Illa Capellani dudum expectata Puella Post longa in lucem tempora prodit anus. Ita Voltarius cecinit Henricum IV in carmine, quod vocat la Henriade. Inter nostros extitit schoenaichius, qui laudauit Arminium s. Hermannum antiquum Germanorum heroa; item Henricum Aucupem. Sed laudatur ab his, culpatur ab illis. Et generatim nondum habemus nostris temporibus carmen, quod omnibus absolutum sit numeris. Vt adeo carmen Epicum recentioris aetatis res sit, de qua forte nunquam satis conueniant. Scheibii est Theresias. Nunc floret Klopstockius. Species Heroici carminis sunt Tragoedia et


page 252, image: s252

Comoedia, quae tamen sunt paulo liberiores. Nam, quum Epicum carmen nitatur vnitate herois, facti, temporis, loci: haec vnitas in Comoedia et Tragoedia non simpliciter est necessaria. Si forte meum quoque qualecunque iudicium hac de re intercedere liceat: non video, cur absurdum sit, materiam carminis Heroici sumere factum aliquod, quod sit plurium annorum, inprimis in Comoedia et Tragoedia, vbi tamen praeterea spectatores debent plura per se obseruare. Consueti sumus in historia vna hora absoluere facta longi temporis, et multorum annorum. Quidni liceat includi actiones et res gestas longioris spatii vna Tragoedia, vbi est variatio temporis, alternatio noctis et diei; demittuntur vela: mutatur scena et theatrum; et vbi imaginatio spectatoris et lectoris per se debet multa supplere? Ad hoc genus referri etiam possunt ludi poetici, s. carmina ludicra, qualia sunt illud antiquum, quod Homericum esse puto, [gap: Greek word(s)] ; (* Cui originem suam debet der Frosch-Mauss ler nostri Rollenhagenii. N.): Boilauii le Lutrin (lectorium), quae proprie est Satira in Canonicos, vbi fingit miras litigationes de horis canendis, rel.: Alex. Tassoni Itali la Secchia rapita, s. situla rapta. Fabulatur nempe, duas ciuitates habuisse communem fontem, ex quo hauserint aquam, aliquem vero rapuisse situlam, vt haurire amplius aquam non potuerint, inde ortas esse rixas inter ancillas primum, et homines inferioris ordinis; deinde inter maiores: donec tandem ciuitates ipsae se inuicem inuaserint, et ortum sit bellum inter Bononienses et Mutinenses: Buttleri Hudibras: Popii, the Rape of the Lock, quae res et nostros exercuit poetas (* nominatim Duschium. N.) Pulcherrimum vero omnium est Garth's Angli Dispensatory. Nempe historia haec est: In Anglia societas exorta est diuitum et piorum medicorum, qui medicinam facere gratis volebant quibuslibet. Sed in hos irruerunt alii medici, et res non habuit successum. Inde petiit sibi poeta materiam carminis. Apud nos hic regnat Zachariae Brunsuicensis poeta, cuius est der Renomist,


page 253, image: s253

et plura alia. (* Antiquiora indicat Gottsched. Dichtk. P. 2. S. 1. c. 3. p. 456. sqq. N.)

261 Hymnus:

De hymnis veterum maxime Graecorum Goett. 1742 est disputatio Io. Alb. Kries, qui nunc bonas literas docet Thoruni in gymnasio, quem mecum habui hic IV annos, et multa ab eo accepi scripta, quae elaborauit in Seminario. Semper admirabar summam hominis attentionem. Eum crediderim in multis schedis ne vna quidem aberrauisse litera aut puncto. In disquisitione rerum erat accuratissimus, ita, vt eius similem non viderim. Sed erat etiam parcus in scribendo, parci studii, et non poterat multa absoluere per rerum naturam et necessario: nam bona et multa simul fieri non possunt. Itaque etiam haec disputatio est ita elaborata, vt nihil possit haberi accuratius. Et fecit ipse: nihil meum est, praeter consilium: et fontes indicaui: et libros dedi, quos euoluendos indicaueram: quod ita diligenter fecit, vt nihil reliquerit, quae quaerere iusseram. Sed addi forte quaedam et augeri hinc inde posset scriptum. Hymnus itaque latissime patet: sed proprie magis laudes canit Deorum. Habemus antiquos illos Orphicos, qui digni sunt, quos aliquis philosophiae antiquae et recentioris peritus diligenter examinet. (* Ipse hoc fecit proxime ante obitum in sua Orphicorum editione. N.) Inter Homericos hymnos est forte vnus atque alter Homeri: sed reliqui foetus sunt recentioris cuiusdam poetae. (* Nuper demum Mosquae inuentus, et Lugduni in Batauis editus est 1780. 8. hymnus in Cererem. N.) Hisunt magis historici: narrant res gestas Deorum. At Orphici constant maximam partem epithetis, quae continent definitiones et attributa Deorum. Sed sunt ita pulchri, vt mereantur summum studium idonei viri. Ceterum non canunt omnes Deorum proprie dictorum laudes; sed sunt bonam partem etiam physici, et naturae laudem exponunt. Callimachi hymni pertinent ad historiam inprimis


page 254, image: s254

et fabulam, quibus nihil est praestantius: et nacti sunt praestantissimum commentatorem Ezech. Spanhemium. Inter veteres hymnos sunt etiam Procli, scripti ad imitationem Orphicorum, et boni etiam pulchrique. (* Hymnus Cleanthis in Iouem bis editus est Argentorati, primo in Brunckii Analect. T. III. deinde separatim 1780. 8. Dionysii hymni accesserunt Arato Oxoniensi. Martianus quoque Capella satyrico suo intexuit hymnos, velut in Solem L. 2. etc. N.) Huc pertinent Psalmi, Hymnus Ambrosii, et Prudentii hymni. Ex recentioribus maxime illustris est Dan. Heinsius, cuius plures hymnos Belgicos Germanice vertit noster Opitius, (* qui et ipse cecinit hymnos. N.)

262 Panegyrici Regibus scripti:

Panegyricus proprie dicitur oratio, in conuentu vniuersali habita, quae [gap: Greek word(s)] Gr. vocatur. Celebrare potest laudes vel Deorum, vel hominum illustrium, vel vrbium. Inde factum est, vt etiam carmina, quibus laudantur magni viri, dicantur Panegyrici, quales sunt Tibulli in Messalam, Lucani, vt quidam volunt, (* quem alii Virgilio tribuunt, in cuius catalectis legitur: alii Ouidio N.) in Pisonem, aliique. Claudianus etiam bonam partem habet Panegyricos, qui laudes habent magnorum virorum, aut imperatorum adeo. Nempe Reges hic sunt viri magni, vt Coram Rege sua de paupertate tacentes Plus poscente ferent. (* Horat. Ep. 1, 17. 43.)

263 Drama, vt Tragoedia:

Drama a [gap: Greek word(s)] , facere, ab actione nomen habet, vbi personae dicentes aut agentes introducuntur. V. Brumoy le Theatre des Grecs III. Voll. 4. et VI. 8. Drama genus est trium specierum. Tragoedia a tenui et humili origine, nam rustici ob hircum certabant, vnde nomen haesit, cura summorum ingeniorum Aeschyli, Sophoclis, qui principatum tenet, et Euripidis, ad summum peruenit honorem. Princeps consilium fuit ostendere


page 255, image: s255

miseriam passiuam et actiuam tyrannidis. Tragoedia antiqua Graecorum introducebat tyrannos, vt exosa redderetur tyrannis: commendabat vero libertatem et vitam priuatam. Hodie vero latius patet. Non scelera modo principum, sed actiones omnes eorum, aliarumque etiam illustrium personarum prosequitur. Nec spectat tantum ad odium tyrannidis conciliandum: sed generatim pertinet ad mouendum, terrendum, delectandum. Veteres Tragici erant simul praeceptores Graeciae, qui mores docerent. CLXX nomina Tragicorum habet Fabricius in Bibl. Graeca, l. 2. c. 19. Fragmenta dedit Hugo Grotius. Sed infinitae numero periere penitus. Apud Romanos celebratus est Seneca, cuius plures supersunt tragoediae, sed non sine multis controuersiis. Hodie Tragoedias scribunt Itali, Galli, Angli, Germani.

264 Comoedia:

Quae agit de mediocri conditione hominum, magis ad vitam priuatam moresque singulorum pertinebat. Huius argumentum est humilius: et Comoediae plerumque sunt amatoriae, adeo quidem, vt disputatum sit, an fieri possit aut debeat Comoedia, in qua non fiat amoris mentio. Habemus quidem aliquot recentiorum Comicorum non amatorias: sed rarae sunt, et ordinarie regnat in illis Amor Deus, etiam apud Terentium. Et ferri hoc poterat, dummodo ne interdum ea proferrent in lucem et conspectum hominum, quae taceri et tegi aeternum debebant. Tragicum Drama est, vbi ab initio res spectat ad infortunium et luctum illustribus personis metuendum, sed mutatur deinde in laetitiam: vbi ex tristi facie mutatio fit in exitum laetum. Tale non superest ex antiquitate. Comicos Graecorum numeramus apud Fabricium B. G. l. 2. c. 22. ad CCC, ex quibus solum habemus Aristophanem cum XI Comoediis: multae perditae huius et aliorum. Fragmenta L. Comicorum collegit Hertelius; Menandri et Philemonis post Grotium Clericus.


page 256, image: s256

Speculum sunt vitae priuatae. Distinguendum inter antiquam, quae personas agebat et nominabat, ex qua supersunt Aristophanis Nubes; mediam, quae nomine suppresso vitam moresque singulorum perstringebat, vt Aristophanis caeterae; nouam, quae a personalibus, vt vocant, abstinebat, auctore Menandro. Ex Latinis superstites sunt II Comici, Plautus et Terentius, ille ad linguae diuitias vtilis, hic ad [gap: Greek word(s)] . Aptissimae Comoediae sunt cum ad linguam, tum ad prudentiam vitae communis: sed saepe nocent moribus. Molerius magnus praeceptor est suae gentis et nostrae. Itali habent Goldonum, Angli Buckingham, Germani Lessingium, (* Dani Holbergium. N.) Anglica audacior, Plauti similior, sed eadem corruptior.

265 Satyricum poema:

Est genus dramatis: differt tamen eo, quod non Reges sed Semidei et Satyri producuntur, et multa ludicra moresque peruersos irridentia tractantur. Satyra non debet confundi cum Satira Romanorum. In illa introducuntur Heros, et, qui illi famulentur, Satyri. Huius generis habemus vnicum carmen, Euripidis Cyclops, ex quo innotescit vnice; vbi introducitur Vlysses: Silenus autem et Satyri sui sunt serui herois (Polyphemi. N.) Sed exuerunt omnem humanitatem: habent characterem infimae sortis hominum, et turpium adeo: nugantur more modoque inhonesto et illicito: sunt loquaces, petulantes, leues, periuri, perfidi, irrident alios. Inducitur etiam qui Ventrem Deum habet, fere vt in D. Pauli epistola ad Philipp. 3, 19. Conf. mox n. 267.

266 Ecloga pastoricia:

Eclogae proprie sunt carmina parua, quae elegisse videntur ex plurium numero. Et est quidem nomen generale, et adhiberi potest de omnibus paruis poematibus, vt etiam Horatii carmina in bonis codicibus vocantur eclogae: sed speciatim pertinet ad parua carmina,


page 257, image: s257

quibus describitur vita priuata, pastorum in primis, piscatorum etiam, venatorum, et rusticorum. Et quum de aliis etiam, quam quae proprie ad eos pertinent, loquuntur rebus, imagines tamen et metaphoras a rure et rebus naturalibus petunt. Tales sunt Theocriti, Moschi, Bionis Idyllia, Virgilii, Calpurnii, et Nemesiani eclogae. Virgilio auctore nomen hoc in carminibus pastoriciis haesit; sed minus recte ab eius eclogis initium in scholis fit propter magnam earum difficultatem.

267 Satira Romana:

Satira s. Satura non est apud Graecos. Habent nomen [gap: Greek word(s)] , habent versuum certum genus, quod compositum erat ad irridendos alios, ad scommata iactanda: sed non est illud, quod vocant Romani Satiram. vid. Casaub. de Satyrica Graecorum poesi et Romanorum Satira. Satiricos ex Latinis habemus tres, Horatium, Persium, Iuuenalem, vt taceam patrem Satirae Lucilium, qui stili nasum condidisse dicitur Plin. praefat. Quod eas Satyras vocarunt: quod Horatii et Iuuenalis editionibus praefixerunt imagines Satyrorum cum flagello, et larua, et pedibus caprinis; ea opinio postea demum inualuit inter recentiores, et nunc non potest mutari aut impediri, et est symbolum Satirae pulchrum talis Satyrus, quod placeat: sed hoc debet obseruari; non esse hanc Romanorum Satiram allusionem ad Satyrum illum, nec habere eam ab hoc nomen suum, cuius rei plane non extat vestigium apud Graecos: sed error ortus est per vitium Orthographiae; quoniam plerique scripserunt Satyram, putarunt nomen debere a Satyro esse; quum illud potius sit a lance satura, et conueniat cum eo, quod nos vocamus ein Quodlibet. Praeter Casaub. l. d. vid. Gerberi Dissert. de Rom. Satira Ienae 1756. 4. (* et conf. Io. Ant. Vulpii liber de Satirae Latinae natura et ratione eiusque scriptoribus, qui supersunt, Horatio, Persio, Iuuenali, Patauii 1744. 8. N.) Horatius Satiras suas vocat sermones, ab oratione fere


page 258, image: s258

prosaica et quotidiana. Male sacerdotes rusticani orationes suas solenniores vocant sermones. Recentiori aetate gloriam consecutus est Boileus: laudantur etiam Mr. de Par Epitres divers. Inter nostros celebratur Rachelius: in prosa oratione Rabnerus cet. Satirice multa fere omnes per occasionem scribunt. Sed Satira non quemuis decet, neque scribatur nisi ab eo, qui fama et virtute munitus sit. Ab hac diuersa est Satira Menippea s. Varroniana, quoniam Varro Graecas Menippi imitatus est. Haec prosa vtitur oratione, sed poesin, quoties placet, admiscet. Exemplo est Petronius. Cuius similis est illa Martiani Capellae Encyclopaedia, quam Satyricon dixit, et Boethii Consolatio philosophiae. Conf. n. 737. (* et I. G. Hauptmannus de Satira Varroniana s. Menippea in Misc. Lips. nou. Vol. V. p. 358. Tales scripserunt etiam ex recentioribus quidam. Satyrae Menippeae tres, Senecae, Lipssi, et Cunaei Lipsiae 1720. 8. editae sunt a G. Cortio. N.)

268 cui cognatum plerumque epigramma.

Certe morfum habere solet. Qualia sunt Callimachi. Et in Anthologia multa sunt Satirica, i. e. quae pertinent ad irridenda vitia humana, et in fine plerumque habent aculeum. Sunt antiqua illa bonam partem: sed confluxerunt eodem multa recentiorum Graecorum. Talia sunt Martialis. Acutum inprimis est illud (* 1, 48): Nuper erat medicus, nunc est vespillo Diaulus: Quod vespillo facit, fecerat et medicus. Inter libros eius prae reliquis memorabiles sunt primus de spectaculis, ad Domitiani laudes pertinens; quia multa continet, quae ludos et antiquitatem illustrant: et extremi, quorum alter Xenia de cibis agit, et vtiliter atque iucunde legi potest; alter Apophoreta munuscula amicis ad discessum dari, aut domum mitti, solita suauiter describit. Ex nostris claret Lessingius, cuius placuit hoc ante alia:



page 259, image: s259

Ich freue mich, mein Herr, dass ihr ein Dichter seyd:

Doch seyd ihr sonst nichts mehr? Mein Herr, das ist mir leid!

et alterum:

Wer wird nicht einen Klopstock loben?

Doch lesen wird ihn jeder? Nein!

Wir wollen weniger gelobt, und mehr gelesen seyn.

269 Gratulationes variae, vt natalicium carmen:

Natalicia sunt duplicis generis, vel pueri recens nati; tale est Virgilii Ecl. IV, vel natalis redeuntis; (* vt Statius Lucani mortui iam diem celebrauit natalem, Sylu. 2, 7. N.)

270 epinicium:

In victoriam. Exempla sunt Pindari Odae; Claudiani carmen de bello Getico, et alia eiusdem; Boileau Ode sur Namurs; Voltaire Fontenoy, cet.

271 epithalamium, etc.

Et huius est praeclarum specimen apud Claudianum, de nuptiis Honorii et Mariae, quod habet pulcherrimos versus; licet non aeque bona et pulchra sint omnia. Sed, si quis scribere quando tale carmen deberet, poterat inde petere formulas dicendi et imagines.

272 Contraria: Consolatio, Epicedium.

Extat consolatio Pedonis Albinnouani, qua ille consolatur Liuiam, de morte filii sui Drusi. Sunt etiam vnum alterumque carminum talium inter Statiana. Qui vult plura, et cognoscere omnes formas carminum, is adeat Scaligerum.

273 Ratione formae carminis, vt Hexametrum, Elegiacum, Iambicum, Trochaicum, Lyricum,


page 260, image: s260

et in eo Sapphicum, Alcaicum, Pindaricum etc.

Ab initio Elegia quidem carmen fuisse lugubre modo, et pertinuisse videtur ad tristitiam: sed deinde adhibitum est omnibus argumentis, quae non bellica sunt, aut res alioquin magnas continent; sed molle quiddam, amicum, hilare, triste, amatorium, et quae sunt eius generis, habent. Adhibuerunt quidem poetae illud ad res magni argumenti: cecinerunt Ouidius et Propertius triumphos: sed molliter. Non pingunt victoriam; non miscent praelia; non fundunt sanguinem; sed describunt triumphalem pompam, spectacula; considerant triumphum ab ea parte, qua habet aliquid laeti ac iucundi. (*Elegiae princeps habetur Callimachus: secundas confessione plurimorum Philetas occupauit. Quinctil. 10, 1. 58. coll. quae VV. DD. obseruarunt ad Callimfragm. LXVI. p. 439. N.)

Iambici generis auctor est Archilochus, qui suis versibus Lycamben illiusque filiam Neobulen ad laqueum redegit. Quam enim quum spopondisset poetae, ac deinde dare recusaret, hic eum tam acerbo carmine perstrinxit, vt vna cum filia reste finiret vitam. Hic Tragici et Comici Latini negligentiores sunt Graecis. Hi enim plerumque Iambos adhibent puros: illi contra pedes admiscent alios plures, vt Iambicum versum vix agnoscas.

Trochaicum integrum carmen rara res est: sed versus ipse est pulcherrimus, facilis, et aptus ad hilaritatem. Inter illa carmina, quae extant sub titulo Peruigilium Veneris, occurrit vnum, quod incipit: Cras amet. Sunt quaedam apud Catullum: et in Tragoediis Comoediisque Graecorum, quando Chorus loquitur, inserta sunt quaedam: Sed totum videre carmen est rarum: nisi quod est inter Grammaticos Putschianos Terentianus Maurus. Hic vir est quidem recentioris aliquantum aetatis, (* vixit tempore Traiani, N.) sed in libello suo de arte metrica genera carminum explicauit versibus suavissimis,


page 261, image: s261

et quidem vnumquodque eo metro, quod illud praescribit, et illius vitia et virtutes exposuit. Opus est vtile et iucundum admodum.

Lyrica sunt, zquae aptari possunt ad canendum et saltandum. Hic sunt omnes syllabae praescriptae, et alternant breues ac longae, vt commodius ad ea possit applicari saltatio. In haec generatim cadit, quod statim de Pindaricis dicetur.

Sapphus eiusque sororum carmina edidit Io. Christo. Wolfius, vir qui ornandis his literis natus est. Dedit illarum vitas et carmina III Voll. 4 et iocatus sum cum illo, optime, dicens, meruisse de veteribus mulierculis: sed non de nostris. Nam septuagenarius prope viuit adhuc caelebs, vt et frater illius, vir et ipse longe doctissimus. (* Interim beatorum sedem et locum sunt consecuti. N.)

Alcaicum et Lyrici carminis varia genera cum Horatio solent disci.

Pindarici carminis formam ipse optime expressit Olymp, a, 1. Odae Pindaricae vere sunt [gap: Greek word(s)] Lyra in hoc carmine regnat; ad cuius sonum cum saltandum, tum omnes syllabae pronunciandae sunt. Reliqua illius conslitutio supra ad n. 138 declarata est.

274 Ludicra, plerumque nugae dissiciles, anagrammatum, eteostichorum, i) s1oyh/fwn, acrostichidum, quorum rarissima felicitas.

Anagramma est, quum ex literis traiectis, et in alium ordinem mutatis, alius sensus emergit. Hoc plerumque adhibuerunt docti ad iniurias sibi inuicem faciendas. Quum Caluinus de Rabelaesio, Gall. Rabelais, per Anagramma diceret, eum esse rabie laesum; ille ex vestigio respondisse dicitur: Calvin Gallice esse Ian Cut. Ex Samuel Schelgvigii, s. Schelwig, magni theologi nomine in controuerfiis pietisticis, aliquis fecit Mauleselschwig. Felicius illud est, quod aliquis ex Alstedius exsculpsit


page 262, image: s262

Sedulitas. (* Aliud videbimus infra ad n. 879. N.) Longe est progressa quorundam hac in re diligentia: Sed tota res vsum non habet, et sunt nugae difficiles. (* Antiqua esse Anagrammata, et iam a Lycophrone in laudem Ptolemaei Philadelphi adhibita, docet Peucerus de diuinat. cap. de sortibus p. 418 ed. Wech., vbi videri possunt et alia quaedam. N.) Eteosticha designant literis numeralibus annum certum. Annus Lanienae Parisiensis continetur his verbis: LV tet Ia Mater natos sVos De Vora Vlt, i. e. 1572. Annus Restitutionis sacrorum 1517 designatur his verbis: Tibi Cherubin et Seraphin incessabili voce proclamant. Vbi Cherubin et Seraphin dictum est terminatione Chaldaica, pro im. Annum Pacis Westphalicae 1650 indicat hic versiculus: Cedant arma togae, toto toga floreat orbe. [gap: Greek word(s)] sunt Graecorum inuentio, qui iis luserunt. Computarunt valorem numeralem literarum; collegerunt deinde alia verba eiusdem valoris numerorum; ibi etiam computarunt literas; deinde fecerunt summam vtriusque numeri in vtrisque verbis inuenti: et sic deinde diuinarunt, quid numeri significent, Nostri Germani vocabant hoc Kabbalam; (* v. Gebaueri Antholog. Dissert. p. 374. N.) et miserum in modum se excruciarunt. (* Luculentum exemplum exhibet Casp. Peucerus l. l. p. 417, vbi ex literis inscriptionis Hebraicae primi libri Moysis tempus nati, crucifixi, et resuscitati, ac triumphantis Saluatoris nostri Iesu Christi deducitur. Modus apud ipsum videatur. Pleni sunt talibus nugis Iudaeorum libri, Cabbalistici imprimis. Conf. et Eisenmengeri Entdecktes Iudenth. T. I ind. Voc. Gematria; ita enim vocant artem hanc diuinam. Nuper huius artisicii beneficio aliqui Apocalypseos Ioannis locis aliquot obscuris lucem inferre tentarunt. N.) Talia Isopsepha sunt in Anthologia Graeca: et agit de illis Huetius in Huetianis CI p. 253 ed. Amst. 1723. (* Nempe monet Artemidorus III, 34 et IV, 26, Graecos [gap: Greek word(s)] vocare verba, quorum literae ratione valoris numeralis vnum efficiunt eundemque numerum. Conf. Muret. V.


page 263, image: s263

L. 14, 13. Et quod A. Gellius refert 14, 6, antiquos Grammaticos puerili curiositate collegisse versus [gap: Greek word(s)] Homeri, et quod Homerus fecerat forte fortuna, non cogitans hisce de nugis, illud fecerunt recentioris aeui Graeculi data opera, nominatim Leonides in Anthologia. Hic componebat Epigrammata IV versuum hae arte, vt duo priores versiculi essent [gap: Greek word(s)] duobus posterioribus. Exempli causa sit I Epigramma L. VI c. 12, quod incipit: [gap: Greek word(s)] Efficit valor numeralis literarum prioris Distichi 5699, et literae posterioris distichi valent totidem. N.) Acrostichis, s. Acrostichon, vocatur, vbi literae initiales vel finales exhibent nomen aliquod aut sententiam. Haec ars iam Ciceronis aetate fuit in vsu, et vtebantur ita libris Sibyllinis. (* v. Cic. Diuinat. 2, 54 et ibi Davies. N.) Scribebant primi Christiani has literas in domuum suarum ianuis (* linea, non transuersa, vt scribere solemus ordinarie, et vt hic etiam posui, sed perpendiculari, N.) [gap: Greek word(s)] Quae res dedit gentilibus calumniandi occasionem, vt eos vocarent Piscioulos. Sed erant literae initiales integrorum verborum, quae legerentur ita: [gap: Greek word(s)] (* Adi silbyll. Orac. L. VIII. med. p. 723. Gall., vbi est' [gap: Greek word(s)] N.) In carminibus sacris Hebraeorum aliarumque gentium debent esse subsidium memoriae. (* Huc referantur Psalmi Alphabetici. N.) Ita in cantico pulcherrimo Befiehl du deine Wege prima verba vniuscuiusque versiculi continent illam ex Psalmis sententiam: Befiehl dem Herrn deine Wege, und hoff auf ihn, er wirds wohl machen. Nam, quum sit carmen plurium versuum, hanc auctor praeclarus secutus est rationem, vt possit aliquis. facile recordari initii cuiusque versus. Sed in nostro libro perdidit nobis aliquis nasutulus, qui emendare voluit, totum hoc subsidium. Ita canticum, quod incipit: Mag ich Ungluck nicht widestahn, continet nomen Mariae Vngariae Reginae, Imp. Car. V sororis. Paulus Eberus in honorem filiae suae fecit canticum: Helft mir Gottes Gute preisen; vbi literae initiales


page 264, image: s264

repraesentant nomen filiae Helena. Infelix fuit Casimirus Coburgensis Dux. Quum et hic vellet tali modo includere nomen suum cantico, inuenire autem non posset verbum commodum, incepit: Capitain Herr Gott Vater mein, [imitatus Hottentottos, Deum etiam magnum Capitaneum vocantes. ] Haec possunt ferri, quia habent facilitatem, et non requirunt multum vel laboris vel temporis. Habent etiam versus cancrinos, (* retrogradi et palindromi quoque audiunt, N.) qui ab vltima litera ad primam per eadem elementa retrorsum leguntur, quales sunt hi: Signa te signa, temere me tangis et angis. Roma tibi subito motibus ibit amor. cet. Licet non habeant vsum, iucundum tamen est cognoscere, et recordari earum nugarum, quas puer XI annorum didici. [gap: Greek word(s)] retrogradi plures, item in quibus omnes literae, vid apud Fabric. B. G. Vol. VIII p. 838. (* Et Anthol. Gr. L. VI. c. 13. Ibi et c. 4 sunt [gap: Greek word(s)] Differuint vero [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] Haec sunt, vbi tota vocabula retro leguntur. Sed in illis retro colliguntur literae. His addi possunt Sotadei, de quibus VV. DD. ad Quinctil. 1, 8. 6 et 9, 4. 90. Sed de his et aliis eiusmodi ludicris v. Scalig. Poet. 2, 30 et Grammat. March. Lat. Prosod. c. 7. §. 4 et inprimis Poetica Giessena L. 2. c. 5, quae exempla habet plurima, cet. Io. vero Lascii ad Carolum Ducem Sudermaniae Carmen reciprocum totum exhibet Nic. Nomesseii Parnassus Append. p. 123. N.) Est tamen horum omnium rarissima felicitas. Sed vnus merito suo debet excipi. qui sui similem plane non habet, Io. Rempen e Pontificio Lutheranus et Professor Helmsladiensis, qui dedit Delicias Parnassi 1711. 8. vbi has fidiculas poeseos, vt vocauit has nugas III. Gebauerus (* in Anthologicarum Dissertat. vna, N.) ita feliciter adhibuit, vt non sentiatur; et omne genus dissicultatum harum ita superauit feliciter, vt versus sint facillimi pariter ac suauissimi.



page 265, image: s265

275 Inscriptiones argutae bene est quod deferbuerunt.

Apud Italos superiori saeculo exortum est nouum genus Inscriptionum, in quo felicissime se exercuit Emanuel Thesaurus, cuius ingenio originem suam debent, qui librum scripsit primum Italicum, sub titulo Il Cannochiale Aristotelico, ô sia Idea dell' ingeniosa Elocutione (* Venet. 1664 4) q. d. Aristotelisches Perspectiv. Nempe in frontispicio posuit imaginem hominis Aristotelici, qui tubo coelum considerat, quasi in hoc libro sapientia sit inaudita, quae sit supra captum humanum et sphaeram communem. Idem postea confecit librum Latine, cuius titulus est Idea argutae dictionis. In his duobus libris dedit inscriptiones longas et verbosas, quae constant versibus modo longis, modo mediocribus, modo breuibus; fine Homoeoreleutis s. Rimis in fine; fine metro poetico; sed numerosis admodum, adeo vt singula paene verba. essent singuli pedes, vel Spondei, vel Dactyli, vel Anapaesti, rel. Omnes praeterea continent aliquid arguti et inexpectati, plerumque [gap: Greek word(s)] etiam s. [gap: Greek word(s)] , i. e. ea, quae videantur sibi contradicere, et habere repugnantiam, et tamen possunt explicari, vt commodus sit sensus: vt Graecum illud, [gap: Greek word(s)] ; mors vitae origo, felix calamitas! infortunium exoptatissimum! (* Proprie in illis duobus libris Thesaurus praecepta argutiarum dedit, et hanc artem certis inclusit regulis: fuit enim primus, qui hoc in genere quaedam tentauit, et est ille auctor harum inscriptionum. Praecepta illustrat quidem exemplis: sed Inscriptiones meras dedit peculiari volumine Taurini 1666, 12. Postea splendido typo Berolini recusae sunt 1671 f. et 4. conf. et Morh. Polyh. 6, 3. 10. N.) Thesauri inscriptiones erant medium inter, versus et orationes, et poterant adhuc ferri, licet in istis quoque multa essent absurda et inepta. Mox venerunt alii, qui facerent sic quidem satis ingeniosas, sed in quibus non essent numeri, rhythmi et metra. Tandem cum


page 266, image: s266

numero omiserunt etiam argutias, satis habentes, sibique placentes vehementer, modo essent longiores et breviores versus inter se alternantes. Et quum iam Thesauri inscriptiones summum ferri modo poterant, placere autem non poterant: hae plane sunt intolerabiles. Laudabilis liber, qui alioquin multa bona habet, per singulas paene paginas commaculatus est talibus stultitiis, et vbique exhibentur absurdae inscriptiones, in aulis Principum aut alias factae. Nempe est hoc fatum Germaniae. [Germania iam saepe lue laborauit pecuaria.] Corripuerat etiam tunc contagio haec Germanos nostros, vt nihil facerent alind, quam Inscriptiones. Hic inprimis regnabant Weissiani, i. e. homines, qui sine literis vellent videri eruditi et ingeniosi. Et vocabant insuper Poesin Politicorum. Nempe politicum erat, quidquid indoctis et pigris hominibus probaretur placeretque: et omnes tum libri scribebantur politice, adeo vt existeret aliquis, qui irridendi Saeculi causa scriberet den politischen Maulaffen. Itaque etiam Christianus Weissius, qui omnia fecit politica, propagator fuit inscriptionum, et in Politicorum gratiam edidit Petri Labbei Elogia, (* cum praefatione aduersus huius artis contemtores, Lips. 1686 8. Huc inprimis pertinet quoque eiusdem Weissii liber de poesi hodiernorum politicorum, siue de argutis Inscriptionibus, Weissenfelsae 1678, 8. N.) Omnium maxime maculauit pulcherrimas chartas Io. Palatius, qui dedit sub titulo Aquila historias plerorumque populorum et regnorum, (* vt sunt Aquila inter lilia: Aquila Saxonica: Bauarica: Austriaca: Franca: Sueua: Vaga: quorum librorum dedit etiam compendium Italice scriptum: Aquila Romana, ouero Monarchia Occidentale da Carlo M. sino alla Coronatione di Leopoldo I. N.) Solebam, quoties in Heineccium praelectiones habebam, speciminis loco proferre aliquot, Thesauri, aliorumque, Inseriptiones, bonas, stultas, ad cap. V de Inscriptionibus. Inprimis vero hoc agebam, vt ostenderem, optimas etiam Thesauri, qui reliquis omnibus antecellit, esse nugas.



page 276, image: s267

276 Aliae sint Latinae, simplicitate nobili probentur, et clara breuitate.

Quales nempe ponebantur sub statuis, in numis potissunum, aedificiis, ponte, rel. Sed breues erant et simplices: non apparebat repugnantia. Quum Traianus vicisset Parthos, eosque coegisset in posterum Reges suos a Romanis accipere, cusus est numus, in quo est Rex Parthorum, Parthanaspates credo, qui dat Traiano manum, cum Inscriptione: Rex Parthis datus. Quum Vespasianus vrbibus Italiae remitteret vehiculationis onus, [genus cursus publici, quod vrbes Imperatori praestare debebant,] et suo fisco hoc institutum curaret, posita in numo est rota, cum Inscriptione: Vehiculatione Italiae remissa. (* Spanh. Dissert. 13. N.) Quum ciuibus tributi reliquiae, quas debebant, remitterentur, et fieret [gap: Greek word(s)] , repraesentatum est hoc beneficium per flammam in numo, in quam iniicerentur libri conuoluti, additis his verbis: Reliqua abolita. (* Spanh. ib. N.) Ob vias munitas cusus est numus cum inscriptione: Viae. Sic Liberalitat Aug. Pietas Aug. cet. Superiori saeculo ad hanc rem recte curandam Rex Galliae Ludov. XIV constituit Academiam, l'Academie des Inscriptions et belles Lettres, s. societatem XL nobilium et doctissimorum virorum, qui largis praemiis aluntur, et bis per singulas hebdomadas conueniunt in Lupara, Gall. Louvre, sic vocatur arx Regis, et ibi deliberant. Collecti in vnum alterumque volumen, vulgatique iam sunt numi illi, quorum inscriptiones fecit illa Academia. Titulus est: Les Medailles sur les principaux Evenemens du Regne de Louis XIV le Grand, avec des Explications historiques, par l'Acad. Royale des Medailles, Paris 1702 f. Et Les Medailles du Regne de Louis XIV depuis l'annee 1715 jusqu' en 1717, ib. 1727 f. In edendis his numis inprimis multa cura fuit minisiri Regis Mr. Colbert. Quod attinet ad antiquas inscriptiones, plures collectiones habemus, quarum copiosissima et plenistima est Iani Gruteri,


page 268, image: s268

cum indicibus praestantissimis. Supplementum dedit Marqu. Gudius; sed deficiunt indices. Quas auxit denuo IV Voll. Muratorius. Hae collectiones omnes nudas modo continent inscriptiones sine explicatione; praeter Gudianum illud volumen, quod habet etiam notas; sed raras et breues. Ad obseruationes quod attinet, optimus liber est Reinesianus ille, in quo inscriptiones Graecas et Latinas persequitur commentario longe doctissimo. Cui addendum est Maffei Museum Veronense, cum explicationibus et ipsis praestantissimis. Si quis vnum tantum ex his, qui recensi modo sunt, libris, habere possit ac debeat, huic suaserim emere sibi alterutrum ex duobus posterioribus: et quidem, si. mediocriter de rebus suis sit constitutus, comparet sibi Reinesium, qui rem egit doctissime et peritissime, et potest parua pecunia haberi. Qui vero paulo sit numatior, bene sibi consulet, si quaerat habere Maffeum, qui praeter annotationes doctas addidit etiam alia monumenta. Vt adeo hic possit esse instar omnium.

MVSICA ARS

277 poesi cognata, prima olim artium liberalium:

Vtraque est pictura. Ab hac apud veteres incipiebat institutio iuuentutis. (* Hinc Musica pro omni institutione liberali sumitur. Vid. Gesnerus ad Quinct. 1, 10. 18. N.) Vnde de homine omnium rerum rudi et ignaro dicitur: [gap: Greek word(s)] , sc. scit. Imperiti simpliciter dicuntur [gap: Greek word(s)] . De Themistocle Cicero dicit Tusc. 1, 2, eum, quum in epulis recusasset lyram, habitum esse indoctiorem. Et generatim laudi fuisse apud Graecos scire musicam, docet Nepos in praefatione. Habebant Graeci IV artes populares, [gap: Greek word(s)] , artem legendi et scribendi, [gap: Greek word(s)] , exercitia corporis, [gap: Greek word(s)] , quae est ars, non pingendi, sed delineandi, das Zeichnen. De his vid. Gerh. Io. Vossius in


page 269, image: s269

libro de IV artibus popularibus. Has ordinarie discebant omnes.

278 poesi ipsa prior, cuius rhythmum cantus et saltatio peperit:

Musica natura sua est prior poesi. Inceperunt homines canere, saltare, mouere pedes ad numeros, antequam cogitarent verba in ordinem redigere. Hoc obseruari etiam in paruis potest. Pueros videmus canere, saltare. Choreas ducunt. Non negarim equidem illos etiam didicisse et vidisse forte ab aliis: sed tamen est hoc homini maxime naturale. Inuenitur hoc etiam apud Barbaros; et obseruarunt, qui ex nostris eos adierunt, etiam apud gentes rudes aliarum bonarum artium omnium, deprehendi tamen numeros legitimos, et rationem numeros mutandi variandique. Proprie rhythmum peperit saltatio, sed cantus generatim poesin. Inde est, quod canere idem valet ac versus scribere: et quoniam oracula prima versibus fundebantur, inde canere est quoque vaticinari.

279 vt me/los2 ortum est a tono:

Nam tonus facit, vt syllaba fiat eminentior prae alia, magis audiatur: quod fit vel intensione, quod magis sonatur, dass sie lauter ausgesprochen wird, vel eleuatione, quod paulo altior est, dass sie hoher steigt, um 1 oder 2 Tone. Intendere vocem vtrumque complectitur. Quoties canitur rhythmus, oritur [gap: Greek word(s)] , wenn es hoher oder niedriger geht.

280 et ex plurium concentu harmonia.

[gap: Greek word(s)] est iunctura, commissurae, artus; [gap: Greek word(s)] committere, coordinare. Hinc Harmonia dicitur Veneris filia, quia haec coniungit amicitias, et sociat homines. Harmonia est rerum plurium inter se consentientium, licet sit differentia aliqua, vt in vxore et marito.



page 270, image: s270

281 Diuisio monochordi subtilissima, et demonstrationes inde ortae, mathematicum postulant.

Quum inciperent homines philosophari de sono, Pythagoras funem suspendit ita, vt illi pondus minus adderet; deinde paulatim maius maiusque. Et fecit hanc obseruationem, quo grauius intendatur funis, eo acutiorem esse sonum. Deinde varie commentando, meditando, exercendo, inuenit certas proportiones atque relationes ponderum ad sonos; et explorauit proportiones ponderum, vocis, atque sonorum; et adiecit institutionem theoreticam, obseruans, quo longior sit chorda, eo grauiorem esse sonum; quo breuior contra sit chorda, eo sonum esse acutiorem. Illud deinde monochordum (* de quo vid. Ptolem. Harmon. 2, 12. N.) adhibuerunt magna cum subtilitate, et illius chordam diuiserunt in partes centum amplius: ex recentioribus Mersennus monochordum Pythagorae diuisit in partes quater millenas et amplius: et inuenerunt, eam rem habere [gap: Greek word(s)] accuratissimam. (* conf. Bruckeri Hist. philos. in vita Pythag. et quos ibi laudat. N.) Hodie talis est apud nos Eulerus, summus et subtilissimus mathematicus, de quo certissime sperandum est, eum eadem subtilitate inuenturum esse, si velit, accuratissimas sonorum diuisiones. In Gallia est Msr. Rameau s. Ramauius.

282 Talis Ptolemaeus et alii antiqui, Graeci et Latini, eorumque interpretes.

Ptolemaeus hodie inter principes Musicos est. Eius opera musica edita, et praeclaro commentario illustrata sunt, a Wallisio Anglo, summo mathematico, in operibus eius, quae iunctim prodierunt III Voll. f. (* Oxon. 1695 et separatim 1682. 4. sed sine Porphyrii commentariis. N.) Ante Ptolemaeum vixit Aristoxenus, cuius supersunt quaedam. Sunt et alii Graeci musici, qui iunctim editi sunt a Marco Meibomio, Amstelod. apud Lud. Elzevir. 1652, 4. Volumine I continentur Aristoxeni harmonicorum


page 271, image: s271

elementorum LL. III: Euclidis introductio Harmonica: Nicomachi Geraseni Pythagorici harmonices manuale: Alypii introductio musica: Gaudentii philosophi introductio harmonica: Bacchii senioris introductio artis musicae. Vol. II Aristidis Quintiliani de musica LL. III et Martiani Capellae de musica Liber IX. (* Graecis addendi sunt Man. Bryennius a Wallisio Opp. T. III editus, et Psellus, qui in libro de quatuor Mathematicis scientiis de Musica quoque agit, quam partem suo de veterum Musica libro subiunxit Lamp. Alardus Schleus. 1638. 12. N.) Inter Romanos de musica praeceperunt Boethius et Mart. Capella. Talis est ex recentioribus Marinus Mersennus Gallus, in Harmonicorum LL. XII, et, vbi non quaeras, inprimis in eius Commentario in Genesin, vbi obiter quidem, sed praeclare, de antiquorum musica, Phythagorica praecipue, agit; data autem opera in priori, quem laudaui, libro. (* Antiquam musicam praeter eos, quos Fabricii Bibliogr. antiqu. c. II. n. 16. indicat, docent etiam Th. de Pinedo ad Steph. de vrb. p. 775 sqq., Appendix Arati Oxoniensis, H. Prideaux ad Marm. Ox. p. 397. (Maill.) Burney, cuius librum Germanice Abhandlung uber die Musik der Alten I. 1. Eschenburgius edidit Lips. 1781. 4, Roussier Memoires sur la Musique des Anciens: et Franc. Haskius Eyles Stiles in Vol. LI P. II Art. 68 Philosoph. Transact. aliique. N. )

283 Tales quidam recentiorum, in quibus Ramauius, nouus et primus auctor verae Musicae, a quibusdam perhibetur etc.

Mitzlerus, Consiliarius et Medicus Regis Poloniarum, qui nunc cum Rege viuit in Polonia, (* Onoldinus et discipulus Gesneri, N.) condidit societatem musicam, quae conuenit interdum, et vbi quisque confert ad hanc artem, quantum potest. Matthesonus Hamburgensis, magnus ille practicus, plures etiam dedit libros, qui pertinent ad theoriam musicae artis. Apud Gallos est Ramauius, cuius elogia vide in Commentariis Trevoltiensibus,


page 272, image: s272

(Memoires de Trevoux) 1756. Mars p. 209 sq. Eadem larga manu sparsa sunt in Le Siecle literaire de Louis XV. statim in praefatione: Msr. Rameau le plus grand Musicien de l'Europe, et le fondateur de son art. Inprimis magnos progressus fecit alius Galliae vir doctissimus, Vauaeansonus, qui inuenit tibiam, quae sonos det, et canat per se. (* Nempe construxit machinam, quae repraesentat Satyrum sedentem in scopulis et tibia canentem. Conf. Gotting. gel. Anz. 1739 p. 370. N.) Idem excogitanit etiam anatem, [quae voret, et concoquat.] Huc pertinet Histoire de la Musique, de son Origine, et de ses Effets. Par. 1715. 12. (* et Amsterd. 1725 IV Voll. 12. ) Auctor est Msr. Bonnet. (* Alios Musicae historicos, omisso tamen Wolfg. Casp. Printzio, etc. indicant Fabric. Bibliogr. Ant. c. 11. n. 15 et Denis Einl. in die Bucherk. T. II §. 31, quibus Anglia addidit Hawkinsium suum et Italia Giambat. Martini, cuius Storia della Musica T. I. Bononiae 1757. 4. prodiit. T. II ib. 1770. et plures expectantur. N.) Inter nostros etiam inprimis magnus theoreticus fuit Marpurgius. (* Plures Denis l. d. enumerat, vbi tamen Io. Adolph Scheibe uber die musical. Composition T. I. Lips. 1773. 4. et ciuem meum Ge. Andr. Sorge, qui musicam pluribus libris docuit, aliosque desidero. De Eulero iam n. 281 dictum est. Hic Lexica quoque commemoranda sunt, vt Ge. Gottfr. Waltheri Musical. Lex. Lips. 1731. 8. Sal de Brossard Dictionnaire de Musique Amst. 1718. 8 et nostra aetate Rousseau illius Geneuensis. N.)

284 Humaniores autem homines non ignorare par est elementa artis vulgaria, tum hodierna, tum antiqua:

Qui habuit occasionem discendae musicae, eamque amisit, ille abscidit sibi sensum aliquem iucunditatis harmoniae illius, et pulchritudinis, quae per aures intrare solet. Michael Montanus (de Montagne), quem vocare soleo Galliae Socratem, inter alia commoda felicis


page 273, image: s273

educationis hoc habuit quoque, vt per Musicum sopiretur et excitaretur. (* vid. eius Essais. N.) Hanc debebamus omnes discere, certe elementa: nam nihil frequentius Musica. Videre homines instrumenta tractantes, audire canentes, et plane non habere earum rerum notionem, vere [gap: Greek word(s)] est. Tum apud antiquos sunt multa dicta, quae alias non intelligimus, v. c. quid sit [gap: Greek word(s)] , um zwey Octaven, bis per omnes chordas, [ab infima claui ad summam.]

285 Nec fabulas musicas de origine lyrae, de Orpheo, Amphione:

Lyra originem suam debet Mercurio. Inuenit hic testudinem, et testas obduxit corio bouis; supra affixit cornua bouina; et inter cornua intendit neruos. Describit eam Homerus, in hymno in Mercurium, Lyra Orphei saepe commemoratur in Argonauticis Orphicis. Fuit ille socius Argonautarum, et Musica sua cum alia mirabilia praestitisse, tum coniugem Euridicen ab inferis revocasse dicitur. Amphion Thebas condidit ope Lyrae. Dictus et Amphion Thebanae conditor arcis Saxa mouere sono testudinis, et prece blanda Ducere quo vellet. Hor. (* A. P. 394.) Nempe facit musica, vt facilius feramus laborem.

286 et commenta philosophica Pythagorae de Musica coelesti, Aristoxeni, et Hippocratis, s. Heracliti, de anima:

Musica Pythagorae nititur soliditate orbium coelestium. Fingebat planetas esse orbes, quorum alter alteri sit inclusus, in perpetuo tamen motu versantes, ex quorum frictione harmonia oriatur snauissima. Nos modo sonum illum, cui assuefacti simus, non amplius audire. Sic Pythagorae mentem explicauit Timaeus, qui cum Platone edi solet, quem Chalcidius Latine vertit, Fabricius in Operibus Hippolyti notis illustrauit. Porro putauit Pythagoras, inter distantias corporum coelestium,


page 274, image: s274

et VII inprimis inter Planetas, esse eandem proportionem, quam in monochordo obseruauerat suo, debere. V. Fabric. ad Timaeum, Macrob. Sat. 2, 3. 4, Censorin. c. 13. (* et vel maxime Gesn. ad Orph. H. 33, 17. N.) Tycho de Brahe hoc systema prorsus euertit, ostenditque motum corporum coelestium sonum efficere non posse. Aristoxenus adeo amabat musicam, vt faceret ipsam animam harmoniam. [Quod intentio, die Stimmung, est in musico instrumento,] illud dicebat esse animam in homine. Viuere eum, quamdiu sit inter intensionem et remissionem iusta proportio. Proportionem aequalem intensionis et remissionis esse vitam. Nostro tempore aliquis recoxit hanc sententiam. Conf. Briefwechsel vom Wesen der Seelen, (* Haag 1713 8.) Hippocrates in libro de diaeta ponit duo animalia posse coalescere in vnum. Vt in generatione, vbi excernatur ingens vis animalculorum, si conueniant duo, in quibus sit eadem et perfecta harmonia, vt fiat [gap: Greek word(s)] C E G C, tum oriri hominem. (* vid. omnino Gesn. [gap: Greek word(s)] Hippocratis ex libro I de diaeta, Gotting. 1737 not. ad § IX p. 20 et in Comment. Soc. Reg. Scientt. T. I. Nempe [gap: Greek word(s)] hae videntur Leeuwenhoeckii animalia esse spermatica. N.) Non probantur haec talia: sed non intelligit optimos auctores, qui harum rerum plane est ignarus.

287 historiasque de viribus Musicae ad disciplinam, atque adeo in rempublicam, belli ac pacis tempore.

Lacedaemonii eiecerunt ex sua republica Timotheum, qui, additis lyrae chordis aliquot, antiquam musicam in molliorem mutauit. Putabant enim, mutata musica, posse etiam mutari seueritatem morum. (* cf. Cic. Leg. 2, 15 et quos ibi laudat Dauisius. Ipsum decretum autem seruauit Boethius de mus. l. 1 cap. 1: adde Lil. Gyrald. hist. poet. dial. 9; quod qua emendarunt qua illustrarunt Paul. Leopard. Emendation. 8, 14: Ios. Scalig. ad Manil. Astron. 5. p.m. 385: Is. Casaub. ad Athen. 8, 11:


page 275, image: s275

Cl. Salmasius de Hellenist. p. 81: Ism. Bulialdus in fine notarum ad Theonem Smyrnaeum p. 295; Chishull Antiquitt. Asiat. p. 128: Maittaire ad Marm. Oxon. p. 569 et 595. sq. inprimis vero Thom. de Pinedo ad Steph. de vrb. p. 775 sqq.: N. ) Ex decreto hoc alia quoque disci possunt, v. c. Lacedaemonios solitos fuisse [gap: Greek word(s)] in [gap: Greek word(s)] mutare, et [gap: Greek word(s)] dicere pro [gap: Greek word(s)] , vt Latini honor pro honos. De effectibus musicae in hominem est Disputatio Mich. Ern. Ettmulleri Lipsiensis medici. Est et liber elegans medici quondam nostri, qui inter primos fuit Professores, Albrecht, de viribus rhythmi. Et viuit nunc inter nostros ciues eruditos Gallus Medicinae Doctor, Rogerus, (* paulo post mortuus, N.) qui exhibuit Societati nostrae scriptum elegans, non stili quidem ratione, nam Latina barbara sunt: sed experimenta et obseruationes collegit fecitque ipse praestantissimas, vbi agit de viribus Musices.

PICTORIA

288 Poesi et ipsa cognata (244) ingenium simile postulat, praecepta multa habet communia.

Vtraque est ars simulandi, s. assimulandi, et ostendendi, rei similitudinem. Conuenientia mox declarabitur. Est pulcherrimus liber Angli Spence, cuius titulus integer hic est: Polymetis, (i. e. vir multarum cogitationum. [gap: Greek word(s)] est cogitatio operosa.) Or an Enquiry concerning the Agreement between the Works of the Roman Poets and the Remains of the ancient Artists. Being an Attempt to illustrated them mutually from one another, by Mr. Spence, Lond. 1747. f., vbi ostendit, quid conveniat inter Romanos poetas, et eos, qui ex antiquis exercuerint picturam, statuariam artem, etc. Liber dignus est, quem cognoscat vnusquisque, qui operam dat vel picturae vel poesi. (* Conf. Acta Erud. 1751. p. 625. N.) Idem egit ex Gallis Comes Caylus, in libro, qui vocatur Tableaux tires de l' Iliade de l' Odyssee d' Homere, et de l' Enei de Virgile, avec des Obseruations


page 276, image: s276

generales sur le Costume. Par M. le Comte de Caylus, a Paris 1757. 8. Huc pertinet die Bibliothek der schonen Wissenschaften und der freyen Kunste. Nec non Winkelmanni Gedanken uber die Nachahmung der griechischen Werke in der Malerey und Bildhauer kunst, Dresd. 1756. 4. Liber pulcher est, modo ne, nescio quo furore aut qua libidine impulsus, transiisset a nostra Ecclesia ad Pontificiam. Et tamen viuit ibi satis tenui conditione, nempe conditione Ciceronis. Vocant autem Itali Cicerones homines autiquitatis peritos, qui deducunt homines peregrinos in loca antiqua. Habemus libros multos in hanc artem scriptos. Talem Romae agit vitam, vbi saepe esuriet, nisi forte veniat aliquando princeps, qui pro officio sibi praestito det ei aliquot aureos. (* Hominem varie et insigniter ornatum paucis post annis triste fatum sustulit; sed Monumenta antiqua inedita et ab illo egregie explicata, quae tota huc pertinent, cum multis aliis, quibus has artes illuminauit, gloriam ei pepererunt inter mortales perpetuam. N.)

289 Vtraque argumentum ostendit, qua parte maxime placet, verbis altera, altera coloribus idoneis et argumento aptis:

Non semper placet, quod pulchrum est sua natura, et quod blanditur sensibus: sed placere etiam potest, quod terret, quod mouet horrorem, v. c. homo moriens, cet. Verbo, placet, quod vel pulchrum est per se, et propter argumentum suum: vel quod aliquid est accurate expressum, et rem viuide repraesentat, vt affectus concitetur.

290 quaedam plane occultat:

Antigonus Rex, captus altero oculo et luscus, iussit pictores suam exhibere imaginem. Alter itaque pingebat eum recta et versa facie (im Prospect ) oculo correpto, quod regi displicebat. Alter duos oculos, sanum


page 277, image: s277

vtrumque, facit. Hoc, dicebat rex, est mendacium. Tertius accedebat Apelles, ostendens eum altero tantum latere (im Profil ) vt lateret amissi oculi deformitas. Historia est apud Plin. 35, 10. s. 36. 14. et Quinctil. 2, 13. 12. Ne potest quidem pictura nisi ab vna parte rem ostendere simul.

291 quaedam significat obscure:

Poeta interdum alludit modo ad rem aliquam. Hinc praereritio, reiectio, allusio etc. In pictura affunditur vmbra. Nimirum ea vmbrae inuoluenda sunt, in quibus exprimendis frustra labores, vel quae turpe quid habitura erant. Vt fecit Timanthes, - - Namquum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Vlixem, addidisset Menelao, quem summum poterat ars efficere, moerorem: consumtis affectibus, non reperiens, quo digne modo patris vultum posset exprimere, velauit eius caput, et suo cuique animo dedit aestimandum. Quinctil. 2, 13. 13. Coll. Plin. 35, 10. s. 36. 6. Cic. Orat. 22.

292 quaedam in clara luce ponit.

Quae ad rem maxime pertinent, quae placere volumus, etiam res minutas, etiam terribilia. Ars picturae remouet magna corpora; in prima velut acie ponit, quae alias non possent apparere. Potest in parua tabella simul pingi musculus et elephas, adeo vt musculus non sit multo minor quam elephantus. Nempe musculus ponitur in clara luce ante oculos, vt appareat, eum esse ante oculos. Contra elephantus pingitur obscuris coloribus, affusa multa vmbra, et hunc remouet pictor, quantum potest, vt degere videatur in siluis, aut prouenire ex valle et ex longinquo: sed musculus debet esse in proximo. Exemplum dedit Picartus, rusticas res in imagine, qua illarum scriptores ornauit, ita effingens, vt apes, et minuta, appareant clarissime, reliqua sint vmbrosiora. Ita poesis potest interdum parua exprimere dilucide, magna praeterire, aut attingere modo.



page 278, image: s278

293 Poeta, vt pictor, non satis habet vulneratum aliquem dicere, sed ostendit locum vulneris; non splendide modo vestitum dicit, sed quibus vestibus.

Nempe quaerit vterque [gap: Greek word(s)] Pertinet hoc ad defendendos poetas contra eos, qui sunt huius rei expertes. Rident, quum describitur equus, vulnus, rel.; dicunt: Quid ad me hae nugae? festino ad rem. Sed debet facere poeta, non modo vt intelligat aliquis rem, de qua sermo est: sed vt videatur sibi interesse rebus, easque ipse videre. Hoc Ouidius egit, qui raro aliquem appellat proprio nomine; sed plerumque patronymico. Vt nempe ostenderet simul patres aut patrias. Aesonides est Iason: Pelides, Achilles: Medea dicitur Colchis, cet.

294 Vterque parerga quaedam addit, sed quae argumentum iuuent, illustrent.

Hoc inprimis obseruaui per hosce dies in picturis Herculanensibus, vbi [gap: Greek word(s)] iucundissima sunt apposita. Vbi sermo est de Aegypto, Crocodilus ascendit ex Nilo, quia in hoc solum flumine viuit hoc animal. Potest Memnonis statua pingi in tabula non magna, at appinguntur viri, aut peregrinatores, qui accedant ad eam, circumeant illam, contemplentur, tollant oculos in altum. Hac ratione in parua mole potest statua ostendi Gigantea. Ad vesperam signandam boues pingunt redeuntes domum. Contra iidem stabulo vel porta egredientes tempus indicant matutinum. Aedes splendidae et palatia, item comites, sunt magni hominis argumentum. Aut quis librum hunc vel illum legit. (* Amicus meus Io. Lud. Meil, pictor et statuarius haud vulgaris, Ilfeldae, vbi Graphicen docebat, mortuus, carmini Magno Munchhusio offerendo Deam appingebat, Musam, credo, aut Themida, cum duobus libris, quorum alter argumentum disputationis abillo Ienae quondam habitae, de capitulatione


page 279, image: s279

perpetua, ostendebat; alter inscriptus erat Capitulatio CAROLI VII, quam ipse cum reliquis Electorum legatis Francofurti composuerat. N.) Ita apud Homerum (* II. [gap: Greek word(s)] 100) iurat Agamemnon per sceptrum suum, (* hoc fit II. [gap: Greek word(s)] 234. N.) et simul narrat, vnde peruenerit illud ad se. Nempe vt pateat ratio genealogiae: vt appareat, eum originem suam deducere ab Ioue. Picturae palatii non aedificium modo splendidum ostendunt; sed in vestibulo quoque gradus ampliores, columnas, statuas, et alia eiusmodi addunt.

295 Sic ab Homero Phidias: ab aliis poetis pictores alii, didicere et discunt quotidie:

Phidias, interrogatus, vtrum viderit Iouem, quod illius tam eximium simulacrum ponere potuisset in templo Iouis Olympii; et, vnde acceperit hac imaginem, respondit: Ex Hom. II. [gap: Greek word(s)] 528 [gap: Greek word(s)] Vid. Barn. et Clark. Narratur hoc apud Strabonem 1. 8 et Macrob. 5, 14. (* Vid. supra ad §. 138.) Bonchardon pictor nobilis, lecto ex misera versione Homero, dixit tamen: Depuis que j ai lû ce livre, les hommes ont quinze piez, et la nature est acerus pour mei. Mem. de Trev. 1757. Mars p. 163. Ideo antiqui homines solebant imaginibus illustrare poetas. Ille codex Ms. Aeneidos Virgilianae, qui in Italia typis expressus est, multas habet imagines personarum et rerum praecipuarum antiquas. Terentii sabulis appictae sunt personae. Quod obseruant et imitantur laudabiliter recentiores certatim. Aeneis Virgilii, Ouidii Metamorphosis, Torquati Tasso Gierusalemme liberata, imaginibus splendidissimis sunt illustratae. Et re vera nihil magis facit ad illustrandum poetam, quam imagines bonae et aptae. Vid. ad 288.



page 280, image: s280

296 sic poetas et pictores aequaliter iuuant Lucianus, Philostratus, Callistratus.

Lucianus hoc praestitit in Zeuxide, in iis, quas solet vocare [gap: Greek word(s)] vbi magnum oecum describit, et in aliis pluribus. In dialogo, qui dicitur Nauigium, dat luculentam nauis descriptionem. Philostratus vterque imagines pulcherrimas dedit. Editio operum praestantissima debetur Oleario. Describunt statuas, et artem pictoriam declarant. Callistratus reliquit nobis [gap: Greek word(s)] s. statuarum expositiones, cum Philostratis editas. Talis est Callimachus, Apollonius, Claudianus.

297 Ceterum ita liberalis ars est pictoria, vt illius rationes et historiam, certe ex Plinio, Vossio, Iunio, Scheffero, cognoscere humanitatis studiosum deceat.

Picturae destinauit Plinius I. XXXV historiae suae naturalis, quem peculiari commentario doctissime explicauit Dauid Durand concionator Londinensis. Titulus libri est: Histoire de la Peinture ancienne, extraite de l Histoire Naturelle de Pline Liv. XXXV avec le Texte Latin, a Londres 1725 f. Plinii verba Latine et Gallice posita illustrantur obseruationibus praeclaris admodum. (* Idem Gesnero vltro promiserat operam suam in Plinio edendo, quae spes intercepta est: repetita Basileae Harduini editione. N.) Vossius de IV artibus popularibus etiam de pictura agit. Egregium opus est Franc. Iunii de pictura veterum LL. III, post editionem in 4 retractati Roter. 1694 f., cui in fine additus est catalogus pictorum, statuariorum, caelatorum, tornatorum, aliorumque artisicum, et operum, quae quisque fecit; qui vsum habet maximum. Potest ibi statim inueniri, quis pinxerit centaurum; quas, et vbi Helena, lupiter cet. habeant imagines. Io. Schefferi Graphice, Norimb. 1669 8. edita, agit de antiquorum


page 281, image: s281

arte delineandi et pingendi. Non omitti debet die Bibliothek fur die Liebhaber der schonen Wissenschaften und der freyen Kunste. Liber editur trimestribus interuallis. Ex his discere, quae opus sunt, potest, qui non dat operam arti pingendi. (* Hic vtramque paginam facit Winkelmannus, cuius Prolegomena, Monumentis antiquis ineditis praemissa, harum rerum non incurioso omnino cognoscenda sunt. Vtrum veteres artifices eam. tenuerint artem, quam perspectiuam vocamus, multum nostra aetate quaesitum. est. Negarunt plurimi, affirmarunt pauci, in his Ill. Wielandus, tum ad certamen Phidiae cum Alcamene, de Mineruae simulacro in excelsa columna collocando, quod Ttetzes Chil. 8. hist. 193. narrat, prouocans; tum etiam hoc Cic. de Orat. S. 83 loco vsus: Pictoris cuiusdam summiratione et modo, formarum varietate locos distinguentis. Vid. Teutscher Mercur 1774. P. VI. p. 218. sqq. Alii Plinii locum 35, 10. adhibuerunt: Parrhasius confessione artificum in lineis extremis palmam adeptus. Gener. de Murr artem ipsam in picturarum Herculanensium Tab. XLII Vol. I. agnoscit. N.)

298 Graphidos autem ipsius quaedam facultas tum architectonicarum artium studiosos decet, tum inprimis commoda comes est, quum elegantes homines opera artis et naturae susceptis peregrinationibus persequuntur.

Graphis non instrumentum solum, sed et artem significat, l'art de dessiner, quae non tam in summo artificio pingendi, quam in delineandi peritia inest, quatenus perspectiuae notionibus et vsu quodam nititur. Camera obscura adiuuatur, etc. Haec ars est quantiuis pretii. Interrogor, quomodo possit otium expleri puerorum, si tam breui spatio, ac velim, discant Latinam linguam. Possunt feliciter oecupari in Historia, Geographia; et quanam in re vtilius, quam in Graphide? Hac ratione excolunt humanitatem, et


page 282, image: s282

hominem vniuersum: et tamen non metus est, ne fiant nasuti, et se iam nimis doctos esse putent: sed semper erit, quod sibi deesse et adhuc discendum sentiant. Haec de poesi et cognatis artibus.

ARS ORATORIA

299 Alter linguarum modus est ars oratoria. Huius initia quaedam a natura habent omnes populi, quae affectus illos docet, et obseruatio, atque imitatio.

Vid. n. 195. Quatenus volumus a multitudine praesertim (sed tamen etiam a singulis interdum) aliquid obtinere, opus est oratione. Hanc acuere, viuidam reddere, armare etiam, studet Rhetorica. Principia artis oratoriae sunt nobis valde naturalia. Semina igitur quaedam sunt in omni genere sermonis etiam. Nam facimus familiariter et inter paucos omnia, quae in oratione: Vbique narramus, docemus, studemus placere aliis iucunde narrando; mouemus, rogamus, hortamur. Sed hoc multo maiori conatu, vi et apparatu, fit apud multitudinem. Oratores fecit affectus. Cupiebant ea persuadere populo, quae sua interesse putabant; traducere homines in suam sententiam; eorum sibi deuincire voluntatem; conciliare beneuolentiam. Deinde quum viderent, posse hos homines, posse principes reipublicae, efficere dicendo, quidquid velint; trahere populum; et rapere vi in suam sententiam; extorquere assensum: quum obseruarent, hoc posse v. c. Periclem, attenderunt curiosi, quid faceret ille; quodartificium in dicendo adhiberet. Illa obseruatio dedit praecepta, et dedit artem, vt in poesi et pictura, cet. (* conf. Quinctil. 3, 2. N.)

300 Multo facilius, vt nempe habitus omnes, qui in actione insunt, discitur exercitatione quam praeceptis.

Hoc non satis potest inculcari. In scholis debebat esse multa exercitatio, praecepta rara. In Academia


page 283, image: s283

contra. Raro in scholis institutio dicendi habet successum. Haec reseruari debet in Academiam. Ibi legere debent orationes, et inter legendum potest moneri discipulus de pulchritudine alicuius loci; de artificio oratoris: deinde, quum iam legit multa, praecepta discit eo facilius. Si deinde exemplis illustrantur regulae, quas praescribit Rhetorica; illi iam sunt omnia nota, et recordatur similia exempla ex Cicerone: tum expectari potest vsus et fructus. Si v. c. doctor eloquentiae ostendat, quod artificium Ciceronis sit in oratione pro. Sextio; si intendat digitum ad illum locum (* cap. 37), quo describitur vis Sextio Tribuno a Clodianis illata, vbi dicitur: Inermem atque imparatum tribunum alii gladiis adoriuntur, alii fragmentis septorum, et fustibus, et quae ibi viuide et vehementer dicuntur: si moneatur a doctore, ideo fieri saepe gladii mentionem, vt ostenderet quasi sensibus auditorum arma et vim Clodii, rel.: tum facile haerebunt regulae. Nam exempla iam adfuerunt, iam placuerat illa oratio. Sed praeceptis debet jungi exercitatio: in hac omnia insunt: haec si non accedat, res frustra est: ac non magis aliquis fiet orator, quam si saltationum magister toto die ostendat, quo modo saltandum sit, et ille, qui discit, non velit ire aut mouere pedem. Facilius aliquis sine praeceptis sed exercitatione fiet orator, quam, sine exercitatione, praeceptis. Haec debent seruari in Academiam. Sed non putare debemus nos artifices post praecepta cognita.

301 Praecepta neque hic dari possunt kasqolika\ satis, quum omnibus imperet vnum, Videndum esse, quid deceat; illud autem videre vt possis, nullis praeceptis obtineatur.

Hinc illae lacrimae, vel illi risus potius in eruditos de schola. Videndum est, quid nunc deceat, hoc die hoc loco, apud hos auditores, quid eum, qui dicit. Cic. de Orat. 1, 29 ex persona Crassi summi oratoris


page 284, image: s284

de Roscio refert, eum habitu corporis motuque ita vsum esse, vt ne dedeceret. Addit deinde: Id enim est maxime vitandum; et de hoc vno minime est facile praecipere, non mihi modo, -- sed etiam ipsi illi Roscio, quem saepe audio dicere: caput esse artis decere: quod tamen vnum id esse, quod tradi arte non possit. At Quinctil. 11, 1, vbi tractat decori disciplinam, § 14 dicit: Est quod omnes, et semper, et vbique deceat; persuadere ac dicere honeste, honesteque facere: contraque neminem vllo vnquam in loco, turpiter. Tho. Diafoirus, ridetur, quia sponsae dicit, quae socrui destinarat. Hoc vnum potest generaliter dici: oportet bonum virum esse. In laudando obseruandum quidem hoc inprimis est: non debere aliquem laudari eis in rebus, quas praestare non possit: ne eum dicam magnum poetam, qui non gaudet facultate poetica. Sed etiam hoc valde eget restrictione. Nam, si possem mihi hac re conciliare illius beneuolentiam, quae mihi forte illo die, quo dico, necessaria est, et iuuare potest meam felicitatem, stultus sim, si non faciam. Possum itaque laudare illum etiam ab hac parte; illum dicere bonum auctorem, patronum poeseos, cet., si nempe ille, etiamsi non sit, tamen velit poeta videri.

302 Qualis per bis mille amplius annos per Europam celebratur, orta est in rebus publicis Graecorum:

Eloquentia originem suam habet ab libertate Gracciae. Nullus est orator, qui non velit similis esse Demostheni: neque quidquam poterit temere inueniri in omnibus, omnium, qui hodie sunt oratores, orationibus, probatum sanis, cuius non exempla sint apud Demosthenem et Ciceronem. Spondebo, quidquid mihi ostendatur pulchri, figurarum bonarum, et quidquid placere potest, idem me esse inuenturum in Demosthene iam, et Cicerone. Non occurret facile elegantia, aut pulchra orationis conuersio, quae non sit etiam in antiquis.


page 285, image: s285

In Graecia maxima floruit eloquentia, quum illa non esset sub imperio absoluto. Nam non erat alia ratio impetrandi aliquid ab hominibus, quam eloquentia. Non enim poterat cogi populus liber, sed debebat illi persuaderi, hoc vel illud conducere sibi; hoc prodesse reipublicae. Debebat oratione extorqueri assensus: id quod bene etiam obseruatur in libro hoc: Principes pour la lecture des Orateurs, Paris 1753 III Voll. 8. Liber est pucherrimus, et dat praecepta praeclara.

303 in quibus tres potissimum erant dicendi occasiones, epidixis:

[gap: Greek word(s)] demonstratio et quasi ostensio suae artis, vbi orator in publico conuentu [gap: Greek word(s)] ostendere vult, quantum valeat ab eloquentia. Sumebant hic plerumque occasionem dicendi laudes populi, ad quem dicerent. Vel laudabant illius facta, vel vrbem, in qua habebatur oratio, vel personas illustres: aut sumebant aliam cuiuscunque laudis materiam: sed interdum etiam suasionem. Inde ortum est illud, vt Demonstratiuum genus dicatur generatim istud, quo aliquid vel laudatur vel vituperatur. Sed proprie illud nihil aliud sibi habebat propositum, quam ostendere vim dicendi.

304 iudicium:

Apud Graecos multi iudicant, non vnus: iudices multi erant, plerumque ad ducentos: et pro ratione temporis plures, pauciores. Interdum, si res esset intricatior difficiliorque, quam vt iudices ordinarii decidere illam auderent, iudicabat totus populus, qui conuocabatur, et damnatum a iudicibus etiam iubebat [gap: Greek word(s)] Cic. de Orat. 1, 54. Romae causae priuatae a pluribus iudicabantur, publicae agebantur in foro, coram populo toto. Orationes, quae ibi habebantur, referuntur ad genus [gap: Greek word(s)] s. iudiciale; sub quo comprehendebatur accusatio et defensio. Hodie obiurgatio, excufatio,


page 286, image: s286

cet. illius loco successit. Accusare etiam alios et defendere possemus.

305 deliberatio.

[gap: Greek word(s)] s. deliberatiuum genus locum habet in senatu aliquot centum hominum: in concione populi.

306 Hinc tria, quae vulgo constituuntur, causarum genera: ad quae referri possunt hodierna etiam dicendi argumenta, quod ostendit inductio.

Possunt haec tria dicendi genera etiamnum hodie seruari: et recte retinentur in Rhetoricis libris. Nam vfum habere possunt non minorem, quam olim: licet hodie mutata sit forma reipublicae et cum ea ratio eloquentiae. Genus denmonstratiuum possumus adhibere ad laudandum. Possunt itaque laudari ante omnia Deus: deinde res naturales, et commoda, quae ab natura accipiunt homines et animalia. Potest fieri talis oratio hymnus Dei. Laudari etiam possunt ciuitates, regna, principes, priuati, facta, et vicissim vituperari. Denide possumus accusare et damnare vitia in concione totius populi. Possumus accusare alios, defendere; ostendere iniuriam fieri bono viro; probare aliquid esse factum, fieri non posse, rel. Potest concionator etiam deliberare vtrum melius sit, Christianum esse, an non esse? Et deinde potest viuide admodum ostendere commoda et praerogatiuam infinitam hominis Christiani. Potest deliberari, vtrum melius sit ad felicitatem publicam, Pax an bellum? Virtus an vitia? quid praestet, Voluptates an bona conscientia? Diuitiae an Virtus? Non difficile fuerit, nec video, quid impediat, totam artem nostram Homileticam, quam vocant, inaedificare quasi his tribus generibus.

307 Proprius quidem campus, in quo sc vis oratoris exserat, est in multitudine hominum liberorum,


page 287, image: s287

extra quam iactare se, et vibrare arma oratoria, paene ridiculum est:

Si vnquam verum est, est certe hic, quod dicitur: Excitat auditor studium: et quod dicit Martialis in praefatione l. 12. Si quid est in libellis meis, quod placeat, dictauit auditor. Hinc non mirandum est, si non habeamus omnino, aut raro certe, oratores, qui re vera possint affectus concitare: quia non habent coetum hominum liberorum, qui debeant traduci in aliquam sententiam persuasione. Et in exiguo hominum numero, in auditorio non magno, agere velle oratorem, declamare, vocem tollere, agitare et iactare corpus, ridiculum est, et idem sane, ac si quis velit gladiari solus.

308 sed pars tamen artis lenior etiam apud pauciores, etiam apud sapientes, locum habet.

Sed hoc non eo valeat, vt velimus plane negligero artem oratoriam. Sed studeamus potius illa eo melius vti in paucis, quum locum vix ac ne vix quidem habeat in multitudine. Reliqua tamen oratoris officia debent obseruari eo magis: et horum vbique est occasio. Puritas linguae, perspicuitas, elegantia, argumentandi ratio, ordo bonus, [gap: Greek word(s)] , habent locum etiam inter paucos.

309 Quisquis enim vult impetrare vel efficere aliquid oratione, is persuadeat oportet, hoc est, in sententiam, qua opus est, auditorem traducat.

Est hoc inter omnium praestantissima, quae potest bonus vir efficere, vt ea, quae ipse sapienter cogitauit, et quae ipse, vera esse, intelligit, quodque putat eorum, esse bono ac fructui, quibus dicit, possit persuadere aliis, et facere, vt idem cogitent, idem pro vero habeant, idem putent sibi vtile. Est hoc profecto diuinum et [gap: Greek word(s)] . Ad hoc obtinendum sunt duae viae: altera ad intellectum peruenitur, per rationes; altera ad voluntatem, per mores et affectus.



page 288, image: s288

310 Hoc obtinebit, si doceat (312), placeat (330), moueat (334).

Doceat intellectum, vt intelligat, non modo qua de re agatur; sed etiam, et hoc quidem inprimis, eam rem veram esse; verum esse, quod nunc dicatur. Qua docet orator, opus illi sunt [gap: Greek word(s)] : qua placet, [gap: Greek word(s)] : qua mouet, [gap: Greek word(s)] .

311 Munera haec debent in omni genere et parte inesse, et seiungi vix ac ne vix quidem possunt: recte tamen singulatim considerantur.

Sanguis, venae, musculi, nerui, tendines, simul insunt in corpore humano, et sine his non potest agere aut esse: sed Anatomicns considerat singula separatim. Ita haec in arte dicendi separatim considerantur: sed in oratione debent esse coniuncta.

312 Docemus igitur potissimum lo/gois2, h. e. narrando et argumentando.

Est hac in re felicitas quaedam Belgicae linguae, quod Belgorum Reden exprimit elegantem ambiguitatem Graeci vocabuli. [gap: Greek word(s)] . Nam apud eos Reden duplicem habet vim, et primo significat, quod Galli vocant Raison, ratio: deinde respondet nostro eine Rede, et idem est quod sermo. Etiam Gallorum Raison, et Oraison, valde sunt inter se cognata.

313 Narratio debet esse dilucida:

Generatim qui non vult intelligi, non debet loqui. Summa orationis dos est perspicuitas: et directe, ac quasi e diametro, oppositum est oratoris fini, obscure et perplexe loqui. Obscuritatem affectabant oracula: sed studio, vt orirentur tenebrae. Affectant qui fallere volunt, qui dubitant, etc. Narratur de Magno Hetruriae Duce, eum, quoties rogatus aut interrogatus sit de maximi momenti rebus, vt diceret sententiam, vel annueret suppliciter petitis, semper respondisse sua lingua duo illa verba, quae in Latino sermone sunt, Videbimus


page 289, image: s289

et Considerabimus. Vt adeo nunquam ex hac responsione potuerit illius mens intelligi. Sed generatim, qui vult loqui, ita loqui debet, vt intelligatur. Deinde vero orator in narratione debet eo maiorem adhibere diligentiam, vt ilia sit dilucida, quia ab narratione saepe reliqua dependent omnia. Nam in narratione sunt ipsa semina argumentorum. Quum Cicero pro Milone dicturus est, enarrat omnem rem, vt gesta erat inter Clodium et Milonem, accurate. Incipit ab eo, quod Clodius aduersario saepe minatus sit mortem. Porro Clodium, quum sciret Milonem eo die officii causa debere iter suscipere Lanuuium, ad flaminem prodendum, pridie ex vrbe profectum esse, vt ante suum fundum Miloni insidias collocaret. Clodium obuiam factum esse in equo, expeditum, sine vxore, cum nullis, nisi armatis, comitibus: quum contra Milo veheretur in rheda, cum vxore, penulatus, atque comitatu muliebri atque delicato ancillarum puerorumque impeditus. Illum fecisse de loco superiore impetum: hunc loco iniquo puguam inire coactum esse. Ex hac narratione iam clarum erat, et patebat, quis alterum voluerit occidere: et deinde eo facilius argumenta proferenda inuentura erant fidem. Et nituntur illa eadem hac ratione. Quin ex ipsa illa re nascuntur argumenta, quae affert Cicero. Soleo dicere: Recte posse narrare, haec virtus primaria hominis est, qui in aliqua parte, in quocunque munere, reipublicae vtilis esse vult. Qui cupit fieri secretarius, legatus, minister principis alicuius, ab eo requiritur, quod Horatius dicit (* Epist. 1, 4. 9) sapere et fari: vt possit indicare, quid, quo ordine, quo causarum nexu actum sit. Rem enarrare posse, vt gesta est; deducere illam ab origine sua; prosequi eam in progressu; et quem habuerit euentum ostendere; sunt haec artis dominicae elementa.

314 prout res exigit, nec abrupta nimis:

Abrupta oratio est, quae omittit aliquid, quo omisso aut non intelligitur: aut plane variat res, mutaturque


page 290, image: s290

in aliam speciem; quod inprimis in causis rixarum fieri solet. Accusatur Meuius, eum dedisse Sempronio alapam. Magnum crimen est. Sed si respondeat Meuius, se prius ab Sempronio pulsatum esse pede; tum longe alia res est.

315 nec diffusa:

Dum narrant homines aliquid, saepe admiscent ea, quae non pertinent ad rem, sed eam potius obscurant, et distrahunt auditorem vel lectorem, vt non intelligat, quid dicatur. Quum vocant alicuius nomen, enarrant omnem eius genealogiam, addunt etiam, quid comederit, qua indutus fuerit veste, et quae sunt fimilia. Haec interdum opus sunt, vbi requiritur descriptio aliqua, vbi rebus minutis nituntur argumenta, et a paruis res dependent maximi momenti: sed non, vbi incidenter sit alicuius mentio. Diffusa etiam sit narratio, repetitis quae iam satis sunt dicta.

316 includere debet quasi semina et fontes argumentorum:

E. G. oratio Miloniana. (Vid. ad § 313.)

317 potest illam dirigere versiculus notus, Quis, quid, vbi? etc. item Praedicamenta (926. sq. )

Minime contemnenda sunt talia subsidia memoriae vel electionis. Hic versiculus habet hanc vim, non vt in vnaquaque re, quod faciunt stulti saepe, hisce omnibus vtar, et semper quaeram, quis fecerit, quid, vbi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando. Qui vult cum circumstantia dicere, debet cogitare, quid pertineat ad hanc rem, de qua nunc agit. Vt in illa causa capitali: Clodius a Milone interfectus est. Hic non iuuant quidquam illa duo priora, quis? quid? Hoc enim omnibus erat cognitum. Sed vbi? inprimis huc pertinet: in via Appia, qua Milo pergexet Lanuuium, Clodius cum


page 291, image: s291

armatis seruis rediret Romam. Quibus auxiliis? ope paucorum seruorum. Cur? Clodii interfuit Milonem non viuere. Quomodo? quum Milo veheretur rheda, cum vxore, penulatus, impeditus gregibus muliercularum, stans loco inferiore et iniquo: quum contra Clodius vteretur equo, exercitu armatorum seruorum, loco superiore. Quando? quum Milo vesperi demum profectus esset domo, et ea die non posset redire Romam; contra quum Clodius pridie ex vrbe exiisset, et nunc pergeret Romam: vt adeo praeparatus fecisse hoc Clodius videatur. Sed qui vult commode narrare, et in principiis adhuc artis oratoriae versatur, hunc potest hic versiculus monere, qua de re forte dicendum sit; vnde petenda sint argumenta et materia.

318 Argumenta in promtu sint generalia, vt possibile impossibile:

Multa generatim. hic possunt dici: non vt in vnaquaque re sibi haec licere aliquis putet: sed vt cogitet, quid deceat; quid hoc loco conueniat, quid non. De ipso possibili et impossibili saepe et valde disputatur. Habent regulam: Quidquid factum est, potest fieri: Sed deinde regerit alter: Quidquid impossibile est, non potestfieri. Vt per hosce dies disputatur, vtrum tormenta, quibus Munsterum oppugnatur, possint audiri hic, aut certe in montibus, qui sunt Cassellas inter et Mundenum, Affirmant hoc multi, qui volunt audiuisse. Negant physici simpliciter, Quod impossibile est, dicentes, non potest fieri. Illi contra, Quod factum est, dicunt, est possibile. Nempe deinde eo redit, vt testibus idoneis probetur, et clare demonstretur, factum esse, quod dicitur, et quod fieri posse negant alii. Propositio maior semper vera est. Hoc semper manet: Quidquid factum est, potest fieri: Quidquid impossibile est, non potest fieri: sed videndum semper est de minori. Porro possibile et impossibile varias habet causas, multos ordines et gradus. Est physicum, quum res repugnat ipsi naturae. Moralis


page 292, image: s292

impossibilitas est varia. Potest aliquid impossibile esse parte Subiecti; vt res quidem per se habeat facultatem; sed non in hoc homine. Potest aliquis interfectus esse: sed non ab amico meo, quem noui esse bonum virum. Interdum est in obiecto. Pondus ducentenarium potest moueri: sed non moueri potest ab hoc infante. Semper considerari debet locus, tempus, rel. Gallos cum Hannoueranis praelium commisisse, et pulsatos esse, possibile est: sed non in hac aula, noctu, cet. Possibilitas et impossibilitas secundum ea, quae circumstant, sunt metienda. Sic agnus in fabula Phaedri 1, 1 contra lupum disputat. Hic de morali potissimum possibilitate sermo est.

319 magnum paruum, vel simpliciter:

Contra hunc paragraphum Ill. Segnerus, quum mitterem ei libellum, monuit hoc: Nihil esse simpliciter magnum vel paruum; sed semper in comparatione alterius rei. (?An dicitur aliquid magnum vel paruum simpliciter, vel annon potius haec vocabula relationes tantum et semper denotan:?) Hoc quidem esse, respondi, verissimum: Omne magnum et paruum esse relativum; sed non omne esse in comparatione cum maiore vel minore: sed saepe dici in vita communi magnum. paruum, sine comparatione, et simpliciter. Quoties dicimus? [hoc multum est: magnus est vir,] quum non sit cum altero quodam comparatio. (* Magni, parui, significationem duplicem esse, absolutam et comparativam, diserte dixit Magnus quoque Basilius Hexam. hom. 6. p. 80. (Paris.) [gap: Greek word(s)] . N.) Hic tractatur de ratione exaggerandi vel extenuandi. Docent rhetores,


page 293, image: s293

quomodo augenda res sit per varias artes, exclamatione, interrogatione, figura et intensionibus verborum, qualia sunt particulae tam, tantum, insinitum, incredibiliter.

320 vel cum comparatione, maius minus.

Hoc multo est frequentius: nam ipsum magnum et paruum sunt relatiua. Eadem quantitas potest esse magna et parua. Decem millia imperialium si quis quotannis in academia consumat, magnum sunt multumque: sed non in aula principis. Si hic non plus consumit singulis annis, non splendidus est. Magna simpliciter est liberalitas, magnum beneficium, quo Rex nunc Hispaniae antiquitates Herculanenses exponendas curauit. Magna est generositas Danorum Regis, quod donauit bibliothecae nostrae cochleas illas depictas (* per Regenfussium ). Hic simpliciter considerantur haec bona. Deinde possunt comparatiue cogitari ita: Melius ac maius est, augere cognitionem humanam, donare orbem eruditum bonis libris, quam cogitare de prouincia occupanda, ob quam mox oriatur bellum, et illa sit reddenda. Exercitus magnus est centum millia hominum: sed potest habere multa impedimenta; multos homines, qui non pugnent, sed seruiant; possunt esse milites effeminati; vt adeo magna esse possit huius exercitus imbecillitas ad alterum, numero quidem multo minorem, sed fortem, sed exercitatum; qui pareat perito duci. Potest ciuitas magna esse simpliciter; sed parua erit Londino, Parisii, comparata. Virtus alicuius potest magna vocari per se, et simpliciter: sed parua, collata cum maiori. Sic bellum. Potest munus aliquod bonum esse, sed aliud melius.

321 Aestimantur autem magnum et paruum numero, mole, gradu e. i. g. a.

Item robore, virtute, facilitate, difficultate, et quae his sunt similia.



page 294, image: s294

322 Specialia in epidixi, quae fere laude et vituperatione absoluitur, ostendendo aliquod factum, opus, institutum, munus, esse honestum, iucundum, vtile; vel contra:

In [gap: Greek word(s)] , in genere demonstratiuo, vbi orator vult vim suam ostendere. In laudando facto aliquo addat, illud esse nouum, inauditum, sine exemplo, auctorem fuisse exemplo aliis. Potest afferri facile et difficile. Alexander non tam mirandus est quam Caesar. Illius victoriae multo minore constirerunt virtute, quam huius. Ille bella gessit cum effeminatis populis: hic vicit Pompeianos, fortissimos, et exercitatissimos. Maior laus est, si quis Academiam, ordinem equestrem, orphanotropheum, primus condidit, quam si tantum instaurauit. Factum; victoria, vrbs incensa. Opus; orphanotropheum, militum inualidorum domicilium. Institutum; Academia, Ordo, cet. Munus; doctoris, rel. Honestum; vbi ad causas et fontem respicitur: iucundum ad durationem: vtile, sine turpitudine vbique.

323 aliquem locum esse iucundum, commodum finibus certis;

Ita falubrem, frequentem, tutum, opportunum commereiis. Bis laudaui Gottingam (* Opusc. T. IV p. 401 et 449: add. T. VIII p. 88. N.) Quum huc venirem, iussus sum describere vrbem, et enumerare illius dotes. Dixi, vbi sita sit; esse salubrem; frequentari a peregrinantibus; certe olim multos per eam iter fecisse suum, qui in via sunf, petuntque aliena loca; tutam esse aduersus leuem hostium paucorum incursum, et aduersus eos, quos vocamus moratores milites, Gallice Marodeurs; locum esse opportunum Academiae; situm esse in meditullio quasi Germaniae; non nimis propinquum aliis Academiis. Laudaui eam propter commercium: possunt parentes ex omuibus locis huc traiicere pecuniam:


page 295, image: s295

propter terrae fertilitatem; omnis generis cibos profert haec regio.

324 hominem esse insignem bonis fortunae, corporis, animi, factis suis, et contra.

Bonum fortunae est nobilitas siue nascendi felicitas; ortum esse splendido genere. Sed interdum stulti, qui audiunt posse aliquem laudari ab natalitiis illustribus, faciunt hoc de illo etiam, qui humili loco ortus est, et inhonesto adeo. Hic aut plane tacendum est; faciendumque, quod fecit Apelles in Antigono pingendo, qui integro tantum latere vultus pingendo occultauit vitium oculi: aut laudandus est, quod humili genere natus emersit in altum; quod auctor fuit quasi suus, et sibi fuit pro maioribus. Potest in laudem alicuius commemorari, eum seruatum esse in periculis, singulari Dei prouidentia, quae eum maioribus rebus destinauerit. Non erit facile, quin hoc in se expertus sit. Ego certe aliquoties in iuventute mea ex praesentissimae mortis periculis sum servatus, vt ipse nesciam, quomodo. Potest commemorari discendi studendique opportunitas; quod natus est in hac vrbe, quae abundat tot viris eruditis; quod nactus est tales praeceptores. Philippus Macedo se felicem esse fassus est, non tam quod natus sit sibi filius, quam eo demum nomine, quod natus sit, quo tempore possit ab Aristotele erudiri. (* Gell. 9,3.) Sic opportunitas agendi aliquid. Item gratia siue amor multitudinis. Corporis: In oratore potest laudari valetudo, robur, pectoris inprimis, pulchritudo, non feminea, sed virilis. Haec enim omnia saciunt ad persuadendum. Qui nobis placet, quem amamus, huic facile credimus. Qui habet igneos oculos orator, videtur ille quasi tonans, et parvus Deus ignes suos et fulmina transmittere in oculos, sensu, et animas, auditorum. Laudat in Traiano Plinius (* Paneg. c. 4) honestatem vultus, et honorem festinatorum canorum, qui illi ante tempus dati ad id viderentur, vt esset eo venerabilior. Animi bona sunt ingenium,


page 296, image: s296

literae, virtutes. Facta laudantur a confilio. Si quis sibi hoc proposuit, vt vellet bene facere, hoc multo maius est, quam si quis dicere debeat cum Terentiano homine (* Her. 5, 4. 40), se hodie plus fecisse boni inscium, quam tota reliqua vita scientem. Maior etiam laus est, si quis solus fecit inter incredibiles disficultates, inter impedimenta multa, magna. Laudantur denique ab effectu. Contra si quis exciderit suo proposito; si res aliter euenerit quam instituerat: laudanda erit voluntas praeclara, dicendumque, quam bene voluerit consulere hac re sibi et aliis: sed, quae omnes moderetur humanas res, diuinam prouideutiam aliud decreuisse. (* Quae si non tenuit, magnis tamen excidit ausis, Ouid. Met. 2, 328. N.) Conf. n. 322.

325 In deliberatione ostenditur aliquid esse vtile, h. e. facere ad felicitatem qua publicam qua priuatam obtinendam, et euitanda incommoda, vel contra.

Vtilitas hic late sumitur, relationem habet ad omne genus bonorum vel publice vel priuatim impetrandorum, et comprehenditur omnis circumstantia, quae ad bonum promouendum facit, et ad commodum aliquod finemque obtinendum. Ita etiam complectitur honestum et iucundum, cet. Vtile est pacem fieri. Durabit laus eius Regis ad posteritatem, qui in medio cursu victoriarum pacem amplectitur. Pace homines seruantur reddunturque felicitati. Geruntur bella, vt pax obtineatur.

326 In iudiciali oratione probatur aliquem fecisse, vel non fecisse, argumentis rerum antecedentium, comitantium, consecutarum.

Sumamus exempla ex oratione Ciceronis pro Roscio Amerino, vbi argumenta [gap: Greek word(s)] ) antecedentia sunt haec: Roscius filius noluit occidere Roscium patrem: non habuit occasionem. Contra habuit Capito, etvoluit. [gap: Greek word(s)] ) concomitantia:


page 297, image: s297

Potuit Capito inimicum Roscium interficere; fuit diu ad hoc scelus exercitatus; fuit eo loco, vbi hoc potuit facere, Romae. Sed filius abfuit Roma, Ameriae; non habuit socios aut famulos, qui eum adiuvarent. Porro fuit rusticus, quod vitae genus innocentia solet comitari; fuit iuuenis, cet. [gap: Greek word(s)] ) consequentia: Filius lamentatur; orbatus est bonis paternis; viuit in summa omnium rerum egestate: contra aduersarius possidet ea omnia, quae filio debebantur. Consequentia itaque sunt, ex quibus possumus argumentari, quid praecesserit. Sic Milonem defendit idem Cicero: [gap: Greek word(s)] ) Voluit Clodius interficere Milonem; habuit causam; minatus est; contra Milo cet. [gap: Greek word(s)] ) Potuit Clodius armatus, opportuno loco capto, rel. At imparatissimus fuit Milo. [gap: Greek word(s)] ) Milo non timet, credit se iudicibus. Tarracinenses iuuenes dormiunt, pro Rosc. Amer. c. 23. ergo non cadit in illos parricidii suspicio.

327 Instrumenta s. scripta et testes sunt extra artem, arte tamen roborantur vel infirmantur.

Argumenta sunt vel artificialia vel inartificialia. De illis actum est in antecedentibus; de his nunc agetur. Argumenta inartificialia sunt scripta, publica inprimis, testes cet. De fide scriptorum s. instrumentorum videndum est, vtrum vera sint, an supposita. Disputari potest in vtramque partem, inprimis si non sint satis certae fidei, prolata ab aduersario, cet. Et pertinet huc, quidquid paulo post dicetur de fide historica. Ad testes quod attinet, licebat olim iudici, aut causarum patrono, eos exagitare, et excutere omni studio, interrogare varie, confundere, et agere quidquid poterat, si illi forte deprehenderentur in mendacio. Hodie paulo aliter se res habet in iudiciis, vbi praescriptae sunt certae quaestiones, vltra quas non facile progredi licet. Si sibi non constaret testis, infirmatum erat testimonium. Ciceronis oratio in Vatinium horribilis erat, et nihil aliud, quam interrogatio, qua exagitabat Vatinium contra Sextium testem.


page 298, image: s298

(* Ipse Cicero cap. vlt. non orationem dicit, sed interrogationem. N.) Seruis non habebatur fides, neque valebat eorum testimonium, nisi inter tormenta. Inde est, quod in iure Canonico, vbi de iureiurando sacerdotum sermo est, a quo illi liberi esse volunt, illud vocatur tormentum. Iusiurandum est tortura spiritualis.

328 Defenditur factum vel accusatur lege scripta, vel non scripta, interpretanda et applicanda.

Si sit lex scripta, videatur ante omnia, an forte sit abrogata: deinde quomodo sit intelligenda. Hac in re sunt inprimis copiosi Declamatores, Seneca, et Quinctilianus pater, vbi semper disputatur, vtrum litera legis sit sequenda, an vero sensus illius. Calumnia est falsa interpretatio, aut legis, vt applicari possit ad factum; aut facti, vt conuenire videatur cum lege. Inter gentes disputatur de iure naturae et gentium; de Iure publico.

329 Excusatio, deprecatio, inuectiua et ipsae huc referuntur.

Excusatio fatetur culpae certe speciem. Talis est oratio, quum Cicero disputat pro Rabirio, qui accusatus erat laesae maiestatis, quod in Ptolemaei aula vt assecla Regis vixisset. Sed fatetur ille, se non negare, se speciem praebuisse criminis: verum excusat totum factum, et dicit: Se regi credidisse modo pecuniam. Deprecatio fatetur culpam, sed rogat veniam. Sic P. Sextius fatetur, se fecisse pro Cicerone restituendo, quidquid potuerit: sed defendit eum Cicero ab Clodianis hominibus, in oratione pro eo, (* et in Vatinium. N.) Talis est oratio pro Marcello, pro Q. Ligario. Inuectivae orationes sunt Ciceronis in Vatinium, in Verrem, in Pisonem in M. Antonium, s. Philippicae, inprimis secunda. Contemnunt generatim antiquam rhetoricam Thomasius, Heineccius et alii recentiores homines, in quos conuenit, quod canit ecclesia: Sie sprechen schlecht: Es sey nicht recht; und habens nie gelesen, rel. Et est


page 299, image: s299

etiam aliquis libellus meus, quem iuuenis scripsi, quum Ienae a me peterent quidam commilitones mei, qui me se putabant paulo sapientiorem, vt sibi exponerem de arte oratoria. Eam in rem edidi Primas lineas artis oratoriae, vbi etiam impressa sunt vestigia istius opinionis: illam rhetoricam veterum hodie non valde locum habere. Sed postea, quum mihi saepius super hac re dicendum esset; quum ederem Quinctilianum: plane mutaui sententiam, et abii in alia omnia. Et possunt omnes nostrae orationes referri etiam nunc ad illa tria dicendi genera.

330 Placet orator h) /sqes1i, moribus, [note: a] primo suis, dum in se esse prudentiam, beniuolentiam, veracitatem, significat, non tam de se praedicando, quam signis et effectibus earum rerum orationi suae intexendis:

Hactenus vidimus, quomodo tractanda sint argumenta, [gap: Greek word(s)] . Nunc de moribus videndum est. In hac re ordinarie intelliguntur modo mores primae personae; sed conuenit hoc amplificare. Potest autem de trium personarum moribus agi. Et inprimis, quod nescio, an ab aliis obseruatum satis sit, de moribus ipsius. oratoris sollicitus esse debet rhetor, et prudentia dare praecepta: ante omnia, quomodo orator efficere debeat, vt habeatur pro bono viro. Hoc non magnis asseuerationibus dicendum ipsi est; non licet iurare se esse bonum virum: sed agendum hoc est tota sua vita, vt sit bonus. Deinde non debet quidquam commettere in oratione, vnde male suspicari possint auditores. De prudentia itaque agitur [gap: Greek word(s)] ) positiue: Oportet bonum esse: rebus ipsis ostendere prudentiam, recte iudicando, intexendis occasionibus parandae prudentiae. [gap: Greek word(s)] ) negatiue: non oportet quidquam mali committere. De beniuolentia potest paulo apertius profiteri orator. Hic potest dici, nos amare auditores nostros: possumus ostendere, nobis curae esse illorum salutem: et ita facienda sunt verba, vt


page 300, image: s300

omnes gestus, vox, et totus habitus, indicet, nos cupi dos esse illorum felicitatis. Neque hoc solum: sed debet illud re ipsa ostendere, sed vere amare suae curae creditos. Ille amor effectibus potius amoris, et studio illius ostendendi, quam asseueratione declarandus est. Veracitatis opinionem potest sibi conciliare, caute, circumspecte, et dubitanter, loquendo: non tam iureiurando, quam simplicitate quadam, prouocatione ad vitam ante actam, cauta circumspectione et moderatione. Potest dicere, si de facto aliquo sermo sit: Viuunt adhuc inter vos, quos nolim mendacii mei testes esse: Dieam vt circumspectus testis: anni forte sunt tres elapsi, rel. Vno verbo, oportet ita dicere, vt intelligant homines, nos esse sollicitos de vero. Non debemus mere et impudenter aliquid asseuerare. Etiam hic optima est Soeratica ratio, qui dicit: Optimam viam veniendi in hominum opinionem atque existimationem de nobis bonam, hanc esse, vt tales simus, quales haberi velimus. Certissimum modum parandae bonae famae esse, si quis nihil stulte committat. Opera danda est, ne contradicat ac repugnet quasi nostrae vitae oratio. Verbo orator sit vir bonus. Praeclare Quinctilianus Prooem. 9. Oratorem instituimus illum perfectum, qui esse nisi vir bonus non potest, ideoque non dicendi modo eximiam in eo facultatem, sed omnes animi virtutes exigimus.

331 Moribus [note: b] auditorum prudenter inseruiendo, cauendisque offensionibus:

Placet, qui ad mores horum, quibuscum agit. se accommodat: si laudat patriam illorum, et instituta patria: certe si nihil ostendit contrarii: si non reprehendit auctores legum, sed miratur illorum sapieutiam. Ita apud Anglos et Polonos libertas laudanda: apud iudices iustitia, et ita porro. Qua ipsa accommodatione ad mores alienos placemus hominibus. Non possumus odisse cum, quem videmus nostra laudare et probare. Inprimis vero cauendum est oratori hoc, ne offeudat quadam re


page 301, image: s301

audientium animos. V. g. non est tractandus locus communis de vulgi opinionibus contemnendis, nifi valde caute. Quum Cicero Catonis contra Murenam accusationem vellet repellere, et reddere irritam, intelligebat, quocum viro res sibi foret; et quid hoc sit, Catonem laedere; itaque rem aggressus est maxima cum cautione, et egit prouide admodum, ne qua illum ratione offenderet. Itaque tribuit illi omnem sapientiae theoreticae laudem, et praedicat vitae sanctitatem, morumque miratur grauitatem: sed vnum modo dolendum esse ait, quod inciderit in Stoicos, quorum philosophia eum praeter naturam illius fecerit paulo duriorem et seueriorem. Hac arte illum iudicibus odiosum facit, hoc est in eorum inuidiam inducit. Est ille locus exemplum pulcherrimum observatorum morum secundae personae. (*Conf. Quinct. II, I, qui et ipse miratur Ciceronis artificium.) Offensiones autem inprimis vitandae sunt eae, quae oriuntur ex: contemtu, quo nos nihil magis mouet.

332 Eorum, [note: c] de quibus loquitur, moribus graphice repraesentandis.

Nam hoc indicat prudentiam oratoris et acumen in obseruando: delectat auditorem. Opus est, vt oratoc studiose obseruet mores hominum; animaduertat, quomodo coniunctae sint timiditas et auaritia; voluptuosa vita et misericordia. Nam sunt in hominibus misturae virtutum et vitiorum: et saepe actio quaedam, quae virtutis esse videtur, est vitii filia. Haec cognita accurate habere, plurimum refert, et valet ad argumentandum. Nam non omnes omnia faciunt: non ab omnibus omnia exspectes. Praeclare vtitur hac re Cicero: v. g. in oratione pro P. Quinctio comparat Quinctii et Sex. Naeuii mores inter se. In oratione pro S. Roscio Amerino describit Capitonem. Pro Sextio depingit mores Clodii et hominum Clodianorum. Pro Q. Roscio Comoedo dicens vehementer laudat Roscii virtutem, et dicit, eam tantam esse, vt paene dolendum fit, esse illum


page 302, image: s302

Comoedum: contra Fannium Chaeream vituperat. Divinatio in Q. Caecilium comparata est tota ad hoc, vt describat Caecilii mores, ostendatque, hunc non bonum fore accusatorem Verris; sed praeuaricatorem: et huic se opponit. In Catilinariis orationibus describit homines Catilinarios, ostenditque, quid ab illis metuendum sit reipublicae. Pro Milone comparat Clodium et Milonem.

333 Hoc tertium genus etiam ad docendum et probandum multum valet: eoque diligentius tractatum est ab Aristotele eiusque interpretibus.

Haec causa est, cur Aristoteles in Rhetoricorum libris tam accuratus est in describendis moribus, et totum fere librum II huic rei impendit, et affectibus, in quantum pertinent ad philosophiam moralem. Haec postea male omiserunt homines de arte dicendi praecipientes. Merito ergo Aristorelis Rhetorica semper excerpta est a contemtu, semper in honore fuit, et manebit. Quidquid sentiatur de reliquis Aristotelis libris, quos contemnunt ii, qui eos non legerunt; et licet ille, post Thomasianas irrisiones et calumnias, deponatur omnium manibus; tamen illius Rhetorici libri sunt in omnium, qui sapiunt, admiratione. Nacti sunt praestantissimos interpretes, Victorium, Riccobonum, et ex nostris Schraderum. Sunt hodie in deliciis Galliae: Vertit eos Gallice Cassander, (* cuius opera Rhetorique d' Aristote 1654 prodiit, et saepius deinde repetita est. N.) Est liber praestantissimus illa Cassandri versio, quo placent sibi Galli, et diligenter legunt et admirantur. (* Vertit etiam Gallice B. Lamy. N.) Germania expectat versionem a Generoso viro, von Steinwehr, qui olim, apud nos quum esset professor, eam promisit. Nunc est professor in Academia Francofurtana ad Oderam: sed defluit paulatim spes.

334 Mouere studet orator pa/sqes1i concitandis. Nempe in se ipso affectum misericordiae, doloris,


page 303, image: s303

irae, laetitiae, ope fantas1iw=n excitat, quem deinde in verba transfusum in auditoribus, velut contagione quadam, efficit.

Si quis vult efficere, vt alter concipiat affectum: opus est, vt vel ipse habeat eundem re vera; vel in se esse verbis et gestu ostendat, vt videatur certe habere. Sed, quoties potest effici. vt ipse habeat orator affectum eum, quem vult mouere in aliis, optime res procedit. Vultus humanus arridenti arridet, afflenti afflet. Haec est natura nostra. In primir naturae est misericordia. Dolor alterius mouet in nobis dolorem. Huc pertinet denuo illa Socratica sapientia. Si quis cohortari ad misericordiam vult, debet ipse misericordem se praebere, et miseris benefacere. Si gaudium de felicitate vitae aeternae volumus excitare, debemus concipere tale animo nostro, et transferre nos in illud gaudium. Verbo, affectus ante omnia in nobis ipsis debet concitari. [gap: Greek word(s)] per diatyposin, quae est dilucidior et distinctior gradus hypotyposeos, explicat orator. Contagione: est sine dubio tale quid in animis, id quod probant tumultus rusticani 1524, anabaptistae, pueri precantes (* in Silesia saeculo hoc ineunte, N.) Parisiani tumultus (* propter Franc. de Paris Lutetiae orti, N.) An non tale quid in sectis philosophorum est? Prudenter hac animorum, affectione vsus est Ortmannus per hoc bellum epistolas edens patrioticas, quibus ciues suos excitat ad patriam et magni Regis sui iura defendenda. Meminerimus, orationem esse ipsum animum, non prodeuntem modo foras, sed transeuntem in auditores.

335 Hoc vt facere possit et singulorum affectuum natura, causis, signis instructus esse debet, et natura atque assuefactione ad concipiendas imagines illarum rerum aptus, verbo eu) fantas1i/wtos2.

Huc facit laudata n. 333 Aristotelis Rhetorica, Natura et exercitatio regnant, inprimis in oratore sacro, si


page 304, image: s304

ipse ita sentiat. Audiui eloquentes homines, qui delectarent: sed bonos viros, qui mouerent. Haec opinio infinitum quantum prodest: sed opinionem sola rede efficit virtus. Disputarunt, et adhuc disputant vehementer, de vi verbi diuini: et possunt multa blaterari in contrarium. Sed felix est orator ille, qui se edoctum haec esse a Spiritu S. reuera credit: qui sentit, et credit, pectus suum a Deo subactum et subiugatum esse: inprimis propter contagionem felicem. Heraclitus amabat versari inter greges puerorum, (*apud Diog. Laert. 9, 3 cum illis talis ludit, N.) propter communionem humorum reciprocantium: quod putabat, humores iuueniles vegetum reddere et seruare corpus senile. (*Idem de Rudolpho I refertur. Auctores sunt plures, v. c. 10. Cuspinian. de Caesar. p. 354: op. Zinkgraef. Apophthegm. P. 1 p. 35 Elz. etc. N.) Ita animorum quoque felix est contagio. Sermo est mens, potest se inferre in alios, et intrat cum ipso affectu, si eo tempore, quo profert mentem suam orator, sit in affectu. Quo quis viuidius concepit notiones, eo potest eas firmius imprimere animis eorum, qui ipsum vel audiunt vel legunt. Ad hoc opus est, vt sit [gap: Greek word(s)] .

336 Haec omnia comprehendunt rhetores inventionis nomine.

Haec nempe inuentio rerum est, a qua distinguunt inuentionem verborum.

337 Suppeditatam ab hac materiam disponit orator tum ex generalibus ordinis praeceptis, V. G. vt praecedant, e quibus, quae sequuntur, intelligantur; vt crescat oratio; vt in singulis etiam eius partibus ac dictionibus ordo velut Romanae aciei obseruetur.

Ordo narrandi sequitur ipsam rei gestae seriem. Ordinem ostendendi vel demonstrandi aliquid, Geometria


page 305, image: s305

optime docet, e qua sumtae sunt fere praeceptiones aliae, quarum summam continet regula, vt praecedant, e quibus. quae sequuntur, intelligantur. Nempe ponuntur definitiones, axiomata suis cum conseclariis, et inde formantur theoremata eorumque demonstrationes. Deinde crescat oratio. Archias est ciuis, si non esset, esset faciendus. Milo non interfecit Clodium consilio; si fecisser, esset laudandus. Verres peculatus reus est, repetundarum, maiestatis, perduellionis. Obseruare et hoc debet orator; Non incipiendum esse cum clamore, vt deinde laboret in progressu velut boues in cliuo, et languescat vox in fine, in affectibus concitandis, vbi debebat esse in [gap: Greek word(s)] . Solebant Romani in prima acie collocare Velites; milites leuis armaturae, qui possent procurrere facile, lacessere hostem ad pugnam, et se recipere. Post hos stabant Hastati; experti milites, qui iam fecissent aliquot stipendia. Veniebant Principes. Hos denique excipiebant Triarii; aetate maximi, et vsu exercitatissimi, qui saepe pugnam inslaurabant, et vnde prouerbium originem habet, quo dicitur: Rem ad triarios rediisse. Erant hi omnium fortissimi, et robun totius exercitus. Homericam vocant, quum in medio sunt fortissima. (* Imbecillima dicere voluisse videtur. Cf. [gap: Greek word(s)] . 297. Xenoph. Mem. 3, 1. 8. Sed adeatur omnino Quinctil. 5, 12. 14. N.)

338 Tum ex specialibus de exordio, cuius vis est parare audientiam, tractatione, vbi fortissima quaeque subiiciuntur reliquis, et peroratione.

Exordium est vox texturae. Exordiri textor dicitur, quum slamina s. fila primaria collocat, den Anzettel anlegt. Columella exordium dixit pro toto libro. Saepe apud eum est: de hoc dictum est in primo exordio. Sed hic est prooemium. In hoc veteres inprimis laborabant; et merito. Est enim quasi vultus orationis: hic debet placere. In exordio auditores adhuc sunt curiosi.


page 306, image: s306

Hic debet orator inprimis sollicitus esse et attentus. Huius (ex Hermogenis disciplina) volunt IV partes esse debere: [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] . Exempli causa sit oratio de pace restituta panegyrica. [gap: Greek word(s)] ) Propositio rei tractandae: Gaudet omnis Europa. [gap: Greek word(s)] ) Ratio, sed paulo generalior: Nam melius est, tuto et in pace frui posse suis bonis, rel. [gap: Greek word(s)] ) Propositio quasi subalterna illius prioris, siue ratio specialior: Speciatim nos gaudeamus. [gap: Greek word(s)] ) Ergo est oratio habenda in laudem eorum, qui reddiderunt pacem. Item [gap: Greek word(s)] ) Amisimus Mos hemium, cui parentabo. Sed triste est hoc officium funebre. [gap: Greek word(s)] ) Nam magnam in eo iacturam fecit orbis eruditus, [gap: Greek word(s)] ) Inprimis haec academia. [gap: Greek word(s)] ) Sunt itaque illi gratiae agendae pro maximis beneficiis, quibus affecit cum alios, tum nos praecipue: nec enim par est illum sine nostra laudatione iacere. Ergo laudetur rel. Haec commoda sunt, sed non vnica. Sunt enim illorum multae aliae rationes. Possunt esse abrupta; sumta a contrario; ab iis, qui ante nos vixerunt: ab occasione dicendi simpliciter. Paratur audientia, vt [gap: Greek word(s)] ) velint audire propter beniuolentiam, propter magnitudinem. [gap: Greek word(s)] ) vt intelligere possint, dociles fiant, si praeludatur quasi et ea dicantur, vnde intelliguntur reliqua. Quanquam hoc proprie est Narrationis, quae Tractationi viam munit. Ad hanc transiri solet per propositionem et captationem beniuolentiae. Ipsa tractatio habet confirmationem et refutationem. Peroratio repetit illa breuiter, quae dicta sunt; sed intexit affectus. Est [gap: Greek word(s)] dictorum, sed cum vi, cum emphasi et vehementia. Haec non melius intelliguntur quam exemplis legendis; nec melius discuntur quam scribendo. Dispositiones Ciceronianarum orationum dedit Marti. du Cygne. Orationum dispositiones variarum ad Aristotelis Rhetoricam Christoph. Schraderus adiecit.



page 307, image: s307

339 Maxima autem oratoris vis inest in elocutione siue ipsis verbis, eorumque vsu, et iunctura s. compositione.

Ipsum nomen elocutio ab eloquendo habet originem: nam sine verbis apte positis et idoneis nihil efficitur: itaque merito ab illa incipitur, vbi non versamur in docendo. Nempe, quod saepe dixi, ordo artis et theoriae diuersus est ab ordine praxeos et exercitationis. Ordo theoriae iuber nos cogitare primum de inuentione. Opus est, vt quis sciat, quid velit dicere. Deinde debet orationis forma adumbrari, et constitui ordo, quo sit dicendum. Tum demum dispiciendum est de verbis ipsis. Hic est ordo docendi. Sed ad hoc opus est longo vsu et multa exercitatione. Oportet multa legere et agere, antequam suppetat nobis dicendi materia. Hinc incipitur tractatio artis oratoriae ab ipsa elocutione. Fit, quod fieri videmus, et fieri ordinarie solet in aliis rebus, quae praxi absoluuntur. Si quis librum vellet componere de arte sutoria, et de hac re tractare theoretice, oporteret illum tironi dare definitionem calcei: deinde deberet docere corium secare: tum denique ostendere, quomodo illud redigatur in formam calcei. Sed sutor non dat ei primum corium, vt se exerceat in illo secando: dat ei ab initio ea agenda, quae leuia sint; et quae in arte ipsa exercenda cum habilitate et agilitate peragere possit; quae praxi constant. Et incipit adeo a praxi ipsa: deinde illud totum requirit virum sapientem. Ita hic incipimus ab elocutione et praxi. Nam debet aliquis loqui posse, antequam fiat orator.

340 Hic nempe vltra communem et vulgarem linguae ac sermonis facultatem opus est elegantia, in qua insunt

Elegantia dicta est ab eligendo. Non prima quaeque, quae se offerunt, arripi debent, sed eligi optima et aptissima.



page 308, image: s308

341 Puritas, quae barbarismos euitat atque soloecismos, et peregrinitatem omnem non necessariam:

Barbarismos vocamus, qui sunt in vocibus singulis. Soloecismi sunt in compositione et iunctura verborum. (* Alias: Barbaries oritur ex neglectu Grammatices, quando nemo regulas linguae vult admittere iisque obtemperare, sed verba facit prout ipsi placet, mutat iterum, et ita porro. Paucis, si quisque pro arbitrio suo loquitur vel scribit. Hinc orta est barbaries ista medii aeui. Verba bonae Latinitatis ex aetate aurea libro modicae magnitudinis comprehendi possunt, numerus enim eorum duo millia circiter explebit. At, quum recederent ab accurata illa scribendi loquendique ratione, orta est immensa fere istorum verborum multitudo, quorum vix vicesimam partem in opere suo du Fresne dedit. N.) Verum est, intelliguntur etiam barbarismi, et interdum melius, quam ea, quae Latina sunt: Sed Latina obscura esse non possunt, nisi barbaris. Deinde, qui inter Germanos barbare scribit, miscet verba ad monetam Germanam cusa; itaque hic facilius a ciuibus suis intelligitur. Si quis scribit modo Germanis; si non ab aliis vult legi scripta sua: res non habet difficultatem. Sed, si vult pluribus prodesse, tum puritas Latinae linguae non est morositas: non deliciae, et elegantia difficilis putanda est, quod accusamur interdum: sed opus est, vt is, qui scribit, recte intelligatur ab eo, qui scit Latine. Qui vult scribere, quod legatur per totum orbem, quem eruditum vocant, is debet studiosus esse puritatis. Itaque accusatio illa, difficiles esse intellectu eos, qui scribunt Latine, pertinet tantum ad barbaros, qui nescii sunt Latinae linguae; non vero ad hos, qui, quid Latinum sit, intelligunt. Peregrinitas pertinet ad vtrumque, cum ad verba singula, tum ad eorum iuncturam.

342 et antiquitatem obsoletam:

Antiquitas vox est simpliciter relatiua; et est modo virtus, modo vitium. Antiqua cum laude sunt ea, quae a


page 309, image: s309

tempore Ciceronis inde vsque ad aeuum, quod argenteum vocant, fuerunt in vsu. Sed fuerunt iam Ciceronis aetate verba non tam antiqua, quam antiquata, i. e. quae non erant amplius in vsu; vt multa sunt in Plauto, quae eo tempore, quo ipse scribebat, bona erant, et vsitata, sed paulo post abierunt in desuetudinem. Haec obsoleta dicuntur; proprie [gramine operta]. Pertinet hoc etiam ad alias res, quarum antiquitas iam vitium est, vt vestis obsoleta, cet.

343 et nouitatem nondum receptam:

Nouitas non per se damnatur: nam interdum opus est nouis verbis. Inueniuntur res nouae, quae nouis nominibus debent designari, et quae non possumus antiquis effari, nisi velimus circumscribere et fieri obscuri. Sed refert interdum breuem esse, vno tantum verbo rem indicare. Debemus nunc dicere electrisare, et electrisatio: nam est nouum inuentum, cui desunt verba antiqua. Electrum antiquum est: et res ipsa cognita fuit antiquis. Hoc sciebant, electrum terendo calefactum trahere vi caloris, et respuere denuo frigescens res leues et minutas. Sciebant corpora quaedam lucem emittere, si mulceantur aut fricentur: sed ars erat illis ignota, quam nunc vocamus, electrisatio. (* Conf. Gesn. de electro veterum in Commentt. Soc. Scient. Goetiing. T. III N.) Nouas res nouo appellare nomine nihil prohibet, modo id fiat ad analogiam linguae Latinae. Porro, quum Graeca lingua multo sit copiosior, quam lingua Latina, nam est illa melius et diligentius exculta, multo durauit dintius, illa nos saepe adiuuat, vt liceat adeo vti verbis Graeco fonte profluentibus, vbi non suppetunt Latina. Et non erit hoc barbarismus: nam Romani erant quidem Graecis barbari; sed Graeci non erant barbari apud Romanos. Si nouae res nouis appellationibus insigniendae sint, placet fere Graecas adhibere. Quantum ad L. L., aurea aetas norma est, sed adduntur ex reliquis aetatibus necessaria. Sunt itaque recentioris


page 310, image: s310

etiam aetatis scriptores addendi optimis antiquis. Plinio non potest carere Latinitas: nam multas habet res nouas, et ea, quae non eloqui possis ex Cicerone. Sic multa sunt in scriptoribus rei rusticae, quae frustra quaeras apud Tullium. In Architectura adhibendus est Vitruvius. Ceterum soleo facultatem saciendi noua verba comparare cum iure Latinae et Romanae ciuitatis. Qui amplius fecerat imperium Romanum, qui eius fines propagarat, et nouas addiderat prouincias, illi licebat aliis dare ius ciuitatis, et facere ciues Romanos. Ita, qui auxerat patriam multis locis, (* Parthis ademtis, contra quos remp. bene administrauit in Cilicia, vid. quaer ipse scribit ad Attic. 5, 20 et Franc. Fabric. hist. Cic. ad ann. vrb. DCCII, N.) Ciceroni licebat ius ciuitatis aliis dare: et quae idem ex Graeco fonte traduxit ad Romanos, accipiebantur cum approbatione. Et qui scribit talia, quibus fines eruditionis amplificantur, permittitur illi etiam potestas cudendi noua verba. Ita Wolfius multa fecit verba noua omnibus plaudentibus, et admittentibus nouam nomenclaturam eius, in philosophicis pariter, ac mathematicis. Ita magno poetae concedunt hoc, vt Klopstockio; nisi quod hic nimis praeceps fuit, et noua introduxit verba, sine necessitate. In lingua patria certe non cuiuis hoc est concedendum, sed imperatoribus. Reliqui suo periculo conantur.

344 Venustas s. pulchritudo naturalis, et gratia ex delectu verborum propriorum, honestorum, quae intelligantur ex consuetudine non plebeculae, sed nobilium politorumque humanitate et literis virorum collecta.

Honesta verba sunt, quae simpliciter possunt proferri; quae non opus est circumscribere. Quae autem sint verba propria, honesta, bona, hoc totum constat lectione; nec possunt constitui certae regulae. Itaque frustra est Heineccius, qui in fundatuentis stili (* 1, 2, 4-16) fecit XI credo canonas, ad quos examinari possint verba.


page 311, image: s311

Fugienda dicit tanquam antiquara, quae in udo desinant, rel. Sed nihil iuuant omnes illae regulae: verum de omnibus verbis singulatim debemus videre, vtrum in vsu sint, nec ne; et opus est hoc vsu ipso cognoscere. Non habemus cotem, ad quam probare possimus verba, vt aurifabri aurum. Non potest certa constitui regula; hoc docet vsus. Vt in lingua Germanica non potest discenti eam certa regula dari, vnde cognoscat, quae bona sint verba, quae vitanda: sed, si legat bonos libros, paulatim ipse sibi parabit iudicandi facultatem. Et omnes illae regulae Heineccii tot habent fere exceptiones, quot verba pertinent ad regulas. Si dubii simus, accedamus ad fideles duces, quales esse debent Lexica, si bona esse debent. Hoc agamus, vt familiaritate sciamus, quae bona sint: reliqua petamus a Lexico. Plautini oratores similes sunt Germanis c Germania meridionali.

345 Sed et tropi huc pertinent, qui tanto minus laudatae modo proprietati repugnant, quod non tam mutant significationem aut verbum pro verbo ponunt, quam rem per similitudinem declarant,

Tropus a [gap: Greek word(s)] , quod non est simpliciter mutare, sed vertere; eine Tour, Wendung, geben.

346 aut ea parte ostendunt, qua illam cerni loquentis interest.

Tropus non ponit quid pro quo; vnum pro altero: sed rem ostendit ab illa parte, et illo modo, quo potest placere. Non possum dicere, mucronem ad fabrum afferre: sed mucrone aliquem interficere. Nam hic indicatur, qua parte gladii nocuerit alter. Ita ridiculus esset, qui diceret, Hole mir die Scharfe des Schwertes. Neque possum dicere, Anima Sempronii mortua est: licet alloqui Sempronium possim, anima mea! et Germanice dicere, Acht Seelen sind erhalten worden. Sed videndum est, quale sit praedicatum. Vid. n. 204-207.



page 312, image: s312

347 Ceterum et tropi validiores, et figurae tum dictionis tum sententiae, ad ornatum maxime pertinent, qui, quomodo a venustate et naturali adeo pulchritudine differat, ex comparatione corporis natura pulchri et vestiti intelligitur.

Cicero (* de clar. Orat. 75) de commentariis Caesaris dicit: non posse eos nisi stultum amplificare, aut mutare adeo: adeo enim esse rectos, sed nudos, vt nihil iis possit sine vitio vel addi vel detrahi. Nempe, vt pulchritudo corporis humani eo magis sit conspicua, quo est illud nudius: et quanto nudior est homo pulcher, eo est pulchrior, eo magis patet pulchritudo oculis. Conveniunt itaque inter se, et constare possunt, nuditas et pulchritudo. Nam in nudo corpore potest eo melius conspici illud, quod pulchritudinis est pars praecipua et maxima, proportio membrorum, et analogia, quam Latini responsum vocant; quum similia sunt inter se, quae similia esse debent; quando vnum membrum iusta proportione distat ab altero. Pulchrum est, quod oculos mouet. Venustum tribuimus infantibus, puellis, virginibus, et vniuersim generi femineo. Sed pulcherrimus potest esse miles a sole et tempestate fuscus, si reliqua sibi conueniant, et respondeant inter se. Haec pulchritudo virilis non vocatur venustas; sed dignitas. Pulchritudo locum habet in nudo etiam corpore; sed ornatus semper indicat, quod extra est in corpore; quod extra accedit. Potest etiam stultus ornatus esse; possum rem turpem ornatu ridiculam facere, et eo turpiorem. Si sui aureum monile circa collum circumponas, non profecto erit pulchrior, sed ridiculus. Ornatus semper est extra naturam orationis. Potest oratio esse pulcherrima, sine ornatu omni, carens metaphoris, tropis, et siguris reliquis, quales sunt illi Caesaris commentarii. Contra potest oratio ornatissima esse, eademque stultissima; et pulchritudinem naturalem ipso ornatu perdet. Dici vero, quid sit pulchrum, quid ornatum, non potest, sine vsu, et longa diligentique tractatione.


page 313, image: s313

Vt, qui nudum hominem nunquam vidit, non potest iudicare de naturali hominis pulchritudine, eaque in quo insit, non intelligit: sic, qui non legit multa, et longo vsu habet acutum indicium, non potest iudicare hac de re, neque possunt haec regulis includi.

348 Iam vero vt doceat verba vel fundere liberius, vel numeris adstringere,

Fusa oratio, in qua non sentiatur numerus, quem ex his, quae de poesi dicta sunt, intelligere licet. Neque hoc potest praecipi, nisi vsu et praelectione: vt in musica, vt in aliis artibus, melius declaratur pulchritudo ipsa re, quam multis verbis. Quid pulchrum sit in picturis, in coloribus, melius docetur, si afferantur colores, quam longis disputationibus. Oportet venire in rem praesentem. Debemus praelegere exordia Ciceronis, ex illis orationibus, quae sunt pulcherrimae, et ornatae etiam, et quarum initia inprimis sunt elegantissima, qualia sunt exordia orationum pro Roscio, et Milone, et deinde conferre haec cum epistolis ad Atticum, vbi omnia nuda sunt et simplicia.

349 vel in periodos, easque aut simplices

Numero seruit periodus. Simplex vnum subiectum et vnum praedicatum habet, vnam adeo enuntiationem logicam. Sapiens patris consilium filii temeritas comprobauit. (* Vid. Cic. Orat. 63. N.)

350 Aut compositas ordinare, et

Composita est conditionalis, si quid in me est ingenii rel. comparatiua, aduersatiua, concessiua, copulatiua.

351 suis locis adhibere, inter munera rhetoris est.

Ante omnia periodi notio est formanda, quam etiam magistri parum tenent. Monendum est, quod non satis obseruatur: Periodum esse circuitum, ambitum, circulum, orbem. Cogitare oportet genesin circuli. Vocatur etiam orbis ab Latinis: et debet adeo etiam naturam


page 314, image: s314

habere circuli, in quo omnis linea aequaliter distat a contro suo, et ita ducitur, vt linea prima iungatur extremae. Non prius totus est circulus, quam finis nexus sit cum initio. Ita periodus in oratione ibi demum est, vbi initium et finis ita cohaerent, vt non intelligatur, quid sibi velit haec periodus, prius, quam adsit finis. Deinde in priori parte periodi praecedat particula ea, quae suspendit orationem: Si quid est in me ingenii, rel. (* pro Archia). Hanc itaque periodus habet rationem, vt non simpliciter ponantur verba; sed vt redeat orbis verborum in se ipsum; vt in circulo redit in se linea. Primae lineae artis oratoriae a me ductae ter editae sunt. Vltima editio hoc habet commodi, quod illustraui hoc artificium. Nempe sunt Rhetores Latini a Pithoeo editi, et quum liber rarus esset, necdum eo tempore extaret noua editio, quam postea demum accepimus, quamquam dubito, vtrum ea ipsa inueniatur iam in bibliopoliis, excerpsi inde, quae maximi momenti esse videantur, et posui exempla compositarum periodorum, earundemque addidi vsum: v. c. Si particulam, et periodos conditionatas, vsum habere in precibus, rel. Sic in rationibus allegandis potest adhiberi eadem illa conditionata, etc.

352 Summa difficultas est in horum omnium applicatione, vbi videre oportet, quid deceat (n. 301):

Est hoc generale praeceptum, et quod promit omnes artes, quae habent aliquid elegantiae: videndum, quid deceat. Vt, in saltando aliquis potest omnes regulas ad apicem vsque tenere et obseruare, et tamen potest abesse gratia, quae oculos et vultum componat, vt possint placere. Potest quidem monere artifex: Vultus tuus nimis turbidus est: Sed, quid proprie deceat, non potest dicere. Ita etiam hic, quid deceat, non potest regulis comprehendi, sed debet longo vsu parari. Interim vna regula est: Amant alterna Camoenae. Altera: In magno affectu non sunt


page 315, image: s315

numeri: in narratione non quaesiti. De cetero cauenda est obscuritas, quae oritur ex nimia obseruatione. rel.

353 vbi locus generi dicendi sublimi, cui vicinum est tumoris vitium s. frigoris:

Hic aperitur campus Hermogenis disciplinae totius. Sublime siue [gap: Greek word(s)] , est summus gradus magnitudinis partim in rebus, partim in verbis. Illud iudicare est diuturnae experientiae fructus. Contingit hoc non praeceptis, sed primo ingenio; deinde lectione et vsu multiplici. Generatim quidem dici potest, sublimi generi locum esse in rebus sublimibus; sed etiam haec regula calumniae obnoxia est valde. V. c. in concione sacra, inter homines, qui nunquam philosophati sunt, multo melius incipitur Ewiger Vater, quam Monarch der Geister; Schopfer der Monaden. Ne sibi quidem respondent semper sublimia. Non cogitandum modo, argumentum esse sublime: sed etiam, vtrum res sit cum auditoribus, qui opus habeant elatione animorum. Saepe etiam sunt sublimia, quae non videntur. Longinus (* Sect. IX), magister sublimitatis, sublime inuenit in summa simplicitate, in illis Mosis verbis: Fiat lux; et facta est. Nempe hic sublimitas inest in ipsis rebus. Debet cogitari de sublimitate et magnitudine eius, qui vnica voce potest procreare lucem. Videndum etiam est semper, quid sublime sit hoc loco. Vno verbo, hoc est difficillimum, id videre, et iudicare. [gap: Greek word(s)] , dicit idem Longinus (* Sect. VII) Est haec vltima quasi soboles, quae nascitur ex longa experientia, quae tum contingit, quando quis versatus est aliquamdiu in scriptis eorum, qui mouere potuerunt; et oportet attendere ad ea, quibus moueri nos sentimus inter legendum. Qui modum omnem excedit, vel sublimitate vtitur, vbi ea locum non habet, ridiculus fit, vt qui plorat vel irascitur, vel gaudet nimis, vel praeter rem. Tumida oratio est, vbi res non magna verbis effertur grandibus.


page 316, image: s316

Oportet cogitari, quid tumor sit in corpore animali, et quomodo inde oriatur turpitudo. Si altera mala tumida est, altera gracilis; si homo macilentus et tenuis bydrope inflatus est: extat tumor. Ita in oratione tumor est, si in eadem re, vbi paritas dicendi et aequalitas requiritur, sermo ab altera parte est inflatus; proprium est hoc huic rei verbum apud Latinos: ab altera vero exilis; quasi imagineris corpus, vbi pro carne sit tumor. Frigus existit, quando quis studet magnus videri, remque extollere, et cadit res in contrarium. Credo inde dictum esse, quod [gap: Greek word(s)] de remissione affectuum adhibetur, qui motu et calore sanguinis concitati erant. [gap: Greek word(s)] est, vbi orator, quod vult, non efficit, vbi non mouet affectum eum, quem volebat; interdum etiam contrarium. Inprimis hoc verbum locum habet in iocis, vbi aliquis vult risum excitare, sed non mouent eum homines, nisi in stultitiam dicentis.

354 tenui, quod in siccitatem ieiunam excidere potest:

Tenuis est oratio, vbi nihil dicitur, nisi quod opus est, sine vllo ornatu, sine figura, et tropo, et quae in ipsis verbis parca est; in qua nihil est superfluum, nihil plane ponitur, quod non necesserium sit ad rem intelligendam. Si vero genus dicendi sit nimis tenue; si excedatur modus; si nimis minute, nimis pueriliter narres: tum oritur siccitas et ieiunitas. Exemplum vid. apud Petron. c. 61. sq.

355 mediocri, in quo vitanda est inaequalis quaedam et varietate ridicula loquacitas:

Si in vna eademque oratione de eadem re vno quasi spiritu nimis mutatur dicendi ratio, vt a cothurno subito descendatur ad soccum: vel contra modo repat oratio, modo incedat cothurnis; vel si in media humilitate surgit ad Tragicam sublimitatem: sine dubio res est viciosa et ridicula.



page 317, image: s317

356 multum diuersa ab illa oratoris prudentia, qua in vna eademque oratione, prout res postulat, nunc magnifico, nunc tenui, nunc moderato dicendi genere vtitur; nunc vehementem et concitatam, nunc venustam et moratam, dictionem adhibet.

Sed ab hac stultitia differt sapientia oratoris, qui, prout argumentum tractat, prout personam agit huius vel illius, nunc hoc vtitur, nunc alio, genere dicendi. Exemplum huius rei pulcherrimum, vbi sapientissime et mirum in modum variatur dicendi genus, est oratio Ciceronis pro Coelio, vbi, prout dignum est his, quas agit atque introducit, personis, nunc tenuiter dicit; nunc grauiter ac sublime. Cap. 14 ab inferis excitatur Appius Claudius Caecus, qui abneptem suam Clodiam prisca ac seuera oratione grauiter reprehendit et depexam dat. Deinde cap. 15 introducitur frater illius minor P. Clodius, vbi sibi pulcherrime respondent, nunc sublimis ac grauis, nunc tenuis oratio, pro argumenti ratione. Appius Caecus inuehitur grauiter et seuere dicens in vitia iuuentutis, sed eadem excusat Clodius tenui et molli dicendi genere. Est illa oratio specimen huius, quae hic agitur, rei, perfectum. Hic est instituenda exercitatio legendis Ciceronis orationibus, et effingendis similibus. Nam

357 Praecepta harum rerum ita demum proderunt, si non modo per se tradantur discanturque, sed exercitationis regendae causa adhibeantur.

Si quis vult magnificam orationem habere, legat vnam alteramque Demosthenis, inprimis pro corona, vbi Demosthenes de meritis suis splendide admodum dicit: aut cognoscat Ciceronis orationem ad Quirites post reditum, et in Senatu, pro Marcello, pro lege Manilia, cet. Huc pertinet etiam magna pars orationum


page 318, image: s318

in Verrem. Contra vehementiam summam deprehendas in fine orationis V.

358 Scribent ergo, qui adspirant ad aliquam dicendi facultatem, narrationes, periodos:

Narrationes non possunt satis vrgeri. Vt iam dixi, omnis homo, qui vult ad remp. adhiberi, aut versari in officio humano quocunque, debet rem ordine et per causas suas narrare posse. Haec ars negotiorum omnium ministris non modo est necessaria; sed omni, quicunque in quacunque statione hominibus vult placere. Non debebant certe inter homines eruditos versari, qui hoc non possunt. Incredibile est, quomodo se turpiter dent interdum homines hac in re, inprimis etiam sacerdotes pagani, quum debent aliquid referre ad aulas etc. Splendida specimina sunt narrationes Borussicae Expose des motifs etc. Memoire raisonne etc. per hoc bellum editae. De periodis n. 349. sq. vidimus. Ad has exercitationes sunt illae lineae ductae, quas typis imprimendas dedi, vbi posita sunt varia periodorum genera, quas extendere paulatim aliquis potest.

359 Chrias dictorum et factorum, in iisque encomia auctorum:

Chriae non ad hoc vtiles sunt, nec fieri ideo iubentur, vt aliquis has partes omnes adhibeat simul, et faciat eas partes suae orationis: sed debemus eas ordine proponere, et prosequi ab initio tantum. Nunquam adhibenda est tota aliqua chria: sed exerceri bonum est, vt possimus nunc hoc nunc aliud genus amplificationis vel exornationis adhibere. Vt, quum Grammaticam discunt pueri, iubentur vnam propositionem variare per omnes casus, v. c. Concordia paruae res crescunt: Gen. Concordiae laus est, vt paruas res augeat, rel., non profecto, quasi hoc deceat orationem: sed vt opportune in mentem veniat; vt, si inceperit casu obliquo, possit pergere, et inuenire exitum; vt non opus habeat mutare orationem,


page 319, image: s319

et denuo incipere: ita hic, non vt hoc ordine elaboret orationem suam; sed vt veniant illi partes chriae suo tempore, et. vbi opus est, in mentem; vt possit illustrare thesin suam, modo per similia, modo per testimonia, cet., non vero, vt simul omnia adhibeat. [gap: Greek word(s)] est vsus, h. l. dictum vel factum, quod operae pretium est proponi; quod possit intrare orationem. Chria dicti sententiam alicuius auctoris illustrat: in facti Chria fundus quasi est exemplum rei gestae siue cuiuscunque facti: v. c. illud Alcibiadis, qui scholam ingrediens postulauit Homerum, et quum magister se habere poetam negaret, illi alapam inflixit. Encomia auctorum debent proprium quid habere, quod huic rei, de qua nunc dicendum est, conueniat. Non debent laudes generales esse: sed accommodatae ad rem praesentem. V. c. Si sumere velis illud Demosthenis: (*Catoni tribuit Plut. de Sanitate tueuda p. 131. D. N.) Difficile est loqui ad ventrem non habentem aures; non satis est dicere: Magnus orator fuit Demosthenes: sed debet laus auctoris relationem habere ad illam rem, quam volumus narrare, et cuius rationes volumus reddere. Itaque hic dicendum est: Magnus orator Demosthenes ipse saepe expertus est, quam difficile sit, aliquid efficere contra plebem, ea in re, vbi panem sibi et alimenta minui videntur. At in Ciceronis dicto, stilus est dicendi magister, non merita in rempublicam sed eloquentiam laudabis. In genere obiter obseruandum: Magnos viros, supra laudem nostram positos, non laudandos esse: et formulam, quem honoris causa nomino, non adhibendam esse, nisi quem refutare velis, sed modeste. Cicero ibi tantum, vbi dissensum profitebatur, ea vsus est.

360 aetiologias, quae proferuntur vel simpliciter, vel per Syllogismum tripertitum aut quadripertitum aut quinquepertitum adeo, per enthymema etc.

Non opus est, vt in oratione tres propositiones illae syllogismi ponantur eo ordine, quo in Dialectica: sed


page 320, image: s320

potest a Minori incipi. Quin, vbi a Conclusione incipiatur, potest esse occasio. Syllogismus ordinarius hic est: Quodcunque periculum non praeuidetur, illud augetur: Atqui hostis contemti periculum non cauemus: E. Hostis contemti periculum augetur. In oratione potest primo loco poni Conclusio, hoc modo: Ab hoste contemto periculum non praeuisum augetur. Nam periculum non praeuidemus a tali. At non praeuisum periculum augetur. Aut potest incipi hoc modo: Qui hostem contemnit, ideo contemnit, quod putat, sibi ab illo non posse noceri. At eo potest magis nocere hostis: Nam peritula non praeuisa magis augentur. Hic Minor propositio primum est posita. Quadripertitus fit syllogismus, quando adiungitur probatio. Quum vero vtriusque propositionis probatio adiicitur, existit quinquepertitus; cuius exemplum exhibet primus numerus Chrestomathias Ciceronianae. Enthymema est syllogismus duabus propositionibus constans. Vt si dicam: Summis beneficiis nos Deus cumulat: Ergo summis laudibus est efferendus. Pro eo syllogismo formali dicendum erat: Qui summa quotidie in nos confert beneficia, ille laudandus est Atqui Deus rel. Item: Est timidus, Ergo crudelis: Est magnanimus, Ergo condonabit: Qui sine causa irati sunt, difficilius placantur, vix est vt tibi placetur Sempronius.

361 contraria:

Haec enim iuxta se posita magis elucescunt. Concordia res paruae crescunt. Haec propositio illustratur a contrario: Contra discordia res maximae dilabuntur. Sic: Boni inter se sunt amici: Mali inter se sunt hostes. Bello nihil est nocentius: Pace nihil melius.

362 obiectiones earumque refutationes:

Interdum vero illud contrarium est propositio contraria, quae refutanda est. V. c. Si propositum sit thema hoc: Pax paritur bello; possum dicere: At ausit forte aliquis reponere hoc: bello interdum non pax


page 321, image: s321

nascitur, sed eo maior contentio animorum. Quin oritur ex pace bellum. Haec deinde obiectio est resutanda. Illustrantur autem propositiones ab contrario, quia contraria iuxta se posita clarius apparent. Suadendum autem est, vt in refutationibus abstineamus a formulis nimis vehementibus, quales sunt: Caecus sit, qui non videat rationum mearum veritatem; furat, alienus sit a ratione vera, qui aliter sentiat. Haec talia raro habent locum, et moderatione multo plus efficitur. Quando aliquis Socrati valde dure responderet, diceretque eum furere, si non intelligat se recte sentire; ille modeste contra dicebat: [gap: Greek word(s)] dicis. Si verum esset, quod dicis; qui sit tantus stupor meus, vt non intelligam? Non est probabile, me fugiturum esse sensum veri hac in re, rel. Non metus est, ne modestia illa nobis aliquid detrahat, aut deteriorem faciat causam nostram: sed tanto magis illa fidem inueniet.

363 similitudines:

Custodes et vigiles nocturni comparantur cum canibus: Cicero causidicos cum his comparat (*pro S. Rosc. Am. 20. ), Demosthenes se. Cauendum est, ne similitudines tales proferamus, quae facile ad nos possint regeri et retorqueri, vt in illo: Nonne sunt X mundi facti? (* quo quis plures esse mundos probare volebat, quos euertit alter,) Vbi autem sunt nouem? (* interrogando.) Sub initium huius belli Rex Borussorum dixit: Se Saxoniam Seruaturum esse, comme un sacre Depôt, tanquam sacrum depositum, tanquam sacrarium. Qua voce vsi sunt hostes eius, ad exprobrationem illi faciendam: Depositum non debere hostiliter tractari. Sed nempe hic potest pulchre responderi: Si quis in deposito habeat hominem vel bestiam, qui, vel quae, incipiat furere, et nocere, curandum esse, vt vehementius compescatur. Cauendum itaque est, ne, quod simile sit, dissimile fiat. Quum aliquando essem apud Bunavium, patrem huius, qui nunc est Comes, in coena incidebat


page 322, image: s322

sermo de Professoribus, eos nimis tenuiter, nec laute satis, ali: respondet aliquis: Doctos esse habendos vt canes, qui, vt exilia habeant et tenuia ilia, quo alacriores sint ab venatum, parce nutriuntur. At reposui ego: Non, domine! Docti sunt vt feles; si felis esuriat, non capit mures. Contra, si sit bene pasta, mures capere illi est ludus. Ita docti scribunt tanquam per ludum, si sint de salario bene constituti. Debent similia accommodata esse ad causam nostram, ne aduersus eam possint retorqueri. Videndum est semper, vtrum sit simile; vtrum conueniat causae nostrae; vtrum illi non repugnet. Iesuitae ad excusandas persecutiones vtuntur illo: Compelle illos intrare: Sed pulchre hic ostendi potest diuersitas. Pater ille familias non flagellis illos cogit, sed est amans hominum, blande inuitat, rel.

364 exempla:

In his plane est similis ratio. Vera debent esse (tamen etiam fabulae) similiaque quantum ad causas et effectus. Inest autem in exemplis maxima vis in Omnibus orationibus, vbi de moribus sermo est. Nam hic locum praecipuum habet exspectatio casuum similium, et nititur ea argumentatione omnis ratio hominum, et animalium ceterorum: Quidquid factum est; quod fieri solet in fimilibus rebus, sub iisdem circumstantiis; illud probabile est etiam nunc fieri. Hoc est fundamentum quasi, quod habent omnes fere libri politici, vt argumententur eo, quo dixi, modo, et ad has rationes sua accommodent consilia. Ex his est pulcherrimus liber, et cuiuis vtilissimus, Reinhardi Theatrum prudentiae ciuilis, qui proprie est Commentarius in Lipsii Politica, sed est quantiuis pretii. Hinc, quum ante XX annos denuo ederetur, praemisi praefationem. Collegit infinita exempla, quibus illustrat regulas a Lipsio positas: addidit etiam testimonia plurima; hinc de vtrisque egi in praefatione, vbi adeo hi duo paragraphi illustrati sunt quodam modo. Alioquin huc pertinet Zwingeri Theatrum


page 323, image: s323

vitae humanae, quod constat IV maximis voluminibus, et V continet indicem. Hoc homo Belga Beyerlinckius descripsit totum, ediditque X voluminibus. Sed non multo plura habet, quam dedit Zwingerus. In his libris res ad ciuilem prudentiam pertinentes pulchre illustrantur variis exemplis ac testimoniis. Vtile est admodum vtrumque opus: sed, qui se non vult nimis diffundere, illi sufficit Reinhardus.

365 testimonia.

Etiam testimoniis praefigitur elogium auctoris: sed hic quoque videndum est hoc, vt conueniat ipsi rei. Si v. e. testimonium afferatur ex Thucydide, ille laudandus est non simpliciter, tanquam bonus historicus: sed tanquam talis, qui interfuerit rebus ipsis quas describit, qui ipse expertus sit, quae dicat; et posse experto fidem haberi. Sic in Thuano, sic in aliis.

366 Forment epistolas omnis generis:

Epistolae sunt sermo absentium; ergo omnia in iis sint, quae ad sermones suaues et iucunda colloquia pertinent. Variat sermo, vt hic, cet. Deinde epistolae sunt quasi munusculum, quod alteri mittimus. Hoc quum res grata esse soleat, etiam epistolae ita debent esse comparatae, vt alter eas libenter legat: quo pertinet scriptionis elegantia, puritas chartae, rel. (* Hic alias mentio fiebat Io. Christoph. Mylii, Adiuncti et Bibliothecarii Ienensis, V. D., semper chartas immundas et pinguedine plenas, quasi farciminibus fuissent substratae, mittentis. Quum quondam Gesneri fuisset discipulus, blande illum aliquoties ea de re monuit, sed frustra. N.) Exercitatio epistolarum debet vndique definita esse et determinata. Volo dolorem significare, gratias agere; debeo cogitare, ad quem scribam. In omni re, vbi mores debent intercedere, videndum est, quis scribat, ad quem scribat, de qua re; et omnis circumstantia, quae incidit, hic debet obseruari. In exercitiis


page 324, image: s324

talibus nunquam debet scribi epistola, vbi non constituant discipuli certam speciem. Nam alioquin epistola potest pulcherrima esse, pulcherrimis consarcinata formulis; et tamen stultissima, si non obseruetur relatio scribentis et illius, ad quem scribitur. Inde est illud, quod multi sibi valde placent, si formulas pulchras coaceruarint. Ienae aliquis candidatus Professionis eloquentiae specimen misit ad Maecenatem, (* Frid. Gotth. Marschallum Gryphum Ducis Vinariensis consiliarium intimum. N.) Ibi, quum quadam ratione essem illi ab consiliis Academiae, negaui esse hoc dicendi genus tale, quo vti debeat, aut possit, cum laude, os totius Academiae. Quo comperto, ille valde astute agere volens, misit dedicationem ad Maecenatem consutam ex meris phrasibus Cellarianis. Venio ad Maecenatem, exhibet epistolam dedicatoriam, et ridens cum vultu quodam modo satirico me prouocat: An etiam hic sit, quod reprehendam. Dico: Si mutata sit in melius scriptura, me reuocaturum esse, quidquid fecerim nuper iudicii. Forte fortuna legeram paulo ante Dedicationes Cellarii, quae circa illud tempus iunctim editae erant. Sentio fraudem; sumo epistolam; adscribo loca Cellariana illorumque paginas: adiicio ex altera parte: Cellarius recte; scribit ad suum Electorem: Hic stulte scribit ad Ministrum: Cellarius pulchre loquitur cum amico: Hic stulte loquitur cum Patrono, cet. Possunt enim in epistola quadam phrases omnes Ciceronianae esse, et constare meris formulis bonis; et sibi tamen non respondere. Semper videndum est, quis, cui, de qua re, scribat. Inter multos, qui artem conscribendi epistolas tradiderunt, eminet Dan. Ge. Morhofius, qui quondam collegium epistolicum habuit, quod eius successor Io. Burch. Maius edidit aliquoties cum titulo D. G. Morhofii de ratione conscribendarum epistolarum libellus. Ed. IV. Lubecae 1714. 8. Ad patriam linguam quod attinet, Gellerti institutio in omnium est manibus.



page 325, image: s325

367 exerceantque tum in hoc genere tum in oratorio rationes et locos petendi:

Videri possunt primae lineae. Petere duo significat: primo precari; deinde serio postulare, et seuera ratione. Vtroque modo petere possum in epistola. Sed videndum, quis, quid petat, a quo. Debeo indicare, posse illum facere, quod velim; spem esse, illum etiam velle; promittere animum gratum. Sed interdum vna circumstantia variat totam rem. Pulcherrimum petendi exemplum est epistola Ciceronis ad Memmium 13, 1. Et addi potest 2, 6 ad Curionem pro Milone; vbi haec tria, quae dixi, obseruantur.

368 concedendi:

Potest dici: Etsi alias fui semper eo animo, vt nunquam mutare hac in re sententiam decreuerim; tamen nunc mutata est res adeo, vt debeam concedere. Hic obseruandum est, in Germanica interpretatione particulam etsi, quoniam longas periodos hodie non amamus, commode mutari posse in quidem. Vt hic: Ich bin zwar sonst immer, rel. aber nun cet.

369 negandi:

Rationes sunt afferendae. Generatim promittendum [gap: Greek word(s)] . (* vid. ad n. 1287. N.) Si tantum possem, quantum vellem: Si voluntati par esset facultas: (* Si, quantum cuperem, possem quoque: Horat. Epist. 2, 1. 257. N.) cet. Alias potius honeste negemus. Ostendendum: nos velle, et paratissimos esse: sed non posse; neque velle hoc diu reticere, aut frustrare inani spe. Nos posse alioquin nou minus mentiri, quam alios: sed opus esse dici mature, ne ille forte interim amittat aliam occasionem, qua possit iuvari. Hic Q. Cicero Marcum fratrem pulchre instruit de petitione Consulatus c. 11. extr. et 12.



page 326, image: s326

370 gratiarum agendarum:

Generatim potest dici hoc: Auget talis epistola beneficium laudando illud, et praedicando: promittitque gratum animum. Potest dicere: Efficiam, vt tibi iucundum sit tuum beneficium vt illo gaudeas, rel.

371 gratulandi:

Gratulari generatim est gratias agere, quod patet ex Terentiano illo (* Heaut. 5, 1. 6.) Ohe! iam desine Deos, vxor, gratulando ubtundere. Gratulatio itaque genus est gratiarum actionis ob collatum in nos vel alios beneficium. Significatur communio gaudii. Debet augere beneficium, aut munus, amico, vel patrono, tributum; debet ostendere spem; se sibi ex illo nunc augurari tanto plura bona. Locum etiam habet dubitatio, cui magis gratulandum sit, (* patriae au patrono: huic an nobis, rel. Sic pulchre aliquis dixit: Dubium esse, vtrum corona Britannica Reginae Carolinae, an huius virtus coronae maius afferat ornamentum. N.) De singulis epistolarum generibus possunt modo generalia quaedam moneri. Ceterum, quo magis propriae sunt personis, tanto melius conueniunt fini suo. Plenus sit semper animus his rebus, de quibus vult scribere. Nunquam debent eaedem epistolae ad plures scribi posse. Incipiunt nunc edere epistolas, ad quas aliquis suas debeat componere: Hoc fieri potest in verbis honorum: vt in foro emi possunt noui anni gratulationes typis impressae, etc. Sed illae non sunt specimen eloquentiae. Bonae epistolae non debent esse formulae, quae ad omnes possint mitti: sed debent multa habere huic rei, huic personae, propria.

372 doloris significandi:

Hoc epistolarum genus oppositum est gratulationi. Sed hic festinandum est, ne rideamur, et nobis idem eueniat, quod Iliensium legatis apud Tiberium, quibus, Suet, c. 52 auctore, de morte Drusi filii eum paullo


page 327, image: s327

serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens, se quoque, respondit, vicem eorum dolere, quod egregium ciuem Hectorem amisissent. Si quis quaerat, cur sera gratulatio non reprehendatur, sed sera significatio doloris? causa haec est, Primo humanitatis est dolorem alterius lenire et sanare, non vero refricare. Deinde apud plerosque homines lacrimae cito exarescunt. Denique laetarum quidem rerum memoria iucunde redintegratur, non vero tristium.

373 laudandi:

Propria sit laus, quam ille praebet, quem Iandamus, non impudens. Laudamus, si pulchritudinem alicuius rei ostendimus. Genus demonstratiuum totum huc pertinet.

374 accusandi:

Accusamus, quum conquerimur de altero. Hoc apud amicum faciendum est cum amore, vt Cicero ad Metellum, apud Appium, cet.

375 reprehendendi:

Reprehendere proprie est, cupere aliquem reuocare a turpitudine, quod fieri aliter non potest quam afferendis argumentis: quod quum facimus, conuincere studemus. Afferendae sunt causae turpitudinis, v. g. in mendacio, ignauia, ingrato animo, cet. Vid. Cic. pro Rosc. Am. c. 38 et 40, vbi de mandati religione agit.

376 conuincendi:

Argumentis proferendis.

377 comminandi:

378 confitendi:

Consessio et deprecatio iungendae plerumque sunt. Confiteri et deprecari tantum abest, vt turpe vel contumeliosum sit, vt potius certissimum argumentum animi habeatur maximi. Dicitur quidem saepe, errare humanum


page 328, image: s328

est: Sed nostrum tamen errorem non facile confitemur. At magni animi est, errorem non dissimulare. Contra pusilli er pauperis est, vbi error confitendus sit, statim famam suam atque existimationem imminutam putare. Vt, qui pauper est, statim queritur amissos paucos numulos: diues contra eam iacturam non sentit. De reliquo in confitendo hoc potissimum obseruandum est: Confessiones abesse debere ab humilitate.

379 deprecandi:

Etiam in deprecando, vt sui rationem habeat is, qui deprecatur, est obseruandum. Reliqua initia huius artis possunt peti ex epistolis Ciceronis, vbi in optimis editionibus, Graeuiana etiam ac Cortiana, in fine epistolae digestae sunt sub certas classes et genera. (* Quod etiam fecit in epistolis Manutianis Krausius. N.) Summa omnium eo redit: Oportet sapere ex vita communi, et multa legisse.

380 excusandi.

Vid. n. 329. Nam pertinet ad genus iudiciale. Indicanda est causa vel fons erroris. Dicendum; Consilium laedendi aberat: Effectus non fuit malus. Et quae his sunt similia. Culpa non negatur, sed excusatur.

381 Tandem ad orationes veniant, quae vel vnum aliquod horum argumentorum vel plura habeant.

Haec omnia argumenta possunt hodie adhuc locum interdum habere. Potest aliquis missus esse a principe suo legatus, vt hostes accuset in comitiis, rel. Igitur vtile est, iuuenes conscribendis et habendis eiusmodi orationibus exerceri: quum quisque in quocunque vitae genere aliquo in conuentu dicendi occasionem habere possit. Ceterae autem, quae hodie haberi solent orationes, in Germania certe, raro pertinent ad vnum aliquod trium dicendi generum in solidum: nisi quod demonstratiuum genus adhuc habet suas partes integras.


page 329, image: s329

Reliquae orationes sunt potius genus eruditarum de variis argumentis commentationum et disputationibus similes, paulo ornatiores illis, quae ad disceptandum publice proponuntur: praeterquam quod in aulis, in comitiis, in iudiciis imperii, etiam genus dicendi iudiciale exercetur. Potest disputari de iustitia huius belli. Potest ibi deliberatiuum quoque genus locum habere; potest haberi oratio coniecturalis de exitu huius belli. Pulcherrimum sane fuit institutum Th. Lansii, Tubingae superiori saeculo Professoris, qui actus oratorios habuit cum discipulis suis, vbi deliberationes fiebant de principatu populorum Europae. Erant in illo collegio IV aut plures Principes, multi Comites, et magna vis nobilium iuuenum: quorum ille disputabat pro Gallia; hic contra Galliam: alter laudabat Hispaniam; alter vituperabat, et ita porro: tandem, qui Praeses harum disputationum introducitur, Fridericus Achilles, Dux Wurtembergensis, pronunciabat semper pro Germania; sed ita, vt reliquis etiam regnis suum haberet honorem. Esset hoc hodie institutum pulcherrimum, si quis rerum ciuilium et artis oratoriae peritus vellet hoc modo exercere nobilem iuuentutem. Sed, quae nunc habentur in Academiis orationes a Professeribus, sunt commentationes aut disputationes, quarum initium et finis similitudinem habent orationis. Illas vero orationes, quae vulgo habentur ab eruditis hominibus, vocat Heineccius declamationes. Non potest quidem prohiberi, quo minus illis hoc tribuat nomen: nam per se licet hoc vnicuique, vocare rem vt vult: sed non recte ita vocantur ex vsu veteri verbi huius. Antiquis declamatio est oratio, quae habet argumentum serium, sed exercitii modo causa habetur. Non argumentum, sed finis distinguit orationem et declamationem. Sed error ortus videtur inde, quod Philippi Melanchthonis illa volumina VI vocantur declamationes. Sed nempe illae vere hoc nomen habent: sunt enim orationes maximam partem exercitii causa habitae a certo numero iuuenum, dirigente eos Melanchthone et suppeditante materiam. Prima


page 330, image: s330

certe volumina continent declamationes proprie dictas. In oratoria sacra fere sola lacertos suos mouere potest eloquentia; et hic licet ei adhuc laxare frena. Hic sunt diuersa argumenta, quae omnia referri possunt ad haec tria genera. Potest laudare virtutem hanc, vel illam: reprehendere vitium hoc, vel illud: gratias agere Deo pro beneficiis. Incidunt passim demonstrationes, v. c. veritatis religionis Christianae; resurrectionis Christi; quam Angli quidam tractarunt tanquam iuridicialem actionem. Potest orator sacer deliberare, vtrum melius sit, Christianum esse; an non esse. Si quid etiam dubium sit in religione: vtrum sit melius, Christianum esse; an non esse: an sapienter agant qui religionem Christianam, sequantur, vbi locum habet argumentum de tuto, rel. Vtrum virtus sit sine Christo: Vtrum sine Christo sit felicitas: Vtrum aliquis virtute sit infelix: de non mutanda professione: de fuga in persecutione: de consolatione in calamitate publica: et si qua sunt de genere eodem.

382 In omni autem exercitatione vel vera constituatur hypothesis, vel ficta, in qua definita omnia ac certa, quantum ad dicentem, ad lectores atque auditores, ad locum et tempus e. i. g. a. ponantur: quia inde pendet illud summum in arte, nihil dicere, nisi quod deceat.

Hoc est praeceptum [gap: Greek word(s)] In hoc inest ratio, cur mihi non valde probentur, qui orationes ex historicis Graecis et Latinis excerptas separatim ediderunt, quod fecerunt viri doctissimi, iam Henr. Stephanus loach. Gesenius, Christo. Cellarius. Adiecerunt quidem argumenta, vt intelligi possit, de quo sermo sit: sed [gap: Greek word(s)] decentia illa, vtrum hoc recte dictum sit, non intelligitur sine ipsa historia. Neque dederunt illas historici tanquam specimen eloquentiae; sed accommodatae sunt rei naturae, et personis illis, quae habere eas dicuntur;


page 331, image: s331

et intime sunt intextae historiae ipsi. Nec intelligi potest, vtrum seruent decorum, nisi cognoscatur simul historia. Idem pronunciandum est de instituto doctissimi alioquin viri M. Baueri, qui dedit orationes Thucydidis, quibus adiecit notas doctissimas, et liber de cetero bonus est; sed ad hunc finem non ausim commendare; quia non possunt intelligi recte, nisi tota cognoscatur historia, et obseruetur, vtrum hoc loco decenter dicatur. Decor autem dependet ab omni circumstantia.

383 Ille decor etiam pronunciationem actionemque omnem dirigit vnice.

Habemus quidem de hoc quoque praecepta libris proposita: exstat Petri Francii Eloquentia exterior, vbi non dedit modo praecepta, sed illa aecommodauit etiam exemplis: addidit Ciceronis orationes duas, pro Marcelo, et Archia poeta; ostenditque, quomodo singula sint pronuncianda; quomodo, et vbi, mouenda manus, vel dextra, vel sinistra; temperanda vox; et huius generis reliqua: ante eum iam simile quid tentatum est in Gallia a Conrarto; Conrart Tratte de l'Action de l'Orateur, Paris 1686, 12: et nuper vir doctissimus Wernsdorfius Gedanensis Gymnasii Professor, quum celebraret Gymnasium bissaeculare Iubilaeum, de eadem re egit in programmate suo: Sed neque hic praecepta dari possunt satis vniuersalia. (*Alias: Optimum est exempla intueri bona, et imitari.) Oportet videre, quid deceat. Et inter dicendum non semper cogitari potest de praeceptis. Ille ipse decor naturalis, assuetudo, mentis ardor, inter dicendum, nobis non sentientibus, dictat omnia. Fuit beatus Moshemius inter maximos oratores magnus et eminens: et quidquid Germania habet eloquentiae, illud bonam partem continetur in illius orationibus: et tamen, quum Rex adesset, in illa ipsa oratione, quae exstat in descriptione ista ab illo ipso facta, Beschreibung der grossen und denkwurdigen Feyer, cet, non satis obseruauit decorum,


page 332, image: s332

et hac parte infelix fuit. Nam quum, qui ante eum dixerant Professores, vt dignum erat tanto auditorio, vbi duo millia forte hominum adessent, dignum tanto hospite, quem viri et matronae principes magno comitabantur numero, vsi essent in oratione sua summa modestia: ipse incepit cum clamore horribili, brachia iactabat in altum, vt reuera videretur furere; et apparebat, mutatum esse auditorium, et hoc non satis placere, quum hactenus audiissent reliquos summa cum attentione. Deinde in fine orationis excitabat praesentes, vt secum clamarent: Viuat Georgius! sed nemo sequebatur. Si hoc factum esset; aut si fuisset moris; forte fuisset iucundum et bonum; sed fieri prohibebat reuerentia Regi debita, et ipse loci sacri respectus. Erat hoc quidem apud antiquos; et primi etiam Christian more leuis Graeciae in templis dabant plausus: sed a nostris moribus hoc merito abest. Sunt et alia aliorum vitia. Quidam alternatim mouent, nunc dextram, nunc sinistram manum, vt remigare videantur. Quidam rebus et verbis omnibus volunt accommodare gestus, vt ille, qui ad Davidis verba: Flog ich gen Himmel, rel., primo sustulit manus versus coelum; deinde demisit ad terram. Sic vidi quendam, qui organa musica tractaret, quum caneretur versiculus: Wie sich ein Vater erbarmet uber seine jungen Kindlein klein, hic sibi valde placebat, quum primo ex basi infima tibias tangeret; deinde eas, quae sonum tenuissimum et clarissimum emittunt. Sunt haec talia Comica, sed non decent homines prudentes et modestos. Sic audiui concionantes de malo diuite, le mauvaris riche Galli vocant; et quum explicarent illud: er kleidete sich cet., descripserunt totam texturam, docueruntque, quomodo linteum fiat. Quoties affectatus est affectus, aut gestus, toties septentrionis hominibus, frigidis natura sua, sed tanto etiam sapientioribus, placere non potest.



page 333, image: s333

384 Videamus quid placeat prudentibus in aliis, obseruemus cur probentur, rogemus amicos, vti moneant, si quid offensum sit.

Etiam hoc est praeceptum [gap: Greek word(s)] . Hic magna est peregrinationum et Academiarum vtilitas.

385 Meminerimus, tutius et placabilius peccari modestia, ad rusticum pudorem declinante, quam adsurgente ad impudentiam fiducia.

[gap: Greek word(s)] . Ne quid nimis, nimis mihi placet. (* versus est Alphei, Anthol. 1, 12. 2, ad dictum vel Apollinis, vel Biantis, vel Chilonis, vel cuiuscunque alludentis. N.) Sed tutius peccatur pudore nimio, quam impudentia. Inprimis in iuuentute. Si etiam iuuenis orator iusto sit timidior, vt appareat, eum facro horrore, et reuerentia auditorum, paulo turbari, aut percelli adeo, multo hoc magis commendat, quam si accedat cum impudenti clamore: deinde paulatim, adiutus subleuatusque attento auditorum silentio, sumere sibi potest audaciam, et tollere vocem. At in fine, in applicatione, potest etiam clamare: nam debent eo servari vires.



page 334, image: s334

HISTORIA

386 Metropolis philosophiae apta similitudine dicta est, quatenus vniuerse consideratur.

Adhuc diximus ea, quae generalia sunt, et ad naturam pertinent orationis et sermonis; quod illud est, quo distinguitur homo a reliquis animalibus. Nunc videndum est, vnde suppetat illi materia; vnde habeat dicenda. Haec est historia: quam philosophiae metropolin vocat Diodorus Siculus sub initio libri sui 1, p. 5. De qua appellatione scripsi quondam programma Germanicum. Vid. Gesneti Kleine deutsche Schriften p. 138. [gap: Greek word(s)] est vrbs, quae emittit ex se colonias. Ita Historia quasi ciuitas magna, ex qua progrediuntur omnes aliae disciplinae. (* Alias: Sic dicitur historia ideo, quia omnis cognitio nostra primo historica est, et, vt Lockius bene demonstrauit, per sensus venit. N.) Quatenus vniverse consideratur, i. e. quidquid sensu vel sermone alieno percipimus.

387 Habet enim materiem eorum, in quibus versatur, quisquis aliquam doctrinae honestae atque vtilis partem tractat.

Ne numerare quidem discerent pueri, nisi conside, rarent nuces, cet. (*Vid. n. 389.)

388 Fundus ipsi sensus et memoria.

Quidquid sensibus percipitur, vocatur historia. Sensu capitur, memoria retinetur.



page 335, image: s335

389 Natura ad eam feruntur homines, quum sit inter prima naturae, velle i (storei=n, h. e. sensu suo, et, si hoc non possit, alieno certe, res et facta cognoscere.

[gap: Greek word(s)] proprie est considerare, percipere, scire. Vnde Dii dicuntur apud Tragicos [gap: Greek word(s)] , qua appellatione prouocatur ad illorum conscientiam et cognitionen. Vnde dicitur [gap: Greek word(s)] , qui multa scit: deinde vero est etiam docere, dicere ea, quae scimus, etiam aliis. Omnis autem cognitio nostra intrat mentem per sensus, etiam illa, quae omnium maxime separata sunt a corporibus. Ne numerare quidem discerent pueri, nisi considerarent aliquid. Nemini veniret in mentem dicere I. II. III, nisi offerretur illis, quod considerarent: sed damus nuces, quas numerant. Ita in Geometria: nihil est, quod magis abstrahat mentem nostram a corpore, et quod sit magis simplex, quam numerus, linea, et superficies; quam Arithmetica, et Geometria: interim non possent intrare mentem, nisi esset, quod consideraremus. Linea, superficies, sunt res a corporibus omnium abstractissimae: sed non potest capere puer, nisi ostendam illi lineam crassam, et superficiem in corporibus: et deinde doceam ab illis separare corporis omnem ideam et notionem. Considerare videmus pueros et animalia: vnde est prouerbium, quod dicimus: Er sieht es an, wie dis Kuh das neue Thor. Habet hoc homo commune cum ceteris animalibus, iis praesertim, quae inter homines versantur, vt considerent, quidquid obiicitur. Pueri frangunt etiam res, vt totas possint contemplari. Et quae ipsi non possent, aut sciunt, interrogant alios. Non potest aliquis melius mereri de pueris, quam si narret illis. Ne possunt quidem plagis arceri a contemplando: adscendunt cum periculo.

390 Data est homini curiositas, vt velit;

Vt fames, sitis, societatis amor, rel.



page 336, image: s336

391 et memoria, pueritiae atque iuuentutis comes, vt possit multa discere.

Magna vis est exercitationis. Vid. n. 53. (* Alias hic quoque optabat, ne memoria puerilis Grammatica vexaretur, sed rebus aliis, vt Geographicis, Chronologicis, cet. N.)

392 Est experimentorum collectio, vnde prudentia, vicaria senectutis, in multis eam superans.

Naturalis nobis non minus, quam animalibus, est exspectatio casuum similium, syllogismus ille: Quod factum est sub certa circumstantia, fiet sub eadem, quem non facimus semper, aut faciunt animalia; sed qui est medullis ipsis insitus. Maculauit se infans humore impuro; maculauit canis conclaue; pulsantur: quum redit conatus satisfaciendi naturae, redit cum conatu phantasia et memoria eius, quod actum est: repit canis in angulum; anxius est; petit clamore, vt emittatur. Pulsatus est, quum deuorauit assam, et furatus est ex culina: trahit eum nidor alterius assae denuo; redit recordatio doloris, et pugnant inter se vehementer appetitus cibi, et metus plagarum. Ita nos semper sub simili circumstantia similia exspectamus: redit imago facti. Et est haec prudentia nostra et humanitas. Offendimus principem; sensimus illius iracundiam; fit conclusio haec: Ergo non irritandus est homo potens. Omnia praecepta prudentiae, in quantum firmantur historia, habent hunc fundum. Habet historia praerogartiuam prae ipsa experientia hanc, primo quod plus continet. Habemus historiam ter mille annorum. Deinde quod breuior est; intra vnum diem potest aliquis plura legere, quin interdum vna hora, quam tota vita experiri. Sed experientia vividior est, et melius imprimitur. (* Nescire autem, quid antea, quam natus sis, acciderit, id. est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi memoria rerum veterunt cum superiorum aetate contexitur? Cic. Orat. 34. f. N.)


page 337, image: s337

Vetulus sacerdos Aegyptius apud Platonem Tim. p. 524. C. (* Lugd. 1043. C. Frf. ) [gap: Greek word(s)] . Passim eo vtuntur alii. Vid. ad Clem. Alex. Strom. 1. p. 356. not. 8. Potteri. (* Nempe rerum antiquissimarum memoriam seruauit Aegytus. N.)

393 Aeque late patet ac tota rerum natura: complectitur enim, quidquid vsquam est ac fuit, mundum, et illius partes, magnas, mediocres, minimas: expertia vitae, vitam habentia, vigentem, sentientem, intelligentem.

Mundum, caelum quoque: est etiam historia caelestis. Partes magnas; corpora totalia: Lunam, Venerem, terram, Protogaeam (* titulus est Leibnitiani libri N.) Mediocres: regnum aliquod ciuile, animalia, metalla, cet. Minimas: historiam vnius plantae, animalis, vt Buffonus dare coepit: quin partis, vt musculorum, neruorum, idearum, rel. Vigentem, v. c. plantas et omnia vegetabilia; de quibus non habemus modo scriptores generales illos: sed multae plantae etiam singulatim sunt descriptae. Allii historiam dedit Hallerus; (* Gott. 1745.) Rhododaphnes Lochnerus Norimbergensis medicus, (* Norimb. 1716: verbo, tot plantae suos nactae sunt historicos, vt magni catalogi, cum librorum, tum disputationum, quorum auctores hoc egerunt, exstent. Gottingensis bibliotheca tantum custodit dissertationum botanicarum, vt catalogus iustum volumen maximae formae efficiat. Ipse seruo talem indicem incomparabilis viri, I. A. Fabricii, diligentia paratum, quem Theophrasti historiae plantarum subiunxit. Seguieri et Halleri bibliothecae botanicae iam § 9 sunt indicatae. N.) Ita de animalibus non modo generatim exposuerunt Aldrouandus et Gesnerus; sed separatim etiam consideravit talpas (* canes, lepores, lupos, asinos, bufonem, anguillam, lumbricum, N.) Paulinus; alii alia. Nempe historia naturalis considerat primum tota genera; descenclit


page 338, image: s338

deinde ad minores classes; et tandem peruenit ad singula subiecta.

394 Hanc naturalem historiam vocare solemus, cultam olim Aristoteli, Theophrasto, Plinio;

(* Aristoteli merito et optimo iure contigit, vt apud Suidam h. v. [gap: Greek word(s)] dicatur, h. e. Scriba Naturae, calamum in mentem intingens. Quod splendidissimum elogium elogio Halleriano posse pro basi esse, aliquando dicebat Gesnerus. N.) Aristotelem adiuuit magnopere Alexander. Habet ille quidem errores multos: sed infinita praestitit. Certe tanta fundamenta posuit, et tantum docuit, quantum nescio, an vnquam homo vnus post eum. Saepe non tam errauit ipse, quam deceptus est ab aliis. In his, quae ipse examinare potuit, est attentus. Aliud peccatum eius in hoc est, quod vniuersalium nimis fuit studiosus et ad ea properans. Sed omnia tamen genera naturalis historiae attigit. Hic quae incepit, continuauit Theophrastus, qui et ipse contemplatus est totam fere naturam, et singulas illius partes. Scripsit enim praeter historiam plantarum, in quam insignis commentarius est Bodaei a Stapel, de ventis etiam, (* de tempestate, de igne, de animalibus,) de odoribus, de lapidibus etc. Hominem quoque inspexit secundum mores. Sed lacunosa sunt minora opuscula, et vitiata a tempore, ac vix restituenda. Plinius, Vespasiani amicus et dux maritimus, fuit curiosissimus. Conscendit Vesuuium cum periculo vitae, de quo nesciebatur, vtrum arderet. De Aetna, de aliis Siciliae montibus, constabat: sed de Vesuuio suspicabantur modo ex apertura et faucibus excauatis cacuminis, ex cineribus, qui circa radices erant reperti. Vestigia erant, eum arsisse: sed non historia. Debuit itaque per M annos antea non arsisse. Deinde vero, vbi inciperet denuo cuomere flammas, ibi, quum fugerent alii, Plinius cum praesentissimo discrimine conscendit montem ipsum, et per aliquot dies moratus est in confiniis montis, donec


page 339, image: s339

propter defectum venti nauigare non amplius posset, et cineribus opprimeretur. Fuit ille amantissimus historiae naturalis. Considerauit non modo ipse naturam; sed inprimis etiam legebat, quidquid nancisci poterat librorum; et quae retulit, nou tam debentur illius experimentis, quam libris aliorum. Ipse initio libri sui dedit catalogum auctorum, quos legit, quem auxit Harduinus ex aliis antiquis scriptoribus, quod est inter merita illius. Ex his fortasse inuenientur nonnulli in ruderibus Herculaneis, si explicari illa volumina, mirifice implicata, ac vix vllo labore expedienda, possint. Plinius totam naturalem historiam complexus est suis libris. Agit de caelo, Geographia, homine, animalibus, plantis, viticultura, agricultura, lapidibus, mineris, et metallis. Et occasione harum rerum agit etiam de artibus, quae in illis exercentur. V. c. Vbi tractat mineras et pigmenta, agit simul de coloribus et pictura. Saepe et ipse deceptus est, secutus duces non satis fideles, Graeculos, et rusticos. Aristotelem, Theophrasium, et Graecos generatim saepe non intellexit. De ipsius vita et morte iunioris Plinii epistolae videantur. Nunquam tamen etiam post hos viros studia haec prorsus sunt omilla. In media barbarie etiam hanc historiae partem in libro suo, de rerum proprietatibus, excoluit Bartholomaeus Anglicus, qui vixit Saec. XIV (* v. ad § 25.) Idem Saeculo iam XIII fecit Petrus Crescentius, (*operis auctor in XII libros distributi, quod primo de commodis rerum ruralium inscripsit, postea de omnibus agriculturae partibus, et de plantarum animaliumque natura et vtilitate. N.) Exstiterunt deinde Gesnerus, Aldrouandus, Ionstonus, Saluianus, cuius de piscibus liber est insignis. Tum ortae sunt variae societates, Anglicana, Parisiensis, Leopoldina primo, deinde Carolina, a qua accepimus Miscellanea Medico-Curiosa, Acta Physico-Medica, et Ephemerides s. Observationes Academiae Naturae curiosorum, Berolinensis, Hafniensis, Holmiensis, Petropolitana, et aliae.



page 340, image: s340

395 hodie, felicitate quadam saeculi, ita ferventibus studiis tractatam, vt hac parte multum post se relinquat aetas nostra veteres.

Hodie haec studia absorbent fere reliquas artes, et ceteram diligentiam. Certe dimidium bonorum librorum sunt physici. Non reprehendo hoc. Promittunt haec lucem futuris saeculis. Proderit hic feruor posteritati infinitum: nam omnia, quae obseruantur, referuntur in chartas. Carolus Linnaeus, de cuius vita vid. Gentlem Magazin 1756. Sept. et Oct., qui ab initio aetatis impendit omnia bona sua botanices studio, in Belgio prima fundamenta ponens, consecutus deinde magna praemia, et seque factus est in Suecia, dedit Systema naturae, cuius forte sunt XX editiones. (* Ab ipso quidem XII. accepimus: sed passim sunt multiplicatac. N.) Ipsius ope perspici nunc tota natura potest, quam in certas classes diuisit. In quo tamen reprehendunt Hallerus et alii multi, quod methodum in omnibus induxit, quae sub vna classe nimis multa comprehendat, et ea saepe, quorum characteres sibi non satis conueniant. Quibus rationibus factus est quidem [gap: Greek word(s)] , sed interdum deserere cogitur naturam. V. g. Vrsus, cauis, et vespertilio, referuntur ad vnum genus. Sub iumentis non equus modo inuenitur, sed et sus. Sub gliribus etiam est lepus et mus. Studio systematis abreptus est, vt singulares etiam species, et quae peculiarem habent naturam, vno charactere designaret: et classes fecit quam paucissimas, vt natura sua non posset liber esse ab erroribus. Inuenit etiam hoc, vt ex dentibus et maxillis intelligantur genera animalium. [Linnaei sectatori si offeratur maxilla, statim agnoscit, cuius generis animalium fuerit. ] Hae methodi sunt commodae ad inueniendum: sed non ad communem sensum. Idem etiam circa plantas, in quas sexualem illam methodum introduxit, vt fassus est Hallerus noster, quando sermo ea de re incidebat, peccauit in eodem, quod nimis multas species plantarum, quae paucissimos


page 341, image: s341

saepe conuenientes inter se, characteres habent, retulit ad vnum genus. Non sunt multa propositione vniuersali complectenda. Quod qui non observant, incidunt in errores et alia incommoda.

396 Meretur autem hodie peculiarem disciplinam, quin disciplinas plures etc.

397 Aliam historiae classem constituunt facta hominum; sed haec etiam generibus quibusdam discernenda.

Quam praecedere potest historia Geographica mutationum, vt Protogaea cet.

398 Disci enim potest vniuscuiusque populi, vel vniuersorum adeo, historia ciuilis, ecclesiastica, literaria, speciatim philosophica etc.

Haec est amplissima; et, quo magis est diffusa, eo magis est denuo discernenda. Primo homo considerari potest vt animal: et in tantum pertinet ad historiam naturalem. Sed si actiones hominum expendantur, constituunt illae alia historiae genera. Et quidem in quantum coniuncti sunt inter se, et in vna societate viuunt, historia eorum ciuilis vocatur; nam vagi iidem fere sine literis sunt: in quantum ad religionem sociantur, et conueniunt in vno modo Deum colendi, oritur historia Ecclesiastica s. religiosa: in quantum literis tractandis student vtiliores fieri aliis; speciatim, in quantum in societatem eruditam coeunt, existit historia literaria: in quantum de rebus physicis, dialecticis, moralibus, in illis societatibus agitur, in tantum speciatim historia est philosophica. Sunt etiam singularum artium historiae: habemus historiam musicae (* § 283 fin.); historiam picturae dedit Durandur ille, cuius iam mentio facta est (* § 297.) Vno verbo, historia tantum patet, quantum ipsi homines sunt diuersi. Tanquam fundus historiae substernitur Geographia. Dignissima cognitu sunt, quae


page 342, image: s342

dicuntur in Commentariis Treuoltiensibur 1756 Mart. p. 208. Dans l'histoire ciuile vn historien est vn iuge in. tegre; dans l'histoire Ecclesiastique c' est vn temoin fidel; dam l' histoire literaire c' est vn censeur impartial; dans l' histoire naturelle c' est vn sage observateur. Sensus est: In historia ciuili historicum esse iudicem integrum, h. e. hic debers eum iudicare, qui iuste egerit, qui minus: in historia ecclesiastica testem fidelem; nempe hic gerunt se vt Iesuitae; nolunt hic historicum iudicem esse, aut censorem, ne forte quis accuset Cleri Romani scelera, et ipsa Pontificum facinora damnet; hic volunt modo, vt referat, quod factum sit, nulli addictus parti, extra partium studia: in historia naturali sapientem obseruatorem; hic non postulant, vt dicat, cur aliquid fiat, sed simoliciter, quid fiat.

399 Contextae sunt natura sua hae historiae et sibi implexae, non tam vt membra externa corporis et artus sed vt ossa, musculi, venae, arteriae, nerui, corporis animalis, quarum peculiariter confiderari systemata possunt, sed quae saluo corpore non possunt distrahi: possunt tamen, prout opus est, magis minusque coli, augeri, adhiberi.

Nulla pars corporis est, in qua non ossa, musculi, venae, nerui, cet. sibi inuicem sint implexa: sic vbique sunt implexae istae historiae, vt distrahere illas sit illis nocere. Vt in homine non possunt iuuare partes solitariae; sed potest totum systema ossium, neruorum, rel. separatim considerari: sic historia est totum cohaerens inter se; sed potest singula species separatim expendi quidem; at sunt tamen omnes iunctae inter se, et implicatae. Ciuilis historia coniuncta est cum Ecclesiastica; Philosophica lucem accipit ex ciuili, rel. Separata tractatio magnum est adiumentum omnis cognitionis; sed, si nimis vrgeatur, etiam parit errores.



page 343, image: s343

400 Omnibus hoc historiis commune est, vt in tantum sint vtiles, in quantum sunt verae: quum fictae etiam fabulae, si placere et prodesse velint, debeant aliquam veri habere particulam.

Verum non tantum per se penetrat profundius in mentem nostram, et relinquit expressiora vestigia; sed est nobis innatus etiam amor veri. Si quis nobis dicat mendacium, irascimur, putantes nobis insultari. Graeci dicunt [gap: Greek word(s)] , [pro puero habere.] Est antiquissima iniuria, mendacium alicui dicere, einen anlugen: vt ab altera parte summam interpretamur iniuriam, accusare aliquem mendacii. Quoties itaque vera est historia, hanc habet vtilitatem, vt possim formare illum Syllogismum politicum: Quidquid est factium aliquoties, sub eadem conditione, sub eadem circumstantia, illud futurum esse etiam nunc, est probabile. Si autem mendacium pro historia habeatur, vitiatur Minor propositio: igitur falsa oriatur conclusio necesse est. Verum in fabula est, vt sibi non repugnet, seruet charactera quendam et [gap: Greek word(s)] personae.

FIDES HISTORICA

401 Vt pro vera accipiatur quaecunque narratio, sides (1109) historica efficit.

Fidei nomen est ambiguae notionis. [gap: Greek word(s)] ) Est virtus, et inde nata auctoritas viri boni, verum dicentis de praeteritis, praesentibus, et futuris. [gap: Greek word(s)] ) Refertur ad religionem, et est ea virtus, quae Deo credit. [gap: Greek word(s)] ) Historici fides est ea virtus, qualitas, auctoritas, vbi ille verum dicit, quod accepit, aut quod ipfe cognouit.

402 Hic non satis est, si nihil sit in ipsa narratione, quod sibi repugnet:

Verum est, vbi nihil repugnat. Sed illud nihil repugnare tam late patet, vt difficile sit comperire, nihil repugnare. Vt aliquid verum sit, non fatis est, si res


page 344, image: s344

sibi non repugnent. In hoc saepe deprehenditur mendacium; si sibi repugnent narrationes; si quis dicat, sub initium praelii occisum esse imperatorem, et tamen ille postea occurrat in progressu orationis denuo ordinans milites, aut mandans aiiquid. Sed non satis est, si nihil sit in narratione, quod sibi repugnet; sed neque aliis rebus debet repugnare. Sed hoc inquirere difficile est. At quae narratio sibi aperte repugnat, aut cuicunque indubiae veritatis enunciationi, falsa est sine dubio.

403 Sed debet niti testimonio eorum, qui verum et potuerunt et voluerunt dicere. Ad haec enim redeunt tandem, quae recte et pulchre de fide historica disputantur.

Ad fidem historicam satis est, si prouocamus ad testimonia eorum, qui bona fide narrarunt. Aliam quidem rationem secutus est Cl. Ernesti (* in Diff. de Fide historica recte aestimanda, Lips. 1746. 4), qui, vt est [gap: Greek word(s)] , i. e. libere, quae sentiat, dicit; ita accusavit communem opinionem, qua nimirum fides historica sit, quae nitatur eorum testimonio, qui possint et velint verum dicere. Sed ille (* his tantum, qui, quod religiose curateque referant, aut ipsi per se, aut publicis vsi actorum commentariis, habuerint exploratum, fidem tribuens, N.) nimis angustis finibus circumscribit hanc fidei notionem, et terminos ponit nimis arctos, in disputatione alioquin pulcherrima. Ceterum, quae ille recte disputat, possunt ad haec reserri, et omnia vltimo eo redeunt: bonum esse virum, qui nolit mentiri, sed velit verum dicere; et omnia comprehenduntur in his duobus capitibus: quod vult aliquis, et potest, verum dicere. Et quod talis narrat, illud est eredibile.

404 Hos testes ipsi primi et velut authentici historici laudare solent, prouocantes ad conscientiam vel suam:



page 345, image: s345

405 vel eorum, qui interfuerunt:

Quod vir bonus in re, quam sua narratione mutare non potest, neque si possit velit, ita affirmat, credibile est, rel.

406 vel certe a fide dignis accepere.

Prima classis testium est eorum, qui prouocant ad suam conscientiam, et ipsi testes sui sunt. Secundus quasi gradus testimonii est prouocantium ad eos, qui interfuerint rebus gerendis. Ad tertium ordinem referuntur ii, qui narrant aliquid side hominum veracium, qui dicant, se accepisse a viris honestissimis, qui falli non potuerint, fallere autem noluerint: ab his testibus accepta se referre: quos laudare solebant veteres generatim; nec enim aliter poterant: hodie alia res est. (* Vid. n. 415. sq. N.)

407 Talis est Herodotus, quod contra accusatores illius ostendi et probari potest.

His, qui hoc modo aliquid narrarunt, crediderunt, tanquam viris eiusdem aetatis, qui vixerint eo tempore, qui verum cognoscere et potuerint, et voluerint dicere. Crediderunt Herodoto, quod dicit: Se accepisse ab Asgyptiis; sed in Deliis se audinisse, qui acceperint ab aliis. Verum ideo non creduntur omnia, quae sunt in eius historia. Nam quoties ipse dicit: Hoc illi quidem dicunt; sed mihi non est probabile! Sed hoc hanc vim habet, vt credamus Herodoto, tanquam bono viro: eum noluisse nos sallere; eum non finxisse fabulas; sed rem simpliciter narrare, prout eam acceperit. Interim obseruaudum est, plura inesse Herodoto vera, quam vulgo putetur. Et vel ea, quae fabulosa videantur, non simpliciter reiicienda esse, tanquam falsa, probant exempla quotidiana. His nititur duplex Apologia Henrici Stephani, quam pro fide Herodoti scripsit. Altera est latina, et praefixa eius editioni Latinae Herodoti: altera


page 346, image: s346

Gallice scripta titulum habet, Henri Etienne Introduction a l' Apologie pour Herodote. (* Variat titulus in omnibus fere editionibus: Conformite des Merveilles anciennes avec les modernes, ou Traite preparatif a 1' Apologie pour Herodote, Genev. 1566 8: Introduction au Traite de la Conformite des Merveilles anciennes avee les modernes, Anvers 1567, 1568 et 1569 8: Apologie pour Herodote, ou Traite de la Conformite des Merveilles anciennes avec les modernes, avec des Remarques de Mr. Duchat, Haye, 1735 II Voll. 8. N.) Quo ille libro vehementer offendit Papatum; et videtur hic ipse liber causa fuisse, vt eius effigies cremaretur Parisiis, quod in illo narrat incredibilia scelera, quae inprimis religionis obtentu ab Pontificiis facta sunt, et barbariem Ecclesiae Clerique ignorantiam sugillat. (* Alias: Eo die, quo sic in eum animaduertebatur, iter faciebat trans Alpes, itaque saepe iocans dixit: se nunquam magis frixisse, quam cum esset crematus.) Obseruaui ipse, Herodotum incredibilia narrare, quae nemo credat, et tamen passim, vera esse, deprehendi. Huc pertinet periplus Africae. Dicit, veteres circumnauigasse Afrieam, quod ei Strabo non credit. Et tamen rem ita se habere, videor mihi animaduertisse. (* v. Gesn. de Nauigat. extra columnas Herculis Prael. I § 6 et 7. N.) Quae de Scythis (* 4, 65) narrat, eos capita inimicorum cute denudare, et adhibere crania pro poculis, vix fidem habeant, nisi nostra aetate de America septentrionali idem reseratuc, qui certo cultro, quod Angli Scalp vocant, capita hominum ad hunc vsum aptant. Nuper in praeda, ab Gallis ad Quebecum aecepta, innenta sunt mulra dolia plena his scalps, quae Galli Americanis voluerunt transmittere, ad adiuuandam illorum barbariem aduersus Anglos. Nam sunt eiusmodi, vt etiam viui hominis caput possint secare. (* Alias addebat: De [gap: Greek word(s)] quae narrat, hodienum fiunt. Veram Apologiam Herodotus hanc habet, quod ipse peregrinatione suscepta omnia viserat. N.)



page 347, image: s347

408 Tales optimi quique historici, quorum nota inter ciues suos virtus, prudentia, integritas, fidem ipsis conciliauit:

Virtus facit, vt non potuerint fallere. Tales sunt Thucydides, Polybius, Strabo, Pausanias; ex recentioribus Thuanus, Sleidanus, Pufendorfius, Archiui Brandenburgici compos. Contra fidem non habent ex antiquis Timaeus, (* de quo Vossius de Hist. Graec. 1, 12, N.) ex nostris Voltarius, qui scripsit quidem pulcherrime, sed in historia omnem fidem decoxit: nam in eius Histoire du Siecle de Louis XIV, et Histoire de Charles XII, Roi de Suede, infinita sunt ficta. Talis etiam est Varillas, Gallus et ipse, in cuius historiis variis Galliae, patria lingua scriptis, omnia pleua sunt mendaciis. Et Barrius, cuius historia Germaniae nuper verti quoque coepta est, etiam est talis, vt fidei illi nihil tribui possit. (* Alias: His statim reclamatum est; ergo non habent fidem: contra illis ob famam credimus. N.)

409 traditione quadam propagatam ad posteros, a quibus velut catena quaedam retro agi, quoties opus est, debet.

Sunt hodie, qui adhuc norunt vitae rationem et virtutem Hug. Grotii, et Pufendorfii. Hi toto consensu populorum a Thuano et Sleidano acceperunt verum. Traditio autem ad nostram aetatem venit: Thuanum, Sleidanum, Cominaeum, esse praeclaros historicos. Quibus hi testimonium praebent, boni sunt viri, et sic porro. Ita retro eundo venitur ad plenitudinem, (* [gap: Greek word(s)] .) Sed haec catena interrupta est, per mediam barbariem.

410 Hanc velut catenam quum interrumpi paene passa sit socordia et barbaries:

Barbaries autem superiorum saeculorum fuit inprimis in hoc, quod historiam negligerent. Neglectus


page 348, image: s348

autem historiae est: illud ipsum, quod facit, vt dicendum sit populo: Vos Graeci semper pueri. (* 392.) Non legebant veteres historicos; aut, si legebant, non intelligebant; sed accommodabant verba antiqua et bona, quae non intelligebant, ad suam linguam, et omnia corrumpebant. Speciminis loco sunt Corpora iuris glossata, vbi incredibile est, quem sensum tribuant legibus. Barbaries vera est, si perditur nexus et filum historiae. Tamen bonum est, quod fuerunt inter illos homines, qui scriberent vitas et acta Sanctorum. Haec est paene sola historia illius temporis: nugis quidem et fabulis plena, ac stultissima multis partibus; sed tamen sub qua micae et particulae veri micent, propter quas gratiae debentur editoribus. Huc pertinent Acta SS. Antverpiensia a Bollando edi coepta, quorum quidem maxirna pars sunt miracula ementita et nugae; attamen, dum narratur vita alicuius Sancti, hoc discitur: Vixisse aliquando hominem sub hoc nomine; fuisse tale oppidum, vbi claruisse dicitur; commissa esse hoc vel illo loco praelia. Infinita disci ex illis possunt historica. Nam vbique facta, et euentus publici rerum, quae gestae fuerunt, immiscentur. Inter cimelia bonae bibliothecae, nimirum publicae, nam priuatos sumtus superant, referenda sunt illa Acta. Et sigulis partibus addiderunt editores Glossarium, quod pertinet ad intelligendam linguam, quae omnibus paene tomis mutata est; item Genealogias, et indices Geographicos. Vt adeo ex sterquilinio isto pretiosissimas eruditionis margaritas legere possit historicus.

411 bene est, quod illius instaurandae remedia praebuerunt numi:

Qui magnam partem sunt in ordinem redacti, et collecti secundum Chronologiam. Sunt collectiones peculiares, quae continent numos Ptolemaeorum, Regum Macedonum, Syriae, Asiae, cet. Sunt numi Graeci rerum publicarum, item illustrium familiarum, Romanarum,


page 349, image: s349

Imperatorum, rel., qui regunt filum historiarum, et illas continuant. (* Sic Carausii memoria obliterata fuit, donec nostra aetate, ex eius numis sub terra inuentis, illius historiam conscripsit Genebrerius, Paris. 1740. 4, quam inseruerunt etiam P. VI Supplement. Historiae Vniuers. Baumgart. N.) Quod vidit Ezech. Spanhemius, et ideo dedit librum classicum de vsu et praestantia numismatum. Praeclare etiam meritus est Erasmus Frolich, qui dedit IV tentamina in re numaria vetere vtilissima. Et Chrysost. Hanthaleri Exercitationes faciles de numis veterum pro tironibus, quarum P. VI. et vltima Norimb. 1753. 4. prodiit, sunt pulcherrimae ac faciles, accommodataeque adeo vsui iuniorum. (* Alias: Numi quidem recentiori fraude saepe deprauati sunt; sed tamen habemus, quibus fides haberi sine dubitatione possit.

412 lapides:

Eodem tempore, quo Spanhemius Romae vixit, fuit ibidem Gudius, qui lapides tantopere amabat, et perscrutabatur, quam ilie numismata. Itaque orta est inter illos liticula amica. Vterque ornauit suam Spartam; alter contendens, lapidum maiorem vsum esse; alter vero, numismatum. Sed felicior fuit reip. opera Spanh emii: nam illius opus ter est repetitum typis; contra Gudiana, quam ille adhibuit in augendis Gruteri Inscriptionibus, paene omnis strangulata est. Nam inscriptiones quidem ipsae prodierunt; sed, quae praecipua pars est totius operis, index, vix absolutus est ad literam C. Qui paucis contentus esse vult, illi sufficit Guil. Fleetwood Angli' Sylloge Inscriptionum antiquarum, cuius editionem Norimbergae recusam audio; sed nondum ipse vidi. Gruterianum et Gudianum opus, et IV Muratorii volumina carent explicationibus, (* sunt certe paucae breuesque: N.) sed interpretationes doctissimas habent Reinesius et Maffeius in Museo Veronensi (* conf. ad § 275 sin. Ceterum, qui cum fructu inscriptiones vult tractare, is ante omnia diligenter legat Io. Casp. Hagenbuchii


page 350, image: s350

Epistolas epigraphicas, Tigur. 1747 4, quo in hoc doctrinae genere nemo vnquam vidit acutius. N.) Lapides quoque hisitoriam mirifice adinuant, qua res novas docentes, qua parum notas confirmantes et illustrantes. Sic Antonini Pii tempore pueri alimentarii commemorantur, de quibus reperta est, et a Muratorio edita tabula, qua istud beneficium vberius declaratur. (* T. I. col. 238. n. 2. Pueri et puellae alimentarii in aliis, etiam lapidibus visuntur, velut in eo, quem Mauri Sartii de antiqua Picentum ciuitate Cupra Montana epistola ad Io. Fel. Garatonum, Pisauri 1748. 8. erudite interpretatur. N.)

413 monumenta alia.

Gemmas collegerunt exhibueruntque illarum descriptiones Lippertus et Christius in Dactyliotheca vniuersali. Collegit ille, hie explicauit. (* Huius in locum successit deinde III. Heynius. N.) Quae et ipsae pertinent ad historiam vel fumandam, in quantum argumentum continent, quod illustrat relationes, et facta, literis iam consignata; vel ad continuandam, supplendasque lacunas. De Gorlaeo, Stoschio, Gorio, earumque collectoribus aliis iam supra n. 249 diximus.

414 Laudandus Lacrozius, propter vindicias veterum scriptorum, et, qui malignam fabulam Harduini confutarunt, alii.

Io. Harduinus S. I. de Plinii H. N. et Geographia praeclare est meritus. Sed idem in illo eximio commentario egit hoc, vt fundamenta iaceret euertendae omnis historiae. Hoc autem maiori multo studio conatus est in numis antiquis populorum et vrbinm, et de numis Herodiadum, in Chronologia V. T. in Commentario in N. T. in operibusque variis, (* Amstel. 1733, vbi p. 328 apparet Pseudo-Horatius. N.) Nempe illius monstrosum figmentum hoc est: Saec. XIII societatem coiisse [gap: Greek word(s)] Christianorum quidem et Monachorum, sed Hierarchiae aduersantium; [gap: Greek word(s)] irreligiosorum et Atheorum adeo;


page 351, image: s351

[gap: Greek word(s)] ) traditionum inimicorum. Hos finxit commentitos esse Patres ad vnum omnes, nullo excepto; omnes etiam Graecos Latinosque scriptores. Ex his tamen excipit Herodotum, Ciceronem totum, Georgica Virgilii, Horatii heroicos versus, et Plinium. Dux factionis fuit Seuerus Archontius, Patronus Frider. II, quem signant tres fictitii reges, Artaxerxes Longimanus, Darius Nothus, et Artaxerxes Mnemon. Istorum itaque hominum quum quidam non Christiani, certe Hierarchiae antiquae inimici fuerint, inde esse, quod de Ecclesiae Romanae dogmatibus et ritibus nihil in Patribus inueniatur. Vt adeo oportuerit gnauiter fuisse impudentem. Sed non impetrare fidem a societate tota potuit, quae tamen arctissime cohaeret: verum illa edicto peculiari damnauit hoc Harduini commentum, (*quin ipse mendacii auctor Harduinus coactus est rctractare impiam sententiam, illamque detestari, suamque esse negare, scripto peculiari, quod integrum inuenias in sine eius Tomi Commentariorum Treuoltiensium, qui inseruit anno 1708, cuius duo vltima folia post mensem Decembrem continent hanc retractationem, quae Gesnero in notis ad hunc locum parum sincera, quin mimica, videtur, et qui praefationem Operum Harduini variorum, nomine librarii scriptam, conferre iubet. N.) Ergo tribui quidem toti societati hoc crimen simpliciter non potest; interim tamen valde est probabile, Harduinum illud fecisse auctoritate principum illius ordinis. Nam aliter cogitari non potest, in illa rigida monarchia istius societatis; quum sit tanta subordinatio; quum stricte parere debeant maioribus minores. Haec causa est, cur nunc Rex Lusitauorum caput Ordinis istius tradi sibi petat, qua de re laborat nunc Sanctus Pater Clemens XIII. Sed in Iesuitis potest hoc postulari, quia, vti dixi, habent monarchiam rigidam, imperiumque exercent absolutum; et aut debent reddi noxii; aut debet pro illis respondere Praefectus Ordinis. (* Hoc factum esse consensu Superiorum, eo majorem habet fidem, quod, quum damnasset tota societas illam opinionem


page 352, image: s352

impiam, quumque ipse cecinisset palinodiam, tamen paulo post agere perrexit, quod coepisset. N.) Videntur itaque Patres societatis hoc egisse, vt, sublata fide historica, possent prouocare ad Sp. S., qui est in pectore Beatissimi Sanctissimique Pontificis, et ad Traditiones, quae penes ipsum solae sunt, quas ipse seruat et promit, quoties opus est. Et huic oportet credi; hic non fallitur, ne in factis quidem: nam ad Iansenistarum controuersias diserte hoc dictum est, non posse Pontificem falli, etiam in facto. (* Conf. N. T. Quesnellii. N.) Itaque hoc semel impetrato, sublata fide historica, potest ecclesia Romana, quidquid vult, efficere. Nullum mendacium erit tam impudens, quod non valeat, si verum esse, si traditionem esse, affirmet Sanctissimus Pater. Hinc inter maxima Crozii merita referendum est, quod refutauit Harduinum solidissime. Eius Vindiciae veterum scriptorum prodierunt Amstel. 1708, et vt notitia libri perueniret ad plures, eos etiam, qui non intelligant Latina, dedit illius compendium Gallice scriptum inter alias varii argumenti disputationes, Entretiens sur divers Sujets d'Histoire, de Literature, de Religion, et de Critique, Amst. 1711. 12, ibi p. 186 inuenitur maioris libri epitome. (* Iam in eiusdem Dissertations historiques sur divers sujets Roterd. 1707 p. 182 exstat Examen abrege du nouveau systeme du P. Hardouin sur sa Critique des anciens auteurs. Deinde vero etiam alii, tanquam succenturiati, causam hanc defenderunt. Sic Christo. Saxius Lipsiae 1737 Vindicias secundum libertatem pro Maronis Aeneide, cui manum Io. Harduinus nuperus assertor iniecerat, dedit. Horatius plures inuenit vindices, vt in Miscellaneis obseruatt. Criticis in Auctores veteres et recentiores T. VIII P. II p. 179 est Apologia pro Horatio: Goettingae 1750 de vanis Harduini in Horatium et solidam enruditionem conatibus disputauit in programmate noster Gesnerus: postea accepimus C. A. Klotzii Vindicias Q. Horatii Flacci, Bremae 1764, quas Lectionum Venusinarum nomine repetiuit


page 353, image: s353

Lipsia 1771. De vsu inscriptionum ad vindicandos veteres scriptores contra Harduinum agit etiam Gesnerus in Commentatione super IV inscriptt. in Pocock. collectione, vid. Goetting. Anz. 1759. p. 73. N.)

415 Qui historicum quidquam scribunt, in quo non sit ad suam et praesentis saeculi conscientiam prouocatio, testes, si credi sibi velint, laudare debent: et quidem, in hac rerum et librorum multitudine, accurate.

In recentiore historia, in rebus sui saeculi, quibus ipse interfuit scriptor, non opus est allegari aliorum testimonia. Debet hoc tamen fieri in Rescriptis, quae vocant, in Actis publicis; haec debet fideliter laudare, et, vnde habeat, indicare; sed non in factis. Hic debet aut laudare alios, et dicere: viuere, qui viderint, quos nolit mendacii sui testes superesse: aut debet, se ipsum tesstem esse, dicere. Sed in historiis remotis a nostra aetate nihil debet poni, quod non probetur testimoniis idoneorum auctorum. Qui contra nituntur, aut pigritiam indicant, aut fidem malam. Pulchre potuit scribere Voltarius: sed non habet fidem. Non laudat auctorem, et fingit, quae ipsi placent. Aliter versatus est Bailius in Dictionario suo, Morerii, fidei non satis bonae hominis, operibus opposito, vbi omnia satis munita auctoritatibus profert. (Idem seruant Tillemontius, Goguetus aliique. N.) Et nuper Arkenholzius exhibens historiam Christinae testimonia infinita attulit plurimorum auctorum, Suecorum inprimis. Quem historiae scribendae modum riserunt quidem Galluli quidam, Msr. d'Alembert et scriptores Encyclopaedici Leodienses, qui edunt le Iournal Encyclopedique de Liege, circulatoriam sapientiam vertas. Contra auctores Treuoltienses, viri docti et acuti, in suis Commentariis A. 1756 Dec. p. 442 commendant hoc omni modo, et legem scribunt citandi auctores in margine, et quidem librorum, et capitum, et, fieri si


page 354, image: s354

possit, etiam additis paginarum numeris, id quod obseruari cum generatim volunt, tum inprimis, quoties narrantur anecdota. Inter alia haec ibi dicuntur: N'avons pas desire cent fois que tous les auters se fissent une loi de citer en marge? Sans cette precaution le Lecteur iudicieux n' est il pas touiours en Garde contre les faits, et principalement contre les anecdotes? (* Talium legum nuper novus in Gallia lator exstitit, de Burigny, cuius Reflexions sur la necessite des citations dans les ouvrages d'erudition, et sur la maniere dont les Anciens citoient, exhibet Histoire de l'Arademie Royale des Inscriptions et Belles Lettres P. XXXIV p. 133-138. N.)

416 Homerum aut Herodotum laudare simpliciter iustum erat, quo tempore omnes Homerum et Herodotum edidicerant: nunc alia est ratio.

Qui hodie scribit, et non accurate determinat loca antiquorum auctorum, illi sidem non habent. Olim quidem simpliciter prouocabant ad Homerum, Herodotum, rel., quo tempore ediscebant Homerum, Herodotum, et ceteros, vt nos libros sacros. Et tamen ipse Plato, quod hodie demum obseruaui, non recte laudauisse Homerum videtur; sed aut studio, aut errore, libros miscuisse. (* Tenuit autem iste tam vage ad aliorum scripta prouocandi mos ad saeculum XVI vsque, vbi nouam hanc certioremque, quam omnes, quibus veritas cordi est, sequuntur, viam monstrauit Reinerus Reineccius noster, Melanchthonianae scholae alumnus, historiae autem sidus clarissimum. Scipio enim Dupleix, cui hoc inuentum tribuit supra laudatus de Burigny, in Gallia forte primus institutum hoc Germanicum secutus est, non vero primusin historiam introduxit. Ratio autem antiqua quum tam impedita sit, magnae Ven. Semlero agendae sunt gratiae pro libro luculento, quem Halae 1761. 8 publicauit: Versuch, den Gebrauch der Quellen in der Staats- und Kirchen- Geschichte der mittlern Zeit zu erleichtern. N.)



page 355, image: s355

417 Etiam hoc de Historia in vniuersum obseruandum est, tanto illam esse ad omne genus prudentiae vtiliorem, quo magis particularis est.

Quo magis particularis est, tanto magis tota circumstantia videri potest; tanto facilior est applicatio; tanto etiam iucundior et poesi similior. Sed ob eam ipsam rem non prius ea debet tractari, quam parata sint ope vniuersalis historiae quasi loculamenta, etc. Particularis est, quae causas artesque rerum gestarum memorat.

GEOGRAPHIA

418 Historiae omnis diuerso respectu prima pars, atrium, fundus, lux, dici potest.

Prima pars: ergo debet primum tractari. Atrium: sine quo non potest intrari quasi in domicilium historiae. Fundus: in quo inaedificatur historia; nam aedificium ante omnia debet fundum habere, vbi fundamenta ponantur. Alias non differt a fabula. Es war einmal ein Mann etc. Qui verum quaerunt in quocunque facto, et testes examinant, diligenter etiam quaerunt, vbi aliquid sit factum.

419 Huius infantia a Mose et Homero potest repeti.

Moses quidem ad saeculi sui captum se aecommodauit: interim, quantum ad summam rei, perfectus est hissericus; et, quo magis intelligitur, tanto magis laudatur. Quo magis lingua Hebraica cognoscitur, et lucem lucratur, ope reliquarum orientis linguarum; quo magis cognoscuntur ritus orientales; quo magis peregrinatores nostri perscrutantur loca Arabiae er Palaestinae, attendentes ea potissimum, quae ad historiam sacram illustrandam faciant: tanto plura inueniuntur in Mose absoluti historici signa; tanto magis firmatur illius fides.

Geographiae breuis historia extat apud Vossium de Philol. c. XI. Homerus Geographus Straboni visus est, qui vtitur testimoniis Homericis, quoties de Geographia,


page 356, image: s356

de terminis ac finibus regionum ambigitur, ad controversias dirimendas. Scripsit Iac. Frid. Reimmannus, Superintendens Hildesiensis, pulchrum libellum, quem vocat Ilias post Homerum (* h. e. incunabula omnium scientiarum ex Homero eruta, et systematice descripta, Lemgouiae 1728. 8), in quo, vt alia plura, ita inprimis pars Geographica illustratur. Apud Apollonium Rhod. 4, 259 ex persona Argi, qui Tiphyi successit in gubernanda Argo naui, dicitur antiquissimus Aegyptiorum Rex Sesonchosis (* [gap: Greek word(s)] , ita vocat eum Apollonii interpres: [gap: Greek word(s)] appellat Aristot. Polit. 7, 10: [gap: Greek word(s)] Diod. Sic. I, N.) circumcirca peragrasse totam Europam et Asiam, orbemque terrarum victoriis obiisse: eorum itinerum seruari adhuc in Aegypto [gap: Greek word(s)] , i. e. columnas trium laterum, in quibus scribebantur leges. Forte fuerunt hic etiam trunci, qui tres, quatuor, aut plures adeo habuerint tabulas, vbi depicta fuerint Sesonchosis itinera, et ostenderetur via, qua per Septentrionales sinus possit transiri versus Occidentem in mare mediterraneum, et circumnauigari orbis terrarum. Ipse Apullonius paulo post v. 279 sic describit has tabulas:

[gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)] .

Isti scriptas maiorum suorum pictasque seruant

Columnas, in quibus omnia sunt itinera, et fines

Maris terraeque, circumquaque profecturis.

Quidquid eius sit; nolim defendere fabulam Argonautarum: sed nauigatio, et periplus orbis terrarum, habet tamen in illa fundum historicum. Peculiari dissertatione de hac tota re egi alio loco, (* de nauigatione extra columnas Herculis, post Orphea. N.) Locus memorabilis de tabulis Geographicis est Eumenii Paneg. prorestaur. scholar. c. 20, 2. Videat praeterea in illis porticibus iuventus, et quotidie spectet omnes terras et cuncta maria, et quidquid inuictissimi principes vrbium, gentium, nationum


page 357, image: s357

aut pietate restituunt, aut virtute deuincunt, aut terrore. Siquidem illic, vt ipse vidisti, credo, instruendae pueritiae causa, quo manifestius oculis discerentur, quae difficilius percipiuntur auditu, omnium cum nominibus suis locorum situs, spatia, interualla descripta sunt, quidquid vbique fluminum oritur et conditur, quacunque se litorum sinus fectunt, quo vel ambitu cingit orbem, vel impetu irrumpit oceanus.

420 Incrementa paulatim facta studio Graecorum, quos descripsere Romani.

Habemus Graecos quosdam Geographos antiquissimos, hi studio Io. Hudsoni IV Voll. sunt editi: inter quos antiquissimus dicitur Periplus Hannonis, vbi describuntur nauigationes circa litora Galliae, Hispaniae, extra columnas Herculis; deinde circumflectitur cursus, et ita porro. Passim quidem derisus est, propter [gap: Greek word(s)] , vid. Dodwelli Dissert. §. 10, sed nuper defensus a scriptore Hispano. (* Antiquedad maritima de la Republica de Cartago con et Periplo de su General Hannon, traducido del Griego e illustrado por de Pedro Rodriguez Campomanes - Madrid 1756. 8. N.) Geographi Hudsoniani sunt quasi fundus, qui adhuc habetur, antiquissimus Geographiae. Valde etiam antiquus est Scylacis Periplus, qui ibidem extat cum Arriani periplis Ponti Euxini et maris Erythraei, itemque Dionysii Periegesi. Strabo praestantissimus est Geographus, et princeps, vtinam totus. Polybius praeclare etiam de hac scientia meritus est: sed pars praecipua, quod dolendum est maxime, periit. Scimus enim, eum librum scripsisse [gap: Greek word(s)] , s. de populis, qui circa circulum aequinoctialem habitant, de quo Fabric. B. G. Vol. II p. 763. Hic vir, qui in castris Scipionis Africani scripsit historiam suam, iam tum ausus est contradicere errori, qui diu post etiam durauit, docuitque habitari etiam regiones aequinoctiales, quod repugnare veteres credebant rerum naturae, aestum solis putantes esse intolerabilem. Sed habitare ibi homines,


page 358, image: s358

docuit et ratio et natura. Primo enim aestus non tantus est, qui faciat terram plane inhabitabilem. Deinde ratio inuenit varia commoda habitationis remedia. Nam quum vehementia solis multos trahat et frequentes vapores; et pluuiae crebrae existant, quae tanto maiori impetu pronae decidunt, quia radii solis perpendiculariter demittuntur in terram, fecerunt sibi cauernas subterraneas, in quibus habitant, vbi simul tuti sunt ab inundatione, et ardore solis. Faciunt etiam multa noctu, quae alii homines diu facere solent. Hodie plane dubitare non possumus, quum quotidie de nostris hominibus eas regiones adeant: et scimus, sub Zona ipsa torrida incolas inueniri. Ex Romanis hic memorandi sunt Mela et Plinius, qui a libro III ad VI tractat Geographica.

421 Quorundam antiquorum, Romanorum praesertim, et Christianorum de zona torrida, de figura telluris, et antipodibus errores:

Isti errores non sunt vniuersales. Non sunt omnium antiquorum: sed iam Polybius, vti dictum est modo, aliter docuit. Strabo quoque eximendus est. Sed Romani duriores nolebant haec scire; plane non curabant, quae ad Astronomiam et subtiliorem Geographiam pertinent, dicentes: Excudent alii spirantia mollius aera: Credo equidem viuos ducent de marmore vultus: Orabunt causas melius, coelique meatus Describent radio, et surgentia sidera dicent: Astronomia autem inprimis necessaria est ad Geographiam, et sine illa nihil proficitur, praecipue in definienda locorum distantia: Tu regere imperio populos, Romane, memento: Hae tibi erunt artes: pacique imponere morem: Parcere subiectis, et debellare superbos. (* Aen. 6, 848.) Erant illi plane harum rerum rudes, et historiam Geographiamque non curabant, nisi suam, et proximarum gentium. Itaque Tacitus etiam parum bonus est Geographus. Plinius talis est, quales sunt quos sequitur. Hic recte. Primi Christiani negligebant philosophiam, aut arripiebant sine


page 359, image: s359

discrimine, quae a Graecis offerebantur: Geographiam autem et historiam prorsus posthabebant. Hinc excogitarunt miras fabulas. Terram putabant esse instar orbis magni (wie ein grosser Teller), in hoc fingebant montem ingentem, qui situs esset versus occidentem, et figuram haberet coni: vt adeo infra habeat magnum circuitum: sed quo magis ad superiora tendatur, tanto magis illum acui. Hunc solem quotidie transire. Quamdiu versetur post montem, et ibi lateat; tamdiu esse noctem. Hieme transitum fieri infra, circa montem, vbi ambitus illius sit amplissimus. Inde esse, quod eo tempore dies sint breuiores, quia plus temporis requiratur ad circuitum. Aestate vero circumire illum partem acutam. Vid. Fabric. B. G. Fol. II p. 613. Plura Spanh. ad Aristoph. Nub. 96. Antipodes oppugnati sunt ab ipso quoque Plutarcho (* de fac. in orbe Lunae T. II p. 924. A.), nemireris a Lactantio 3, 24 et August. C. D. 16, 9. Sed errorem refutauit iam Cicero in Somn. Scip. (* c. 6: add. Acad. Quaest. 2, 39. N.) et Macrobius in commentario ad hoc somnium, Martianusque Capella (* 1. 6. c. de quinque zonis terrae, N.), qui eos defendunt. Sed Christiani etiam hic duriores fuerunt, et hebetioris ingenii. Circa annum DCCLXXX Vergilius Salisburgensium Episcopus a S. Bonifacio Germanorum Apostolo apud Pontificem Zachariam accusatus est, quod statuebat esse Antipodas, et remotus.

422 contraque ea Copernicana hypothesis antiquissima.

Fuit aliquando tempus, vbi plus saperent homines. Iam Orpheus stellas habuit pro totidem mundis, et Lunam pro terra, eamque putauit habitari: vid. Fabric. B. G. 1, 20. 8. sqq. (* Habitari in Luna, eamque esse terram multarum vrbium et montium ait etiam Xenophanes apud Cic. Academ. 2, 39, vbi Dauisius plures nominat, qui idem sunt tutati, Conf. et Corsinus ad Plutarch. de placit. Philos. 2, 25. N.) Philolaus terram moueri statuit,


page 360, image: s360

et solem esse centrum, circa quem reliqui Planetae flectantur, vt Pythagorici alii. Frustra videtur contra disputare, post ea, quae habet Fabric. B. G. Vol. I. p. 132. Corsinus ad Plut. de plac. Philos. Diss. 1. p. XXX. Hinc Ismael Bullialdus quum non auderet in Gallia aperte profiteri, se veram putare Copernicanam sententiam, librum suum, quem ea de re scripsit, vocabat Astronomiam Philolaicam (* est desensio Philolai ab inferis resuscitati, s. de vero systemate mundi, Paris 1640, N.), quum dicere potuisset Copernicanam. Sic Galilaeus a Galilaeis in Italia propter defensam hanc hypothesin incidit in Inquisitionem. (* Retractare, et abiurare adeo hanc opinionem coactus est a Pontifice et sacris Censoribus a. aetatis LXX. Iusiurandum, quod dedit, et totam historiam exhibent eius opera, et Riccioli Almagestum L. IX P. II p. 497 sq. N. ) Hoc homines agnouerunt, quamdiu philosophati sunt, i. e. vsi sunt sana ratione. Magis convenit, assam circumferri circa ignem, quam magnum ignem circa assam. Hoc exemplo vsus infinitis hominibus persuasi, esse magis naturale, terram moueri circa solem, quam solem circa terram.

423 Successerunt libri itinerarii, vtinam non bonam partem fabulosi.

Fuit semper hoc vitium eorum, qui itinera facerent, quamdiu nempe pauci erant peregrinatores, vt portentosas fabulas fingerent. Inprimis Graeculi multa mentiti sunt. Apud Plinium inter alios Isigonus eo nomine accusatur. Fuit itaque iam antiquis temporibus nihil mendacius, quam itineraria. Inde factum est, vt etiam verum, quod esset in illis, non viderent, vtpote obuolutum nebulis fabularum. At illa, quae supersunt hodie vetera itineraria cum notis Wesselingii, sunt quantiuis pretii. Verum obscurarunt deinde fabulae veritatem Geographicam, et idem hic factum est, quod in Actis Sanctorum circa reliquam historiam: Nisi quod expeditiones cruciatae hic aliquatenus profuere. Talia sunt itineraria,


page 361, image: s361

quae, quum inciperent reflorescere literae, dedit Anglus Mandeville, quae hodie floret familia, nam idem est nomen, quod Germ. Mannteufel. Postea extitit in Germania nobilis Bernh. a Breitenbach, a quo hodie Illustres sunt Breitenbachii, qui etiam militia gloriam consecuti sunt, Illius itaque itinerarium in Orientem multa habet vera quidem; sed fabulae etiam admixtae sunt plurimae. (* Eiusdem farinae sunt Marci Pauli Veneti et Ludolphi Suchensis itineraria. N.) Hodie, postquam accepimus praestantissimas illas collectiones, Anglicanas primum, deinde Gallicas, et alias infinitas, quae totas bibliothecas implent, habemus plane nouum orbem, i. e. multo plura cognoscimus de illo, et ea, quae antiquis plane fuerunt incognita. Sunt hi libri, inprimis nunc, quum non amplius licet mentiri, quia plures eadem loca adeunt, praestantissimum et illustre instrumentum orbem terrarum. cognoscendi.

424 Chartarum geographicarum antiquitas, commoditas, hodierna multitudo:

Conf. ad n. 419. dicta. Iam Socratis tempore Athenis in Poecile fuisse tabulas geographicas depictas, narrat Aelian. V. H. 3, 28, vbi Socrates Alcibiadem gloriantem ducit ad [gap: Greek word(s)] , ad quem locum vid. Kuhn et Perizonius. (* De Aegyptiis vid. Cellar. Geogr. antiqua. I, 1 2. N.) Tabula Peutingeriana, facta Saec. V. ab Conr. Pentingero nomen habet, qui eam seruauit in bibliotheca sua. (* Primo in Marci Velseri operibus, et) nuper publicata est a Scheibio Viennensi, ad exemplar circa 1265 descriptum. Illa non tam est tabula Geographica proprie dicta, quae planitiem terrae describat, quam itinerarium quoddam ab occidente ad orientem in longitudinem; a portis Herculis in summum orientem. Non est magni plani descriptio, sed sunt tanquam lora, quae loca continent, in longitudinem disposita zusammen geordnete Marschruthen und Reisecharten. Ante aliquot annos accepit bibliotheca nostra amplissimam chartarum


page 362, image: s362

geographicarum collectionem, quae olim in officina Homanniana fuerunt, nempe M M M M. Et tamen haec quater millia vix esse quartam partem earum, quae exstant vniuersim, fatebantur ipsi domini et possessores officinae et chartarum in libro, qui vocatur Homannische Vorschlage p. 176.

425 et translata ad alias quoque disciplinas imitatio.

Fecerunt etiam tabulas Genealogicas. Tales etiam, quae facta historica continent. Ibi v. c. in singulis tabulis sunt XII paruae imagines, quibus subscriptae sunt res gestae. Complexi etiam chartis sunt artes bellicas, Architecturam ciuilem, militarem, naualem: historiam naturalem; v. c. varia animalia depinxerunt. V chartis complexus est historiam philosophicam magnus illius historiae scriptor Bruckerus. Habeo XXX chartas astronomicas, vbi motus Planetarum et Cometarum, distantia stellarum, et alia ostenduntur. (* Adhibitae etiam sunt signis literarum describendis, et exhibentur in illis omnium fere linguarum Alphabeta. Etiam theologiae partes illis descriptae sunt, v. c. Conciliorum historia. Est etiam tabula Academica, et similes plures. N.)

426 Ab auctis Geometriae et Astronomiae studiis multum etiam Geographia adiuta.

A Geometria est dimensio terrae. Astronomia, vbi habitemus, quae fit longitudo et latitudo loci, docet.

427 Figura telluris et magnitudo definita: (403)

Fuerunt duac sectae, quae de forma terrae disputarunt inter se. Cassiniani mathematici, qui nempe sequebantur Io. Dominic. Cassini (* Obseruatorii Parisiensis Directorem 1712 mortuum, N.), concipiebant sibi terram vt ouum, cuius summa pars superne sit paulo acutior, et axem dirigi ab vno polo ad alterum. His e diametro opposita est Newtoniana, et eius asseclarum, opinio;


page 363, image: s363

qui staruunt, terram similem esse pomo, inferne et superne paululum compresso, et axem dirigi a polo Arctico ad Antarcticum: vt adeo Gallorum et Anglorum opinio sibi plane fuerit contraria. Composita hodie est illa dissentientium inter se Anglorum et Gallorum controuersia, (* ab anno inde 1736) ex quo societas a Rege Gallorum missa est invarias regiones, vt emetirentur terram. Inprimis Msr. de Maupertuis veriorem esse Anglorum rationem, et concedere illi Gallicam, ostendit (* peculiari libro: La Figure de la Terre, determinee par les Obseruations de Mssrs. de Maupertuis, Clairaut, Camus, le Monnier et de l'Abbe Outhier, avec des Cartes et Figur. Paris. et Amst. 1738. 8, qui repetitus est Paris. 1752 8. N.) Hunc ideo irridet Voltarius in scriptis suis satiricis, et vocat eum per contemtum den Erdmesser. Nempe, vt omnia magna ingenia, ita etiam Maupertuis habuit ab altera parte quaedam ridicula, inter quae fuit hoc, quod suasit Regi, vt iuberet fossam effodi tam altam, donec perueniatur in centrum terrae: deinde demittendum huc esse hominem, qui obseruaret, quid fieret; annon ex motu illo celeri terrae oriretur vertigo. Huc credo ipse descendisset, si fieri talis fossa per ipsam rei naturam posset. Sed res non habet facultatem, quod postea intellexit ipse Maupertnisius sine dubio. Interim derisus est eo nomine ab aliis. Sed fuit curiosus, voluit ea ratione certo experiri, vtrum homo delapsus ad centrum vsque ibi se conuerteret. Mensi vero non totam terram sunt; hoc enim nimium foret negotium; sed vnum tantum gradum: est autem gradus XV milliariorum. Non tamen simpliciter posuerunt hanc mensuram, sed modos etiam minimos adhibuerunt, quos Galli vocant Toises, et perticas, et partes perticarum. Si vero magnitudo vnius gradus scitur, facile cognosci potest magnitudo totitis terrae, inprimis ope astronomiae. Axis est 229, diameter Aequatoris 230. (* Est haec proportio Newtoniana; cuius theoriam hic destituit experientia. Galli inuenere aliam. Nimiium auno huius Saec. 1736 Ludouicus


page 364, image: s364

XV Maupertuisium cum sodalibus in Sueciam misit, qui in ea Lapponiae prouincia, quae a Tornea flumine nomen habet, dimensi sunt gradum Meridiani, per ipsum circulum polarem transeuntem. Godinus, Bouguerus, Condaminus et alii, ab Rege in Americam meridionalem anno 1735 ablegati, in Peruuia emensi sunt gradum Meridiani circa Aequatorem. Maupertuis suum gradum 57438 hexapedarum (Toises ) finiuit: Americani mensores suum 56741 hexapedarum. Vnde patebat Septentrionales gradus Australibus esse longiores. Hinc collegerunt, eam habere Diametrum Aequatoris ad Axem terrae rationem comparationemque, quam 178 ad 177 seu secundum Bouguerum 174 ad 173. Cum ex Newtonianis rationibus calculus esse debuisset is, quem posuit Gesnerus. Conferantur praeter librum indicatum, Iournal d'un Voyage au Nord 1736-1737 par Mr. Outhier. Amsterd. 1746. 8, et La Figure de la terre determinee par les Obseruations de Mr. Bouger et de la Condamine envoyes au Perou pour observer aux environs de l'Equateur avec une description du Pays dans lequel les operations ont ete faites, a Paris 1749. 4. N.)

428 Proiectionis artificium.

Cuius ope parabola superficiei terrestris gibbosa explanari et explicari potest. Quum terra sit globus, consequens est, vt illius partes non sint planities, sed conuexum aliquod, ein wenig abhangend. Itaque illius mensura non tanquam plani potest iniri; sed adhibenda est peculiaris ratio, quam vocant artificium proiectionis. (* Inde est, quod mappae geographicae, vbi hoc obseruatur, non, vtantiquae, lineis rectis, sed in arcum paululum curuatis, gradus designant. N.)

429 Societas Cosmographica.

Quae nunc cum Mayero, Lowitzio, Franzio, et omni paene suo instrumento, Norimberga fere tota ad nos delata est, merita habet maxima, et praestiterunt Germani,


page 365, image: s365

quod imitentur Galli et Angli. Auctor illius fuit. Io. Bapt. Humannus, qui formam illius dedit peculiari scripto sub titulo Homannische Vorschlage von den nothigen Verbesserungen der Weltbeschreibungswissenschaften, und einer disfalls bey der Homannischen Handlung zu errichtenden neuen Academie. Norimb. 1747. 8. De qua Societate Homanniana Rudolphus quoque Wedekindus noster agit in praefatione ad Iusti Henr. Leonis kurze Anleitung zur Geographie und Historie. Lemgov. 1748. 12. Scripta communi nomine edita habet Bibliotheca nostra. Fundus Homanniana fuit officina; in quam paullatim congestum omne instrumentum. Primi sodales fuerunt Doppelmayerus, et Hasius,

430 Laus Germanorum in nominibus reddendis aliarum gentium.

Inprimis chartae Homannianae sunt accuratissimae circa nominalocorum. De Africanis, Asiaticis, Americanis, non dixerim. Sed nomina Gallica, Anglica, Italica, ibi recte suntexpressa. Galli autem monstra edunt, et turpi modo vitiant nomina nostra: et nos sumus aut tam stupidi, aut seruiles, vt illorum vitia imitemur, et in horum hominum gratiam mutemus corrumpamusque nomina nostra. Sumus seruum genus: et ipse fui in hoc errore. Quum huc venirem, scribebam et ipse in literis Hannovre, Brunsvic, cet. Sed inde a XII circiter annis sumsi audaciam excutiendi iugi, et scribo nunc semper Hannover, Braunschweig. Nam quae mea culpa est, quod illi nostra nomina non possunt pronunciare? Ni essent Geographi Germani, exteri corrumperent omnia. Itaque praestantissima et summa laude dignissima est illa societas. Interim tamen factum et in illa est, quod fieri solet in omnibus humanis rebus, vt non omni ex parte responderit euentus, et forma, quam dederat Homannus, non expressa sit vndique.



page 366, image: s366

431 Ceterum Geographia puerilibus iam studiis maiori ex parte apta est, tum illa cosmologica et generalis, quod ad prima fundamenta attinet, tum historica.

Dicebant, quoties vrgerem breuiorem viam ineundam esse Latinae linguae discendae, gratias agamus Deo, quod habemus, in quo occupari possit puerilis aetas ab anno VI ad XVIII. Sed pueris sunt studia Geographica et Astronomica aptissima. Cum summa iucunditate facerent itinera per chartas, si doceret eos aliquis Geographiam. Comprehendunt facillime theoriam telluris, Planetarum, et elementa reliqua Astronomiae, quatenus ad Geographiam sunt necessaria: quae autem quo minus scit adultus iam, tanto magis est puer.

432 Nemo certe humanior diu ignorare debet, quae in sphaera omni demonstrari possunt:

Inprimis quum hodie facilis sit facultas haec discendi. Nam viri illi, qui chartas Geographicas circumferunt, habent etiam paruos globos vno circiter floreno venales: et tamen omnia ex illis possunt disci, quae sunt necessaria. Haec possunt etiam pueri et puellae facile comprehendere, quae experimenta saepe feci. Dixi filio: Vide, nunc occidit sol: Cras denuo oriri illum videbis a tergo tuo, quum nunc vertas vultum versus occidentem. Non potest aliter fieri, quam vt aut sol transeat infra terram, et redeat deinde ab oriente: aut debemus circumire cum terra. Quod autem magis conuenit? terram ambiri a sole: an solem ambiat terra?

433 quae figura orbis terrarum:

Comprehendunt hanc figuram facile parui, si illis ostendas solem orientem et occidentem. Comprehendunt grauitatis rationem, in nisu ad centrum, cet. Comprehendunt dissidia Gallorum Cassino duce mensorum,


page 367, image: s367

et ratiociniorum Newtoni, compositorum recentibus Gallorum dimensionibus, rel. (*De quibus n. 427.)

434 qui poli, quis axis;

Hic notetur poli appellatio poetica, vbi pro ipso caelo ponitur.

435 quis horizon, quis meridianus:

Obseruentur formulae prouerbiales, (*n. 185. quid sibi velint qui dicunt: Esse aliquid extra horizonta suum, notum est omnibus. N.) addanturque Zenith [?] et Nadir [?].

436 quis aequator, qui tropici, quae ecliptica, quae Zonae:

Haec omnia conspectu globi facilius discuntur, et melius, quam longa disputatione. Et sunt haec non minus necessaria, et, vt ita dicam, indispensabilia, quam ipsa elementa literarum. Ac nemo paulo liberalioris ingenii haec debebat ignorare: nam nemo potest recte instituere paruos; et nemo potest viuere inter homines paulo politiores. Nam omnes fere dant hodie operam his studiis. Sunt itaque tanto magis necessaria, quo magis saeculum hoc inhiat his rebus. Et in tantum non damno saeculum. Sunt curiosi; volunt suam domum cognoscere, scire vbi habitent, Iniuriam facerem tali auditorio, si explicare vellem, quae hic posni. Haec pueri discere debent. Sed explicandus est paragraphus

437 qui Ascii, qui Heteroscii, qui Amphiscii, qui Antipodes:

Haec de meridie sunt intelligenda. " [gap: Greek word(s)] sunt, qui plane non habent vmbram. Si de nobis sermo est, sumus [gap: Greek word(s)] , quoties meridie per aestatem sol supra caput nostrum est. Nam meridiano tempore, quorum capiti imminet sol, non vident illi vmbram suam; quod fit inprimis in feminis, quarum vestes longae sunt et rotundae: at in viris, quorum vestes sunt breuiores, conspicitur


page 368, image: s368

certe vmbra vestium circa pedes. Sed nos nunquam sumus plane [gap: Greek word(s)] et proprie ita dicuntur ii populi, qui sub aequatore in Zona torrida habitant, et quorum vertici bis in anno imminet sol. [gap: Greek word(s)] sunt, quorum vmbra meridiana cadit in alterutrum latus, vel dextrum vel sinistrum, idque vno seruato tenore. Nempe incolae Zonae temperatae septentrionalis tempore meridiano semper vmbram mittunt versus septentrionem. Incolae Zonae temperatae australis mittunt eam versus meridiem. [gap: Greek word(s)] sunt, quos in circulo ambit vmbra: quales sunt, qui lub polo habitant, quorum cum sole vmbra etiam circumit in partem oppositam. Hi vmbram mittunt modo in hanc, modo in illam partem. (*Hos proprie [gap: Greek word(s)] vocant, [gap: Greek word(s)] eos dicentes, qui inter tropicos, in Zona torrida sub aequinoctiali circulo, habitant, vbi et [gap: Greek word(s)] sunt. Nimirum quo anni tempore sol viam flectit septentrionem versus, meridiana vmbra fit australis: at, vbi sol conuertitur contraria ratione, versus septentriones cadit vmbra. Vnde incolae sunt [gap: Greek word(s)] Conf. Varenii Geogr. gener. c. 27 et Geographos reliquos, inprimisque Basil. M. Hexaem. Hom. 6. p. 79. Inde est, quod Arabes, in Zonam temperatam septentrionalem delati, apud Lucan. 3, 248 ignotum sibi venisse in orbem videntur Vmbras mirati nemorum non ire sinistras, i. e. aestiuo tempore non ferri versus austrum, quod in patria sua sub aequatore habitantes obseruarant. N.) Addantur [gap: Greek word(s)] quo nomine inuicem se appellant boreales populi et australes, [gap: Greek word(s)] (*de quibus vid. Cellar. notit. orb. ant. 1, 7, vbi etiam, qui sint [gap: Greek word(s)] docetur, de quibus et Varenius agit l. l. c. 28. N.)

438 quae longitudo, quae latitudo, quae ratio vtriusque inueniendae:

Geographia duplex est: terrestris et coelestis, f. astronomica. Nam sine astris plane nesciremus, vel vbi viuamus, vel quando viuamus. Adeo Deus sacrum istud animal,


page 369, image: s369

quod hominem vocamus, voluit arcto vinculo cum coelo coniungere. Os homini sublime dedit: coelumque tueri Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus. (*Ouid. Met. 1, 85.) Longitudo itaque et latitudo inuenitur vtraque ope astrorum. Longitudo, quam vocant Osten und Westen, (*quoniam antiqui terrarum orbem ab occidente versus orientem magis cognitum habebant, quam a septentrione ad austrum, quam vero formulam reprehendit Varen. c. 31 p. 635 Elz. N.) est punctum, vel in Aequatore, vel in circulo parallelo Aequatori: s. est linea ab occasu versus ortum ducta parallela Aequatori. Latitudo est ab Aequatore versus alterutrum polum: s. linea a polo versus Aequatorem ducta. Si in quacunque area seu plano habeam duas lineas, quae se secent inuicem per crucem; vbi se secant, et faciunt decussim, ibi est locus, quem quaero; et punctum illud est index. Illae autem duae lineae, quae se secant, sunt altera index longitudinis, altera latitudinis: et, qui ostendit mihi illud punctum, vbi se secant lineae, ostendit mihi locum, quem quaero. Vtrumque autem inuenitur beneficio astrorum. Si sum in mari; volo videre latitudinem, et cognoscere, quantum absim ab Aequatore, respicio polum: quot graduum est eleuatio poli, tot gradus absum ab Aequatore. Nam latitudo aequalis est altitudini poli: siue eleuatio poli et latitudo sunt semper aequales. Sunt etiam aliae viae inueniendi latitudinem loci; vt horologia, Sol, Satellites Iouis: sed hanc modo nominavi, quia est omnium expeditissima et simplicissima. Longitudo est: distantia loci a primo Meridiano. Ponunt punctum in insulis Canariis, aut in monte Pico insulae Teneriffae, aut in insula Ferro, (*alii alio in loco: quod punctum primum dicunt meridianum. N.) Latitudo indicat distantiam ab Aequatore versus septentrionem (*vel austrum): Longitudo distantiam ab ortu solis ad occasum, s. quansum absim a Meridiano. Hic vulgo incipiunt ab insula Ferri. XXIV horis sol redit ad illud punctum, vnde progressus est. Ergo beneficio solis facile


page 370, image: s370

possum deprehendere, quota nunc hora sit. Sed in mari, vbi saepe sunt turbidi dies: et, si sub polis verser, dimidium annum habeo noctem; vtcontra dimidium an num diem, sol non semper sufficit ad determinandum inueniendumque tempus. Adhibentur itaque longe meliori successu stellae et sidera. Commodi adhuc hanc in rem deprehensi sunt satellites Iouis, quia quotidie apud eos fiunt eclipses. Sed tamen saepe et hi fallunt. Nam, si est nubilum coelum, non possunt conspici. Ergo nostra aetate Io. Tob. Mayerus noster consecutus est immortalem nominis gloriam, qui tabulas lunares accuratissimas inuenit, quarum praesidio semper potest accurate definiri maris terraeque longitudo. (*Conf. omnino Gotting. gel. Anz. 1754 p. 1073 et Comment. Soc. Gott. T. III.) In hoc conuenerunt omnes Mathematici, Optimum ad hoc, et forte vnicum, praesidium esse lunam. Sed hactenus nondum satis erant obseruati et definiti illius motus, quod vero ille praestitit felicissime. Si scio, luna est apud hanc stellam hoc tempore, eo ipso scio, vbi sim. Itaque ille fecit tabulas stellarum zodiacalium hoc euentu, vt, quoties videam stellar zodiacalem apud lunam, sciam, quota sit hoc tempore hora. Si apud me eo tempore, dum in mari versor, non sit hora XII, vti Goettingae, quae in tabulis Mayerianis designata est, sed est demum XI: video stellam vna hora prius. Vna autem hora facit XV gradus. Ergo intelligo, me versus occidentem distare vna hora, h. e. XV gradibus. Si inueniam stellam apud lunam, quo tempore horologium meum ostendat horam I, et in tabulis Mayerianis videam Goettingae esse demum XI, ergo ego vidi II horis prius: ergo versus occidentem disto II horas. Sed hic debent haec duo obseruari: primo horologium debet esse perfectissimum, correctumque ad solem et sidera: deinde tabulae lunares debent accuratistimae esse: tum potest veniri praecise ad illud punctum, quod quaero, vt non possit errari nisi dimidium gradum, i. e. VII milliaria cum dimidio, quod in mari parui refert. Et res est maximae


page 371, image: s371

vtilitatis, adeo vt in hoc inuentum constituerint Angli pretium horribile, credo XX millia pondo. Et sunt iam in eo occupati, vt examinent tabulas Mayeri. (* Probarunt, ediderunt Lond. 1770 cum hoc titulo: Tabulae motuum Solis et Lunae, quibus accedit methodus longitudinum promota, auctore Tob. Mayer, et haeredibus post mortem magni viri habuerunt honorem, praemii propositi certe partem illis mittentes. Interim cum semper ad calculos sedere, et ineundis subducendisque rationibus operam dare, nautis incommodum videatur, vulgo vtuntur potius horologio ciuis sui Harrisii. N.) In aequore potest vbique luna et stella aliqua zodiacalis videri. Si hoc factum est, tum possum sine difficultate inueuire longitudinem. Nimirum lunae loca, e tabulis certo meridiano accommodatis discenda, comparantur cum tempore, quo eundem locum tenere obseruantur in naui; quem locum ex vna a quacunque zodiacali stella distantia inuenire docet Mayerus. Summus error est dimidius gradus. Ante nec a duorum graduum errore liberae erant obseruationes. E. G. Gottingae luna est hoc loco hora IX: at hic est hora XII. Ergo XLV gradus ad occidentem. Idem Mayerus noster definiuit etiam situm nostrum. Goettinga posita est sub gradu LI, hoc est, Latitudo s. eleuatio poli Goettingensis est LI graduum, XXXII minutorum, XVIII secundorum. (* At Goett. Anz. 1775. p. 1090 accuratior mensura traditur haec: LI gr., XXXI min., LIV sec. N.) Longitudo vero Goettingae est XXVII grad., XXVI min., XV sec. ab insula Ferri. (* Conf. Commentar. Soc. Goetting. T. III p. 448. ) Ostendit hoc, quantus nexus sit inter terram et coelum, vt nesciamus sine coelo, neque vbi simus, neque quando simus, i. e. quo versemur in loco, quo viuamus tempore, qua hora. Ita Deus sociatos nos voluit cum coelo. Hinc climata veterum: quae Latitudini respondent, siue altitudini poli. (* Conf. Cellar. Orb. ant. 1, 6. p. 16. sq. )



page 372, image: s372

439 quid systema mundi Pythagoricum vel Philolaicum, Ptolemaicum, Copernicanum, Tychonicum, e. i. g. a.

Systema Pythagoricum vel Philolaicum (* §. 422) Solem collocat in medio, s. centro mundi, et a Solis splendore circumagi facit reliquos planetas, quod Claudianus poeta diserte docet primo statim versu: Sol qui flammigeris mundum complexur habenis Voluis inexhausto redeuntia saecula motu. Contra Ptolemaeus terram facit centrum: et planetas cum Sole circa terram agi fingit. Itaque hoc systema ponit in medio terram, et circa eam Lunam, deinde Mercurium, Venerem, Solem, Martem, Iouem, denique Saturnum, tum demum fixas. Huic systemati accommodatus est: versiculus: Post SIMSVM sequitur. Pallida Luna subest. Paulo rudius est hoc systema, vt illud propositum est ab Ptolemaeo: sed correxit illud Tycho de Brahe, qui ponit et ipse terram in medio, et circa eam Solem cum Luna moueri, circa Solem reliquos circumagi planetas statuit, vt adeo. hoc systema medium sit inter Ptolemaicum et Copernicanum. Terram facit stabilem et centrum: hanc ponit circumire Solem et Lunam: circa Solem vero volui ceteros planetas. Sed sensit magnas difficultates: itaque adiutus maximo ingenio illis vbique succurrere studuit, et varias excogitauit rationes, quibus omnia conciliaret inter se, vt habere possint stabilitatem; quod indicat quidem, illum fuisse sapientissimum hominem, qui nouerit modum declarare, quo fieri possit, quod sibi imaginabatur: sed non fuit satis diuinus, i. e. illius methodus non satis conueniens est rationibus diuinis. Opera diuina sunt simplicia. Deus semper vtitur breuissima via, et paucis paruisque agit multa et magna. Sed homines magnis conatibus nugas agunt. Tychonis methodus est illa artificialis quidem et ingeniosa; sed non naturalis, h. e. simplex. Si habeam duo corpora, solidum alterum, alterum igneum, et solido sit igneum millies maius, et velim hoc ad illud calefaciendum circumferre, quis diceret, me naturae conuenienter agere? Si ignem habeam


page 373, image: s373

ita magnum, vt haec aula, et passerem, quem sim assaturus, haec est circiter proportio inter terram et solem, quis me non rideat, si passerem figam, vt sit centrum, et circa eum agam ignem circumcirca? Deinde hoc scimus, Lunam et reliquos planetas esse similes terrae nostrae, et conuenire maximam partem horum inter se naturam. Iam vero scimus, reliquos planetas circa Solem moueri, certe de Luna, Marte, loue, Saturno, scitur certissime. Cur soli nos tam superbi esse volumus? Cur Sol cum toto magno choragio suo, V Planetis, circa nostram habitationem voluatur? Ergo multo non solum verius, verum etiam naturae conuenientius, est systema Copernicanum. Inter maxima Doppelmayeri Norimbergensis Astronomiae Professoris merita sunt illius chartae Astronomicae, ex quibus potest facillime disci, quidquid fere in coelo fieri solet. Ostendit dilucide et simplici modo theoriam et motum planetarum, distantiam siderum ab aliis, et alia, quae ad hanc scientiam pertinent.

440 Tum hic orbis noster per partes consideratur, declaratur, vel digito ostenditur, quid mare, sinus, fretum, quid continens, promuntorium, isthmus, insula:

Fretum idem significare videtur, quod aequor: Certe apud poetas fretum simpliciter pro mari dicitur. Est autem ratione etymologiae fretum quasi feruens, vt defrutum. (* Promuntorium rectius scribi, neque a monte, sed a prominendo, vt sit tanquam litoris prominentia, dici, alias monebat. vid. Thesaur. )

441 Quadripertitus, certe tripertitus, an semper orbis.

Herodotus 4, 42 ridet hanc terrae diuisionem, tanquam quae non habeat proportionem: nam Europam ad Asiam esse nimis paruam. Sed nempe Europa est multo culta magis, et plures habet incolas; et Herodoto ignotae erant Europae partes septentrionales. Accidit silentium Homeri, qui huius diuisionis non facit mentionem.


page 374, image: s374

Ergo, quum hic sileat, ille rideat, videtur ista ortum suum debere tempori, quod est inter Homerum. et Herodotum. V. ad Cellar. I, II. p. 39 sq.

442 Nomina magnarum regionum ex angustioribus paulatim extensa, Europa, Asia, Africa.

Neque vero hae tres partes semper tam magnae fuerunt ac nunc sunt, aut eosdem habuisse fines putandae sunt: sed suerunt multo minores. Europam vocabant illas partes terrasque, quae traiicientibus ex Asia et Africa primum occurrebant. Proprie ita vocabatur parua pars, vbi nunc Constautinopolis sita est, nempe Thracia. quae Graeculis Hellespontum traiicientibus primum offerebatur. Ita Asia initio proprie dicebatur promuntorium versus Graeciam, i. e. pars tantum illa Asiae, quam hodie vocamus Natoliam. Africa fere non erat alia, quam ille ager, et regio Punica, circa Carthaginem. Deinde paulatim ita amplificatae sunt, vt fines acceperint eos, quos nunc habent. vid. Casaub. ab Strab. I, p. 65. (al. p. 37. a) qui hoc contra ipsum defendit.

443 Explicandae mensurae longitudinum, mutuus respectus temporis et viarum, iter diei, stasqmoi\, horae.

Longitudinum mensurae sunt Parasangae, Leucae, Wrest, cet. Si dicam tria milliaria, mutuus respectus est temporis et viae. Iter diei, eine Tagereise: [gap: Greek word(s)] , stationes, non cum Lipsiensi Luciani interprete in Icaromen (* T. II. p. 751.), Rasttage, sed potius Nachtquartier vertendi sunt, [vbi quiescimus, vbi deuertimur. Nos diceremus eine Poststaion.] Pindarus Ol. 10, 110 de morte: [gap: Greek word(s)] . Hora, eine Stunde weit.

444 Theatrum historiarum est orbis terrae. Quo quaeque pars historiae magis ad nos pertinet, eo magis illius theatrum.

In quo actae sunt magnae istae fabulae, Monarchiae, et res gestae inter homines.



page 375, image: s375

445 Itaque, post qualemcunque notitiam generalem, incipiamus nosse patriam, et, vt quaequo historiae pars magis ad nos pertinebit, ita familiarius discamus illius sedem.

Hoc opus visum est monitu ideo, quia saepe, quoties paruorum studia examinare iussus sum, deprehendi, magistros incepisse ordinarie a Portugallia: et ibi omnes prouincias ab initio ad finem, vrbes, fluuios, ad digitum poterant enumerare: sed in patria nihil sciebant: ibi erant hospites, et haec illis ita erat incognita, vt Lusitania, Hispania, Gallia, rel., notissimae. Qui nunc discit. Geographiam, ille debet ante omnia illas partes sibi notas facere, vbi nunc aguntur fabulae. Quaerat illa loca Angliae, Galliae, quae saepissime occurrunt per hoc bellum, et quae ignorare turpitudo est. Monendi sunt parui, vt cursus instituant in Americam, quam Galli tenent. Ita nunc qui nescit, vbi Dresda, vbi Munsterum sit, vix homo est.

446 Methodi quaedam iucunde discendi. Signanda nomina in ipsa charta geographica, suspendenda in cubiculo.

Non oportet hic parcum esse librorum. Sunt quidam nimis superstitiosi, et volunt librum semper nouum manere; sed oportet sint hic signa diligentiae. Debent lineis subducere loca memorabilia; figere in conclaui, et, quoties transeant, adspicere, vt forment paulatim ipsi chartam in cerebro, et imprimant eam animae.

447 Artificia Hubneri, Palaireti.

Hubnerus dedit chartas Geographicas paene vacuas, vbi nihil appareat, nisi flumina, et circa flumina parui circelli: hic debent parui ponere nomina vrbium, quae illos circellos occupent: vt, si videant Rhenum, et iuxta circellum, adscribant Basilea, paulo supra Argentoratum, Brisacum, cet. Sic addant fluminibus sua nomina.


page 376, image: s376

Si signatus sit fluuius, doceant, qui sit, et scribant Visurgis, huic incidit Allera, in hunc Leina noster, (*Palaireti iustitutum non multum dissimile est. Nempe chartas dedit paene vacuas. Flumina sunt expressa: sed loca aut omnino non apparent, aut raro, et relictum est spatium illis adscribendis. N.)

448 Periplos agere ex memoria, s. legere litora, fluuios persequi, instituere itinera, animo.

Instituant nauigationes circa terram: legant litora, v. c. Sleswico pergatur Kiloniam, Lubecam, Wismariam, Rostochium, Stralsundiam, Gryphiswaldam, Colbergam, Dantiscum, Regiomontium: prosequantur fluuios, tanquam Rhenum, ad quem sitae sunt Basilea, Brisacum, Argentoratum, Spira, Wormatia, Moguntia, Confluentia, Bonna, Colonia, Dusseldorpium: itinera fiant per continentem, v. c. hinc Vindobonam: ibo forte per Mulhusum, Erfurtum, Saalfeldam, Coburgum, Baruihum, Norimbergam, Ratisbonam, Passauium, Lentiam, Cremesiam, Vindobonam. Constituantur praemia et poenae.

449 Libri systematici, Topographiae, Itineraria, Lexica.

In Geographia antiqua solus instar omnium est Cellarius, cuius liber etiam exteris carus est, et recusus in Anglia. Verbo, classicus liber est, et opus incomparabile, e quo aestimandus Cellarius. (* Sed adhibeantur chartae orbis antiqui d'Anvillianae, ceteris haud paulo accuratiores, quas salubri consilio iterauit Norimberga. N.) In Hubneri Geographia maxime methodus est laudanda, quae fecit, vt patris liber sit forte quinquagies repetitus. Et aliquoties etiam filii liber editus est tribus voluminibus. Hodie, vt nunc res sunt, vix dubito Buschingio nostro deberi principatum diligentiae, accurationis, et felicitatis etiam. Adeo ille multum adhibuit operae perquirendis libris notabilibus; nihil posuit sine


page 377, image: s377

testimoniis; et fortuna eum adiuuit, vt fere ex omnibus locis suppeditarentur illi notitiae et res memorabiles locorum et regionum, vt videatur alios libros Geographicos non malos remouere. (* Alias etiam laudare solebat neue Staats- und Reise- Geographie, cuius tum iam exstabant VIII Voll. 8. N.) Zeilerianum opus Topographiarum est multorum voluminum, illustratum praeclaris imaginibus, et Francofurti editum sumtibus Merianorum, quae princeps familia inter librarios ibi fuit, et habet multa bona alia, praeter tabulas pulchras et picturas. At nunc est antiquum: nam editum est iam superiori saeculo: sed optabile esset, vt continuaretur. Hubnerus etiam Lexicon Geographicum confecit, de quo, quod magno honori est Germanis, gloriantur illi scriptores Encyclopaedici Galli, et fatentur, se illud adhibuisse magno cum commodo suo, et, quae de vrbibus locisque aliis memorabilia dixerint, ex illo esse sumta: id quod inprimis faciunt, quoties volunt accurati esse; quum illi tamen habeant magnum istud opus sua lingua scriptum: Le grand Dictionnaire Geographique et Critique, par M. Bruzen la Martiniere (* Tome I a la Haye 1727 f. - Tome IX 1739, quod auctum emendatumque etiam Germanice excusum est cum praefatione Christi. Wolfii, Lipsiae P. I 1744 - P. XII 1749 f., P. XIII 1750 dat supplementa. N.) Liber est valde bonus; sed auctor nimis festinans multos commisit errores, et interdum crassos; quos reliquisse Lipsienses miror. Sed festinarunt et ipsi nimis. De itinerariis iam dictum est n. 423.

CHRONOLOGIA

450 Aliud velut loculamentorum genus parat historiis Chronologia.

Qui scit, vbi et quando aliquid factum sit, et tenet, quas vocant principales circumstantias, ille habet historiam.


page 378, image: s378

Sine his non differt historia a fabulis. Si dicam, [erat aliquando vir quidam, qui habebat vxorem, hi habitabant in vrbe quadam,] est fabula.

451 Huius prior pars, quae fundamenta disciplinae mathematica continet, debetur Astronomis. Ita nos deuinxit coelo Deus, vt nec vbi simus, nec quando simus, nisi illo inspecto, sciamus.

(* Plura in hanc sententiam dicta sunt n. 438. N.)

452 Dispicit ergo haec Chronologiae prima pars, si non quid sit tempus, certe quomodo illud diuidatur:

Haec quaestio, quid sit tempus, pertinet potius ad metaphysicas disputationes. Quid sit, scimus, donec interrogemus, quid sit. Complectitur durationem dimensam ad motus aequabiles. Est durationis pars. Sed quid est duratio? Idea simplex; continuatio existentiae, quam sic indicamus non aboleri, etc. Ergo si non essent corpora, quae mouerentur, non haberemus forte notionem temporis, nec possemus illud indicare. Vidi quidem aliquot puellas mutas et surdas, quae, quoties vellent indicare vnum aut plures dies intercessisse, imponerent manum in oculos, et eos denuo aperirent. Quo significabant, se semel, bis, ter, quoties nempe addiderant oculis manus, per noctes dormiuisse, et elapsos esse, vnum, duo, tres, dies. Sed haec temporis notio valde est imperfecta.

453 epochis quibusdam alligetur, illaque ratione Saturno alato velut iniiciantur catenae.

[gap: Greek word(s)] est sustinere. [gap: Greek word(s)] , vbi quasi sustinetur volatus temporis: vbi ponuntur quasi signa in via. Est tanquam retentio cursus, quem tempus peragit. Dum pingere Chronologiam volunt, pingunt Saturnum, cui iniectae sunt catenae. Facit illa, vt tempus non


page 379, image: s379

possit simpliciter fugere. (* Alias addebat: Originem autem ducit ab oratoribus, qui, quum mensuram currentis clepsydrae orationi praescriptam haberent, vbi interrumpebatur oratio, dum impedirentur, clepsydram sustinere, [gap: Greek word(s)] , iubebant.)

454 Metimur tempus, h. e. horas, dies, menses, annos, motu corporum coelestium, (quem imitantur quaedam machinae)

Illum cursum imitabantur quodam modo, sed valde imperfecto, clepsydrae, machinae simplicissimae: deinde motus circularis a ponderibus suspensis et elateribus.

455 Solis praeter cetera ac Lunae. Haec menses definiebat antiquissimis, ille annos.

Partiendae durationis omnis mensuram praebent sidera. Adhibita inprimis est Luna, et prius, quam reliqua. Nam prius in ea obseruatus fuit circuitus, quia singulis mensibus cursum suum absoluit: mox etiam in Sole, sed non ita accurate. Luna menses constituit: Sol annos. Sed non possunt adhiberi, vt tam accurate definiant annum, vt plane cum illorum cursu annus conueniat: sed semper supersunt aliquot horae, quae in progressu, in accumulatione et additione, tandem dies, menses, et annos efficiunt. Non potest annus simpliciter adstringi ad cursum Solis, aut Lunae. Nam semper aut nimis parum, aut multum, illud est spatium. Itaque magna diligentia adhibita est ad illas extremas particulas accurate componendas. Hodie res redit ad minutas primas et secundas. Nam ex secundis tandem fiunt primae, ex primis horae, ex horis dies, cet. [gap: Greek word(s)] est mensis, [gap: Greek word(s)] Luna, vnde [gap: Greek word(s)] .

456 Neutrius orbes s. anni satis cogniti, vt nec certus dierum (integrorum quidem) numerus


page 380, image: s380

mensibus, nec annis mensium (integrorum,) possit assignari.

Seu anni: Omnis circuitus est annus; nam annus est orbis. vnde annulus.

457 Tacemus imperitiam antiquorum: quum post tanta artis incrementa de modo vero anni conuenire, inter mensores temporis accuratissimos, nondum potuerit.

Hodie res redit ad minuta secunda: Sed hinc colliguntur horae et dies rel. Cycli certe accurati, qui durent per saecula, non possunt condi.

458 Hinc quum suas sibi populus quisque rationes sequeretur, horribilis Chronologiae obiecta difficultas est. Neque enim communem habuerunt aliquam epocham, aeram, terminum: sed aestates vel hiemes bellorum, aut magnorum euentuum:

Antiquissimus historicus, qui [gap: Greek word(s)] sic vocari possit, et qui dignus vere sit hoc nomine, est Thucydides. Nam Herodotus respectu chronologiae non tam est historicus, quam antiquarius. Antiquitates enim populorum refert. Sed Thucydides etiam chronologiae quidem rationem habet, et tamen non accurate designat, quo quid factum sit tempore, sed v. c. anno primo belli Peloponnesiaci, vere, aestate, hieme; nec potest nunc deprehendi verus annus, quo illae res gestae sint.

459 annos item regum suorum, vel magistratuum:

Dicunt, aliquid factum esse anno primo Darii, Xerxis, cet., vt hodie. Magistratuum, vt Archontum Atticorum: vbi tamen nescimus longitudinem talis anni, nec de serie certi sumus. (* Ex quo vero harum rerum studiosis lumen praetulit Ed. Corsini, cuius Fasti Attici,


page 381, image: s381

in quibus Archontum Atheniensium series, Philosophorum, aliorumque illustrium virorum aetas, atque praecipua Atticae Historiae capita per Olympicos annos disposita, describuntur, nouisque obseruationibus illustrantur T. I-IV, Florent. 1744-51. 4, toti in hoc sunt, hic multa clarius patent. Ex quibus quod indicem Archontum Dodwellianum emendatum habemus in Fabricii Bibliogr. Antiqu. p. 284 sq., inter merita est nouissimi editoris. N.)

460 victores Olympiorum Graeci quidam:

Olympiades sunt interualla quatuor annorum. Qui vincebant Olympia, vocabantur [gap: Greek word(s)] , et ab his etiam numerabantur interdum anni. Incidebant illi ludi sacri in plenilunium aestiuum; sed non potest retro inueniri verus annus, quo singulae Olympiades incipiant. Dicunt quidem, factum hoc esse, hoc anno, huius Olympiadis: sed inde nondum certum est, quo proprie anno res gesta sit. Nec satis iam olim constabat, quos annos numerasset historicus. (* Etsi certum sit, Olympiadem ad Solis Lunaeque cursum adornatam fuisse, secundum oraculi monitum, anni tamen Olympiadum singuli neque Lunares, neque Solares, neque Luna-Solares fuerunt, sed Politici meri, vti id exinde patet, quod annum iam habuerint 360, iam 361, 362, 390, 391, 392, dierum Strauchii Breviar. Chronol. p. 467 ed. 8. N.) Quantum potuerunt constitui illi anni Olympiaci, factum aliud est ab Ed. Corsini, qui est aut princeps aut inter principes doctorum virorum in Italia, cuius Dissertationes Agonisticae, quibus Olympiorum, Pythiorum, Nemeorum, atque Isthmiorum tempus inquiritur ac demonstratur, liber sunt quantiuis pretii. Et bonum est, quod repetitae sunt Lipsiae 1752. 8. Adiectus est catalogus Hieronicarum, quos, quantum fieri potest, omnes annis assignavit suis, qui ideo dicuntur [gap: Greek word(s)] , quia anni ab illis nomen accipiebant. Porro ibidem illorum anni aliis annis comparantur, etc.



page 382, image: s382

461 Romani suos Consules suis solis nominibus ponebant.

Dicunt, factum hoc esse v. c. Cassio et Caecilio Coss. Sed, qui fuerit is annus vrbis, aliunde nosse debemus: et vix possumus. Hic adhibendi sunt Almeloueenii Fasti Consulares, a Sigonio iam fieri coepti, vbi etiam additi sunt anni ante Christum natum. Est in illo ordo duplex: primum ponuntur anni Consulares; ita Ciceronis consulatus incidit in annum V. C. 690: deinde additi sunt indices, vbi anni ab V. C. numerati conferuntur cum aliis. Itaque, si quaeram ibi nomen Ciceronis, inuenio non modo, quis annus fuerit V. C, sed etiam, quis ante Christum natum.

462 Nihil antiquius, descriptius idem atque certius adeo, annis Mosaicis, et aliorum Hebraeae gentis scriptorum.

Anni Mosaici et generatim Hebraeorum debeat valde alligati fuisse ad tempora et prouentus frugum. Nam Leuit. 23, 39 praecipitur, vt certo die certi mensis debeant habere fruges tales. Mensis VII die XV collecti debent esse fructus. Vt, nundinis Naumburgensibus, quae adstrictae sunt ad diem Petri et Pauli, qui incidit semper in 29 Iun., debent offerre nouum panem ex frugibus horaeis, quod in aprica illa planitie, et fertilitate agrorum, facile fieri potest. Itaque debuerunt illi anni valde adstricti fuisse ad messem, vt potuerit dici, hoc mense, et die, debent tales fruges adesse: et debent tales fuisse anni, vt certi esse potuerint, circa illud tempus exstituras esse praescriptas fruges. (* Alias addebat: Attenderunt Lunam. Duodecim lunares menses habebant (* alternatim 29 et 30 dierum. N.), quoties opus, intercalabant mensem (* 30 dierum), vt nunquam ab anno solari confunderentur; sicut Caesaris tempore Romae factum est. Hinc mensis [gap: Hebrew words] i. e. Adar, qui inserebatur post mensem Adar. Debebant tempus obseruare,


page 383, image: s383

ob iussum de colligendis frugibus a die XV mensis VII.) Huc pertinet Kriegsmanni Calendarium Palaestinae. Sed multo diligentiori cum disquisitione rem egit Ios. Scaliger in libro de Emendat. temp. (* Conf. et Io. Selden, de Anno ciuili veterum Iudaeorum. ) Vnice veram esse Chronologiam sacram, et fundamentum omnis temporum descriptionis, demonstrauit Vir maximis meritis Venerandus, et ad has literas ornandas natus, Io, Geo. Franckius, in Novo Systemate Chronologiae fundamentalis, qua omnes anni ad solis et Lunae cursum accurate describi, et nouilunia a primordio mundi ad nostra vsque tempora et vlterius ope Epactarum designari possunt: in Cyclo Iobeleo biblico detectae et ad Chronologiam tam sacram quam profanam applicatae. - Goett. 1778. f. N.)

463 Sed difficile est etiam hos inter se, et cum antiquissima interpretatione Graeca, redigere in concordiam.

In chronologia Iudaica, annos Regum Israeliticorum, annos Regum Iudae, cum annis templi Salomonis conferre, res est summae difficultatis. (* Quae valdo minuetur, si hoc teneas, multas gentes olim annos regum, vel suorum, vel exterorum, ita numerasse, vt, si rex aliquis regnum esset aliquot mensibus vel diebus ante initium anni noui adeptus, hi menses vel dies pro integro anno haberentur. Hoc modo nodos iam aliquammultos laxauit G. P. Krausius in libello, quem inscripsit, die richtige Chronologie der Bucher der Konige und Chroniken, wie dieselbe in heiliger Schrift angegeben ist, Frf. 1768. 8. N.)

464 Et obiiciunt nubem ac tenebras numeri Aegyptiorum, Chaldaeorum, Sinensiumque immodici, (quae tamen magis magisque aucta historiarum luce dissipantur.)

De Chaldaeis eorumque portentosis numeris iam conquestus est Cic. Diuin. 1, 19, ad quem locum Dauisius


page 384, image: s384

multa affert alia testimonia. Sinensium numeri sunt et ipsi immodici; sed qui magis magisque dissipantur. Illorum relationes vltra aetatem et legem Mosis non multum recedunt, sicut hactenus obseruatum est. Sed ex libro cuiusdam regis eorum, quem ipsi Sinenses pro classico libro historiae suae habent, et qui ante paucos annos innotuit etiam Europae, apparet, quod ipsi confitentur, veram historiam Sinensium vltra annum CCCCXXIV ante Christum natum non recedere. V. omnino Gotting. gel. Anz. 1757. p. 240. (* In eodem diario a. 1771 p. 655 Sinensium Chronologiam affirmant ad annum ante natum Christum CCXL consistere. Sed, ex quo accepimus librum, qui inter libros illorum sacros principatum tenet, quem ipsi Schu-King, i. e. doctrina certa s. immutabilis, item Schang-schu, h. e. vetus, s. sacer liber, vocant, hoc constat, Sinenses iam DCCXX annis a. C. imperium habuisse: eo enim anno Imperatorem Pingwang mortuum esse, procul dubio est, quod fides huius rei solis eclipsi nititur. V. ib. p. 676, et III. Gattereri Historisches Journal I Th. p. I sq. Vt nunc res sunt, satis constat, Chronologiam et veram historiam Sinensium annum a. C. DCCCXLII non superare: et vsque ad annum DCCCLXXXVII a. C. omnia esse fabulosa et incerta: neque imperium eorum, quod iam hahent, annum CCXLIX a. C. excedere. V. Gott. gel. Anz. 1777. Zug. p. 529. sq. p. 593. et ib. 1780. p. 125. sq. N.) De Aegyptiorum Chronologia inprimis praestantissimus liber Io. Mashami consulendus est, qui vocatur Canon Chronicus: (* Alias monebat, Aegyptiorum annos, qui aetate mundi antiquiores sunt, nihil esse, quum Dynastiae regum interdum aliquot simul fuerint. Conf. et Iac. Perizon. Orig. Agypt., inprimis vero C. W Beyeri commentatio de Chron. Aegypt. in Baumgart. Supplem. Hist. vniv. P. I ab initio. N.) Io. Iacksoni Chronologia, (Chronological Antiquities) Lond. 1752 III Vol. 4, (* et Norimb. 1756 Germanice) edita annos Chaldaeorum, Aegyptiorum, Phoeniciorum, Chinensium, cet. conciliat,


page 385, image: s385

vt possint constare cum annis et numeris, qui ponuntur in historia sacra; quae fuit horribilis difficultas, necdum satis confecta. (* Alias laudabat etiam Vsserii, Pagii, et generatim Baronii examinatorum, in Chronologiam sacram merita. N.) Porro conferantur Dodwelli plura, praesertim de Cyclis: Alph. des Vignoles Chronologie de l Histoire sainte, Berl. 1738 II. Voll. 4. F. M. Beer Abhandlungen zur Erlauterung der alten Zeitrechn. und Gesch III. Voll. Lips. 1751-56. 8; qui placet: (* V. Gott. gel. Anz. 1757. p. 573.) Newtoni Chronologia plane non respondet tanto nomini. V. Dissertation sur la Chronologie de Mr. Newton par Mr. de Vignoles Nouvelle Biblioth. German. T. 18 2. p. 409-434. Sed etiam Apologie du Sentiment de Mr. Newton sur l ancienne Chronologie des Grecs - par Mr. le Chev. S - t. a Frf. sur le Mein 1757. 4. Recensetur cum laude in Monthly Review 1757. Sept. p. 251. sqq. Fundamenta Newtoni haec sunt: [gap: Greek word(s)] ) regno vni tribuere XVIII ad XX annos; cum generationi s. saeculo tribuantur merito XXXIII. Sed illa XVII regna Heraclidarum sunt totidem generationes, cet. V. Mem. de Trev. 1758. Oct. p. 400 sq., vbi recensetur Defense de la Chronologie - contre Mr. Newton, Par. 1758 4. [gap: Greek word(s)] ) Positio Sphaerae tempore Chironis et Argonautarum (in globo Farnesiano similis est argumentatio), e quo consequitur Argonautas fuisse non XV, sed X saeculis ante N. C. Suo more, h. e. lucide proponit Fontenelle in Elogio T. VI. Opp. p. 358. Colurus aequinoctiorum mutatur septuagenis binis annis vno gradu etc. (* Conf. Gattereri praef. ad Systema Franckianum pr. Nostra aetate noua luce bonam partem discussa est caligo temporum. Auctores illius praecipui sunt Io. Chrph. Gattererus, qui dedit Abriss der Chronologie Goett. 1777. 8. Io. Ge. Franckius, cuius nouum Systema Chronologiae n. 462 laudatum est, et Io. Henr. Waserus, cuius Historischdiplomatisches lahrzeitbuch post mortem eius inselicem Tiguri 1779. f. prodiit. N.)



page 386, image: s386

465 Itaque molis haud exiguae fuit, ordinare facta ab antiquis relata.

Non numerarunt ab initio mundi, sed alia gens hoc modo, alia alio. Has ordinare et comparare inter se rationes, labore constat incredibili.

466 Gratiae debentur, quum antiquorum Chronologorum modo fragmenta quaedam ad nos peruenerint, Iudaeis, et Christianis praesertim apologetis.

(* Ad Fragmenta illa pertinent etiam marmora, in quibus eminet praestautissimum illud Oxoniense, quod Epochas veterum Graecorum nobiliores continet. N.) Gentiles obiiciebant Iudaeis et Christianis religionis absurditatem, et illos persequebantur omni modo. Sed hanc iniuriam vltum illi iuerunt hac ratione, vt ostenderent, suam religionem debere veram esse, quia continerent sui libri sacri veram temporum computationem: at gentiles aut plane non habere Chronologiam, aut, quae de ea scirent, niti fide suorum librorum, quos diuinos esse sciant. Occasione harum litium, gentilium ab altera parte, ab altera Iudaeorum et Christianorum, multa tradita sunt literis ad hanc rem vtilia. Habuit Heilmannus noster orationem valde doctam (* Goett. 1758) de eo, quid religio profuerit philosophiae: eodem modo possit dici, quid religioni debeat chronologia. Iosephus contra Apionem qui Aegypto ortus Grammaticam Romae docuit, et plurimum valuit apud Tiberium, qui eum ita admirabatur, vt vocaret cymbalum mundi, disputauit peculiari libro, quo refutat istius libros de antiquitatibus Aegyptiis, quos scripserat contra Iudaeos: vbi hac vsus est ratione, vt ostenderet primo, cur Graeci scriptores non multi habuerint rationem Iudaeorum et rerum ab ipsis gestarum: deinde esse tamen monumenta quaedam, quae de Iudaeis agant, etiam apud exteros et gentiles: tertio, hoc fecisse tanto diligentius Aegyptios, v. g. Manethonem, et Chaldaeos


page 387, image: s387

velut Berosum, aliosque: denique ordinat breuiter tempora. Theophilus Episcopus Antiochenus scripsit libros III ad Autolycum aduersus Christianae religionis calumniatores, vbi disputat pro veritate Christianae religionis ex hoc, quod lucem praetulerint Chronologiae libri divini. Idem egerunt Clemens Alex. et Eusebius in Praeparatione ac Demonstratione Euangelica, vt ostenderent, quidquid apud gentiles historicum et verum sit, conuenire cum libris nostris, reliqua autem esse ementita. Illi autem habebant adhuc Manethonis, Berosi, Iulii Africani, et aliorum, opera. (* Reliquos ex Christianis chronologos antiquos collegit plerosque Ios. Scaliger in Thesauro temporum. N.)

467 Sed dissensus auctus etiam ab his studiis. Sententias Iudaeorum et Christianorum CXXXVII de annis mundi, quot effluxerint ante natum Christum, dedit Fabricius, quae continentur intra A. M. 3616 et 6484: decem autem diuersas idem commemorat de ea quaestione, Quot sint anni a nato inde I. C. ad hanc nostram aetatem elapsi.

Fabricius dedit in Bibliographia Antiquaria (* c. VII § IX) omnes de origine mundi, et quot anni ante Christum natum effluxerint, opiniones, (* CLXXIII recenset nouissima editio 1760.) [Differunt autem, qui plurimum minimumque tradunt, annis 2868] (* 2996: nam sunt, qui dicant, annos 3488 a. n. C. effluxisse. Sed hi numeri iam difflati sunt a Franckio nostro, qui tum in nouo Systemate Chronologiae, cuius supra §. 462 et 464 mentio facta est, tum in eiusdem epitome, Astronomische Grundrechnung der biblischen Geschichte Gottes und der alten Volcker. Gott. 1783. 8. m. ab Adamo ad annum aerae Christianae 1783 interuallum esse annorum 5964 rationibus demonstrauit astronomicis. Conf. Gott. Anz. 1783. p. 1667. N.) Etiam diuersae sunt sententiae (* XII enumerat nouissimus editor,) a quo


page 388, image: s388

anno computanda sit natiuitas Christi. Sed hic propius inter se conueniunt, vt dissensus non maior sit, quam 37 (* 41) annorum: qui ante aeram Dionysianam, summum 34, qui post, summum 3 - 37. [In Chronologia autem haec disserentia haud adeo magna est.] Interim ostendit hic dissensus hoc, diuersas esse debere epochas. (* Alias addebat: Quia Chronologia studium longae, felicis, et quietae vitae, est, neque a quouis postulatur, quisque debet alicui Chronologiae, vel Scaligerianae, vel Vsserianae, vel Mascampianae, cet., considere.)

468 Porro autem qui indicat, quo anno ante N. C. aliquid actum sit, qui annum Romae conditae ponit, qui Olympiada, nedum qui regis alicuius antiqui, aut belli annos, qui Atheniensium Archonta, qui Consules Romanos nominat, ille nondum satis nos docuit, qua parte magnae illius seriei, quae ab ortu inde rerum ad nostram aetatem pertinet, collocandum illum euentum censeat, nisi reliquas ipsius temporum rationes aliquis habeat cognitas.

Graeci v. c. dicunt, aliquid factum esse Archonte hoc vel illo: factum esse hac vel illa Olympiade: sed hoc modo nondum scio, quando proprie sit factum; nescio, quot anni retro sint elapsi.

469 Occurrit huic incommodo Iosephi Scaligeri solertia, inuenta Iuliana Periodo, cuius qui annum dixit, ille eadem indicauit, quot retro annos ab eo die, quo scribat, ad illum euentum, de quo scribit, numeret.

Ios. Scaliger in opere immortali de Emendatione temporum inuenit certum numerum annorum, ad quem reducendi sunt reliqui anni. [Hic numerus est Annorum 7980 Iulianorum (quorum primus habuit cyclum


page 389, image: s389

Solis primum, Lunae primum, et Indictionis primum.) Hoc annorum systema Periodum vocabat Iulianam, non quod inuentum sit Iulii Caesaris, sed quod anni sunt Iuliani 365 dierum 6 horarum: Ortus autem est hic numerus ex multiplicatione cyclorum Solis, Lunae, et Indictionis. Cyclus autem Solis annis absoluitur 28, Lunae 19, Indictionis 15. Qui si ducantur in se, quem dixi, efficitur numerus, (* hoc modo:

28 Cyclus Solis

19/252 Cyclus Lunae

28/532

15/2660 Cyclus Indictionis

532/7980 Periodus Iuliana. N.)

Quoad vero retro sit eundum, donec ad annum cuiusque horum cyclorum primum perueniatur, docent Chronologi. Vid. v. c. ipsum Scalig. l. V p. 359 aut Aegid. Strauchii Breuiarium Chronolog. l. III c. 5. p. m. 193, qui varias illius commoditates dilucide exponit. Hanc rationem hodieque obseruare debent, qui vocantur Notarii. Publica enim scripta, aut instrumenta, non valent, nisi addas, quo anno Cycli Solis, Lunae, et Indictionis, sint facta. Inde est, quod nostra calendaria semper ab initio annos horum Cyclorum indicant, item quae hoc anno litera sit dominicalis. Haec enim ipsa refertur ad Cyclum Solis, cet. Annus primus Epochae Christianae, qua nunc vtimur, ex Scaligeri sententia incidit in annum Periodi Iulianae 4714. Quem nunc viuimus annum 1759, secundum hanc [gap: Greek word(s)] certe 6472 Periodi Iulianae. (* Nempe anno Aerae Christianae addendi sunt 4713: quae deinde ex collectis numeris


page 390, image: s390

prodit summa, index est anni Periodi Iulianae. Sicut, si anno cuilibet orbis conditi adiicias 764, summa, quae ex numeris congregatis emergit, annum eiusdem Periodi ostendit, si sequaris scilicet Scaligerum. Hic enim, vt anno huius Periodi 4713 natalem Christi assixit, de Emend. temp. p. 361, ita ad annum eiusdem 764 natalem alligat mundi, ib. p. 369. De cetero, quum de annis mundi sententiae adeo varient § 467, commodissima est opera Aeg. Strauchii, qui in fine cap. 1 l. 4 Breuiarii tabulam adiecit, quam in tot Chronologicos libellos CLAVEM vocat. N.) Ad hanc periodum reducendi sunt, anni reliqui: (* quod problema Chronologi explicant. N.) Neque enim satis est, si, quot annis ante n. C. aliquid factum sit, dicas: sed indicandum etiam est, quotus ille aunus Periodi sit Iulianae: tum demum tempus erit definitum.] Hoc inuentum passim arreptum est a viris doctis maximo applausu: etiam ab inimicissimo Scaligeri, Petauio, qui vt Iesuita omnibus Protestantibus aduersatus est, et inprimis priuatas inimicitias gessit cum Scaligero. Et quum illum vbique reprehendat, et omnibus fere in paginis obiicere velit errores, hoc tamen systema extulit summis laudibus, et tum demum, dixit, putet aliquis, se scire, quando quid factum sit, si possit indicare annum Iulianae Periodi. (* V. Petau. de Doctr. temp. l. IX c. 1 pr. et Ration. temp. P. II l. 1 c. 4. N.) Hinc fecerunt tabulas adhibita P. I. Vsus illa est ipse Scaliger in opere suo, Caluisius, Petauius, Mascampius, alii. Volebam persuadere I. D. Koelero nostro, vt et ipse vellet suis tabulis Chronologicis addere annos I. P. Sed ille ridebat me dicens, se non suscipere velle tantum laborem; neque posse tempus suum in his difficultatibus consumere: et se nolle hoc agere, ne rideatur ab aliis. Sed non volebam, vt ipse computaret et examinaret omnia; sed tantum ex Petauio describeret illas tabulas, quae annos P. I. continerent. Nam verum est, potest aliquis totam vitam suam consumere in constituendo vero anno vnius facti. Nondum scimus,


page 391, image: s391

quo anno Israelitae exierint ex Aegypto (* Petau. Ration. temp. l. l. ) Et si hoc haberemus, multum lucrati essemus.

470 Sed nempe in hoc ipso iam elaborant viri eruditi et laboriosi, vt ad illos Iulianae periodi annos euentus omnes alligent.

Fecit Petauius in Rationario temporum, libro praeclaro: Mascampius item in tabulis. Quis nunc sit Periodi Iulianae annus, certo tenemus. Strauchius in libro suo (*3, 5) Cyclo Solis, Lunae, et Indictionis, nec non Epactas accurate constituit. Sed relegere hunc orbem, et ad mundi peruenire initium, ita vt quoduis factum anno adstringatur vero suo, hoc nondum possusmus. Pagi, cuius est Critica Antibaroniana, inuenit periodum Graeco-Romanam, quae comprehendit etiam Chronologiam Graecorum vltra Periodum Iulianam regredientium, Annorum 8759, in cuius A. 5493 incidit aera Dionysiana.

471 Exsistet forte de iunioribus, qui nunc sunt, aliquis, qui, quae in hoc genere particulatim praestita sunt, in vnum omnia corpus conferat: quaecunque enim vera sunt, ea redigi cum veris in concordiam possunt.

Non a quouis; sed tamen res ipsa non repugnat Optabile est, vt aliquis harum rerum peritus colligat ea, quae iam confecta et constituta sunt hinc inde.

472 Interea consultum est, in Chronologia eodem fere modo, vt in Geographia, versari; constituere terminos quosdam magnos atque illustres, quas Epochas vocant, V. G. ab ortu rerum ad eluvionem Noachicam, hinc ad ingressum Israelitarum in Palaestinam.

Vt in Geographia orbis terrarum primo diuisus est in IV magnas partes, Europam, rel.; deinde singulae


page 392, image: s392

partes in singulas minores, in regna, cet., et hae denuo in minores: ita in Chronologia tempus, tanquam totum, diuiditur in Epochas, et in alias Periodos minores.

473 Et quum laxior hinc esse incipiat campus historiarum, possunt Homeri aetas, et Olympiadum initium, et Roma condita, et imperium Cyri, et Alexandri M. interitus, et belli Punici initia, instar Hermarum in longa illa via collocari:

[Quo longius ab initio historiae recesseris, eo magis periodi epochaeque coarctantur, ac, quod consequens est, multiplicantur, vt in Geographia. Sed quemad, modum ibi patriae potissimum suae habenda est ratio, vt hanc ante omnia bene noris, omnesque diuisiones in promtu habeas: ita etiam hic.] Quo sunt recentiora tempora, eo angustius quasi, et accuratius, debemus scire, quando quidque actum sit. In antiquis loculamenta satis sunt. Hermae sunt statuae, quae dirigunt viam, Wegweiser: aut etiam quae indicant distantias locorum, Meilenzeiger.

474 tempora autem, quae a Christo nato processerunt, suis centenariis saeculis distingui: vt satis sit interim, quidquid actum esse dicatur, intra illos velut cancellos si quis reuocare possit.

Sufficit, si dicere possum, [hoc factum est tempore Monarchiae Persicae, Graecae; regnante Cyro; hoc saeculo; cet.]

475 Quo deinde magis procedit studium historiarum, eo plures facere oportet illorum intervallorum diuisiones, vt iam non satis habeas V. G. nosse, quas Parisinas nuptias vocamus, eas incidisse in sextum decimum saeculum, sed etiam in partem illius posteriorem, sed et in annum saeculi LXXII.

Hic singulis gradibus rem accuratius cognosco. Factae sunt istae nuptiae [gap: Greek word(s)] ) Saec. XVI [gap: Greek word(s)] ) extremo [gap: Greek word(s)] ) anno decadis septimae secundo.



page 393, image: s393

476 Hoc vt fiat, in sinu gestandus est libellus breuis (quales tabulae Schraderi chartis octuplicatis impressae) et quoties quocunque in loco quaestio talis incidit, quoties aliquid subseciui temporis impendere vtilissimae rei placet, depromendus.

Non potui, nescio cur, impetrare a Koelero, vt imprimendas daret suas tabulas chartae octies plicatae. Si hoc haberent commodi, prae Schraderianis illas multis de causis commendarem. His vero libris non parcendum est: sed debemus adscribere, quae nostra aetate geruntur; quae alias obseruamus; emendare falso dicta, rel. Ideo tabulae Schraderianae ab altera parte sunt vacuae. Ego ab anno inde XV aetaris meae vtor illis: et, ab illo tempore quae adscripsi, mihi etiam nunc sunt vtilia. Illas nunquam depono ex sinu, semper mecum gero, inprimis quando eo obambulatum circa vallum, aut alias: euoluo, quoties aliquid occurrit: certe in mensa cum tabulis Eisenschmidii semper sunt ad manus. Illae tabulae Schrad. magno commodo historiam amantium nactae sunt commentatores. In Artopoei Prof. Argentoratensis praelectionibus in tab. chron. Schraderi multa dicuntur et necessaria et iucunda.

477 Maioris molis ac spatii liber habendus in cubiculo, quicum lectio omnis historica possit comparari.

Vt sunt tabulae Schraderianae, et illae, de quibus ad 429.

478 Sic paulatim augendae opes.

479 Non tantum vero hic est in numeris annorum, quantum in Synchronismis: hoc est ad facta illustriora quaeuis alliganda quasi sunt alia. Non satis est, vt hoc vtamur, scire, reges Roma exactos A. V. 244: sed eodem tempore suis cum tyrannis


page 394, image: s394

Hippia et Hipparcho conflictatas Athenas, apud Persas autem Darium Histaspis F. rerum potitum esse.

A. V. 24 4/5 volebam. Sunt autem tres numerandi rationes. Varro Romam conditam ait anno P. Iul. 3961, Cato 3962, Dionysius Halic. 3963. Intra 410-20 extremis temporibus Honorii in Occidente et Theodosii II in Oriente Alaricus Romam capit, Pelagius damnatur. Sic didicisse debeo, accidisse hoc circa 800 imperante Carolo M., in oriente vero Irene, filio Constantino Porphyrogenneta ab ipsa deiecto, quum agitarentur controuersiae de cultu imaginum, vbi est Synodus Francofurtensis habita, qua damnatus est idem cultus. Nec tantum scire debeo, Reformationem sacrorum contigisse Carolo V imperante Saec. XVI, sed etiam regnante in Gallia Francisco I, in Anglia Henrico VIII, Ferdinando Catholico mortuo. cet. Dedit Theod. Bergerus Prof. Coburg. Synchronistische Tabellen, a M. C. ad 1743, quae sunt pulcherrimae et vtilissimae. (* Inprimis si adhibeatur editio a. 1781. f. a Wolfg. Iaegero Altdorfensi Professore curata, qui Bergerianas tabulas emendauit, suppleuit, continuauit. N.) Etiam in Viadrensi Academia Boppius, qui, quum hic incumberet in studia, hoc quoque frequentauit auditorium, a. 1754 edidit Synchronistische Regententafeln. Incipit a Carolo M., et sunt multis partibus saepe accuratiores, quam Bergeri tabulae: etiam maiori diligentia plura facta iuxta se posuit: sed in Bergerianis plus est historiae, et disci plus ex illis potest: hae vero sunt diligentius factae et ordinatae. (* Etiam Io. Christoph. Gattereri Einleitung in die synchronistische Vniuersalhistorie zur Erlaeuterung seiner synchronistischen Tabellen, Goettingae 1771. 8. Voll. II, abundet satisfaciet historiae studiosis. N.)

480 Haec altera causa, propter quam semper in promtu et ad manus habere tabulas chronologicas, modo suadebamus. Huc referendae personae,


page 395, image: s395

facta, euentus, siue ex historica lectione, quae dedita opera instituitur, siue vndecunque demum collecta. Sic augebitur et instar corporis animalis crescet chronologica scientia, fundus ipse et crepido historiarum.

Non semper ordine percurrenda est tota historia: sed, vt aliquid inciderit, debemus illas euoluere. Sic sensim augebitur cognitio nostra historica, et sentiemus quod Milo ille expertus est, qui vitulum quotidie tollendo ita auxit robur, vt etiam bouem posset tollere.

HISTORIA VNIVERSALIS

481 Iam singulatim historiae partes considerandae sunt. Vniuer salem historiam vocant, et velut fundamentum reliquarum partium constituunt, seriem factorum et imperiorum maxime illustrium, quae, sicut modo de Chronologia dictum est, contineant reliqua, et sint instar Hermarum in longa via.

Accuratius dicenda erat Historia fundamentalis. Vniuersalis enim non dicitur, quod omnem complectatur historiam: sed reliquarum historiarum velut fundamentum et loculamentum est. Oportet res esse et facta, quae numerari possint. Nam Metaphysicae speculationes non possunt numerari.

482 Hic in antiquissimis rebus extra libros sacros non est series perpetua. Hanc ergo olim doctores elegerunt.

Antiqua historia similis est palatio, cuius partes dispersae, maiorem partem perditae sunt. Haec fragmenta colligere, inde formare palatium, cet. est magni laboris et ingenii. Fontenelle in Elogio Bianchini, T. VI. p. 404, cuius est, Istoria vniuersale prouata con monumenti et figurata con simboli de gli Antichi. Nomina illa Regum


page 396, image: s396

Assyriorum, Babyloniorum, Aegyptiorum, sunf ignorabilia, incerta, non alligara annis, rel, Christianis nominaV. T. familiaria, cet.

483 His adtexuere quatuor vulgares monarchias, quod non satis commode, ne dicam absurde, a quibusdam factum, qui sic excluderent res multo, quam sunt aliae, memoratu digniores.

Sub renatas literas contigit hoc, vt occasione Danielis (* cap. II et VII) explicandi, illa IV animalia, et metalla, sint symbola IV Monarchiarum putata, et omnis deinde Historia redacta ad IV Monarchias. Huic fundamento innititur Carionis Chronicon auctum a Phil. Melanchthone et Casp. Peucero. Hanc viam secutus est Io. Sleidanus in libro de IV Monarchiis, quem continuauit Aeg. Strauchius, et alius Witteb. Prof. eximius et praeclarus vir, Conr. Sam. Schurzfleischius ad 1676. Haec res fecit etiam, vt multi libri acciperent titulum Monarchiarum, v. c. Frankii Monarchien-Buch, cet. Et adeo invaluerat haec persuasio, vt, qui resisteret, parum haberetur orthodoxus. Hinc contra eos, qui huic consuetudini aduersarentur, disputauit in eadem Orthodoxiae sede insignis Theologus Io. Guil. Ianus, Witteb. 1712. (* Quae disputatio, quum et ipsa incurrisset in quorundam reprehensionem, iterata, defensa et aucta est Francof. et Lips. 1728 Antiquae et peruulgatae de quatuor Monarchiis sententiae contra recentiorum quorundam obiectiones plenior et vberior assertion. N.) Sed incommoda, et noxia historiae reliquorum populorum, haec fuit diuisio. Primo enim ponit scitu non dignissima: deinde vero negligit meliora. V. c. de tota Monarchia Assyriaca parum scitur. Res Dauidis et Salomonis fuerunt admodum memorabiles. Troianae itidem. Initia Graecorum fuerunt notabiliora, quam quae in Persia gesta sunt. Res primae Romanorum ante Monarchiam magis sunt attentione dignae, quam quae media aetate acciderunt, etc.



page 397, image: s397

484 Itaque bene Petauius, et eius exemplo Clericus, temporis ordine enarrarunt euentus omnium populorum memorabiles:

Dionysii Petauii Rationarium temporum est liber vere vniuersalis: nam pars I historiam ipsam tractat, II Chronologiam: et bene consuluit orbi literato Perizomus, quod illum auxit. Io. Clericus scripsit Compendium Historiae vniuersalis, ab initio Mundi ad tempora Caroli M. Amst. 1698. 12.

485 melius etiam Cellarius (certe ad historicam rationem commodius) in eo, quod praeterea per populos et familias regnatrices distinxit historias.

Cellarii liber continet medullam historiae, et tractatur in eo historia vniuersa. Antiqua quidem ab origine mundi ad Constantinum M. Deinde persecutus est historiam medii aeui a temporibus Constant. M. ad Conslantinopolin a Turcis captam. Tum incipit historia noua XVI. XVII. XVIII saeculorum. In fine singularum partium adiecit tabulas synopticas, quibus historia totius periodi breuiter adumbratur. Ceterum in N. T. sequitur ipse quoque saecula, et rebus Imperatorum adiungit regna alia florentia, intexitque res literarum et ecclesiae. Quo propius venitur ad nostra tempora, eo est copiofior. Hic fidem etiam historicam diligenter colit citandis auctoribus, si quis velit suo marte historiam discere, euoluendis locis, etc. Et habet catalogos Regum Principumque. Etiam in noua histotia tabulas synopticas adiunxit successionem Principum signantes, in mortuis annum mortis, in viuis natiuitatis: fidei studiosus vbique, et oratione vsus, quam nihil corrumpet, Latinitatis, rel. Liber paruus quidem est, sed praeclarus. Alium libellum historiae ciuilis secundum saecula ad finem S. XVII dedit Gottlob Kranzius Vratislauiae, commendabilem omni modo, et qui melior fere est Cellariano, quod auctoritates citat plures: sed Cellarii libellus habet medullam


page 398, image: s398

rerum gestarum; et, qui fundamentum sibi hunc facit, consulit is sibi optime. Ad fundamenta iacienda, et quidem fundamenta rationabilia, Cellarius est accommodatissimus: nam sunt omnia iuncta inter se et connexa. Neque sua laude priuandi sunt alii. Freyeri libri Grundlegung, et nahere Einleitung, multa habent bona. Inprimis Essigii liber est praeclarus: ordo est optimus; omnia deuincta inter se; verbo, est liber quantiuis pretii, et vnus optimorum. (* Cuius X editio a. 1773 a Volzio ad nostram aetatem est continuata. Optimae quoque notae sunt Leonh. Offerhaus Compendium Historiae vniuersalis Lips. 1778. 8, quarto editum: item Gattereri, Schroeckhii, Schloezeri, elementarii libri Germanice scripti. N.)

486 Auctores Britanni in societatem collecti vniuersalis historiae hoc consilium exsecuti sunt plenius.

Hoc opus omnes gentes peculiariter considerat, et est inter systemata historica maxime commendabile, inprimis commendabile opera Baumgarteni. (* Etiam Guthriana illa volumina § 503 laudem suam maxima ex parte debent Germanis. N.) Habemus et alios. Pufendorfii exstat compendium, qui magnus fuit historicus; sed aestimandus ex Commentariis de rebus gejtis Friderici Wilhelmi M. Elect. Brandeb. et de rebus gestis Gustavi Adolphi, et Caroli Gustaui Reg. Suec. Hoc tamen in libro non hoc egit, vt Chronologiae rationem haberet: sed hic politicus fuit, h. e. ad ciuilem prudentiam illum accommodauit, causas incrementorum et interitus in regnis obseruans. Hic fundamentis iaciendis non aptus est. Sunt modo III Tomi: duo priores continent historiam vniuersae Europae: tertius speciatim ad Sueciam accommodatus est. Sed versus est liber Gallice, et auctus continuatusque vsque ad annum 1733 per Bruzen de la Martiniere, et nunc implet IX Tomos. Der historische Bilder-Saal (* cuius V priores tomi Andr. Laz.


page 399, image: s399

von Imhof, tum aliquot Euchar. Gottl. Rinkio, aliis reliqui debentur N.) est liber vtilis, et iucundus lectu, praecipueque ad oblectandos pueros et otiosos accommodatus. Hubneriani libri sunt illi valde quidem methodici, sed non habent fidem historicam, et ad veram methodum historiae parum inseruiunt. Plebi scripsit.

487 Sed nobis iam de tali opusculo sermo est, quo contineantur ordine quidem temporis digesta, ea, quae primum omnium et praeter cetera scire et memoria comprehendere prodest, si quis vel modico gustu contentus non ignorare velit, ad quae passim in omni alio genere sermonum disciplinarumque respicitur et prouocatur: vel his ipsis velut fundamentis inaedificare maius quoddam historiarum aedificium.

Ad hoc parum iuuant illa magna opera Anglorum, et quae sub Chronicorum nomine veniunt: sed suadendum est, vt fundamenti loco ponantur Cellarius, Freyerus, Essgius. (* Aut recentiorum aliquis §. 485 indicatorum. N.)

488 Etiam in hoc imitari licet architectorum prudentiam, vt statim in fundamentis illis iaciendis ratio molis imponendae habeatur.

In fundamentis omnibus quidem iaciendis facienda est fossa. sed quam lata, quam profunda, illa fieri debeat, debet colligi ex idea domus aedificandae, animo iam ante concepta, quam incipiatur. Debet architectus iam ante scire ab initio, quantum ferre debeat illud fundamentum. Ita in historia bonum est, si statim sciat aliquis, quid imponendum sit illi fundamento historiae, vt possit deinde, prout opus esse sentit, vel breuior esse, vel longius excurrere in illum campum.



page 400, image: s400

489 Prout vniuersali historiae inaedificandae sunt, vt hoc vtamur, res Graecae, Romanae, Germanicae, Britannicae, Ecclesiasticae, fata literarum, Philosophiae, commerciorum: ita opera danda est, vti habeat illa vniuersalis historia mentionem, seriem, breuem declarationem, praecipuarum ciuitatum, hominum, euentuum, de quibus vberior illa historia praecipiet.

Si quis scit, se Germanicae historiae causa velle reliquam cognoscere historiam, debet mature tales libros legere, qui cum ad hoc propositum possint adiuuare: etiam in Geographia statim magis tractare Germaniam, quam alias terras. Qui ad historiam Ecclesiasticam vult percurrere reliquae historiae spatia, inter imperantes debet potissimum respicere ad Romanos Pontifices, et lites attendere, quas Imperatores cum aula Romana habuerunt: in Geographia notare sibi eas vrbes, vbi habita dicuntur concilia. Qui vult Philosophicae historiae operam dare, Graeciam praecipue sibi reddat cognitam. Si quis vult cognoscere historiam recentiorem, non debet retrogredi ad Sinenses aut Aegyptios, quorum historia prima non comprehendi recte potest; vbi vix Regum nomina scimus; et de quibus disputatur adhuc, vtrum deinceps sint, an iuxta se, ordinandi: sed contenti esse debemus factis, si sciamus, quid eo tempore gestum sit.

490 Hinc est, vt in antiquis rebus conueniant fere inter se elementarii illi libri, conuenire quidem possint, vsque ad tempora euersi per barbaros Romani imperii:

Romana historia perpetuo filo continuatur vsque ad Saec. V. VI. VII: et hic magnus est consensus. Dissentiunt libri in rebus Asiaticis, et Africanis etiam interdum: Sed hae parum ad nos pertinent.



page 401, image: s401

491 sed, vbi ad ea saecula ventum est, quibus diuersa, quae nunc vigent, regna ortum habuere, fastos vnumquodque suorum regum faciant historiam vniuersalem: quod non ad magna tantum imperia pertinet, verum ad mediocres principatus atque regiones.

Sic historia nostra Saxonica ab Henrico Aucupe initium habet, qui et ludos equestres, quos Turniere vocant, instituit (* n. 558.) Gallica historia vniuersalis sub secunda linea Capetingorum incipit, ab Valesiis. Vnusquisque populus successionem Regum suorum saciunt fundamentum suae historiae. Galli, Angli, Hispani, hoc ordinarie faciunt. Sed factum est etiam ab aliis. Elegans et commodus liber est: la Croze Abrege de l' Histoire universelle, varie editus, et non ita pridem etiam Gothae 1755 cum continuatione Formeji, vbi historia Brandenburgica a Friderico I siue ab anno 1417 est pro fundamento. Hinc habemus tot libros, qui vocantur Historische Calender, Geschichts Calender, non solum historiae vniuersalis, et regnorum totorum; sed etiam singulorum principatuum, et domuum singularum, fere omnium Regum et Principum. Quae calendaria ne confundantur cum Eberi Calendario historico, qui singulis diebus suas res gestas adiungit. Abutuntur autem hoc nomine. Nam calendaria nostra sunt proprie indices temporum et dierum: sed ponunt hi scriptores calendaria pro fastis Romanorum, qui non solum tempora indicabant, sed continebant etiam historias consulum. Tales fasti sunt quoque Henr. Ansh. Ziegleri libri, Taglicher Schauplatz der Zeit, et Historisches Labyrinth der Zeit.

492 Talis historiae vniuersalis dos est, vt loculamenta praebeat omni alii generi historiarum; quae genera breuiter, pro nostris rationibus, percurrenda sunt. Commemorabitur modo historia ciuilis (493), ecclesiastica (564), literaria (590), philosophica (662).



page 402, image: s402

HISTORIA CIVILIS ANTIQUA

493 Ciuilis antiqua aliquot modo gentium exstat, cuius summa capita vniuersalem illam constituunt.

494 Ad eruditam quidem voluptatem et pastum quendam animorum referuntur etiam res Aethiopum, Indorum, Scytharum, et aliae per libros veterum sparsae.

Aethiopum historia non petenda est ex Heliodori Aethiopicis, qui liber continet fabulam, et vocatur ita ab theatro, quia pars istius fabulae in Aethiopia gesta est. Vxorem habet ibi aliquis Aethiopissam, sed albam, rel. Partem habet ex Aethiopia: sed proprie res gesta est in Aegypto. Occurrunt quaedam ad Aethiopiae historiam pertinentia quidem, sed pauca admodum, et errant, qui illam habent pro descriptione Aethiopiae. Neque minus errant, qui ex Iobi Ludolfi libro discere iubent hauc historiam. Nam illius Historia Aethiopica est descriptio Aethiopiae, istiusque status, qualis tum erat, quum proderet haec. Sed vera et antiqua huius regni historia cognoscenda est ex Herodoto, Diodoro Siculo, Philostrati vita Apollonii, Strabone, Luciano, cet. apud quos passim sparsa est. De Indis paulo plura inueniuntur apud Herodotum, Lucianum, et alios, hinc inde: sed non est historia contexta. Ipsa appellatio vaga est. De Brachmanibus ad n. 668 dicetur. Scythae sunt populus ad Istrum, et ad septentrionem atque orientem maris Caspii, de quibus pauca referunt Herodotus et Strabo. Recentiore aetate Theophilus Siegfried Bayerus multa docuit de Scythis antiquis, in Commentariis Acad. Scient. Imper. Petropolitanae, quia magnam partem sunt sub imperio Russico illae regiones, vbi olim habitarunt Scythae.



page 403, image: s403

495 Sed propius cum reliqua studiorum ratione coniunctae sunt Aegyptiorum historiae, discendae ex Herodoto, Diodoro Siculo, Plutarcho, collatis inter se Marshamo et Perizonio, adhibito praesertim lablonskio:

Ab Aegyptiis paene omnis cultus ingenii et eruditionis proficiscitur, ideoque nobis magis est memorabilis. Marshami Canon chronicus est liber classicus. Perizonius in Originibus Aegyptiis componere studet illorum Chronologiam et historiam cum historia sacra contra Marshamum. Promus rerum Aegyptiarum fuit Iablonskius, vir desiderabilis, cuius Pantheon Aegyptiorum Francof. ad Viadr. 1750 sq. 8 est monumentum aeternum. Sed dolendum est, quod non plura scripsit, quae poterat. Contenti interim hoc simus, quod dedit.

496 Persarum, implicitae Graecis apud Herodotum, Ctesiam, Xenophontem, Plutarchum, Brissonium, Hydium.

Barnabas Brissonius de regio Persarum principatu summa diligentia collegit congessitque ex Graecis et Latinis antiquitatem, ritus, mores, Persarum. Non est historia contexta, quae dari forte non potest; sed sunt collectanea pulcherrima, quae in certas classes digessit. In vna classe narrautur mores aulici: in altera militares consuetudines, cet. Thom. Hyde de Religione veterum Persarum liber est doctissimus, et ex ipsis fontibus hausit, vbique adiiciuntur loca scriptorum Arabicorum et Persicorum, et est liber fere nimis doctus, quam vt muitorum cognitioni et lectioni pateat, inprimis propter linguas orientales. (* Huc accedebat eius raritas, quae aliquantum imminuta est noua editione Oxon. 1767. N.) Dissidia Herodoti et Ctesiae de rebus Assyriorum, et Chronologia Iac. de Rhoer eruditus Belga, qui Dauentriae viuit et docet, in Feriis Dauentriis, (1758. 8.)


page 404, image: s404

ita vocat librum suum, putat se breui manu tollere posse 2, 1. (* Alias: Ctesias vtrum Xenophonte fide dignior sit nec ne, iudicandum dabit Societas Scientiarum Goettingensis. N.)

497 Graecorum res in Europa et Asia ab Homero inde, tum Hesiodo, poetisque aliis iam nobiles: scriptae autem, quae quidem supersunt, praecipue ab Herodoto, Thucydide, Xenophonte, Diodoro Siculo, Plutarcho, et lustino.

Est pars historiae, quid Graeci Europaei gesserint contra Graecos Asiaticos. Nempe coniurauerant Europaei Graeci contra Asiaticos Graecos, qui bonam partem barbari erant, et euerterunt Troiam, quod bellum ex Homero discitur, vbi quidem narrantur infinitae fabulae, sed inde tamen Genealogia, et Geographia, atque adeo Historia incipit.

Xenophon ad res Persicas vel maxime laudandus erat. (* Quod nunc factum est. N.) Nescio, quomodo oblitus sim nomen eius ibi ponere, cuius Cyropaedia et Anabasis proprie de Persica historia agunt. Ipse Xenophon fuit dux 10000 Graecorum, qui militauerant in castris Cyri (* minoris) aduersus eius fratrem Artaxerxen Mnemona, et, quum Cyrus in praelio cecidisset, ipse Graecos reduxit in patriam suam.

Si Diodori Siculi haberemus omnes libros bibliothecae suae, haberemus bibliothecam. Etiam hic debebat Plutarchus nominari (* in prima editione omissus), qui vitas scripsit, vbi comparat Graecos et Romanos inter se ita, vt primo enarret vtrorumque vitas, deinde addat [gap: Hebrew words] , et indicet, quis maior, quis minor hac illa parte et virtute fuerit.

498 Insignes praeter ceteros Athenienses, Spartani, Corinthii, suis cum coloniis:

Thebani poterant addi, et Corcyrenses, et Syracusani, cet. Athenienses admodum sunt notabiles, quod


page 405, image: s405

in paruo angulo et summa paupertate, nam admodum pauperes fuerunt, gesserunt res tam magnas, et cum reliquis Graecis potuerunt resistere horribili Persarum imperio. Floruit maxime Graecia et terribilis aliis regnis fuit, donec ciuitates internis bellis se conficerent, contendentes de principatu. (* Alias addebat: Si de ducatu et principatu Athenarum sermo est, nota: Respublicae Graecae quum foedus facerent contra Persas, quaerebatur, ex quanam ciuitate dux eligendus sit. Hoc Athenienses plerumque obtinuerunt: interdum cum Lacedaemoniis et Thebanis contendentes.)

Graeci multas colonias ( [gap: Greek word(s)] ) emiserunt in insulas et oras vicinas. Ad dextram, Miletum, Ephesum, Colophona, Smyrnam, et alias condiderunt, totam fere Asiam minorem occupantes. Nauigatio Argonautarum nihil aliud fuit, quam emissio coloniae. Ad sinistram colonias miserunt in Cyprum, Rhodum, Cretam, Corcyram, quae deinde bella gessit cum matre sua Corintho, Dyrrachium, etc. in totam Italiam inferiorem, quae inde Graecia magna appellata fuit, in Siciliam, in Galliam, vbi condiderunt Massiliam, quae hodie Graecae humanitatis vestigia seruat. Per tota litora Africae inueniuntur Graecae vrbes. Omnes quasi [gap: Hebrew words] maris mediterranei conseuerunt coloniis: vbique praeclaros portus aedificarunt: hospitia cum peregrinis fecerunt, vt vbique haberent amicos. Coloniae autem summa pietate reuerebantur patriam. (* Cum illa tamen exceptione, quae apud Thucydidem 1, 34 legitur, vbi Corcyraei ea, quae aduersus matrem suam Corinthum patrarant, his excusant verbis: [gap: Greek word(s)] . N.) Erat quoque inter matres ac filias communio sacrorum atque insignium in numis, rel. (* Alia iura Hudsonus ad Thucyd. 1, 24 n. 94 docet. Coll. Spanh. V. et P. num. Diss. IX. N.) Porro illa doctrina coloniarum est valde memorabilis, et suauissima. Celebratur illius memoria frequenter


page 406, image: s406

in numis, et valde pertinet ad nostram historiam, debebatque fundamentalis historiae partem constituere.

499 tum Macedonicorum regum Philippus, Alexander, et huius successores in Macedonia, Asia, Syria, Aegypto:

Philippi hae erant artes, vt incitaret Graecas ciuitates alteram contra alteram, deinde obtentu auxilii opprimeret totam Graeciam. Fortiores in gratiam minorum debellauit, has retinuit in potestate. Eo tempore excogitata est fabula de apro et equo: Equus conquestus est apud venatorem de apro, qui sibi turbaret aquam; homo pollicitus est opem, sed opus esse, vt se recipiat in tergum, et frena admittat, quibus, regi possit. Patitur hoc equus: sed interfecto apro manere debet in hominis potestate. (* Sed similem de ceruo et equo Himerensibus Phalarin ducem aduersus hostes facere volentibus narrauit iam Stesichorus apud Aristot. Rhet. 2, 20: aduersus Gelonem Siculum tyrannum eam fictam esse, auctor est Conon Narrat. 42: quam legas etiam apud Horat. Ep. 1, 10, 34. sqq. vnde Phaedrus 4, 4 et Gabias 23 hanc composuere. N.) Alexander latrociniis suis totum fere subegit orientem. Moriens regnum [gap: Greek word(s)] i. e. fortissimo reliquit, cet. Per successores eius sparsae sunt literae Graecae. Macedones in Perse sunt domiti. Asia paulatim in regulos est dispersa. In Asia fuerunt plures Alexandri successores; etiam Antigani plures. Sed paulatim omnes in potestatem Romanorum venerunt, vnde dictae sunt Asia, Syria, cet. proconsularis. Syria prouincia suit iam tempore Ciceronis. Aegyptus vltima fuit. Post Ptolemaeos iuris facta est Romani. Huic regno finem imposuit praelium ad Actium.

500 et aemuli mox Romanorum Parthi, Armeni, Pontici;

Orientaliores Asiae populi. Parthi, quorum regnum erat antiquum Persicum, et Persicum adhuc dicebatur,


page 407, image: s407

etsi Parthi illud tenerent, remoti magis ad orientem non immiscebaut se rebus Graecorum, sed tenuerunt se intra fines suos, et Euphratem non trausierunt, (* nisi quod in Syriam ab Romanis iam occupatam irruperunt. N.) Admodum fuere fortes et potentes, et semper libertatem defenderunt, nec vnquam se plane subiecerunt Romanis, qui sero admodum de illis debellandis cogitare potuerunt. Transierunt tandem Romani Euphratem quoque et Armeniam occuparunt, cum Parthisque bella gesserunt: est etiam inter Traiani numos vnus, qui inscriptus est, Rex Parthis datus: (* et Parthici, praeter eundem Traianum in numis, appellati sunt Antoninus Philosophus cum fratre Vero, Iul. Capitol. 9, et in Vero 7, Seuerus, Ael. Spartian. 16, Aurel. Vict. Caes. 20, Caracalla, Ael. Spart. 6: N.) sed tamen hae gentes nunquam totae in Romanorum potestatem venerunt; sed semper Euphrates fines Romani imperii constituit. At Pontus regio plane est subacta. Rebellauit et ipsa quidem sub Pharnace Rege; sed eum in ordinem redegit Caesar, qua occasione dixit illa nota verba Veni, Vidi, Vici. (* Suet. 37.) Tandem ab Nerone in prouinciam mutata est. Verum Parthi et Armeni diu habuerunt suos reges. Et quidem de Armenis semper bellatum est inter Romanos et Parthos; estque illa ab iis certatim possessa atque amissa. Parthi Romanis nunquam se plane subiecerunt: nec in prouinciae formam redactum est illud regnum; neque mansit apud Romanos: sed Alexandri Seueri temporibus vltimus Rex Artabanus IV a Persis victus, et regnum fuit ab illis occupatum. Armenorum Tigranes et Mithridates Ponti reges fuerunt celeberrimi.

501 Siculi item atque Carthaginienses.

Graecia maior, quae fuit appellata, non tam armis quam literis floruit. Fuerunt ibi philosophi plurimi, Pythagoras, Archytas, Philolaus, cet. Inprimis sub Ptolemaeis maxime ibi eultae sunt literae et philosophia.


page 408, image: s408

Fuit etiam potens, quamdin se tenuit mediam, inprimis Sicilia: (* nam hauc insulam simul sub magna Graecia contineri, ostendit Cellarius. N.) Sed postquam Romani fines imperii sui etiam trans mare vellent transferre, primum tentantes mare in Siciliam, proximam sibi insulam, traiecerunt, (* a Mamertinis in auxilium aduersus Hieronem II vocati, N.) et victus est Syracusarum rex (* Hiero, tanta celeritate, vt ille ipse se prius victum, quam hostem videret, fateretur. Flor. 2, 2. 6. N.) fugataque partim, partim submersa apud Liparas, classis Poenorum, qui partem Siciliae tenebant. Victus Hiero contulerat se ad societatem Romanorum contra Poenos. Origo haec belli Punici primi fuit, quo, vt et secundo, Sicilia theatrum belli facta est, et pomum eridos. Secundo autem Syracusae diu defensae sunt Archimedis ingenio, qui multas machinas inuenit, quibus Romanis noceret. Scriptores tam multi sunt, qui de Siculis rebus exposuerunt, vt Burmannus et successores potuerint magnas collectiones sacere. Et hodie plura eduntur, quae eo spectant, scripta, vt denuo possit fieri collectio.

Carthago et valde memorabilis est. Verum nomen fuit Carthada, q. d. Kartha hadtha i. e. noua vrbs, Neapolis. (* Vid. Bochart Canaan 1, 24. N.) Colonia fuit Phoenicia: mercatura rem fecit et nauigationibus. Totus populus dicitur Poeni, Puni, Phoenices; quae omnia differunt modo puncto vocali Orientalium, quorum lingua etiam conuenit Hebraeorum linguae, quod inprimis ostendit Bochartus. Indulsit ille quidem ingenio, vt fit: sed inuenta corrigere et emendare, illis etiam addere quaedam, est facile. Ille tamen aperuit pulcherrimum campum. Carthaginem reuocauit statim post duo priora bella mercatura. Nam nauigandi peritia inprimis excellebant. Nauigationes fecerunt longissimas; ad dextram circa Hispaniam, rel., ad sinistram in Africam, donec bello Punico tertio plane exscinderetur eorum vrbs. Res gesserunt maximas: sed, quum scriberent suis literis, perierunt illorum libri et historia. Verum


page 409, image: s409

debemus plurima eorum inimicis. (* Ex recentioribus Abbas Mignot XVI Dissertationibus, quae pars sunt Voll. XXXIV P. II, XXXVI et XL. Commentariorum Parisiensis Inscriptionum et humaniorum literarum Academiae, res Phoenicum optime illustrat. N.)

502 Subsidia harum historiarum praeter laudatos (497) ii, qui obiter eas attigere, vt antiqui paene omnes etiam Romanarum rerum auctores: Inscriptiones lapidum, numorum;

Res Romanae non possunt tractari, quin simul fiat saepe mentio Poeuorum et aliarum gentium, cum quibus bella gesserunt. De lapidibus iam dictum est. Numi Macedoniae, Syriae, (* S. Seleucidarum,) Asiaticorum, Ptolemaeorum, (* Arsacidarum, s. regum Parthorum, Achaemenidarum, s. regum Ponti, Bospori et Bithyniae, N.) a Valente s. Vaillantio redacti sunt in ordinem, qui et simul historiam explicauit. (* Syria plurimum debet Erasmo Froelich, cuius Annales Syriae egregie illustrant historiam numorum fide. Verbo, historia gentium, insularum, coloniarum, vrbium, hominum, ex numis lucem indepta est, quod vel testantur indices bibliothecarum numariarum, Fabricianae, et Hirschianae. Huc pertinent, quae postea prodierunt Amstel. 1764 f., Doruillii Sicula, vbi inter alia numismata Sicula cum commentario Burmanni inueniuntur cognita hactenus omnia. De Parthicis numis aliquot Io. Swinton doctissime disputat in Vol. XLIX et sequentibus Transactionum Philosophicarum. N.) Numos Io. Iac. Gesnerus Tigurinus collegit, qui dedit collationem omnium, quae exstant, numismatum. Diligentia illius omni modo est commendabilis, et institutum est vel maxime laudabile. Sed dolendum est, quod non meliores nactus est artifices. Qui elegantiae studiosus est, non debet emere opus: Sed, qui vtilitatem spectat, nihil est vtilius. Numi omnes Romanorum, praeter numos familiarum, Graecorum, (* Mace


page 410, image: s410

doniae, Syriae, Aegypti, Arsacidarum, Siciliae, Iudaeae, minorum gentium et vrbium, virorum illustrium, ) editi iam sunt; et quidquid vnquam ab aliis prolatum est numorum, (* aut ipse comparare potuit,) ille iam exhibuit (* Tiguri 1735-51 f. Accessit Adpendicula ad numismata Graeca populorum et vrbium a Iac. Gesnero tabulis aeneis repraesentata opera et studio Aloysii Comitis Christiani Viennae 1769. 4. Numorum ad Reges et vrbes spectantium supplementa praeclara Pellerinus dedit, cuius Recueil de Medaille X Voll. Parisiis 4 prodiit 1762-67. Cui tanquam comites addendi sunt, Numi veteres anecdoti ex Museis Caesareo Vindobonensi etc. Collegit et animaduer sionibus illustrauit Ios. Eckhel P. I-II. Vindobon. 1775. 4. Cui etiam debetur Catalogus musei Caesarei Vindobonensis numorum veterum distributus in partes II, quarum prior monetam vrbium, populorum, regum, altera Romanorum complectitur. Vindob. 1779 P. I-II. f. Item Populorum et Regum numi veteres inediti collecti et illustrati a Franc. Neumanno. Viennae 1779. 4. Inprimis vero Numorum veterum populorum et vrbium, qui in Museo Gut. Hunter asseruantur, descriptio figuris illustrata, opera et studio Car. Combe Lond. 1782. 4. N.)

503 Collectores, Rollinus, Societas Anglorum etc.

Charles Rollin Histoire ancienne des Egyptiens, des Carthaginois, des Assyriens, des Babyloniens, des Medes, et des Perses, des Macedoniens, des Grecs, etc. Idem dedit historiam Romanam, ab origine vrbis ad praelium Actiacum: continuauit deinde Creuierius. Tum accesserunt denuo aliquot volumina per Creuierium, quae continent historiam ab Augusto ad Constantinum M. (* Conf. n. 512 et 516. Societas Anglorum duplex est: altera dat magnum illud opus, quod Baumgartenius Germanorum vsui accommodare coepit: altera, cuius principes sunt Guthrie et Gray, eadem historiae vniuersalis spatia emetiri, sud breuiore cursu, postquam auctor


page 411, image: s411

noster rebus humanis caruit iam, instituit, cuius, quae dat, volumina, flos Germanorum doctorum non tam in patriam vertit linguam, quam emendata in formam redigit laetiorem. N.)

504 Antiquitatum sacrarum, ciuilium, bellicarum, explanatores post Pausaniam Feithius, Pfeifferus, Potterus, et Montfauconus, tum quos collegit in thesaurum suum Iac. Gronouius. Laudanda Fabricii Bibliographia antiquaria.

Pausanias Graeciam antiquam descripsit. Vocat historiam suam [gap: Greek word(s)] , q. d. circuitionem; peragrauit enim totam Graeciam, descripsitque res antiquas memorabiles, templa, aras, statuas, inscriptiones. Est thesaurus rerum Graecarum; non quidem cohaerentis historiae; sed monumenta illustrat antiqua. Euerh. Feith antiquitates, quae apud Homerum occurrunt, in ordinem systematicum redegit, dum agit de notitia Deorum, de re bellica, cet. Edidit denuo librum hunc non ita pridem (* 1743. 8) Argentorati vir doctus, Stoeberus, qui et supplementa bona dedit. Io. Philip., Pfeifferi Antiquitates Gr., Regiomonte 1707. 4 editas, valde amo, quod adscripsit loca integra Graecorum, vt non oporteat diu quaerere, sed statim venire possis in rem praesentem. Io. Potteri Episcopi Oxon. Archaeologia Graeca Anglice scripta fuit in 8, sed versa Latine, editaque separatim, et in Thesauro Gronouiano: (* recusa Venet. 1734. 4. m. et Germanice versa cum notis ac supplementis Io. Iac. Rambachii Voll. III Halae 1776. sqq. 8. m. N.) Paruus libellus, sed ad praelectiones aptus, est Lamberti Bos Antiquitatum Graecarum, praecipue Atticarum, descriptio breuis, quem edidit denuo, testimonia et observationes adiecit, Io. Frider. Leisnerus, Lips. 1749 (* auctiorem dedit ib. 1767. Antiquitates Gr. sacras speciatim interpretatur Io. Gottfr. Lackemacher, Helmst. 1734. 8. N.) Alios scriptores collegit Iac. Gronouius.


page 412, image: s412

Fabricius in ordinem materiarum redegit omnes librorum titulos, qui ad antiquitatem pertinent: (* cuius Bibliographiam antiquariam auxit Paul Schafshausen, Hamb. 1760. N.)

505 Romanorum origines fabulosae, prima saecula incerta et nebulosa:

Annales antiqui, et Fabii Pictoris libri, perierunt. Quae enim nuper (* Germanice) Fabii Pictoris nomine prodierunt, comica scripta sunt, non fragmenta. (* Horum collectores indicat Fabricius in Bibl. Lat., vbi de iis quoque, quae Annius Viterbiensis edidit, sicut de origine vrbis Romae, cet., disputatur, de quibus etiam conf. G. I. Vossius de Hist. Lat. 1, 3. N.) Est liber Gallicus sine nomine auctoris, qui designatur modo literis: Dissertation sur 1' incertitude des Cinq premiers Siecles de l' Histoire Romaine par M. L. D. B., Vtrecht. 1738 8. Auctor est Louis de Beaufort. Videbatur ille rem nimis auxisse. Quae vera sunt hoc in argumento, ea dixerat Perizonius in Animaduersionibus Historicis (* c. 5), vbi obseruat, V priora saecula esse incerta. Sed hic liber omnem plane fidem illis abrogauit. Hinc refutauit eum in Miscellaneis Lipsiensibus nouis (* Vol. I P. I, Vol. II P. III et IV, Vol. III P. II) Christo. Saxius tum Lipsiae, nunc in Belgio, versans. Sed Beaufort repetita editione respondit valde acriter et vehementer. Vterque [gap: Greek word(s)] debebat fugere. Gallus debebat in finibus Perizonii se continere: et, quum respondebat Saxio, non faciendum erat nimia vehementia et naso Satirico; cui tamen Saxius denuo respondit non minus vehementer. Sed hic ab altera parte excessit mediocritatem, et primam Romanorum historiam nimis certam facere voluit. Merebatur Saxius in ordinem redigi, sed non tam acute. (* Car. Wilh. Ern. de Munchhausen Commentatio de Originibus Romanorum, Goettingae 1744, quod praematura auctoris morte fuit


page 413, image: s413

abrupta, tanto magis est dolendum, quoniam consilia conferebat cum Gesnero. N.)

506 res publica consularis constitutione sua. legibus, ac disciplina ciuili et bellica:

507 rebus denique gestis, h. e. subigendo orbe terrarum, memorabilis:

508 suis tandem ipsa viribus ruit.

Resp. Romana habuit hanc commoditatem, quod composita fuit ex omnibus regiminis generibus, bona trium formarum rerumpublicarum complexa. Fuit Democraticum imperium, quoniam magistratus conferebantur in eos, quos volebat populus. Eligebantur enim candidati honorum suffragiis populi. Magistratus annuum habebant imperium, ne quid possent contra libertatem conari. Habuit etiam Aristocratiae speciem: statim sub initio, quum reges crearentur: deinde quum senatores essent. Senatus porro habebat potestatem in magistratus. Non quidem iubebat: nam hoc erat populi totius: sed dicebat, sibi placere, quod non est es gefiel ihnen, sed ihre Meynung ware. Monarchia fuit in bello. Hic erat vnus auctor, et imperium absolutum. Nam hic [gap: Greek word(s)] (* [gap: Greek word(s)] . 204), et disciplina militaris erat seuerissima. Habebant, si opus esset, Dictatorem: sed adstrictus erat accurate suo tempori. Leges in valore erant sapientissimae; inprimis etiam XII tabularum, quas ex Graecia attulerant. Caeterae a populo ante sunt examinatae. Disciplina fuit praeclara, cuius patria et maritalis fuerunt partes; seuera vtraque. (* Alias laudabat Ernesti programma de priuata veterum Romanorum disciplina, Lips. 1747. N.) Amor erga patriam inspirabatur paruis ab ineunte aetate, et pro illa opes, et vitam, et quidquid habebant, cum enthusiasmo effuderunt. Huc pertinet frugalitas. Assuefiebant tabulis rationum conficiendis.


page 414, image: s414

(* Cic. in Verr. 1, 23, vbi Ascon. Moris fuit, vnumquemque domesticam rationem sibi totius vitae suae per dies singulos scribere, ex quo appareret, quid quisque de reditibus suis, quid de arte, foenore, lucroue seposuisset quoque die, et quid item sumtus damniue fecisset. Et, tabulas non conficere, erat opprobrium. N.) Dentatus Curius a legatis Pyrrhi inuentus est rapas in foco torrens. Fabricius notus est, de quo Pyrrhus dixit: Hic est Fabricius ille, qui difficilius ab honestate, quam sol ab suo cursu auerti possit. (* Aur. Vict. de Vir. ill. 35.) Propter hanc disciplinam felicissima fuit Romana respublica. Huc pertinet pudor Romanus, genti illi proprius. Vnica vox, Discedite Quirites, poterat milites cunctantes admonere officii, et restituere virtutem et obedientiam totis exercitibus. Non quo. hoc conuicium fuerit Quirites vocari; quin erat haec vox honor summus: Sed indicabat modo Caesar (* Suet. c. 70, et hunc imitatus Germanicus, Tacit. Ann. 1, 42, atque Alex. Seuerus, Lamprid. 53 et 54, N.) se velle eos mittere, si non velint parere amplius imperatori: non diguos esse, qui milites sint. Saepe appellatio nominis, Romani, restituit aciem. Omnes debebant militiam amplecti, profiterique sponte nomina. Non poterant honores petere, nisi XX, aut XVI minimum, stipendia fecissent. Omnes itaque, qui volebant emergere, nomen dare debebant ad militiam. Initia Romanae reip. fuerunt difficillima. [Saepe dicentes audiui, qui decies centena millia possiderent: XX millia imperialium prima multo sibi labore ac sudore constitisse. Sed, haec si habeas, reliqua acquirere, esse in facili.] Ita Romanis Italiam subiicere magno constitit labore et multo sanguine. Sed, hac subacta, reliqua facile consecuti sunt, et totus orbis terrarum reliquus facilius debellatus fuit. Vires non parum auxit clementia in victos, quos ab initio faciebant cines. Primum transitum fecerumt in Siciliam. Hoc gradu facto in Africam transgressi sunt Carthaginem euertentes. Adiuuerunt deinde Graecos, et Macedoniam cum Perserege


page 415, image: s415

redegerunt in potestatem. Deinde Aegyptum suam fecerunt, et progressione mathematica passu celerrimo protulerunt fines imperii. Sed diuitiae ex Asia ab Antiocho et Attalica haereditate Romam venientes hunc habuerunt euentum, vt amarent aurum et luxum reliquum humani cultus, dominandique libidinem; vt reges esse vellent magistratus in prouinciis. Inuecta etiam mollities est per philosophiam Graeculorum, Epicuri inprimis, qui docebat, non opus esse Deo ad res humanas gubernandas. Hinc factum est, vt apud multos bonos in suspicionem veniret philosophia, et Cicero (* Inuent. 1, 29 n. 46), ad inuidiam alicui philosophiae dedito faciendam, probabile esse dicat, eos, qui philosophentur, Deos non putare. Nam melius est sane, continere populum religione quacunque, quam excutere metum Deorum. (* Conf. Montesquiou Considerations sur les Causes de la Grandeur des Romains et de leur Decadence. Lausanne 1749. 8 et Ed. Gibbon's History of the Decline and Fall of the Roman Empire Vol. I-III. Lond. 1776-81. 4. N.)

509 Historici Romani, Liuius, Sallustius, graviores fortasse, Graeci ad docendum aptiores. Quam multa Romana ignoraremus, si non elaborassent in iis Polybius, Dionysius Halicarnassensis, Diodorus Siculus, Plutarchus, Appianus.

Ex Liuii CXL libris vix XXX (* XXXV) supersunt, et ex toto opere vix quarta pars: sed per Epitomatorem seruata est series historiae. Sallustius princeps historicorum putatus est. Notum est illud Martialis, Crispus Romana primus in historia. Sed non aestimandus ille est ex fragmentis, quae supersunt: haec enim particulae modo sunt magni operis, quod constabat VI libris ingentibus, vt apparet, quibus historiam Romanam complexus est. (* Alias addebat: In narrando et iudicando est praeclarus.) Multa porro ignoraremus Romana, si non in illorum historia elaborasset Polybius, qui Scipionem


page 416, image: s416

Africanum secutus est. Inprimis libro VI militiam Romanam ita descripsit, vt nemo Romanus. Nempe volebat is suos docere, qua ratione ad tantam potentiam haec resp. perueuerit Sed Romanis scriptoribus haec omnia iam nota erant, nec operae pretium putabant tradere literis. Dionysii Halicarnassii Antiquitates continent antiquam Romanorum historiam. Hanc enim significant Antiquitates. (* Tales sunt Iosephi Antiquitates Iudaicae. N.) Latini Origines vocant, sub quo titulo etiam Cato librum scripsit, in quo exposuit de initiis Romanae reipublicae.

510 Etiam hic multa lux a numis consularibus et lapidibus. Salutaris contentio Spanhemii et Gudii (411).

(* Numorum consularium collectio plenissima est Thesaurus Morellianus, siue familiarum Romanarum numismata omnia --- conquisita, --- delineata, --- disposita, ab Andrea Morellio, edidit ac commentario perpetuo illustrauit Sigeb. Hauercampus, Amstel. 1734 II Voll. f.: quod insigne opus, alias impense laudatum, omni modo commendans, eius vsum ad chronologiam et historiam ostendebat. Conf. n. 515. N.)

511 Antiquitas et hic historiam iuuat, illustrata a plurimis, praeter hos etiam, qui in Graevianum Thesaurum ab ipso, Sallengrio, Poleno coniecti sunt.

Graeuianus Thesaurus XII constat Voll. Supplementorum dederunt Sallengrius III, et Polenus Marchio et Professor Patauinus V Voll. f., vt adeo totum opus impleat XX Volumina. Et ex aliis denuo totidem possent colligi, qui omnes comprehenduntur in Bibliographia Fabriciana. Inscriptiones bonam partem illustratae et explicatae sunt ab societate Gallica, a qua accipimus les Memoires et Histoire de l' Academie des Inscriptions.



page 417, image: s417

512 His praesidiis vsi recentiores, in quibus Catrou et Rouille, et his forte melior Rollinus, atque Angli.

Catrou et Rouille Histoire Romaine depuis la fondation de Rome, avec des notes Hist. Geogr. et Crit., continuee par le P. Rothe, avec des Gravûres en taille douce XXI Voll. 4, (* et sine notis XX Voll. 12.) Sunt hi. Iesuitae, et liber est iucundus lectu. Sed, qui ex fontibus possunt coguoscere historiam Romanam, iis non suadendum est, vt deponant antiquos libros: melius enim est interesse rei ipsi. Magis quidem systematici sunt Galli, et elegantiores nobis videntur, quia scimus Gallice, et melius sunt ad ciuiles res applicandi: sed viuidiorem cognitionem habet, qui antiquam historiam Graece et Latine legit. Et hi Galluli parum profecto profecissent sine Freinshemio nostro, cuius Supplementa Liuiana sunt quasi fundus; quo vsi potuerunt tanto felicius systema condere. Hi tamen Rollini diligentiam et accurationem per multos gradus non attingunt, qui ex fontibus haurire poterat, et praeterea erat ingenii praestantis, praeclari bonique animi: (* cuius Histoire Romaine depuis la fondation de Rome jusqu' a la Bataille d' Actium, c' est a dire jusq' a la fin de la Republique, continuee par Creuier, est XVIII Voll. 12.) conf. ad §. 503 dicta.

513 Mutatio ipsa reip. multum lucis habet e vita M. Tullii Ciceronis.

Cicero in oratione de Prouinciis consularibus, quam in senatu habuit, qua ornauit Caesarem mirum in modum, grauiterque et multis verbis suasit, Caesari nullam Galliae partem detrahendam esse, iecit quasi fundamenta futurae mutationis in rep. ab Caesare facta. Conyer's Middleton History of the Life of Marcus Tullius Cicero III Voll., Dublin 1741. 8, varie edita et versa, inprimis etiam ad hanc partem historiae praeclara est. Nam diligentem rationem habuit huius mutationis.



page 418, image: s418

514 Imperatorum Ro. historia theatrum scelerum, sed virtutum quoque. Debet haec etiam plus Graecis, Dioni praesertim et Plutarcho, quam ipsis Romanis, Tacito, Suetonio, ceterisque historiae Augustae scriptoribus.

Nero, Domitianus, cet., monstra hominum fuerunt, et vix digni, qui inter homines numerentur. Si haberemus totam Dionis Cassii historiam, quam ad sua tempora continuauit, saeculum nimirum III medium, haberemus contextam historiam Romanorum. Gratias debemus illius epitomatori Xiphilino, quod nobis particulas totius operis seruauit. Sed supplenerunt Dionis lacunas Fabricius et Reimarus. Hic aperuit omnes Criticae thesauros; ille, quae ad historiam et antiquitatem pertinent, attulit omnia, et veterum testimonia ostendit diligentissime. Hic liber cum interna, tum externa, dignitate, potest certare cum omnibus omnium gentium libris, qui ad hoc institutum editi sunt. Plutarchus in Caesare et Galba est plenissimus, de aliis modo obiter agit. Si vero Imperatoris nomen late capias, vitas scripsit plurium. Praeterea bona multa passim habet, quae historiam et antiquitatem R. illustrant. Si totum haberemus Tacitum, qui ab excessu Augusti ad suam aetatem res gestas scripsit, multa haberemus: sed mutilatus est, et multa periere; Annalium nempe libri VIIX et Historiae post V omnes. Nimis acute cernit in vitiis. (* Haec est [gap: Greek word(s)] Taciti, quam multi notarunt. N.) Suetonius proprie historicus dici non potest: sed priuatam Imperatorum vitam magis explicat, quam statum imperii. Etiam hic nimis videtur vlceribus insidere: sed voluit maxime vitam eorum priuatam describere, et docere Principes, vitia illorum non taceri a posteris. (* Alias: Taxatur, quod in vitiis nimis haeserit, et quod nimis obscoena accurate narret: quod tamen aetati illi, et consuerudini saeculi, tribuendum est; siquidem etiam ex Patrum scriptis turpia quaedam nimis copiose narata


page 419, image: s419

colliguntur. Quum eius vitas explicaret, optabile esse monebat, plures esse Suetonio similes historicos: horum enim reuerentia Principes cupiditates suas esse coercituros. N.) Reliqui scriptores historiae Augustae sunt breues, et non magni momenti: sed melius est, hos habere, quam nihil.

515 Multum et hanc numi (Morelliani praesertim) et inscriptiones lapidum adiuuere historiam.

Morellius dedit III Volumina numorum, inprimis XII priorum Imperatorum, quorum vitas Suetonius descripsit: quod opus continuatum est ab Christiano Schlegelio, qui, quum amicum haberet Perizonium, etiam ab hoc multa accepit. Thomas Fritschius edendum susceperat. Sed varie distractum est opus ab librariis, per XL circiter annos, et venit Ms. in manus alias atque alias. Tandem emit Wetstenius tabulas, quae iam paratae erant, et conduxit Hauercampum, vt ordinaret, quae scripta ab viris doctis ante laudatis emisset, et ederet in publicum. Inde accepimus illa III Voll, quorum I numos exhibet, II reliqua explicationes continent, et historiam illustrant, vt sit inter perfectissima opera numerandus hic liber; quamuis negari non possit, quum mortui essent omnes illius auctores, bis saepe posita esse, semel poni quae debebant, quum esset efficax Hauercampus, et festinaret nimis. Interim tamen verus est thesaurus, et nomen suum tuetur. Nam, quum non possit fieri, quin in numis mentio fiat peculiarium euentuum, saepe historia ex illis lumen accipit. Et agitur hoc praeclare, in illorum expositione. (* Conf. n. 510.)

516 Tristanus, Tillemontius, Rollinus, Creverius.

Ioannes Tristanus sub titulo commentariorum dedit III Voll. f. (* Iean Tristan Sr. de St. Amant Commentaires historiques, cont. l' Histoire generale der Empereurs Romains par Medailles, Paris 1635), in quibus numos sibi illustrandos sumsit Imperatorum, sed ita, vt


page 420, image: s420

Graecos et Latinos libros ad explicandam historiam adhiberet, et ipsa verba auctorum ponat. Hic exhibet non solum XII Imperatores, sed omnes, vsque ad Constantinum. Ipse dedit compendium vnius voluminis in f. ex III illis maioribus. Hic vir adhibuit summam [gap: Greek word(s)] . Tillemontius VI Voll. dedit. (* Sebast. le Nam de Tillemont Histoire des Empereurs et des autres Princes, qui ont regne durant les Six premieres Siecles de l' Eglise, cet. VI Tomes in f. 4 et 12.) Hic habet hoc peculiare prae reliquis Gallis, quod non verbum ponit, quin afferat auctoritatem ex antiquis libris, quoties historicum aliquid dicendum est. Est solidum opus et aecuratissimum, habetque commodum hoc, quod vbique apponuntur testimonia. Hoc certa ratione praetulerim ipsi Rollino: nam forte ipso etiam est paulo accuratior. (* Alias: Rollinus non tam diligens est quam Tillemontius, sed Tillemontio elegantior, et bonis sententiis obseruationibusque moralibus vtilior. Verum Imperatorum historiam acceptam potissimum referimus Creuerio: Creuier Histoire des Empereurs et de l' Empire Romain depuis Auguste jusque a Constantin, cuius inde ab a. 1751 plura volumina varia forma prodierunt, et quae continuant opus Rollini, sed, Gesnero iudice, non eadem diligentia. N.) Cf. 503.

517 Byzantina historia materiem habet tristem plerumque, superstitiosam, et sceleratam:

Ab Constantino triste est initium barbarumque. Ipse diuisit imperium inter tres filios; et simul vires sunt divisae. Inde pudor cladium a barbaris illatarum. Mox orta est barbaries. Accessit superstitio. Inuenta erat circa illa ipsa tempora sacra crux ab Helena Constantini matre. Inde incipiebant crucem, templa, et imagines, diuinis honoribus colere. Aulici ritus inuehebantur adulatorii et corrupti. Ad mensas Imperatorum inter pocula laudabant Deum hymnis cum summo dedecore. Contra in templis laudabant Imperatorem tanquam Deum.


page 421, image: s421

Qui vult in rem praesentem venire, adeat ille Constantini Porphyrogennetae opus (* § 156), in quo supestitio, barbaries, ritus diuini et profani misti inter se, describuntur viuide admodum. Qui non habet opus ipsum, adeat Relationes nostras de libris nouis (* Fasc. IV. p. 390 sqq. ), vbi recensui accuratius, quia non cuiuis contingit emere tam pretiosum librum. Est illud opus continuatio Scriptorum Byzantinorum. Dedit Lunigius Historisch-Politischer Schauplatz des Europaeischen Hofund Canzley-Ceremoniels: nunc si quis eam rem vellet methodo quadam describere, hic liber omni modo erat fundamenti loco ponendus, Nam ritus aulicos diligentissime designauit. Sed, quum recensens illum accurate cognoscerem, deprehendi maximam aulae mendacitatem, et vitia alia infinita. Illa tota historia est tanquam theatrum scelerum et barbariei, vt et superstitionis. Ipse Constantinus M. instigatus a Fausta coniuge occidit filium Crispum. Deinde, quum comperta esset fraus novercalis, iussit et ipsam necari. Et Constantius Iuliano imperatori insidias vitae struxit. Imperatores sequentes fuerunt impii et infelices. Alter alteri oculos effodiebant, abscindebant nasos et aures. Regnat haec barbaries adhuc inter Turcos: sed illi non sunt auctores; verum exempla praeiuerunt ipsi Christiani. Imperatores Arcadius et Honorius pueri, sub tutorum erant potestate, Rufinus, (* in cuius tutela Arcadius erat,) describitur tanquam pessimus homo, si fides est Claudiano. Eutropius (* Rufini successor) plane fuit eunuchus. Aula fuit speciosa et superba. Nihil audiebatur, nisi diuina. Imperatorem et Deum colebant eodem modo. Mendacitas regnabat. Tales etiam sunt libri; similes aulae illi, cuius historiam enarrant.

518 instrumentum librorum lautissimum specie, stilo fere semibarbarum:

Si paucos, v. g. Procopium, Agathiam, exceperis. Editi sunt Ludouici XIV auspiciis, Parisiis, XXX


page 422, image: s422

aut XL voluminibus in f., prout quis eos compingendos curauerit: saepe enim plures tomi in vnum volumen redigi possunt. Recusi sunt Venetiis, sed, vt fieri solet in Italia, vitiosissime. In editione tamen noua illa Gensius accessit, cuius Ms. Labbeus et alii, qui editionem Parifiensem curarunt, non poterant nancisci. (* Conf. Petri Burmanni Praefatio Aristophanica p. 8 sq N.) Addendus est Constantini Porphyrogenneti liber de Ceremoniis aulae Byzantinae. Huc pertinet Caroli du Fresne du Cange Historia Byzantina (* duplici commentario illustrata, prior familias ac stemmata Imperatorum; alter descriptionem vrbis Constantinopolitanae continet, Paris. 1680. f.) et Glossarium. Huc etiam referendum Domini Anselmi Banduri Imperium orientale (* siue Antiquitates CPtanae, IV. Partes, seu Tomi II, Paris. 1711 II Voll. f. c. f.) Hi libri omnes sunt splendidi; sed tristis argumenti.

519 numos imperite factos.

In quibus exhibentur Imperatorum vultus rudes, et vix nomina possunt legi, nec habent inscriptiones. Edidit illos idem, qui supra laudatus est, du Cangius et inseruit libro, vbi non quaeras, nempe suo Glossario mediae Latinitatis; et Bandurus in Imperio Orientali.

520 Collector diligens Besoldus, qui

521 Turcicas etiam,

522 Hierosolymitanas,

523 et Siciliae vtriusque res Constantinopolitanis subiecit. Splendidum opus Banduri imperium Orientale.

Christophorus Besoldus homo fuit doctus, et eius Historia Constantinopolitana (* post auulsum a Carolo M. occidentem ad nostra vsque tempora deducta, Argent. 1634. 12. II Voll. ) liber est classicus. Addidit res Turcicas, Hierosolymitanas et Siciliae vtriusque, quia nimirum coniunctissimae cum Constantinopoli fuerunt. Pleraque excerpta sunt scriptorum veterum, sed Latine


page 423, image: s423

tantum. Nihil posuit, nisi ipsa verba auctorum, et ordinauit loca, quae legerat, vt possit hic liber fundamenta dare historiae explicitae. Ita etiam Leibnitius scribere historias solebat, qui modo excerpta historica dabat. Contigit mihi XX amplius volumina talium Excerptorum videre apud Fellerum. Nempe constituebat iuuenes ad hoc, vt describerent loca omnia, vbicunque aliquid historicum deprehenderetur, inprimis cum mentione temporis. Hoc modo excerpta collecta erant ex omnibus fere medii aeui scriptoribus; scripta in peculiaribus schedis, scindendis deinde, et ordinandis. Si perfecisset institutum, haberemus, quidquid scriptum est historicum per totum medium aeuum. Haec dispositurus deinde erat secundum tempora, annos, menses, et dies, quae forent Collectanea praestantissima, vnde aliquis posset conscribere iustam historiam. Banduri opus non est historia proprie dicta, sed continet Geographiam, Chorographiam, Topographiam, et ritus.

524 Turcicam historiam s. Ottomannicam vtrum post Dem. Cantemirii opus magis, petitis vndecunque subsidiis, culturi sint, et quam feliciter viri docti, iudicabit posteritas.

Demetrius Cantemirius Princeps Moldauiae librum suum Latine scripsit, quem deinde ex Ms. sed Anglice versum edidit Tindalus. Translatus postea etiam in Gallicam linguam est (* ab M. de Ianquieres, ) et in Germanicam. Anglica editio prodiit 1734 f. Vid. Leipz. gel. Zeit. 1737 p. 780. sq. Magnam spem conceperam de duumuiris, quae vero vana fuit. Alter est Stephanus Berglerus Transsyluanus, qui dedit Alciphronis epistolas, et Homerum, quem dereliquerat Lederlinus Argentoratensis. Noui istum hominem Lipsiae. Putares illum esse talem, quem Itali vocant Spazzacamino, adeo erat sordidus et turpis. Cubiculum eius erat in VII contignatione apud Th. Fritschium, et sedes columberum. Fui aliquando apud ipsum. Indutus erat penula nocturna:


page 424, image: s424

nam domi vestem non habebat. In mensa erat cantharus caffeae obsitus reliquiis huius potus, vt nescirem, cuius esset metalli. In proximo erant aliquot libri Graeci antiqui sine versione, et duae fistulae tabaci. Haec erant instrumenta eius omnia. Cubiculum autem ipsum et reliqua omnia fumo tabaci erant plena et atra. Huc erat includendus, vt laboraret. Nam quum haberet pecuniam, aut vestem bonam, abibat in cauponam, nec prius inde discedebat, quam perdidisset vestem cum pecunia. Quoties itaque perdiderat se hoc modo, assumsit eum ad se Fritschius, coegitque hominem, vt laboraret. Dabat ei librum bonum, quem ederet. Hac ratione edidit Alciphronem cum optimo commentario. Sic parauerat Herodotum et Aristophanem, vtrumque, vt vix melius posset. Sed accepta pecunia abibat perditum illam. Hunc, quum quaereret Alexander Maurocordatus Valachiae Princeps hominem Graece doctum a Fritschio, cum quo literas permutabat, Fritschius commendavit Principi, eumque misit ad illum, vbi laute et splendide est habitus, ornatus pretiose, vt fieret homo aulicus. Sed paulo post reliquit illum etiam hic omissio animi, pigritia, et perdita vita, vt eiiceret illum Princeps. Hinc abiit ad Turcas seque circumcidendum praebuit. Putabam itaque, fieri posse, vt certe res literariae ab illo adiuuarentur. Sed neque hic quidquam profecit: verum perrexit viuere more consueto. Postea nihil de illo mihi innotuit. Sine dubio periit vt pecus, aut a Turcis inter pocula interfectus est. Haec erat illius vita perditissima: sed homo doctissimus; et, si eruditio vendi posset, maximi pretii. (* Conf. omnino Cl. Burmanni Praefatio ad Aristophanem, vbi de Berglero plura, et adde ibi Io. Frid. Leisneri commentationem de Herodiamo Herodianique versione Bergleriana. N.) Alter, ab quo aliquid sperabam, fuit Bonneval, dux belli, qui primum militiam secutus est Gallicam, deinde transiit ad Imperatorios, et, quum iam factus esset excubiarum magister Generalis, General Major, ad Turcas


page 425, image: s425

se contulit, quorum emendasse disciplinam militarem, et multum nocuisse Imperatoriis, dicitur. In Turcia fuit Bassa Ibrahim. Putabam fore, vt scriberet accuratius historiam Turcarum. Sed obiit 1746 Constantinopoli, vt bonus Muselmannus. Ergo neque ab hoc est quidquam profectum. Typographiam A. 1728 Constantinopoli instituit bona cum venia Imperatoris Vezirius Ibrahim Effendi, qui et ipse ad Turcas confugerat, [erat enim exsul Hungaricus.] Sed res non habuit successum magnum, et mox cessauit. Defuit pecunia et diligentia. Nam pigri admodum sunt Turcae, rerumque ignari; et superstitio ipsa obfuit. Nam Coranum suum vulgari non patiuntur aequo animo, itaque mox periit. (* Causam potissimam afferunt hanc, quod Arabica, manu scripta, iucundius afficiant sensum oculorum, quam formulis typographicis expressa, quibus idcirco desint emtores: tum vero religioni habitum esse, tot homines, qui scriptura victum sibi pararent, pessumdare. N.) Specimina illius typographiae in Germaniam venerunt per Anglicanas Transactiones Vol. XLIX. P. I. art. 21. A. 1755. Vbi exstant Queries to a Friend in Constantinople-answered by the Ambassador Iames Porter. (* Conf. C. A. Heumanni Conspect. c. 4 § 75 p. 237. ed. VI. Revixit nostra aetate typographia Constantinopoli. A. 1775 Leges pacis inter Ruthenos et Turcas compositae ibi typis sunt publicatae: primum idemque aeternum noui instituti monumentum. Sed historiae Turcicae fortuna affulsit commodior. Non enim ea modo volumina, in quibus de la Croix fata Ottomannici imperii ab eius origine ad nostra vsque tempora Gallice enarrauit, cum variis obseruationibus Germanice per Cl. Schulzium edita sunt Lipsiae 1772 seq. III Voll. 8: Sed continet etiam Pars II Tomi VII Historiae Guthrianae annales eiusdem imperii ab Osmanno inde ad nostram aetatem, ex libris omnis generis, Arabicis quoque, summa diligentia ab viris Germaniae doctissimis, Reiskio inprimis et Heynio, confectos. N.)



page 426, image: s426

IMPERIA RECENTIORA

525 Inter ruinas Romani per Occidentem Orientemque imperii vel orta sunt vel coaluerunt regna, quae florent hodie, et hinc tam latus historiarum campus patescit, quem perspicere totum, nedum peragrare, difficile est.

Tantus nunc est historiae campus, vt vnus homo illum emetiri plane non possit: debemus autem inspicere illam certe, si non perspicere licet, amplitudinem. Ex quo post Theodosii mortem Arcadius Orientem obtinuit, Honorius vero Occidentem, non coaluerunt vires; sed grassati sunt orientales et occidentales imperatores in sua viscera, aut barbaros adiuuerunt, quoties alterutrum imperium infestabant.

526 Dilabente illa ingenti mole, exstitere ciuitates, tyranni, reguli, qui conseruant partim statum suum, partim paulatim, vt in piscina pisces devoratis minoribus, ad paucitatem sunt redacti.

Respublicae, Veneta. Genuensis, sunt potentissimae. (* Piscium morem Graeca rotunditas vno verbo describit, [gap: Greek word(s)] eos dicens. [gap: Greek word(s)] Aristot. Hist. Anim. 8, 2. N.) Orpheus iam ita dixit (* apud Sextum Emp. c. Math. 2, 21). Illustraui hoc simile programmate Germanico. Vid. Gosneri kleine deutsche Schriften, p. 204. seq.

527 Hinc materia nata tot scriptoribus rerum Italicarum et Sicularum:

Io. Ge. Graeuii Thesaurus Antiquitatum et Historiarum Italine, Siciliae, et adiacentium Insularum, a Petro Burmanno continuatur, Tomi X Voll. XLV, Lugd. Bat. 1704-22 f. (* Tomi IX priores XXX voluminibus Italiam, vltimus Siciliam et adiacentes insulas XV voluminibus complectitur.) Lud. Antonii Muratorii Colectio


page 427, image: s427

Scriptorum rerum Italicarum ab A. C. 500-1500, Mediol. 1723-1739 XXVII Voll. f. efficit. Ex quibus excerpsit ipse Antiquitatum Italicarum medii aeui Tomos VI f. ib. 1738-41. Reliquos scriptores vide apud Fabricium in Conspectu Thesauri literarii Italiae, Hamb. 1730 8. (* Muratoriana illa Collectio iam dupliciter suppleri coepta est. Nempe Rerum Italicarum scriptores ab anno aerae Christianae Mad MDC, quorum potissima pars nunc prinum in lucem prodit, ex Florentinarum bibliothecarum codicibus, T. I. Florent. 1748 T. II. ib. 1770 f. ab D. Manni editi sunt. Ad scriptores Rerum Italicarum Cl. Muratorii Accessiones Fauentinae, prodeunt nunc prinum opera et studio D. Ioh. Bened. Mittarelli ad fidem Codd. primigeniorum et veterum tabularum Venetiis 1771. f. ad Fauentiam vrbem, a Muratorio omissam, pertinent. N.)

528 Hispanicarum:

Andreae Schotti et Io. Pistorii Hispania illustrata IV Voll. f., Francof. 1603-1608.

529 Gallicarum:

Andr. du Chesne, qui se Latine vocat Quercetanus, nam chesne Gallorum quercum significat, dedit Historiae Francorum Scriptores coaetuneos Tomis IV, (* quibus a filio Francisco additus est V,) Paris. 1636-49. Bouguet et sodales Scriptorum historiae Gallicae ediderunt Tomos VIII. (* Rerum Gallicarum et Francicarum scriptores.? Recueil des Historiens des Gaules et de la France T. I, a Paris 1737. f. ) Exspectantur ad XX et supra. Forte bello strangulatum est opus, certe post T. VIII. nihil amplius vidi. (* Nunc prostant XI.) Compendium historiae Gallicae pulcherrimum est Patris Daniel, qui liber est classicus apud Gallos. (* Hoc elogium offendit censores, et compendium, et pulcherrimum, esse negantes. Huic anteferunt Io. Ge. Meuselium nostrum, qui historiam Gallicam VVoluminibus 4.


page 428, image: s428

complexus est, quorum primum A. 1772 prodiit, vbi in praefatione dura de Daniele fertur sententia N.) Henault historia Chronologica Galliae, (* D. Saint Henault Abrege nouvel Chronologique de l' Histoire de France depuis Clouis jusque a la mort de Louis XIV, Paris 1747. 8) immensis laudibus elata est. ab his, qui recensuerunt.

530 Britannicarum:

Historiae Angliae Scriptores X, ex editione Rogerii Twysden et Io. Seldeni, II Voll, f., Lond. 1652. Historiae Anglicanae SS. quinque nunc primum editi a T. G. (* Thoma Gale), Oxon. 1687. f. Historiae Britannicae, Saxonicae, Anglo-Danicae, SS. XV a Th. Gale collecti, Oxon. 1691. f., aliique plures. In systema huius regni historiam redegit Rapin Thoyras, cui notas adiecit Nic. Tindal, aliique. Fons sunt Foedera, Conuentiones, literae, ac cuiusque generis acta publica, inter Reges Angliae, et alios quosuis Imperatores, Reges, Pontifices, Principes, vel communitates, ab ineunte Saec. XII videlicet ab a. 1101 ad nostra vsque tempora habita aut tractata, ex autographis exscripta, in lucem missa, de mandato Reginae, accurante Thoma Rymer, Lond. 1704-17 Voll. XVII f. Qui liber, quum rarissimus esset, in Angliaque ipsa aliquoties M. imperialibus venditus, recusus est in Anglia, et in Belgio etiam.

531 Germanicarum:

Germanicarum rerum antiquarum et medii aeui Scriptorum collectiones habemus innumeras, v. c. Vrstisii, Schardii, Reuberi, Freheri, Pistorii, Lindenbrogii. Schilteri, Struuii, Menkenii, cet. (* Conf. G. C. Hambergeri zuverl. Nachrichten, 3 vorl. Abhandl. p. 206, et Directorium Historicorum medii potissimum aeui, post Marq. Freherum et iteratas Io. Dav. Koeleri curasi recognouit, emendauit, auxit Ge. Chr. Hambergerus, Goett. 1772. 4. N.) Specialiores prouinciarum historicos habemus permultos, v. c. Leibnitii SS. rerum Brunsuicensium:


page 429, image: s429

Hier. Pez SS. verum Austriacarum, T. III f. Rerum Bohemicarum antiqui SS. aliquot, ex bibliotheca Marq. Freheri: (* F. W. de Sommersberg Silesicarum rerum SS., aliosque.) Compendia, ex his collectionibus facta, sunt Io. Iac. Mascouii Geschichte der Teutschen. H. von Bunau Kayser-und Reichs-Historie, III Voll. 4. Hi rem gesserunt diligentissime et cum iudicio: contra Barre, cuius XV Voll. Histoire generale d' Allemagne citius vendita sunt, festinanter, negligenter, impudenter, rem suam tractauit.

532 Septentrionalium et Russicarum:

Thormodi Torfaei Historia rerum Norvegicarum, Tomi IV, Hafniae 1711. II Voll. f. Io. Messenii Scondia. illustrata: (* s. Chronolagia de rebus Sueciae, Daniae, Nuruegiae, Islandiae, Groenlandiaeque a mundi cataclysmo vsque ad an. 1612) cum obseruatt. Io. Peringskiold, Holm. 1700-1705 XV Tomi f. Huitseldi Dannemarkis Rigis Kronicke Kiobenhafn. 1652 Tomi IV II Voll. f. (* Scriptores rerum Danicarum medii aeui, partim hactenus inediti, partim emendatius editi, quos collegit, adornauit, et publici iuris fecit Iac. Langebeck, T. IV. Hafniae 1772 sqq. f. V. ab eodem adornatum post eius obitum ib. 1783 edidit Petr. Fr. Suhm. N.) Plures vide in Buschingii nostri Bibliotheca, Danische Bibliothek. Historia Septentrionalis valde est implicita, partim per bella perpetua fere: partim quia regna fuerunt modo tria, modo duo.

Anctores varii rerum Moscouiticarum in vnum corpus collecti Frf. ex offic. Wechel. 1606 f. Inter alios ibi est Sigismundus Liber (Baro) ab Herberstein. Quoniam modo Liber ab Herb. se nominauit, ortus est inde error: nam saepe vidi illum allegari ita: Liberi rerum Moscou. Commentarius, quasi nomen esset Liber. Consuetudo vero, Moscouiticus dicere, pro eo, quod recte Russicus dici debet, durauit ad nostra vsque tempora, vbi nos iure suo docuerunt ipsi Russi, se non esse Moscouitas


page 430, image: s430

dicendos: idem enim esse, ac si quis de Gallis acturus, de rebus Parisiensibus, aut, gens Parisiensis, diceret. Nam Moscouiam esse modo vrbem principalem: sed regionem vocari Russiam. Inter recentiores scriptores classicus est Gerh. Frid. Muller, Prof. Petropol., qui dedit Sammlung Russicher Geschichte, Petersb. 1732-64. IX Voll. 8. (* Reliquos indicabit Gottfr. Achenwall Staatsverfassung der Europ. Reiche, ed. III 1773 c. VI. inprimis vero Bacmeisteri Russische Bibliothek, cuius II Tomus Rigae 1774. 8 omnes Ruthenorum historiam illustrantes scriptores recenlet.)

533 Polonicarum:

Io. Pistorii Scriptores rerum Polonicarum Tomi III, Bas. 1582 f. Gothofr. Lengnichii Syndici Dantiscani Geschichte des Preussischen Landes Polnischen Antheils, von 1526 unter Sigismundo, II Theile, Danzig 1723 III-VII Theil ib. 1724-34 f. Io. Dlugossii f. Longini Historia Polonica, vsque ad annum 1480, Tomi II, Lips. 1711-12 f. Sim. Okolski Orbis Polonus Tomi III, Cracov. 1641 f. C. T. L. (Chr. Theoph. Ludouici) Scriptores rerum Polonicarum Latini T. III. Amst. 1698. 4. Nuper Mizlerus incepit Bibliothecam dare. (* Lor. Mizler Warschauer Bibliothek 4 Th. Warsch. 1753-55. 8.) Quin incipiunt nunc etiam edere Acta et Documenta publica. Librum admodum notabilem accepimus, quem peculiari ratione paraui etiam Bibliothecae nostrae: Codex Diplomaticus regni Polonici, et magni Ducatus Lithuaniae, in quo pacta, foedera, tractatus pacis, --- --- aliaque omnis generis publico nomine actorum et gestorum monumenta nunc primum ex Archiuis publicis eruta ac in lucem protracta exhibentur. Vilnae ex Typographia Regia et Reipublicae Collegii C. C. R. R. Scholarum piarum 1758 f., qui liber in diurnis merito suo vehementer est laudatus. (* Accessit T. IV. ib. 1764. Reliquos cum Ms. incendium aboleuit. N.)



page 431, image: s431

534 Hungaricarum.

Rerum Hungaricarum SS. varii Historici et Geographici, editore Iacobo Bongarsio, Francos. 1600 f. Nostra aetate exstitit Matthi. Belius, a quo accepimus Notitiam Hungariae nouae Historico-Geographicam. Acced. Sam. Mikovinii mappae singulorum comitatuum Tomi II, Viennae 1735-36 II Voll. f. Sed morte viri (* et auctoritate Superiorum) intercepta est continuario.

Sunt multo plures historiarum SS., sed paene immensi; vt adeo hic non possint recenseri. Qui reliquos vult cognoscere, adeat is Catalogos bibliothecae Io. Petri de Ludewig, et inprimis Bunauianae, cuius nunc pars Historica maximo desiderio exspectatur, vbi cum admiratione videbimus, quanta vis sit historicorum librorum. (* Haec spes decolauit, libri ipsi vero Dresdam migraverunt in bibliothecam Electoralem. Sed bonam copiam historicorum librorum habet etiam Gebauerianae bibliothecae catalogus. N.)

535 Et hae sunt totae gentes. Quid? si quis ad partium, quibus constant, ad familiarum regnatricium, vel alioquin illustrium:

536 ad singularum vrbium:

Paene singulae vrbes habent suos historicos. Nostra vrbs duos nacta est sub initium Academiae, et tractata est illius historia a duobus scriptoribus II Voll. 4. Christoph. Lehmanni Speyerische Chronica, Frf. 1612 f. Wolfg. Lazii Vienna Austriae: siue rerum Viennensium Commentarii IV Libris distincti, Basil. 1546 f. De Norimberga forte XII aut plures exstant libri tales, et multa Volumina alia, propter controuersias. Francofurti aliquot sunt Chronica. Augustae Vindelicorum res scripsit Marc. Velserus et alii.

537 ad principum singulorum:

De GEORGIO nostro, patre huius, qui nunc regnatfeliciter, IV sunt volumina 8. De Ludouico XIV


page 432, image: s432

Gallorum Rege tota bibliotheca colligi potest. Devize illius vitam descripsit X Voll, maximis f. Qui quum rarissimus sit liber, ostendi eum Gallorum ducibus, quoties adessent: Sed non adspexerunt, licet sit magnificentissimus, splendida charta, et nitidissime compactus. Adeo apud ipsos Gallos in contemtu est. Itaque librorum raritas non est bonitatis indicium: sed saepissime, et ordinarie fere, indicat vilitatem. Nam, si bonus esset, non delituisset; et Belgae facile ex his X Voll. f. potuissent V. Voll. 12 facere, si sciuissent illum quaeri. Sed reponendus est in bibliothecis, tanquam monumentum vanitatis saeculi Ludouicei. De Carolo XII Suecorum Rege multa sunt volumina.

538 aut magnorum virorum, historias descendere velit.

Memoires XX et plures sunt, vbi de sua vita ipsi agunt magni viri. De Commentariis historicis, quos Galli Memoires vocant, Schediasma dedit Io. Burckh. Menckenius, qui liber posset continuari.

539 Faciat aliquis periculum in Longi bibliotheca scriptorum Galliae, aut inspiciat, quia Herziana Bibliotheca nimis multa non potest habere, vbi prodierit, partem, quae nunc in exspectatione est Bibliothecae Bunauianae, historiam Germaniae complexa: et videbit, quam infinitum sit, vel vnius magni populi res omnes cognoscere.

Iaques le Long Bibliotheque Historique de la France, Paris 1719. f., vbi modo tituli indicantur librorum, qui de rebus Gallicis agunt. (* Quantum vero creuerit interim eorum numerus, vel inde capi coniectura potest, quod intra tres annos ab 1769 ad 1771 scripta historica a Gallis profecta Ill. Gatterero innotuerunt CCXLVIII: vid. eius Historisches Journal, T. I. p. 65, et 263, ex quibus sine dubio bona pars ad patriam historiam spectant.


page 433, image: s433

Sed nunc illa quoque Bibliotheca locupletata est, vt vel titulus indicat: Bibliotheque historique de la France contenant les Ouvrages imprimes et ms. qui traitent de l' histoire de ce Royaume, ou de ce qui s' y raporte, avec des notes critiques et historiques par Iaques le Long --- nouuelle edition corrigee et augmentee par M. Fevret de Fontette T. I-V. a Paris 1764-78. f. Quod historiae Gallicae repertorium est plenissimum. N.) Mich. Herzii Bibliotheca Germanica, s. notitia scriptorum Germanicarum rerum, Erf. 1679 f. Et ab illo tempore forte alterum tantum librorum historicorum prodiit, quorum tituli omnes fere cognosci poterunt ex Catalogi Bunauiani illa parte, quae historiam continebit. Nam, quum XXX iam annos aut amplius collegerit libros omnes ad historiam Germaniae pertinentes; cum sit illa bibliotheca in aliis partibus, vbi non adhibuit tantum studium, tam perfecta et plena: cogitari poterit facile, quautam vim librorum in ea parte, ad quam perficiendam omni studio incubuit, sibi comparasse debeat Illustrissimus possessor. (* § 534.) Conferatur etiam Io. Steph. Putteri Handbuch von den besondern Teutschen Staaten.

540 Antiquitatum Germanicarum, id est partis historiae maiorum nostrorum, systema optabile vt texatur ex collectione opusculorum MXXXIV Treveriana, e quibus ille thesaurum formaturus erat.

Contractum iam erat cum librario. Sed morte primo Fritschii, deinde Treueri, disturbatum est institutum, et spes decolauit. Collectionis index subiectus est ipsius bibliothecae catalogo. Sed multo plura talia scripta sunt in bibliotheca Gebaueriana. Nam, ex quo mortuus est Treuerus, pluribus forte quam quingentis augeri potest talis thesaurus, qui forte omnes sunt apud Gebauerum. Certe, quam sit intructa illius bibliotheca libris ad Germaniae historiam spectantibus, ostendunt allegata ad Tacitum, (* Quos habuerit, indicat bibliothecae


page 434, image: s434

Gebauerianae P. II, quae A. 1774 subiecta est voci praeconis. Alios, qui formam thesauri antiquitatum Germanicarum dederint, enumerat Fabric. Bibliogr. Antiqu. c. 2, vbi nouissimus editor et ipse talem thesaurum delineat p. 45 sq. N.)

541 Quum igitur illum nauigare Oceanum non sit omnium, ne multorum quidem: sapientiae est videre, quid et quantum eius vnicuique necessarium sit vel conueniat.

Inspiciamus multitudinem, ne inania captemus; ne, dum omnia volumus consequi, nihil consequamur.

542 Illud apparet, qui de publicis cuiuscunque populi aut regni negotiis recte iudicare aut prudenter in illis versari velit, illi non perfunctorie tractandam esse historiam: et tanto diligentius vnamquamque eius partem, quanto quaeque propius cum illis negotiis coniuncta est.

Omnia paene iura publica constant ex historia. Nam quod quis habuit ante M. annos, et non amisit, illud suun est sine controuersia.

543 Itaque praeclare sibi consulunt Germani, qui reliquorum regnorum et ciuitatum historiam ad Gebaueriani, vel si quis similis est, libri ductum hauriunt, Imperii autem Germanici res peculiari studio e Schmaussiano, Koeleriano, Putteriano, vel simili opere cognoscunt.

Vicinos oportet nosse. Huic studio inprimis aptus est Gebaueri liber Grundriss zu einer umstandlichen Historie der vornehmsten Europaischen Reiche und Staaten. Editio III a. 1749 continuata est ad pacem Aquisgranensem. (* Nunc forma libri adeo immutata est, vt novus videatur. Eam ipse titulus declarat: I. Ge. Meusels


page 435, image: s435

Anleitung zur Kenntniss der Europaischen Staatshistorie, nach Gebauerscher Lehrart. Lips. 1775. 8. m. et iterum ib. 1782. N.)

544 Quumque in Germanico etiam Imperio sint magni aliquot principatus, facile intelligitur, suae quemque patriae, etiam in quantum angustioribus continetur terminis, res et rationes sine damno ignorare non posse.

Idque eo magis, si eius partes sint in republica, si ad gubernandum imperium adhibeatur. Apud alios pertinet ad ornatum. Interim licet non necessarium plane sit vnicuique sacerdoti, tamen est turpe, hospitem esse, et peregrinum, in historia patriae suae. Versamur in Ducatu Brunsuicensi: nam haec prime linea est, et ita vocatur etiam domus Hannouerana. Habemus Scriptores Brunsuicensia illustrantes, ex manuscriptis erutos, auctos, emendatos, cura Godofr. Guil. Leibnitii, T. I-III Hannov. 1707-11. f. Scheidtii Origines Guelfficas IV Voll. f. Contigit illi, ea, quae Leibnitius, Eccardus, Hahnius, qui omnes fuerunt Bibliothecarii Hannouerani, collegerant, conferre etedere. (* Nuper V tomum addidit Scheidtii successor Io. Henr. Iungius.) Pfessingeri historia breuior est III Voll. 8, sed valde confusa. Accusatur ille liber neglecti ordinis et accurationis. (* Post mortem scilicet auctoris a fratris filio ebrioso inter poculachartae patruelis ordinatae sunt, id est disturbatae. N.) Rehtmeyeri Braunschweigische Chronik, Braunschw. 1722 III Voll. f. Quam late historia huius domus pateat, potest cognosci ex catalogis scriptorum rerum Brunsuicensium, quorum duos habemus aliquot voluminum, Ant. Vdalr. Erath Cospectus historiae Brunsu. Luneb. vniuersalis, in tabulas chronologicas et Genealogicas diuisus, et historicorum cuiusuis aeui perpetuis testimoniis munitus: praemissa Bibliotheca Brunsuicensi,


page 436, image: s436

Brunsu. 1745 f. et Praunii, (* sic enim vocatur auctor Bibliothecae Brunsuico-Luneburgensis, SS. rerum Brunsuico-Luntburgensium iusto materiarum ordine dispositos exhibentis, Wolffenb. 1744. 8. Exstat quoque Dan. Eberh. Baringii succincta Notitia SS. rerum Brunsuic. et Luneb., quotquot hactenus innotuerunt et in lucem editi sunt, Hannou. 1729. 8 N.) Saxoniae superioris non pauciores libri histeriam tractant v. Sachsische Merkwurdigkeiten, oder vollstandige Historie von Sachsen Leipz. 1724 4. (* auctore Io. Christo. Ridigero. Multo plenius enumerant scriptores, G. C. Kreyfigii Historische Bibliothek von Ober-Sachsen, Dresd. 1732. 8 et inprimis B. G. Struuii Bibliotheca Saxonica, cet. Halae 1736 8. Scriptorum quoque Brandenburgicorum atque Austriacorum bibliothecae sunt textae; velut Ge. Gottf. Kusteri Bibliotheca Historico-Brandenburgica, scriptores rerum Brandenburgicarum, maxime Marchicarum, exhibens, Vratisl. 1743. 8 et Io. Nic. de Vogel specimen Bibliothecae Germaniae Austriacae s. notitia scriptorum rerum Austriacarum, quotquot auctori innotuerunt: Opus postumum P. I. Geographica: Digessit auxitque Leop. Gruber, curante Ios. Wend de Wendtenthal Vienniae 1779. 8 N.)

545 Recentissimam autem historiam, h. e. ea, quae nostro aeuo in tota hac magna nostra domo, quam orbem terrarum vocamus, gesta sunt, et cum maxime geruntur, non ignorare quum cupiant, qui sint vel mediocriter curiosi:

546 operae pretium est, vt praesentem statum et conditionem omnium illius partium, ab intelligentibus viris ex ciuium, aut, vbi hae desunt, ex idoneorum, quoad eius potest fieri, peregrinatorum relationibus recentissimis proditum, in promtu habeamus:

Superioris saeculi res gestas exhibet liber Generosi auctoris Zechii, patris illius familiae, quae hodie floret


page 437, image: s437

in Saxonia, qui dedit den Europaischen Herold. (* Non suo sed ficto nomine Franckenberg praescripto. N.) Ex paruo primum volumine chartae octuplicatae creuit in formam maximi ordinis, quem continuare Schmaussius decreuerat ad nostra tempora, et collegerat iam plura: sed lites primum cum librario ortae, nescio quae, deinde mors ipsius Schmaussii fecerunt, vt omnis spes decolauerit. Sub titulo der Staaten superiori saeculo omnia regna, principatus, et resp. descripta sunt. Inprimis Halensis Academiae viri doctissimi, et qui ex disciplina Gundlingii, Ludwigiis et aliorum prodierunt, multum illustrarunt patriam historiam, et ab illorum discipulis multas accepimus Notitias rerum Germanicarum, Nachrichten von besondern und einzeln Staaten. In optimis sunt Euerh. Ottonis, qui et ipse Ludwigii et Gundlingii fuit discipulus, Primae lineae Notitiae rerumpubl. Nostri Achenwallii praeclarus liber, Staats-Verfassung der Europaischen Reiche im Grundrisse praelegitur in omnibus Academiis, et omnia Europae regna describit, praeter Germaniam; quia nempe Germaniae status vna cum iure publico tractatur, cuius est praeparatio, aut fundamentum etiam. (* Eiusdem geueris sunt Christi. Wilh. Franc. Walchii Entwurf der Staats-Verfassung der vornehmsten Reiche und Volker in Europa, Ienae 1749. 8 Io. Paul. Reinhardi Einleitung zu der Staatswissenschaft der vornehmsten Reiche und Rep. in Europa und Africa, Erlang. 1755. 8. Phil. Ern. Bertram Einleitung in die Staats-Verfassung der heutigen europaischen Reiche und Staaten Halae 1770. 8. Eob. Totze der gegenwartige Zustand von Europa, worinnen die naturliche und politische Beschaffenheit der europaischen Reiche und Staaten aus bewahrten Nachrichten beschrieben wird, Voll. III. Buzow 1767. 70. 8 N.) Huc pertinet I. P. Ludwigii Germania Princeps, quae primum prodiit sub titulo Giovanni: qui liber praeclare illustratus est ab Gundlingio in nouissimis editionibus. Egregius liber est Putteri nostri Handbuch von besondern deutschen Staaten, cuius pars I agit


page 438, image: s438

de Austria, Bauaria et Palatinatu: ac, si pergat hoc modo, non amplius desiderabimus Ludouici Germaniam Principem. Huc spectant die Staats-Geographien, quas imitatur, et superat sine dubio, Buschingius noster. Nam in praefationibus et praeparationibus ad singula regna, et principatus, describit etiam statum ciuilem. Infinita disci possunt ex libris Generosi Moseri. Non tantum dedit ius publicum generale imperii Germanici, sed etiam singularium statuum.

547 cui ex diurnis illis et menstruis libellis adiiciantur, vel demantur, vel emendentur, quae opus fuerit.

Germania inundata est superiori saeculo variis libris historiam Europae praesentis temporis referentibus: die Europaische Staats-Canzlez: Europaischer Archivarius: Europ, Secretarius: Europ. Fama. cet. Plures accepimus Mercurios a Gallis: Le Pour et Contre, (est liber huius tituli.) Roussetus dedit Les Interêt de l' Europe. Angli vocant Magazin, quia sunt hi libri tanquam horrea, quae rebus literariis et ciuilibus plena sunt, vt Gentleman's Magazin, London Magazin, rel.; item Monthly Review, vbi inprimis etiam status praebent cognitionem.

548 Qui apud nos in optimis studiis versantur, ii magnam opportunitatem habent, vt ceterarum bonarum, expetendarumque sapientiae candidato, rerum omnium, ita huius quoque notitiae, homine liberaliter erudito dignissimae, non ita magno labore comparandae.

Quisque laudat patriam suam. Sed, etiamsi non essem ciuis Goettingensis, tamen tribuerem praerogatiuam nostrae Academiae. Nam perspectis catalogis praelectionum, qui quotannis vndique ad me mittuntur, nusquam vberiorem discendi copiam deprehendo, quam


page 439, image: s439

apud nos: nusquam maiore commoditate disci potest, quam hic. Nam tam multae habentur praelectiones, vt, si hanc non possis audire hac hora apud hunc, possis apud alium. Suo tempore incipiunt collegia haberi, suo tempore finiuntur. Sed in aliis Academiis protrahuntur saepe in II aut III annum: hic finit aliquot hebdomadibus post nouum annum; alius media aestate; alii alio tempore incipiunt, aut finiunt, prout libet. Sed apud nos semper certus esse potest aliquis; si venio, possum audire hoc vel illud. Nusquam tam certus ordo est; nusquam tam statuto tempore noui cursus incipiuntur. (* Hoc nunc imitantur etiam alibi. Certe praecipitur hoc inter alia nouo edicto, quod A. 1773 in Saxonia Electorali propositum est. N.) In historia omnes Academiae principatum deferunt nostrae. Iam ab initio statim historicavocata est [gap: Greek word(s)] etiam cum quadam irrisione, aut indignatione, sic vocata est ab malignis et inuidis. Docuerunt historiam Treuerus, Schmaussius, Koelerus, vt adeo principes Historicorum, quos omnes agnoscunt, statim habuerimus. Nondum nominaui Gebauerum, qui omnium est illustrissimus. Sed historia apud illum modo est appendix, quia primus est in ordine iuridico. Ex illa deinde disciplina succreuerunt plures, qui partim iam clarent; partim mox magis clarebunt. Nunc hic sunt relationum publicarum interpretes, habenturque quae vocant Zeitungscollegia, et disputationes historicae; accedit Bibliotheca, in iis, quae ad historiam pertinent, locupletissima. (* Postea accessit Institutum historicum, rel. N.)

GENEALOGIA

549 Sunt quaedam velut appendices historiae ciuilis, recentioris praesertim, s. potius praesidia, ornamenta, partesque adeo, sine quibus integra non est: Genealogia primum, quae non modo ad filum et tenorem historiae pertinet, sed saepe etiam


page 440, image: s440

ad causas successionum, bellorum, aliorumque euentuum.

In plurimis regnis patri succedit filius, aut fratri maiori minor. Itaque Genealogia est continuario historiae. Nam enarratur, quid sub vnoquobue successore gestum sit. Ex iure succedendi oriuntur rixae et lites, quae non possunt decidi, nisi ex Genealogia. Hinc, quod hodie legi in diurnis Belgicis, tam accurate, tam circumspecte, omnia constituit de iure succedendi Rex Hispaniae. Nam quum propter mentem non satis sanam excluserit vnum filium ab successione in Sicilia, natu vero maiorem haeredem Hispaniae scripserit, omnia reliqua ordinauit sollicite, caute, definite: quid fiat, si hic moriatur sine haeredibus; quae linea succedat; vt cum maxima iucunditate legerim. (* Talis est illa Friderici III Dani lex regia, quae succedendi iura adeo definit exacte ac circtimspecte, vt eam, hac parte, omnibus numeris dicant absolutissimam, exemplique vnici. N.) Sed omnia sunt eiusmodi, vt, si in posterum controversiae oriantur de successione, non possint decidi, nisi ex Genealogia. Bellum ob successionem Hispanicam ortum est ex Genealogia; quod Philippus Andegauensis, et Carolus, qui tum III vocabatur, postea Imperator fuit sub nomine Caroli VI, vterque ex iure nascendi succedere, vterque descendere ab mortuo rege, et acqualiter illi cognati esse volebant. Accedebat, quod ille, ab cuius partibus Galli erant, prae se ferebat testamentum, quo ille successor destinabatur. Sed bella et paces fiunt etiam occasione matrimoniorum. Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli Causa. (* Horat. Serm. 1, 3. 107.)

550 Hoc genus historiae quum olim Romae ab Attico inuentum forte, certe diligenter tractatum, esset:

In epistolis Ciceronis ad Atticum plures occurrunt disputationes Genealogicae, vtrum aliquis sit filius huius patris; vtrum sit filius maior natu, cet. Et, quod Corn.


page 441, image: s441

Nepos docet, Atticus ille ordinare studebat Genealogias Romanorum. Dedit stemmata, forte ad similitudinem imaginum in atriis Romanorum positarum ita dicta. Nam stemmata sunt Genealogiae. Quae vero similes fuisse videntur imaginibus, quae in atriis stabant, vbi serta, vel sertae, scil, coronae, Fruchtschnure, Blumenkranze, indicabant gradus cognatiouis. Sertum s. stemma, quod est linea floribus nexa, perpendiculariter pendens, et coniungens hoc modo imagines, indicat, hos esse fratres, cet. Conf. Chresstomath. Plin. (* CXVI not. 12.)

551 neglectum postea securius, multam obscuritatem intulit historiae, ingeniis ac diligentia posterorum e maiori quidem, nondum ab omni parte, dispulsam.

Hoc inuentum videtur deinde neglectum esse: quum etiam alia discrimina personarum negligerent, principatus est praedia militaria non essent haereditaria. Nempe facta est resp. magis militaris: vt non amplius in haereditatibus, et successione bonorum, valeret ius nascendi: sed vel milites, vel imperantes etiam, pro lubitu, aut habita ratione virtutis ac fortitudinis, definirent, quis haeres esset, et ex quanta parte patrimonii vel haereditatis. Etiam Constantinopolitana Genealogia vehementer turbata est, vt valde laborarit du Cangius in familiis Byzantinis. Personas cognomines non distinguebant adiectis numeris. Quamplurimi sunt Gildones, Caroli, cet. non distincti inter se. Sed, ab L. aut C. annis summum, vehementer elaboratum est in hac re, et infinita profecerunt viri doctissimi.

552 Quum primi fere, qui sub renatas literas hoc egere, satis haberent ponere quaecunque nomina, vel accepta temere a maioribus, vel pro arbitrio cuiusque conficta:

Familiae et gentes illustres dabant hoc negotium pastoribus ecclesiae. Hi ponehant nomina, quae aut


page 442, image: s442

acceperant traditione, vel legerant; aut fingebant. Quae res turbauit omnem Genealogiae veritatem; inprimis quum accederet cacoethes hoc, vt omnes originem suam deriuare vellent a Carolo M. non solum: nam hic nondum subsistebant; sed ab Romanis; quin a Troiano bello. Alius itaque descendebat ab Agenore, alius ab Achille, rel. Aliquis genti Austriacae habuit hunc honorem, vt eius originem ab Iudaeis plane deriuaret. Est nobilis in vicinia familia, die Herren von Uslar, horum stemma deriuat eos ab Carolo M. Dixit ibi Pastor loci, qui illud fecit, Osselarius de duro campo descendit in hanc terram, cet. Sumsi occasionem, quum aliquis nobilis ex illa familia iuuenis hic moreretur, in praefatione programmatis (* v. Gesn. Biogr. Goetting. Vol. II p. 213.) de ea re agendi; vbi dixi, fidem quidem his narrationibus non posse haberi: interim tamen indicium esse, talem familiam esse generosissimam. Nam iam eo tempore, quo factum est tale (stemma, ante C, CC, aut plures annos, fuisse antiquissimam nobilissimamque.

553 successere heroes sui generis, qui hic etiam nihil admitterent, nullum velut anulum in illa gentium illustrium catena, nullum nomen, coniugium nullum, nullum vel natiuitatis vel mortis annum, pro certo reciperent, nisi cuius citare auctorem possent. Qua quidem ratione alia plane huius disciplinae facies vt exsisteret necesse fuit.

(* Hic euoluatur Iar. Frid. Reimmanni Historia literaria de fatis studii genealogici apud Hebraeos, Graecos, Romanos et Germanos, in qua scriptores harum gentium potissimi enumerantur et totus Genealogiae cursus ab orbte condito ad nostra vsque tempora deducitur. Ascan. et Quedito. 1702. 8. N.) Heros est, qui in quocunque genere audet aliquid super vulgus, non contentus vulgari consuetudine, Heroes literarum sunt, qui partem eruditionis illam, quam colunt, neglectam antea, restituere


page 443, image: s443

conantur in dignitatem. In genealogia singulae partes et membra debent probari, et quidem per synchronismum, vt dicatur, haec huius fuit coniux, hic frater, ille auus. Debet probari, hos vel illos eodem tempore vixisse, et esse inter se cognatos. Inde prolatae sunt chartae antiquae, et tituli, vt inuestigarent, ad quam quisque familiam pertineat, et quam illi sit necessitate iunctus. Hic laudantur inprimis Helmstadienses, a quibus originem habet accuratius genealogiae studium, qui sunt Reinerus Reineccius in historia Iulia, (* Helmst. 1594-97 III Voll, f:) qui quidem studiose multa collegit, sed non cum summa fide. (* Hic laus sua vindicanda est Luneburgo nostro. Huic vrbi natales suos Genealogia debet accuratior; hic natus est, vixit, scripsitque primus ille heros, Hieronymus Heninges, cuius prima conamina haec sunt: Tomus I Genealogicarum tabellarum, continens illustrissmas familias Patriarcharum, qui ante et post diluuium vixerunt, Hebraicorum Dynnstarum vel Iudicum, Regum Israelis et Iudae ac prineipum vel du cum gentis Iudaicae post captiuitatem Babylonicam, ipsiusque Regis Regum et Domini dominantium IESU CHRISTI Seruatoris, Mediatoris ac liberatoris generis humani secundum carnem prosapiam ex sacris Bibliis et aliis autoribus, qui de rebus Iudaicis post exilium Babylonicum scripsere, collectus opera et studio M. Hieronymi Henninges Ecelesiastae Lunaeburgensis. Ps. 112: Generationi rectorum benedicetur. Theocritus: [gap: Greek word(s)] . Ulysseae 1584. f. p 90. In fine: Ulysseae Michael Croner excudebat Anno Christi M. D. LXXXIII. Primum tomum excepit Secundi et tertii regni in quarta Monarchia Pars Altera, continens Genealogicis tabellis comprehensas familias inuictissimorum Imperatorum, Serenissmorum Regum, Illustrissmorumque Electorum, Ducum et Marchionum, generosorum Comitum ac Dynastarum, qui Circo Saxonico tam superiori quam inferiori, Westphalico et Burgundico comprehenduntur, quique ex his Italia, Germania


page 444, image: s444

Gallia, caeterisque Regnis originem traxerunt, collectas ex variis autoribus, monumentis antiquis et ipsis principum archiuis, studio et opera M. Hieronymi Henninges Lunaeburgensis Ecclesiastae. Cum gratia ac priuilegio sacrae Caesareae Maiestatis. Dedicatio scripta est 1586. Sed p. 157 alia exstat 1580 data. Pag. 432 opus finitur epilogo ad lectorem, in quo haec verba sunt memorabilia: Et si quoque non omnino cum hoc vel illo historiographo has consignationes congruere deprehenderis, (illustrissmorum enim principum literis et Imperatorum priuilegiis magis fidem habendam iudicaui, quam vulgatis historicorum libris) non propterea has lucubrationes, et conatum meum de studio historico bene merendi, prorsur reiicias, rel. Quae fidem faciunt, eum summam adhibuisse diligentiam. A p. 433 sequuntur Paralipomena. Index p. 445 sq. occupauit. Praetermissis et corrigendis cesserunt p. 447-450. Tabulas has Ulysseae typis Mich. Croeneri 1587 excusas esse, folium indicat extremum. Post Tomum I. Synopsis quidem totius operis familias promittit Monarchiae I, II, III, et IV eas, quae Romae et Constantinopoli imperauerunt: sed hunc librum proxime secutum esse, ipse auctor his testatur verbis: Lectori S. Hanc tabellam ideo repetere et huic parti praemittere volui, candide lector, vt videas, quo referri debeat haec pars, quod videlicet non sit secundus tomus operarum mearum, sed altera saltem pars regni secundi in quarta Monarchia ne absoluto integro opere in colligatione tomorum ac partium erres. Vale. Plura quidem meus liber, ipsa auctoris manu passim inscriptus auctusque, non continet: sed Eiusdem Genealogiae aliquot nobilium in Saxonia, qui vel ex comitibus vel baronibus orti, aut ex quibus aliqui episcopalem dignitatem adepti sunt, Ulysseae 1587. f. fuerunt in Bibliotheca Ludwigiana n. 6575. Quae quidem omnia vincunt, civem nostrum in genealogico studio primum veram secutum esse rationem, eamque ostendisse aliis. Huitis enim vestigia tenuerunt Helmstadienses et reliqui. Porro paginae earum partium, quae Ulysseae prodierunt, alteri


page 445, image: s445

editioni accurate respondent, ita tamen, vt non pauca varient. Sed prolegomena earundem partium in Magdeburgensi sunt ampliora. Excursum hunc boni consulent lectores. Libri insignis et maxime memorabilis summa raritas iustam dabit excusationem. Si autem verum quaerimus, pater genealogiarum certiorum fuit diuinus ille heros, Ph. Melanchthon, a quo et formatus est Henninges. Postea quoque laudem suam tuita est vrbs nostra. Hic studia haec ornarunt Lohmeierus, Gebhardus pater, et cum maxime ornat filius eius celebenimus. N.) Accessere Meibomii, Conringius, Werlhofius, pater magni medici. In Academia Altdorfina Koelerus noster Genealogias Imperatorum Romanorum ex certis familiis ortorum dedit, Sueuicorum, Francorum cet. Dedit etiam stemmata domuum illustrium, (* Stauffensis familiae, Comitum de Wolfstein. Eiusdem est famlia Lucemburgensis, cet. N.) I. L. L. Gebhardus, Prof. Luneburgesis, multum sane iuuit Genealogiae studium. (* Non enim emendauit modo G. Lohmeieri Historische und Genealogische Erlauterung, Luneb. 1730 seq. f.; sed domuum etiam singularum concinnauit Genealogias, v. c. Ducum Meclenburgicorum, cet. Eiusdem sunt quoque Historische Geneal. Abhandlungen, Luneb. 1745 8. N.) Neque minus profecerunt H. Henninges (* in Theatro genealogico, Magdeb. 1598 IV Tom. sed V Voll. f., cuius iam mentio facta est, et cuius descriptio amplior exstat in Baumgartenii Nachr. von einer hall. Bibliothek 3 Band p. 56. sq., de quo tamen idem valet, quod de Reineccio dictum est; N.), Imhofius, S. Lenzius, et alii. Quantum ad methodum, commendandus omni modo est Hubnerui, cuius liber valde iuuat intelligentiam et memoriam. Nunc tempus est, vt aliquis sumat illa IV Volumina Hubneriana (* Genealogische Tabellen f.) et aut adiieiat testimonia; aut, ne moles libri nimis augeatur, breuiter certe fontes indicet. Si haberem amicum, qui hoc agere vellet, iuniorem, hunc monerem, vt vel generatim indicaret fontes, vnde de totis


page 446, image: s446

familiis plura peti possint, et quae certa sint in vnaquaque: vel particulariter ad singulas personas signa modo poneret, ex quibus pateat, hanc genealogiam niti fundamento historico. Ita breui tempore haberemus genealogias, vbi ex signis constaret, quae probata sint. Reliqua relinquuntur suo loco, vt inuenta sunt, donec probentur et ipsa; aut proferantur certioria.

554 eritque forte, qui Glandorpianas illas et Reineccianas genealogias:

Io. Glandorpius in Onomastico Historiae Romanae multas intexuit tabulas Genealogicas. (* Idem dedit quoque Notitiam familiae C. Iul. Caesaris, Paris. 1634. 4. N.) Ad Romanam Genealogiam augendam pertinent inprimis etiam epistolae Thomae Reinesii, quae magnam vim habent Genealogiarum. (* Syntagmati quoque Inscriptionum non paucae intextae sunt. N.) Reineccianae Histostoria Iulia continentur, de qua ad n. 553.

555 quin qui commodissimas et pulchre structas tabulas Hubnerianas, ex illis, quae hoc saeculo nacti sumus, praesidiis, retractet, et corpus faciat, in quo, de quibus nunc certa fide constat, ab his, quae vulgari modo traditione nituntur, distincta, et suis firmata auctoribus, compareant.

Vt in Chronologia, ita etiam in Genealogia faciendum est, vbi, quae certa sunt, adscribantur; reliqua nitantur interim traditione. Recentissimam Genealogiam libri iuuant annui. Habemus enim Manuales libros Genealogicos plures, Hubneri, Schumanni, qui Lipsiae suum publicare solet. Prodeunt etiam Francofurti, et pluribus aliis in locis. Habemus Calendarios geneatogicos plures. Koeleri Geschichts-Calender continuat noster Gattererus, a quo multum sperare debet studium Genealogicum. Sed mutauit titulum: vocatur enim Genealogisch-Heraldisch-Handbuch. Nam adiiciuntur etiam arma illustrium domorum. Nec, vt aute, singulis


page 447, image: s447

annis prodit; sed singulo biennio; vt imagines fieri possint tanto accuratius, et eo maiori studio. Eduntur quotannis libri, quos vocant Staats-Calender, Berolini, Dresdae, Gothae, Onoldii, Brunsuigae, Lauenburgi. Galli dant Etrennes mignonnes, cet. Ea re, si continuetur hoc studium, potest leuari studium Genealogicum.

HERALDICA

556 Heraldicam vocat artem aetas nostra, quae insignia illa, in armis primum, speciatim clipeis et galeis, itemque in vexillis, et militaribus tormentis, mox in sigillis, denique etiam in vestibus, in supellectile omni, in aedificiorum frontibus, et quidquid tanquam suam rem signare et sibi vindicare volebant homines, maxime autem, in numorum faciebus auersis poni solita, dignoscere, et ad suos dominos, atque ad tempora sua, referre nouit:

Hoc paragrapho comprehensa sunt aut omnia, aut certe maiori ex parte, vbi occurrant signa. Heraldus i. e. Herold; hoc contractum est ab Ehrenhold, quod nomen in Io. Saxii carminibus saepe occurrit. Est vero Ehrenhold fautor honorum militarium. In libro Maximiliani I, der Theuerdank, et in torneamentorum libris, etiam sic vocatur. Conf. Gesn. kleine deutsche Schristen p. 161. Galli vocant etiam Armoiries ab armis: nostri Wapen. quod idem est ac Waffen. Inprimis intelligebant scuta. Nam, quum his tegerent corpus, vt conspici non possent, ponebant in illis signa, primo personalia, vti homo personatus, et tectus vndique, faciem etiam, ferro, posset cognosci a suis. Tale quid in vsu fuit antiquissimis temporibus, quod ex Homericis heroibus constat, vbi (* [gap: Greek word(s)] , 5, 482) Vulcanus scutum facit, signis ex tota vita humana petitis ornatum. Sed haec signa, de quibus nunc sermo est, originem suam habent ab expeditionibus sacris, quas cruciatas vocant, quae fiebant ad recuperandam terram sanctam. Sed proprie ars fuit


page 448, image: s448

maxima Pontificum, qui studebant hac via ad paucitatem redigere principes, certe remouere, vt interim ipsi imperare possent eo liberius, et, exstinctis familiis regiis, ipsi succedere in illorum possessiones. Quum itaque heroes illi solerent esse cataphracti; quum in ea porro terra, vbi ipsis omnia erant ignota, nec satis tuta, versarentur, vt possent eo facilius cognosci a suis: fecerunt sibi in armis certa signa, quae deinde transtulerunt varie. Inprimis vehementer rem auxit, quod adhibuerunt ea ad exercitationes vmbraticas belli, quae torneamenta vocantur. (* Alias addebat: Quidam insignium originem iam in Mose Genes. XLIX vident. Habuerunt antiqui quidem picturas in signis, sed non illa insignia haereditaria, quae recentiora sunt.) Porro insignia illa, quae primo personalia erant, paulatim facta sunt gentilicia. (* Quae tamen vtraque antiquissimis temporibus in vsu fuisse videntur, id quod testantur numi, arma, et monumenta alia. Aureae cicadae quid aliud sunt, quam signum gentilicium, quo populus Atheniensis indicabat esse se [gap: Greek word(s)] ? Omnes fere gentes habent talia signa suis in numis; Neque desunt signorum exempla gentiliciorum eo sensu, quo hic nomen accipitur, vbi lermo est de familiis singulis. Sic ancora signum fuit Seleucidarum. Nimirum Seleucus Nicator eiusque filii nepotesque non modo teste Iustino 15, 4. ancoram in femore veluti notam generis naturalem habuere: sed ancora etiam in numo Demetrii II apparet apud Vaillant in Seleucid. imperio p. 271, apud Froelichium vero Annal. Syr. in ipsius Seleuci I Nicat. et successorum illius numis quam plurimis, velut Tab. II. n. 2 et 2 b. T. III. n. 14. 15. T. IV. n. 14. 15 16. 18. T. IX. n. 35. T. X. n. 18. 19. 1. T. XI. n. 9. 23. T. XII. n. 2. etc. coll. ib. p. 85 not. 2. Personale signum Nounus Dionys. l. 13 p. 364 ostendit, vbi Aeacus in scuto suo generationis insigne ponit, louem in aquilam transformatum, Nymphamque (matrem suam) rapientem. Sed conferatur totus locus a p. 362 Hanou. Sic apud Virg. Aen. 7, 657


page 449, image: s449

satus Hercule pulcro Putcher Auentinus clypeo insigne patermim, Centum angues, cinctamque gerit serpentibus hydram. N.)

557 et, quas leges inuentores illorum insignium secuti sint, quasque sequi hodie par sit, declarat.

Mature in discipliuam res abiit, et formam artis: vt regulas darent, qui colores sumendi sint; quae illorum fieri debeat mixtura; quod metallum debeat adhiberi, ein goldnes Feld ein silbernes, cet. Quumque suspendi illa iuberent in sacellis, vbi volebant sepeliri, per hanc occasionem facta est ars, et lex adeo, quae regulas praescribebat, quas sequerentur reliqui, vnde cognosci possent totae familiae.

558 Quae res ad Historiam medii aeui, et tempora ab illis in Orientem expeditionibus, quae cruciatae solent vocari, procedentia, aliquod momentum;

Multitudo nobilissimorum vt dignosci a suis etiam cataphtacti possent. Torneamenta antiquiora sub Henrico Aucupe coeperunt circa 933. Etiam est Goettingense 1119. (* Quod vero primum omnium ab eo Goettingae a. 933 factum esse aquibusdam dicitur, fides nulla est. Contra Magdeburgo id auctores tribuunt plurimi. N.) Sed illae leges Ruxnerianae dubiae sunt fidei. Quaestio proposita a Societate scientiarum Goettingensi.

559 magnam autem, ad nobilium familiarum cognitionem et controuersias, ad numismatum, diplomatum, et aliorum monumentorum diiudicationem, vim habet:

Saepe prouocant ad arma, et argumentantur inde, esse cognatos, qui iisdem vtantur; et id sibi honori ducunt, et libenter vident in iis, qui sunt eiusdem familiae: contra summam iniuriam interpretautur, iisdem imaginibus si vtantur peregrini, et ii, qui ius non habent;


page 450, image: s450

nec permittunt cuidam imagines, quas habent, suum scutum, nisi his, qui sunt de eadem familia. Summae contentiones in hac arte Anglorum et Gallorum fuerunt. Germani, vt sunt in aliis plerisque rebus principes, ita etiam hic. Et quidem Theologus, Phil. Iac. Spener, inter primos fuit, qui totum campum illum sunt emensi. Idem etiam Genealogiam excoluit, deditque Syllogen Genealogico-Historicam (* Francof. 1675 8.) Nempe quum instituendis aliquot nobilibus iuuenibus esset pracfectus, et docere iussus esset Genealogiam quoque, inde enatus est ille liber. Et per eandem occasionem quum tractaret studia politica, et in peregrinationibus occasionem haberet plura cognoscendi, videndique varia arma et signa, colloquendique cum peritis earum rerum, scripsit deinde insignium theoriam, seu Operis Heraldici Partes II, Francof. 1680-90 II Voll. f. et alia.

560 liberalis certe illius eruditionis, qua elegantiores homines gaudere solent, pars est.

Tractare hanc artem, non est omnium: sed nec magnae difficultatis. Vnum, quod vocamus, collegium trimestre, sufficit toti arti discendae. Quin ne opus quidem est magistro, sed per se potest disci. Ante omnia cognoscenda est nomenclatura, et verba huic arti propria, quid sit ein aufgerichteter, ein zum Raube gerichteter Lowe; ein gespaltenes, goldenes, silbernes Feld, cet. Deinde attendendum est ad colores; cui rei sufficiunt fere omnia compendia. Cognitio armorum inprimis hodie necessaria est, quum ponantur etiam in libris et numis. Quanquam hic vix patent oculis. Nam pudor saeculi facit, vt in numis subaeratis nolint principes agnosci. Huc pertinent Siebmacheri Wappenbuch. (* Norimb. 1657. P. V. 4 et a I. D. Koehlero, ib. 1734 VI Voll. f. cum aliis repetitum opus hoc titulo: Das grosse vollstandige Siebmacherische, Furstische, Helmerische und Weigelische Wappenbuch. ) et libri splendidi plures. Compendium dedit Imman. Weber Giessensis Profesor


page 451, image: s451

(* Io. Wolfg. Trier Einleitung zu der Wappen - Kunst, Lips. 1729. 8. Io. Ehrenfr. Zschackwitz Heraldica od. Wappen - Kunst, Lips. 1735. 8.) Eo spectant Koeleriantum Kalendarium, nunc Genealogisch-Heraldisch-Handbuch. (* n. 555.) Ceterum cum insignibus hodiernis comparari potest ius imaginum apud Romanos.

PEREGRINATIO

561 Quod modo monumentorum diiudicandorum facta mentio est, admonere iuuat, esse in virtutibus sapientis peregrinatoris, vt ab his, quas adhuc memorauimus, artibus instructus

Solent, qui peregrinationes instituunt, hoc agere, vt statum ciuilem aliarum terrarum cognoscant; quidam tamen, vt res naturales. Plerumque sunt iuuenes nobiles, qui sibi adiungunt quendam studiorum iam provectorum. (* Alias libri enumerabantur, qui instruunt peregrinantes, vt Theod. Zwingeri Methodus apodemica, Basil. 1577 4: Io. Fabricii duae orationes, altera de vtilitate itineris Italici; altera de vtilitate itineris Germanici, Belgici et Gallici, quae cum notis inueniuntur in eiusdem Amoenitatibus Theologicis, Helmst. 1699: Wallini Sueci de Gallica, Nemeitzii de Parisiensi peregrinatione, Sejour de Paris: Anleitung, cet. Hannov. 1722 8-Addi possunt Andr. Ad. Hochstetteri Oratio de vtilitate peregrinationis Anglicana, Tubing. 1697 4: Th. Erpenius de peregrinat. Gallica vtiliter instituenda, et Iusti Lipsii Epistola de peregrinat. Italica reperiuntur etiam in Lackmanni Miscellan. literar., Hamb. 1721 8: Io. Dav. Koelers Anweisung fur reisende Gelehrte, Frf. 1762 8. N.)

562 ad considerandos numos vel mediae aetatis illos tenues s. bracteatos, vel solidos iuniores hodiernosque accedat:

A saeculo X aut XII numi cudebantur, aut bracteati, aut solidi. Illi, erant tenues, et poterant facile flecti,


page 452, image: s452

adeo, vt non possent gestari in marsupiis, aut sinubus vestium: sed habebant pyxides ligneas ad hoc formatas. Nec poterant cudi formis ferreis aut chalybeis; sed ligneis videntur cusi. Sunt tam tenues, quam charta tenuissima; figurae rudes; vt nescias, vtrum vultus ille, qui repraesentatur, sit equus, an elephantus; quin equus, an Episcopus: literae rudes, vt vix possint agnosci aut legi. Interim tamen, quum multorum monasteriorum, aut vrbium, non sint alia monumenta, etiam hi sunt seruati, et collecti, quaesitique. Est hanc in rem praeclarus liber Io. Pet. Ludewigs Einleitung zum deutschen Munzwesen mittlerer Zeiten. Solidi dicebantur Groschen, aut Grossen, ab crassus, vnde apud Gallos superest illorum vn Sol, ab solidis illis, qui erant numi aurei, vel argentei, vel aenei, crassiores. De numis recentioribus multi sunt libri. Palmam reliquis praeripit Io. Dav. Koelerus, a quo accepimus Munzbelustigungen, (* Norimb. 1729-64 c. Ind. Voll. XXIV, 4) vbi e tenebris produxit, et varie illustrauit, omnis generis numos. Est is thesaurus eruditionis mediae et recentioris aetatis. De his rebus, quas in itineribus visere conuenit, est liber elegans, Baudelot de Dairval Traite de l' Utilite des Voyages, et de l' Avantage, que la Recherche des antiquitez produit aux Savans Il Tomes 12 c. fig. Est liber curiosus admodum. Ostendit certe, quam diligenter auctor peragrauerit Galliam, et Europam fere omnem. Commemorat vrbes, et viros; vbi viderit Musea; et quae alias visenda sint peregrinatori. (*Alias: In genere obserua, qui peregrinari velit, debere eum animum habere a bonis rebus copiose instructum, et quaestiones sibi ante proponere, quarum expositionem in peregrinatione exspectet.)

563 vt subigat oculos et animum dignoscendis diplomatum et MStorum ceterorum aetatibus, quae res saepe in magnis negotiis decidendis valet, vt eruditos lectione si non ipsarum authenticarum vel chartarum


page 453, image: s453

vel laminarum (562), certe librorum de iis rebus prostantium, oculos in tabularia et musea adferat.

Sunt signa et characteres literarum, vt possis statim adspectu agnoscere aetatem scripti. Nam manus olim non minus variarunt, quam nunc. Non potest negari, falli posse saepissime. Hinc specimina Manuscriptorum dederunt, et de aetate eorum iudicare docuerunt, Montfaucon in Palaeographia Graeca, Godofr. de Bessel in Chronico. Gottwicensi, Mabillon de arte Diplomatica, (* Dan. Eberh. Baringius in Claue diplomatica, N.) et nouissimi Auctores du Nouveau Traite de Diplomatique; qui omnes exhibent specimina manuum antiquarum, et diuersitatem illarum antiquitatemque indicant. Sed, qui non est valde eruditus in hac re, potest tamen facile falli, nisi omnia criteria adhibeat. Habemus inprimis ecclesiasticas disputationes de his rebus, inter Benedictinos et alios, Iesuitas potissimum. Monachorum antiquissimi, et ditissimi etiam, sunt Benedictini. Proferuntur tituli antiqui, ita vocantur scripta, quibus probant Benedictini, hunc fundum, hunc agrum, pertinere ad monasterium, et illi legatum esse testamento, Plerique contra Iesuitae, qui inuident illis diuitias has, accusant illos titulos, epistolas, testamenta, suppositionis et fictionis. Antiquissima talis disputatio est illa, quae orta est propter villam et Monasterium S. Maximini apud Treviros, de qua est liber insignis, sed valde rarus, Nicol. Zyllesii defensio Abbatiae Imperialis S. Maximini 1638 f. De diplomate Lindauiensi adhibitus est in Consilium Herm. Conringius, qui accusauit illud [gap: Greek word(s)] (* Herm. Conringii Censura diplomatis, quod Ludouico Imp. fert acceptum Coenobium Lindauiense, Helmst. 1672 - 4. Cui oppositus est alius liber, Iusta defensio antiquissimi diplomatis -- contra iniquam censuram H. Conringii, Eleonorae Imperatrici dicata a Maria Magdalena Abbatissa Parthenonis Lindauiensis, Constantiae 1691 - 4. Plures ad hanc disputationem spectantes libros vid. in Catal.


page 454, image: s454

Minken. p. 209. ed. II. N.) Est illud specimen primum, vbi a Conringio ex Orthographia, et aliis scripturae signis, iudicatum est de antiquitate, et genuitate, scripti alicuius; et ostendit ille, diploma istud esse fictitium. Idem etiam Conringius assuefecit homines attendere ad barbam Caroli M. De barba Caroli M. non est. inanis disputatio: multum refert, vtrum eius imago in numis, aut sigillis, barbata sit, nec ne. Inde enim argumentum capitur, vtrum genuina sit illa imago, an minus. Attendendum est in diplomatica arte ad Orthographiam, ex qua Conringius signa cepit, esse diploma illud recentius. De generalibus bellis hisce dictum iam est ad § 134. Nunc etiam dicendum fuit de specialibus, diplomaticis. Plura de hac re vide in Catalogi Bunauiani P. III p. 1888, vbi agitur de genuitate, et suppositione, chartarum antiquarum. Cum rudibus literarum non amant versari vel bibliothecarii, vel custodes thesaurorum. Sed si quid afferunt ipsi de sua cognitione peregrinantes, aperiuntur illis tanto libentius omnes thesauri.

HISTORIA ECCLESIASTICA

564 Interdum latissime patet hoc nomen, vt omnes omnium cultuum, religionum, superstitionumque historias comprehendat. Sic complectitur, quae Seldenus de DIs Syris, quae Vossius de idololatria, quae Anto. van Dale, quae collectores cerimoniarum et consuetudinum religiosarum etc. dedere. Sic pars antiquitatum cuiusque gentis est, et ex parte, vti nunc recte tractatur, Geographiae.

Ecclesia hic non stricte accipitur, vt sit euocatio hominum ad colendum Christum, tanquam redemtorem suum; sed est cultus Dei, et ratio Deum colendi. Seldenus inter alia Hebraicae et Arabicae eruditionis specimina dedit hunc librum, in quo omnia collegit, quae de Diis Syrorum, et generatim de religione Orientis,


page 455, image: s455

occurrunt, ad hoc, vt inde lucem affundat multis S. S. locis. Vossius originem idololatriae scrutatur, et ordinem cultus diuini persequitur totam naturam percurrens. Nihil est in rerum natura, quod non coluerint homines diuino honore; quod non adorarint. Primum coluisse videntur corpora coelestia; deinde deuenisse ad reges; tum ad animalia etiam, in quantum nempe attributum Dei vel habent vel ostendunt. Adorarunt mare, ventos, morbos, febrem quoque. Non profecto, quod putarint Aegyptii bouem esse creatorem coeli ac terrae: sed [gap: Greek word(s)] , Deus, est quidquid excellit inter alia sui generis; aut in quo diuinae virtutis particulam inesse putabant; in quo videbantur sibi obseruasse attributum aliquod Dei, aut effectum eximium. Reprehendi debent, quod diuini notionem tam late acceperunt: verum non putandum est, fuisse eos mortales tam stupidos, qui has res putarint produxisse hoc vniuersum: sed considerabant eas tanquam particulam attributi diuini, quam ad se trahere et venerari deberent. Et latet omnino in hisce rebus, et cultu gentili, ac religione, aliquid Physiologiae, quod homo Christianus inuestiget. Iupiter est aer; Neptunus mare; de his non est dubium, rel. Van Dale, vir illis minus eruditus, sed magis ingeniosus, etiam de idololatria egit, et librum scripsit de Oraculis ethnicorum, in quo in fraudem eorum inquirit, ostenditque fieri potuisse, vt vel homines, vel daemones, fucum quendam fecerint; quem Fontenellius describens elegantiorem, et captui vulgari aptiorem, dedit. Est liber pretiosus, Les Ceremonies et Coutumes religieuses de tous les Peuples du Monde, avec des figures du Picart IX Voll. f., in quo omnes fere omnium populorum ritus religiosi illustrantur pulcherrimis maximorum artificum, inprimis a Picarto, certe ad illius ductum, aeri insculptis imaginibus; et adiectae sunt dissertationes, quibus explicantur illi ritus. Qui recte Geographiam tractant, vt Buschingius, solent illi addere etiam quaedam de religionibus populorum.



page 456, image: s456

565 Huc pertinet V. G. illa quaestio, An patriarcharum religio apud Druidas Britannorum fuerit conseruata; Vtrum sint gentes Atheae; De religione sinensium, e. i. g. a.

Druidae (* de quibus plura ad n. 677) vocabantur antiqui Gallorum et Anglorum sacerdotes. Nomen dicuntur habere a [gap: Greek word(s)] s. quercubus, quia quercubus aliquid diuini inesse putabatur. (*Sic quidem Diod. Siculus, Plinius, et alii quam plurimi. Sed sunt qui a Druieau, Drien, antiquae Gallicae linguae vocabulis, quae et ipsa quercus significant, deriuare malint. V. Goett. gel. Anz. 1781. p. 443. At quid si et horum origo sit Graeca? N.) In Britannia adhuc moles supersunt admirabiles, lapides ordine positi ingentes. Duo maximi erecti sunt instar columnarum, et supra transuersus impositus est alius maximae molis, vt vix comprehendi possit, quomodo attolli potuerint. Sunt toti montes constructi ex lapidibus tam magnis, vt ipsi videantur montes. Ordo non semper videtur, sed apparet considerantibus. Tales lapides inueniuntur inprimis circa illum locum, qui inde vocatur Stonehenge, de quo est singularis liber Mstr. Stukeley's, (* Stonehenge and Abury, two Temples restored to the British Druids, Lond. 1740 f.) qui hac occasione agit de Druidis quoque, et affirmat, habuisse servasseque Druidas religionem veram antiquam Patriarcharum; coluisse vnum Deum; spem propagasse futuri Messiae; statuisse Deum non in templis, non per imagines, colendum esse, sed sub libero aere, cet. Ille feruore animi, et magnitudine ingenii, adiutusque phantasia poetica, longius prouectus est, quam debebat. Aliquid veri subest; hoc est certum. Docuerunt monarchiam Dei; statueruntque, illum non colendum esse statuis, neque in aedibus, sed in locis apertis. Vtrum sint gentes Atheae, multum disputatum est contra Baylium, qui hoc affirmauit in Dictionario. Contra hunc liber elegans est I. Ludov. Fabricii, Theologi Heidelberg., Apologia


page 457, image: s457

generis humani. (* Vid. eius opera, Tiguri 1698. 4. ) Conf. Io. Alb. Fabricii Bibliogr. Antiq. c. 8. 3. Nam, quod mercatores et nautae de gentibus maritimis narrant, illud est dissicile creditu. Non intelligunt linguam illarum, vt de re spiritualis argumeuti, et abstracti vel maxime a corpore, cum illis possint colloqui. Deinde non curant religionem. Veniunt quaestus causa; ostendunt merces suas e longinquo, specilla, picturas, vasa figlina; terrent eos ignibus et tormentis, vt veniant et afferant aurum suum; deinde abeunt. Quin Belgae apud Iaponenses dicebant, se non esse Christianos, sed esse Belgas. Et, quae referunt mercatores de religione quorundam populorum, illi, si res ita, vt dicunt, se habent, aut sunt plane barbari, nec referendi inter homines, aut non intelliguntur a mercatoribus. Quae nobis narrata sunt de Hottentottis! Et illi tamen colunt Deum, sub nomine magni Capitanei, eundem itaque habent cum Duce, Casimiro. (*§ 274.) De religione Sinensium disputatur non tantum inter Iesuitas et Dominicanos, qui vtrique habent Missionarios suos apud illos, et quaeritur, vtrum eis coucedi possint ritus quidam sacri, quos obserueut extra religionem Romanam; v. c. vtrum colere illis liceat suum Confucium. Leniores sunt Dominicani, et concedenda quaedam putant: repugnant Iesnitae. Sed etiam Wolffii controuersia de sapientia sinensium dedit occasionem disputationibus, et imperio Regis Borussorum, vt intra XXIV horas excederet Hala. Crimen erat hoc: orationein habuerat de Sinensibus, in qua Illos laudauerat impense, et maxime extulerat illorum sapientiam; tandem in sine adiecit: Sunt Athei. Sed ipse causam dixit, vt mihi videtur, satis luculenter.

566 Nonnunquam Iudaeorum modo et Christianorum sacra et religiones continet, et in historiam V. ac N. T. solet diuidi. Illius fundus libri sacri vsque ad tempora vltimorum prophetarum: ab hoc tempore ad N. C. fontes communes historiae


page 458, image: s458

antiquae, quos diligenter et magno cum iudicio conculit et connexuit Prideausius.

Tempore illo, quod medium est inter prophetas vltimos et initia N. T., argumentum est commune, et adhiberi possunt scriptores profani etiam, Xenophon, cet. Hanc historiam optime tractat Humphry Prideaux in libro, quem vocauit The Old and New Testament connected in the History of the Iews and neighbouring Nations, Lond. 1719 II Parts 8. In versione Gallica mutatus est titulus, Histoire des Iuifs et des Peuples Voisins, VI Tomes 8. Fuerunt tum ea tempora, vbi res Graecae et Latinae maxime floruerunt: vbi inueuta fuit philosophia Graecorum; vbi res gestae sunt Alexandri M. Haec omnia ibi explicantur, admistis pluribus de Babyloniis, Syris cet., de ritibus et religionibus antiquis, rel. Est liber classicus, vt studiosus Theologiae illo non possit carere sine incommodo aliquo suo. De V. T. historia exstant Iac. Vsserii Annales, qui complectuntur res gestlas MMMM annorum. Nam Chronologiam ita instituit, vt natiuitas Christi incidat in annum mundi ipsum quater millesimum, quod equidem praestare hon ausim, vtrum praecise ita factum sit. Est in illo libro pulcherrima collectio factorum, quae in illa tempora aut incidunt, aut cum illis connexa sunt. Huc pertinet etiam Io. Franc. Buddei Historia Ecclesiastica V. T.

567 Huius historiae pars sunt antiquitates Iudaicae, quarum non compendia modo exstant, sed thesaurus delineatus a Fabricio, ab Vgolino editus.

Inter compendia praestantissima sunt Hadri. Relandi et Conr. Ikenii. Waehnerus, si continuasset suum librum, reliquasque partes edidisset, superasset alios omnes. Sed telam nimis longam exorsus est, vt metuerent librarii sumtus, adeoque strangulauit librum pulcherrimum. Ikenii compendium tanto est melius, quanto posterius est Relando. Io. Alb. Fabricius iu praesatione


page 459, image: s459

ad Voigtii Thysiasteriologiam, s. de altaribus librum, posuerat delineationem collectionis Antiquitatum SS. Idem etiam fecerat in Bibliographia Antiquaria 1, 12. (* et in) Theod. Dassouii Antiquitt. Hebr., Hafn. et Lips. 1742. 8) Hanc secutus formam Vgolinus edere coepit sum thesaurum antiquitatum sacrarum, cuius iam prodiit Vol. XXII f., necdum sinis est. (*Operi terminum posuit Vol. XXXIV a. 1770. Sed Supplementorum VIII tomos promisit. N.) Neque exhibentur ibi solum libelli, quos de antiquitate scripserunt viri docti, sed etiam tractatus Talmudici integri. (*Recensum Voluminum XIV priorum vide in Fabricii Bibl. Antiqu. p. 32 sq. ed. nouissimae.) Liber est similis aliis Italicis. Nempe in multitudine monasteriorum, eorumque opulentia; in summa frugalitate Italiae; quum habeant homines pecuniam: libros excudunt, in quibus praeter chartarum, imaginum, titulorum splendorem, ornatumque alium externum, non multum est. Sic ediderunt Meursii opera X Voluminibus, quae, si in Germania prodiissent, potuissent dimidio pretio emi, et plus praestatum esset, licet hic maior adhibita sit diligentia, quam alias fieri ordinarie solet. De Vgoliuo valde conqueritur noster Michaelis, et diligentiam dicit non esse eiusmodi, quae respondeat splendori. Totam Mischnam dabit (*dedit) Germanice Rabius Diaconus Anspacensis vir doctus.

568 Sed maxime sollemnis significatio est, quum res ab initiis inde inter Christianos gestas notat. Haec igitur historia origines Christianae religionis exponit: quando, vbi, per quos homines, quibus rationibus, instituta, oppugnata, defensa, conseruata, mutata sit.

Qui Ecclesiam dicit, intelligit Christianam. Incipit a statu generis humani, in specie gentis Iudaicae, qui fuerit eo tempore, quo Christus natus est. Ibi obseruandam inprimis suadeo Proselytorum historiam. Scilicet


page 460, image: s460

ab exteris gentibus magna vis hominum aggregavit se ad Iudaeos, qui, licet non amplecterentur vniuersam Iudaeorum religionem, tamen profitebantur monarchiam Dei; et hoc discebant a Iudaeis, accipiebantque in tantum illorum religionem, vt exspectarent futurum Messiam. Hoc genus sparsum est per totum orbem terrarum, et cum eo religio vera Iudaica.

Propagationem religionis Christianae diligenter persequitur Io. A. Fabricii Salutaris lux Euangelii toti orbi exoriens, Hamb. 1731. 4. Oppugnata a philosophis, et praesidibus prouinciarum: defensa ab Apologetis.

569 Ea interdum separatim tractatur, a Theologis praesertim, qui per saecula considerare solent fata externa pariter atque interna, doctores, dogmata, disciplinam, cerimonias, regimen, errores, haereticos, concilia.

Fata externa, quis fuerit status religionis Christianae, primis temporibus, sub Iudaeis. Agitur hic de Herodibus: quae illius facies fuerit sub Tiberio et successoribus; quomodo vexauerint Ecclesiam. Fata interna, Dogmata, quae fuerint primum; deinde quae accesserint paulatim, inprimis occasione Haereticorum. Prima doctrina fuit valde simplex. Ignotum erat vocabulum Trinitatis; nihil sciebant de duabus naturis; nec audiebatur de illis quidquam Saec. I et II. Disciplinam non habebant externam; sed non patiebantur esse inter se homines sceleratos. Erat itaque societas priuata, quae coierat hac lege, Vt ne quis turpirudinem admittat. Cerimoniae paucissimae erant ab initio. Sed, vt est vanitas humana, mox auctae sunt, et multiplicatae. Et quum primae essent simplices, excogitatae sunt splendidae cum pompa magna. Regimen erat penes Episcopos, qui ab reliquis doctoribus ab initio non erant diuersi. Errores, vt. Papiae, qui fuit Chiliasta, et statuit, Christum post M. annos rediturum esse. Haeretici, sicut Simon Magus


page 461, image: s461

Hunc ordinem prosecutus est Weismannus Tubingensis Theologus, qui est inter optimos referendus. Pfaffius etiam multa bona habet, et doctus est vbique: verum illud feruidum ingeuium non passum est se in ordinem redigi: sed, vt egit illum ardor animi; vt suppeditauit illi aliquid copia doctriuae: ita vbique admiscuit, quae veniebant in mentem. Hinc in omnibus eius libris erudita multa et bona occurrunt, iis etiam in locis, vbi non exspectes. Moshemius quater iniit illud stadium: primo dedit suas Institutiones H. E. II Voll. 8, deinde 1755 easdem auctas, in 4. Institutiones historiae Christianae maiores, Saeculum I 1739. 4, et de rebus Christianorum ante Constantinum M. Commentarios, Helmst. 1753. 4. Si adhibuisset illa tempora ad vnum corpus, et inprimis ad historiam medii aeui accuratius peruestigandam, reliquisset aliquid, quod magis satisfaceret hominibus. Heinsii Kirchenhistorie ab initio erat breuis: nunc volumina efficiet XX et amplius in forma 12, Ienae 1728-66, et fortasse IV Voll. 4. 1735. 66. Tyrannidem exercent interdum librarii. Ienae suit aliquis, qui, quum bene venderet Rambachi libros, quoties videret Magistrum bene depexum, illum appellaret, Herr, mach Er mir einen Rambach! Mach Er mir einen Hubner! Nempe Hubneriana scripta non sunt ad eruditionem acquirendam, sed ad plebis oblectationem, composita: sunt iucunda lectu, per quaestiones et responsiones: ita etiam Heinsius debuit istam formam adhibere. Illa methodus Hubneriana ita infatuauit librarios, vt etiam Bruckerus coactus sit suam Philosophiae historiam hoc modo adornare. Sed ille bene fecit; commisit fraudem piam; et tot auctoritates ac testimonia adiecit, et alioquin tantam doctrinam admiscuit, vt tamen vix vendatur. (* Alias hic etiam obiter de disciplina arcani dicebat, eam inepte, et non sine noxa Christiani nominis, inuentam esse. Quum enim audirent homines, in sacris suis, a quibus omnes non initiati diligenter arcebantur, corpus edere, sanguinem bibere: facile in suspicionem


page 462, image: s462

[gap: Greek word(s)] venerunt; item impuritatis, aliorumque criminum.)

570 Interdum est pars historiae ciuilis, quatenus mutationum in republica causa vel occasio est. Sic considerantur mutationes a Constantino M., de audientia episcopali, de iuribus ecclesiarum ac vi disciplinae ecclesiasticae.

Constantinus M. princeps fuit inter imperantes, qui se ad religionem Christianam applicarunt, de cuius religione valde disputatur. Inter alia huc pertinet Burc. Gotth. Struuii disputatio, de Constantini M. Christianismo politico. Sunt causae dubitandi, vtrum ille vnquam vere amplexus sit Christianam religionem; annon hoc fecerit, quoniam videret, plerosque militum suormn Christianos esse, et vt horum animos sibi conciliaret. (* Eum Christianum fuisse plane negatum iuit Christi. Thomasius in Obseruatt. Halens. T. I Obs. XXIV, cuius argumenta diluit Io. Frickius, dissertatione de fide Constantini M, haud dubie Christiana 1713 habita, et inter eius Metetemata Vlmae 1756. 4 repetita. Inprimis nostrae aeratis philosophastri certatim in Constantinum invehuntur. Quumque nuper Cl. Schirach in epistolis suis, Historische Briefe, morem saeculi secutus et ipse multa inclementer et aspere in eum dixisset: ea res S. Buchholzium impulit, vt causam Constantini reciperet, iniuriamque defenderet libro, cuius index est, Constantin der Grosse in seiner wahren Grosse wieder hergestellt, von S. B. 1772. 8. N.) Sub Imperatoribus gentilibus gradus factus est primus ad Cleri dominatum. Nempe Christiani primi sequebantur Paulum Apostolum, qui in I ad Corinthios prohibet causas minores ad magistratus et iudices ordinarios gentiles deferre. Adhibebant igitur arbitrium proprie dictum, Gutachten, Ausspruch, arbitrium priuatorum, boni cuiuscunque viri, cui fidem haberent, inprimis Episcoporum; qui hac occasione consecuti


page 463, image: s463

sunt aliquam iurisdictionem. Sed differebat eorum arbitrium a iudicio vero. Non tenebantur isti, qui confugerant ad illorum arbitrium, illud obseruare; poterant illud reiicere, si non placeret, et ipsi consulere sibi: non habebant vim iudicati, vt iudicia propria et vera; vbi, quod semel iudicatum est, manet, et ex eo debet stari, nec licet deinde rem mutare. Hanc vero vim iudicati, quam vocant, vt nempe rata deberent esse illorum arbitria atque iudicia, tribuit Episcopis Constantinus M. (* Haec itaque est Audientia Episcopalis. Conf. I. A. Schmidii Lexic. Eccles. N.) Sub eiusdem imperio permittebatur Christianis templa struere, quae asylaerant, et iura accipiebant immunitatis. Disciplina erat seuera, adeo vt exclusio ab communione, der Kirchenbann, traheret infamiam ciuilem. Qui vult authenticam fidem habere, ac venire in rem praesentem, legat ille primos titulos vtriusque Codicis, cum obseruationibus Dion. et Iac. Gothofredorum, inprimis Theodosiani.

571 Ex hoc genere sunt, quid Caroli M. opera mutatum sit, quae ille Episcopis, coenobiis, ecclesiis beneficia, iura, onera, tribuerit:

Carolus M. sumsit sibi hoc, vt constitueret Episcopos. Romanum Episcopum certissime constituit. Neque hoc solum: sed condidit etiam Episcopatus, vt in vicinia nostra Paderbornensem, Mindensem, Monasteriensem, Hildesiensem, Verdensem, Bremensem. Hiomnes originem suam debent Carolo M. Sub eiusdem, imperio Pericopae Euangeliorum et Epistolarum sunt introductae, vnde ortum est illud, vt Postillae vocarentur explicationes pericoparum, quia adscriptum illis erat Post illa sc. verba Euangelistae, aut Apostoli, legatur haec vel illa pars Patris cuiusdam; Homilia haec vel illa; aut aliud scriptum sacrum quodcunque. Per haec tempora orta sunt organa, quum antea essent instrumentum voluptatis potius, quam cultus diuini Decimae Cleris assignatae videntur iam ante hanc aetatem. Apud Anglos


page 464, image: s464

hodie disputatur adhuc, an decimae siut res iuris diuini. Nostri Principes in Germania sunt sapientiores: illi abrogarunt eas, er ipsi accipiunt.

572 quid sub Carolo V, quid pace religiosa:

Caroli V Catholicisimus potest valde in dubium vocari. Volebat quidem videri cultor Pontificis, et religionem Romanam semper professus est: interim tamen eo ipso tempore, quo hoc maxime agebat, Romae duce Georg. Frundsbergio Clementem VII conclusum tenuit, licet in Hispania iuberet in templis et Missis preces fieri et supplicari, vt Deus liberaret illum hominem, Christi Vicarium; quod publice iussit proclamari. Quam religio imperio ciuili sit implexa, inprimis apparuit et tempore. Quot sunt Conuentus habiti! Noti sunt Smalcaldenses, Norimbergensis, Francofurtanus, Isenacensis, Arnstadiensis, cet. Quot comitia, colloquia! In comitiis Wormatiensibus, Augustanis, Norimbergensibus, de religione tractatum est. Pax religiosa facta est Augustae Vindelicorum 1555. Hac confirmata est libertas religionis, et ea constituta, quae 1552 in Transactione Passauiensi erant promissa. Haec maximum momentum habet in vtramque partem: stabilita est concordia Protestantium et Catholicorum, vt vtraque pars se tolerarent inuicem: vt bona Ecclesiastica, quae Protestantes hactenus possederint, manerent in illorum potestate: Episcopos iurisdictionem in Protestantes exercere non debere; contra ipsis licere, pro suo arbitrio res Ecclesiasticas disponere: si quis mutare religionem vellet, licere illi vendere sua bona, et emigrare.

573 quid Westphalica, actum sit:

Pax Westphalica confecta est 1648 a. d. XIV Octobr., quum iam 1644 initium factum esset. Hac stabilita est pax religiosa, et confirmata religionis libertas. Et quum hactenus pax religiosa tantum pertinusset ad Protestantes s. Lutheranos et Pontificios, hic assumti


page 465, image: s465

sunt etiam Reformati, quibus simul concessum est liberum religionis exercitium hac pace, et quidem hunc in modum, vt inde ab 1624 in vsu fuerat. Vt adeo in posterum essent tres religiones, quum hactenus fuissent duae. Et omni ex parte Refomati aequati sunt, quantum ad iura libertatis religionis, Lutheranis. Quoniam vero Catholici multa bona Ecclesiastica sibi restituta vellent, quae Protestantes ex contractu 1552 Passauiae inito sibi vindicauerant: constituebatur, omnia manere debere eo statu, qui fuerit anno 1624. Itaque hac pace multi Episcopatus, et alia bona Ecclesiastica, sunt saecularisata, vt vocant, i. e. saeculo vindicata: saeculum autem opponitur Ecclesiae; et saecularisare bona Ecclesiastica, est eximere ista de illa conditione, quam habebant ante, vt essent in potestate Ecclesiae, et ad alendos Clericos sumtus suppeditarent; contra addicere illa Principibus, illorumque vsui, ita vt iurisdictio, quam ante Episcopi exercuerant, quae vocatur ius Dioecesanum, sit penes Principem, qui solus, et libere, illam administret. Acceperunt itaque Brandenburgum Episcopatus Caminensem, Halberstadiensem et Magdeburgensem; Sueci Bremensem et Verdensem; Hassia Abbatiam Hirschfeldensem, cet. Hic vniuersis Imperii ordinibus iura sua confirmata sunt. Introductum hoc, vt par numerus sit, et iura paria, Protestantium et Catholicorum, qui in summo Imperii Tribunali iustitiam administrant sub titulo Assessorum Camerae Imperialis. Est haec pax lex fundamentalis praecipua Romani Imperii, et habet adeo magna momenta in vtramque historiam. Haec pax in Imperio Germanico idem est, quod in Gallia Sanctio Pragmatica, a Carolo VII Rege Galliarum a. 1439 facta, ac deinde varie agitata et impugnara; quae ad res Ecclesiasticas pertinet; Clero firmat iura sua; et qua nituntur, tanquam fundamento, omnes res Ecclesiasticae, et religionis libertas, quae [gap: Greek word(s)] Libertas Ecclesiae Gallicanae dicitur.



page 466, image: s466

574 quid sibi velint, quae crebro audiuntur nomina, concordata, grauamina, reseruatum ecclesiasticum, simultaneum, annus decretorius e. i. g. a.

Concordata Germanica, siue melius, Pactio Imperatoris cum Pontifice, de beneficiis Ecclesiasticis, sunt pactum, quod a. 1447 inter Pontificem Nicolaum V et Imperatorem Fridericum III conuenit, quodque pertinet ad iura Pontificia, et libertatem Episcoporum, atquo Ecclesiarum, in Germania. Nempe multum diuque litigatum fuit inter Pontifices et Imperium Germanicum, quod illorum in rebus Ecclesiasticis potestati augustiores limites praescribere studebat, quo inprimis spectabat Concilium Basileense. Tandem Nicolaus V mittebat ad Fridericum III legatum quendam, quo lites deciderentur, vbi Pontifex Germanis quaedam concedebat. Itaquae 1447 constituebantur Concordata nationis Germanicae, quorum praecipua capita haec sunt: I vt Pontifex officia Ecclesiastica omnis generis, quae vacant Romae, et in regionibus per duorum dierum itinera Romam circumiacentibus, conferat in successores. II Eligendi ius habent Canonici, quoties vacant Archiepiscopatus, Episcopatus, Canonicatus, et Monasteria: sed Pontifici competit ius confirmandi. III Reliquae Dignitates et Praebendae alternatim, nunc a Pontificibus, nunc ab illarum Patronis, et illis, qui hoc ius habent, siue Episcopis, tribuuntur. Itaque omnium generum Praebendas, quae vacant mensibus Ianuario, Martio, Maio, Iulio, Septembri, Nouembri, confert Pontifex: inde est, quod illi menses dicuntur Menses Papales. Quae vero mensibus Februario, Aprili, Iunio, Augusto, Octobri, et Decembri vacant, eas conferunt Episcopi et Archiepiscopi, vnusquisque in sua Dioecesi. IV Definiebatur, quid fieri debeat de Annatis s. reditibus anni primi, post mortem, vel Remotionem, et Abdicationem, Clericorum: vt nempe nouus successor certam pecuniae summam dare debeat Pontifici. Huc pertinet,


page 467, image: s467

quanta summa pro Pallio solui debeat summo Pontifici: nimirum dimidium annui prouentus. Est peculiaris disputatio Linckii Altorfini Professoris de Concordatis nationis Germanicae 1728. Grauamina nationis Germanicae 1522 in comitiis Norimbergensibus scripta sunt contra Pontifices. Grauamina sunt querelae, cum generatim totius Imperii, aut singulormn Principum, et ordinum, contra Pontificis insolentiam licentiamque; tum inprimis Protestantium, ob iniurias sibi ab Pontificiis illatas contra Pacem Westphalicam. De his est liber Iac. Frid. Georgii, Imperatorum Imperiique, Principum ac Procerum, totiusque nationis Germanicae grauamina aduersus Sedem Romanam, Frf. 1725. 4. Sunt etiam singularum terrarum, quin vrbium, grauamina, Horum librorum multa sunt volumina. (* Ad scriptores generales pertinent etiam Burc. Gotth. Struv. Ausfuhrliche Historie der Religionsbeschwerden, Leipz. 1722. 8. Christi. Gottfr. Hofmann Grundliche Vorstellung der Religions. beschwerden, ib. eod. N.) Pace religiosa 1555 Augustae Vindelicorum facta constitutum est, vt Protestantes possiderent bona Ecclesiastica, sibi addicta, et quae hactenus possedissent. Sed adiiciebatur ab rege Ferdinando, qui absente Imperatore praeesset comitiis, in gratiam Catholicorum haec clausula, vt in posterum, si quis Praelatus aut Episcopus, atque homo Ecclesiasticus a Pontificiis transeat ad Protestantes, amittat omnia bona sua et beneficia. Haec clausula Recessui Imperii addita vocabatur Reseruatum Ecclesiasticum s. der Geistliche Vorbehalt, (* de quo est dissert. Vlrici Obrechti, in eius Academicis X. N.) Ex hoc articulo itaque qui habent beneficium Ecclesiasticum, si mutant religionem Catholicam, illud amittunt. Et erat sane hoc additamentum Pontificiis admodum salutare, quin necessarium. [Nam Episcopi, si hoc consequi potuissent, vt Episcopatus, qui proprie Ecclesiae sunt, mutanda religione sui fierent, omnes facturi erant, quod Magnus Ordinis Teutonici Magister Albertus fecit, qui Prussiam sibi vindicans eius


page 468, image: s468

Dux primus factus est.] Ita Archiepiscopus Coloniensis Gebhardus Truchsius Reformatorum) confessionem secutus vxorem duxit (* Illustri Mansfeldensi genere natam Agnesiam. Nuptiae celebratae sunt 1582, sed clanculum, N.) et id agebat, vt in Archiepiscopatum Coloniensem introduceret religionem Lutheranam, quia cogitabat, intercedentibus et adiuuantibus Lutheranis, retineri posse Archiepiscopatum. Sed Lutherani nouum bellum, turbis iam satis fatigati, denuo suscipere nolebant; itaque eiectus est ab Pontifice Archiepiscopatu suo, eique successit Ernestus Bauariae Princeps. Restiterunt quidem Protestantes illi clausulae Pontificiorum vehementer: sed, quum nihil possent efficere, tandem contra hoc Reseruatum inuenta est alia similis clausula. Scilicet in pacis Osnabrugensis f. Westphalicae instrumento Pontificiis quidem confirmatum est suum Reseruatum; sed idem sibi expetiuerunt Protestantes, et adiecta est haec exceptio s. clausula, vt, si Protestantium Praelatorum quidam transiret ad Pontificios, perderet is eo ipso bona sua Ecclesiastica saecularizata. Vt adeo Protestantes nunc simul fruantur ab eo tempore Reseruato Ecclesiastico. Sed apud Protestantes succedit proximus haeres, et transeunt illa bona, si pater mutet religionem, in filium; aut, si non habet filios, in fratrem proximo sequentem; aut, si non habet fratrem, in haeredes proximos. Sic Mauritius Wilhelmus Dux Saxoniae et Episcopus Naumburgensis et Cizensis, amplectens Pontificiam religionem, amisit suum Episcopatum, in quem successit Elector Saxoniae. Hic apparuit, quam sit connexa historia ecclesiastica cum ciuili. Simultaneum dicitur, vbi Protestantes et Catholici, aut etiam Lutherani et Reformati, in eodem templo, sed diuersis horis et tempore, sacra faciunt, cultumque diuinum exercent, de quo est liber Christiani Thomassi (* is enim est Hector Gottfried Erdmann, Gesprach zweyer catholischen Gelehrten vom Simultaneo, wes Geistes Kind et sey, Amsterd, 1723. 8. N.), qui valde iccosus est, et aptus ad risum


page 469, image: s469

mouendum: sed idem tamen seria etiam multa continet. Annus decretorius duplex est: 1618 ex capite amnestiae: (* nimirum articulus II Pacis Westphalicae legem oblivionis sancit, qua omnes iniuriae ab initio belli, quod 1618 erupit, ad finem illus factae delentur, N.) et 1624 ex capite restitutionis. Pace Westphalica dupliciter constitutum est, primum vt, quidquid bonorum Ecelesiasticorum Protestantes possedissent Calendis Ianuaril MDCXXIV, illis restirueretur: deinde, quidquid eodem die eiusdem anni fuisset in Pontificiorum potestate, in illa maueret. Hic itaque annus dictus est decretorius, quia anno 1648 omnia restituebantur in eum statum, qui fuerat in Imperio Germanico Calendis Ianuarii anni 1624. Recipiebat ergo vnusquisque, vnaquacque pars, bona Ecclesiastica, et generatim bona sua, quae habuerant die I Ianuarii 1624. Porro, quum Elector Palatinus Fridericus V Rex creatus Bohemiae esset in fraudem Imperatoris Matthiae, Fridericus post praelium ad Pragam in monte albo MDCXX amissum proscribebatur; amittebatque cum dignitate septemuirali Palatinatum superiorem et inferiorem; Electoralis dignitas transferebatur in Bauarum; qui idem et superiorem Palatinatum inuasit, quem praemium laboris cepit. Inferioris partes, quae ad Rhenum Nicrumque vergunt, Dux Spinola occupauir. Pace Westphalica, ex capite Amnestiae quam vocant, id est: ex obliuione iniuriae, quia indulta est venia eorum, quae peccata ab Friderico dicebat Imperator, erepta bona ex parte restituebantur: nempe Palatinatus superior cum Electorali dignitate cedebant Bauaro; sed relictus Friderici Princeps Carolus Ludouicus accipiebat Palatinatum inferiorem. Et quum hactenus fuissent VII Electores, ipse creabatur Octauus, quoniam Bauaro Electoralis dignitas semel concessa auferri commode non poterat. Deinde per bellum tricennale Protestantes ab initio, vbi felices erant Pontificii, exciderant multis bonis; sed sub finem belli praeualebant Protestantes, et ceperant plura loca, quam habuissent ante: itaque pace Westphalica omnia restituta sunt, vt


page 470, image: s470

erant die I Ian. anni 1624. Haec pax Westphalica confirmata est pace Ryswicensi: et fere semper tanquam fundamenti loco ponitur, quoties pax consit. Inprimis, quoties vrbes, aut regiones, ceduntur Dominis, qui non sint eiusdem religionis, hic semper ex illa clausula pacis Westphalicae, quae vocatur Reseruatum Ecclesiasticum, cauetur, vt relinquantur in statu religionis. Clausula Ryswicensis est articulus IV eiusdem pacis, ex quo religio catholica in locis a Gallo cessis maneat: (* Cui nostri semper repugnarunt. N.)

575 Alioquin etiam historiae ciuili profuit studium ecclesiasticae. Praeter antiquos, Eusebium etc, Baronius, Raynaldus, Pagius, Mansius, infinitum quantum contulere non chronologiae modo, sed omni historiae.

Nouum exemplum, quam arcte cohaereant, et implicitae sibi sint, historiae ciuilis et ecclesiastica. Baronii Annales Ecclesiastici quum iam editi sint Antverp. 1589, saepius repetiti sunt; inprimis denuo nuper XX amplius voluminibus s. Luccae edidit illos, et illustrauit, auxitque, Dominicus Mansius. Et sane magni vsus sunt, quae ille addidit. Infinita enim incognita Baronio ex scriptoribus haurire potuit, qui postea demum vixerunt scripseruntque: multa prolata sunt documenta, et chartae antiquae, quae ille adhibuit ad ista, quae Baronius dixerat, confirmanda, et quae historiae ciuili etiam sunt vtilissima.

576 Ipsa Sanctorum acta Bollandina Geographiam praesertim et Genealogiam, ne de ceteris dicam, iuuant mirifice.

Io. Bollandus edere coepit Acta Sanctorum, vnde generatim Bollandistae audiunt, qui se illi adiunxerunt adiutores, et exemplo illius continuarunt edere ista acta Sauctorum, (*de quorum vsu historico ad § 410 dicta


page 471, image: s471

videantur. Prodierunt autem Antverp. 1684-1780. L. Voll. f. et a Cal. Ianuarii processerunt ad d. IX mensis Octobris. N.)

577 Notitiae ecclesiasticae, episcopatuum, et splendida opera taliae, Galliae, Hispaniae, Angliae, sacrae, dubites sacraene potius historiae, an ciuili, adscribenda sint.

Habemus Notitias episcopatuum antiquas, breues quidem, vtpote quae nomina tantum ponunt plerumque, sed ad Geographiam et Chronologiam multum conferunt. Compendio illas complexus est Fabricius, in libro, qui titulum habet, Lux salutaris Euangelii. Ibi, quum omnem terrarum orbem percurrat, inuestigetque, vbi primum in singulis terris orta sit lux Euangelii; quo sit ordine progressa religio Christiana: confecit sibi ex his notitiis indicem Alphabeticum omnium Episcopatuum, quem adiecit in fine libri sui. Per hunc magna lux data est Geographiae antiquae. Fabricius est incomparabilis vir, et vere vocatur bibliothecarius orbis eruditi. Vbi quid est literariae historiae, ille dedit. Ferd. Vghelli Italia sacra, seu Historia Episcoporum Italiae, et insularum adiacentium, cum notis et supplementis Nicolai Coletti, Venet. 1717-22 X Voll. f. Hac occasione, qua de satis Episcopatuum, et Episcoporum vitis rebusque gestis, agit, Italiae vniuersae historia, et Genealogiae earum familiarum, ex quibus fuerunt Episcopi, praeclare illustrantur. Sammarthanorum fratrum, (Gallice de sainte Marthe. ) Gallia Christiana, seu Archiepiscopatus et Episcopatus Galliae. Nouissima editio complet IX Voll. f. (* Auctores sunt Scaeuola et Ludou. Sammarthani: auxerunt opus Abelius et Nicolaus Sammarthani.) Henriguez Florez Ispanna Sagrada Theatro Geographico-Historico de la Iglesia de Espana, Origen, Divisiones, y Limites de todes sus Provincias, Madrid 1742-53 XI Voll. 4. (* Vol. XXX a. 1775 prodiit Risco auctore,


page 472, image: s472

qui iam Vol. XXIX ex Ms. Floreziano edidit. N.) Opus insigne et eruditissimum indicio est, nondum exspirasse in Hispania literas, historicas inprimis, quod questi sunt viri docti in Hispania ipsa, inter alios Maiansius. Certe hic liber spem facit, et vestigia habet, redeuntis literaturae. Vid. Relationes Goettingenses. Angliae sacrae plures sunt libri: Henr. Wharton Anglia sacra s. historia Episcoporum et Episcopatuum Angliae, Lond. 1691. II Voll. f. (* Broughton's Ecclesiastical History of Gr. Britain 1633 f. Tyrrel General History of England, both Ecclesiastical and Ciuil, Lond. 1697 -1704 III Voll. f. Collier's Ecclesiastical History of Great Britain 1708 II Voll. f. Cressy's Church History of Britany 1668 f. Burnet's History of the Reformation 1682 III Voll. f. Spotswood's History of the Church Scotland 1655 f. rel. N.) Deinde sunt plura volumina, quae tractant historiam sacram singularum ciuitatum. (* v. c. Newcourt's Repertorium Ecclesiasticum, or Ecclesiastical Parochial History of the Diocese of London 1708 II Voll. f. cet. N.)

578 Pontificum quidem Romanorum Monarchia nescio an regnum aliud sit memorabilius, historiane alia, propter varietatem rerum atque exemplorum, ad prudentiam formandam aptior.

Papalis Monarchia plane peculiaris est, et complectitur res plurimas, ac magnas. Eliguntur ex illa multitudine senum et acutorum virorum exercitatissimi et ingeniosissimi callidissimique, qui regant Ecclesiam Catholicam per totum orbem. Est illa stabilita a Saec. VIII aut IX adeo, vt quidem detrimenta passa sit multa; sed tamen per consilia et artes Pontificum seruarit ad hunc diem suum statum. Est haec historia tam plena consiliorum et artium ad scientiam politicam pertinentium, vt hae artes non melius alias disci possint, quam ex hac historiae parte, quod bene obseruauit Pufendorfius,


page 473, image: s473

qui in illo capite libri sui, Einleitung zur Historie, valde memorabilis est. Historiam et vitas Pontificum multi scripserunt. Histoire des Papes depuis St. Pierre jusque a Benoit XIII, a la Haye 1732-34 V Voll. 4. Nomen auctoris non apparet in titulo: sed est ille Franc. de Brueys. Valde memorabilis est liber, Archibald Bower's History of the Popes. Est hic vir tanquam pomum Eridos inter Anglos. Dicit, se fuisse Professorem in Academiis Italiae, et Consiliarium Inquisitionis, sed abominatum sacra Pontificia transiisse ad Protestautes, Anglos inprimis. Iam viuit Londini. Disputatur de libro, et de homine ipso, in vtramque partem. Dicitur, eum non auctorem esse libri huius, sed descripsisse historiam antiquam, (* inprimis Tillemontium. N.) Deinde ipsi plane mouetur, quae dicitur, controuersia status. Ab Iesuitis accusatur malae fraudis, qui negant eum vnquam fuisse Iesuitam: quin ne sacris quidem Pontificiis addictum. Qua in opinione sunt etiam quidam Anglorum. Alii ex Anglis dicunt esse Iesuitam, missum ab ordine suo, qui expiscetur, quid fiat in Ecclesia Anglicana. Alii dicunt, eum habere vxorem, et viuere in matrimonio clandestino: ille negat. Vno verbo, est vir valde notabilis, et dubiae fidei. Futurum tempus mox ostendet, quantum aut audeant homines contra eum; aut qua arte tueatur ille ea, quae habet, atque accipit in Anglia, beneficia. Sed metus est, ne deprehendatur in fraude. Certe in recentissimis voluminibus diurni Anglicani The Monthly Review a. 1757 p. 921 videntur eo inclinare homines, vt malae fidei putetur, et moueatur et quaestio status, atque controuersia de sinceritate. (*Ita factum est, ibidem 1758 Februar. p. 114 et Critical Review, March. anni eiusd. p. 228. conf. et Biblioth. Theolog. Krastianae index rerum v. Bower. Verbo, fuit fraudulentus et mendax. N.) Ceterum liber bonus est, et varie translatus, etiam Germanice. (* Anglice Vol. VII editum est Lond. 1766. 4. Io. Iac. Rambachius, qui totum opus in nostram vertit


page 474, image: s474

linguam, praeter eam particulam, quae a Saec XVI ad a. 1758 non vltra XIV plagulas implet, ipse duos tomos temporis huius historiam ad nostram vsque aetatem complexos addidit, et Vol. VIII vltimumque editum est Magdeb. et Lips. 1780. Quae postea prodiit Storia critico - cronologica de Romami Pontefici e de Generali e Provinciali Concitii scritta da D. Giuseppe Abbate Piatti, Neapel 1765-68 XII Voll. 4, minus laudatur. N.)

579 Germania sacra iustae molis nondum exstat; sed eo plures singularum dioeceseon et episcopatuum historiae notitiaeque, quae in Germania tanto maioris momenti sunt, quum maiores episcopi, praeter dioeceseos iura, etiam summum suae quisque ciuitatis imperium paulatim consecuti sint.

Dioeceseon, Kirchsprengel. Germaniam sacram et adeo Germaniae historiam Ecclesiasticam generalem dare coepit Marcus Hansizius, cuius Tomus I agit de Metropoli Laureacensi et Episcopatu Patauiensi (Passau), Aug. Vindel. 1727 f. T. II de Archiepiscopatu Salisburgensi, ib. 1729. Edere etiam coepit Tomum III, sed prodiit demum Prodromus de Episcopatu Ratisbonensi, Viennae 1754 s. Verum hic interruptum est opus. Nam exortae sunt illi lites et controuersiae cum Monasterio, seu potius Abbatia, S. Emmerani in Bauaria, quae iactat se priuilegiis magnis, et libertate, qua eximatur potestate Pontificis et Imperatorum. (*Huc pertinent varia scripta eristica, inde ab illo tempore edita, inprimis, S. Emmerani Monasterium, de exemptione eius, et libertate Imperiali, Disputatt. II contra Hansizium, Ratisb. 1755. 4. N.) Dolendum est, abruptum esse et premi opus pulcherrimum et doctissimum, (* cuius simile est hoc, Sigism. Calles Annales Ecclesiastici Germaniae, Viennae T. I-IV 1756-58 f. N.) Sed eo plures sunt singulares historiae et libri Episcopatuum, Abbatiarum et Monasteriorum:


page 475, image: s475

sicut Chrysost. Hanthaler fasti Campolilienses, Lincii 1747. f. I. P. Ludwig Scriptores Episcopatus Bambergensis, Frf. et Lips. 1718. f. Wigl. Hund Metropolis Salisburgensis, Ratisb. 1719 f. (* Ign. Gropp Collectio SS. Wirceburgensium T. I-II, Frf. 1741-44. f. Car. Meichelbeck Historia Frisingensis T. I-II, Aug. Vind. 1724-29. f. ) Io. Frid. Schannat Historia Fuldensis, Frf. 1729. f. (*Ei. Historia Episcopatus Wormatiensis T. I-II, Frf. 1734. f.) Io. Nic. Hontheim Prodromus historiae Treuirensis P. I-II, Aug. Vind. et Herbip. 1757. f. Ei. Historia Treuirensis T. I-III, ib. 1750. f. Christo. Brower Antiquitates et Annales Treuirenses, Leod. 1670. f. Moguntiacarum rerum SS. T. I-III, quibus continentur N. Serarii res Mogunt. et alii, cura G. Ch. Ioannis, Frf. 1713-27 f. Foullon Historia Leodiensis, Leod. 1735-37 III Voll. f. Nic. Schaten Annales Paderbornenses P. I-III, Neuhuf. 1693-98 s. Ei. Historia Westphaliae, ib. 1690, aliique plures.

580 Quod in alia historia Antiquitatis studia commendauimus, illa in hac etiam locum habent. Corpus earum plenum satis Binghamus dedit.

Ioseph Bingham Origines Ecclesiasticae, or the Antiquities of the Christian Church, Vol. I-X, London 1710-22. 8. Liber translatus est in Belgicam quoque et a I. H Grischouio in latinam linguam, Halae 1724 Tomi X 4; sed commode possunt redigi in V volumina. Est systema satis locuples, quod perfundit luce historiam ecclesiasticam.

581 Librorum de argumentis singularibus facile thesaurus colligatur non minor Graeuiano, cuius iam designationem habemus Fabricianam, et Buddeanam alteram.

Thesaurum delineauit, vt Ebraicarum antiquitatum, ita Christianarum quoque Fabricius, et Catalogum


page 476, image: s476

huius argumenti libellorum dedit in Voigtii Thysiasteriologia, qui repetitus est, et sine dubio auctus etiam in Fabricii Bibliographia IV, 11. Buddeus talem designationem dedit in Actis Erud. Lips. 1726 p. 551 et aliis etiam in locis, velut in Coleri Bibliotheca (auserles. Theol. Bibl.) T. XX, Lips. 1726. coll. Leipz. gel. Zeit. 1727. p. 33 et 520.

582 Etiam haereticorum, qui vocantur, habere notitiam opus est ei, qui non multis in partibus doctrinae passim velit vel laborare vel offendere.

Epiphanius Pater IV S. scripsit Panarion aduersus haereses LXXX. Et Philastrius eiusdem S. de haeresibus. Aurel. quoque Augustinus de haeresibus. Gabr. Prateoli liber (* Elenchus Alphabeticus de vitis, sectis, et dogmatibus omnium haereticorum, ab orbe condito ad nostra usque tempora,) plane est ad ridendum. [Fingit CXXX Haereticorum species,] Epicureos, Atheos, Barbaros, Ollarios, Pastoricidas, Daemonicolas, cet. Has CXXX species dicit omnes ortas esse ex vna haeresi Lutherana. Laudari potest Calvoer Fissura Zionis, vbi agit de variis orbis religionibus, moderatissimus et lectu dignus scriptor. Celeberrimus est Gottf. Arnoldi liber, qui eo locum etiam inter haereticos sibi acquisiuit, et patronus haereticorum dictus est. Obseruauerat nempe, multis fieri iniuriam, et haereseos accusari odio Clericorum, qui, quum alicui nocere alias non possint, adspergere illi conantur labem haereseos; dicunt, esse Atheum; aut impingunt ei alium quemcunque errorem. Quam in rem scripsit Moshemius, quum huc veniret, programma de odio Theologico. Hactenus bene: et certissima vidit Arnoldus: sunt sane multi testes potius veritatis: itaque eorum patrocinium suscepit. Sed omnes homines habent particulam vitii Horatiani, Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. (* Alias: Saepe in excusando est liberalior; sed non contemnendus ob ipsam hanc moderationem.)



page 477, image: s477

583 Media, vt in ceteris, via ac moderatio quaedam placet, ne omnia de haereticis credamus vel accusatoribus illorum vel patronis.

Fuerunt Gnostici, quod negari non potest, haeretici. Sunt haeretici Herrnhuthiani, Pietistae. Sed hoc dato, nihil est tam horribile, quod non Gnosticis, Herrnhuthianis, Pietistis, imputetur. Nimirum omnes proni sumus ad illam vitiosam conclusionem, a qua omnes Logici cauere nobis iubent, et contra quam omnes Logici peccant. Est peruersitas, quod dicunt: [Haeretici hoc fecerunt,] quod vnus haereticus fecit; [Gnostici hoc docuerunt,] quod vnus ex illis docuit; [Studiosi tumultuantur,] si vnus clamores nocturnos excitat. Saligius, Moshemius, Heumannus (* et C. G. F. Walchius N.) ostenderunt, quam temere fiant, et facti sint olim, haeretici.

584 Philosophi an haereticorum Patriarchae?

Est vox Tertulliani (* adv. Hermogenem 8,) quae nimis saepe vera fuit, vbi homines sub nomine philosophiae nobis commenra sua dederunt impia, absurda, et scripturae repugnantia. Inprimis religioni Christianae magnam cladem intulerunt Platonici philosophi: qua de re est elegans dissertatio Moshemii peculiariter primum excusa, deinde auctior inserta Cudworthi systemati intellectuali, De turbata per Platonicos Ecclesia.

585 Sitne obstetrix an obex haereseon Philosophia?

Vtrumque prius vulgatum fuit: posterius docuit Joecherus. Etiam hodie fieri solet, vt homines monstrase philosophantes, et, quod ipsi non intelligant, dicentes, in errores incidant. Quin illud ipsum est periculosum, quod non opera Philologiae, et subsidio sanae Hermeneuticae, student elicere ex sacris libris verum,


page 478, image: s478

quem illi habent, sensum; sed inferunt Theologiae Philosophiam suam. Tales homines, qui non dicunt, quod est in S. S. et quod ex illa apparet; sed inserunt illi suas opiniones [gap: Greek word(s)] , quas arroganter, et affirmate, pronunciant, sunt valde periculosi. Est pulchra disputatio C. G. Ioecheri Theologi Lipsiensis, Philosophia haeresium obex, 1732, in qua etiam simul illa altera quaestio tractatur. Vera, est earum obex, sed falsa, obstetrix dicenda.

586 Peculiariter de H. E. meriti quidam ICti, qui scirent neque Codicem vtrumque:

587 neque maiorem iuris Canonici partem:

588 neque bonam publici, quo vtitur Europa, recte tractari sine illius praesidio posse.

Propter ea, quae supra a n. 57