1/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: s001

J. A. COMENII DIDACTICORUM OPERUM Pars IV. Ea complectens qvae circa hoc argumentum ultimō, AMSTERDAMI, acta sunt. Qvorum syllabum pagina seqvens ostendet. [gap: illustration]



image: s002

[gap: content list]

page 3, image: s003

NOBILISSIMAE GENTIS ET MENTIS VIRO, Pio, Sapienti, Magnanimo, LAURENTIO de GEER, Domino in OSTERBY; S. Regiae M. Sveciae Commissario, Maecenati suo munificentissimo, Salutem J. A. C.

INter primaria aeterni Benefactoris mei organa, jam ab annis qvatuordecim, fuit beatae memoriae Parens Tuus, pius ille in Deum, justus in homines, misericors in miseros, meritisqve suis apud omnes et magnus et clarus, D. LUDOVICUS DE GEER Senior, Dominus in Finspong, etc. Qvō cum me orbatum voluit Deus, parum erat mihi lugere apud me ipsum, aut lamentari apud alios, aut ventosis nescio qvibus epicediis vanas aliqvas cantillare naenias: sed feci qvod et mihi, multis cum aliis lugenti, magis esset solatio, et beato illi magis honori. Erexi illi remota in Gente, ubi tunc me commorari voluit Deus, Cippum, eumqve ibidem suis pictum coloribus exposui publico. Qvod tametsi non ignorares Tu, ad qvem gratitudinis meae illa penetraverat vox, ignorabant tamen alii hīc locorum: eum proinde sub praecedentis hīc proxime Tomi tertii finem restaurare visum fuit. Ubi fusa tunc, pro iis qvos sanctae Pietatis suae gloriosos reliqvit Haeredes, vota in coelis exaudita fuisse, laudo TE misericordiarum Pater! Videmus enim aperte, cum defluentem super totam GEERIANAM Domum divinam benedictionem, tum vero primigeniam Domūs columnam duplā portione spiritūs Paterni reverā impleri.

Tu namqve, Magnifice Vir, paternae ad res praeclaras Magnanimitatis vivum speculum, et cum in aliis


page 4, image: s004

piis, tum me qvoqve beneficiis ornando, indefessus aemulator, ut primum ambiguum meum in qvassata bellis Polonia statum, et mox me ab exilii sede novum in exilium ejectum, fortunisqve omnibus exutum, cognovisti: non destitisti, primum per amicorum literas me solari, mox ad TE vocare, mihi et meis prospicere, utqve fortunae obluctari animō infractō pergerem hortari: oblatis qvae ad agendum, qvae peragenda restare intellexeras, reqvirerentur necessariis omnibus. Etiam cum Didactica nostra unō Volumine edi svadere non nullos audires, qvi tamen impensas facere velit non prompte offerri videres, Tu, tanqvam Tuum esset ex alta illa Paternae Pietatis specula prospectando, ubicunqve succurri potest succurrere, ita mox ut hoc etiam Opus in lucem ire posset opemTuam, non reqvisitus etiam, obtulisti. Tuā igitur illā singulari hīc etiam cooperatione ad finem deductumOpus, ejusqve haec exqvisitior, utpote postrema. Pars, Tibi se sistit, Tibi mecum gratias dependit. Prima laborum in hoc genere meorum obtuleram illi, cujus favore publica erant facta, Patri Tuo: ultima offero Tibi, qvi ad ultimum usqve, qvō jam deducta sunt, favorem non subtraxisti Tuum. Respondeant sic ultima primis! Constetqve hinc etiam Me dedisse operam, ut qvicqvid meā causā impensum est, publico datum videatur, non mihi.

Ego qvemadmodum ante hac suspiriorum meorum primitiis commendabam Patris Tui primogenitum, ita jam sangvinis Tui primigenitum, GERHARDUM DE GEER, commendo. Ut Eum (cum Tota pariter inclyta Domo, mensurā donorum suorum cuiqve illorum assignatā) Dominus spiritu suō, spiritu sapientiae et intelligentiae, spirituqve consilii et fortitudinis, et spiritu scientiae ac timoris sui, benignissime impleat. Amen! Exaudi Pater spirituum et omnis carnis! votaqve servi Tui rata esse jube! AMEN.



page 5, image: s005

I. VITA GYRUS, Sive, De Occasionum Varietate.

VAnitas vanitatum, et omnia Vanitas, dixit Salomon. Qvid habet Homo ex universo labore suo, qvō laborat sub Sole? Generatio una abit, et alter a adveniti qvamvis terra stat in seculum. Oritur Sol, et occidit sol: iterumque ad locum suum redit, ubi oriatur. Gyrat per meridiem, et flectitur ad aqvilonem. Circumcirca omnia per ambulat Ventus, et ad circuitus suos revertitur ventus. Omnia Flumina intrant mare, et mare non redundat: ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Cunctae res sunt laboriosae, non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Id qvod fuit, idem est qvod futurum est: et id qvod sit, idem est qvod fiet, neqve est qvidqvam novum sub Sole. (Eccles. I. V. 2. etc.)

2. Perpetuum hunc mutationum Gyrum in magno rerum Orbe observavit Salomo: simul tamen ad Humanum genus, et qvae de illo fiunt, respectum habens. Sed si nostrūm qvisqve suae speciatim Vitae Orbem inspectare vellet similiter, nihil aeqve praeter gyrationes reperiret. Suam nempe adventantem et abeuntem generationem; suos orientes et occidentes soles; suos flantes et reflantes favonios et austros; suaqve passim erumpentia, rursumqve cadentia flumina; et in omnibus his fatigationes suas, et frustra qvaesitas oculorum vel aurium exsaturationes; vices deniqve suarum qvoqve rerum, in gyros qvosdam semper redeuntium.

3. Ex horum, varios Vitae euripos experientium numero, en me qvoqve unum! tot difficultatum fluctibus toto Vitae meae tempore jactatum, ut revera cum Jacobo dicere habeam: Pauci et mali fuerunt dies peregrinationis meae. Etiam postremi, cum ex Hungaria in Poloniam (exilii mei sedem) reversus, ad qvietem me jamjam componerem. Novus enim me, et is qvidem terribilis, excepit gyrus, venientis ab Aqvilonari plaga insperatae tempestatis turbo, qvi atrocissimo bello involvens Poloniam totam, vastavit totam: etiam Urbeculā nostrā sic eversā, ut ejus praeter rudera exstet nihil. Et qvidem tam subitā oppressione, ut praeterqvam vitam eripere liceret nihil. Ibi enim tota mea qvoqve mihi periit substantia, domuncula, supellex, bibliotheca: omnes nimirum thesauri mei collectarum per annos amplius qvadraginta lucubrationum, praeter pauca illa qvae jam edita erant, aut opere tumultuario in scrobem conjecta, et terrā obruta, fuźre.

4. Amisi ergo omnia, praeterqvam illum solum qvi solus est omnia: et qvi ut se fidelem suis ostendat, castigationem suam, utcunqve duram, in bonum aliqvem disponit eventum. Qvaliter mihi qvoqve factum agnosco, et nomen ejus laudo: dum me cō deduxit, ubi respirare datum est et excitavit qvi me favore dignati suō, secum esse, ingratiqve otii taedia honestā aliqvā occupatione lenire, voluerunt. Praesertim si mentem recolligere, operaqve pridem inchoata et affecta, necdum effecta, absolvere


page 6, image: s006

possem. Merito id: prohibente Apostolo, ne qvis panem alienum gratis edat (2 Thess. 3. 8.)

5. Deus ergo est, Deus, qvi nobis haec otia fecit! tanqvam exsertam erga me Dei manum osculor eos, qvi me hōc literatō otiō frui jusserunt. Ad qvidnam vero adhibendō otiō? Simeae per omnia spontis fuissem, alia hoc annō (qvem jam Amsterodami Deo favente exegi) egissem: sed reperi hīc etiam gyros, qvi me versārunt, et ad paulo alia, qvam consiliō destinar am, deflectere coegerunt. Qvod paucis attingam.

6. Dolorum ego plenus de jactura eorum qvae pretiosissima habebam, Pansophica (perierunt enim mihi non tantum primariae aliqvot, ad mundum jam descriptae, Operis illius partes, sed et ipsa tota materiarum Pansophicarum Sylva, Definitionum scil, omniumrerum, et Axiomatum, supra 20 annos magnā diligentiā congestatus thesaurus) considere denuo, rerumqve venas perseqvendo harmonici illius Operis si non plenum jam systema, pleniorem tamen qvam hactenus delineationem, constituere decreveram. Ecce autem denuo ad puerilia illa, utut mihi toties nauseata, Latinitatis studia retrahor! idqve occasione insperatā non unā.

7. Primum, qvia Januae nostrae Lingvarum praxeos comicae, sub titulo SCHOLA LUDUS in Hungaria institutae, postqve meum inde discessum typis descriptae, exemplar in Belgium allatum recudi postulatur. Ego autem infinitis id scatere mendis videns, qvin totum percurrendo redderem castigatius, temperare mihi non potui: qvae res temporis abstulit aliqvid.

8. Mox Lingvae Latinae radices in sententiolas redigendi, et sub titulo Auctarium Vestibuli edendi, incidit occasio: qvam adjunctā praefatiunculā expressi.

9. Venerunt item ex Germania et Borussia literae amicorum, in Opuscula nostra Didactica varie inqviri significantium, utqve Volumine unō omnia edantur svadentium. Addebant calculum suum hīc in Belgio Viri doctissimi, suis qvoqve ducti rationibus. Qvibus ego (qvem ita finxit natura, ut aaliorum fere plus tribuam judiciis; nec usqvam deesse velim, ubi mea qvoqve opellā aliqvid in commune conferri possit) cessi: spe ductus, realium studio id nihil incommodaturum, si haec parata jam recudantur. Sed qvae spes fefellit, temporisqve moras, et principalis negotii varias remoras, attulit.

10. Accessit primorum qvorundam Virorum, ex ipso etiam Amplissimo Senatu, de edendo in aliqvot Adolescentulis methodi nostrae specimine, postulatum. Qvod et ipsum, cum se literati duo Viri-Juvenes experimentum facturi offerrent, recusari honeste non potuit: factumque est, tametsi me nonnihil ob invidiae metum tergiversante: et qvia non datis Methodi hujus reqvisitis omnibus, successum satis ex voto sperare non poteram.

11. Postqvam vero non effugimus invidiam, repertusqve est, qvi ut propositum turbaret libellos nostros illepidae Latinitatis convincere attentaret (alibiqve similia mussitari amicus scriberet) occasio data fuit temere objecta diluendi, Apologiaeqve nomine publicandi.

12. Unde factum, ut nonnulli excitatiores facti acrius in Methodi nostrae fundamenta inqvirere animum inducerent: amicisqve, proditura esse omnia Didactica nostra Volumine plenō dictitantibus, Prolixa non solere Viris publice occupatis legi, responderent. Reqvisita itaqve a nobis Moliminum nostrorum summa aliqva epitome fuit. Qvod scribendi Novissimae L. L. Methodi synopsin occasionem dedit, ad cito amabiles ejus Finest et exqvisita ad fines Media, facilemqve et jucundam Praxin, variosqve et solidos ad alia qvoqve Usus, pervidendum. Qvod scriptum publicatum qvidem est, hīc tamen id recudi non visum: qvia epitome tantum fuit superiorum, et meliores mox superuenerunt


page 7, image: s007

cogitationes, qvas potius attendi volo.

13. Nempe omnia nostra retractandi, et a melioribus inventis minus utilia separandi, propositum. Quod sub titulo Ventilabrum Sapientiae hīc suō locō seqvetur.

14. Qvia vero mihi Seni merito jam omnes nudae deliberationes, tanqvam ad placitum discursus, displicere coeperunt, nec aliqvid labore dignum existimo nisi practicum, qvod ad praesentes mox usus faciat, venit cogitare Qvōnam modō omnium hactenus actorum fructus reipsā exhiberi possit, constructā Optimi Scholarum status ideā, qvantum posset perfectā: qvam intuendo, qvisqvis vellet amethodiae labyrinthos pervidere, et declinare, sibiqve commissos ad Eruditionis scopum per viam planam ducere, posset.

15. Qvae cogitationes dum me habent, redditae sunt a Viro amico ex Academia Tubingana literae, qvibus suo et aliorum nomine editionem urgens, novos peracres subdidit stimulos. Debui enim profecto erubescere, et debeo, si tot et tantis in publico excitatis desideriis nunqvam satisfacere dabitur. Unam istarum epistolarum (ultima in hoc studio sibi de me imaginantium, ultima extorqvere minitantium amicorum) integre huc apponam, tametsi calide scriptam.

Magno Hesenthalero

Theologo, Philosopho, Oratori, Historico,

celeberrimo,

Professori in Collegio Illustri Sereniss.

Würtenb. Ducis

in alma TUBINGENSI

longe meritissmo

Dn. ac Amico suo honor atissimo.

[gap: Greek word(s)].

INventum centum boum mactatione dignum, Maxime Hesenthalere, mihi transmisisti: nimirum Comenii redivivi (mortuus enim erat apud me) Lingvarum Methodum novissimam. Moravus ille, qvos non titulos meretor? Qvi adeo paratus ubiqve ad docendum, ut omnes sive Scholarum, sive Gymnasiorum Rectores, Gymnasiarchae, Scholarchae, Superattendentes, Episcopi etc: prae illo non satis videantur parati, de ipsius scriptis judicando. Ego sane de ipso nescio, utrum cupidius ad legendum eum, qvam ex eo, si conditionem mutare liceret, ad docendum reducar! Si qva juranti fides, hic vir donō qvodam providentiae genitus est, in qvo totas vires suas experitur Didactica. Vir, inqvam, de qvo dubito, an ex ipso tota Didactica, vel ipse totus ex Didactica, sit confectus! Ita miror, in uno Comenio omnes ingeniorum Scholasticorum virtutes, omnia dexterrimorum Informatorum consilia, confluxisse. Vellem utiqve acumen ejus omnis seculorum memoria colat, tantumqve de ipso concipiat, qvantum et Janua in Theatrum danda, et Lingvarum Methodus novissima, apud recte sentientes meretur, egoqve per ingenii mei paupertatem nec concipere satis, nec eloqvi, possum! Qvot enim sunt in Methode regulae, tot usus; qvot verba, tot flores. Hic nobis certissimus dux ad progrediendum feliciter cum Juventute nostra erit, qvem studiosissime mentibus illorum instillari annitar.

Atqve utinam affectum hunc meum, famulante ore Tuo, per Te Favitorum optime, celebratissimus Comenius resciret! fore sperarem, ut reliqva, qvae desideramus scripta, literato Orbi communicentur. Illeqve me vel amicum, aut virtutum suarum admiratorem perpetuum, intimius admittat. Interim Tu Vale, dulce decus literarum, et sincere Te amantem, redama. Dabam ESLINGAE Imperiali ad Nicarum, 5 Junij 1657.

A. R. D. et Exc. T.

Officiosiss. et addictiss.

M. ADAMUS WEINHEIMERUS,

Pastor et Superatt. Eslingensis.



page 8, image: s008

16. Ain' vero Clarissime Weinheimere? Tanta Tibi illa, qvae in Methodo L L. novissima conspexisti, videntur? Ego vero dum omnia revideo, displicent, conscientiam testor, omnia: adeo plus qviddam omnibus in rebus (propriis etiam cogitatis, dictis, factis) desidero, ut nihil sussiciat. Cur ergo non taces? dicet qvis. Resp. Difficile est aegro gemitus continere, tametsi nihil se iis levari sentiat. Hoc interim saltem solatio erit, Signum profectus videri, non placere sibi nugis suis. Hinc illud Salomonis: Ubi multum sapentiae multum indignationis, et qvi auget scientiam auget dolorem (Eccles. 1. 18. (Ergo si potius Comenium ex votis confectum dixisses, optime Weinheimere, rem dixisses. Qvic qvid enim ago, qvoqvō me verto, vanitatum humanarum pertaesus, moliminumqve in optimis etiam inanitatem miseratus, ad Deum suspiro.

17. Qvia tamen si qvid adhuc scriptorum id genus penes me esset, hāc arte eliciendum putabas, facio Te obtinuisse: et qvicqvid nunc jam ultimis votis, consiliis, conaminibusqve, sub manu natum est, communico: E Scholasticis labyrinthis tandem repertum in plana exitum, eumqve tripatentem.

18. Nam si Latina lingva illa Scholis tam adamata nympha est, qvae vel sola vel primario ambitur, illius svaviter potiundae via ostenditur expedita, sub titulo Latium Redivivum.

19. Si Scholas uti sunt relinqvi, in iisque eadem qvae docentur doceri (Lingvas, Scientias, Artes) placet, ostendemus Qvomodo sublatā Methodi asperitate Docentibus et Discentibus Pistrina in Ludos verti, longeqve minore labore longe plus profectuum colligi, possit. Cui tractatui titulum dabimus, Schola Typographeum vivum.

20. Desiderantibusqve nonnullis, qvi melius prospiciunt, plus qviddam qvam vulgares praestant Scholae (Eruditionem nempe realiorem, cujus fructusperomnem reliqvam Vitam, imo in aeternitatem usqve ipsam sese diffundat) ostendemus remedium sub titulo Paradisus Ecclesiae reductus. tibi exemplo primae in Mundo Scholae (qvam Deus ipse generi humano aperuerat) Qvā ratione Omnibus qvae Hominem se cundum Deum sapientem beatumqve reddere possunt, expoliri qveant omnes, palam facere conabor.

21. Tandem, qvia in omnibus hisce Apellis modestiam (qvi operibus suis imperfectionis notam, Apelles FACIEBAT, non autem, ut aliis tum moris erat, FECIT, addere solebat) imitari certum est, scribam ad Eruditos Viros Traditionem Lampadis: atqve hīc finiam.

VERULAMIUS. In Anticipat. Philos. secundae.

EXistimanus illum et amantis civi et viri prudentis personam bene simul sustinuesse, qvi interrogatus An optimas leges suis civibus dedisset, respondit; Optimas ex iis qvas illi accepturi fuissent. Et certe qvibus non satis est bene cogitasse (qvod non multo secus est ac bene somniasse) sed obtinere cogitata, et in effectum deducere qvaerunt, iis non semper utiqve optima, sed potissimum qvae in usum deduci patiuntur, eligenda sunt. Nobis igitur licet humonam Rempublicam, tanqvam communem Patriam, summo proseqvamur amore, legislatoriā tamen ratione uti liberum non est. Neqve enim leges Intellectui, aut rebus, ad arbitrium nostrum damus: sed tanqvam scribae fideles ab ipsius Naturae voce latas et proatas excipimus, et describimus. Itaqve sive illae placeant, sive secus, fides nostra exsolvenda est. Neqve tamen spem abjicimus, qvin futuri sint nonnulli, qvi optima illa (qvae ostendimus) et capere et concoqvere poterunt. Qvamobrem ad illa ipsa tendere, rerumqve et utilitatum fontes aperire qvamdiu in vivis sumus non desistemus, de eo qvod ad Omnes pertinere, et in commune prodesse possit, nunqvam non solliciti.



page 9, image: s009

Parvulis parvulus, Omnibus Omnia. Hoc est, VESTIBULI LAT. LINGUAE AUCTARIUM. Voces Latinas primitivas construi coeptas, et in Sententiolas breves redactas, exhibens. In praeludium Sylvam Latinam ingressuris datum.

Viro Clarissimo ac Reverendo Dn. JOHANNI RULICIO, Ecclesiae AMSTELODAMENSIS Pastori vigilantissimo.

CAlamō Te alloqvendi, cum os ad os liceat qvotidie, casus insperatus attulit occasionem, amicissime Vir. Ecqvis ille? Error, qvi utriusque nostrum irrepserat animum, cum lucro detectus: ut, si recte dictum est, Sapientem per ipsos etiam errores (suos et alienos) proficere, non desipere nos, errorem nostrum in aliqvem profectum transferendi viam qvaerendo, et inveniendo, pateat. Sed adrem. Erravisse re nuper, et in errorem induxisse me, non ignoras: qvum Januam nostram Linguarum postremam (pleniorem illam, Encyclopaediolae faciem referentem, et prae qvā priorem illam non amplius agnoscimus nostram) in Anglicum esse versam, publiceque venundari, referres. Curavimus enim afferri exemplar, et inspeximus: et ecce antiqva illa fuit, additamentis tantum novis, mihi nondum visis, aucta. Qvorum primum erat Vestibulo et Januae nostris praemissum Januae Latinitatis Fundamentum, qvemadmodum Authori (qvi nomen suum nonnisi initialibus G. P. expressit) appellare placuit: hoc est, Radices Linguae Latinae contextum redactae. Qvale qvid qvoniam ego aliqvot ab annis optabam, nec tamen eō me a seriis abstrahere poteram, non potui non gaudere similes alicui cogitationes incidisse, meqve sic votō meō, sine labore meo, potiri. Sed ut legere coepi, gaudium meum lentescere sic votō meō, sine labore meo, potiri. Sed ut legere coepi, gaudium meum lentescere coepit: ex eo, quod tametsi eruditissimus ille vir, magnā industriā usus, ingeniose orsam pertexuit telam, non satis tamen ad aetatulae primae infirmitatem condescendere mihi visus fuit.

Primo etenim intertexuit obscuras etiam, obsoletas, et pueris nulli usui futuras avoces, Apinas, apisci, urbum, etc. Deinde, nativam ille literarum seriem seqvutus, impertinentissima etiam, qvae aut nullum aut obscurum pariunt sensum connectere, vel ad explendum sensum longius accersitis vocabulis sententiam diluere, necesse habuit. Unde prodierung aut rerum connexiones duriores (qvalis illa: Hem, herbas herciscebat heri herus, ceu erctum) aut Periodi longiores qvam pro puerorum captu. Qvalis haec (sub litera A, §. 10.)

Non circumdent aqvae aram, nec aranei (o arbitri!) ab his arboribus pendeant, sed arcete vos, aut arcessite eos, ex arcana arce arcubus structā, qvi scopas petant ex arca arcta: ardeant hae carnes, assentur illae, et fruges qvae in area aruerunt, consumantur: nec aestimate offerentium argentum ut argillam: hoc arguet vos impietatis, si in arietes et grati animi arrham afferentes armis utamini. Nonne arva qvae arant, et artes, et artus eorum, et pecora arvina nitentia, arundinibus huc acta vestra erunt?

Qvam prolixa Periodus! qvam obscurum continens sensum! qvem tametsi forsan asseqvar ego (nescio tamen an asseqvar) puer certe nunqvam asseqvetur: aut non sine magno Praeceptoris commentario, et molestā utrinqve cerebri (ad res tam incohaerentes aliqvomodo in mente connectendum) torsione. Asseqvatur tandem, qvid inde, ad rerum aut verborum meliorem intellectum, proficiet? Harum ergo, et similium


page 10, image: s010

ibi salebrarum impatientia eo me (parvulis ubiqve prodesse nescio qvomodo gestientem) abripuit, ut num simplicius res expediri posset (quō nos facilius balbutientes nostri intelligant, Linguaeqve totius Fundamenta nihilominus solide posita sint) tentandum existimarem. Reducendo videlicet voces primitivas in Sententiolas verbis breves, sensu faciles, usu memorabiles. Breves, duarum triumve vocum: qvia Periodos nectere nondum tempus, ubi scientiae liquor vasculis angustioribus (puerilibus ingeniolis) instillandus est, non infundendus. Sensu faciles, ultrōqve perceptibiles: ut ingeniolis non crux et tormentum, sed ludus et oblectamentum, fiant. Memorabiles deniqve, qvarum usus sit evidens et perpetuus: seu ad vocum significationes melius etiam pervidendum, et memoriaae figendum, seu ad augendum Rerum notitiam, seu denique Morum honestatem, et Pietatem veram, sensim instillandum.

Tentabam ergo: tentamenqve non male procedere videns, temperare mihi nullō modō potui, quin, severioribus sepositis ad haec puerilia descenderem, iisque integris octo diebus impensis demum respirarem. (Tam alte mihi Senecae illud: Clivum istum unō spiritu, si potes, exsupera! jam pridem sedit, ut pleraqve mea sic per impetum absolvere soleam.)

Haec autem sic jam peracta ad Te mitto. Primum, ut qvi me et Te nuper in errorem praecipitatum risisti, nunc errorem in alicujus boni occasionem nobis versum gratuleris. Deinde, ut si aliqvot illi majori Operi erepti dies damnum putantur, culpam me cum luas: aut si excusabilis est excuses. (Ego fore spero: ut per tantillam hanc remoram nihil majoribus decedat: cum inter spirationem hanc non animi defatigationem esse mihi, sed adnovum robur excitationem, sentiam.) Teitio, ut qui alia nostra examinare acriter, demumqve aestimare, consuevisti, haec etiam levicula examinare ne spernas: num scopum, qvem hīc mihi praefixum fuisse modo innui, asseqvar. Expendendum videlicet Tibi ante alios do: Num hae Radicum LL. connexiones Gnomulae sint? seu vocum significationes non inscite determinantes, seu aliqvid naturale aut morale innuentes, eōque tacite, et aliud agendo, Mentes ad sapientiam formantes, Cordi pietatem instillantes, et qvarum proinde in praesens oblectatio certa, in futurum usus perpetuus, esse queat? Deniqve, si scopum nostrum (quem omnibus nostris puerilibus scriptis proposuimus, ut cum paleis ipsa grana, cum corticibus ipsissimos nuceos, ferant) hīc etiam asseqvuti videbimur, Libellśsqve praesens non indignus censebitur, qui juventutis committatur manibus, eoque in lucemeat: testatum hāc ipsa ad Te praefatione volui, non esse me divinae Providentia tam inanimad vertentem, ut non intelligam cujus cooperasione res meae huc deductae sint: et per quem tot, hīc mihi bonae subministrentur occasiones. Exstet itaqve hinc aliqvod nostrae amicitiae, et junctorum pro juventutis bono curarum, monumentunt.

Si quaeras, Qvis hujus Libelli usus esse queat, ubi, quando, quomodo? repondebo: sub Vestibularis Classis finem, trinō bonō fructu. Primum, ut repetitio fiat jucunda eorum, quae Vestibuli Lexico, Textu, Grammatica, hausta sunt. Secundo, ut materia sit exercendi jam initialiter styli, sententiarum istarum e Latino in Vernaculum translatione. Demum, ut fiat propior ad Januam Linguarum accessus: primam nempe ejus partem, Vocum Latinarum Sylvam continentem. Ubi quia quaevis vox primitiva cum derivatis et compositis suis, in sententionsum itidem Textum reducitur (ut Radix cum suis Ramis in Arboris formam explicata in conspectu stet) habebit ultimum hoc Vestibulare Exercitium elegantis praeludii formam, unde in Janualem ultimum ingressi similes ludos continuent, tantōqve facilius et amaenius totam pervolitent.

Velim autem, ut si ad prelum haec promoveri placebit, ad me prius redeant; ad videndum an refrigeratō inventionis primae fervore, secundaque adhibitā limā, politiora et iamnum ista reddi queant: ut tantō magis et delectent, et prosint, si possunt.

Vale, et his a me strenae locō admissis, favorem in me, et hoc publicorum Juventutis profectuum opus, continuare, aliorum conciliare, ne intermitte, propitiō Deō.

Dabam e Museo, Calendis Januarii 1657.

Tuus Confrater et Conservus

COMENIUS.



page 11/12, image: s011

A.

1. ADsit auxilium Altissimi!

2. Ab A auspicatur Abecedarius.

3. Abdomen abdit alimenta!

4. qvae alvus emittit per anum.

5. Abies abit in altum, altius ac Alnus.

6. Absinthium est amara herba:

7. Acer arbor acerbis acinis.

8. Acetum est acidum: Allium acre.

9. Sub Acervo Avenae manent acera, ab attritis aristis.

10. Acus habet acutam cuspidem, culter aciem.

11. Adeps fluit, dum assas anserem.

12. Adolescens adultus ambit matrimonium.

13. Adulter ac adultera ambo abominabiles, amittunt salutem.

14. in AEthere sunt astra: in aere spirat aura.

15. AEstas venit ante antumnum.

16. Ambulans in aprico aestuat, non alget:

17. AEtas fluit, aeternitas appropinquat.

18. Ah homo age alacriter! ut agas cum Angelis in aevo.

19. AEger est aerumnosus, affligitur, angitur.

20. Ager aratur: aggere munitur.

21. Quid ais? Albus an ater sit nescio nocte: At aurora deteget.

22. Amicus verus alter ego: non adulatur, arguit aperte.

13. Amita me amat: sicut et avus, et avunculus, et affinis.

24. Amnis fluit amane, al veō suō.

25. Asmphora ampla habet duas ansas.

26. Anchora non fit ex argilla.

27. Anas natat in aqva: Ardea piscatur in aquis, etiam angues et anguillas.

28. Ancilla antliat aquam, tametsi anca.

29. Omne Animal habet animam: etiam Asinus, Aper, et Attagen avis.

30. Corpus dividitur in Artus et articulos.

31. Habes animum ad Artes? attende! Aude aemulari antiquos.

32. Arrige aures, audi alios, ausculta: aliena assiduitas acuat te.

33. Anus habet annos, non gestat annulos.

34. Apes aptant mel in alveari, non autem ad aram.

35. Aquila volat alte, amplis alis.

36. Aranea in angusto augulo aretat fila.

37. Arbiter aeqvus aestimat omnia ex asse.

38. Arca asservat arcana: at non in area, sed in atrio; aut alibi in aedibus.

39. Aries arietat: Agnus mitis est.

40. Arx arcet arrocem adversarium arcubus et sagittis aliisqve armis.

41. Arundo non amat aridam arenam.

42. Asciat (faber) asserem asciā ad amussim, ut assulae cadant.

43. Asilus pungit armentum acutō aculeō.

44. Auceps allicit aviculas astu.

45. Aulici amiciuntur auguste:

46. Auriga ungit arvina axes, non autem apsides.

47. Auster adfert austeram et asperam pluviam.

48. Avarus avet aurum potius atque argentum; augensque affatim aes, autumat se beatum.

49. Sub axilla qvid abscondis? Apage.

B.

50. Baccas fert Laurus, non Betula vel Buxus.

51. Baculus ad qvid in Balneo? ut et Ballista?

52. Bajulus habet robusta brachia, brevesqve braccas, et ad cinguium bulgam.

53. Balbus et blaesus non bene blaterant.

54. Balantem ovem bestia lupus vorat.

55. Bellua maxima in sylvis est Barrus, in aqvis Balaena.

56. Baro imbutus balsamo basiat blande.

57. Barbari sunt bardi, et impexā barbā.

58. Bis beatus, qui benedicit et benefacit.

59. Bitumen, aut bullas, qvis bibat?

60. Cui bilis bullit, bacchatur ut brutum.

61. Blatta arrodit libros, Bruchus brassicam:

62. qvae bene condita butyro, bona est.

63. Bombardae et buccinae serviunt bello.

64. Bos boat: bubulcus reboat.

65. Bubo avis est; Bufo rana, Bulbus radix capitata.

66. Bucca magna glutit magnos bolos.

C.

67. Chaos vocum in Choantium a C clarescet, si eas concinne copulabimus cum invicem.

68. Caballus (ut et camelus) fert onera super clitellas, per cacumina montium.

69. Cachinnum relinqve cerdoni.

70. Cadit canterius mortuus? cadaver est.

71. Coecus non videt colores.

72. Caedimus ligna securi, findimus cuneō, cavamus coelō.

73. Caesaris corona coruscat clementiā.

74. Calamō scribimus in charta et codice.

75. Calix cupreus caelatur chalybeo caelte.

76. Calvus, carens capillō, utitur caliendrō.

77. in Caligine opus est candelā, e cera vel sebo.

78. Calx tua, induta, calceō calcare potest calles: tametsi capiat callum.

79. Calles ne ludere calculis?

80. Campana in campo sonat clare.

81. Caminus conciliat camerae calorem.

82. Cancer habet locō corii crustam: et chelas pro manu.

83. Cancelli lignei dicuntur clathri, et crates.

84. Canis canus non canit, sed latrat; ligatur catenā.

85. Nos canimus cantica et carmina.

86. Cantharus fit e cupro cuso: canistrum e cannis.

87. Capsā portamus chartas, corbe fructus, crumenā nummos.

88. Carbo combustus fit cinis.

89. Cardo forium, et crepida, crepant.

90. Carduelis pascitur semine cardui: captus cantillat in cavea.



page 13/14, image: s012

91. Cares culpā? ne cura calumniam aut cavilla.

92. Caries facit cassam nucem.

93. Carpe cerasa et castaneas, non carpō, sed digitis.

94. Carum, charum.

95. Caseus fit in casa, ex coagulato lacte: ex cremore lactis butyrum.

96. Castus animus castigat carnem.

97. Caula habet oves et capras.

98. Caupo colat cere visiam cribrō, promis cirneā.

99. Causidicus agit causam clientis sui.

100. Cautus cavet ne cadat:

101. Ideo cautes non scandit: Nihil sine causā agit;

consilium celat, ubi opus est cedit.

102. Celeri celoce vehimur citius, qvam curru aut carrō.

103. Celebris (inclyta) Civitas habet celsa culmina: et cisternas crebras; quō per canales confluunt aquae.

104. Centrum est, circa qvod ducimus circulum circinō.

105. Centum ceremoniae citra usum certum, ad qvid sunt?

106. Cervus habet cornua: dum compellitur in casses, capitur.

107. Chordum comportatur in cumulum.

108. Cicada, crabro, culex, volant.

109. Cicur ciconia ciet sibi alvum cicutā.

110. Cimelium custoditur in cista. est.

111. Cithara in choro cantantium est.

112. Clangit tuba convocans classem.

113. Clava ferit; Clavus figit: Clavis claudit et re cludit claustra.

114. Cloaca est ad cacandum.

115. Coccus et cortices in eortina coctae, colorant carbasum.

116. Coelum cernimus oculis; coenum calcamus pedibus.

117. Coelebs coepit cogitare conjugium.

118. Coenare convenit, non comessari.

119. Cohortes in castris gestant clypeos et cassides; Calones calas et caligas curtas.

120. Cum venit clades, contaminantur cruore.

121. Columbus cum cirro pulcher est.

122. Cannabis et linum alligantur Colo.

123. Cole communem creatorem constanti cultu.

124. Committis aliqvid clam? cur celas? coram cunctis crearuris erit, clamabunt omnia.

125. Comes comis, come mihi comas, cum commodum erit.

126. Coqvus coquit carnes, vel caules,

127. Condiens cibos cinnamomō, coepā, cuminō, caeterisque condimentis:

128. et Condens in Cella, aut mox effundens in catinos et patinas.

129. Considera, priusqvām coneris.

130. Contra contumacem opus est consiliō.

131. Contemnit? coge illum, ut corrigas.

132. Corporis partessunt: Caput, et sub cranio cerebrum: cilia, cervix, collum, cubitus, costa, coxa, crus, calcaneum (calx.)

133. Corvus crocit, cornix cornicatur:

134. Coturnix habet curtam caudam.

135. Crater cremati vini adsert crapulam: cui medetur crambe.

136. Coloras crines cerussā? crispas cincinnos calamistrō? cur? ut cristas tollas? Cave.

137. Crux Christi cardo salutis est.

138. Crede corde contritō; cioge te ciliciō; crucifige carnem; vere Christianus clues.

139. Creta candet; cinnabaris rubet; Coespes viret; Crocus flavet.

140. Cubat pusio in cunis. sedet super clunes, ceu super culcitram.

141. Cuculo non opus est cucullō:

142. Cucumer, crassaque cucurbita, crescunt cito.

143. Culeus vini plus est qvam congius; aut cadus: Cupa capax dolium.

144. Ex Culmo fit Culmen, quod fulcitur columine: Ipsā domus columnis, ut ne in clinet ad casum.

145. Cuniculus facit sub terra cuniculos.

146. Curvum crus facit claudum.

147. Curre ad chirurgum, si laesisti curem cuspide cultri, et cupis sanari: curabit te, tametsi maneat cicatrix.

148. Custos carceris constringit captivum cippō, aut compede.

149. Carnifex cruciat condemnatum.

150. Cunctane jam sunt? ita censeo, praecipua certe: eras re censebo caetera.

D.

151. DAma capta in dumo domatur domi.

152. Draco degit in deserto.

153. Dotem dat Pater filiae: donum amicus donat.

154. Dives non debet dare damna; sed dense dividere bona; in Duere nudos, condonareque debita: hoc ejus erit diadema.

155. Dapes diribe digitis et dentibus.

156. Diaetam serva decoram: delicati fiunt debiles.

157. Dormire super dorsum insalubre.

158. Tu Discipule disce diligenter: non ludere, discō, sed disciplinas.

159. Et dum aliqvid didicisti, doce alios.

160. Dolare dolia non est tuum.

161. Sed loqvamur de DEO, dilecto Domino nostrō.

162. Desideras bona? deliberas unde sumas? Deum ora.

163. Non audit diu? insta, donec exaudiat. Veniet dies ejus.

164. Delectet te duntaxat vivere juxta Decalogum (decem praecepta).

165. Deliquisti? deterius egisti? duo fac.

166. Ne defende delictum: non decet. Deinde dolens peccasse, desine.



page 15/16, image: s013

167. si non desistis, dolus est: qvem demum sequetur dira Dei ira.

168. Decretum enim est, ut qvi denuo deserit Deum, deseratur: deleaturqve de libro vitae, et damnetur.

169. Dubitas? Deliras. Daemon malus (Diabolus) dementat te, ut tibi postea dicam scribat.

170. Dic ergo: Duc me dextera Dei: tibi me do, dico.

171. Et faciet te dignum gratiā dulcis misericordia.

E.

172. ECce! Erinaceus habet escam, quam edat.

173. Ego eheu non habeo, inqvit egenus.

174. Ex elementis epulum elixare neqveo.

175. Eja, ne ejula: erit enim consilium.

176. Quid ergo? panis exiguō emitur.

177. En Episcopi boni elogia, et encomia!

178. Ecclesiam amat, Evangelium praedicat.

179. Epistolas (Apostorum) explicat.

180. Eleemosynas erogat.

181. Ergā exules, et qvi sunt extra, est benignus.

182. Ertantes emendat, ebrios excommunicat.

183. Ebur, enses, eqvos, non curat.

184. Eximie vivit in exemplum.

185. Fac examen, experiere.

186. Euge Pastor egregie, exulta.

187. Exta elephanti, etsi non exilia, ad qvid sunt.

F.

188. Faba facit flatus.

189. Fabula est historia ficta: ut de Faunis.

190. Faber (ferrarius) ut formet ferrum flat, non flabellō, sed fulle: sitqve fuscus a fumo.

191. Faber (lignarius) ut fundet aedificium, findit Fagum, Fraximum, aliaque ligna, figit fibulis fenestras, etc.

192. Faciem fucare formoso de forme.

193. Fallit, qvi falsa loqvitur.

194. Fama de fame fugat famulos.

195. Fanum non amat profanus, tametsi amet ferias.

196. Fari nescit in fans, Facundus facile fatur, et facete.

197. E farina et fermento fit panis; varidque fercula.

198: Farre farcitur farcimen.

199. Fas est de-fendere se, si qvis of-fendit.

200. Fastus homines fascinat:

201. Fatuus est, qvi obluctando fatis frustra se fatigat; qvi pro toto sumit frustum; qvi sectatur frivola; et qvi fessus non quiescit.

202. Fauces gustant favum.

203. Faustis rebus favent omnes.

204. Fax lucida fulget fulgide.

205. Felis, habet ne multum fellis?

206. Felix, qui non febri fervet, sed pietate.

207. Femur ligare fasciā, qvid opus?

208. Feram ferire fuste non solemus: sed allicere in foveam, et fodere venabulō.

209. Festina eximere festucam oculō.

210. Fex non bibitur, neque fimus editur.

211. Fiber est in aqva, fibra in radice, fimbria in veste.

212. Ficus fert fructus dulces, folia lata.

213. Fide Deo fideli: et fiet tibi secundum fiduciam.

214. Figulus fingit vasa fictilia: figuratque fidelias.

215. Filius firmum familiae fulcrum.

216. Filum fit torqvendo fusum.

217. Fiscus fit e fissis et flexis virgulis.

218. Fistula habet foramen: Fistuca solida est.

219. Flamma vehemens flagrat: odor fragrat.

220. Flere mulierum est; fortunam ferre ut fors fert, virorum: qvanqvam forte et mulierem reperias fortem.

221. Flos floret: Flumen fluit.

222. Focus habet ignem: aut saltem favillas.

223. Fomentis calidis fovemus nos.

224. Foenus est animae funus:

225. Foedum est foedus cum impiis: male foetet.

226. Foetum animal edit foetum: ut Forda, omnisque foemina.

227. Fons fundit aqvas foras, nunqvam usqve ad fundum.

228. Fores sunt fere qvadratā forma.

229. Formica formidans hiemem, aestate colligis frumenta.

230. Fornax calefacit conclave: fornix est arcuatus murus.

231. Forfice fila, pilos cape Forpice, Forcipe ferum.

232. in Forum feruntur omnia.

233. Fraga salubriora Fungis.

234. Frater voluit frangere frameam, sed non potuit, neque frenum: fremuit ergo et frenduit.

235. Frequens popnlus Israel transivit fretum maris rubri, fretus Deō.

236. Frontem tegere fronde viridi (non fruticis, sed lauri) victoriae signum.

237 Quis friget dum ova frigit?

238. Vis frui frugibus? demete illas falce:

239. Fulgur et fulmen non terrebit fulvum leonem.

240. O Fullo, fungere munere tuo sine fraude.

241. Furnus est furvus a fuligine.

242. Quae fuerunt, utcunqve scimus. futura qvis novit?

243. Vir futilis (ef-futit) Omnia.

244. Fur furfure pascendus est: dum capitur, fugit, aut furit.

245. Finis ejus est funis, et furca.

G.

246. GAlba, Gavia, Graculus, Grus, Gallus et Gallo-pavus, aves sunt.

247. Galeam gestat miles: Galerum Doctor: Isti gloria venit a gladio, huic a doctrina.

248. Gallas et glandes quaere in quercu: Gummi, in variis arboribus; Gossipium in una.

249. In Ganeis ganniunt utvulpes, garriunt ut picae, grunniunt ut porci: Gangraena illis devoret gingivas.

250. Genius malus docet quosdam gaudere gazis suis, et gemmis, plusqvam Deo:

251. Gemantilli gutture totō, genas oppleant lacrymis: Guttam aqvae desiderabunt in Gehenna.



page 17/18, image: s014

252. Genus humanum divisum est in maltas gentes: junctum tamen glutine sanguinis.

2 3. Germani fraetres erant, et gemini, Esau et Iacob, quos genuit Isaac.

254. Gener, quid geris gremio? et quomodo te geris?

255. Gigas grandi et gracili corpore, capite glabro, dor sō gestans gibbum, genuaqve distorta, monstrum.

256. Glacies, est gelata aqva: Grando, glaciata pluvia.

257. Glarea, lapidosa terra: Gleba et grumus, frustula terrae.

258. Glomus est filorum globus.

259. Gnarus rerum, gnavus esto.

260. Granum frumenti tegitur glumā, et glubitur: in humido germinat.

261. Grex boum pascitur gramine.

262. Gratis datur aliqvid? gratus esto.

263. Gravis vir graditur decorō gestu, observatqve gradus actionum.

264. Guberna gulam, ne fiat gurges.

265. Qvaedam gustare etiam, nedum glutire, nocet.

H.

266. HAbes ubi habites? dic Hallelujah.

267. Haerere in haeresi, halitu pestifero, turpe est: serpit enim ut hedera.

268. Haleces haud capiunt hamō, aut harpagone, hauriunt reti:

269. Hebeti da helleborum, helluoni feces.

270. Herus heri mortuus: heres hodie hilaris, heros sibi videtur.

171. Hirsutus hircus, et hoedus, pascuntur herbā hornā.

272. Hirudo sugit, Hirundo volat.

273. Historia plus audet qvam histrio: et tamen alicubi hiat, hiscere non audet, hem!

274. Hordeum servatur in horreo.

275. Horam mortis qvis non honet? heu!

276. Homini humane agere honor est.

277. Heus tu, humies? humilis esto.

278. Humidā hieme (seu hyeme) tege humeros.

279. Hospes honora hospitem: contra hostem opus hastā.

280. Hypocrisin fuge, hortor.

I. Vocalis.

281. I Doneus interpres intelligit id quod interpretatur, intus et extra.

282. Ignorans hanc industriam infra infimos erit.

283. Imitare igitur! habes imaginem.

284. Imber ingens exsstruguit ignem.

285. Incola, aut Inquiline, incidisti in incile? inter ranas? propera inde.

286. Indulge infanti, et inquinabit inguina: imo integrum imum corpus.

287. Ira immanis, saepe inanis, inquiunt.

288. Ivit venator in sylvam: indagavit ibi ibicem:

289. Illumque videns sub Ilice, icit, et interfecit.

290. Immolavitque instar agni, intestina interim in volvens interulae.

291. Iterumqve inivit idem iter. Ita is fecit.

Jod, Consonans.

292. JUvenis, desine jocani! Mors tibi jaciet jaculum in jugulum, et jacebis.

293. Jecurjejuno flaccet, ut juncus.

294. Jentare vis? jus (jusculum) erit melius quam juglans aut juniperus.

295. Jova (Jehova) juva!

296. Jesus janua coeli, jaspis meus, jubar meum, jubila mea.

297. Jugum ejus mihi jucundum.

298. O judex meus juste! judicabis eos, qvi jurgantur mecum: jus dices juxra justitiam.

299. Jurasti mihi: Junge me tibi.

300. Jube me mori: ut jam sim tecum jugiter.

L.

301. LEgis ne literam L?

302. Libetne porro lallare, ligando voces Latinas?

303. Ludus est non labor, aut labyrinthus: lac, non laqueus: Lilium, non lolium.

304. inestqve lepor et ob -lectans lumen.

305. Lugebis, si viam tam lenam et levem, et laevem, et laetam, et lentam spernes.

306. Locus hīc est de-liciis: has in hoc Libro libere libare, et lambere, licet, cui libet.

307. Labi vis? abi in lubricum.

308. Labrusca laedit labia.

309. Lacertam et locustam reperies in prato.

310. in Lacu Lucios capit piscator, vectus lintre.

311. Lampas sit ex lamina, lucet oleō.

312. ex lana texunt pannos liciō, ex lino linteum.

313. Lanceā lancinatus langues.

314. Lanio non parat lactucas:

315. nec vendit lagana, aut lagenas, aut luscinias:

316. Sed lardum et carnes, libratas lancibus.

317. Liter est coctus lapis.

318. Non latet canis, cum latrat.

319. Latro ligandus est, non lineā, sed longō, latō, et laxō lorō; non laxe aut luxe, sed arcte:

320. Legatus ferens larga promissa laudatur.

321. Lendes nascuntur non in lente, sed in capite.

322. Leo non lacessitus non laedit.

323. Lepra est insanabilis lues.

324. Lex est, ut Lamia, et lascivus Leno, ommiqve libido et luxus, paenam luant.

325. Lignum in arbore tegitur librō.

326. Lien est in latere laevo, prope lumbum.

327. Limax et lumbricus volutant se in limo.

328. Liquor linitur et relinitur in dolio.

329. Limen qvaere in janua, limitem in agro: limam apud fabrum:

330. Limbum et laciniam in veste nondum lacera.

331. Linguā lingimus et loqvimur: sed et ligurimus, qvod tu linque.

332. Lippus et luscus non bene res lustrant, praesertim ad Lunam.

333. Liram faciunt non ligone, sed aratrō: lyrā cantant.

334. Lituus ad littus qvid facit?

335. Tu cave litare lites Deo.

336. Lodicem pollutam lutō lava lixiviō, non lotiō.



page 19/20, image: s015

337. Lupus laniat Leporem lassatumluctā;

qvae illi adfert lessum ac letum.

338. Lucrum iniqvum, larva felicitatis, adfert luctum, lacrymas, lamenta.

339. Luteum, luridum, lividum, colores sunt.

M.

340. Quam magnus est Mundus!

341. Mente sumus homines: dementari ne patiamur.

342. Meditari mysteria multa melius est, qvam colligere massas auri. Memento!

343. Magi mendaces magis sciunt multa mentiri qvam metiri.

344. Magistratus munus est moderari omnia majori s momenti: monstrareqve et mandare aliis.

345. Magistros praeficiunt muniis, Ministros mittunt alio.

346. Membra Reipublicae monent, ut sibi mutuo ministrent.

347. Muniunt civitatem muris.

348. Curant mineras ex montibus erui, metalla conflari, monetam cudi.

349. In Macello macra (macilenta) ne mactentur.

350. Medici medeantur morbis sine mora.

351. Mendici ociosi ne molestent:

352. Mechanici machinas curent; ut molas, similesqve moles.

353. Mercatores vendant merces mercede justā: non marsupia modo emungant.

354. Mangones ne mutent mala bonis.

355. Mulieres maritis subsint modeste.

356. Mores pubici sint sine macula.

357. Manifesta menda (crimina) mulctentur.

358. Moechi et meretrices mergantur.

359. Mimi migrent alio.

360. Mala et mespila mollia sunt, si matura: sed nondum Majo mense.

361. Malleō utuntur, qui tractant Marmor, et materias duras.

362. Mancus est manu mutilus.

363. Tu mane domi mane: matutinum Musis manna.

364. Mare meat per meatus subterraneos: e fontibus vero manat.

365. Mater aut lactat infantem mammā, aut masticat cibum et prae-mansum ingerit.

366. Meje in matulam: mungeqve nasum, ut sis mundus a muco.

367. Consterne mensam mappā: absterge manus mantili, ne madeant: Mande malis (maxillis): tolle micas.

368. Merendamvis? mere priūs.

369. Merum vinum ne bibas, misce.

370. Messor metit falce: tollit mergetes mergā.

371. Mas habet supra mentum mystacem.

372. Membranam pinge miniō, per medium et margines.

373. Miles non curat milium, sed manubias; aut minatur mucrone.

374. Milvus non metuit mille pullos.

375. Molossus mordet mugientem bovem.

376. Move te mox, aliās marcebis.

377. Mugil, Mullus, Muraena, pisces sunt: Merula, modulans avis.

378. Mulcere mitem, vanum: Mulgere mulam, stulam.

379. Mus capitur a mustela.

380. Musca implicatur musco.

381. Mutus mussat.

382. Murmur nihil valet contra mortem:

hīc meta est omnium.

N.

383. NEcte nova nomina, et narra nobis: vis-ne?

384. Ne roga: nae ego tibi nihil negare possum.

385. Nam nacti sumus pulchrum exercitium. Nempe novisse (nosse) numeros et normas rerum.

386. Num nugas agmius? num naenias?

387. Sapientiae nervum dicere naevum, nefas.

388. Nola tinniat, nolo audire.

389. Nos nuces frangimus, ut nucleos edamus.

390. Nitimur scindere nodos novaculā.

391. Negotia nimirum nuncupamus.

392. Nascimur cum naso et naribus, tota natio bumana: addidit natura nates.

393. Navim natare necesse est: nisi (nī) velit mergi.

394. Nauta non sentit nauseam.

395. Nepos nequam, necat nummos, incedit nudus, nictar oculis, nutat capite, numen nullum veretur.

396. Nidos avium qvaere in nemore: etiam nigri corvi.

397. Nitrum bene lotum nitet ut nix.

398. Nobilis vere nocet nemini, nunqvam, nusqvam.

399. Noctua nocte volat.

400. Novem Novercae nimis notum faciunt qvid sint.

401. Nubes nos obnubilat.

402. Nuncie, nuncia quid actum sit nunc in nundinis?

403. Nurus bona nutrit socrum suam nendo.

404. Nympha, nuper nupta viro.

O.

405. Fili, obedientia odor gratus Deo!

406. Omnes optant optima, per omnes oras orbis: utinam et orent Deum!

407. Ob ovumqvis ovat?

408. Ob oves octo opilionem qvis alit?

409. Obba est minor orcā.

410. Objurgare olim officium fiut amicitiae.

411. Obscoena odi: obturo aures et oculos.

412. Occupat oppidum hostis, oblatā occasione.

413. Occa occulit semina.

414. Ocrea ornat pedem.

415. Oleum recens olet bene.

416. Olla coqvit olera, oryzam, aliaqve opsonia.

417. Olor opimus non emitur obulo.

418. Opifex in Officina non otiatur: sed operatur opus suum organis, quibus opus est.

419. Opinio incerta, onus mentis.

420. Opium facit soporem et Oblivionem:



page 21/22, image: s016

421. Opulentus ferat opem egeno.

42 2: Orbus parentibus orphanus est.

42 3. Orci flammam non exstinguit Oceanus.

424. Ordo est, res ordiri (et finire) ubi oportet.

425. Origo rerum fere occulta.

426. Ornus habet opacam et obscuram umbram.

427. Os (oris) habes unum, Ossa multa.

428. Ostium ingredivis? amove obicem.

P.

429. PErge, progredere: ut pateat qvid porro prodibit.

430. Pastor, parat pecori pabula e prato: pascit porcos paleā in praedio: prohibet palari pedō.

431. Pater primus (Adam) patravit peccatum in Paradiso: per pomum attraxit perniciem: perdidit cum persona sua posteros.

432. Protervo (enim) pruritu postulans par esse Deo, pulsus e Palatio, a pleno penu, sensit se premi penuriā:

433. Perculsus illō (Peribis tu pulvis) palluit; puduit illum, poenituitqve.

434. Ploravit et planxit, vidensse factum putridum et putidum prodigium.

435. Sed propitius illi Deus pollicitus est opem.

436. Pariet haec (inquiens) re-Paratorem:

437. quem et postea promittebat per Prophetas.

438. Properavit ille, pauper, procul pompā,

439. Portans probrum nostrum, pugnavit praelium cum portentis.

440. Piansque culpas Deum placavit passione pro nobis.

441. et pretium ponens animam suam, paravit praemium perenne.

442. in Pignus amoris praebuit se panem vitae nobis: Sangvinemqve, quō nos purgavit, in potum.

443. Iubens praecones suos praedicare haec publice: et sic propinari poculum salutis, per omnes plagas mundi.

444. Plaude, et psalle, popule fidelis.

445. Iam possides portas coeli, qvas pandit ille;

446. purpuram hanc ne pollue plebs Christi.

447. Patentes, peto vos perpendite! an pulchrum sit pubi vestrae, plantulis caeli, haec implantare?

448. Prorsus: hīc prora et puppis! hīc palma:

449. Pretiosa (enim) prehendere possunt.

450. Tuqve Praeceptor perite, quid putas? Nonne praecipua pars prudentis officii tui est, ad pietatem polire?

451. Proh! paucis hoc ad palatum!

452. plerique ut picas et psittacos pipire tantum pupos suos perdocent.

453. potes pueris permittere pilam:

454. et ut pingant pavones, plaustra, proceras pinos, papiliones: etc.

455. At si nihil plus, pura puta vanitas.

456. Pravus est paedagogus, qvi pronos ad malum non pellit a pravo sodalitio, tanqvam peste:

457. Probus, qui mala prohibet ac punit.

458. Parce tamen, ne pereute pugnō, nec punge pugione.

459. Placentae potius placent pusioni quam plagae.

460. Palaestra tua ne sit pistrinum;

461. Duc perplanam viam, praecundo exemplis pulchris, perpetuis: ibis prospere.

462. Petulans et pertinax porrigat podicem.

463. Procedamus ad pusilla hujus pensi. ut ex pleatur pagina haec.

464. Pennā perpingimus papyrum, vel perga menam.

465. Piger (quem piget laborare) est ut plumbum, ut pandus asellus.

466. pagus purgatur palā:

467. Pabo et palanga sunt bajulorum.

468. Pallium sit e panno.

469. palmā manūs palpamus in tenebris.

470. Palos pangimus, cum pontem paramus per paludem: Paxillos in pariere: pessulum, in poste.

471. Palmes et pampinus sunt in vite: cum nimis pullulant, putantur.

472. Panica, frumentum est, ut et pisum.

473. Papae! qvam parva avis est parus! passim volitans, parvos passus saltitans.

474. Pastinum est ligo vinitoris.

475. Patina pro cibo est, Patera pro potu.

476. Pavet, qvi timet: pavit, qui percutit.

477. Pectine pectimus: in pelvi lavamus.

478. Pecunia emimus, qvae non portatur in pera.

479. pendet patibulō fur, dum pendit poenas furti.

480. Penis est cauda: Penula, vestis contra pluviam: Peplus velum faciei.

481. Pepo est magnus cucumis, Perca piscis.

482. Perna et petaso veniunt a porco:

483. petasus, pileus latior, e pilis.

484. Pincerna plerumque pinguis est, oppletus pituitā.

485. pinsere panem Pistoris est.

486. Pinnam quaere in pisce; piper apud coqvum;

487. Pira in horto; picem in picea, plicam in veste.

488. Platanus et populus arbores sunt pone hortum, vel in platea.

489. pluteum habet ante se, qui stat in pulpito.

490. In popina propinant potum e polenta.

491. Pluma dat parvum pondus.

492. Pollex pollet plus qvam alius digitus.

493. Prandium dat pultes, et pulpas carnium.

494. Pruina sit hieme: super prunas potes assare pruna.

495. pulmo est in pectore; pustula in pede.

496: Pulex habetne qvoqve suos pullos pullos?

497. pausa! pax: pene totum P penes te est, prae oculis: praeter pauca minus usitata.

Q.

498. Quam qvadrant haec! qvaeso perge!

499. Qvaestus his inest major, qvam nummis.

Qvamvis (qvanqvam) id non qvivis credat.

500. Ego qvidem faciam: qvoniam (qvum) ita vis.

501. Qui qvaeris intellectum rei, qvaere qvatuor haec, aut qvinqve (qvippe qvasi omnia sunt haec qvaestiones.)

502. Qvis? Qvid? Qvando? Qvantum? Qvale? et Qvot?

503. Omne Qvare habet suum Quia: quod nihil sine causā.



page 23/24, image: s017

504.

505. sed qvatere (qvassare) qvercum, qveriqve de qvalo, aut qvisqviliis, qvantillum?

R.

506. Rabiem et rictum habet Canis:

507. Radicem et ramos arbor: Radium sol rutilus.

508. Raphanus est amara rapa: Racemus uva rapta manu.

509. Ros re focillat rosam, rutam, reliqvasqve recentes plantultas: si ad ripam sunt, rigantur e rivo.

510. Rota rhedae ungitur resinā.

511. Dum domus ruit, remanent ruinae ac rudera.

512. Recordemur vero Res majores.

513. RATIO docet Regem regnare: hoc est regere Rempub. per omnes regiones.

514. Religio dat illi regulas, Leges robur:

515. ut sententia rogata, et responsō lata, sit rata, reusque puniatur.

516. Rusticus rudis qvid agit? Rus ruspatur (ut gallina:)

517. Runcat rubos (vel segetes) rutrō:

518. Faenum cor-radit rastro: Caseum radit radulā: rancidum lardum rodit rostrō.

519. Non raro est ruber, seu rufus, aut russus, et raucus, et rugosus.

520. Recita ritus ebrii! recitabo. Rudir ut asinus: rugit ut leo: ructar ut sus: ridet ut morio, tu rumpere queat.

521. Iam repit ut canis: jam riget ut rupes:

522. jam rixas movet ut tabula: rursumqve se reconciliat:

523. Rumore territus quaerit rimas: aut fugit ad restem, vel rogum.

524. Ratem qvi trahit remis, non reor laborare illum renibus.

525. In reti non semper piscis, etiam rana.

S.

526. STrue (con-strue) jam sibilantes voces, ut ne stent singulae seorsim.

527. Statim, sistam eas serie suā, sicut sertum.

528. Sabbatum sanctifica! Deus jussit sex diebus sudare, septimō sarcinas seponere.

529. In sacco non servamus succos, sed res siccas.

530. Sacerdos sacrificat: Balneator scarificat, secans cutem scalpellō. saevus est qvi sanguinem sitit.

531. Saga, digna est non saccharo et saginā, sed sabulō et sagena: qvā sepeliatur in stagno.

532. Sagax satagit sedare seditionem.

533. Saliva non est falsa.

5 34. Salmo spatiatur e salo (in flumina)

535. Salvator superavit fatanam, sustulit scelera: solvit sontes: salvi sumus!

536. Sambuca sonat, sambucus floret.

537. Sapa bene sapit, sapor siliquae semidulcis est.

538. Sapientia, est sublimium et subtilium rerum scientia: splendens super sapphirum et smaragdum.

539. Sartor sarcit acu: sutor suit subulā: sarrit hortulanus sarculō.

540. Satelles stipat satrapam, armatus spiculō et sagittis, tectusqve scutō et sagō.

541. Saucius stillat saniem, dum sanatur.

542. Scabis scabiem? scaber eris.

543. Scalpis aurem? solicitus es.

544. Scande saxa vel scopulos, si opus, sed non sine scalis.

545. Scarabeus stridet volando: Sciurus strepit in sylva: Sorex trabit spicas in specus.

546. Scopae sunt ad verrendum; scutica ad flagellandum.

547. Scribe! scortum scorpius satanae.

548. In scrinio servantur secreta: non scobs aut scruta.

549. Scurra, sorbe ipse sordes tuas, sannas tuas!

550. Stercus ad sterquilinium spectat.

551. Seculum hoc scatet sectis.

552. Secundus seqvitur primum: non secus. 523. Secundae res non semper sunt securae.

554. Sedere vis? quaere scamnum, aut sedile, cum scabello: Solium et sceptrum relinqve Regibus.

555 Segnis, quid semper, aut saepe, honesta tentas?

556. Satius est simul et semel superare scrobes, et asseqvi scopum.

557. Semen seritur, seges sarritur.

558. Senes sero sapiunt.

559. Sentina sordet,

560. Sera non reseratur serrā, sed clave.

561. Sermo serius ac severus stimulat, suavis suadet. sin, st! sile.

562. Serpens serpit et sibilat.

563. Servus serviat, tibi et sibi.

564. Sesqvi hora, est ter semi hora.

565. Sexus est propter sobolem: sed sunt steriles quidam.

566. Sicam stringens in in sontem, strangulandus est.

567. Silex dat scintillas.

568. Simia sima, similis homini, etiam edit similas.

569. Simulator non est sincerus.

570: Sinistra manus, ne sis in sinu: sines dextram operari solam?

571. Sobrius non singultit.

572. Socrus et soror, suntne sospite?

573. Sodales solentur seinvicem: Socii dividant spolia.

574. Sol solus facit diem: Stellae sursum qvoqve sitae sunt, in signa:

575. Spectantur coelo sudo, aut saltem sereno.

576. Solea (pedis) in-sistit solo: in semita scruposa sume soccos.

577. Solemne, semel annō fieri solet.

578. Solers agat solida solum.

579. Speculum qvoddam ostendit spectra.

580. Spiritus qvō vult spirat: ego spero dum spiro.

581. Splen sugit spissum sanguinem.

582. Sponde, sed sponte, sponsa sponso, qvem sors obtulit.

583. Spongia spumae similis.

5 84. Sportā portamus quod dis-sipare nolumus.

585. Spuere saepe, et sputum spargere, spurcum.

586. Stadium est spatium passuum bis sexaginta.

587. Stannum, babet scorias suas, sicut et sebum.

588. Statuam sculptam sic statue, ut sit stabilis.

589. Sterne mappam, scinde panem etc.

590. Sternutare non semper salubre.



page 25/26, image: s018

591. Stiria stillat, soluta sole.

592. Stolo, surculus spurius.

593. Stolidus et stultus, quid di-stant?

594. Sed superbus supra hos est.

595. Stomachus satur spernit siser.

596. Sturnus suetus cantare, mitti potest loco strenae.

597. Studiose, vis stipendium? stude sedulo, aus abi ad stivam.

598. Stupido stipiti non debetur, nisi sive stipula, sive stramen.

599. Sudibus et sepibus sepimus hortos.

600. Surdus nec susurrum audit.

601. Supine surge de strato!

602. Stertis adhuc? abi in sepulchrum, ibi somnus sempiternus.

603. Sus dat setas, setae setacea.

604. Sylvae et saltus habent varias species stirpium, spinas et sentes.

605. Sed satis: sufficit Scholae huis spectasse summas.

T.

606. TU, Tentemus quoqve dare terminos inchoatis a T.

607. Tabanus tam infestat eqvum, ut tabescat.

608. Tabernas fit e tabulis sectis.

609. Si loqvi taedet, tace.

610. Taedis utimur in tenebris.

611. Talpa terebrat terram.

612. Talis et tantus eris, fi tot haec vocabula totius Lingvae, tanqvam taleas, tenueris.

613. Tapetibus non ornatur Tugurium.

614. Lusus Talorumyutt Tesserarum, tolerabilis.

615. Tarda, Turdus, Turtur, non saginantur Turundis.

616. Taurum taxari talento, aut trucidari talitro, qvis audivit?

617. Tela, Tartarorum arma:

618. Telam texit textor.

619. Telonium auget thesauros.

620. Temne neminem temere.

621. Cave tangere, qvō tamineris: aut terge mox.

622. Templum adi: non tarde, sed tum cum tempus est:

623. Et gere te tanqvam in conspectu SS. Trinitatis.

624. ne torpeas, nec tepeas.

625. Temulentus titubat, aut etiam tremit.

626. Tendunt tentoria milites: tonōque tibiarum, tubamm, tympanorum, terrent hostem: ad triumphum usqve.

627. Tergus detractum tergo, non est tenue.

628. Testes tres sufficiunt testimonio.

629. Thronus est regis, Tribunal judicis.

630. Tiarae additur taenia.

931. Tilia non est ad tigna et trabes.

632. Tiro sine tricis nihil discit, quia tener est.

635. Titillarese titulis vanum.

634. Tondent oves, ut tingant lanam.

635. Torquem aureum tolle, si invenis.

636. Torrem facile exstinguit torrens: Titio jam exstinctus est.

637 Torre placentas, habebis tostas: sed sine toxico.

638. Trans mare tunc ibis, cum erit tranquillum, sine tempestate.

639. Tribula terit triticum; Tinea vesum; Teredo tigna.

640. Truncum tunde tudite: aut trahe, vel trude, ad trutinam.

641. Tunica tegit corpus, tunicam Toga.

642. Turba turbat: Turma eqvitum stans in tumulo tumultuatur.

643. Turgere ac tumere fastu, turpe.

644. Turres varo teretes.

645. Tyrannus trux torvum tuetur, tetra patrat:

646. quem ut Tigridem timemus, trepidemus.

647. Hac-tenus tandem.

U, Vocalis.

648. Ubi sumus? unde venimus? Et qvō ultrā? sinon narras ultro, urgebo te.

649. Narrabo. Ulmus dat umbram: Urtica urit,

650. Ulnā utimur ad mensurandum:

651. Unciā ponderamus: Uncō unimus res duras.

652. Ulula ululat: Upupa habet cristam.

653. Urbs non bene fundatur in uligine.

654. Umbilicus est in medio corpore.

655. Ulcus unge, sed ne scape ungve.

656. Uva, valde uvida, dat vinum,

657. Unda est uda: qvam portamus urceō, velutre.

658. Uter est utilior? Uterqve, utervis.

659 Urna non est pro urina.

660. Uxor gestat uterō: ubi peperit dat infanti über, cum ubere lacte.

661. Pugnans cum Urlb, unus cum uno (sine ullā ope) utere umbone ut miles, ut vincas.

662. Ultio est Dei. Nos vero Utinam simus boni, usque inultimum finem.

Vau, Consonans.

663. VAcat tibi adhuc? Vade mecum.

664. Vide vadum, adevadendum vastum hoc mare.

665. Valesne seqvi? Vix. Vah te vanum! vapulabis.

666. Verum veni! ducam te per viam, videbis vestigia.

667. Vacillas adhuc? vagari mavis per valles et valla?

668. Includamte cum vaccis et vitulis vacerrae, et obvallabo valvis.

669. Vehemens sume-vannare volo ut venrus, vapores cerebri tui.

670. Ecce Venator venatur feras vertago, aut in eas vibrat venabulum! ut habeat victum, et qvod veru verset.

671. Infans vagit: Vagina tegit cultrum.

671. Varia onera tollimus vecte, vehimus curru.

673. Vae impiis, qvi pios vexant! nec verentur Deum, aut eum venerantur, verbum-ve ejus curant.

674 Qvicqvid fecerunt sub velo, revelabitur: non habebunt

675. qvō se verten? qvo vergent? (veniam, Gebennam-versus: ubi eos (ut vates dixit) vermis vorabit.

676. Venenum si intrat ventrem, et venas, victus es.

677. Ver adfert violas: qvas si decerpis, violas: ex tis tamen viesertum.

678. a Verbere fit vibex.

679. Vellus vellebant olim, nunc tondemus lanam.

680. Verres amat vepres: vervex viciam

681. Vespa vespere volat: magis autem Vespertilio.

682. Vesci melle et vitellō, delicatum.

683. Vicini, ejusdem vici incolae, observent vices, et ament se vicissim.

684. Vigil, esto vigil; vigila!

585. Vilis est villa, qvae venditur viginti unciis.

686. Vinea habet vites: vites dant vinum.

687. Vince hostem armis, vinci vinculis: ahās quaeret nova vexilla, et vindictam.

688. Vir qvaerat virginem (vel viduam) ob virtutes: aliās virus habebit, et viperam.

689. Virga viridis viget.

690. Visvim repellere vi? licet hoc ubi vis.

691. Viscum (visci) viscosum est inabore germen: viscus (visceris) in tuo corpore vitale membrum.

691. Vifitare aegrotos, vestireqve nudos, pium eß.

693. Vita vitia, qvae vetat vetus et nova lex: sic vives vitam rationalem.

694. Vola est in manu, voluntas in corde.

695. Volucris caret vesicā, volat velociter.

696. Volumen bonum volve, re-volve, qvi sapis.

697. Vomere turpe est.

698. Vulnus, vomica, vetruca, de venustant corpus.

699 Vulpes valde vafra est, Vultur valde vorax vegeti aliās.

700. Tu Vota vove Deo, vocans (invocans) ilium non ut vulgus, vultu et voce solā.



page 27/28, image: s019

J. A. Comenii PRO LATINITATE Januae Lingvarum suae, illiusqve praxeos Comicae, APOLOGIA

REperiri nonnullos purioris antiqvae Latinitatis atmantes, qui Vocabulis minus talibus in Janua L. L. nostra positis offendantur, dudum sciebam, sublataque sunt posterioribus editionibus non nulla, de qvibus moniti fuimus. Si qvae superesse putantur, reddenda est ratio cur relicta sint, ne cui consilii ignaro bilem moveant: qvaliter nuper factum, Apologiaeqve huic texendae causa data.

2. Non ego graviter fero moneri, necerratis meis unqvam defensor ero sciens volens: potius qvicunqve vitia mea jugulatum veniet, meipsum habebit socium, gratiasqve insuper agam; praesertim in re non meae professionis. (Non enim puto admodum esse gloriosum Theologo, si extra professionem suam excellere qvaerat.)

3. Ego quae pro Iuventute scripsi, non tu Paedagogus scripsi, sed ut Theologus: hoc pro scopo habens, ut Gregis Christi agnelli, Iuventus Christiana, externae literaturae beneficiō ad majora et solidiora promoveretur, facilius et citius iis, quibus vulgo Scholae Iuventutem totis adolescentiae amis detinent, transitis. Ab hoc demum aberrasse scopo turpe foret: mediis forte defecisse, minus habet culpae. An tamen hīe etiam adeo defectum sit, videndum.

4. Qvil enim Libello istō (Janua Lingvarum) volui? Nomenclaturam (utiqve) Rerum condere. Qvam non semper ex Cicerone, aut priscis, habere potui: etiam cum modernis de rebus modernis, loqvendum fuit. Aut si qvid etiam verbis antiqvorum, Rerum Nomenclaturam citra eloqventiae ambitum proseqventium, protuli, qvid hīc adeo peccatum?

5. Laudo Viri doctissimi, Iohamis Henrici Vrsini, judicium: qviedito (hōc ipso currente 1657 annō) in Ianuam Comenianam Commentario locuplete (ita vocat, nec absqve causa Eruditionis Romanae Promptuarium, et in praefatione postea Multifariae doctcinae Penu, et Pelagus qvoddam priscae Sapientiae, appellat) explicatō. qvam ex optimis Authoribus desumpta sint omnia, addit haec. Vt inter caementa testa sunt qvoqve, et fracta vitrea, et qvisqvilia; ita in hac structura ex Festo, ex Isidoro, et aliis Grammaticis, quaedam obsoleta, rejectitia, barbara, et id genus, qvibus sine praesatione uti in sermone nefas sit. Ea sprevissem, nisi passim inspersisset Auctor quem seqvi erat animus: nullā quidem necessitate, nec utilitate eximiā, voluptate temen aliqvā lenocinante inductus attuli, non sine cautela. Ludō uti permitto, nec ostentationem illam cautela pueris puerilem probibeo: sed in seria re si qvis talia passim, et sine necessitate, sermoni misceat, simian videbitur in Crocotula, ac ludibrium pro laude auferet. Haec ille.

6. Apparet autem cruditum vitum antiqvam nostram Januam (Grossianis potissimum typis per Germaniam sparsam, et Scholis Germanicis passim, ut ex eodem disco, tritam) tantum vidisse, ibique nonnulla ista ex barbaro aevo venientia notalle. An vero talia (non nisi joco pueris permittenda, a serio usu prorsus pellenda) novissimae insint Editioni, jam disqvirendum est.

7. Sed rem altius ordiri, deque Voces necessaries apud Antiqvos occurrentes supplendi ratione dissertari, necesse fuerit: qvia talibus nonneminem offendi, casqve pro barbarismis habere, palam est. Tum videndum erit qvid barba. Ismus sit: et an ulius Ianuae Lingvarum insit, §. 37. etc.

8. Voces, qvas reliqverunt Antiqvi, non sufficere omnibus exprimendis rebus, agnoverunt et fassi sunt Viri sapientes: nec ignoramus cur ita fiat, veritasqve astertionis hujus demonstrari potest exemplis.

9. Plurimarum rerum notis, et de rebus loqvendi formulis, caremus, non solum nostrā aetate, sed etiam Gracorum et Romanorum; scribit Iohannes Sturmius, praefatione super Doletum. Seneca vero (Epistolā L. III.) Qvanta Verborum nobis (inqvit) paupertas, imo egestat, sit, nunqvam magis qvam hodiernō die intellexi. Mille res inciderunt, qvum forte de Platome loqveremur, quae nomina desiderarent, nec haberent qvaedam vero cum habuissent, fastidio nostrō perdidissent.

10. Ita id factum, et fieri, nemo mirabitur, qvi attendet: Primum, Antiqvos muhis caruille rebus, qvae post demum aut Naturae observatione deprehensae, aut Artis ope inventae, sunt: qvidergo mirum, defuisse rei alieujus vocabulum, qvum ne ipsa qvidem res exstaret? Deinde, etiam qvas in manu et oculis habebant res, non omnibus indebant nomina, qvia Rerum indices conficiendi, singulasqve suis ab invicem Vocabulis rite discriminandi, ratio non veniebat in mentem. Tandem, etiamsi forte nonnullis a qvotidiano usu remotis rebus, hīc aut illic, fuissent indita nomina, illa tamen nemine in scripta reterente peribant denuo: qvia scribere Vocuni thesauros, LEXICA, nemo ante Iulium Pollucem tentaverat. Sec et ille qvia Graeca tantum collegerat, Latinae egestati succursum non est. Conqvisiverunt sane post, Festut et alii, nonnulla: sed scruta verius, et qvisqvilias, qvam utilem res serias sermone aptō exprimendi supellectilem.

11. Exempla ubi Latini deficiunt qvaeris? Seneca primum producit [gap: Greek word(s)] rem (ut inqvit) necessariam, fundamentum continentem omnium. Addit: Magis damnabis angustias komanas, si scieris unam syllabam esse, qvam mutare (transferre) non possum. Quae haec sit qvaeris? [gap: Greek word(s)]. Nos eqvidem duo haec jam habemus,


page 29/30, image: s020

Latinis Philosophis ipsā necessitate fingere coactis Essentiam, et Ens. At millena adhuc deesse Latinis, ipsa Janualis Rerum nomenclatura, Lexiconqve adjunctum, fidem faciunt: ubi tot peregrinae voces (Abbas, Acarus, Acinaces, Angaria, Feudum, Talcum etc. (adhiberi necesse fuit: qvia Latinae, qvibus res illae exprimantur, nullae sunt. Qvid vero demum fieret, si accurate Mundi analysis instituatur? hiatusqve tot occurrerent, qvot revera occurrere suo tempore et loco patebit?

12. Sed et in vulgaribus varie deficit (nisi relictas ab antiqvis lacunas expletum imus) Latina lingva. Exemplum do. Dicimus Bifariam, trifarium, qvadrifariam, multifariam, etc. qvando adverbialiter loquendum est: aeqve ut vernacule, Auf zweyerley/ dryerley/ viererley/ fünfferley/ etc. weise: Et tamen Adjectiva, unde Adverbia illa veniunt, pauca exstant ab antiqvis usurpata: nec forte praeter Multifarius, plurifarius, omnifarius, qvidqvam. Qvum tamen Germanice dicere liceat, Einerley/ zweyerley/ etc. hunderterley/ tausenterley semper in- erley: sicut et Bohemice semper in- nasobnj. Qvod imitari si res exigat, dicendum esset bifarius, etc. Sed haec ab antiqvis sic usurpata non reperiuntur. Qvanqvam fortassis reperiuntur, si omnium antiqvorum Opera (de qvibus amissis Criticorum Scholae perpetuas nectunt qverelas, et fragmenta religiose colligunt) nostris versarentur in manibus.

13. Qvaeritur ergo, Qvoties Res adsunt de qvibus loqvamur, Vocabula vero qvibus eas eloqvamur desunt, qvid faciendum? Aut obmutescendum utiqve; 2 aut res monstrandae digito, ut lingvae officium manus faciat: 3 aut mutuanda vox a Graecis, 4 aliisve peregrinis; 5 aut res non nominandae, sed circumloqvendae; 6 aut deniqve fingendae voces novae. Aliud qvod optioni proponatur, vix restabit.

14. At vero ad rerum aspectum obmutescere, absurdum et turpe. 2 Digitō monstrare omnia, impossibile: qvia saepius res de qvibus loqvendum est absunt. 3 Ad Graeca semper ablegari, molestum: scopulos illud est objicere lectori Latino. 4 Barbarae voces parum decorae videntur majestati Romanae, nec more Latinō apte declinari et conjugari patiuntur. 5 Res circumloqui potius qvam nominare, est lectorem circumducere, et pro rebus rerum involucra ostentare. 7 Restat ergo, ut Voces novas fingendi, plenamqve lingvae supellectilem in necessariis fabricandi, sumamus animos.

15. Ingens autem oritur qvaestio, An id liceat? Voces et Formulas a Cicerone, Plauto, aliisve antiquis non usurpatas usurpare, an nobis tutum sit? Eqvidem si superstitiosos audimus (qvi qvicqvid in Latinis novum audiunt, ut febrim horrent) tutius fuerit in Mosis Decalogum, qvam in Ciceronem aut Nizolium, peccare. Allegant Qvintilianum, qvi Libro I capite V. scribit: Vsitatis tutius utimur, nova non sine qvodam periculo fingimus. Et Libro VIII, c. VI. [gap: Greek word(s)], id est Fictio nominis, Graecis inter maximas habita virtutes, nobis vix permittitur. At vero Fabius iisdem ipsis locis mentem suam explicans, Audendum tamen addit. Namqve ut Cicero ait, etiam qvae primo dura visa sunt, usu molliuntur. Alibi autem timiditatem arguens, Tanqvam consummate jam sint omnia, inqvit, nihil generare audemus ipsi, qvum multa qvotidie ab antiqvis ficta moriantur. Seneca vero indignatur etiam delicatis illis, voces necessarias fastidientibus, dicens: Quis ferat in egestate fastidium?

16. Melius itaqve prospicientes aliter sentient Sturmius allegatō ante locō, postqvam carere nos plurimis rerum notis, loqvendiqve formulis, dixisset, subdidit: Qvae in lucem proferendae, et Scholis suppeditandae sunt. Sed unde proferendae, si nusqvam sunt? Respondet. Fingendae sunt, aut Vetustatis imitatione, aut Verborum novā compositione, a Graecis et Latinis translatis Vocabulis. Qvis vero id audeat in tanta Aristarchorum, ne qvid illatinum in Latium, seu clam irrepat, seu palam involet, vigilantia? Respondet: Si de his inter se aliqvot principes literatorum consentirent, etc. Consentiant igitur: ut deliberatione aliqvando in actum deductā, egestati Lingvae subveniatur. Pro qvo consensus facilius ineundo nos rationes aliqvot addamus.

17. Ante omnia considerandum, Opus Vocabula rebus imponendi, eōqve Lingvam condendi, augendi, poliendi, inqve vehiculum Intellectūs constituendi, esse industriae humanae opus, jurisqve divini, jam in Paradiso in genus nostrum collati. Cur igitur eō nos exui patiamur? Cur non qvicqvid intelligenter ac distincte cogitare fas est? Nautas videamus: qvi si qvando in ignotas incident Insulas, aut praeternavigant promontoria, scopulos, syrtes, et similia, mox illis indunt nomina. Audent idem in excogitandis novis instrumentis, aut operibus suis, Opifices: cur non audeant in enavigando rerum Oceano, designandisqve Intellectūs humani limitibus, Philosophi?

18. Et vero ausi sunt id ante nos Latinae lingvae, qvam jam habemus, conditores: qvameertenon haberemus, si illi aeqve fuissent fastidiosi, ac superstitiosi. Cur non imitemur bonā illorum gratiā? Puerilitas fuerit, praecedentium numerare potius gressus, qvam imitari alacritatem. Risum certe meretur, si non indignationem, qvod qvidam Dictionarium qvoqve dicere, aut Vocabularium, trepident: eō qvod haec apud Antiqvos non reperiunt. Scilicet nec res exstabat Ciceronis tempore: cum in Graecis ante Iulium Pollucem (qvi tertiō post Ciceronem seculo vixit) num Vocabularium, aliqvis Onomasticon, aut Lexicon, scripserit, non constat: sicutinec in Latinis ante Calepinum. Similis est eorum superstitio, qvi nolunt Abecede, sed Alphabeta, dici: cum tamen Latini tirones non Alpha, Beta, Gamma, Delta, etc. sed A, B, C, D, discant.

19. Qvid autem qvod antiqvi Latini, non ipsi tantum duntaxat Voces fingere ausi sunt, sed et audentiam hujus modi commendarunt aliis? Memorabile est illud Horatii,

--- ego cur aqvirere pauca,
Si possum, invideor? cum lingva Catonis et Enni
Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum
Nomina protulerit? Licuit, semperqve licebit,
Signatum praesente notā producere nomen.

Animosius tamen Seneca: Cupio, inqvit, si fieri potest, propitiis auribus tuis qvid sentiam dicere; sin minus, dicam et iratis.

20. Si qvis dicat, aut cogitet, Illis fortasse hoc licuisse, qvibus sermo Latinus fuit nativus, non nobis, Respondebo: Qvi succedit in locum, succedit in jus. Non illi jam lingva utuntur, reducti in qvietem, sed nos qvibus inter res versandum est. Deinde, esto: nulli jam Genti Latina lingva sit propria, est tamen Europaeo Orbi adeo communis, ut a pluribus, majoriqve industriā, qvam ipsae vernaculae, colatur. Tam ergo illam a nobis alienam, aut nos ab illa, cur fingimus? Nostra jam illa est, non illorum qvorum fuit, qvi vitā exemti nullam nobiscum partem habent (Eccl. 9. 6.)

21. Imo hoc ipsum pro iis, qvi superstitiosum abesse volunt metum, militatat [perhaps: militat]: qvod nulla jam super sic Gens, cujus plebs novatione aliqvā offendi possit. Latina lingva nunc tota Eruditorum possessio est: qvi eam non tantum ad elegantiam, uti hactenus, poliri; sed et ad opulentiam pulchre locupletari, invidere non possunt, certe non debent.

22. Aut si pergunt, in illam ipsam [correction of the transcriber; in the print ipfam] Lingvam, cujus majestati se consultum ire somniant, injuriosi sunt, ne unqvam egestatis illud opprobrium ab illa tollatur, obstando. Neqve hoc solum, injuriosi sunt in totum Literarum et Sapientiae studium: prohibendo, ne unqvam rerum interpretem rebus sufficientem habeamus. Addo, injuriam hanc in Vulgares qvoqve redundare lingvas, qvibus


page 31/32, image: s021

perfecte colendis perfectum exemplar nunqvam habebitur, si communis hic Mercurius perfectionem suam ad plenum nunqvam fuerit asseqvutus.

23. Laude itaqve, non pugione plumbeō, digni sunt, qvi nostro etiam aevo Latinain tot necessariis locupletare dignati sunt, sapientiae proceres, Sipontinus, Budaeus, Erasmus, Vives, Hadrianus Iunius, et alii. Qvorum medius ille (Libellō de Verborum copia, cap. XX) animose: Fictionibus verborum Graeci longe sunt Latinis feliciores: is nobis tamen aliqvtd audendum censeo etc. Qvā qvidem in re longe lateqve dissentio ab his, qvi Vocem omnem ceu barvaram horrent, qvam apnd M. Ciceronem non legerint etc. cum tamen in his factitiis nominibus (NB.) magna pars opum lingva Latinae sita sit.

24. Accedit inagni Vossii calculus, qvi (Oratoriarum institutionum lib. IV cap. 1.) Non ita hoc intelligi debet, inqvit, qvasi nostri aevi hominibus plane ademta sit fingendi potestas. Scite sane, Theodorus Gaza cum alia finxit, tum depede, deplumes, depiles: qvae plane genuine sunt istis Tertulliani, qvi bestias exungves, et ex cornes, vocat. Atque hujusmodi ille finxit imitatione Graecorum, in argumento serio: qvod magis concede potest in amoenis et ludicris. Philippus qvidem Beroaldus non invenuste hoc in genere lusit. Nam cum is Bononiae, qva in urbe publice humanitatis studia docebat, aliqvando a contubernalibus suis Polonis interrogatus esset, qvomodo Latene appellari postet edulii genus, qvod illis apposuerat (erat autem qvod vulgo Tartam a torqvendo, sive [gap: Greek word(s)], et unius literae adjectione, e Latino Tracta, qvō usus Cato) lepide respondit, Herbicaseovium vocari: qvia ex herbis, caseo, atqve ovis, conficeretur. Ac festivum hoc responsum ab Auditoribus cum risu exceptum est. Nec certe id hilō deterius est, qvam Veterum Suovitaurilia: qvomdo, Fabiō teste, vocabant sacrificii genus, qvia fieret Sue, Ove, Tauro, etc. Qvin, cum multa hodie ignorentur Vocabula, qvae olim errant nota major nobis injecta est (NB.) fingendi necessitas, qvam veteribus illis. Haec Vossius eō loci.

25. Concludendum itaqve videtur. Si principibus Literatura consentire (qvemadmodum optavit Sturmius) placeat, Qvaecunqve jam exeogitata sunt apte (seu olim seu nuper) receptaqve vulgo, retinenda esse, neqve Latinā civitate pellenda. Qvae autem nondum supplere ipsi ne trepidemus: dummodo ingeniose, et ad analogiae leges, ne qvid maculae aspergatur lingva nitori.

26. Leges etenim his ponendae sunt, qvas transgredi liceat nemini. Qvarum prima erit, Ne qvid temere fiat, et circa necessitatm: qvippe non superfluitas qvaeritur, sed sufficientia. Qvilibet igitur verba fingere idoneus ita erit animatus, ut Seneca: qvi, Rogo, inqvit, permittas mihi hoc verbo (novo) uti. Nihilominus dabo operam, ut jus a te tadum parcissime exerceam fortasse contentus ero mihi licere. (Eādem epist. 58.)

27. Secunda lex erit, ut Voces novae ex antiqvis deducantur Radicibus. seu derivando, seu componendo, seu utrumqve: ut voces esse reverā Latinas pateat. Horatius qvidem Graecos sontes commendat, illā (in de arte Poetica) versu.

Et nova, fictaqve nuper, habebunt Verba fidem, si Graeco fonte cadant.

At nobis aliae sunt rationes, dum LL. Sufficientiae, et perspicuo undiqve nitori, consultum volumes.

28. Tertia lex, ut Nihil nisi secundum Analogiam fiat: h. e. ad formam structurae aliis indubie Latinis Verbis expressam, eōqve publice receptam.

29. Ad has leges factam Vocem qvamcunque qvidnī qvaeso (aeqve ut nummum e metallo probo cusum, notāqve publicā signatum) valere permittamus? Qvidnī, si mihi voce novā, valde significativā, opus sit, eaqve ab aliqvo jam facta, aut a me primum usurpanda, se offerat, non solum tuto, sed svaviter etiam, et flosculi loco, adhibeam? Licuit antiqvis dicere Factura, Structura, Pictura, Impostura, et similia multa: cur non dicere liceat, aeqve Latine Creatura? Licuit Ciceroni dicere Volatilis bestia, et et Plinio Natatilis: cur non aeqve libere cum Gaza dicam Gressile animal? Aut cum Vitruvio Ambulatile, aut cum Sipontino Reptile? Licuit Ciceroni dicere Pulchellus, Plauto Misellus, aliisqve antiqvis alia diminuta Adnomina: cur non mihi, si opus sit, Nigellis, Glabellus, etc? Atque si Hieronymo probum est Sanctulus, qvis mihi litem movebit si dicam Religiosulus, aut superstitiosulus? Si deniqve Ciceroni Participia qvoqve ita diminuere absonum non fuit, ut politulus: cur absonum videatur sidicam (necessitate forte urgente, aut svadente elcgantiā) eruditulus? Dixerunt antiqvi Bellualis: cur ego dicere trepidem Bestialis? Dixerunt Nervosus, et Venosus, qvidnī etiam, si res reqvirat, Arteriosus? Dixit Spartianus Grammaticaliter: cur non, casu incidente, Logicalis, Rhetoricalis, Musicalis? Imo Ianualis, Textualis, Lexicalis, etc? Sententialiter loqvi, dixit Macrobius: cur ergo improbum videatur, si ego (Ad verbium reducens in Adnomen) Sententialis sermo, dicam? Cicero qvidem Sententiosus dixit et sententiose loqvi, qvod primario obtineat: sed cur alterum rejiciatur morose, non video. Dixerunt antiqvi Ostiarius: cur non et Ianuarius? (Et dixerunt fortastassis: sed nomen hoc mensi primo, annum aperienti remansit.) Et mille id genus alia.

30. Ad partes iterum vocabo Erasmum, qvi allegatō prius loco (De copia verborum Cap. XX) ita loqvitur. Paragoge, est deduction ac derivation novorum Verborum ex analogia sumta: qvae cur nobis etiam sit fugienda non video, si qvando sentential postulabit. Nam si probum est Syllaturire (qvod Cicero dixit pro eo qvod est, Syllae mores imitari, bonos proscripturire) qvemadmodum dicimus Cacaturire, micturire, esurire, qvid vetat qvominus juxta analogiam dicamus Dormiturire, scripturire, dicturire, et dictaturire, bellaturire, nupturire? Et qvemadmodum dicimus Graecari, cur non similiter dicamus Iuvenari, Poetari, Rhetoricari, Philosophari, theologari, Vulpinari? qvod postremum ausus est dicere Plautus. Ut Laureati, nummati, scutati, cur non itidem Pileati, larvati, personate? Et similia: Cur non Siccescere, si a rescere? qvod postremum ausus est dicere Plautus. Ut Laureati, nummati, scutati, cur non itidem Pileati, larvati, personate? Et similia: Cur non Siccescere, si arescere? Concludit postea. Qvaecunqve reperiuntur apud idoneos Authores, ae sunt audacter usurpanda: neque ullum Verbum nobis videri debet durum aut ob soletum, qvod apud scriptorem probatum reperiatur. Haec Erasm.

31. Nec tamen simper qvaerenda sunt, incertā inveniendi spe, voces novae: fingendae sunt ingeniose, et indendae rebus. Analogiae lex similia formari similiter, in casu simili, permittat, tot praeclarorum virorum judiciō. Utqve magis, licere id, pateat, accersam plures testes.

32. M. Corradus, vir acerrimi judicii et cultissimae dictionis nomine celebratus, postqvam (libro 2. de copia Latini sermonis) prolixā veterum Oratorum citatione, et allatis exemplis variis docuisset, ab omni aevo licitum fuisse voces ejusmodi, cum analogia et exemplis consonas, formare, subdit. Qvae malum superstitio ignavos invasit? Qvi metuunt ut Amatricem ex Plauto, sic Expiatricem, et hujusimodi innumerabilia, dicere? Qvando lex nulla est qvae id vetet; et nos auctoritate, praeceptis, exemploqvesuo, Auctores omnes ad serviendum necessitate, et commodes, adhortanus, in voluntate hominum, aut potius necessitate, esse positum, etiam qvotidie, si sit opus, novis de verbis constituere. Interjectisqve nonnullis concludit, Insanire eos qvi repugnant.

33. Summus autem in his Aristarchus. G. Vossivs, in elaboriatissimo de Vitiis sermonis opera argumentum illud, ab exemplis et analogia desumtum, freqventer inculcat. Exempli causā, qvum voces Infideliter et inhospitaliter, nusqvam alias occurrentes, admittendas


page 33/34, image: s022

ex eo censet, qvod illarum contrariae, Fideliter et Hospitaliter, apud Ciceronem occurrunt.

34. Caspar tamen Sciopius Vossium, tanqvam legis sibi praescriptae parum memorem (in Animadversionum libello) reprehendit: qvod Puritatem in dubium revocet, qvum tamen Impuritas apud Cic. Legatur. Item: Derisio pro Illusione nullō Authore dici, ait Vossius: Cicero tamen Irrisionem dixit: Qvum ergo Deridere, non minus qvam Irridere, et aeqve Irrisor atqve Derisor, Latine dicantur, nimiae superstitionis videtur Derisionem parum Latine dictam arbitrary. Addit: Meo ergo judiciō potest Vossius securō esse animo, et qvamvis in veterum Authorum libris qvi sunt reliqvi (cum maximam eorum partem interiisse, eoqve innumerarum Vocum Latinarum jacturam factam esse, constet.) Puritatis vocabulum non invenerit; qvia tamen Impuritatem in Cicerone legimus, qvae Plauto est Impuritia, non habet cur seipsum, unaqve secum alios hominess doctissimos, in vulgi barbari turbam conjiciat.

35. Illustris etiam Salmasius contra istam superstitiosorum morositatem (in Commentario de lingva Hellenistica) multis militat. Inter alia sic loqvitur. Nova vocabula, qvae eloqvutionem non vitiare diximus, ea sunt, qvae ab idoneo et magnae authoritatis Scriptore reperta, usu postea convalescent: au tab ipso qvi opus aliqvod composuit ficta, et in illo opera primum posita sunt, (NB.) qvamvis in usum populi non transeat. Hoc simper licuisse, optimus auctor Horatius scribit; Nempe Voces procudere novas, dummodo praesenti notā signatae sint: i. e. formatae ad exemplum et normam verborum, qvae in usu habentur.

36. De obsoletis, seu antiqvatis, An iis prorsus abstinendum sit, Cicero ita loqvitur. Non utendum verbis iis, qvibus jam consvetudo nostra non utitur: nisi qvando ornandi causā, parce. Fabius autem ita (lib. 8. cap. 3) Qvaedam adhuc veteran, vetustate ipsa gratius intent: qvaedam etiam necessario interdum sumuntur, etc. sed ita demum, si non appareat affectation. Pere; egans cautio, de affectatione fugienda: qvae aeqve illos superstitiose cautos, atqve illos antiqvitatis citra necessitatem affectatores, dedecorare potest.

37. Ita de vocabulis ab antiqvo non usitatis, aut rursum antiqvatis, an his vel illis uti liceat, dictum esto. BARBARA autem Vocabula, et BARBARISMUS, qvid sunt? Non omnia peregrine damnantur tanqvam Barbara, inqvit Vossius: sed illa duntaxat, qvae neqve donate olim fuerunt Civitate Romanā, neque donari posted meruerunt. Sed haec una duntaxat Barbarismi species fuerit, qvam appellare possumus Lexicam, dum Illatina efferuntur tanqvam Latina. Altera Barbarismi forma est, dum Latina illatine efferuntur, hoc est vitiose declinantur aut conjugantur. Qvod utrumqve vitium dum Januae nostrae impingit censor, videndum erit an jure impingat.

38. Ante omnia vero sciendum, Ianuam istam Lingvarum (qvā occasione sic appellari coeptam, in ejusdem praetatione dictum fuit) esse libellum sublimioris scopi, qvam attendere volunt, aut sciunt, Logodaedali. (Qvid autem est Logodaedalus? Qvi inanem verborum ornatum, non rerum pondus, sectatur, inqvit Passeratius.) Qvis ergo est Libelli istiusscopus? Rerum totius et niversi amplitudinem artificiosā ostendere brevitate, ut enciclopaediae totius inde prima et ima lineamenta Discipuli capiant: eoqve ad facilius et melius divina et humana Opera, Librosqve, intelligendum disponantur. Hunc ergo talem finem dum Januae structor (qvisqvis esset) intendit primario, condonari ei forsan posset, sicubi in eo qvod secundarium habet, externam rerum Nomenclaturam, deficiat, aut aberret: qvippe pluribus intentus minor est ad singula sensus. Deinde observandum, eundem Libellum in recensendis omne genus artibus et Opificiis occupari: eōqve Artium terminis (sive illi placeant Logodeadalis sive secus) necessario uti. Demum, qvia sic ordine per Universa euntibus Res etiam innominatae occurrunt, necessario Nomina fingendi privilegium Nomenclaturae structori concedendum esse: nec illi propterae litem aliam, qvam num apte finxerit (ad exprimendam scilicet recte rei qvidditatem, analogiā illaesā) movendam. Exprobrare illi, qvod vocibus utatur inusitatis, inscitia esset. Praesertim si voces easdem non iterandi legem sibi fixisset, eōqve re eādem redeunte (vel in alterius rei descriptione) vocem aliam (tametsi Authoris minus classici) adhibere adigeretur: aliud inde bonum, Lingvae integritatem, obtenturus.

39. Jam ab intentione Januae in rem ipsam veniendo, qvid in designandis Universi limitibus praestitum sit, id suo relinqvo loco. Dum id intactum relinqvit Censor: sicut et qvomodo singularum rerum descriptiones placeant. Nisi forte hoc, qvod corem Discipulis Libellum illum versans, et in locum Monoceros rarissimasera, unico visendus bicubitali cornu, ab ditissima incolit deserta, ob incredibilem pernicitatem capi difficilis, incidens, qvid inde sperarent fieri doctiores, ex iis qvaesiit. Hem Magistralem qvaestionem! Nempe satius fuerit abstractorum Vocabulorum, Phrasium, Sententiarum farragine ingenia effarciri, qvam rebus applicata divinis et humanis Operibus lustrandis adhibere.

40. Sed veniamus ad Ianuae (aut potius Praxeos ejus Comicae, sub titulo SCHOLA LUDUS editae: hanc enim solam inspectione et strigili suā dignatus est) Latinitatem. In qva si qvaedam nova, tanqvam a me conficta, perstringit, potero cum Seneca dicere, dedisse me operam, ut jus datum parcissime exercerem (vide supra § 26.) Nomenclaturam enim rerum perseqvendo, et hiatus (plures qvam qvi per transennam tantum res aspectant imaginary possunt) reperiendo, voces fingendi potestatem parcissime usurpavi: nec a me fictorum in praesens aliqvid, praeter tria haec, occurrit. IOs sessibuli § 217. 220, ad experimendum Ossis ilium, et Ossis pubis, et ossium coxae, compagem unam: cujus appellatinonem apud Anatomicos non reperiens, fingere volui, doctrinae causā: an apte satis, Anatomicorum fuerit videre, non Paedagogi alicujus. 2. Pannitendium § 389, pro jugamento illo grandiore, e trabibus compaginato, qvō recent loti tinctive Panni, ut aere siccescant, exponuntur, in longum et latum extensi. Huic itidem nomen in libris non reperiens, [gap: Greek word(s)] volui, ad imitatione, laudati a Vossio Beroaldin Herbicaseovii (supra 24.) 3 Inpretarda, § 906, a reipsā, h. e. impetus ardente: et ut ne nimis a vulgari nomenclatura (Gallica ut puto) recederetur. Aliud me ausum non memini: nisi forte qvod a Substantivis Adjectiva, et ab his Aadverbia (qvorum mihi usus erat, nec ab aliis usurpata reperiebam) formarem. Id qvod inprimis taxari video: eōqve illa, qvae mihi ut Barbara e Schola Ludus exsignata vir doctissimus (me id amice reqvirente) communicavit, ordine videbo.

41. Epistolā Dedicatoriā pag. 5. Realiter (pro revera, reipsā improbum) R. Revera, reipsam reapse, exstant suis locis in Janua: Reale semel solum posui, § 486, ubi reales chinensium characteres nomino: recte, qvia sic vocant. Vocem ipsam Realis qvod attinet, tametsi illa non fuerit antiqvis in usu, qvia tamen recentioribus philosophis et JCtistritissima est, cur eam Scholis ignorari vellemus?

42. Pag. 10. Ematurari neqvitis, pro eo qvod est qvae ematurescere neqviverunt.) R. Tametsi verbum ematurandi activum Calepinus ignoret, Analogia tamen non ignorat. Sicut enim Maturesco et Ematuresco neutron-passiva recta sunt, ita etiam Maturo et Ematuro activa. Qvantum ad neqvitis, non meum est, aut barbari alicujus, sed Catonis: qvi, Id neqvitum exaugurari, dixit. Ubi Gregorius Cnapius (ex optimis Criticis) addit: sic usurpari debet passive cum passivis. Adjungit aliud exemplum, ex Accio: Neqve pretio, neque amicitiā, neque vi, impelli qvitus sum: iterum addends, non recte dicers, qvivi. Sic et Plaut. Neqvitur retrahi. Recte itaque, Latine, eleganter, loqvutus sum:



page 35/36, image: s023

43. Pag. 13. Spontaneitas, pro libero arbitrio, barbarum) Resp. Spontaneus, Macrobii est: a qvo abstractum formare, si res poscat, qvid prohibet? et qvomodo aliter potui?

44. Pag. 16. Occasionaliter, pro occasione datā.) Resp. Hic antiqvitatis proferri non poste vestigium agnosco. Est recentiorum Politicorum, a me ex Verulamio hausta vox. Nec tamen adeo barbare facta, qvin tolerari possit: certe ab Occasione Occasionalis formari nihil monstrosi habet. Nec tamen vocem hanc, aut illam, usqvam in libellis meis, in puerorum manus dandis, posui. Hīc tantum praeliminari ad Politicos sermone excidit: nec male excidit, si politae Politicae urbanitati aliqvem relinqvimus locum.

45. Pag. 19. Ad Tabulaturas redigere, pro ad tabulas, seu indices.) Resp. Non hoc volui, tam latō sensu: sed respectu habitō ad Musicos practicos, seu Organicines, qvi symphoniarum picturas (tali artificio ob oculos positas, ut unō obtutu omnis harmoniae concinnitas perspici, Organoque prompte pulsari qveant) non simpliciter Tabulas, sed Tabulaturas, appellant. Est ergo terminus artis.

46. Praefat. ad Scholarchas. p. 8. Rationabiliter, pro ratione probabili. R. Hominem movere rationabiliter non potest nisi homo, dicit Seneca: qvid pecco, si imitor? Nec ibi locum habet, probabili ratione: inepte sic fuissem loqvutus.

47. Pag. 10. Sensualium, pro Sensibilium) R. Scio id qvod sentiri potest communiter sensibile dici, authoritate Sipontini, qvi (ex Gelliano Insensibile) recte id sic formavit. Sed et scio brevius extulisse Lucretium (extritō-bi) versiculō,

Ex insensilibus ne credas sensile gigni.
Et scio eundem qvoqve Sensiferum dixisse,
Longe ab sensiferis primordia motibus errant.

Scio Macrobium dixisse, Sensificum: et scio deniqve Apuleium dixisse, De sensu autem et sensualibus etc. Qvid ergo prohibet jam sensile, jam sensibile, jam sensuale, dici? A Sensifero et sensifico, tanqvam durioribus et poeticis, ubiqve abstinui.

48. Pag. 11. Ianualis et Atrialis discipuli, pro, qvi in Ianua et Atrio versantur.) R. Haec periphrasis est: ego Nomenclaturam condendo res eloqvi volui, non circumloqvi. Vide sis §29.

49. Parte I in Prologo: Prodeo ut vos consalutem. Consalutare est ultro citroqve salutare) R. Scio: sed et considentes simul salutare. Imo et consalutare unum aliqvem, authoritate Livii. Et Sallustius habet, Consalutare Iovem.

50. Pag. 2. Satispraeambuli: mallem praefationis, seu praeloqvii. R. Ego autem istud malui, tanqvam ad rem praesentem aptius. Non enim Prologus ille stipitis instar consistens loqvitur, sed obambulans decore. Estqve vox Praeambulum a choreis desumta, aeqve ut Praeludium.

51. Pag. 4. Praedecessorum meorum: melius Antecessorum, Majorum) R. Antecessores et Majores, exstant in Janua suis locis: hīc praedecessorum nomen exstare volui, qvia vulgo notum, testimonio Passeratii, qvi dicit: Decessorem Latine vocabimus, qvem vulgo Praedecessorem vocant, cui scilicet in officio succedimus. Et sane Decessor Latinissimum est, authoritate Taciti, Ammiani, Spartiani, Ulpiani: cui si prae nihil ad emphasin addit, sed eam obscurat (non autem opinor) tollatur.

52. Ibidem, Grata diis constantiā. Christiani unum agnoscunt Deum) R. Castrabis ergo, si Christianus es, totum Plautum, Terentium, reliqvamqve gentilium scriptorum turbam. Non attendis autem hīc Plinium more suō, non nostrō, loqventem introduci?

53. Ibidem, Brutescere, simplex et inusitatum, pro Obbrutescere.) R. Compositum hoc perfectum actum sonat: mihi autem [gap: Greek word(s)] fieri exprimendum erat. Sic ergo volui: et loqvutioni meae virtus inest, non vitium. Res verbis dominentur, verba rebus serviant.

54. Ibidem Labyrinthos oberrare, pro in labyrintho.) R. Obambulo, Obeo, Oberro, synonyma sunt, qvantum ad actionem intransitivam, subjecto inhae rentem. Et tamen priora duo recipiunt Accusativum objecti: qvidnī et tertium? Licet enim dicat Plautus: Parasiti obambulant in foro, Virgilius tamen dicit Obambulat AEtnam. Et obire domos, urbes, provincias; nota sunt: qvidni et Oberrare domos, urbes, provincias, labyrinthum? Certe in illo Persii qvantum non milvus oberret: si [gap: Greek word(s)] qvantum Accusative accipis, res plana est.

55. Pag. 5. Rerum lustramen, pro indagatio, vel accuratior inqvisitio.) R. Melius est meum, Lustramen, qvia brevius et significantius, etiamsi novum foret. Non tamen est: qvia Valer. in Argon. habet, Lustramen caesorum in praelio.

56. Ibid. Res in conspectu omnium explicant, pro, explicatae jacent.) R. Ineptissima crisis. Non ego dixi Res explicare, i. e. explicatas jacere: sed, Res explicare nostro in conspectu ordinem suum; qvō tamen nos non observatō intricamur etc. Judicium desidero.

57. Pag. 6. In sermonem Graecum transfundi, dura Metaphora, pro converti, seu transferri) Resp. Ergo dura metaphora, non barbarismus.

58 Ibidem, Creaturis, pro rebus creatis) O nos misera Vocabulorum mancipia, si voce qvam omnes lingvae habent, carere, qvam aptissime a Christianis Theologis factam admittere, malumus: eo solum, qvod nullus gentilis eā usus. Qvam tamen hi unde formare poterant, mysterii creationis ignari? Audi hīc Vossium. Nihil audendum absqve Classicorum exemplo. Dispar tamen est ratio in iis, qvae jam ab antiqvis Ecclesiae temporibus recepta sunt, utcunqve Classicorum Latinae lingvae scriptorum authoritas desit. Lib. 1. de Anal. c. 15. sub finem.

59. Ibidem. Reassumi, pro renovari, iterari.) Resp. Reassumere; pro recipere, Plinii junioris vox est: qvid oppugnari meruerit, non video.

60. Ibidem: Ad confusionibus succurrendum, pro, utfitccitratttr) R. Davus sum, non Oepidus, qvid ista syntaxis ab hac differat non intelligo: nisi qvod mea Latinior, qvippe purus putus Latinismus; tua vulgarior, qvippe cuivis ignobilissimae lingvae communis. Itane emendari solet compositio?

61. Pag. 7. Vt omnia sint clara, facilia, fluida. Male, fluida, pro copiosa, vel florida) R. Male? Fluidum est (inqvit Passeratius) liqvidum et diffluens. Et hoc ego volui, ut qvae in Scholis traduntur clara sint, facilia, fluida: h. e. ingeniis ultro qvodammodo influentia: non autem copiosa vel florida. Si non aliter discipulis argumenta emendantur, miserum!

62. Pag. 8. Perambulatio non est Latinum, pro Peragratio) Hem! Qvid ergo est, qvod Perambulare multas terras, Varro; et perambulare rura, Horatius; et perambulare cubilia, Catullus dixerunt?

63. Pag. 9. Qvam diverse mortales Deum venerari qvaerant: i. e. qvam varie colant.) Resp. Sic ergo qvomodo loqvi potuerim ostendis, non barbarismum.

--- Amphora coepit
Institui, currente rotā cur urceus exit?

Ego vero me sic debuisse loqvi nego. Qvia omnem religiosum cultum esse divinum, gratum Deo, dicere nolui, nec debui: cum multi non tantum irrationales sint, sed impii etiam et blasphemi. Dixi ergo qvod verisimilius est, Omnes qvaerere venerari Creatorem suum: hoc enim de se nulla religiosa secta negabit, certum est.

64. Ibidem. Molestae iterationis, pro circuitionis) Resp. Itinerari, pro Iter facere, Apuleianum est, a qvo nomen verbale Itineratio descendit: qvod cur non Aulico hīc Consiliario permittatur, Eratostheni? Morosi sumus, si ne Aulicis qvidem blandiloqventiam aliqvam concedimus.

65. Pag. 10. Agminatim, pro gregatim.) R. Agminatim petunt pisces locum aliqvem, dicit Ammianus. Habes authoritatem.



page 37/38, image: s024

66. Pag. 13. Curiales, perperam pro Aulicis.) R. Sic usurpat Martianus, et Coelius Rhodiginus. Et notum est Aulas Regum, et Pontificis, jam appellari Curias. Sed non est necesse intelligi Aulicos: cujuscunqve Curiae tribules ceremoniis qvibusdam inter se utuntur, a gvibus ibi Rex dehortatur Philosophos.

67. Ibidem. Infiet, pro orationm ordietur, male! Infit enim tantum in usu est, pro, coepit.) Resp. Scire me Grammaticorum istam observationem, Grammatica mea, eandem habens, testis est. Nempe voculam illam in rerum praeterisarum narratione ita solum Authoribus, qvi exstant, usurpari non ignoro. Mihi tamen rem futuram, sed jam jam inchoantem, narranti, tam commode cadere visa est in futuro, ut ponere ausus fuerim. Atqve id a me non male esse factum, provoco ad judicium aurium, omnium qvi ultra Donatum sapiunt: et qvi sciunt aliud. esse Grammatice, aliud Latine, seu eleganter, loqvi. Sic igitur statuo. Sicuti Lexica (dictionum ab Authoribus usurpatarum indices) prohibere non possunt qvin alia necessaria Vocabula, re exigente, apte fingantur (qvod magnorum virorum judiciis jam constat:) ita Grammaticoe (de modo qvo antiqvi voces suas usurpārunt) ob servationes prohibere non possunt, qvin aliis etiam modis adhibeamus apte nos, si res exigat: qvaliter hic factum. Sive enim tuum illud, Orationem ordietur, sive aliud qvid (tentavi diversa, tenta et tu) substituero, jejunior erit oratio, et gratia qvae hīc inest peribit. Nihil itaqve muto. Serperastra nobis sint Grammalicorum observata, non compedes.

68. Pag. 14. Vapor (materiae primae) depuratus, pro, depurgatus.) Resp. Elementorum Mundi materia prima depurari (hoc est purior ac tenuior reddi) potuit: depurgari (tanqvam a sordibus, qvae nullae adhuc erant) non potuit. Extra oleas ergo hīc evagatur censoria virga. Vocem autem Depurare ne horrescat: Sipontini est, proba est, Philosophis utilis est.

69. Pag. 16. Gelua, male: Gelu caret plurali.) R. At mihi pluraliter fuit opus loqvi: qvid ergo, obmutescere debui? Te qvidem authore. Sed respondeat tibi pro me Seneca: Grammaticus non erube scit soloecismum, si sciens facit: erubescit si nesciens. Scias ergo me scientem ita loqvutum, proinde non erubesco. Poteram tamen, ad Grammaticorum declinandam bilem, ex Plinio dixisse Gelationes: aut ex Columella et Varrone Gelicidia.

70. Pag. 17. Luna non tam flammanter fulget: mallem, cum inflammatione.) R. At ego illud malui: qvia rem non circumloqvi, sed proloqvi, volui, et citra barbarismi metum potui. Vox enim Flammans, proba est: apud Valer. in Argon. exstat: qvin et Virgilius Flamantia lumina dixit. Ut autem ab Amans amanter, a Properans properanter, etc. sic a Flammans flammanter.

71. Ibidem: Luna a Sole elongata: Malim, longe dissita, remota.) Resp. At Astronomi de Siderum ab invicem distantia loqventes, voce elongandi utuntur: cur abhorream ego? Ut taceam alibi qvoqve adhibitam vocem hanc esse Latinam: ut cum Phnius solstitio dies maxime elongari dicit.

72. Pag. 18. Stellas sub dividimus, pro, rursus dividimus.) Resp. Non mea vox est Sub dividere, Logicorum est. Terminus ergo artis est, non ignorandus discipulis.

73. Pag. 10. Moderni, pro juniores, seu recentiores, barbara vox.) Resp. Dudum sciebam nullius Classici Authoris esse, qvasi clam irrepsisse; nec tamen scio an propterea proscribenda, cum satis ad analogiam (ut hesternus, hodiernus) a qvocunqve tandem, facta sit, utiliterqve serviat. Nec enim ullum aliud Adjectivum qvod praecīse idem (nempe qvod praesentis est temporis) significet, habemus. Qvae substituta vult Censor, junior et recentior, aliud sonant: nempe non omnino antiqva, sed posterioris aevi Qvomodo ergo id, qvod hujus praecīse temporis est, eloqvemur, si Modernus abjicimus?

74. Pag. 20, Flammascere, pro flammā corripi.) R. Error Typographicus est, pro Flammescere. Qvod verbum utiliter a Sipontino (ut ne cogamur circumloqvi, qvod possimus eloqvi) inventum, et recte formatum est. Nam si ab Igne Latinissime dicimus ignesco, et a Torre torresco etc. qvis a Flamma Flammesco dicere prohibebit? nempe cum et res tale verbum reqvirens adsit, et analogia non desit.

75. Pag. 21. Focalis ignis: malim, qvi in focis nostris accenditur.) R. Iterum me circumloqvi, cum ego loqvi instituam, doces? Turpe est tacere Aristotelem, loqvente I socrate, inqvit Cicero. Ita me de hac materia loqvi docuerunt Philosophi, cur non seqvar?

76. Pag. 21. Exhalationes in aerem sublimatae: pro, elevatae.) R: Apulejus dixit, sublimat se aqvila. Cato, sublimare aliqvem in excelsum decus. Ennius, sublimare facem. Cur ergo vocem sublimandi ceu barbaram (tametsi nunc Chymicis potissimum in usu sit) eliminatam velimus?

77. Pag. 23. Effigiat, pro exprimit.) R. Qvid fit? Latinissimis etiam vocibus D. Censor bellum indicet? Ecce enim! Effigiare nummum in vultum Principis, dixit Ammianus. Alia ex Augustino, Prudentio, Sidonio, exempla qvaere apud Passeratium. (Hunc interim allego, dum mihi aliorum deest copia.) Dices (dixisti enim jam) Augustinus, Prudentius, Tertullianus, etc. Theologi fuerunt, non Classici Latini authores. R. Sed Latini, qvibus Lingva vernacula gnaviter fuit culta: et e qvibus, qvae antiqvis illis desunt, suppleri volunt Latinae Lingvae reparatores providi, qvos supra (a § 15. etc.) allegavi. Ferendumne intolerabile Grammatistarum supercilium, ut Philosophos, Theologos, JCtos, Medicos, loqvi prohibeant? Qvis eis tantam concessit dictaturam?

78. Addam ex Erasmi Ciceroniano qvaedam. Si barbarum habetur, inqvit, qvicqvid est novum, et recens natum, nulla vox non fuit aliqvando barbara, Deinde disserit, stupidam esse invidiam, Voces ā Graecis, qvoties Latinae desunt, mutuari: qvum autem apud probatos Authores eas comperimus, aspernari. Concludit tandem: Ab istis velut a peste cavendum, qvi clamitant esse nefas uti voce, qvae non reperiatur nisi in libris Tullianis. Pesteaqvam enim jus Latini sermonis desiit esse penes vulgarem consvetudinem, qvicqvid Vocabulorum deprehendimus apud idoneos Scriptores, usurpemus nostro jure, cum opus est. Et, si durius ac ob soletum videtur, qvod a paucis est usitatum, (NB.) Nos in lucem proferamus, crebrāove ac tempestivā usurpatione molliamus.

79. Atqve juxta hoc Erasmi consilium a nobis (tametsi tunc ejus inconsciis) in Januae LL. structura processum est. Nempe ut omnes Latinae, ad contexendum de qvibusvis materiis sermonem necessario reqvisitae Voces, undiqve collectae (sordidis tantum, obscoenis, barbaris, omissis) simul haberentur: non in acervum projectae, sed redactae in Sententias et Periodos: ad facilius vim cujusqve seorsim, una cum rebus qvas significare habent, intellectu et memoriā prehendendum. Hocne cavilla et sannas meruit? Sed videamus reliqvas sugillationes, aspersasqve Latinitati nostrae maculas.

80. Pag. 24. Ordinarie, pro plerumqve) R. Si synonymum pro synonymo ponere, priorem vocem barbariei est convincere, qvicqvid scripseris barbariei convincam. Qvid autem in dictione illa, Ordinarie, desideras? Qvod eam Nizolius non habet? nec unde Adverbium hoc descendit Adjectivum, Ordinarius? At habent aliorum Authorum Indices, Livii, Senecae, Svetonii, Columellae, Vitruvii. Oppositum autem ejus, Extraordinarius, etiam Cicero toties. Qvid ergo? Non licebit jam ab Adjectivo formare Adverbium? Non semper licerescio: ubi nempe res qvae sic de se loqui patiatur deest (ut in coelestis, terrestris etc) at hīc non deest.

81. Pag. 25. Subterreas cavernas: pro, subterraneas) R. Ut Aqveus et subaqveus, ita Terreus et subterreus:


page 39/40, image: s025

qvomodo Arnobius dixit. Nec ergo analogia nec authoritas voci meae deest. Qvod autem Columella et Plinius Subterraneus habent, et vulgo imitamur, recte etiam: modo non vox minus analoga pellat magis analogam. (Nec enim subaqvaneus dicimus.)

82. Pag. 26. Ab intranea aestuatione: pro, interiore.) R. Ut ab Extra, externus, et extraneus, sic ab Intra, internus, et intraneus. Scio qvidem hīc adeo deesse authoritatem, ut nec Internus (qvō communiter utimur (usqvam apud vetustiores occurrat, praeterqvam vulgatā Bibliorum editione, 2 Mach. III. 16. Classici authores locō positivi comparativo utuntur, interior. Ideo ego in Lexico utriqve illi voci (Internus et Intraneus) cautionis notam apposui, s. a. v. hoc est, sine authoritate veterum. Nec voce intraneus usqvam praeter hīc usus sum. Nam qvod § 270. Intranea legitur, interanea esse debet: qvae vox Plinio et Columellae intestina, seu viscera, significat.

83. Ibid. Nullibi, pro nusqvam, R. Scio Nullibi sine authoritate dici: ideoque illi notam suam (s. a. v.) in Lexico apposui. Qvia tamen invaluit, et ignorari non potest, poni alicubi necesse habuit, Sipontini ad minimum fulta authoritate.

84. Pag. 27. Frigedo, pro frigore, antiqvatum.) R. Qvis illud antiqvavit? An Varronis antiqvata omnia? Ego eam hīc loci (ubi de roris generatione agitur) adhibitam volui, qvia lenius qvid, qvam Frigus, sonare videtur.

85. Ibid. Vaporatio herbis accorporata, pro, adhaerens.) Esto melius positum, hōc locō: illud tamen esse barbarum, non concedo: qvia Ammiani est, Aliorum bona accorporare suis, dicentis.

86. Ibid. Caletur et frigetur maxime, pro, calet et friget.) R. Caletur maxime, dixit Plautus. Ubi Pareus addit: Caletur, dictum ut sudatur, statur. Ergo probum est: ad cujus imitationem qvia sedetur, itur, curritur, dormitur, et similia, recte dicimus, qvidni caletur et frigetur? ubi sic impersonaliter loqvi res postulavit.

87. Pag. 29. Diversimode, pro variis modis.) R. Si Lucretianum Omnimode probum est, cur ad eandem factum analogiam, Diversimode, non sit?

88. Ibid. Characterizatus: pro, Charactere insignitus.) R. Spondet Horatius, Verba si Graeco fonte cadant, habitura fidem (supra, 27.) cur igitut hoc non habet? Graecum enim est dsad [gap: Greek word(s)] impresso charactere noto, prorsus id qvod hīc volui: et adhuc barbarismus erit? Ergo et Baptizo, Catechizo, aliaqve similia?

89. Pag. 32. Aurum diduci patitur malleando: pro, malleu percutiendo.) R. Columella habet Malleatum spartum, et Ulpianus Malleatos libros. Unde qvaeso passiva illa participia, nisi a verbo Malleo? Ergo dum illi de rebus malieatu, ego de malleandis loqvimur, qvid distamus?

90. Ibid. Ponderosuas: pro gravitate seu pondere.) R. Ut a Numerus numerosus, et hinc numerositas (qvae Vox Macrobii est, qvi innumeram numerositatem dixit:) sic a Pondus ponderosus, et hinc ponderositas. Et qvia Forma, formosus, formositas, Ciceroniana sunt, possentqve hujus censūs longe plura reperiri, qvid nodum in scirpo qvaeris?

91. Ibidem. Talcum, vox barbara, et res ignota.) Resp. Vocem esse Arabicam, rei Metallicae scriptores tradunt. Res autem si cui ignota est, meane id culpa? qvi vulgari ignorantiae (de qva tantum usqve participare Literarum doctores, turpe!) hāc etiam parte ferre volens remedium, et Vocabulum posui, et rem ita descripsi, ut qvid sit non intelligi non possit. Et vapulabo propterea? Dicendum hīc esset aliqvid, sed continebo me. Hoc duntaxat ex Christ. Bekmanno (ex de Originibus LL. Cap. X.) cuicunqve similiter animato proponam: Age, optio tua esto, elige utrum malis: aut nescire aut noscere Res, qvae Ciceronis aevo non fuerunt, nostro sunt. Vis nescire? Omnium stultissimus es. Vis noscere? necesse igitur est ut nova recipias Vocabula: utpote qvibus, tanqvam rerum symbolis, aut organis, scientia comparatur.

92. Pag. 33. Ad indissolubilitatem: h. e. Ut vix dissolvi qveat.) Resp. Indissolubilis Ciceronianum est: unde faciat qvis abstractum (dum erit opus, sic ut erat mihi) aliter.

93. Ibidem. Atricolor, pro, atri vel nigri coloris.) Resp. An qvisqvam veterum tam jejune (res atri vel nigri coloris) loqvutus sit, ostende: ego Atricolor in Plinio ostendam.

94. Ibidem. Inflammabilis et exustilis: i. e. qvi facile inflammatur et exuritur.) Resp. Non male sic, si qvando vocum illarum vim pueris explicare voles: Voces ipsas exteri si vis, iniqvus es in Philosophiam, et Philosophiae alumnos. Lingvam illi suam eripi sibi non patientur.

95. Ibid. Laevigabilis, i. e. Qvi facile laevigari potest) Resp. Rursum me res circumloqvi, cum ego loqvi proponam, doces? Non seqvar.

96. Pag. 35. Stirps alescit, pro alitur.) R. Varronis est, qvi plantas alescendo roborari dicit. Sed ob soleta est, inqvies. R. Qvis dixit? Me Qvintilianus docuit, Verba a vetustate repetita Orationi afferre majestatem aliqvam, non sine delectatione. Nam et authoritatem antiqvitatis habent (inqvit) et qvia intermissa sunt, gratiam novitati similem parant (Qvint. lib. I. C. XI.) Vides cujus ductu ego majestatem lingvae tueor, tu impugnas?

97. Ibid. Debiliter radicescit, pro, debiles agit radices.) R. Utram hīc vocem impugnes, non intelligo: utraqve enim Latina est. Priorem habet Nonius ex Pacuvio, et est maxime analoga: posteriorem Seneca Epist. 87.

98. Pag. 38. Fasceatim, vox improbata Qvintil.) R. Amice, curte prostituis? Arripe Qvintilianum, relege lib. I. cap. VI, videbis te hallucinari. Ita enim ille: Adjiciebant (nempe antiqvi Grammatici partibus Orationis) et asseverationem, ut Heu; et attractationem, ut Fasceatim: qvae mihi non approbantur. Qvid non approbatur? Fasceatim? Atqvi sic dicere debuisset: qvod mihi non approbatur. Sed addes forte Heu?. ut de voculis duabus loqvi potuerit pluraliter? Cave: Latinissimum est Heu, Ciceroni, Virgilio, omnibus, usitatum. Qvid ergo est? Docebo. Dixerat Fabius, Aristotelem et veteres tres tantum Orationis partes numerasse, Nomen, Verbum, Conjunctionem. Postea plures additas, usqve ad octonarium, qvi nunc habetur, numerum. Tentasse qvidem qvosdam nonam adjicere, a Nomine separando Vocabulum: alios decimam qvoqve, Appellationem. alios insuper undecimam, Asseverationem; et duodecimam, Attractationem: sed haec (nempe tot adjectamenta) sibi non approbari. Jamne Qvintiliani tenes mentem? O amice, si sic omnes Libros raptim et carptim inspectas, et tamen mox pronuntias, ut meis scriptis et hīc Fabio fecisti, nihil mirum si tibi passim monstra obveniunt. Te autem meminisse oportebat illius: Ad poenitendum properat, cito qvi decernit.

99. Ibid. Acetosa et Endivium: Officinis qvidem, notae voces, doctiores tamen Oxalis et Intybus malunt, ex Plinio.) Resp. At ego indoctioribus interim loqvi volui, discipulis; et qvidem Latine, non Graece.

100. Ibid. Zingiber, pro qvo Plinius Zingiberi mavult.) R. Plinius etiam Zimpiperi, vel Zimpiberi, habet. Imitare igitur! Ego qvia communiter ex Ruel. et Hermol. Zingiber dicimus, g. m. vel ex Palladio Zinziber, hoc utrumqve posui: qvid hīc barbarum?

101. Hucusqve illa qvae ad me consignata misit. Audio vero alia qvoqve taxavisse. Ut ex pag. 56. Qvadrutpeda, pro qvadrupedia, addens, grande vintium.) R. Qvadrupes, adjective et substantive sumtum, neutrō genere pluraliter habere Qradrupedia, sciebam dudum: atqve sic posueram in Janua LL. prima, cum alibi variis locis tum hīc in Belgio recusa (inspiciat Aristarchns, et videbit.) Qvia tamen


page 41/42, image: s026

Ammianus Qvadrupedus, a, um dixit, pluraliter Qvadrupeda (etiam substantive) dici qvid prohibet? Extent utriusqve exempla. etc.

114. Auctarii locō, qvia chartae aliqvod super est spatium, addam ex Erasmo contra Praeceptores, qvi Authorum aliqvot contenti voluminibus nihil aliunde admittere, aut discipulis proponere, volunt, ut eos paucae Eruditionis mancipia reddant. Qvi volet instituere qvempiam, dabit operam ut statim optima tradat. Verum qvi rectissime tradat optima, is omnia sciat necesse est: aut si id hominis ingenio negatum est, certe uniuscujusqve Disciplinae praecipua. In hoc non ero contentus decem illis aut duodecim Authoribus, sed Orbem illum doctrinae reqviram, ut nihil ignoret, etiam qvi minima parat docere. (Erasm. de ratione studii ad Petrum Viterium.)

115. Contra item rigidos Grammaticos appono G. Vossii judicium. Multa sunt in qvibus non Grammaticos canonas, sed usum veterum et aures qvisqve suas, nisi Midae forte habeat aures, consulere debeat. (lib. 1. Anal. c. 48.) Item, Nullum est pertinacius hominum genus Grammaticis, (lib. I. de arte Gramm. c. 15.) Et alibi: Non qvidem accessero Viro erudito, Francisco Sanctio Hispano, qvi Grammaticos appellabat Latinae lingvae carnifices. Et tamen utinam non ampla adeo nobis materia ac seges eorum suppeteret, qvibus et veterum et recentium Grammaticorum monstrosi detegerentur errores. Aliqvammulta hoc loco commemorabo. Id vero faciam, qvō non Paedagogicum modo (nihil haec ad probos instituende pubis artifices) sed illorum etiam Judicium retundatur, qvi omnia Grammaticorum praecepta albā notant lineā, neque nescire se qvidqvam putant: cum ex barbarismorum et solaecismorum caeno vix pedes posuerint. (lib. I. Anal. c. 15.) Tandem ex eodem Vossio addam, qvod mihi hoc in conflictu ultimo erit clypeo: Nen est qvod qvis Veterum recentiorumve authoritatem mihi opponat. Nam rationibus putari oporiet: qvibus si vincar, primus ero qvi propria caedam vineta. (3. Anal. c. 14.)

IV. VENTILABRUM SAPIENTIAE, SIVE, Sapienter sua retractandi ars. Cum adjuncta Authoris omnium Didacticarum suarum cogitationum retractatione brevi.

Sapientes alienorum cogitatorum, scriptorum, Operumqve, inspectatores ac Censores, Salvete!

OMNES Vos appello sapientes, qvicunque censoriam in alios usurpatis virgulam: qvia cum nemo de ullis factis, sive sapienter sive stulte editis, judicare qveat nisi sapiens, ut etiam nemo nisi talis judicare praesumat optandum est, tanmetsi haud raro secus fiat: praesertim de illis qvae in publico fiunt, juxta illud

Qvi struit ad callem multos habet ille magistros. 2. Nos ergo qvia Didacticum nostrum opus (nescio qvomodo nimis in publicum protracti) nimis ad callem struximus, orbe literato et illiterato simul inspectante: qvid mirum si multos accipimus, literatos et illiteratos, magistros? Accipimus tamen non illibenter: adeoqve ipsimet strigilem in nos stringimus primi.

3. Bonam enim habet vulgata Bibliorum versio gnomen, tametsi non ad Salomonis mentem, Iustus prior est accusator sui (Prov. X VIII. 17.) hoc est, Non sibi est Suffenus, errata sua non obvelat, primus potius agnoscit, alienaqve judicia propriā confessione praevenit.

4. Si sic, et qvem peccasse poenitet innoeens est, meas igitur ego circa Didacticum etiam studium (in qvod ut labyrinthum qvendam incidi, et in eo propemodum consenui) aberrationes primus agnoscere, detegere, accusare, emendareqve, incipiam ut si qvis in ulla vel minima re me duce erravit, errare me duce desinat.

5. Orabam profecto Deum, qvam primum ultima etiam illa nostra (in Hungaria acta) nondum ita ut desideriorum finem adferrent, esse constituta notare coepi, ut ne me mori pateretur, anteqvam hallucinationes meas viderem sublatas: sed eas tollendi occasio tam opportuna, qvalis jam datur, oblata nondum fuit.

6. Valde iccirco lubens huc venio, tractatulumqve praesentem eō fine scribere decrevi, ut qvid in omnibus illis eatenus actis placeat vel displiceat; et qvomodo tandem illis qvae se impertinenter admiscuerunt (tanqvam paleis a grano puro) separatis, perfectum aliqvod Naturam humanam recte poliendi haberi qveat machinamentum.

7. Sed praemittenda est tituli, scripto huic praemissi, illustratio: ut qvod hīc agendum suscipimus esse laudabile, atqve ut sit qvid observcndum veniat, patere possit.

8. VENTILABRUM est agricolarum instrumentum, qvō frumenta in area ventilando paleas a grano separant. Nempe qvia Frumenta (unde panis paratur) non sic agris innascuntur ut pura nobis grana dent, sed adnascentibus glumis et aristis: unde flagellis exteri, et ventilabrō depurgari, necesse habent. Ad qvid autem hoc? Ut simile in suo simili spectetur melius.

9. Ingenium enim humanum Ager est vivus, qvi


page 43/44, image: s027

doctrinarum obseritur seminibus: sive qvae Deus ipse animis insevit (Notitiis innatis) sive qvae ipsi homines alii in alios spargimus. Qvorum seminum fruticatio sunt perpetuae hominis cujusqve cogitationes: fruges autem ipsae sunt varia inde nascentia consilia, dogmata, scientiae, artes. Qvae falce Intellectūs demetuntur, in horrea Memoriae comportantur, demumqve tribulā Iudicii exteruntur et eventilantur, ad paleas a tritico (opiniones a veritate) separandum: simul enim licet crescant, simul tamen usui non sunt.

10. Talem vivum agrum omnes homines in se habent, tametsi non aeqve gnaviter colant, arent, obserant. Nec illis qviobserunt, doctis, agellus hic suus unqvam sola pura Sapientiae grana profert: paleae inanitatum admiscent sese, judicii flagellō, iteratiqve saepius examinis et experientiae Ventilabrō, separandae, donec scientiis et artibus puraputa remaneat veritas.

11. Cum enim tota sub Coelo Vita nostra Dei Schola sit, in qva (tametsi qvis mille annis vivat) semper qvod discamus occurrit: fit ut Nescire, Discere, Proficere, humanae sapientiae curriculum sit. Hinc recte sapiens ille Philo: Scientiae finis non contingit hominibus. Nemo enim ab solutus est in ulla scientia: revera perfectiones et fastigia unius sunt (nempe Dei.) Nos versamur inter principia et finem, discendo et docendo semper aut plura, aut melius.

12. Unde patet qvam vani sint, qvi nunqvam et nusqvam errasse videri volunt: et si qvid semel pronuntiarunt, aut scripserunt, loco moveri non patiuntur. Non datum est humanae naturae pervidere ubiqve omnia, hallucinari nusqvam: imone Angelicae qvidem, tametsi prae nostra infinito penetrantiori. Nam et Angelorum cognitionem experimentis augeri, rerumqve demum eventibus multiformem Dei sapientiam notescere, Apostoli constat te stimonio (Ephes. III. 10. (Qvid ergo nos luteas habitantes domunculas? qvibus terrenum est fundamentum? (Job. IV. 19.) infinitaeqve rerum circumcirca obumbrationes? (Jac. I. 17.) Prorsūs maligni fastus est, et perversitatis speciem habet, Malle alios in errore detineri, modo ne Tu errasse videaris; qvam liberari errore, si te ducem errasse fatearis.

13. Nam certe qvamdiu sumus, Sapientiae discipuli sumus: Discipuli autem, si gnavus est, proprium Proficere. Proficere vero qvid est, nisi ignorantiam, aberrationes, mendas, eluctari? Qvod in se agnoscere, et ab allis agnosci, cur pudeat? Gratiae potius agendae sunt Deo, inqve luce ejus exultandum, qvoties tenebrarum aliqvid superare datur. Errores nostros, ubiubi latitasse deprehensos, et in lucem protractos, veritatiqve commutatos, trophaei loco ut Leonis exuvias Hercules circumferre, et ut Samson ex forti devorante exemtum mel ostentare, gloriosum sit potius qvam ut videatur probrosum.

14. Inprimis si cui Deus foecundum dedit ingenium, ut vel plures ejusdem rei fines, vel ad eundem finem media plura, vel agendi modos plures, facile inveniat: emendandi sua prae aliis promto esse convenit. Qvia enim in multitudine facile confundi, aut obumbrari, et dehinc (dum non sem per optima statim patent) melioribus deteriora praeferri, demumqve posterioribus cogitationibus, aut rerum praxi, errorem detegi, contingit: candoris est prioris sententiae non esse nimium tenacem.

15. Item si cui aliās multa et magna negotia pertractanda, aut etiam (ut aliqvando fit) deproperanda sunt, facillime accidit ut canis festinans coecos pariat catulos. Festinatio in omni re parit errores, inqvit Herodotus. Et alius: Difficite est inter magna et multa negotia non desipere aliqvando.

16. Cordatissimi ergo inter sapientes nihil magis qvam per ipsos etiam errores proficere (h. e. agnitos errores in veritatem puram, qvantum datur, commutare) gaudent, imo optant. Hinc illud Platonis: Beatus cui vel in senectute veras de rebus asseqvi contingit opiniones. Et Aristotelis: Oportet Philosophum veritatis amore propria etiam sua ejurare dogmata. Aliās verum erit qvod Pontificem qvendam conclavi suo inscripsisse ferunt: Miser est cui dogmata sua imperant.

17. Cognoscendi autem errores aut defectus suos triplex est via. Prima, si qvis scripta sua amicorum submittat censuris: spe, fututum ut plus videant oculi qvam oculus. Qvō fine apud antiqvos institutae erant scriptorum, anteqvam ederentur, coram ihvitatis amicis recitationes, Lipsio referente. Verum qvid si amici illi parum sinceri sint, ut nobis naevos commonstrare nolint? aut verecundi, ut qvod sentiunt proferre non audeant? qvid si occupati aliis, ut ad expendendum tua non satis sibi temporis sumant? quid si amor eos excoecet, ut persvasi te recte tua expedivisse sic etiam citra examen verum pronuntient, et te in errore tuo magis roborent?

18. Tutior proinde via est, ut qvis sua in publicum exponat, amicis et inimicis dijudicanda. Tunc enim omnino diligentius res agitur: cum et Zoili accuratissime in naevos inqvirunt, et amici excitatiores facti, melius attendunt. Hinc illud Philosophi: Vt se qvis norit, aut ei fido amico, aut acri inimico, opus est.

19. Tertia via est, ut qvis ipse sibi hanc impendat operam, suaqve pridem cogitata, scripta, facta, refrigerato inventionis amore resumat, et tanqvam non sua, sed aliena, serio prorsus expendat. Nam si talia deprehendet, qvae nec sibi necaliis, varie licet tentato examine, aliter videantur, experimentaqve saepius et varie facta comprobare pergunt idem, acqviescere tandem; sin, destruere male structa, demumqve opus construere solidius, licebit.

20. Atqve hanc severiorem viam, seipsos acerrime examinandi, castigandi, emendandiqve (seu clam seu aperte) multi sapientes feliciter triverunt. Ipse etiam mortalium sapientissimus Salomo, errores Vitae suo peculiari libro (Ecclesiaste) revooans. Et inter Ecclesiae Doctores augustissimus Augustinus, scripterum suorum naevos extremā senectute peculiariter scriptis Libris (aeternum laudabili exemplō) retractans.

21. Similem esse mihi (donō Dei) mentem, ex nonnullis jam hōc ipso Didactico opere praemissis patere potuit. Nunc solemni datā omnia illa revisendi occasione solemniter ea retractare constitui: triplici bonō mihi propositō fine, qvem et prudens qvisqve Paterfamiliās, Horrea sua revisens, solet. Nempe ut

I. Acera, paleae, retrimonta, separentur.

II. Frumentum ab his depurgatum Granariis inferatur.

III. Exeodemqve puro jam Frumento pars in novam sementem, pars in familiae sustentationem, pars divendita in augendam haereditatem, cedat.

22. Eōdem inqvam trinō fine mea Didactica nunc mente percurram,

I. Vt qvod displicet rejiciatur.

II. Vt qvod placere pergit melius commendetur.

III. Vt ex omnibus particulariter bonis unum commune bonum, si poterit, constituatur.

23. Nam et minus bona reperio jam in illis meis qvaedam (in qvae me seu publicus error, seu errorem emendandi praefestinatum studium, aliorumqve citi applausus, praecipitaverant) qvae non tolerari amplius bonum erit: et qvaedam insigniter bona observo, qvae ut pretiosas gemmulas commendari e re erit: ut tandem nonnisi exqvisita retineamus, exqvisitos in usus.



page 45/46, image: s028

24. Ibo autem ordine qvō se ista meditandi, et in scripta referendi, atqve hīc in Tomos redigendi; occasionet dabant: initiō a primis facto, Didactica Magna.

25. Ubi placent cogitationes primae (proqve illis inditis Deum laudo) qvod ultimus horum moliminum scopus fuit Salutaria instillare luventuti, in Nationibus praesertim nondum satis cultis: (haec enim prima fuit ansa.) Qvomodo nimirum certis qvibusdam illecebris ad mentis lumen, sanctaqve virtutum et pietatis studia, pertrahi possent. Oservet in finem usqve mihi, et aliis, qvibus gloria Dei et humani generis salus cordi est, animum hunc Deus! Displicet autem, qvod me a tam sublimi scopo nonnihil passus fuerim abduci per eos, qvi ex omni Didactico apparatu unum qvid praecipue (nec id praecipuum) eligendo, me in eo tamdiu (plerumqve invitum, conscientiam testor) detinuerunt.

26. Bene tamen factum qvod torrenti illi, Latinae lingva (Scholas secum rapienti) obsisti non posse videns, eam in instrumentum Ingenia melioribus ineseandi adhibere annisus sum, ternum mihi studii illius finem proponens. 1 Qvia Scholarum omnium occupatio est, et qvidem molestissima, Lingva illa, ut labores circa illam (docentibus et discentibus) mitigari possent. ad facilius in illius studio versandum. 2 Qvia Eruditionis habetur via, ut explanari posset a salebris et ambagibus: ad rectā et cito qvō ducit deducendum. 3 Qvia Gentium vincutumest, ut sit vere: ad expeditius posthac omnium cum omnibus, de omnibus, agendum.

27. Cui trino fini trinum adaptare qvaesivi medium. 1 Methodi, qvanta excogitari posset, facilitatem, ad ingenia inescandum. 2 Rerum et Verborum connubium perpetuum: ad obtinendum ut homines aliud seqvendo aliud asseqvantur, h. e. Lingvae operam dando in Res sibi oculos aperiri sentiant. 3 Reductionem ad parallelismum Vernaculae (cujusvis) cum Latina: ad obtinendum ut eādem operā lingvae Gentium melius colantur, omnisqve spiritus laudet Dominum.

28. Displicet tamen, et qvidem summe displicet, me nimiō ad alios respectu, et ne indecorum esset me tantillum tanta monere et movere metu, spe insuper Didactici cujusdam Collegii, tot svasionibus et obtestationibus usum, eōqve ipsō a strenue progrediendo retardatum, fuisse. Utinam perrexissem res agere, delineatos jam tum perficiendo libellos! Sero agnosco non sine causa dici, Qvod unus non efficit, mille non efficiunt: hoc est, praestare ut qvod agendum est vel unus agat solus, qvam ut multi se invicem respectando, et exspectando, tempus terant. Nisi hoc forte solatio sit, qvod Sapientia naturam auri habet: ut qvō qvis diutius negotium aliqvod rationabiliter versat, coqvit et recoqvit, semper illi circa rem eam puriora, et a scoriis defecatiora, prodeant cogitata. Qvaliter si nobis etiam circa haec tam diu votis agitata evenire supremum Numen voluerit, laus illi.

29. Veniamus ad particularia. In qvibus mihi errores, humanā imperfectione admissos, jam autem detectos; jugulare certum est: sive illi in rebus non recte prius perpensis, sive in verbis incaute adhibitis, deprehendi poterunt. Qvicqvid autem bonum esse constanter apparebit, tale ut maneat, aut etiam reddatur melius, accurabitur.

30. De Didacticae M. Capitibus primis septem memini olim ab amico fuisse monitum, superflua videri: qvum nemo Hominem Creaturarum esse ultimam, finesqve ejus extra vitam hanc protendi etc. dubitet. Inchoandum esse mox a Didacticae definitione, et ipsam docendi artem docendam, non aliud qvid circa illam. Verum respondeo, Primum, Haec non doctis fuisse scripta primitus, sed plebi e veterno communis soporis (qvi vivunt ut vivant) excitandae: non ergo [gap: Greek word(s)] ordiri debui. 2 Sed et si doctorum haec subeant oculos, qvid nocet ab ultimis finibus ordiri? ut qvorsum omnia mox vestiganda media sint dirigenda, jam ab initio aperte constet? Non enim Didacticam artis Pistoriae, aut Pictoriae, aut Grammaticae, vel Logicae, aut alterius scibilium particulae, scribere orsus eram, sed Didacticam Vitae: qvō et respectu Magnam appellavi. Totum ergo, non partem, tradere proponens, totum ostendere debui, non partem: et structuram ordiri a fundamentis imis immote positis. Odi enim omnia supersiciaria (qvod alibi sum protestatus) odi frustillata, odi sine sundamento structa: fines mihi semper proponens (et ut omnes imitatione Dei proponamus svadens) universales, ultra qvos ne qvidem qvod optetur restet: ad fines demum media proportionata, aeqve universalia, certa, solida etc. Nihil itaqve muto. Incipiat Didactica magna a fine Hominis ultimo, excitatōqve ultimae ejus perfectionis desideriō, deducat eum per omnia intermedia ad ultimam desiderii sui fruitionem.

31. Atqve super hos universales scopos fundantur universalia media, Scholarumqve reformationis (si non aeternas agere volumus nugas (perfecti fines, Capite VIII. IX: X. XI. XII: in qvibus itidem nihil muto, qvia veritate propitiā non licet.

32. Capite XIV, et seqventibus, reformandae Methodi ostenditur fundamentum, Naturae imitatio, juxta illud Ciceronis: Naturā duce errari nullo modo potest. Hīc autem ingentem fuisse motum memini scrupulum (qvem forte adhuc movebit aliqvis) An argumentatio haec procedat, Avis in exeludendis pullis sic et sic procedit, ergo et nobis in formandis Ingeniis sic et sic procedendum est? Negant qvi canonem illum Logicorum, Similia illustrant qvidem, non autem probant, pro scuto habent. Resp. Scripseram in eam rem tractatulum tali titulō,

SAPIENTIA BIS et TER OCULATA, Aliud in alio acute videns, aliudqve per aliud potenter demonstrans, Hoc Est, De Syncriticae methodi ad res latentes evestigandum, obscuras illustrandum, dubias demonstrandum, confusasqve ordinandum, potentissimo usu.

Qvitractatus nisi flammis fuisset absumtus, lucem hīc positus adserret: aliqvid tamen ea de re dicendum est.

33. Syncriticam docendi Methodum appello, ubi res in conspectu mentis neqve resolvitur in seipsa (uti fit in Analytica) neqve componitur (ut in Synthetica) sed confertur cum alia qvapiam re ejusdem formae, causas suas, partes, effectus, et alia sua, expressius ostendente: ut qvod non satis cognoscitur ex se, cognoscatur e suo simili. Qva in re multum esse lucis viderunt antiqvi: qvorum sapientia in eo fere fuit tota, ut rerum naturalium et civilium fabricas notando symbolizarent. Qvod nominatim de Persarum Magis referens Verulamius, suum interponit judicium; Symbolizationes illas rerum non esse similitudines meras (qvales hominibus parum perspicacibus videri possent) sed plane una eademqve naturae superioris (puta Dei) vestigia, et signacula diversis materiis impressa. Qvam rem qvia nondum


page 47/48, image: s029

esse tractatam serio magnus Aristarchus qveritur, tentare qvid vetat?

34 Ostendere igitur aggressus eram Sapientiam banc esse bis, imo ter, oculatam: qvia eādem operā non duarum tantum, sed et plurium rerum (qvaecunqve similiter se habent, ad eandem ideam factae) intima patescit ratio. Ex. gr. Qvi naturalium corporis nostri membrorum situm, usum, nexus, et exsurgentis inde concordiae leges, noverit, is in cujuscunqve humanae societatis corpore (Familiae, Politiae, Ecclesiae etc) omnia ad concordiam reqvisita, legesqve, facillime perspexerit. Videatur qvid ex tali syncrisi eliciat Paulus Apostolus, 1 Cor. XII. V. 12. etc.

35. Hinc est, qvod plerunqve nos eō modō Deus, non tantum de profundioribus mysteriis suis (qvae a nobis per se non possent comprehendi, possunt alibi ut in speculo ostensa, Joh. III. V. 12. et 1 Cor. XIII. 12.) sed et de officiis nostris informat: jam opera in Creaturis sua, jam humana facta, jam fictas etiam similitudines et parabolas, nobis ostendens. Tam plena horum est Scriptura divina, ut Syncritica methodus merito pro mysteriorum clave haberi qveat. Et certe Artem imitari Naturam, palam est (qvod et Cap. XIV. Did. M. ostendi): qvidni ergo Prudentia naturam imitetur et artem? Sapit prorsus qvi sibi dictum putat illud ad Mosen: Inspice, et fac secundum exemplar monstratum tibi in monte (Exod. XXV. V. 40.) hoc est, qvi Opera inspectando Dei tanqvam ad normam format, et reformat, sua. Ergo si in Oratoriae studio haud abs re non nemo dixit, Multum profecit, cui Cicero placet: qvanto justius in Sapientiae studio dici debet, Multum profecit, cui Operibus suis (recte intellectis) placer Deus.

36. Canon ergo iste Logicorum, Similia non probant sed illustrant, aut verus non est, aut non nisi verus de similibus parum appositis, vel partialibus. Vere similia, ad eandem ideam facta, plusqvam probant: h. e. demonstrant, evincunt, convincunt, obmutescere cogunt. Ut in Davide a Nathane unicā similitudine convicto: et in tumultuante adversus Magistratum Romana plebe a Menenio Agrippa unicā fabulā (de membris corporis Ventriculo alimenta negantibus) mitigata, seditioneqve mox sublatā, patuit. Unde aeternae sapientiae, Christo, hōc potissimum argumentorum genere pugnare, sibiqve contradicere audentibus ora obstruere, in tantum allubuit, ut omnes ejus Apostolorumqve conciones parabolarum plenae sint.

37. Nihil proinde capitibus illis Didacticae M. (XIV usqve ad XX) muto. Spectent Scholae, et Scholarum Ludimagistri, Plantularum Avicularum, Vesparum, Aranearum etc. tum et has imitantium Hortulanorum, Textorum, Fabrorum, Pictorum, et qvorumvis Mechanicorum, ingeniose institutas actiones, indeqve prodeuntia artificiose structa opera! ut ea cum suis plerubiqve impeditis, plerubiqve vacillantibus, plerubiqve taediosis et inamoenis, plerubiqve fructu solido cassis, operis conferendo, erubescere, ad meliorum desideria excitari, eaqve toto ingenii impetu perseqvendo tandem asseqvi, discant.

38. Capite XXV offensum irimetuo complures, qvi Scholis animam suam, Terentios, Marones, Catullos etc. eripi clamabunt. Sed non moveor. Ego qvid Scholis Christianis (qvarum anima sapientia Dei Christus esse debet) maxime ex usu esset, monui: si tamen gentilium scripta retineri e re videatur, qvā id prudentiā fieri posset non reticens, § 21. et 22. Fateor autem, inter ista relegendum exarsisse cor meum ad non cessandum Zelare pro Deo, et animarum salute: dum me recentissima iterum terrent exempla eorum (etiam de sublimi Regum et Reginarum ordine) qvi Gentilium librorum inescati illecebris eō, ut Evangelii Christi simplicitatem fastidirent, tandemqve et deserent, prolapsi sunt. Atqve si Lipsios, similesqve gentili illā sapientia inebriatos exterioris literaturae antistites, ordine liceret examinare, qvam nihil ibi Davidicarum cum lege Dei deliciarum, nausea potius, appareret! Et adhuc apros illos de sylva Vineam Dei suffodere, ferasqve istas singulares eam depascere (Psal. LXXX. v. 14.) negabimus? Vobis Ecclesiae Antistites, salutis humani generis custodes, causam hanc expendendam, tutandamqve, commendo. Si Vos etiam dormitare, aut datā operā mundanae illi sapientiae supparasitari, animum inducitis, Te causae Tuae vindicem advoco Jesu Christe! Qvem lucem illam esse qvae illuminat omnem hominem, venientem in hunc mundum, omnesqve secularis illius sapientiae scintillas a Te aeterno sole demanasse, novimus: eas tamen fulgidioribus in Ecclesiam effusae lucis radiis praeferri, abominationem esse apud Te non ignoramus. Aperi oculos caecorum, o aeterne Sol, ut Te videant qvinon vident! Inunge collyriō Tuo oculos eorum, qvi Te per caliginem tantum vident, ut videant clare!

39. Capite XXXII dictorum hactenus anacephalaeosin instituendo summam votorum expono, Qvo perfectionis usqve artem Didacticam deduci optem. Nempe ad certitudinem usqve, elegantiam, celeritatemqve artis Typographicae: ut qvemadmodum ibi chartis, ita hic ingeniis, Eruditio imprimi possit, citu, eleganter, copiose: ad Mundum non Libris doctis, sed Viris eruditis et sapientibus, implendum. Qvō rem deduci posse qvia melius qvam tunc videre videor, et ut deducatur svadere hīc infra propono, retractationem illius eō differamus!

40. Ultimō Didacticae M. Capite de exseqvutione horum consiliorum deliberatio instituitur, cum obtestationibus ad eos qvi huc aliqvid praeter vota conferre possunt. Nihil addo praeter novam obtestationem, ut etiam atqve etiam haec expendere libeat, Praeceptoribus, Ludimagistris, Eruditis omnibus, Ecclesiae Pastoribus, Politico deniqve Magistratui: ut nemo non hac etiam parte divinae bonitati subservire optet, partem reportaturus splendoris illius aeterni, erudientibus alios ad justitiam promissi, Dan. XII. V. 3.

41. Seqvitur (Tomo 1. pag. 198.) SCHOLA INFANTIAE, sive De provida Iuventutis primo sexennio Educatione. In qva delineanda nihil a scopo aberratum video. Optem Libellum hunc vulgares in lingvas translatum omnibus Christianis Parentibus reddi familiarem: utplantulas suas, Coeli plantulas, provide curandi stimulos accipiant et informationen), donec aliqvid in hocgenere prodeat eruditius.

42. Pro SCHOLAE VERNACULAE sexennio concinnandorum sex Librorum posui (Tomo 1. p. 248, 249.) titulos: I Violarium. II Rosarium. III Viridarium. IV Sapientiae Labyrinthus. V Spirituale Balsametum. VI Paradisus Animae. Qvibus omnia volui inclusa, qvae sapientiae alumnulis hāc aetate non ignoranda sunt, imbibita autem rette toti Sapientiae studio radices ponunt.

43. Latinae Scholae apparatus seqvitur: primumqve JANUA LINGVARUM, qvā occasione et qvomodo structa sit, et cur primus ille rudior faetus hīc reproducatur, pag. 250. Tum VESTIBULUM, pag. 301. Et de adstruendo illi Latinitatis TEMPLO deliberatio ac specimen D. Vechneri, 318. Qvod consilium Viri eruditissimi, tametsi ingeniosum, et elegantiarum omne genus certo exhausturum, non processit. 1 Qvia Operis in. tot partes (Vestibuli Liminis, Ianua, Atrii, Odei, Adyti) divisio non placuit censoribus. 2 Interimqve Maecenas horum studiorum (Illustriss. Comes in Lesno, Palatinus Belzensis) faris cesserat


page 49/50, image: s030

3 Authorqve operis hujus Ecclesiasticam nactus vocationem abierat aliō.

44. Seqvitur (pag. 345.) De sermonis Latini studio dissertatio Didactica: ad Senatum Wratislaviensem tum scripta, cum Januam nostram, cum Vestibulo, suas in Scholas introducere decrevissent. Ubi Latini studii gradus qvatuor constitui, Balbutiem, Proprietatem, Elegantiam, Nervositatem (§ 47) non displicet: sed displicet, qvod omnes istos gradus puerili accommodatos voluimus aetati. Nondum enim capaces sunt: qvia Rerum intellectus, et Operum praxis, Sermonisqve usus, parallele procedunt per totam Vitam.

Ergo potius tribuamus

I Balbutiei Cogitationum Operum, Sermonum, Infantiae annos omnes

II Proprietati Cogitationum Operum, Sermonum, pueritiae annos omnes

III Elegantiae Cogitationum Operum, Sermonum, adolescentiae annos omnes

IV Perfectioniqve Cogitationum Operum, Sermonum, juventutis annos omnes

Qvod seqvetur, virilis et senilis aetas, habeat omnium istorum usum et fruitionem.

45. Tentabam ibidem (§ 124-133) Davidis Vechneri ad exstruendum LATINITATIS PALATIUM: et Iohannis Ravii ad aperiendos AUTHORUM THESAUROS (§ 124-144) excitare animos. Sed num optimi illi Viri, aliis jam tum distenti vocationibus, aliqvid in his egerint, et qvid, mihi qvidem non constat. Optem, si progressi sunt, ut vel tandem lucubrationes suas (vivere enim audio) proferant: meum etiam seqvuti exemplum, qvi ne senex qvidem pueris servire erubesco.

46. Monita ibidem Praeceptoribus data (§ 151 etc.) puto qvidem alibi esse digesta: qvia tamen hīc exstant conjunctim, utinam illa ob oculos habere, et seqvi, animum inducant! Sicut et alios qvi de Methodo nostra judicare volent, si percurrere ista non pigebit, certe non poenitebit: qvam enim certa et fluida sint omnia, facile intelligent.

47. Recognitio Praeludii Pansophici (pag. 403) et Dilucidationis ejus (pag. 457) incussit mihi pudorem et dolorem: recogitanti qvam male imitatus fuerim bonum illum et prudentem Negotiatorem, bonas margaritas qvaerentem. Qvi repertā magni pretii MARGARITA abiit, et vendidit omnia qvae habuit, et emit eam Matth. XIII. V. 45. 46.) O miseros lucis filios, qvi filiorum seculi prudentiam nostris in rebus imitari aut nescimus, aut negligimus! Non eligendo optima, etiam cum in ea incidisse dat optimus ille optimorum largitor donorum. Utinam repertā Pansophicā venā eam fuissem, omnibus omissis, seqvutus! Sed ita sit, dum circumstrepentibus nos alienis susurris attendimus potius, qvam circumfulgenti nos intus luci. Propitius sit improvidae tarditati nostrae Deus! De Pansophica vero margarita qvid supersit spei, dicam inferius: Scholam Paradisi descripturus.

48. Tomum II. inchoat Methodus Lingvarum novissima. Qvem titulum dum relego, et cum illis qvae seqvuta sunt confero, melius jam prospiciens nihil nobis mortalibus esse novissimum, praeter diem illum cuiqve ultimum, qvi moliminibus nqstris adferet finem, video. Ad illum usqve terminum industria regnat: hoc est, hinc et inde venientes nova struendi occasiones. Merito igitur Philonis illud recurrit: Scientia finis non obtingit mortalibus (Vide supra §11.) Salomoni sapientissimo facto displicuźre cuncta sub sole, etiam propria illa industria, qvā Mundo admiranda perpetraverat opera (Eccles. II.???. 12.) Qvod si mihi, aut cuiqvam, similiter evenit, profectus erit indicium. Si jam denuo ista essent condenda, aliter multa vellem: sed senem ad cunabula regredi, nec tempus permittit, nec ingenium. Praemonere tamen alios de qvibusdam, candoris erit.

49. Caput ibidem X vestigat Didacticae fundamenta, magis jerio ac unqvam ante factum. Ubi displicet qvidem prolixitas, placet tamen deprehensarum observationum soliditas. Si qvis a fundamento fieri qvaerit Didacticus, non male impenderit operam si omnia et singula, hīc collecta, scrutari, ruspari, ruminari, non fuerit pigratus: praesertim qvum hīc non procedatur syncritice (ut in Didactica M, qvod non placuisse omnibus memoravi § 32) sed analytice, per omnium eorum qvae in actu docendi et discendi concurrunt resolutionem, intimamqve cujusqve illius rei naturae eviscerationem. Qvin et, si cui insistere cogitationibus illis allubeicat, plures reperiri posse pulchras Didacticas gemmulas non dubito.

50. Qvae Capite XI. XII. XIII. (imo et XIV. XV. XVI.) habentur, retractata sunt, et breviora ac meliora facta, in Schola Triclassi (Tom. III. pag. 114.) Hīc ergo nihil est opus dici, praeterqvam sorte, qvod Cap. XI. § 4 Totam lingvam doceri et disci urgeo, ne id absqve magna consideratione fieri putetur. Homines formari opto, non frusta hominum. Illuminandus ergo est totus Intellectus, non pars ejus duntaxat: et informanda tota Voluntas, non pars tantum: et instruendae omnes Facultates, non aliqvae solum. Id autem qvomodo, nisi ad spectandum totā Rerum Vniversalitate, et hujus causā totā Lingvā, assumtā. Aliter hoc non impetratur. Ut taceam, neminem satis intelligere etiam posse rem, aut usum rei, qvi non simul eloqvi discit.

51. Tum et hoc addendum, Periculose pueris ut Vocabula rerum sine Rebus addiscant permitti, qvia sic non intellecta blaterare, sonos sine mente dare, seqve Latinae Lingvae notitiā eruditos somniare, consvescunt. Qvi error facile postea per totam vitam eos comitatur, qvod experientia docet. Est enim nocentissimarum fraudum non postrema, qvae humano generi (imo et doctorum vulgo) multum illudit, in Lingvarum scientia locare Sapientiam.

52. Methodum LL. novissimam desideratis omnibus satisfacere, in tribus tamen potissimum triumphare, deqve vario ejus ad alia qvoqve Vsu, qvomodo planum faciat Caput XVIII ab omnibus expendi peroptem: ut num praestet qvod promittit, desideriorumqve nostrorum num teneamus portum, judicari qveat. Certe qvod Capite seqventi (XIX. § 7.) promittitur, Posse tam paratis instrumentis vel Studiosum qvemcunqve paedagogiae adhibitum, vel in hujus defectu ipsummet Patremfamiliās, tametsi aliās occupatum, pnlchre suos exercere: id ipsum literis Dontiscō dum haec scribo redditis (datis 24 Octob. 1657) confirmatur, e primariis Civibus Virum Nobilem, D. M. R. filios suos methodo hāc ipsummet (deficiente qvi sic docere vellet Paedagogo) instituere, notabilissimo profectu. Experimenta rerum ergo non desunt.

53. Capitis XXI Lemma his verbis ponitur, De Polyglottia Methodi novissimae beneficio FACILITANDA. Pereat barbara Facilitandi vox, barbaro nata seculo, sed castis Latinis auribus ignota, et ignoranda. Qvantum ad rem ipsam, Polyglottiam, addam aliqvid ut res fiat clarior. (1) Lingvas plures disci necessarium est, non sapientiae causā (qvae in Rerum intelligentia consistit) sed ut cum pluribus sapientiam, aliaqve nostra bona, communicare qveamus. (2) Damnosum Lingvas magnō temporis dispendiō disci: compendia igitur qvaerenda. (3) Lingvas qvae discuntur optimum est a fundamento disci: ut non Lingvae frustum sciatur, sed Lingva. (4) Vernacula exoticarum manuductrix est, qvia prima. Ergo caeterarum legislatrix esse praesumit. Ergo prius formanda et normanda ipsa: ut convenientia


page 51/52, image: s031

et differentia facilius ostendi, idiotismorumqve confusio vitari, possit. (5) Lingva qvia non sui causā est, sed rebus a mente ad mentem transferendis destinatur, non sine rebus et mente disci debet. Male proinde abstracte docetur, e Grammaticis aut Lexicis: Res lustrandae, nomenclaturisqve suis convestiendae sunt. (6) Qvia tamen nulla Lingva res vaga est, suis qvaeqve constat analogiis, illapsisqve anomaliis: nulla igitur etiam vago prorsus usu discenda, ad cancellos suos redigendae sunt omnes. (7) His obfervatis, nullius Lingvae studium (post Vernaculum) ultra unius anni spatium reqviret, sui causā: qvaedam ne id qvidem, trium qvatuorve mensium spatio subigi se mediocrem ad usum patiuntur. Pleniorem enim cognitionem plenior usus facile dabit.

54. Qvam pulchra sint, qvae de Methodi hujus vi ad Prudentiam saluberrime juvenum animis instillandam, et dehinc varios Vitae abusus aut praeveniendos aut emendandos, Capite XXIV referuntur, utinam cognoscere, et ad animum admittere, libeat! sicut et qvae seqq. memorantur Capitibus.

55. Seqvitur (p. 293) Vestibuli novissimi specimen. Qvod dum specto, agnosco et fateor nos in propria impegisse fundamenta, Nota docendo per ignota, Vernaculam per Latinam. Hanc enim praemittendo illi, Latinam dabamus Vernaculae ducem, contra qvam decretum fuit. Observaveram errorem hunc, eumqve in Hungaria emendavi: hīc autem penitus jugulatum volo. Qvicqvid notius est (vi Canonis V. Capitis X) praecedat; Vernacula Latinae semper praeat!

56. Nec minus peccatum suit in concinnanda Ianuali Grammatica, pag. 304 etc. Nam non esse minutiis Grammaticis distinendam, et a realibus remorandam Juventutem, jam in Didactica Magna sancitum fuit: praeceptaqve sermonis esse debere Grammatica, non Philosophica (Cap. XXII. V. 13.) Nobis autem, dum omnes accuratiores Bangii et Vossii Observationes colligendi nos incessisset amor, qvam diffusum Grammaticae prodiit corpus? integrarum 16 philyrarum. Ita nos ecce interdum contra propria vota consvetudinum abripit torrens! Videatur autem horum erratorum jam tum inseqvuta retractatio, Tom. II. pag. 454 usqve ad 458.

57. Adea venio qvae tertius habet Tomus. Ubi Pansophicae Scholae (cujus nobis tum subventanea spes fuit) Delineatio prima occurrit, consvetaqve illa nostra meliorum desideria cordi refricat. In qva qvid emendem, aut suppleam, non succurrit: praeterqvam qvod Exerciriis syncricicis, circa Rerum symbolizationes, nullum invenio assignatum locum, ideoqve nec Fabulas AEsopi (in qvibus plus sapientiae contineri, qvam ullis humanis scriptis. Lutherus dixit) alicui Classi adscriptas.

58. Item, qvod Graecae lingvae studioClassi Philosophicae (qvae ordine qvarta est) attributo (pag. 41. § VIII.) et posse ita ut nulla difficultate (uti solet) terreat, institui, pollicitatione factā, non etiam cogitationes meas, Qvomodo id possit, communicavi. Id igitur hīc faciam.

59. INFUNDIBULUM GRAECAE LINGVAE (ad imitationem Schickardi Meth. LL. noviss. Cap. XVIII. 1.) ita condi posset, ut illius qvinqve sint partes.

(I) ALPHABETA, tribus columnis depictum: ut prima contineat Literarum Characteres (majusculos et minusculos) secunda Nomina (alpha, beta, delta, etc) terria Valoren respectu Latinorum. Qvam Tabellam discipuli legere et relegere, scribereqve et rescribere tamdiu jubeantur, donec Alphabeta totum memoriae haeserit cujus ordinem sciri propter Lexicorum usum oportet. Addatur Observatio bina. I. Vocales esse septem, omnes sonō distinctas, licet id vulgo non observetur. Eqvidem A, E, I, O, recte pronuntiari ab omnibus, non item H, Y,???: qvia confundunt H cum E, Y cum I,??? cum o, ut soni differentiam non sit notare. Debet autem notari: cum H sic crassum E, qvasi Latinum AE, qvale in Ovium balatu, Blae, auditur. Y vero proprie sonat qvasi dimidium U, Ui.??? deniqve crasse, qvasi Oa, vel Ao.

Obs. II. Diphthongosita esse pronuntiandas, ut sonus utriusqve Vocalis audiatur, licet prior raptim, [gap: Greek word(s)], ut Latinum ain?. [gap: Greek word(s)] ut prima in Paulus, caula. [gap: Greek word(s)] ut prima in Eurus (non tanqvam evrus, sed tanqvam eyrus.) [gap: Greek word(s)] sicut scriptum est, ut Saxonicum Soit, et Gallicum Pois, et Polonicum Moy. (Monendum, ss qvosdam pronuntiare ut Latinum Vau, seu Germanorum We, sed perperam: pronuntiandum esse per omnia ut Latinum B.)

(II) SYLLABARIUM. Ubi omnis generis syllabas, per Tabellam expansas, pronuntiare discant utrōqve modo: hoc est, et Nov-antiqve, seu vere; et vulgariter, seu currupte. Licet enim id Lingvae addiscendae augeat difficultatem, ob modernos tamen barbaros Graecos, et qvi hos imitantur (pertinaciter potius qvam ullā ratione) Aca demicos, ignoran non debet.

(III) LEXICON Latino-Graecum tripartitum.

1) Primum constabit Vocabulis solis, qvae easdem habent cum Latinis literas et pronuntiationem. Ut Abacus, [gap: Greek word(s)] Abba, [gap: Greek word(s)] Absis, [gap: Greek word(s)] Abyssus, [gap: Greek word(s)] Adam, [gap: Greek word(s)] Amen, [gap: Greek word(s)] et c. et c. Qvorum Vocabulorum qvum suprae mille futura sint, omniaqve jam (ex Janua et Atrio) praenota, addiscent lectionem celerrime, superandaeqve illius Lingvae, cujus tantum jam sciunt, fiduciam concipit.

2) Secundum Lexicon fit Vocum paulo ab invicem digredientium. Ut Fama, [gap: Greek word(s)] Forma, [gap: Greek word(s)] Lacryma, [gap: Greek word(s)] Mater, [gap: Greek word(s)] etc. etc. Horum non minus erunt, spemqve Lingvae illius qvae ad Latinam tam alludit, augebunt.

3) Tertia Lexicipars continebit Voces residuas, sonō nihil participantes. Ut, Frater, [gap: Greek word(s)] Soror, [gap: Greek word(s)] et c. cum brevissimis Grammaticae praeceptis.

(IV) Seqvatur GNOMOLOGICUM, selectissimarum Sententiarum, vel centuriam exhibens. Ut, [gap: Greek word(s)] et c. Item, Orationem Dominicam, Fidei symbolum, Decalogum.

(V) Demum adrem veniendo, Novum Testamentum in manus poterit sumi: aut certe illius Isagoge, qvam qvomodo simus moliti hīc dicendi locus est.

60. Scribendum putavi libellum tali formā.



page 53/54, image: s032

EPITOME NOVI TESTAMENTI. Continens Cum Doctrinae coelestis hīc revelatae summam, tum Dictionum Graecarum omnium, qvae totō Novo Testamentō occurrunt, apparatum. ADEO UT Januae usum praebere possit iis, qvi ad Divina novi Foederis oracula sine interprete legendum accingere se volent.

Qvem libellum in Capita XII. partiri placuit.

I. Novum Testamentum qvid: et qvae ejus summa.

II. Christi nati, educati, ad Ministerium Vocati, historia.

III. Summa Doctrinae Christi.

IV. Exempla Virtutum, qvibus doctrinam suam illustrabat.

V. Miracula, qvibus doctrinae suae veritatem adstruebat.

VI. Historia odiorum, calumniarum, perseqvutionum, qvibus impetebatur.

VII. Historia Mortis ejus, in qva Redemtionis mysterium.

VIII. Historia Resurrectionis, et in Coelos ascensūs.

IX. Historia missi Spiritūs Sancti, et propagatae in gentes Ecclesiae.

X. Doctrinae Apostolicae reliqvi flosculi.

XI. De Christi ad judicium reditu, et Judicii processu, Vitaeqve aeternae statu.

XII. Exhortatio ad Christianos.

Caput Primum.

1. NOvum Testamentum est liber

enarrans summam

salutis humanae:

qvomodo acqviliverit

Ecclesiam Deus propriō sangvine. (Act. 20. 28.)

2. Sicut tradiderunt nobis

oculati testes

et ministri horum. (Luc. 1. 1.)

3. Visum enim (est) Deo

(ut) conseqvuti

alte omnia penitus

ordine ista describerent:

ut agnosceremus

infallibilitatem rerum

in qvibus informati sumus.

4. Haec autem ita se habent. (Actor. 7. 1.)

5. Qvi omnia creavit. (Ephes. 3. 9.)

formavit hominem (1 Tim. 2. 13.)

ad imaginem suam (Col. 3. 10.)

sanctum et justum.

6. Sed serpens antiqvus, (Apoc. 12. 9.)

Angelus qvi non custodivit

suum principatum,

[gap: column of Greek word(s)],



page 55/56, image: s033

sed deseruit proprium

domicilium (Iud.???. 6.)

seduxit Evam

in versutia sua: (2 Corinth. 11. 3.)

qvae seducta (1 Tim. 2. 14.)

transgressionis (rea) facta est

7. Et per hanc inobedientiam

unius, peccatores

constituti sumus omnes (Rom. 5. 19.)

inlumbis ejus (qvum) essemus. (Heb. 7. 10.)

8. Qvia per hunc lapsum

ingressum est peccatum

in mundum,

et per peccatum mors.

9. Abalienati igitur

mente (Col. 1. 21.)

in operibus malis,

eramus naturā filii irae. (Ephes. 2. 3.)

10. Neqve ipsi potuimus

liberare nos (Ioh. 8. 32, 33.)

cum essemus mortui

in peccatis. (Eph. 2. 1.)

11. Iccirco, qvamvis Lex

data erat, ad prohibendum

progressiones:

peccatum tamen auctum est,

qvia irritatum.

12. Deus igitur cum diligeret

mundum, (Ioh. 3. 16.)

decrevit mittere Salvatorem,

ad destruendum

corpus peccati, (Rom. 6. 6.)

et abolendum habentem

potestatem mortis,

hoc est diabolum. (Heb. 2. 14.)

13. Ad illud vero ordinavit

filium suum unigenitum:

qvia ille fuit Verbum illud,

qvod in principio fuit apud Deum,

perqvod omnia facta sunt. (Ioh. I. I. 3.)

14. Et Lux illa vera, (Ioh. 1. 9.)

sineqva regnum tenebrarum

expugnari, (Col. 1. 13.)

et nos (nide) erui, (Heb. II. 33.)

impossibile fuit.

15. Hunc promittebat, (Rom. 1. 2.)

a seculis et generadonibus,

omnibus exspectantibus

consolationem. (Luc. 2. 25.)

16. Cum autem venisset

plenitudo temporis, (Gal. 4. 4.)

emisit eum (Rom. 8. 3.)

[gap: column of Greek word(s)]



page 57/58, image: s034

in similitudine corporis peccati

habitu ut hominem

et formā servi (Phil. 2. 7.)

similem nobis factum,

sed sine peccato (Heb. 4. 15.)

17. Ita Verbum caro factum est,

et habitavit in nobis,

plenum gratiae et veritatis. (Ioh. I. 14.)

18. Hoc pietatis mysterium

sine controversia magnum est:

qvod Deus manifestatus est

in carne,

justificatus spiritu,

conspectus (ab) Angelis,

praedicatus gentibus,

creditum (illi est) in mundo

receptus est in gloriam. (1 Tim. 3. 16.)

19. Harum rerum enarrationem ordinare conabimur (Luc. 1. 1.)

concīse (Act. 24. 4.)

20. Qvi legit intelligat! (Matt. 24. 15.)

[gap: column of Greek word(s)]

61. Haec speciminis locō, qvomodo possit Ianua Graecae Linguae (qvantum hujus Novum Test, capit) condi, ut simul in omnia Fidei mysteria clavis vicem praestet.

62. Similemqve Januam in Vetus Testamentum (ex Hebraeis sententiti) construi posse, qvis non videt? Essetqve res melioris usus, et minus operosa, qvam nostra illa Latinae Linguae (et Vernacularum) Ianua: qvia tantam ad Nomenclaturam Hebraea non sufficit; Graece autem cum qvo de tot rebus loqvamur deest. Praestaret ergo juventutem ad Prophetarum et Apostolorum lingvam et mentem intelligendam sic blandius manuduci. O excitet Deus Viros doctos et sapientes, qvi hanc Juventuti Christianae pie praestent operam!

62. Pag. 114 LATINA TRICLASSIS delineari incipit, cum eam Hungari, Pansophicae septiclassis locō, urgere inciperent: de qva qvod moneam habeo. Primus Latini studii ad unius triennii spatium redigendi author fuit Illustriss. Posnaniensis Palatinus, D. Christoph. Opalinski de Bnin: fundatō Sirakovii oppido suo (in usum Nobilis Juventutis) Gymnasiolo triclassi, reqvisitāqve Methodi nostraeistuc aecommodatione. Qvae cum Hungaris itidem placeret, nec displicuit mihi, iis qvi filios suos diu in Scholis alere non possunt gratificari cupienti: et qvod parati jam libelli noitri (Vestibuli, Ianuae, Atrii) uniustriennii spatio exhauriri commode posse viderentur. Et possunt certe, non tamen sine difficultate: qvam qvia Methodus noviss. a studiis abesse vult, aberrari nonnihil a scopo fatendum est, errorqve si poterit emendandus. Fatebor, emendareqve tentabo.

64. Tres illi nostri Libelli, tametsi concinnitate suā Eruditis placent, et ad Latinae lingvae Rerumque multarum cognitionem compendiose manuducere videntur, non tamen satis proportionati sunt puerilibus ingeniis, tanqvam vasculis angusti oris: proprer nimiam Rerum et Verborum condensationem. Qvia enim ad unius triennii spatium (ut jam dixi) totam Latinam lingvam, qvam late diffusa est, redigere tentabamus, necesse fuit totius Lingvae causā totura Rerum ambitum, qvam late qvoqve patet, lustrandum sumi. Rerum vero tot et tantarum cum per aetatem nondum sint capaces pueri, agnosco fieri non posse, qvin haesitent et caespitent. Et qvia dense nimis obveniunt Res et Verba (semper nova et ignota (taedium abesse non potest a perpetua cum novis objectis lucta. Non minus aesi qvis in populosissimam delatus Vrbem omnes plateas perambulare, obviarumqve personarum qvālibet horā decem aut plurium addiscere, et vultum lineamenta, et nomina (ut ad omnem occursum qvemlibet et agnoscere, et illico nominare posse) juberetur. Id qvod impossibile futurum, aut. certe molestissimum, qvis non videt? Perinde hīc est: permolestā sic viā tenella adolescentulorum ductamus ingenia

65 Peccavimus ergo in illud Plinii, aureae observationis: Non multa, sed multum. Multa enim nimis dabamus ingeniis, in densissimam Rerum et Verborum sylvam intrudentes cos, qvos inter virgulta, aut in hortulo, in colligendis violis, vel primulis veris, deliciari magis juvaret. Ex hoc autem primo peccato, qvod nimis multa damus, necessario seqvitur alterum, qvod non liceat multum, scilicet immorari materiis jam praenotis, cōqve oblectantibus: sed ad nova semper et ignota itur, non aliter atqve a spinis ad spinas.

66. Habetis reum confitentem, erroremqve suum aperte, candide, publice profitentem. Nolo enim per me alios errare diutius, postqvam Deus me noluit errare diurius: nec me applausibus ullis (qvi et olim exstructae Ianuae L L. eādem accuratione praestruere Vestibulum, et adstruere Atrium, mihi et aliis augere molestias, coegerant; et denuo de multis tanqvam in melius mutatis gratulantur) fascinari diurius patiar. Orabam profecto Deum, qvamprimum meliores subnasci sensi cogitationes, ne me mori pateretur priusqvam errores meos, et eorum qvi seqvebantur, e Scholis sublatos viderem. Et qvia occasiones impetravi, qvidnī nomen ejus laudem? qvīdni viae salebras, qvae supersunt, explanare gaudeam?

67. Qvae ergo istae meliores cogitationes? R. (1) Ne


page 59/60, image: s035

puerilem aetatem gravemus illis, qvae altiori aetati servanda sunt: rerum arduis, particularitatumqve minutiis (Vide Didact. LL. noviss Cap. VII. § 15, 16, 17.)

(2) Ne studium Lingvarum sic etiam divellamus a studio Rerum, tribuendo separatas Classes illi, separatas huic. sed discatur Lingua tota demum cum toto Rerum ambitu, judiciō cum aetate crescente. Ut qvantum rerum discunt intelligere, tantundem discant eloqvi, non plus, non minus, omnia lente, gradatim, semper in majus.

(3) Ne Lingva tota ingeniis ostendatur etiam, nisi in schola tota, studiorum progressu: vana illa ostentatio, pueros triennii spatio addiscere Lingvam totam, pereat! Cum tametsi didicissent, res ea usum habitura esset nullum (nisi psittacinum) ante firmatum usu et experientiā rerum intellectum, deqve iis Judicium. Demum crit verum, ut

Omnia sponte fluant! absit violentia rebus.

68. Si qvaeratur, Qvid ergō Libris jam editis fiet? Resp. Manebunt bono usu. Si non Eruditionis instillandae causā (cum hīc duriter serviant) at repetendae, firmandaeqve. Fassi mihi suntaliqvot Viri docti, se cum delectatione interdum relegere Ianuam, in memoriam sibi revocando Res, et rerum Nomenclaturam: nec aliter evenire ipsemet experior. Idem. fiet cum Lexico Januali, in sententiosum contextum redacto. Sicut et Atrium avidius legetur, et svavius, si suo tempore legi permittetur, qvam si ante tempus cum invitis, et qvid fiat nondum satis capientibus, tractetur.

69. Qvid autem Triclassi Scholae? Studia ejus, ut amoenius et majori fructu procedant? qvomodo emendabimus? Resp. Triplex est via. Aut ut seponantur Libelli nostri tantisper, aut ut trausformentur nonnihil; aut aliā paulō methodō, molliore, cum Juventute pertractentur.

70. Si seponimus; non facile in eo, qvid substituendum sit, ut ne in antiqvum redeatur chaos, conveniemus. Si transformare instituimus, novum nobis facessimus laborem, nisi forte leviter. Commohodissimum videtur modum invenire, qvō qvicqvid hīc molestat tollatur, qvicqvid facilitatem conciliat adhibeatur. Cujus rei perelegans ratio jam patescit, docebiturqve in Machina Didactlca: ut hīc etiam nos per ipso errores pulchre profecisse appareat.

71. VESTIBULUM novissimum incipit pag. 141. In cujus structura nihil adeo muto, praeter haec facillima. Primō ut forma dialogisticā (evidentiae, et facilioris repetitionis, examinisqve causā) concipiatur. [Ex. gr. § 41. Res qvomodo dividuntur? In omnia, aliqvid, nihil. 42 Quae sunt omnia? Deus, Mundus, Homo, etc. etc. ] Secundo, ut translationem non in Lexico qvaerere jubeantur, sed hīc paratam habeant. Tertio, ut Versio vernacula. praecedat Latinam. Quarto, melioris impressionis causā Rerum picturae adjiciantur. Qvinto, Grammaticae praeceptiunculae itidem fiant Vernaculae, simulqve cum Latinis in conspectu ponantun Tandem, Lexico Vestibulari addatur Auctarium, qvō primitivae Voces in sententiolas redactae, aliqvidqve puerili phantasiae jucundum repraesentantes, svave stylo exercitium, intellectui autem et memoriae (propter omnia jam intelleda) delicias, et qvasi confecto jam primō feliciter bellō (cum Rerum et Lingvae sundamentis) triumphum, dabunt.

72. JANUA LINGVARUM (sub titulo Eruditionis Scholasticae pars II) incipit pag. 214. Cujus in melius tunc mutatae recte ratio redditur praefatione ad Praeceptorem, Cur nempe Lexicon praemittatur Grammaticae, Textusqve historiolam rerum enarrans rejiciatur in ultimum, et qvomodo singula haec intra seipsa constituta, et ad majorem tum accurationem tum facilitatem deducta sint. Qvid tamen in singulis, melius etiam denuo constituendis, bonarum cogitationum iterum obveniat, non reticendum est hīc, ubi ultimō conatu qvomodo omnia qvam optime constitui possint, perqvirimus.

73. In LEXICO JANUALI haec nunc observo. (1) Aditum (qvem patefacit Caput 1.) esse imperfectum, qvia de ratione Vocum Radices in frondes diducendi (hoc est, Voces derivandi et componendi) nihil praemonet; sed praemonitionem hanc ad calcem Lexici rejiciens, demum Capite XXIV explicat. Non defuit sane ratio; cur ita factum sit: nempe ut praecederent (per totum Lexicum) Exempla, demumqve haec constringerentur artis praeceptis, et Regulis. Enimvero qvia praecesterunt jam in Vestibulo exempla non nulla, pollunt derivandi et componendi praecepta jam in Lexici limine proponi, et sic in seqventia omnia faces accendi. Nominari ergo Aditus hic poterit Lexici Fundamentum, Voces derivandi et componendi artificium praemonstrans.

(2) Eidein vero artificio melius percipiendo addehda est parallele (per columnas binas) Vernacula versio, singulis terminationibus Latinis a qvipollentes Vernaculas opponendo. Ut

Am-are-or-ator, etc

Lieb-en-e-haber. etc. etc.

(3) Qvia in contexendis sententiose Vocibus auxilio assumuntur Voculae (non a praesenti radice, sed) aliunde ortae: bonum esset intertextas illas Voces ab initio non alias esse qvam Vestibulares, in Operis vero progressu itidem nonnisi jam praenotas, ut sic inoffense ubiqve procedant ingenia.

(4) In eodem hoc Patakino Lexico magnum desiderarum observo, Etymologias, omissas, tantopere olim commendatas (Dissertat. ad Wratislavienses § 237. (2) et 245. usqve ad 252.) Eqvidem cur omissae fuerint, innuitur praetatiunculā super idem Lexicon (hīc suppra pag. 220) nempe qvia seorsim edere cogitabam, in usum Classis seqventis. Qvod qvia factum non fuit, faciendum erit:

74 In GRAMMATICA (ut exstat a pag. 427, ad 472.) video nos iterum a propriis monitis deflexisse, vulgari abreptos consuetudine: Regulis plerubiqve praemissis, Exemplis demum subjunctis.

75. De Januali Rerum NOMENCLA TURA, seu Historiae rerum CONTEXTU, recte monetur pag. 218, qvid in eo melius constituendo observatum sit, ut plenior Vniversariae Sapientiae thesaurus (hoc gradu constitutis) fieret. Non enim primario ut Vocum, sed ut Rerum, esset thesaurus, spectatum est. Qvare consilium eorum qvi totam Latinam lingvam huc voluerunt congestam (nullā ejus obsoletā etiam omissā Voce, qvod P. Mersennus svadebat) seqvi non placuit: iis contentus esse volui, qvae in communi usu sunt, ad exprimendam rerum praecipuarum cardines sufficere visae.

(2) Cui scopo vehementer insistendum puto, si Juventuti in rerum articulationes et structuras rede notandas aperire volumus oculos. Hic enim praecipuź Mundus errat, suamque Babylonem continuat, qvod pleriqve omnes hominum Res et Verba confuse intuentur, distingvenda non distingvunt, qvid, per qvid, et qvomodo res (et Verba) fiant, sint, operentur, non attendendo. A qvo veterno si liberandi sunt, Juventus ad observandas rerum, sermonum, cogitationumqve anticulationes et schematimos adsvefacienda est. Cujus rei ut in Vestibulo recte ponuntur fundamenta, ita hīc ipsa plenior recte continuatur structura. (3) Et placet, qvod intentioni huic promovendae Tabula synoptica toti huic Rerum lustramini praemissa est,


page 61/62, image: s036

sicut et postea cuivis capiti tabella sua. (4) Nunc eodem spectans incidit qviddam, articulationum evidentiae pulchre inserviturum. Nempe ut Periodi Ianuae resolvantur in sententias e qvibus contextae sunt, ponanturqve ob oculos distincte sub invicem. Ex. gr. § 2.

Si rogas,

Qvid sic esse Eruditum?

Respondeo,

Nosse differentias rerum,

Et posse signare rem qvamqve propriā

appellatione suā.

(5) Accedet aliqvid molis Libro, sed multo plus lucis adolescentum Ingenio: ergo istud non curandum. Nec tamen adeo: qvandoqvidem Latinis Vernacula adjungi, et in eadem pagina juxta in vicem expandi, placet: sic.

Wenn du fragest/

Was da sen Gelehrt sein?

Antworte ich:

Wissen unterschend der dingen/

Und kennen bezeichnen ein jedes ding mit eigenen namen.

Si rogas,

Qvid sit esse Eruditum?

Respondeo:

Nosse differentias rerum,

Et posse signare rem qvamqve propriā appellatione suā.

Totasic digesta Janua tota erit fenestrata et perspectabilis, tam Rerum qvam Verborum sensum dilucide ob oculos ponens.

76. Eruditionis Scholasticapars III, ATRILUM, Rerum et Lingvarum Ornamenta exhibens, incipit pag. 451. Cujus scopum attendi velim: non esse ut Lingvae tantum elegantias et flosculos captare, sed etiam (et primario) ut Rerum et Sapientiae interiora patescere, incipiant. Sapiens namqve antiqvitas res occultioris intellectus, magisqve ardui usus, juniorum attentioni commendare, et ad posteritatem compendiosiore qvādamviā transmittere volens, Adagiorum, Parabolarum, AEnigmatumqve velis solita fuit involvere: qvemadmodum ipse mortalium sapientissimus de se testatur, studiō qvaesivisse Verba utilia, et Sermones rectissimos, ac veritatis plenos, qvi essent sicut stimuli, et qvasi clavi altius infixi (Eccles XII. 10. 11.) Qvos librum Proverbiorum exordiens Parabolas appellat, et AEnigmata (Prov. I.???. 6.)

77. Cujusmodi Sapientiae involucra intelligere posse qvanti res usus sit, ostendere volens gentilis sagacitas, hoc ipsum qvoqve involvit fabulae de SPHINGE confictae. Tradidit enim Sphingem fuisse monstrum, facie referens virginem, pennis volucrem, ungvibus gryphem: solitum ex monte Thebis vicino prodire, viatores ex insidiis invadere, comprehensisqve aenigmata qvaedam obscura proponere, qvae qvisqvis solvere non posset dilaniabatur. Proposito igitur a Thebanis in pramium ei; qvi aenigmata interpretari posset, Thebano Reggno, OEdipum, Virum acrem. et prudentem, sed pedibus laesum, conditione acceptā experiri constituisse: venisseqve in occursum Sphingi, et illā Qvalenam illud esset animal, qvod mane qvadrupes, mexidie bipes, vesperi tripes esset? qvaerente, respondisse: Hominem esse, qvi sub primam aetatem qvadrupes repat, post erectus incedat bipes, in senectute autem innitatur baculo. Qvā aenigmatis solutione confusam Sphingem de saxo se praecipitasse, et cervices fregisse: OEdipum vero corpus ejus imposuisse asello, et sic velut in triumpho ingressum Thebas, et ex pacto Thebanorum Regem factum.

78 Ingeniosa tabula, ad significandam Intelligentiae rerum abstrusiorum naturam conficta. Fingitur illa monstrum, ob admirationem qvam ex se parit imperitis: figurā multiplici, ob varietatem rerum circa qvae versatur: vultu et voce muliebri, ob svavitates qvibus Intellectui blanditur: alata, ob Intellectus circa res pernicitatem: ungvibus aduncis et acutis, ob acrem Sensus penetrandi, et ne elabi qveant captivandi, vim: habitare ad excelsa montis, ob eminentiam qvā omnia circa se speculatur, ignorantiam vero tanqvam ex alto despicit. Obsidere itinera fingitur; qvia in Vitae humanae peregrinatione undiqve se ingerunt, qvae sensus nostros ingeniumqve vellicant. Proponere aenigmata: qvia res omnes, utut secundum exteriora sui patent, in recessibus tamen sui latent, et vestigari volunt. Dilacerare homines, aenigmata expedire ignaros: qvia ignorantes reverahuc illuc distrahuntur, anguntur, tandemqve per ipsam suam inscitiam pereunt. Fingitur autem Sphingis victor OEdipus, pedibus ob tumorem tardis: ut ad rerum difficultates superandas non tam ingenii velocitatem, qvam laborum constantiam, reqviri ostendatur. Additur, Sphingis devicta corpus asello fuisse impositum. ut innuatur, nihil tam difficile esse qvin possit, recte intellectum, tardo etiam imponi. Exitus autem felix, qvod Oedipus imperio potitus celebratur: ostendit, rerum veram intelligentiam praestare, ut qvis fine suō potiatur, omnemqve Artificem imperare Operi suo.

70. Unde intelligi potest Cur nos Oedipos nostros (Sapientiae verae candidatulos) hactenus (in Vestibulo et Janua) per planos Rerum et Verborum campos leniter ductatos, ad elevatiores jam Rerum et Verborum vertices, inqve occursum omnes Eruditionis transitus obsidentibus AEnigmatum, Parabolarum, Allegoriarum, Adagiorumqve Sphingibus, producen dos velimus? Nempe ut cum his ingeniō congredi, et superare, perqve id Sapientiae ac Eloqventiae imperiō facilius tandem potiri, consvescant. Hoc est, ut nostris qvoqve parvulis detur solertia, et adolescentibus scientia et intellectus: utqve audiens haec sapiens fiat sapientior, et intelligens gubernacula (Rerum et Lingvae) possideat: qvem scopum Salomoni fuisse propositum institutioni suae patet ex Prov. 1.???. 4. 5.

80. Eōdem nos fine (Eruditionis Atrio exstructō) pertransire denuo nostros volumus Mundum, Variorum inter omnes Res respectuum plenum: ut qvid reconditioris sensus insit singulis, et qvid rariorum Sermonum hinc et illinc surgat, spectare qveant. Et qvantum qvidem ad rerum per res illustrationem attinet, dedimus sane operam ut illa per totum Atrii contextum spectari posset, non ubiqve tamen illa aeqve aperte exstat: non tam qvia artis est occultare artem, sed magis etiam qvia ars ipsa occultandi artem sic docenda est qvomodo usurpanda, exemplis scilicet occultatae artis. Tum qvia taedium a tautologia facile oriturum vitandum fuit hīc, ubi varietate qvoqve allicienda, et in attentione detinenda, sunt ingenia. Tandem, qvia hoc ipsum in elegantem elegantis exercitii occasionem transferri potest Discipulis, si omnem Paragraphum in qvaestiones resolvere, responsionesqve elicere, ac ordine suō collocare jussi, ea ipsa qvae esse hīc, sed occultari, diximus, invenire consvescant: majori voluptate et usu, qvam si aperte exstarent. Qvaliter aves cohortales fimeta ruspando et jueunde tempus transmittere, et melius pasci, innuimus Methodi LL. Capite X. § 158.

81. Cur in hoc Elegantiarum studio Grammatica praemittatur Textui, utriqve autem postponatur Lexicon, reddita est praefatione ad hujus Classis Magistrum ratio. nec muto. De Lexico tantum illo Latino-Latino monebo, multa ibi emendari, et suppleri posse, si perfectum haberi optetur, et aliqvis cui otium, judicium, et patientia non deesset, operam eō conferre vellet.



page 63/64, image: s037

82. Qvae ibidem seqvuntur (scripta in Hungaria et recusa hīc, Tomo III. pag. 734 ad finem usque) scripta fuisse laetor, I Methodi verae encomia, ex fabula de Labyrintho Daedaleo et Ariadnes filo desumta. II De Vtilitate accuratae Rerum Nomenclaturae. III De Elegant Elegantiarum studio. IV De pellenda Scholis ignavia. V Praecepta Morum. VI Scholae bene ordimatae Leges. VII Orbus sensualium pictus. VIII Schola Ludus, seu Encyclopaedia viva. Nihil in bis qvod factum nollem reperio: potius qvod etiam fuisse factum optem.

83. Nempe sicut Ianue LL. Praxis comica insigni Juventutis usu fuit instituta, ita potuisset Atrii LL. praxi (per Dialogos ex meris Idiotismis et Adagiis, illustribusqve Gnomis, et Apophthegmatibus, AEnigmatisqve svaviter solutis, contextos) institui. Qvod si qvis porro etiam ingeniose dederit effectum, omne feret punctum: qvia ad omnes lingvae Elegantias svavi cursu (qvoties allubescat) pertranseundum pulchram contulerit operam.

84 Hīc ergo Didactica illa studia mea retractandi finem facio: nisi hoc forte etiam retractari dignum alicui videatur, qvod alienos applausus alicubi memorando, sive me titilasse, sive aliorum liberis judiciis praejudicasse, videar: ut sub Tomi II. finem, et hīc paulo ante, sub finem Vita Gyrus, factum.

85. Verumenimvero priora illa mere historice, ad occaliones me studio huic altius immergentes indicandum, posita fuźre: et ut Methodum veram favorem mereri pateat. Qvalis si mea est, recte est: sed estne? illi opinati sunt, ego hucusqve dubito. Imo non esse scio, ideoqve multa ex eis retracto.

86. Qvantum ad postremum (hīc supra pag. 7) fatebor id eō sensu positum, qvō Paulus Apostolus criminatoribus suis Corinthi gloriationem qvandam (liberaliter satis, ex vero tamen) opposuit. Poteroqve cum eodem dicere: Insipiens factus sum gloriando, Vos me coegistis. Vos nempe qvi de eo judicatis, qvod non cognovistis: qvorum praejudiciis eorum judicia, qvi qvod sciunt loqvuntur, et qvod viderunt testantur, opponenda sunt.

87. Qvia tamen nulla laudum praeconia, ut aliqvid sit qvod non est, sicuti nec ulla Vituperiorum spicula ut aliqvid non sit qvod est, efficere posse: imitandumqve cuiqve sapientiae coelestis discipulo illud supremi Magistri, Ego testimontum ab homine non accipio, Opera testentur de me, esse, scio: non ad testimonia sed ad Opera provoco. Testimonia eō solum serviant, ut num sit qvod alicui videtur, tanto excitatius spectetur.

88. Et qvia dum in his ultimo recognoscendis sum, iterum ex media Germania Vir Politicus, Principis N. Conliliarius, propriā manu ad me datis, ita scribit: Seine Opera werden von den Gelehrten dieser orthen hoch gerühmet/ und der massen vor die Jungend nützlich befunden/ daß daran durch Menschliche vernunsst nichts zu verbessern: (Opera tua hic ab Eruditis summe aestimantur, et Iuventuti tam utilia deprehenduntur, ut humanum Ingenium qvod hic emendet non inveviat:) eja in nomine Domini! Tentemus in honorem Christo, et solatium Ecclesiae, usumqve Scholarum et Iuventutis, aliqvid vere tale (si possumu) constituere, qvod tametsi sapiens industria majorem ad perfectionem promovere possit, invidia tamen loco movere non possit! Qvod si dederit Deus, gratias agemus importunitati, qvae nobis hucusqve veniendi occasiones attulit, et stimulos.

V. E Scholasticis Labyrinthis Exitus in planum. Sive, Machina Didactica, mechanice constructa: ad non haerendum amplius (in docendi et discendi muniis) sed progrediendum.

DUo hīc de demonstranda suscipimus, sed eōdem fine: ut e tricis Scholasticis repertum esse exitum, aut certe ad reperiendum jamjam viam patere, pateat. Id qvod demonstrare propono exemplo Fili Ariadnes Theseo monstrati: et Machinae alicujus mechanicae, ad motum paratae.

2. Mundum hunc, et Vitam nostram in eo, Vocationemqve cuiqve suam, Labyrinthos esse nobis inter Opera Dei versari nesciis, ostendi superiore Tomo III. pag. 742, et 743: et qvomodo nos aeterni Regis filia, Sapientia Dei, sine consilio non reliqverit, SIMPLEX et RECTUM ubibiqve nobis seqvendum commendans: ut Psal. 25. 21. et Luc. 10. 42. Matth. 11. 28. et 6. 22. et Prov. 10. 9. Qvibus locis addi potest Eccles. 7. 29. Deus Hominem fecit RECTUM, sed illi miscuerunt se qvaestionibus INFINITIS.

3. Nunc duo sunt ostendenda. I Scholas plerasqve hactenus Labyrinthos esse revera, Ingenia distrahentes infinite. II Filum esse repertum, Methodum rectam et simplicem, infinite perplexari non amplius permittentem.

4. Labyrindios esse Scholas patet, qvia nullos habent satis fixos ac determinatos Fines, nec ad fines Media, nec mediis utendi Modos.

5. Si enim qvaeras, Qvid sibi proponunt Schola? Respondebitur, Lingvas, Scientias, Artes. Sed qvas Lingvas? qvas Scientias? qvas Artes? et qvantum cujusqve? Indeterminata plerubiqve reperies omnia, eōqve vaga. Docent ut doceant, et discunt


page 65/66, image: s038

ut discant: h. e. occupantur ut occupentur: nunqvam certi, an finem laborum asseqvuturi, vel asseqvuti, qvem ante se fixe stantem non intuen tur, nec ad illum fixe collimant.

6. Qvid autem Media? Infinita arripiunt, certi nihil est. Aut li qvid certorum mediorum habere se credunt, Gentiles libellisunt, e qvibus nec Dei, nec sui, nec rerum, cognitionem certam haurire possunt: per qvos labyrinthos oberrabant ipsimet illi gentiles scriptores, caeci caecorum duces, per eosdem secum ingenia raptant, et circumducunt, et intricant, sine exitu.

7. Modos agendi si spectes, hīc demum omnia labyrinthis plena reperies, teste sapientissimo Lubino, qvi dicit: Vulgata illa pueros in Scholis instituendi ratio talis mihi videtur prorsus, ac si qvis conductā operā et studiō jussus fuisset modum, aut rationem aliqvam, excogitare, qvā Praeceptores pariter et discipuli nonnisi immensis laboribus, ingentibus taediis, infinitis aerumnis, et nonnisi longissimō demum intervallo, ad Latinae lingvae cognitionem, illi adducerent, hi adducerentur. (Plura Vide Methodi LL. noviss. Cap. VII.) De Latinae lingvae studio, qvam sit intricatum, loqvitur; sed nec alia est caeteras lingvas, scientias, artes, docendi et discendi vulgata ratio.

8. An ergo alia, melior et mollior, reperta? et qvae illa? Resp. METHODUS NATURALIS, ita omnia sensibus externis et internis, qvomodo illi prehendere sufficiunt et gaudent, ministrans: fundata super ipsam HUMANAM NATURA M, prout haec a Deo rerum domina facta, rebusqve proportionara formata, ipsa sibi finis, ipsa mensura, ipsa deniqve seipsam in sui perfectionem promovens vis, est

9. HUMANA inqvam NATURA, ut imago Deiest, erit Filum illud Ariadnes simplex et rectum, in omnes anfractus flexile, et longissimum, ad omnes labyrinthos emetiendum suffecturum: nec usqvam intricans, si se in globo suo (circa centrum suum) continens dispergi non patiatur. Cujus ita simul sumtae, ordineqve debito explicatae et applicatae, certissimus ad Scholarum FINES, MEDIA, agendiqve MODOS rectificandum, poterit esse usus. Nam

10. FINEM Scholarum patebit esse debere, ut Hominem Fini suo adaptent: hoc est, Omnibus qvae humanam perficiunt naturam expoliant. Idoneum reddendo ad regendum Res qvascunqve, qvibus dominari jussus (Genes. I. 28.) et Seipsum, rationalis et voluntatis liberae, ad sese suomet arbitrio agendum, factus (v. 26.) et Proximos, ad Ulis rationabilker, tranqville, commodeqve mutuō usu, cohabitandum: et deniqve Deo ipsi, coram qvo ambulare integre, mercedemqve magnam valde exspectare, Deum ipsum (Genes. 15. I. et 17. I.) jussus est. Haec omnia simul sumta sunt Finium globus unus, semper in manu habendus, nunqvam dimittendus, qvoqvo se nostrae occupationes vertant. Hoc si attenditur, Scholarum finis erit unus et simplex, et rectus, et suffecturus ad omnibus (hoc primo gradu) aberrationibus prohibendum, Perpoliri universaliter: et qvicqvid particulare etiam discitur (ratione Literaturae, Morum, Pietatis) discere Totum solidum, non mutilatum, frustillatum, distractum. Qvicqvid enim usqvam est bonum, pulchrum, utile, natura nostra semper et ubiqve mavult Totum qvam partem, et solidum qvam inane, et fixum qvam vacillans: eōqve ipsō Scholis, circa Culturam sui occupatis, fines ad qvos collimare debeant, praescribit.

11. Sed et subordinatos fines, rerum Theorian, Praxin, et sum. Qvicqvid enim naturae nostrae tractandum obvenit, seipsā duce illa Nosse id, et Agere posse, notitiāqve suā et actione Frui, desiderat, qvaerit, conatur. Unde seqvitur Scholas, Naturae desideria promoturas, et expleturas, Rerum omnium bonarum et utilium tradere debere I Theoriam, II Praxin, III Chresin. Hoc est, Docere ubiqve ac semper, I Qvid sit qvid, per qvid, qvomodo; ad intellectu circa res non haeren dum. II Qvomodo accurate fiat; ad similia producendum. III Ad qvid hoc scire et posse serviat; ad cujusqve rei legitimum usum providendum. Verbo, nihil ut doceatur, discatur, sciatur, temere, ad curiositatem duntaxat, ut sciatur: sed ad artem, ut fiat. Nec rursum ut fiat solum, ad non usum vel abusum, sed ad pulchros, debitos, Vitaeqve salutares usus.

12. Jam MEDIA qvoqve, eo rem promovendi, eadem ostendit Natura. Qvicqvid enim Nosse vult, spectat id: et qvicqvid Posse desiderat, tentat id: et qvācunqve re vult Frui, eam ad suos usus accommodat. Ecce Methodus naturaliis perpetua! Omnia discenda Spectare; omnia agenda Tentare: omnia fruenda et sibus debitis applicare. Ergo si Scholae habebunt omnium Noscendorum Exemplaria, qvaespectentur; et omnium agendorum Instrumenta, qvibus qvicqvid opus est peragatur: et de omnium rerum legitimo Usu Informationes, qvibus rerum abusus prohibeatur: recte Mediis instructae erunt, ab infinitis iterum hoc gradu labyrinthis liberatae.

13. Tandem et MODUM agendi sibi, et Scholis, eadem praescribit Natura. Qvippe qvae circa rerum Theoriam alienis nunqvam satis fidit oculis, aut relationibus, proprios adhibere gaudet sensus. Ergo et Scholae omnia propriis discentium offerant sensibus: ut videant, audiant, olfaciant, gustent, tangant omnia ipsimet, qvae videri etc. possunt et debent: liberabuntqve infinitis ambagibus et hallucinationibus humanam naturam, qvibus aliās totā Vitā colluctandum erit. Circa vero rerum Praxin iterum curiosa est humana natura, ipsamet omnia, et tamdiu, tentare gestiens (tota enim activa est) donec se res subdere, et sub manu sua procedere, videt. Imitentur Scholae, omniaqve Discipulis ad agendum proposita imitari, et tamdiu et rationabiliter versare, condocefaciant, donec actionum suarum potentes fiant. Demum, qvia Natura humana nihil frustra, et nullō usu, scire, agere, possidere, desiderat: neqve Scholae ferant, ut ullus Discipulorum aliqvid sciat et agat, cujus nesciat usum. Hoc est, Consvescant omnes jam in ipsa Schola scientiā et prudentiā suā frui: ita se erga Res, qvas sub manu habent; et erga Proximos, qvibuscum vivunt; et erga Deum, in cujus oculis versantur, gerendo, qvomodo cursum hīc coeptum per totamVitam continuari expediet.

14. Ecce Filum Ariadnes, Naturalis Methodus! simplex, recta, facilis etc. in globum sic glomerata brevis, ad omnesqve omnium Labyrinthorum moeandros evadendum, recte adhibita, sufficiens. Sed qvaeritur, An talis jam nostra sit? Videre enim aliqvid in idea, qvale esse debeat, facilius est qvam ut aliqvid actu tale sit praestare. Resp. Etiam id qvod Perfectum dicitur, gradus suos habet: nec propterea si summum nondum attigit, nomen amittit. Nos autem ideo Naturalis Methodi viastot annis scrutati, ut talem constituere possemus, speramus aliqvid egisse gratiā Dei.

15. Primum enim, FINES constituimus univer sales, totius Humanae naturae culturam spectantes: eō promovendi Juventutem, ut si obseqvuti fuerint bene sibi Corpore, Animo, Animāqve esse, ac fore, in hac et futura Vita, sentiant. Et per conseqvens, li sic ad Eruditionem, Honestatem, Pietatemqve solide perpoliri patiantur omnes, aut multi, ut bene esse Familiis, bene Politiis, bene Ecclesiae Dei, qveat. Legat qvis, et relegat, omnia haec nostra: omnia istuc disponi videbit.



page 67/68, image: s039

16. Per quae autem MEDIA? Per adapertum in trinum Dei Librum, Naturae, Scripturae, et Conscientiae, prospectum. Eō enim spectant, et introductoriorum vicem praestant (insensiliter etiam, et aliud agendo) omnes isti a nobis Juventutis in usum concinnati Libelli. Attendat, si qvis nondum attendit, agnoscet id.

17. Qvos pertractandi MODOS praescripsimus, et urgemus, sunt illi ipsi qvos Natura ipsa praescribit. Ut omnia fiant per Therian, Praxin, Chresin, seu usum: et qvidem ita, ut qvisqve per se, propriis sensibus, omnia verset; omnia eloqvi et agere tentet, omnibusqve uti frui incipiat. Autopsian enim, et Autolexian, et Autopraxian, et Autochresiam, tanqvam ad solidam scientiam, et virtutem, et dehinc felicitatem, bases unicas, urgemus in nostris ubiqve: expressiusqve jamjam artis impressoriae mysteria detegentes (Tractatu inde tertio, Typographeo vivo) urgebimus.

18. Qvod si nondum omnes et singulas scitu dignas materias, ad tam certo, cito, facileqve instillandum, diductas habemus, non propterea putandum est actum esse nihil. Est aliqvā prodire tenus, sinon datur ultra: dabit enim Deus aliis venire ultra, si de inventis jam non fuerimus ingrati. Nos praecipua qvaeqve, in qvibus Scientiae, Solertiae, Eloqventiae, Sapientiae, Salutisqve cardines versantur, digerere conati sumus, qvibus interim acqviesci poterit. Cum juxta Augustinum, Praestet pauca scire, qvam infinita opinari. Et juxta Plinium, Satius sit minus serere, et melius arare. Juxta Senecam deniqve. Melius est scire pauca, et iis recte uti, qvam scire multa qvorum ignores usum.

19. Nostra ergo Methodus labyrinthis omnino liberat Ingenia: qvibus offert: Pauca, sed Vitae (utriqve) necessaria; Pauca, sed exercitiis bene solidata; Pauca, sed qvorum teneant usum.

20. Posset autem recordari aliqvis, et nobis objicere, Fassum esse me Libellos nostros Iuvetuti destinatos difficultate laborare, ob nimiam Rerum et Verborum condensationem (Ventil. Sap. § 64.) Resp. Ita est, sum fassus. Sed Ariadnes filum huic etiam tollendae difficultati reperit viam: ut hīc etiam tradantur Non multa, sed multum. Cujus regulae monitu Libros nostros postremum castigatos (et jamjam hīc Amsterdami prodituros) pro ultimis nostris (tanqvam in qvibus residuae salebrae, qvae adhuc notari potuerunt, explanatae sunt) agnosci volumus.

21. Haec de Methodi facilitate, ad instar Fili Ariadnei. Optandum vero insuper Methodum culturae humanae esse Mecbanicam: hoc est, tam certo Omnia praescribentem, ut qvicqvid sic docebitur, et discetur, et agetur, non procedere non possit, aeqve ut bene constructum Horologium, Currus, Navis, Mola, et qvaevis artificiose ad motum parata machina. Ut qvemadmodum qvicqvid in Officinam suam Cultrarius, Pileo, Pannifex, Sartor, Sutor, Specularius, sumit, Culter erit, Pileus, Pannus, Vestis, Calceamentum, Speculum: ita ut qvisqvis in Humanitatis officinam, Scholam, recipietur puer, prodeat inde Homo. Homo dico: vera imago Dei, verus rerum dominus, verusqve sui et negotiorum rex.

22. Potestne tam certa baberi Methodus? Potest, si construatur mechanice: hoc est, ex Omnibus huc necessario reqvisitis (2) sibi mutuo subordinatis (3) Vinculorumqve firmō nexu ita coadunatis, ut motō unō moveantur omnia. Hisce tribus datis, procedet negotium: negatō vel unō, non procedet. Sicut et Horologium (vel alia qvaecunqve mobilis Machina) si qvid illi necessarium defuerit, aut partes indebite transponantur, aut vincula solvantur, sine usu est, non procedit.

23. Qvae ergo illa ad Machinam Didacticam necessario reqvisua? qvis illorum Ordo? qvae Vincula? Resp. In Fabricae structura mechanica necessario respicitur I Finis intentus, qvid nempe operis Machinae illi praestandum sit. 2 Media, ad producendum talem effectum suffectura. 3 Modi certi, Media illa sic adornandi et disponendi, ut qvasi suā sponte desideratus seqvatur effectus. Ergo et in Didactica machina necessarium est inveniri (I) Fines, fixe fixos. (2) Media, finibus illis asseqvendis exacte accommodatos. (3) Modos certos mediis illis sic utendi, ut finis non obtineri non possit.

24. Finis Mechanicae methodi fixe fixus, trinus est: SAPERE, AGERE, LOQVI. Hoc est, Omnia vere Nosse; omnia bona recte Agere posse; necessariaqve cum proximis Communicare. Qvae singula cum multa et varia sub se comprehendant, qvaerit Mechanica haec Methodus praestare, ut Qvicqvid discendum est discatur (I) Facile (2) Cito, (3) Solide. Facile. ut ne qvid ingenia deterreat, alliciat potius. Cito: qvia longe plus discere habemus nos qvam antiqvi, spatia vero vivendi nobis contingunt breviora qvam illis: et qvia non discendo Vita transmittenda est, sed agendo. Solide: ut sub Mundi senectam sciamus qvicqvid scimus non opinemur.

25. Media eō nos promovere potentia, sunt tria universalia Objecta qvae nos de omnibus informant; et tria principalia Subjecta, qvae in nobis formantur: trinumqve formationis illinus Instrumentum.

26. Objecta universalia tria, qvae nos contemplando sapientiam inde nobis paremus, sunt DEUS, MUNDUS, HOMO. Haec enim tria continent omnia, nec extra illa qvidqvam est. Haec tria qvi novit, omnia novit: atqve si recte, sapiens est. Proprie qvidem loqvendo solus Deus omnia est: qvia tamen Ille in seipso Deus ab sconditus est: (Jes. 45. vir. 15. In aeternitatis suae profunditatibus latens) revelavit autem se tribus modis (I) MUNDI visibilis productione, Operibus Potentiae suae factus conspicuus. (2) HOMINIS ad imaginem et similitudinem suam formatione, unde infinita Sapientiae divinae (per Ingenium hominis ut canalem suum transfluentis) prodeunt specimina. (3) VERBI deniqve sui alloqviō Voluntatis ac deneplaciti sui nobis dat indicia. fit, ut tres dicantur esse Divini LIBRI, e qvibus solis discuntur Omnia, I Liber MUNDI seu NATURAE, 2 Liber INGENII et CONSCIENTLAE. 3 Liber deniqve LEGIS, seu SCRIPTURAE. Qvi tres Libri qvicqvid nobis sciendum aut ignorandum est nos docent: ut a perfecta Humanae naturae formatura nihil horum abesse possit.

27. Tria in nobis praecipue formanda, sunt MENS, VOLUNTAS, FACULTATESQVE operativae. MENS est interior animae oculus, obvertens se omnibus, imaginesqve rerum omnium intra se concipiens: ideoqve cognitionis luce, et spectaculis, gaudens. VOLUNTAS, est interior animae manus, cognita bona capessere, atqve sibi applicare, gestiens: eōqve rerum fruitione, et svavitatum pabulis, gaudens. FACULTATES, sunt interior animae vis, ad res mente cognitas, et voluntate concupitas, potestatis suae faciendum membris dans impetum; occasionibus gaudens, et motu. (Ubi Facultas sermonis eminet, cum aliis Operationum instrumentis.) Haec igitur tria qvia recte in nobis formata nos esse faciunt Imaginem Dei splendidam, qvasi Omnisciam, qvasi Omnivolam (omnibus vere bonis oblectatam) qvasiqve Omnipotentem, a vera igitur et plena Hominis formatura (qvam Mechanica methodus intendit (nihil horum trium informe relinqvi potest, ac debet.

28. Instrumenta formationis hujus itidem tria sunt, SENSUS, RATIO, et RELATIO,


page 69/70, image: s040

seu REVELATIO. SENSUS sunt animae fenestrae, per qvasse illi res praesentes inferunt, et notificant; Visu, auditu, olfactu, gustu, tactu. RATIO est animae speculum, per qvod res alibi (extra sensuum sphaeram) sita, per aliquam tamen circumstantiam suam sui faciens indiuum, dijudicatur. RELATIO est animae tubus, per qvem res extra sensuum et ratiocinii sphaeram positae (hoc est, ad qvas nec sensu nec ratione pertingere datur) alicujus narratione innotescunt. Tribus his instrumentis qvia prehenduntur omnia (Mundus enim exterior totus subjacet Sensibus. Ingenii vero Opera examinantur Ratione, revelata autem excipiuntur Fide) ab Humana igitur formatura, et Methodo mechanica, nihil horum abesse potest.

29. Ita fuerunt ad exactae Methodi machinam reqvisita Media ter trina: seqvitur, Quō MODO ista et constituenda, et usurpanda, sint? ut ne totus ille apparatus aut sine usu sit, aut non nisi confusum, mutilum, tenuemqve, ferat usum.

30. Primo hīc observandum est, Vsum sui optimum docere ipsamet ilia Media (omnia et singula) in suo naturali statu considerata. Ostendam id ordine: et primum qvidem Quō ordine adhibenda sint ista. Deinde, Quomodo unumqvodqve borum in tra se. Demum, Qvomodo in applisatione ad Hominem.

31. Prima Regula esto. Quō ordine res productae sunt divinitus, aut in Vsu seipsas proecedunt et seqvuntur, eō dem adhibendae sunt a nobis, non aliō. Exempli gratiā (Fines methodi coordinando primum) Sapere, Agere, Loqvi, docendisunt Homines ita, ut primum et maxime doceantur Sapere, tum Sapienter Agere, demum de utroqve (dum opus est) Loqvi. Ratio. qvia ista sic ab invicem fluunt. Sapere Mentis est, tanqvam fontis, unde actionum et sermonum rivi manant: limpidi, si fons limpidus; turbidi, si turbidus. Ergo docere (aut permittere) ut aliqvis Agat, prius qvam intelligit qvid agat, non Hominem formare est, sed brutum: Loqvi autem de rebus non intellectus, psittacum est agere, non hominem. Ergo Sapere necessario praecedit: hoc est, prius illuminandae sunt Mentes, qvam ab illis Sermones reqvirantur aut Opera. Inter haec vero posteriora prius est Agere, qvam Loqvi, qvia magis necessarium, sui et proximorum causā: cum Sermo propter alios tantum sit. Immotum ergo esto, Eruditas esse reddendas Mentes primum, tum Manus, demum Lingvam.

32. Inter objecta vero scientiae, primus est Mundus, qvippe primum creatus: tum Homo, in Mundi theatrum jam paratum introductus: demum ad ipsum facta vox Dei, tum mox in Paradiso, tum postea saepe, relata in Scripturas. Ergo haec eōdem prorsus ordine recognoscenda sunt. Mundi Opera, undiqve sensibus exposi a, p imum, tanqvam Sapientiae discipulis elementa prima, Sensuum adrerentes exercitamenta. Tum Seipsum, cum innatis suis communibus Notitiis, Instinctibus, Facultatibusqve (tanqvam in se, Divina Imagine, depositos rerum numeros, mensuras, ponderaqve) contemplabitur Homo, ad omnia, in se et extra se, rationabiliter spectando, progressus faciendos in sapientia notabiles. Demum utiliter audiet Deum de coelo tonantem, mysteriaqve sua (de qvibus nec Mundus nec Ingenium proprium docere poterant certi aliqvid) explicantem: qvae ad plenum plenā Fide excepta Sapientiam nostram, qvanta sub Coelo esse potest, complent. Stet igitur, Sapientiae nostrae cursum a libro Naturae tnchoandum, per librum Ingenii continuandum, in libro Scripturarum terminandum.

33. Rursum, inter subjecta informationis prima est Mens, secunda Voluntas, tertia Facultates operativae: qvia Mens praelucet Voluntati, Votuntas imperat Actionibus. Ut ergo Actiones ne aberrent, recte prius de omnibus informanda est Voluntas a praeserente illi ubiqve facem Intellectu: Intellectus autem hoc ut qveat, illuminanda est ante omnia Mens, ut rerum differentias veras videns, qvid probandum vel reprobandum sit judicare, Voluntatiqve monstrare, possit. Ita, non aliter.

34. Item, Sensus ea prehendit et dijudicat, qvae illum immediate attingunt, eiqve patent omnino; Ratio ea, qvae potiore sui parte latendo, vestigia tantūm qvaedam sui promicantes ostendunt: Revelatio demum, et Fides, ex aeternitatis abysso arcana (aeternum aliās latitatura) proserunt. Ergo notiora discenda prius; de hinc ignotiora; tandem ignotissima. Sensum item communem habemus cum brutis, Rationem communem cum omnibus hominibus, Fides Dei non cuivis datur (2 Thess. 3. 2.) Ergo communjssima praecedant, perqve communia veniatur in particularia et propria, ex lege Methodi.

35. Haec de ordine inter Media Culturae nostrae plane observando, dicta sunto. Observandum tamen, regredi nos etiam in illis interdum: nempe qvum a seqventibus praecedentia illustranda vel roboranda sunt. Potest enim (ex. gr.) Sermonis structura utile aliqvid monere de structura Cogitationum et Operum. Et Verbum Dei potest (et solet) utilia monere de Cordium nostrorum cogitaris: itemqve de Mundo externo, Vnde sit? Ad qvid factus? Qvomodo? Qvid illi tandem futurum? etc. Fides enim interdum emendat Ratiocinationem, ne erret; Ratiocinatio Sensum, ne fallat, etc. Mutuo ergo usu tandem sibi invicem serviunt omnia. tametsi primō aggressu, et progressu, naturalem illum (qvem § 31, 32, 33, 34 ostendimus ordinem) servent necessario.

36. Jam qvod singula attinet, Ita unumqvodqve istorum tractandum est, prouti natura ejus permittit, imo reqvirit. Ex. grat. Qvia SAPERE (seu sapientia) nihil est nisi rerum mente comprehensarum clara contemplatio, non aliter etiam qvam variā variarum rerum centemplatione comparatur. (Nempe si Mentem hominis rudis videre daretur, Antrum videres tenebricosum, in qvo nihil, aut nihil distincte, obscure tantum et confuse hoc vel illud, videre esset. Si autem hominis eruditi et sapientis Mentem ingredi contingeret, Palatium videres lucidissimum, picturis variis admirandum, oculos sine fine pascere idoneum. Unde autem illa isti Palatio? Non a se: naturā suā aeqve huic atqve illi Mens rerum vacua est, tabulae rasae ad instar. Si qvid picturarum illatum illi est, pingendum fuit. Vis ergo aliqvem aliqvid scire? Ostende id ei, per sensus claros: et sciet. Vis eum multa scire? multa ei ostende. Vis omnia? omnia. Infinitae enim capacitatis est interior haec Mentis Tabula; recipere qvicqvid appingere libebit semper parata. Neqvae res haec aliter qvam semper plura videndo, audiendo, experiundo, peragitur.

37. Sic ACTIO, qvia motus est sic vel sic modificatus, Motus autem successive fit: nullā unqvam aliā ratione obtineri poterit ut aliqvis Actionum suarum certus evadat, nisi ut qvomodo fiant edoctus (sive ab alio, sive a propria observatione) tentamine saepe iterato, et sic exercitiis, habitum sibi comparet. Ergo Actionum scientia nonnisi actionibus crebris exercitiisqve multis, comparatur. Verissime.

38. Nec aliter Sermo, seu Loqvendi facultas, cum actionis qvaedam species sit: cum perpetuo ad Res, qvibus significandis adhibetur, respectu; ut clare ac perspicue significentur qvae debent, non alia.

39 Qvis autem erit MENTEM illuminandi moaus naturalis? Ipsa Mentis definitio eum docenit.


page 71/72, image: s041

Nam si Mens est (ut 27 dictum) interior animae oculus, omnibus se obvertens, omnium imagines recipiens, gaudens luce et spectaculis: offer ergo illi spectacula perpetua, per claram methodi lucem perpetuo, perpetuo se illis obvertet, perpetuo imagines abstrahet, seqve illis ut Palatium picturis exornare gaudebit. Et qvia interior animae oculus est, compara eam cum exteriore corporis oculō, ejusqve actionibus et exercitiis, mox qvomodo Mens certitudine mechanicā exercitanda sit pervidebis. Non saturatur oculus visu (sicut nec auris auditu, inqvit Salomon) Ergo neqve Mens contemplatione. Qvod varios Didacticos summae certitudinis dat canones. Nam,

I Vult scire multa? paucis non expletur? Suppedita ergo illi multa, objectorum paucitate illam ne defrauda.

II Non tamen multis simul oblatis offundi et distrabi vult, sed aliud post aliud: Ergo eam multis simul ne offunde, ne distrahe, sed aliud post aliud per intervalla.

III Gaudet Mens contemplari varia? identitate saturatur facile? Misce igitur utile dulci, varietate spectaculorum eam oblecta.

IV Qvaerit illa nova semper objecta! ob soleta sastidit? Qvaere et tu qvod illi ceu novum offeras qvotidie, ut qvod fastidiat non reperiat.

V. Mavult oculus (exterior et interior) qvicqvid in conspectum nanciscitur, Totum scire qvām partem, intus et extra: Ergo qvidqvid illi ostendis, totum ostende primum, tum per partes, intus et extra, exsaturabisqve illius circa rem eam desiderium certo.

VI Qvicqvid Mens scit, certo scire avet, errorem circa res abhorret: Ergo illi nonnisi vera offer, falsis eam deludere cave.

VII Gaudctqve Verstatis esse certa, dubitare trepidat (moleste enim animum, ut scrupulus calceo illapsus pedem: angit omnis dubitatio.) Ergo illi nihil dubium propone, aut dubitationem mox solve, ut liberatam se scrupulō gaudeat.

VIII Mens Veritairis assetae semper qvaerit testes: Fac ergo ne desint, ubicunqve aliqvid asserendum profers.

IX Sed Mens testes qvaerit infallibiles (qvi nec fallantur nec fallant) ideoqve proximos, et qvos sciat non putare, sed scire. Cum autem nemo rei sit propior atqve res ipsa sibi est, ideo rerum testimonia facit maximi: dehinc eos qvi rem popriis usurparunt sensibus. Atqve in bis iterum maxime seipsam, tanqvam sibiipsi proximam: sibi ipsi et sensibus suis magis fidens, qvam aliis. Ergo cujuscunqve assertionis fidem ingenerare vis discenti plenam, testes adhibe qvi vocari neqveant in dubium. Primum et maxime, si potest, remipsam, propriis discentis sensibus palpandam. Si hoc neqvit, eos qvi rerum oculati testes fuerunt, accurati veritatis ejus exploratores etc. etc.

X Qvia vero Mens in rerum cognitione gradatim proficit: primum ut sciat aliqvid esse: qvod simpliciter dicitur Scire, seu Nosse. Deinde, qvid sit per suas causas: et hoc dicitur Intelligere. Tandem scire suō scire uti, hoc est, ad qvid scire hoc prosit. Hāc ergo gradatione utendum est ubiqve: ubiqve Mens a rerum cognitione historiali, ad notitiam intellectualem, et dehinc in rei cujusqve usum, deducenda. His viis Mentis illumnatio ut Machina motu suo acta, ad fines suos, insallibiliter procedet.

40. Quid autem VOLUNTATEM, qvomodo mechanice tractabimus? Etiam sic, qvomodo ejus admittit, imo reqvirit, natura: qvam ostendit definitio. Definivimus autem (§ 27.) Voluntatem, esse interiorem animae marum, cognita bona capessentem, atqve sibi applicare gestientem: gaudentem rerum fruitione, et svavitacum pabulis. Qyae qvomodo se in Didacticos resolvant canones, eja videamus.

I Sicus Mens (seu Intellectus) qvaerit Verum, ita Voluntas bonum. Ergo qvicqvid Hominem doces, fac intelligat non tantum esse verum, sed et bonum (hoc est, honestum, utile, jucundum): Voluntatemqve illius mox huc se flectere videbis. Qyippe qvae licet actionum suarum regina sit, consiliarium tamen suum domesticum Rationem, seu Intellectum (qvid bonum aut malum sit, meliusqve aut pejus, sibi praemonstrantem) audit prius, qvam qvid agendura sit determinet.

II Plus boni plus Voluntatem movet, minus minus. Discrimina ergo bonorum et malorum vere ostendere, erit Voluntati tanqvam Bilanci, huc vel illuc flectendae, pondera imponere. Ut sicut Bilanx non possit non eō vergere qvō praevalent pondera: ita Voluntas eō, qvō meliorum pondus inclinat.

III Qvia tamen Voluntas naturā suā libera est, etiam ostensum bonum libere eligens, saepeqve bonum fucatum vero praeserens, caute admodum tractanda est, ne libertati suae vim inferri putet, eōqve aliqvid vere bonum respuat. Prudentiā igitur hīc summā opus.

IV AEqve Voluntas ut Mens abyssus qvaedam est, paucis bonis non expletur, multis inhiat. Non ergo iterum desderiis suis fraudanda, et paucis ut acqviesat cogenda: proritanda potius multorum bonorum ostentatione, ad multa desiderandum. Hoc enim fovet alacritatem.

V Et qvia aeqve ut Mens fastidiosa est, identitateqve saturatur et sistitur: Varietate igitur oblectanda, sensuumqve qvotqvot potest (exteriorum et interiorum) illecebris inescanda.

VI Dumqve varietate oblectata semper a bono transilit ad bonum, ubicunqve aliqvid boni odoratur eō se obvettens: providendum, ut qvōqvo se in studiorum cursu vertit, in ea qvae certā honestatis, aut utilitatis, aut jucunditatis, aut omnium horum specie ad se alliciant, incidat. Ita contexta bonorum catena semper eam captivabit.

VII Qvia etiam Totō qvōqve bonō frui, qvām ejus aliqvā parte, mavult, in externis et internis: praestandum est ut qvicqvid ulli rei boni inest, totum id ponatur ob oculos, perqve omnes suas partes, intus et extra. Ita eam omnibus ubiqve gaudere bonis faciemus, et in oblectationis vigore detinebimus, perpetuo.

VIII Voluntas bonis frui optat vere, deludi abhorret. Ergo bona vere, non fucate, illi ostendenda perpetuo.

IX. Fruiqve bonis suis optat semper, privari eis abhorret. Ergo illi accurate ostendendum, qvae illa bonasint qvae auferri neqveant.

X Et qvia per qvos desideria sua foveri videt, aut sperat, eos amat; odit contra illos, per qvos impediri sentit; qvos et a se abigit si potest, aut se ab illis segregat. Adsvefacienda igitur Voluntas ea nosse, per qvae gaudere semper possit; et fugereilla, per qvae gaudia sua amittere possit,

XI Voluntas amat bonorum, fruitionisqve bonorum, societatem (hinc illud, Omne bonum communicabile sui: et, Nullius boni sine socio jucunda est possessio) multiplicationem sic qvaerens, et sperans, gaudii. Providendum igitur ut omnia Bona, qvantum potest, communissima fiant, ob commune, bonitatis testimonium, mutuaqve gaudia.

XII Et qvia voluntas in Bonorum venatione gradatim proficit, Fruitionisqve initium, Boni adeptio est; medulla, delectatio in ejus possessione perfectio, certum esse possessionis perpetuae. Hāc ergo gradatione utendum est ubiqve: ubiqve Voluntas ad Boni primum cogniti adoptionem, tum ad ejus possessionem, tandem ad possessionis securitatem, promovenda. His artibus Voluntatis ad


page 73/74, image: s042

omne bonum inclinatio, qvasi mechanica Bilancis agitatio, procedit.

41. Supersunt FACULTATES, tanqvam animae ad res cognitas et concupitas asseqvendum, et peragehdum, addita Instrumenta, et impetus. In qvibus rite tractandis longź plus inest mechanicae, qvam in muniis Mentis aut Voluntatis arte regendis. Ut enim Mechanicus opifex datā materiā et initrumentis, ex arte illa sic vel sic versans, obtinet, ut Opus qvod intendit insfallibiliter prodeat: ita prorsus est in omni Facultate naturali (videndi, audiendi, loqvendi, hoc vel illud operandi) ut certā organorum ad objecta applicatione, tali vel tali, effectus qvem intendimus prodeat. De qvo cum neqveat esse dubium, rei per se clarae non insistam.

42. De SENSUUM, RATIONIS, FIDEIQV E, mechnica rebus applicatione idem esto judicium; adhibenda esse sic, qvomodo natura eorum reqvirit. Ex. gr. Qvia SENUS in res immediare insilit, easqve prensando cognoscere qvaerit: insiliat igitur Omnibus qvae cognoscenda sunt, ut non aliis credendo forsan decipi, sed ipsemet videndo, audiendo, palpando, scire, certus sit. Nec insiliat tantum, sed insideat, insistat, prenset, verset: ut non persunctorie tantum res stringendo, aliqvid esse putet, sed penitus prehendendo, et tenendo, esse sciat.

43. RATIO autem qvia per indicia certa qvae videt, penetrat ad ea qvae non videt (per connexionem nempe, qvam necessario inter signum rei qvaleqvale, et rem ipsam, intercedere agnoscit) exercenda est circa Rerum signa (causas et effecta, subjecta et adjuncta, diversa et opposita etc.) ubiqve ob servanda, et distingvenda, et qvid ex qvo seqvatur attendendum: evadetqve mechanicā certitudine ad conseqventias facile, subito, firmiterqve nectendum, nec aberrandum fixa.

44 FIDES qvia se alieno de rebus testimonio alligat, nihil magis artendere habet qvam ut, primo, Testantis mentem recte percipiat: deinde certasfit testem esse fide dignum, qvi nec fallatur, nec fallat. His duobus ubi recte cautum est, Mechanicā certitudine authoritates allegari, in iisqve plena fide recumbi, tutum erit. 4. Haec de ordine Media doctrinarum adhibendi, et Qvomodo unumqvodqve intra se mehanice tractandum sit, dicta sunto: seqvitur (ex praescripto § 30.) Quid in applicatione horum ad Hominem (mechanicā veluti arte) observandum sit.

46. Sapientiae humanae tres supra posuimus gradus, Theorian, Praxin, Chresin: qvae tria gradatim etiam docenda sunt, observatō peculiari cuiqve applicandi modō. Nam

I) Theoria absolvitur Objecti praesentatione, Analysi Autopsiā.

II) Praxis reqvirit Exemplar, Synthesin, Autopraxian.

III (Chresis, Praecepta, Syncrisin, Autochresian.

47. Vis enim aliqvem aliqvid SCIRE, ut qvid sit, qvale, qvanntum, unde compositum etc. cognoscat, necesse est illud ei (I) Spectandum exhibeas undiqve totum. (2) Tum in ejus conspectu resolvas in partes majores, et harum qvamqve iterum in minores suas, ex qvibus ipsa qvoqve composita est: additā ubiqve Nomenclaturā. (3) Sed ut ille praesentibus adsit sensibus: ipsemet omnia qvae exhibes videns, palpans, olfaciens, gustans, audiens, nomenclaturamqve pronuntiatione exprimens. Id qvod Autopsian (aut potius generaliore voce [gap: Greek word(s)] propriorum sensuum adbibitionem) vocamus. Datis tribus his, Scientia rei mechanicā certitudine seqvitur: negatō vel unō, baeret, non precedit.

48. Vis autem discipulum tuum aliqvid OPERARI, seu EFFICERE, posse? Per tria itcrum id obtinebis. (I) Ostende illi rei faciendae Exemplar. (2) Ostende qvomodo fiat; a partibus minimis incipiendo, easqve in majores componendo, donec prodeat Totum (NB. Sicut enim Analyfis a maximo incipit, i. Toto, et desinit in minimis: ita Synthesit minimis incipit, et desinit in maximo, h. e. Toto. (3) Sed et ipsummet mox omnia imitari jube (a minimis ad maxima) imitationemqve tentanti attende ne aberret: aberrantem verō emenda, donec non errare sciat. Et hoc vocamus [gap: Greek word(s)], propriam Exercltationem His tribus omnis Ars comparatur expedite: domtō horum unō nulla, aut nonnisi tarde, haesitanter, imperfecte.

49. Vis autem insuper illum Scientiae et Artis suae PRUDENTEM tenere USUM? Tria fac (1) Instrue illum praeceptis, ad qvid ea res serviat. (2) Syncrisin adbibe, id est, comparatione inter se eorum, qvi scientiā vel arte hāc bene, melius, optime usi; aut rursum male, pejus, pessime, abusi sunt: ad illa imitandum, haec fugiendum. (3) Iube imitari Virtutes, fugere Vitria, per [gap: Greek word(s)]: qvae est, acqvisitam jam scientiam uonnisi ad bona applicandi studium. Nam videre tantum alios rebus bene uti, neqve conari imitari, faciet etiam artis gnarum inertem, et scientem inscium; imo et apte cogitantem, loqventem, operantem, ineptum tamen, propter applicationem ineptam.

50. Atqve hoc postremum maxime Scholis necessarium videtur: ut scil, non tantum Scientiarum et Artium, sed et circa omnia Prudentiae, instituantur Exercitia. Ad sistendum illud opprebrium, qvō hominibus de Schola Scholasticismus (id est, ad negotia ineptitudo, Schulfuchseren) objici solet.

51. Ita erunt in Arte docendi omuia veluti Mechanica; omnibus ingredientibus, bene inter se ordinatis, firmiterqve connexis, effectus suos edentibus. Qvemadmodum tamen nulla fabrilis Machina tanta arte construi potest, qvin opus habeat revisi, et num omnia recte habeant attendi, atqve si qvid vacillat, vel exerrat, restabiliri et refici, tandem etiam novis inventis perfici (non enim nos homunciones dii sumus, qvi perfecta Opera simul et semel, sicuti Creatot Opifex, producere qveamus): ita similiter Didactica haec Machina, donec perfectionem asseqvatur ultimam.

52. Qvaeritur autem, An nostra haec talis jam sit ut procedere, effectusqve suos edere valeat? Resp. Nostras laudare inventiones non fuerit nostrum: usurpandum potius illud ex Evangelio, Veni et vide! Opus fidem faciat! Qvomodo autem? Materiales illae Machinae adhiberi solent ad varia varie, eō tamen omnes, ut qvaeqve praestet qvod debet. Et nostra igitur Didactica machina adhiberi poterit ad omnia qva usqvam docentur, in Scholis et extra Scholas. Et in Scholis qvidem, privatis et publicis, Philologicis et Philosophicis, et qvibuxcunqve. Extra Scholas vero, ad docendum in Ecclesia, vel domi, et ubivis. Qvia vero promisisse videor tripatentem e Labyrinthis in plana exitum, id etiam huc accomodando, trini generis posse aperiri Scholas, ubi Machina haec Didactica plenos edat effectus, ostendam. Nempe

I Si Scholam instituere placeat, ubi Latina Lingva (illiusqve beneficiō omnia Vitae necessaria) doceatur et discatur USU potissimum et consvetudine, ad antiqvitatis imitationem: formam ostendemus ejus tractatu seqventi, LATIUM REDlVIVUM dictō.

II Si additā insuper omnibus ARTE ac praeceptis, ostendemus formam Scholae ad imitationem Impressoriae


page 75/76, image: s043

artis composita: vocabimusqve TYPOGRAPHEUM VIVUM.

III Si, additā PRUDENTIA summā, aliqvid hoc in genere absolutum et perfectum ambire, et cum Deo conari, fuerit animus, ostendemus erigi posse ad ideam primae Paradisiacae Scholae conformatam Scholam, cujus manuductioni obseqviosi vere sapientest, et beati, evadant. Et hoc vocabimus PARADISUM ECCLESIAE REDUCTUM,

Haec ergo tria jam seqventur ordine.

VI. LATIUM REDIVIVUM. Hoc est, De forma erigendi Latinissimi Collegii, ceu novae Romanae Civitatulae: Ubi Latina Lingva usu et consvetudine ut olim, melius tamen qvam olim, addiscatur.

UTqvid nobis inusitatō hoc institutō velimus clare pateat, explicabimus praemissum Titulum, per singulas (qvae qvidem explicari opus habebunt) voces. II Deinde, An, et qvomodo, intentioni huic Didactica Machina serviat, planum faciemus. III Demum, Vbi et qvomodo desideratum hoc in effectum deduci qveat.

2. LATIUM fuit regiuncula Italiae, cujus incolae lingvā utebantur peculiari, Latinā dicta, extra perexiguae provinciae suae limites primitus vix nota. Sed postqvam condita in Latio urbs, Roma, gentes primum vicinas, Italiae, deinde alias qvoqve in Europa, Africa, Asia, armis subjugare coepit, factum est, ut cum Imperio Lingva eorum Nationibus innotesceret, disciqve (cum illi provinciis Leges lingva sua darent, mandataqve mitterent) necesse haberet. Non inviti tamen eam addiscebant Populi: eō qvod sapientem esse, et prae Graeca (qvae se aliqvot ante seculis cum Graecorum Monarchia, et per Libros sapienter scriptos, Gentibus commendaverat) faciliorem, viderent. Regnat itaqve hactenus inter Gentes, maxime Europeas, thesauris sapicntiae, Libris, super omnes Orbis lingvas locupletata: cui proinde omnes Populi adhuc dant operam.

3. REDIVIVUM appello Latium: qvia primum illud Latium, ad Tyberim situm, destructum, vastatum, exstinctum est, hoc est, antiqva sua lingva uti desiit. Per barbararum enim gentium (Gothorum et Vandalorum) ante plus mille annos infusionem, lingvarumqve exterarum cum Latina confusionem, nova nata est, qvam Italicam vocant. Haec nunc Romae et in Latio regnat, Latinā ibi aeqve ut alibi exulante. Qvi enim ibi eam callent, non usu et consvetudine populi ut olim, sed e Libris in Scholis, sub Praeceptorum ferula, discunt. Optatur igitur LATIUM ubiubi gentium restaurari: hoc est, (ut Titulus explanat) Collegium aliqvod ingens, Civitatem repraesentans erigi, ubi omnium cohabitantium sermo pure Latinus sit, nec alius audiatur: ad Lingvam illam sic qvomodo olim, usu et consvetudine, addiscendum.

4. Optari hoc ideo coeptum est, qvia experientiā constat usitatam nunc Scholis Latinae lingvae docendae et discendae viam, esse illud Senecae longum et difficile iter, per praecepta: alias vero vulgo usitatas lingvas addiscendi modum, usu et consvetudine, esse iter breve et efficax. Et certe Puerorum per plateas ludentium, et ab invicem omnia addiscentium: sicut et cohabitantis in eadem domo Familiae, in eodem oppido Civium, in eadem officina Operariorum, aut in bello Militum et c. exemplis evidens fit, Vsu solo, tanqvam lusu, addisci qvidvis. sine ulla tali Ingeniorum maceratione, qvali Iuventutem in Scholis affligi omnes qveruntur. Et qvidem profectu ibi celere, saepeqve admirando; hīc tardō, et plerumqve exiguō.

5. Cum vero excitare Populum Latine loqventem, aut exstruere novam Latinam Romam, non sit humanae potestatis. optatur saltem id qvod impossibile non est, Collegium seu Coenobium (id est, Convictus) civitatulam qvandam, ceu parvam Romam, repraesentans: ubi eundem finem asseqvi, hoc est, usu et consvetudine lingvam Romanam. addiscere liceat, aeqve ut olim.

6. Additur tamen, melius qvam olim: qvia utut Lingva (qvaecunqve) usu discitur expeditius, non tamen perfectius, propter rationes Methodi L L. noviss. Cap. VII. § 2. memoratus. Nempe qvia sic non Lingva discitur tota, sed particella tantum aliqva: rerum scilicet qvas usu versant illi, cum qvibus conversatio est. Si plenius Lingva discenda, alios rursum esse qvaerendos, et aliam conversationem, cum novo temporis tractu et remoris. Hoc ergo jam qvaeritur, tanqvam melius, ut in eodem Civitatulam repraesentante Convictu unō eodemqve continuo usu discatur, et perdiscatur, Latina Lingva tota, una cum Rerum ad Vitam necessariarum apparatu toto: non impensō tamen huc nisi uno et altero anno, vel ad summum trienniō.

7. Optatum fuisse tale qvid antenos, desperatum vero et omissum docui supra (Tomo II. pag. 79. 80. et Tomo III. pag. 58. 59.) Enimvero si qvod optatur pulchrum est, semperne dubitabitur? semperne desperabitur? consilium ratione administratum nunqvamne penetrabit? Ut meliora vota non semper Ideae Platonicae maneant, sed


page 77/78, image: s044

aliqvando in essectum veniat? Repertum Ariadnes filum, Methodus naturalis, nihilne huc conferet? nihilne Didactica machina? Imo multum.

8. Qvid enim? Vsu et lusu in Convictu illo disci posse Lingvam volumus? Atqvi Naturalis methodus (qvam vestigabamus, et evestigatam speramus) tota eō tendit, ut Omnia sponte fluant, absit violentia rebus. Lingvam unā cum Rebus disci volumus? Atqvi Methodus nostra Lingvas Rerum ductu docens hoc obtinet, ut utrumqve simul parallele discatur. Volumus Lingvam non tantum cito, sed et certo disci, ad rationes ut rerum ita sermonis ubiqve pervidendum? Atqvi hoc Grammatica nostra, omnibus receptis facilior, et tamen perfectior, praestat, ut omnes Sermonis articuli, connexionumqve rationes, evidentissime patescant. Non multum temporis in Latio redivivo consumi volumus? Atqvi Methodus nostra nonnisi triennium, ad Rerum et Lingvarum fundamenta, structuras, ornamentaqve detegendum, poscit.

9. Veniamus in rem propius: spectemusqve Redivivi latii, (I) Scopum, (II) Media, (III) Agendiqve hīc omnia modos.

10. SCOPUS est (maneatqve fixus) ut sit ubi Latina lingva, una cum omnibus Vitae necessariis, disci possit usu ipsō: conversatione scilicet perpetuā et amoenā plurium svaviter cohabitantium, et sese mutuo alacriter ac jucunde excitantium et exercitantium.

11. MEDIA talem effectum producere idonea erunt, (1) Locus peculiaris, a strepitu hominum aliis lingvis utentium separatus. (2) Multitudo hominum aliā lingvā praeter Latinam non utentium. (3) Apparatus materiarum, qvas tractando qvotidie loqvi de iis, et sese mutuo mformare, necesse habeant.

12. Locum esse a plebis turba vemotum, tam est necesse atqve provinciae lingvis diversis utentes ab invicem sejunctae sunt, aliaqve omnia qvae sese invicem impedire non debent. Vbi ergo erit? Extra Urbes nostrates, in campo, vel sylva; aut sane in suburbio alicubi, loco commodo et salubri, ad aqvas, et hortos, vel prata, ad prospectum amoenum, et prodeambulationes. Et cinctus muro aut fossis, securitatis ergo: et ut in ordine bono liceat continere omnes, et omnia. Et instructus habitaculis tantae multitudinis (exempli c. ter mille personarum) commode capacibus; et Templo suo, cum Turri et Horologio, automato et scioterico: et Curia seu Palatio, ubi conventus publici agantur t et Theatro: aliisqve ad repraesentandum, ut saepius dicitur, Civitatulam (et qvidem Romanam) necessariis.

13. Collecta huc docentium et discentium multitudo Senatum Populumqve Romanum reprasentabit. Ergo necessario erunt tantō numerō, ut sustinendis tot diversarum functionum, vocationum, actionumqve muniis sufficiant: ad minimum mille personarum. Inter qvos Rectores et Magistri, eorumqve adjuncti, Consules erunt et Senatores: Discipuli autem ipsi Populus, e cujus medio singulis annis eligentur Tribuni plebis, Censores morum, Praetores et Iudices, aliiqve inferiores Magistratus; i: sdem nominibus et muniis distincti, qvibus apud Romanos erant. Aut etiam additis qvae ibi non erant, apud nos sunt, ut haec etiam ne ignorentur.

14. Apparatus qvoqve Materiarum omne genus necessarius erit. Non tantum scil. Librorum varii generis plena Bibliotheca (praesertim rei Romanae scriptorum, si non omnium, praecipuorum tamen) sed et Supellectilis omnium Opisiciorum, Mercaturae, Militiae, et qvicqvid ad antiqvitatem (sicut et res seculi nostri) oculari inspectione cognoscendum reqviritur. Qvandoqvidem hoc agitur, ut per autopsian, autolex: an, autopraxianqve, svaviter doceantur et discantur omnia, qvae circa omnia peritos, et exercitatos, eōqve in omnia totā vitā providos, facere qveant Omnes huc missos.

15. His recte paratis, abunde prospectum erit mediis: modo jam qvoqve videatur, QVOMODO his recte utantur, ut tot et tantarum rerum lustratio et exercitatio, svaviter procedat et potenter. Qvia enim huc missi velut a parentibus peregre amandati, aut etiam ut incarcerati, videbuntur: necessario ut ne ulla taedia subnasci qveant providendum erit. Et qvia sine impensa hīc vivere poterit nemo: necessario ut impensae ingenti, et alibi inaudito profectu, certo refundantur, alloborandum erit. Qvod utrumqve obtinendi summa spes. Nam Taedia praecavebuntur amoenā habitatione, sociali conversatione, jucundis qvoridie spectaculis, actionibusqve et exercitiis variis qvasi per ludum institutis. Recreationibus item, deambulationibus, colloqviis, musica, et c. verbō, illecebris omnium sensuum perpetuis, et qvasi qvotidie novis. Et qvia haec perpetua exercitia circa omnis generis materias erunt, qvas et nosse, et administrare, et nominare ac de iis loqvi, usus vitae reqvirit, nec aliis, vanis, inutilibus, noxiis, distinebuntur, incredibile qvam prompti evadere in omnibus his poterunt, biennio vel trienniō hīc exercitati adolescentes.

16. Ut tamen fides fiat, ostendamus specialius, Qvid obtineri qveat tam amoenitatis, qvam validi profectūs, primum a rationabili per Conclavia cohabitatione. Secundo, a totius multitudinis, ceu Populi, in Tribut et curias divisione. Tertio, a practico omnium publicarum Actionum ordine.

17. Cohabitatio popelli hujus Latini ita poterit institui, ut qvot futurae sunt adolescentulorum Centuriae, tot constituantur Patresfamilias, eos ut domesticos suos ad mensam suam alituri, et ut discipulos de omnibus necessariis informaturi. Cujus rei occasiones erunt perpetuae, hoc unum agentibus: provideri tamen plures poterunt indultriā. Ex. gr. Ut de re Cibaria informari qveant, unde et qvomodo fercula singula parentur, jubeantur parari (per intervalla) omnis generis Cibi, antiqvis usitati et nobis. Convivae vero attendant, et inter se disserant, qvid dapis sit appositum, qvod illi nomen, e qvibus ingredientibus paretur, et qvō condimenti genere, ut sic sapiat, temperetur et c. Possunt et in Culinam subinde admitti, ut qvid sit E???are, Assare, Torrere, Frigere et c, autopsiā cognoscant, neqve oblivisci possint. Tum varii generis opsonia et fructus, sicut et Vini ac Cerevisiae, apponi certo tempore debebunt, ut ipso aspectu et gustu differentias et nomina addiscant. Non qvasi Apicios formare, gulaeqve operari docere, velimus, sed qvia omnia haec Oeconomicae prudentiae pars sunt: magis vero etiam, qvia nostros ad universalem prudentiam, qvomodo Omnia qvae usqvam fiunt fiant attendentem, ad svefacere contendimus. De aliis rebus qvomodo in eodem Convictu similiter suformari qveant (ut de re Vestiaria, de munditie, de legibus concordiae, de pietatis exercitiis privatis et c.) qvid monere opus? Per se jam, qvam nihil occasionum defuturum sit, patere potest.

18. Qvotqvot autem Qviritum istorum centuriae erunt (duae, tres, decem, viginti et c.) simul sumti populum reprae sentabunt Romanum: eōqve vel secundum Montes et Circos (si placeat) dividi, vel saltem secundum Tribus, Opisicia, et alia munia, ad belli pacisqve addiscendas artes, et c. poterunt. Erunt itaqve hīc Consules duo, erin Senatus, erit Morum Censor, erit (aliqvando ad tempus electus) Dictator, erunt Tribum plebis, erunt Qvaestores, Praetores, Iudices, Oratores, Actores, Rei, Procuratorest, Provinciarum praesides, Legati et c. etc.


page 79/80, image: s045

omnia prorsus ad jucundissima Juventuti spectacula, et utilissima exercitia, comparata. Ut de tali hoe Latino Convictu vere Poeca aliqvis cantare possic,

Ludimus essigiem Romae, simulataqve veris
Munia ---

19. Utqve hīc totius etiam Vitae praeludia habe antur, erunt hīc 1 Parentes inter se de Liberorum educatione colloqventes. 2 Pater Filio, de instituenda Vitae ratione colloqvens. 3 Frater cum fratre, aut fratribus, de haereditare dividenda. 4 Eritqve hīc Schola, ubi Praeceptor discipulorum caetum informabit. 5 Erunt Scbolarchae cum Praeceptoribus consultantes. 6 Erit Rusticus cum Operariis suis 1 ille Operas eis demahdans, hi exseqventes. 7 Erunt Opifices omnis generis, cum instrumentis et opisiciis suis. 8 Erit Mercator, cum variis mercibus, emptorumqve circumcirca confluxu, et negotiatione. 9. Erit Curia, cum Consule et Senatu. 10 Erit Praetorium, cum toto judiciali processu. 11 Erit Medicus cum aegris. 12 ICtus cum reqvirentibus consilia. 13 Dynasta, cum subditis. 14 Princeps, cum Consiliariis. 15 Rex, cum convocatis Ordinum Comitiis. 16 Dux belli cum militibus et c et c. consultans, negotiaqve sua peragens. Ad qvorum actiones, tanqvam spectacula concurrens multitudo reliqva, seinvicem oblectabunt, exercebunt, ad aemulationem stimulabunt.

20. Omnes enim has actiones fore practicas, eōqve jucundas, industriam et aemulationem provocandi vim habentes, qvis non videt? Nempe non tantum loqventur omnes hi de rebus, qvisqve suis, sed et eas vivis actionibus repraesentabunt. Si ergo verum est illud, Artem inspectante aliō exercuisse est eam docuisse, fore ut hīc omnia deceantur et discantur, evidens est. Nec est cur qvisdicat, aut cogitet, Artes mechanicas videre possunt, aut poterunt, in officinis suis postea: hīc ista doceri et disci, qvid opus? Resp. Possunt utiqve postea videri, sed non solent, attentione in res prima aetate non excitata. Potest sane et qvadrimulus tuus filius videre verum Eqvum, Gladium, aliamqve supellectilem: et tamen illi pictum emis eqvuleum, gladiolum et c. nempe qvia prima aetas pictis, fictis, ludicris oblectanda, verisqve et severis, ac seriis, praeparanda est. Cur non idem hīc fiat? semiludicris qvidem adhuc, sed jam qvoqve semiseriis exercitiis, ut seqvuturis mox prorsus seriis Vitae negotiis tantō validius jam et noscitandis, et agitandis, et sermone omandis, praedisponantur?

21. Pateat ergo, Omnia hīc fore qvasi ludicra, et tamen omnia plus seria qvam ludicra, qvia serium ferent frudum: dum qvod severa et tetrica ratione in Scholis vulgo vix impetratur, hīc a ludibundis, animi causa res spectantibus, et agentibus, deqve iis dissertantibus et concertantibus, impetrabitur. Ex. gr. Inter asperrima studia habentur Grammatica, hīc tamen usu et lusu doceri poterunt omnia: tum per dialogos qvales a nobis alicubi adornati sunt (Gramm. Parakina Cap. V. § 30. et Cap. VIII. § 16. et 23. et X. 10. et XI. 29. Vide Tomo III. pag. 439. et c.) vel per actum aliqvem Comicum, ut est Bellum Grammaticale ingeniose ab Italo qvodam (non sucurrit jam nomen) adornatum.

22. Utqve magis liqveat, seria his ludis, et bonō usu, qvaeri: poterunt etiam hīc omnium Latinorum classicorum Scriptorum personae ac nomina distribui: ea lege ut cui Terentii persona cesserit, omnia ejus scripta legere, intelligere, aliisqve enarrare teneatur. Similiter eui Plauti, Catonist Caesaris, Ciceronis, Sallustii, Svetonii, Eutropii, Flori, Livii, Ovidii, Horatii, Virgilii, Columellae, Seneca et c. persona et nomen cesserit. Ut Latium hoc sit qvasi univer salissimum Gellianum Collegium: in qvo varii a variis Authores legantur, et qvicqvid legerint et selegerint singuli, id usum ferat (perpetuis amicis concertationibus commune factum) omnibus.

23. Ita demum fiet, ut magnum hoc Latinum Collegium nihil aliud qvam deambulantium, conversantium, colludentium, cumqve Rebus, et Lingva, et Secum invicem, deliciantium numerosissima agmina sint. Sperariqve posse, ut Parentes svavi hoc carcere triennio inclusos, illisqve deliciis pulchre exercitatos Filios, doctiores, experientiores, et ad omnia Vitae munia prudentia et alacritate instructiores recipiant, atqve nunc sumptuosissimā multorum annorum peregrinatione obtineri solet.

24. Posset autem alicui subnasci cogitatio: Si hoc processerit, Collegiumqve tale multis centenis et millenis erudiendu sufficiet, qvid facient tot Eruditi Viri, Scholis nunc suam conferentes operam? annon illis operas et panem eripi injuriojum erit? Resp. Talem non abesse solere metum, a qvacunqve inventione nova, scio. Poteratqve idem Typographicae artis inventori a Librariorum familia objici: (ut ne jam memorem, illicita etiam hōc argumento defendi solere, ut Actor. 19.???. 23-35. et Joh. 11.???. 48.) Verumenimvero ubi Bonum tantum expenditur, et Melius, remedium facile omnibus. reperit humana prudentia. Nec industrioso ulli unqvam deerit qvod agat. si non qvod agere orsus erat, alia tamen. Qvid egerunt Librarii, Typorum arte repertā? Facti sunt Typographi, peregeruntqve idem negotium compendiosius, et nitidius, majoriqve Mundi oblectamento et usu.

25. Nihil ergo restat, qvam ut Inventa bona melioribus commutata laudentur simul, nec sibi mutuo invideant. Adeoqve praesens etiam Inventum, si bonum est, dignum aestimetur in usum deduci. Per qvem autem? Vbi? Qvomodo? Patebit, si qvid proprie Consilii hujus Exseqvutio reqvirat, constet. Reqvirit autem

I. Regis, aut Principis, aut Reipublicae alicujus, authoritatem et auspicia.

II. Sumptus pro exstruendo talis Collegio, AEdificiis omnigenis, omniqve reliqvo apparatu (qvem § 14. tetigimus) instruendo.

III. Reditibus certis, pro tanto docentium et discentium coetu sustentando.

26. Ut vero ad ultimum respondeam primo, qvod maximae difficultatis videtur minimam dabit. Nam qvemadmodum Civiias et Respublica qvaeqve seipsam sustentat, dum singulae Familiae arte opificii sui, vel Mercaturae, vel Agriculturae, aliisqve honestis acqvirendi modis, non seipsas duntaxant alunt, sed et de ratiunculis suis aliqvid in publicum conferunt: ita Civitas haec Latina poterit, ptimō tantum recte datō initio, et in cursnm deductō. Qvilibet enim Paterfamilias (i. e. Vir doctus in hac Civitatula sedem figere, ibidemqve Deo et humanae societati suam consecrare operam, eligens) seu centum habeat Convictores, seu qvinqvaginta (aut prouti visum fuerit constitui) abunde habebit unde se, familiam, convictores, ministeriisqve assumtos pueros vel adolescentes aliqvot, sustentet. Imo et iu publicum singuli aliqvid contribuere poterunt, pro conservandis et augendis Bibliothecis, et suppellectile omnimoda, et c. Qvod cum per se sit evidens, plura de eo fieri verba nihil interest.

27. Illis tantum opus est, aut illō, qvi Consilium hoc assensu suo probatum auspiciis suis in Opus ire jubeant. Carolo aliqvō redivivō, ut Lubinus optavit: aut sapientibus aliqvibus Athenis, qvae concessis apud se Sapientiae et Eloqventiae hospitiis, Professorum et studiosorum catervis Auditoria et Palaestras liberaliter aperiant.

28. Ego honorem hunc, honorisqve occasionem, illi offeram Urbi in qvam me ultimo deserri, taliumqve occasionem objicere, placuit Domino: seqventi hoc (omnes digne praefatus honores) alloqviō.



page 81/82, image: s046

Eminentissimae Urbis AMSTERDAMENSIS lumina et columina, Sapientissimi, Prudentissimi, Magnanimi, et Magnifici DOMINI CONSULES. Totusque Amplissime Patrum Patriae CONSESSUS.

SAlutaverat me, huc ad Vos annō superiore ingressum, magnus Orbis peregrinator, Caesar de Vendier, Nobilis Gallus: qvi peragratā Hispania, Italia, Graecia, Asia, Africa, America, praecipuisqve Orbis Insulis, sedem in Canariis tandem figere elegerat. Visere tamen ultimo patriam, et reliqvas Europae principales ante nondum visus Terras, Belgium inprimis et Angliam, volens, huc etiam appulit. Interrogatus inter amica colloqvia, Ecqvidnam per patentissimus Orbis tractus, in tot Gentibus et Populis, maxime singulare observasset? Respondit, Nihil magis singulare atqve AMSTERDAMUM, CIVITATEM DEORUM. Qvam vocem aliqvoties iterans, Paenituisset, inqviebat, nisi vidissem. Rem sic gestam, testes sunt amici qvi aderant: Medicus Urbis Vestrae celebris, qvi hospitem novum adduxerat, et Theolegi duo qvi aderant mihi.

2. Videtis qvanti faciant Viri singulares singularitates Vestras? Ob qvae si divina meretur elogia Urbs Vestra (patitur autem DEUS, ipseqve suā nobis in Scriptura voce praeit, Montes altissimos Montes Dei, Arbores procerissimas arbores Dei, et Civitates maximas civitates Dei, appellans (Psal. 68. v. 16. et 104. 16. et Jon. 3. 3): qvidnī splendoribus Vestris divini aliqvid superaddi optetis? Qvidnī singularissime singulare aliqvid? Qvidnī hoc ipsum de qvo agi coeptum est?

Ut LATIUM olim ad Tyberim situm, sed a Gothis et Vandalis dissipatum, funditusqve deletum et in barbariem Versum, ad Amstelam transferri, et hīc apud Te reflorescere, patiaris. Hoc est, Habere allabores, ubi Lingva qvam omnes amant, nec tamen ubi tam facili ac caeteras modō addiscant, usqvam Terrarum inveniunt, apud Te prompte ac facile doceatur ac discatur.

3. Fuisse enim tale qvid sapientibus Viris optatum jam osteudi: processurumqve indubie fuisse consilium hoc in Hungaria, nisi exstinctum fata voluissent solem tunc nostrum, memoravi suo loco. Nunc igitur novis occasionibus eadem reassumendovota, ostendam

I. Apud Vos AMSTELODAMENSES tale hoc LATIUM excitari DEBERE, illustres ob scopos.

II. Faciliusqve ac usqvam gentium POSSE, ob reqvisita qvae huc faciunt omnia, abunde Vobis suppetentia.

III. Adeoqve machinā sic jam Archimedeā qvādam arte parata, ut nihil praeterqvam unius Hieronis (qvem Vos Vestras sapienter regendo Syracusas repraesentatis) manum reqviratur.

4. Causae illustres, cur propositum hoc Tu Amsterdamum Tibi esse cordi sinas, septem veniunt in mentem. Nempe

(1) Vt fruaris votis Tuis.

(2) Vt ostendas Te posse, qvod non possunt alii.

(3) Exemplumqve des rei pulcherrimae aliis, ad imitandum.

(4) Propter respectum ad tot Gentes, cum qvibus Belli Pacisqve consilia agitare solent Tui.

(5) Propter navigationes et commercia Tuorum per Europam, et ubivis Terrarum.

(6) Qvia Iuventutis habendae curae stngularia tot jam dedisti specimina. qvibus hoc superaddi pulcherrimum erit.

(7) Qvia tot aliis Tuis raritatibus et singularitatibus hoc singulare splendidissimi fastigii, et coronae; instar erit.

5. Votis Tuis ut fruaris, primum dixi. Esse enim Tibi et Tuis Latinae lingvae desiderium, ostendunt tot illae, qvos aut erigis aut permittis, Latinae Scholae: e qvibus tamen non omnes promtō Lingvae illius instructi usu prodeunt. Qvidnī ergo ad votum sit inveniri officinam, unde Omnes instructissimi, et qvidem vel millenis singulos in annos agminibus, prodeant? Posse enim hoc obtineri, jam patet.

6. Et posse hoc Te, Amsterdamum, qvod hactenus non potuźre alii, ostendere qvam pulchrum erit? Liceat mihi citra divinae Scripturae abusum dicere: Nos in patria nostra, et alibi, ubiubi tale qvid optatum, qvaesitum, tentare etiam coeptum, fuit, necesse habebamus dicere qvod ibi Ezechias Rex, diem angustiae nobis fuisse. ventasse filios usqve ad os matricis, sed vim non fuisse ad partum (Jes. 37. 3.) Vobis autem in negotiis qvae concipitis robur est, et vividitas, sicuti mulieribus Hebrais, etiam citra obstetrium opem partus edentibus (Exod 1.???. 29.) Qvod si alibi potestis, pulchrum erit hīc etiam posse. Ne indidete gloriae Vestrae, qvae Vobis inde surget, si id in qvo hucusqve Regum et Rerumpubl. opem frustra fuisse imploratam, qvesti sunt Viri aliqvot sapientes (qvos suis locis allegavi) Vos potuisse appareat.



page 83/84, image: s047

7. Augebitur decus, si glacie a Vobis fractā hoc idem vadum tentabunt alii: sive LATIUM similiter apud se excitando, sive ATHENAS vel JERUSALEM. Coenobia scilicet, ubi Graeca et Hebraica similiter, usu qvotidianō, non svaviter tantum sed et perfecte, addiscantur.

8: Qvarto, Qvibus in Europa consultationibus non interesse solent filii Tui, a Patriae Patribus submissi? cum qvibus non communicare consilia? aut miscere, seu coram seu per epistolas, colloqvia???Qvae cum plerumqve hāc in communem Mercurium receptā lingva fiant, qvid magis ex usu esse potest, qvam ut ejus facillimō negotio periti reddantur qvam plurimi Tui?

9. Si autem reliqvos Tuos considero, Negotiationi plerosqve adjicere animos, eōqve e Scholis festinare (Latinae vix etiam gustu accepto) video. Qvidnī ergo his etiam gratificari libeat? ut unico huc impenso triennio lingva hac communi, praetereaqve omnibus ad Vitae prudentiam et honestatem necessariis praeceptis et exemplis instructi, negotiis qvibuscunqve tanto animosiores immittantur, in iliisqve tanto oculatiores versentur? Praesertim si obtineatur (qvod in votis nonnullorum est) ut Latinae lingvae studiumGentibus commune fiat: qvid convenientius, qvam ut vel omnes Tui lingvae communis reddantur gnari? ut qvocunqve gentium veniant, interprete non egeant.

10. Sexto: singulare decus Civitatis Vestrae Orphanorum est cura, proqve illis honeste educandis amplissima exstructa Collegia, Orphanotrophea dicta. Ubi pauperes pupilli ad mores et pietatem, vernaculasqve literas, et opificia, ita exercentur, ut eis melius qvam apud naturā parentes, si vivos haberent, prospectum videatur. Qvidnī ergo hanc pro Opificibus futuris curam ad eos, qvi literis et Sapientiae consecrantur extendere, proqve illis LATINOTROPHEUM excitare, pulchrum sit?

11. Tandem, Habes o Amsterdamum alia qvoqve tot sapienter, non tantum ad Politicae prudentiae, sed et Christianae charitatis leges, fundata Collegia, pro sustentandis svaviter Senibus, Valetudinariis, Hospitibus: Domumqve Disciplinae pro coercendis et corrigendis male educatis, et ad prava induratis: ad optime hāc ratione tum illorum saluti, tum publicae securitati, consulendum. Cogita qvam pulchrum sit futurum, pro excludenda etiam numerosissima qvotannis Latina prole habere Collegium?

12. Addi possunt Bibliothecae, Theatra, raritatumqve tot locis apud Te instituta Spectacula. Inprimis autem Campanalis illa Turribus exposita Musica, res admirandae elegantiae plenissima, alibi gentium ignota. Qvam qvidem aliae Belgii Urbes tecum habent communem; Tu tamen harmonicis sonis exsaturari qvasi nesciens, ut omnia in Te concentibus personent, qvatuor eam cardinalibus Tuis exposuisti Turribus. Et qvidem ultimo ad eum perfectionis gradum deductā inventione hac (in Australi Tuo Templo) ut aures humanas qvidqvam svavius audire non sit possibile. Res utiqve inter gentes celebrari digna: non aberrarit tamen, si qvis Te Apostoli exemplō excellentioris cujusdam harmoniae admoneat. Illa etenim aera resonantia, et cymbala tinnientia, cum tanti constent, alium tamen post se effectum, praeter externam aurium oblectationem, non relinqvunt. Qvid ergo si harmonicissimi illius Collegii, de qvo loqvimur, erecta apud Te turri, Tuas et populorum admirabiliore concentu impleas aures, et animos?

13. Ad extremum, Tot sunt per Orbem qverelae, Privatis tatum commodis studere omnes, publica curare neminem: Tu ostende contrarium. In re praesertim, qvae tot privatas et publicas promittit, ac adferet certo, commoditates.

14. Ita cur Latinam Civitatulam fundare VELLE debeas, ō Amsterdamum, dixi. POSSE autem non deesse Tibi, cur ostendam ego TIBI, qvae vires Tuas ipsamet nosti melius? Paucis tamen.

15. Qvae tali erigendo reqvirantur Coenobio dixi ante, 1 AEdificium multitudinis capax. 2 Discipulorum, tanqvam Civium, numerosum numerum, cum Magistris et aliis idoneis praepositis, tanqvam sapiente Senatu. 3 Sustentandisqve illis omnibus sumpius. Qvorum omnium apud Te copia.

16. Structuras enim ingentes unō et altero annō erigere Vos, rerum testimonia adsunt. Qvippe nec Materiarum Vobis unqvam desunt (lapiaum et lignorum) ingentes strues, nec Opificum omne genus greges: ut vel novam Civitatem illico fundare valeatis. Cujus incrementis servitura mox a transmarinis advehent emissae classes, vel integros montes et sylvas.

17. Civibus verō Latinam hanc Vrbeculam vel Tu sola, Amsterdemum, implere mox poteris, nedum si aliunde mittantur coloniae: mittentur autem.

18. Doctorum Virorum, qvi se huic novae Civitati dare poterunt, nec inviti volent, Consules, Praetores, et c. non deest Tibi copia, nec deerit, sat scio.

19 De sumptu dixi ante, qvam non defuturus sit: et si qvid circa rem illam providendum restabit, tam facile id fore Lynceae circa talia prudentiae Vestrae, Orbinotae, atqve mihi vertere manum, persvasissimum habeo.

20. Qvid ergo restat nisi admovere manum? Nam usqve adeo praemeditata sunt hanc in rem omnia, ut aut nihil qvod desideratum effectum ullō modō impedire possit occursurum sit; aut certe nullus talis obex, qvi amoveri non possit.

21. Ausus fuit Archimedes nuliā praemissā demonstratione postulare, ut deducendae in mare Machinae, cui centenorum hominum frustra admovebantur vires, unam tantum Rex Hiero adhiberet manum: et impetravit. An qvia tum magis credula hominum aetas? aut qvia experimentis jam antegressis fidem inventis suis paraverat Archimedes? vel qvia non sumptuosum futurum erat experimentum, trochleas et funes multiplicari? Qvicqvid ibi fuit, nos non credulitatem deposcimus, sed attentionem, examen, judicium, et ad gratisicandum publico animum.

22. Praesertim cum non simpliciter Latium, sed qviddam plus qvam Latium, condi svadeamus. Contubernium scilicet ita ordinatum, ut non tantum Latina Latine Sonare omnia, sed et omnia sapienter, Cogitare, Agere, Loqvi, Omnes Latii hujus Cives doceantur. Qvae sancta vota qvō tendant, et qvibus nitantur rationibus, ne pigeat qvaeso relegere Tomo III. pag. 60. § 10, 11, 12.

23. Atqve haec est illa Votorum meorum pars, qvam Tibi ante alios Urbs potens, et in talibus sapiens, commendare volui: desideriō graficandi Tibi et mihi. Et mihi qvidem, ne omnia noc in genere desideria mea mecum moriantur. Sinite me apud Vos conaminum meorum aliqva parte asseqvi fructum. Si permittitis ut asseqvar, plus asseqvar qvam si uni meae patriae gratificari licuisset. A Vobis enim exemplum ibit in Mundum: atqve sic feliciter excidero particulari scopo meo.

24. Si autem Tu noles, volent forte alii: qvia qvod in potentia tam propinqva est, in actum venire necesse fuerit, per qvoscunqve, ubicunqve, qvandocunqve. Ego tamen honorem hunc TIBI oblatum volui, CIVITAS DEI.



page 85/86, image: s048

VII. TYPOGRAPHEUM VIVUM. Hoc est Ars compendiose, et tamen copiose ac eleganter, Sapientiam non chartis, sed Ingeniis, imprimendi.

DOMINI nostri Jesu Christi effatum est: Filii hujus seculi prudentiores sunt filiis lucis, in generatione sira (Luc. 16. v. 8.) Qvod non ut. suos imprudentiam doceret, sed ut si eam commitunt exprobra ret, dixit male nos circa minora solertiores, circa majora negligentiores esse, ostendens. Qvam Magistri coelestis commonefactionem usum habere universalem, etiam in praesenti (lucis officinas concernente, Scholas) negotio patebit.

2. Qvinam enim sunt Filii seculi? Qvi res praesentis seculi sapiunt, acqvirnnt, acqvisitisqve se oblectant. Qvos plerunqve prudentes esse in rebus suis, ves ipsa loqvitur. Accurant enim in omnibus qvae agenda suscipiunt habere. I Fines lucrosos: 2. Fines suos aeqvirendi Medus certa: 3 et mediis utendi Modos exqvisitos, ut sine periculo ac molestia (qvantum potest) intentiones suas asseqvantur. Videre illiud sic estin callidis Politicis, Mercatoribus, Aronnectis, Opificibusqve: qvi procudendis Openribus suis accuratissima sibi sabricant instrumenta, et qvemcunqve docendum artem suam suscipiunt, ersiciunt magistrum.

3. Qvinam vero sunt Filli lucis? Qvi circa interiora animae aut animi occupati, lucem Intellectus et Fidei qvaerere, acqvirere, acqvisitāqve sese oblectare, debent. Etiam ergo qvi Literis, et literarum ope Eruditioni, et eruditionis ope Sapientiae, dant operam: sive docendo, sive discendo, sive utrisqve consulendo, eosqve fovendo. Qvorum omnium est prudenter qvoqve in rebus suis procedere.

I Scopum Eruditisnis arcellentem figendo, Lucem, inteinam et aetelinam.

II Media eo insallibiliter certa providendo.

III Praxinqve horum facilem et amoenam, potentem tamen, vonstituendo: utse Lux intellectualis, Sapientin (extenden se ad omnia externa, in terna, aeterna) a mente ad mentem, et a gente ad genterh, diffundat potenter

4. Talem vefo Prudentiam in omnibus qvi se filios Lucis credunt, daenrne invenite? Utinam. Sed Christus contrarium qveritur, conqverunturqve sapiehtes passim. Multos eqvidem esse nostro aevo, qvi rei Literaiae et Scholarum emendationem optant, qvaeunt, moliuntur, verum est: sed qvō adhtuc profectu? Mechanicorum Officinis similes lucis officine, schole, jamne sunt? Ubi seilicet tam ordinate, ideoqve facile, et tamen potenter, per agantin omnia, ut omnes sapientiae discipuli evadant magistri?

5. Etiam nos circa hanc Lucis negotiationem prudentius instituendam meditandi occasiones nacti, et in eo ab annis triginta versati, qvid proficimus? Pauci consiliorum salubritatem expendunt, pleriqve secure negligunt, nonnulli etiam verba de bis fieri indignantur et tumultuantur. Ah semperne si lii seculi hujus siliis lucis erunt prudentiores? nunqvamne filios lucis a filiis seculi vinci pudebit?

6. Mihi si moliminum circa haec meorum summa tandem esset dicenda, huc eam contraherem

De Filiorum lucis prudentia a filiis seculi mutuanda: h. e. Qvomodo artium Mechanicarum exemplis Ars artium (Hominum Ingenia ingeniose tractandi) adsummam certitudinem ac evidentiam deduci possit, rationabilis disqvisitio.

7. Eō nimirum tendunt Emblemata Operis bujus frontispicto praemissa, incīsa aeri, desiderii in his nostri scopum ob oculos ponentia. Nempe ut /ars docendi et discendi (et dehinc Scholarum status deduci possit ad similitudinem certitudinis I Cursus Firmamenti. II Horologiorum. III et Nauticae artis. IV et Agriculturae atqve Horticulturae. V et Pictoriae, Statuariaeqve. VI et Architectonicae. VII Typographicae deniqve artis. Qvibus votis nihil subesse irrationabile, jam ex Didact. Mag. Cap. XIV, et Ventilabri Sap. § 32, etc. patere potuit. Illustrare tamen id hoc loco non abs re fuerit: priora sex paucis, ultimo (de Typorum arte) insistendo fixius.

I. Ordo Coelorum in Scholas translatus.

8. Bonō usu contemplatio haec instuitui posset, qvia in fundamento similitudinem habent. I Motus Coeli rerum cursū in Natura creditur esse causa, qvō cessante cessarent omnia: ita aetas Hominis prima, qvam formant Scholae, primordia habet omnium seqentium. 2 Motus Coeli ordinatissimus est (qvod dierum, mensium, annorumqve revolutiones ostendunt) et nisi esset, vaga in natura essent omnia: similiter se res cum Institutione prima, et qvae eam seqvuntur, habet. 3 Fundatores et Conservatores Scholarum, cum Scholarchis, sunt ut lumina majora in hoc Coelo, Sol et Luna: Proeceptores et Magistri, ut Solis et Lumae collegae Planetae: Discipuli ut Stellarum exercitus, diversā luce coruscantes. Qvibus proinde omnibus tam sixō Ordine opus est, atqve Coelestis machina perpetuo invariabili serie prpocedens, omnia inferiora servat in ordine. Nisi enim qvis inter adolescendum Ordini


page 87/88, image: s049

adsveverit, is in statu Oeconomico, Politico, Ecclesiastico, semper laborabit.

II. Schola Automatum.

9. Omnium Horologiorum, sciothericorum et automatorum, ea est ratio, ut inde pulcherrima Didactica desumi qveant monita ad impetrandum ut simili cetitudine res procedant. Verum qvia propero ad finem, non immorabor. (Revideatur Interim Didact. Mag. XIII. § 13, 14, 15: et XIV. § 6.)

III. Nautica Musarum.

10. Similiter posset Navicularia spectari: cum per vastum ignorantiae mare Ingeniis ad scientiarum Insulas luctandum sit, non sine instrumentis et actionibus utrobiqve similibus: ut alterum alterius ope illustrratum clarescere qveat melius. Verum neqve bis immorari libet.

IV. Schola animata Agricultura.

11. Plus etiam documentorum dare posset Agriculturae ad Ingemorum cunuram comparaito: qvandoqvidem simillime se habent omnia. Ingenium enim vivus ager est, Disciplinae aratro sementi praeparandus, Doctrinarum seminious obserendus, exercitiorum pluviā, sole, ventō, animandus etc. etc. Verum ad Impressoriam artem festino, in caetera illa digitum duntaxat inteudo.

V. Ars imaginum Pictoria, et Sculptoria.

12. Propius iterum ad rem accedit ars Pietoria, et Statuaria. Illa: qvia Ingenium cujusqve hominis nati habet se instar Tabulae rasae (i. vacuae) cui nihil inscriptum est naturā, inscribi autem successu temporis omnia possunt. Qvod sit dum Sensuum ministeriō rerum Imagines imprimuntur cerebro cujusqve hominis Res spectantis, audientis, olfacientis, gustantis, tangentis. Verum haec talisusu collecta rerum impressio plerisqve hominibus rudis est: similis imagini illi qvam Sol Arborem illustrans Umbrā inde projectā efficit: aut aliqvis hanc bacillō in area circumscribens delineat. Qvae artis pictoriae prima fuisse rudimenta narrant: a qvibus iila mira antiqvorum sagacitate eō subtilitatis et sublimitatis progrella est, ut Omnium jam qvae toto Orbe cernuntur formae ac decor (imo etiam varii animorum affectus, et qvae aliās pro invisibilibus habentur) ad vivum exprimi posse pateat. Qvidnī ergo Sapientiae omnia in mentium conspectu pingendi artem ad similem perfectionem deduci optemus? Constabit enim similious omnino praeceptis haec et illa, parallele inspectais.

13. Germana Picturae soror est Sratuaria, sculpturā constans et coelaturā. A qva permultum prudentiae haurire possent, qvi vivas Dei statuas, Homines, ad similitudiuem Imaginis Dei accurate formare habent: non extrinsecis tantum lineamentis (ut qvi e ligno, lapide, metallis, effigies assimulant) sed per omnia intima ductis, ad insculpendum ingeniiis Sapientioe, Morum, Eloqventiae, symmetriam veram. Qva de re qvia olim aliqvid disserui (ante Vestibulum LL. Lesnense, Tomo II. pag. 293, 294.) hīc desisto: hoc tantum innuens, Pose se Ingeniorum Sculpturam in omnia specialissima diductis praeeptis adornari pulcherrime.

VI. Architectura Intellectualis.

14 Hominum ad sapientiam, prudentiam, mores, literaturamqve formatio, est res AEdificatorio operi simillima: qvia aeqve hīc ut ibi nihil sine fundamento strui, nihil nisi sic vel sic paratis et formatis materiis ad strui, solidariqve et firmari, ac ornari, potest. Qvae specialissimis observationibus explicata, materiisqve Didacticis rite applicata, artem Didacticam miris modis illustrare possent: sicut et subtilissima Tornaturae ars, cum ingeniosis actionibus suis.

VII. Typographeum Vivum.

15. Veniamus tandem qvo tenditur, ut Filios lucis prudentiam Ars Typographica doceat: qvippe inter omnes extemas artes proxime ad id quod quaerimus accedens, nec aliter ab illon ut externum ab interno differens. Omnia enim qvae usqvam sunt et fiunt, effigiatione fiunt, seu repraesenta ione, velimpressione, et expressione. Qvod ante omnia bene notet, qvi de inventione hac judicare volet.

16. ENS primum DEUS repraesentatum ivit seipsum Operibus suis, et factus est Mundus. II. Mundi Opera spectant creaturae rationales, Angeli et Homines: eaqve contemplatione inprimit se mentibus Mundus repraesentatitius, Sapientia III. Sapientia, interior Mentis splendor, exprimit se foras certis soni characteribus, ad repraesentandum omnia cordis cogitata, Sermone. IV. Sermo ut non sit res transiens, sed permanens, repraesentatur characteribus pictis, fiuntqve Libri. V. Libri lecti, et intellecti, imprimunt rursum sapientiam Menti. VI. Et sic Menti hominis sapientis imprimitur imago Librorum, et Sermonis, et Rerum, totiusqve Mundi, et ipsius archetypi DEI. VII. Unde fit ut Deus seiplum videat, non in Seipso duntaxat, sed et extra seubiqve; maxime autem in ultima imagine sua, Homine sapiente. Qvippe omnia repraesentant Dei aliqvid, Homo autem sapiens Omnia

17. Pulcherrimum itaqve Dei opus est MUNDUS: invisibilia Dei visibiliter exhibens Omnia. Pulcherrimum MENS nostra: cui datum est Cogitando intra se depingere Mundum, et omnia. Pulcherrimum SERMO: qvō imagines Mentis nostrae omnes pingimus in Mente alterius. Pulcherrimum SCRIPTURA: qvā sermonem, per se fugitivum et evanidum, captivamus et figimus, ut duret. Pulcherrimum scripturā concinnati LIBRI: qvibus depictam Sapientiam mittimus ad absentes, loco vel tempore, ipsam etiam seram posteritatem. Pulcherrimum donum Dei TYPORUM inventio, qvibus Libri multiplicantur celerime. Puleherrimum deniqve erit Ars Libros et Sapientiam consunili celeritudine inprimendi Mentibus: si invenire hanc dederit Deus.

18. Estne autem spes? Qyidnī? si consvetam Dei in largiendis suis donis attendimus gradationem. Per seculornm n. intervalla alia post alia donat. ut semper habeat qvod qvasi novum det, nosqve nova cum admiratione et veneratione excipiamus, novas excitati in laudes. Et qvidem jam sine nobis operatur, jam cooperantibus nobis, tanqvam imagine suā: cujus illeactione, et sapientiae suae imitatione, oblectatur.


page 89/90, image: s050

Ita Mundum, et dehinc Mentem nostram, sine nobis produxit: sed Mentis splendorem, Sapientiam, ut sibi contemplando compararet, Nominaqve rebus imponendo Sermonem formaret, mandavit. Unde post fecula aliqvot Sermonem visibiliter pingendi: tum Libros concinnandi, indidit desiderium. Ante duo demum secula reperta est (occasiones instillante Deo, humanā tamen industriā) Libros accurate, et, supra fidem velociter, multiplicandi ratio. non calamō sed aeneis typis: non manu, sed prelo adactis; non singulorum characterum singulari, sed velut infinitorum uno communi, appressu. Unde stupendum in modum multiplicati iunt Libri, admirando nitore et elegantiā; ut ad Mundum sapientiā implendum non aliud restare videatur, qvam ut (1) Libri non nisi sapientissimi scribantur: (2) eosqve Mentibus tam certo, cito, eleganterqve imprimendi reperiatur modus, atqve repertus est Sapientiam ipsam Sermone conceptam imprimendi chartis. Qvod a bonitate Dei qvidnī speremus? Qvi si dare id nobis non constituisset, desidenum hoc tale mentibus non indidisset, neqve rem hanc tentandi objecisset occasiones.

19. Qvomodo ergo res instituenda? Patescetid, si filios lucis a filiis seculi prudentiam mutuari, perqve externa interna doceri, non pigitum fuerit. Ostendimus id clare satis Did. Magnae Cap XXXII: sed qvia particularia distulimusaliud intempus (§ibid 27.) et vero negotium hoc reaslumtum est jam particularius rem proseqvendo plus etiam rebus his inferre lucis tentabimus. Idqve pressius seqvendo parallelismum utriusqve Impressoriae artis: externae illius, et internae hujus. Incipio.

20. Typographeum est ars, qvā conceptus mentis mirā celeritate imprimumur Chartis: Typographeum autem vivum est ars, qvā idem conceptus simih celeritate imprimuntur Ingeniis.

21. Ibi reqviruntur Personae, Res, Operaeqve certae: qvibus constitutis res procedit certō, admodumqve nitide, et jucunde (qvasi ludibundis) celeritateqve incredibili. Qvod similiter hic erit, si omnia constituantur similiter. (Nempe ut qvemadmodum (1) Typis possunt Libri alicujus exemplaria describere adolescentes duo plura, qvam calamō possent intra idem tempus ducenti. (2) Eruntqve omnia Exemplaria examussim sibi respondentia, et plusqvam Ovum ovo similia, sine ulla vel apicis unius variatione; atqve si prototypum recte fuit correctum, omnia correctissima: qvae res admirandi nitoris plena est. (3) Recipitqve omnia qvicqvid prelo subjicitur cum aliis. cum ea scriptio qvae calamō fit selectiorem tantum, firmam, non perfluentem, reqvirat papyrum. (4) Possuntqve. Typislibros eleganter exscribere ii etiam qvi eleganter scriberenesciunt: qvianon manu propriā, sed paratis ad id affabre characteribus, aberrare nesciis, rem expediunt. Similtter Typographeum vivum praestare debet (1) Ut minore docentium turbā mulrō plures erudiantur, qvam modis nunc usitatis. (2) Sistanturqve omnes eruditi vere, idqve eruditione polita, venustatis plenā. (3) Quam recipiant non ingeniosiores tantum (ut vulgari methodō) sed tardioresetiam. (4) Felicesque in docendo reddantur, etiam qvos natura non satis ad docendum selices finxit: qvippe qvi eruditionem, et eam Ingeniis instillandi dexteritatem, non a seipsis deproment, sed paratis, et in manum datis instrumentis, tantummodo impriment.)

22. Fints ergo Typographtcae artis est, ut mentis Conceptus exiguo temporis spatio Chartis imprimi, magnāqve copiā a in publicum emitti, possint. Typographiae vivae finis erit, ut iidem Conceptus Ingeniis cito imprimi, doctisqve Viris Respublica impleri, possit. Qvod si simili certitudine ac elegantiā procedere optamus. reqvisita huc aeqve certa constitui necesse est, atqve ibi constituta sunt.

23. Videamus igitur ordine, Qvomodo se in Typographeo externa habeant PERSONAE, RES, OPERAE, ad effectum talem (Librorum copiosam multiplicationem) certo producendum: ut per omnium horum ad Scholas applicationem ipsa Vivae Typographiae ratio apparere possit, ad simili certitudine Libros vivos, Iuvenes eruditos, effingendum.

24. PERSONAS plena Officina Typographica reqvirit ad minimum sex. Inter qvas tres primariae, Compositor, Corrector, Impressor: totidem se cundariae, celeritatem adjuvantes, Lestor, Tinctor, Lotor.

25. Compositoris est (1) Exemplar archetypon (initabile) intuendo, (2) e locutamentisque typos aeneos expromendo (3) componere exemplar ectypum (imitans): qvod postea (tinctum atramentō, submissumqveprelo) seipsum imprimat chartis, ut inde prodeat exemplar antitypum (imitatum) id est Liber ipsetypis expressus, qvantocunqve placeat numerō.

26. Correctoris est, (1) Exemplar imitans cum imitando (ectypum cum archetypo) conferre, et num per omnia conveniant examinare. (2) Siqvid discrepans reperit corrigere, Compositorem ut emendet monere. (3) Demumqve ut imprimatur peimittere: subinde tamen intervisendo, annon aliqvid depravetur attendendo, et si qvid vitium facit emendando, et sic perpetuo corruptelas praecavendo.

27. Impressoris est (1) Formam ectypam, satis recte jam habentem, subjicere prelo. (2) et supersternere illi Chartas, recte prius praeparatas, humectatas, expansas, et ne se emoveant claviculis affixas. (3) Demumqve preli adactu, et appressu, Chartam ut totam illam totius Formae faciem simul semel recipiat, cogere. (4) Exemtas prelo chartas vento ad siccandum exponere.

28. Corrector tamen ut munus suum obire qveat exactius, nec facile dormitando peccet, auxilio habet Lectorem. Cujus est archetypum exemplar diligenter intuendo (ut ne oculis aberret) sententias, verba, distinctionumqve apices omnes, clare recitare: Correctore interim exemplar ectpum non minore diligentiā intuente, atqve si qvid Compositorem aut Impressorem aberrasse notat, emendante.

29. Impressor vero ut celerius suum peragat opus, adminiculatorem habet Tinctarem: qvi, dum Impressor factum jam antitypum prelo eximit, et novam puram papyrum subdit, formas aeneas atramentō tingit, et sic ut mox rursum prelum adigi possit (resque duplo velocius procedat) praestat.

30. Tandem post expletas novo Libro annume ratas schedas, eximitur aeneorum typorum Forma prelō, traditurqve Lotori. Qvi typos lixiviō abluit, et ad adhaerente atramento emundatos Compositori ad novos usus tradit.

31. Ita omnes bi mutuas tradendo operas admirabile opus, mundo incredibile otim ceu ludibundi peragumt: dummodo omnibus adsit, qvae reqviritur in omnibus, tum Artis peritia, firmata usu; tum Attentio et diligentia perpetua. Peruia qvidem; qvia mechanica licet sit ars, subtilissima tamen, et ex multis minutis observatis et observandis constans. Diligentia vero et attentio: qvia in tanto minutiarum concursu facillime aliqvid, qvod operas turbet, intervenit, nisi adfuerit vigilantia.

32, RES in Typographeo primariae sunt, Officina: et in hac (1) Exemplar exeudendi Libri. (2) Typi, seu literae metallicae. (3) Atramentum. (4) Papyricopia, in qvam Exemplaris primi transferantur omnia, ad reddendum eundem Librum typis expressum qvantacunqve exemplarium placet numerositate. (5) Prelum, cum suis reqvisitis.

33. Officina reqviritur piena, omnim qvae ad rem spect ant apparatu instructa. Desiciente vel unō (ex. gr. Literis, Prelo, Atramento etc.) aut aliqva in his particellā (ex. gr. litera una, aut in Prelo vecte, vel clavō unō etc.) aut nihil poterit inchoari, aut inchoatum


page 91/92, image: s051

haerebit, aut opera prodibunt mutila, et lacunis hiatibusqve foedata.

24. Exemplar archetypum necesse est ut sit paratum, recte scriptum, et ad manum; alioqvin operae haerebunt.

25. Literarum reqviritur plenum Alphabetum, imo plura Alphabeta: et qvidem cujuslibet Literae sufficiens numerus: et omnes literarum characteres ex materia solida conflati: aeqvalissimā altitudine; et qvilibet in se accurate factus, non curvus aut fractus etc. Aliās mox operae impediuntur, aut opus prodit mancum, et monstrosum.

36. Atramentum non fluidum, ut vulgare scriptorium est: sed densum et tenax, ex Oleo seminis lini, vernice, et sumo resinae simul mixtis, laevigatis, et percoctis, paratum.

37. Charta est vel communis scriptoria, vel pergamena, vel sericum, aut linteum etc.

38. In Prelo sunt, Ergata, Cochlea, Vectis, Operculum, Fundus, Curriculum: omnia exacte accurata, et ad motum expedita.

39. OPERAE Typographicae sunt, Typorum ad formam prototypi composuio, Chartae praeparatio, Atramenti illnio, Cornectionum exploratio, Impressio, impressarum chartatum desiccatio etc. Quae omnia suos certos habent modos: attendendos hīc etiam, ubi Typographiam vivam ad imitationem inanimae illius emoliri conamur. Perseqvamur ergo illas operas paulo specialius.

40. Compusitor ante se Capsam, aeneis typis per varia loculamenta dispositis plenam, habens (2) inspectat Exemplar prototypum, commode in conspectu positum (3) Sinistrāqve manu Normam linearem tenens (4) colligit dexterā (ex loculamentis) literas, easque in Voces componens transfert in Norman (5) et inde, expletā columnā, in sundum. (6) Completōque columnarum pro unā schedae totius facie numero, disterminat eas sepimentis. (7) circumdatque et constringit, ne dilabantur, ferreis marginibus: atque his se suo defunctum credit munere.

41. Corrector, nactus ectypi antitypum chartae impressum, examinat illud, an omnia recte tum composita tum expressa sint: atqve si qvid secus reperit emendat, Lectore attentionem juvante, sicut. §. 28. et 29. dictum.

42. Impressor sinistrā Curriculum (et cum eo typorum Formam) a Prelo retrahit: et postqvam Tinctor atramentō Melanteres (folleslanā fultos), melanteribus autem typorum Formam, illivit, rursum attrahit et preli operculo directe subdit. Tum dexterā Vecte fortiter adactō, Operculum violenter apprimit, atqve sic Chartam totius Formae lituram recipere cogit: demum Chartam eximens, aeriqve ut siccescat exponens. Sic ingentia Volumina, ingenti etiam numerō, brevi temporis spatio excuduntur.

43. Haec sic ingenere, qvomodo Libri qualescunque imprimantur. Si specialiter de Libris optimis, qvomodo fiant, qvaestio sit; dicendum erit, requiri hīc. I. Exemplar protutypum sapienter scriptum, luce, non tenebrisdignum. 2. Typos elegantes. 3. Papyrum mundam. 4. Operasque attentas, ut omnia usque ad apicem clara, distincta, correcta sint.

44. Rogo te autem, Lector, legis ne haec tam specifice recitata patienter, an cum nausea? Hoc forte, si ex eorum numero es, qvi abstractis speculationibus adsueti ad specialia, sensibilia, mechanica, demittere se aspernantur. Quales Philosophos, sub limitatis fastu turgentes, Verulamius subinde tanqvam inventionum steriles perstringit. Et certe, si Typographicae artis inventores primi puerilia artis rudimenta speculari fastidiissent, divinō hoc donō Mundus careret adhuc: sicut Vivā Typographiā porro carebit, si ne illorum qvidem (sua inventa ad perfectionem deducendum) excitati exemplō, simile qvid animose tentare fuerimus aggressi. Absit ergo fastus, absit fastidium! A filiis seculi prudentiam discant lucis filii: non tantum in genere, diligentiae ab iis accipiendo stimulos, sed et particularissima qvaeqve istorum observata, et in artis compendium (seu stratagema) adhibita, quantum potest imitando. Sapientiae bis oculatae vis ut se hīc etiam nobis prodat, eja tentemus!

45. Nempe si Poetis [gap: Greek word(s)] licet, qvid nī architectantibus [gap: Greek word(s)] liceat? Et per conseqvens, si Mechanicis sapientiam chartis imprimendi qvaerere, invenireqve modos non impossibile fuit, neque nobis impossibile videatur eandem Ingeniis imprimendi quaerere, et invenire modos. Praesertim cum illi designarunt viam, totque stratagema tum ostenderunt exempla. Experiamur nostrum in usum transferre omnia; prodibit forte insperatae aliqvid lucis. (Sub qvo non speres gurgite piscis erit.)

46. In Typographeo vivo reqvirentur etiam PERSONAE, RES, OPERAE. (Vide § 23.

47. PERSONAE primariae erunt, Didacticus, Scholarcha, Praeceptor: secundariae, Pastores Ecclesioe, Parentes, Decuriones.

48. Didactici erit ea hic agere, qvae ibi Compositor agit. (Vide §. 25.) Nempe (1) Exemplaria sapientiae (divinae et humanae) intuendo (2) et e judicii cellulis formulas et verba apta depromendo. (3) Componere Libellos methoditos: qvipostea Ingeniis recte instillati, et ceu appressi, ejusdem sapientiae (divinae et humanae) similitudinem referant (tanqvam in speculo) exacte.

49. Scholarcha hīc vicem implebit Correctoris. (Vide § 26) Illius enim erit. (1) Libellostales, juventuti distinatos, cum ipsa qvam continere dicuntur Sapientia (tanqvam ectypum cum archetypo) conferre, et num omnia recte per omnia contineant examinare. (2) Si qvid discrepans reperit, ut emendetur Didacticum (Libri autnorem, vel editorem (monere. (3) Lemumqve ut iidem Libelli a Praeceptoribus adhibeantur, Ingeniisqve imprimantur, permittere. (4) Intervisendo tamen idemidem, et ne qvid secus qvam expedit fiat attendendo, coqve corruptelas praecavendo.

50. Praeceptor idem hīc, qvod Impressor ibi, erit (§ 27.) Muneris habens, 1 Non aliud docero qvam qvod a Scholarchis approbat um est. 2 Praeparare Ingema (ut ibi Chartam) ad docilitatem. Id qvod ht Amorem illius scientiae, artis (aut qvicqvid est qvod agendum fuscipitur) instillando. Attentionem in eam praegustu excitando: et num omnes et singuli excitatis sensibus adsint, attendendo. (Cujus rei modum alibi docuimus.) 3 Demum praemonstrare, explicare, imitanonemqve mandare, emendare, stabilire. 4 Peractōqve qvod horae spatiō peragi potuit, et debuit. respirarionem dare, etc.

51. Additus ibi Correctori Lector (vide § 28.) eos hic repraesentabit, qvi Scholarchis (ut omnia summā consideratione fiant, nec ulqvam a sapientiae metis aberretur) consilio adhiberi possunt: Divinae respectu sapientiae Theologi, humanae prudentiae respectu Politici. Non qvod Scholarchae ipsi qvae ex usu sint expendere non possint (tales n. eligi debent, qvipossint) sed qvod plus videant oculi qvam oculus: inqve rebus arduis (qvalis Juventutis formatio est) ad errores praecavendum nulla effe nimia potest diligentia.

52. Impressori adjutorio datur TINCTOR (§. 29.) hīc Didascalis addendi sunt Hypodidascali, qvi Discipulis in ordine ac alacritate continendis Magistro opem ferant; praesertim si Discentium caetus fuerit major, qvam ut unius Praeceptoris vox, et oculi, sufficiant. Nos officium hoc Decurionibus attribuimus: id est ingeniosioribus discipulis, et qvi qvod ahis discendum proponitur, jam aciunt. Qvorum qvisqve suis novem attendet, ut adsint, ut qvod agendum est agant, utque recte agant etc. lta Praeceptor


page 93/94, image: s052

qvantocunqve discentium numerō sufficere, omniaqve expeditissime agere, potest.

53. Qvinam autem hīc Lotores (§ 30.) erunt? Parentes, Tutores, et qvicunqve suos ad Scholam mittunt. Horum enim est videre ut eos remittant semper, exesse patiantur nunqvam, et qvidem moribus castos, ad alacritatemqve domesticis etiam exercitiis animatos.

54. Ita omnes hic mutuas tradendo operas admirabile hoc opus, et forsan mundo adhuc incredibile, peragere poterunt svaviter: dummodo et artis Diciacticae periti, et diligentes ac attenti, esse allaborabunt. Haec enim duo in Typographis Chartas tractantibus reqviri, dictum est § 31. multo ergo magis in illis qvi Ingenia, rem magis variabilem, recte picturata reddere debebunt.

55. RES pro Typographeo vivo reqvisitae erunt (ad parallelismum §. 32.) Scholae: et in his (1) Libri Didactici, omnia Ingeniis instillanda comprehenderpes methodice. (2) Instrumenta illis explicandis et imitandis servientia, ad autopsiā et autopraxiā docendum omnia. (3) Viva vox Praeceptoris. (4) Discipulorum coetus. (5) Disciplina cum suis reqvisitis.

56. Schola reqviritur omnium, qvae ad Ingeniorum culturam spectant, apparatu instructissima (Confer § 33.) Nam deficiente vel unō (ex. gr. Libellō, aut Instrumentō, aut Voce vivā etc) vel nihil inchoari (Typographeo Vivo digne) poterit, vel inchoatum haerescet, vel deniqve profectus Discipulorum prodibunt hiantes, et imperfecti.

57. Libellos didacticos necesse est esse (anteqvam Vivae hujus Methodi inchoet usus) paratos: et editos correcte (aut certe mendas Typographicas primum ex illis sublatas); et omnibus Discipubis in manu. Alioqvi passim haerebunt aut ex vitiosis exemplaribus addiscent viria. (§ 34.)

58. Instrumenta autoptica et auropractica reqvirentur accurata, res ipsas exacte repraesentantia (§ 35.) Aliās prodibunt conceptus a rebus alieni, et monstrosi: Opera vero ipsa mendosa.

59. Viva Praceptoris vox reqviritur non persunctorie adhibita, qvae in ventos volet, et aures discipulorum transvolet: sed prolata praemeditate, eāqve curā ut eam discipuli, tametsi velint, transmittere non possint. Qvod erit, si non singulis loqvatur, sed omnibus: et non loqvatur, nisi ad attentionem excitatis, auresqve et oculos obvertentibus, omnibus, et non loqvatur, nisi subjungendo semper, Tu, vel Tu, repete hoc! qvid modo dixi, tu N? Prof et eadem, tu: Fac idem, tu, etc. Et ad alios conversus, Rectene sic? etc etc. omnia haec eō fine, eāqve attentione, ut omnes semper attendere, omnesqve omnia excipere, et percipere, certus sit.

60. Discipulorum numerus nihil hīc impedit, qvantuscunqve fuerit: juvat potius, si major. Dum enim sic excitati omnes attendunt omnia, nihil a Praeceptore prolatum inanimadversum perire poterit, mox ab aliqvo (dum reposcitur a turba) repetitur, aliiqve excitantur ut idem animadvertant, limiliterqve reddant. Prorsus hīc discentium mul titudo lucro cedit, dum se in aemulationem mutuam concitant, et acuunt, proficiuntqve qvanto plures et excitatiores fuerint, tanto melius.

61. Disciplinae partes sunt (1) Attentio perpetua in omnes. 2) Increpatio exorbitantium. 3) Castigatio immorigerorum. Qvā sola ratione, ut nihil non in Scholam receptum aeqve cum aliis proficiat, obtinetur. [Videatur Did. Mag. XXXII. § 17. Specialius enim his immorari, et qvid Preli Typographici partes singulae in Disciplinae Scholasticae partibus designent diducere, non vacat. Relinqvo id aliis: certus latere hīc, et detegi posse, Didacticum mysterium non unum. ]

62. OPERAS Typographiae Vivae, ad imitationem inanimae illius, jam scrutemur.

63. Didactci (hoc est, Libellorum didactico rum Scriptoris, et pensorum praescriptoris) erit, Habere in conspectu (1) Materiam discendorum, ceu scopum ad qvem collimandum fuerit, recte fixum. (2) Verba, Phrases, Sententias qve selectas, qvibus conceptus mentis suae recte expressum, recteqve discentium menti impressum iri, confidat. (3) Norma linearis erunt Leges methodi, ad qvas adaptabit omnia, (4) ad pensa horaria, (5) et diurna, (6) et hebdomadaria, menstruaqve. (7) Omnia tam strictō ordine, ut nec Docenti, nec Discentibus per incuriam aliqvid elabi, transiri, amitti possit, connectens.

64. Scholarcharum autem erit (1) Libellos istos cum scopo suo accurate conferre, et num intentioni satis faciant examinare. (2) Si qvid desiderari videbunt emendare, aut ut emendetur monere. (3) Obeundoqve subinde Classes, an ab omnibus satis fiat omnibus attendere. Seria in his Scholarcharum vigilantia conservare su vigore facile poterit omnia.

65. Maxima tamen Praceptori, ut munia sua exeqvatur gnaviter, incumbet cura Nempe ut Impressoris Typographici imitatione, (1) ad Prelum suum semper stet (in Cathedra sua) unde ad omnia sua pertingere, omniaqve peragere, possit. (2) Chartam suam (Discipulorum Sensus et Ingenia) sibi praeparare, expandere, figere, sciat. (4) Et tingere apte, (voce vivā ad omnes pertingente.) (5) Et recte subdere prelō, attendonem omnium et singulorum promoventibus hypodidascalis. (6) Apprimereqve Ingeniis, disciplinae ope. (Qvae omnia specialius deseripta sunt Scholae Triclass. Cap. III § 14: imo totō illo Capite.)

66. Ecclesia Pastores, Parentes, Tutores, Decuriones (tanqvam vivae Typographiae cooperatores, Lectores, Tinctores, Lotores) munia sua ex iis qvae Fortii redivivi § 52. ad finem (hīc Tom. III. Pag 771.) et in Legibus Scholae (titulo XIV. et XVI: hīc Tom. III. pag. 792, 793.) alibiqve monita sunt, videre poterunt.

67. Omnes autem hi nostri habebunt qvod a Typographis junctim discant. Nempe, 1 Fidem socialem, ut omnia religiose agantur, omni remotā fraude. 2 Qvicqvid in officinam suscipitur elaborare non desistant, donec Opus absolutum sit. 3 Breviora pensa peragantur citiu, longiora qvoqve justis spatiis, tempus non perdendo etc.

60. Haec si observentur ab omnibus omnia, verissime habebimus TYPOGRAPHEUM VIVUM: artem scil, tam feliciter omne scientiarum genus Ingeniis imprimendi, qvam nunc jam imprimi videmus Libris. Non qvod ego mea haec eō perfectionis deducta imaginer, aut jactem, qvō jam externa Typorum ars deducta est: sed qvod fundamenta aeqve certa posita esse atqve Laurentio Iohannu, et Iohannis Fausto, Iohanniqve Guttenbergio (hi enim tres Iohannes artis inventores celebrantur) fuerunt, satis certus sum.

69. Inventis facile est addere, ajunt. Patuitqve id hujus ipsius artis exemplo, exiguo anuorum spatio non solum Hariemo Moguntiam, indeqve Argentoratum, et mox Venenitas, et Romam, et per totum Orbem, illa dilatatā; sed et Typorum elegantissimorum novis formis (qvalibus jam utimur) ab Aldo Manutio Venetiis, et Correcturae accuratione a Christophoro Plantino Antverpiae, ad summum deducta.

70. Si qvenqvam Didacticorum (aut plures etiam simul) Vivae Typographiae decus similiter augendi, et ad persectionem deducendi, eōqve communi gentium usui adaptandi, similis incesserit ardor, non video cur dubitandum sit, qvin sicut aeneis


page 95/96, image: s053

repertis Typis infiniti Authores in lucem protracti sunt, ita vivae Typographiae arte publici gentium usūs factā infinita Ingenia, per obscuras etiam nune Gentes latitantia, in Eruditionis lucem promoveri possint.

71. Imo sicut inventa Typorum arte qvicqvid Authorum erat tam certatim edebatur, ut in antiqvis Bibliothecis vix aliqvid ineditum exstet, in luce jam sunt omnia, potestiqve vel privatus qvivis (qvod antea Regum tantum, aut Principum, et Rerumpublicarum erat) Bibliothecā plenā sese instruere: ita poterit cogitari, debebitqve, qvomodo una qvaeqve bene ordinata Schola totam exhauriat, ingeniisqve infundat, Encyclopaediam. Ut unustqvisqve Scholae sic ordinatae Discipulus gnavus, eō ipso qvod eam transivisset totam, pectore circumgestet Bibliothecam totam, fiatqve ipse viva et obambulans Bibliotheca.

72. Ad verificandum scilicet illud per Prophetas a Deo praenuntiatum: fore ut tempore finis (mundi) plurimi pertranseant, multipliceturqve scientias, Dan. XII.??? 4. Et Zachar. XIV.???. 7. Fore ut tempore vespertino (sub mundi. vesperam) sit lux. Sed et impleat sanctissimus Deus, qvod alias qvoqve ultimis se facturum promisit diebus, ut indat Legem suam Menti nostrae, Cordibusqve nostris inscribat eam! Jerem. cap. XXXI.???. 33. AMEN.

VIII. PARADISUS JUVENTUTI Christianae reducendus Sive, Optimus Scholarum status, ad primae Paradisiacae Scholae ideam delineatus.

INtentione primum, exseqvutione fieri ultimum, notum esc. Eveniat et nobis! Primam enim intentionem nostram fuisse optimam, Subordinaro Scholas Ecclesie, et omnia qvae in terris discenda sunt Coelo, e prima Didacticae Magnae delineatione patere potuit. A qvo sublimi scopo qvia nos dejecerant, qvi ex omni Djdactico apparatu unum prae caeteris elegerant, Latinam lingvam per cujus molimina tot annis moleste volutati, nunqvam sine conscientiae scrupulis ac reluctatione fuimus): laudandus erit Deus, si vel tandem, post tot cum Martha discursationes ad UNUM illud NECESSARIUM, qvod solum et sapientes vere et beatos reddere potest, venire dederit.

2. Scopus enim primus profecto fuit optimus, prae LINGVARUM DONO, tametsi pulchro et svavi, excellentiorem Viam (ex Apostolo I Corinth. XII.???. 32.) ostendere. Nempe RES IPSAS itct gradatum diductas, ut Mentes pabula sita, rerum scientiam, perseqvendo, perqve gradus sese elevando, in summa tandem, spiritualia, coelestia, divina, oeterna, ntcessario devenirent. Eoqve hominibus ostenderetur OMNE SUUM BONUM, qvicqvid scilicet nobis NOSSE, AGERE, et ad FRUENDUM hīc et in aeternium possidere, divinitus datur: eō sine, ut Omnes Totum suum Bonum potius ambire et amplecti, qvam circe particularia bona distrahi, animum inducerent, qvibuscunqve sic melius prospicere daretur. Nempe ut homines discerent compendiose sapere: h. e. nonnisi Verissima nosse, nonnisi Optima eligere, nonnisi Neressarits occupari et sic insimiis opinionit us, delusionibus, labyrinthis, liberati.

3. Atqve hoc fuit, qvod Pansophiae Prodromō. ejusqve Dilucidatione, et Diatyposi, et Scholā Pansophicā, optari, svaderi, qvaeri, coeptum fuit: et nunc Paradisi Scholā, Ecclesiae per gratiam Dei reducendā, qvaerendum proponitur, qvae nos huc seculorum jam delati pro objectis habemus (extra se qvisqve res varias, intra se affectus varios, juxta se hominum actiones et opiniones varias) fit ut distrahamur, et confundamur infinite nec agamus qvod maxime agendum est, sed prout qvisqve huc et illuc incidit, ita se implican patitur. Unde nos infinitis immiscendo qvaestionibus et occupationibus (Ecclef. VII.???. 29.) non imus qvō eundum est, sed qvō itur.

4. Harum ergo. Vitae errationum, qvia iufinito major est noxa, qvam Scholarum circa Latinas literulas, et similes minutas, hallucinatio: infinito etiam mojori vigilantia, consilio, conatu, ad nos inde liberandum opus erit. Id qvod jam in nomine Dei, sub hoc SCHOLAE PARADISIACAE titulo, disqvirendum venit.

5. Cur autem sub tali titulo? Qvia si tantae, tamqve perniciose animos nostros et husdani generis inundantis, ataxiae dignum reperire daret remcdium Deus (ut omnium qvae sub Coeto occurrere possunt; et occurrunt, reductie freret in Ordinem tam fixlim, ut omnium rerum pondera et pretia exstarent evidenter, qvidqve prius aur pofterius agelidum sit, per totam Vitam ob servase disceret Inventiis) revera id Juventuti Christianae Paradi fus, qvalis sub Coelo protest, esset. Nunc enim qvid? harum cogitationum Scholis cura qvanta est? De bene vivendo (dicit Pocta, nos, De saptenter sub Coelo vivendo) jam qvastio nulla movetur.

6. Certe si cui Scholaruui, de nunc sunt, spectanti faciem illud Christi, AB INITIO NON


page 97/98, image: s054

FUIT SIC, veniret in mentem, is vestigia reperiret, qvae relegendo primam Mundi Scholam spectandi, et si qvid postea degeneravit emendandi (omne siqvidem Primum reliqvorum in suo genere mensura est) occasionem inveniret.

7. Qvae autem prima illa Mudi Schola fuit? Qvam in Paradiso ipse Deus aperuerat: introductum eō primum Hominem sic informans ut Mente sapiens, Voluntate sanctus, Operibusqve potens (tanqvam vere splendens Creatoris sui imago) evadere posset. Cujus primae Scholae formam si deprehendere dabitur vere, veram habebimus ideam, ad qvam Scholas conformando nostras, reformatissimas habere poterimus, vere scholas Dei, vere Scholas Paradisi, svavissime salutifera perdocentes Omnia.

8. Haec autem qvid sibi velint ut percipiatur recte, videamus primum sigillatim.

I. Qvid in Schola Paradisi discendum fuerit?

II. Per qvid?

III. Qvomodo?

Unde mox, Qvid nobis pariter nostris in Scholis, et Per Qvid, et Qvomodo, docendum et discendum veniat, patere poterit.

9. QVID in Paradiso discendum fuerit Adamo qvaeris? OMNIA. Qvae illa Omnia? DEUS, MUNDUS, HOMO. Haec enim tria objecta ante se habuit. I Deum Creatorem suum: qvem spectabat oculis, et audiebat: auribus suis. II Mundum recens creatum: qvi ei sensibus undiqve se ingerebat, deliciisqve variis affluebat. III Seipsum, cum sua Eva, habiturus mox et progeniem suam, super qvam benedictionem acceperat.

10. Qvid autem circa singula ista discendum habuit? Tria haec, Nosse illa, Agere aliqvid circa illa, et illis Vti frui. Patet id ex historia sacra, a Mose descripta Narrat enim adducta fuisse in Adami conspectum Animalia omnia, ut ea videret, et nominibus distingveret. 2 Collocatum in Horto, ut eum coleret. 3 Vescereturqve de fructibus ejus. Atqve haec tria sunt qvae omnem nostram circa res qvascunqve sapientiam absolvunt, I Theoria. II Praxis. III Chresis. Qvid enim prodesset res esse, si nescirentur esse? et qvid prodesset scire, si nescias operari, h. e. usibus adaptare 3 Et qvid pro desset scire uti, et non uti, seu frui?

11. PER. QVID vero discenda haec tria fuerunt Adamo? Resp. Nihil ui hac prima Schola instrumentorum arte factorum erat (nullus humanus Liber, nulla Praecepta, nullus Praeceptor): sed erant Res ipsae immediate spectandae.

Discebat proinde Adam,??? Deum ex Deo, ipsum audiendo.

Discebat proinde Adam,??? Mundum ex Mundo, Opera ejus spectando.

Discebat proinde Adam,??? Seipsum ex Seipso, actionibus Mentis suae, Voluntatis suae, Facultatumqve sibi additarum, attendendo.

12. QVOMODO autem? Ex ipsa Mosaica historia, rerumqve in Paradiso gestarum serie, satis id discere possumus: Qvā viā hominem Deus ad notitiam, praxin, usumqve et fruitionem, tum DEI, tum MUNDI, tum SUIIPSIUS, deducere instituerit. Qvod si recte intellexerimus, planissime nobis agendi processus noster, ut divino illo similis fiat, patere poterit.

13. DEUM nosse ut posset Adam, dedit se illi Deus non audiendum duntaxat, sed et visibili specie (qvemadmodum Ecclesiae Doctores credunt, et ex historia Mosis colligitur) spectandum. Utqve colere posset Deum, dedit illi de abstinendo fructu Arboris certae, qvam Arborem scientia boni et mali appellavit, interdictum: non se ab illo curiosum caput, sed humile, credulum, obseqviosum cor, reqvirere innuens. Tandem ut frui bonitate Dei posset, omnium Creaturarum possessionem, omniumqve Paradisi deliciarum fruitionem, actu illi obtulit, aeternaeqve beatitudinis secum participationis arrhabonem, Arborem Vitae, in conspectu ejus posuit. Haec tunc illius Fidei, Charitatis, Spei, exercitia erant: per qvae (nisi sat anae intervenisset, curiositatem Illi prae obedientia persvadentis fraus) ad summum sapientiae, sanctitatis, beatitudinisqve suae fastigium (Dei respectu) pervenire potuisset.

14. MUNDUM ut nosse posset, jussit eum omnia Creata contemplari, nominibusqve discriminari (Nam qvod Animalium in specie mentionem facit Moses, eō factum, qvia occasionem qvā Deus ad creandum Adamo Evam permotus fuerit, memorare voluit: nempe qvod Adam animalia lustrando sexūs diversitatem, et in se sociae defectum, notare cepisset.) Deinde, jussit Colere Hortum, h. e. naturas rerum experimentis discere, et ad sibi varios praestandum usus arte varie multiplicatā cogere: demumqve illis frui.

15. SEIPSUM deniqve nosse, regere, et seipso uti ac frui, ut posset Homo, trinam itidem illi Deus ostendit Viam. Primo ut Creaturas inferiores contemplando, suam prae illis eminentiam; cum Deo autem Creatore conversando suam cum illo similitudinem agnoscere, posset. Cultum vero sui, et regimen, ut exercendi haberet occasionem, omnium illi factā potestate unum qvid exemit: ut cupiditatibus suis, et immensae arbitrii libertati, frena injicere, seqve non suō sed Creatoris arbitriō agere disceret. Tandem, fruitionem ingenii et virium ut sibi usu ipso compararet, Hortum colere, hoc est, delicias qvaerere, jussit.

16. Haec ecce fuit prima illa Mundi, in Paradiso aperta, ipsius Dei Creatorus Schola. Ad cujus imitationem si nos nostras componimus Scholas, necesse fuerit

I. Eadem tria OMNIA in illis doceri.

II. Per eadem tria doceri.

III. Eōdemqve trinō modō.

17. Tria enim illa OMNIA nos qvoqve donō Dei habemus,

I. DEUM, Voce suā nos alloqventem.

II. MUNDUM, Opera naturae nobis explicantem.

III. NOSMETIPSOS, cum Imagine Dei

in nobis refulgente.

Haec tria revera erunt nostra qvoqve OMNIA: qvia nec alius est ullus DEUS, nec alius ullus MUNDUS, nec alia ulla HUMANA natura, qvam qvalem supra se, ante se, in se habuit primus primae Scholae discipulus, Adam. Qvae tria proinde si operam dederimus ut accurate Juventus nostra doceatur, erit id ipsum qvod qvaeritur, PARADISIACA SCHOLA: docens Omnia qvae humano generi VOCE Verbi sui nuntiavit et nuntiat; et OPERIBUS Mundo expansis repraesentavit et reprae sentat: innatis deniqve NOTITIIS, INSTINCTIBUS, FACULTATIBUSQVE imagini suae impressit et imprimit, Deus. Haec tria vere discere et scire, erit discere et scire omnia qvae sub coelo possunt, et debent.

18. Nos inqvam qvia habemus Verbum Dei scriptum, et in illo varie se (revelatis et velatis, mandatis et interdictis, promissionibusqve et comminationibus suis) effigiantem Deum; Mundi item varie (per naturam et artem) explicata Opera; et Ingenii nostri (imaginis in nobis Dei) per infinita jam diductam vim: si Verbum Dei totum, qvam late patet; et Mundum totum, qvam ample opera sua


page 99/100, image: s055

explicat; et Imaginis Dei in nobis Vim totam, pro objectis qvibus nos in hac Vitae Schola exerceamus admiserimus, habebimus qvae nos ad sapientiam plenam plene instruere poterunt Omnia.

19. Sed attendatur! Tametsi nos alium DEUM, alium MUNDUM, alium HOMINEM, qvam habuit Adam, non habeamus, habere tamen eadem illa haud paulo aliter. Ille qvippe vidit DEUM Operibus Creationis tantum adhuc manifestatum, interdum se alloqventem, interdumqve sibi apparentem: Nos habemus illustrissimis jam qvoqve Gubernationis operibus, clarissimāqve tabulis Legis et Evangelii praescripta Voce, et deniqve gloriosissimā naturae humanae assumtione in carne manifestatum (ut Scripturae loqvitur) DEUM. Adam MUNDUM vidit opera sua demum inchoantem, nec illa nisi hemisphaerio uno, e loco uno, et qvasi superficietenus adhuc, spectabat: Nobis vero se infinitis foras datis Operibus, per universum Mundi ambitum, profundissimaqve Terrae viscera, plenius jam manifestavit et manifestat RERUM natura. Imaginis deniqve divinae vis in Adamo, dum solus erat, aut cum sua Eva, paucis adhuc ratiociniissese prodebat: nobis posteris ejus qvia sex mille annorum decursu infinita cogitare, qvaerere, invenire, formare et transformare, datum est, infinita qvodammodo divinae in nobis Imaginis abyssus (tum Intellectūs, tum liberi Arbitrii, tum Facultatum ac molitionum respectu) sese aperuit.

20. Unde seqvitur, Nos (si Paradiso iuchoatam continuare volupe est Scholam) eadem qvidem ad discendum habere, qvae habituri erant primi illi homines, Adam cum suis, omnia tamen illa multo facta diffusiora. Qvod tamen haud scio an dicendum sit augere difficultatem, vel minuere potius: qvippe sic jam omnia explicatiora habemus, et clariora. Nam qvae illis qvaerenda demum erant, nobis jam exstant: recognoscenda tantum sunt, et ceu paratis fruendum. Aut si qvid studii restat, et moliminum, eō tendit ut specialiore adhuc, et profundiore, mysteriorum scrutiniō pleniores nobis, et svaviores (benignissimō Patre clementer indulgente) paremus delicias.

21. Ita QVID nobis in Schola Paradisi (si reparanda est in usum siliorum Dei) discendum veniat: nempe eadem Omnia qvae in Paradiso, DEUS, MUNDUS, HOMO.

22. Jam si qvaerimus PER QVID (seu Unde) nobis haec discenda sint? respondebitur: AEqve ut ibi optime discentur Per semetipsa. Optime dico: idest compendiosissime, directe in res eundo, non per ambages. Et tutissime: res ipsas immediate prensando, non aliqvid circa illas. Et svavissime: qvia dulcius ex ipso fonte bibuntur aqvae.

23. Verumenimvero qvia omnia illa (DEUS cum Verbo suo, Operibusqve Providentiae, et incarnatae Sapientiae suae; et MUNDUS, cum Naturae operibus; et HOMO, cum Ingenii sui moliminihus) immense diffusiora facta sunt qvam ab initio erant, nos autem in statu corruptionis ad omnia illa facti hebetiores, et brevioris aeui: perqvam utile fuerit, adeoqve necessarium, Scholae Dei Discipulis INTRODUCTORIA qvaedam parare, PER QVAE illi ad Omnia illa ordine spectandum immissi, de reliqvo ipsimet ubiqve penetrare, et satagant et sufficiant.

24. Qvorum Introductoriorum haec simplicissima fuerit rario, ut conficiantur I Analyses Mundi II Mentis III Scripturaeqve sacrae: ad summos cujusqve cardines, et fundamenta ima, ultimosqve fines, citō et recte perspiciendum. Ut per id postea qvisqve Discipulorum Dei omnia minora ad sua majora, omnesqve rerum circumferentias et radios ad sua centra referendo, nihil adeo necessarium omittere, aut amittere, et in ulla majoris momenti re noxie aberrare, qveat.

25. Analysis Mundi haec erit optima: ut, primo qvantum ad essentiam, ostendatur, I Qvid sit, et ad qvid facta, haec Mundi machina? II Unde sit, seu ex qvibus essentialibus composita. III Qvā vi, et Qvomodo, seipsam contineat, operaqve sua continuet. Deinde respectu Locorum ac Temporum, explicanda erit breviter (1) Utriusqve Globi structura, h. e. Cosmographia. (2) Praecipuarum in Mundo rerum series, h. e. Chronologia cum Historia. Et in his ubiqve iterum, Qvid sit unumqvodqve, et Unde, et Qvomodo, explicando.

26. Analysis Mentis explicet ea, qvae Homines naturā (impressae sibi divinae imaginis vi) sciunt, volunt, possunt; sed se scire, velle, posse, nesciunt, qvia non attendunt: ut attendere, eōqve omni qvae particulariter et confuse sensibus, cupiditatibus, actionibusqve se offerunt, melius dijudicare discant. (Lux enim Deo coaeterna, per qvam omnia facta sunt qvae facta sunt, illuminat omnem Hominem venientem in hunc mundum, lucetqve ubiqve in tenebris, licet eam tenebrae non comprehendant, Joh. 1.???. 3, 4, 5, 9.) Ostendet id Anatome (1) Intellectūs (2) Voluntatis (3) Facultatumqve Animae: ad deprehendendum, et in luce sistendum,

I. Communes Notitias, qvas omnes Homines tenent, et per illas de omnibus particularibus (vera an falsa sint) judicant.

II. Commnes Instinctus, qvos omnes in se sentiunt, et secundum illos omnia particularia bona erigunt, mala reprobant.

III. Communes Facultates, qvibus omnes homines instructi pro actionum suarum normis ac mensuris utuntur: ut possibilia sibi possint, impoffibilia non possint.

27. Analysis Scripturae divinae tria itidem osterdat.

I. Qvid Deus Verbō suo de SE (rebusqve aliis, ad qvas nec Sensus noster, nec Ratio, penetrare possent) reveiārit ad credendum ut reddamur FIDE illuminati.

II. Qvid (tanqvam Sibi beneplacitum) mandarit ad faciendum: ut reddamur CHARITATE inflammati, puri, sancti.

III. Qvid a bonitate sua promiserit exspectandum: ut reddamur SPE beati.

28. Atqve haec erunt tria illa subsidia, qvibus adjuti Scholae Dei discipuli tria sua subjecta, DEUM, MUNDUM, HOMINEM (tanqvam tres Dei Libros, et in illis Omnia (tum facilius, tum feliecius penetrare: Animasqve suas (tanqvam lucernas Dei, Prov. 20.???. 21.) Sapientiae luce implere, poterunt: tantum modo si auxiliis illis suis recte uti sciant. Qvō jam veniendum est, ut

Qvomodo in Schola Paradisi versandum sit, videamus.

Nempe qvomodo Deus Hominem primum theoriā, praxi, usuqve et fruitione rerum, exercens, exemplō praeivit.

29. Notandum tamen est in antecessum, Unāre nos exemplum Dei imitari non posse: nempe Ordine objecta illa tria nobis adhibendi. Ecce enim! DEUS formato a se Homini mox, et primo, ostendit Seipsum: Creaturas dehinc, et sic MUNDUM, contemplari jubens: ad cognitionis luce implendum MENTEM suam. Hunc inqvam ordinem nos imitari, et a SCRIPTURA RUM Libro (ubi nos alloqvitur Deus) inchoare non possumus; sed a libro Mundi, demumqve per librum Montis venire in Librum Scripturarum. Ratio mutationis est, qvia Adam non infans fuit natus, aut puer, cujus Sensus affrictu Rerum excitandi essent demum:


page 101/102, image: s056

sed productus aetate qvasi maturā, Sensuum et mentis ita compos, ut Factorem suum e Voce sua statim agnoscere, et ab illo de necessariis informari, potuerit. Qvod nobis, qvi ceu surdi, caeci, muti (id est, sensuum impotentes) nascimur, secus est: paulatim nos per ipsa sensuum exercitia ad rebus attendendum excitandi, et a sensualibus ad intellectualia, indeqve demum ad ipsum Deum (de Seipso nobis, et Operibus suis, et de Nobis ipsis testantem, Sensusqve et Ratioc inia nostra emendantem) elevandi sumus.

30. Hōc unō sic observatō, caetera ad exemplum Doctoris aeterni eximie procedent. Qvomodo autem ille, ut NATURAE LIBRUM Hominem perdoceret, egit? Hoc modō.

(1) Adduxit ad eum Omnia viventia, ut ea rationabiliter SPECTARET, Gen. 2.???. 19.

(3) Ut secundūm deprehensos naturarum characteres congrua rebus NOMINA inderet, mandavit,???. 20.

(3) ACTIONIBUSQVE vires et ingenium exercere (Hortum custodiendo et colendo) jussit,

(4) Demum victum et delicias qvaerendo, et inveniendo, illis FRUI permisit: ut in bonorum auctore et datore exultando illi servire disceret soli,???. 16, 17.

31. Unde nos, tanqvam humiles aeternae Sapientiae discipuli, seqventia colligimus.

I) Divinam esse Methodum, informare primum Sensus (exteriores et interiore) tum Lingvam, dehinc Facultates operativas, demumqve ad rerum Fruitionem venire

II) Boni Docentis esse subministrare discentibus occasiones omnes: objecta scilicec exercitiorum, et instrumenta, et praeitionem, lingvā et manu et c.

III) Boni Discipuli esse manuductionem talem seqvi. (Adam enim si constanter seqvutus fuisset, felicitate non excidisset.)

IV) In studio Philologico prius esse in Rerum hortos, qvam in Verborum spineta, deducendos Discipulos. Imitatione Dei, qvi prius jubebat spectare, qvam Nominare. In commercio igitur Mentis cum Rebus priores sint Oculi (cum aliis Sensibus) posterior Lingva: illi recipiant, Lingva reddat. Qvid autem reddere Lingva nata apta est? Conceptas mente rerum notiones. Ergo Mens primum (sensuum beneficiō) concipiat, ut Lingva qvod reddat habeat. Alias Voces sine mente, sine rebus, sine usu erunt.)

V) Ne tamen mutas formemus Statuas, sed Homines Lingvā utentes: non mute Res spectare sed spectara simul nominare, doceantur. (Idqve tum ad acqvirendum certitudinem, scire se aliqvid, tum ad scientiam aliis communicandum: et deniqve qvia res non semper habentur praesentes, ut per se possint spectari, habeantur ergo per sua signa, ut qveant Sermone exprimi.)

VI) Et qvia tantum scimus qvantum operamur, scientiaqve qvae tantum res spectare novit, ac nominare, non etiam agere, usu cassa est: Demum ergo Contemplationi, et Sermoni, semper addenda est rerum Praxis.

VII) Qvia deniqve Operari etiam nisi propter Usum frustra esset, qvaerendus insuper est, et ostendendus omnium laborum fructus: ut Nihil doceatur et discatur nisi propter certum et evidentem usum.

32. Haec de Methodo in rebus externis, Mundi, divinitus praemonstratā, ejusqve imitatione, dicta sunto. Qvam si in perscrutando altero objecto, Mentis nostrae, itidem imitari animum inducimus, procedet itidem. Nempe ut processus Mentis (in Cogitando, Volendo, Audendo) observantes, omnia illa qvae nos Intelligere, Velle, Posse, attendimus, certis exprimamus formulis, seu Axiomatibus. Tum ea in ordine continere allaboremus: demumqve bene Cogitatorum, Volitorum, Apprehensorumqve et actorum, conscientiā fruamur, et nos oblectemus.

33. Nec alia erit ratio scrutandi tertii Libri nobis divinitus dati, Scripturae sacrae: qvam ut, 1 Primo contemplemur omnia: hoc est, omnium qvae Codex sacer continet notitiam nobis comparemus historice. 2 Tum condamus qvasi Nomenclaturam Biblicam, digerendo omnia per Locos conmunes Fidei, Charitatis, Spei. 3 Mox incipiamus praxin, per omnes apices revelatam Dei voluntatem observando. 4 Demum seqvetur fructus, Pax Dei superans omnem intellectum, custodiens corda nostra ad Vitam aeternam.

34. Ecce divinae Methodi, in perscrutando trinō divinitus dato Libro, Usus! Jam qvaeritur, An talem Scholam. primae illi Paradisiacae jimilem, habere qveamus? Vel etiam, primo, An optanda sit? an ut haberi possit allaborandum? Utiqve, svadente id trinā ratione.

35. Primum, Qvia ejecti licet simus (cum primis parentibus ex Paradiso illo corporeo et terreno, plantati tamen mox rursum (per promissionem de Semine venturo) in Paradisum spiritualem, Ecclesiam: transferendi hinc in Paradisum Caeli. Ergo qvod discendum erat, si mansissemus in Paradiso terreno; et qvod sciendum erit translatis in Paradisum Coeli; hoc idem discendum jam est in hoc intermedio Ecclesiae paradiso. Puta QVID, PER QVID, et QVOMODO, discendum erat in primo illo Paradiso, hoc idem, per eadem, eodemqve modō, discendum jam est: nisi ab intentione Dei semper aberrare, semperqve degenerare, velimus.

36. Secundo, Qvia Mens nostra suum jus retinet, dotibusqve suis ornari gaudet. juvanda Igitur, non sufflaminanda est. Nam domina rerum facta, tantam accepit sensuum, desideriorum, facultatumqve capacitatem, ut uni alicui esse intenta, aut unō contenta, unumqve qvid tantum velle, aut agere, ne possit qvidem, taediō mox corripitur. Ergo occupanda semper, ergo variis, ergo omnibus tandem bonis: hoc enim qvaerit, Omnia nosse, Omna posse, Omnibus frui. Ergo Latinas illi tantum literulas, aut exteriorum duntaxat, et Vitam solum praesentem spectantium rerum ali qvid objicere (ut vulgo fere faciunt Scholae) indignum est sublimitate humanā, nec divinorum desideriorum exsaturatio, sed ludificatio. Res volunt Mentes nostrae, paradisum volunt, Omnia volunt: defraudandae igitur non sunt.

37. Praesertim, Tertio, qvia seipsas juvare non possunt, et in Paradisi viam non reductae enormiter, exotioseqve, errant. Intime enim sublimitatis suae sibi consciae, illam tamen inveniendi viarum ignarae, dum omnibus aliqvid Veri, boni, possibilis ostentantibus inhiant, fit ut Vanissimis qvibusqve se occupando, locōqve solidi veri et boni inanem qvamvis pompam et umbras sectando, opinabilis cujusdam Omniscientiae, Omnipotentiae, Omnibeatitatisqve tumorem contrahant: imo Arboris Vitae oblitae circa scientiae tantum boni et mali arborem oberrent, seipsas sic perpetuo fascinantes, ludificantes, perdentes. Ut ad Paradisiacae Scholae formam et normam Ecclesiae Scholas reduci posse, salutis initium futurum sit.

38. Addo, Non similes duntaxat Scholas primae illi in Paradiso apertae, sed et qvodammodō perfectiores, optari posse, ac debere. Nempe qviaibi omnium erant initia, hīc ad omnium tenditur fines: ibi humanae sapientiae ponebantur fundamenta, hīc eidem imponi debent fastigia: ibi erant radices, hīc optantur fructus. Ergo non opus nobis erit de Omniscientiae Arbore per omnes minimas minutias explicanda esse solicitis qvod qvidam nomine Pansohiae non recte intellectō nos velle opinati


page 103/104, image: s057

sunt) sed summos tantum omnium qvae sapienti (circa res hujus et futurae Vitae) non ignoranda sunt, apices et usus, nullō admissō usqvam noxiō hiatu.

39. Si jam qvaeratur, An ergo talem Scholam, qvae primam illam terreni Paradisi Scholam repraesentet, adeoqve inchoata ibi perfieiat, erigi posse spes sit? Respondeo: Qvod primus Adam amisit, secundum reducere posse dubitandum non est. Velle etiam illum hoc, bonitas ejus persvadeat nobis: non in Caelesti tantum paradiso, sed et hīc, in paradiso Ecclesiae. Certe ubi Paradisus est, Schola Paradisi non deesse potest. Atqvi Paradisum adhuc habemus (id est, omnia qvae in Paradiso primo erant) in Mundo, in Nobis ipsis, in Scripturis: modo ad exemplum Dei coordinare sic omnia hīc, qvomodo divinitus ordinabantur ibi, sciamus et velimus. Qvod particularius ostendendum.

40. MUNDUM dico (systema hoc Coeli et Terrae, cum omnibus qvae continent) hactenus nobis esse Paradisum: qvatenus hīc etiam, 1 Deus nobis Opera sua producit spectanda qvotidie. 2 Nomenclaturaqve rerum omnium, aut jam condita aut condenda, nobis proponitur addiscenda. Habemusqve hīc qvod agamus, et ubi vires ac ingenium exercearnus, Omnes. 4 Et qvibus pascamus corpus et animam, sensusqve omnes, svaviter. 5 Praeterea Arborem Vitae (Genes. 1.???. 9.) h. e. occasiones agnoscendi fontem omnis boni, Deum, fruendiqve bonitate ejus. 6 Et Arborem scientiae boni et mali, h. e. Occasiones pertentandi boni et mali. 7 Praemonitionumqve, de sectando bono et cavendo malo, satis. 8 Serpentem item nos seducere qvaerentem, satanam. 9 Et Evam nostram, seduci facilem, Carnem nostram. 10 Poenasqve mox a tergo inseqventes, si non cavemus.

41. Similiter se cum minore Mundo res habet, HOMINE, qvisqve sibi instar pleni Paradisi est. 1 Habens in conspectu (nī caecus sit) Omnia sua, intus et extra. 2 Omnia illa decorata jam, aut plenius decoranda, nomenclatura suā. 3 Habetqve circa se qvod agat perpetuō, ad custodiendum vitam, valetudinem, sensus, et omnia sua. 4 Et qvibus fruatur in semetipso svaviter: cum et Vivere jucundum sit, et valere, et sentire, et intelligere, et electiones habere in manu sua et c. 5 Habet et intra se Arborem Vitae: h. e. Sensum gratiae Dei, qvamdiu recte agit. 6 Et Arborem scientiae boni et mali; h. e. Curiositatem experiundi, qvid futurum sit si hoc vel illud, sic vel sic, tentetur. 7 Nec deest praemonitrix, Conscientia. 8 Obambulansqve Serpens deceptor, vetita commendans, metum elevans (h. e. in exorbitando etiam securitatem promittens) Temeritas. 9 Adest et Eva, Credulitas, decipi se patiens. 10. Et agnitum errorem ac praevaricationem subseqvens Paenitenia, pudor, dolor.

42. Tandem et ipsa divina SCRIPTURA, nostri causā data, Paradisus nobis est, similiter habens omnia. Nam et ibi, 1 Cogitationes suas de nobis Deus, et qvae secundum illas tot seculorum decursu egit, tanqvam vivas imagunculas adducit in conspectum. 2 Iubetqve illas non tacite tantum spectari sed et toti populo praelegi, h. e. praedicari, explicari, applicariqve ad fidem, obedientiam, patientiam, spem, in nobis formandam. Qvod qvasi singulorum Dei effatorum signatura qvaedam, et nomenclatura, est 3 Tum jubet hunc suum Hotum coli et custodiri: legendo ac meditando die nocteqve (Psal. 1.) 4 Et inde svavitatibus pasci supra mel dulcioribus et c. (Psal. 19. et 119.) 5 Inestqve hīc prorsus in medio hujus Hortistans ArborVitae, Christus, qvem omnia respiciunt. 6 Sed nec deest Arbor scientiae boni et mali: occasiones puta infinitae curiositatis (qvod exemplō suō comprobant Christiani, infinitis circa Fidem qvaestionibus distracti et c.) 7 Non tamen desunt praemonitiones, cavendum ab hac Arbore, Scientiam inflare, charitatem aedificare: veramqve sapientiam tantum in Domini reverentia sitam esse (Job. 28.???. 28.) etc. 8 Serpens tamen non qviescit, innata Curiositas, semper sibi alia promittens qvam loqvutus est Deus. 9 Qvibus blandimentis facillime decipitur Animae Eva, carnalis ratio, fiuntqve seductiones infinitae. 10 Et dehinc Conscientiarum plagae infinitae et c. et c.

43. Ecce unius amissi Paradisi loco trinum habemus! amissuri tamen illos qvoqve omnes, si non cautius agimus atque in primo illo egimus. Cautius vero tum demum agemus, si non Nosipsos, nec sensuum illecebras, aut externas inescationes ullas, sed DEUM Operibus, voce, exemplō praeeuntem, seqvemur.

44. Qvomodo ergo Deus cum Adamo egit? Caput rei in eo est: qvod Ante omnia, Inter omnia, Post omnia, SEIPSUM illi ostentabat, ad Sui cognitionem, imitationem, fruitionem, undiqve invitans. Nam mox inter formandum eum, inspirandumqve illi de Seipso Vitae spiraculum, ut primum illi aperuit oculos, Seipsum primo videndum; ut aures ei perforavit, seipsum primo audiendum, dedit: verissime sic, Hominem primo et maxime obvertendum esse Opifici et archetypo suo, a qvo et ad cujus imaginem formatus est, Deo, ostendens. (Hīc sapientiae fons.) Qvid au tem postea? Qvum illi Mundum daret lustrandum, adstare qvoqve, suōqve nutu et ductu fieri omnia, voluit. Qvid aliud iterum docere intendens? nisi ut Rerum omnium tractationem nunqvam aliter qvam ut in conssectu Dei, et in honorem illius unici omnibus ubiqve intervenientis rerum architecti, suscipiendam esse intelligatur? (Hīc sapientiae rivus.) Cum denique Homini Universae Creaturae dominium et usum permitteret, fecit protestationem, SE tamen DEUM superiorem ut agnoscat, et Post omnia maxime SESE tanqvam DOMINUM suum, Vitaeqve et mortis suae arbitrum, respectet: Genes. 2.???. 16. et 17. (Hīc sapientiae flumen!)

45. Ideam hanc (tanqvam Sapientiae fontem, rivum, flumen) seqvunturne Scholae vulgo? Eheu, invertunt ordinem hunc! Mundum et mumdana tantum, certe primario, tractando: instillandae vero notitiae SUI, nedum DEI, exiguam curam habendo. Literas enim fere tantum, et externos mores, formant; interioris Harmoniae, intimaeque Pietatis, meminisse paucis venit in mentem. Evae igitur filios se esse ostendunt Homines, morbumqve parentum transiisse in filios. Avidius arborem scientiae boni et mali, qvam Atborem Vitae, circuimus omnes: Dii esse appetentes anteqvam Hominem agere didicimus. Hīc noxae caput: qvod non attendimus, prius esse Salomoni petendum cor obediens, qvam discursandum de Cedro aut hyssopo, et c.

46. Ergo si emendandae sunt SCHOLAE, ad Ideam primae Scholae emendandae sunt. DEUS qvaerendus est ANTE omnia, INTER omnia, POST omnia. Et qvaerendus qvidem ad Mente agnoscendum, Lingvā celebrandum, Amore et timore colendum, inqve solo Illo ante omnia, inter omnia, post omnia, deliciandum. Sic demum formari poterunt veri Salomones, Iedidiae (deliciae) Dei. Hōc demum positō fundamento felicius MUNDUM et MENTEM nostram, infinitaqve utriusqve opera, pertranseundo lustrare, omniaqve ingenio subigere poterimus. observatā modo stricte Paradisiacā methodō.

47. Nempe ut qvicqvid in tribus nostris objectis (DEO, MUNDO, HOMINE) discendum, et ediscendum est, discamus semper

I. Historicā Contemplatione,

II. Rationabili Enarratione.

III. Agibilium omnium verā et severā Actione.

IV. Demumqve legitimo omnium et singulorum Usu, sine omni abusu.



page 105/106, image: s058

48. Sic demum SCHOLAE, non tantum qvod vulgo audiunt, Humanitatis Officinae, Reip. Seminarium, Vitaeqve totius praeludium: sed et qvod intentio DEI reqvirit, Coelestis sapientiae officinae, ECCLESIAE PARADISUS, AEternitatisqve ipsius praeludium, esse poterunt. Atqve hoc est qvod dicere volui, Didacticorum votorum summam.

IX. TRADITIO LAMPADIS. Hoc est, Studiorum Sapientiae, Christianaeqve Juventutis, et Scholarum, DEO et Hominibus devota commendatio: et sic Didactico studio imposita coronis.

FUit inter Graecorum exercitia Concertamen Lampadodromicum: ubi qvis stadio decurrens, et sibi ac aliis Lampada da praeferens, si ad metam non pertulisset inexstinctam, tradebat alteri. Unde qvisqvis ullum cum laude coeprtum negotium (seu viribus defectus, seu exclusus tempore, ant avocatusaliō) per seipsum absolvere neqvit, et aliis commendat, Lampada tradere proverbiō dicitur.

2. Qvalium Lampado-traditorum plenus est Mundus: qvia raro aliqvis tam felix est, cui coeptum aliqvod majus opus et inchoare detur et perficere. Fit plerumqve ut alii fundamenta ponant, alii fundamentis superstruant (hīc etiam diversimode muntuas tradendo operas) alii demum structuras absoluant. Qvod innuitApostolus 1 Cor. 3.???. 10. Et Christus Joh. 4. 37, 38.) ad Apostolosdicens: Alius est qviseminat, alius qvi metit. Ego vos misi ad metendum, in qvo non laborastis: alii laboraverunt, et Vor in eorum laborem introivistis.

3. Ita solemnissime lampada tradebat, moriturus, Iacob filiis suis (Gen. 49.) Iosoph fratribus suis (50) Moses Josuae (Deut. 31. 7.) Iosua senioribus Israel (Jos. 24) Samuel Sauli (I Sam. 12.) David Salomoni (i Chron. 28.): aliiqve aliis, in Ecclesia et inter Gentes, ubicunqve negotia majora rationabiliter administrantur.

4. Hinc et amici mei, meorum editionem ob id solum, qvod nondum desideratos satisfactum dicerem, differri aegreferentes, eō etiam argumentō urgebant, aliis fore gaudio sibi telinqvi spicilegia: occasiones videlicet particularius ea diducendi, explicandi, applicandi, qvorum tam firmiter posita viqebunt fundamenta.

5. Facio igitur, in santo Dei nomine, ut deductō qvousqve vires et occasiones sinebant Didacticō studiō (jam enim spiritus. me deficit, et sepulchrum ad se vocat, curasqve melioris Vitae injungit) totum illud qvod pro Iuventutis bona in pub lico agi caeptum est, in publico resignem, Lampadaqve tradam aliis.

6. Et qvia Lampada tradentis est circumspicere, QVID, CUI, et QVOMODO, tradat; imitabor, triaqve illa ordine exseqvar.

7. Si, QVID tradam qvaeritur; respondebo, Facem accensam, et per gratiam Dei inexstindam (tametsi id a malignitatis vento tentatum) trinam. Facem inqvam ardentioris pro Studiis Sapientiae, et pro. Iuvenrute Christiana, et pro Scholis, curae. Mundus enim a tenebris suis nisi sapientiae accensā face, liberari non potest, nec Sapientia melius iustillari qvam Juventuti, nec alibi potentius qvam in Scholis.

8. Ego qvid Didacticis hisce moliminibus qvaesitum sit exposui libere, nec magis nude aut ingenue potui. Sive aliqvid vere ad tanta desideria faciens adferre potui: sive provocare saltem alioprum erga innocentem pubem, et laborantem in filiis suis misere Ecclesiam mattem, commiserationem. Qvam optimam deprehendere studiorum Methodum potui, ostendi: qvam optimum coneipere Scholarum statum, delineavi, in conspectu Dei et Ecclesiae. Si cui ea placent, utatur: sin, meliora qvaerere nemo prohibet. Qvinimo meliora qvaerendi oceasiones offerre volui, qvō etiam fine recapitulationis locō adjiciam aliqvid.

9. Structura Methodi nostrae (postrema haec) operosae artis nihil habet, facilitatis et soliditatis mulcum, qvia ad rerum et naturae humanae leges redigi tentata sunt omnia; ad exitum e labyrinthis reperiendum, sive in amoenam et sapientem conversatiorem; sive in severiorem, veriorem tamen et efficaciorem, sapientiae in animos impressionem; sive in Paradisiacas usqve filiis Ecclesiae voluptates.

10. In LATIO REDIVIVO describendo sallere volui (fatendum est) hominibus offerendo pro Carbonibus Thesauros: h. e. LL. cognitionem solum (sine labore et nausea qvalem in Scholis experiuntur) qvaerentibus, offerre et qvod qvaerunt, et plusqvam qvaerunt. Totius nimirumEruditionis, Prudentiae, Pietatisqve, exercitia perpetua; eaqve tam jucunda, ut amabili et piā conversatione inescati, totō Vitae cursu similiter deliciari, sapientiaeqve ludos continuare (cooperante gratiā Dei) optare possint.

II. In TYPOGRAPHEO VIVO Methodi certitudinem ad vivum delineare volui: ut ab emendata Methodo emendationem Scholarum, et dehinc omnium humanarum rerum, non frustra Sperari ad oculum patere posset.

12. In PARADISO autem Iuventuti restituendo demum Ecclesiae felicitatem adumbrare volui, bona sua di nosse Velint Christiani.

13. Addo tamen. Tria illa bona posset jungi. Nempe ut qvaelibet bene ordinata Schola fiat (I) LATIUM, h. e. sapienter conversantium coetus. (II) Et TYPOGRAPHEUM VIVUM, i. e. Sapientiae Ingeniis instillandae, aut imprimendae, tanqvam Mechanicā cenitudine strutta officina. (III) et PARADISUS, i. e. deliciae Mentis ereatae cum increata, et cum universis Creaturis, Secumqve ipsa. Primum obtinebitur, si Schola fiat Discentium convictus perpetuus, ad datum usqve terminum. Sesundum ex primo seqvetur facile. Sicut et tertium, super duo priora recte fundatum.



page 107/108, image: s059

14. Haec, QVID Lampadis sit qvod tradere habemus. CUI nam autem trademus? Non aliis possum qyam VOBIS, qvi me in hoc stadio praecurrentem seqvi cepistis. Inter eos autem qvi magis innotuerunt, Tibi David VECHNERE, Tibi Johannes RAVI; Tibi Petre COLBOVI, Tibi Johannes TOLNAI, Tibi J. H. URSINE, Tibi Magne HESENTHALERE, Tibi Adame WEINHEIMERE, Tibi Steph. SPLEISSI, Tibi Juste DOCEMI, tanqvam paternae pietatis ac industriae haeredi, et qvorum cunqve spiritum ad Juventuti bene optandum excitavit et excitabit Dominus, sive jam sive post unqvam: nemo lucidae in his mentis, spiritūsqve ad cōoperandum fervidi, excluditur.

15. Nos vero junctim trademus lampada hanc Vobis reliqvis Eruditi, Sapientes, Religiosi, Consulti et Potentes Viri; Scholarum, Ecclasiarum, Rerumqve publicarum Praesides: qvi patris luminum vicarii cum sitis, qvisqve in Orbe suo, videndum cuique Vestrūm est, ut solem se fulgide Orbem fuum illuminantem exhibeat. Negotium Didacticum inter privata vere publicum, appellavit Clarissimus Boeclerus, de me privato ad Hesenthalerum scribens. At Vobis Viri publici, qvi in publicis Scholarum, Ecclesiarum, Politiarumqve functionibus vivitis, non inter privata publicum, sed inter publica publicissimum, reputari debet; qvippe communem omnium statuum, ipsiusqve posteritatis, salutem concernens.

16. QVOMODO autem hanc Vobis Omnibus lampada tradam? Non incongrue forsan Qvid agendum restet brevibus indicando; etVt peragere libeat obtestando. Nam tametsi applausus illi velut publici (ante hac Rattichio, Glaumio, aliis, jam autem nobis assurgentium) eā parte non displiceant, qvod argumento sunt Homines non ita esse tricarum suarum tenaces, qvin admittant meliora, si qvis offerat: est tamen in eo aliqvid, qvod serio displicet. Nempe qvod paratis acqviescere malint pleriqve omnes, qvam cooperari: cum tamen Methodi vulnera tot revera sint, ut ab uno Chirurgo sanari neqveant: nec unum pectus tot pariter rebus sufficit, tametsi Herculeum alicui adsic robur.

17. Vos ergo Viri doecti, qvorum haec provincia est servire Iuventuti, aut etiam qvi alia sub limiori vocatione ornati, Cooperatione tamen Vestrā non deesse his consiliis (Davidis, Salomonis, Christiqve ipsius exemplō) elestis, de continuandis bene caeptis jam cogitate. Atqve ubi Posita recte sunt fundamenta ibi ut iis insistatur insistite: ubi defecimus, suplete: ubi aberravimus, emendate.

18. Varia enim esse de his nostris judicia, jam non ignoro: dum; alii ea ut impossibilia, temere jactata, traducunt; alii ut puerilia rident et contemnunt; alii deniqve fidem a plenis experimentis suspendut.

19. Qvantum ad primos, Vestro judicio Viri graves obstruenda sunt ora illis, qvi qvum nihil nisi qvod ipsi faciunt rectum putant, nimis propere de alienis pronuntiant, nasōqve illa etiam qvae non intelligunt suspendunt. Multum est Polycleteam normam, Typographeum vivum, Scholam Paradisi jactare, fateor: sed utrum haec per veritatem, an perjactantiam dicantur, videndum. Atqve si talia esse deprehendentur, maneant: sin. confringantur. Non tamen prius, nisi postqvam meliora (magis Polycletea, magis Mechanica, magis Paradisiaca) constituta fuerint. Atqve tunc ego opprobrium illud, jactabrundum fuisse, sustinebo luben: si meā jactantiā, ut qvod ego volui et non potui, alii velint et possint, effecero.

20. Mediis illis, mea haec ut puerilia sugillantibus, ipsemet respondebo. Studiō me puerilia pueriliter agenda qvaesivisse; dolereque mihi, qvod non magis pueriliter potuerim. Magnos magna deceant: me pusillum pusillis colludendi voluptas incessit. Qvia (ut alicubi superciliosis respondens dixi) non parum mihi visum servire illis, qvilus serviunt Angeli: imo Christus ipse, manifestatus in carne Deus, cum infantibus deliciatus, eos ulnis amplexatus, sanctissimōqve ore suo osculatus, et talium esse regnum Dei contestatus. Osi sublimes illi, nonnisi Coelo animos ferentes, qvantum Spei melioris rerum statūs in Terra (ipsius Dei judiciō, qvod alibi ostendi) a meliore Juventutis informatione pendeat intelligerent, qvanto moderatius illi de his circa puerilia studia curis sentirent! Sed relinqvendi sunt aut Deo emendandi, aut suo pudore (cum ad se redierint) castigandi.

21. Tertiorum maxime habenda est ratio, qvi de Iuventutis educatione nihil tam magnifice optari, aut promitti, audiunt, qvod non cupiant esse verum, si praestari qveat. Ergo his ut fides fiat re ipsā, cogitandum, et cum Deo praestandum est: deduductis ad perfectionem qvae nondum deducta sunt. Cujus rei modum mea paulo ante retractando (m Sap. Ventiabro) indigitasse videor, sicut et seqventibus tractatibus: et qvae Methodi LL. noviss. Capite XVIII ad finem usqve memoravi.

22. Rogo autem omnes amice, Festinent cum his, ut ne instrumentorum Didacticorum defectus Machinam reddat inurilem: sicuti Officinam reddit Typographicam, si vel unum aliqvid essentialiter reqvisitum dejuerit. Unā in re rogo ne me imitentur, CUNCTANDO;

Nam fugit interea, fugit, irreparabile tempus
Singula dum ceapti circumspectamus amore.

Tentando artes omnes, etiamTypographia, suam asseqvutae sunt perfectionem: neqve haec poterunt aliter.

23. Et qvia aeteruns omnium nostrum Magister dixit: Nemo accendit Lucernam ut ponat sub modium, sed super Candelabrum, ut seroiat omnibus qvi in Domo sunt: si lucemae nostrae verae lucemae sunt, cas sub modio cur detineamus? Ecce me praeeuntem, jamqve publico Lucernam exponentem! Imitamini Viri lucis, qvisqve loco suo! lucesqve, faces, lampadas Vestras, candelabris Domūs Dei exponite! Dixisti To Ravi, et scripsisti, Comenium habere posse, non habere audere. Tu aure illustris Baro D. J. Lud. Wolz. aegre tulisti, qvod consilio Tue parere, Didacticamqve Magnam IMPERATORI, REGIbus, PRINCIPIBUS, REBUSQVE PUBLICIS Christiani Orbis, dedicare trepidarim.

24. Nempe non ausus eram tam alte ordirri folus interque studii hujus initia, COLLEGIUM DIDACTICUM (cujus faciebant spem) expectans. Nune magnum satis nactus COLLEGIUM, Virorum ex tot Europae Regnis sancto zelō in studia haec exardescentium consensum, cur in mandatum Christi peccem, peccareqve alios exemplō doceam? An in gratiam Demetrii alicujus, Magna est Diana Ephefiorum clamantis, turbasqve concitantis, silentia et angulos qvaeremus? Absit: adversus violentos istos, qvaestum suum Dei zelō palliantes, ad Regum et Rerumpubl. Tribunalia provocatio est (Actor. 19.??? 35. etc.) Luciqve et Veritati operandum tamen.

25. Spero Vos omnes, Virilucis, jam habituros Posset et Audete. POTERITIS enim certe am apodictice demonstrare, I A bona Iuventutis formatione totamsalutis Ecclesiae et Politiae spem pendere. II Ad bonam Iuventutis formationem reqvisita jam Dei donō par ata esse, aut certe adonari, Omnia. III Vt nihil restet nisi Velle, extensāqve manu donis Dei gaudere. AUDEBITIS itaqve jam qvoqve suscipere causam Iuventutis contra I ortores; Ecclesiae contra Mundum; Christi contra omnes Antichristos.

16. Iuventuti enim revera fit injuria, si ab hac Sapientiae meliore ac molliore via constanter eos qvisqvam repulsos volet: ab ulnis et osculis Christi eos repellens; osculorumqve loco virgas, flagella; scorpiones, perpetuo elargiens.

27. Insuria qvoqve fiet Ecclesiae, sanctioris circa Iuventutem solicitudinis neglectu: non aliter qvam Hotto cujus vetustae Arbores indies decedunt, novellae vero providā plantatione nullae substituuntur. Et cujus filii aut pravā educatione in victimamMolocho (Mundo et carni) offeruntur; aut dum non offeruntur


page 109/110, image: s060

Deo (tanqvam Creaturarum primogenita) relinqvunturque tanqvam offerri Deo indignae pecudes impurae, non ad aliud nisi ut cervices frangant destinatae, sic etiam pereunt. Nullam etiam unqvam Ecclesiae emendationem sperandam, nisi a Juventutis rectificatā formatione, satis aperte protestatus est Deus, Jes. 28.???. 9.

28. Injuria qvoqve fit Christo, qvoties praevalere sinitur ullus Antichristus, regni Christi destructionem qvaerens. Qvod (Regnum Christi) qvia e pusillis constat (Mar. 10. 14.) et ex horum ore Deus laudem perficit (Psal. 8.???. 3.) prorsus Antichristus est, qvisqvis parvulos sive ab ulnis et osculis Christi arcet (tametsi aliqvis e stupidis Christi discipulis sic (sive cum admovere possit non admovet.

29. Urgere etiam, Injuriam fieri extra Ecclesiae septa constitutis adbuc Terrae Nationibu: qvarum illuminatio et conversio non procedit, sicuti procederet si omnes Christiani Lux essent in Domino, Eph. 5.???. 8. Item, Injuriam melioris notae Ludimagistris fieri: qvi melius Juventutem formare vellent. si aut viam nossent, aut per statuta (alicubi) publica possent.

30. Non qvasi Methodum nostram per vim obtrudere doceam (maneat enim protestatio, imo obtestatio, ne mea vel cujusqvam dicatur, Methodus, sed communis, Meth. L. nov. Cap. XXVIII. 3. qvia nec forte Deus alios sine aliis ad perfectionem venire vult) sed ut percussores illi parvulorum, injuriāqve afficientes Juventutem, Ecclesiam, Christum, posteritatemqve (ut jam dictum) nec tamen vel fraternam admonitionem ferentes (Actor. 7.???. 27.) confundantur.

31. Exemplo ecce zeli Dei (pro Juventutis bono, pro Ecclesiae solatiis, pro gloria Christi, pro salute gentium) Vobis praeeo dilecti! Et praeibo mox, per mortem, ad Tribunal Christi! Qvō me omnes seqvemini, unā cum illis qvos erudieritis. Beatos vos, si eruditos apparebit ad justitiam! fulgebitis ut splendor firmamenti, et qvasi stellae in perpetuas aeternitates. (Dan. 12.???. 33.)

32. Vos ecclesiae Pastores, servi Chrtsti, exardescite qvoqve zelō pro gloria Christi, pro salute parvulorum, et Ecclesiae, ac Gentium: meliorique Juventutis Christo sacratae, tanqvam Coeli plantularum, formationi ne obsistite, obsistentem potius Pharisaicam turbam inclamate, et nisi pervertere viam Domini desistunt, Zeli flagello expellite, numulariorumqve mensae, subvertite! (Joh. 2.)

33. Vos potestas secularis, Populi Dei ducet, pii Iosuae! attendite qvam Vobis ad sternendum hostes Vestros et Dei, proseqvendumque ad plenum victorias, lucente Sole opus est! ille vero ecce occasum minatur! barbariei et impietatis nox omnia tenebris opplere tentar. Attollite oculos, Deumque ut occasum prohibeat, donec feliciter confecta sint cum barbarie, omniqve profanitate, praelia Domini, orate. Atqve si qvid auxilli (ne occidat Sol Ecclesiae) offerri auditis, ne contemnite. Videte potius (Verstris et alienis oculis, examinari haec severe faciendo) qvid sit qvod offertur, et an vere tale qvale offertur.

34. Excitaverat Deus (sub hujus Didactici studii initia) sapientissimi herois Palatini Belzensis animum, ut perlectā Didacticā magnā diceret, Video machinam ad motum paratam: sine me primum ejus esse motorem! Feceratqve initium, sed qvod interveniens mortis fatum dirupit. Longius Machinam promovit D. Ludovicus de Geer, senior: et longius iterum Illustrit. D. Sigismundus Racoci: tandem Amsterdami eō usqve processit machinatio haec, ut motui propior ac unqvam videatur. O excitet igitur Deus jam Hierones, qvi motum plenius promoveant, Juventutis, Ecclesiae, Reiqve puhlicae, bono!

35. Qvō si veniendum est, providebunt Patres Patriae de omni populo Viros strenuos, timentes Deum, in qvibus sit veritas, et qvi oderint avaritiam (Exod. 18. 21.) hos ut Scholis ad plenum recte constituendis, et in ordine conservandis, praesiciant. Qyjbus muneri dabitur, ut ante omnia Pietatis invigilent studiis: (ut ne qvisque aliud qvaerendo praeter Deum, amittat Deum. Tum enim ah miser est sapiens qvi sapit absqve Deo:) dehinc Morum honestati, demum Literis. Hunc ordem si qvis invertere, Literasqve solum (citra Virtutum et Pietatis amorem) instillare velit, tanqvam versutissimum illum antiqvum Insidiatorem, boni et mali tantum scientiam, non etiam, et prius, Dei obseqvium insusurrantem, suspectum habeant, et ab Ecclesiae paradiso, Schola, pellant. Ab dabiturne aliqvando tales videre Scholas! viridantem Ecclesiae Paradisum!

36. Ad TE me converto Deus, Tibiqve ut luminumPatri hanc Lucis causam primo et maxime commendo. suscipe illam tutandam contra principem tenebrarum, per gloriamTuam obtestor, qvae hīc agitur! Mei hīc nihil est, nisi qvod me indignum in organon Tuum adhibitum agnoscam, et in misericordia Tua exultem. Gratias Tibi toto corde agens, qvod me occasionibus, ipse non satis scio qvius, huc deductum voluisti, ut ab Evangelii Tui functione amotus talia haec, qvae minutulis gentibus, Juventuti, loco praeparationis Evangelii esse qveant, agere necesse haberem. Detinuistiqve me in his, tametsi fugitantem ac tergiversantem, tantō tempore: qvod a Te, sapientia aeterna, frustra fuisse factum suspicari non debeo. Metuere potius, ne non forte satis gnavum aut circumspectum in hoc Opere Tuo me gesserim. Ignosce obsecro, si aliter forsan tempus illud a me, Evangelii Tui ministeriis mancipato servulo Tuo, insumi debuit: et cum de omni etiam otioso verbo rationem a nobis omnibus reposces, propitius esto si vel unum tale excidit. Multo vero magis, si ulla in re aberratum est a sancta voluntate Tua, et tramite recti. Errata mea sunto: Lux et Veritas Tibi manebunt in aeternum. Ego nec scivi, nec scio, qvid sub sole melius agerem, qvam ut a Te aeterno Sole omnem Sapientiae ac selicitatis lucem venire omnibus ostenderem: Teqve solō unō duce optime Juventutem duci, et sic plantari Coelos et fundari Terram, posse demonstrarem.

Jam ergo illa omnia humillime ad pedes Tuos depono; Fac cum illis, et mecum, qvicqvid placet Tibi. Sive sit lana caprina, sive linum Xylinum, sive hyacinthus, et qvicqvid videatur, qvod ad structuram sapientiae Tabernaculi parvulorum Tuorum obtuli, acceptum sit coram Te. Scis enim, o cordis mei Scrutator, nihil aliud his in studiis mihi fuisse cordi, qvam ut pro modulo meo inservirem gloriae Tuae, qvam humanae obscurant tenebrae. Et qvia me scintilla lucis Tuae irradiaverat, ut rationalem Creaturam Tuam haud satis rationaliter se et sua gerere, aliterqve ad Verbi Tui lampadem administrari posse omnia, viderem, non ausus fui hanc etiam lucis Scintillulam abscondere, qvin eam collustrandis pariter filiolis Tuis adhiberem. Jube scintillam hanc in lucem surgere, o Lux aeterna! aperiens hominum oculos ut lucem videant Tuam, et canales per qvos eam jam a rerum exortu influere voluisti animis nostris. Agnoscantqve omnes, Mundi occupationes esse Babylonem, Tuam unius Scholam Paradisum.

Disseminavi ecce semen Tuum, qvantum ejus concredidisti mihi: Tu jam inocca, benedictionis Tuae rore humecta, et qvanta ipse voles incrementa tribue: ut non mihi aut cuiqvam hominum messis inde surgat, sed Tibi soli, cui soli omnis gloria, et honor, et benedictio, debetur in secula seculorum, Amen.



page 111/112, image: s061

PARALIPOMENA DIDACTICA.

NEscire, discere, proficere, humanae sapientiae curriculum est. Hallucinationis itaqve aliqvi iterum venit confitendum, qvid circa haec nostra ad finem deducendum nescisse nos, et didicisse, contigerit.

2. Decurrente prelō monuit amicus, Operi huic Didactico Indice fore opus, propter materias varie sparsas. II Alius, Cur inter ostendendum e Labyrinthis Scholasticis exitus in planum (Methodi beneficiō) tantummodo Latium redivivum TypographeumVivum, Scholaqve Paradisi, commendata sint? non item commendari antea coeptum SCHOLA LUDUS? III Tertius, Annon tatia hīc scribendo et vulgando cum nemmine tamen eorum qvi puhlicis studiis cum authoritate praesunt communicando, alienas turbare velle lineas videri possimus? Amice monita amice accipio: et qvia qvod aliqvi cogitant, cogitare possunt plures, scrupulos istos velutin publico amotum ibo.

I.

3. De Indice tria dicam. I Iustam illius condendi allegari causam, materiarum congeriem. II Cur nihilominus tamen non detur. III Et qvid ergo tandem adversus eunfusionis metum consilii sit.

4. Qvantum ad materiarum congeriem; non possum non rem hanc altius ordiri, ut totum qvod hīc considerandum venit a fundamento pateat melius. Recte nobilis Philosophus, Renatus des Cartes, observavit, et in sua de Methodo Dissertatione consignavit: Opera, qvibus diversi artifices inter se non consentientes manum adhibuźre, raro tam perfecta esse qvam illa qvae ab uno absoluta sunt. Ita videmus (inqvit) AEdificia qvae ab eodem Architecto incepta, et ad summum usqve perducta fuźre, ut plurimum elegantiora esse et concinniora, qvam illi qvae diversi diversis temporibus novos parietes veteribus adjungendo construxerunt. Ita antiqvae illae Civitates, qvae cum initio ignobiles tantum pagi fuissent, in magnas paulatim Vrbes creverunt, si conferantur cum novis illis, qvas totas simul Metator aliqvis in planitie libere designavit, admodum indigestae atqve inordinatae reperumtur. Et qvamvis singula earum aedificia inspectanti, saepe plus artis atqve ornatūs appareat, qvam in ullis aliarum; consideranti tamen omnia simul, et qvomodo magna parvis adjuncta plateas inaeqvales et curvas efficiant, caecō potius et fortuito qvodam casu, qvam hominum ratione utentium voluntate, sic disposita esse videntur, etc.

5. Haec ille, ex verissima observatione. In cujus exemplum en Opus meum Didacticum! varie consarcinatum, ideoqve varie dishiascens, varieqve inaeqvale. Qvid? inqviet aliqvis, annon totum tuum est? Resp. Est, et non est. Non enim Metatorem illum, Civitatem in planitie libere designantem, imitari licuit, tres ob causas. Primum qvia non sundare Scholas novas occasiones tulerant; sed sarcire tantum veteres, hīc et illic adjungendo parietem novum, aut fenestram, vel januam etc. Deinde, qvia non solusego talis ruinosorum reparator (si diis placet) exstiti, sed complures alii Didactici, quorum nomina fuis locis non tacui, ut per me suā laude privaretur nemo. Ubi autem intet diversos ejusdem rei administros civilitati opera datur, ut qvod alter struxit alter facile ne destruat, fieri vix potest qvin et interveniant et tolerentur naevi, prodeatqve illa de qva loqvimur disharmonia. Tandem, nec ego unus in hoc opere unus idemqve fui, sed diversus, propter diversas diversa agendi, et diversis gratificandi, occasiones: Bohemis primum, tum Polonis, et Germanis, Hungaris deniqve. Qvorum qvia singuli peculiares suos circa Lingvam, Juventutem, Scholas, mores et consvetudines habent, creverunt circa remedia observationes in congeriem. Ut tandem totum hoc Didacticae nostrae syjstema formam habeat (insistam Cartesianae syncrisi) magnae cujusdam Vrbis: in qva forte singulas partes inspectanti hinc inde nonnihil (aut etiam multum) artis et ornatūs apparna, consideranti tamen omnia simul, et qvomodo magna parvis (aut etiam parva parvis) adjuncta plateas efficiant inaeqvales et curvas, foruitō potius casu qvam destinatā voluntate ita corvisse videantur.

6. Qvid ergo remedii? Ordnatus Index contra inordinatam congeriem feretne dignam opem? Aliqvam utiqve. Nos tamen remedium hoc am plexi non sumus, Indicem non damus. Primum, qvia tempus non patitur,. postqvam: id prius in mentem non venerat. 2 Qvia animus alibi jam occupatus est, circa illa qvae plus immoti ordinis promittunt, PANSOPHICA. (Cujus Operis qvia pridem facta est spes, et adhuc exspectari video, qvanqvam primariae partes infaustis flammis absumtae sint, si tamen vitae mortisqve nostrae arbiter dierum aliqvid adjecerit, de exsolvenda fide cogitandum erit.) 3 Qyja deniqve revera etiamnum, plusne emolumenti an damni Libris banis ferant Indices dubito. Tametsi enim pulchrum sit, qvicqvid usus reqvirit mox inveniri posse, hoc tamen ipsum securitatis pulvinar, et negligentiae fomentum esse, experientia testis est: dum pleriqve per Indicem tantum Authores consulere contenti, frustillatam duntaxat Eruditionem sibi comparant, ad solidam nunqvam perveniunt.

7. Ecqvid igitur consilii? Trinum dabo: Mihi, Lectoribus, Iisqve qvi nostis hisce uti velint.

8. Mihi optimum erit Optimi Magistri, CHRISTI, vel jam tandem feqvi praeceptum et exemplum. Qyi non svadet Vestimento veteri panniculos assucre novos: ut ne robustior ille pannus tollat aliqvid de ipsa Veste, fiatqve fissura pejor (Matth. 9.???. 16.) Atqve si Turris. aedisicanda est, non tentare id nisi positō prius (moli ferendae idoneo) fumdamento, reqvisitorumqve omuium sufficienti apparatu praevisō (Luc. 14. 28. 29.) Qvod sapientissimum consilium in praesellti negotio ita erit imitandum, ut si qvid in Didacticis tentandum est denuo, tentetur de integro, afundamentis


page 113/114, image: s062

imis: nullō ad hujus vel illius Gentis, aut Lingvae, aut Ingenii, aut Scholae, mores aut consvetudines habito respectu: sed tansum ad aeternas ideas Rerum, et Naturae humanae, et Dei. Qvō factō qvid proditurum sit, ostendet (Deo dante). res ipsa: nempe Via sapientiae explanatior qvam adhuc, per qvam ire omnibus in commune sit expeditum, et tutum, amoenumqve, nullis adeo salebris qvenqvam amplius retardantibus. Qvod propositum dum in Pansophia (Didacticis materiis ibi etiam locō suō recurrentibus necessario) proseqvi stat animus, hīc ad particulares istos scopulos diutius haerere cur allubescat?

9. Lectoribus interim Didactici hujis Operis (cujuscunqve intersuerit recognoscere id) fidele do consilium. Primo, ut ipsimet legant: plus certe inventuri, qvam ullius Indicis ope. Secundo, si nihilominus Repertorio aliqvo (primariarum saltem observationum respectu) opus fore autumabunt, ut id sibi conficere ipsimet ne graventur: melius iterum ita sibi confulturi, qvam alienō qvocunque Indice: expertus loqvor. Demumqve his ita ordine transitis, solidi de moliminibus Didacticis judicii patentissimam ante se habituros portum polliceor.

10. Quantum deniqve ad illos, qvi bis nostris uti vel jam ceperunt, vel posthac vellent, qvid consilii erit? Mutuabor id a praedicto Philosopho, Cartesio (ut ne ad alios nunc transeam, ita disserente. Insolens foret Vrbis alicujus aedificia diruere ad hoc solum, ut iisdem postea meliori ordine et formā exstructis ejus plateae pulchriores evaderent. At certe non insolens est dominum unius Domus illam destrui curare, ut ejus locō meliorem aedificet. Imo saepe hoc facere coguntur, cum AEdes habent vetustate fatiscentes, aut quae infirmis fundamentis superstructae ruinam minantur. Ad qvid autem hoc? Ut mea qvoqve mens patescat: qvi statuo Pub lice Scholas temerariā novatione turbari, non expedire; privatim autem tentari meliora prohiberi, non debere.

II Qvod posterius si cui allubescat, non possum non sapientissimam illam Christi cautionem, de non assuendis Vestimento veteri panniculis novis, iterum in mentem revocare: eō fine, ut nemo se operae pretium speret facturum, si unam et alteram particulam e nostris assumendo, caetera in veteri amethodia relinqvat. Totam seqvi Methodum nostram (tota enim cohaeret, systematice ut interim potuit structa) proponat, aut missam faciat totam: alioqvi meum ibi nihil esse, ubi res frustillatim et perfunctorie fiunt, protestabor.

II. [correction of the transcriber; in the print III.]

12. Alter Scrupulus, est de SCHOLA LUDUS: Cur illam prius laudari coeptam rationem, De omnibus in Schola discendis incolloqvia, et sociatas velut concertationes, redigendis (ad Res ipsas vivis actionibus repraesentandum, eōqve cum Sermone Latino ipsas Scientiat, Artes, Prudentias, tantō certius, citius, svavius comprehendendum) commendare desierim? Resp. Ego vero non desii; tametsi tria illa posteriora, tanqvam magis seria, magis commendata volui. Prior illa ceu ludicra methodus si cui placebit, exstat illa jam loco suo, Tomo III: de qva et inter priora illa mea retractandum (TomoIV. pag. 63.) nihil me ibi qvod factum nollem reperire, dixi.

13. Qvod si qvis tamen hoc ut obiter dictum, intermissamqve novam dilaudationem, eō accipere velit, ac si SCHOLAM LUDUM inter obsoleta et recantata mea poni putet, ecceredeo ad lineam, svavissimamqve illam jucunde sic manuducendi Iuventutem inter certissima Methodi stratagemata habendam, aperte pronuntio. Certus (factum enim accurate experi mentum veritatem ad oculum demonstravit) Ad pellendum Scholis ignaviam, excitandumqve a torpore Ingenia, et conservandum in Ordine Scholas (ut non possint non omnia cuiqve Classi destinata agi, et qvotannis peragi) nihil excogitari posse efficacius, atqve sunt id genus Actiones et repraesentationes vivae.

14. Sed et hoc: Posse omnia totim. Literaturae, Lingvarum, Scientiarum, Artiam, Prudentiarum, ipsiusqve Sapientiae, studia sic in Ludos verti, magno luventutis et Scholarum profectu. Qvam assertionem prolixe, dilucide, potenter, divinis et humanis testimoniis, firmissimisqve rationibus, et ad sensualem usqve experientiam deductis exemplis, demonstrari posse, atqve si res poscat demonstratum iri, ajo. Qvia tamen forte nemo reperietur, qvi bonum id Iuventuti (qvae sensibus ducitur, ludicrisqve trahitur) fote dubitet, plurimi autem qvi de possibilitate ambigant: potius ergo Qvomodo id ut Omnes Viae Sapientae viae amoenitatis fiant (Proverb. 3. v. 17.) obtineri qveat, paucis innuamus.

15. Septem esse reqvisita, qvae Ludum esse ludum (hoc est, animi oblectamentum (faciunt, ostendi in Method. LL. novissima, et in Dedicatoria Scholae Ludi ad Magnificos D. D. CONSULES Urbis hujus: Motum, Spontaneitatem, Sodalitatem, Concertationem, Ordinem, Facilitatem, Finemqve jucundum, corporis et animi relaxationem. Qvae singula qvid sibi velint, et qvam nihil horum ab ulla jucunda lusione abesse possit, videri poterit ibidem: patebitqve non haec dicis causā dici, sed ipsissimam Ludi naturam, seu essentiam, iis contineri. Pateat ergo simul, qvaecunqve humana occupatio ad septem ista reduci poterit, Ludum fore, tametsi res maximi momenti sint. (Qvid enim majus vel cogitari potest, atqve sunt aeternae Sapientiae opera, Creationis et Gubernationis? qvae tamen illa ipsa Ludos appellat suos, Proverb. 8. v. 30. 31: addens, Audite filii! beati sunt qvi observant vias meas, v. 32.)

16. Jam autem qvidnī omnium Scholasticorum studiorum occupationes (ab imo primae Literaturae: fundamento, ad summa usqve humanae Sapientiae fastigia) ad eam formam reduci qveant, ut

I. Nihil relinqvatur privatae macerationi, omnia fiant in publico, multis praesentibus, mutuis exemplis ad alacritatem sese concitantibus.

II. Nemo relinqvatur mutus et iners truncus, sed ad communis autopraxiae leges movere se, et sua qvoqve agere, disponatur.

III. Neqve tamen coacte qvidqvam, sed excitatō in rem praesentem appetitu, eōqve cum lubentia, et rem superandi desideriō.

IV. Qvod tanō facilius obtinebitur, si non secum ipso tantum, propriāqve industria luctari permittatur qvisqvam, sed per alienae diligentiae aemulationem, deqve laude, vel alio praemio, concertamen.

V. Qvod pulchre procedet, si putchrō ordine: cujus observantissimam esse humanam naturam, etiam in ludicris, ibidem ostendimus.

VI. Addet facilitatem, si nihil qvidqvam cuiqvam abstractis praeceptis proponatur Primo, omnia exemplis et praeitione: primum Magistri ipsius, tum ingeniosioris cujusqve, donec et tardissimi tandem asseqvantur omnia omnes. Ita nihil, penitus nihil, erit qvod a studiis absterreat: erunt illecebrae perpetuae, qvre alliciant.

VII. Praeserum cum nulla in re ad nauseam usqve deiinebuntur ingenia: sed subactō unius horae (qvanta cunqve alacritate) pensō, mox rursum respirare, et se alio liberō lusu, vel colloqviō, aut exspatiatione, recreare, et ad seqventis horae pensum impetu novō aggrediendum vires et animum reparare, permittantur. Ita insuperabiles etiam


page 115/116, image: s063

visos montes superari posse qvis non videt?

17. In eo tantum sita erunt omnia,

I. Vt instrumenta collusionum istarum accurata habeantur et parata. (Qvaelibet enim Lingva, Scientia, Ars, peculiaria reqviret, uti ex SCHOLA LUDUS parte IV. Actu III. Scena I. etc. patere potest.)

II. Vt sufficienti prostent copiā. (Cuilibet enim collusori, docenti et discenti, proprium esse in manu necesse est)

III. Vt Magister methodi hujus peritus sit, ad infirmitatem discipulorum ubiqve condescendere, et ubiqve utile dulci miscere, gnarus.

18. Haec tria tam necessaria sunt, et ad intentionem tam sufficientia, ut nullā jactantiā aliqvis Archimedem imitari, audenterqve illud, DA MIHI UBI STEM, ET TERRAM LOCO MOVEBO, usurpare possit. Nempe totum Terrae suae Globum (totum dico Scholae suae Coetum) de tenebrarum et ignorantiae loco in lucis et scientiae regionem promovere poterit, cuicunqve tria illa amoenae Sapientia reqvisita non defuerint.

19. Auderem profecto id vel ego ipse, nisi me a novis inchoandis lineis cum appropinqvantis sepulchri prospectus, tum peragenda porro etiam alia qvaedam avocarent pensa. Auderem inqvam caeptos jam Scholasticorum laborum ludos in majus extendere et melius, omniaqve Scholarum pistrina in meros convertere Ludos: eō (humillime confido) successu, ut ultima responderent primis: hoc est, aeqve caetera omnia, ultima etiam et summa, ut prima illa Pataki edita hujus Jocoseriae Methodi specimina, doctorum pariter et indoctorum approbationem mererentur.

III.

20. Nunc me vel Mercurii vialis fungi vice, et qvō ipse venire neqveo aliis monstrare viam, qvid prohibet? Commendando scilicet ad alios id, qvod bonum esse scio, mihi autem attingere id non datum iri video. De Frobenio Basiliensi cive, Typographo suo) defuncti memorando virtutes) scripsit Erasmus, Illum qvid esset Invidiae morbus tam parum imaginari potuisse, atqve caecus natus qvid color sit. Mirabar (ante annos plus qvadraginta id legens) inter virtutes id numerari, qvod ego hebetudini adscripsissem, et in me ipso adscribebam. Novit einim Deus meus (ad cujus tribunal me breyi vocandum scio) me hunc usqve in diem nihil videre, cur non ego qvicqvid mihi divinā gratiā boni obtigit, ullis in rebus, omnibus fieri commune optem: imo me omnibus bonis vel ab omnibus superari, et qvod mihi datum non est aliis abundź dari: (Utinam vel omnes homines sint me doctiores, meliores, ditiores, formosiores, beatiores, in hoc et futuro seculo! seria mihi haec intra me sentiri vota multis ab annis, nec unqvam alium mihi sensum fuisse, nosti Tu qvi novisti omnia) Nec ergo hac in re, de qva sermo est, aliud optare pussum, qvam ut si potest melius sit Scholis, et Juventuti, qvam mihi tempore meo fuit.

21. Si qvis me propter hanc benignae vlunta tis facilitatem odio vel invidiā dignum existimabit, sentiet sibi non mecum, sed cum Deo (qvi sol est et scutum ambulantibus in integritate, Psal 84. vir. 12.) negotium fore. Ego cum omnibus qvae unqvam egi, et adhuc, ita conscientiam puram servare studui, ut adversus temeraria hominum judicia secure ad innocentiae testem et vindicem, Deum (cum Davide Psalmo 7, et alibi) provocare possem.

22. Neqve hoc illustri loco qvidqvam egi, spero, cujus me ad qvodcunqve tribunal protractum pudere possit: ut frustra sint qvi nescio qvid mussant, etiam ad Praeclarissimos Scholarum DD. Currtores et Praesides. Qvos ego alloqvi eatenus qvidem, modestiae meae mihi conscius, peperci: nunc honoris et observantiae causā compellabo, tanqvam eos qvi cum illustri Patriae senatu publicae Felicitatis navem ad conununem portum dirigendo, Alpha hīc et Omega constituunt: (imo ipsius sacri Senatūs pars lucidior sunt) illorum qvoqve sapienti judicio me et mea secure ac fidenter submittens.



page 117/118, image: s064

Magnificis, Nobilissimisqve Viris.

D. GERHARDO SCHAEP, Cortenhoeviae Domino, ad Serenissimos Daniae et Sveciae Reges Ex-Legato, Academiae Leydensis Curatori.

D. CORNELIO DE GRAEF, Baroni de Zuyd-Pols-Broeck, etc.??? Societatis Indiae Orientalis Praefectis.

D. SIMONI ab HOORN, Armatorum Civium Duum-Viro,??? Societatis Indiae Orientalis Praefectis.

D. AEGIDIO VALCKENIER.??? Societatis Indiae Orientalis Praefectis.

Juris Consultissimis, Amplissima Reipubl. Amsterodamensis CONSULIBUS, SENATORIBVS, JVDICIBVS. Illustris, ac Trivialium, Patriae Scholarum Curatoribus Sapientissimis, dignissimis.

Sapientissimi Viri, Domini gratiosi,

AUDIO me invidiā gravari, qvasi ad turbandum Scholas huc venissem: qvod non ita est. Non ad turbandum Scholas propositum meum tendit, sed ad serenandum. Huc autem ego ne hujus qvidem gratiā veni: qvia delatus potius huc sum, qvam destinatō consiliō veni: Vocatus ab' [gap: Greek word(s)] meo non ad habitandum hīc, sed ad consilia duntaxat, qvomodo mihi et studiis meis (post omnium meorum jacturam) prospici possit. Qvia vero Familiam meam e loco, ubi eam interim reliqveram, nova inde procella (contagiosae luis) pepulerat, mihiqve qvō transportanda esset solicito, huc eam vocandi consilium fuit datum: parui, occasionibus qvas divina submittit Providentia per totam meam Vitam parere adsvetus. Hīc autem nihil aliud qvam latere, meaqve tacite agere, proponebam: qvippe qvi, expenentiā edoctus, cum religioso Thoma a Kempis, revera dicere, Omnia tenitavi, nec ullibi qvietem, nisi in angululo et libelluto, reperi, possum. Interim


page 119/120, image: s065

si Deus ita disposuit, ut nemo sibi soli vivat, sed iis etiam qvibuscum vivit; occasionesqve tulerant hīc etiam non [gap: Greek word(s)] agendi, sed loqvendi aliqvid, cur subtersugiam? Non ita vitam transegi, donō Dei, ut in senectute lucem fugere necesse sit: nec ea qvae hucusqve egi tam de nihilo sunt, ut me de iis verba facere, si jubear, pudeat. Frustra igitur est, qvod unus et alter hīc (nec enim plures scio) [gap: Greek word(s)] sibi faciunt me et mea clam palam observandi, hoc est, nodum in scirpo qvaerendi. Versent me et omnia mea in mille partes, nihil tamen aliud qvam hominem undiqve qvadratum, qvō eum ponas ibi jacentem, reperient. Non profectō ficte, sed ex intima conscientia, jam ante annos 40 posuisse me de me (prooemio Didact, Magnae hīc supra Tomo I. pag. 8. infime) reperio, tam simplex mihi esse pectus, ut docere et doceri, monere et moneri, doctoremqve doctorum (si qvā parte liceat) et discipulum discipulorum (sicubi profectum sperem) agere, nullō mihi discrimine habeatur. Adhuc enim conscientia mea mihi dictat idem: neqve hunc usqve in diem didici, Cur ego, si in militari statu vivendum esset, supremum Imperatorem potius quam infimum bonum Stratioten; aut in civili Consulem potius qvam infimum bonum Civem; vel in Ecclesiastico Episcopum episcoporum qvam auditorem auditorum, agere malim: modo mihi meo loco stationem honeste tueri, et recte administratae rei Deum et homines, conscientiamqve meam, testes habere liceat. Qvae indifferentia eō usqve me comitatur, ut etiam inter Civem et Hospitem, non aliud ponendum putem discrimen, qvam ut uterqve commune bonum qvaerat: licet die obligatione magis, hic officiō magis. Hunc animum mihi tam perpetuum opto (et dabit Deus) ut etiamsi ad Garamantas, et qvōcunqve barbarissimarum gentium deferri contingeret, qvomodo iis qvibus conversandum esset prodesse possem, cogitare vellem: qvia non cogitare, hoc est, impressum divinitus characterem abnegare, non possem.

Cur igitur amicus ille, unus et alter, susurrant (et qvidem ita susurrant, ut acres illorum, aures et animum rasurae voces ad me penetrent) Non tanti esse inter incultas et rudes Gentes reformare Scholas, hīc non processurum negotium? An enim rudes tantum et inculti consilia nostra alicujus aestimant? Sed hōc missō: non ego, si desipio, eousqve desipio, ut qvod sapientissimus Salomo ausus non fuit, mihi audendum putem, SAPIENTES DOCERE. Simplicioribus tantummodo loqvi non nulla, qvae bona esse persvasus eram animum induxi, qvod idem sese testatur Salomo, Proverb. I. V. 4. Nec tamen si cum eodem spero, futurum ut etiam sapiens aliqvis, hisce auditis, adjiciat sapientiam, et intelligens acqvirat consilia (v. 5.) desipio. Qvia haec sapientiae vis est, ut undiqve incrementorum capiat occasiones, omnia qvae arripit flammae instar sibi assimilans. Expendatur interim obsecro, qvae fit haec ratiocinatio; Barbari audiant meliora svadentes, nobis nostrae constant rationes. Si qvid enim vere bonum est, et ratione geritur, commune est: magis etiam nostrum, qvi magis culti magis ratione ducimur. Aut in nos illud Christi recidet. Si caeci essetis, peccatum non haberetis: sed qvia dicitis Videmus, peccatum vestrum manet (Joh. 9.) Ego conscientiam testor, inter causas susceptae in Hungariam vocationis non postremam fuisse hanc ipsam spem, eos qvi se morbidos nōrunt facilius curari, qvia curam admittunt: prae illis qvi valere se, et Medico non egere, autumant.

Ego vero liticulam hanc, qvam mihi et Didacticis meis consiliis qvidam illi (qvos ego propterea non odi) hīc movent, ad Vestrum Tribunal Viri lucis, studiorum Sapientiae inter Vestros dispensatores, defero. Qvae qvidem non forte tanti est, qvum non tam de Studiorum meta (qvam spero habemus eandem, Eruditionem solidam, cumqve Morum honestate Pietatem veram) qvam de Mediis ad metas veniendi, ambigatur, utrum commodius hāc vel illā viā. Constat autem eundem locum diversis etiam adiri posse viis: ut Amsterodamo


page 121/122, image: s066

Lutetiam cum cerrestri tum marinō itinere; et qvidem cursum tenendo jam huc jam illuc deflexum. Constabit etiam, si sestinandum est, rectiori tramite iri melius: sin varia interim cognoscere volupe fuerit, deviationes qvoqve ucilitates atqve jucunditates habere suas. Hoc interim manebit, amiciorem mihi fore, qvi me desideratum ad locum per milliaria decem, viisqve bene explanatis, et per amoena tempe, ducet: qvam qvi per milliaria triginta, insuperqve per salebras et aspreta, circumducet. Verbō, qvi mihi (seu docentis seu discentis obeam munus) molestos qvotidie in Schola sex, septem, octo horarum fudores, in jucundas trium qvatuorve horarum collusiones commutare, fructumque insuper laborum conduplicare, promittat, et praestet. Sciat ergo prudentia Vestra, Faventissimi Domini, me nihil unqvam contra Scholas dixisse, aut scripsisse, sed pro Scholis. Nec privatas Scholas unqvam praetulisse publicis, sed contra (Videatur Tom I p. 40. 41. etc.) Nec molestiam ullam exhibere cuiqvam voluisse, sed minuere si possem. Cur igitur molestare me delectet aliqvem? Tranqville mihi agere liceat, oro, qvamdiu me hīc volet esse Deus. Vel jam tandem postqvam cordis mei desideria in luce posui: ponamqve ultimo etiam Vestro in conspectu, Domini mei; non verbis qvae docet humana sapientia, sed qvae docet Spiritus sanctus, spiritualia spiritualibus conferendo.

(I Corinth. 2. V. 13.)

DIDACTICAE IDEA EX ARCANIS AETERNIS.

Joh. V. 19, 20. Non potest Filius semetipso operari, nisi viderit Patrem operantem: qvaecunqve enim Ille facit, haec etiam Filius pariter facit. Pater amat Filium, et OMNIA ostendit ei.

UNde (qvia in visibilia DEI visibilibus repraesentantur, Rom. I. 20.) emanant seqventia.

I. Scholas esse debere imitamen qvoddam Coeli.

II. Conversationem Docentium cum Discentibus esse debere ut Patrum cum filiis.

III. Filios a semetipsis scire ac operari posse nihil.

IV. Qvicqvid ergo scire ac operari debent (hīc et in aeternum) praemonstranda illis esse OMNIA.

V. Praemonstrationemqve illam incumbere Patribus, hoc est, doctoribus.

VI. Non ut praecipiant tantum, sed exemplis praemonstrent.

VII. Non aliena vero exempla tantum objiciendo, sed propria edendo: ut Facienda doceantur faciendo.

VIII. Exigendamqve (paterne) Imitationem omnium.

IX. Eamqve exactam, ut PARITER faciant omnia.

Econtrario aberrari ab aeterna idea, ubicunqve

I. Ad nullam respicitur ideam (nedum optimam illam) sed qvaliter taliter fiunt omnia.

II. Conversatio docentium cum discentibus non est alia, nisi ut Mercenarii cum ovibus, propter adipem et lanam. (Ezech. 34.)

III. Discipuli sibimet permittuntur, et ab ipsis qvod nondum docti sunt reqviritur: qvasi vero a seipsis qvod Praeceptor scit scire possint.

IV. Nec docentur Omnia Vitae (huic et futurae) necessaria: sed frustula tantum qvaedam.

V. Nec ipse Docens docet omnia per se, sed mandat aliis, aut objicit mutunt doctorem, Librum.

VI. Nec illa qvae docet exemplis docet, sed praeceptis qvibusdam, et nisi praestatur qvod jubet, plagis.

VII. Aut si exempla ostendit, aliena tatum ostendit, neqve qvomodo imitanda recte sint ostendit.



page 123/124, image: s067

VIII. Aut si ostendit, imitationem multā praxi non urget.

IX. Eamqve exactam, ut omnis discipulus fiat Magister, PARIA praemonstratis faciens.

Hoc ecce totum illud est, qvod ut omnes qvi Filiolos Dei formandos suscipiunt attendant, opto. Plus dicere non habeo. Et Vos Domini mei, Vestris cum Scholis, et tota Urbis Vestrae Christo sacrata Juventute, gratiae DEI, Me autem favori Vestro, commendo: Paralipomena haec mea Didactica obsignans ipsā die conversionis Pauli. In qva o convertant se Omnium nostrūm corda ad Dominum! ut qvisqve nostrūm qvod ibi Saul dicat, DOMINE QVIDVIS UT FACIAM?

Tu autem Sapientia aeterna, JESU CHRISTE, qvae ludis in Orbe Terrarum, et deliciae Tua cum filiis hominum: cui nobiscum in carne habitanti volupe fuit conversari parvulis, eosqve (tanqvam Regni coelestis haeredes) amplexibus et osculis dignari Tuis: dignare nunc etiam favore Tuō illos, qvi servire non dedignantur parvulis Tuis. Ut ter hos etiam incrementa, Te aeternitatis Rege digna, capiat benedictum illud Regnum Tuum, hīc gratiae, illic gloriae! AMEN, AMEN, AMEN.

[gap: errata list]