12/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: s001

J. A. COMENII DIDACTICORUM OPERUM Pars II. Ea comprehendens qvae ab Anno 1642 ad 1650 scripta et edita fuźre: cum commemoratis novis iterum eō impellentibus occasionibus, subseqvutisqve Eruditorum censuris. Qvorum Catalogum pagina seqvens ostendet. [gap: illustration]



image: s002

[gap: content list]

image: s003

De Novis studia Didactica continuandis occasionibus.

NEMO est mortalium, qvi non Veritatem Prophetici dicti, Scio Domine non esse hominis viam ejus, nec viri esse ut ambulet, et dirigat gressus suos (Jer. 10. v. 23.) experiri qveat in seipso, si suas cogitationes, desideria, proposita, et qvae juxta illa eveniunt aut non eveniunt, attendat. Nempe ut vulgare habet dictum (ad mentem tamen Salomonis, Prov. 16. 9. et 19. 21. prolatum.) Homo proponit, DEUS disponit. Evenit idem mihi, spinosa Didactica studia deserere, et inamoena Realia transire, ferio proponenti, in easdem tamen spinas relapso. Qvod qvā ratione acciderit attingam: ut si qvid secus ac oportuit actum est, culpae partem sustineant qvi me ad scopulos istos adegerunt.

Editō Pansophiae Prodromō, perqve varia Europae Regna sparso, cum pleriqve Eruditorum Operis delineationem approbarent, absolvi vero illud ab homine uno desperarent, eōqve Collegium Eruditorum HOC GENTIUM erigi svaderent, operosus in ea re fuit qvi Prodromum in lucem promoverat, strenuus rerum qvā datur [gap: Greek word(s)], D. S. H. ut qvam plurima excitatiora Ingenia huc alliceret. Factum ergo tandem, ut unum et alterum nactus me qvoqve ad se, Anno 1641, magnis obtestationibus evocaret. In qvam profectionem cum consensissent mei, veni Londinum ipso Autumnalis aeqvinoctii die: ibiqve demum me Parlamenti jussu fuisse vocatum intellexi. Sed qvia Parlamentum, Rege in Scotiam digresso, ad trimestre fuit dimissum, detentus eram ad ibidem hiemandum, amicis apparatum Pansophicum, (qvam tenuis ille fuit) lustrantibus. Qvā occasione tractatus nobis sub manu fuit natus hōc titulo

VIA LUCIS.

Hoc est, Rationabilis disqvisitio, qvomodo Intellectualia animorum Lux, Sapientia, tandem sub Mundi vesperum per omnes mentes et gentes feliciter spargi possit.

Nempe ad intelligenda melius illa Oraculi verba Zachariae 14. v. 7. Et erit, ut vespere fiat lux.

Congregatum interim Parlamentum, praesentiāqve nostrā cognitā, jussit nos exspectare, donec impetratō a negotiis otiō, aliqvot e medio sui Viris doctis et sapientibus audiendi nos, fundamentaque consilii nostri cognoscendi dari posset commissio. Communicant etiam in antecessum cogitationes suas, de assignando nobis Collegio aliqvo cum reditibus, unde aliqvot Viri docti ac industrii, undecunqve Gentium evocati, sustentari honeste possent: sive ad annos aliqvot, sive in perpetuum. Sed et nominabatur Londini Sabaudeum; extra Londinum vero Winthoniense; rursumque propius Urbem Chelseum, cujus et redituum Inventaria nobis communicata fuere: ut nihil certius videretur, qvam processurum Magni Verulamii, de aperiendo ubiubi Gentium Universali Collegio, de Scientiarum Augmentis unice solicito, consilium.

Verumenimvero interveniens de Hibernia tumultuante, trucidatisqve nocte unā plusqvam ducenis Anglorum millibus, rumor, subitaneusqve Regis Londinō discessus, et exarsuri jamjam cruenti Belli plena indicia, consilia


image: s004

haec disturbaverunt, meqve ad meos reditum festinare coegerunt. Accidit tamen ut e Svecia in Poloniam, et hinc in Angliam, ad me missae venirent literae: qvibus Magnanimus et Strenuus Vir, D. Ludovicus de Geer, me ad se in Sveciam invitans, studia mea (et si qvos mihi associare vellem Viros doctos, unum et alterum) fovendi offerebat promptitudinem. Consiliō itaqve cum amicis communicatō abii: sed illis, ut ad nihil praeterqvam Pansophica me adhiberi paterer, obtestantibus.

Delatus in Sveciam (in Augusto Anni 1642.) reperi novum Maecenatem domi suae Nortcopingae: a qvo benigne acceptus, post dierum aliqvot deliberationes Stokholmiam, ad Illustrissi Regni Cancellarium, D. D. Oxenstiernium; itemqve Academiae Upsaliensis Cancellarium, J. U. D. Johannem Skyte, missus fui. Qvi me qvadriduanis exercuerunt colloqviis: maxime autem prior ille, Aqvilonaris Aqvila, tam acriter in utriusqve propositi (Didactici et Pansophici) fundamenta inqvirens, qvaliter a nemine Eruditorum adhuc erat factum. Primō biduō Didactica examinabat, tali tandem conclusione: Animadverti ego ab ineunte aetate, violentum qviddam esse usitatam studiorum Methodum sed ubi res haereat, deprehendere non poteram. Missus tandem a Rege meo, gloriosae memoriae, in Germaniam Legatus, variis cum doctis Viris ea de re contuli. Cumque mihi Wolfgangum Ratichium Methodi emendationem moliri esset relatum, non erat animo meo qvies, donec Viri praesentiā potirer: sed qvi colloqvii loco Volumen mihi grande, in qvarto, legendum obtuht. Devor avi ego illam molestiam: pervolutatōqve totō Librō, vidi eum Scholarum morbos non male detegere, remedia tamen qvae afferebat non sufficere videbantur. Tua firmioribus nituntur fundamentis: perge, etc. Respondi, Fecisse me in his qvod potui, ad alia jam esse transeundum. Ille, Scio te majora moliri: legienim Prodromum Pansphiaetuae. De qvo cras agemus, nunc publica me avocant.

Postridie conatus Pansophicos, sed majori severitate, examinaturus qvaestionem praemisit, Potesne contradicentem ferre? Possum, respondi: et ideo Prodromus ille (non qvidem a me sed ab amicis) praemissus fuit, ut judicia et censuras experiri liceret. Qvas si aliās undecunqve admittimus, qvidnī a Viris adultae sapientiae, et heroicō judiciō? Coepit ergo contra melioris rerum statūs, ex recte instituto Pansophiae studio conceptam spem, dissertare: tum Politicas primum profundae considerationis objiciens rationes, deinde vero Scripturarum divinarum testimonia, qvae sub Mundi finem tenebras potius, et deteriora qvaeqve, qvam lucem et emendatum rerum statum, praenuntiare videntur. Ad qvae omnia data sic excepit responsa, ut his concluderet verbis Nemini adhuc taelia venisse puto in mentem. Insiste his fundamentis: aut sic veniemus aliqvando in consensum, aut nihil superesse patebit viae. Consilium tamen meum est (addebat) ut Scholis prius gratificari, Latinae lingvae studia ad majorem facilitatem deducere, eōqve majoribus illis tantō explanatiorem viam parare, pergas. Qvod idem D. Cancellarius Academiae urgere non destitit: sicut et hoc, ut si cum familia migrare nollem in Sveciam, propius tamen me admoverem, in Borussiam concedendo, nominatim Elbingam. Quō utroqve consiliō cum Maecenas meus (ad qvem Nortcopingam fui reversus) acqviescendum putaret, serioqve ne qvid secus fieret, seu loci, seu pensi primum absolvendi respectu, oraret, recepi tandem; spe, intra unum et alterum annum tricarum fore finem.

Sed haec mea Svecis gratificandi facilitas Anglicanis amicis vehementer displicuit, retrahereqve me conati sunt prolixā, rationum praegnantissimā, epistolā: Specimen in Didacticis datum esse sufficiens, plenius omnia rectficandi patere jam satis viam: nondum in realibus. Illa posse alios agere, exsurgereqve jam passim aemulatione mutuā ad industriam sese provocantes Didacticos: Pansophiae vero neqvidem fundamenta satis adhuc esse detecta. Infinitōqve plus utilitatis in publicum ab explanatis sapientiae verae viis redundaturum,


image: s005

qvam a literulis Latinis: et qvae praeterea. Addebat S. H. Qvō mariture ruis? minoraqve viribus audes? Poeticō hōc solaecismō inconsiderantiam mihi exprobrans. Gavisus ego hāc regiam in viam revocatione, communicavi epistolam hanc in Sveciam: speqve indubiā, rationibus his accessuros, Pansophicis me totum reddidi. Sive continuaturus, sive saltem (si me Scholasticis immorari vellent, et forte immori contingeret) ut Pansophiae fundamenta (qvae nondum satis detecta qverelas audivi) melius eruta exstarent, ignorariqve amplius non possent. Venit autem e Svecia responsum: qvō in proposito Didactica prius absolvendi persistere jussus sum: Potiora qvidem potius, prior a tamen prius, agi oportere. Non per majora iri ad minora, sed contra etc. Parendum itaqve fuit, et invito mihi in logomachiarum luto haerendum, octenniō integrō: postqvam tamen prius detecta melius Pansophiae fundamenta (sub titulo Pansophiae Diatyposis, Ichnographica et Orthographica) typis Dantiscanis luci exposui, Anno 1643: qvae mox Amsterodami et Parisiis recusa fuźre.

Duo vero mihi, ad Didactica retruso, solatio erant. Primum, posse per id etiam tempus reales qvascunqve Observationes bonas colligi, excoqvendoqve maturiori judiciō grandiori illi Operi, plus me habiturum temporis, et sic moras illas in lucrum ituras. Deinde, Lingvarum studio interioris sapientiae semina interspergi ubiqve posse: ad sancte fallendum humanam incogitantiam, qvi (ut fere adhuc res sunt) ubiqve propemodum cortices malunt qvam nucleos.

Qvum vero molestissima illa nostra Sisyphei saxi volutatio (Didacticum intelligo studium) qvartum in annum protraheretur, vocatus ego a Maecenate profectus fui in Sveciam, annō 1646. ubi ominia eatenus acta per constitutos Trium-viros examinata, approbata, luciqve exponi (post adhibitam ultimam limam) justa sunt. Verumenimvero mihi domum reverso bienniō adhuc, propter infinitas denuo in Lexicis et Grammaticis repertas tricas, sudandum fuit. Annō demum 1648 (me Lesnam reverti coacto) editionis factum est initium: qvemadmodum jam narrabitur ordine.



image: s006

NOVISSIMA LINGVARVM METHODUS. Fundamentis Didacticis solide superstructa: Latinae L. exemplo realiter demonstrata: Scholarum usibus jam tandem examussim accommodata: Sed et insuper aliis Studiorum generibus magnō usu accommodanda. Ante tamen Eruditorum judicio publico exposita, seriisqve ac severis censuris submissa. Anno 1648.



image: s007

Vere Nobili, Vere Strenuo, Vere Magnifico, VIRO, DN. LUDOVICO de GEER, Seniori, Haereditario in FINSPONG, ETC. Maecenati meo pie colendo, SALUTEM.

SErius ac velles, et multi, mea illa, qvorum causā mihi sexenniō otia fecisti, Maecenas svavissime, in lucem eunt. Condonabis benigne. Causae enim intervenerunt non unae, qvae vacare illis ex toto non permiserunt. Ego autem a nobis exasciata exspectari scio: id qvod me timidiorem, et in omnia circumspectantiorem, reddit. Mitto tamen ad Te, et jussu Tuo in publicum, partem lucubrationum Philologicam, LINGVAE LATINAE METHODUM, receptis omnibus, uti confido, expeditiorem. Talis enim nisi esset, tot dierum jacturam, imo annorum, qvot hūc impensi sunt, merito dolerem. Sed judicium ferre non meum sit: publica exspectanda est censura, qvam fore severam praevideo. Interim haec ante alios Omnes TIBI Se sistunt, Tibi jure Tuō dicantur, Patrone mi: ut, si qvid his inest boni, molestiisqve suis aliqvā parte liberari poterunt Scholae, (id enim certe qvaerere nos non diffitemur) Tibi gratias agant, Tibi benedicant. Nam absqve Te esset, ista lucem non viderent; aut certe nondum; aut saltem non aeqve limata (qvaliacunqve tandem jam sunt) si non eam adhibuisse diligentiam, qvae adhibita est, licuisset homini cum miseriis luctanti. Sed Tu Patronum egisti, tu partui huic benigne obstetricatus es. Qvi cum in usum Juventutis Christiane moliri me qviddam (ex pio Nathane Tuo, cum qvo de operibus pietatis consilia communicare soles, Rever. Godofrido Hottono) cognovisses, ut me eximeres laboribus aliis, his vacare posse faceres, ultro mihi favorem Tuum obtulisti, meqve cum familia sextum jam in annum (imo et meā causā alios plures) aluisti. Absqve qvo esset, haererem forsan adhuc in Opere immani, labyrinthis refertissimo: ubi totfariam nobis errandum fuit, anteqvam errorum inveniremus exitum. Etiam nuper a Te reversis accidit, ut cum praeter ultimam limam desiderari crederemus nihil, in eademqve nobiscum sententia essent, qvos nobis Censores


image: s008

dederas: melior tamen detecta Ordinis lux, omnia propemodum a fundamentis retexere nos coegerit: qvae res multos nobis rursum abstulit menses. Nempe non dii sumus nos, qvibus rerum idea notae sint ab aeterno, ut nihil restet nisi dicere, FIAT. Homini satis est, gradatim proficere. Ideo jam olim Plato dixit: Beatos esse, qvibus vel in senectute veras de rebus asseqvi opiniones datur. Beatos ergo etiam, qvibus actionum ordinem vel in senectute asseqvi obtingit, ut errando tandem non errare discant. Me ita finxit natura (qvō nomine Naturae Parenti gratias ago) ut minimae etiam, de qvacunqve Veritate, observatiunculae gemmarum instar sint: qvas exomni errationum nostrarum stercore seligere, unum senectutis meae [gap: Greek word(s)] facio, Utinam omnes paritet! Qvid enim juvat, inclusorum caveae Sciurorum more saltus exercere, nec se loco promovere tamen? Qvid Volumina, praegrandia etiam, scribendo millies iterare eadem? Eō id dico, Patrone mi, ut si cui Montes nostri lente nimis parturire videantur Musculos suos, excusationem apud Te, et cordatos, inveniat lentitudo nostra, non parere caecos catulos, sed eniti oculatos leunculos, intenta. Ac sunt mihi exempla magnorum Virorum, sua qvoqve lente absolventium. Isocratem uni Panegyrico suo impendisse minimum decennium; Platonem vero usqve ad octogesimum aetatis annum Dialogos suos pectere non desiisse, scribit Dionysius Halicarnasseus. Et Virgilium Maronem, Poetarum Regem, conqveri aliqvando solitum, triduō totō vix unum et alterum extundere potuisse versiculum, notum est nempe cum semper qvod usqve in carmine suo desideraret (juxta illud Martialis,

Victurus genium debet habere liber.)

solers cura reperiret.

Enimvero etiam in hoc puerilia studia facilitandi studio, grandes accidere posse moras et remoras, exemplo habemus Viros magnos, qvi talia de se prodiderunt. Eilhardus Lubinus, Theologiae Doct. Didacticam suam Pomeraniae Duci Philippo dedicatam fassus est ab ostodecim annis, et amplius, parturiisse. Iohannes Sturmius, multarum per Germaniam Scholarum, et fundator et reformator celebris, fatetur Lingvae Latinae vocabula in ordinem redigendi rationem annis 38 se vestigavisse Juliumqve Camillum in eodem negotio supra 40 annos versatum recitat: nec tamen perficere potuisse (Librō de Lingvae Latinae resolvendae ratione Capite I. qvi exstat Instit. literatae Thorun. Tomo I. pag. 508.) Robertus Stephanus, ut Latinae Lingvae perfectius illud Lexicon (qvod Thesaurum Lingvae Latinae inscripsit concinnaret, decem Viros doctos domi suae annis aliqvot aluit cum tamenres unius diligentiae esset, ingenium adeo non reqvireret. Hīc autem qvid? Verissime usurpandum venit illud,

Qvā nunqvam via facta fuit contendere conor; Hoc est susceptum qvod mihi tardat opus.

Ad parallelismum scilicet reducendo, non tantum Lingvam totam cum Rebus, pro aperienda realiori Eruditioni via; sed et lingvas vernaculas cum Latina. Cujus rei qvum et rationes essent ab imo vestigandae; et dandum in Lingva aliqva, una aut pluribus, specimen; tentandumqve id lingvis nobis praenotis (Germanica, Bohemica, Polonica) caeteris, si imitari vellent, in exemplum; nec in his omnibus, adnovas leges concinmandis, ulla ante nos haberemus vestigia, frangendaque ubique esset glacies; et observatio pareret observationem etc. necessario evenit, ut plus efflueret, qvam praevideri poterat, temporis. Addo, magnum opus viribus inchoatim exiguis, qvid mirum si tarde processit? Constantiae potius fuerit, non deseruisse; auxilii divini, non succubuisse.


image: s009

Id enim perqvam fuit proclive, millies fathiscenti. Sed inter alia divinae providentiae organa Tu fuisti, Vir Magnifice: qvi pro consveta animi generositate, qvasi Tuum esset, ubicunque succurri potest succurrere, beneficiis Tuis industriolam meam fovere non intermisisti.

Veneror itaque in Te, et osculor, exsertam erga me DEI manum: DEUMque cum omnibus illis, in qvos se aeqve sponte gratiosa liberalitas Tua diffundit, laudare non desino. Tu qvippe VIR ille es, qvi fortunas suas cum utilitate publica dividit: et cujus in egenos heroica beneficentia prorsus sine exemplo est. Utde TE videatur dictum illud Psalmi; Dispersit, dedit pauperibus. Spargis enim, ade oque Dispergis, sine fine. Aliis multum est, si a supplicibus miseris non avertant faciem, non subtrahant manum: TU ipse circumspectas, qvibus facias bene. Et qvod CHRISTUS multarum possessronum adolescenti consilium dabat, utdivenderet omnia, et distribueret pauperibus; Hoc TU, tanqvam TIBI dictum, exseqveris. Dividis affectu, non apponendo cor ad divitias: dividis effectu, elargiendo hilari vultu, ut nemo discedat tristis a conspectu Tuo. Itapossides tanqvam non possideas: et gaudes bonis Tuis, tanqvam non gaudeas. Et tamen hilare est Cortuum in DOMINO: aqvo habes qvod des, et cujus nomine TIBI obveniunt qvibus des. Laudas Tu DEUM propter alios, qvod sint qvi TE, post DEUM, respectent: laudant vicissim alii DEUM propter TE, qvod sit qvem post DEUM respiciant, necessitatibus sanctorum communicare non inter mittentem. Qvanqvam et sunt, TE procur ante, qvilevari se a DEO sentiunt; cujus manu, non intelligunt. Qvia multa nescit sinistra Tua, qvae facit dextra Tua! Sed erit, cüm circumsistenc Tabitham Viduae et Pupilli, flentes, et ostentantes Tunicas et Vestes, qvas illis faciebat Dorcas (Act. IX. 39.) Prodibique die illo stipat us testibus, Fidem in CHRISTUM Tuam non fuisse Verba, sed Opus. Adeoque nec jam desunt testes, et pro TE ad DEUM deprecatores: qvia nemo inter omnes fervidae Tuae erga DEUM, et sanctos, dilectionis conscios, esse potest, qvi non vel tacite apud se subinde illud recogitet: Qvi non solus bibis aqvam de Cifterna Tua, et fluenta Putei Tui, sed derivas Fontes Tuosforas, et in plateis Aqvas Tuas dividis, SIT VENA TUA BENEDICTA! (Prov. V. 15. 16. 18.) Gaudentque haberi exemplum, qvemadmodum in aliis illius; Qvidam rapiunt non sua, et semper in egestate sunt: ita in TE illius, Alii dividunt propria, et ditiores siunt (Prov. IX. 24.) Exstare nimirum semper necesse est exempla Veracitatis DEI, qvod Qvi pronus est ad misericordiam, benedicetur (Prov. XXII. 9.) et Qvimittit Panem suum super transeuntes aqvas, post tempora multa reperiet illum (Eccl. XI.) Cujus rei TU ipse illustre TIBI et TUIS es exemplar. Qvippe qvi jam olim cum Nobilissimis Parentibus Tuis, pro salvificae Veritatis amore Possessionum avitarum, Patriae terrenae, Nobilitatisque externae, jactur am sustinuer as lubens. Ecce autem Tibi DEVS abunde pensavit omnia! cüm et ipsos Honores qvos iniqvior a prioris Patria obnubilaverant fata, altera, qvae TE Civem exspectabat, restituit Patria.

In mentionem Parentum postqvam incidi, occasio esset claros Majorum natales, et antiqvum stirpis Vestrae splendorem, attingendi. Sed DECVS Tuum non opus habet aliunde mutuari lumen, aut praeconia: Tua FAM AE sufficit, Tuisque praelucet, et ad ser am posteritatem praelucebit, VIR TUS. Lausqve Tua non ex hominibus, sed ex DEO, est (Rom. II. 29.) Qvi non ut Hominibus placeas, sed DEO, qvaeris. Vt cujus ipsa etiam Tiomus Pietatis Schola, Virtutum Officina, Domusque precationum, est. O qvam oblectabant spiritum meum, qvum Tibi hospes adessem qvotidianae illae cor am tota familia biblicae lectiones, Cantüsque et preces veluti canonicae! Cogitabam jam tum, et millies ingemino: o ascendant Orationes et EleemosynaeTuae, ut olim Cornelii, in memoriam in conspectu DEI! (Act. X. 4.)

Non autem TE TIBI laudo, dum TE TIBI ostendo, generosa Anima; qvia nec TIBI ostendo, sed aliis: ut sis in exemplum, si qvi asseqvi tantas Virtutes


image: s010

possunt. ILLIS praesertim, qvorum est meminisse, non Nominis tantüm, aut Sang vinis, aut Possessionum et Honor um, sed etiam, adeoque inprimis, VIRTUTUM, AD SE TRANSMITTI A TE HAEREDITATEM. Faxit misericor dia DEI, ut qvod de Abrahamo, electisque seminis ejus reliqviis, divinitüs dictum est, de TE et Tuis dictum, ese appareat: Si Radix sancta, etiam Rami! (Rom. XI. 16.) Utque felix progenies Tua, Dn. LAURENTIUS, LUDOVICUS, IMMANUEL, STEPHANUS, IOHANNES, et BENIAMIN, memores vivant illius Aristotelei; Nobile est id, qvod ex bono prodiit genere: Generosum autem, qvod non a sua natura degenerat. Vt scilicet Nobilitati addere Generositatem, sui esse muneris intelligant. Verüm haec ut mea vota non respuunt (Christianorum enim est optare invicem bona et exor are a DEO ita non reqvir unt cur am: qvum credam TE Abrahamum esse illum, qvi praecepturus sit Filiis suis, et Domusuae post se, ut custodiantVIAM DOMINI, et faciant JUDICIUM et IUSTITIAM, ut adducat Dominus ea qvae promisit (Gen. xviii. 19.) Egotamen or are non desinam, ut sit Beatus vir qvi timet Dominum, qvi in mandatis ejus delectatur valde! Ut sit potens in terra semen ejus! Ut Generationi rectorum benedicatur! ut Gloria et divitiae sint in domo ejus ut Iustitia ejus maneat in seculum seculi! ut Homo jucundus, qvi miseretur et commodat, res suas disponat in judicio, et non commoveatur in aeternum et c.) Psal. CXII. 1. 2. 3. 5.) Haec sunt mea, Confratrumque meorum (qvorum Tu qvoqve viscera refocillatum ivisti non semel) ad DEUM pro TE, omnibusqve Tuis, Vota!

Redeo ad Philologicos labores nostros, qvos TIBI Patrone gratiose, do, dico, consecro. Accipe hos in pignus interea fidei meae, dum majus qvid, et realius, conseqvatur. Non enim segnescerenos, dabit DEUS ut videas. Diligentiae nostrae non pono ter minos: qvia successus non in nostra manu sunt, a Dea pendent, sicut et ipsum Vitae nostrae filum. Hoc solum nunc DEUM oro, ut praefentibus puerilibus, qvo jam licuit modo confectis opellis, ita benedicat ut nec TE in promotionem earum pie adhibitae liberalitatis, nec me permoleste huc impensi, et fixissima diligentia per fexennium continuati laboris, paeniteat! Qvoderit, si haec vigiliarum mearum portio tantüm afferat Latinitatis studio utilitatis, qvam parum mihi attulit voluptatis. In qvo nihil ampliüs agere propono, neqve per decurrentis vitae spatia potero. Nam et sic alieno negotio magnam vitae partem insumsisse, adeoqve in illo prope consenuisse, vereor ne aut paenitendum sit, aut non careat calumnia. Adilla igitur potius nostra, qvibus, plus realitatis subest (et qvae, ne omnino mecumemori patiar, tot et tanti Viri instant) qvoqvomodo recolligenda, et luci exponenda, lubens festino. Logomachiarum hīc sit finis: qvibus qvod me exemeris, gratias agere non desisto.

Vale, gratiose Patrone, constanterque sic age, ut sit unde multi laudent DEUM Tuā causā. Dabam Eibingae Borussorum ubi me hujus sludii causā sexennium aluisti sub decursum ANNI M. DC XLVIII.

Tuae M. D.

Observantissimus

COMENIUS.



image: s011

[gap: content list]

page 1/2, image: s013

VIRIS VERE ERUDITIS, IN POPULO CHRISTIANO LITERARUM ET SAPIENTIAE ANTISTITIBUS, Salutem.

[note: Confusioni rerum remedia qvaerenda] TRISTEM esse undiqve Rerum humanarum faciem, etiam in Europa nostra, adeoque prae caeteris nunc Orbit partibus, nemo non videt. Adversus ergo maerores solatii, et adver sus morbos remedii, qvaerendum esse aliqvid, si inveniri possit, nemo negabit. Qvam in curam ut excitemur attentius, cum nos DEUS, et Omnia, invitent, ego qvoqve nunc de rebus qvibusdam hūc spectantibus vestrā bonā gratiā, Viri sapientes, paucula submonere decrevi.

[note: Res humanae Eruditionis, Politiae, Religionisqve nomine continentur.] 2. Rerum humanarum nomine intelligendum esse potissimum videtur trinum illud, qvod Nobis, Creaturae ad imaginem DEI factae, supra omnia elevatae, et ad AEternitatis confortium admissa, necessario intercedit, commercium; cum Rebus, Nobiscum invicem, et cum DEO ipso Creatore nostro. Cum Rebus: Res contemplando, per scrutando, in usus nostros transferendo; et sic Rebus dominando. Cum invicem: nobis rationabiliter cohabitando, invicem utiliter inserviendo, prudenter etiam alii alios regendo; et sic societatem nostr am in pace ac tranqvillitate conservando. Cum Deo: Illum agnoscendo, diligendo, colendo; et sic in favore ejus, misericor diā ejus, ad aeter nit atem usqve nos custodiendo.

[note: His salvis, salva omnia: perditis, perdita.] Primum illud, rationabile cum Rebus commercium, antiqvi voc ārunt PHILOSOPHIAM; secundum, humanas societates in pace conservandiartem, dixerunt POLITIAM; tertium, DEUM colendi studium, RELIGIONEM.

3. ERUDITIO igitur, et POLITIA, et RELIGIO, tres cardines sunt, in qvibus recte constitutis humanae Felicitatis fastigium vertitur; in afflictis autem, et eversis, humanae Miseriae et Perditionis barathrum se aperit. Nempe qvia cuicunqve Rerum rationes notae sunt, Boniqve et mali discrimina patent, Electionibus non aberrare potest. Et qvi Regendi artem, se et alios, novit, rerum turbat interitumqve pravenire potest. Qvi deniqve DEUM recte colendi viam novit, recteqve colit, propitium habet: qvod totius Beatitudinis basis est. Rursum autem Ignoratio rerum coecas temerariasqve parit actiones, et cum Rebus, Hominibus, DEO ipso, processus: unde rerum Tumnultus veniunt, tandemqve Interitus.

4. [note: Trium illorum radices omnibus hominibus in sitae.] Qvae cum ita sint, trium illorum, (Eruditionis, Dominii, Religionis,) aeternas in nobis aeterna DEI Sapientia posuit radices: implantatō Animis omnium Hominum desideriō Sciendi, Dominandi (seu Regendi) Bonōqve omni et semper (qvalecunqve usqvam esse per sentiscat, in aeternitatem


page 3/4, image: s014

usque ipsam) perfruendi. Monstrum hominis sit oportet, non Homo, qvi Res Nescire malit, qvam Scire; et Servire libentius, qvam Imperare (aut certe in tumultu vivere, et periclitari, quam esse in pace, securitateque frui,) Perire denique, potius qvam super esse, Poenisque mactari qvam praemiis; hoc est Numen habere infensum qvam propitium. Nam tametsi qvandoque monstra ejusmodi reperiantur, poenam tamen sutam mox secum trahunt: dum tanquam degeneres, et exsecrabiles, odio habentur, tum aliis, tum sibi ipsis tandem.

[note: AEmulationes hominum trinae:] 5. Qvinimo tam universale est, et tam in cordibus Hominum radicatum, illud sciendi, libere agendi (et dehinc dominandi) DEO- qve placendi desiderium, ut in aemulationes erumpat: dum alii prae aliis plus et melius Scire, latius et potentius Dominari, Religionisque verioris cultu DEUM melius venerari, aut optant et qvaerunt, aut opinantur et praesumunt, eoque inter se perpetuo concertant. Hinc enim infinitae illae de veriore scientia inter Eruditos, et de potiore praeeminentia inter Potentes, et de placentiore DEI cultu inter Religiosos, contentiones: qvia nemo non de illis divinitatis characteribus, Sapientia magna, Potentia magna, Sanctitate magna, participare; atque si alii sibi de illa participatione imminutum aliqvid velint, non aegerrime ferre, potest.

[note: A bono DEO Animis inditae;] 6. Trinum hoc in ipso divinae Imaginis fundo repositum desiderium, omnium Scholasticarum, Politicarum, Religiosarumque contentionum fundamentum est: in se qvidem perqvam bonum, qvippe ab Optimo DEO, fine optimō (ut nemo trinum illud suum Bonum, tam acriter ad illud stimulatus, negligere, hoc est, divinae in se imaginis curam non habere, possit) naturae nostrae inditum: vitiō tamen nostrō, qvi bonis bene uti nescimus, multorum Mundo malorum origo factum. Nam aut consopiunt homines inse divinos illos igniculos, Eminentiaeque suae apices ambire obliti per inferiora bona, ventris et gulae dilabuntur, hoc est, brutescunt: aut rursum, divinō abutentes ardore, in mutuam invidiam, et communia bona sibi invicem praeripiendi studia, insectationes denique et clades mutuas, proruunt.

[note: A nobis in horrendum abusum praecipitatae.] 7. Hinc omnes Status, in Scholis, Politia, Ecclesia, multis modis ubiqve convelluntur, et hiant, et pessum eunt. Dum Scientiae et Artes ipsā multitudine et multiplicitate suā, et de certitudine ac usu altercationibus, seipsas premunt, obumbrant, confundunt, obruunt, ipsamqve certitudinem et usum tandem in plerisqve amittunt: Politiae autem mutuis collisionibus seipas evertunt: Religionesqve pariter odiis mutuis seipsas conficiunt. Cujusmodi infelices, infeliciter ab illo aemulationum fonte qvovis aevō effusas generis humani clades, cui non videre ac palpare datur?

[note: Eruditorum concertationes non tam generi humano exitiales, ut Politicorum et Theologorum.] 8. Eruditorum sane concertationes tanta generi Humano mala, qvanta Politicorum et Religiosorum collisiones, nondum intulerunt, licet confusione qvoqve suā non careant. In eo tamen laudandi, qvod non eadem sentire de rebus iisdem sangvine luendum crimen non existimant, nec propterea Populos, aut populorum Dominatores, in mutua bella concitant. Tota Bellorum, qvibus Orbis vastatur, in reliqvis duobus Ordinibus residet culpa. Dominandi cupido, et apud DEUM potiores habendi partes opinio, ad arma concitat: ut furiose in invicem ruant Religiones et Politiae, dissipentque se invicem ac evertant, et ex florentissimis Civitatibus, Regnis, Ecclesiis, Civitatum, Regnorum, Ecclesiarum, cadavera constituant. Nostris praesertim temporibus, et nostra in Europa, inter nos (eheu quod inter nos! in populo DEI!) tam violentus est Politicarum Rationum


page 5/6, image: s015

statūs ille concursus; et tam atrox, tamque malum exasperans, Theologorum infrenatus Zelus: ut non immerito exclamārit, non Atheus qvispiam, sed piissimus qvisque, Tantum Religio potuit svadere malorum!

[note: Christianorum in seipsos saeviendi suror.] 9. Venit hīc in mentem, quod olim de Romano Imperio, furiose in seipsum ruente, scripsit Vir sapiens. Romani in acie Pharsalica incredibili armorum et animorum ardore in hoc convenisse videbantur, ut interfectis omnibus, nemo ne ad deplorandum qvidem populi Romani nomen, aut lamentandam tanti Imperii calamitatem, relinqveretur: etiamsi clades illae nil aliud fuerint, qvam dolores et angustiae partūs, unius post hominum memoriam maximi, et florentissimi, Imperii. Credo profecto Turcis, Tartaris, aliisque infidelibus ac barbaris gentibus, dum Christianos in Europa intestinis Bellis per annos jam triginta confici, nec ut se invicem vaestare cessent, persuaderi posse, audiunt et vident, illas nasci cogitationes; Christianos inter se conjurāsse, ut interfectis omnibus, ne ad deplorandum qvidem Christianum nomen superesset aliqvis. Qvanqvam aeternae providentiae vis, in decretorum suorum exseqvutione occultis suis, saepeqve rationi nostrae contrariis procedens viis, melius qvid ac sperare possumus nos, nedum infideles illi, ex his Mundi qviddam parturientis doloribus educere potest: Regni scilicet Christi, aeterni Monarchae, renascentiam et propagationem.

[note: Res literaria collisionibus publicis etiam qvassatur.] 10. Verumenimvero istis, sive Orbis Christiani clades deplorandi muniis sive ex cineribus suis resurrecturae Ecclesiae novam imaginem sperandi occasionibus, in communi relictis: ad Vos Viri Eruditi redeo, Vestrumqua Ordinem reliqvorum cladibus simul involvi deplor andum esse, aliqvidqve remedii qvaerendum, submoneo. Involvi enim, antiqva loqvuntur exempla, et praesens rerum ostendit facies.

[note: Probatur inductione.] 11. Apud Graecos philosophante Aristotele, et regnante Alexandro, Graecia ingeniis clarissima fuit, totō Terrarum orbe: sublatō Alexandrō, ut domesticis discordiis laborare coepit Graecorum Politia, ita et Ingenia eclipsin passa. In Italia literas, sapientiaeqve studia, qvantā clade affecerint Gottica, Wandalicaque bella, testes fuerunt tot subseqventia secula: qvibus et Latina lingua per totam Italiam penitus exstincta, et nitor illius apud reliqvos, ubi Lingva superesse videbatur, plane periit, et qvicqvid elegantioris literaturae fuit oppressum: demumqve post tot secula, e Bibliothecarum reliqviis, veluti, sepulchris qvibusdam, eruendum fuit. Religiosa item Christianorum in Oriente concertamina, exciverunt Mahomedanas tenebras; qvae gladiō propagatae oppresserunt, et barbariei per totum Orientem immerserunt, tam Religionem qvam Literas. A nostris igitur praesentibus qvoque, tam diuturnis, tamqve atrocibus bellis, qvid sperare habent Literae? Ubiscilicet Viri docti et sapientes alii post alios decedunt; Scholae autem, unde alia societatum humanarum lumina et columina subnasci debebant, plerubique vastantur ac dissipantur? Metus imminentis Barbariei non immerito occupat Viros cordatos.

[note: Consilium Literis qvaerendum e literis.] 12. Dumergotam implacabiliter duo illi Societatum humanarum Ordines pugnant, et se mutuo subvertunt, nosterque Eruditorum (sinite Viri literati, ut me Vestro qvoqae associem gregi, vel ultimō libens constiturus locō!) simul male habet, impeditur, distrahitur: nos qvidfacimus? Otiosine spectabimus aliena praelia? Aut vane aliqvomodo occupati, cum Diogene inania qvaedam hūc illuc volutabimus dolia? Aut exardescemus, reliquorum duorum Ordinum exemplō, in mutuas qvoque pugnas, et nos invicem evertendi studia? Absit. Quandoqvidem hunc etiam


page 7/8, image: s016

divinitatis characterem obtinent Literae, ut contradistingvantur Armis: veniatqve Mentibus nostris Sapientia, sicut olim Eliae DEUS, non in vento procellae, subvertente montes, et proterente petras, neqve in terrae motu, aut igne; sed in sibilo aurae lenis. Ut peccare credendi sint Nostratium illi, qvi Calamos suos tanqvam stabella augendis in majus mutuis odiis; aut etiam tanqvam penicilla depingendis illis ad posteritatem, et sic eadem odia in alias aetates transplantandum, commodant.

[note: An in publica rerum vertigine liceat?] 13. At qvomodo tranqville, placideqve, in tanta rerum vertigine, agere possumus? dicat qvis. Atqvi dudum Philosophi, qvomodo inqvovis rerum strepitu Mens conservari qveat tranqvilla, inqvisiverunt. Id si vim habet aliqvam, nunc exserat: ut scire nos philosophari factis, non verbis, ostendamus. An vero nos jam calamitates in Virtutum occasionem vertendi deficit industria?

[note: Licet, exemplō Agricolarum.] 14. Qvi de Re Rustica scripserunt, hoc etiam dederunt consilii, ut Paterfamiliās ne iis qvidem horis, aut diebus, torpeat, suosqve torpere sinat, qvibus Imber, Venti, Nives, oper as foris turbant, inhibentqve. Domi enim interim reparandis Agriculturae iustrumentis, parandisqve reliqvis necessariis, occupari posse, eōqve debere: qvemadmodum et Piscatores, silente piscaturā reficere solent Retia sua etc. Qvid ergo si nos qvoqve, inter publicos illos foris furentes turbines et procellas, Nobis interim domi operemur? Reparando scilicet DOCTRINARUM INSTRUMENTA: ut si rebus nostris serenitas redierit, ad nostra felicius peragenda tantō paratiores simus? Qvidqvid enim tandem nunc fit, rediri tamen certo aliqvando illūc oportet, ut Mundus in seipsum saevire desinat. Desinant inqvam homines, ad se reverssi, structa sua destruere, incipiant vero destructa reparare. Qvō si veniendum est, qvid prohibet novarum strusturarum novas praemeditari ideas? Scholasticorum inqvam meliori ordine pertractandorum pensorum, firmiores, non aeqve ruinosas, formas et normas?

[note: Jungenda sunt consilia Doctis: ut exemplo praeluceant reliqvis.] 15. Jungamus, qvaeso Vos Viri docti, ad rectificandum studiorum Methodum consilia! Experturi, an forte id qvoqve ad rectificandam Regiminum Methodum, et DEO serviendi Methodum, conferre qveat aliqvid. Praesertim si qvid scintillarum e nostro qvoqve foco ad publicum illud incendium prosiliit, aut prosilire soleat. Insimulamur autem certe, Grammatici, Dialectici, Philosophi: qvod altercandi subministraverimus Instrumenta, Artem, Materiam. [note: N. B.] Et qvod rixosa Philosophia rixosam pepererit Theologiam: haec autem infecerit Politiae corpus, implicueritqve publice odiis mutuis animos. Atqve habet haec res ex eo colorem, qvod succus Vitae Politicae et Religiosae ex institutione prima vitium trahat.

Sive autem ita sit, sive secus sive a nobis contagionem trahantreliqvi Ordines, sive a se: nostrum tamen est, cum male sic res agi videmus, inclamare, dehortari, pacem svadere. Sed exemplō potius, qvam verbis: ad verba pridem obsur duerunt omnes.

[note: Aut saltem res suas domi emendent.] 16. Id si non possumus, nec ad alienas dirimendum lites aliqvid nostra profecerit diligentia, vel exemplum: nobis tamen domi, alienis damnis facti cautiores, melius consulamus. Utqve operae nostrae, humanas Mentes, Manus, Lingvas, reddendi eruditas, procedant melius, provideamus.

[note: Tentamina Didactica varia: etiam Authoris, qvibus occasionibus suscepta.] 17. Tentabant id jam ante hos annos, et continuabant per haec ipsa calamitosa publicarum aerumnarum tempova, variis modis, aliqvam multi Viri docti, non nullō in melius, per gratiam DEI, profectu. Donec et nobis, annis abhinc supra viginti, illius rei occasio (ab ingrato exilio nostro, cujus horas, dies, annos, non sine usu aliqvotransmittenda


page 9/10, image: s017

putabamus) data esset. Conscripta ergo nobis fuit, domesticum in usum (ideoqve Lingvā vernaculā, Latine enim commentari nunqvam vener at in mentem) Didactica, qvam appellare Magnam juvenilis fervor, praecocesque spes, persvaserant. Ad cujus Canones postqvam molliorem constituere. Lingvarum Methodum qvaesivissemus, tentamenqve primum, Janua Lingvarum reserata, publico expositum esset (suadentibus amicis) spe majorem reperit, et qvasi publicum, applausum. Certatim in Scholas (diversis in Regnis et Religionibus, etiam a Patribus Societatis per Galliam) recipi, et in Lingvas varias transfundi, coepit: ut non nemo putaret, esse unde nobis, tanqvam de re bene gesta gratulari qveamus. Mihi tamen non qvid actum esset, sed qvid agendum restaret, cogitanti, tantum abfuit ut istis titillari liberet, ut displicerent potius omnia, si non aliqvid plus, et melius, obtentum esset.

[note: Et qvibus stimulis continuata.] 18. Benignō nihilominus illo pupublicō judiciō animatus, in Realibus aliqvid simile tentari posse svasi, expeririqve ipse aggressus sum. Qvarum cogitationum delineationes cum itidem (rur sum ab amicis, et qvidem me inconsultō, forās datae) placerent: redibant stimuli, et occasiones, variis modis rem eandem tentandi, donec aliquid vere pulchrum et vere utile, aeqve in Scientiarum et Artium, atque Linguarumstudio, repertum esset. Hae fuerunt, qvae me Didacticis studidiis implicārunt, et in illis hucusque detinuerunt, occasiones.

[note: Etqvō tandem dedusta.] 19. Quanquam autem in illis post tot annorum molimina nondum eo me progressum videam, ut inventa mea mihi satis placeant (nec possunt, qvamdiu desideriis meis, et proposito scopo, non satisfaciunt:) dum tamen undique sic editionem urgeor, en prostituo me! et qvicqvid interea cogitando excogitare, aut tundendo extundere (ut cum Poeta loqvar) datum est, Limae Vestrae, Viri limati, submitto, Lingvarum Methodum ante alia do: qvia sic volunt, qvibus nunc in me et mea arbitrium est. Sed et meō tamen judicio: cum fic palpabilius, qvae Methodi verae vis sit, demonstrari posse videam. Tandem, qvia sic plusculum gratificari Scholis, et qui in illis (permoleste ut plurimum) occupantur, confidam.

[note: Cur de his praemoneantur Viri docti.] 20. Placet vero de hac ipsa Lingvarum Methodo nostra in antecessum, obiter et summatim, qvid ab illa exspectandum veniat, monere aliqvid. Non ut inventiones meas laudem, sed ut illas acrius examinandi omnimodas omnibus dem (atqve id sciens volens) occasiones: postqvam rem hanc sic urgendi mihi stat propositum, ut in Discentiae modos viasque inqvirere ne desistamus, donec non restet qvod qveamus. Quippe non prius homines tricis liberari posse, qvam Sensus, Ingenia, Res, perdomandi nobis omnes patuerintviae, exploratissimum habeo. De Lingvarum igitur Methodo, Cur in illa excolenda tot annos haeserim, adeoque tantum temporis (ut nonnullis videtur) perdiderim, et qvō in melius profectu Remorae illae (multis sane permolestae, impimis autem horum studiorum Fautoribus, et mihi ipsi tandem) pensatae sint, paucis dicam.

[note: Praecipitatae spes frenandae.] 21. Cum post editam Lingvarum Januam nostram, et praestructum illi Vestibulum, et adstructa facilioris Grammaticae praecepta; nimius passim esse applausus inciperet, inventionemque immodice qvidam laudarent, et se beneficiō Methodi nostrae miracula patrare (ex ipsa Germania literas illius tenoris habemus) gloriarentur: non qvidem ista displicebant (humanum est laudari malle, quam vituperari) suspecta tamen mihi ex eo esse incipiebant, qvod ipse ego, qvi Methodi habebar inventor, miracula ejusmodi patrare non possem. Cum enim illud, Hīc Rhodus, hic salta, observaretur, tentabam mea in Rhodo saltus istos.


page 11/12, image: s018

Quorum praxin postqvam non succedere vidi, occasionem inventa saepius adrationis calculum revocandi, exactiusque fundamenta Didactica commensurandi, nactus sum: donec et tandem prioribus omnibus usu meliora, et praxi faciliora, vereqve talia, qvorum ope puerilia illa miracula patrare (si stilō amici jocari libet) liceret, invenire dedit DEUS.

[note: Ambages viarum molestae in compendia redigendae.] 22. Eo namqve rem deductam esse jam confido, ut Lingvas docentes et discentes molestiā liberati, vere in Scholis deliciari, perqve ludum et jocum profectus pulcherrimos dare et accipere qveant. Tam commodum ambages illae nostrae, et in qvaerenda puerilium studiorum molliore via remorae, repererunt (DEO sit laus) exitum. Ut hoc etiam in exemplum sit, Omnia nostra, mortalium, nonnisi gradatim ad aliqvam perfectionem venire, nosqve nonnisi saepius errando non errare discere, posse.

[note: Inventiones bonae melioribus superinventionibus perficiendae.] 23. Posthabito igitur omni ad applausum, qvo priores nostras opellas dignati sunt Viri Eruditi, et Scholae, respectu, qvemadmodum et existimationis nostrae, qvam per tam crebras mutationes laboraturam extimescit amicorum nonnemo; faciendum nobis putamus, qvod Aristoteles in moralibus svadet, ut Lucis et Veritatis amore, nostras ipsimet tenebras et errores, tum detegamus, tum abjiciamus. Nempe qvia ad Latinae Lingvae cognitionem, blandius manuducendi juventutem melior nobis detecta est via, priorem illam, a salebris necdum pro necessitate explanatam, qvanqvam a compluribus vestigia nostra sectantibus satis jam tritam, deserere nos cōgit ipse veriorum et meliorum amor. Nec est cur qvenqvam prudentem offendat, qvod nostra ipsorum inventa aliorumqve adinventa, melioribus perficiamus superinventis.

[note: Fundamenta Methodi Lingvarum novissimaetria.] 24. Fundamenta enim, qvibus jam nunc Methodus nostra nititur, talia sunt, qvae loco movere nemo unqvam poterit, satis id certus sum. Qvae tria sunt potissimum:

I. Parallelismus Rerum et Verborum accuratus; ad formandum in Mentibus discipulorum Conceptus, tam Rerum qvam Verborum, veros, melius, ac unqvam ante factum.

II. Gradatio, jam demum vera et plena, sine hiatu ullo.

III. Omnium horum Constitutio talis, ut merā Praxi, eāqve cum fructuosā admodum, tum facillimā, et qvodammodo spontaneā, constitura sint omnia.

[note: Parallelismus Rerum et Verborum perpetuus.] 25. Proportionis Rerum et Verborum, perpetuo accurateqve obsservandae necessitatem exposueramus olim in dissertatione Didactica (§. 19. etc.) Qvia nempe non Psittacos suscipimus formandos, qvos sine mente sonos dare satis sit: sed Creaturam rationalem, Rerum Dominam, expansae per omnia Sapientiae DEI spectatricem, testem, interpretem. Qvam proinde Verbis distendere, non Rebus implere, sit a Divini consilii scopo aberrare, Hominis majestatem diminuere, Mentibusqve pro Rerum Scientia scientiae umbram instillando, turpiter imponere. Hoc ergo agendum esse, ut Lingvarum studium (Latinae praefertim) in Res tendat: qvō non in Loqvacitatem vanam, sed Eloqventiam sapientem, desinat. Id autem nullā ratione aliā impetrari posse, qvam si perpetuo Verba Rebus connexe tradantur, qvō unā eādemque operā Mens et Lingva (primario autem Mens) erudiantur etc. Qvod iterum iterumqve, qvam altā possum voce, repeto, omnesque juventutis Formatores solenni formulā oro et obtestor, ut (NB) hunc Rerum et Verborum (cum Conceptibus utrorumque) parallelismum, ex arcanis illis, a qvibus melioris slatūs Scholarum, adeoqve omnium humanarum Rerum, spes pendet, esse credant.

[note: A qvo neglecto omnis fere doctrinarum confusio.] 26. Alibi erit ostendendi locus, qvam nonnisi opinionibus regatur Mundns: Opinionumque sive radicem,


page 13/14, image: s019

sive fomentum, esse infelix illud Rerum et Verborum divortium; aut certe proportionis inter utrumqve incuriam. Qvā efficitur, ut Verba vage prorsus per ora et phantasias hominum volitent, Conceptuumqve insinitā varietate confusum Chaos progenerent: non solum in animis vulgi, sed et superficietenus eruditorum, qvi Conceptus suos in Rebus fundare, Verba item Rebus alligare, non consveverunt. Hinc est, qvod nec officio suo satisfaciunt, nec discipulis satis consulunt, Praeceptores illi, qvi Latinitatis tirones eo solum (qvācunqve diligentiā) promovent, ut Latina vernacule vertere, et vice versā, possint: utrum Res ipsas, Latinis illis et Vernaculis vocibus expressas et exprimendas intelligant, necne, securi. Cujusmodi superficiariam Ingeniorum et Lingvoe formationem, qvamdiu in Scholis toleramus, nihil nos et discipulos nostros esse, et fore aliud, qvam qvod Paulus in sublimiori sensu dicit, AEs resonans, et cymbalum tinniens, credamus. Nostram itaque curam hūc tendere sciant, et intelligant, qvicunqve de his judicare volunt: ut primario Mentes ad Rerum intellectum formentur; demum Lingva veros et certos, clarosqve et distinctos, mentis Conceptus, clare et distincte exprimere consvescat: loqvaturqve, qvoties loqvitur, Res potius qvam Verba.

27. Qvantum ad Gradationem [note: Gradatio doctrinae.] (qvam ad certos faciendum progressus in omni studio unice necessariam esse, perpetuo protestamur) reperta nobis est, DEI munere, ad perfectionem Lingvae gradibus pulchre dispositis ascendendi Scala tam firma, ut Ingenia jucunde, sine ullo vertiginis aut praecipitii metu, sese elevare qveant. Omnium enim particularium gradatio tam commoda erit, ut aliud ab alio nusqvam impediri, alia aliis ubiqve juvari; ante cedentia omnia seqventibus parare gradum, seqventia vero omnia antegressis addere robur, necesse habeant.

[note: 3. Praxis discentium propria, perpetua.] 28. Tertium Methodi nostrae, jam nunc demum ad perfectionem aliqvam surgentis, tum fundamentum, tum [gap: Greek word(s)] evidens, Praxis erit ipsa, perpetua, facilis, jucunda, celerrimi profectūs medium certissimum. Illud qvippe Poetae, Solus et artifices qvi facit USUS erit: et Metaphysicum istud, Qvicqvid fit, fiendo fit: et hoc Politicum, Fabricando fabricamur: et Didacticus iste canon, Facienda faciendo discuntur optime: qverelae denique tum de Praeceptorum passim in Scholis, sive segnitie, qvos laboris piget; sive inertia, qvi labores collocare nesciunt: tum de puerili negligentia, et a seriis ad ludicra proclivitate, occasionem dederunt usqve et usqve cogitandi, si qvis inveniri possit modus, Pueros illis qvae ediscenda sunt, ita occupandi, ut et occupari necesse habeant ipsimet, Praeceptoribusqve praeter inspectionem et directionem (ne discipuli non operando otientur, aut operando aberrent) nihil adeo restet agendum; et occupationes illae discipulorum nec sint difficiles, nec molestae, jucundae potius, et laborem lusūs instar proritantes. Qvō si deducta res fuerit, qvidnī speremus verum fore qvod Cicero scripsit: Usus freqvens omnium Magistrorum praecepta superat. Qva ratione fortissimi etiam illius Fortii Ringelbergii consilio, bona ex parte, satisfactum fuerit: qvi alicubi scribit; Complures ostendere studiorum Methodum, cum multo magis necesse sit expellere Ignaviam.

[note: Tantae spes de hac Methodo cur sic in antecessum praemitrantur.] 29. Haec ideo sic praefari libuit, ut omnes qvi haec legent, intentionis nostrae conscii, melius nos per omnia, intelligere, et qvorsum ipsi judicii sui proram dirigere debeant, in conspectu habere possint. Unum addam hōc locō. Methodum hanc, si praescribi tam exacte poterit ut ideā concepta est, ad instar Automati cujusdam, bene constructi, fore: qvod exacte procedit, motuqve suo dormientibus etiam,


page 15/16, image: s020

et aliud agentibus, tempora dimetitur, nec aberrat: aut si aberrat, levi curā ad cursūs rectitudinem reducitur. DEO autem debebitur laus, si vel tandem labyrinthi nostri talem repererint exitum, ut oberrare amplius neminem sit opus, nisi cui forsan vagari potius, qvam ire, volupe sit Qvae si cui mens est, sibi sapiat, et Valeat.

[note: Operis hujus series.] 30. Nos transimus ad Opus nostrum: dissertaturi primo de Lingvarum origine, natura, et cultura, in genere: hinc de Lingvae Latinae studio in specie, qvam impeditum fuerit hactenus, et qvibus modis ad amoenam celeritatem deduci possit. Tandem de solido horum ad Juventutis, Scholarum, Rerumqve humanarum profectus, Usu. Nec enim Latinae solius Lingvae studia, sed omnium simul Lingvarum culturam; neque culturam duntaxat Lingvae, Animorum simul, qvam late illa patet, respectamus, optamus, molimur. Sed nec Lingvarum Methodum exacte vestigare potui, nisi prius exacte, qvid Lingva sit, constaret.

[note: Cur haec tam prolixe tractata.] 31. Qvod moneo, ne qvis consilii nostri ignarus, cur de Lingvis tam multa praemittantur; aut cur artem Didacticam tam operose (Cap. X.) [note: N. B.] describamus, miretur. Odi omnia superficiaria, odi frustillata; odi sine fundamentis structa. Fines nobis semper proponamus (imitatione DEI) universales, ultra qvos ne qvidem qvod optetur, restet: ad fines vero Media certa, solida, abducere nos a desideriis nostris nescia. Sic mihi (DEI ope) stat animus: sic ut stet aliis, opto. Haec inapologiam, si cui in his prolixior videbor: et ut sibi qvoque non perfunctorie in his versandum esse sciat, qvisqvis de his solide judicare volet. Laborabo tamen esse brevis, nec obscurus. Quod faxit luminum Pater.

[note: Invitatio ad censuras.] 32. Vos autem Viri docti Valete; et haec, ut Censores severi, serio attenteqve legite, expendite, castigate. Commune negotium est, communibus proseqvendum votis et moliminibus. Neqve hīc decretorie aliqvid scribitur, sed consultatorie. Non ii sumus, qvi praeturam gerere sine populi suffragio cupiamus. Sed dum meliorum desideriō tam multi sentententiam in publico dicunt: qvidnī nobis etiam, qvantillicunque sumus, impetratā silentii et attentionis gratiā, dicere liceat, QUID SI SIC? Rogo itque ut ordine, ut attente, ut ad finem usque legere libeat. Atque tum, qvid praeterea reqviram, explicabo. Valete.



page 17/18, image: s021

CAPUT PRIMUM. Lingvam in Homine, cum Mente, et Manu, divinae Sapientiae organa esse; (15.) humanae tamen concredita curae et culturae.

[note: Lingvae (vocis) significatio, triplex, Prima.] LINGUAE VOX ex polysemis est. Significat enim: primo, in cujusvis Animalis ore membrum illud, qvod examinandis ciborum Saporibus datus est praegussator; et commolendis Ventriculum ingressuris alimentis circum versator; et deniqve prodeuntibus e pulmone sonis, sic vel sic transformandis, moderator. Qvibus officiis Lingva homini cum qvovis bruto communis est.

[note: Secunda.] 2. Secundo, Sumitur nomen Lingvae; pro rationabili illo humanae lingvae effectu, qvō homines varie articulatō sonō animisensa sibi mutuo communicant: qvod Loqvelam et Sermonem vocamus. Atqve hoc sensu Lingvae usus Homini proprius est.

[note: Tertia] 3. Tertio, Vox Lingvae sumitur pro varia loqvendi ratione, qvā disjectae per Orbem Gentes tam diversimode utuntur, ut sese invicem non intelligant. Atqve hoc sensu Lingva haec huic Nationi, alia alii, peculiaris est, a qvibus et denominationem sumunt, ut lingva Hebraea, Graeca, Latina, etc. dicantur. Qvarum pleriqve mortalium vix unam, nonnulli duas vel tres, pauci plures, nemo omnes, intelligunt.

[note: Hic in significatu secundo et tertio usur panda.] 4. Nos in prasenti instituto Lingvae nomen secundō et tertiō significatu usurpabimus: ante omnia hujus tanti DEI doni necessitatem explicaturi.

[note: Tria Hominis propria.] 5. Tria sunt inprimis, qvibus humanam naturam, supra bruta exaltatam, decoravit Creator: RATIO, ORATIO, et varia liberaqve rerum OPERATIO.

[note: 1. Ratio qvid,] 6. RATIO, est lumen divinum in Homine, qvo ille se intra se, et alia extra se, intelligenter ac distincte cognoscit, deqve rebus sic cognitis judicium format. Unde immediate boni amor nascitur, seu Voluntas; qvā qvicqvid in rebus desiderabile est odoratur, adhibitisqve ingenii viribus consectatur.

[note: 2. Oratio qvid.] 7. ORATIO vero est luminis illius qvidam effluxus, qvō Homo ea qvae intelligit, aliorum qvoqve intelligentiae clare ac distincte explicat.

[note: 3. Operatio qvid.] 8. OPERATIO deniqve, est ea qvae intelligit et loqvitur producendi etiam, si vult, facultas, solertiā mirabili.

[note: Licet eadem obscure Brutis qvoqve insint.] 9. Habent sane Bruta qvoqve omnium istorum umbram, sed umbram: qvia gradu longe inferiori. Qvicqvid enim cognoscunt, aut de se indicant, aut circa se agunt, bruto, muto, et ad unum qvid determinato im petu, cognoscunt, indicant, agunt. Nempe habent Sensus: at non habent MENTEM, in qva, velut interiore speculo, omnia sensibus collecta distincte resplendeant, ratiocinationique perpetuae materiam perpetuam ministrent. Habent et susurros qvosdam, garritusqve suos, qvibus alia aliis indicia sui faciant: at non habent Sonos articulatos, qvi ad omnes animi conceptus exprimendos sufficiant. Operantur etiam varia, qvaedam ingeniose satis (ut Araneae, Formicae, Apes, Simiae etc.) ea tamen naturae potius instinctu, qvam deliberato: determinantur qvippe ad actiones suas, ut agant qvod agunt.

[note: In Homine tamen excel lenter.] 10. At Homo agere vel non agere potest: et agere hoc vel illud, sic vel sic: et censere ac emendare opera sua, in infinitum: qvia impressa Rebus infinitae Sapientiae DEI vestigia rationabiliter speculando, infinitis modis ea imitari, et transformare, potest. Unde tanta humanorum Operum exsurgit tum multitudo, tum varietas, ut veluti novus Mundus videatur: tot ingeniosis molitionibus imaginis suae spectacula sibi, et delicias, faciente Sapientiā DEI.

11. Recte igitur Cardanus (libro de Subtilitate XI.) scripsit: Tribus armavit Hominem (DEUS) praesidiis. Ingeniō, ad inventionem necessariorum. Sermone, ad auxilium: Manibus, ad perfectionem omnium eorum, qvae vel Ingeniō excogitāsset, vel Sermone ab aliis didicisset.

[note: Idqve necessario.] 12. Nec aliter fieri debuit, qvam ut Creaturarum dominio destinata Creatura, instrueretur et MENTE, ad sagaciter omnia speculandum; et LINGUA, ad omnia animi placita, deqve Rebus decreta, aliis communicandum; et deniqve MANU, aliisqve organicis membris, ad ipsa qvoqve decreta reipsā exseq vendum.

[note: Testante id Creationis historiā.] 13. Ita id esse factum, Hominemqve mox a creatione tribus illis adhibitum, sacra testatur historia. Froducto enim eā fini Homini, ut Creaturis dominaretur (Genes. 1. 28.) adducta Illi fuisse refert cuncta terrae Animalia, ut illa, primum, VIDERET,


page 19/20, image: s022

(Genes. 2. 19.) mox Nominibus suis A PPELLARET (ibid.) tandemqve in Paradiso positus OPERARETUR, et Custodiret illum (ibid. v. 15.) Ecce tria illa! Videre, Appellare, Operari.

[note: Ipsisqve Hominum omnium actionibus] 14. Sed et hactenus, qvicqvid agit Homo, ad tria illa, Cogitata, Dicta, Facta, revocari solet: Deusqve novislimo die in tria illa omnium Hominum inqvisiturum se minatur.

[note: Tribus ergo necessario instruendus.] 15. Unde conficitur, si, Homini in mundo sapienter versandum (imo si ab aeternis usque periculis cavendum) est, instruendum [note: 1.] esse necessario, et Scientiā Rerum, [note: 2. 3.] et Arte Operum, et Sermonis Vsu.

[note: Et qvidem propriā curā excolendis,] 16. Tria enim illa, Mens, Lingva, Manus, tametsi DEI dona sint, humanae tamen commissa prudentiae, ut ea sibi excolat ac perficiat ipse homo. Qvod Scripturae, Rationis, Sensuumqve constat testimoniis.

[note: Teste iterum scripturā s.] 17. Nam qvō fine DEUS Homini creato, et in Paradisum translato, ut videret, appellaret, operaretur (qvod §. 13. allegavimus) mandabat? Nonne ut contemplando Res, rerum sibi pararet cognitionem? Et fabricando Rerum Nomenclaturam, pro suo et posterorum usu sibi conderet Lingvam? Operando deniqve, h. e. hortum colendo, Operum arte tractandorum addisceret rationem?

[note: Nam et Adamus horum trium, non complementa, adeptus fuit.] 18. Nec est cur qvis objiciat, Adamum fuisse conditum perfectum: Intelligentem ergo Rerum, et Loqvi Operariqve gnarum. Primo namqve mandata illa DEI aliud ostendunt: nempe initia Intellectūs, Sermonis, Artis, indita illi fuisse, non Intellectum, Sermonem, Artemqve completa. Si enim Res jam plene intellexisset, contemplari eas qvid fuisset opus? Si Sermo completus illi concreatus suisset, pro arbitrio Rebus nomina indere qvī potuisset? Artes deniqve constat a filiis demum ejus inventas, alias post alias.

[note: Nobiscum vero nihil horum actunascitur.] 19. Sed et demus, fuerit usus Mentis, Linguae, Manūs, Adamo connatus, non tamen ideo similiter caeteris nobis connascitur. Nam et Animalia bruta, stirpesqve et totus Hortus Eden, tunc producta fuerant perfecta: nunc singula propagari, plantari, educari, sensimqve fornari, necesse habent.

[note: Culturā acqviruntur.] 20. Fuerit igitur in Paradiso Philosophiae, Philologiae, Philotechniaeqve divinitus facta origo: continuationem tamen illarum humanae solertiae demandatam esse, ex eo liqvet, qvod hactenus nemo ullam Scientiam, Lingvam, Artem, novit, nisi qvam didicit. Qvos hominum discendi occasiones deficiunt, stolidi, muti, inertesqve fiunt.

[note: Ut exemplō cultarum et incultarum Gentium patet:] 21. Testimoniō ejusdem rei sint integrae Gentes. Qvarum qvae Mentem, Lingvam, Manum diligentius excolunt, cultae politaeqve sunt: qvae non excolunt, ruditatis sqvalore abducuntur, umbrae potius hominum, qvam homines qvemadmodum in tot barbaris Populis, a brutis praeterqvam staturā parum differentibus, videre est.

[note: Idqve singugulari DEI consiliō.] 22. Nempe Avis volare et cantillare, Eqvus currere et hinnire, Homo etiam in humanam staturam excrescere, et ea qvae cum brutis communia habet agere, naturā duce addiscit: verum ad illa qvae sublimioris conditionis sunt, sublimiori curā veniri voluit Creator: ut Imagini suae cum Res, tum Seipsam, subigendi, expoliendi, perficiendi, eōque seipsam et Archetypum suum oblectandi, non deesset occasio.

[note: Sunt ergo haec bona DEI et nostra.] 23. Vere igitur Oculi nostri (Corporis et Animi) DEI sunt plasma; sed Contemplatio ipsa, opus nostrum. Lingva nostra DEI machinamentum; Sermo ipse, sic vel sic sormatus, facinus nostrum. Manus nostrae, DEI fabrica; Opera manuum, laus nostra.

[note: Nobis summae curae habenda.] 24. Menti igitur, Lingvae, Manusqve riostrae exercitatione atqve culturā omnino opus est: maxime sub vitae initia, juvenilibus annis, ut vitam bene ordiri, et cum usu transigere, valeamus.

[note: Qvō Ordine ista excolenda sint, demonstratur ratione.] 25. Observandum autem, inter tria illa Usu et exercitatione comparanda, ordinem hunc esse naturalem, ut Ratio sit prima, Operatio media, Oratio postrema. Ratio enim tam Orationi qvam Operationi necessario praelucet: ergo utramqve praecedit. Ipsa vero sola esse potest: qvia Res contemplari, et de iis ratiocinari, intelligereqve eas, tacitus etiam, et ad opera non progressurus, potest. Operatio vero, ut sine Oratione procedere potest, ita sine praevia Ratione non potest. Inter utramqve igitur stat in medio: cum Oratio Rationem qvidem praereqvirat necessario, Operationis vero species qvaedam sit.

[note: Infantumque et adultorum praxi.] 26. Evidenter se in pueris infantibus facultates istae ordine illo exserunt. Primum namque illi Oculos per Res circumferre, easque sensibus captare, mox contrectare, movere, versare, tandem nominare, consvescunt. Qvem ordinem ab adultis qvoqve observari, sapientiae est; violari, stultitiae. Fatuum enim est loqvi, qvae non intelligas; sine ratione autem agere aliqvid, temerarium, brutum, insipidum.

[note: Orationis igitur cultura, Rationis et Operationis culturam simul includit.] 27. Nobis itaque tametsi de Lingvae potissimum cultura agendi nunc occasio sit, silentiō tamen praeteriri ea, qvae Mentem et Manum spectant, nullō modō poterunt. Nempe qvia Lingvae studium citra Operationem qvandam peragi non potest: utrumqve autem hoc, ORATIO et OPERATIO ad RATIONIS vias (dum iis, qvae hīc passim irradonabiliter fiunt, remedia qvaerimus) necessario reducendum est. Reducere igitur eja tentemus!



page 21/22, image: s023

CAPUT II. Lingva, qvid: et qvid totus ejus apparatus reqvirat. (21.) Qvotuplex deniqve.

[note: Lingva seu Sermo qvid?] LINGUA, cum pro Sermone sumitur, est VERBORVM RES significantium, et MENTI praesentantium, certā ratione contextorum, aut contexendorum, apparatus.

[note: Reqvirit Res Mentes, Verba.] 2. Tria igitur in Lingva, seu Sermone, concurrunt. Primo, RES significandae. Secundo MENTES, mutuo sibi aliqvid significantes. Tertio, VERBA, articulatione distinctā distincte aliqvid significare apta, et ex mutuo consensu jam significantia, certā ratione inter se contexta. Tolle unum ex his, Sermonem sustulisti.

[note: Tam indivullse, ut nihil horum abesse possit.] 3. Nam, si RES defuerint, de qvibus loqvaris, qvid loqveris? Si MENTES, (h. e. substantiae rationales, intellectu praeditae, qvibus res enarres) cui narrabis? Si deniqve VERBA defuerint (qvibus pro vehiculis conceptuum tuorum ad mentem alterius utaris) qvomodo eosdem conceptus mentis Tuae ad alterius mentem transmittes? Mentes enim nostrae Corporibus inclusae, eōqve ab invicem ita seclusae sunt, ut nonnisi externō aliqvō internutio communicare sua inter se possint: Hunc itaqve internuncium illis DEUS addidit, Lingvam.

[note: Est igitur Sermo] 4. Unde conseqvitur: Primo, Sermonem esse pictam Rerum imaginem; Non enim [note: (1) Picta Rerum Imago.] de nihilo est, sed de Rebus: qvarum imagines ille, qvi loqvitur, intra se concipiens, verbisqve obvolvens, ad audientis mentem transmittit.

[note: (2) De Rebus absentibus.] 5. Secundo: Sermonem esse de Rebus absentibus, aut qvasi absentibus. Si enim Res praesens sit, ipsam ostendimus potius, qvam ut imaginem ejus pingere laboremus: qvia id fit, tum compendiosius (natura autem, sicut et mens nostra, scopum rectā petere gaudent,) tum melius et tutius. Qvippe ipsa Rei inspectio pro mille Vocabulis, et qvibuscunqve Verborum circuitionibus, est. Unde Seneca: Si fieri posset, qvtd sentiam ostendere, qvam loqvi, mallem.

[note: (3) Inter plures.] 6. Tertio: Sermonem inter plures esse. Sibi enim ipsi aliqvis, qvum suos intra semet conceptus immediate videat, cur loqvatur? prorsus ut epistolam ad seipsum scribere, et sibi ipsi qvod qvis videt ostendere, nemo opus habet; ita nec loqvi sibi ipsi. Hinc est, qvod si aliqvem secum ipso loqventem videamus, aut insanire eum, aut esse animō perturbatō, colligimus. Sed et tum ecce pluralitas! Delirans enim somniat se alicui colloqvi: turbatus autem vere intra se divius est, Ratione Affectum alloqvente, aut contra: ut Psalmo XLII. 6. 7.

[note: (4) Vitae humanae prorsus necessarius.] 7. Qvarto: Sermonem esse Vitae humanae prorsus necessarium. Qvippe DEUS in Mundo non Hominem, sed Homines, esse voluit: eōqve societatis addidit vinculum, Lingvam.

[note: (5) Venit a Cogitatione de Rebus.] 8. Qvinto: Sermonem venire a Cogitatione, Cogitationem a Rebus. Cogitatio enim est imago Rerum menti obversantium; Sermo autem rursus cogitationum, qvas mens secum volvit, imago.

[note: (6) Fundatur in Mente.] 9. Sexto: Sermonem sine Mente sermonem non esse, sed sermonis larvam: uti sunt Psittacorum, Picarum, aliarumqve humanas Voces imitari doctarum avicularum, garritus. Unde Chrysippus, Mentem Sermonis fontem appellavit.

[note: (7) Qvō plus Mentis et Rerum habet, eō melior.] 10. Septimo: Sermonem, qvō plus habet Mentis, et Rerum, eō meliorem esse. Inde enim sapientum colloqvia, prae muliercularum naeniis, pondus accipiunt.

[note: (8) Res et Cogitationes praesupponit.] 11. Octavo: Tria illa ita sese conseqvi naturaliter, ut primo sint Res, tum de rebus Cogitationes; tandem cogitationum foras prolatio, qvae fit Verbis. Patet id ex ipso Creationis processu. Primum enim DEUS Mundum exstruxit, Rerum plenum. Tum ne opera illa sine teste essent, produxit Mente instructum Hominem, Operum DEI contemplatorem. Qvem tandem Rebus Nomina indere, eoqve sibi mentis suae ad alios interpretem (Sermonem) constituere jussit. Nec aliter nobiscum agitur. Anteqvam enim nascimur, Res sunt: tum nos eas contemplando, illarumqve imagines mente concipiendo, Notitiam earum nobis comparamus: demumqve qvantum illarum intelligimus, tantundem eloqvi consvescimus.

[note: (9) Cumqve illis harmoniam perpetuam servare gaudet:] 12. Nono: Patet tria illa respectum ad invicem servare perpetuum. Res enim qvia intelligi volunt, ad Mentem tendunt. Intellectus autem Rerum qvia propagari gaudet, Verba qvaerit, qvibus se involvat, et ad Mentem alterius transplantet. Atque tum, si Res uti sunt ita intelliguntur; et sicuti intelliguntur ita enunciantur, harmonia prodit vera, Rerum cum Mente, et Mentis cum Ore.

[note: (10) Imo Res et Cogitationes pro norma habere debet.] 13. Decimo: Res pro norma nihil habent nisi se ipsas: sunt enim id qvod sunt, propriisqve suis procedunt legibus. Conceptus autem mentts pro norma habent, et Se, et Res; primario nempe Res, secundario seipsos. Qvia enim Rerum imago sunt, necessario se ad archetypi sui formam componunt: sicuti mea in speculo Imago, necessario non solum figuram et colorem exprimit, sed et motus imitatur meos. Respectare tamen seipsos simul necesse habent Conceptus Mentis, ne seipsos impediant, obumbrent,


page 23/24, image: s024

confundant. As Verba tandem trinum recipiunt respectum, ad Res, ad Mentem, ad Seipsa. Ad Res, qvatenus res significant, ut recte exprimant qvod debent: ad Mentem, qvatenus menti significant, ut ex mutuo consensu id, non aliud, significent: ad Seipsa, qvatenus certis qvibusdam legibus inter se socianda veniunt.

[note: (11) Eoqve illis operosior est.] 14. Unde porro seqvitur, undecimo: Sermonem in sua perfectione consideratum, operosum qvid esse, prae Rerum aut Conceptuum fabrica: qvandoqvidem Res nihil nisi suas leges seqvuntur; Conceptus nihil praeter suas et Rerum leges; Sermo autem omnia tria respectare, animique sensa Rerum, Cogitationum, Suisqve propriis legibus explicare, necesse habet. Ita me nunc haec scribentem, tria respectare necessitas cogit: primo Res, ut vera. et bona scribam: deinde Mentes, ut verbis aptis intelligenter scribam; tertio, Latini sermonis leges, ut congrue Regulis scribam.

[note: (12) Appaeratus ejus tria magna reqvirit.] 15. Hoc etiam, duodecimo: Lingvae apparatum (si in sua perfectione spectetur) praegrande qvid esse, ut Mundus ipse, qvem repraesentatum it; et amplum capaxqve ut Mens ipsa, cujus Conceptibus exhauriendis, et in alterius mentem transfundendis, sufficere debet: et deniqve concinnum qvid, omnia sua tam harmonice contexens et connectens, ut harmoniam Rerum, cujus mensuras in se Animus humanus continet, recte exprimat. Nempe Lingva perfecta reqvirit.

[note: I.] I. Nomenclataram Rerum plenam.

[note: II.] II. Consensum de Vocum significatu plenum.

[note: III.] III. Sermonis rite struendi Leges plenas.

[note: Primo, Nomenclaturam Rerum plenam.] 16. Nomenclatura Rerum plena est, qvā qvicqvid est, propriamqve et ab aliis distinctam habet essentiam, propriam qvoqve et ab aliis distinctam accipit appellationem: ut nihil in Rebus innominatum sit, nihil binomine; nihil ejusdem cum alia re nominis; ad evitandum sermonis, tum defectum, tum superfluitatem, et inde confusionem (Unde liqvere potest, qvid de qvaestione illa [note: A qua abesse anonymiae, synonymiae, homonymiae, debent.] qvonindam, Pluresne sint Res an Verba? judicandum sit. Nempe Deus omnia pondere, mensurā, numero, comproportionavit: nosqve, si rationabiliter agimus, Verba qvoqve Rebus exaeqvare, qvantum ad numerum, debemus. Sed ut vulgo adhuc res habent, confuse, alicubi plura sunt Verba, qvam Res; alicubi contra. Id qvod rerum anonymiae, synonymiae. homonymiae, ostendunt. Dantur enim passim Res innominatae, qvibus per incuriam nondum imposita sunt nomina; aut si ab aliqvo forsan aliqvando fuerunt, rursum amissa sunt: ex. gr. Insectorum plerorumqve nomina. Atqve sic Res plures sunt, qvam Verba. Sed et dantur Res pluribus nominibus insignitae: ut apud Latinos, Hepar et Iecur, Splen et Lien etc. apud Germanos vero, Haupt et Kopff/ Roß et Pferd/ Maul et Mundt; et alia alibi otiosa synonyma. Et sic plura sunt Verba, qvam Res. Dantur deniqve Verba, qvae confusā qvādam ratione plura simul signisicare jussa sunt; ut apud Latinos, Viscus, Canser, Ius, et similia multa, homonyma et polysema. Anonymia ergo Rerum idem est in globo Lingvae, qvod in globo Terrae loca deserta, inculta, inhabitata. Synonymia, idem qvod loca nimis habitata, ubi incola de possessionis jure altercantur, et seipsos premunt, urgent, trudunt, extrudunt. Homonymia deniqve est similis regioni limitibus non bene terminatae, jam hic jam ille invadat, ac usurpet. Atqve hactenus de Rerum Nomenclatura.

[note: Secundo, Lexica accurata:] 17. Consensus de Vocum significatu plenus est, qvum omnes Voces ab Omnibus eōdem intelliguntur modō: ne unqvam dum alter Caepe nominat, alter intelligat Allium, aut pro Igne aqvam etc. Qvod ne fiat, aut obtinetur usu crebrō et accuratō; aut ope librorum, qvos Lexica nominamus: qvibus Vocum significationes determinare, atqve exponere, muneri datur.

[note: Tertio Grammaticae praecepta exqvisita.] 18. Leges Sermonis formaendi, sunt Regulas Grammaticae bene structae, ad omnem sermonis texendi necessitatem: sive qvidem illae descriptae libris, sive solo populi usu vigentes.

19. Atqve haec de Lingvae, seu Sermonis, reqvisitis: Modi seqvuntur.

[note: (13) Sine externis signis fieri non potest.] 20. Constat, Sermonem sine signis qvibusdam externis fieri non posse: qvia omnia, aeqve in Sermone atqve Cogitatione et Operatione, per figuras et imagines fiunt. Creator nempe Deus Rerum praeconcepit imagines, formas, ideas; qvas impressit Rebus. Res rursum simulachra sui imprimunt Sensibus; Sensusqve Menti; Mens inde Lingvae; Lingva aeri et auribus. Dum enim Mens rerum conceptu impraegnata, suas nirsum alterius menti imprimere vult Imagines, opus habet eas externis aliqvibus figuris repraesentare alterius Sensibus, et sic transmittere ad ejus Mentem: qvia dum Mentes nostrae Corporibus inclusae sunt, immediate sibi invicem sese jungere, conceptusqve suos immediate ostendere (qvod Angelos posse credimus) non possunt.

[note: Quaha cum sint Gestus, Soni, Characteres: oritur in de sermo Tacitus, Vocalis, Pictus.] 21. Ejusmodi Signa externa, externos Sensus incurrentia, et qvibus proinde interni Conceptus externe repraesentari possunt, trini sunt generis: Gestus, Soni, Characteres, Unde prodit sermo Tacitus, mutorum;


page 25/26, image: s025

et Sermo Vocalis, loqventium; et sermo Pictus, scribentium. Brevius: Gesticulatio, Loqvela, Scriptura. Gesticulatio et Scriptura signa exhibent Visui, et sic res significatas per Oculos transmittunt ad Mentem: Loqvela vero per Aures. Reliqvi Sensus (Olsactus, Gustus, Tactus) ad hoc Menti praestandum officium non aeqve idonci sunt: qvia objecta illorum (Odores, Sapores, Tangores) in tam numerosas differentias, qvantam Rerum et Notionum varietas reqvirit, sese non diffundunt.

[note: Sermo tacitus fit gesticulatione.] 22. Gesticulatio, est Sermonis rudimentum qvoddam: qvō utimur ad infantes, et inter se utuntur populi, lingvas suas mutuo non intelligentes. Inprimis autem Muti nati, simul educati, aliiqve cum illis consescentes: qvos gesticulatione colloqvi, et gestuum varietate animi sensa tam ample repraesentare posse, ut supra fidern esset, nisi experientiā constaret, palam est. Sed qvod istos, Mutos et Surdos, necessitas docuit, ad artem transferri coeptum est, triplici ratione. Primum ab Histrionibus: qvi in scena vitas moresque aliorum, resqve gestas, sic tacite ad vivum olim repraesentabant, ut mutuam Eloqventiam diceres. Qvā arte Roscium Comoedum excelluisse ferunt, qvi cum Cicerone certare ausus est, uter Orationem saepius variare posset, hīcne verbis, an ille gestibus. Deinde ab Oratoribus: qvi Eloqvio vocati visibiles addunt Gestus, tamqve apte adhibent, ut sensum Auditores non minus oculis qvam auribus hauriant. Qvomodo loqvi, bis loqvi est. Tandem, adhiberi coeptum est tacitum hoc Sermonis genus ad occultandum ab aliis, qvas intelligi nollemus. Ut cum Periander, et post illum Tarqvinius, de conservanda Tyrannide consultus, Legarum deduxit in hortum, scipioneqve papaverum decutiens capita, ad suos redire, et qvod vidisset renuntiare jussit. Qvieqvid tamen sit, brutum qviddam est (bruta qvippe mutis ejusmodi signis inter se agunt) et admodum imperfectum, hoc mentis conceptus communicandi genus, prae illo qvod Homini peculiare voluit esse DeUs, Loqvelā.

Vocalis Loqvelā. 23. Loqvela enim, sive Sermo Vocalis, qvi Lingvā fit, est usūs valde expediti, et ad omnes ultimas Rerum et Conceptuum minutias sufficientissimi. Qvid enim Lingvā mobilius? qvid volubilius? qvae propemodum Cogitationum celeritati respondet. Imo reperiuntur Lingvā tam celeres, ut non qvivis Auditor summā cum attentione, mente subseqvi, omniaqve distincte expendere, sufficiat. Eadem vero Lingva, tot sonorum differentias effingendi tanta artifex est, ut res parum a miraculo absit. Format enim sonos simplicissimos, qvos Litera vocamus, ultra viginti; ex qvibus colligit Syllabas aliqvot millenas; e Syllabis Voces seu rerum appellationes, innumeras. Tum Voccs nectit in Phrases; Phrases in Sententias; sententias in Periodos; e periodis deniqve contexit Orationes, infinitā prorsus varietate.

[note: Pictus serme Scripturā] 24. Sermonis beneficium, per se magnum, auxit Homini DEVS, cum Sermonem naturā suā volaticum, et in auras momento dissipabilem, figendi ostendit modum: imprimendo scilicet illum materiis aurā durabilioribus, chartis, membranis, tabulis ligneis, lapideis, aeneis, etc. ut aetatem ferre qveat longissimam.

[note: Scripturae fines et usus sex Potissimi. 1. 2.] 25. Reqvirebant id varii mortalium usus. Et primo qvidem, ut absentibus qvoqve, ad qvos non penetrat vox, cogitationes nihilominus communicare liceat. Deinde, si qvid tacite significari opus est, tacitō isthōc sermocinandi modō peragitur elegantissime. [note: 3.] Tertio, res graves et arduas, qvas attendi volumus et expendi diligentius qvam cum transitorie audiuntur solum, melius sic visibiliter exsculpta; oculis, qvam prolatae solum linguā auribus, sistuntur. [note: 4.] Qvarto, si qvarum rerum memoria ad posteritatem transmittenda est, Scripturae id beneficiō fit optime. [note: 5.] Qvin et (qvinto) proptiae memoriae labilitati consulere qvisqve potest, res qvarum oblivsci nolit consignando. Corruptelarum deniqve ipsius Sermonis antidotum est elegans, Scriptura, ne tam facile degenerent, et toties mutentur, ut olim factum, Lingvae. Qvia enim Lingvā humanā nihil volubilius, facillime illa Voces pronunciando, flectendo, construendo, deerrat, mille modis, nisi fixō aliqvō adjumento fulta. Videmus id in politissimis etiam lingvis, Graeca et Latina, qvam temporis tractu degenera verint: qvae tamen in Libris purae conservantur hucusqve.

[note: Magno DEI beneficiō nobis detecti.] 26. In summa, adversus incommoda labilis Memoriae, et volubilis Lingvae, et vastae locorum temporumqve distantiae, praesentius remedium exeogitari potuit nullum, atqve haec est Lingvae et Sermonis captivatio, qvae scribendo fit. Hae sunt ejus compedes, hi carceres, qvibus constricta tenetur et conservatur. Absque his fuisset, Humani generis exordia, progressus, mutationes, Artes et Scientias, Deum deniqve ipsum, et omnia, profunde ignoraremus: qvemadmodum hoc adminiculō destitutis evenisse videmus, Americanis. Laudandus itaqve est Deus pro tanto hoc dono suo: nec illō ad alia magis, qvam ad gloriam ejus per secula et gentes ardentissime propagandam, utendum.

[note: Ejus tria reqvisita. 1. 2.] 27. Est autem Scriptura vifibilis sermo, visibilibus


page 27/28, image: s026

descriptus characteribus. Reqvirit proinde, primo Signa, seu characteres pictos. Secundo, attributas illis significationes. [note: 3.] Tandem, de illarum intellectu Pactum mutuum. Nisi enim intelligantur, nullas menti rerum notiones imprimunt, millies licet inspectata: aeqve ut sermo Lingvo, Verborum signifieationes non intelligenti.

[note: Characteres scriptorii trini.] 28. Characteres hi picti, a significandi vi differentiam accipiunt trinam. Significant enim vel immediate Res ipsas; vel Rerum Comeptus, seu notiones; vel deniqve Sonos et Verba. Eōqve sunt vel Reales, vel Mentales, vel Verbales.

[note: 1. Reales: qvales sunt scuplturae et picturae.] 29. Characteres Reales, sunt effigies Rerum ipsarum, arte pictoriā, vel sculptoriā, vel plasticā, expressae. Uti sunt statuae, vel picturae, heroum, praeliorum, similiumque Rerum: quarum memoriam simulachris ejusmodi ad posteritatem transmittere solita fuit antiqvitas, et adhuc. Quō et SEgyptiorum [note: Hieroglyphicaeqve notae.] illae notae, quas Hieroglyphicas vocitabant, spectant, maximam partem ex animalium picturis desumptae, et aliquid mysticum significare jussae. Ex. gr. Oculus apertus, illis significabat DEUM, omnia intuentem. Apis mellificans, Regem: Locusta vero, herbas otiose depascens, Tyrannum. Hasta designabant Bellum: Serpentum duorum complexus, Pacem et Concordiam, etc. Verum haec, utpote initialis tum sapientiae rudimenta, deserta pridem sunt, qvia res valde imperfecte repraesentabant, facileque quid repraesentarent, in oblivionem venire potuit, nisi creberrimā iteratione.

[note: 2. Mentales: ut sunt Chinensium.] 30. Characteres Mentales, sunt Chinensium iliae notae, qvibus diversarum etiam Lingvarum homines colloqvii locō inter se utuntur. Cum enim idiomatibus discrepent ibi Gentes, remqve hanc velillam (ex. gr. Deum) diversimode appellitent, unō tamen et eōdem charactere pingunt: quo inspecto qvisque Deum intelligit, suoque sermone, si opus, enunciat. Ita qvibus Lingva inutilis est, manu colloqvuntur, per characteres istos mentales. Elegans sane inventio: sed nostrae, qvae sermonem per literarum characteres pingit, haud quāquam conferenda.

[note: 3. Verbales: ut sunt nostri, qvos appellamus Literas.] 31. Sunt autem Charactes Verbales, Literarum notae; tot numero, qvot primi illi, minimi et simplicissimi, oris nostri reperiuntur soni, A, B, C, etc. ex quorum collectione fiunt Syllab, Voces, Sententiae, etc. Atque hoc demum proprie est Sermonem pingere, non Res, non Notiones: (potest enim hōc modō omnis sermo, etiam non intellectus legi ab illo, qui literas novit) nisi qvatenus sermo ipse Notiones, tandemque Res ipsas, repraesentat: qvia Cogitationum tesserae Verba sunt, Verborum Literae.

[note: Postremus Scripturae modus reliquis praeferendus.] 32. Praestat ergo noster hīc Scripiturae modus Chinensi illi, facilitate, celeritate, perfectione. Facilius enim addiscas viginti quatuor literas, quam octo mille characteres. Celeriusque pingas literarum breves et simpliecs, qvam istorum tot characterum complicatissimos, ductus. Praeterea integrum nobis est scribere, qvicqvid volumus: illi sola illa possunt, ad qvae exprimendum peculiarem characterem jam habent. Tum, illis characteres sui Res tantum in memoriam revocant; Verba, qvibus Rem eloquantur, non suppeditant: nobis Literae nostrae immediate suggerunt Verba, Verbisqve mediantibus Res ipsas aeqve commode intellectui et memoriae sistunt. Unde et magnum hoc seqvitur, Scripturam nostram tradendis aeqve Lingvis ac Rebus idoneum esse medium; illi suis characteribus Res jam notas tantum in memoriam revocare possunt; Res, aut Lingvas, ignotas docere, nullō modō possunt. Insigne igitur DEI donum, et supra omnia commendabile, est nostra haec Scribendi ratio.

[note: Scribendi series trina;] 33. Accidentalis Scripturae differentia, est a serie Characteres in lineas coordinandi desumpta. Nos enim Europaei scribimus a sinistra dextrorsum: Hebraei, cum aliis Asianis et Africanis, a dextra sinistrorum: Indi qvidam a summo ad imum, lineā perpendiculari.

[note: Perfectioque triplex:] 34. Perfectio Scripturae consistit in Tachigraphia, Calligraphia, et Orthographia: nempe ut quis scribere sciat celeriter, pulchre, correcte. Qvae tria compendiose simul prasstat admirabilis illa, non manu sed prelō, non calamō sed aeneis typis, scribendi ars. Cui arti soli debetur, qvod Mundum Libris refertum, occasionesque multiplicandi scientiam, qvales nullis retro seculis, ab ipso Rerum exordio fuerunt, nunc jam tandem sub Mundi finem, DeI beneficiō, abunde suppeditatas habemus.

Caput III. Lingvarum varietas quid, (4) unde. (16) quanta.

LIngvam, Manum, Meutem hominis, DeI esse dona, sed ut ea sibi excolant ipsimet Homines eō data, vidimus Capite primo. Subierunt ergo illi operam: sed eō eventu, ut varie ab invicem dilapsi sint, Opinionibus, Lingvis, Operibus. Aliter enim hi, illi, isti, de Rebus sentiunt, Res eloqvuntur, Res agunt: ut se mutuo non intelligant. Inde Mentes, Lingvae, Manus populorum, confusae admodum: Lingvae praesertim.



page 29/30, image: s027

[note: Maxime tamen Lingvae.] 2. Nam Notionum innatarum syntagma, utcunque mansit integrum: nec ubi opinionum prava phantasmata rectificanda sunt, aliis ratiocinandi Regulis opus habet Indus, aut AEthiops, qvam Europaeus. Sed cum de Rebus loqvendum est, tum in diversa abimus, mille modis aliter atque aliter easdem res exprimentibus his, illis, istis. Qvae Lingvae varietas qvid sit, et unde, et qvanta, si rationabiliter fuerimus contemplati, ad universalem Lingvarum Methodum vestigandam inde etiam momenti aliquid accedere posse spero.

[note: Lingvarum confusio intribus consistit.] 3. Tria esse necessaria Sermonis requisita, diximus Capite II. §. 15. nempe Vocabula rerum; Vocabulorumqve flexus et nexus; tandem de Vocabulorum significatu et flexionibus consensum. Varietas ergo Lingvarum in trium illorum variatione consistit. Primum, qvod easdem Res non iisdem Vocibus exprimunt omnes. (Exempli causā: primarium in corpore suo membrum, qvod Adam Rosch vocabat, nunc alius in America vocat Acan, alius Acanga, alius Aggonzi, alius Anonsi, alius Boppe, Cionn, Pen, Menaugi, Scouta, Mutchatet, Wyer, Zontecontli etc. Quod et nos in Europa aliter atqve aliter: [gap: Greek word(s)] Caput, Haupt/ Kopff/ Hefud, Head, Glowa, Galwa, Hlawa, Foemeg, Paeaes etc.) Secundo quod Verba eōdem modō flectunt et nectunt omnes: sed declinandi, conjugandi, construendi, qvaeque lingua suas peculiares seqvitur leges, non minori differentiā, qvam appellationes ipsas differre, modo vidimus. Tandem, quod singula illa non intelliguntur, nisi paucis aliquot hominum millibus, eōdem alicubi tractu simul habitantibus. Cum reliqvis minus esse potest commercii, qvam qvantum ejus bruta inter se colunt. Unde varia mundo incommoda, populisque; tenebrarum et et barbariei densissima incrementa.

[note: Confusionis Lingvarum triplex origo et causa:] 4. Haec Lingvarum varietas unde sit, atting amus paucis. Ab initio enim non fuisse sic, inde scimus, qvod totum humanum genus ex uno prognatum est homine, Adamo. Unus autem Homo dum erat, Lingua esse non una non porerat; multiplicatis ergo demum hominibus, multiplicati sunt Mores, Opiniones, Linguae. Nempe qvomodo ex uno Homine homines omnes, sic ex Lingva una lingva omnes; propagatione merā, et aliorum ab aliis discessu, Cujus rei originem modumque si qvaerimus, triplicem est invenire. Primum, [note: 1.] Iustitiae divinae nemesin, temeritatem hominum castigantem. Secundo, [note: 2.] Lingvae humanae errabundam volubilitatem, in qvidvis mox sese transformantem. Tertio, [note: 3.] Gentium saepe factam aliarum in alias infuionem et confusionem, Lingvarum simul misturam inferentem.

[note: Prima Babylonica temeritas.] 5. Qvantum ad primum, testem habemus divinam Genesin, totō antediluviano tempore, plusqvam sedecim seculis, omnes homines fuisse Gentem unam indivisam, labii unius, sermonumque eorundem (Genef. XI. I.) Altero demum post diluvium seculo Gentes et Lingvas dispergi coepisse, DEO ad id giganteo hominum (Turrim in Coelum ascensuram machinantium) ausu, occasione datā, Istam enim inconsideratam temeritatem ut compesceret Deus, vertiginem Linguae immitsit: qvae eos mutuo non intelligentes, caepto desistere, et unumqvemque cum familia sua ab aliis, jam sibi barbaris factis, alioversum festinare, coegit.

[note: Cujus modus expenditur.] 6. Ad Turrim itaque Babel Lingvarum origo. At qvomodo? Putant vulgo DEum miraculose Linguam divisisse, et pro una multas sic efformasse, ut eōdem momento qvisque aliam perfecte loqueretur, secumque ad locum dispersionis suae asportaret. Eam nempe qvam posteritati suae reliqvit, et qvae adhuc per Gentes exstant: licet interea plures qvaedam accesserint. At nos nihil aliud ad turrim Babel accidisse existimanus, qvam Lingvae confusionem, idqve per qvendam divinitus immissum mentis stuporem: qvō percussos homines, in sermonis (forsan et rerum, et sui) oblivionem prolabi, ad omnia inhabiles reddi, taediōque sui ad solitudines festinare, necesse fuit. Reconcinnatio vero Sermonis ad leges aliqvas, processu demum temporis, in ipsa jam dispersione, facta videtur: cum homines per qvietem ad se reversi, rerum et negotiorum interventu Verba recolligerent, eaqve jungendi modos inveninent, alius sic, alius aliter. Partim scilicet memoriā de prioribus aliqvid suggerente: partim ingenio ad occasiones novas Verba nova, novosqve ea flectendi et nectendi modos, effingente. Qvod cum agerent ab invicem jam dissiti, nec interpolatum sic Sermonem communicarent invicem, fieri non potuit, qvin multiformi habitu prodiret, sui undique dissimillimus.

[note: Rationibusque septem confirmatur.] 7. Haec sentenia si nova videtur, irrationalis tamen videri non poterit illi, qvi seqventia expenderit. Primo, qvod longe diversa, adeoque contraria sint, Confundi, seu Disturbari, et Refundi seu Reconcinnari: nihilqve aliud tum accidisse testari Scripturam, qvam qvod ibi confusum sit labium universae terrae (v. 9.) Alteriūs actūs, recencinnationis, nulla ibi mentio.

[note: 2.] 8. Sed nec debuisse Lingvae usum illis mox restitui, ante dispersionem, optime colligimus ex detecto ibidem consilii divini scopo: qui fuit, obstinatas illorum cogitationes, a quibus se divelli non patiebantur, disturbare. (v. 6.)

[note: 3.] 9. Tertio, expresse Deus: Confundamus Lingvam eorum, ut non AVDIAT


page 31/32, image: s028

unusqvisqve VOCEM proximi sui (v. 7.) id est, ut obmutescant, loqvi neqveant. Audire enim, et Loqvi, correlata sunt: cessante unō, cessat et alterum. Ubi non est qui loquatur, non erit qui audiat: et ubi non est Audire Vocem, certe ibi neminem loqvi apparet. (NB. Observabit autem Lector, Vocem AUDIRE haberi hōc locō in textu Hebraeo, et retineri in vulgata, hīc optimā, versione. Alii interpretes, aut dormitantes hīc, aut nimium vigilantes, reddiderunt, ut non INTELLIGAT. Atqvi si textum originalem premimus, non tantum non intelligi debebant, sed non audiri, hoc est, non intelligi Simile igitur aliqvid passi videntur illis, qvi morbō, aut casu, memoriam rerum amittunt, ut nominis etiam sui, nedum aliomm, recordari neqveant, recolligere se, nisi temporis tractu, non valentes.)

[note: 4.] 10. Accedit ratio qvarta, a Lingvarum modernarum inaeqvali perfestione, et qvarundam nimiā imperfectione. Si enim immediate a Deo essent Lingvae, essent omnes perfectae: qvia Opera DEI perfecta sunt (Deut. XXXII. 4.) ut in Naturalibus videmus, qvam harmonice fiant omnia. Sed ab hominibus qvod venit, varium est, juxta ingenii et diligentia, rursumque hebetudinis aut negligentiae, gradus.

[note: 5.] 11. Qvinto: Simile qvid de Lingva primaevae jactura, uti de amissione Paradisi cogitandum est. Plantaverat Deus illum voluptatum hortum hominis causā, deliciisqve omnimodis frui permisit: abutentem vero (otiō et deliciis) ejecit inde in Terram, vitamqve sudore propriō tolerare jussit. Unde Agriculturae nostrae, caeterarumqve ad victum spectantium artium, qvae humanae industriae opus sunt, origo. Ita Lingvae ad consilia prava abusu offensus Deus, usum etiam ademit, ne colloqvia continuando, stultitiam et contumaciam continuarent. Si post denuo, Lingvae frui ministerio, ad vitae usus, voluerunt, novā opus fuit industriā.

[note: 6.] 12. Qvinimō (sexto) ipsa etiam prima Hominis in paradiso Lingva non prorus, et ex toto, DEI opus fuit: qvippe Adam rerum Nomenclaturam sibi condere, et sic Lingvam ad arbitrium componere, jusses fuit, ut id Capite primo allegavitnus. Qvod si sic cum Homine adhuc in gratia constituto agere libuit, de his iram promeritis qvid cogitabimus? Praesertim cum irae DEI natura non sit, positive aliqvid operari in illis, qvos ad poenam trahit: Sed relinqvendo sibi ipsis, in suas vanitates labi, et in illis volutari, sinere. Operatus autem hīc fuisset, si pro Lingvā unā plures, bene formatas, animis illorum impressisset.

[note: 7.] 13. Tandem, septimo, Remedium stendit Morbum, morbiqve rationem. Ecqvodnam illud? Qvō Spiritus S. ad dispersas lingvis Gentes in Fidei unitatem recolligendas usus est, Lingvarum donō instruens Apostolos. Qvomodo autem id? Miraculosā mentis illuminatione, qvā illis momentō ostendit, et ostendendo docuit, qvae non didicerant. Ergo morbum ipsum, Lingvarum consusionem, contrariā ratione inductum fuisse verisimile est: nempe non illuminando mentes, sed obtenebrando, ut Hominibus momentō evanesceret qvod didicerant. Atqve id si verum est, etiam erit, Lingvarum multitudim Babylone non initia, sed occasionem duntaxat, datam fuisse. Et per conseqvens, Idiomata gentium, qvalia nunc habemus, humanae diligentiae aut negligentiae opus esse, aeqve ut caeteras artes aut inertias. Qvod observasse, cui rei serviat, infra suis locis patebit.

[note: Secunda ipsa perpetua Lingvae volubilitas.] 14. Altera multiplicitatis Lingvarum causa, est ipsa volubilissima Lingvae humanae volubilitas: qvā ipsō etiam temporis processu sensim sine sensu Voces pronuntiandi, formandi, sic vel sic usurpandi, ratio mutatur: ut vel eōdem locō ipsa secum habitans Gens qvaeque paulatim labium mutet. De Lingva certe Graeca sui aevi asserit Plato, tantam fuisse vocabulorum factam mutationen ut si Lingva tum usitata cum antiqva Graeca conferretur, antiqva visa fuisset prorsus barbara (Plato in Cratylo.) Quae tamen tum temporis adeo culta, denuo in barbariem rediit: ut si revivisceret Plato, Graecos hujus aevi non intelligent. De Latina Polybius, ait: Si qvis praesentem Lingvam cum antiqva comparet, tanta apparebit diversitas, ut vix qvaedam, summā etiam diligentiā adhibitā, Viri maximā intelligentiā praediti, possint discernere (Polyb. lib. 3.) Quae tamen ipsa qvoqve degeneravit, et ex se Italicam, tantō ab illa Romana discrepantem, progenuit. Tentent vero Hispani, Galli, Germani, alii, scripta ante annos quingentos, (ne dicam mille) Lingvae suae fragmenta recognoscere, et qvantum mutati sint videbunt. Cujus rei exemplum domi seipsos habent Bohemi et Poloni: qvi Anno Christi 644. duce Czecho et Lecho Croatiā egressi, ejusdem utiqve cum gemis tum lingvae fuerunt, utpote fratres germani. Intra vero mille istos annos dialectō sic ab invicem dissonant, ut se aegre intelligant: qvemadmodum et Germanorum gentes paulo dissitius ab invicem habitantes, Helvetii, Pomerani, Belgae. Idem de aliis Lingvis judicium esto, mutari eas in dies, secundumque partes et particellas oriri et interire.

[note: Terita, Gentium mixturae.] 15. Tertia mutandarum Lingvarum causa, sunt Gentium migrationes et mixturae, Lingvarum qvoque mixturam, eōqve novas Lingvas, inducentes. Evidentissima habemus


page 33/34, image: s029

in ipsa Europa nostra exempla; in moderna Italica, ex infusione Vandalorum et Gothorum in Italiam, lingvae utriusqve mixturā factā: et in Anglica, ex Saxonica, et veteri Britannica, rursumque Gallica (dum eos Galli rerum ibidem potiti, ad suam lingvam discendam cogerent) consarcinata.

[note: Lingvarum numerus in certus est; ut ab initio.] 16. Frustra igitur, prorsus frustra, Qvot Lingvae sint, qvaerunt: cum nec ab initio qvot fuerint, sciri qveat. Ajunt 72 fuisse: argumento, qvod tot fuerint capita Familiarum, cum in dispersionem irent: uti describuntur Genes. X. Sed haec sententia duplici nititur conjecturā: alterā incertā, alterā falsā.

17. Praesupponit nempe ad ipsam Babel Lingvas gentium ortas: qvod incertum esse, modo diximus. Et praesupponit, Omnes eō loci a Mose recensitas Gentes diversi fuisse labii: qvod falsum. Filii siqvidem Iavan, Elisa, Tharsis, Cettim, et Dodanim (qvi recensentur v. 4. et 5.) omnes Graecae gentes fuerunt, unā usae linguā. Jam itaqve de 72 Lingvis qvatuor decedent. Qvid autem de filiis Chanaan dicemus? Sidone, Hetthaeo, Iebusaeo, Amorrhaeo, Gergesaeo, Hevaeo, Aracaeo, Sinaeo, Aradio, Samaraeo et Amathaeo: unde postea disseminatos fuisse populos Chananaeorum Moses dicit, v. 18. Atqvi populos illos Lingvis fuisse divisos nullum exstat testimonium: nec verisimile est, cum simul habitarent, ad eversionem usqve per Josue factam.

[note: Ita et nunc qvia nascuntur et intereum.] 18. Deinde, numerare Lingvas, nunc etiam, non est facile: permultis earum in se invicem sic transeuntibus, et se vicinitate contingentibns, ut pro unane, dialectis variante, an pro diversis numerandae sint, nescias. Exempli gratiā, Chaldaica et Syriaca, Germanica et Belgica, Bohemica et Polonica etc. Tum vero certum est Linguas non perennare, sed nasci et interire, ut homines: aut certe ut Nationes. Quarundam nihil superest, quae majoribus erant in usu: aliae nunc exolescunt; earumqve locō aliae alibi enascuntur. Illas numerare non possumus, quia non amplius sunt: nec has, qvia esse nondum advertimus: (insensilia enim sunt omnium rerum initia:) istas vivis an mortui annumeremus, incertum est. Exemplo sit Vetus Prutenica, totō genere ab aliis Europaeis diversa: qvae ita nunc usurpari desiit, ut cum ante annos centum complures etiam fuerint eā utentes (quorum causā Pastores aliqvammulti in Ducali Borussia fuerunt alendi, exstatque Catechismus Lutheri, Ducis Alberti jussu in eam linguam translatus, et Regiomonti Anno 1545. typis exscriptus) jam non nisi unicus superesse dicitur pagus, in qvo vix aliqvot Viri senes eam Lingvam intelligunt. Similiter veteris Britannicae, et veteris Scoticae, et aliarum forsan alibi, tenuissimae supersunt reliqviae: ut sintne Lingvis modernis annumerandae, non immerito ambigas. Ita in Europa minorum gentium Lingvae paulatim evanescunt, aliis in earum locum emeregentibus, et valescentibus, prioresqve opprimentibus; Italica, Hispanica, Gallica, Anglica, Polonica etc. Inter barbaras rursum, ut in America, innumerabilem Lingvarum numerum esse scribunt: qvippe ubi intra singulas 20 aut 30 leucas nova occurrat, qvam vicini non intelligunt.

[note: Infinitarum in Lingvis Vocum fons, multiplex literarum trans positio.] 19. Mirari posset aliquis. Vnde tot Lingvis tot diversa suppetant Vocabula? Progressionis numerorum stupenda vis facit, ut etiam si millies plura sint Gentium idiomata, qvam sunt, nondum tamen omnem possibilium Vocum exhaurire possent numerum. Quā de re loqvi non qvidem directe ad propositum nostrum facit: nec tamen ab illo abludit. Attingam itaqve in transcursu progressionis istud mysterium.

20. Cifrae duae, qvaecunqve, non nisi bis transponi possunt, porro et retro: ut 12. et 21. Similiter igitur ex duabus literis non nisi duas syllabas habere potes, AB, et BA. Sed assume tertiam Cifram, mox efficies numerum ter binum, h. e. sex, qvia 123 sexies transponi possunt, bis incipiendo ab 1, bis a 2, bis a 3, sic: 123, 132; 213, 231; 312, 321. Similiter ergo syllabae ex literis tribus: Abe, Aeb; Bae, Bea; Eab, Eba. Si assumis Cifram qvartam, prodibit numerus qvater sexies variatus, hoc est 24. Toties enim 1234. transponi possunt. Nempe incipiendo ab 1 sexies (1234, 1243, 1324, 1342, 1423, 1432.) sic incipiendo a 2 sexies, a 3 sexies, a 4 sexies. Similiter ergo assumptā Literā qvartā (ut C) prodibunt trajectiones 24. sex ab A incipiendo (Abce, Abec, Acbe, Aceb, Aebc, Aecb,) sex a B incipiendo, se a C, sex ab E. Jam si assumis Cifram aut Literam qvintam, erunt transpositiones qvinqvies 24, hoc est 120. Si sextam, erunt sexies 120, nempe 720. Si septimam, septies 720, hoc est 5040. Si octavam, octies 5040, videlicet 40320. Si nonam, novies totidem, nempe 362880. Si decimam, decies tantum: puta 362880. Ecce qvantus Vocum numerus, si decem solum haberemus Literas! Habemus autem bene distinctas Literas, ad minimum 20, hoc est, qvinqve Vocales, Consonantes 15. Unde non duplo, neqve centuplō, neqve millecuplo, sed infinitō major, prodit Vocum multitudo. Qvia sola undecima Litera datum numerum (3628800) non duplicat, sed undecuplicat, ut prodeant 39916800 Voces. Ab addita vero Litera duodecima,


page 35/36, image: s030

duodecies tantum, nempe 479001600 Ab addita decima tertia, et conseqventer, usqve ad 20, sic multiplicata erunt.

6227020800 13
87178291200 14
1307674368000 15
20922789888000 16
355687428096000 17
6402373705728000 18
121645100408832000 19
1432902008176640000 20

21. Memento autem, si totum productum scire velis, hos numeros addendos esse sibi invicem omnes. Qvod ubi feceris prodibit numerus diversarum omnino Vocum, qvae ex datis 20 Literis facile formari possunt 1561327494111820313. Tanta ecce est transpositionum illarum faecunditas!

22. Sed ponamus, ex tanto hoc numero millesimam tantum partem bene pronuntiabilem, et ad usum idoneam esse: remanebunt tamen Voces 1560327494111820 Sed et has rejiciamns omnes, reservemusqve millesimam duntaxat rursum partem, supererunt tamen Voces 1561327494111. Qvi numerus tantus est, ut si millies plures sint Lingvae, qvam sunt, fons tamen ille exhauriri nondum qveat.

23. Sic cogita. Lingvarum milla est (ne faecundissima qvidem illa Graeca) qvae ultra septuagint Vocum millia habeat. Sed attribuamus uni Lingvae centum millia Vocum. Ponamusqve in orbe esse Lingvas mille: (q. vas tamen tor esse, nedum plures, nulla permittit ratio) imo ponamus bis mille. Qvaeritur, qvot soni diversi Vocabuliis qvidqvam participet? Habeat, inqvam, qvaelibet Lingva Voces - 100000 et sint Lingvae totius Mundi -- 2000 prodibit Vocabulorum numerus 200000000 At hic numerus qvid est, respectu 1561327494111? Vix decies millesima pars: tanta ecce vastitas data est Lingvae humanae, per illos 20 primos et simplices Literarum sonos! Ad haec miracula non attendit vulgus, sapientes vero pene obstupescunt: dicit in simili materia magnus Vossius (Appendice lib. VI. Gramm.)

24. Apparet igitur, Vocibus qvae formari possunt, ne indigere qvidem Linguas omnes omnibus. Cujus rei capiatur hoc specimen, qvod ex ducentis illis monosyllabis Voculis, qvae ex unica Vocali, et Conson unica, formari possunt, et in Alphabeticis libellis pingi solent, (Ab, et, ib, ob, ub: Ba, be, bi, bo, bu. Ac, ec, ic, oc, uc, etc.) Graeci non utuntur nisi duodecim: [gap: Greek word(s)]. Germani septemdecim: Ab/ aff/ am/ an/ ax: Er/ es: Ia/ im/ in: Nu: Ob/ da/ du/ So/ Wo/ zu. Bohemi viginti qvinqve: Ba/ Co/ Od/ Do/ Ay/ Ey/ Ga: Ku/ Ma/ me/ mi; On/ Na/ ne/ nu; Po/ Se: Ta/ te/ ty/ tu: We/ wy: Za/ ze. Latini viginti octo: Ab, ac, ad, ah, an? as, at: En, et, ex: Id, in, is: Ob, oh, os: Vt: De, Me, Ne, Se, Te, Ve: Hi, Ni, Si, Vi, Tu. Vbi ergo reliqvae 120 manent? cur illis non utimur, cum aeqve bene pronuntiabiles sint, Eb, Ib, Vb, etc.

[note: Lingvae pleraeqve omnes cum prisca Patriarcharum aliqvid commune retinent:] 25. Observandum vero est, qvemadmodum Homines ex una stirpe prognati, et per diversa Mundi secula et climata disjecti, non ita moribus, colore, figuraqve et lineamentis, a se invicem abierunt, qvin certos characteres unius Sanguinis, communisque naturae, retinuerint: ita Lingvas omnes ab una illa prisca Patriar charum lingva venientes, non sic a se, et illa communi matrice abiisse, qvin cognationis vestigia qvaedam referant omnes. De Asianis sane et Africanis, qvae qvidem nobis innotuerunt, evidens est, ab Hebraea eas descendere. De nostris Europaeis aliqvot, ostendere idem tentārunt Eruditorum nonnulli: porestque res ad majorem evidentiam deduci. Nempe qvatuor sunt nunc cardinales Europae lingvae, sub qvas caeterae possunt reduci. Meridionale Europae latus occupavit Graeca, cum dialectis suis. Occasum versus diffudit se Latina, cum propaginibus suis, Italicā, Hispanicā, Gallicā. Aqvilonares Linguae matricem agnoscunt Germanicam: Belgica nempe, et Danica, seu Svetica, et Anglica moderna, et Islandica, et si qvae sunt aliae. Ortum versus late se protendit Slavonica, cum dialectis suis: Croaticā, Bohemicā, Sorabicā, Polonicā, Rutenicā, Moscoviticā, Bulgaricā. (Hungarica ad nullam harum refertur; qvia in Europa hospes est; cum Asianis, unde venit, cognationem retinens.) Jam autem omnes istae cardinales Europeae manifesto radices suas ad Hebraeam referunt: qvod nos forsan aliqvando (si volet DEUS) Lexicō qvinque istarum harmonicō palam faciemus. Ut paradoxon hoc tuto defendi posse confidam: Omnes Lingvas esse Lingvam unam, sed confusam. Aut (qvemadmodum nonnemo doctus loqvi amat) omnes nos hactenus Hebraice loqvi, sed confuse.

[note: Licet id externe minus appareat.] 26. Si dubium id forsan videatur alicui, fides facienda est: qvandoqvidem huic etiam fundamento (de Lingvarum cognatione) partem consilii nostri postea superstruere animus est. Nititur autem assertio nostra, primo authoritate Divinā, qvae primam illa et unam antiqvi Mundi Lingvam, per CONFUSIONEM esse factam multifariam, docet (Gen. XI.) Qvod namqve confunditur, seu permiscetur, id non tollitur qvantum ad substantiam: sed partibus tantum suis varie trajicitur, ut novam


page 37/38, image: s031

nancisci videatur, eamque externam duntaxat, et accidentalem, formam. Simile [note: Et qvibus de causis.] qvid igitur Lingvis accidit, qvod post commissum ingens praelium varie lacerato, varieqve reparato, accidere solet Exercitui: ut nimirum multis Militum amissis, multis per acceptas cicatrices faedatis, multis sub alia signa delatis, multis alium habitum nactis, multis etiam recens adscriptis, vix agnoscatur idem esse Exercitus: praesertim si per iteratas clades, temporisqve tractus longiores, aliae atque aliae insuper factae sint mutationes. Imo, ut omnia sub sole mutationibus obnoxia sunt: Vestis attrita, lacera, suturis variegata, longe alium prae se fert habitum, qvam nova et pexa: rursumqve alium interpolata, qvamvis eadem numero maneat.

27. Homo etiam intra annos 30 vel 40 alteri non conspectus, longe diversissimum ei offert vultum: non solum si rugis, canis, cicatricibus, macie, aut morbis, deformatus sit, sed absqve his etiam, aetate ipsā lineamentorum mutationem inferente. Qvid ergo mirum videri debet, si Lingvae ante tot annorum millenarios ab invicem digressae, non satis se agnoscant, germanae licet sorores? praesertim cum qvaevis illarum novā aucta prole, diversissimōqve adsvera habitui, incedat? Qvod igitur in ejusmodi congressibus usurpari consvevit, ut per certa indicia et notas, genealogiarumqve recensiones, sui se tandem certo recognoscant: idem hīc merito faciendum, originationum vestigatione, aliisqve indicationibus.

[note: Vocum ab origine degenerantium classes qvatuor materiales.] 28. Atqve tum apparebit, per meram Literarum Trajectionem, aut Detractionem, aut Additionem, aut cognatarum in invicem Transmutationem, pleraqve omnia omnium lingvarum Vocabula, orta esse. Cujus rei non aliud nunc praeter unius nominis proprii, ab una Lingva venientis, et a pluribus gentibus usurpati, mireqve contorti, adducam exemplum. Gratiosum, Hebraei Channun, Syri Iuchannan dicunt. Atqve ex hoc Syriaco Graeci fecerunt (detractā aspiratione, qvā in vocum medio carent, et additā terminatione suā) [gap: Greek word(s)]. Latini hos imitati, Ioannes: vel (aspiratione restitutā) Iohannes. Inde Germani per aphaeresin, Hans; diminutivo Hänsel. Bohemi et Poloni per apocopen et crasin, Ian: diminutivo Ianek/ Ienjczek; Poloni etiam Iasza. Hungari Ianosz: Moscovitae Ivan. Ecce tot voces ex una, et tam sui dissimiles! Nulla enim radicis Hebraicae litera est, qvam omnes istae retineant. Similiter fit in appellativis plerisqve Rerum nominibus, aliisqve Vocum generibus: de qvo loqvi non hujus loci est.

[note: Et qvinta formalis ratione significationum ab origmali deflectentium.] 29. Alter dissimilitudinis modus, qvi originationes Vocum offuscat, est Significationum mutatio: qvā primigeniae Lingvae Vox haec et illa in alium paulo sensum detorta, agnoscitur tamen: Ex. gr. Pered, Hebraeis Mulum significat; Germanis (Pferd) Eqvum. Abas Hebr. saginare: unde factum Germanicum Obs/ et Polonicum Owoc, fructus arborum: saginat enim. Inde et Hebr. Abus, Hordeum; a qvo Bohemis factum Owes Avena: (vicinae enim fruges sunt, Avena et Hordeum, qvantum ad usum.) Ionek, Hebraeis denotat sugentem, seu lactentem: Germanis Iung/ seu Iungk/ in genere juvenem, et novellum: Bohemis Ionak/ juvenem procerae staturae, robustum; Ginoch autem juvenem virum, etc. Ita Gaph, Hebraei vocant summitatem qvamcunqve, seu cacumen: unde Graeci dedux erunt [gap: Greek word(s)], et Germani Kopff/ Caput. Sed et hoc Latinorum Caput (adjecto t) inde est: et ab hoc rursum Germanorum Haupt/ (per trajectionem; qvasi ex Caupt.) Graeci rursum adjecto ad radicem primam [gap: Greek word(s)] fecerunt [gap: Greek word(s)]: qvod per metathesin Polonis est Glowa (qvasi ex [gap: Greek word(s)]) Lithvanis Galwa, Bohemis Hlawa. Germani vero habent ex eodem [gap: Greek word(s)] suum Gipfel: qvod ad significationem primam, generalem illam, redit, cacumenqve designat.

[note: Omnes Lingvae lingva una.] 30. Sponsione contendere ausim, omnium Lingvarum (in Gentibus qvidem qvae societatem retinuerunt, ut Asianae, Europeae, Africanae) Voces sic adinvicem alludere, si scite componantur, ut revera unam esse Lingvam, sed varie confusam, negari non possit. Excipio Voces accessorias, qvae post aut temere hīc, illīc, irrepserunt; aut ratione certā, ad imitationem naturalis alicujus soni, factae sunt. Itemqve Lingvas Barbarorum novas, per novam dispersionem irrationabiliter ortas: qvales pleraeqve Americanorum videntur.

[note: Lingva naturalis an detur?] 31. Liqvere vero jam qvoqve potest, qvid de illa qvaestione, Vtrum detur Lingva naturalis? sentiendum sit. Nullam nemper dari: Nam si aliqva esset naturalis, omnes Gentes eam loqverentur: qvia naturalia communia sunt, nec mutantur, uti sunt Corporis figura, Sensuum organa etc. Nec ulla dari potest ratio, cur panis potius dicatur Panis, qvam [gap: Greek word(s)], aut Lechem, aut Brodt/ aut Chleb, aut Kruh, aut Kinier etc. Deniqve res ipsa loqvitur, naturā surdos fieri mutos. Id autem unde, nisi qvia dum auditu nullos articulatos sonos, nullasqve sonorum significationes, percipiunt, natura nullos suggerit.

[note: Et an sit possibilis?] 32. Sed qvamvis Lingua natur alis nulla sit, constitui tamen posse natur ali aliqvō modō, similem, non diffitemur: nempe qvae ipsā soni


page 39/40, image: s032

qvalitate, partiumqve structurā, Rerum naturas qvodammodo exprimat. Sparsa enim ejus per omnes lingvas esse semina, patet ex Interjectionibus, similibusqve voculis, qvae ipsā soni qvalitate rem qvam significant innuunt. Verum hac de re alibi.

CAPUT IV. De Lingvarum Convenientia et Differentia; (25.) Praerogativis et aemulationibus.

[note: Convenientia et differentia Lingvarum cur attendenda:] PEnitius vero illa Confusionis mysteria inspiciamus, ut qvid retinuerint commune, et in qvo digressae sint, qvomodoqve se invicem aemulentur, Lingvae, patescat melius. Id qvod cum per se amoenis ingeniis non injucundum esse, tum nobis ad constituendam exactius Lingvarum Methodum aliqvid conferre, poterit: sed et qvomodo ad locupletandas mutuo commercio Lingvas ipsas id faciat, suo loco dicemus (Capite XX. et XXI.)

[note: Duplex est primario,] 2. Videamus ergo, quid Lingvae conveniant aut differant, primum respectu necessariae Expressionis: deinde respectu superabundantis Elegantiae, et Emphaseon [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: Emphasewn]. Expressionem necessariam intelligimus eam, qvae Capite II. §. 15. indigitata fuit: nempe ut sermone Res necessariae omnes exprimantur, Mentibus se invicem bene intelligentibus, propter aptam sermonis Concinnitatem.

[note: Nomenclatura Rerum non omnibus aeque accuratae.] 3. Frustra vero dicerem, Omnem Lingvam sermone suo Res exprimere: qvia sermo non esset sermo, si nihil significaret: si autem aliqvid, Res utiqve (per §. 2 et 4. Capitis II.) In eo igitur omnes Linguae conveniunt, qvod Voces suas Rebus. applicant, hoc est, significare unamqvamqve aliqvid jubent, ne ulla sit otiosa: differunt tamen, qvod non pari diligentiā et judiciō. Quaedam enim Rerum Nomenclaturam accuratius absolverunt, unicuique Rei suum Nomen, et unicuique Nomini suam Rem adaptando. Aliis res negligentius acta: ut vel minus Vocum habeant, quam opus; vel plus, qvam opus.

[note: Qvaedam Vocabulis deficiunt;] 4. Minus habent illi, qvi non tot habent Vocabula, qvot Res, de qvibus necessario loqvendum, ut Hebraei, qvos ideo aut Res non nominare, aut si nominandae sunt, Voces alia significantes muruari, vocemqve eandem ad significandum res diversas adhibere necesse est. (Vide Cap. II. §. 16.) Cujusmodi Voces necessario sermonem obscurant, qvia nisi additamentis qvibusdam, aut circum loqvutionibus, determinentur, menti pro una re distincte ostendenda, plures confuse objiciunt.

[note: Qvaedam redundant:] 5. Plus vocum habent qvam opus est, qvi Synonymis, h. e. idem significantibus, abundant: ut Graeci, apud qvos una saepe Res, duobus, tribus, qvatuor, pluribus etiam, Vocabulis gaudet, ad luxuriem usqve. Qvod nimiae cujusdam diligentiae fuit: aut diversos illis fuisse diversis regionibus, [gap: Greek word(s)] ostendit: Illos vero omnia, tanqvam ejusdem lingvae Vocabula, collegisse, et usurpāsse. Qvod si imitari vellent Germani, aut Slavi, ut omnium dialectorum suarum, per omnes Lingvae suae Terrarum tractus, differentias colligerent, certe copiā Graecis inferiores non essent. Latina pauperior est revera: qvia angustis Italiae limitibus olim inclusa, in dialectos diffundi, et tam variis vocibus fingendis occasionem dare, non aeqve potuit.

[note: Omnes tamen vacillant.] 6. Si tamen qvod res est fateamur, vix ulla esse videtur Lingva, qvae non suis anonymiis, homonymiis, et synonymiis laboret: licet aliae aliis plus vel minus.

[note: Diferentia ratione Articulationis.] 7. Secunda differentia in articulatione Vocum est, qvā se auribus, et dehinc menti, aliae aliis melius commendant. Nempe articulos Sermonis minores, omnes habent, Literas, Syllabas, Voces, Phrases, Sententias. Ad artificium Periodicum progressas esse omnes, dubito: cum Hebraicam ipsam particulis connexivis (sine qvibus Periodorum structura vel nulla, vel perobscura, est) haud satis instructam esse constet. Sed et in qvibus Sermonis articulis conveniunt, differunt. Videamus id ordine.

[note: Literarum inaeqvalis numerus Lingvis unde.] 8. Primos illos et simplices sonos, ex qvorum complicatione Rerum Vocabula fiunt, LITERAS, omnes qvidem habent, sed numerō dispari. Qvanqvam enim similem habeant omnium gentium homines, Oris, Gutturis, Palati, Lingvae, Dentium, et Narium (organorum scilicet soni edendi) figurationem, eōqve similibus organis non similes edere sonos non possint: qvibus tamen hae et illae Lingvae potius utuntur, aliis plures, aliis pauciores sunt. Inter cognitas nobis, Italica viginti Literis contenta est: Gallica (ut et Hebraica) viginti duabus: Latina (ut vulgo numerant) 23. Graeca 24. Arabes vero utuntur literis 28. Dalmatae 32. Armenii 33. Serviani 43. Abyssini 47. Qvae diversitas a duabus provenit causis. Primo, qvod ad structuram Vocum suarum Lingvae aliae freqventius utuntur qvibusdam Literis, qvas ideo in plures et subtiliores differentias dissecant. Alii nempe magis gaudent Gutturalibus; alii Dentalibus, alii Labialibus, aut Narinis; alii Vocalibus magis. Hinc inqvam est, qvod alii vicinorum sonorum differentias


page 41/42, image: s033

subtilius, qvam alii, discernunt. Ex. gr. Vocales qvi pure et clare pronuntiant (ut Latini, Bohemi, etc.) non nisi qvinqve habent, A, E, I, O, U: alii addunt Y, mixtum ex I et U. Germanis vero A duplex est; Polonis triplex etiam etc. Hebraei, adspirationibus gaudentes, octo Gutturales numerant, cum Itali tribus acqviescant. Bohemi, cum aliis Slavis, omnes Consonas (Gutturalibus exceptis) dupliciter enunciant, duriter et molliter: Poloni insuper, in sibilando valde delicati, triplex habent C, triplex S, triplex Z, etc. Deinde, inaeqvalis literarum numerus, provenit a diversa Orthographia: qvod in scribendo alii utuntur Literis compositis, qvas duplices vocant (ut Graeci, [gap: Greek word(s)], etc.) alii non utuntur nisi simplicibus, ideoqve compositas illas ex Alphabeto suo eliminant.

[note: Syllabarum dissimilis structura.] 9. SYLLABAS item habent omnes: sed qvidam non ferunt nisi digrammas, cuivis Consonae suam associando Vocalem; ut Hebraei, caeteriqve Orientales. Qvos fere Ruteni imitantur, dicentes pro Polonico Droga (et Bohemico Draha) Doroha; pro Plot, Polot etc. Alii tolerant Syllabas Consonis bene effertas; Latini qvinqve, ut Scrobs; Bohemi et Poloni sex; ut Stkwost-ny; Chrzasc. Germanis usqve ad undecim consonas progredientibus, ut ostendit Wilh. Schickardus exemplo. Gschprenckts. (Hebr. Trichter pag. 28.) Sunt deniqve qvi Syllabas formant sine Vocalibus, ut Bohemi in vocibus Wlk (lupus) Prst (digitus) et aliis. Monstrosum id videatur, nec tamen est. Primum, qvia Vocalis, licet non expresse scribitur, auditur tamen raptim, qvasi Hebraicum Scheva, id est, furtivum e: perinde ac si scriptum esset, Welk, Perst. Qvalia aliis qvoqve Lingvis ignota non sunt. Germani certe suum Vater/ Bruder/ non aliter efferunt, qvam Bohemi suum Kmorr/ Bratr; ultimō e inter pronunciandum dissimulatō. Nec fere Angli suum First aliter qvam Bohemi suum Prst efferunt, i Vocali qvasi dissimulatā. Bohemi igitur qvia in scribendo literam otiosam ferunt nullam, qvod clare pronuntiandum non est, ne scribunt qvidem. Tum et hoc sciendum; Consonas sic sine Vocali non ponere Bohemos, praeter L et R, qvae Semivocales sunt.

[note: Vocum Syllabismus inaeqvalis.] 10. VOCES qvibusdam sunt monosyllabae omnes, ut Chinensibus: aliis radices saltem, ut Germanis. Aliis sunt longiores, ad octo syllabas usqve et novem; imo Hungaris esse voces 14 etiam syllabarum, Molnarus in Grammatica Hungarica docet.

[note: Vocum copia vel inopia unde.] 11. Hoc item in Vocibus observandum est, qvod qvaevis Lingva primigeniarum habet numerum qvendam certum, haud ita multum, a qvibus deducunt caeteras. Differunt autem, qvod qvaedam solā derivatione, ut fere Hebraea cum cognatis suis; qvaedam sola compositione, ut fere Germanica; qvaedam utroqve modo, ut Graeca, Latina, Slavonica. Atqve ab hac differentia provenit, ut Lingvae aliae aliis sint copiosiores vel pauperiores; et ad exprimendum Res magis vel minus idoneae. Qvae enim nec derivant nec componunt feliciter, pauperes sunt, et Vocum inopiā laborant. Qvae apte derivant (ut Latina et Slavonica) aut componunt (ut Germanica) aut utrumqve (ut Graeca) apte qvoqve et prompte Vocabula Rebus indunt, expressionibusqve bonis, claris, emphaticis abundant.

[note: Linguarum sonus gratus vel ingratus unde.] 12. Haectenus de Lingvarum articulatione: a cujus diversitate provenit, ut aliae aliis svaviores vel asperiores, tam prolatu, qvam auditu, sint: alieqve aliter aliis sonare videantur; haec murmurare, illa sibilare, alia stridere, alia grunnire, alia tonare, etc.

[note: Vocum classes summae tres:] 13. Qvantum ad Sermonis Variationem: in hoc primum Omnes conveniunt, qvod Vocum genera summa constituunt tria. Nomina, Verba, et Particulas: Omnesqve Nomina et Verba flectunt (declinant et conjugant;) Particulas vero (ADverbia, Praepositiones, Conjunctiones) fixā terminatione relinqvunt.

[note: Genera, aliis duo aliis tria:] 14. Qvaedam Lingvae Vocum Genera duo tantum habent, Masculinum et Foemininum: ut Hebraica. Aliae adjiciunt Neutrum, ad exprimendum res, qvae suā naturā sexu carent. Sed confusio est, qvod his talibus etiam nomina masculina vel foeminina attribuunt. Ex. gr. Sol, Latinis est generis masculini, Germanis foeminini: cur? Rectius Polonis, omnibusqve Slavis, neutrius, to Slonce. Rectissime vero Angli, et prorsus rationabiliter, nulli rei qvae animal non est, eoqve sexu caret, aliud qvam neutrum genus tribuunt. Genera autem in Nominibus disting vunt, alii praefixis articulis, ut Hebraei, Germani, Itali, Galli: alii terminatione diversā, ut Latini et Slavi: alii utrōqve, ut Graeci. Tribuunt item genera aliis solis Nominibus, alii etiam Verbis; ut Hebraei, Arabes, Slavi etc.

[note: Ut et Numerus.] 15. Numerum alii habent singularem et pluralem tantum, ut Latini et Germani: alii Dualem insuper, ut Hebraei, Graeci, Slavi.

[note: Personae omnibus tres.] 16. Personas nonnisi tres habent omnes: primam, qvae loqvitur; secundam, ad qvam qvis loqvitur; tertiam, de qva loqvitur.

[note: Declinatio Nominum diversis diversa:] 17. Nomina sua varie variant. Hebraei tantum per Numerum singularem, dualem, pluralem: Casuum loco articulos


page 43/44, image: s034

praefigentes. Alii Nomen a tergo varia terminatione flectunt, Casusqve vocant, ut Latini et Slavi: alii utroqve modo, ut Graeci et Germani. Habent autem Casus alii plures, alii pauciores: Germani qvatuor, Graeci qvinqve, Latini sex, Slavi septem, Hungari octo. Declinandi item formas alii duas, tres etc.

[note: Vt et Conjugatio Verborum.] 18. Similiter in Verbis, Tempora, Modos, Conjugationes, alii aliter. In Europaeis tamen nostris cardinalibus personarum terminationes satis aperte sibi alludunt. Ex. grat.

[gap: Greek word(s)]
Tep - - u/ ess/ e: eme/ ete/ au.
Tep - - eo, es, et: emus, etis, ent.
Tauff - - e/ est/ et: en/ et/ en.

Qvod indicium est, sorores esse omnino.

[note: Cardinales Europea lingva, cardinalia in Verbis tempora trina habent.] 19. Observatu et hoc dignum, easdem nostras habere in Verbis tria Tempora cardinalia, a qvibus tota Verbi Conjugatio pendet, nec sine praecognitis illis procedit. At non eadem Tempora, sed diversis diversa. Graecis namqve cardinalia Tempora sunt, Praesens, Futurum et Praeteritum: [gap: Greek word(s)] Latinis; Praesens Praeteritum et Supinum: Percutio, percussi, percussem. Germanis, Praesens, Praeteritum imperfectum, et perfectum. Jch schlage/ ich schlug/ ich hab geschlagen. Bohemis; Praesens, Praeteritum, et Freqvetitativum: Bigi/ bil/ bjgjm.

[note: Flexionum in Vocibus major variet as utrum Lingvas commendet?] 20. Liceat adscribere qvod Verulamius de Lingvarum Differentia notavit, (libro VI. de Scient: Augm. Cap. 1.) Annon et illud observatione dignum, inqvit, (licet nobis modernis spiritus nonnihil retundat) antiqvas lingvas plenas Declinationum, Casuum Conjugationum, Temporum, et similium, fuisse: Modernas his fere destitutas, plurima per Praepositiones, et Verba auxiliaria, segniter expedire. Sane facile qvis conjiciat (utcunqve nobis ipsis placeamus) Ingenia priorum seculorum nostris fuisse multo acutiora et subtiliora. (Intelligit autem per modernas Lingvas, illas. ex ruinis aliarum nuper natas, Italicam, Hispanicam, Gallicam, Anglicam.) Haec ille. Ego autem dubito, an subscribendum sit. Germanica enim plus varietatis retinet, multoqve plus Slavonica: an ideo aliis ingeniosiores? Qvin ego illas Lingvas novas ingeniosiores credam, si compendiosius, et modō faciliori, eadem ilia expediunt, ad qvae aliis majori terminationum apparatu opus fuit. Ita enim fit, ut difficultate minus terreant, et ambagibus minus detineant, eōqve in Res celerius mittant. Licet nostrae illae antiqviores ipsa varietare emphasibusqve revera oblectent, si qvem hīc deliciari juvet.

[note: Analogiam cum Anomaliis omnes Lingvae habent:] 21. Omnis item Lingua et Analogiam habet suam, et Anomaliam. Analogiam, secundum qvam similia revocat leges; Anomalias, secundu, qvas a regulis suis ipsamet recedit, magis vel minus. Adeō id commune est lingvis, ut ne Hebraica qvidem, qvalem in libris habemus, ab Anomaliis immunis sit. Qvod suspicari facit, nec illam pure esse primae vam illam, in Paradiso natam; qvam fuisse maxime concinnam, primi hominis, nondum corrupti, ingenium maxime tum analogum, credere nos jubet. Cum ergo lingvae cuivis, non qvā integra, sed qvā corrupta, anomaliae accidant; colligimus Hebraeam, qvā Moses et Prophetae scripserunt, tamersi primaevae illius primogenita habeatur, nihilominus tamen aliqvid progressu temporis passam.

[note: Ut et Idio tismos, cum Dialectis.] 22. Tandem, omnis Lingva habet Idiotismos suos, et Dialeclos suas. Idiotisimos, secundūm qvos unaqvaeque ab aliis Lingvis: Dialectos, secundum qvas a seipsā, recedit. Est enim Idiotismus, peculiaris et emphatica loqvendi formula, aliis lingvis [gap: Greek word(s)] inusitata. Ut cum Latinus dicit, Animam agere, pro, Mori: hoc aliis Lingvis ad verbum reddi non potest: periphrasi, aut aliō rursum aeqvipollente idiotismō, exprimendum est. Non enim Graece diecre possum, [gap: Greek word(s)] sed [gap: Greek word(s)] Nec Germanice, die Seese thun: sed, In den letzten jugen sein. Neqve Polonice, Dusze czynic: sed unō verbō, konac (finire, scil. vitam) Similiter si Latine reddendum sit, Germanicum illud, In den letzten sein, non dices, in extrema expeditione esse: (qvae metaphora est a bellicis actionibus desumpta:) sed, Animam agere. Idiotismi ergo elegantiarum et emphaseon [note of the transcriber: in the print with Greek letters: emphasew=n] fons sunt; qvibus nulla Lingva omnino caret, qvaedam valde abundant, ob id caeteris elegantiores, sed et hominibus heteroglossis difliciliores.

23. Dialectus vero, est peculiaris loqvendi, aut certe eloqvendi, seu enuntiandi, ratio, in qvid? Lingva eadem: prout eam aliter, aut aliō accentu, loqvuntur hīc, qvam alibi. Volubilissimum enim membrum est Lingva, in infinitas sonorum formas transformabilis: qvicunqve diverse habitant, mox etiam. diversum sonant. Aurium vero judicium admodum est delicatum, exiguas etiam notat differentias. Hinc est, qvod Germanus Germanum, Gallus Gallum, Polonus Polonum etc. vix satis intelligat, qvi paulo remotius ab invicem habitant: ut Helvetius Silesium, Silesius Pomer anum etc. Qvaelibet Regio, propemodum Urbs, propriam habet Dialectum, peculiarem scilicet dicendi characterem: saltem respectu dictionum qvarundam, alibi inusitatarum: vel pronuntiationis, a consverudine aliorum recedentis. Inter Slavonicae Lingvae Dialectos numeratur Sorabica,


page 45/46, image: s035

Lusatiae (regioni inter Bohemiae accorporatas minimae) vernacula: ubi particularium Dialectorum tanta est multitudo, ut Ecclesiarum Ministros locis suis velut affixos manere necesse sit: qvia translatus ad tria vel qvatuor milliaria, vix jam satis populo intelligi potest. (Qvod ex ore Pastoris Musqvensis, Anno 1626. audire memini.) Qvid ergo de Barbarorum Lingvis, qvae nullis Scipturae, aut conversationis crebrae, repagulis coercentur, cogitandum restabit? qvam licentiose illas luxuriari, et extra orbitas ruere, necessum erit?

[note: Lingvas ipsum tempus consumit.] 24. Illud etiam in commune patiuntur omnes Lingvae, qvod de Latina observans Horatius cecinit:

Multa renascuntur, qvae jam cecidźre, cadentqve
Qvae nunc sunt in bonore Vocabula, si volet usus:
Qvem penes arbitrium est, et jus, et norma loqvendi.

Nempe omnis lingva par partes sensim sine sensu mutatur, licet alia aliis celerius: donec et nonnullae omnia sua amittant, qvemadmodum Capite III. §. 14. et 18. ostendimus. Cuiqve enim accidere potest, qvod accidit cuiqvam.

[note: Lingvarum qvanam aliis praecellat.] 25. Jam si qvaestio sit, Qvavam Lingvarum aliis omnibus praecellat, difficillima fuerit responsio: qvia Sapientia DEI per omnes ita se diffundit, ut vix ulla tam sit infelix, qvin aliqvid singulare, adeoqve excellens, prae aliis obtineat.

[note: Europaerum quaelibet peculiaribus fulget dotibus:] 26. Inter Europoeas sane nostras nulla est, in qva non peculiares agnoscant dotes earum intime gnari. Italica, Gallica, Hispanica, qvanqvam e corrupta Latinitate ortae, hanc tamen, matrem suam, omnino superaffe videri volunt: Italica qvidem peramaenā qvādam facilitate; Gallica, mirā et svavi elegantiā: Hispanica gravi qvādam majestate: qvibus fretae non solum matrem fastidiunt, sed et cum invicem de praeeminentia certant. Germanica, ob radicum monosyllabarum copiam; vocesqve componendi ignotam aliis felicitatem, seipsā contenta, et ad indenda qvibusvis Rebus significantissima nomina semper prompta, inexhaustis suis frui posset divitiis, si uti sciret. Qvemadmodum et Slavonica: compositionibus qvidem non aeqve felix, derivationibus tamen felicior: ideoqve copiā et nervis illi nihil concedens. Praesertim dialecto Polonā, ad vim eloqvendi insigniter expolita. Nec dialecto Bohemicae qvō se ostentet - deest, post accuratissimam scilicet Orthographiam (qvā pronuntiationi scriptio ad minimos usqve apices respondet) carminum condendorum (Graecorum et Latinorum more) aptitudine ac svavitate, caeteris Europaearum prorsus inimitabili.

27. Qvid jam de allis Lingvis dicemus? Arabicae svavitatem, copiam, facilitatem (qvod puncta Sua non mutet, uti Hebraea; qvod anomalias habeat perpaucas; qvod ambiguitatibus non laboret, tota dictincta et lucida) Iohan Melchior Maderus (Oratione pro Lingva Arabica Anno 1617. Augustae Vindelicorum dictā) non satis extollere potest. Turcicam credidimus barbaram: qvi tamen ejus sibi compararunt usum, omnium facillimam praedicant, plenamqve nervorum: qvippe qvae Verba sua non conjugat duntaxat, sed et declinat, elegantiā aliis Lingvis insvetā. Laudant [note: Mogolica,] et Mogolicam, ob svavitatem Orientalibus tam adamatam, ut per totam Indiam, Chinam, Tartariamqve magnam, [note: Mexicana;] in deliciis habeatur. Qvin et Mexicanam, in media Americanorum barbarie natam, memini a qvopiam tam concinnam depraedicari, ut cum Latina et Graeca elegantiis [note: Cuscana.] certare possit. Sed et lingvam Cuscanam, seu Ingarum, in Peruvia, Acosta valde laudat. Tam nusqvam in mediis confusionum tenebris sapientiae DEI premicare intermittit fulgor!

[note: Praeminentia lingvae triplex.] 28. Si nihilominus de praeminentia qvaeritur: praestare putanda est Lingva Lingvae, prout qvamqve aut (1) in origine sua, aut (2) in seipsa, aut (3) respectu sui Vsūs, consideres.

[note: 1. Respectu aetatis.] 29. Respectu Originis, qvaedam Lingva sunt vetustiores, alia novellae. Illae veluti matres; hae filiae. Sic Graeca filia est Hebraeae, mater Latinae: (ut [gap: Greek word(s)] nomen gracum est, sic et Lingva Romana universa, inqvit Scaliger.) Sed Latina rursum temporis progressu filias nacta est, Itaticam etc. qvae illi, ut matri, assurgunt merito. Sed et dantur Lingvae spuriae, ex commistione plurium ortae.

[note: 2. Respectu propriae constitutionis.] 30. In seipsa considerata Lingva Lingvae praecellit, qvantō plus lucis et evidentiae in Articulatione, in Significatione, in Variatione, habet. Nempe qvae pronunciationem habet caeteris faciliorem et svaviorem; significationes autem ad Res accoromodatiores et distinctiores; variationem deniqve concinniorem, magis analogam et minus anomalam, ad progenerandam Verborum et Formularum fluentem copiam: illa caeteris merito antefertur. Ista enim sunt, qvae Rebus satisfacere, et Ingenia svavitatibus pascere, possunt.

[note: 3. Respecta sui Usūs,] 31. Respectu Vsūs, Lingva Lingvae praefertur, in qvantum haec vel illa instrumentum est agendi cum propioribus; aut cum pluribus; aus cum melioribus. Propiores si respicimus, maximae necessitatis erit lingva cuiqve vernacula: cujus usus inevitabilis est, ob qvotidianam cum domesticis conversationem


page 47/48, image: s036

Cum pluribus autem conversari licet, beneficiō Lingvae alicujus gentibus pluribus communi: qvalis est per Europam Latina, Slavonica, Germanica: per Asiam et Africam, Arabica, Turcica, Mogolica. Istae igitur Lingvae, tanqvam universaliores, hōc respectu caeteris proeferuntur. Si qvis autem cum melioribus conversationem qvaerit, illi discendae sunt Lingvae, aut modernae gentium cultiorum qvales Italica, Gallica, Hispanica, Anglica, haberi volunt) aut Gentium penes qvas priscis seculis sapientiae studia viguerunt, Hebraea, Graeca, et Latina.

[note: Hebraea, Graeca, Latina caeteris praeseruntur,] 32. Qvae tres Lingvae (Hebraea, Graeca, Latina) triplici titulō majoris aestimantur, prae omnibus aliis. Primo ob autiqvitatem, qvam ante omnes obtinent: Secundo, ob sapientiae divinae et humanae thesauros, qvos monumentis suis conservant: et deniqve ob multiplicem ad alias lingvas usum.

[note: 1. Ob antiqvitatem,] 33. Antiqvitas enim rectis ingeniis non potest non venerabilis esse: (adoramus propemodum, qvicqvid se nobis singulariter Vetustatis nomine commendat, in qvocunqve Rerum genere.) In Lingvis autem qvid antiqvius Hebraeā, Mundo ipsi coaeva? et proximā hujus pediseqva, Graeca, qvae inter confu as prima effloruit? Dehinc est Latina, jam ante bis mille annos ita culta, ut ab illo aevo Scriptores ad nos mittat. Qvum ergo solae hae tres cum antiq vis Seculis commercium nobis recludant, qvidnī prae caeteris aestimandae?

[note: Ob sapientiae thesauros.] 34. Sunt siqvidem illae revera Sapientiae Veterum fideles promaecondae. Hebraea monumentis suis historiam Mundi conditi, et per annos propemodum qvater mille administrati, cum antiqvi Faederis divinis tabulis, custodit. Graeca dispensationem Faederis gratiae, cum variis humanae sapientiae monumentis, conservat. Qvos utrosqve jam Latina qvoqve exhibet, unā cum infinitis Ecclesiasticis scriptis. Atqve inde est, qvod hae tres peculiaribus gaudent titulis; ut Hebraea sancta, Graeca sapiens, Latina erudita dicatur: diciqve insuper illa Prophetica, ista Apostolica, haec Ecclesiastica, mereantur. Omnes autem junctim consveverunt Lingvae doctae vocari: qvia postqvam plebi esse in usu desierunt, Doctorum factae sunt peculium: potissimum apud Christianos, qvibus titulo Crucis Christi simul commendatae, atqve consecratae veluti sanctae habentur.

[note: 3. Ob usum ad nostras modernas varium.] 35. Vsum trium barum ad alias Gentium Lingvas modernas si spectamus, ingens est: qvia tres illae multarum alianim lingvarum hodieqve superstitum, matres sunt. Nempe Hebraea propagines reliqvit Arabicam et AEthiopicam, latissime per Asiam et Africam etiamnum patentes. Latina Italicam, Hispanicam, Gallicam, sparsim per Orbem universum notas. Graeca, si non seipsam multis gentibus communicavit, (forsan ob multiplicitatem, qvae comitem habuit difficultatem) communicavit tamen Lingvae Latinae, et dehinc aliis plurimis, Vocabula sua: qvorum reconditior sensus, nisi ipsa recludat, non patescit. Ita jure suō hae tres Lingvarum aristocratiam obtiment.

[note: Lingva nes sibi in vicem serviro indoneae.] 36. Habent tamen omnes Lingvae aliqvid, qvō in commune prosint. Nempe Omnes Sapientiae DEI organon sunt: et omnes hominibus usum qvem debent (unaqvaeqve locō suō, pro modulo suo) praestant: et omnes deniqve sororibus caeteris aliqvid conserre possunt, qvantillum etiam illud sit. Puta ad melius rem hane vel illam intelligendum; ad aptius nomen huic vel illi rei indendum: Verbō, ad Iocupletandum et acuendum sese in vicem: modo hominum industria non desit. (Qvā de re infra peculiari Capite, XX; partim et XXI, agetur.)

[note: AEmulatienes Lingvarum sex potissimum. Prima Elegantiae.] 37. AEmulationes qvoqve lingvarum inter se videamus: qvae variae sunt, omnes a Philautia ortae. Prima est, qvod sibi unaqvaeqve pulcherrima videatur, alias scabritiei cujusdam, tacite vel aperte, condemnans. Hinc scilicet. Graeci seipsos [gap: Greek word(s)] hoc est, clare loqventes (ab [gap: Greek word(s)] claritas, splendor) alios vero [gap: Greek word(s)] hoc est, crassiloqvos, appellitārunt. Hinc et Henetorum gens suae Lingvae homihes Slavos, id est, gloriosos; et Slovacos, id est, vocales, seu, verba articulata, qvae intelligi possunt, eloqventes: (slawa enim gloriam, et Slowo verbum seu vocem significat) peregrini autem oris homines Niemce, id est, Mutos, appellavit. (Niemy mutum significat: unde substantivum illud Niemec sicuti a Slepy Slepec, Chromy Chromec, Lakomy Lakomec, et alia sexcenta.) Qvod tamen nomen Croatae, Moravi, Bohemi, Lusati, Silesii, Cassubi, et Poloni, proxime sibi adhabitantibus Germanis attribuerunt. Sed et Germanorum appellatio, qvam sibi ipsis domi tribuunt, ex eodem philautiae fonte orta videtur: si Deutsch contractum esse dicamus ex deutisch) / qvod idem est cum deutlich: qvia terminationes in isch/ et lict eodem sensu usurpantur, ut in Koniglich) vel Konigich) / Kepserlich vel Kenserisch: Herrlich vel Herrisch/ etc. patet. Ergo dentisch) sive deursch idem est ac deurlich redend/ dass mans derstehen fan. Hinc illud: Ich hab es ihm deutsch gnug fesagt: id est, Satis intelligenter qvod volui expressi.

[note: Secunda Facilitatis.] 38. Secunda aemulatio Facilitatis est, qvod qvaelibet sibi sponte fluere, in aliis difficultates notare, videatur. Id qvod non tantum in hominibus, qvi praeter unam caeteras ignorant (ideoqve dum alterius


page 49/50, image: s037

labii hominem loqvi audiunt, non lingvam, h. e. sonos articulatos, sed inconditum qvendam sonorum strepitum audire sibi videntur) verum et in illis qvi plures discunt, aut didicerunt, videre est. Nempe et his Vernacula semper se primo ingerit, advenientibusqve caeteris leges dare (tanqvam ipsa perfectissima esset, reliqvarumqve norma) praesumit. Scio id inde venire, qvod primae impressiones firmissime haereant: et omne primum reliqvorum in suo genere velut mensura sit: observasse tamen hoc, qvod jam dixi, in condenda Lingvarum Methodo proderit, ut suō locō videbimus.

[note: Tertia Ostentationis:] 39. Tertia amulatio Ostentationis est, qvā singulae fere aliqvid singulare, aliis inimitabile, habere se, aut deprehendunt, aut opinantur, et jactant. Ex. gr. Voces aliqvas valde emphaticas, Phraeses elegantes, Adagia acuta, etc. Qvod tamen non semper majoris perfectionis Lingvae indicium est, sed crebrioris hominum iliius lingvae circa hanc vel illam rem usūs: ut forsan qvaelibet possit qvod qvaelibet, si circa easdem materias aeqve se exercendi occasio, aut studium, esset.

[note: Quarta, Invidiae:] 40. Qvarta aemulatio Invidia est, qvae subinde in odium et contemptum desinit. Inde nimirum venit, qvod qvidam nonnisi suam Lingvam discere; aut, etiamsi alias didicissent, loqvi dignantur, qvasi aliarum nihil indigi. Sunt vero rursum, qvi, ne qvid aliae Lingvae ignotum sibi habeant, omnes qvarum sibi non deesse potest copia, avide discunt, polyglottias captantes laudem.

[note: Quinta, Dominii] 41. Vltima amulatio regnandi est, qvod qvaelibet qvam late potest extendere se, populisqve qvam plurimis in usu et deliciis esse, gaudet. Hinc est qvod se invicem passim ex urbibus et regionibus extrudunt; aut, si possunt, totaliter opprimunt et exstingvunt: uti multis jam accidit.

[note: Sexta, Culturae:] 42. Utinam vero Omnes potius culturā diligenti amulari sese animum inducant! De qvo seqvitur.

CAP. V. De Lingvarum Cultura: ejusqve instrumento trino. (5) Rerum Nomenclatura. (19) Lexico. (31) Grammatica. Et An omnes Lingvae culturae capaces (43)

FActā Culturae Lingvarum mentione, occasio datur subsistendi, et qvid illud sit, Colere Lingvam, et Lingva culta, perqvisitius attendendi: spe, fore ut hinc etiam ad veram Lingvarum Methodum deprehendendam, momenti aliqvid accedat.

[note: Culta Lingvaquid?] 2. Coli dicitur Lingva eō sensu, qvō Ager, Vinea, Hortus, colitur: subigendo, stercorando, serendo, seu plantando, et sarriendo, ac putando, h. e. depurando: eo fine ut vireat, floreat, fructum ferat. Idem qvō sensu Corpus dicitur coli, et barba, et capilli, etc. hoc est ornando, ad elegantiam concinnando. Cultas ergo vocamus Lingvas, tum qvae Res omnes ad omnem necessitatem eloqvi possunt; tum qvae insuper copiā et varietate animos oblectare, Librisqve docte scriptis ad sui amorem allicere posse videntur. Non male id sane: nondum tamen qvid Lingvarum Cultura specifice reqvirat, determinate satis. Inqviramus ergo in id.

[note: Cultura Lingvarum instrumenta unde vestiganda] 3. Respiciendum hīc omnino est, ad deprehensa jam ante Lingvae. cujussvis fundamentalia Reqvisita (Cap: II. §. 15.) Positō enim, Nomenclaruram Rerum, et de Vocum significatione Consensum: et Sermonis struendi Leges, esse tria essentialia Lingvae: omnino seqvitur Lingvarum Culturam hanc esse veram, ut Verba conitituantur tot qvot Rebus omnibus pulchre exprimendis sufficiant: eaqve examussim adaptentur, et commensurentur, primo quidem REBVS ipsis; dehinc CONCEPTIBVS bumanis; tandem SIBI ipsis. Nempe qvia Verba non de nihilo sunt, sed de Rebus: adaptanda igitur Rebus, Rerum ordine. Et qvia non funduntur in ventos, sed sunt Mentis ad Mentem vehicula, sensum secum deferentia: Ergo ne alius Vocem aut Phrasin hanc hōc, alius aliō, sensu accipiat, providendum. Et qvia deniqve non in congeriem projiciuntur, qvisqviliarum instar, sed connectuntur certis legibus, ad adordinatae structurae formam: ergo construendi Sermonis figendae sunt leges normaeqve.

[note: Tria esse 1.] 4. Prodit inde triplex Lingvae colendae inltrumentum (1) Nomenclatura Rerum, sive Tabulatura Universi, Verbis aptis contexta. (2) Index Verborum et Phrasium plenus: h. e. Lexicon, seu Dictionarium. (3) Sermonis faciendi artificium certum, h. e. Pracepta de Sermonis structura, Grammatica. Placet autem de singulorum istorum ad Lingvae culturam necessitate monere aliqvid, et dehinc in modum illa condendi inqvirere.

[note: Primum Rerum Nomenclatura;] 5. Cultura Lingvarum basin constituimus veram Rerum Nomenclaturam, exemplō ipsius sapientissimi Rerum et Lingvae architecti, DEI: qvi postqvam Homini primo primas sermonis radices implantāsset, illiqve ipsi Lingvam uberius excolendi partes demandāsset, modum simul ostendit hunc: (optimum utiqve, qvia optimus agit optima:) ut Rationabiliter


page 51/52, image: s038

contemplando Res, singulis imponeret Nomina. (Genes. II. 19. Nam qvod animalium duntaxat ibi sit mentio, inde est, qvia qvā occasione Adam socia desiderium in se deprebenderit, Moses narrare instituit: nempe ex observatione in Animalibus sexūs diversi. Qvod iterum qvā occasione factum, describit.) Haec ergo fuit prima primae Lingvae, cultura, jussu DEI sic, ad Rerum ipsarum autopsian, instituta. Iam autem si omne primum in suo genere caeteris mensura est; simili, non aliō, modō, formandae, reformandae, sibiqve invicem conformandae, erunt Lingvae omnes, RERVMDVCTV. Eritqve deliciarum paradisi pars, si imitamur: tricae, si contra nitimur.

[note: Sine qva Lingvae studium et impossibile est,] 6. Est enim Lingvae studium sine studio Rerum, aut impossibile simpliciter; aut injucundum et inutile; imo damnosum. Impossibile, si Rerum respectus ex toto seponatur. Qvomodo enim Vestem induas non Corpori? Qvomodo Nomen imponas non Rei? Mercator non pecuniam non numerat: neqve Arithmeticus non numeros, vel multiplicat, vel dividit etc. Injucundum vero quid esse Verba Rebus destituta, patet ex eo, quod Lingvam audire ignotam, cujus Verba nullas Rerum notiones in mente nobis pingunt, taediosum, molestumqve est. Nec minus grave de Rebus nihili audire sermones Viro sapienti: tam naturale, gratum, dulce, est Rerum et Verborum connubium.

[note: ac inutile.] 7. Scio tam stultum esse neminem, qvi dum Verba prosert, vel proferri audit, non Res aliqvas simul concipiat. Hoc tamen certum est, plerosqve pleraqve nimis obiter et superficiarie concipere, dum qvid proprio rei sit, qvod hāc, illā, istā voce indigitatur, parum attendunt. Atqve tum Vocabula Rerum scire, Res Vocabulis designatas ignorare, qvid prodest? Cui bono Coecus album, atrum, rubrum, nominat? Vocabula scilicet recitans, qvae Rebus suis accommodare non novit, qvia Res non intelligit. Scire autem loqvi, et nescire de qvo sic loquaris, nescire est: si loqui pergis, nugae erunt, sonus sine mente. Vidit hoc, et monuit, Horatius distichō illō: Scribendi recte, Sapere est, et principium et fons: Verbaqve praevisam Rem non invita seqvuntur.

[note: Et tandem damnosum] 8. Nec inutilitate solā terminatur ejusmodi Lingvae sine Rebus studium, noxium insuper est. Qvia dum Conceptus non determinantur secundum Res, fiunt incerti, vagi, dubii, qvid pro qvo Menti repraesentantes: unde hallucinationes variae. Atqve hoc sensu recte Plato scripsit: Multi circa Vocabula occupantur, non intendentes in ipsas Res, de qvibus loqvuntur. Inde postea sit, ut multae inutiles quaestiones et disputationes oriantur, qvae intellectum perplexum reddunt. Verissime: Errorum enim fons est, Res Verbis, non Verba Rebus, accommodare: h. e. Rerum Veritatem ad falsam aut irrationabilem nomenclaturam torqvere. Qvā ratione Veritati vim non inferri, et Intellectui non imponi, impossibile est.

[note: Nomenclatura Rerum ab Adamo coepta, lapsuqve interrupta,] 9. Nostrō igitur (totius humaui generis) malō accidit, quod interveniens primi hominis lapsus, rationabilem illam totius Universi Nomenclaturam pertexi, et absolvi, prohibuit. Homini enim in aerumnas praecipitato, atqve cum peccato et miseriis luctanti, contemplandi ardor elanguit, mente simul eclipsin passā. Inseqvuta post fuit Linguarum confusio, qvae Rerum Nomenclaturam demum plene conturbavit, atqve dissipavit.

[note: Digne pertexi continuata non est.] 10. Ad remedia veniri debuit, itumqve est. Sed nescio qvomodo inchoatum ab Adamo, et interruptum lapsu, Linguam Rebus poliendi studium, non satis reassumptum fuit. Dederunt qvidem in Linguas jam divisi mortales operam, ut qvicqvid viderent, audirent, tangerent, agerent, sermone etiam mutuum in usum exprimere possent: nullō tamen id, nisi vagō, ut se unum qvodqve offerret, ordine. Etiam post subministratum divinitus labili memoriae adjumentum novum, Literas, (qvod factum esse brevi post diluvium, cum hominum aetas decresceret, cresceret autem negotiorum strepitus, conjectamus) ad nihil adeo deseribendum fuit adhibitum, praeterquam ad Leges, aut historias, tabulis lapideis, ligneis, aeneis, insculpendum, ne res ad posteritatem memoratu dignae intereiderent: res autem minoris momenti tabellis ceratis, aut foliis corticibusqve arborum, inscribebantur.

[note: Neque post repertas Literas:] 11. Citerioribus seculis, cum Literarum usus invaluisset, repertaeqve essent ex animalium pellibus confectae membranae, post chartae, qvibus commode qvidvis in scribitur, non defuerunt sane variis in populis, qvi variarum Rerum descriptionibus Linguas suas exornare ac locupletare annisi sunt: caeterum qvi Rerum compagem totam ordinatā serie describeret, REBUSQVE SINGULIS VERBA SINGULA examussim accommodaret, eōqve modō totum Linguae apparatum uno continuo Opere explicaret, repertus est hucusqve nemo; nec id fieri debere. aut posse, cuiquam forsan in mentem venit.

[note: neque hactenus.] 12. Scio Plinium mundi historiam Libris XXXVII, descripsisse, thesaurumqve Rerum et Verborum ingentem posteritati tradidisse. Scio et Iulium pollucem Onomasticon magnum Libris X compo


page 53/54, image: s039

eōqve amplissimas Graecae Linguae copias explicāsse. (De qvo tamen recte Erasmus: Utinam Rerum Vocabula tam accurate distinxisset, quam congessit copiose!) Scio Hesychium, Suidam, aliosque juniores, similia passim molitos. At haec nondum illa sunt, deqvibus nunc agimus: simplicius est quod optamus, sed accuratius, et usūs melioris.

[note: Return et Verborum parallele decurrentem Tabulatutam,] 13. Condendam suademns Rerum et Verborum Tabulaturam quandam, Universalem: in qva Mundi fabrica tota, et Sermonis humani apparatus totus, parallele disponantur; Verbis nempe simplicissimis et sententiis brevissimis, et serie sic unā et perpetuā, ut finis nisi in fine non reperiatur: intermediis omnibus (Rebus et Verbis) tam non nisi suō locō positis, ut nihil idem repeti ous sit: et omnia tamen sint clara, facilia, fluida, ut ad instar historiae cuivis hominum, et legere ista volupe sit, et intelligere promptum. Et qvicunqve haec vidisset, legisset, intelexisset, ut certus sit se vidisse Rerum seriem omnem, et intelligere Lingvam totam.

[note: Sub Rerum Nomenclaturae titulo,] 14. Tale hoc Rerum Syntagma, convestitum Verbis, nos cum ante annos septemdecim ruditer (ut prima solent) tentassemus, JANUAM LINGVARUM appellavimus: nunc RERUM NOMENCLATURAM apellari svademus, allusione qvādam ad Nomenclatores Romanos. Romanorum enim opulentiores, qvi et servorum domi greges alebant, et cum plurimis Civium foris conversabantur: qvia omnium et singulotum Nomina memoriā tenere impoffibile fuit, servum habebant, cui hoc dabatur negotii, ut perfonarum nomina edisceret, et Domino quoties opus suggereret. Atqve huic tali ministerio ab officio unumqvemqve nomine calandi (h. e. vocandi) Nomenclatoris indebatur nomen. Quidnī ergo int er tot Res, qvibus cir cumdamur in Mundo; et inter tot Libros, qvibus jam Res habemus descriptas; unum habeamus Librum, qvi universalis Nomenclatoris fungatur vice, Rerumqve suggerat Nomina? Praesertim cum et Scholis jam recepta sit vox; et Nomenclatura primaevae illius in paradiso recordandi, eamqve jure divinitus concessō persiciendi, occasionem ferat?

[note: condendam esse svadetur, rationibusqve evincitur.] 15. Id nisi facimus, anonymiis, homonymiis, synonymmiissqve perpetuo laborabunt Lingvae: nec vel Res ordine nativo lustrandi, vel Mentes Rerum notitiāplenā collustrandi, vel Lingvas exacte perficiendi, occasio erit. Anonymia enim Res abscondit: aut si illae sensibus se ingerunt, nos tamen aut mutos, aut loquaces facit: dum aut haerere et tacere, aut per ambages circumloqvi, necesse habemus. Homonymia vero Res obscurat, et incertat, auditoresqve facit sensuum divinatores. Synonymia deniqve Res confundit, et nos plerunqve facit vanos; aut ea ostentantes, et circumspectantes, qvae nusqvam sunt; dum scilicet Voces diversas, qvasi diversarum Rerum indices, adhibendo, qvod tanqvam diversum exhibeamus aut spectemus non habemus. Stet igitur, Nomenclaturam Rerum accuratam Culturae Lingvarum basin esse.

[note: Ejus forma, tum generalis,] 16. Qvaeritur autem, qvā potissimum methodō adornandus esset Liber ille: Respon. Methodō Rerum strictā: qvā nempe serie Res ab ivicem dependent, et si invicem inseqvuntur, eādem ut recognoscantur.

Primo igitur (praemissis generalibus, si qvae sunt) qvia Mundum hunc, Rerum plenum, DEUS condidit, conditisqve a se Rebus cursum illum, qvem Naturam vocamus, assignavit, Naturalia praecedant. Tum qvia Homo in Mundum introductus et Rerum arbiter sactus, naturalia in usus suos transferendo, varieqve transformando, novos Rerum apparatus produxit, mirā varietate: haec Artisicialia sunto, et seqvantur. Qvia vero Homo non Rerum tantum factus est Dominus, sed et Sui ipsius regimen sibi commissum administrat, prodit inde classis tertia Rerum, Moralium, Tandem Spiritualium, Religionem concernentium, classis: qvatenus Homo seipsum summo Numini subordinat. Ita sub hoc qvaterno Rerum genere omnia ad cenium venient.

Tum specialis 17. Particularem rei cujusqve descriptionem qvod attinet, absolvatur illa explicatione, Qvid sit, et ad qvid, et qvale, et qvid agat aut patiatur, et tum qvibus vicinis cohaereat, etc unumqvodqve: Nominanda itaqve fuerit Res ipsa tota, cum suo FlNE. Tum ejus partes, tanqvam instrumenta, seu media, per qvae, suo fini apta est. Tum qvid singula ista agant, vel patiantur. Vt nihil in Rebus sit essentiale, qvod non observare, verbisqve propriis exprimere, doceantur omnes. Illa inqvam explicanda sunt in qvalibetre, per Verba exprimentia ea, qvae illi Rei prae aliis rebus sunt propria. Si qvid illi est cum aliis commune, praetereatur, tanqvam nullam novam inferens notionem, nullamqve novam promerens appellationem, utpote jam e superioribus notum. Ita presse si per Res eatur, potest sine inutili et taediosa eorundem iteratione, pertransiri omnis Rerum et Verborum compages, brevi labore.

[note: Vsus ejus varius] 18. Talis hic Liber non solum Lingvae totius Vocabula, egregie Rebus applicata,


page 55/56, image: s040

cata, comprehenderet, sed et Rerum ipsarum naturam et cohaerentias ostenderet: essetqve velut Mundi ipsius epitome, artisicioseque effictum simulachrum. Qvō ipso Ingeniis esset pulcberrimum ad omnem Philosophiam et Philologiam Introductorium: qvia praestaret, utne qvisqvam ad Rerum aut Lingvarum studium, tanqvam ad confusum chaos accederet, ante se ordinem externum, quō cohaerent omnia, fluuntqve alia ex aliis, dilucide jam videns. Tertio, esset Lydius lapis Lingvarum, ad dignoscendum, qvaenam illarum Rebus accurate exprimendis plus aut minus sufficiant. Si enim eundem Libellum, tanqvam ejusdem Mundi analysin, in suas Lingvas transferre tentabunt omnes, apparebunt in aliis Vocum defectus, cum hoc, illud, istud, voce propriā exprimi non poterit: m aliis superfluitas, cum eandem rem duabus, tribus, pluribus vocibus exprimi posse videbunt: incuriā utrobiqve notabili. Qvod nempe Vocum supellectile, illi non quantum opus sese instruxerunt; hi plusqvam opus sese onerārunt. Qvod utrumqve ut a neglectu analyseos Mundi olim provenit, ita nunc errorem corrigendi occasioni erit. Praeterea discendi Lingvas plures, qvarumcunqve gentium, perelegans hoc esset compendium; si eadem haec Rerum Tabulatura ita in Lingvas gentium qvarumvis translata foret, ut Verbum Verbo ubiqve respondeat, mirā luce. Tandem, intellectō hōc unō Librō, Libri qvivis eādem Linguā scripti inoffense legi poterunt. Nec legi solum et intelligi, sed et judicium de illis fieri, propter ordinis naturalis, qvem inde comprehenderint, in Rebus et Sermone, certas et immutabiles normas.

[note: Secundum Insir. Lexica;] 19. Alterum excolendarum Lingvarum Instrumentum sunt Lexica, b. e. Vocum, Phrasium, Adagiorum, inventariat qvibus totius Lingvae opes velut in thesaurum congeruntur. Consvetudo haec unde caeperit, ignoramus: nec utrum ante Iulium Pollucem qvisqvam Onomasticon scripserit apud Graecos; velante Ambrosium Calepinum dignum qvid praestiterit apud Latinos, constat. Nunc multa sunt, pleraqve tamen diglossa, aut polyglossa: qvia duntaxat in usum peregrinae alicujus [note: NB.] Lingvae discendae scribuntur. At nos Vernacula volumus, proprium in usum cuivis Genti destinata; ut Lingvam suam a fundamentis intelligere discant omnes. Nempe de Lexico hīc loqvimur, qvod proprie loqvendo nihil aliud sit, qvam Index Nomenclatura Rerum, aeqve ut ibi Verla Rebus junctim tradens, sed ordine inverso. Ibi enim itur serie Rerum, Res convestiendo Verbis: hīc serie Vocum, Voces applicando Rebus. Ut nempe si Vox qvaerenda sit ductu Rerum, reperiatur in Textu, seu Nomenclatura Rerum: si Res ductu Vocis, in Lexico. Posset itaque hoc Lexicon reale dici: qvippe non in Vocum duntaxac, sed Rerum ipsarum simul ducens cognitionem.

[note: Qvorum forma optima ex tribus reqvisitis dependet. Nempe] 20. De hujusmodi Lexici optima forma jam consultando, tria illius reqvisita ponimus. Nempe ut exhibeat Voces (I) Omnes, (2) Ordine clarissimō, (3) [note: Sensu I. ut sit Vocum Collectio plena.] explicatissimō: qvia dempto horum uno, perfectio sibi non constabit. Voces itaqve totius Lingvae colligere, disponere, interpretari, muneris erit ejus, qvi tale hoc Lexicon scribere animum induxerit. Colligentur Voces, ut adsint omnino: disponentur, ut inveniantur omnino: explicabuntur, ut intelligantur omnino. Perfe£lum, igitur Lexicon fuerit, qvod Voces Lingvae colligit Omnes; qvod eas disponit Ordine clarissimo; et qvod significationes earum recludit verissime. Ita enhn qvicqvid opus fuerit, aderit; et invenietur prompte, et patebit liqvido.

[note: 2. Collocatio accurata Alphabeticā qvidem serie, sed distingvendo voces;] 21. Convocandae, inqvam, sunt Voces Lingvae cu jus libet Omnes, tanqvam ejusdem Reipublicae Cives, ad Censum, velut in Comitia; ut qvō jure unaqvaeqve Civitate utatur, et qvid muneris obtineat, certo constare possit. Eoqve fine non in congeriem tumultuarie projiciendae erunt Voces, sed in classes disponendae, ordine aliqvō pulchrō. Qvō autem? Alphabeti serie Voces in Lexicis collocari bene receptum est: celeri enim servit inventioni. Sed utile fuerit alia qvoqve observari. Nempe ut domi nata distingvantur a peregrinis; U sitata ab inusitatis; Primitiva ab ortis; Simplicia a compositis.

[note: Peregrinas ādomesticis.] 22. Qvantum ad Domestica et Peregrina, certum est vix ullam Lingvam adeo puram esse, qvae nihil alieni habeat admistum: ne ipsae qvidem illae antiqviores, et suismet copiis satis felices, Hebraea et Graeca Id qvod a Gentium mistura evenit; qvod alii ad alios commeantes, conversatione mutuā et commerciis, sibi aliqvid ut Rerum, Morum, Consvetudinum, ita et Verborum, communicant. Lingvae igitur alicujus compagem qvi traedere volet, merito primo illae, qvae aliunde irrepserunt, separabit.

[note: Obsoletas, novas, effutitias, ab usitatis;] 23. Tum distingvendum est inter Voces, quae publico omnium Usu receptae sunt, et ab omnibus necessario intelligi debent; et inter Obsoletas, qvae usurpari jam desierunt, solumqve in antiqvis alicubi monumentis latitant; aut Novas, quae interim hīc, illīc, in angulo alicubi natae, necdum publice receptae sunt. Qvalium Lingvas modernas, qvibus Gentes


page 57/58, image: s041

utuntur vernaculis, plurimum habere Omnes, certum est. Tales igitur vel praeteriri possunt, vel seorsim (appendicis locō) poni, aut si in ipso Lexici corpore ponuntur, non sine nota poni debent, ad Lectores monendum, qvo in loco obscura illa vox usurpetur, et an usurpanda videatur, necne. Tacco verba effutitia, ab aliqvo privatim conficta, et ab aliis forte arrepta, qvae nihil formate significant: sed gestum aliqvem alterius indecorum, aut aliqvid simile, exprimunt. Quales qvidem Graecis et Latinis perpaucae sunt, et Interjeclionibtus ferme annumerantur; (ut [gap: Greek word(s)] Bombax, Taratantara, etc.) moderni plures habent. Ex. gr: Poloni; Bziu, Fiu, Fikmik, Farafamfa, Lelom-polelom, Terefe etc. et Bohemi fifi/ Halabala/ Hrbr/ famfarum/ Hurdy burdy/ Hakmak etc. Germani; Mischmasch/ Pamperlepamp/ Ripsraps/ Im sauß etc.

[note: Derivtas a primitivis, et Compositas a simplicibus.] 04. Voces omnium Lingvarum esse partim Primitivas et simplices, partim Derivatas et compositas, notum est. Hoc autem dubium, debeantne in Lexicis promisucue Alphabeti serie locari, an potius Ortae sub Themata sua, seu Radices, reduci? Qvi Voces inqvirendi facilitati et ccleritati consulunt, modum priorem praeserunt, Promptuariaqve lingvarum condunt. Sed modus posterior accuratior est, et ad Lingvam penitius cognoscendam accomodatior. Hīc enim eādem operā multa simul addiscuntur facilius, et imprimuntur melius, et haerent fixius: dum sic ab invicem fluunt, qvaliter in catena, annulō tractō unō, trahuntur omnes. Intelligendae vero sunt Voces primitivae et derivatae in Lingva eadem, non diversis. Fieri siqvidem potest, et solet, ut Vox aliqva omnino veniat ex aliaLingva, domi tamen pro radice stet. Ita vox Pars, radix est in Lingva Latina, multos ex se ramos progignens, licet revera descendat ab Hebraea Paras, dividere, partiri: Sic Edo (qvia ex se apud Latinos, Edax, Edacitas, Edulis, Edulium, Esus, etc. gignit) Latinis vere primitivum est: licet origine Graecum sit, [gap: Greek word(s)]. Sic et alibi alia: qvia Lingvae omnes confinia habent communia, passim et limites confusos. Quaecunqve tamen Voces sub se derivatas aut composit as habent, proradicibus habendae, suisqve illis propaginibus substernendae sunt.

[note: 3. Interpretatio vera;] 25. Seqvitur Vocum interpretatio, tertium et ultimum Lexicographi munus: in qvo illi summā curā versandum est. Nempe ut Vocum significationes bene deprehensas, bene sistat in luce: factaqve ejus rei fide (tam per testimonia Authorum bonorum, qvoties id necesse videatur, qvam per explicatum [gap: Greek word(s)]) intellectum circa Vocis significationem sic muniat, ut ne amplius vacillet: sive sensus explicatur Vocis unius separatim; sive duarum conjunctim, qvod Phrasin vocamus.

[note: Tum Vocum Singularum] 26. In Vocibus singulis considerandum venit, Vnumne qvid tantum pracise Vox significet; an vero polysema sit, et ad plura diversa significandum adhibeatur? sive hoc autem fuerit, sive illud, tria praestanda sunt. Primo, determinanda est Vocis significatio prima et fundamentalis, per adjectam definitionem, aut paraphrasin: ut omnino specifice constet, qvō sensu usurpetur et usurpanda sit. Tum appositō etymō, vi originationis suae id significare debere ostendatur. Tandem sic ab Authoribus bonis usurpari, adjecto exemplō, si opus, demonstretur. Ita demum clava erunt omnia.

[note: et translatam;] 27. Tum si Vox per tropum ad aliud qvid significandum trausfertur, reticendum id non est: multo minus, si qvae contrariō etiam sensu usurpari soleat. Cujusmodi verba Gellius Verba media appellat, qvae contrarios recipiunt sensus: ut sunt apud Latinos, Valetudo (bona vel mala) Altus (sublimis aut profundus.) Infractus (h. e. nonfractus, aut parum fractus, Ralomenn) Egelidus (calidus vel frigidus; E, vel augente vel minuente) Sacer (sanctus vel prophanus) et alia plura.

[note: et recludendo [gap: Greek word(s)]] 28. De officio [gap: Greek word(s)] monendum videtur aliqvid. Certum est Omnem Vocem [gap: Greek word(s)] babere, qvia nulla non ab aliqvo Homine indita est: homo autem cum sit animal rationale, absqve ratione (qvaliqvali tandem) nec facit, nec cogitat, nec dicit aliqvid. Exqvirenda igitur sunt [gap: Greek word(s)], etiamsi qvarundam Vocum non illico pateant: dies diem docet, lux lucem auget. Si ex eadem Lingva deduci etymon non potest, certum sit Vocem aliunde venire: nempe aut a sono aliqvo naturali, aut a voce aliqva Lingvae alterius. Ita Latinae Lingvae themata, pleraqve orta sunt a Graecis: haec ab Hebraeis; sicut et aliae Lingvae ad hanc, ut matrem, pleraqve sua (si attendere sciamus) referunt, qvemadmodum Capite III. monuimus. Et patebit in nostro Latino Lexico Etymologico, quam multae Voces (qvas mere Latinae originis esse jurasset qvispiam) revera ex Hebraeo fluant, ut Adorea, Calumnia, Condio, Diribeo, Sufficio, etc. Qyalia in aliis qvoqve Lingvis obvenire passim, dubium non est: in testimonium, qvemadmodum Deus Israelis Deus Deorum est, ita Lingvam Israelis Lingvam Lingvarum esse. Qvicqvid sit, Etyma Vocum recte intelligere, est res jucunditatis plena, et ad Lingvarumfundamentalem notitiam valde utilis. Modo vera sint, et clara: qvae si haberi alicubi non possunt, tacere praestat quam nugari.



page 59/60, image: s042

[note: Tum Conjunctarum, seuphrasium.] 29. Jam Vocum conjunctarum significationes non minore diligentiā notandae sunt: qvia hīc demum se Lingvae diffundit, et copia, et elegantia, et difficultas; qvō cultior illa fuerit, eō magis. Certe si qvis Latina Lingva Voces sigillatim, cum significationibus suis, velOmnes teneat, dimidium Lingvae ignorare adhuc videtur. Nomenclaturam enim Rerum simplicem demum novit: Phraseologia illi restat integra.

[note: Phrasis quid et quam varia res.] 30. Est autem Phrasis, hoc sensu, consvetudo nectendi Voces certa, cuivis Lingvae, peculiaris: imo in eadem qvoqve Lingva varia, qvia non omnibus jungi omnia permittit usus. Verbi causā: Damnum, et lactara, sigillatim usurpata, idem fere sunt. At Facere jacturam, et Facere damnum, non sunt idem: imo hoc posterius ne Latinum qvidem est. Latinus enim Dare damnum dicit, rursumqve Dare jacturam non dicit. Sic: Habere ad populum orationem, et Facere ad populum verba, Latinissime dicuntur: at Facere orationem, et Habere verba, Latinae phrases non sunt. Sed et structura ipsa Verbi ejusdem significationem saepe mutat, adeoque variat. Exemplum do: Conserre aliqvid aliquō, est comportare. Conferre aliqvid alicui, est, comparare, seu assimilare. Conferre cum aliqvo, est colloqvi. Conferre se aliqvō, est abire. Conferre alicui, est prodesse. Atqve ita qvodvis fere Verbum, aliter constructum aliter significat, Idiotismosqve varios et elegantes producit. Cum igitur in Phraseologia potissimum Lingvae cujusqve copia, lepor, vis, resideat, hīc potissimum valde gnavum et circumspectum esse convenit Lexicographum: ne ullam loqvendi formulam negligendo, ullamLingvae gemmulam amittat. Atqve haec de Lexico.

[note: Tertium Lingvas colendi instrumentum Grammatica. Cujus primo Necessitas evincitur.] 31. Superest tertium Lingvas colendi Instrumentum, Grammatica praecepta. Quae qvidem non ignoramus esse longum illud et disficile Quintiliani iter: qvod etiam in studio Lingvarum doctarum (ubi potissimum obtinet) a multis vix tentatum deseritur; a paucis totum pertransitur, ab omnibus ut salebrosum qverelis oneratur; vix a qvoqvam, nisi judicio adulto et philosophico, feliciter satis absolvitur. Unde factum, ut jam consilia de profligando illo e Scholis, a Viris summis agitari caepta sint: qvod postea monebimus. Nos tamen tantum abest ut illud a Lmgvis doctis amoveri patiamur, ut etiam ad vulgares gentium Lingvas, qvaecunqve excolendae sunt, summā curā extendi, necessarium prorsus putemus.

[note: (I) Quia Hominis omnia debent esse rationalia.] 32. Homo enim creatura est rationalis, qvicqvid agit, cogitat, loqvitur, rationabile esse debet. Qvomodo autem erit, si rationes Sermonit etiam, cur hoc, illud, istud, sic vel sic usurpandum veniat, ignoret? Usus qvidem facit artifices: (qvod objiciunt, qvi praecepta eliminant) imperit ustamen est artifex, que Operum suorum rationes vel non intelligit, vel reddere nescit. Is enim nec alios artem suam docere potest, nisi brute, h. e. consvetudine solā: qvaliter et formicae, araneae, caetera bruta, sua peragunt. Homo autem nihilne illis praecellet? Vere aliqvid scire, est per causas scire: illeque demum et docet, et discit, et scit, jucunde ac solide, cui causae simul, cur hoc, illud, istud, sic vel sic procedat, aut non procedat, non ignorantur.

[note: (2) Qvita sola Lingvis securitatem praestat.] 33. Facit etiam ad securitatem, non ex consvetudine caeca loqvi, sed ad normas. Si cui enim optime etiam loqventi aut scribenti (qvācunqve lingvā) vitiosae loqvutionis vel scriptionis lis intentetur, defendere non poterit, si causam reddeve nesciat. Qvemadmodum Caecus, tametsi viam aliqvam usu longō adsvesactus recte gradiatur, si qvis tamen errorem illi tribuens inclamet, et offendicula vel pracipitia minetur, non trepidare non poterit. Et Nauta extra littorum conspectum delatus, aut coelō nubilosō, vel noctu, tametsi rectum teneat cursum, ejus tamen securus esse nunqvam potest, Magneticō destitutus directoriō: qvod proinde ut sacram anchoram habet.

[note: (3) Qvia qvi olim suas excoluerunt Lingvas, hujus excoluerunt ope: Graeci et Romani.] 34. Et vero videamus primos Grammaticae inventores, Graecos et Romanos, sapientem utrumqve populum: cujus qvaeso illi gratiā Grammaticas suas observationes colligere, et in praeceptorum formam redigere, tentārunt? An exterorum causā, illis sic Lingvae suae facilius addiscendae (uti nobis nunc usus est) paraturi subsidia? Nihil minus. Sui ipsorum causā haec illis susceptafuit cura, ut ad numerum, mensuram, et pondus revocarent omnia sua. Nempe qvia Sapientis est ordinare, ut Aristoteles inqvit, tolerare aliqvid inordinatum, confusum, ignorantiae nebulis obductum, aeqve in Sermone atqve Cogitationibus suis, rem esse eminentiā suā indignam putabant. Examinabant igitur vagam loqvendi consvetudinem, et ad certas analogiae leges adstringebant. Qvod non solum Oratores, ut sibi stilum acuerent; sed et Philosophi, in medio philosophandi cursu; et Reges ac Principes populorum, inter administrandum Regna, factitārunt. Ipse Iulius Caesar, bellis in Hispania implicatus, ut res gestas suas describeret accuratius, ad Grammaticas speculariones conversus, libros de Analogia composuit.

35. Qvō studiō prisci illi (Graeci et Latini) obtinuerunt, ut Lingvae illorum et excultae fuerint valde, et conservatae jam a corruptelis, Libris erudite scriptis.


page 61/62, image: s043

Nec alia superest via, vel Lingvas illas doctas a fundamento recte intelligendi, iisque potenter utendi; vel nostras vulgares, quascunque tandem, recte expoliendi, nisi ad analogiae leges revocentur, qvaecunque revocari possunt omnia: illis autem, quae ab analogia recedunt, limitibus assignatis, ut Sermonem non turbent, aut deturpent; exornent potius, ipsa qvoqve locis suis decenter adhibita. (4) Tandemque et Rabini (Circa annum Christi 1200) Ita ludaeorum Rabini, qvanqvam per tot secula Lingvae suae praecepta haberent nulla, usu solō eam docentes et discentes: ante quadringentos tamen annos concinnatam per R. Kimchi Grammaticam receperunt, ejusqve ope Lingvam illam patriam felicius excolunt. Cur imitari aspernemur nos caeteri?

[note: Grammaticae perfectae requisita tria;] 36. Verumenimvero Grammaticam nos desideramus omnibus receptis, qvarumcunqve Lingvarum (1) Pleniorem, (2) Accuratiorem, (3) Faciliorem et amaeniorem. Pleniorem, ut totum Sermonis artificium doceat; qvod nulla adhuc facit. Accuratiorem, ut quod docet plane perdoceat; qvod vix ulla adhuc praestat. Faciliorem, ut non sic ingenia torqveat, lubentiusqve dediscatur quam discatur: sed in qva omnia ingeniis sint pervia, plana, jucunda.

[note: 1. Vt sit plena.] 37. Plena fuerit Grammatica, si totum Sermonis artificium explicare proposuerit, per omnes et partes, et gradus. Qvod erit, si Orationem e Periodis, Periodum e Sententiis, Sententiam e Phrasibus, Phrasin e Vocibus, Vocem e Syllabis, Syllabam e literis, componi doceat. Et mox qvid unumqvodqve illorum sit, et qvotuplex, a primis ad ultima, id est, minimis ad maxima, procedendo, ostendat. Tum qvomodo singula artisiciose construantur, ut Sermo undiqve concinnus surgat, aperte demonstret. Tandem qvomodo Oratio, per omnes et singulas illas sui partes, recte sit pronuntianda, recte item scribenda, edoceat. Hoc demum erit plenum tradere Sermonis artificium.

[note: 2. Accurata.] 38. Accurata vero illa volamus omnia: hoc est, prorsus vera, qvibus tuto niti liceat; et prorsus graduta, qvibus se certo, et citra molestiam, intellectus promoveri ac elevari sentiat. Multa sane in hac arte antiqvorum dormitatione admissa menda, vitia, [gap: Greek word(s)] recentiorum sustulit vigilantia, nondum tamen omnia: hiatus passim obveniunt, qvi res valde obscurant et intricant, intellectuiqve obices ponunt. Vel unum hīc attingere liceat. Omnes vulgatae Syntaxes Regulae illi, Substantivum et adjectivum numerō, genere, et casu conveniunt: ut Vir bonus; Exceptionis loco subjiciuntillud: Relativum vero (qvi, qvae, qvod) genere et numerō cum praecedente quidem Nomine convenit, Casus vero sequenti Verbo respondet (ut, Dies ille, qvem tanqvam extremum formidas, aeterni natalis est.) Quid, obsecro, Exceptioni huic hīc loci negotii est? qvae non ad cohaerentiam duarum Vocum in Phrasi, sed ad cohaerentiam duarum Sententiarum in Periodo (aut etiam in Sententia composita) pertinet? Qvis hīc tam inconsideratus saltus? Cur non primo omnes leges Phrasium, h. e. combinationum, qvae immediate inter Vocem et Vocem obveniunt, absolvimus? venturi inde commodius ad Sententias; primum iterum simplices, demum compositas. Tolli confusiones istas (plurimae enim sunt) oportet, et ad [gap: Greek word(s)] sic reduci omnia, ut nihil dicatur nisi locō suō: alioqvi non gradatio erit, sed praecipitium.

[note: 3. Facilis et amoena.] 39. Accuratione iliā Facilitati qvoqve consultum fuerit egregie, ut sponte suā clarescant omnia. Altera tamen Facilitatis via haec erit: ut, si vulgaribus Lingvis Technici, illi Termini, Genus, Casus, Declinatio, Tempus, Modus etc. obscuritatis aliqvid minentur, religio nobis non sit eos permutare verbis simplicioribus, vulgo perceptibilibus, ut Sermonis leges omnes stylō velut historicō describantur, nemoqve sit, qvi ista legat, qvin simul intelligat.

[note: Cujus rei qvantus futurus sit usus.] 40. Qvo rem deduxisse, paenitere non poterit: qvia cultiores reddentur non Lingvae solum, sed et Homines, (N B) ad rationis vias melius ubiris attendendas, sic etiam prolectati. Eaedem enim sunt Rerum et Verborum divisiones; qvi Verborum ad invicem proportiones videt, facilius easdem in Rebus observat. Unde est, ut bouus Grammaticus, facile fiat bonus, paucis mutatis, Logicus: Bonus autem Logicus, bonus Philosophus, Politicus, Tbeologus: audebo etiam dicere, Christianus. Christianorum qvippe vel maxime est, irrationabile admittere nihil.

41. In summa, praestandum putamus, ut Grammaticam omnes istō elogiō dignam esse videant, quō eam Qvintiliano decorare placuit: Non esse ferendos, qvi artem hauc ut tenuemac je junam cavillantur. Qvam nisi fundumenti loco futurus Orator (addamus nos, futurus Logicus, Politicus, Theologus) fideliter posuerit, qvicqvid superstruxeris, corruet. Necessaria pueris, jucunda senibus, dulcis secretorum comes; et qvae vel sola omni studiorum genere plus habet operis, qvam ostentationis.

[note: Supremus culturae gradus, Linguae amoenitates.] 42. Atqve haec de prima Lingvarum Culturae parte, ad necessarias rerum omnium expressiones spectante. Quia tamen hominibus delicatae sunt aures et animi, ut ultra necessitatem ubiqve svavitates quasdam captent: altera Culturae Lingvarum pars fuerit, Elegantiarum omnis generis apparatus, qvi potissimum ex Rerum transnominationibus, per Tropos et Adagia exsurgit.


page 63/64, image: s044

Qvibus qvō plus Lingva qvaeqve abundat, et elegantioribus, eō cultior merito habetur. De qvorum ratione alibi.

[note: Tam plenae culturae non omnes Lingvas esse capaces:] 43. Ex his vero jam, qvae de Cultura Lingvarum hīc monere occasio fuit, colligi potest. Primo, Culturam Linguarum talem vix, ac ne vix qvidem, ad Omnes Lingvas extendi posse, propter defectum aut Rerum, aut cognitionis Rerum. Gentes enim incultae, cognitionis Rerum expertes, in, primo statim gradu, Nomenclaturā Rerum, necessario deficient. Nam si Sermo Cogitationum pictura elt; Cogitatio vero pictura Rerum; qvomodo mihi aliqvid Sermone pinget, qvi Mentem Rebus depictam non habet? Prius Animas, demum Linguas, fieri oportet eruditas. Barbari ergo, quatenus barbari, excolendis idiomatibus suis apti non sunt, nisi prius Rerum incubuerint; studio. Deinde, qvia alicubi Res qvoqve de sunt qvas nominent, qvomodo nominabunt? Ex: gr: In Lapponia, similibusqve desertis locis. Ubi cum Herbarum, Arborum, Animalium etc. pleraqve genera desint: Urbes item, Oppida, Arces, AEdificia: et Vestituum genera, Opificia pleraqve etc. (ut forte non millesimam Rerum nobis cognitarum partem illi sciant) tam Res, quam Rerum nomenclatura, ignota illis entia sunt: perfici autem, et excoli, qvod ne est qvidem, qvomodo potest? Tum, vero ad Tropos, Allegorias, Adagia, qvomodo promoveatur is, qvi ne simplices qvidem Rerum expressiones novit? qvia Res non novit. Patuit id, cum ante annos aliqvot Ubsaliensis Archiepiscopus, Librosqvosdam sacrosin Lingvam Lapponicam (qvō melius in Christiamsmo informari posent) translatos vellet: ubi ne ipsa qvidem Catechesis minor transferri potuit, Inter pretibus defectum Vocum causantibus.

[note: Et qvaesunt, nondum eō deductas esse hactenus.] 44. Sed et nostrarum Lingvarum vix ullam satis adhuc dici cultam posse, argumento sit, quod nulla adhuc Res omnes ordinate satis expressit; nulla Vocum et Formularum suarum significationes clare satis determinavit: nulla Regulis satis constricta est. Quod ut ne gratis dici, sed ex verita e, patcat, ostendo.

[note: Quod probatur. (I) Nomenclaturis Rerum ubiqve adhuc imperfectis] 45 Rerum interpretem sat locupletem et accuratum, nullam adhuc Lingvam agere, hoc evencit, qvod vix ulla Res Omnes descripsit, nedum ut Rebus parallele descripserit. Exiliores certe plerasqve Res ne attentione qvidem dignati sunt majores nostri, nedum ut illis peculiaria imponerent nomina, tametsi Res ab aliis essent distinctissimae. (Insecta sint exemplo, vix ullā in Lingvā nominibus suis per omnia clare distincta.) Alii rursum Rebus nonnulis, ob crebriorem usum, in eadem Lingva nomina attribuerunt plura: praesertim in Lingvis, qvae vaeteris locupletiores videri volunt. Id autem qvō usu? Gladius unus non opus habet nisi vaginā unā, et una vagina gladiō unō: sicut et Nucleus cortice, et cortex nuclcō. Ridet Cicero Graecos, quod in tota sua Lingva (tam divite illa) nullam haberent vocem, qvae Latinae Ineptus responderet: causamqve reddit, qvod vitium illud tam esset Graecis familiare, ut id in se ne agnoscerent qvidem. Sed hoc jocō dictum fuerit: aeqve ac si Hungaros qvis ideo voce Metallum in sua lingva destitui dicat, quod terra sua Metallis nimis abundet. Extra jocum, nimis multa ubiqve in Rebus sunt, qvae non animadverterunt, qvi nobis Lingvas, qvas habemus, condiderunt. inde est ut imperfectione laborent Lingvae omnes. Si qvando dabit DEUS, ut Universitatis Rerum analysis vera, per omnes suas venas, instituatur, infiniti patebunt hiatus et lacunae: qvibus explendis valde saepe [gap: Greek word(s)] opus erit.

[note: (2.) Significationibus Vocum vix usquam adhuc satis determinatis.] 46. Jam qvod Significationes Vocum attinet, notum est appellationes plurimarum Rerum, in qvālibet Linguā, valde esse perplexas: ut aut non intelligantur omnino; aut non intelligantur ab omnibus; aut non intelligantur eōdem modō; aut deniqve non intelligatur causa, cur id, qvod significare jussae sunt, significare debeant: saepe non tam praeter rationem, qvam contra rationem. Paularim nempe Vocabula alia pereunt, alia emergunt; aliorum significatio cum hominibus emoritur. Inde est, ut Vox ad posteritatem exstet, cujus sigmficatio evanuit; aut in aliud transiit. Prioris exempla abunde suppeditant Libri antiqvorum Philosophorum, Botanicorum, Zoographorum, Geographorum, Historicorum, Poetarum, etc. plurima nobis ignota, aut certe incerta (num id. significārint qvod significasse hic, ille, iste, hariolatur) continentes. Inde Interpretum jurgia et lites, qvas apud Gesnerum, Matthiolum, Bauhinum, Aldrovandum, et apud Criticos, videre est. Sed nec de Vocabulis receptis, usitatis, et qvasi notis, unqvam justa deliberatio suscepta est, cui proprie Notioni tribuendum esset unumquodqve: sed usurpat alius sic. alius aliter. Exemplō sint voces, Lira, Sulcus, Porca; qvarum apud veteres et recentes nullam determinatam reperire est significationem, pro eademne an diversis rebus sumi debeant? Sed. et dicere ausim, in tota Philosophia, Medicina, lurisprudentia, Theologia, vix ullum esse Vocabulum, qvod non a diversis diverse intelligatur. Imo unus idemqve Scriptor, jam sic jam aliter accipit, et lectorem, aut etiam seipsum, implicat. Videat qvi volet, non dicam Commentaria, sed ipsa Lexica, Concordantias, Distinctionum et Limit ationum Libros, etc. tricas infinitas videbit


page 65/66, image: s045

Nempe confusio, ad turrim Babel coepta, finem nondum invenit, continuaturpas sim gentium et lingvarum in dies.

[note: (3) Grammaticorum infinitis tricis.] 47. De Regulis Grammaticis, qvibus connectenda esset intra semetipsam Lingva qvaevis, ut certa, constans, fixa sit, qvid dicam? Vulgares pleraeqve, barbarorum praesertim, scopae dissolutaesunt: ut ad Regulas revocari tam parum patiantur, atqve feroccs ipsi populi, qvi iis utuntur, ad disciplinae mansvetioris jugum. Graeci et Latini, apud qvos ars haec nata, et maxime cultaest, qvantum hīc profecerint, aeterna Grammaticorum bella ostendunt: nec aliis testibus opus est.

[note: Perfectior itaqve Lingvarum cultura qvaerenda.] 48. Haec autem non ut nos de spe melioris Lingvarum statūs dejiciant, sed ut ad eum qvaerendum exstimulent diligentiam, dicta sunto.

CAP. VI. De Lingva aliqva una prae caeteris colenda. (9) et cur honor ille apud nos Latinae deferatur

[note: Lingvauna si esset, beatiores essemus.] Lingvarum plurium scientiam, non esse partem Sapientiae (qvae in Rerum notitia vera, usuqve legitimo, consistit) fatemur. Nec non., beatiorem fuisse futurum hāc qvoque in re Hominum statum, si ut in Paradiso, ita semper, Lingvas ignoraremus, praeter unam. Demus et id, qvod volunt qvidam, Graecos olim eō fuisse caeteris sapientiores, qvod cum domi haberent Lingvam omnium cultissimam, addiscendis aliis tempus non terebant, sed se mox Rerum studio dabant.

[note: Iam tamen plures discenda sunt, necessario.] 2. Nihilominus tamen, talit jam Rerum statu, Lingvae discendae sunt. Primo, qvia adversus noxas, ex Lingvarum confusione ortas, unum hoc remedium est, divisas etiam intelligere: laudandusqve est Deus, qvi memoriae et ingenio nostro eam largitus est capacitatem, ut pluribus idonee hauriendis ufficiat. Tum vero ipsa humanae societatis ratio reqvirit, effe aliqvos semper, qvi non suae duntaxat gentis, sed et vicinarum, intelligant sermonem: praesertim qvibus officii ratione cum aliis atqve aliis converlandum fuerit. Sed et cuique per se, tum utile est, Lingvarum (praesertim cultiorum) studiō excultum habere ingenium; tum jucundum, hīc etiam variediffuentis sapientiae DEI Spectare rivulos, et cum diversis Terrae incolis, vivis et mortuis, perrupto illo pridem posito obice, colloqvi tamen.

[note: Sed una prae reliqvis.] 3. Qvot autem, et qvae potissimum, Lingvae discendae videantur, infra, peculiari Capite explicabimus. Nunc demonstrandum sus cepimus, Uni alicui Lingvae prae. caeteris colendae dandam esse (vel Omnibus homintbus) operam, fine triplici. Primo, ut illa ipsa una Lingva multorum communi ope excolatur perfectius. Secundo, ut sic exculta aliis qvoqve Lingvis melius perpoliendis velut exemplar sit: Tertio, ut eō lubentius assumatur in commune Gentium vinculum, Interpretem scilicet universalem, Omnium ad Omnes: postqvam a sapientioribus Universali confusioni, Gentium et Lingvarum, universale remedium pridem optari caeptum est, Lingva aliqva Universalis. Sed qvae illa?

[note: At qvae illa? Suam commendare tentarunt.] 4. Ut philautae sunt, et invicem aemulatrices, Lingvae qvoqve (Cap. IV. § 37 etc.) optaret praerogativam illam suo utiqve idiomati Natio qvaeqve: tentataqve sapius jam res haec est, a diversis diverse: tribus tamen potissimum viis; per studia nempe Sapientiae, aut Religionis, aut potestatem Politicam.

[note: 1. Per viam Sapientiae, Graeci:] 5. Graeci sane eo qvoqve fine lingvam excoluerunt suam, et qvicqvid Artium Seientiarumqve possidebant, Libris incluserunt, ut qvisqvis earum fieri vellet particeps, inde hauriret: haurire autem si vellet, Lingvae sibi compararet notitiam. Qvae machinatio non infeliciter cessit. Brevi enim effloruit Lingva, et per Gentes Orbis primarias dimanavit: ut Cicero suā aetate diceret; Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus, exiguis sane, continentur.

[note: 2. Per viam Religionis Arabes:] 6. Religionis etiam zelō Lingvas qvasdam disci, non est ignotum: ut dementatis Mahomedanā impietate gentibus Arabicam, qvā ille conficta Oracula sua, Alcorani nomine, descripsit, etc.

[note: 3. Perviam Imperii.] 7. Usitatissimum tamen est Lingvam dilatari cum Imperio: quando Gentes subjectae victricis subire Leges, propterqve conservandam inferiorum a superioribus dependentiam, Lingvae admittere [note: Chaldaei, Graeci, Romani, Germani, Turca, Hispani, Peruani.] commercium coguntur. Ita chaldaei monarchiā potiti, ita Graeci, ita Romani, Lingvam propagārunt suam. Ita nunc Imperium Romanorum partim ad Germanos, partim ad turcas devolutum, his et illis Lingvam suam late propagandi occasionemdedit. Ita Hispani lingvam suam per Italiam, Siciliam, Sardiniam, Africam, utramqve Indiam, sparserunt. Ita Gvainacapa Rex Peru subjectis numerosissimis gentibus Lingvam Cuscanam (quae Ingarum appellatur, et Qvicham) ita mandavit, ut hunc usqve in diem permultae gentes particularibus idiomatibus separatissimae, hujus beneficiō sese mutuo intelligant: teste Iosepho Acostā, de procuranda Indorum salute, Lib. I. Cap. II. et IX. De Rege autem et Lingva Mogol in Asia, alii scribuntidem. [note: Mogolenses.]

[note: Retinendum consilium de] 8. Habemus itaqve complures jam caeteris Universaliores Lingvas: sed utinam omnes


page 67/68, image: s046

[note: Una cligenda. Lingva:] illas satis cultas, et sibi invicem socialiter patentes! ut Elegantias suas mutuo sibi communicare, Gentibus autem et Lingvis caeteris Scientiarum fores pandere, qveant. Qvia tamen omnis multitudo ad unitatem aliqvam reducenda est, si non consusio, sed Ordo, qvaeritur: perstat votum nostrum de Lingva una eligenda, cui ad omnem elegantiam excolendae, omnes Gentes navent operam. Qva de re anteqvam nostram exponimus sententiam, audire operae pretium fuerit Ludovicum Vivem, Libro de tradendis Disciplinis tertio ita differentem.

[note: Qvam Vives Latinam suadet:] 9. Qvando Lingva aer arium est Erudititonis, ac instrumentum societ atis hominum, ere esset generis humani unam esse Lingvam, qvā OMNES NATIONES communiter uterentur. Si perfici hoc non posset, saltem qvā gentes ac nationes plurimae: certe qvā nos christiani, initiati eisdem sacris; et ad commercia, et ad peritiam Rerum propagandam. (peccati enim poena est, tot esse Lingvas.) Eam vero ipsam Lingvam oporteret esse cum svavem, tum etiam doctam, et facundam Svavitas est in sono. sive simplicium Verborum ac separatorum, sive conjunctorum. Doctrina, est in apta proprietate appellandarum Rerum. Facundia, in Verborum et formularum varietate ac copia. Qvae omnia efficerent, ut libenter eā loqverentur homines, et aptissime possent explicare qvae sentirent, multumqve per eam accresceret judicii. Talis vedetur mihi LATINA LINGVA: ex iis certe qvas homines usurpant, qvaeqve nobis sunt cognitae. Nam illa perfectissima esset omnium, cujus Verba Rerum natur as explanarent: (qvalem credibile est fuisse illam, qvā Adam singulis Rebus Nomina imposuit etc. Et hoc demum inventum Pythagoras praeter caetera eximie admir atur.) Sed ad Latinam Lingvam (inqvit) revertamur. Ea qvoniam diffusa est jam per complures Nationes hominum; cum Artes pene omnes illius sunt literis mandatae; est etiam copiosa, qvia exculta et aucta multis Scriptorum ingeniis; sono insuper svavi; tum gravitatis cujusdam non ferinae et agrestis, ut in aliis nonnullis, sed fortis et prudentis etc. nefas esset non coli eam, et conservari. Qvae si amitteretur, et magna confusio seqveretur disciplinarum omnium, et magnum inter homines dissidium et aversio, propter Lingvarum ignor antiam. Qvoniam (ut D. Augustinus inqvit) mavult qvisqve cum cane suo versari, quam cum homine ignotae Lingvae, etc. Expedit praeterea Lingvam esse aliqvam doctorum sacram, qvā Res arcanae consignentur; haud scio tamen, an conduceret secretiorem esse hanc ab illa communi, etc. Discendus itaqve est Latinus sermo, et qvidem exaete, ne corrumpatur. Nam corruptus continuo desinet unus esse, singulae Regiones habebunt suun. qvō fiet, ut Homines net mutuo intelligant, neqve Artes illas, qvae Latino sermone contimentur: qvod jam ipsi contigisse videmus

10. Hae sunt Sapientis illius Vivis rationes, (Qvanqvam tacite perfectiorem aliqvam optare videtur) ob qvas Latinae Lingvae studium omnibus Christianis populis vult esse qvam commendatissimum. Ubi Lector tacirum Viri pro Lingva aliqva perfectiore (Cujus Verba naturas Rerum explanarent, uti loqvitur) votum notabit: a qvo tamen mox recedit, qvia forfan nobis tam fore beatis hac in vita non speravit. At non de sunt rationes, qvae Lingvam totam significativam. totam realem, totam harmonicam, condi polle, spem faciunt. Significativam totam: in qva nihil sit otiosum, ad minimos usqve apices: sive [gap: Greek word(s)] materiale spectes, sive [gap: Greek word(s)] formale. Realem, cujus omnis Vox definitionis instar sit, et qvae ipsō sonō Rerum naturas menti praesentet. Harmonicam deniqve totam, in qva nihil usqvam anomalum occurrat, analoga omnia. Qvam sperare est, posse vel decuplo esse Latinā faciliorem, vel centuplo locupletiorem, vel millecuplo ad explicandas Rerum omnium rationes accommodatiorem. Qvem laudabilem conatum si non destituerit successus, erit utiqve unde Rebus humanis vehementer gratulemur. Qvam diu tamen spes haec in dubio est, optimum fuerit certis, et qvae in manu sunt, frui. Lingvarumqve qvas habemus aliqvam prae aliis excoli, qyae nobis praedictos praestet usus.

[note: Rationes. Vivis pro Latina Lingva,] II. Accedimus itaqve ad Vivis senteneiam, Latinam prae aliis Orbi commendandam esse: repetitis ejus rationibus. Primo, qvod Gentium multarum jam agat Mercurium. Secundo qvod concinitate sua multum rectitudinis addat ingeniis. Tertio, qvod sapientiae omnigenae paratos jam secum ferat thesauros. supra omnes totius Mundi lingvas (Nam et Graecos jam longe superamus simul novis multis inventis, aliisqve infinitis sapienter tandem observatis, qvae apud Graecos frustra qvaeras.) Qvarto, qvod aliarum Lingvarum, qvarumcunqve, facilius discendarum fida futura sit proxenetria Qvinto, qvod nullam habemus, post Graecam, facundiorem: sed qva Graecam facilitate multis parasangis a tergo relinqvit. In Graeca enim (ut idem Vives ibidem loqvitur) magni sunt labyrinthi, et vastissimi recessus: non solum in dialectis variis, sed in unaqvaqve illarum, ut non videatur eadem esse Lingva: ob qvam suam difficultatem etiam exolevisse videtur.

[note: Aliae pro eadem ex praesenti instituto] 12. Addi possunt rationes ex praesenti instituto depromptae. Optamus nos Lingvam unam prae caeteris coli, fine triplici. Primo, ut multarum Gentium ingeniis excolatur celerius ac perfectius. Dehinc, ut sit iisdem Gentibus ad Lingvas suas simul poliendas manuductrix fida, exemplarqve perpetuum. Tandem, ut sic valde pulchre exculta, facilius in communem Mercurium recipiatur, etiam a qvibus nondum recepta est, illisqve idiomata sua


page 69/70, image: s047

eōdem perficiendi modō occasiones ferat.

13. Ad hos vero fines nulla magis idonea videtur Latinā. Qyippe, qvae per totum Christianum Orbem nunc jam suscepta, ingeniis totius Europae nunc jam excolitur: ut si qvid circa illam perficiendam porro agendum restat, publicas ejus rei subministrandi occasiones aperta pateat via. Deinde, qvia in Scholis Europaeis sola regnat, sola vernaculis parallele excolendis fidissima esse dux poterit: Tandem, qvia Europaearum Gentium solertia ad omnes reliqvi Orbis Nationes aditum sibi paravit, easqve novit (ex diverlis enim Europae Regnis ad diversas Orbis totius partes commer cia exercentur): cultura haec Latinae Lingvae universalis ad Artium et Scientiarum, Fideiqve et Religionis lucem, per Gentes tenebris oppressas propagandam, felicissimum medium, prorsusqve universale, esse poterit. Omnino itaqve soli Latinae hunc deferendum honorem, ut studia ejus tum a nobis Europaeis diligenter domi colantur, tum ad Gentes Mundi alias, per Afiam, Africam, Americam, quam maxime fieripotest propagentur, statuimus.

[note: Sed obstare videtur Lingvae Latinae Difficultas.] 14. Sed est qviddam, qvod consilio huic vehementer obstare videtur, Dissicultas: cujus nomine Latina Lingva apud omnes sere male audit. Est enim studium ejus, qvō apud nos Scholae fatigantur, prolixum, perplexum, ambagiosum, asperitatibus et spinis horrens: ut pauciores edur are sustineant, et qvi sustinent, raro aliqvid tantis sudoribus dignum efferant. Nec falso scripsisse putandus est Vir magnus: Lixas et calones, et qvoscunqve cerdones, promptius inter culinarias, militares, aliasqve serviles operas, addiscere qvamcunqve a Vernacula sua discrepantissimam Lingvam, imo duas vel tres, qvam Scholarum alumni, in summo otio, summā contentione, unicam Latinam. (Eilhardus Lubinus.)

[note: Qvae difficultas an vera, disqvirendum.] 15. Haec si vera sunt (negari autem vix possunt) necessario culpa residet, aut in Lingvae hujus enormi aliqva difficultate; aut in docendi eam praeposterā methodo. Si in Lingva ipsa, frustra illam Gentibus commendare instituimus: non procedet res. Si in Methodo, spes est obicem arte amoveri posse.

[note: Tria Lingvam aliqvam aliqvam difficilem reddentia. Latinae minus in sunt: ut] 16. Non autem penes Lingvam residere culpam, certā demonstratione ostendi sic potest. Qvae Lingvam disficilem reddere possunt, tria sunt: Articulationis distorta monstrositas; Significationum vaga incertudn; et Variationun nimia irregularitas. Atqve horum nihil prae caeteris. Latinae Lingvae inest:

[note: I. Articulationum asperitas.] 17. Articulatio enim pulchra satis, grata, svauis est seu Liter as spectes, seu Syllabas, seu Voces etc. Literā enim nullā utitur haec Lingva, qvā non caeterae utantur omnes. Nullum scilicet hīc invenias Hibraicum hain; nullum Arabicum Hha (qvod omnium difficilimum pronuntiatu censet Erpenius); nullum Anglicum th; nullum Polonicum per nares efflandum a vel e etc. Vocales nonnisi qvinqve habet, easqve uniformiter, clarissime semper, enuntiat: neqve Consonis jam indurandis, jam emolliendis, aliter et alirer ora torqvet, uti Slavonica. In summa, plana hīc sunt omnia. Syllabas etiam, qvae haesitationem inferant, aut mordere cogant Lingvam, vel labia, nullas adeo habet. Qvemadmodum nec Voces aut monstrose prolixas, ut, Hungarica; aut deformiter curtas", ideoqve in sententiam acervatim conglobandas, ut Chinensis, et ex parte Germanica.

[note: 2. Significationum vaga incertitudo;] 18. Significatio plerarumqve Vocum et Phrasium satis determinata, rebusqve facile applicanda, Latinis inest: incerti, praeterqvam in quibusdam antiqvis (qvibus nullo adeo damno carere possumus) minus hīc quam in caeteris Lingvis.

[note: 3. Variationum nimia irregularitas.] 19. Sicut et Variatio, seuformatio, Vocum et Phrasium plerunqve analoga, et ad leges certas jam revocata: Anomaliarum longe minus qvam in Graeca, aut vulgaribus plerisqve, occurrit: Qyae et ipsae tamen jam determinatae sunr, turbare, si attentio adsit, non possunt.

[note: Methodi igitur difficultas obstat.] 20. Tota igitur culpa necessario in Methodum recidit: quod ut palam fiat, demonstrandum est a fundamentis.

Cap. VII. De usitata hactenus Lingvas, Latinam praesertim, docendi et discendi Methodo, varie impedita.

[note: Methodus Lingvarum] SI Methodus est, uti definitur, certa et compendiosa aliqvid agendi via: antiqvos Methodum Lingvas docendi habuisse nullam, nos eatenus valde imperfectam, evinci poterit.

[note: antiqvis fuit nulla, praeter usum:] 2. Antiqvi enim non aliter quam Vsu, h. e. crebrā et diuturnā cum loqventibus conversatione, loqventes intelligere, tum et ipsimet loqvi, consvescebant: qvomodo et hactenus nobis infantibus vernaculae, plebeisqve aliae qvaecunqve vulgares, discuntur. Qvaeres artis nihil habet, nec via certa et compendiosa dici potest. Nempe qvi sic Lingvam didicit, utrum didicerit totam, incertus est: cum non cuivis, ubivis, qvovis tempore, de omnibus materiis, sermones audire datur. Si autem dum detur exspectandum est, multorum hominum conversatio, multarumqv e rerum occasiones, exspectandae sunt qvae res necessario secum remoras trahit. Ideo qvi Lingvas non nisi Vsu discunt,


page 71/27, image: s048

ulira unam et alteram perfecte discere vix possunt. Siplures, frusta Lingvarum erunt, non Lingvae: sed et id ipsus informe qvid, et inconditum. In summa, Usu solō Lingvas discere, occasionale qvid est, est, prolixum, et superficiarum, h. e. imperfectum.

[note: Nobis tamen ad Latinam Lingvam sic etiam inutilis.] 3. Nobis tamen ad Lingvam Latinam hoc tempore, ne haec qvidem ambagiosa via servire potest: qvia ubi sic Lingvam illam discamus, usu, non est: postqvam illa vulgaris esse desiit, solumqve in Libris superest. Cum Libris autem conversari, non est aeqve promptum, nec ad intentionem aeqve confert, atqve cum hominibus vivis: qvia Liber, res muta, si qvid non intelligo, nullō nutu, aut gestu, aut rerum commonstratione, aut per synonyma et periphrases, tam diu donec capiam, iteratione, subvenire mihi potest, uti potest vivus doctor.

[note: Merito igitur ab Avte peti coeptum est auxilium:] 4. Necessario itaqve cō veniri debuit, ut ab Arte peterentur auxilia: methodicā scilicet aliqvā, ad Libros intelligendos, introductione. Nec aliter potuit, qvam ut conficerentur Lexica, Voces Latinas vocibus Vernaculis permutantia, et sic sensum dictorum recludentia: adjungerenturqve Regulae Grammaticae, formas et normasstructurae sermonis Latini, in Vocibus tam singulis, qvam junctis, detegentes. Hactenus recte, si rei summam consideres. Qvia non aliter melius Lingvae tam doceri et disci, qvam excoli, possunt, atqve per Rerum enarrationem, seu Nomenclaturas, qvod hīc Authores praestant; et Vocabulorum repertoria, qvae hīc Lexica sunt, et Informationem, qvibus modit Vocabula texantur, et in Sermonem centexantur, qvod Grammatica expedit. Prorsus itaqve bonō consiliō (N B) tria illa pro studii Latinae Lingvae fundamentis assumpta sunt: nec melius excogitari qvidqvam unqvam poterit, uti post videbimus.

[note: Sed qvō successu?] 5. Particularis tamen istorum Modus et Usus talis adhuc est, ut merito Viri docti methodum Scholis usitatam variis qverelis proseqvantur: et nos leviorum tardiorumqve profectuum culpam omnem, in Methodi illam vitiositatem rejiciamus.

[note: Testantur qverelae multorum; ut D. Lubini.] 6. E qverulantium infinito numero unum producam, Eilhardum Lubinum, Theologum clarissimum: qvi praefatione suā in N. Testamentum, qvod trilingve Anno 1614 edidit, ita scribit. Vulgata illa pueros in Scholis instituendi ratio, talis mihi videtur prorsus, ac siqvis conductā operā et studiō jussus fuisset modum, aut rationem aliqvam, excogitare, qvā Praeceptores pariter et discipuli non nisi immensis laboribus, ingentibus taediis, infinit is aerumnis, et nonnisi longissimō demum temporis intervallo, ad Latinae Lingva cognitionem, illi adducerent, hi adducerentur.

Qvae qvoties repeto, vel iniqvā mente revolvo,

Concutior toties, penitisqve horresco medullis.

Et mox: Qvae dum saepius mecum expendi et consider avi, non semel, fateor, in illam cogitationem adductus sum, ut a malo qvodam et invido genio, humani generis hoste, in Scholas, per male ominatos qvosdam Monachos haec initiō introducta esse, prorsus mihi persvasum habeam. Addit postea, qvid tamen tam praepostero labore conseqvamur: Enascuntur, inqvit, nonnisi Germanismi, Soloecismi, Barbarismi, Latini sermonis abortus, dedecora et dehonestamenta, et sordes. Haec ille.

[note: Resqveloqvitur ipsa.] 7. Aliorum producere testimoniaqvid: refert? Nota sunt haec jam vulnera, remedia magis exspectant qvam exprobrationem. Causas itaqve potius hujus mali deregamus: ut intelligere nos morbum intelligamus, remediiqve inveniendi concipiamus spem.

[note: Errores vulgatae Methodi tres,] 8. Ad tria capita revocari possunt vulgatae Methodi errores, et peccata. Primo, qvod viae ignaros, in viam extrudat, sine duce Secundo, qvōd eosdem insuper in loca salebrosa et invia impellat. Tertio, qvod scandere cogat Rerum fastigia, non admotis scalis et gradibus.

[note: I. Qvod doceat abstracte, sine praeviā Rerum cognitione.] 9. Primum peccatum hoc est, qvod Lingvam ignotam, Latinam, discere pueri jubentur abstracte, sine praevia legitima Rerum cognition; et cujus igitur ductu eam discent? Discere enim, est in rei alicujus ignotae notitiam, per aliqvam notam, venire. Dicat qvis: Discunt Latinam ductu Vernaculae, jam notae. Recte sane, si haec jam nota sit. Sed falsum supponitur, pueros Vernacula, qvia pronuntiaresciunt, intelligere etiam, cum vix decimum qvodqve Verbum Rei suae applicare sciant: nempe qvia id docti non sunt, neqve docentur, uti adhuc res geritur. Imperitus ergo est hic dux, qvicqvid praesumat: ad circumductandum per ambages potius, qvam ad recta scopum versus ducendum, idoneus.

10. Qvid enim qvaeso puerum juvabit Voces Latino-Vernaculas, aut Vernaculo-Lati-nas, recitare posse, si neutras intelligat? Idem Psittacus poterit. Nugae itaqve sunt qvod prima Laetinitatis Tirocinia vulgo a Vocabulis homoeoteleutis, DEUS GDTT / Necessitas Rott: Manus Hand / Pignus Pfand etc. incipiant. Nam si puer qvid Rott / qvid Pfand / qvid alia ejusmodi, sint nesciat (nescit autem) ingemina millies, et iterum millies, Latina et Vernacula, tantundem erit, sonus sine mente. Prorsus itaqve hīc a janua aberratur, qvod Verba Rebus non adstricta per inane volitare, seu jubentur, seu permittuntur.

[note: II. Qvod mcipiat a formali, h. e. a Grammatica] 11 Secundum peccatum est, qvod Tirones a principio statim in inultiplices impelluntur salebras; Grammaticales intelligo tricas. A formali enim, potius qvam a materiali, Latinitatis structuram auspicari, h. c. a


page 73/74, image: s049

Grammatica potius, qvam a Lexicis, vel Authoribus) solenni Scholarum more receptum est. At qvid hoc obsecro est? nisi formam introducere velle in non-materiam; numerare velle in marsupio non-pecuniam; dividere velle non-numeros; hoc est, agere nugas? [note: et quidem non vernasula;] Minus absurdi haec res haberet, si praecessisset Grammatica vernacula: inqva necessitatem et usum Generum, Casuum, Declinationum et c. jam ante percepissent pueri. Id enim exemplis Lingvae notae (vernaculae) asseqvi fuisset facilius, et hīc jam ut praenorum haberetur, magnō ingeniorum levamentō. Sed proponi Grammatica in Scholis vernaculis nondum coepit, hīc demum, in Latinitatis aditu primo, talia pueris ostenduntur: ut pleriqve illorum in Latina tantum Lingva ista sic haben sibi imaginentur, et monstrosa nescio qvae coneipiant.

[note: Nec verbis vernaculis concepta; sed verbis non intellectis res non intellectas marrantibus.] 12. Atqve ut gravior sit crux, datur pueris in manus Grammatica Latina, non verbis Vernaculis, qvae illi intelligunt, sed Latinis, qvae nondum intelligunt, cencepta: prorsus ac si qvis alicui nostrum Arabicam, vel Mogolicam, discere cupienti, prascepta ejus offerat illā ipsā, nobis ignotissimā Lingvā, conscripta. Qvis nostrum qvaeso de talibus sibi gratularetur subsidiis? qvis non illudi sibi potius crederet, indignationemqve in magistrum talem conciperet? Et tamen qvod fieri nobis nollemus nos adulti, et, si qvis tale qvid in nos designet, injuriam, aut ludibrium, interpretaremur, hoc ecce in tenella ingenia committimus ipsi!

[note: Cujus reitria not antur absurda.] 13. Atqve ita tirones nostros, militiae adhuc inassvetos, triplici simul objecimus hosti, triplicem simul luctari cogimus luctam. Primam cum Verbis Regulae, ut ea intelligant. Secundam cum Sensu Regulae, ut qvid sibi velit asseqvantur. Demum cum Latinae Lingvae genio, a Vernacula sua plorunqve (etiam in analogis) recedente. Tacebo jam Regularum multitudinem, obscuritatem etc. Labor ex Labore ibi nascitur, et taediorum non est finis. Et possibile sit non haesitare puerum? non caligare? non delirare propemodum?

[note: III. Quod scandere fastigia sine prastructis scalis cogat.] 14. Tertium usit atae nunc Methodi peccatum est, qvod non gradatim ire, sed impossibiles saltus saltare, discipulos cogat. Faciam id clarum, ne qvis dubitet: plusculis etiam verbis, ut intricatissimas hasce tricas, et detegamus recte, et e Scholis emoveamus, si possumus.

[note: Id est, latinitatis studium ordiri a Cicerone et Virgilio.] 15. Receptissimum Scholis est, post degustata Grammatica pracepta in Authores venire. Sed qvos? Qvae optime constituta? videri volunt, optimos statini accersunt, Ciceronem ac Virgilium: pro primis etiam tironibus Epistolas Ciceronis selettas (i. e. breviores) et Virgilii Eclogas, assignantes, paulatimqve ad alia eorundem Authorum discipulos [note: Cujus rei absurditas ostenditur] praeparantes. At qvid est [gap: Greek word(s)], obsecro, si hoc non est? Qvid est volare sine pennis, si non hoc? Ciceronis enim Epistola, qvanqvam familiares dicantur, scriptae tamen sunt a Viris ad Viros, plerunqve de Reipublicae negotiis: qvid aetatulae puerili cum talibus? iterum eos non intellecta sorbere cogimus.

16. Qvid vero de Virgilianis demum [note: 1. Qvia pueros res, qvarum capaces non sunt, capere volumus.] dicemus? qvae, ob styli Poenci sublimitatem pueris nullā ratione imitabilia (et cui ergo usui proponuntur?) imo ob acumen Poetarum principis, summis etiam artificibus admirabilia, pueris nullo modo perceptibilia, sunt. Praesertim Eclogae, ob solam [note: 2. Et qvidem stilo supra captum sublimi.] brevitatem huc trahi solitae: qvae aenigmatum tam plenae sunt, ut Praeceptores ipsi passim haereant, qvid dicatur incerti. Nec enim pueris ista scripserunt Authores illi, nec fore aliqvando ut ista huic aetatulae, et qvidem Lingvam Latinam ignorantibus, proponerentur, somniare porerant: sed scripserunt sui similibus, Viris, et qvidem ingeniō acutis, judiciō maturis, rerum usu exercitatis. Et scripserunt de rebus sui temporis, sibi notis, nobis ignotis: nisi qvantum notiriae seduli Romanas Historiae scrutatores sibi comparare possent. Qvid ergo haec ad pueros, in ea demum qvae hīc domi circa se habent, prospectare incipientes? Deniqve sunt illa scripta stilō sublimi, assectato: qvid isti rei cum puerili balbutie?

[note: Qvod ne in vernaculis qvidem tenellis suis qvisqvam fieri permitteret.] 17. Refertur inter Apophihegmata, Attilium qvendam dicere solitum, Adolescentes in soro sic auspicari a causis centumviralibus, ut Pueros in Scholis ab Homero: cum utrumqve borum maximum sit, ad id autem qvod summum est, gradibus iri oporteat. Unde paret, olim pro absurdissimo fuisse habitum, si qvis Homerum Poetam Graecum pueris Graecis proponere voluisset: Virgilius autem annon Latinorum Homerus est? Si qvis vulgaris Paedotriba pubi Germanicae, qvam literarum elementa docendam suscipit, evolvendum et imitandum proponeret Regenten-Buch Reisneri, aut Poemata Opitii, rideretur. Qvare? qvia Pullos implumes per sublime volitare vult; Catellos, cursitationem demum pertentantes, feras robustas inseqvi jubet; Plaustrum oneribus praegravatum a novellis Eqvuuleis, crura nondum firmaris, trahi poscit: id est, rem impossibilem exigit, aut certe ridiculam: dum creaturas imbelles, oneribus tantis impares, nihilominus protrudendo, et ut loqvuntur sublevando, utqvod fieri vult fieri videatur, ipse variō et operosō, sed inutili, nisu, circumagit et versat: jam ante se machinam suam (unā cum praejuncto misello eqvulo) trudendo, jam pone se trahendo


page 75/76, image: s050

et raptando, non absqve anhelitu et sudore utrinqve: modo ut spectatoribus sucus fiat, h. e. ut discipulus agere videatur id qvod non agit, nec potest. Adhuc de Paedotriba illo parum prudente loqvor qvi per vim ingesta pueritiae vellet vernacula illa, qvae pueritiae scripta non sunt. At vulgo in Scholis Latinis duplo plus deliramus, dum aeqve seria et ardua, pueritiaeqve captum excedentia, pueris in Lingva peregrina, illis demum discenda, obtrudimus.

[note: Objectio prima, De Lingva ante Res discondae.] 18. Qvod dicunt: Non Rerum causā hac pueris proponi, sed ut Verba, Phrases, Stylum, discant: Res haurient, adultiores facti. Respondeo: Inselix divortium, non separanda separare. Psittacosne formare, qvi reddant sine mente sonos proposuisti? Supponitur autem falsum, Verba et Phrases Rebus non intellectis intelligi posse: qvod nec factum est, nec fiet unqvam. Et fac posse: cur Rerum vacuos in aliud tempus differimus, si simul cum Verbis, verbis designatarum Rerum notitiam imbibere liceat? Cur militiae tironibus vaginas sine gladiis damus? Cur tenellis ventriculis Cortices sine nucleis devorandas objicimus? Sit deniqve, discatu sic Lingva, ut prius intelligatur tota, qvam resumimus Authores Rerum causā evolvendos: an tamen ideo a fastigio inchoare Turrim oportuit?

[note: Secunda, De Exemplari persecto pro idea summendo.] 19. Dicunt: Persectum sumendum est pro Idea. Ego vero id inepte dici ajo, si non respiciatur ad Gradus. Intendenda utiqve est perfectio, sed tum, cum cjus asseqvendae spes est: nempe cum sumus in propinqvo. Eminus, et statim ab initio, perfectionem qvaerere, est abortum qvaerere: qvia extrema sine mediis nec cohaerent, nec coeunt. Balbutiei non proxime adjacet Eloqventia, gradus interveniant necesse est. Mox a flore decerpere velle fructus; aut cum vix facta est sementis, vel cum segetes demum surgunt in culmum, colligere velle manipulos, et implere horrea, insanum.

[note: In Cicerone qvod singulare est, plusqvam virile est.] 20. Nec reticendum est, Ciceronis Eloqventiam non ob Phrasiumprae aliis elegantiam, aut copiam (qvae apud Plautum, Terentium, alios, saepius, et festiviores, occurrunt) commendari, sed ob admir abilem argumentorum inventionem et dispositionem. Qvod reale qvid est, judiciumqve plus qvam virile reqvirit, a captu puerili nimis qvam remotum.

[note: Nutrices et Eqvisones Meihodum scholarum absurditatis convincunt.] 21. Utinam autem vel a nutricibus discere libeat, qvō illae ordine et gradu infantibus Vernaculam instillare; vel etiam alimenta, Vitae paulatim roborandae causā, ingerere soleant, observando! Non tam enormiter aberraremus certe! non tot intolerabiles, ideoqve vanos et ridiculos, tentaremus edere saltus! Nunc autem an aliud faciunt Scholae, qvam faceret, qvi Infanti, lactis adhuc indigo, brassicam, haleces, bubulam insumatam, et similia, qvibus comoqvendis robusti vix sufficiunt stomachi, ingerere vellet? Aut illi edentulo, tenellis gingivulis dissringendas objicere Nuces? Aut faceret Nobilis aliqvit, qvi fulium bimulum (eā ductus ratione, qvod in Eqvitem evadere debet) eqvo insessitare vellet ferociori, ut tempestive adsvesceret? Id enim nimis intempestive fieret: qvia nimis ante tempus. Discat prius puer pedetentim incedere; tum liberius cursitare; post equitare in arundine longa; demum veniet: tempus, qvō Eqvum etiam insilire et agi tare poterit; aetas ipsa eam rem prompte addiscendi adferet tam occasiones qvam sacultatem.

[note: Cicero discipulos pueros non admittis.] 22. Deniqve certus ego sum, si hodie resurgeret Cicero, Scholasqve ingreslius nostras, scripris suis balbutientem pueritiam sic macerari videret, aut rideret profecto, aut indignaretur. Qvippe qvi olim jam protestatus est, Se cum non posse docere Dicere, qvi nesciat Loqvi. (3. de Orat.) Qvid volumus amplius? Pergimusne invito illi balbutientes nostros obtrudere, formandos tamen? Id vero fieri posse ille negat: negat et ratio ipsa. Ut enim Namtura, ita Ars, nullō modō saltum admittunt. Gradatim necesse est procedant, qvae processera sunt: aut profecto consistent, haerebunt, vanescent, in sumos ibunt, omnia. Qvaeso enim te, potestne fieri Arbor, qvod Virga non fuit? aut Ficus, qvod non prius Grossulus? Potestne aliqvis occupare summum scalae, qvi non prius infimo institit gradui? Aut potestne ab imo venire ad summum, qvi non processit gradatim? Desinamus obsecro delirare; et puerulis nostris inextricabiles hāc aetate tricas ne objiciamus; ingeniolis teneris inutiles cruces ne sigamus; tempus perdendi occasiones ne tam studiose qvaeramus.

[note: Qvia di nullō usu fieri potest.] 23. Majori cum emolumento majora illa differuntur: majore usu praesentes horae in minora, aetati et profectui accommodatiora, impenduntur. Discamus primo Latine Balbutire; tum Loqvi; tandem Ciceronem, ut nobis dicendi qvoqve commonstret artificia, adibimus. Etiamsi prius tam expediti reddamur ad omnia Latine eloqvendum, ac vernacule jam qvisqve nostrum potest, adhuc tamen apud Ciceronem, Terentium, Virgilium, Ovidium, qvod discamus, erit: imo tum demum erit. Qvia nisi qvis Vocum omnium significationes proprias, loqvendiqve modos vulgares, intelligat, sublimiora illa sermonis artificia et ornamenta, ne olfacere qvidem poterit: nedum ut capiat, aut ullum inde ferat fructum.

[note: Vossii testimonium.] 24. Concludat dissertationem hanc magnus mysteriorum Philolcigicorum


page 77/78, image: s051

Antistes, Vossius: Latinae Lingvae docendae rationem (inqviens) a vulgari aliam inveniendam esse, lubens agnosco, tantamqve Canonum et Exceptionum molem, qvae pueritiae ingenia hodie obtundunt, neutiqvam necessariam, imo noxiam maximopere esse, sentio. Qvod utinam im integerent, qvi pueritiam in bujus artis praeceptis formandam, aut firmandam, suscepźre! Nam per eos haud aliā ratione Grammaticam licet discere, qvam discendis tot supervacuis, qvae paulo post ventis tradantur. Atqve utinam hāc solum parte peccaretur! Nunc illi etiam, qvi non exiguā curā omnia in docentium potius, qvam discentium gratiam perseqvi sese studuerum, immane qvantum falsorum Canonum coacervārunt: et tamen in tanta commentorum commentariorumque mole plurima qvoqve momenti maximi nec digitō attigerunt et c. (Lib. VII. Gram. Cap. I.)

CAPUT VIII. De Emendanda Latinae Lingvae Methodo hactenus varie agitata consilia.

[note: De Lat. L. in Scholis docendae Disceptationes.] PLacet videre, qvalia tentata fuerint hucusque illarum Methodi confusionum remedia: ut postqvam constiterit, qvibus morbus loco motus non sit, de efficaciori aliqvo circumspici possit facilius. Memorabimus igitur breviter ea, qvae intra seculum publice tentata sunt in Germania nostra: non per consilia solum; sed per contentiones atroces.

[note: Utrum per Grammaticam, an sine illa.] 2. Contentionis Caput suit: Praceptisne, an Vsu, docenda esset Latina Lingva? Alii defenderunt hoc, alii aliud: et adhuc sub judice lis est. Duos e primariis Methodi magistris, Scholarumqve reformatoribus, adducam: magnum illum Melanchthonem, Literarum per Germaniam restauratorem, et laudatum proxime Lubinum.

[note: Melanchthonis pro Gramatica suffragium.] 3. Melanchthon (praefatione in Syntaxin, ad Iustum Ionam) vehementissime in eos Latinitatis doctores invehitur, qvi Lingvam hanc usu solō, sine Praeceptis, docere praesumunt. Vocat id confusaneam discendi rationem, quā nulla persecta doctrina, ullo in genere, comparari possit: istosqve pessime in juventutem consulere, qvi illis rem non in praesens solum perniciosam, sed per totam vitam illis et Reipublicae nocituram, persvadent. Postqvam enim semel induissent contemptum praeceptionum Grammaticarum, asserre deinde similem negligentiam ad caeteras Artes majores: tandemqve animis elabi reverentiam Legem, qvae privatos et publicos mores gubernant: ut ita negligentia in re ut initio videtur, levi, ingens tandem pariat malum, etc. Haec Melanchthon dictō locō. Alibi autem sic pronuntiat: Publice debebant intales Praeceptores poenae constitui, qvi praecepta sastidium.

[note: Lubini isi Grammaticam invectivae.] 4. Lubinus contra (in praesata illa sua praefatione) ita disserit. Qvid aliud institutio haec in Scholis Grammatica est, qvam studiorum remora? qvam puerilis, imo juvenillis, aetatis depopulatrix? qvam liberalis mentis, aut indolis, carnificina? qvam deniqve optimorum ingeniorum e Schola profligatrix? Et cui hactenus inaestimabili et irreparabili totius humane vitae tam brevis, tam fugacis, damno ac clade, impenditur totum illud pueritiae, adolescentiae, imo vero in multis etiam juvenilis aetatis, ad annum vigesimum, et amplius, vitae spatium, amoenissimum illud totius vitae humanae ver. Et cujus indelibatos flores, et tenerrimas rosas, decerpunt morosissimae illae, et ingenuis ac generosis mentibus ingratissmae, ac formidabiles, praeceptiunculae Grammaticae: et qvarum mox nullus amplius usus etc. Praeceptores Discipuli ut parentes suos amare debent: qvos tamen plerunqve oderunt et metuunt, imo trepidant, ut tyrannos et carnifices suos, virgis ac plagis formidabiles. Qvod malum totum propemodum debetur (NB) praeceptis Grammaticis: qvae secundum vulgatam hanc rationem pueris omnino inculcanda sunt, nec tamen nisi plagis et verberibus (N B) inculcari possunt: qvippe qvorum cum puerilis aetasnondum sit capax, illa naturaliter refugit et aversatur etc. Praeceptores qvoqve ipsos Grammatica non potest non reddere austeros, difficiles, et morosos: dum jubent illud agere, qvō puerili ati vis infertur, qvodque est naturae Contrarium et inimicum.

5. Ne qvis autem suspicetur, Lubinum forsan non omnia Grammarices praecepta, sed obscura illa, perplexa, varie consusa, qvae vulgo habentur, abominari: audiamus qvomodo se paulo post explicet. Qvamvis autem remorae istae praeceptis Grammaticis, toties mutatis, objiciantur: tamen ut vel maximi tandem, constituerentur exactissima, (NB) qvibus nec addi nec demi amplius aliqvid posset: caveretur etiam vel edictō Imperatoris, ne vel tantillum in illis mutaretur: et illa praecepta communiter in omnibus Scholis proponerentur: tamen ne sic qvidem pucrili institutioni satis consultum arbitrarer. Ideo, qvod praecepia illa, qvaliacunqve etiam illa tandem sint, (NB) puerili aetati minime conveniant. Illud enim in omni institutione ante omnia curandum est, ut institutio illorum, qvi instituuntur, captui accommodetur: qvō non observatō, omnis illa in Scholis calamitas enata videtur etc.

6. Postea: Numerantur in vulgatis apud nos Grammaticae compendiis, centum et octoginta Artis Vocabuda, et plus eō: in Syntaxi septuaginta et amplius Regulae, cum tot Exceptionibus: qvae pleraqve adeo obscura sunt, ut vix a grandioribus aetate, judiciō et dostrina jam provectioribus, intelligi possint. Haec autem


page 79/80, image: s052

omnia qvid aliud tandem sunt, qva totidem puerilis aetatis impedimenta, et remorae? imo totidem calamitates, et cruces, puerili aetati fixae? totidemque tricae, qvibus pueri non aliter implicantur, qvam tenerrimi pulli. gallinacei muliebrium projectarum comarum tricis intricantur? Prorsus ac si fieri neqve possit neque debeat, ut Lingua Latina addiscatur, nisi cum aerumnabili labore, et tanta juvenilis aetatis jaclura.

7. Tandem subdit: Si qvis insantem docere cupiat ambulare, illumque statuat, non solum in lubricam glaciem, sed insuper etiam calopodia ferrata, ex politissimo ferro, pedibus ejus subdat; imo vero etiam grallos ejus pedibus accommodet, et prius cupiat illum docere artisiciose incedere, qvam etiam naturaliter, et ullo modo, possit incedere: ille sane furiosissimus omnium mortalium meritu censeretur. Talem proscecto surorem (NB) jam dudum insanivisse tibi videntur illi, qvi hanc tot jam seculis usitatam instituendi pueros in Schlis rationem PER REGVLAS AC PRAECEPTA, primi introduxerunt. Et qvibus longe insaniores adhuc illi suerunt, qvi praecepta Grammatices in se obscura, insuper versibus inclusa pueris proposuerunt. (NB) Versibus, inqvam adeb obscuris, ut etiam nobis aetate provedioribus ad intelligendos illos Oedipō qvodam opus esse videatur.

8. Hucusqve Lubinus: cujus in Grammaticas illas Scholis usitatas institutiones indignationem, prolixius (nondum ex toto: plura in eam rem habet) adscripsi, ut qvam serio Vir ille tricas istas detestatus sit aperte constet.

[note: Caselii de Grammatica judicium simile.] 9. Aliorum similia judicia non attingam: nisi qvod Caselius (tantus et ipse Vir!) plusqvam nugas Grammaticas appellet: Vimque universa hujus Artis (Grammaticae) potissimam in flexione dictionum consistere arbitretur.

[note: Itemqve Lipsii.] 10. Magnus deniqve Lipsius ita qveribundus scribit. Mihi puero triplex olim Grammatica praelecta, in triplici migratione. Ad annum decimum tertium nugae illae tenuerunt, ab anno octavo. Qvinque illi anni si in stylo, et graviorum rerum scientiā, positi fuissent, qvis mihi fructus? Et hac peccantur cottidie: non tam imperitiā, qvam ambitu docentium, et pravitate. Cui Vos qvoque, velut publico malo, mederi par sit. (Scribit haec ad Praesidem Flandr. Cent. I. Miscell Epist. 94.)

[note: Lubini de erigendo Caenobio consilium.] 11. Ecquid autem consilii tulerunt, qvi sic Scholasticae methodi morbos detexerunt, ut nec ignorari, nec excusari, qveant amplius? Lubinus duplex proposuit.. Alterum de condendo aliqvo Caenobio, ubi omnes Doctores, Magistri, famuli et ministri, culinae etiam et cellae prafecti, nonnisi Latinā Lingvā, atqve eā purā et Romanā, utantur: In qvem locum delati adolescentuli sic Lingvam illam, sicut olim Romae, addiscant, solā consvetudine, conversatione, et usu. Optat igitur dari aliqvem redivivum Carolum Magnum, Literarum et Literatorum patronum et patrem, qvi ad rem tam salutarem sumptus necessarios conferat: speratque eādem arte Graecam et Hebraeam Lingvas a morte resuscitari posse.

[note: Qvod expetiditur.] 12. Sed Vellem scire: Multosne hāc ratione Lingvas illas doceri posse confidat? Certe vix tot ut tantis sumptibus res digna videatur. Et qvid ergo caeteris fiet interim? Plures autem si qvotidie ingressuri sunt (ut in Rebuspubl. integris fieri necesse foret) inferent secum vemaculae usum, miscebuntqve perpetuo. Nec enim Latini tatis illi magistri tot numero, ut populum repraesentent, ali possunt.

[note: Caecilii Frey consilium idem.] 13. Huic incommodo remedium ostendit Ianus Caecil. Frey, ejusmodi suadens Collegia plura, Viris famulisqve literatis, eleganter Latinam, Graecam, vernaculamqve loqventibus, referta: ubi a secundo aetatis anno pueri (NB) habitent, et conversando, ludendo, bibendo, Latinam caeterasqve sic usu discant, sicuti domi educati maternam suam discerent. Promittit fore, ut qvinto anno Latinius, magisqve Attice, loqvantur, qvam illi qvi decem annosin classibus erudiantur. Addit: Ne vana narrari putes, sic instruclus est maximo reipublicae literariae commodo sapiens Gallus, Michael Montanus. Sed scrupulus ille, de non multis sic educandis, manet tamen.

[note: Lubini de condendo Libello Imaginibus res, et sententiis Lingvam exhibentc.] 14. Deserit ergo Lubinus viam hanc, consiliumque dat aliud. Nempe ut condatur Liber, in qvo Rerum omnium depictae sint Imagines, cum adjectis Sententiis brevissimis tot, donec totius Lingua Verba et Phases exhausta essent. Tum hac pueris ordine vult commonstrari et explicari: ab illis vero cum amaenitate spectari, et memoriae mandari etc. Haec via omnino rationabilis est: sed qvia Vir optimus consilium tantum dedit, operi conficiundo manum non admovit, consilium mansit consilium.

[note: Caselius recta in Authores ire svadet] 15. Caselius igitur, cum aliis, Authores pueris in manus dandos esse docent, lectionemque, et styli exercitatimem perpetuam, urgent. Sed qvibus adjumentis eo veniri possit, ut pueri authoribus intelligendis pares sint, nescio an qvisqvam eatenus docuerit. Res igitur unius diligentiae fuit, tot difficultatum scopulos superare potuisse: unius patientiae, tot nausearum devorare molestias.

[note: Ratichius ejus rei modum docet.] 16. Wolfgangus demum Ratichius modum qvendam peculiarem Authores adoriundi, inque succum et sangvinem convertendi, docere tentavit. Nempe ut statim a perceptis Literarum elementis, easqve in Syllabas colligendi ratione, Author puerilis (Terentium hunc in usum commendat) in manus detur: qvem legendo, et relegendo, tum lectionem promptam addiscant, tum


page 81/82, image: s053

confuse aliq vomodo intelligere incipiant. Tertiā vice resumi et pertransiri vult, proprer declinandi et conjugandi exercitia: non secundum praecepta ulla, sed secundum Declinationum et Conjugationum Typos, qvos perpetuo inspectari vult, nec seponi prius, donec discipuli non indigere se istis serperastris, ipsimet videant, et abjiciant. Tandem Authorem reassumi vult propter Phraseologiam, eāque occasione in culcari Regulas Syntactocas. Illius enim lex est: Praecepta non praeparare, aut ditrigere, sed confirmare. Haec summa est Ratichianae illius vulgo decantatae Methodi. Sed et hoc: (NB) Vult Praeceptorem solum agere omnia, Di scipulis silentium injungit Pythagoricum.

[note: Sed refutatur a Mario] 17 Qvae Methodus utut applausores reperit, reperit tamen et contradictores, Opposuit se inter alios Marius de Strachindis, Jurisconsultus, qvi editō in lucem (sub titulo, Ratichius non radicans) libellō, pleraqve ejus fundamenta subvertit, nihil adeo viā istā profici, plus remoras augeri, ostendens. Promisit autem idem Marius propriam qvandam meliorem Methodum: qvam utrum publico exposuerit mihi non constat. Scio alios atqve alios in perficienda Ratichiana methodo laborāsse, viamqve inter experientiam puram, et aeternum Grammaticae colluctamen, mediam qvaesiisse.

[note: Vogelii Lat. Ling. Ephemerides.] 18. Haelit tamen qvorundam animis Lubini de Sententiis consilium. Construxit itaqve Ezechiel Vogelius (Anno 1620) totius Lingvae Latinae unius anni spatio docendae et disceudae, Ephemerides: assignatis ad dies singulos circiter quindecim sententiose dictis, ex sacris et prophanis scriptoribus. Eleganter omnino: nisi qvod picturae adhibitae sint nullae, nec gradus observati ulli, non necessariaqve multa, antiquata et obsoleta, primis tironibus promiscue objecta. Nec Methodus pueris ista inculcandi, qvam libro praemisit, singulare aliqvid habet.

[note: Leidelii Portula Lat. L.] 19. Meliorem itaqve Sententiarum apparatum condidisse visus est Casparus Seidelius, Centuriarum XX: qvem Anno 1638 vulgavit, sub titulo Portula Laetinae Lingvae vere aurea, praetiosissimis gemmulis exornata, pro Christiams pueris ex Sacrarum paginarum, B. Patrum Theologorum, Medicorum, Philosophorum, Poetarum etc. monumentis singulari studiō et labore consabricata et crecta. Atqve hanc Portulam suam qvia meliore Methodo ad usum facilem et jucundum Seidelius instruxit, multorum honesta judicia meruit.

[note: Patrum Hybernorum Janua Lingvarum, edita.] 20. Non hīc silentiō praetereunda est, elegans inventio JANUAE LINGVARUM Hibernica: cujus Historiam ut a Nobilissimo Viro, Dn. Iohanne de Bodek, Eqvite Borusso (qvem honoris causā nomino, qvippe cujus industriae inventi publicationem primam debemus) accepi, paucis referam. Susceperat is cum Generosis qvibusdam Anglis (ex Pauletorum et Palmeriorum praenobili familia) Anno 1605 ad Hispanos peregrinationem: cumqve Vallisoleti Legatum Regis Angliae (in acta pacis, paulo ante inter duo ista Regnaper Connellablium Castellae Johannem de Valasco, sancitae, juraturum) aliqvot septimanas exspectarent, accidit ut a Patribus Theatinis (ita Jesuitae Hispanis nominantur) ex Seminario Anglicano Salmanticensi salutarentur. Inter qvos cum esset Hibernusqvidam Pater, sermoqve de addiscenda compendio Lingva Hispanica incideret, et consilium peteretur, Methodum ille suam, qvā Litigvam qvoque sanctam addiscendo feliciter usus fuisset, commendare coepit. Voces nimirum Latino-Hispanicas in senrentias 1200 redactas, qvas qvisqvis didicisset, totius Lingvae fundamenta intelligere; et qvod restaret, Authorum Hispanicorum lectione (inter qvos Opera Ludovici Granatensis commendabat) suppleri posset Qvod scriptum postqvam illis pro suo ipsorum duntaxat usu communicasset, ab illis in Angliam delatum est, inventioqve digna habita, qvae tenebris premi non permitteretur, [note: In Anglia primum;] Prodiit igitur in Anglia primum cum Anglica et Gallica versione Libellus, hōc titulō: Ianua Lingvarum, sive Modus ad integritatem Lingvarum compendiō cognoscendam maxime accommodatus: ubi Sententiarum Centuriis aliqvot omnia usitatiora et necessaria Vocabula semel comprebensa sunt, ita ut postea non recurrant, exceptis qvasi transcendentalibus istis, sum, in, a ex, et similibus paucis etc. Recususqve est idem libellus in Germania, versione auctus [note: Mox in Germania; tum in Italia.] Germanicā ab Isaaco Habrecht, Argentoratensium Medico Sedeundem Gaspar Scioppius Mediolani sub nomine Mercurii bilingvis (Latino-Italice, huno 1627) edidit: titulo autem Mercurii qvadrilingvis (Latine-Germano-Graeco-Hebraei) 1636 Basileae. Ex qvo admirandā sacilitate Lingvam Latinam, et qvamvis aliam, disci posse, mire depraedicat: Authoremqve ipsum Wilhelmum Bateum (qvi ingenti suo et amicorum Labore inter qvos fuit frater ejus, Iohannes Bateus; et qvi postremam manum imposuit, sententiasqve in duodecim Centurias digessit, P. Stephanus Hibernus, opusculum concinārat) moriturum An. 1614 Madriti inventionem suam sibi commendasse, narrat.

[note: Juanuae LL. nostrae condendae et edendae occasio:] 21. Horum omnium ignaro mihi, obvenit etiam Anno 1628 de compendiosiore Latinam Lingvam tradendi via, cogitandi occasio. Cumqve per Didactica fundamenta reperillem, Vocabulorum


page 83/84, image: s054

et Rerum similem qvandam esse rationem, tradiqve melius qvam parallele nunqvam posse: condendum putavi Librum, qvi ordine Res omnes, Rerumque proprietates, actiones passiones, percenseret, singulasque appellationibus suis convestiret: ita unō eōdemque Libello, et Rerum compagem totam historice recenseri, et Lingvae fabricam totam in contextum unum perpetuum redigi posse, ratus. Qvod consilium cum detexissem amicis, monuit nonnemo, exstare jam ejus modi libellum, sub titulo JANUAE LINGVARUM, communicavitqve. Subsilii gaudiō: sed inspectō libellō, non esse id qvod nobis optari coeptum erat, vidi, adeoqve consilium seqvutus meum, concinnare opusculum perrexi.

[note: Deqve edita illa publicum judicium.] 22. Qvod cum absolvissem, sub titulo Ianuae LL. reseratae (reseratiora enim sic fore Lingvarum interiora, qvam apud Patres illos Hibernos sperabam) Anno 1631 foras misi, ad experiunda saltem interim judicia: qvae ultra spem benigna fuerunt. Libellus qvippe ille non tantum in varias Lingvas (Europaeas et Asiaticas) transfundi, sed et in Scholas tam dense recipi caepit, ut opus fuerit, me et alios publice inclamare, rem tanto applausu dignam non esse.

[note: Januae praestructum Vestibulum; adstruendumqve Palatium.] 23. Vix autem illud adornaram, cum animadvertere coepi, tironibus primis ad JANUAM illam difficilem fore aditum, necessarioqve illi praestruendum esse VESTIBULUM: praestructum itaqve est annō seqventi, 1632. Sed eruditissimus Vir, David Vechnerus, edito in lucem Templi Latinitatis Proplasmate, qvam necessarium sit Ianuae huic Latinitatis purae Templum adstrui, docuit; pulchrōqve illius rei specimine in Januae titulo V. (de Igne) dato, ut laudabile propositum a plurimis approbaretur impetravit. Sed cum nemo auxiliatricem porrigeret manum, sibiqve alia obveniret vocatio, hanc ille seqvutus, coeptum continuare opus intermisit.

De pleno Latinitatis studio consultatio. 24. Nos tamen inde excitati, et re penitius expensā, animadvertimus totum LL. studium commodissime in qvatuor disterminari gradus; Balbutiem, Loqvelam, Facundiam, et deniqve plenam Eloqventiam: destinandaqve hauriendis illis esse Instrumenta, et appellanda VESTIBULUM, JANUAM, PALATIUM, THESAUROS Latinitatis. Quod Anno 1637. datā in lucem Dissertatione Didacticā etc. Eruditorum insusurravimus auribus. Placuit permultis consilium: sed qvod, manum nemine admovente, nobisqve occupatis alibi, exseqvutioni datum non fuit.

[note: A. Corvini de Lingvis per Lexica docendis consilium.] 25. Dum haec aguntur, prodie Anno 1634. Andreae Corvini, Oratoriae in Academia Lipsiensi Professoris publici, ad J. M. Dilherrum, Eloqventiae in Academia Salana Professorem, responsoria epistola: exhibens (qvemadmodum inscriptio habet) De compendiosa, jucunda, et sola solida, non duntaxat Hebraicam, sed et omnes alias lingvas, addiscendi ratione IVDICIVM, sine cujusqvam praejudicio qvasi CATHOLICVM. Quō ille primo reqvirit Grammaticam Universalem, eamqve talem, qvae qvasi ita sit Metaphysica Lingvarum, ut Metaphysica est Grammatica Disciplinarum: qvia talis Grammaticae defectus nobis odiosissimam cramben, toties per omnium Lingvarum Grammaticas eadem iterandi, coxit devorandam. Tum subjungi vult brevissima Grammatica monita, de illis, qvae peculiaria isti Lingvae sunt, ad qvam acceditur. Mox in manum vult sumi Lexicon: sed illud plenius et accuratius, atqve ullum adhuc exstat elaborarum. Nempe in qvo omnis Vox primitiva in derivata et composita sua ordine deducatur: adjunctā mox plenā designatae rei descriptione, ut nulla ignorari possit: meliorisqve intelligentiae gratiā superadditis aliarum Lingvarum, qvaecunqve harmonice assonant, Vocibus. Demumqve pertransitō hōc Lexicō, et inde Vocum et Rerum omnium comparatā notitiā, veniri vult ad Authores, jam clare intelligendos: unde potissimum modus conficiendi periodos, Rerumqve uberior cognitio, hauriantur.

[note: Ab Authore, valde commendatum.] 26. De hac Methodo sua, ejusqve solidissimo usu, spem suam Author his expressit verbis. Mihi id certum et exploratum est, nullam aliam faciliorem, et compendiosiorem, et aeqve solidam, dari. Qvō proclivius mihi spero ignoscent in Hebraica lingva Dn. Meelfuhrerus, qvod non ipsius Clave Hebr. lingvae; in Graeca Lubinus, quod non ipsius Clave Graecae Lingvae; Pasor, qvod non ejus Syllabo; Antonius Lobegoys, qvod non ipsius Hellade; Starckius, qvod non ipsius Lexico; Alardus, qvod non ipsius Graeciā in nuce; in Latina Vogelius, qvod non ipsius Ephemeridibus; Starckius, qvod iterum non ejus Lexico; omnes omnium ordinum Nomenclatores, qvod non ipsorum Catalogis; omnes omnium Classium Janitores, Comenius ipse, qvod non ipsorum Ianuis; et omnes denique alii, qvod non ipsorum Infundibulis qvibuscunque, ad [note: Et in Grammaticos Invectiva.] Lingvarum instillationem sim usurus. Qvi qvidem Clarissimi Viri, ut merito laudantur publicitus, quod curā miserrimae juventutis tacti, praestigiatores illos (Grammaticos intelligo) impudentiae manifestae arguere voluerint, qui se Lingvas docere nobis persuaserunt, si praeceptiunculis Grammaticis, citra verborum massam, nos usque ad annum 18. qvasi in pistrino qvodam detinerent: ita non possum non satis mirari, eos id non vidisse, haec [gap: Greek word(s)] ad unum omnia certissime horum defectuum alterutro


page 85/86, image: s055

laborare: ut aut Lingvarum massam non tradant; aut si tradant, non tamen ad adipiscendas, sed ad retinendas et recolendas tantum LL. jam tum adeptas faciant. Et paulo post: Torqveant se qvantum velint, et vertant se qvō velint, omnium aliarum Methodorum Patroni, ipsā tamen naturā, rei evidentiā, experientiā, et [gap: Greek word(s)] convicti, nostrae methodo herbam porrigere coguntur, utut [gap: Greek word(s)] obmurmurent. Ac, meā qvidem sententiā, praestaret hanc methodum etiam in superiorum Facultatum adeptione observari, si hujusmodi singularum Lexica darentur; sicut sane studiosum Iuris felicissime et citissime incredibiles profectus facturum confiderem, si a Lexico Iuris sibi familiarissimo reddendo Iurisprudentiam potius auspicaretur, qvam ab Institutionibus, et aliis libris.

[note: Engelbrechti per Lexica qvoqve tentamen.] 27. His tamen nondum acqvievit (an qvia nova illa Grammatica et Lexica nondum adornata viderat? qvemadmodum neqve nos hucusqve) Iacobus Engelbrecht Stralsundensis: qvi Anno 1641 suam qvoqve vulgavit, Regibusqve, Principibus, et Rebuspublicis aliqvot nominatim dedicavit, omnium qvotqvot sunt compendiosissimam (ita appellat) Lingvae Latinae Methodum, per Lexicon solum bipartitum, qvod sua... [reading uncertain: print damaged] methodo adornatum simul in lucem edidit [reading uncertain: print damaged]. Cujus parte priore solas Latinae Linguae Radices Vernaculo-Latine tradit, et...ci [reading uncertain: print damaged] vult, numerō 3661. Posteriori (qvam Complementum, seu Lexicon LL. vocat) Derivata et Composita: qvae in classes viginti duas digessit. Primō scilicet Capite enumerans omnia Nomina Diminutiva: secundō omnia Nomina Derivata, significantia Locum, vel Copiam: tertio significantia Artificium, Dignitatem, Statum, etc. etc. Qvā tamen viā profici aliqvid posse, sunt qvi vehementer dubitent: nec experimentum prostat. Cumqve verissimum [note: N. B.] sit illud, Lexicis utendum esse non ut magistris, sed ut ministris, memoriae causā: ab illa methodo, qvae totum magisterium solis Lexicis permittit, qvid exspectandum sit, non video.

[note: Scioppii de Authoribus et Grammatica nova consilium.] 28. Incidi quoqve nuper in Gasparis Scioppii Comitis a Claravalle Consultationes de Scholarum et Studiorum ratione, editas Patavii 1636: qvibus ille vulgatam Latinae Lingvae methodum (nominatim qvā in Scholis suis Iesuitae utuntur) tanqvam obscuram, intricatam, ambagiosam, toti Realium Scientiarum studio valde noxiam, mire insectatur: aliamqve viam breviorem et amoeniorem, Per Authores et Grammaticam suam novam, docet. Qvam Grammaticam editam esse Anno 1628 Mediolani, hoc titulo: Grammatica Philosophica, pro Lingvae Latinae Magistris et Tironibus, ut scilicet Tirones Magistri, Magistri autem Tirones fiant. Pro qva in publicum commendanda scripsit (Consultatione qvartā) Rationes [note: Et contra vulgares Grammaticas protestatio.] septem, qvae conscientiis Episcoporum religionem sive scrupulum injicere debent, ne veterem Grammaticam diutius in Scholis tolerare, sed novam in eas introducere, velint, Qvarum rationum haec summa est. I. Qvod usitata Grammatica plena sit fraudibus et mendaciis, id est, Regulis falsis: falsa vero a Magistris juventuti instillari turpe sit. II. Qvod illa ipsa mendacia, in minutas tricas dispersa, juventutem ingentibus et supervacuis laboribus onerent, et ingenia excarnificent. (Solam etenim Syntaxin Alvari habere 500 Regulas, cum totidem Exceptionibus Appendicibus et Observationibus, ut discentem videatur ad insaniam vel suspendium posse adigere: qvae tamen omnia Grammaticae Philosophicae Syntaxis sua XV Regulis expediat, idqve sine ulla Exceptione.) III. Qvod hae tricae plurimum temporis auferant discipulis, qvod vel styli exercitio, vel aliis disciplinis, utilius tribueretur. IV Et exenterent innumerabilium hominum marsupia: qvi non sine maximo rei familiaris intertrimento, complures annos in Grammatico pulvere consumant. V Qvod plurimorum ingenia a literarum et scientiarum studio deterreant: ut propter ingentem numerum Regularum, Exceptionum, Appendicum, et Observationum, prius oderint studia, qvam noverint. VI Qvod eadem mendacia Magistris qvoqve crucem figant, et a gravioribus atqve utilioribus studiis eos retardent. VII Qvod per istas tricas DEUS, Ecclesia, Respublica, multo plurimorum operā defraudentur, qvam illis navare possent multi, nisi Grammaticis difficultatibus vel a studiis absterrerentur, vel in illis aetatem tererent etc. Hactenus ille: cujus illam tam laudatam Grammaticam videre, nostris in oris, frustra hucusqve gestivimus.

[note: Aliorum Didacticorum nobis conspectorum Symbolae.] 29. Alios Didacticos, qvi Lingvarum Methodum facilitandi qvaesiverunt vias, consiliaqve sua in publicum qvoqve dederunt, qvid memorem? Fuerunt enim hōc semiseculō complures, qvi se totos huc dederant. Qvos nobis vidisse et legisse contigit (dum meliora undecunqve cognoscendi desideriō labori non pepercimus) fuerunt: Andreas Wilckius qvi sua Didactica publicavit Anno 1602. Christophorus Helvicus, cujus libri Didactici ab haeredibus editi sunt, Anno 1619. Stephanus Ritterus sua publicavit Anno 1621: qvō et Elias Bodinus, Andreas Cramerus, 1622. Statius Buscherus 1625. Iacobus Wolfstirnius 1627. Anno vero seqvente 1628 vulgavit Gabriel Holstenius divinae Glaumianae


page 87/88, image: s056

Methodi (hoc titulō eam publice commendans) specimina qvaedam: ipsam tantopere dilaudatam Methodum (qvā Lingvae Latinae sex mensium spatiō, sicut et Graecae, Hebraicae, Germanicae; Italicae vero, Hispanicae, Gallicae, Anglicae, Belgicae, Sveticae, unius mensis etc. promittebatur cognitio) prodiisse non vidimus.

[note: Haec omnia cur hīc recitata.] 30. Haec autem omnia cui bono hīc recitantur? Primum ut appareat, non defuisse [note: 1.] eximios Viros, anxie confusionum remedia [note: 2.] hāc etiam parte qvaeritantes: qvorum insistere vestigiis illaudabile non sit. Deinde, ut per nos laude suā nemo privetur, qvisqvis ad publicum bonum bonae aliqvid [note: 3.] observationis, aut ad alios plus ultra audendum stimuli, attulisset. Deniqve ut spem concipiamus, nostro seculo fatis id esse attributum, [note: 4.] servitutis et tricarum pertaedescere, exitumqve undecunqve anhelare. Adeoqve (qvod Capitis initiō monui) ut postqvam constitisset, qvibus remediis morbus locō motus nondum sit, de efficaciori circumspici possit. Circumspiciamus igitur.

CAPUT IX. Methodus Lingvarum novissima qvid; (7) Et cur omnino qvaerenda (10) Deniqve per qvid obtineri speretur (12) Ubi artis Didacticae encomia.

[note: Novissimam Lingvarum Methodum appellari cur libuerit.] NOvissimum dicitur, qvod noviter factum est, recens valde. At qvia recenter facta in relationibus historicis ultimum sortiuntur locum (dum qvod ultra narretur non superest) factum inde, ut Latinis novissimum pro ultimo sumatur. Vltimum deniqve qvia illud est, ultra qvod aliud non est: fit ut in rerum desideriis novissimum sit illud, ultra qvod non restet qvod desideretur: perfectum scilicet qviddam, qvale optari potest. Atqve hoc postremo sensu nos Methodum Lingvarum novissimam esse qvaerendam statuimus, qvae desideriorum hoc in genere terminus sit: ut posthāc Lingvas, et alia Omnia, doceamus potius et discamus, qvam qvomodo docenda et discenda sint rixemur.

[note: Ad illam vestigandam tria praemittuntur.] 2. Dicam vero explicatius. Primum, Qvid sit illa talis Methodus. Dehinc, Qvas ob causas desiderandam, et obstinate, donec cum DEO reperiatur, qvaerendam esse statuamus. Tandem, Unde nobis eruenda videatur.

[note: I. Determinatio, qvid illa sit, esseqve debeat.] 3. Methodum Lingvarum tum fore omnibus numeris absolutam considimus, si sit: primo brevis ac simplex, ad fines Lingvarum recta deducens. Idque (secundo) per viam prorsus explanatam, errorum, remorarum, taedii, securam. Tandem si tam sit generalis, ut non uni Latinae, sed Nempa omnibus Lingvis, Scientiis item et Artibus qvibusvis, conveniat.

[note: 1. Dux in Rerum campum directissimus.] 4. Lingvae fines vidimus Cap. II. nempe ut VERBORUM ministeriō RES praesententur MENTIBUS (§ 1. 4.) Et qvidem Res omnes, qvas mundus habet (§ 15.) ad transferendum omnium illarum imagines a mente in mentem (§ 7. 8. 9. 10.) eoqve propagandum inter homines scientiam Rerum (§ 12.) Unde conficitur, optimae Lingvarum Methodi characterem hunc fore primum, si Rerum et Verborum studium non divellat, sed Verborum ministeriō directe in Res ducat, h. e. Verborum intellectum et structuram docendo, Res simul, intelligi faciat. Qvae res ō qvanti esset usūs! Vulgus enim hominum nimis superficialiter Res intuentur. Scholae autem Lingvas docendo Res non docent: qvia ante jam sciri, aut post disci posse, praesupponunt. Unde fit, ut aeqve hi atqve illi, neqve Res neque Sermonis vim, recte percipiant. Vera igitur Methodus Res et Verba simul accurate intueri, concipere, exprimere, doceat: labore uno simplici, non distracto.

[note: 2. Via a salebris explanatissima.] 5. Alterum optimae Methodi reqvisitum erit, ut a studio Lingvarum omnes illas, de qvibus tantae sunt qverelae (ut vidimus Capite VII.) tollat salebras, viamqve Lingvarum planam et amoenam, nihil terriculamentorum, multum illecebrarum habentem, faciat: ad feliciter ingenia inescandum, Lingvarumqve studia potenter promovendum.

[note: 3. Regula omnium insuper discendorum generalissima.] 6. Cui rei permultum addet momenti si eadem Methodus vere catholica fuerit, non uni alicui Lingvae (ex. gr. Latinae) sed omnibus ex aeqvo, accommoda: imo et Scientiis qvibusvis et Artibus. Nempe ut qvemadmodum qvotqvot calleo Lingvas, eōdem pronuntio Ore, iisdem excipio Auribus, eādem scribo Manu, et Calamō; ita qvotqvot docere aut discere opus habeo, Lingvas aut Disciplinas, iisdem doceam et discam Regulis; mutatis duntaxat leviter, sed evidenter, iis, qvae differentiam faciunt. Nempe convenientias et differentias Rerum nosse, est omnia Rerum nosse: qvandoqvidem ex convenientia et differentia constituuntur Rerum essentiae. Haberet itaqve universalis haec Methodi Identitas, si reperiri posset, ad multa celerrime docendum, et discendum, magnam vim.

[note: II. Causae cur omnino vestiganda nobis, 1. Ut tantorum circa rem hanc desideriorum reperiatur aliqvando finis.] 7. Talis ut constituatur Lingvarum Methodus optandum est; Primo, qvia pulchrum est qvod optatur: posse tandem aliqvando Scholas labyrinthis liberari suis: posse tot bonorum et doctorum Virorum, tricas illas commiserantium, et remedia solicite qvaeritantium: habere finem anxias


page 89/90, image: s057

curas, generosumqve illum ad alia transferri impetum: posse deniqve repertam hanc veram Lingvarum Methodum ad Realia qvoqve extendi, ut omnibus studiis meliuscule sit.

[note: 2 Ut tam illudens nobis malum, Amethodia, expugnetur tandem!] 8. Sed et mali pertinacia, tentatis hactenus remediis cedere prorsus reluctans, stimulare nos debet. Qveruntur qvippe jam ipsi posteriores Didactici, parum esse tot moliminibus profectum, potius confusiones Methodi tot methodorum transformationibus auctas: dum multi qvem seqvantur incerti, aut neminem seqvuntur, et in antiqvo amethodiās haerent luto; aut omnes obvias observationes arripiendo, nec in unum artis syntagma idonee redigendo, se et discipulos intricare pergunt. Nos qvoque nuper audire oportuit, plus profectuum in Latinae Lingvae studiis fuisse, anteqvam nostra illa Lingvarum Ianua publicā authoritate in Scholas fuisset introducta. Qvid ergo, cedemusne tam lento, tamqve nobis illudenti, malo? Absit. Contra potius ibimus animosiores. Medicinam cessare non convenit, non cessante morbo. Coepimus semel perseqvi confusionum illa monstra, non perseqvi pudeat. Turpe sit referre pedem: Non de nobis triumphet hostis, nos de illo potius, per DEI, qvam speramus, gratiam.

[note: 3. Ut tantae discendorum moli, qvanta nobis et posteris incumbit, sufficiamus melius.] 9. Accedit, Cur instandum sit huic operi, nec pro Lingvarum et Scientiarum explananda via ullis parcendum laboribus: qvod nobis nostro seculo longe plura discenda sunt, qvam fuerunt antiqvis, rursumqve illis qvi nos seqventur, plura erunt qvam nobis: sive qvis Res spectet, sive Lingvas. Habemus enim nos nunc post antiqvos illos sapientes tot retro secula, in qvibus qvid actum sit ignorare potuerunt illi, qvia scire non potuerunt: nos ignorare non debemus, qvia et possumus, et tenemur, ea scire, qvae ignorare foret turpe, noxiumqve. Detecta qvippe sunt tot experimentis multa, et constitutae novae Scientiae et Artes, qvae salvā eruditione ignorari jam non possunt. Nec nos, ut illi, philosophamur Lingvā unā, ab infantia notā: discendae sunt complures, si qvis Viri docti nomen tueri, et cum insigni societatis humanae usu in mundo versari, velit. Colendum siqvidem nobis nunc est cum pluribus populis commercium, Orbe totō Navigationibus et Peregrinationibus perviō factō. Plura deniqve obeunda domi etiam negotia, auctis in tantum vitae occupationibus, qvas ignorabant antiqvi: cum interim vita nobis fere decrescat. Hanc autem discendorum molem posteris nostris auctum etiam iri, ratio docet: qvum dies qvaelibet aliqvid apportet novi, qvod discendorum [note: N. B.] accedat cumulo. Ecqvid igitur melius pro nobis et posteris moliri, et emoliri, possumus, qvam ut qvidvis discendi vias habeamus explanatas? nullis aberrationum diverticulis, nullis remorarum ambagibus, nullis taediorum salebris, impeditas? Profecto in tanta discendorum congerie, magna studiorum pars erit, generalem qvandam, compendiosam, veram, non fallentem, studiorum omnium nosse viam.

[note: III. Unde Methodus novissima eruenda?] 10. Recte sane, dixerit qvis: modo invenire talem viam non sit impossibile! Nihil difficilius, qvam reperire qvod sit omni ex parte in suo genere perfectum, inqvit Cicero. [note: Duplex se ostentat via.] Sed difficile dicit, non impossibile. Dantur enim in qvolibet rerum genere gradus, Boni, [note: 1. Aut per Reductionem in Syntagma Observationum hucusqve collectarum.] Melioris, Optimi. Qvod autem datur, est: qvod est, potest qvaeri: qvod qvaeri, etiam inveniri. Qvaeramus ergo, ut inveniamus. Qvanto res haec desideratior est, usūsqve melioris, tanto contentius. In rebus magnis excidere etiam ausis praestat, qvam non audere tentare, qvicqvid cum ratione tentari potest. Posse autem tentari Lingvarum Methodum tandem aliqvando optimam, argumento sit, qvod particulariter multa jam inventa sunt, qvae tollendis particularibus circa haec confusionibus, egregie serviunt: qvidnī ergo particularia colligendo OMNIA, effici universale VNVM, qvod serviat OMNIBVS? Nempe qvae jam audivimus Consilia et sententias (Capite VIII.) discrepent licet omnes, singulae tamen Observationes ferunt perqvam bonas: qvas si contemperare, et ex omnibus unum harmonicum efficere poterimus, erit fortasse id ipsum qvod qvaeritur, METHODUS LINGUARUM CATHOLICA.

[note: (Exemplō Hippocratis, et Zeuxis.)] 11. Quā via si ad emendandum Methodi vitia progrederemur, fieret id imitatione qvādam Hippocratis, particularium Morborum remedia, experimentis certis probata, et in AEsculapii Templo suspensa, exscribentis, et in artis systema redigentis. Itemqve Zeuxis, pulcherrimarum Virginum membra inspectantis, et qvod in qvalibet eminenter pulchrum repererat in suam Helenam transferentis, eōqve formosissimam imaginem producentis. Nempe postqvam, qvi qvaerendae Methodo insudarunt hucusqve, observata sua publico Eruditionis theatro exposuerunt, Nymphasque suas qvam potuerunt ornatas reddiderunt: qvis jam Hippocratem, Zeuximve aliqvem, admovere manum, et ex optimis formosissimisque integrum constituere corpus, prohibeat?

[note: 2. Aut per artem Didacticam fundamentaliter vestigatam.] 12. Nobis tamen aliam viam tentare placet: operosiorem qvidem illam, sed qvae plus qviddam promittit, qvantum ad integritatem totius desiderii. Nempe omnes, qvos audivimus, Didactici, aliqvid hūc spectans vidisse videntur: totum nemo. Qvod Totum qvia nec inventum est


page 91/92, image: s058

particularibus illis frustillatisqve observationibus, nec invenietur: ad artem qvandam universalem confugiendum est. Artem intelligo illam, qvae Mentis cum Mente commercia recludit, et qvod qvis scit ut alios prompte scire posse faciat, praestat, DIDACTICAM. Qvae rite constituta, sola nobis studii Lingvarum Metas praescribere, sola Media ad fines ordinare, sola mediorum legitimos praemonstrare Modos, poterit.

[note: Didactica (hactenus non nisi obiter tractata) Naturae opus est:] 13. At Didactica jam qvoque scripta sunt. Sunt: sed obiter, per observationum superficiem: ad fundamenta rei totius descensum vix, adhuc est. Tentandum igitur: ut qvemadmodum aliae Artes, immotis nixae fundamentis, perfectionem qvandam ultimam asseqvuntur, ita haec etiam Ars docendi: aeqve hīc ut alibi Naturam juvando Arte, at non nisi Naturae viis. Docendi enim et Discendi opus, naturae ipsius opus est: tam certas habens vias processūs sui, atqve omnia reliqva Naturae, si dirigere sciamus, non autem turbare. Vere Hippocrates: Naturae sunt medicatrices morborum, Medicus tantum Naturae minister. Vere et hīc: Non Doctor docet, sed Natura; docens tantum Naturae Minister est. Nec Discipulus discit, sed naturales discipuli Facultates objecta sua prehendunt: Discens tantum Facultatibus Objecta ministrat. Nempe qvia Homo undiqve sensu instructus, et in Rerum Vniversitatem immissus, rerum radiis undiqve feriri, et in omnia transformari potest, nihil restat nisi providere, ut ordine bono sensus nostros Objectis suis obvertere et accommodare sciamus: seu proprios inqvam sensus, qvod Discere; seu alienos, qvod Docere est.

[note: Arte tamen juvandum:] 14. Inest sane qvibusdam dexteritas ejusmodi a natura, ut feliciterdiscant, feliciter doceant. Sunt enim qvos docere nihil adeo opus; qvicqvid vident, ipsimet asseqvuntur. Sunt rursum qvi aliis res commonstrando, abstrusos etiam rerum sensus paucis verbis recludunt: qvod alii variis etiam operosis circumloqvutionibus praestare neqveunt. Imo nonnulli tam infelices sunt doctores, ut qvō plus loqvuntur, eō plus obscurent: nisi se casu Vocula offerat, qvae auditori subito sensum, veluti clave, reseret. Qvod si naturae beneficiō qvibusdam, aliis casu, obtingit, qvidni Observationibus bonis in Regulas, regulisqve in Artem, redactis?

[note: Eoque fundamentis immotis statuminandum.] 15. Sed didacticam fundamentis certis ac immotis niti oportere, dixi: qvia fundamenta si aberunt, in artem exstrui non poterit; si vacillabunt, solidi superstrui poterit nihil; aut si superstruetur, ruinam dabit.

[note: Fundamenta Didactices qvid?] 16. Fundamenta illa Didactica non alia esse possunt, qvam eorum omnium, qvae in docendi ac discendi actu interveniunt, praecognitio vera: eo fine, ut modum reperiamus singula ita tractandi, qvomodo tractari possunt, volunt, debent: nempe qvomodo singulorum natura reqvirit, aut permittit. Qvaelibet nimirum res peculiarem qvandam, ab aliis diversam, sibi propriam, obtinet formam, et ab illa fluentes actiones passionesqve: tum et actionum passionumqve illarum peculiaria instrumenta; illisqve utendi particulares tandem modos; qvae si non usurpes, aut alia pro aliis usurpes, et aliter ac rei natura reqvirit, frustra sis. Ita Lignum aliter tractari vult, ac Lapis, vel Metallum: aliterqve rursus lignum qvernum qvam abiegnum, aut aliud. Sed et idem lignum ad alias passiones alia reqvirit instrumenta, instrumentaqve adhibendi modos. Ex. gr. Cum dividendum est, scindi vult, aut findi: cum in effigiem formandum, sculpi, aut caelari, aut tornari. Et qvaelibet actio ista sua rursum habet reqvisita, modos certos, limitationesqve. Findi enim Lignum potest in longum tantum, qvā se venae cum interveniis suis exporrigunt; non in latum. Tornari contra, in latum duntaxat, non in longum. Et sic alia qvaeqve res pro natura sua tractari reqvirit. Qvod qvi observare novit, actiones experitur fluidas, operaqve producit ex voto: qvi ignorat, resqve contra indolem suam torqvere pergit, resistentiam invenit, operaqve producit aut nulla, aut misera, vel monstrosa.

[note: Praecognitio eorum, qvae in docendi et discendi actu concurrunt.] 17. Ergo et Ingenia tractandi, ars certa est: ad qvam constituendam necessario praecognoscenda sunt, qvaecunqve in docendi et discendi actu concurrunt: atqve tum demum solidi aliqvid sperari poterit.

[note: Didacticam habere solidam qvanti res usus.] 18. Tentemus igitur totum docendi opus in unam redigere artem: facturi sic rem utilissimam, non Scholis solum, qvae docentium et discentium officinae sunt; sed et toti humanae Vitae, qvae tota Rebus, qvae docendo et discendo constant, transigitur.

[note: An, et cur hoc loco tradenda?] 19. Et qvanqvam sic a fundamentis Didacticam vestigare non hujus forsan loci videatur, ubi parata dare, non disputare, promisisse videmur: qvia tamen alia nostra nondum luci dantur, non occultanda hīc sunt, qvaecunque nobis deprehendi potuerunt fundamenta. [note: 1.] Primum, ut pateat, nos in discentiae fundamenta sedulo inqvisivisse, temereque nihil innovare. [note: 2.] Deinde, ut sit unde post consilia nostra, per omnia maxima et minima, demonstremus. [note: 3.] Tandem, ut qvicunqve de his judicare volet, judicare valeat solide.

[note: Et cur tam prolixe?] 20. Nec proinde erit cur qvis miretur, non tantum Lingvarum, sed et Scientiarum ac Operum, Didacticam hīc a nobis vestigari: si modo ejus qvod jam (Cap. I. § 25. et 27. et Cap. II. § 12. 13. 14. 15.) demonstratum est, meminerit: Lingvam, seu Orationem, compositissimum qvid esse, in qva theoria simul et praxis rerum


page 93/94, image: s059

conrurrunt. Cum ergo MethodusLingvarum perfecta, sine Scientiarum et Operum methodo neqve constitui, neqve intelligi possit, necessario haec auxisio fuerunt assumenda. Cavebimus tamen admiscere qvidqvam, qvod proposito non serviat. Qvod si cui isthaec legenti aliter forsan videatur, differat qvaeso judicium. Nos affirmare audemus, nihil hīc tam fore minutum, qvin ad plura Didactica mysteria reserandum clavis instar futurum; et ad scopulos syrtesqve usitatae methodi, ubiubi latitent, deprehendendum, bolidis usum praestiturum, sit.

[Attendat Lector. In Didactica Magna vestigabamus Artis hujus arcana Syncritice, observatione processuum circa Opera sua Naturae, et Artium mechanicarum. Hīc jam ibitur Analytice, artem ipsam definiendo, insua reqvisita (fines, media, agendiqve modos) resolvendo, et sic scientifice Canones eliciendo.]

CAPUT X. Methodi Lingvarum novissimae fundamentum, Ars DIDACTICA.

Cujus partes tres

I. Finis, QUID praestare qvaerat: nempe Docere CITO, JUCUNDE. SOLIDE: 1 - 4.

II. Media, PER QUAE id obtinere intendat: qvae sunt vel perpetua, EXEMPLA, PRAECEPTA, IMITATIO, et qvomodo rite fiant, 5 - 38. vel observanda insuper diverse, propter diversitatem

(1) Objectorum discendorum 39 - 106.

(2) Subjectorum informandorum, 110 - 123.

(3) Finium asseqvendorum, 124 - 128.

III. Modi qvidam compendiosi, docendi Omnia tum CELERITER, 129 - 140: tum JUCUNDE, 140 - 149: tum SOLIDE, 150 - 162.

[note: Didactica qvid?] DIdactica, est bene docendi ars ( [gap: Greek word(s)] enim Doceo est: [gap: Greek word(s)], Ductus: [gap: Greek word(s)], doctivus, hoc est, docendi gnarus.)

[note: Docere qvid?] 2. Docere est, qvod qvis scit ut alter qvoqve discat, et sciat, efficere.

[note: Bene docere qvid?] 3. Bene docere est, ut qvis cito, jucunde, solideqve discat, efficere. Cito: labore unō, continuō, sine ullo noxio temporis dispendio. Iucunde: ut discens totō studii cujusqve cursu, non magis se defatigatum sentiat illis, qvae acta sunt, qvam desiderio accensum ad ea, qvae peragenda restant. Solide: ut qvod discitur, ediscatur totum, et recte, ad promptum, usque usum. Male igitur docet, qvi tarde, qvi moleste, qvi mutile, ad scientiam promovet.

[note: Arte docere qvid?] 4. Arte docere, est bene docendi vias certas nosse, illisqve insistendo, cito, jucunde, solide ad Rerum scientiam promovere. (Nempe opus est in docendo et discendo Celeritaete: qvia Ars longa, Vita brevis, et c. Oblectatione opus, ne obrepat taedium vel nausea, doctrinae pestes. sed ut delectatione ipsā excitetur, et in opere detineatur, animus. Soliditate opus, ut scientia nostra scientia sit, non scientiae umbra; res, non fucus; ne imponamus nobis ipsis, vel aliis. Ad omnia vero et singula ista opus est Arte: qvum Ars sit aliqvid certō essiciendi ratio certa. In incertum docere, aut discere, aut operari, inertis est.

[note: Didactica reqvisita, generalia sunt et specialia.] 5. Vias ergo illas Artis docendi vestigabimus; examinando omnia et singula, qvae in docendi, discendi, sciendiqve actu concurrunt: eō fine, ut qvid naturā sint, ex qvibus constent, et qvomodo fiant, deprehensō, qvomodo tractari possint, velint, debeant, deprehendamus. Dabuntqve nobis generalia, recte evestigata, prudenter docendi leges generales, perpetuas, semper et ubiqve observandas: specialia vero leges speciales, alicubi et aliqvando observandas.

[note: Gener aliter praecognoscenda, qvid sit Docere, Discere, Scire.] 6. Qvae semper et ubiqve in docendi et discendi actu concurrunt, sunt ipsum DOCERE, DISCERE, SCIRE. Illa itaqve ante omnia sunt evisceranda, ut qvid reqvirant singula, patescat. Qvia tamen actum docendi praecedit [gap: Greek word(s)] Scire (nemo enim qvod nescit docere potest) in illud primo inqviramus.

[note: Scire qvid?] 7. SCIRE, est aliqvid effigiare posse: seu mente, seu manu, seu lingvā (Omnia enim fiunt effigiando, seu imaginando, h. e. imagines et simulacra Rerum effingendo. Nempe cum Rem sensu percipio, imprimitur imago ejus Cerebro. Cum similem efficio, imprimo imaginem ejus Materiae. Qvafido vero id qvod cogito, aut efficio, Lingvā enuntio, imprimo ejusdem rei imaginem Aeri, et per aerem alterius Auri, Cerebro, Menti: (Vide 11. 20.) Primō modō imaginari, dicitur Scire Wissen / Wedeti: secundō et tertiō posse imaginari, dicitur Scire Können/Bmeti.)

[note: Continet tria. Ideam, Ideatum, et Ideans.] 8. Ubicunqve igitur Scientia, ibi tria, Idea, Ideatum, Ideans. Hoc est (1) Imago archetypa, scientiae objectum. (2) Imago ectypa, scientiae effectum. (3) Imaginem hanc ab illa producens Instrumentumn aliqvod: nempe. Sensus, Manus, Lingva, et e. (Fieri enim sine Instrumento nihil potest.) Aufer Menti Res, a qvibus imagines abstrahat; aut Instrumentum, qvo easdem essingat; (Sensum, Manum, Lingvam) nihil abstrahere, nihil effigiare, h. e. nihil scire (cogitare, producere, loqvi) poterit. Aufer effigiatas Imagines (uti fit in Oblivione, cum imagines in cerebro obliteratae sunt) nihil amplius sciet. Unde incipiunt emergere Axiomata.



page 95/96, image: s060

I. Nihil scitur sine Idea, seu forma.

Qvia Scientia, est alicujus Rei scientia. Ut ergo aliqvid scias, qvaerendum est aliqvid, ad qvod sensum, et dehinc mentem, manum, lingvam, conformes. Wissenschafft/und Kunst/muß ein Borbild haben.)

II. Nihil scitur sine ideatione, seu conformatione.

(Qvia Scientia est effigiatio: Wissenschafft/und Kunst/bestehet im Rachbilden.)

III. Nihil scitur sine conformante Instrumento, seu facultate effigiante.

(Scientia enim effigiat aliqvid, per aliqvid. Wissenschafft/und Kunst/muß Bil dungs mittel haben.)

[note: Comple. Titur etiam tria, Ignotum, No tum, et de noto in ignotum transeundi Conatum.] 10. Ubicunqve igitur aliqvid discitur, ibi tria concurrunt. (1) Ignotum aliqvid, ad qvod tenditur. (2) Notum aliqvid, per qvod ad ignotum illud veniri potest. (3) Transeundi conatus, adeoqve transitus ipse. Nempe Discentia (qvā voce Tertullianus, pro discendi actu, utitur) veluti motus qvidam est, qvō Mobile a termino dato, illō nixum, ad terminum alium, inde distantem, sese promovet. Mobile hīc, Discens est. Terminus prior, est Res discenti jampraenotae, cujus beneficiō in cognitionem alterius, nondum notae, promoveri potest: (Dicitur Praecognitum; item Cognitionis principium:) Ex hoc enim transitus fit in terminum distantem, remignotam: sed non citra conatum qvendam. Exempli causā. Si mihi hodie discenda esset Lingva Persica, habeo ante me rem ignotam. Qvam ut discam, opus mihi est interventu alicujus rei notae, puta Interpretis, illius et meae Lingvae gnari (seu vivus is fuerit, Homo; seu mortuus, Lexicon.) Demumqve opus labore et studiō, ut aliud post aliud interpretando, saepiusqve iterando, intelligentiam mihi sermonis prius non intellecti, interventu sermonis prius intellecti, comparem. Tolle unum ex his, discentia erit nulla. Emergunt hīc Axiomata.

IV. Non ignotum, non discitur.

(Nempe qvia jam notum est, actum agi non opus est, nec agi potest.

Porisma. Ergo qvicqvid discitur, in qvantum discitur, ignotum est. Qvod qvis jam didicit, discere cessat.)

V. Ignotum, non nisi per aliqvod notum discitur.

(Sive: Qvicqvid discitur, per praecognita discitur: qvia aliter non potest. Cognitio enim Rerum gradatim fit: et est Intellectūs bumani veluti scansio qvaedam ad id qvod qvaeritur. Ut igitur in Scala gradus dantur; et qvi scandit, non aliter qvam e gradu qvem jam tenet, in gradum proximum se promovendo, scandit (aliter si vellet, praecipitium inveniret:) ita Mens in discendo non aliter qvam ab uno ad alterum, a cognito jam, ad cognoscendum jam sese promovet.

Porisma. Ergo Ignotum per ignotum non discitur.)

VI. Ignotum, non nisi discendo discitur.

(Sive: Qvic qvid sciendum est, discendum est. Porisma. Ergo ad discendum labor et diligentia reqviritur, et c.

II. Cum vero iter aliqvod primum facienti, ne aberret; et scalam scandere primum tentanti, ne gradus eum fallant, prudentiā sit opus: raroqve tam circumspecto esse liceat, qvin errare contingat: ducem habere, qvi errare prohibeat, aberrantemve revocet, et gradu cadentem sublevet, inqve tramite contineat, valde utile est, adeoqve necessarium. Qvod cum similiter se habeat in discendo: (qvando mens a noto ad ignotum procedit) seqvuntur inde Axiomata.

VII. Discenti, ne qvid male discat, semper cavendum.

VIII. Discenti, etiam cauto, non errare sub initia vix possibile.

(Sive: Sine peccato nihil discitur.)

IX. Discentem aliter qvam gradatim proficere, impossibile.

X. Discenti (ergo) duce, monitore, emendatore, semper opus.

(Sunt eqvidem feliciora ingenia, qvae seipsa stimulant, monent, ducunt, emendant, castigant; sed rara sunt, et ne sic qvidem duce, monitore, emendatore carent, dum qvod aliis alii, illa sibi ipsi, praestant. Mediocribus ingeniis, nedum tardis, duce semper opus est.)

Porisma. Qvidocet, ducit: qvi discit, ducitur.

Doctoris itaqve, tanqvam ductoris, qvae sint reqvisita, inqvirere pergamns.

[note: Docere qvid sit, et contineat?] 12. DOCERE, est DISCENTEM DOCTRINA imbuere. Ecce hīc Docens, Discens, Doctrina. Docens est, qvi scientiam tradit: Discens, qvi accipit: Doctrina, ipsa Scientiae traditio, et a Docente in Discentem transitus (§17. et c.)

XI. Ubi nemo docet, ibi nihil docetur.



page 97/98, image: s061

XII. Ubi nemo discit, ibi nihil discitur.

XIII. Ubi doctrina nulla, ibi scientiae transplantatio nulla.

13. Eadem scilicet est conditio Ingeniorum, qvae agrorum; Praeceptorum, qvae seminun. Si nihil seris, nihil metes; si parce, parce. Nec aliud qvam sevisti: qvia In genia, aeqve ut Agelli, non aliud reddunt. qvam acceperunt.

XIV. Docens et Discens relata sunt: a docendi actuneuter abesse potest.

XV. Docentis et Discentis copula, est ipsa ab altero in alterum transfluens Doctrina.

XVI. Docens bonus, Discens bonus, Doctrina bona, scientiam potenter multiplicant.

Videamus ergo qvid in singulis reqviratur, ut bona sint.

[note: Docentis reqvisitum Doctivitas.] 14. In Docente reqviritur Doctivitas: ut sciat, possit, velit, docere. Hoc est, ut (1) qvod alios docere debet, ipse sciat: Qvod namqve parum novit, nemo docere potest. (2) ut qvod ipse scit, alios docere possit (h. e. sit didacticus, sciatqve ignorantes patienter ferre, ignorantiam vero ipsam potenter pellere, et c.) Deniqve (3) ut qvod scit: et potest, velit etiam, h. e. sit gnavus ac diligens, alios in lucem, qvā gaudet ipse, promovere gestiens.

XVII. Doctor sit docendi potens (doctus.)

XVIII. Doctor sit docendi peritus (Didacticus.)

XIX. Doctor sit docendi avidus (ignaviam, et invidiam nesciat.)

[note: Discentis reqvisitum, Docilitas.] 15. In Discente reqviritur Docilitas: qvae in eo consistit, ut possit, sciat, velit, doceri. Posse doceri, est esse organis discendi (Sensu, Manu, Lingvā) integris. Scire doceri, est esse aetate aut profectu ad rem discendam maturō. Velle doceri, est esse doctrinae cupidum, et ad eam hauriendam sensibus excitatis. Ergo.

XX. Doceri impotentem, non docebis.

(Ex. gr. Coecum Opticam; Surdum Musicam; Mutum Loqvelam; Claudum Choreas et c. Impossibile enim.)

XXI. Doceri immaturum, aegre docebis.

(Ex. gr. Puerum infantem Grammatice loqvi, Musice canere, Perspectivā uti, et c. Currere item, anteqvam sciat incedere; vel incedere, anteqvam pedibus consistere et c. Hoc enim idem esset, ac si ab implumi Ave volatum reqvireres: aut de Arbore vix dum florescente, fructum decerpere velles. Omnia tempus habent. Intelligenda vero hīc est maturitas non tantum aetatis, sed et prosectūs: qvia omnia discuntur gradatim, per praenota (per Axioma V.) Nisi ergo qvis ea sciat, per qvae illi ad aliud proximus jam gradus pateat, promoveri eō non poterit, aut non nisi aegie.)

XXII. Doceri incuriosum, frustra docebis; nī prius discendi avidum reddideris.

(Nempe ut scire optet, ideoqve excitatis Sedsibus adsit: alia seponat, hoc agat. Id autem qvomodo fiat, mox dicetur.)

[note: Docilitatis species trima.] 16. Prodit inde Docilitatis species trina. Prima Percipiendi promptitudo, seu Ingeniositas. Secunda, Dijudicandi solertia seu Judiciositas. Tertia, Coepta urgendi ardor, qvem Diligentiam vocamus. Ingeniosus est, qvi omne obvium sponte rapit. Judiciosus, qvi bene expensa bene capit. Diligens, qvi labore qvidvis superat.

XXIII. Ingenium, Judicium, Diligentia, simul juncta, admirabiles faciunt progressus.

XXIV. Ingenii vel Judicii ex parte defectus, Diligentiā pensatur.

XXV. Ubi nec Ingenium est, nec Judicium, nec Diligentia, ibi docendo, et discendo, aut nihil, aut parum, prosicitur.

[note: Doctrinae tria reqvisita.] 17. In Doctrina qvoqve tria concurrunt: Res, qvae docetur. Modus, qvō docetur, Mediumqve aliqvod Doctrinam, ut attente excipiatur, urgendi. Res qvae docetur, Doctrinae Objectum dicitur: de qvo § 18. Modos docendi, Methodus: de qva 19. Medium doctrinam urgendi, Disciplina, de qva 36. (Inde enim est Disciplinae vox, qvasi Discipellina: qvod ad discendum impellitur, qvi ultro nōlit.)

XXVI. Ubi nihil docetur, ibi nihil discitur.

XXVII. Ubi confuse docetur, ibi confuse discitur.

XXVIII. Ubi negligenter docetur, ibi negligenter discitur.

Porisma. 1. Multitudo scientiae, a multitudine Objectorum est.

2. Ordo scientiae, ab ordine doctrinae est.

3. Profectus scientiae, a docentium et discentium diligentia est.



page 99/100, image: s062

[note: I. Res docendae qvaenam?] 18. Res docendae, sunt omnia qva naturam humanam perficere possunt. Nempe notitia, et dehinc usus legitimus, tum sui ipsius, (respectu Membrorum externorum, Sensuum, Mentis, Voluntatis et c.) tum rerum caeterarum: ut omnia nobis serviant, noceat nihil. Qvorum differentias post videbimus, cum docendi leges particulares inqvirendi occasio erit.

[note: II. Docendi Modus, seu Methodus in tribus occupata;] 19. Docendi modus, in METHODI PRVDENTIA consistit: qvae docenti semper et ubiqve observanda in eo est, ut sciat, primo, Animos discentium ad docilitatem praeparare (vide § 20.) Deinde Doctrinam ipsam tradere. (vide § 26.) Tandem Traditam et perceptam solidare (vide § 34.) Nempe qvemadmodum Pictor effigiem formaturus, Tabellam, aus Linteum, cui picturam inducturus est, prius dispandit, laevigat, fundamentisqve qvibusdam illinit, ut pigmentorum capacem reddat; tum pingit, demum vernice superlitam soli et aeri, ut durescat, et contrectari non metuat, exponit. Ad eundem modum prudens erit illius, qvi in alterius Mente, Manu, Lingva, effigiatum it scientiam, processus, si animos Doctrinae praeparare, tum doctrinam tradere, demum eandem solidare, sciat.)

[note: (I) In Animorum, ad doctrinam recipiendam, praepar atione] 20. Praepar atione opus est, us disciturus doctrinam recipere possit, velit, sciat. Si enim non poterit, nolet, nesciet, frustra docendi labore te et illum fatigabis, uti patuit § 15. Ergo legis instar sit.

XXIX. Imparatum doceri, docere ne occipias.

(Qvia non loqvendum est, non audituro: non ostendendum aliqvid, non spectaturo: non praecundum, non seqvutuo. Ergo neqve docendus non disciturus. Si pergis, oleum et operam perdis. Vide Ax. XX. XXI. XXII.)

[note: Qvomodo baec instituenda?] 21. Vt autem qvis doceri possit, velit, sciat, aut natura praestat, aut efficiendum est arte. Si cui natura contulit organa sana, et discendi ardorem, et ad res agendas industriam (qvae felicioribus qvandoqve naturis per se insunt) frustra cuncteris, rem aggredere. Famelico cibos commendari nihil opus: offer tantum, avide capiet, et bene concoqvet. Ergo

XXX. Paratum doceri, docere ne differas.

22. Si autem ventriculus cibos fastidit, medicina illi, prius qvam alimentis, opus esse scito: haec ergo differ, adhibe illa. Qvomodo? Fastidium doctrinae si cui inest, inde est qvia utilitatem non intelligit; aut rebus aliis magis illectus est; aut terretur difficultate. Fac ergo ut qvanti sua intersit hoc aut illud scire, intelligat, moxscire desiderabit: qvia menti humanae meliorum amor innatus est. Fac gustum rei bonae accipiat, mox inescatum senties: qvia boni odorem seqvi, qvaleqvale id fuerit, naturale. Fac laborem sentiat superabilem, mox eum aggredi festinabit: qvia esse actuosum, et res qvaerere subigendas, menti humanae proprium.

XXXI. Doctrinam, nisi Discipulo bene commendatam, ne aggreditor.

Porisma. Omni igitur possibili ratione danda est opera, ut Discipulus doctrinam, ad qvam accedit, tanqvam admirabile qvid concipiat.

(Admiratio haec accendet amorem, amor desiderium, desiderium diligentiam.)

[note: Specimine nempe aliqvō idoneō datō)] 25. Efficies id specimine aliqvō pulchritudinis, svavitatis, facilitatis, studii qvod inchoatur, datō. Naturale enim est, malle totum qvam partem. Experire hujus rei veritatem in puero trium, qvatuor, qvinqve annorum. Incipe illi narrare historiolam aliqvam, aut fabellam: cumqve coeperis, desiste. Qvam se desideriō reliqvi torqvebit, qvam ut pergas orabit! Idem obtinet in omnibus rebus, qvāvis aetate, si stimulis innatis uti sciamus. Ergo.

XXXII. Doctrinam, nisi gustu Discipuli bene proritatō, ne aggreditor.

24. Et qvia natura humana actuosa est, prorsusqve motu gaudet, et qvidem motu liberō, eō fine ut ipsamet res formet et transformet: Ergo,

XXXIII. Doctrinam, nisi Discipulo ad agendum accincto, ne aggreditor.

[note: Ratichiani.] (Non bonum nobis canonem Didactici qvidam nuper dederunt: Omnis labor recidat in Docentem, Discenti nihil praeter silenitum Pythagoricum relinqvitur (supra Cap. VIII. 16.) Asininum, inutilem, irritum laborem docentibus, praeceptum istud parit: discentibus vero proficiendi obstacula inevitabilia ponit, omnemqve in his attentionem exstingvit. Nos ad discendum reqviri laborem vidimus, Ax. VI, cum Porismate suo: et a docendi actu neutrum abesse posse, Axiomate XIV. Vterqve igitur laboris partem sustineat: docens praeeundo, discens seqvendo. Silentiō solō, us discipulus attendat, nunqvam impetrabis: multō minus ut proficiat, rumparis licet. Imo qvō plus eum sic mute attendere coges, plus hebetabis. Homo enim non est truncus, ex qvo (mere passive se habente (statuam sculpas: sed est viva imago, seipsam formans, deformans, reformans, prout occasio fuerit. Et vero nihil difficilius esse, qvam docenti aures accommodare, experimur nos adulti qvoqve, nedum ut pueris, aetate illā


page 101/102, image: s063

ad omnia vagā, id facile sit. (De qvo plura dicendi infra occasio erit, § 144.) At si agendum aliqvid das, mox excitabis, mox mentem captivabis, ut se in objecto suo figat. Naturalissimum scilicet est, (NB) ut qvi gestatur, aut vehitur, viae non attendat: cui incedendum est ipsi, circumspectet; tum ne cadat, tum ne aberret. Tollatur igitur noxius canon, et commutetur in hunc meliorem.)

XXXIV. Discenti Labor, Docenti Directio.

Cujus Canonis vi, da semper in manum Discentis instrumenta, ut sibi agendum esse sentiat, nihilqve remotum, arduum, difficile, imaginetur: mox excitatum, alacrem, avidum, reddideris.

25. Qvomodo autem, ut sciat qvoqve doceri, efficietur? Hīc artis nihil est. Situ sciveris docere, sciet ille (sic jam doceri avidus) doceri. Si scias praeire, sciet seqvi: non minus qvam infans vegetus lactere, si lactare sciat nutrix. Eō igitur, ut doctrinam tradendi prudentiam videamus, veniendum est.

[note: (2) In doctrina tradendae ordine perpetuō, per Exempla, Praecepta, et Imitationem.] 26. Tradendi doctrinam prudentiae summa lex et lux, centrum et circumferentia, basis et fastigium, hoc unicum est: ut omnia doceantur per EXEMPLA, per PRAECEPTA, et per VSVM, seu Imitationem: hoc est, ut semper Res discenda discenti offeratur, oblata explicetur; explicata vero, et illi percepta, nova ab illo effigiatione exprimi tentetur, donec exprimere sciat. (Seqvuntur haec ex § 8. 9. 10.) Exemplum enim est ut Idea (Ax. I.) Imitatio ut Ideatum (Ax. II.) Praeceptum, ut instrumentum imitationem dirigens (Ax. III.) Ex hoc fundamento fluunt Axiomata.

XXXV. Ubi nullum Imitabile, (h. e. Exemplar) ibi imitatio nulla.

XXXVI. Ubi nulla de imitando Informatio (he. Praeceptum) ibi imitatio nec facilis, nec certa.

XXXVII. Ubi nulla imitatio (id est, Usus, Praxis, Exercitatio) ibi de imitando Informatio, ipsumqve Imitabile, frustr a.

27. Totus itaqve docendi et discendi [note: NB.] actus circa Exempla, Praecepta, Imitationem, occupatur: haec tria docentem exerceant, haec discentem. Unde fluunt Axiomata tria.

XXXVIII. Exemplar offerre, explicare, imitationem praemonstrare, Docentis est; advertere, prehendere, imitari, Discentis.

(Praesupponitur enim, Docentem esse ducem; Discentem Vero ducis sui comitem (per Porisma Axiomatis X.) Ducat ergo ille, h. e. praeeat; hic autem seqvatur. Ein Borgänger/und ein Rachgänger/müssen bensamen sein.)

XXXIX. Sine Exemplis, Praeceptis, Exercitiis, aut nihil docetur et discitur, aut nihil recte.

(Primi veritas in surdis naris patet, qvi qvia neminem audiunt loqventem, ipsi qvoque loqvi nesciunt: unde enim discant? sine idea non possunt (per Ax. V.) Imo ne bipes qvidem incedere citra exemplum discit homo: ut in puero Hassiaco, infante a lupis rapto, interqve illos educato, patuit. Nihil enim nisi qvod ferarum exemplō didicerat (qvadrupes currere, ululare, ungvibus praedam captare) potuit: octennis demum captus, interqve homines conversatus, illorum exemplō erigere se, bipes incedere, pauloqve post loqvi etiam, didicit, et c. Exemplis autem solis sine praeceptis discere, nonnisi felicioribus contingit ingeniis. Sed et tales, [gap: Greek word(s)], non sine praeceptis discunt; qvippe qvae licet ab aliis non accipiant, sibi tamen ipsi inter observandum formant. Sine Vsu deniqve, seu Exercitiis, didicisse aliqvid, neqve contigit ulli, neqve continget unqvam.)

XL. Per Exempla, Pracepta, Exercitia, docentur et discuntur omnia.

(In Artibus id evidentissimum est: ubi Exemplar semper (cum rationabiliter proceditur) primo ostenditut: tum, si opus, explicatur: tandem imitandō exprimitur. Sed idem fit in theoreticis. Nam qvicqvid alium scire vis, id utiqve sensibus ejus offers: et, si opus, explicas, tum ut qvam recte rem perceperit videas, ipsummet re eandem ostentare ac enarrare jubes: qvae enarratio, seu iteratio, imitationis qvaedam species est. Sic in Moralibus: ostendis primum utiqve rem bonam, tum bonam esse probas; eōqve modō ut approbet ipse, et amplectatur, et seqvatur, efficis. Ita enim naturam humanam construxit Rerum Creator, ut se omnia ejus objestis suis obvertant. Ostende Ingenio Verum (clare satis) mox capiet. Ostende Voluntati Bonum (ut esse bonum vere intelligat) mox rapiet. Ostende facultati Potestativae possibile (ut posse videat) mox faciet. Ostende, inqvam humanae Menti Veri, Boni, Possibilis ideam: et explica debite, ne percipiendo aberret: mox se in [note: NB.] ideam transformare videbis. Haec igitur est una,


page 103/104, image: s064

sola, veva, perpetua, optima (qvā melior nulla unqvam excogitabitur) omnia docendi et discendi Methodus.

Porisma. Ergo qvicqvid sciri debet, redigatur in Exemplum: fiatque de illo Informatio: subseqvaturqve id asseqvendi conatus.

[note: (Qvi or do naturalissimus est.)] 28. Ordo trium illorum naturalissimus est, ut Exempla praecedant, Usus seqvatur, Praecepta vero utrinqve interveniant. Nempe qvia Exempla excitandi, Praecepta informandi, Vsus roborandi, vim habent: qvō ordine procedendum esse vidimus § 19. Ergo

XLI. Exemplar semper praecedat, Praeceptum semper seqvatur, Imitatio semper urgeatur.

[note: (Elenchus erroris publici.)] (NB. Receptum est, Disciplinas per Praecepta doceri, Regularum vero sensum subjectis demum Exemplis illustrari. Sed naturalior est [note: 1] ordo, ut exempla praecedant. Primum enim, Exempla rem imitandam immediate ob oculos sistunt, Praecepta per obliqvum, et indirecte. Ergo ibi res per se patet; hīc per se obtecta est, nisi exemplis clarescat. Ergo qvod per se patet, praecedat: qvod per illud demum retegitur, seqvatur: vi Axiomatis V. Deinde, [note: 2] Praecepta pertinent ad Intellectum, Exempla ad Sensum. Sensus autem Intellectu prior est: nihil qvippe est in Intellectu, qvod non prius fuerit in Sensu) Ergo qvod Sensum ferit, praecedat: qvod Intellectum [note: 3] format, seqvatur. Tertio, Praeceptum formale qvid est, Exemplum materiale. At formam introducere in materiam, qvam nondum habeo, non possum: nec igitur praecipere de re, qvam ille cui praecipio [note: 4] nondum videt. Qvarto, Exempla Praeceptis lumen inferunt (qvod fatentur omnes:) lumen igitur cur non praecedat? Nemo certe nostrūm est, qvi tenebrosum ingressurus antrum, non sibi potius praefer ri optet facem, qvam illam demum intruso sibi in tenebras, porrigi. Aut qvis noctu per plateas incedens, facem sibi a tergo ferri velit? Annon daduchum praeire, et nobis praelucere, jubemus? Et vero Mechanici hīc opifices melius prospiciunt: qvorum nullus est, qvi discipulum nactus de arte sua (Regulas illi abstracte tradendo) concionetur, sed aggreditur inspectante illo operas suas; datqve mox in manum instrumenta, et qvomodo ea versare, illisqve ad imitationem uti debeat, praecipit: procedereqvc rem sic expedite res docet. Qvod jam olim animadvertens Qvintilianus, sripsit: Longum et difficile inter est perPraecepta, breve et efficax per Exempla. Emendemus igitur publicum errorem: discentesqve potius per iter breve et efficax ad scientias deducamus, qvam per longum et difficile moleste circumducamus. Seqvuntur inde Porismata haec.

1. Per Exempla facilius discitur, qvam per Praecepta.

2. Facilius tamen per utrumqve junctim.

3. Sed ut Exempla praecedant.

4. Praxisqve mox seqvatur, Regulis semper regulata suis.

5. Exempla ad praeceptum unum qvō plura; et Praecepta ad Exempla multa qvō pauciora; Vsus deniqve circa utrumqve qvō freqventior, eō meliora omnia.

(Regularum plaustra terriculamento sunt, et cruciamento, et moramento, ingeniis: sed ad Regulam, praeviō exemplō facile perceptam, meliusqve porro intelligendam, qvō afferuntur Exempla plura, eō major oritur scientiae lux et certitudo. Usus deniqve qvō crebrior, eō facit scientem scientiā promptiorem.)

29. Haec de Exemplis, Praeceptis, Exercitiis, junctim: videamus singula.

30. Exemplar discenti ostenditur, rei Exemplar discenti qvale ostendendum. vel factae jam, vel faciendae demum. Illud est compendiosius docenti, hoc utilius discenti. Exemplum prioris vide in Scriba, qvi discipulo suo pregramma (Vor, schrifft) aliunde sumptum objicit, ut illud inspectando imitetur. Posterioris in eodem, si discipulo praesens praesenti, et omnes manūs calamiqve ductus contemplanti, ipse praescribat. Prius illud perfunctorium qvid est: posterius, res melioris usūs. Discipulo enim longe promptius est imitari, cum non solum qvid fieri debeat, sed et qvomodo fiat, videt: praesertim sub discentiae initia. (Confirmatioribus enim facta etiam qvaecunqve imitari, difficile non est.) Ergo

XLII. Facienda optime praemonstrantur faciendo.

(Vidit hoc Seneca, ideoqve scripsit: Qvid faciendum sit, a faciente discendum est. Et alius: Artem exercuisse inspectante aliō, est illam docuisse. Praestat nihil praecipere, et agere, qvam praecepta ingerendo non pramonstrare. Oculi enim fidissimus dux.)

[note: Praecepta, seu regulae, qvaeles discenti proponendae.] 31. Explicatur vero Exemplar, imitatioqve docetur, aut sermone libere fluente, docentis arbitriō, ut Mechanicis mos est: aut verbis acceptis, et accurate in Regulam redactis, ut in sublimioribus consvevit. Sed jungi potest utrumqve: praemittendo enarrationem rei qvam familiarissime, ad generalem praecognitionem: tum vero demum praescriptas ostendendo et explicando Regulas, ad percepta jam melius intellectui imprimendum, altiusqve memoriae figendum. (Qvaliter nos hīc Didacticam tradendo facimus. Inqviremus enim primo in rerum fundamenta liberius,


page 105/106, image: s065

illaqve inventa verbis pluribus detegimus: tandem vero includimus Axiomati, uni aut pluribus) Interim notetur regula de Regula.

VLIII. Virtus Regula est, esse Verbis brevem, Sensu claram, Veritate plenam.

(Brevem esse convenit: ut facile tum intelligatur, tum memoriae mandetur. Claram; ut nullā ambiguitate laboret. Veram omnimode; ut ne sit exceptioni bus ullis qvantum potest (in Grammaticis enim propter Lingvarum anomalias vix ubiqve licer) obnoxia. Si qvid sub unam Regulam reduci non potest, fiant plures, modo nihil excipiatur. Qvae et nobis causa fuit in hāc ipsa artis Didacticae constitutione, Canones potius multiplicandi, qvam Exceptionibus infirmandi.

[note: Et qvando adhibendae: Scilicet ante vel inter imitationem.] 32. Qvantum ad Regularum Usum, seu applicationem, illa dupliciter iterum fit: vel ante imitationem, discipulo post sibi permisso; vel inter imitandi tentamina, ut ne aberret providendo, atqve si aberrare incipiat, mox revocando: utqve posthac similiter ne erret, causas deerrationis illi detegendo: novi deniqve erroris periculum, Praecepō aut Regulā, praeveniendo. Prior via rursum est compendiosior docenti: posterior fructuosior discenti. Tum enim demum Regula (aut a Regula Exceptio) recte attenditur, et intelligitur, et memoria se figit, cum in ipso discendi actu directorii locō adhibetur. (per Ax. VII. et X.) Nec ullus Mechanicus normarum suarum usum aliter docet. Sit ergo legis instar verissimum qvoqve hoc Axioma.

XLIV. Regulae inter operas utilius adhibentur, qvam extra illas: iteratae et inculcacatae toties, qvoties Discens aberrando emendandi sui occasionem praebet.

[note: Imitatio qvaliter discenti instituenda.)] 33. Imitatio Discentis est: sed Doctore iterum iterumqve praeunte, lapsus emendante, melioremqve expressionem denuo urgente, (per Ax. proxime praecedens) Qvia enim nihil nisi discendo discitur: (per Ax. VI.) discentia igitur urgenda. Et qvia nihil sine peccato, feu errore difcitur (per Axiom. VIII.) nullus Discens permittendus sibi ipsi, erraturus alioqvi certo certius (per Ax. IX. et X.) Et deniqve, qvia nihil mox a rudimentis perfectionem habet (per Ax. IX.) gradus igitur urgendi, perfectioni semper propius. go

XLV. Docens et Discens semper sibi invicem attendant

XLVI. Discens Docentem, ubiqve praeuntem, ubigque seqvatur.

XLVII. Docens Discentem qvoties aberrare videt, toties erroris commoneat, vestigiisqve melius insistere doceat.

(Qvia nemo non errat, nisi qvi saepius errando, erroremqve emendando, non errare didicit.)

[note: (3) Doctrinam receptam firmandi prudentia, in tribus iterum consistit.] 34. Firmandi doctrinam prudentia in tribus consistit. Primum, ut exercitium cujusqve rei urgere ne desistas, donec imitantem exemplar qvam proxime exprimere videas. Secundo, ut nihil novum, tanqvam prorsus novum, occipias, sed tanqvam coeptorum prius continuationem. Qvō fine scientiae cujusqve (aut etiam omnium scibilium) syntagma in catenam redigi oportet, in qva omnia cohaereant: ut scilicet posteriorum tractatio e prioribus nasci, et in illis fundari, appareat, eoqve illorum memoriam et praxin secum trahat. Tandem tamen repetitiones priorum subinde interspergendaea sunt.

XLVIII. Docendorum Omnium cohaerentia perpetua esto.

XLIX. Priora non dimittuntor, nisi nostrae potestatis facta.

L. Posteriorum occasione, priora repetuntor.

(Sive theoretice, examinibus: sive practice, exercitiis; aut continuatis, aut post occasione qvācunqve resumptis.)

35. Haec de docendi modo, seu Methodo (a § 17.) seqvitur Disciplina.

[note: III. Tertium Doctrinae reqvisitum, Disciplina.] 36 Disciplinae vox Latinis ambigua est. Significat enim aliqvando id qvod docetut et discitur (hinc Disciplinas liberales vocamus ipsas Artes et Scientias:) aliqvando ipsum docendi et discendi actum (ut cum sub alicujus disciplina educari dicimur:) propriissime tamen pro Doctrinam urgendi Medio aliqvo sumitur, ut hīc: re ad propagandum feliciter scientias prorsus, semper, ubiqve, necessaria. Sicut enim Malleus et Incus non bene formant Ferrum, si desit Forceps, qvi Ferrum constringat; Malleōqve certos praestet ictus: ita Docens et Doctrina ipsa non bene se applicant Discenti, si desit metus et reverentia, animos ad attentionem et curain veluti constringens.



page 107/108, image: s066

LI. Sine Disciplina aut nihil, aut nihil recte, discitur.

[note: (Qvalis esse debeat:] Oportet autem Disciplinam ita esse comparatam, ut proportionata sit 1. Fini suo: nempe ut discentem potenter, ad HOC AGENDVM, compellat. 2. Humanae naturae; ut eam perficiat, non destruat. (Cum autem humanae naturae, tanqvam simulachro DEI, inseparabile sit; liberum ac spontaneum esse velle, patet omnem Disciplinam violentam humanae naturae destructivam esse.) 3. Gradibus necessitatis: qvia ut ingenia diversa sunt, ita diversae exorbitandi, exorbitationesqve revocandi, occasiones et gradus.

LII. Disciplina res perpetua, nunqvam cessans; semperqve seria, nunqvam ludicra, esto.

LIII. Disciplina violenta ne esto.

LIV. Disciplina gradus habeto.

[note: Qvinam ejus gradus.)] 38. Gradus Disciplinae decem fere sunt:

1. Auctoritas Doctoris venerabilis, studiō qvaesita: ut sit unde hunc discens offendere religioni sibi ducat.

2. Oculi ejusdem assidui, discipulo obversi: ut respectari se sentiat.

3. Praeitio item perpetua: ut esse sibi qvem seqvatur videat.

4. Respectatio item perpetua: ut num seqvatur, et qvomodo, constet.

5. Manuductio nunqvam cessans: ut recte seqvi, non deerrare, certus sis.

6. Excitata inter Discipulos aemulatio (cujus vinculum Concertationes amicae) ut illi ipsi seipsos acuant. (Virtus certando fit excitatior.)

7. Examina crebra (tum statis temporibus, tum inopinata, super illos maxime qvibus fiditur minime: ut nihil qvod docetur non disci, exploratum habeas.)

8. Commonefactio, de admissa qvacunqve menda, semper praesens; (emendatio enim in ipso errandi actu qvantum habeat mysterii, docuimus Axiom. XLVII.) ut nihil pravum in habitum ire certus sis.

9. Exorbitantium noxie, aut per notabilem negligentiam, inclamatio, increpatio, et caeteris in exemplum confusio: ne nulla impunitas in licentiam abeat.

10. Si qvis talem ductum seqvi recuset (qvanqvam non facile posse videtur, nisi extreme malignus) amoveatur, ne caeteris impedimento et scandalo sit.

Porismata. 1. Verbera et choleram a re tam sancta, qvalis Animorum cultura est, abesse optamus.

2. Si tamen in pueris serula qvoqve adhibenda, Virgis potius qvam colaphis utendum; remotā omni Verborum acerbitate, vultūs truculemiā, plagarum saevitiā: ut Discipuli prorsus non irae et odio indulgeri, sed Saluti suae consuli, videndo videant.

[note: Speciales Didacticae leges: eruendae e Doctrinae Objectis, Subjectis, et Finibus.] 39. Haec de Methodi prudentia generali, semper et ubiqve, qvicqvid tandem (publice aut privatim) docetur, observanda (a § 6.) Particulares docendi leges eruendae sunt ex illis, qvae non semper et ubiqve, nec eōdem modō, occurrunt. Puta e diversis Objectis, Subjectis, Finibusqve: hoc est, a Rebus tractandis (de qvibus § 40. etc.) a Personis informandis (de qvibus § 110.) et a Finibus particulariter consideratis (de qvibus § 124.)

[note: Objectorum, seu rerum tractandarum, differentia triplex.] 40. Res tractandae, sunt in se Bonae vel Mala; nobis autem Faciles vel Difficiles; et informantes vel Intellectum, vel Voluntatem, vel Manum, vel deniqve Lingvam.

41. Res bonae sunt, qvas scire juvat, ideoqve docendae sunt: nempe Veritas, Virtue, [note: Primo, aliae Bonae, aliae Malae sunt.] Ars, Sermo. Malae sunt, qvas didicisse nocet: ideoqve nec docendae nec discendae; et, si qvid per imprudentiam irrepsit, dedocendae et dediscendae. Nempe Error, Vitium, Mendum etc. De qvibus notentur Theoremata.

LV. Mala facilius discuntur qvam bona.

(Ratio: Verum et Bonum unum qvid, et simplex est, errandi mille figurae. Facilius igitur est incidere in aliqvid eorum, qvae multa sunt, qvam invenire id, qvod unicum est. Hinc et docere mala, aut male, proclivius, qvam bene. Illud qvilibet potest, hoc rari.)

LVI. Discere (etiam) facilius est, qvam dediscere.

(Ratio: Discere secundum naturam est, Dediscere contra naturam. Obvertunt qvippe se Rebus Sensus nostri suāpte, et in qvicqvid avide incidunt, rapiunt: Raptum autem rei simulacrum dimittere, vix ullō modō possunt, qvia factum infectum fieri neqvit. Qvod nondum vides, videre vel non videre potes: qvod jam vidisti, non vidisse non potes. Hinc est qvod qvoties impressam imaginem e phantasia emovere vis, qvō vehementius vis, et acrius cum ea Luctaris, eō altius cerebro imprimis: ut non temere Themistocles artem potius Oblivionis, qvam Memoriae, optārit, memoriae in malis tenacitatem, hominum infelicitatem ratus.) Sed et

LVII. Docere (itidem) facilius est, qvam dedocere.



page 109/110, image: s067

(Ratio: Docere, est actus unus, Sic fac: Dedocere, duplex, Non sic, sed sic. Non ergo jocus fuit, nec iniqvitas, qvod Timotheus Musicus a discipulis male prius arti adsvetis, duplum exigebat minerval: qvippe illi revera duplex cum his labor fuit; alter dedocendi qvod male didicissent; alter docendi melius.)

[note: (Bona discere, Mala non discere, aut dediscere, convenit.)] 42. Seqvitur inde, prudentiam reqviri singularem, ut bona discantur, mala non discantur; aut certe mature rursum dediscantur. De qvo Canones.

LVIII. Nihil dediscendum, docendum est.

(Dediscendum dico: sive datā operā, ut qvae per se prava, noxia, turpia sunt: sive ab intermisso usu, ut qvae vitae inutilia, post ultro vanescunt. Qvalibus ingenia fatigare, tempus perdere est. Cavendum ergo.)

LIX. Si qvid pravi haustum est, qvamprimum dedocendum est.

(Qvia melius regredi, qvam male progredi. Et qvidem mature, anteqvam error, aut vitium, progressu invaluerint, ut regredi non possis. Abit enim consvetudo in naturam. Hinc Poeta: Dediscit animus fero, qvod didicit diu.)

LX. Qvia omnia difficilius dediscuntur, qvam discuntur, ne dedisci qvicqvam sit opus, providendum est: id qvod non aliter qvam praecavendo, ne mala addiscantur, aut bona male discantur, obtineri potest.

(Non solum enim Turpius ejicitur, qvam non admittitur, hospes: sed et difficilius. Si tamen praecaveri non possit, qvomodo dedocenda sint prava, paulo post dicendi occasio erit, § 123.)

43. Haec de Bonis et Malis: seqvuntur Bonorum, eoqve discendorum, differentiae; primum, a majori vel minori Facilitate desumptae.

[note: Secundo, aliae Faciles aliae Difficiles.] 44. Facile est, qvod sine virium intensione fieri potest. Difficile, qvod non potest. Facile ergo discitur, qvod sine intensione ingenii, aut judicii, aut diligentiae discitur: Difficulter, ad qvod ingenii, judicii, diligentiaeve, nervos intendi necesse est.

LXI. Facilia discuntur facilius: Difficilia difficilius.

LXII. In congerie rerum discendarum semper alia aliis faciliora sunt.

LXIII. Semper igitur (in Rerum discendarum congerie) a facilioribus inchoandum, et ad difficiliora progrediendum, est.

(Non solum qvia Ingenii vires (sicuti vegetativa in Arboribus, nostroqve Corpore, virtus) crescendo crescunt, ut cui oneri hodie impar es, cras forsan impar non sis futurus: sed et qvia DEUS omnia sic ordinavit, ut faciliora (in eodem gerere) gradus sint ad difficiliora: sicut in scala gradus inferiores, medium sunt veniendi ad gradus superiores. Qvod mox patebit.)

[note: (Qvae res faciliores sint.] 45. Sunt autem faciliora Priora posterioribus; hoc est,

1. Pauca multis.

2. Brevia prolixis.

3. Simplicia compositis.

4. Generalia specialibus.

5. Propinqva remotis.

6. Regulata irregulatis, seu Analoga anomalis. (Nempe 1. facilius capias rem unam, qvam duas, tres, decem, etc. Et 2. facilius emetiaris iter breve, qvam longum. Et facilius 3. numeres nummos formae et valoris unius, qvam diversae sortis. Faciliusqve 4. puer discit, qvid Arbor sit, et dicatur, qvam qvid Pirus, Salix, Qvercus, Fagus, Taxus etc. Facilius 5. prehendas rem qvae ad manum est, qvam qvae demum alibi qvaerenda. Facilius deniqve 6. addiscas viam unam planam, qvam qvae se in blvia, trivia, qvadrivia etc. scindit. Haec immota sunto, Canonumqve totidem vim habento, inclusam huic uni.

LXIV. A Paucis, Brevibus, Simplicibus, Generalibus, Propinqvis, Regulatis, ubique inchoandum: paulatimqve ad Plura, Prolixiora, Compositiora, Specialiora, Remotiora, Irregularia, progrediendum.

Porisma. Intellectus posterioris praesupponit intellectum prioris.

[note: Et qvō ordine Fradendae?] 46. Canon hic generalis resolvit se in particulares istos.

LXV. Pauca ante Multa, Doceantur et discantur.

LXVI. Brevia ante Prolixa, Doceantur et discantur.

LXVII. Simplicia ante Composita, Doceantur et discantur.

LXIII. Generalia ante Specialia, Doceantur et discantur.

LXIX. Propiora ante Remotiora, Doceantur et discantur.

LXX. Regularia ante Irregularia, Doceantur et discantur.

(Sive Analoga ante Anomala.) Doceantur et discantur.



page 111/112, image: s068

[note: Faciles simul,] 47. Vnde immediate stuit, ut si, qvod docendum et discendum obvenit, fuerit paucum, breve, simplex, generale, e praecognitis proxime fluenss, regulare deniqve; id Discenti ostendatur, explicetur, imitationi proponatur, simul et semel. (Qvod enim labore. unō peragi potest, cur discerpatur?)

LXXI. Qvicqvid actu unō doceri et disci potest, nunqvam distrahatur.

[note: Dissiciles per intervalla.)] 48. Contra, si qvid est multum, prolixum, varium, speciale, remotum, irregulare, actus ad hibendi sunt necessario plures: qvod seqventes docebunt Canones.

LXXII. Omne Multum in summas colligatur: summaeque majores prius, dehinc minores, evolvantur.

(Ut nempe facilius omnia numerari, distinctius lustrari, firmius in Ordine contineri, valeant. Ita Numeri simplices colliguntur in Decades, decades in Centurias, centuriae in Millenarios, etc. Et qvi multa possidet pecora, dispescit in Greges, distribuitqve per Villas diversas etc.)

LXXIII. Omne Longum dividatur per certa intervalla: expediaturque unum post aliud.

(Breviora enim facta demensa, facilius, sineqve taedio, pertransiri qveunt, aliud post aliud. Ita cui longum est iter, dividit illud sibi per stationes, seu diversoria. Sed (NB) In disponendis intervallis ad tria necesse est attendi, 1 ad Rem ipsam, qvomodo dividi patiatur. 2 ad illius vires, cui intervalla illa destinantus. 3 tandem ad tempus, intra qvod rem totam, sic articulatim divisam, pertransiri opus est.)

LXXIV. Omne Compositum resolvatur [note: NB.] in sua simplicia: simpliciaqve cognoscantur prius. (In practicis autem, fiant prius.)

(Nempe qvia simplicia ante composira sunt: Unum ante duo, Duo ante qvatuor, etc. Literae ante Syllabas et Voces, Voces ante Phrases et Sententias etc. Et qvia componi nihil potest, nisi qvod jam est, illa qvae componenda sunt, paranda prius sunt.)

Porisma. A simplicibus progredi ad Composita; a Compositis ad Compositiora; et ab his ad compositissima; ars artium est, nunqvam et nusqvam violanda.

LXXV. Rerum individua colligantur in Speciem; species in Genus, genera in generalissimum Genus. Et tum qvicqvid de omnibus simul dici potest, dicatur simul in genere: qvicqvid vero speciale speciales inferunt differentiae, de singulis rursum speciebus simul: donec veniatur (si opus) ad Individua.

(Per se patet, exemplis nihil opus.)

Porisma. Cognitio Generalium, scientiae rudimentum est: specialissimorum, scientiae perfectio.

LXXVI. Ad omne Remotum gradus qvaerendi sunt, donec apte cohaerere ultima primis, graduum nexu nusqvam interruptō, pateat.

(Per qvos scilicet Discentem ducas ordine, sine hiatu et saltu.)

Porisma. 1. In rerum tractatione omne qvod seqvitur, sit instar finis: omne qvod praecedit, instar medii ad finem. (Sic demum concatenata erunt omnia.)

2. Gradus non ad placitum singantur, sed per rerum ipsarum evidentes juncturas. (Hae igitur accurate observandae, ne Res, aut Nos, confundamus.)

LXXVII. Omne Anomalum revocandum est ad aliqvod Analogum, per subor dinationis formam.

(Nempe Omnis Exceptio ad Regulam, a qva excipitur. Ut nihil sit qvod non locum habeat certum, facilisuqve, cur et qvomodo qvid ab analogia recedat, videri possit.)

[note: Tertio, aliae formant Intellectum, aliae Volun! atem, Manum vel Lingvam, dicunturqve Scientiae, Prudentiae, Artes, Lingvae.] 49. Hactenus de Facilioribus praemittendis, Difficilioribusqve certā ratione facilitandis. Seqvitur Methodi specialis prudentia circa informandum Intellectum, Voluntatem, Manum, Lingvam: in Scientiis, Prudentiis, Artibus, Lingvis (ut propositum fuit § 40.) Qvae docendorum et discendorum partitio ex ipsa Animae humanae structura desumpta est. Habet enim Anima in se, primo Mentem, rerum speculum; cui Verum qvaeritur. Deinde, Voluntatem, rerum arbitram et electricem; cui Bonum appetitur. Tertio, facultatem potestativam, seu desiderata exseqvendi vim; cui objectum est Possibile. Tandem his additus est interpres, LINGVA: cujus finis est Rerum cognitionis, et volitionis, effectionisqve, propagatio. Atqve in omnibus illis, dum discuntur, singulari directione opus est.

LXXVIII. Res sciendae, volunt intelligi.

(Hīc ergo speculatio sufficit. De quo a 50. ad 96.



page 113/114, image: s069

LXXIX. Res amplectendae, volunt intelligi et eligi.

(Hīc ergo affectus etiam excitandi et moderandi.)

LXXX. Res faciendae, volunt intelligi, eligi, effici.

(Hīc ergo effectus insuper producendi.)

SCIENTIAE implantandae Methodus.

[note: Scientia (scire) qvid.] 50. Scire, usu vulgari pro notitia rerum historica sumitur, qvā aliqvid esse novimus: usu autem philosophicō, pro notitia intellectuali, qvā, qvid res sit, unde, et qvomodo, intelligimus. (N. Priori sensu verum est, qvod Augustinus dixit; Multa scimus qvae non intelligimus: posteriore illud Philosophi; Scire, est rem per causas nosse: id est intelligere.)

[note: Homo nihil scit, nisi qvod aliunde rescivit.] 51. Qvatenus notitia spectatur historica, certam est Hominem nihil scire, nisi qvod aliunde rescivit: cum Anima tenebroso corporis sui carceri inclusa, nihil per se, qvid extra se fiat, scire possit, nisi qvantum sibi per emissarios suos, Oculos, Aures etc, renuntiatur.

LXXXI. Nemo (historice) scit, nisi qvod rescivit.

Ergo 1. Qvod aliqvem scire vis, fac resciscat id: qvod nescire, ne resciscat.

2. Si qvem multa scire vis, multa ut resciscat provide.

3. Cui multa resciendi occasiones, et industria, non defuerint, non scire multa non poterit.

[note: Resciendi media tria,] 52. Sunt autem resciscendi aliqvid Media, divinitus ordinata, tria: Sensus, Ratio, Relatio. [note: 1. Sensus,] Sensus est, qvō res praesentes coram [note: 2. Ratio,] percipimus. Ratio, qvā res sensui absentes [note: 3. Relatio.] per praesentia qvaedam signa colligimus. Relatio, qvā res remotae (ad qvas nec sensu nec Ratiocinatione penetravimus) alienō testimoniō nobis innotescunt.

LXXXII. Sensu, Ratione, Relatione, rescire datur omnia.

(Plures viae, qvā ad nos veniat aliqvid, non dantur.)

Porisma. Ergo qvi ad Rerum scientiam promovendus est, sensus rebus obvertendo, ratiocinando, relationesque de rebus absentibus cognoscendo, exercendus est.

[note: Sed maxime tamen Sensus.] 53. Qvia tamen Sensus ubiqve hīc intervenit (nam et Ratiocination a signis aliqvibus, sensu perceptis, surgit; et Testimonium de rebus alienum nonnisi sensu (auditūs praecipue) percipiendum est:) fit, ut proprie loqvendo soli Sensus portae illae sint, per qvas Rebus extra hominem consticutis, ad Animum patet aditus, qvippe nisi hāc nihil ingreditur. Unde illud Philosophi, Nihil est in Intellectu, qvod non prius fuerit in Sensu, verissimum est.

LXXXIII. Sensus, primarii perpetuiqve Scientiae Duces.

Porisma. Primario igitur et perpetuo exercendi.

[note: Triplex cognitio,] 54. Et qvia Sensus prehendit Res ipsas immediate; Ratio Rerum duntaxat vestigia, aut umbras; Relatio aliena de Rebus testimonia: eōqve Sensus, in Rem praesentem defixus, certissimam dat Scientiam; Ratiocinatio vero facilius fallit, sicut et aliena Narratio: fit ut is potissimum, qvi rem Sensu cognovit, dicatur Scire; qvi ratiocinando, Opinari; qvi aliis fidem dando, Credere.

LXXXIV. Sensus, solidae Scientiae bases.

Porisma. 1. Ergo Omnia propriis sensibus usurpanda, qvae possum.

2. Si qvid aliunde innotuit, pro veritatis deprehendenda certitudine ad Sensuum testimonia recurrendum est, si potest.

(Hinc illud: Ocularis inspectio, pro demonstratione est. Imaginatio enim optime formatur Rebus ipsis: atqve si qvid aliter conceptum fuit qvam res est, inspectione ipsius rei emendatur. Ex. gr. Si qvis Elephantem narrando describi audivit, aliqvid de illo imaginatur: vix tamen unqvam tam vere, uti est. Melius per imaginem pictam: sed nondum satis certo, an talis sit. Qvid enim si pictor aberravit? qvid si datā operā, ut falleret, aliqvid secus ac est posuit? At vero qvi Elephantem vivum coram intuitus est diligenter, qvalis sit certo scit, nec a qvoqvam falli potest. Ita Solem et Colores nos, qvi propriō visu percipimus, imaginamur et discernimus facile, et citra errorem: Coecus natus, millies licet illi narres, vix potest. Hinc illud Plautinum: Pluris est testis oculatus unus, qvam auriti decem. Qvod idem in aliis Sensibus obtinet similiter, propriō suo objecto optime informari unumqvemque. Melius scilicet novit Lusciniae cantum, Sacchari dulcedinem, Plumbi gravitatem, etc, qvi ipse audivit, gustavit, ponderavit etc. qvam qvi fando tantum de his aliqvid accepit. Vide et infra Ax. CLXXXIV. cum Porismatis suis.)

[note: Plures sensus certiorem faciunt scientiam.] 55. Et qvia qvō qvid impressum est Sensibus pluribus, eō nascitur certius, teneturque fixius: (Nempe melius novit qvid Campana sit, qvi eam et vidit, et audivit, et palpavit, et forsan agitavit ipse: qvam vel surdus natus, qvi tantum videt; vel


page 115/116, image: s070

coecus natus, qvi tantum audit etc.) oritur inde Axioma.

LXXXV. Omnia usurpanda Sensibus, qvotqvot possunt.

(Per [gap: Greek word(s)] etc. hoc est, videndo, palpando, gustando, olfaciendo, audiendo. Nempe cuilibet Sensui Objectum suum lucem affert maximam: tanto majorem, qvanto plures sensus idem Objectum simul ferit; ut Vinum colore, odore, sapore, etc.)

[note: Rationali Scientiae insunt, Intellectus, Judicium et Memoria.] 56. Rationalis autem rerum Scientia qvia tria includit, Intellectionem, Dijudicationem, Memoriam: qvomodo Mentes ad res recte intelligendum dijudicandum, memorandumqve artificiose promoveantur, eja inqviramus!

[note: Qvid illa sint in genere.] 57. Intellectus est rei sensibus extrinsecus perceptae, qvomodo se intra se habeat, cognitio. Iudicium, est rei, an se recte sic habeat, expensio. Memoria, est rei intellectae et dijudicatae, in futuros usus reconditio.

LXXXVI. Qvicqvid sensibus traditume est ut qvoque intelligatur videndum est.

(Ergo sic tradendum, ut intelligi possit.)

LXXXVII. Qvicqvid intellectum est, an se recte habeat expendendum est.

(Ergo sic tradendum, ut expendi possit.)

LXXXVIII. Qvicqvid intellectum et dijudicatum est semel, ut haereat semper providendum est.

(Ergo sic mandandum, ut haerere possit.)

Porisma. 1. Intellectus rei sensibus non bene perceptae, nullus est. (Ergo non reqvirendus.)

2. Iudicium de re non intellecta, falsum est. (Ergo non reqvirendum.)

3. Memoria rei non intellectae et dijudicatae, lubrica est. (Ergo non reqvirenda.)

[note: Intellectio in specie qvid?] 58. Intellectio rerum in eo propemodum consistit, ut ad qvid, per qvid, et qvomodo, unaqvaeqve res, cum qvalibet sua parte, sit; et qvomodo ab aliis vicinis, qvantum ad ista, differat, [note: N B.] perspectum habeas: nec aliud fere est res docere, qvam rerum differentias (per diversos fines, formas, aliasqve causas) ostendere.

LXXXIX. Rerum nosse differentias, est Res nosse.

Porisma. Ergo Qvi bene distingvit, bene docet.

XC. Rerum nosse causas, est Rerum nosse essentiam.

(Qvia qvicqvid est, per causam suam [note: N B.] est: a qva habet, qvicqvid habet. Ergo rem per causas docuisse, est eam Intellectui penitus insinuasse.)

Porisma. Ergo Rei cujusqve Finem verum detege.

2. Ad finem media, h. e. Formam, per suas partes, explica.

3. Et ostende Materiam, talis forma susceptivam.

4. Efficientem deniqve, tali materiae talem formam introducere idoneam.

Hoc rite factō, lumen Intellectui esse illatum senties maximum.

[note: Qvae ejus reqvisita.] 59. Et qvia rerum Intellectior interior visio est, iisdem reqvisitis expeditur, qvibus visio externa. Opus autem est ad visionem (1) Lumine, [note: 1.] qvō mediante rerum species abstrahantur, [note: 2.] et ad oculum deferantur. (2) Oculō sanō, apertō, rebusque certā distantiā obverso, [note: 3.] qvi species intromittat. (3) Morā oculi circa rem, donec sufficienter, per omnes partes, spectata sit. Similiter, si, cum Intellectui res offertur, adfuerit (1) Perspicuitas rei, per se, aut per docentis declarationem. (2) Mentis, sanae, tanqvam oculi interni, debita attentio. (3) Mora justa, qvanta ad rei per omnes sui partes perspectionem reqviritur: non intelligi res non poterit.

XCI. Qvicqvid docetur, ut clarae veritatis sit, videndum est.

(Tenebrae, nebulae, chaos, distincte videri non possunt.)

XCII. Qvicqvid docetur, ut cum attentione excipiatur, providendum est.

(Oculō clausō, vel aversō, ne ipse qvidem lucis splendor inferre aliqvid potest.)

XCIII. Qvicqvid docetur, ut prius totum, dehinc per partes ordine atque distincte percipiatur, accurandum est.

(Obiter et perfunctorie res tractare, confundit potius intellectum, qvam illuminat. Qvā de re peculiariter dicendum aliqvid.)

60. Qvam certum est, ad Visionem Rerum moram etiam reqviri, ut Oculus non tantum rem obiter stringat, sed fixe intueatur: tam certum qvoqve ad rerum Intellectionem moram reqviri. Nempe ut obversetur res qvaeqve sensibus suis tam diu, donec distincte percepta fuerit tota, cum omnibus qvae illi insunt, et adsunt. Composita enim sunt fere omnia, partibusqve constant: nisi igitur partes omnes cognoscantur, unaqvaeqve seorsim, Totum esse cognitum dici non


page 117/118, image: s071

poterit. Ad talem vero partium (aliūs post aliam) cognitionem, prorsus tempore opus est: qvia in diversa simul esse intentum, non datum est humanae naturae. Fac periculum visu, an duas simul res intueri qveas (vel in his qvae nunc legis, duas paginas simul, vel duas lineas, aut verba: imo ne literas qvidem duas nisi successive, intueri vales.) Fac auditu, an duobus diversa loqventibus pari diligentiā attendere? Fac lingvā, an plurium rerum sapores simul distingvere? aut simul eōdem tempore duobus idiomatis loqvi? vel saltem duo simul verba pronuntiare? Fac manu, an duas res simul agere (ex. gr. duas simul literas scribere?) Non poteris. Confundunt se invicem objecta, eōdem simul organō excepta, perceptionemqve turbant, atqve sic impediunt. Nec igitur mens nostra pluribus simul discendis vacare potest. Qvi plura simul agit, eum nihil recte agere certum est. Ergo

XCIV. Nihil nisi unum unō tempore.

XCV. Semper prius totum, tum partes majores, demum particulae, aliae post alias.

XCVI. Unicuique immor andum, qvantum opus.

[note: Partes cujusqve rei cognoscuntur, Resolvendo, Componendo, et Conferendo cum aliis.] 61. Observandum vero diligentissime, Partes rei cujusqve demonstrari, inspici, cognosciqve [note: Resolvendo,] posse, ac solere, viā triplici. (1) Resolvendo. [note: Componensdo, et Conferendo cum aliis.] (2) Componendo. (3) aliis Conferendo. Ex. gr. Horologium ex qvot et qvibus partibus constet, non prius aliqvem docere potes, qvam in ejus conspectu Horologium in partes dissolvendo: rursumqve partes resolutas componendo: et deniqve plura Horologia inter se conferendo, qvidqve peculiare huic aut illi insit, et qvare hoc vel illud alibi absit, aut aliter sit, contemplari jubendo. Unde seqvitur: Rem qvamqve per omnia intima sua explicandi, et in luce sistendi trinam esse methodum; Resolutivam, Compositivam, et Comparativam, seu Collativam. Qvas Graece: Analysin, Synthesin, Syncrisin, appellamus. De qvibus verissima erunt haec Axiomata.

XCVII. Partes Rei cujusqve innotescunt Analysi.

XCVIII. Perfectius tamen cognoscuntur additā Synthesi.

XCIX. Perfectissime deniqve superadditā Syncrisi.

[note: Adeoqve trina est Intellectualis Methodus,Analytica, Synthetica, Syncritica.] 62. Trina ergo est intetlectualis methodus, hoc est, intellectum in lucem promovendi via: Analytica, Synthetica, Syncritica. Qvarum differentia haec proprie est. Analysis incipit a Toto composito (vix enim qvidqvam in rebus tam simplex est, qvin partibus constet, similaribus aut dissimilaribus) et dessinit in particulas minimas, simplicissimaqve. Synthesis contra, incipit in minimis et simplicissimis, desinitqve in compositissimis: nempe Totō alicujus rei systemare. Syncrisis vero confert Integra integris, et Partes partibus, parallele: ubi verissimum est illud, [gap: Greek word(s)].

[note: Harum usus communis.] 63. Vsus harum Methodorum communis est, ad Rerum per omnia claram et distinctam Cognitionem. Qvia rem in conspectu mentis resolvi, dat intellectionis initium; componi nursum, intellectionis profestum: conferri cum aliis ejusdem generis omnibus, intellectionem absolvit. Nempe nemo rem perfecte novit, qvi solam novit, etiamsi analytice et synthetice nōrit: demum si, qvid aliae similiter aut dissimiliter habeant, et cur, intelligit, plene intelligit. Hinc Philologus bonus melius intelligit Lingvas, si polyglottus fuerit, qvam possunt qvi tantum intelligunt singulas. Hīc ergo (in methodo Syncritica) permultum latet lucis: qvia omnia ad easdem ideas fiunt, paucis variatis. Qvod qvi observare novit, videre multa potest, qvae aliorum fugiunt oculos. Verum de hoc alibi.

[note: Et singularum peculiaris.] 64. Est praeterea usus Analyticae proprius ad Rerum inventiones; Syntheticae ad exseqvutiones; Syncriticae ad utrumqve. Nempe in rerum [note: N. B.] producendarum contemplatione, necessario incipimus a consideratione Finis, tanqvam totius; indeqve descendimus ad ejus Reqvisita, seu media veluti partes; demumque ad reqvisitorum particulares Modos, tanqvam particellas. Synthetica vero methodus (in ipsa Rerum exseqvutione, h. e. productione et elaboratione) necessiario a minimis incipit: illaqve pro necessitate elaborata cum invicem connectit; majoraqve rursum cum majoribus; donec totum Compositum, sibi undiqve plene cohaerens, prodeat. Syncritica utrōqve modo procedit, qvia res hīc et illīc comparative doceri possunt: qvomodo scilicet aliqvid resolvi aut componi possit, per aliam rem similem ostendendo. Qvomodo nos hīc, § 59. Intellectionis reqvisita in Reqvisitis Visionis reperimus: et dijudicationis reqvisita vestigabimus § 67 etc.

[note: Similes sunt estae, Methodi Speculo, Telescopio, Microscopio.] 65. Trina haec intellectualis Methodus. aptissime conferri potest artificioso Visūs nostri subsidio trino, qvae Telescopium, Microscopium, Speculumque, vocamus. Qvia sicut Telescopium Res longe remotas visui propius admovet, ut per partes etiam suas spectari qveant: sic Analysis latentes etiam rei cujusqve partes videri posse facit. Et sicut Microscopium minima rerum majora facit, particellasqve etiam atomorum detegit: ita Synthesis a minoribus semper ad majora tendens, structuras Rerum accuratissime commonstrat. Tandem, ut Speculum


page 119/120, image: s072

Res extra conspectum nostrum sitas, Radiorum tamen trajectione conspectui nostro sistit: ita Syncrisis rem aliam in alia, jucundō spectaculō, vatiōqve usu, ostendit. Hinc qvemadmodum Speculorum freqventior est, semperqve fuit, qvam Telescopiorum et Microscopiorum usus (qvippe haec paucis nota sunt, illa omnibus; haec nuper inventa, illa Mundo coaeva, et a DEO ipso sic facta, ut in omni liqvore, omniqve polita cujusvis rei superficie, cuivisse offerant): ita docendi ratio per similitudines et parabolas, jam inde ab ultima antiqvitate usitata rebus qvibusvis apte explicandis, ingeniisqve amoene collustrandis, egregie servit. Sed qvemadmodum non inutiliter post Specula reperti sunt caeteri illi Tubi Optici, rem non reflexe, sed directe in seipsa, acutius tamen qvam per liberum aspectum, spectantes; (qvare et necessario in rebus remotis et minutis, distincte contemplandis, adhibentur): ita post natur alissimam illam Syncriticam Methodum recte constitutae sunt Analytica et Synthetica, Res sic ut in seipsis sunt spectantes, resolventes et componentes.

[note: Qvae lumen maximum in Intellectu accendunt.] 66. Seqvitur jam ex praemissis, per analysin, synthesin, et syncrisin rerum, lumen in Intellectu accendi: exercitatumqve sic aliqvem, non posse non apprime rerum intelligentem reddi. Concludat ergo Canon.

C. Methodus analytica, synthetica, syncritica, necessario jungendae sunt, ubi Rerum cognitio qvaeritur exacta.

NB. Iungendae, non confundendae. Absolvenda enim analysis prius integra, partesqve cohaerentes et oppositae simul et ostendendae et definiendae, anteqvam ad singularum tractationem syntheticam veniatur. Qvā in re multum est Didactici [note: NB.] mysterii, suō locō explicandi. (Attingitur et hīc infra, § 154.)

[note: Dijudicatio in specie qvid? tria ejus reqvisita:] 67. Hactenus de Intellectione. Dijudicatio est interior rerum libratio. Iisdem proinde reqvisitis absolvitur, qvibus libratio externa: Bilance, Rebus duabus opposite expensis, et Oculō illas considerante, horumqve explicatio:

68. Bilanx, est peculiaris Iudicii methodus, res cum suis ideis contemplans: hoc est, qvaestiones illas duas semper simul expendens, Qvid (aut qvale, qvantum, ubi, qvomodo etc.) aliqvid sit? et An id (aut tale, tantum, ibi, eō modō etc.) esse debuerit? Res itaqve illae duae, qvae judiciō expenduntur, sunt; Ideatum aliqvod, cum Idea sua. Oculus autem, aeqvilibrium (aut aeqvilibrii excessum vel defectum) notans, interior mentis oculus est, Ratio, res rebus conferens. Patescat res exemplō. Si qvis tibi effigiem ostentans, esse hujus aut illius diceret; Tu, sit an non, judicare non potes, si hominem illum, cujus imago esse dicitur, non nosti. Si autem nosti, conferendo lineamenta ectypi cum archetypo, facile pronuntias. Ita prorsus fit in omnibus rebus de qvibus judicamus (si non temere judicamus) ut exemplatum cum exemplari (ex. gr. factum aliqvod cum jure, seu lege) conferatur.

CI. Rerum scire Ideas, Judicii de rebus basis est.

CII. Rem conferre cum sua Idea, judicii de rebus actus est.

CIII. De Re cum Idea sua, recte collata, recte pronuntiare, judicii perfectio est.

[note: N B.] Porisma. 1. Ergo sine Ideis rerum praecognitis, judicium de rebus nullum est.

2. Sine re cognita, et cum idea sua collata, judicium de rebus praejudicium est.

3. Re negligentius vel inspectā, vel cum idea sua collatā, judicium prolatum, judicii abortus est.

[note: N B.] (Multo vero magis, si qvis nec ideam novit, nec ideatum expendit, et tamen pronuntiat.)

[note: Et perpetuus usus.] 69. Unde seqvitur, si Discentis mentem sic illuminari vis, ut non tantum res intelligere, sed et de rebus judicare valeat; oportere illi rerum Ideas (qvae sunt rei cujusqve perfecta forma) reddi notas; et ad illas obvia qvaeqve sui generis exigendi consvetudinem illi induci. Hoc rite factō, vere judiciosum reddes. Ergo

CIV. Rerum universales formae ac normae constituendae sunt, et qvomodo ad illas particularia qvaeqve exigenda sint, ostendendum.

[note: Memoriae subsidia varia bactenus qvaesita, variō suuessu.] 70. Haec de Judicio expoliendo. Memoriae robor andae subsidia qvaesita sunt varie, etiam per artificiosa loca et imagines: qvibus mira posse praestari, experimentis et speciminibus variis, qvae artem Mnemonicam professi ediderunt, constat. Sed existimatur [note: N B.] esse res violenta, et enervare Iudicium, primarium hominis bonum: adeoqve facere psittacos, aliena recitantes, ex se nihil dignum depromentes. Qvod si verum est (neqve enim pronuntiamus, sed subest suspicio) tutiora qvaerenda sunt remedia, qvibus Memoriae vis naturalis juvetur, Iudicii von laedatur: (Mala enim medicina est, ubi naturae aliqvid perit.) Haec ut inveniamus, ante omnia qvid Memoria sit, et qvomodo recordandi actus fiat, attendamus: spe sic inveniendi, qvibus blande juvari possit.

[note: Memoria qvid?] 71. Memoria, est mentis conda proma facultas, res Sensibus perceptas excipiens,


page 121/122, image: s073

conservans, rursumqve cum opus expromens.

[note: Tria ejus munia, Imprimere, Retinere, Retinere, Reminisci.] 72. Tria itaqve ejus munia sunt: Condere, Conservare, Promere: sive Apprehendere, Retinere, Reddere: Si condit diligenter, servat fideliter, reddit prompte, bona Memoria dicitur: contra, si utilia praeterfluere, aut effluere, patitur, eōqve aut non reddit, aut tarde et mutile reddit, mala. Non tamen eōdem gradu in eodem etiam subjecto habent se facultates illae. Qvippe qvidam facile imprimunt, sed et facile amittunt: alii aegre imprimunt, sed diu servant; alii obliviscuntur facile, et recordantur facile. Ideoque pro diversitate Ingeniorum, [note: N B.] diversis opus est Memoriae subsidiis: pro juvanda scilicet tum Impressione, tum Retinentiā, tum Reminiscentiā.

[note: Eodem ordine tradenda.] 73. In genere tamen hoc verum est, neminem reddere posse, nisi qvod meminit: nec autem meminisse, nisi qvod prius impresserat. Item, qvō firmior Impressio fuerit, eō fore aut firmiorem Retinentiam, aut faciliorem Reminiscentiam. Unde exsurgunt Axiomata.

CV. Qvod meminisse vis, Memoriae imprime.

(Nemo enim eorum meminisse, aut recordari, qvae nunqvam cogitando impresserat, potest.)

CVI. Qvō constantius meminisse vis, aut facilius reminisci, eō imprime altius.

(Obiter sensum stringentia, eōqve leviter menti impressa, obliterantur facile.)

CVII. Ab Impressione forti, primarium Memoriae robur.

[note: N B.] (Et per conseqvens, illa qvomodo fiat, primario attendendum. Habet tamen Retinentia qvoqve, sicut et Reminiscentia, peculiaria subsidia sua. Videamus ergo singula.)

[note: Impressio qvid?] 74. Impressio, est rei praesenti sensu exceptae in mente effigiatio. (Nempe qvomodo ego haec nunc scribens verba, qvorum in mente concipio imagines, per manum imprimo calamo, et per calamum chartae, ut illorum simulachra hīc jam exstent: ita hae characterum imagines tuo, Lector, oculo se imprimunt: Oculus autem tuus easdem transmittit ad Mentem tuam: nempe ad Intellectum, et hinc ad Memoriam, ubi se illae figunt: ut amotis etiam realibus hisce Objectis, Mens Tua speculari eas jam possit: qvō fuerint purius a rebus abstractae, et qvō firmius menti impressae, eō melius. Videamus autem qvibus Impressio ista juvari possit, ut fiat fortior.

[note: Tria ejus subsidia gener alia, 1. 2. 3.] 75. Impressionem in genere tria juvant; Perceptio (qvae fit sensu) attenta; Intellectio clara; Dijudicatio accurata.

CVIII. Sensuum, Intellectūs, Judiciique subsidia, Memoriae qvoque subsidia sunt.

(Qvippe impossibile est non meminisse eorum, qvae qvis eā attentione sensibus usurpavit, ut intellexerit etiam, et de illis judicare potuerit. Huc iliud Erasmi: Magna memoriae pars est, penitus intellexisse.)

[note: N B.] Porisma. Ergo qvi circa Sensualia versatar attente; et instrumenta Intellectūs adhibet accurate; et Res dijudicat pensiculate; is bene Memoriam excolit, tand'emqve firmam nanciscitur.

[note: Et decem specialia] 76. Specialiter Impressionem juvant, ex parte Rerum tria, Perspicuitas, Ordo, et [note: 1. 2. 3.] Circumstantia. Ex parte vero nostra septem ista: [note: 4. 5. 6.] Mentis vacuitas, Qvies, Affectus [note: 7. 8. 9.] fortis, Sensus proprius, Commoratio, Redditio, [note: 10.] et deniqve Concertatio.

[note: (1) Impressionem qvomodo juvet rei Perspicuitas:] 77. Perspicuitas rei necessaria est, ut qvod clare exstat, clare qvoque sensum feriat; et sic clare impressum, tum intelligi, tum judicari, tum memoriae mandari, possit. Ergo

CIX. Qvae sensum habent nullum, qvemadmodum intelligi et judicari non possunt, ita nec Memoriae mandari.

(Ex. gr. sententia aliqva, tametsi elegantissima Turcice, mihi prolata.)

Porisma. Memoriae mandandum, clarum esto.

[note: (2) Qvomodo rerum Ordo.] 78. Ordo rei necessarius est, ut partes rei inter se bene cohaerere animadverti, atqve sic distincte ut se invicem conseqvuntur imprimi, possint. Ergo

CX. Qvae cohaerentiam habent nullam, qvemadmodum intelligi et judicari aegre possunt, ita et Memoriae mandari.

(Sint exemplō Vocabula lingvae mihi notae, separatim prolata, qvatuor ista; Anima, Esse, Res, Ordo. Quae sic relicta, scopae dissolutae sunt: redacta vero in rationabilem aliqvem ordinem (Ex. gr. Ordo est anima Rerum) ut inter se melius, ita Intellectui et Memoriae prorsus haerebunt.) Ergo

CXI. Ordo Rerum, qvemadmodum Intellectus et Judicii, sic et Memoriae basis est.

(Qvia Ordo, Rerum et Verborum, ordinatos facit in Mente qvoqve conceptus; cum Conceptus mentis, nihil sisi Rerum et [note: NB.] Verborum in mente imago, sint. Qvae causa est, cur meliora Memoriae subsidia vix excogitari posse sperem, atqve si in conspectu MENTIS, in nativum ordinem redigantur, RES et VERBA. Qvippe Mens ipsa, vel invitō homine, nobilem suum in Res


page 123/124, image: s074

impetum proseqvitur, dummodo a confusanea Rerum (aut Verborum) turba non sistatur, repellatur, turbetur.)

Porisma. Memoriae mandandum, ordinatum esto.

[note: (3) Qvommodo Circumstantia:] 79. Circumstantia necessaria est, ut perspectā rei causā, effectis, locō, tempore, et similibus, rem veluti tot ansis prehensam, firmius tenere valeam.

CXII. Qvae circumstantiam habent nullam, qvemadmodum intelligi et judicari vix possunt, ita nec Memoriae mandari.

Ergo,

Porisma. 1. Memoriae mandandum, circumstamtiis bene terminatum esto.

(Qvō pluribus, eo melius. Et qvia inter circumstantias maximae efficaciae sunt Causae, qvas intellexisse, est rem Memoriae velut clavō affixisse, (per Ax. XC.) Ergo

2. Memoriae firmiter mandandum, per causas explicatum esto.

[note: (4) Qvomodo mentis Vacuitas.] 80. Mens vacua, est imaginibus nondum oppleta, qvalis est puerorum, pauca adhuc expertorum. Hanc Aristoteles Tabulae rasae comparavit, cui nihil dum inscriptum sit, inscribi autem omnia possint. Qvemadmodum ergo pura Tabula (vel charta) omnia prompte recipit: sed qvae descripta jam est, non plus admittit, qvam qvantum forsan vacui adhuc spatii superest; atque id etiam non sine confusione prius scriptorum, et recens adscriptorum: ita et cum Animo nostro comparatum erit. Non qvidem per omnia comparationem qvadrare scio: qvia chartae spatia finita sunt; Menti, utpote infiniti DEI imagini, infinita capacitas data est: nihilominus tamen id experientiā patet, Imagines in Mente qvō fuerint plures, eō plus, et facilius, et validius, se invicem permiscere, et confundere, et obumbrare, et deniqve obliterare, nisi adfuerit ordo, subsidiaqve caetera. Maneat ergo Axioma.

CXIII. Impressiones primae haerent.

[note: NB.] (Exempli causā, qvae in pueritia discuritur: et mane post somnum, sensibus vegetis: et in qvolibet primo rei cujusqve aggressu etc.)

[note: (5) Et mentis Qvies,] 81. Mens qvieta, est Objectorum tumultu non distracta, uni alicui Rei soli tum obversa: qvalis est hominis, nec occupationibus externe, nec affectibus interne, conturbati. Pluribus enim intentus minor est ad singula sensus, nec hoc nec illud recte arripit: commotus autem in se, irā vel odiō, ne attendit qvidem, aut nonnisi conturbate. Sed obversa mens uni rei fixe, penetrat, vestigiaqve recipit fixa.

CXIV. Cum attentione exceptae Impressiones, bene haerent.

(Hinc etiam Secessus et Solitudo Musis amica: ubi strepitus rerum nullus mentem turbet.)

[note: (6) Et affectus fortis.] 82. Affectus fortior, est cum Rerum tractationi aliqvid intervenit animum admiratione, aut delectatione, aut fastidiō, aut pudore, aut metu, concutiens. Ita enim venientem rei sensum, velut inflictum sibi vulnus, animus profunde admittit, nec facile dimittit.

CXV. Animō affectuosō excepta Impressio, haeret profundius.

Porisma. Qvicqvid inter discendum oblectat, Memoriam juvat. (Qvia animum titillando excitat, et excitando attentum reddit.)

[note: (7) Et sensus proprius;] 83. Sensus proprius, est cum non acqviescentes alienae narrationi, Res ipsas ipsismet nostris oculis, auribus, naribus, manibusque contrectamus. Cujus rei ad veras robustasqve Impressiones permagna vis est. Romam qvi semel oculis attente lustravit, melius firmiusqve impressam habebit, qvam millies ab aliis narratam. Idemqve in caeteris Sensibus obtinet planissime. (Vide § 54.) Ergo

CXVI. Impressio a Rebus ipsis immediate facta, optima.

[note: (8) Et Commoratio circarem;] 84. Commoratio est, cum in eodem Objecto sensum diutius detinemus, donec sibi rem totam reddat familiarem. Qvod fit iteratā rei inspectione, vel auditione, et accuratā undiqve consideratione. Qvō inprimis spectat, ut qvod alte vis impnmere, non tantum legas et relegas, sed et scribas et rescribas. [note: NB.] Hinc Philipp. Melanchthonem accepimus, si qvem Authorem sibi reddere voluit valde familiarem, describere solitum. Nec aliō fine Alphonsus Arragoniae Rex propriā manu Biblia sacra pluries descripsit.

CXVII. Immorari objecto, Impressionem facti fixiorem.

[note: NB.] (Hinc non male qvidam. Legere oportet rem aliqvam, primo, ut qvid contineat sciamus: secundo, ut eam intelligamus: tertio, ut imprimamus: qvarto, repetere tacite, ut num conceperimus firmiter, periculum faciamus etc. De qvo seqvitur.)

[note: (9) Et Redditio;] 85. Redditio est, cum qvis qvod modo audivit, vidit, legit, cogitavit, mox idem, aut sibi ipsi repetit, aut aliis enarrat, ac demonstrat. Prius non male impressionem figit, [note: NB.] melius tamen posterius: qvia qvi qvod didicit ipse docet alium, non solum rem repetit, id est, per sensus proprios denuo trahit; sed et tanqvam de suo jam alteri contribuens, rem animosius tractat, eōqve


page 125/126, image: s075

veluti suae potestatis facit. Experimentō probatum est. Sit ergo Axioma.

CXVIII. Impressa reimprimere, Impressionem facti validiorem.

[note: (10) Et denique Concertatio.] 86. Concertatio est, qvando perceptorum iteratio fit tentando, num percepta jam sint recte: sive id fiat cum altero, sive cum seipso. Si enim scriptum aliqvod vel decies continuo relegeris, non aeqve alte illud memoriae impresseris, atque si legas qvater vel qvinqvies, recitare interim illud memoriā tentando, et ubi memoria, deficit, librum inspiciendo. Similiter si alteri qvid narras, mandas, concionaris, nunqvam eris certus utrum perceperit, repetas licet sexcenties: eris autem brevi, si interrogando, et examinando, profectum explores. Nam et attendet vigilantius, si reqvisitum a se iri metuet: et percipiet melius, si non percepisse de prehensus, et veluti pudefactus, diligentius denuo advertet (Ax. CXIV.) Ergo.

CXIX. Impressionem tentando vellicare, Impressionem figit validius.

[note: Retinentiae subsidium primum, Repetitio crebra:] 87. Haec de Impressione roboranda. Retinentia juvatur, primo, Repetitionibus crebris; de qvibus recte dictum, Saepe recordarimedicamine fortius omni. Item: Repetitio, Memoriae pater et mater est. Nec enim obliterari potest, qvod renovatur subinde.

CXX. Repetitio, Oblivionis antidotum.

[note: NB.] (Sive illa fiat relectione tacitā, sive recitatione clarā, aut qvācunqve tandem praxi.)

[note: Secundum, Scriptio:] 88. Alterum Retinentiae subsidium, Scriptio est: qvā res sensu perceptae veluti novo carceri includuntur: ex qvo non perinde ac e cerebro evolare ac fugere, sed qvoties opus reproduci, qveant. Adminiculum prorsus necessarium: sine qvo [note: NB.] Memoria rebus prolixioribus, subtilioribusqve, plane impar fuerit. Nam integras Orationes, aut Libros, aut Calculationes Ephemeridum, et similia, qvis mortalium memoriā complecti confidat?

CXXI. Scriptio, Repetitionum thesaurus.

[note: Observanda in scriptione, 1.] (Repeti enim potest, h. e. in usum resumi, qvicqvid scriptō mandatum est. Huc facit, Primo, ut nobis in Libris, qvos legimus, memoriam faciamus localem; adscriptis ad marginem notis, aut subductis diverso colore lineolis (circa illa nempe, qvae magis memorabilia credimus:) ut qvō libri foliō, qvā folii paginā, qvō paginae aut lineae situ, aliqvid exstet, recordari facilius liceat. Secundo, ut insigniter dicta, in ejusdem Libri fronte, aut calce, inscribamus; aut in foribus et parietibus depingamus: aut vitreis fenestris insculpamus etc. [note: 3.] ut undecunque obvia sint. Tertio, ut nobis condamus Repertoria propria: sive Diaria repetitioni qvotidianae servientia; sive Digesta, seu Locos Communes, velut rerum Tabulaturas universales, ad qvas omnia digna referamus, suisqve locis digeramus. Cujusmodi Libri qvoniam Memoriae thesauri sunt, cum Inventioni copiam (qvoties opus) ministrant, tum Judicii aciem in unum contrahunt.)

[note: Reliqva tria subsidia; Reductio nempe,] 89. Tertio loco povimus Retinentiae subsidia illa, qvaeplus artis habent. Nempe Reductionem intelligibilis ad sensuale. (2) Non intellecti ad intellectum. (3) Infiniti ad finitum.

[note: (1) Intelligibilis ad sensuale;] 90. Reductio Intelligibilis ad sensuale, fit per Emblemata et Parabolas. Ut, cum Iudicis boni officia repraesentantur imagine Virginis, alterā manu bilancem, alterā gladium gestantis, obvelatisqve oculis, ne personas aspectet, sed res expendat. Hīc enim qvi singula illa, qvid denotent, intellexerit semel, vix unqvam oblivisci poterit, qvae munia sint Judicis probati. Eadem ratio est cum omnibus Parabolis et Apologis, ut et sere Adagiis et Tropis: qvod artificialis Memoriae primarium est fundamentum:

CXXII. Emblematica Rerum repraesentatio, Memoriae clavis et clavus est.

[note: (2) Non in tellecti ad intellectum;] 91. Non intellecti ad Intellectum reductio, Nominibus ignotis, memoriae figendis potissinum servit. Facilius enim et firmius, [gap: Greek word(s)] Alabandensis (ab Alabanda civitate Asiae) haeserit, si tria illa praenota, Ala, Band, Ensis, cogitaveris, qvam nude sine his. Et Califurniae (provinciae Americanae) si calentem furnum imaginatus fueris. [note: NB.] Hūc faciunt omnes Vocum originationes, Lingvarum studio facilitatem, amoenitatem, soliditatemqve (si verae fuerint, non allusivae duntaxat) conciliantes.

CXXIII. Qvalisqvalis rei Intellectio, Memoriae lumen est.

Porisma. Vera autem rei intellectio, fulgidum Memoriae lumen.

[note: (3) Infinite ad finitum.] 92. Infiniti reductio ad finitum, servit rebus, qvae multitudine et varietate mentem offundunt, et confundunt, nisi ad numerum et mensuras redacta, limitibus coerceantur. Qvod fieri, Multa redigendo in summas: Prolixa disponendo per gradus: Composita reducendo ad simplicia: Specialia revocando ad Generalia: Remota concatenando propinqvis: et Irregularia reducendo ad Regulas, vidimus § 45. etc.

[note: NB.] CXXIV. Praescissio infiniti, magnum Memoriae machinamentum.

(Haec scilicet est omnium Artium, Regularum,


page 127/128, image: s076

Systematum, origo et basis: qvippe sic infinita rerum, intra finitos mentis cancellos, coguntur.)

[note: Reminiscentia qvid?] 93. Haec de Retinentia qvoqve: Redditionem vocamus Reminiscentiam, qvae est rei praeteritae, occasione rei praesentis (cum pristina illa cognationem aliqvam habenis) in mentem recurrens sensus. (Ut cum ad occursum, aut mentionem, alicujus rei, vel personae, vel loci etc. qvid tum vel tum simile, aut diversum, aut contrarium, hīc aut illīc visum, auditum, factumve fuerit, recordamur.)

CXXV. Reminiscentia occasiones seqvitur.

[note: NB.] (Nempe qvemadmodum homo nihil agit aut loqvitur, interrogat aut respondet, sine occasione; ita neqve cogitat, aut recogitat.

[note: NB.] Porisma. Occasiones (igitur) utilia recordandi fabricanda sunt.

[note: Excitatur externis occasionibus.] 94. Occasiones illae (Memoriam vellicantes, et aliqvid ex abditis ejus thesauris evocantes) sunt Rerum cohaerentiae, Cogitationes ipsas secum sibimet innectentes. Cohaerent enim Res rebus ubiqve: imo connectuntur. Qvod ostendunt Causae connexae effectis suis, et vice versā; Formae item materiis, Fines mediis, Adjuncta subjectis, Similia similibus, Diversa diversis, Contraria contrariis; verbō, omnia Relata correlatis suis, ut positō, unō [note: NB.] ponatur alterum. Qvō et modō Verba Verbis in Oratione connectuntur; ut prolatō unō seqvi necesse sit alia, qvae sententiae plenitudo, et constructionis lex, metri deniqve aut rhythmi norma, reqvirunt. Ita prorsus Cogitationes (qvae nihil nisi Rerum et Verborum imagines sunt) se sibi invicem innectunt, ut notio trabat notionem, non secus [note: NB.] ac in Catena annulus annulum. Nempe qvandocunqve Notio recens, a sensatione praesenti efficta, Memoriae cellam ingreditur, aliqva illi cognata mox occurrens illam excipit: haec autem rursum trahit cognatam aliqvam secum, illaqve rursum alias. Prorsus ut in Natura non datur vacuum, Res a rebus continguntur ubiqve: ita in Cogitatione.

CXXVI. Reminiscendi occasiones concatenatae sunt.

[note: NB.] Porisma. Concatenandae ergo sunt. (Hoc est, qvaecunqve discuntur, ita sibi invicem sunt innectenda, ut recordatio unius trahat secum recordationem alterius; et sic conseqventer.)

[note: Et probe concatenatis Rebus, rerumque Notionibus.] 95. Et qvia Memoria progreditur, non regreditur (suppeditando scilicet non qvae praecedunt, sed qvae seqvuntur) non qvōvis modō concatenandae sunt Res, rerumqve notiones; sed ita, ut praecedat notius, trahatqve secum ignotius. (Nam qvis nostrūm est, qvi interrogatus, qvid in Oratione Dominica seqvatur post verba, Panem nostrum qvotidianum, non illico respondeat, da nobis hodie? Interrogatus autem, qvid praecedat verba illa, Panem nostrum, an non haerebit qvisqve? Nec dicere poterit, nisi a praecedehtibus recolligendo memoriam. Qvod ergo Stephanus Ritterus sibi a discipulis accidisse qveritur, ut cum ex Vocabulario Rhythmico Latino-Germanico, DEUS GOtt/ Necessitas Noth/ Vnitas Einigkeit/ Trinitas Dreyfaltigkeit/ etc. interrogaret, nunc et illum, qvomodo Latine dicere vellet GOtt/ alius qvidem nesciret, alius vero diceret Necessitas: nec mirum, nec insolens, nec proterve factum fuit, qvia aliter non potuit; ob causam, qvam diximus. Ergo

CXXVII. Reminiscendi occasio, sit aliqvid notius et praecedens; reminiscendum ipsum ignotius, et subseqvens.

(Non enim nota discimus ductu ignoti, sed contra: per Ax. V.)

96. Hactenus de Methodo Scientias docendi, per Intellectūs, Judicii, Memoriaeqve subsidia certa: seqvitur Prudentiae Methodus.

Methodus PRUDENTIAM docendi.

[note: Prudentia qvid?] 97. Prudentiam vocamus inter ambigua Rerum recte versandi (h. e. salutaria eligendi, noxia evitandi) solertiam. Qvod totum in regimine Voluntatis nostrae, tanqvam actionum nostrarum arbitrae, situm est. Quae cum naturā suā liberrima sit, et cōgi nec velit nec possit, tantūmqve domesticum suum consiliarium audiat, Rationem: cōgi non debet, sed svaderi, ut Bonum, qvod naturā vult, velit; Malum, qvod naturā non vult, nolit.

[note: Constat Theoriā.] 98. Constat ergo methodus haec theoriā et praxi. Theoriā, ut boni et mali discrimina accurate ostendantur; unā cum exitu, ibi semper tandem laeto, hīc tristi. Hōc rite factō, electio boni seqvitur, mali fuga: qvia naturalissimum est omni Creaturae, bene sibi esse optare, destructionem vero sui declinare. Contra: Ignoti boni nulla cupido; ignoti mali nulla fuga. Recteqve Ludovicus Vives: Nihil est in humana vita exitiabilius, qvam judiciorum illa depravatio, qvā rebus non suum pretirum redditur. Hinc enim est, ut vilia sectemur tanqvam pretiosa, et pretiosa rejiciamus, tanqvam vilia: hoc est, imprudenter, stulte, noxie, res agamus. Recte et August. Tantum diligimus (bona) qvantum cognoscimus. Et vice versa, Tantum odinus (mala) qvantum intelligimus Ergo



page 129/130, image: s077

CXXVIII. Profutura et nocitura recte intelligere, Prudentiae basis est.

Per conseqvens. Qvem imprudentiā peccare non vis, ne qvid circa res suas ignoret effice, prudentemqve reddideris: aut si peccabit, suō malo peccabit. (Vide Ax. XL, cum exegesi sua.)

[note: et Praxi.] 99. Sed praxi opus est, et ad praxin Exemplis, ac Imitatione, et Emendatione. (per Axiom. XXXV. XXXVII. XLVII.)

CXXIX. Profutura eligere, nocitura devitare, Prudentiae actus est.

[note: Indifferenciumque indifferenti usu.] 100. Et qvia multa in Rebus sunt, indifferenter ad nos se habentia (qvae scilicet utentibus nec adeo prosunt, nec adeo obsunt) prudentiae fuerit talia nec ambire operose, nec defugere superstiriose.

CXXX. Indifferentia indifferenter usurpare, Prudentiae appendix est.

OPERUM METHODUS.

[note: Ars (seu Operum Methodus) constat Theoriā, Prudentiā, Praxi.] 101. Reqvirit Theoriam, Prudentiam, Praxin. Theoriam, ut homo qvicqvid agit, non ut brutum agat, impetu coecō, sed intelligens opera sua. Ex qva intelligentia seqvi debet cauta circumspecto, ne operando aberret: demumqve continuatā praxi, ut ne aberrare etiam possit, obtinetur. Ergo

CXXXI. Omnem Praxin praecedat theoria.

(Nempe initialem praxin initialis theoria; pleniorem plenior etc.)

CXXXII. Omnem praxin comitetur prudentia.

(Alioqvin etiam intelligens peccare potest, si sibi et actioni suae non attendat.) Ergo

CXXXIII. Omnem praxin perficiat praxis.

[note: NB.] (Facienda enim disci non possunt, nisi faciendo. Hinc illud: Fabricando fabricamur. Scriba non fit nisi scribendo, Pictor pingendo, Cantor cantando, Orator orando, et sic omnia externa. Ergo et Constantiam constando, Patientiam pariendo, Abstinentiam abstinendo, Fortitudinem fortia tentando et agendo etc. citius et melius qvis discat, qvam sermocinando de rebus illis, aut inspectando solum exempla.)

[note: Theoria agendorum qvibus absolvatur.] 102. Theoria rerum agendarum absolvitur cognitione, QVID, PER qvid, et QVOMODO, agendum sit. Qvid agendum sit, facile discens cognoscet, si illi ostendas Exemplar: Per qvid, si Instrumenta: Qvomodo, si Instrumentorum [note: NB.] applicationem, aut verbis doceas, aut ostendas usu, melius autem, si utrumqve. Videantur Ax. XXXV. ad XLII usqve: qvae ad praesentem usum contrahi possunt in unum istud.

CXXXIV. Facturo aliqvid, Exemplar ostende, Instrumenta exhibe, Imitationem doce.

[note: Prudentia agendorum in qvo consistat.] 163. Circumspecte agendi prudentia paratur, accuratā Discentis imitatione, Docentis autem perpetuā (inter tentaminum initia) ne dicens aberret, attentione: atqve si aberret, commonefactione et emendatione: cum detectis utriusqve causis. Per § 33. et Ax. XLV. XLVII.

CXXXV. Primum tentanti, nunqvam fidendum: ideoqve ne aberret videndum.

(Neqve sibi ipsi fidere debet discens, neqve discenti docens. Nam tametsi qvorundam industria tanta sit, ut sibi etiam permissi aliqvando recte agant: id tamen et rarum est, et non conferendum cum illo damno, qvod emergit, si qvis, sibi permissus, vitiose operandi consvetaidinem atrrahat: qvia aeqve mala male assvescendo, ut bona bene assvescendo, figuntur, ut desvescere (h. e. dediscere) labor sit per Ax. LVI. LVII. (Nempe ut bene Citharā canendo boni Citharoedi fiunt, sic male canendo mali.) Vt igitur laborem minuat Praeceptor, sibi et discipulo, rerum praedelineationes primas accurate praemonstret, utqve expressiones primae qvam accuratissima sint, maxime det operam. Hōc sub omne initium (NB) factō, sibi et discipulo molestiae finem mox faciet, in reliqvo processu uterqve delicias habiturus.

[note: Praxis agendorum crebra reqvirit Exercitia.] 104. Et qvoniam impossibile est, qvod qvis recte fecit semel, non iterum facere posse: qvō saepius, eō certius et expeditius: efficitur hinc, circa qvamlibet rem exercitia crebra esse debere: sive, habitum unā et alterā actione non induci. Ergo

CXXXVI. In omni arte praxsi major sit theoriā.

(Nempe Qvid, et Qvomodo, faciendum sit, vel unā commonstratione percipi potest: posse autem id eō modō, qvō praemonstratur et praecipitur, non nisi crebrā iteratione obtineri potest. Exemplum scilicet est, ut semen; Praeceptum, ut seminis inoccatio; Exercitatio, ut pluvia, venit, soles. Ut ergo Semen unō jactu terrae mandatur; nec multō tempore opus est, ut occarum in longum et latum, transversimque ductatione terrae visceribus abdatur: ad germinandum vero, increscendum, maturandum, menses reqviruntur, pluviaeqve, soles, et


page 131/132, image: s078

venti, saepius iterati: ita operandi Modum, vel unicā bonā commonstratione, et attentā exceptione, percipias; oper andi Habitum, non nisi crebra exercitatio conservare valet.

Porisma. Praxis bona urgenda, usqve ad non errandi securitatem.

[note: Qvae a rudimentis incipere debent, non ab operibus.] 105. Et qvia qvaecunqve fiunt, methodō Syntheticā fiunt (a minoribus ad majora, a simplicioribus ad compositiora etc. (per Ax. LXXIV. cum Porism.) primum imitationis tentamen nunqvam incipiat ab Operibus, sed a rudimentis; iisqve omnium minimis et simplicissimis. Ita demum res certo, et facile, procedet.

CXXXVII. Praxis incipiat a minimis, non maximis; a partibus, non a Toto; a rudimentis, non ab Operibus.

[note: NB.] (Ex. gr. Legere qvi discit, non a Textu, nec a Vocibus aut Syllabis, incipit, qvia non potest; sed a Literis. Idem ergo ob servandum ubiqve.

Methodus LINGUARUM.

[note: Lingvarum Methodus perosior est, qvam Scientiarum et Artium Qvia, 1.] 106. E protheoria Lingvae, qvam habuimus Cap. I. II. III. etc liqvere potest, Lingvarum Methodum esse operosiorem, qvam sciendorum et faciendorum, ob tres causas. Primum, qvia Artis et Scientiae cujusqve subjectum intra se particulare qvid est, suis contentum limitibus: Lingvae autem integritas (unius etiam) omnium Rerum, Scientiarum et Artium, intellectum reqvirit.

[note: 2.] 107. Deinde, qvia qvicqvid in Scientiis et Artibus reqviritur, hīc reqviritur similiter, et insuper plus qviddam. Nempe Scienda opus est tantum Nosse: Facienda, nosse, et imitari: Sermonem autem, et nosse, et [note: NB.] bis imitari; Calamō et Ore. Opus enim sermonem, primum Intelligi; qvod facillimum. Deinde, Scribendo imitari, qvod paulo difficilius, nec tamen adeō difficile: qvia fit lente, et praemeditate, ubi spatium deliberandi, librosqve consulendi, datur. Loqvi autem extempor aneum qvid est, ultimum qvod hīc optari, qvaeri, praestari, potest.

[note: 3.] 108. Tandem, singula ista intricatiora sunt in Lingvis qvam in Artibus et Scientiis. Intellectus enim Lingvarum impeditus est, primo propter mire confusam in qvavis Lingva vocum homonymiam, synonymiam, paronymiam (de qva qvesti sumus Cap. V. § 46.) Deinde propter Voces flectendi et nectendi propriam cuivis Lingvae varietatem, sexcentis insuper innodatam anomaliis: tandem propter variam occultamqve idiotismorum vim. Tum Scriptio Sermonis peculiares fere in qvavis Lingva leges habet: multoqve magis Pronuntiatio, propter varias complicatorum sonorum differentias, subtilissimumqve in his aurium judicium.

[note: Ideoqve seorsim inqvirenda.] 109. At nos, qvomodo hae studii Lingvarum difficultates Methodi arte superari possint, in seqventia Capita differimus.

[note: Subjectorum doctrinae h. e. personarum informandarum, differentia triplex.] 110. Atqve hactenus (a § 40.) de Prudentia docendi, accommodante se conditionibus Objecti: seqvitur prudentia accommodata conditionibus Subjecti, personae Scilicet discentis. De qvo est Canon generalis hic.

CXXXVIII. Docens, non qvantum ipse docere potest, sed qvantum Discens capere, doceat.

(Qvia unumqvodqve secundum modum capacitatis suae capit. Vasculum parvum non tantum liqvoris admittit, qvantum vas magnum: nec puer intelligere tanta potest, qvanta Vir: nec ingenium tardius aeqve cito prehendere, ac velox. Hinc Plato, Antisthene aliqvando in Diatriba longius perorante, Ignoras, inqvit, qvod dicendi modus non penes dicentem, sed audientem, sit. Similiter igitur docendi modus non penes docentem, sed discentem fuerit.

[note: Ratione AEtatis, Ingenii, Profectūs. AEtas qvaelibet peculiare qvid desiderat.] Porisma. Doctrinae ad ingenium Discentis accommodatio, Institutionis anima est.

111. Observanda vero est in Disente Differentia, AEtatis (De qvo vide § 112.) et Ingenii (§ 115.) et Profectūs (§ 119.)

112. AEtatis: qvia Puerilis pollet Sensu, Imaginatione, Memoriā; Curiositate item et appetitu semper aliqvid cognoscendi et agendi. Adolescentia pollet vi ratiocinandi: non contenta scilicet scire, qvod sit aliqvid; etiam qvid sit, et cur sic non aliter sit, penetrare satagit. Matura deniqve aetas maturā gaudet scientiā, abstractō Rerum Intellectu: ut illi sine ratiocinationum ambagibus unum qvodqve sicuti est, pateat. Gratificandum itaqve est naturae, ut qvolibet aetatis gradu id agere permittatur, qvō tum gaudet. Sic non luctabimur cum natura, sed illi parturienti obstetricabimur.

[note: Prima aetas sensualibus gaudet.] 113. Unde seqvuntur pro aetate prima Canones tres.

CXXXIX. Prima aetas non nisi sensualibus informetur.

(h. e. historice illis tradantur omnia, ad sensum: ut esse, et fieri, hoc, illud, istud; hoc, illo, istō modō, videant, audiant, palpent. [note: NB.] Cur vero ita res sint et fisant, explicandi nondum tempus est, qvia ratione nondum pollent, demum ejus vim in se, per sensualia ista, excitatum eunt. Si ergo rationes Rerum puero explicare voles, surdo narrabis fabulam: si ad percipiendas cogere, hebetabis, et ad delirium citius, qvam sapientiam, promovebis.)

CXL. Prima aetas, sensualibus bene informetur.



page 133/134, image: s079

(Nempe ut Rerum imaginatio proveniat, non vaga, incerta, vacillans, aut monstrosa; sed ad normas Rerum ipsarum formata: qvandoqvidem primā aetate impressum (seu fuerit verum seu falsum, bonum aut malum) haeret, nec facile dedoceri aut transformari (per Ax. LVI. et LVII.) patitur. Ergo ut nihil nisi recte concipiant, providendum)

CXLI. Prima aetas iis potissimum discendis, qvorum usus Memoriā constat, exerceatur.

(Cujusmodi est Lingvarum studium, Musica, Arithmetica, Geometria, Historiarumqve sensualium apparatus omnis.)

[note: N. B.] Porisma. Tota (igitur) puerilis aetas Exemplis potius regatur, qvam Praeceptis.

(Qvod eos scire vis, monstra: qvod facere, ipsis inspectantibus fac; qvod loqvi, ipsis audientibus loqvere. Imitabuntur: Simiolae enim sunt. Si minus dextre, demum mone, et emenda: [note: N B.] iteratis potius exemplis qvam diuturnis concionibus.)

[note: Maturior, Rerum causis] 114. Pro aetate maturiore, sensuum experimentis jam exercitata, Canon seqvens obtinet.

CXLII. AEtas maturior ad Rerum causas admittenda est.

(Ut non contenta scire, qvod sit aliqvid; etiam cur ita sit, et non aliter, pervidere cupiat, et adscescat.)

[note: Matura, rerum intallectu purō] 115. De aetatis maturae intellectu maturo hoc est theorema:

CXLIII. Multarum rerum penetrasse causas veras, est se ad rerum intellectum purum promovisse.

[note: N B.] (Praesertim, si deprehendantur causae Rerum universales, et supremae, propter qvas inferiores omnes fic vel sic esse necessum est.)

[note: Ingeniō, alius est velox, acutus diligens;] 116. Secundum Ingenii differentiam Discens est, Velox aut Tardus; Acutus aut Hebes; Diligens aut Negligens. (Oriuntur haec ex trina Docilitatis specie § 16.) Si velox, si acatus, si diligens: citra operosam Docentis prudentiam res procedit (per Ax. XXIII.) Si tardus, si hebes, si negligens: Docentis patientia, prudentia, diligentia, subveniant necesse est. (Ax. ibidem seqvens.)

[note: alius tardus;] 117. De Tardorum informatione observetur Canon.

CXLIV. Docens, aut ne sit nimis ingeniosus; aut sit patientiam doctus.

(Recte Cicero: Qvō qvisqve est solertior atqve ingeniosior, hōc docet iracundius et laboriosius: qvod enim ipse celeriter arripuit, tarde arripi videns, discruciatur. Sed cogitabit talis Praeceptor, suum non esse Ingenia transformare, sed informare. Nec posse, aut se Discipulo dare, aut discipulum sibi sumere, qvod non datum fuerit desuper. Velociora item ingenia, non semper esse optima, tardiora qvandoqve egregie tarditatem pensare: si non celeri solidō tamen profectu, Vide § 14.)

[note: alius hebes;] 118. De Hebetum informatione Canon.

CXLV. Docens discenti condescendat, captumque ejus qvibus potest modis adjuvet.

(Nempe in Discente omnia demum sunt in fieri, qvae in Docente jam actu. Hic proinde se in luce jam esse, alteri demum lucescere, cogitabit: eōqve ut lucescat, si noni cito, recte tamen, juvabit. Quod fit, Tardum von obruendo: Hebeten exemplis multis sensualibus acuendo: Inanimadvertentem subinde novā animadvertentiā excitando. Vide Axiom. CXXXVIII. Poris.)

[note: alius negligens] 119. De Negligenium informatione canon.

CXLVI. Discentis negligentia, Docentis diligentiā emendetur.

(Nempe excitando in illo studii amorem; et attendendo illi prae caeteris vigilantius; adhibendo deniqve media exstimulantia. De qvibus egimus in Disciplina, § 38.)

[note: Profectu, alii rudes sunt doctrinae; alii praeimbuti: recte aut prave.] 119. Respectu Profectūs, Discentes sunt aut Rudes dectrinae, ad qvam accedunt; aut praeimbuti jam. Si rudes: a rudimentis inchoanda erit institutio. Si praeimbuti: videndum primo, recte an male. Si recte; incipiat informatio a gradu illo, in qvo discens invenitur, ducendus ad ulteriora. Si male; dedocendus prius est qvod didicerat male, ut discere qveat melius. (Non enim reducere in viam rectam potes errantem, nisi prius de via falsa deducas. Nec potes in Vas repletum sordibus insundere liqvorem bonum, nisi vase prius evacuatō, mundatōqve. Nec picturam superinducere Tabulae jam pictae, nisi picturā priori deletā. Nec Areae superaedificare domum pulchram, nisi aedificiō priori amotō etc. Prudentiae itaqve fuerit, Male structa destruere: hoc est, Discenti clare id, qvod non recte didicit, vitiosum esse ostendere: demumque denuo struere, h. e. veriora, meliora, solidiora, docere.)

[note: (Rudes et Incipientes qvomodo tractandi;] 120. De informatione primo accedentium, artis rudium, Canon.

CXLVII. Rudium informatio a rudimentis incipiat.

(Qvia aedificium aliter qvam a fundamentis inchoare non licet. AEqve Virum,


page 135/136, image: s080

artis legendi avidum, Literas primum docere necesse habeo, atqve puerum: aeqve nobilem, atqve plebejum etc.)

[note: Qvomodo Progredientes;] 121. De informatione tironum, progressus facientium, Canon.

CXLVIII. Proficientium informatio, per gradus procedat.

(Prudentiae fuerit, cujuslibet Scientiae, Artis, Lingvae, studium, distrubutum habere in Gradus certos; aut etiam ubi, qvod discendum est, prolixum est, in Scalas, gradibus constructas: per qvas Discentes lente ducantur (Vide Ax. LXXVI.) Primarii gradus, aut potius Scalae, trinae erunt: Incipientium, Proficientium, Perficientium. Incipientes docentur ea, qvae Scientiae dant Fundamentum: Proficientes ea, qvae Structuram continuant: Perficientes addunt Firmamentum, robur, et decoramenta qvaecunqve. Horum vero graduum qvilibet suos rursum minores habet: sicuti Turris alta, paratas ascensuris diversas Scalas, et qvaelibet Scala suos rursum gradus.

122. De incipientium et proficientium progressibus, hi sunt Canones.

CXLIX. Incipientes non multa, sed multum; Proficientes plura et pluries; Perficientes non tam multum, qvam multa, agant.

(Tiro enim multitudine confunditur facile; uni ergo adsvescat primo. Provectioribus capacioribus factis, plura committi possunt. Vide Ax. VII. VIII. IX.)

CL. Incipientes, ad exemplar adstrictissime; Proficientes, semotō exemplari; Perficientes libere, agant.

(Infantes incessum primum formaturos serperastris includimus, nec sibi permittimus. Sed cum illi confirmatiores facti sine illis cursitare gestiunt, non prohibemus: qvia non eō fine incluseramus, ut teneremus alligatos, sed ut gressus addiscendi daremus occasionem.)

CLI. Tirones lente, provectiores celerius, perfecti celerrime agant.

(Ars enim aeqve ut natura, progredi gaudet, non regredi: et progredi prius lente, qvam celeriter.)

[note: Qvomodo prave aliqvid docti.] 123. De aliqvid prave doctis melius docendis, Canon.

CLII. Vitiosi informatio, a sublato vitio incipiat.

(Quod non aliā ratione potest, qvam commonstratione clarā, vitiosum esse id, qvod didicerat prius: non aliō facta fine, qvam ut ille veriorum et meliorum desideriō accensus, novae informationis reddatur avidus.)

[note: Finis denique didactici habenda est ratio.] 124. Hactenus qvoqve (a § 110) particularis Docendi prudentia, ex diversitate Subjectorum informandorum desumpta. Finis diversus, qvem Docens intendit, intendereve debet, particulares etiam Methodi leges dare potest. Nempe sciat oportet, qvomodo caute procedendum sit, si qvis Scientiam, vel Artem, vel Lingvam, docendus sit totam; et qvomodo, si partem. Item, si populariter, ad qvalemcunqve usum; vel exqvisite, ad perfectam accurationem. Qvomodo deniqve temporis spatio libero, et qvomodo arctis temporis spatiis (tuā vel discipuli causā) circumscripto, ut festinandum sit.

[note: Aliter namque docenda est pars objecti.] 125. Si Objecti partem duntaxat doceri opus est, doctrina incipiat ubicunqve opus, aut occasio tulerit. Ex. gr. Si peregrinaturus per Gentem labii ignoti, de Lingva ejus gustum duntaxat qvaerat, aut qvantum sibi in praesens ad necessarias qvasdam de Via, Šiversorio, Victualium pretio, etc. interrogationes, opus videatur. Hic de Methodo frustra solicitus sis: ubiubi inceperis, aut desieris, idem erit.

CLIII. Partiale opus confusaneum est, leges non reqvirit, occasiones seqvitur.

[note: aliter totum objectum.] 125. Si scientia Objecti qvaeritur totalis, incipiat necesse est a fundamentis, toti moli ferendae paribus: positisqve fundamentis superstruantur Omnia, qvae ad rem toram spectant: sed ordine tali, ut qvodvis praecedens gradum struat seqventi; et qvodvis seqvens, robur addat praecedenti. (Opus enim Doctrinae, operi AEdificatorio simile sit necesse est: ubi nihil sine fundamento struitur; nihil nisi fundamentis superstruitur. Eā prudentiā, ut qvicqvid structurae accedit, priora non oneret, sed firmet! Qvod fit, si Fundamento satis amplo, solido, profundeqve posito, ad angulos rectos superstruantur Parietes: ut nec Fundamentum cedere, nec Parietes aliā re qvam Fundamentis suis niti, possint Haec artis aedificatoriae prudentia, ex Naturae praxi desumpta est. Planta enim nonnisi e propriō nascitur semine, nonnisi proprio insistit stipiti, nonnisi e propriis spiritum haurit radicibus etc.

CLIV. Doctrina perfecta, super struatur Fundamentis propriis; tam amplis, ut tota Doctrinae moles ex illis educi; et tam solidis, ut omnia suō robore stare, alienis fulcris nihlindigere, possint.

[note: Aliter item populariter qvid docetur, aliter exqvisite] 127. Populariter aliqvid scire, est scire aut operari, qvomodo plebs solet: nempe qvia id alii sic, seu narrant, seu faciunt.


page 137/138, image: s081

Exqvisite autem scire, et operari, est cum intimo Rerum intellectu. Ergo, si populariter aliqvem docere vis aliqvid, narrabis ei tantum, qvod eum scire voles: et praemonstrabis, qvod voles imitari. Si exqvisite, omnes Scientiae gradus observandi sunt accurate: qvorum Philosophi tres posuerunt, (1) Historicum, cum scitur esse aliqvid; et esse sic, vel sic (2) Epistemonicum (Scientificum) cum intelligitur cur aliqvid ira sit. (3) Heureticum (Inventivum) cum ex intellectis probe fundamentis eliciuntur novae conclusiones, veritates, scientiae. Ex. gr. Intelligere Scioterici usum, primus scientiae gradus est, Historicus: intelligere Scioterici structuram, et ex qvo fundamento veniat, secundus est gradus, Scientificus: posse vero ex eodem recte intellecto fundamento nova excogitare Scioterica, formae novae, tertius Primum est facile: experientiā qvippe solā, i. e. sensu, constat. Secundum difficilius: ratiocinatione enim peragitur. Tertium difficillimum: demum enim ratiocinatione peractā, et ad purum ac undique plenum rei intellectum deductā, paratur. Unde seqvuntur Axiomata.

CLV. Discentem populariter, credere oportet: Exqvisite, rationes Rerum poscere.

CLVI. Cognitio exqvisita a Sensu incipit, et Intellectu desinit: sed mediante Ratiocinatione.

CLVII. Informanda ergo sunt humana Ingenia sic, ut ne Gradus hi confundantur.

Nempe tum in genere, ratione aetatis: (qvia prima aetas, infantilis et puerilis, informari non potest nisi rerum Historiā; seqvens, Ratiociniō; tandem seqvetur Intellectus purus (per Ax. CXXXIX. et seqventia qvatuor): tum inspecie, ratione Objectorum. Nempe ut in qvacunque addiscenda re praecedat illius Historia, seu [gap: Greek word(s)]: seqvantur Causae, seu [gap: Greek word(s)]: tandem Conseqventiae,

seu [gap: Greek word(s)], vel in infinitum.

Porisma. 1. Rerum Historia, primus Scientiae gradus est.

2. Causarum intellectio, secundus Scientiae gradus est.

3. Conseqventiarum perspectio, Scientiae gradus ultimus est.

Hinc non abs re dictum: Omnis bonus Politicus (Medicus, Theologus, Philosophus) propheta: qvia effectus praevidere in causis, sapientissimi cujusqve proprium.

[note: Aliter denique libere, aliter festinando.] 128. Si Discipulum informandi libera habes spatia, procede gradatim, nihil eorum qvae ad Operis integritatem spectant omittens: si vero festinandum est, (qvōcunqve urgente casu) maxime necessariis tantum incumbe. Ex. gr. Si Discipulus obveniat morbidus, non diuturnioris Vitae spem faciens, sed mortis metum trahens: non externis illum Literis aut Scientiis; et Artibus, Morumve Civilitate (incertum qvippe est an istarum rerum illi usus futurus est) occupabis, sed Patri spirituum sese commendandi, eōqve beate moriendi, artem instillare festinabis.

CLVIII. Arctis temporum spatiis circumcluso nihil praeter summe necessaria agendum.

De Celeriter, Jucunde, Solideqve docendo, specialia Hypomnemata.

[note: Disqvisitio, an hactenus tradita ad cito, jucunde solideqve docendum vere faciant.] 129. Hactenus Didastisae fundamenta, e suis venis eruta, secundum qvae si ubiqve procedatur in doctrinis, spes est obtineri posse, ut qvicqvid docetur, videatur breve, et oblectet, profundasqve radices agat. Qvas tres virtutes qvia Didactices finem fecimus. § 3. et 4. (suntqve revera doctrinarum anima) placet paululum subsistere, et an obtineamus sic jam fines nostros, videre.

[note: Fundamentalis Didacticae lex eō spectat:] 130. Ante omnia considerandum, fundamentalissimam legem Didacticae nostrae, de omnibus per EXEMPLA, PRAECEPTA, et USUM docendis (§ 26. et seq) nihil nisi Celeritatis, Iucunditatis, Soliditatisque regiam viam esse. Nam

CLIX. Exempla perpetua; prorsus Celeritati; Praecepta dilucida, prorsus Jucunditati; Usus continuus, prorsus Soliditati, serviunt.

(Nempe ire qvā praeivit alter, tutum et facile. Etiam noctu, si lucida praeferatur fax. Ire autem et redire saepius, facit viae prorsus securum.)

[note: Ut et reliqva omnia] 131. Sed et reliqva per totam Didacticam eō tendunt, ut doctrinae influant animis facilius, svavius, profundius. Qvae revocare in summam qvandam, qvid prohibet? ut Instrumenta Didacticae Lingvarum, ad qvae adornanda jam accedemus, recte concinnandi leges tantō habeamus conspectiores.

De Celeritate.

[note: Celeriter doceri ac disci, cur opus.] 132. Ut qvicqvid docetur ac discitur cito perdoceatur ac perdiscatur, danda est opera: qvia plerumqve principium fervet. Anteqvam igitur defervescat impetus, ut animus finem suum se asseqvutum,


page 139/140, image: s082

et bonō suō frui, sentitat: ne vel resiliat taediō. finem non asseqvutus, vel pergat cum taedio, langvide se suo fini admoveri videns. Nempe vulgare illud, Principium fervet, medium tepet, ultima frigent, verificatur semper, in docentibus et discentibus, ubicunqve ferrum non dum calens cudi, et absolvi, festinatur.

[note: Ad celeritatem in specie conferunt soptem,] 133. Qvae igitur ad Celeritatem in specie conferunt, septem Axiomatibus inclusa sunto. Quorum primum erit, de Fine cujusqve studii, semper prospectando, et ad illum unice collimando.

[note: (1) Ut finis primario prospectetur.] CLIX. Ad scopum rectā: ambages semper vitentur.

Porisma. 1. Ergo Finem mox ab initio prospecta. (Discipuloqve ostende: ut ipse videns, qvōnam tendatur, et veniri posse spem concipiat, et venire gestiat. [note: N B.] Prospicere enim mox ab initio finem, et progredi inoffense, volupe est animo nostro, infinitum et remoras abhorrenti.)

2. Finem magis attende, qvam Media. (Media enim propter finem sunt, non propter se: admiscereque se solent mediis, qvae ad finem non faciunt, non aliter dignoscenda facilius, qvam respectando ad finem. Hinc Seneca: Finem specta, et supervacanea dimittes.)

3. Qvicqvid ad scopum recta ducit, regia via sit: qvicqvid diverticuli habet speciem, pro remoris babeatur. (Negligere qvaedam, pulchra diligentia est: nempe qvae nihil adscopum, aut parum. Festinanti, etiam respicere aliud qvam viam, remora est. Ergo in Theoreticis noli diu promittere, sed prome rem, et contemplari jube: tum explica, et an intelligat inqvire: procedet res celeriter. Inpracticis, noli dicere te aliqvid facturum, sed fac, et imitari jube; ne aberret, mone; si aberrat, corrige: expedita erunt omnia.

[note: (2) Ut Media non multa adhibeantur, sed bona] 134. De Mediorum delectu tam verum et utile, qvam notum est illud,

CLX. Qvod per pauciora fieri potest, ad id plura ne adhibeantur.

Ergo, Sola necessaria adhibeantur. Verbi causa:

[note: N B.] 1. Exemplar cujusqve rei unum sufficit: Explicatio una et altera: reliqva praxi dentur. (Vide Ax. CXXXVI, exegesi.)

[note: N B.] 2. Cardinalia bene urgere, minutiis non immorari, celerrimi profectūs via est.

(Exemplō illorum Exercituum, qvi ad subigendum Regnum festinantes, non qvidvis obvium remoram sibi esse patiuntur, sed summae rei incumbunt.)

[note: (3) Habeanturque parata.] 135. De Mediis ad obtinendum scopum necessariis, seqvens Canon notetur.

CLXI. Media omnia parata, et ad manum, sunto.

[note: N B.] (Imperator si in ipsa demum acie, vel expeditione, militem, arma, aliaque necessaria conqvirat, ad ruinam potius festinabit, qvam ad victoriam. Parata omnia, promptum faciunt ad omnia. Ergo

Omnia Exemplaria (scibilium et agibilium); Omnesqve Regulae; omnia deniqve praxi servientia Instrumenta, parata, sunto.

[note: (4) Ut eatur gradatim semper.] 136. In Vsu autem mediorum seqvens Canon observandus.

CLXII. Per gradus semper, nunqvam per saltum.

[note: N B.] (Sunt qvi ut finem citius attingant, gradus qvosdam transiliunt: [note: sed hi] (si gradus recte structi sunt) spe suā certo excidunt: qvia sic qvaedam ad seqventium cognitionem necessaria transiliunt; eōqve seqventibus non recte intellectis, ulteriorum cognitioni rursum obicem ponunt: et sic vel ignorare, qvod scire perperam festinabant; vel regredi ad principia, demumque lente eundo melius attendere, coguntur. Hinc illud verissimum paradoxon: Multi celerius ad finem venissent, si tardius ivissent. Methodus vera sic ordine procedi semper jubet, ut omnia praecedentia seqventibus faciant gradum: omnia vero seqventia praecedentibus addant robur (Vide Ax. LXXVI.) Si qvid ergo ex illis qvae gradatim posita sunt omittis, duplex senties incommodum; Primum, qvod praecedentia non roborabis. Secundum, qvod seqventibus non pones basin, atqve sic illa in ruinam aedificabis.)

Porisma. 1. Ad nullam doctrinam, sine illius doctrinae praecognitis, accede.

2. Qvicqvid agis, hoc unum age.

(Hoc est, nec doctrinas diversas simul tracta, nec ejusdem doctrinae diversos gradus: ne te ac discipulum distrahas, confundas, retardes. Recte enim monet adagium: Duos qvi insectatur Lepores, neutrum capit. Ergo ut capias, uni insiste. Nec oculus duobus simul objectis infigi, nec pes duobus simul gradibus insistere potest: potest multis, si ex ordine singulis. Vide supra § 60.)

(5) Correlata simul sumantur. 137. Hoc nihilominus tamen Celeritati servit, ut qvae duo ita comparata sunt, ut simul sumi non solum possunt, sed et debeant, sumantur. Nempe qvae per naturam cohaerent, ut alterum sine altero nec sit, nec fiat, nec cognoscatur: qvemadmodum omnia Correlata. De qvibus Canon.

LCXIII. Relata semper simul.

(Nempe tradenda, accipienda, exercenda. Ut Literarum lectio er scriptio; Res, et rerum Vocabula: (ut qvae nosse disco, discam qvoqve nominare: et vice versā) Rerum deniqve theoria, et praxis: (ut cujuscunqve rei aliqvis discit intellectum, discat et usum: et contra. Nam Ars sine Vsu sterilis; Vsus sine Arte temerarius.)



page 141/142, image: s083

Porisma. 1. Qvia contraria etiam, omniaqve opposita etiam relata sunt, semper doceantur aut simul, aut proxime: ut natura utriusqve patescat.

2. Qvia Discipulus et Condiscipulus, etiam correlata sunt: compendium erit ad celeres pofectus, neminem institui solum unum, sed multos simul.

(Interest id tam docentis, ut unā fideliā multos simul dealbari videat parietes; qvam discentium, qvorum alii aliis exemplō et aemulatione diligentiae calcar fiunt, juxta illud:

Tum bene fortis Eqvus reseratō carcere currit, Cum qvos praetereat qvosqve seqvatur habet.)

(6) Progressus sit continuus. 138. Cumqve peculiare Celeritatis medium sit festinatio: festinatio autem non in praecipitatione negotiorum, sed continuo, tametsi lento progressu, sita sit; observetur qvod seq vitur.

CLXIV. Continuo progredi, progressum facit notabilem.

(Cum duo simul iter faciunt, si alter restitet, alter progredi pergat, facile est videre, qvantō intervallo hīc illum brevi post se relinqvere soleat. Ut ergo metam cito attingas, non vi, sed continuatā diligentiā, opus est; nempe, ut totō discentiae tempore,

1. Nulla dies abeat sine linae.

2. Nulla hora sine novo penso.

3. Qvicqvid occipitur, ne dimittatur nisi peractum.

(Qvia si dimittis, et iterato demum ad negotium redis; laborem tibi non minues, sed augebis: peribit enim aliqvid per oblivionem, denuo qvaerendum; nec sine resumpto impetu novo. Fac periculum, qvam facile impleturus sis dolium aqvā. si per intervalla tantum instilles: cum implere possis facile, si fundas continuo.)

4. Nunqvam (igitur) plus materiae simul sumendum, qvam qvantum unō impetu subigi possit.

N B. (Ne scilicet unqvam ad idem redire sit opvs, nisi repetitionis gratiā. Qvae tamen repetitio aliud agendo post fiat, et novā cum utilitate: nempe qvando his jam praemissis, seqventia superaedificabuntur.

5. Actum nihil agatur. (Sive; Notis non est immorandum.) Absolutō unō, pergendum ad reliqva. Repetitiones tamen non negligendae: tum ob delectationem e re jam triumphata, tum ob comparandum (7) Methodi abservetur identitas. partae scientiae robur.)

139. Tandem,

CLXV. Identitas Methodi multum facit ad studiorum Celeritatem.

[note: N B.] Sed et ad amoenitatem ac robur. Qvia ubi a rei tractandae forma novi non obveniunt nodi, non nisi materiae, recens venienti, attenditur: faciliusqve sic et celerius illa, dum mens tota in eam incumbit, subigitur. Et dum sic semper lucide itur, amoene itur: dumqve sic facile omnia, vi harmoniae, Intellectui simul et Memoriae se imprimunt (nam qvae ordine notō incedunt, illorum facile recordamur) firmius etiam haerent.

De Jucunditate.

[note: 11. Jucunditas studiis necessaria est.] 140. De amoenitate qvoqve doctrinae aliqvid repetendum. Nam et prodesse volunt et delectare, non tantum Poetae, sed qvisqvis utiliter docet: qvia prodesse non potest, nisi qvi fimul delectat. Affectus qvippe dimidium nostri sunt, rapiunt nos secum, aut ad res, aut a rebus. Ubiubi animus illecebras non sentit, illuc non propendet: et qvō non propendet, illuc invitus truditur. Invito antem nihil tam, facile est, qvin difficile fiat: nihil tam svave, qvin amarescat: nihil deniqve tam bonum, qvin terreat.

CLXVI. Nausea, praesentissimum studiorum venenum, summopere discavenda.

[note: Comparaturqve viis septem.] 141. Quā autem ratione praecaveri nausea, et studium excitari, foveriqve debeat ardor, non ignorandum est Didactico: Discendum vero id ex ipsa humanae naturae constitutione, qvae qvibus blande afficiatur, et qvibus rursum offendatur, satis ipsamet prodit. Qvod ad septem capita revocari posse videtur. Interim stet hoc generale.

CLXVII. Ingenia sic tractare, qvomodo naturā tractari volunt, amoeni processūs basis est.

(Aliter velle tractare, est cum natura luctari: hoc est, conatus ejus impedire, frangere, exstingvere.)

[note: (1) Discentes non cogendo.] 142. Primum: Natura humana libera est, spontaneitatem amat, coactionem horret. Ideo qvō tendit, duci vult; trahi, trudi, cogi, non vult. (Unde est, ut morosi, imperiosi, plagosiqve Praeceptores, inimici sint humanae naturae: et ad dejiciendum ac perdendum ingenia, non vero erigendum et expoliendum, nati apti. Quō et aridi sterilesqve Dogmatistae pertinent: qvi dum exsuccis praeceptis docent tantum, non etiam oblectant, ut flectant; faciunt aut nauseabundos, et fugitivos, aut sui similes, rigidos et inflexiles. Ergo

CLXVIII. Adocendi munere omnis absit morositas, paternō affectu peragantur omnia.

(Ut Discipulus amari se sertiat, nec diffidendi ullam habeat causam: sitqve


page 143/144, image: s084

gluten amoris amor, diligentiaequeve stimulus ipsa dilectio, rerum et personarum. Quō tota Disciplinae nostrae ratio collimat. Vide §. 37. etc.)

[note: (2) Breviter omnia proponendo.] 143. Deinde: Natura humana infinitum abhorret, Rerum terminos pervidere gaudet. (Inde est, qvod omne longum confusum, obscurum, aut terreat nos, et a se deterreat, [note: NB.] aut tandem tamen taediō afficiat: brevia contra, ordinata, clara, oblectent. Inde, qvod hominis ad locum aliqvem longinqvum proficiscentis animus, ad illius desiderati sui termini conspectum gaudiō perfundatnr, etc.) Ergo

CLXIX. Cujusvis studii Curriculum, qvantum potest, breve et ordinatum sit.

(Ut discentes versentur non velut in chao qvodam, nescientes qvid fiat, qvō tendant, ubi sint (horrore sic impletur animus, non Voluptate): sed ut a principio jam finem, cum omnibus intermediis, pervideant, eōqve penetrandi animos sumant. Certe enim cum gradata esse omnia Animus humanus sentit, ut hiatum et praecipitium nullum videat,. nullum inveniat, nullum etiam (progressus aliqvousque) metuat: plus ultra semper progredi non appetere non potest. NB. Ergo sic disponenda sunt omnia discenda, ut nihil agendum offeratur, cujus agendi tempus jam non sit, ipsaque discentis mens id ante se videns, ultro insiliat. Faciet enim lubens, cum ad percepta jam sibi desiderari aliqvid, velut ad Catenam necti coeptam annulum novum, videbit: desiderabit etiam, ut sit qvod annectat, donec Catena sit perfecta. (Vide supra § 23) Amoenitas igitur inerit, si omnia discendorum pensa in facile comprehensiles summas redigantur; omnia coram, et dilucide explicentur; omnia mox, Magistrō [note: NB.] praesente et subveniente, peragantur: nullā re privatae macerationi relictā: terret enim deseri, et sibi relinqvi. Qvidnī enim in omnia seqventia appetitum extendat, qvi omnia praesentia superari videt?)

[note: (3) Sensus suis illecebris proritando.] 144. Tertio: Sensibus humanis volupe est Objectis suis copulari, probiberi ab illis, triste; qvia pabula sua inde habent. Hinc pueri (et qvis non?) dum novum aliqvid, sibi nondumvisum, auditum, gustatum etc. adesse audiunt, proripiunt se; videre, audire, gustare etc. avidi: si prohibes, enecas. Voluptas itaqve inerit Methodo, qvae discentium sensibus omnia perpetuo praesentabit. Ergo

CLXX. Sensus discentium illecebris suis semper proritandi.

[note: (4) Discentes semper in] 145 Qvarto: Natura humana gaudet Rerumraxi (ut § 24. monuimus:) qvia [note: Praxi detinendo.] Rerum domina facta, semper aliqvid formare, transsormare, architectari, Rebus dominari esse credit: ideoqve metu et actionibus prohiberi, ac velut ligari, aegre potest. Prodit se haec naturae indoles a prima infantia: eō actuosior cuiqve, qvō vividius ingenium qvis nactus. Hinc spectare tantum qvod alius facit, aegre possunt pueri: facere ipsi idem gestiunt. Nec volupe est audire. tantum loqventem alium: interloqvi etiam, et audiri, volupe est. Sed et adulti, qvi concionantem alium audiunt, singulas horas dies arbitrantur (tam taediosum est cogitationem liberam ad alteterius ductum cogere:) qvi concionantur ipsi, taedium sentiunt nullum; qvia cogitationibus suis libere feruntur. Ergo recte Didactica nostra totam praxin Discentibus permittit. Maneatqve aeternum hoc.

CLXXI. Omnia discenda, praxi propriā discantur.

(Ut SOLERTIAM NUTRIAT LABOR.)

[note: (5) Utilia tantum docendo.] 146. Qvinto: Natura humana rerum usum venatur: gratumqve est qvicqvid utilitatem aliqvam promittit, et affert. Inutilia, tametsi propter alias rationes titillent, tandem tamen vilescunt, et deseruntur. Ergo

CLXXII. Omnia discantur ad Usum.

(Speculationibus nudis non indulgendum, usus pateat ubiqve. Pulchra, non nisi utilium gratiā delibentur: qvia Pulchra sine usu Arbor sunt sine fructu, fucus sine re, Sirenesque incautos soporantes.)

[note: (6) Varietate doctrinam contemperando.] 147. Sexto: Natura humana oblectatur varietate, identitatem fastidit. Nempe qvia infiniti facta capax, nullā finitā re solā unā exsatiari potest. Ergo qvamprimum aliqvid percepit, aut asseqvuta est, et peregit, mox ad aliud qvid appetitum extendit. [note: NB.] Hinc est, qvod Res, qvae partibus similaribus constant, nullam contemplantibus voluptatem afferunt: ut sunt, Arenosus campus; maris AEqvor; Paries pure albus; Charta vacua, et similia. At Campus arboribus herbisque convestitus; Regio montibus vallibusqve, agris et vinetis arcibus et oppidis, conspicua; Paries variis imaginibus depictus; et Charta literis discripta; qvam grata sunt sensibus animisqve pabula! Ergo

CLXXIII. Qvicqvid docetur, gratā varietate contemperatum esto.

[note: (7) Ludicras aemulationes concedendo.] 148. Tandem: Ludicra naturam humanam (juvenilibus praesertim annis) singulariter oblectant; qvod puerilis tota ludicris dedita aetas, et per totam vitam nos comitans jocorum, similiumqve animi relaxationum, voluptas, ostendunt. Causa subest primo, qvia libertate gaudere


page 145/146, image: s085

naturale est, (Vide § 140.) Lusus autem omnis voluntarium qvid est, eōqve liberum: qvum seriorum occupatio necessitatis, et, sic coactionis, speciem habeat. Deinde, qvia Ludi omnes socialiter, et cum concertatione, fiunt: natura vero humana aemulatione oblectatur, qvia laude oblectatur. Tandem, qvia mens humana novitatis avida, eventus rerum spectare adeo gaudet (sive proprios, sive alienos; sive serios, sive jocosos) ut etiam interesse ludis delectet, ubi concertaminum spectare liceat eventus. Hinc ipsa coelestis Sapientia ludere se nobiscum dicit (Prov. VIII 30.): Sapientia vero falsa introducitur ab Apostolo ut contentiosa, zelum amarum habens (Iac. III. 14. etc.) Multum ergo inerit ad oblectandum, excitandum, et in opere detinendum, momenti, si

CLXXIV. Qvicqvid discitur, a pluribus simul, et jucundā aliqvā aemulationis formā, discatur.

Qvod qvibus rationibus fieri possit, in Didactica non vestigavimus, qvia excogitare facile est; suō tamen locō sorsan aliqvid particulariter innuetur. Nempe Capitex XIII. et XXV.

Porisma. Qvicqvid in ludoliterario fit, lusiis in genii sit. Si qvid cum labore ac taedio discendum relinqvimus, in Methodi novissimae ludibrium tendet.

149. Atqve hae sunt Amaenitatis viae: post qvas si difficultatum supererit aliqvid, certa successuum spes diluet. De qvo seqvitur.

De Soliditate Doctrinarum.

[note: III Soliditas doctrinae (in soliditate Rerum fundata.)] 158. Generaliter monendum, si Doctrinam Discipulis instillari volumus solidam, Res docendas oportere esse solidas: hoc est, solidae. Veritatis, solidiqve Usūs. E paleis, stramine, faeno, arena, AEdificium solidum nunqvam fiet: sed ex lapide, ligno, metallo; materiis scilicet duraturis. Sic Doctrina certa ex opinionibus incertis nunqvam exstruetur: nec rerum inutilium scientia ullā arte reddetur utilis. Ergo

CLXXV. Frivola, et qvorum Veritas, aut Utilitas, demonstrari non potest, exesse jubentor, ubi Eruditio qvaeritur solida.

[note: decem habet reqvisita.] 151. Caeterum, qvia nunc non de Rerum sed Methodi soliditate, qvaestio est, ad hanc veniamus, superstruendam (ut qvaedam e superioribus repetamus) decem fundamentis. Qvorum primum erit, avidum esse [note: (I) doctrinae Aviditatem.] doctrinae. Terra enim arida, et hians, bene imbibit pluviam; et Ventriculus famelicus, bene arripit, concoqvit, digerit, cibos. Sic Amor et Admiratio rei discendae, potenter eam arripit, Mentemqve, Lingvam, Manum, in rem adamatam facile transformat. Ergo

CLXXVI. Omnia excitate.

(Qvomodo autem excitari possit aviditas, monuimus § 22 et 23.)

[note: (3) Actionum Instrumenta, infallibiliter certa.] 152. Dehinc: qvia Actionum instrumenta infallibiliter certa esse, necessum est, ubi actio infallibiliter procedere debet (malo instrumento bene operari, vix possibile): doctrinae autem instrumenta sunt Exempla, Praecepta, Exercitia: seqvitur inde Soliditatis Canon iste.

CLXXVII. Exempla sunto exqvisita, rem distincte ob oculos ponentia: ut nulla non pars ejus pervideatur. Praecepta vero numerō pauca, sensu clara, veritate catholica, qvibus tuto fidatur. Exercitia deniqve Exemplari affixa, donec illud ad vivum exprimatur.

(Nam ubi Vitium pro exemplo est, vitiosa non addisci impossibile. Sicut et Ubi praeceptiones (Regulae) multae, prolixae, intricatae, exceptionibus obnoxiae; non terreri, non impediri, non intricari, non incertari, ingenia non possunt. Imitatio deniqve vaga, exemplari non affixa, opera producit vaga, ideae non assimilata. Ergo

Por. 1. Nihil sine accuratis Formis.

2. Nihil sine insallibilibus Normis.

3. Nihil sine exqvisita accuratione.

Ut qvicqvid percipi et perfici opus est, non recte percipi et perfici non possit. Aliās, Forma aberrans, aberrare faciet formatum: et Norma incerta, incertam dabit directionem; et Cura circa imitationem remissa, bonas etiam formas et normas reddet, aut inutiles, aut parum utiles.)

[note: (3) Primorum Doctrinae fund amentorum positionem solidam.] 153 Tertium Soliditatis fundamentum est, ut Doctrinarum fundamenta prima solide ponantur. Nam ut sine fundamento, ita male positō fundamentō, omnia in ruinam struuntur. Ergo

CLXXVIII. Omnia prima optima sint: Exemplar, Norma, Attentio; Praeceptor deniqve ipse.

(Ovia plerunqve ut se dant prima, sic omnia.)

CLXXIX. Omnia prima lenta, sed accurata: Attentio, Perceptio, Imitatio deniqve (Ax. CL. et CLI.



page 147/148, image: s086

(Praecipitantia plerunqve res perdit, aeqve ut negligentia, maxime circa Rerum initia. Nōrunt Medici, errorem concoctionis primae non corrigi in secunda. Et Mathematici, errorem ab operationis initio admissum, in infinitum augeri: neqve tolli, nisi totā operatione destructā, et ad principia regressu. Recte deniqve Itali, ex Architectonica desumpto proverbio, usurpant: Fundamentum malum altissimas dejicit turres. Ubiqve igitur in doctrinis, nisi ab [note: NB.] initio caves, aut erroribus paras viam, aut tibi dedocendi molestiam, remorasqve certas, creas.)

Porisma. 1. Ergo qvicqvid docetur, ut recte ab initio prehendatur, providetor.

(Qvia Mens, qvomodocunqve a sensu acceptam rem, mox rursum Memoriae commendat, et imprimit: fitqve idolum, evelli aegre patiens.)

2. Qvicqvid prehensum est, an recte prehensum sit, mox examinator.

(Ne idolum falsum, pro re, animus concipiat.)

3 Et qvicqvid perperam apprehesum patuerit, mox evellitor, ne radices agat (per Ax. LIX. et CLII.)

[note: NB.] (NB. Solide errorem evellet Magister, si occasionem simul, per qvam discipulum in errorem talem prolabi, aut videt, aut suspicatur, detegat et destruat. Homo enim qvia animal rationale est, ne errat qvidem sine ratione: sed qvia verisimilitudine aliqvā decipitur. Haec ergo veri larva detrahenda est, ut errans errorem agnoscat: et mox dimittet.)

[note: (4) reliqvorum superstructionem Cautam,] 154. Qvarto: Fundamentis, solide positis, necesse est caute superstrui omnia, ne qvid, non suo loco et tempore positum, vacillet, aliaqve vacillare faciat. (Ax. XLVIII. etc.) Ergo

CLXXX. Prioribus nondum firmatis, novum superstruatur nihil.

(Aliās in ruinam struetur: ut in aedificiis patet. Hūc illud facit; Non multa, sed multum. (Ax. CXLIX.) Faciendum est [note: NB.] scilicet in Cultura Ingeniorum, qvod in Agricultura Plinius svadet: Minus serere, et melius arare, satius est. Ita enim minore seminis jacturā uberiorem sperare est messem: cum qvi multa serunt, et pauca arant, multum perdunt, et parum colligunt.)

[note: (5) Essentialium curam primariam.] 155. Qvinto: Res nulla plene intelligitur, nec procedit, si non omnia ejus essentialia perspecta, et perfecta sint. Patet in Horologio, cujus nec artificium satis intelligit, qvi non omnia, qvae ad motum illum tam ordinatum producendum reqviruntur, intelligit: nec producere illud valebit, nisi omnia et singula rite parata, constructa, ad motum disposita fuerint. Cum autem [note: NB.] omne Totum ex oppositis et mediis constet extra qvae nihil sit, et intra illa omnia: illa vero sic junctim sumpta demum, et seipsa connectant, et sensum recte afficiant, mentemqve doceant: necesse est in docendo omnia illa simul sumi, simulqve recte collocari: h. e. Extrema prius constitui, deinde Mediis expleri; ut omnia, qvemadmodum inse ipsis ab extremo ad extremum gradata sunt, sic in conspectu sint. Qvisqvis sic res videt, et facit, is demum solide videt, et facit. Ergo

CLXXXI. Omnia. plene, per Extrema et Media.

(Ut discens ubiqve, qvid sit ad rem pertinens, vel impertinens, clare videat.) Porisma. Ergo in partitionibus rerum, et sumantur, et exprimantur, et definiantur, omnia membra simul: qvō generales [note: NB.] rerum differentiae mox simul animis patescant. Vide supra Axiomatis C. exegesin.

(Multum hoc dabit lucis: qvia qvando nonnisi primum partitionis membrum definiendum, et mox prolixe tractandum, suscipitur, caeteris dilatis (ut in vulgaribus fit Methodis) multae Intellectui oboriuntur tenebrae, remorae, cruces. Sed Contraria juxta se plane posita, plane elucescunt.)

[note: (6) Causarum intimarum evestigationem.] 156. Sexto: Et qvia rem nosse, est per causas nosse: hae ubicunqve per se non patescunt, explicandae sunt, ut ne ignorentur. Nempe ut discens ubiqve non solum qvid sit, et qvomodo sit aliqvid; sed et cur aliter esse non possit, videat. Ergo

CLXXXII. Omnia intime, per detectas causas.

(Contextis scilicet sic omnibus, qvae docentur, ut ex causis suis fluant effecta, per seqve intelligantur. Hōc factō, Animus [note: NB.] noster (qvem lucernam DEI vocat Scriptura Sacra) ipse sibi doctor erit, detectisqve rerum principiis, sapientiae lumen sibi ipse varie defecabit et augebit. Vide Ax. XC, cum Por. Et Ax. CLV. et seqq. cum Porismatibus suis.)

[note: (7) Sensuum propriorum varia exercitamenta.] 157. Septimo: Qvia Sensus nostri canales sunt, per qvos rerum notitia mentibus influit (per AX. LXXXIII. etc) qvō plures, saepius, accuratiusqve illi adhibentur, eō profundius radicari doctrinam necesse est. Ergo

CLXXXIII. Omnia per sensus proprios, semper, varie.

(Nempe ad movendum, et qvam profundissime figendum, imaginationem: (per Ax. LXXXIV, et LXXXV.) Hinc optimi qviqve Doctores praeceptionibus suis visibiles addere gaudent Gestus, Figuras, Emblemata, Ceremonias: cujus rei DEVM ipsum totius habemus magistrum. Christus etiam


page 149/150, image: s087

non satis habens Apostolos admonuisse verbis, puerulum in medio statuit, puerilemqve modestiam, pretium sui statuere nesciam, imitari jussit. In ultima vero Coena, non acqvievit Verbo docere idem: surrexit, vestem deposuit, aqvam pedibus ministravit, linteolo detersit: ut non possint non qvid velit intelligere, altumqve imbibere. Nec Agabus vincula Pauli praedicere satis habuit; Pauli cingulō se vincire, ut profundius animis verba imprimeret, voluit. (Vide § 90.) Porisma 1. Qvia sola autopsia lites terminat, scientiaeqve securos facit; omnia qvae docentur, ad sensualem evidentiam deducenda sunt.

(Hoc nempe solum veram, plenam, indubiam, ingenerat rerum cognitionem. Fixius certe Romam, Parisios, Indiam, etc, animo circumfert, qvi semel coram lustravit, qvam qvi sexcenties ab iis, qvi lustrārunt, recenseri audiit. Certius Mathematicus Coelorum dimensiones per experimenta propria novit, qvam qvi ab aliis sic deprehendi duntaxat credit. Credit enim propter authoritatem: cui si aliam authoritatem opponas illico vacillabit. Hinc illud Ecclesiastici: Vir in multis expertus, cogitat multa: et qvi multa didicit, enarrabit intellectum. Qvi autem non est expertus (coram) pauca recognosit: (Ecclus: XXXIV. 9, 10.) In toto igitur studiorum [note: NB.] cursu, sic omnia disponenda sunt, ut studiosi ad propriae sensationis et ratiocinationis experimenta deducantur.)

Porisma 2. Nec sufficit unum sensum semel adhibuisse: qvibuscunqve modis potest, discentium attentio juvetur. 3. Sicubi Res ipsae immediate sensui praesentandae haberi non possunt, praesententur illarum vicariae, Imagines.

(Tantum modo ut imaginatio juvetur, et aberrare prohibeatur, qvoqvō potest modō.)

[note: (8) Praxeos propriae perpetuumusum.] 158. Octavo: Et qvia praxi propriā ad celeres etsolidos profectus multum subest mysterii (qvia solus Usus facit artifices) prorsus ad omnem industriam clavis erit, Discenti [note: NB.] (Exemplaribus et Regulis instructo) propriam semper non permittere tantum, sed mandare, operationem. Nam et stimulum haec res habet ad alacriter progrediendum, ubi qvis se duce progredi posse videt (ut monuimus § 145): et detinet Sensus in attentionis vigore (qvia tum sibi regnat ingenium): et deniqve iterandi ingenerat voluptatem; eōqve nunqvam dimittit inanes, semper opplet fructu. Hinc Veterum nonnemo, ad Authorum lectionem, laboresqve proprios, adolescentes exhortans, dicere solitus fuit: Aves cohortales svavissimas habere carnes, si non paratā escā saginentur, sed [gap: Greek word(s)] (ruspando) sibi cibum qvaerant. Ergo

CLXXXIV. Omnia per praxindiscentium, propriam, perpetuam.

[note: (9) Repetitionum et Examinum freqventiam.] 159. Nono: Qvia Omne tritius, notius: qvicqvid valde notum, et operatu expeditum fieri volumus discipulis, repetitionibus, examinibus, usuqve crebrō, teri necesse est. Ergo

CLXXXV. Repetitiones et Examina perpetua. sunto.

[note: NB.] (Hoc est, provideatur, ut ipsa discendi Methodus perpetuis practicis iterationibus, examinibusqve constet. (Cujus particulares formas in Lingvarum Didactica mox videbimus.) Examinis vero partessunt, exqvirere (1) Utrum qvis didicerit aliqvid? qvod apparet, si recitare sciat. (2) Utrum intellexerit? qvod variis qvaestionibus analyticis innotescit. (3) Utrum horum Usum noverit? qvod imperata extemporanea praxis ostendet.

[note: (10) Percepta alios mox docendi periclitationem.] 160. Decimo: Qvia saepe progredi, et regredi, Viatorem Viae certum facit: magis vero etiam, si alias qvoqve tentans vias (num breviores an longiores, planiores an asperiores sint, cogniturus) digrediatur, Viasqve inter invicem conferat: utile erit discentem non progredi tantum, sed regredi qvoqve, et digredi: hoc est, prorsum, retrorsum, transverso, duci. Qvod erit, si non tantum semper Praeceptori, aliqvid praemonstranti, aut explicanti, attendere, sed et ipse vice versā, idem aliis praemonstrare, iisdemqve verbis explicare, jubeatur: alios deniqve, praeter Magistrum, praemonstrantes et explicantes videat, et audiat. Qvid velim, apertius dicendum est. Notus est Scholis versiculus. Saepe Rogare: rogata Tenere: retenta Docere: Haec tria Discipulum faciunt superare Magistrum.

Sed non satis notum tertium illud, de docendis qvae retenta sunt, consilium, ejusve praxis. Nempe ut qvicqvid aliqvis didicit, mox idem alios docere jubeatur: qvae res magni esset ujūs: Verissimum scilicet est illud: Qvi alios docet, seipsum erudit. Sive, ut Seneca: Homines dum docent, discunt. Non solum qvia repetendo conceptus suos in se firmant: sed et qvia profundius in res penetrandi occasiones nanciscuntur. (Vide § 85.) Hinc ingeniosissimus ille, loachmus Fortius de se testatur: Ovaecunqve unqvam vel audisset, vellegisset solum, ea sibi vel intra mensem effluxisse. Qvae vero docuisset alios, tam in numer ato habere ac digitos suos: nec credere sibi, nisi per mortem, eripi posse. Idemqve svadet, ut qvi Studiosorum magnos cupit capere profectus, discipulos sibi qvaerat, qvos ea qvae discit qvotidie doceat, etiamsi aurō essent redimendi. Praestat te (inqvit) com modis detrahere tuis, modo habeas qvi te docentem,


page 151/152, image: s088

id est proficientem, audire velit. Sic ille. At nos in artem hoc redigi optamus, ut

CLXXXVI. Omnis Discipulus Doctorem simul agere consvefiat.

[note: NB.] Qvod erit, si, Qvicqvid a Praeceptore sufficienter demonstratum ac enarratum fuerit, mox idem, eōdem modō, ostendere ac enarrare jubeatur ipse discens: (aut, si plures fuerint, alius post alium, initiō ab ingenio sioribus factō) qvantum satis. Tum eadem qvae in Schola discunt, enarrare condocefiant domi, parentibus, aut famulis, aut cuivis talia percipere gnaro etc.

[note: Hoc postremum exercitium qvot habeat commoda.] 161. Consvetudinis hujus bonus erit usus ad varia. Primo, attentiores reddentur discipuli ad omnia, qvae Magister afferet: dum mox sibi repetenda fore eadem [note: 1.] scient, et qvilibet se forsan primum fore, [note: 2.] a qvo ista reposcantur, metuet. (Vide supra § 86.) Deinde, repetendo dicta, altius eadem intellectui et memoriae qvisqve [note: 3.] imprimet. Tertio, si qvid minus recte perceptum esse apparebit, corrigendi mox occasio erit (magnō usu, juxta Ax. [note: 4.] XLVII.) Qvarto, Docentes et Discentes certi reddentur, comprehensum esse qvid conprehendi debuit. Nam signum scientis est, posse docere. Qvinto, tam crebrā [note: 5.] ejusdem rei repetitione efficietur, ut tardissimi etiam inter discipulos asseqvantur [note: 6.] tandem. Eōqve (sexto) progressus facient, omnes in omnibus, celeriores ac solidiores. Et fiet sic (septimo) ex qvolibet discipulo doctor, qvōcunqve tandem gradu: eōqve scientiam vehementer multiplicandi augebuntur occasiones. Et sic patebit, qvam apposite luserit Fortius, dicens: Multa ego didici a Praeceptoribus meis, sed plura a Condiscipulis; a Discipulis autem plurima. Et alius. Tantō qvis erit doctior, qvantō docuerit freqventius. Vnd so bleibet man immer bey der lust.

[note: Didactica haec fundamenta omnibus recte tradendis inserviunt.] 162. Atqve haec sunt Artis docendi fundamenta: ex qvibus pro omnibus Scientiis et Artibus (liberalibus et mechanicis, sacris et profanis) recte tradendis, Regulae desumi possunt infallibiles. Nobis in praesens Didacticam inde Lingvarum eruere usus venit. De qvo nobis legem figimus.

CLXXXVII. Qvicqvid in Methodo [note: NB.] Lingvarum constituendum erit, ad haec Didactica fundamenta reducendum erit.

CAPUT: XI. Lingvarum Methodus novissima, e fundamentis Didacticis delineata. Et primum qvidem, qvantum ad Metas, seu Intervalla, et gradus, in qvos prolixum Lingvae (in specie Latinae) studium, necessario dispescendum est.

[note: Methodus LL. novissima qvid?] MEthodus Lingvarum novissima est, qvā ad Lingvae cognitionem solidam, mediis prorsus certis, modoqve compendioso, et facili ac jucundo, pervenitur. Scopus itaqve ultimus est, Lingvae solida cognitio: ad qvam reqviruntur Mediae certa, ad finem deducere prorsus idonea: Modus autem mediis illis utendi exqvisitus, h. e. compendiosus, facilis, jucundus.

[note: Fundatur in communibus Didacticae legibus.] 2. De singulis disqviremus ordine. Et qvia nobis de reducendis ad immota Didactica fundamenta omnibus, qvae particulariter docenda erunt (Canone ultimō Capitis praecedentis) legem fiximus: id jam observandum reipsā erit. Ut qvemadmodum in aedificio nihil est, qvod non innitatur fundamento, eōqve suā vistet, nec externis egeat fulcris: ita nihil in Lingvarum Methodo, qvod non ex communibus Didacticae legibus veniat, ibiqve se immote figat.

[note: Scopus ejus solida Lingvaecognitio:] 3. Solida Lingvae Latinae cognitio est, si Lingva, realis Eruditionis vehiculum facta, teneatur (1) Tota (2) Pure (3) ad promptum usqve vsum.

[note: Tria reqviri, et qvid horum qvidlibet.] 4. Totam Lingvam tenere, est nullum non mentis conceptum exprimere posse (per Cap. II. §. 8. et 15.) Tenere puram est nullis barbarismis, solaecismis, peregrinisqve idiotismis, sermonis formam conspurcare. Prompte Lingvam tenere est tum scribendo, tum loqvendo, expeditum esse, nec haesitare.

[note: Qvid hīc (primo) pet totam Lingvam intelligendum.] 5. Dum autem doceri svademus Totam, qvaeri potest: An prorsus omnia, qvae ad Lingvae integritatem spectant, unicuiqve discenda? et An sordida etiam, obscaena, obsoleta, superstitionem aut impietatem redolentia? Tandem; Qvid faciendum, si Vocabula qvaedam in necessariis nos deficiant? Utrum nova fingere, aut recens confictis uti, sit licitum?

[note: Nempe To formae non To materiale.] 6. Ad primum respondetur: Totam utiqve Lingvam discendum esse, qvantum ad. To formale, ut structura ejus, totumqve artificium, intelligatur plene: non autem id necesse est, si de materiali intelligas. Nam hoc posteriori sensu ne Cicero qvidem totam Lingvam Latinam (cujus tamen absolutissimus artifex habetur) scivit: ut qvi Opificum Vocabula ignorare se (Lib: 4 de


page 153/154, image: s089

Finibus) fatetur. Nunqvam scilicet in Cerdonum contubernio versatus, ut illorum subinde inspectans operas, omnium qvae illīc tractari solent, appellationes addisceret. Nec qvisqvam nostrūm vernacule eadem Opificum, et similia, vel nominari audivir Vocabula omnia: nec tamen sibi propterea Lingvae patriae ignorantiam exprobrari patietur. Vix enim ulli hominum Omnes res videndi, tractandi, verbis edisserendi, obveniunt occasiones: vix ergo ulli hominum, Omnia Rerum Vocabula ediscendi, obvenit necessitas. Cum autem nihil discendum sit nisi ad Usum, (per Ax. CLIX. Por. 2. et 3.) etiam Lingva, non ad curiositatem, sed ad usum.

[note: (In Pansophia tamen utrumqve tradi oportet.] 7. Non dissimulandum sane, si Pausophica studia vigere debebunt, utile fore, adeoqve necessarium, exstare omnium Rerum, qvae usqvam sunt et fiunt, Tabulaturas: qvae qvia sine Verbis contexi non poterunt, exstare utiqve Rerum Omnium Vocabula neceffe erit, seu ut ordine discantur illis, qvorum lustrare omnia intererit; seu ut ad omnem datam occasionem, qvicqvid opus, reperiri possit, (per Ax. CLXXXI.)

[note: et pro cujusqve statu et usu] 8. Ut nunc se res habent, communemqve respectando vitam, sic statuendum erit. Discendam esse Lingvam (Latinam vel aliam) TOTAM; sed pro cujusqve statu et usu. Nempe communia, et in medio posita, tenenda sunt omnibus: Unicuiqve autem praeterea non ignoranda ea, qvae ad locum statumqve suum peculiariter spectant. Ex. gr. Medico medica, Iurisconsulto forensia, Theologo Ecclesiastica, Militi militaria, Pictori pictoria, etc. Hīc enim haerere turpe est: hīc ignorantia comitem habet ignominiam.

[note: Latina Lingva, simaxime velis, tota discinon potest, ob tres causas.] 9. Qvod Latinam in specie lingvam attinet, illa disci non potest tota, tres ob caufas. Primum, qvia non exstat tota. Non enim plus ejus habemus, qvam qvantum Libris antiqvorum continetur: qvibus non venisse in mentem, ut discriberent Res Omnes ordine, diximus Capite V. § 11. et 12. Deinde, ne illa qvidem Vocabula qvae exstant, intelligimus omnia: qvia multa Authorum veterum Verba Latina, apud Nonium, Festum, Gellium, Macrobium, isidorum, collecta; Catonis item, Arnobii, Apuleii, Plauti, Vitruvii, nostro seculo eruditis etiam Viris ignota sunt: qvanqvam non pauci in multis illorum explicandis divinando, conjecturasqve afferendo, elaborārunt. Tandem, Romana lingva ne sic qvidem uti exstat, et doctis intelligitur, difci potest tota, nisi ab illo, cui tota Romanorum historia (qvantum ad Oeconomica, Politica, Religiosa, Ritualiaqve) nota fuerit. Qvae, omnia ut nullus Liber capic unus, ita nullum puerile ingenium capit satis: nec si caperet, usum ea res haberet aetate illā, (per Cap. VII. § 15. 16. 17.) Haec de prima qvaestione, An tota Lingva cuilibet discenda.

[note: Vocabula sordida, obscaena, obsoleta, super stitiosa, tegendapotius, qvam oftentada] 10. Vocabula inepta, sordida, obscoena, obfoleta, super stitiosa, et similia, ad Lingvae corpus pertinent, non ut essentiales ejus partes, sed ut Verrucae qvaedam, vel ulcera, tegenda potius qvam ostent anda. Qvantum ad obscoena, bonus Philologus illa ignorari praeoptabit, qvam le doctore sciri. Non bene cessit Chamo, turpia purenris cupide contemplanti, et aliis commonstranti: benedictione vero digni habiti sunt, qvi palliō obvoluti, oculisqve averfis, velare maluerunt pudenda, qvam intueri. Atqve si Romani (teste Cicerone lib 7. ad Famil: epist. 22.) ab honestis etiam vocibus multis abstinebant, qvae ad sonum oblcoenarum accederent: qvae non moderatio reqviretur in nobis Christianis? qvibus expreffe, ne qvid turpe procedat ex ore nostro, interdixit spiritus Christi. Obsoleta vero, et qvae profanas redolent superstitiones, sciri possunt: non ut illis utamur, sed ut antiqvos Authores, si legendi sunt, intelligamus.

[note: Nova vero admittenda, si rem novam denotent.] 11. De Vocabulis novis, si Res sint novae, priscis ignotae, ineptum est, an admittenda sint, ambigere. Sunt utiqve, si polt inventas Res, inventa qvoqve sunt, apteqve rebus indita, nomina. Cujusmodi multa sunt antiqvis Mechanicis, Philosophis, Medicis, Iuresconsultis, Theologis, omnino ignorata. De qvibus recte Christ. Beckmannus: Age, optio tua esto, Elige utrum malis aut nescire, aut noscere, Res, qvae Ciceronis aevō non fuerunt, nostrō-sunt. Vis nescire? Omnium stultissimus es. Vis noscere? necesse est ut nova recipias Vocabula: ut pote qvibus, tanqvam rerum Symbolis, aut organis, scientia comparatur. (Manuduct. ad Lat. L. Cap. X.) Scaliger autem: Non versumur in foro, aut comitio Romano, sed in communi theatro Sapientum, sub oculis Veritatis: cujus supellectilem atqve apparatum non tam nitidum, qvam opulentum, esse decet (Exercit. 1. ad Cardanum.)

[note: Qvid (secundo) per PVRITATEM LINGVAE intelligendum] 12. Ita qvid per Integritatem Lingvae intelligendum veniat, patet. Pure dum Lingvam perdisci volumus, non tantum volumus ne babarifmis et soloecismis foedetur oratio; sed etiam ne peregrinis idiotismis turbetur. Videmus qvippe Lingvas discentibus peregrinas perpetuo id evenire, ut se Vernacula constituar advenarum magistram, ingeratqve se pro norma: seu voces constituendo, seu phrases et adagia efformando. Ubi licet surfan contra Grammaticae regulas nihil occurrat, occurrunt tamen multa contra peculiarem lingvae genium, dura, obscura, hiulca


page 155/156, image: s090

Hinc Scaliger: Multoties conqvesti sumus, Multos Grammatice, paucos Latine, loqvi.

[note: qvid (tertio) per PROMTITVDINEM LINGVAE in nuatur] 13. Promtitudinem deniqve reqvirimus: ut Methodō hāc institutus non semper a Lexcis et Grammaticis pendere necesse habeat: sed tandem citra istorum subsidiorum opem, seu legendum qvid obvenit, seu scribendum, seu loqvendum, inoffense progrediatur. Non secus scilicet, ac puer ad serperastra gressus formare doctus, abjectis tandem illis cursitat.

[note: Metae certa addiscendis Lingvis necessario figendae;] 14. Scopum vidimus L L. Methodi ultimum, RES omnino, PVRE, PROMTE eloqvi posse: videamus Metas. Nempe qvia studium Lingvae cujusvis (Latinae etiam) operosum qvid est, et prolixum: (per Cap: 11. § 14. et 15.) prolixa vero necessario dividenda sunt in certa intervalla: (per Cap: X. Ax. LXXIII): si certum, si expeditum, si jucundum, constituere volumus Lingvarum studium, necessario id per certa intervalla disterminandum erit: non aliās remedium habituri praecipitiis illis, de qvibus qvesti sumus Cap. VII. 5, 8 etc. ad finem ulqve. Set igitur: Qvia ad summum sine intermedio non venitur, confrciendos esse Gradus.

[note: atqve pluribus gradibus distingvenda;] 15. Et qvia distantia illa (inter Ruditatem lingvae, et Perfectionem lingvae) major est, qvam ut unō superari qveat saltu: necessario erunt conficiendi gradus plures; aut potius graduum Scalae plures. (Ax. LXXVI.)

[note: idqve vere ac realiter, non ad placitum; scilicet juxta aetatum in discentibus diversitatem.] 16. Qvia vero Gradus esse debent vere ac realiter ab invicem distincti, non fingemus hos ad placitum: sed seqvemur ipsam Rerum naturam, ingeniiqve puerilis capacitatem, et deniqve temporis, feu aetatum, intervalla. (per Ax. LXXIII. cum exegesi sua. et Ax. LXXVI. cum Por. 1. et 2.) Nempe qvia ubiqve simpliciora, et sunt, et; fiunt, et cognoscuntur, ante composita; et composita ante compositissima. (per Ax. LXXIV. et Porisma suum:) Pueriqve infantes, dum lingvam ad sermonis usum primitus exercent, non aliter qvam hāc ipsā methodō progrediuntur: ut scilicet primum Res sigillatim inlpectando nominent, Mater, Mensa, Culter etc. Dehinc Res et Voces copulent; Mea mater, Da cibum, Scinde panem cultrō, etc. Elegantias, Idiotismos, Tropos, Adagia etc. prima aetas non capit: vix pueri et adolescentes: plena vero Eloqventia virili aetati servatur. Jam autem aetates vitae, et aetates: profectuum, parallele se habere monuimus Ax. CLII.

[note: Gradus tressunt.] 17. Ex his seqvetur, ad Latinae Lingvae perfectionem veniendi Gradus fore tres, realissime ab invicem distinctos,

I. Lingvae totius Fundamenta ediscere.

II. Lingvae totius Fabricam, seu structuram, perdiscere.

III. Lingvae totuis Robur et Ornamenta addiscere.

(Nec effario haec ita fieri, paret per Capitis X. Ax. C X L V III. cum exeg. sua.)

[note: Primus, Vocum primitivarum fundamenta.] 18. Per Fundamenta Lingvae intelligims. Voces primitivas, ex qvibus, ut recte positis radicibus, tota totius Lingvae Vocabulorum sylva pullulabit: unā cum percepto vero ac genuino illarum sensu: ac deniqve Voces variandi ratione generali, et analoga.

[note: Secundus, Omnium vocum usitatarumstructura,] 19. Per Structuram Lingvae totam, intelligimus omnem in communi usu positarum Vocum totius Lingvae multitudinem; cum dexteritate, unamqvamqve sensu propriō et nativō Rebus suis applicandi, et cum invicem debite construendi. Qyantum scil: ad propriam expressionem attinet, non aliter appellando Scapham, qvam Scapham, et Ligonem, ligonem, per omnes verum claffes.

[note: Tertius, Lingvae Or namenta, I diotismi.] 20. Per Robur Lingvae, intelligimus Lingvarum Idiotismos: peculiares scilicet, et cuivis Lingvae proprias, Vocabula Vocabulis copulandi, h. e. Phrases formandi, consvetudines. In qvibus potissimum sitae sunt Lingvae cujusvis emphases, ac nervi. Qvō etiam omnes Rerum transnominationes, Tropi, Adagia, et qvicqvid elegantiarum ulla Lingva continet, referenda sunt.

[note: Trium istorum Graduum ratiogeneralis.] 21. Patere existimo, bonō consiliō illa sic disterminari, ut primo ponantur sundamenta, sed ampla et solida, toti doctrinae moli serendae idonca (per Cap: X. § 126. et Ax. CLIV.) Dehinc seqvatur fabrica ipsa, fundamentis superstructa suis, qvāqvā patet (Ibid): tandemqve ut structurae jam paratae adjiciantur Picturae et ornamenta. Ut tamen recte haec sic institui prorsus certi simus, demonstrandum est uberius.

[note: Specialiter vero: cur radices Lingvae a corpore Lingvae sepa ratim docentae.] 22. Radices Lingvae recte separari a corpore Lingvae, patet: qvia Rerum praxis (ubicunqve rationabiliter agitur) necessario incipit a mimmis, non a maximis; a partibus, non a toto; a rudimentis, non ab operibus (per § 105.) Hinc Arborator surculos plantat, non Arbores, aut frondes. Et Agricola semina per agrum spargit, non rulmos, aut spicas. Et AEdificator non parietes primum erigit, sed supponit fundamenta etc. etc. Jam vero in Sermone minimum qvid Vocabulum est: et inter Vocabula simplicissimum qvid, Vox suae Originis: et in usu Vocum rudissimum qvid, sigillata rerum nomenclatura etc, qvemadmodum et Sermonis formandi prima rudimenta, Nominum et Verborum flexiones. Haec ergo minima primum absolvenda,


page 157/158, image: s091

anteqvam ad plenam Vocum diductionem, structur arumqve varietatem, veniatur.

[note: et cur separatim Idiotismi ac Elegantiae.] 23. Rursum autem Idiotismos, caeterasqve E'egantias, a reliqvo Lingvae corpore meta recte separari, haec oftendunt. Primum, qvia Rerum differentiae accurate observandae sunt, (per Ax. LXXXIX.) ut ne qvidqvam, re ab aliis didtinctum, indiltincte in congeriem projiciatur. (per Ax. LXII.) Atqvi Latinitas, et Latinismus, revera distincta sunt. Latinitas qvippe est sermo Latinus purus, a domestico vitio remotus, sine respectu ad alias Lingvas: cui opponitur Barbarismus et Solaecismus. Latinismus vero est proprius Latinae Lingvae genius, in iis potissimum consistens, qvibus a consvetudine aliarum Lingvarum receditur: et cui opponitur Graecismus, Germanismus, Polonismus etc. [note: 2 NB.] Et patet utrumqve tam late, ut tametli. Rerum Nomenclatura totum Lingvae penu exhauriat, is tamen qvi Nomenclaturam tantum Rerum tenet, nec ad Elegantias progressus est, vix mediam Lingvae partem tenere credi possit: qvemadmodum Capite [note: 3.] V. § 29. monuimus. Tandem, Nomenclatura rerum potissimum servit docendo; Elegantiae potissimum delectando et svadendo. Distinctos igitur cum habeant fines, distincta etiam constituant systemata; sicut in nobis distincta sunt Cerebrum et Cor, Intellectus et Affectus.

[note: Cur Nomenclatura Rerum Propria, earundem Transnominationi praemittenda: ratio prima,] 24. Qvod autem Nomenclaturam Rerum Transnominationi rerum praemitti svademus, eo sit, ne violetur Rerum ordo. Nempe in Rerum discendarum congerie semper a facilioribus progrediendum est ad difficiliora. (Ax. LXIII.) Atqvi studium proprietatis simplicius qvidest, eōqve faciliuslonge, qvam Elegantiarum studium: praemittendum ergo. Nam propria per se simplex qvid sunt, qvia unum nonnisi unō modō dicitur: translationum, seu transnominationum, infinita luxuries est, aut esse potest. Tum et hoc: propria intelligi possunt per se, transsata non nisi per illa. Propria siqvidem ostendunt rem unamqvamqve immediate; translata aliud per aliud. Eōqve propria unum qvid et simplex menti objiciunt: translata duplum; alterum qvod dicunt, alterum qvod innuunt, et intelligi volunt. Ergo qvod facilius est, agamus prius: qvod difficilius, differatur paululum.

[note: Secunda,] 25. Praeterea, Scire Lingvis communia, Lingvarum veluti rudimemum est; specialia scire, perfectio (per Ax. LXXV. et Por.) Jamautem, Rerum simplex Nomenclatura, commune qvid est Lingvis omnibus: Idiotismorum vero et Elegantiarum, tot sunt differentiae, qvot Lingvarum. Hinc est qvod propria proprie reddi possunt, e qvavis lingva in aliam, verbotenus: idiotica vix unqvam, qvaelibet lingvasvā con svetudine gaudet. Ergo in Lingvarum studio necessario id observandum, ut communia communiter tradantur, et separata separatim: illa, tanqvam generalia prius; haec, tanqvam specialia, post. (per Ax. LXXV.)

[note: tertia,] 26. Accedit, qvod Gradus nullibi consundendi sunt (per Ax. LXXVI.) Atqvi Proprietatis studium ad Elegantiam gradus est, non contrā. Propria enim ornantur, translata ornant: jam autem ornari nihil potest, nisi qvod jam est. (Eqvum habeas prius necesse est, qvam ei adaptes phaleras.) Hinc recte dictum: Eloqventiae principium, Verborum delectus: Delectus autem nullus nisi in Verborum copia, et verō genuinōqve singulorum intellectu: qvorum utrumqve (Verborum copia, et intellectus) non aliunde, qvam a vera, plena, accurata Rerum Nomenclatura, venire potest. Ergo ad Eloqventiam, omnemqve Elegantiam, gradus primus est, posse rem qvamqve perspicue, nativō suō vultu, exprimere. Si enim non intelligar, qvomodo placebo? Patet id puerorum, hominumqve incultorum exemplis: qvi Jocis amoenis, Tropis elegantibus, Adagiis acutis, Allusionibus argutis, non capiuntur, qvia eorum vim non affeqvuntur: non affeqvuntur autem, qvia nec Res, unde allusiones petuntur, nec rerum illarum Appellationes, nōrunt. Ergo haec omnia praemittenda necessario, ut Elegantiis paretur via.

[note: qvarta,] 27. Insuper, danda est opera, ut doceamus et discamus, qvantum potest, svaviter; ne obrepat, vel etiam obrepere facile possit, nausea (per Ax. CLIXVI.) Atqvi in studiis, qvō distinctiora sunt omnia, eō amoeniora: qvando discens non ut in chao et tenebris versatur, sed semper ubi sit, et qvid rerum agatur, videt. Memini qvas cruces olim senserimus in Lexicis, cum Voces, Phrases, Adagia, in congeriem coacervata nobis objiciebantur: et in Grammatica Graeca, statim post Alphabeta, Dialectorum differentiae etc, nobis misellis attonitis haerentibus, et qvid fieret planissime ignorantibus. Gradus ergo ne confundamus: seorfim stet unumqvodqve, ut lux insit seorsim cuiqve.

[note: qvinta,] 28. Tandem, Nihil dediscendum discendum est (per Ax. LVIII.) et ne disci etiam possit, providendum (per Ax. LX.) Videmus autem, qvantum laboris facessant Praeceptoribus dedocendi, discipulis autem dediscendi, Polonismi, Germanismi, aliarumve gentium idiotismi (qvaelibet enim Lingva aliqvid ad corrumpendos Latinismos affert.) Remedium videtur futurum praesentissimum, si Rerum Nomenclaturā simplici ordine absolutā (ubi cor... [reading uncertain: missing text] [gap: missing text (printing error)]


page 159/160, image: s092

non ad hos festinemus? Cur primum Verbis sine Rebus adeo distineri velimus? cum relata semper simul sumenda sint, (Ax. CLXIII.) Formare velle plumas sine ave, an non nugari esset? Num sic infantilis aetatis formatrices ineptiunr, Nutrices? Nonne oculos per Res circumferendo intueri, demumqve nominare, docent? Ecce Bos! ecce Canis! ecce Fenestra! etc. An Opifex mechanicus admissum discipulum verbis prius effarcit, qvam opera ostendit? Imo datā mox in manum acu, subulā, securi, malleō, jubet se operas praemonstrantem imitari: Nomenclaturam instrumentorum, et actionum, inter operas ipsas addocens; addifcunturqve sic eādem operā Ars, Artisqve Vocabula. Ubi enim Res praecedunt Oculum, Oculus Intellectum, Intellectus Manum, Manus Lingvam; facillimā negotiō Lingva tot duces suos seqvitur. Vide Axiomatis XL, Porisma 5.

[note: tertia.] 9. Nec tamen solum temporis jactura est, aliunde qvam a Textu ordiri, sed est animorum cruciamentum inevitabile. Vertat enim se qvis in omnes formas, nunqvam [note: N B.] efficiet, ut Mens nostra, Rerum domina facta, Res potius qvam Verba circumspectare non gestiat, nucleosqve malit qvam putamina. Hinc est qvod in Lexicis, aut Grammatica, ad occursum cujuslibet allegatae Vocis, Phrasis, Sententiae, se sistat: qvid istud fuisse oporteat recogitans. Arqve li descriptionem justam ibidem non reperit, nec ad manum allegatus forsan Author est (qvi inspici possit) macerat se conjecturis: qvibus si nihil proficit, ut qvō acqviescat inveniat, torqvet se. Inde est qvod per Lexica tanqvam per spinas; per Authores tanqvam amoenos hortos, itur. Nempe qvia Sermonis intimum officium est Res absentes tanqvam praesentes sistere (per Cap: II. §. 5.) Lexica vero qvia Voces, Phrases, Sententias, non ut in toto suo complexu alicubi sunt, sed distruncatim, exhibent: planissime fit, ac si alicui Arborem videre gestienti, radicum, ramorum, foliorumve fragmenta ostendas.

[note: Objectiones solvuntur.] 10. Si qvis dicat, Haec nobis adultis ita eveniunt, qvorum judicium ad Res jam maturuit: pueri non ita respectant Res. Quaero: annon pueri aeqve homines, mente praediti? Cogitare ergo non-Rem, et loqvi non-Cogitationem, poteruntne? Si non possunt, cōgi prosecto, ut cum natura luctari consvescant, non debent. Et fac posse; nos cum eos sic frustillatim Lingvam, e disjectis per Lexica et Grammatica Verbis, docemus, qvid volumus? attenderene tum Rebus qvoqve ipsis, per Verba illa designatis? an transilire curam istam? Si attendere: objicimus eos praedictis jam tricis, et conjecturarum crucibus. At Praeceptorum est subvenire (dices) ehucidareqve singula. Resp: Rari id faciunt, rari facere sciunt. Sed faciant: qvid nihilominus istud erit, nisi frustillatio tamen? Tandem si Praeceptor, cur non Author ipse, ex qvo haec, illa, ista, vox aut phrasis desumpra? Dulcius ex ipso fonte bibuntur aqvae. Si vero eos negligere interea Res jubemus, qvid jubemus? Adsvescere negligentiae, interqve negotia sine attentione versari, h. e. exstingvere in seipsis vigorem sensuum, naturalesqve igniculos. Qvae res per totam vitam damnosa esse potest. Deniqve sic Lingvam docendo dedocemus potius, dum Verba sine Rebus loqvi docemus. Qvippe sic, tametsi qvis Lingvam sciat totam, si Rebus applicare nescit, perinde est ac si nesciat.

Qvaeso igitur naturae frenum ne injiciamus, Animisqve hominum ad Rerum venationem festinantibus vias ne obstruamus: muniamus potius, ut sine ambagibus in Res eant.

[note: concludi turqve the seos veritas.] II. Concludimus: Authores bonos, Res bonas ordine pertractantes, Lingvarum vera esse infundibula. Grammatica, non nisi directoria; Lexica, nonnisi Intellectūs et Memoriae subsidia; eōqve Sermonis non magistri, sed ministri, sunto.

[note: Lexica cur Authoribus adjungenda;] 12. Adjungenda vero Lingvarum studio esse Lexica, diximus, (supra 6. II.) qvia sine his Lingvam disci, h. c. Authores legi, tam parum possibile est, ac aliqvem ignotae Lingvae hominiabsqve interprete colloqvi. (Lexica siqvidem mentium et lingvarum interpretes sunt.) Verissimum et hoc: si perfecta Lingvae cognitio qvaeritur, h. e. si per omne Authorum genus eundum est (maneat enim jam immote fixum, non aliter qvam Authorum lectione Lingvas eruditas disci) reqviri qvoqve Lexicon perfectum, nihil omnium qvae usqvam exstant, inexplanatum relinqvens. Qvō brevius verbis, plenius sensu, dilucidius utrōqve, eō melius. Tum demum verissima erunt omnia elogia, qvae de Lexicorum utilitate afferri a qvoqvam possunt. (Vide supra VIII. 26. 27.)

[note: cur et Grammatica iisdem associanda?] 13. Similis ratio de Regulis Grammaticis obtinet, ab accurato Lingvarum studio nullō modo abesse posse: qvemadmodum satis evictum puto Capite V. § 31, 32, 33, 34, 35. Nec addi aliqvid opus est, nisi ut Melanchtonis severum judicium (Capire VIII. § 3. allegatum) relegere libeat Lectori: gravissimum enim est.

[note: Author, Lexicon, Grammatica, Lingvae docendae et discendae trinum instrumentum.] 14. Nihilitaqve istorum trium a perfecta LL. methodo abesse potest: qvia Author (seu Textus) adstringit Verba Rebus; Lexicon, Verba Menti; Grammatica Verba Verbis: qvorum qvodqve tam parum, a Lingvae studio rationabili abesse potelt,


page 161/162, image: s093

atqve trinus ille spiritus (naturalis, vitalis, animalis) ab Animali natura: qvemadmodum ex Cap. II. § 13, 14, 15, satis patet.

[note: Objectioni novae contra Authores occurritur.] 15. Posset autem aliqvis objicere: Atqvi ante pugnasti (Cap. VII. § 15, 16, 17.) ea qvae Authores hahent, supra puerilem esse captum, puerosqve sic in praecipitia protrudj. Ergone Methodus haec adultis tantum serviet, puerilibus studiis alia restabit qvaerenda? Resp: Non de eo nunc, An, et qvomodo, puerili captui accommodati sint Authores: sed, Unde Lingvae perfectio haurienda veniat, qvaestio fuit. Stat certe non aliunde posse, qvam ex Authoribus: hi soli unus LATINITATIS verae FONS sunt.

[note: Authoribus viam sternentes libelli adornandi tre,] 16. Qvid ergo fiet, si Latina non nisi ex Authoribus disci possunt: pueri vero Authorum capaces non sunt, eos tamen Latine doctos cupimus? Resp: Faciemus, qvod alta circumspectantibus, nec per se conscendere valentibus, solemus. Consiciemus illis SCALAS, tam INTELLECTVS, qvam LINGVAE: ut gradatim ducti eō deducantur, ubi Authorum per se jam intelligere qveant, et Res, et Verba. Libelli inqvam construendi sunt minores, majoribin illis praeludentes: qvorum ope addiscantur sundamentalia illa, qvibus omnia Authorum superstructa; et simplicia illa, e qvibus omnes illorum compositi sermones, exstructi sunt. Hoc si poterimus, fiet, ut fundamentalibus perceptis, simplicibusqve comprehensis, Authores ipsos tam facile sit intelligere, atqve puer alphabetarius post comprehensa Literarum elementa, eaqve in Syllabas colligendi rationem, qvemvis datum Textum prompte legit. Mysterium igitur Methodi Lingvarum novissimae totum in eo erit, ut per libellos qvosdam artificiose constructos, in Authores VIA certa, brevis, etamaena recludatur.

[note: (1) Rerum historiola accurata.] 17. Eruntqve hi praeparatorii Libelli Latinitatis tironibus idem, qvod provectioribus ipsi Authores, Lexicis et Grammaticis suis instructi. Authorem scilicet repraesentabit qvaelibet Rerum historiola, verbis selectis enarrata: sed simplicius, ad captum aetatis, et secundum profectuum gradus.

[note: (1) Lexica illis praeproti enata:] 18. Similiter Lexicis opus est simplicius contextis, eōqve ut grandiora Lexica intelligi tandem prompte possint, directis. Nempe in confusanea nunc Methodo, Lexica [note: NB. Vitium Lexic. (1)] etiam ipsa Lingvas discentibus obex fiunt: sive qvod male concinnata, sive qvod inscite usurpata. Nam sunt Lexica, in qvibus aut Vocum desectus est, aut series perplexa: ut discens, aut non inveniat qvod qvaerit, aut aegre: qvae prima est [note: (2)] crux et remora. Tum sunt Lexica, Vocum significationes non bene homonymiis exsolventia, nec vernacule sensum apte satis exprimentia: unde faecundi saepe discentibus pronascuntur errores. Et sunt deniqve Lexica, ipsa Rerum et Verborum mole, qvam discenti objiciunt, discendi aviditatem retardantia. Nempe cum Tironi (uri adhuc sit) plenum Lexicon datur in manus: atqve id fortassis etiam polyglotton. Qvā ratione non implicari impossibile: aeqvri ingeniosioribus atqve tardioribus. Hi qvippe in iis versantur ut in silva densissima, sibi plane impervia: illi omnibus qvae se offerunt oculos pascere avidi, jam hīc jam illīc, si non ubiqve, restitant, eōqve impertinentia agunt, et se a scopo retardant. Remedio fuerit, habere Lexica pro diverso discentium profectu diversa, nihil nisi qvod jam agendumest, subministrantia.

[note: (3) Grammatica utriqve illi conveniens.] 19. Idem intelligendum de Grammaticis praeceptis: arte hīe opus esse, ut ingenia non nisi gradatim ubiqve elevata, ubiqve a praecipitiis tuta, ubiqve ab impedimentis libera, praestentur.

[note: Idque ad Ideam suprae propositam.] 20. Uniformis itaqve, semperqve sui similis erit, a primis rudimentis ad ultimam usqve perfectionem, haec novissima Lingvarum Methodus, ad primam illam et imam (Capite II § 15. delineatam) ideam. Semper enim hīc discentes ante se habebunt Textum, Res Verbis enarrantem: et in manu sinistra Lexicon, verba interpretans, eorumqve sensum Menti copulans: in dextra autem Grammaticam, Verborum structuras, qvā arte siant, explicantem. Ex bis tribus contexetur artificiosa illa SCALA; cujus latera duo semper erunt, RES et VERBA, (illa magis in Rerum Nomenclatura, seu Textu, haec magis in Grammatica, spectata:) transversi autem gradus erunt ipsi SENSVS, beneficiō Lexici Res et Verba in mente copulantes.

[note: Qvi (libelli) trium scalarum instan erunt.] 21. Qvaeritur jam. Scalae istiusmodi qvotnam erigenda? h. e. qvot inferiores illi, Authoribus praeludentes, Libelli condendi? Resp: Qvia semper ad scopum proximā viā collimandum est, ambages ubiqve vitandae: (per Ax. CLX.) et qvicqvid per media pauciora expediri potest, plura non adhibenda: (per Ax. CLIX.) cavendum erit, ne qvid hīc citra necessitatem fiat. Non tamen arbitrii nostri jam esse videtur, postqvam ad Lingvae perfectionem (eōqve Authorum perfectum usum) tres Gradus realiter ab invicem distinctos prareqviri deprehendimus Capite praecedentc, § 15. et 16. Jam enim nihil restabit, nisi ut graduum istorum Scalae confiant ternae. Prima, qvae totius Lingvae Fundamente ponat: secunda, qvae totius Lingvae Structuram simplicem et nativam absolvat: tertia, qvae totius Lingvae Ornamenta, et Robora, supperaddat, (Videatur Ax. LXXVI. cum exegesi sua.)

[note: Hi possent qvidem nominibus Plantarii Seminarii et] 22. Qvibus vero aptis cognominbus, has tam distinctas Lingvarum studii Scalas, appellabimus? Poffent non incommode ab


page 163/164, image: s094

[note: Virdarii insigniri:] Architectonico opere dici, I. Fundamenta, Latinitatis II. Formamenta, seu structura ipsa, Latinitatis. III. Ornamenta Latinitatis. Possemus item non ineleganter ab Hortorum generibus (ob Lingvae et Hortorum culturae similitudinem qvam innuimus Cap. V. §2.) mutuari nomina. Ut nempe dicantur, I. PLANTA. RIVM, ubi viviradices solae, e. sylva in hortulum translatae, poni solent. II SEMINARIUM, ubi radicibus surculi novi inseruntur, et se jam in Arborem explicare jubentur. III VIRIDARIUM, ubi jam virent omnia: tandemqve seqverentur ipsi Authorum HORTI amoeni.

[note: Vestibuli tamen Januae et atrii titulos retinericur placuerit.] 23. Verumenimvero cum nihil citra necessitatem novandum sit, placet retinere caeptas jam prius usurpari, VESTIBVLI, IANVAE, ATRII, appellationes. Ideo etiam, ut commonitorio sint, non alio fine haec praemitti, qvam ut in Authores ipsos celerem recludant aditum: qvomodo Vestibulum, Ianua, Atrium, non sui causā sunt, sed ut introeuntes admittant, inqve ipsa domūs penetralia deducant. Ecce autem, ipsae initiales harum Vocum literae, V, I, A, officium hujus METHODI (id est VIAE) innuunt.

1. Vestibulum. VIA ad Authores.

2 Ianua. VIA ad Authores.

3. Atrium. VIA ad Authores.

[note: Vestibuli finis qvis.] 24. VESTIBVLI finis erit,

I. Rerum ostendere summos cardines: (naturali ordine.)

II. Lingvae docere imas radices; (Voces primitivas.)

III. Variationum sermonis ponere fundamenta; Declinationes et Conjugariones analogas: eōqve praeparare ad percipiendam facilius Lingvae structuram: h. e. accessum patefacere ad JANUAM.

[note: Ianuae finis qvis] 25. IANVAE sinis erit,

I. Pleniorem Rerum detegere seriem, nativō vultu.

II. Vocum totitus Lingvae producere exercitum, nativō singularum significatu.

III. Flexionum omnium, qvas sermo Latinus reqvirit (citra tamen figuratum gradum) nativas ostendere classes, formas, et usus. Eōqve animos praeparare ad prompte jam capiendum omnem Elegantiarum apparatum, h. e. aditum recludere in ATRIUM.

[note: Atrii finis qvis.] 26. ATR II deniqve Sinis erit,

I. Rerum ostendere classes easdem, mutuatitiō habitu; Variā scilicet Rerum Transnominatione.

II. Vocum recensere Transformationes.

III. De Lingvae omnis generis Elegantiis tradere praecepta, detegereqve arcanum cujusqve Lingvae genium. Eōqve jam immediate in Authores veniendi, et inoffense omnia permeandi, aperire viam.

[note: Singulorum ad invicem proportio. N B.] 27. Breviter. Vestibulum ostendet Lingvae sceleton; Ianua corpus; Atrium vitam et colores. Repraesentabitqve VESTIBULUM Lingvae analysin; Verba resoluta, seorsim spectata. JANUA synthesin; Verba inter se constructa. ATRIUM syncrisin; collationem scilicer Rerum ad invicem, qvantum ad ideas easdem: et Lingvarum inter se, qvantum ad Idiotismos.

[note: Posticum (Vocum obso letarum) cur non superaddatur.] 28. Cogitabam eqvidem antehac Latinitatis qvoqve scribere POSTICVM, in qvo digerantur antiqva et obsoleta Latinorum Vocabula; ne qvid ad integritatem Lingvae methodo huic deesse videretur. Verum posteriores cogitationes docuerunt me: Primo, Nihil esse docendum, nisi ad usum. (Ax. CLXXIl.) Obsoletorum autem, et desitorum, qvis jam usus? Deinde: Nihil dediscendum docendum esse Ax. LV III.) Atqvi recensendo talia, doceremus: monendo autem usurpanda non esse, dedoceremus: h. e. idem opus texeremus et retexeremus. Tum, qvae necessitas Romanorum corradendi scruta? Si hoc propriis Lingvis nonpraestamus, ut antiqvata Vocabula ita conqviramus: cur alienis? Deniqve: si propter antiqvos Authores intelligendos, eō igitur diligentia ista disferatur, consiantqve Lexica (de qvibus loqvuti sumus, et Capite XVII. plura loqvemur) plena, nihil non expedientia. Nos interim Latinitatis tirones Rosas potius legere doceamus, qvam spinas.

[note: Hi libelli omnes sint.] 29. Restat, utde Conditionibus horum Libellorum in genere conveniat, anteqvam construantur singuli. Prima, erit: [note: NB. (I) breves] ut sint qvantum potest breves (per Ax. CLIX.) Nempe ne nos a principali scopo, qvi est. Authorum lectio, diu retardent: eōqve non diverticuli, sed semitae prorsus rectae, et speciem habeant, et usum (Ax. CLlX. Por: 3.)

[note: (2) accuratis] 30. Secunda: ut sint accurate scripti, continentes Rerum faciem veram, Sermonis autem (in qvovis gradu) exqvsitas forma, insallibilesqve normas; et deniqve diligentiae directoria perpetua. (per Ax. CLXXVII. et Porismata, 1. 2, 3.)

[note: (3) eddem procedentes Methodō.] 31. Tertio, ut procedant methodo eādem: qvia id amoenitati servit, et celeritati (per Ax. CLXV.) Qvilibet ergo habeat, primo TEXTUM, dehinc LEXICON, tandem GRAMMA TlCAM. Cujus consilii ratio est; qvod in rationabili Lingvarum studio Rerum intellectio necessario praecedit. Prima itaqve studii hujus basis, aut Res ipsae sunto, coram spectandae; [note: I. Textus] aut rerum vicariae Imagines; aut deniqve rerum Descriptiones accuratae. Qvales qvia Rerum Nomenclatura, aliusve Res enarrans Textus, exhibet, primō stabit locō. Et qvia qvod primum in Res


page 165/166, image: s095

[note: II. Lexicon] insilit, et illarum simulachra sibi efformat, Mens est; Mentis autem interpres Sermo, et sermonis non intellecti ad sermonem intellectum interpres, Lexicon: hoc ipsum proximus individuusqve Textui comes [note: III. Grammatica] adesto. Tandem seqvatur Grammatica, tanqvam utriusqve Rationaria, omnia illorum elucidans, perficiens, obsignans. Lexicon in medio stans, utriusqve minister et mediator (ac velut intergerinus paries fne qvis in Grammaticam, nisi Textu et Lexico pertransitis irruere attentet) esse poterit.

[note: (4) Limites constitutos ne transgrediantur:] 32. Qvarta conditio erit, ut propaedeutici nostri Libelli constitutos inter se limites recte observent, nec illos, et dehinc se ipsos, et discentes, turbent, aut confundant. Erit id, si Vestibulum tantum fundamenta ponat, ad structuram non festinet. Ianua tantum struat, ad omamenta non excurrat. Qvod tamen adeo praecise obfervatu vix esse possibile, inde pateat; qvia urut Rerum qvarumcunqve Gradus satis inter sepateant, illorum tamen commissurae plerunqve sic latent, ut discerni neqveant. Ex. gr. Viridis et Luteus color, rursumqve Luteus et Ruber, gradu integrō utiqve satis evidenter distingvuntur: at vero si eos gradatim locare voles, ut qvomodo alius in alium transeat videas, vix ubi hunc desiliere, illum incipere, certo dicas, invenies. Idem in Verbis obtinet: qvid primitivum aut derivativum, simplex aut compositum; signisicationis propriae, aut transtatae sit, facile intelligo: utri autem potius classi haec vel illa vox adscribenda veniat, non ubiqve facis pervideo, tam prope alicubi ad invicem accedunt, ut se aut obumbrent, aut propter similitudinem et vicinitatem secum trahant. Qva de re suis locis plura.

[note: (5) Servent ubique accuratam gradationem.] 33. Qvinto, Necessarium erit reqvisitum, ut qvilibit hic libellus intra semetipsum, suiqve proprii pensi respectu, accuratam servet per omnes partes, majores et minores, gradationem (Ax. LXXIV:) qvō tanqvam vere artificiosa Scala, non a praecipitiis duntaxat tuta praestet ingenia, sed etiam a difficultate, et qvacunqve molestia, praeservet. (Vide Ax. LXXVl. Por. I et 2.)

[note: (6) Scribantur modō popopulari; et historiscā narratinone.] 34. Sexto: Scribantur omnes methodō populari, tanqvam bistorica narratio qvaedam: narrandi ubiqve ordine tam dilucidō, verbisqve tam claris, ut etiam pueris omnia haec cum desiderio legi possint; cum attentione vero lecta, non intelligi non possint. Qvippe sic demum cum usu legi poterunt (Ax. XC. XCII. XCIII. et CLXX.)

[note: (7) et da praxin accommodatō ordine.] 35. Septimo, scribantur sic, ut ad propriam discentium praxin accommoda sint omnia. (Ax. CLXXI. et CLXXXIV. Qvod erit, si lexicon eā curā adaptetur utriqve libello, Textui et Grammaticae) ut discentes interpretari omnia ipsumet jussi, aberrare nusqvam (nisi forsan ultro velint) possint. In ipsa autem exercitii praxi semper Textus lectorem deducat in Lexicon, et Grammaticam; Lexicon vero et Grammatica rursum compellant in Textum. Qvod sic fieri poterit, adeoqve necesse erit, si Textus exster tantum Latinus: vernaculam versionem sibi conficere jubeantur discentes ipsi, Lexici et Grammaticae beneficiō. Item, si qvicqvid u qvam Grammatice observandum est, Lexicon id moneat, non tamen: explicet, sed ubi informatio illa in Grammatica qvaerenda sit commonstret. Grammatica deniqve Singulis Regulis plurima Exempla subnectat: sed cifris duntaxat, ostendendo nimirum in qvibus Textūs periodis similia exstent, et qvaerenda sint.

[note: (8) tademque singuli habeant sua ingeniorum allectamenta.] 36. Tandem, singuli isti Libelli habeant propriasua ornamenta, ingeniorumqve oblectamenta. Textus puta, Rerum descriptones faciles et amoenas, illustratas (sicubi opus) Imaginibus pictis, melioris impressionis caufā. Volumus enim et prodesse et delectare potenter: ut versari in his nemo non libenter velit, nemo sine usu certo possit: qvod fiet, si Res qvaecunqve possunt autopsiae subjiciantur (per Ax. CLXXXIII cum Por. 3.) Grammaticae vero peculiaris virtus in eo erit, ut Lingvae Latinae ad Vernaculam parallelismum perpetuum contineat, ad nullam non Regulam exempla utriusqve Lingvae apponendo: ut num Vernaculae consvetudo fimile qvid, vel diversum, aut etiam contrarium habeat, pervideri possit. Pro qvāvis igitur Gente et Lingva peculiari Grammaticā opus erit: nec pigere debebit devorare molestiam hanc Viros doctos, si juventuti suae recte consultum esse volent. Lexicon tandem qvodvis (Vestibulare, Januale, Atriale) bipartitum erit; Latino-vernacu-lum, et Vernaculo-Latinum. Illud paratum dabitur in manum discipulis, utpote sibi a primo statim aditu (Textūs et Grammticae) necessarius Mercurius. Alterum. non continebit typis excusa, nisi Vernacula: Latinorum lacunae in occasionem pulcherrimi discipulis exercitii relinqventur vacuae. De qvo Capite seqventi § 12. et XIV. § 16.

37. Ita demum [gap: Greek word(s)]. haec celeris, amoeni, solidiqve profectus instrumenta fore certa, plane considimus. Sed illud peculiari jam capite ostendendum erit.

Caput. XIII. Methodi LL. novissima delineatio qvantum ad docendi Modum, seu celerem et amenam PRAXIN.

[note: Didacticorum instrumentorum isjus patels] FRustra est habere Instrumenta, si nescias usum, ad qvid et qvō ordine, ac modō, adhibenda sint. Eqvidem


page 167/168, image: s096

didacticorum nostrorum Instrummentorum (Vestibuli, Ianuae, Atrii) ignorari non poterit usum, cui tradita jam Didactica sundamenta ignota non fuerint: addamus tamen aliqvid, ut praecogitata esse omnia, et ad facilem, celerem, solidumqve usum adaptata, pateat. Nec aliud hīc, qvam Canonum qvorundam didacticorum (ut Cap. X. propositi fuerunt) ad praxin applicationem docebimus.

[note: (I) Doctis tantum et docendi gnaris ac avidis.] 2. Etprimo qvidem, qvia ad bene docendum Bornus Docens reqviritur (per Ax. XVI.) Docens autem bonus est, qvi potest, scit, vult docere (Ax. XVII. XVIII. XIX.) Methodō novissimā docere nemo praesumet, nisi doctus, docendi gnaras, et avidus: prostituturus aliās, se, et artem

[note: (2) Cum Discipu lorum delectu.] 3. Dehinc, qvia adscientiam feliciter transplantandam, Discens qvoqve reqviritur bonus (Ax. X VI.) hoc est, docilis; qvi possit, sciat, velitqve doceri § 15 cum seqq. Ax.) Lingvarum Magistiro pima erit cautio, qvos admittat Discipulos videre. Ne, si obtrudi sibi truncos et stipites, aut materiam nondum seqvacem, pariatur, operae faciat jacturam, et pro laude auferat ludibrium. Si qvis ergo, cui Deus mentem, aut sensus sanos, negavit, sibi offeratur: dicet qvod ibi Rex Israel, Si Dominus non opitulatur, ego unde? Aut si parentes propere nimis sibi suos fingi et sculpi volent Mercurios, patientiam svadebit: donec roboratiores naturae vires sculpturam admittant tutius, et melius. Ita nactus non nisi jam fingi idoneos, profectus diligentiae pares sperare poterit.

[note: (3) Qvos plures potius admitti, qvam pau ciores, praestat. Sed et hes,] 4. Terio, qvia discipulorum AEmulationes, mutuaeqve Concertationes, diligentiae cos sunt, (per Ax. CLXIII. porisma) cotem hanc sibi suisque non deesse jam inde ab initio Magister bonus providebit: h. e. plures potius qvam unum, aut paucos, sibi formandos optabit, et admittet. Qvae discipulorum pluralitas, aut etiam multitudo, ne sibi aut illis impedimento fit, vel distractioni, magno potius sibi et illis commodo: haec tria venient observanda necessario. Primum: Non qvōvis tempore discipulos admittet, vel dimittet, sed eōdem tempore omnes simul: ut perpetuo iisdem pensis omnes, simul et semel exerceri; gradatimqve semper simul duci, et ad metas deduci, qveant. (Hāc enim solā ratione Pastor qvantovis Gregi sussicit, si Pecora eadem, in Pascua eadem, simul ducat et reducat: non suffecturus, si Sparsim, alios et alios per campos diducenda, ibidemqve custodienda, rursumqve inde [note: 2. Simulqve Omnes instituat, non singulos Separatim] reducenda, forent.) Secundo: Omnes formabit, non singulos: h. e. nunqvam discipulorum qvenqvam instituet unum solum (neqve in Schola, neqve extra Scholam) sed Omnes simul. Ad neminem itaqve seorsim accedet, nec ad se qvenqvam seorsim accedere patietur; sed in cathedra, aut loco unde ab omnibus conspici et exaudiri qveat, consistens, velut Sol radiis [note: 3. Attentos sibi reddere sciat] suis simul et semel collustrabit omnes. Tertib, Attentos sibi reddat omnes necesse est: ut qvicqvid agit, praemonstrat, explicat, applicat, ab omnibus excipi, percipi, insuccum et sangvinem converti, certus sit. (Cujus rei particulariores modos et vias mox aperiam, §. 15. Nunc hoc solum dicendum fuit, qvi feliciter docere vult, ut docere malit plures, qvam pauciores.)

[note: 4. Discipulorum aviditas prolectanda,] 5. Qvarto: Qvia nemo bene doceri, nisi doctrinae avidus, potest (Ax. XXIX, et CLXXVI.) Bonus Doctor neminem docere praesumet invitam, sed omnes suos prius doctrinae qvam avidissimos reddere laborabit. Eōqve sine (vi Axiomatis XXXI, et XXXII.) diligenter tum doctrinam ipsam (hīc Lingvam Latinam) tum docendi modum, qvam nihil nisi lusum experturi sint; et deniqve se doctorem, paternō erga discipulos assectu, commendabit; (Qvā de re Axioma. CLXVI, et seqq. duo. Item: CLXXIII) Nec speret aliter fore discipulos, qvam ipse est: amabiles, si ipse amabilis; alacres, si alacris. Hīc verissime obtinebit illud. Qvalis rex, talis grex.

6. Qvinto; qvia sine Instrumentis operari impossibile; (Ax. CXXXIV.) Instrumenta vero necesse est esse parata; et ad manum, imo in manu, (Ax. CLXI.) nemo novā Methodo docere ineipiet, nisi qvōvis Discipulo Instrumentis omnibus (ad praesens pensum necessariis) instructō: ut nemo non aeqve ac Praeceptor, propria sua in manu habeat omnia, qvibus opus. Et qvidem, qvod Libellos didacticos attinet, ejusdem editionis: ut folia, paginae, lineae, et omnia, conveniant; ne qvid vel minimum sit, qvod impedire, aut retardare possit.

[note: 6. Et ex illis ante omnia Sphalmata Typographica tollenda.] 7. Sexto: qvia Instrumentum actionis infallibiliter certum esse, necesse est (per § 150) discendi autem Lingvas nobis instrumentum sunt didactici Libelli: in qvibus excudendis vix tam diligentes Typothetas, vel tam oculatos Correctores, sperare possumus, qvin mendorum aliqvid admittatur: Sphalmata typographica Praeceptor, ante inchoata pensa, ex omnibus discipulorum Exemplaribus tollet, h. e. in conspectu suo emendari jubebit: ut eandem prudentiam in aliis post Libris imitari, causas modumqve addiscant ipsi discipuli.

[note: 7. Alii libelli interim non permittendi.] 8. Et qvia Celeritatis via est, rectā ad scopum ferri, ambages et remoras fugere: (Ax. CLIX.) nos autem propaedeuticos nostros libellos ita concinnasse videmur, ut rectā ad scopum viā ducant: qvisqvis bis uti volet, aliena admiscere cavebit. Non solum in docendi actu (qvum haec sufficiant)


page 169/170, image: s097

sed et extra illum, ne discipuli aliō proruant, et impertinentia misceant, prohibendo. Saltare hoc esset, non progredi; vagum qvid et instabile. Certis immorari et innutriri oportet (inqvit Seneca) si velis aliqvid trahere qvod in animo fideliter sedeat. Nusqvam est, qvi ubiqve est. Adsvefiant ergo esse compositae mentis: cujus initium primum est, posse consistere, et secum morari. (ne nostri qvidem) Distrabit animum libroram multitudo etc. Imo ne nostra qvidem illis permittenda, vel ostendenda, putamus, praeter qvae praesentis pensi sunt. Primum ideo, ne qvis subseqventium mole terreatur. Deinde, ne curiositate involans (ut sumus futura anticipare avidi) sese confundat. Tandem, ne majorum desideriō praesentia minora fastidiendi, aut cene negligentius tractandi, eōqve se a seqventibus retardandi, cuiqvam occasio sit.

[note: 8. Nec bi usurpandi per saltum.] 9. Octavo: qvia Discentem aliter qvam gradatim ad scientiam promoveri impossibile; (Ax. XI) nostri autem libelli ad Authores gradus sunt, (Cap. XII. § 16.) et inter se invicem gradatim qvoqve structi: (ibid. § 20.) qvisqvis volet bis uti, saltus admittere cavebit, procedetqve per omnia sic, uti sese Instrumenta illa conseqvutur: Vestibulum transeundo ante Januam, post Januam vero Atrium, ante Authores. Quō pertinet ipsa interna harum Scalarum structura: ut scilicet nemo aliunde, qvam a [note: Semperque a Textu inchoandum, in Grammatica desinendum.] Textu (qvi in hoc coelo semper primum mobile est, per Capitis praecedentis § 35.) ordiri; alibi qvam in Grammatica desinere, (qvae scientiae philologicae apex est) attemet. Inventurus alioqvin, et discipulis daturus, remoras certas (perAxioma. CLXII.) Hujus ordinis rationem pluribus reddidimus Capite XII. § 7, 8, 9, 10, 11.

[note: 9. Tria quotidie formentur, Mens, Manus, Lingva.] 10. Nono: qvia Oratio Rationem qvoqve et Operationem includit, (Cap. 1. § 24. et 26.) in Lingvarum discipulo semper tria simul formanda sunt, MENS, MANVS, LLNGVA. Mens, ut qvicq vid discit, intelligat, dijudicet, memoriae mandet. Manus, ut qvod intelligit, exprimere scripta, h. e. proferre praemeditate, sciat. Lingva, ut qvod intelligit, et calamō exprimere novit, sciat qvoqve ad extempora neum usum promere ore. Ergo qvantum renun discunt, tantundem ut intelligere, et qvantum intelligunt, tantundem calamō, mox vero etiam ore, exprimere consvescant discipuli, bonus allaborabit Magister. Haec proinde perpetua erit docendi Methodus, qvōvis die, et qvāvis horā. [note: 1 Nempe omnia (.) Explicando. (:) Scribendo. (...) Recitando.] (Explicare, Res et Verba, ut intelligantur. 2 Iubere eadem scribere, ut praemeditate exprimere, qvicqvid intelligunt, confveseant. 3 Tandem legere de scripto, aut recitare de memoria, eadem illa, ad promptum lingvae usum. Ita procedendum erit semper, gradus hi consundendi nunqvam. Nam Intelligere sacillimum qvid est; qvippe qvod unō mentis actu, attentione, peragitur. Imitari manu, dissicilius: qvippe qvod theoriae praxin addit. Facilius tamen est, qvam ore proloqvi: qvia dat praemeditandi spatia, et Lexici consulendi moram. Lingvā prompte res essari, est qviddam perfectioni proximum: qvippe qvod multam praereqvirit praxin, ad perfectum usqve habitum.

[note: Idque antemeridianis et pomeridianis horis:] 11. Et qvanqvam in his tribus circumstantiam qvoqve temporis attendendam existiment Didactici: ut scilicet formando Intellectui tribuatur tempus matutinum, Manui et Lingvae pomeridianum (qvia Homini mane vigeant sensus, qvibus ad rerum promptitudinem claris et attentis opus est; Manus vero etiam a cibo sumpto vegeta:) Lingvarum tamen Methodus Semper ista jungi permittit, adeoque postulat. Nempe ut singulis boris assignatum pensum, primo Intellectui recte imprimatur; mox melioris impressonis causā transcribatur: demum Lingva exercitiis familiarissimum reddatur.

[note: 10. Discentes omnia ipsi agant: Docentes tantum dirigant.] 12. Decimo: qvia Didactica vera Discenti mandat laborem, Docenti directionem (vide Ax. XXXIII. et XXXIV, cum interposita exegesi: et CLXXI, CLXXXIV.) nihil in hac Methodo aliter siat, qvam ut Discentes semper omnia ipsimet agant: Docentes vero semper illorum actiones dirigant. Nempe, qvia exercitiis Mentis unice servit propria rerum speculatio, rebusqve immoratio (per Ax. CXVII.) jubeantur omnia discipuli ipsimet audire, videre, legere, interpretari; eoqve omnia ipsimet vestigare. Et qvia Manui exercendae servit scriptio, multa et accurata (ibid. § 84.) scribant ergo perpetuo: h. e. describant ipsosmet Libellos suos, omnes et singulos, omnes et singuli. Textum qvidem vertendo, et revertendo: Lexicon autem Vernaculo-Latinum, vernacule tantum typis excusum, manu suā supplendo (ut innuimus Capite XII. § 36. sub finem. et docebimus peculiariter de Vestibulari, Januali, Atrialiqve Lexico, suis locis.) Lingvae autem exercitio qvia loqvendi usus freqvens servit; omnia hīc clare legendo et relegetido, tummemoriter recitando, demum de iisdem materiis, (cum Magistro, et inter sese) liberaliter colloqvendo, exerceantur omnes. Ita cum procedetur perpetuo, praxi ipsā captivabimus vagas mentes, ut non HOC AGERE, et qvidem citra taedium, non possint. Qvō obtentō, tam Mentem discipulorum Rerum cognitione non tingi, qvam Manum et Lingvam ad promptos usus non expoliri, impossibile fuerit.

[note: 11. Discentibus semper praeludatur.] 13. Vndecimo: qvia totum Lingvae studium practicum qvid est: praxis autem optime praxi, sed cum praevia theoria, (per Axiom.


page 171/172, image: s098

CXXXI. et CXXXIV.) discitur: diligenter hīc Discipulorum praxi praeludatur: pramonstrando ad oculum semper et ubique qvomodo unumqvodqve scribendum aut legendum, pronuntiandum aut formandum, componendum ac distinguendum, sit: attente id inspectantibus, audientibus, interrogantibus, et mox tentantibus, discipulis, et qvidem tam diu, donec haud errante sensu, et rem, et rei modum, asseqvuti, imitari gestiant, imitenturqve. Reverā enim, Vidisse bene praxin bonam, didicisse erit. Sed qvia praxis eō solidiores facit progresses, qvō fuerit crebrior, et accuratior (Ax. EXXXVI. cum Poris. et Ax. CLXXXIV.) ut bene Res et Verba omnia intellectui et memoriae imprimant omnes Discipuli, crebro illis legendi et relegendi; ut bene scribant, crebro scribendi et rescribendi; ut benl loqvantur, crebro loqvendi, interrogandi et respondendi, provideantur occasiones. Qvae qvia provifae jam sunt, atqve si qvis Methodi hujus ductum seqvetur abesse non poterunt: necesse est perpetuis omnia personare exercitiis.

[note: (12) Prope rare ab initione permittantur.] 14. Et qvia circa initia potissimum attention opus est (Ax. CXXXV.) ne qvid hīc peccetur, maxima danda erit opera: non qvia hīc peccare turpius sit, qvam post; sed qvia nocivius ad conseqventia. Ergo sub initia lente: non multa, sed multum. (Axiom. CXLIX. etc.)

[note: 13. Docens discentium sensus in attentione continere sciat, et qvaerat:] 15. Decimo tertio: qvia Sensus perpetui Scientiae duces sunt, (Ax. LXXIII.) firmissimaeqve bases (ibid. seqq.) illecebris hi suis proritandi erunt perpetuo (Axiom. CLXX.) Qvibus autem modis proritandi, et in attentione continendi fint (qvod aliās in puerili vaga et flexili mente non adeo facile) non ignor andum est Didactieo. Methodus eqvidem haec qvia tota practica est, tota sensuum excitativa est: (Qyod enim qvis agit ipse, ei non attendere non potest): verum qvid faciemus, ut etiam attendant anteqvam eqvam agunt? h. e. dum Praeceptor Exemplum praemonstrat, explicat, Imitationem docet? Resp. Elici attentio compendiose arte illā, qvam hīc paulo ante (§ 3.) innuimus, potest. Nempe, si Praeceptor nemini uni loqvatur, aut aliqvid pumonstret, semper omni bus simul. Constitutus ergo locō editiore [note: (1) Oculos Jemper circumferendo.] Oculos circumferet, neminemqve aliud agere, qvam in se vicissim oculos difigere, permittet. [note: (2) Attentionem qvot modis potest excitando.] Attentionem qvotqvot modis potest, juvabit: sermone scilicet, gestu, picturis in Tabula, qvas intueri jubebit omnes. [note: (3) Subinde interrogando] Inter operas subinde, sermone interruptō, dicet: Tu, vel Tu, qvid modo dixi; Repete hanc Vocem, aut Phrasin, vel Periodum. Tu, dis qvā occafione hūc ventum est? Et similia, pro cujusque gradūs profectu. Si qvis nonattendisse fuerit deprehensus, increpetur aut etiam castigetur, illico: sic attentionis studium acuetur omnino. [note: (4) Ab alio in alium se convertendo.] Similiter si unum aliqvem interrogasti, et is haeret, ad secundum, tertium, decimum, trigesimum, transili, et responsum posce, qvaestione haud repetitā. Omne id eō fine, ut qvicqvid uni dicitur, attendere, capere, rapere, consvescant omnes. [note: (5) Totam turban scisci tando,] Fieri etiam potest, ut si qvid reddere non potest unus et alter, qvaeratur ex tota turba. Et tum qvi primo, aut optime responderit, collaudetur in omnium conspectu, ad excitandum aemulationem. [note: (6) Lectionem per Saltum continuari jubendo.] Ita dum e libro praelegitur aliqvid, jubeatur qvisqve suum inspicere, et jam hic jam ille continuare lectionem. [note: (7) Ut et explicationem:] Idem fiat, cum ab ipsimet Textus explicatur. [note: (8) Scriptionem in conspectu omni um exrcendo] Cum autem docetur Scriptio, vel Orthographia, aut qvicqvid simile; jubeatur accedere ad Tabulam; et in conspectu omnium imitamen tentare, jam hic jam alius, nullō ordine: ut sibi metuat qvisqve, eōqve attendant omnes, etc. Tale Attentionis exercitium qvotidianum, primo lentum, semper accuratum, non poterit non inducere Sensus captivandi, perpetuoque Rebus, qvae in praesens aguntur; obvertendi, habitum; rem in totam vitam magni usūs.

[note: Memoria non vi maceranda; usu et praxi reberanda.] 16. De Memoriae mandando hoc in specie monendum est. Omnia qvae Libellis paedeuticis continentur, ad ungvem ediscenda, ac veluti stilō ferreō menti insculpenda esse: cum ea tantum vere sciamus, qvae memoriā tenemvs. Nec tamen propterea qvidqvam eorüm vi, aut praecipitanti festinatione, Memoriae infarciendo, sed omnia sensim tantum instillando: h. e. usum eō usque urgendo, donec inspectare libellos pertaesi ipsimet abjiciant, et memoriter operari, reatarifo malint. Nec in reddendo memoriā ordinem Vocum, aut sententiarum, anxie reqvirendo. Sufficit enim omnia sigillatim recte intelligi; prompteque reddi, cum vix futurum sit, ut ordine qvō in libellis istis descripta sunt, unqvam in vita usurpanda veniant.

[note: Examina sunto perpetua.] 17 Firmabunt denique omnium intellectum, memoriam, usum, Examina perpetua: qvorum rationem particulariter forsan docebimus in seqventibus. Hoc tantum generaliter hīc dicendum. Qvoties revidentur Exercitia qvaecunque inpublico revideantur et emendentur, hōc modō. Recitet sua qvisqve, aut ostendat, audientibus et Spectantibus (unā cum Praeceptore) condiscipulis omnibus. Sitqve fas, cuicunque aliqvid non recte factum videbitur, interloqvi, monere, interrogare. Si nemo Vitium animadvertit, Praeceptor subsistere jubeat, attendereqve omnes, an hoc vel illud recte sic usurpatum putent? Ubi primae respondendi partes ipsius sint qvicensetur, ut feipsum castiget, si potest: Sin, proximus aliqvis; aut qvisqvis potest, ex tota turba. Si nemo, demum Praeceptor non errorem tantum ostendet sed et er


page 173/174, image: s099

roris causam, seu occasionem, per qvam eō prolapsum animadvertit, detegat. Hoc demum erit, sic emendare, ne corruptela redire facile possit. (per § 155. Cap. X.)

[note: Particulariora usu observada.] 18. Atqve haec generaliter, [note: de Methodi nostrae praxi,] dicta sunto: qvae qvomodo in omnibus particularibus usum inveniant, post patebit. Interim e Canonibus Didacticis, solertiqve industriorum Magistrorum praxi, plura ejusmodi utilissime observanda colligi posse, nemo dubitabit.

Caput XIV. Vestibuli LL. novissimi, delineatio. (3) qvantum ad Textum, (14) Lexicon (17) Grammaticam. (25) horumqve omnium Usum.

[note: Vestibulum cum cura adornandum.] IN rerum initiis tota vis est futuri succeffūs, ut in Stirpium seminibus futurae spes fertilitatis. Hinc ille Didacticae canon: Omnia prima sint optima. (Ax. CLXXVIII.) Cum igitur Vestibulum prima Lingvarum Tirocinia contineat, summā curā providendum est, ut tum recte adornetur, tum scite adhibeatur. Qvare paucis structuram ejus delineemus, et de Usu recto aliqvid moneamus.

[note: Structura ejus tripartita.] 2. Structura, ex communi jam fixa lege (Cap. XII. §. 29.) tripartita est. Pars prima continet demensum primi tirocinii materiale; Vocabula totius Lingvae fundamentalia, ordine digesta. Secunda [gap: Greek word(s)] formale; Grammaticas de iis, qvae primis tironibus non ignoranda sunt, artisqve fundamenta ponunt, praeceptiunculas. Tertia pars practica est, seu exercitatoria; continens Dictionariolum, cujus ductu priora illa ingeniis subigi debebunt.

[note: In Textu ejus qvae observata.] 3. De parte materiali, nempe Vestibulari Textu, seū initiali Rerum Nomenclatura, dicendum est. I. Qvō delectu Vocabula hūc sint congesta. II. Qvō ordine digesta. III. Qvibus praeterea subdistinctionibus.

[note: Prius voces totius Lingvae faciliores in eo digestae:] 4. In prima Vestibuli editione (Anno 1632.) selegeramus totius Lingvae Vocabula faciliora, qvorum tironibus praesens mox usus esse possit; circa illa potissimum, qvae in Schola vident, audiunt, agunt. Visiqve sumus non irrationabiliter egisse, progrediendo a facilioribus ad difficiliora; a propioribus ad remotiora: qvaliter fieri debere, Ax. LXIII. et LXIX. ostendunt. At nunc aliam inire rationem coegerunt nos alii Didactici Canones, Axiom, LXVI, LXVII, LXVIII, LXXIV, cum Porismate suo: et Axiom, CXXXVII, CXLVII, inprimis autem magnus ille universalisqve Canon, Axiom. CLIV, comprehensus. Nempe non partiale opus nunc agere aggredimur, sed totale: non aliqvid de Lingva Latina ostendere discipulis paramus, sed tota Lingvam. Totius itaqve hujus adificii ponenda sunt primo statim fundamenta: tam ampla, ut omnia ex iis post educi, et tam solida, ut omnia suo robore stare, alienis fulcris non indigere, possint. Qvod non aliter potuit, qvam ponendo totius lingvae Radices. At obstat canon, faciliora praemitti debere. Resp. Atqvi faciliora sunt simpliciora. Sed multa ex his non sunt adeo usitata? Resp. Nondum hoc agitur, ut Discipuli obvia nominare, h. e. scientiae fructum decerpere, incipiant: sed ut Sermonis fundamenta ponere discant. Ergo Radices Lingvae hūc faciunt, non frondes, aut fructus. Observavit hoc, de Artibus observandum generaliter, ingeniosissimus Verulamius, cum ita scriberet: Artibus idem ufu venu qvod plantis. Si Plantā aliqvā uti in animo babeas, de Radice qvid siat nibil refert. Si vero transferre cupias in aliud solum: tutius est Radicibus uti, qvam Surculis. Sic traditio qvae nunc in ufu est (vulgari scilicet methodo) exhibet plane tanqvam Truncos (pulchros qvidem illos) Scientiarum, sed tamen absqve Radicibus: Fabro lignario certe commodos, at Plantatori inutiles (NB) Qvodsi Disciplinae ut crescant tibi cordi, sit, de Trunc is minus sis sollicitus: ad id curam adhibe, ut Radices illaesae, etiam cum aliqvantulo Terrae adbaerentis, extrahantur. (De Augm. Scient. Lib. VI. Capite II.)

Nunc Radices solae, et omnes: 5. Hoc igitur seqvuti consilium, Radices Lingvae solas (Voces nimirum Primitivas, a qvibus aliaes omnes, tanqvam e stirpe rami, pullulant) elegimus. Solas inqvam, et Omnes; etiam inusitatas, Apiscor, Clino, Fligo, Qvino, Specio, etc. Sed has in suis usitatis, derivatis et compositis ad Ipiscor, de Clino, as Fligo, in Qvino, a Spicio etc, latentes, unde eas post Lexicon plenius (Januale puta) eruet, et in aperto sistet. Quā ratione obtinetur, ut tota Radium Latinarum sylva hīc exstet: unā et alterā duntaxat, qvae propter obscoenitatem (vi Canonis nostri, Cap. x. § 10.) exesse jussa sunt, exceptā.

[note: Derivatae et compositae qvadam cur admistae.] 6. Evitari tamen, qvin se Primigeniarum exercitui derivatae qvaedam et compositae admiscerent, non potuit. Primum, qvia Vernaculis qvibusdam primitivis, qvae responderent Latinae primitivae, defuerunt; ut Schlecht/ Woche/ Wangel/ Vben/ etc qvae Germanis primitiva sunt, Latine autem nonnisi per derivatas et compositas illas, Simplex, Septimana, Defectus, Exercere, etc, reddi possunt. Nos ergo cum utriqve Lingvae parallele attendere (ex hypothesi) necesse haberemus, Vernaculas radices omirtere non potuimus: et dehinc nec respondentes


page 175/176, image: s100

eis Latinas illas. Deinde, cohaerentiae rerum in cardinibus suis exprimendae fuerunt necessario (ex hypothesi, Res primo esse pandendas in conspectu mentis, demum nominandas): ubi tamen qvia Voces primitivae saepe desuerunt, adhibendae fuerunt, qvae id significabant, qvod exprimendum erat. Ex. gr. Principium-Medium-Finis. Ecce Prin-cipium, vox composita! cui vernacula itidem composita respondet, Anfang. Et tamen utramqve ponere (nisi hiatum in Rebus admittere, mentisqve conceptus turbare, vellemus) necesse habuimus. Tandem, non obfuturum sperabam, si tirones in adjuncto Vocabulario, qvaedam derivata et composita videre, et sic aliud agendo ad derivandum et componendum praedisponi, incipiant. Debent qvippe praecedentia omnia, seqventibus omnibus, sternere viam (vi Ax. CLXII. cum exegesi sua.) Ne tamen tironem qvidqvam turbet, ponuntur in Lexico Voces derivatae, et compositae, alio typo, alioqve situ.

[note: Structurae novissimi Vestibuli ratio: cur Voces non in sententias redactae:] 7. Qvod Ordinem attinet: Priori Vestibulo redegeram Voces in sententiolas breres, ad usum structurae simul percipiendae. At paulo post errorem animadverti, revocareqve coepi. Et revocare nunc etiam, [note: NB.] remqve simplicius ordiri, Canones Didactici cogunt. Errando scilicet erravimus, ego et amici, prima etiam Lingvae rudimenta a Verbis junctis, Sententiis, ordiri conati: mirorqve jam ipsemet, qvomodo tam hallucinari eā in re potuerimus. Imposuerat scilicet mihi, et per me aliis, illa rationis larva, qvam in Januae praesatione, tanqvam propositi nostri fundamentum, posueram: E solis separatis Vocabulis orationem exsurgere non magis posse, qvam arenam in manipulos colligari, aut e caemento murum erigi absqve calce, Qvasi vero non lapides prius seorsim etiam excīdi, comportari, elaborariqve oporteat, qvam in structuram veniant. Prorsus hīc nobis, ut aliis alibi passim, imo omnibus in omnibus humanis vertiginibus, evenit, ut nimia ad propositum, et eminus prospectum scopum festinatio, a scopo nos vel deturbet, vel certe remoretur: dum properatis saltibus. in hiatus nos et scrobes praecipitamus, e qvibus expediri aut nunqvam, aut non facile, nec cito, datur. Quid enim est Lingvae studium a sententiis inchoare, qvam ab ipsissimis Naturae (Arti semper ideam praemonstrantis) vestigiis aberrare? Naturam enim omnia opera sua a minimis ordiri, et a simplicibus ad composita progredi, palam est. Et videmus Artem feliciter imitari, ubicunqve imitatur. In Pictura certe Discipulum Magister non humanas Effigies primum efformare docet, nec essigiei partes aliqvas, Oculum, Nasum, Oris lineamenta etc. sed tentamina prima illi sunt Puncta, et Linea. Sic Artem Lectoriam qvis unqvam a Textu aliqvo, aut Sententiis, inchoavit? qvam ne a Vocabulis qvidem, aut syllabis, ordiri licet: sed a primis et indivisibilibus elementis, Literis: qvas primum sigillatim addiscere, demumque sufficienter jam cognitas in Syllabas et Voces colligere, docentur. Nec infantes maternum sermonem a Sententiis inchoant, sed brevissimis et facillimis Vocabulis. Perinde igitur alienam Lingvam nunqvam qvisqvam sine confusione, difficultate, haesitatione, a structura inchoabit: ut nos praxis illa annorum aliqvot docuit. Sententiae enim (tametsi binis solum constent Vocabulis) orationem jam formatam continent, qvae resolutione eger. Qvomodo autem Compositum in simplicia resolvat, cui simplicia nondum nota sunt? Si interea, occasione hujus et illius sententiolae, simplicia inqvirenda et discenda sunt: ergo ramen constructionem interim dissimulari, et qvasi seponi, oportet. Seponi autem non potest, qvod discipulo in manu et oculis est. Ergo confusio, tricae, remorae, non effugiuntur. Ergo ut effugi qveant, Sententias seponamus, Januaeqve servemus: hīc Vocabula separatim consideranda, et ad seqventis structurae usum praeparanda, sunt; vi Ax. Didact. CXXXVII.

[note: Vocabula recensentur Ordine bino, Grammatico et Reali.] 8. Vocabula ergo Rerum in Vestibulo vissimo recensentur sigillatim: nec tamen ideo in congeriem, sed ordine bis artisicioso, Grammaticō et Reali: Nam Secundum aspectum exteriorem ordo Grammticus est: qvia Capite priraō recensentur Nomina rerum substantiva; Capite secundō adjectiva; tertiō Pronomina, qvartō Verba, qvintō Adverbia etc. Et tamen ordo hic ordo simul Rerum ost intimus. Dum initio enumerantur Res ipsae, totum Universum per generales suas. classes lustrando, et ut se quid conspectui ossert (qvousque Voces primitivae aut lenius deductae, sufficiunt) nominando, Capite I. Tum consideramus Rerum Modos fundamentales: primaria scilicet Rerum adjuncta, expressa Nominibus Adjectivis, Cap. II. Inde Pronomina attingimus Cap. III. Dehinc transimus ad spectandos Rerum Motus, Actiones et Passiones: easqve exprimimus suis Verbis, Cap. IV. Mox astionum et passionum Modos: qvos describunt Adverbia Cap. V. Seqvuntur Rerum et actionum Circumstantiae, qvas determinant Praepotiones, Cap. VI. Tum earundem Rerum et Actionum cohaerentiae, expressae voculis, qvas Conjunctiones vocant, Cap. VII. Tandem attingimus Rerum et Verborum multiplicationem et juncturas, C. VIII. Ita per cardines suos resolvitur tota Rerum et Verborum compages.



page 177/178, image: s101

[note: Nemina Rerum Cap. I. qvō ordine digesta.] 9. Iam qvaelibet hac pars denuo peculiarem suum habet ordinen: dum Verba Rebus sic acommodantur, ut Vox qvaelibet non nis adaeqvatissimo suo subjecto (qvantum potuit) tribuatur. Et Res qvidem, rerumqve Nomina, proponuntur ordine illō, qvem Rerum Nomenclaturae optimum esse deprehendimus. Cap. V. §16. Qvia primum enumerantur transcendentalia qvaedam (Omnia - Aliqvid - Nihil - etc.) mox Naturalia, ordine fuō: exinde Artisicialia; dehinc Moralia, et Spiritualia. Non exacte describendo rem ullam (id enim ex solis primitivis, et inconstructis, non potuit) sed ostendendo tantum Rerum cardines, ut esse in Rebus ordinem qvendam, perpetuumqve ad invicem respectum, prospectare incipiant.

[note: Adnomina qvomodo, Cap. II.] 10. Rerum Modi, eorumque tesserae Nomina adjectiva, enumerantur concrete cum Rebus, ex Capite I. jam praenotis: sed juncta Rebue i llis, qvibus per naturam primo competunt. Et qvidem semper combinate, qvodlibet cum oppsito suo. Id qvod operā datā sic voluimus: non solum qvia hōc modō Vocum significatio melius percipitur, memoriaeqve firmius imprimitur (dum contraria juxta se posita magis elucescunt): sed etiam ut animadvertere incipiant reale qvid. Nempe ita esse rerum naturam, ut omni tali opponatur tate. Tandem, qvia suturae Eloqventiae sic etiam fundamenti aliqvid ponitur, per accurata rerum Antitheta, accurate observari coepta.

[note: Verborum capite III. orde.] II. Actiones Rerum itidem ordine Rerum recensemus, qvid qvaeqve per naturam suam agat, aut etiam patiatur, explicando: addendo tamen subinde instrumenta, qvibus diversis res eadem agit diversa. Ponimus autem Verba omnia in modo Insinitivo. Primum, qvia sic tantum inconstructe poni possunt: (qvippe solus Infinitivus, qvod Grammatici norunt, Nominativi locō stare potest.) Deinde, qvia Infinitivus revera Verbi thema, est, generalissimam simplicissimamque significationem habens, solusque omnes Personas, Modos, et Tempora includens. (Qvā forsan consideratione Stoici solum Jnsinitum Verbum esse professi sunt, caetera autem [gap: Greek word(s)] appellationes; aut [gap: Greek word(s)] appellationes; aut [gap: Greek word(s)] accidentia.) Tandem, usum ea res habet bonum pro tironibus, qvia cujus sit Conjugationis Varbum, non aliunde melius qvam ex Infinitivo, characterem suum semper secum ferente, patere potest: ut jam interpretationis commoditatem, et alia, taceam.

[note: Adverbiorum erdo Cap. V. etc.] 12. Adverbia, Praepositiones, Conjunctionesqve ita per suas qvoqve digessimus classes, ut illorum sensus et usus, primis etiam tironibus, satis clare et prompte patere [note: Interjectiones et Participia cur Omissa?] tere possit. Interjectiones qvia nihil ex se pariunt, rarioris usūs sunt, facillimeqve occurrunt intelliguntur, omisimus primarias tamen aliqvot annexuimus Capiti VII. Participiis, qvia omnia descendunt a Verbis, inter primitivorum classes locus esse non potuit.

[note: Vestibuli Textus in capita et versiculos cur divisus.] 13. Ita est Vestibuli Textus. Qvem non tantum in segmenta illa majora, Capita, sed et minora, Versiculos, divisimus: tum doctrinae melioris causā, ut Res ejusdem classis simul stare et conspici; tum Usūs mollioris gratiā, ut in adjuncto Lexico distincte, qvomodo Vox polysema, hīc aut illīc stans, interpretanda veniat, ostendi possit.

[note: Lexicon Vestibulare:] 14. Seqvitur Lexicon Vestibulare, interpretandae rerum Nomenclaturae serviturum. Cujus contenta sunt, primo et principaliter, Radices totius Lingvae, qvas postea Lexicon Ianuale in suos ramos, derivata et composita, diducet: cum apposita vernacula Voce (ubicunqve potest simplici etiam et primigeniā) idem significante. Deinde, Voces derivatae et compositae, qvae in Vestibulari Textu occurrunt, Radicibus qvoqve suis subnectuntur, vernaculeqve exponuntur.

[note: Adaptatum Grammaticis exercitiis.] 15. Ut vero Dictionarium hoc Grammaticis etiam mox exercitiis serviat, adduntur Vocabulis (in parenthesi) characteres sui. Ex. gr. Nominibus substantivis character generis, et casūs Genit. ex qvo Declinationem intelligant: ut, Scriba (ae, m.) Vjus (ūs, m.) Ficus (ūs, f.) etc. Adjectivis nihil praeter trium generum terminationem, in utraqve Lingva apponimus, ut Bonus, a, um. Guter/e/es. Dobr-y-a-e. Verbis nihil praeter Infinitivum, utpote ex qvo Conjugationem agnoscent: sed ut agnoscant simul cardinalia tempora, additur Infinitivus praeteriti et fururi temporis, sic: Cub-are, (uisse, -itum ire.) Cujus rei usus erit, primus, ut mox torum Verbum conjugare valeant. Deinde, non opus erit Lexicon Ianuale Vocum diductioni, et exactae significationi, unice intentum, his talibus jam onerari, qvia praenota erunt. Limites deniqve sic jam in Januae Fabrica erunt inconsusi: ut Textus Rerum nomenclaturam, Lexicon Vocum significationes, Grammatica Sermonis structuras, expediant.

[note: Aliud Vocabularium additur, Vernaculo-latinum:] 16. Et qvia exercitia non tantum Versionis (e Latino in Vernaculum) sed et Reversionis (ex Vernaculo in Latinum) discipulis mandanda sunt, additur Lexicon inversum, Vernaculo-Latinum, res boni usūs. Quia enim non continebit Voces nisi Vernaculas, typis excusas, Latinas sibi adscribere (transcribendo illas ex priori Lexico, Latino-Vernaculo) jubebuntur ipsimet discipuli: demumqve ipsius ope textum Vestibuli vernaculum reducent in Latinum. Qvorsum id? dicat qvis. Eqvidem


page 179/180, image: s102

supervacaneae diligentiae author esse [note: NB.] nolim: hoc tamen qvod Vocum indeculas Vernaculo - Latinas conficiendi laboborem ipsis Discipulis assignamus, magnam habet rationem, usumqve non unum. [note: (1)] Ad attentionem scilicet in Vocum significata (longe acrius, qvam si paratam versionem acciperent) acuendum: [note: (2)] cōqve Voces Latinas cum suis signisicationibus intellectui plenius (proprer immorationem eidem rei diuturniorem per AX. CXIV. CXVII. CXVIII. CXXI.) imprimendum; [note: 3] et ad Orthographiae Latinae fundamenta [note: (4)] ponendum, et Lexici utriusqve structuram, inchoaturumqve mox usum, melius percipiendum: et ad laboris voluptatem ingenerandum. (Ut nempe interpretari se vernacula in Latinum citra errorem posse (poterunt enim tam adaeqvate paratis omnibus) videntes, [note: (6)] ad reliqva animos sumant): et deniqve ad addiscendam Librorum Indices conficiendi (si qvando conficiendi sint, erunt autem in hac Methodo) rationem.

[note: Vestibularis Grammatica artis fundamenta continins.] 17. Grammatica Vestibularis seqvitur. In qva nihil praeter minorum Orationis partium, Literarum, Syllabarum, Vocum, divisiones summas, Vocumqve flexiones et nexiones analogas, attingimus. Definitionibus nullis adhuc ingenia oneramus anomalum nihil ostendimus: reqvirente id docendi prudentiā (AX. LXIV. ad LXX. et CXLVII. et CLXXX. etc.) Nam qvō minus ab initio tirones minutiis obruentur, eō prosundius prima Artis imbibent. Nomina declinare, et Verba conjugare, inprimis pueri sciant, inqvit Fabius. Et Caselius totam fere Grammaticam ad Philosophos relegandam judicavit: Lingvam solam qvaerentibus Regulas, praeter pauculas de recte declinando et conjugando, vix esse utiles. Elisabetham item Anglorum Reginam scribit Aschamus nunqvam inspexisse Grammaticam (Latinam vel Graecam) post primam Nominis et Verbi declinationem. In uno tamen et altero anno utriusqve Lingvae cognitionem sibi comparasse tantam, ut vix aliqvis in tota Angliae illi fuerit praeferendus. Nostrae tamen rationes perstant, a studio Lingvarum praecepta Grammatica nullō modō abesse oportere: qvia scire se nescit, qvi rationes reddere nescit. (supra, Cap. V. § 31. et XII. § 13.) Gradatim tamen, pro discentium captu (Cap. X. AX. LXXVI. et CXLVII. CXLVIII.)

[note: De Accentu Vocum nibil praecipit: sed voces ipsas accentat,] 18. De Accentu nihil in Grammatica Vestibulari praecipitur: qvia tirones illius doctrinae capaces non sunt. Ne tamen interim male pronuntiandi contrahant habitum (qvod permittere periculosum: per Ax. VII. LVII. LVIII.) aut etiam Praeceptores de non pronuntiando vitiose monere semper (qvod molestum) necessum sit, consilium inivimus Voces accentandi, h. e. supra scriptō apice qvae Syllabae producendae sint, per totum Vestibuli corpus (Textum, Lexicon, Grammaticam) notandi. Graeci sane (et nunc Bohemi) Accentus suos expresse pingunt ubiqve: cur idem non faciamus in Latinis, hīc saltem, tironum causā? Defungantur hāc molestiā Typotheta et Corrector, multō

[note: Anomaltae flexionum dissimulantur.] 19. In Nominum Declinatione, dissimulamus omnes Anomalias (ex. gr. qvod in secunda desinentia in - ius propria Vocativum forment non in - ie, sed in i. Item qvod in tertia qvaedam Accusativum faciant in - im, Ablativum in - i, et similia) Qvia enim, qvod incipit, debet esse nec multum, nec particulare nimis, multo minus irregulare, ne terreat: (per Axiom. LXIV. etc.) parcendum putamus tironum infiimitati. Roborati circa haec prima, majora et regularia, minora illa et irregularia subigent facilius, eo delati. Nec ab ignoratis illis hōc locō ullum periculum, ubi Latine loqvendi necessitas nulla adhuc urget.

[note: Ut et Gerundia ac Supina.] 20. Eodem consilio in Verbis Gerundia et Supina dissimilamus, ne nimius sit initiatis bolus: praesertim cum extra constructionem (qvam hīc nondum intendimus) usum non habeant. Maxime tamen ideo, qvia in Vernaculis qvod parallele respondeat, non est. Maluimus ergo Gerundiorum locum dare Participiis: qvippe qvibus nulla Lingva (qvantum scimus) caret: et formatio illorum hīc jam ignorari non debet, tametsi praecepta de iis differantur.

[note: Conjugationum novae Tabula novusqve Modorum ordo.] 21. De Conjugationum Tabulis hoc monendum est. Inchoari omnem Conjugationem ab Infinitivo: perqve Imperativum veniri in Indicativum Subjunctivum tandem seqvi. Primi ratio est: qvia Infinitivus radicem continet, simulqve secum Conjugationis characterem fert (ut vidimus § II.) Ut veto clavem etiam totius Conjugationis ferat, ponitur trinus: Praesens, a qvo omnia tempora imperfecta descendunt; Prateritus, a qvo tempora perfecta; et Futurus, a qvo passiva itidem perfecta, veniunt. Insinitivo proximus est Imperativus; qvia simplicissimus. Qvippe (1) nonnisi unico tempore constat. (2) duabus personis absolvitur, (3) formatur ab Infinitivo, amputatā duntaxat terminationere-re. Tertiō locō Indicativus est, ante Conjunctivum absolvendus totus: primo, qvia Indicativus uni et simplici Sententiae servit, Conjunctivus nonnisi compositae. Ideoqve, secundo sine additamento subsidiariae particulae intelligi potest: non recte potest Subjunctivus. Tertio, Indicativi usus communis est omnibus Lingvis, Subjunctivo


page 181/182, image: s103

carent Orientales, et Slavonica, et aliae forsan. Seqvatur ergo tandem ultimo, tanquam peculiare ornamentum qvarundam: Graecae puta, Latinae, Germanicae, et ortarum ab his; si tamen omnium. Agmen claudunt Participia, ab Infinitivis (in fronte positis) facillime formabilia.

[note: Syntaxeos Reulae fundamentales XV.] 22. Capite penultimo Regulas Syntacticas proponimus qvindecim. Qvae cum sint generalissimae, bases erunt totius Phraseologiae: qvippe ad qvas (seu Exceptionum seu Observationum nomine) reduci posse confidimus omnia, qvaecunqve de. Vocum suarum structura praecipere habet ulla Lingva. Id qvod plenius Grammatica nostra (Janualis) parallelis Latinae ac Germanicae exemplis planum faciet. Qvalecunqve igitur illud est, qvod Scioppius de Grammatica sua Philosophica depraedicat, (qvod totum sermonis artificium Regulis XV recludat) non deesse nobis similes claves, res ipsa docebit. Haec de Grammatica Vestibulari.

[note: Hypomnemata de Vestibuli usu:] 23. Adduntur vero Hypomnemata, de adornati sic Vestibuli Usu, ad faciles, celeres, solidosqve profectus. Per exercitia nimirum ejusmodi, ut in illis versari et volupe sit, et usum ferat qvoridie: mirantibus ipsis discipulis, qvod sibi injungantur tam facilia. Haec scilicet vis erit ordinis et gradationis, res sensim sine sensu qvovis elevantis.

[note: Ad Ianuae LL. studium qvomodo animandi Lingvae tirones.] 24. Absolutō sic Vestibulō, anteqvam duscipulos dimittet Praeceptor, peculiari alloqviō animare poterit; in Latinae Ling. studio difficillimum laborem jam superatum esse; qvod restat, lusum fore. Iam enim eos habere Lingvam totam, in Radicibus suis; et vidisse Rerum compagem totam, in cardinibus fuis; et tenere Regulas Grammaticas qvasi omens, in fundamentis suis. Experturos id, et gavisuros, nihil fore novum, qvod seqvetur posthāc; specialiores tantummodu perceptorum jam diductiones, etc. Hoc autem ideo, ut sibi desuperatis primi tirocinii salebris gratulandi occasionem habeant; et in spem futuri progressūs erecti, Latinitatis Januam avidius prospectare incipiant.

CAP. XV. Januae Lingvarum novissimae Delineatio. (2.) qvantum ad Textum; (17) Lexicom; (36) Grammaticam; (46) Usum.

[note: Exsolvitur olim factum de Ianua L L. promissum.] PRomiseramus (sub editae primum Januae praesationis finem) Ianuam Lingvarum solidis Rerum postibus bene firmatam; volubilibus Lexici cardinibus expedite apertilem; praesentaneā Grammaticae clave prompte reserabilem. Exsolvimus jam promissa, damusqve cum Rerum Nomenclatura Lexicon et Grammaticam; qvemadmodum ductu Methodi novissimae debuimus. De horum vero singulorum fabrica dicendum est.

[note: De non iterandis in Ianuae Textu vocibus superstitio nunc abest.] Nomenclaturam Rerum qvalem Lingvis omnibus optemus, explicuimus Capite V. § 13. Sed talem neqve prior Janua nostra habuit, nec praesens ex toto habet. In priori Analysis Rerum non fuit plena: qvia postqvam de Voce nulla iteranda, nec ejusdem thematis fere praeter unam usurpanda, consilium steterat, parcendum fuit Verbis necessario: potiusqve Rei descriptio relinqvenda imperfectior, aut obscurior, qvam Voces iterandae. Hanc sane superstitionem abesse nunc voluimus; Vocumqve repetitionem nobis aut imperavimus, aut permisimus. Imperavimus in Polysemis ut qvot Res unaqvaeqve Vox significat, toties recurrat: Itemqve in anomalis (de qvo § 13. dicam.) Permisimus autem alicubi, in describendis Rebus aliis per alias, qvoties id necessariae expressionis causa reqvirebatur.

[note: Ideoqve plenius, verius, accuratius, Rerum syntagma habebitur.] 3. Omnino igitur plenius, verius, accuratius, qvam ante, Rerum syntagma habebitur, et revera Vniversi qvaedam epitome, Scientiarumqve et Artium encyclopaediola, seu Seminarium. Ubi discentibus apparere incipiet, qvid unaqvaeqve Res in seipsa sit; (definiuntur enim pleraeqve) qvibus constet partibus; et qvid in toto, aut per partes, agat vel patiatur, et qvos admittat defectus; et in qvae degenerare solear monstra, etc.

[note: Adspecialissima tamen necdum descenditur, qvia illa Authoribus servandae.] 4. Non tamen in his ad specialissima descendimus. Primum, qvia gradationis Lex unō locō effundi omnia non permittit. Nec enim Janua omnia, qvae intra aedes sunt, ostendere; sed duntaxat ad illa spectandum intromittere, solet. Qvid aliās Atrio, qvid Authorum palatiis, relinqveretur? Tum vero, qvia hi libelli pueris parantur, h. e. vasculis oris angustioris, nimis multa simul infundi, utile non est, per Axiom. LXXIII, et seqq. Qvā occasione qverulandum est publice, de qvorundam ante hac, in complenda Ianua nostra, nimis in considerata diligentia: qvi eam multis in locis augere an ornare volentes, inutilibus rerum minutiis, verborumque obsoletorum scrutis, onerārunt. Ad qvid enim fuit eam tot Propriorum Nominum, (Stellarum, Herbarum, etc.) effarcire catalogis? Nisi ut qverelae illi, Necessaria ignoramus, qvia non necessaria didicimus nunqvam sit finis? Qvid enim puero Latine balbutienti, Rerumqve differentias majores vixdum observare gnaro, tot specificae (in uno Rerum genere) differentiae? Stellarum praesertim et Herbarum, qvarum


page 183/184, image: s104

vix Astronomi et Medici ipsi, Viri jam, et qvorum haec prosessio est, omnes nōrunt: qvomodo igitur puer poterit? si autem non intellecta Nomina sorbere eos volumus, rem inutilem et noxiam volumus: qvod Cap. XII. § 10. demonstratum est. Asseverārunt mihi industrii studiorum Juvenilium formatores, observatum id sibi inter tractandum Januam nostram (primam illam et simplicem) fuisse, nusqvam molestius progredi pucros, qvam a Capite XI ad XX. ubi scilicet Lapidum, Plantarum, Animaliumqve nude recensentur nomnia. Et datā operā salebras augere pergemus? Nos igitur ad rationis vias institutum revocando, per omnia qvidem nunc ivimus, non tamen singulis immorati sumus, Rerum summas in Janua ostendere contenti.

5. Verum ne in illis qvidem, omnibus [note: Nomenclatura Rerum absoluta cur non detur.] numeris absolutam Rerum Nomenclaturam dare nos potuisse, fatendum est; tres ob causas. Primo, qvia (ob imperfectionem [note: 1.] hactenus Philosophiae) persectam Mundi Analysin nondum habemus. Secundo, qvia nec ad [note: 2.] illa rerum qvae novimus, Voces Lingvae Latinae satis fixe adaptatas apud Authores reperimus, eandem Vocem aliō sic, aliō aliter, accipiente: ut Cap. V. § 46. et Cap. XI. § 9. qvesti sumus. Si qvid ergo hīc deficimus illud Scaligerianum scuto nobis erit: Maxima inprimis priscorum negligentia! dum Rerum naturas profitentur, elenchis nominum tantum coacervatis nobis plus inqvirendum, qvam si nihil prodidissent, reliqverunt (Exercit. 207.) Idem alibi: Plinius, qvi corpus nullum secuit, Animalia perpauca nota habuit, Herbam nullam eruit, e libris librum consecit suum. Itaqve recitator ille saepe sallitur. Tertio, si maxime perfecta daretur Latina Rerum Nomenclatura, dubito tamen, eam in Lingvas vernaculas per omnia commode transferri, discipulisque hōc gradu constitutis cum usu proponi, posse. Qvodsi non fieret, non asseqveremur praesentem scopum nostrum, Mentes gradatim elevandi, Lingvasqve parallele docendi. Nempe cum primo [note: Prioris Januae Textus ad unam primario lingvam respectum habuit, nunc ad omnes.] Januam Lingvarum construerem, Primarius mihi, adeoqve perpetuus respectus fuit (fatendum id jam est) ad Lingvam mihi vernaculam, Bohemicam; ut Verbumverbo, et Sententia sententiae, verborum serie nusqvam variatā, responderet: qvod et asseqvuti fuimus, tametsi per id Latinus Textus alicubi minus Latinus factus. At nunc, cum respectus est ad Ling vas indifferenter, sola illa hūc referenda videbantur, qvae Lingvis communia esse ratio dictitat.

6. Qvō et sine, qvanqvam Latinae Lingvae [note: Peculiaria Latinis (Res et Vocabula) peculiariter attexenda.] Ianua nunc scribenda fuit, ea tamen qvae Romanis peculiaria suerunt, et citra operosiorem descriptionem explicari non possunt, a Ianuae corpore seqvestravimus: aut attexenda seorsim, aut intexenda Atrio. Qvā et ratione qvaecunqve Gens et Lingva Rerum et Verborum in communi Janua non comprehensorum aliqvid habebit, peculiaris [note: NB.] Auctarii nomine subtexere poterit. Ita generalia a specialibus, communia a propriis, necessaria a minus necessariis, ut Canones didactici volunt, recte separata erunt: continebuntqve Appendices illae materiam delectabilem, qvae salvā fundamentali eruditione ignorari posset, si cui ad omnia specialia descendere non vacet.

7. Hoc magis e re suit visum, ut titulos [note: Magis e re fuit Titulos addi novos.] qvosdam adderemus novos, resqve sub illis comprehensas haberemus plenius explicatas. Praesertim Facultates, qvas Vocant, qvatuor; Philosophiam, Medicinam, Iurisprudentiam, et Theologiam, seu Religionem: cum illae veluti qvatuor Scientiae humanae cardines habeantur. Nam in priori Janua Jurisprudentiae et Religioni ne tituli qvidem assignati fuerant Qvod cum sit contra Universalitatis (qvam Methodus novissima intendit) rationem, et non desint Voces qvibus istorum qvoqve mysteria (per majora saltem) explicari possunt, lacunas istas nunc explevimus.

8. [note: Praesertim di Religione.] De Religione nominatim cur pluscula voluerim (non in genere tantum, qva ad colendum Numen ex norma beneplaciti sui, collimare debemus omnes: sed et ut in Sectas qvatuor maximas divisi sumus, Iudaeos, Christianos, Mahomedanos, et Paganos) reddenda hīc est ratio. Omnium qvae Mundus habet historiolam texere, proponit sibi plenior jam haec Rerum. Nomenclatura: et qvomodo igitur res tantas, qvarum causā Mundus est, silentiō praeterire possemus? Data vero illi rei occasio [note: Mahomedanorum ut habeatur ratio ab ipsismet occasio data.] fuit cum ex Asia scriptum intellexissem Januam Ling. L. nostram in Arabicum translatam, adeo placuisse Mahomedanis, ut non solum opusculum id in Turcicum, et Persicum, et Mogolicum sermonem, transferendi operas inter se partiri sint; sed et in plura ejusdem Authoris, aut similis styli, inqvirere (qvod attingam infra, Cap. XXVII. 5.) coeperint. Cogitare itaqve caepi, fatendum est: qvid si aliud etiam agendo prodesse qveamus? instillemusqve talia, qvae hāc etiam parte meliora prospectandi occasionem, si velit DEUS, ferre possint? Scribit alicubi Ludovicus Vives (in Libris de Verit. Relig. Christianae) ad lucrandum Iudaeos nihil esse accommodatius, qvam si cognitione Rerum verā imbuantur, ut de DEO et Homine sublimiora cogitare discant. Sed verius forsan hoc idem de Mahomedanis (qvi profundissimā barbarie mersi, DEUM, SE, OMNIA, ignorant) cogitari potest: si allici qvōcunqve modō possent, ut libros legere, et res intellige,


page 185/186, image: s105

optent, principium id ipsis fore salutis. Qvid si ergo aliqvō sic etiam modo?

[note: Religionum differentias describendo, cur cauti esse voluerimus.] 9. Sed pupilla Oculi hīc tangitur, si incaute agimus. Evitandum itaqve existimavimus, qvicqvid redolere posset ullum in alios odium: nec aliter qvam nudā nomenclaturā Res narrandas, historice: ut praejudicio sibi dictum esse aliqvid, nemo qveri possit. Libellus enim Didacticus est, non dogmaticus: ubi, qvomodo res suas hi et illi nominent, recitandum est; non autem, num recte nominent, nedum num recte credant, vel agant, inqvirendum. Odiorum hac in re satis ubiqve est, ut nos qvoqve flabella esse nihil sit opus: qvi eō ipsō fine, in aliis qvoqve hīc materiis, nihil controversum attingere nobis proposuimus.

[note: Ianuae Textus jam pro! ixior etc. Ianuae tamen sectionum numerum retinuit.] 10. Qvanqvam autem sic nobis novissimae Januae Textus, rebus et verbis, duplo fere crevit, Capitum tamen et Periodorum numerum (centenarium et millenarium) retinere placuit: tum ne aliud videretur opus, alia structurā; tum ne concinnitatem, adeo placitam multis, turbaremus; et deniqve ob utilitatem, qvam hinc etiam discentibus spero. Nempe cum Vocem aut Phrasin (ad qvas e Lexico et Grammatica relegabuntur) in longiori Periodo inqvirent, saepiuscule totam Periodum, aut majorem ejus partem, percurrere, anteqvam qvod qvaeritur reperiatur, necesse habebunt. Cujusmodi crebrā Textus percursatione, qvin omnia tandem omnibus reddantur familiarissima (etiam Periodici artificii doctrina, Sententiarumqve in prolixioribus periodis ligatura) fieri nullā ratione poterit.

[note: Latinae Ling. vocabula non omnia exhibet: et cur?] 11. Reddenda vero hīc est ratio, cur, non omnes omnino Latinas Voces, nullā exceptā, in Januam transtulerimus nostram: licet id aliqvot Viri docti faciendum existimārint, ipse etiam praeclarissimus P. Mersennus amice urserit. Dicam, [note: 1.] Rerum Tabulaturam pandere primarius est Textus nostri scopus: qvam tamen non satis concinne Tironibus ostendi Verbis dense circumfusam, ratio ipsa ostendit. Maluimus ergo temperare, ut qvae hīc [note: 2.] traduntur, exstent evidentius. Deinde, qvia stat in Authores festinandum esse, iisqve [note: N. B.] legendis adornari Lexicon residuorum: intempestiva foret anticipationis illa diligentia. Gradatim ubiqve itur tutius, et amoenius. Deniqve, adjungitur hīc Lexicon Latinae Lingvae sylvam omnem (qvantum ad usitatiora) explicans: usqve adeo igitur nihil jactuae, tametsi non omnes et singulas voces in Januae contextum retulerimus, metuendum, ut nonnemo nuper [note: NB.] conspectō Lexicali Textu putaret, nihil aliō Januali Textu esse opus, cum ibi habeantur omnia. Respondi: Haberi sed frustillatim; et applicando Res Verbis, potius qvam Verba rebus. At nobis propositum esse Rerum ostendere syntagma integrum, Verbis convestitum: abesse itaqve univer salem illam Rerum et Verborum contexturam non posse.

[note: Rerum jam habet expressionem meliorem.] 12. Haec de aucto Januae Textu, qvantum ad materialia. Ad sabricam ejusdem spectat, tum melior universi analysis, (qvam Tabella synoptica opusculo singulisqve capitibus praemissa, ostendet) tum lucidior ubiqve Rerum expressio. Cui rei observatio illa qvorundam, de nuda et exsucca Rererum Nomenclatura ingrate se puerili phantasiae imprimente (ut § 4. monui) occasionem dedit: firmārunt autem Didactici canones, praesertim CX, CXII, CXXVI. Nunc ergo dedimus operam, ne qvid poneremus qvod non vel additā definitione, aut partitione suā, aut proprietatis aliqvā notā, insigni epithetō expressā, phantasiam movendi vim suam, eōqve et intellectum reserandi clavem suam, et memoriae affigendi clavum suum, secum haberet. Additis insuper, ubicunqve necesse visum, picturis suis: ne discentium conceptus facile [note: (Exceptis, qvibus aliqvid inesse possit obscaeni.)] aberrare ulla in re posset. A solis qvibusdam Naturalibus et Moralibus, in qvibus obscoeni aliqvid est, diligentiam illam nostram (accuratae expressionis) abesse voluimus: ne puerili curiositari pabula, pudicitiae autem laqveos, objiceremus. Non enim cynicum ante nos gregem, sed Christo sacratam juventutem, habemus. Mandabat DEUS Israelitis, ut egredientes ad reqvisita naturae humō operirent egesta, propter praesentiam DEI, ne qvid appareret foeditatis, (Deut. XXIII. 12, 13, 14.) nec qvisqvam honestus non abdit se in talibus ab hominum conspectu: et cur ergo similiter Voces, talia significantes, a juventutis auribus et oculis non abdamus? Qvae natura et pudor velare jubet, revelare verbis etiam pudor esto. Id qvod propterea rursum moneo, ne qvis forsan nostra haec posthac expleturus, etiam circa talia praepostere diligens esse animum inducat. Recte Scaliger: Qvae vel umbram solam prae se ferunt obscaenitatis, neqve abs qvoqvam scribi, neqve ab aliis scripta legi, jubeo. Item: Foeditates nemo bonus nominare debet, nedum ut literis mandet etc. Malo non reprehendere vitia detestanda, qvam in exsecranda oratione mereri reprehensionem.

[note: Vocum omnimoda constructio, prius neglecta, jam observata.] 13. Ad formam qvoqve Textus Janualis spectar, digesta per totum Textum omnimoda Vocum constructio, qvam priori opellā non observavimus: non enim venerat in mentem. Hoc solum ostendere tum fuit propositum, posse totius Lingvae Vocabula, si ad exprimendum Res ordine suō adhibeantur, in Contextum sic redigi,


page 187/188, image: s106

ut e semel dictis nihil qvidqvam repeti opus habeat; Rerum et Verborum parallelismo perpetuō. Id qvod recte fuisse cogitatum, fieriqve potuisse, effectus ostendit. Nunc addo: Posse omnem Vocum, Phrasium, Sententiarum, Periodorumqve varietatem (citra tamen Elegantiae gradum) sic in Contextum redigi, ut omnium constructionum exempla in ipso [note: Ut Januae Textus jam veluti Grammatica concreta sit.] Ianuae Textu reperiantur: nihilqve adeo aliud Ianuae Textus sit, qvam GRAMMATICA CONCRET A, omnium Etymologicarum, Syntacticarum, Prosodicarum, et Orthographicarum Regularum (imo et exceptionum, adeoqve anomaliarum) Paradigma perpetuum. [note: NB.] Id qvod jam nos qvoqve asseqvutos spero, maximō lingvam discentium usu: qvi sic Regulas puri sermonis, non chartis duntaxat inscriptas, sed Lingvae insculptas habebunt.

[note: Qvō et fine Vocum a nativo situ trans positio consulto vitatur.] 14. Utqve melius per totum ubiqve Textum constructionum exempla paterent, Vocum constructarum transpositionem, qvae per syntaxin figuratam, elegantiae causā, adhiberi solet, consulto vitamus: Vocibus non aliter qvam nativā serie, ut sese vi constructionis conseqvuntur, [note: NB.] ubiqve positis. Qvod tametsi auribus eruditis alicubi rudiuscule sonet, ad structuram tamen sermonis naturalis dextre percipiendam, bonum habet usum, Perceptā vero recte naturalis sermonis structurā, figuratae Syntaxeos artificia longe facilius intellecturi, et dehinc imitaturi sunt, qvam si citra gradationem, per saltum, in sermonis artificiosi labyrinthos immittantur. Sed et Lingvis qvibusdam id commodo cedet, ut Januae Textum verbum verbo reddere qveant: nempe illis, qvae transpositionem a naturali serie fere respuunt, qvemadmodum Anglica.

[note: Labor hic molestissimus qvamti nobis constiterit.] 15. Fecimus itaqve in adornanda hāc Latina Rerum Nomenclatura (ego et qvem in reconcinnando Januali Textu et Lexico prope biennium socium habui, D. Cyprianus Kinnerus, Phil, et M. Doct. licet et post omnia fere ab integro retexi necesse fuit) qvod potuimus: molestissimā diligentiā plane experti, qvam vere olim Sturmius, facilius esse qvamcunqve rem ornatā et prolixā oratione enarrare, qvam propriā Nomenclaturā perseqvi, judicaverit: et qvam non sine causa Lexicographi hīc deficiant, provinciamqve hanc (Rerum Nomenclaturam ordine pertexendi) ipse etiam gnavissimus Cnapius (in Praefatione Thesauri sui Polono-Latino-Graeci, non obscure id fatetur) subterfugiant. Qvod facit, ut nos qvoqve defectus fateri, et ut expleat ac emendet qvisqvis potest, obtestari non erubescamus.

[note: De vernacula versione a Ianuae Latino] 16. Unicum superest de Textu Januae monendum: Latinum eum duntaxat a nobis dari, Vernaculam versionem exeludi, utqve [note: Textu perpetuo arcenda admonitio.] perpetuo excludatur (ab Editionibus puta, qvae Scholarum usibus parantur) seu edicere, seu supplicare: qvippe ex hypothesi Methodi nostrae propriā discipulorum industriā (Lexici et Grammaticae ope) effingendam. Atqve haec de Januae Textu, qvantō priori sit plenior et melior. Veniamus ad Lexcon.

[note: Lexici boni tria munia.] 17. Lexici bon: tria munia ostendimus Capite V. § 20. Nempe, ut Voces bene colligat, ne qvid non adsit; et bene collocet, ne qvid alibi qvam suō locō sit; et bene Menti alliget, ne Vocum usus vacillet. In singulis qvid hōc Januali Lexicō praestare simus conati; et qvae praeterea bona ad amoenam praxin compendia, ex Canonibus Didacticis nobis enata sint, dicendum est.

[note: Lexicon Ianuale Voces in Ianuae. Textu positas potissimum explicat, non alias.] 18. Diligentiae nostrae circa Vocum collectionem, posuimus fundamentum hoc: Non Thesaurum Lingvae hīc scribi, sed Lexicon Ianuale. Ergo non omnia Latina, Voces aut Phrases, hūc congerenda; sed usitata. Nec omnia usitata usitatō sensu, sed propriō et nativō: qvia translata, sicut et Phrases Latinis peculiares, Atrio servanda [note: NB.] sunt. [note: Nec] deniqve omnia nativō sensu, sed praecipua, qvorum ductu reliqva nullō negotiō intelligi possint. Nam si (ex. gr.) ponitur spectator: spectatrix apponi, qvid opus? Istud in foeminino sic exprimi oportere, per Regulam generalem, Lexico praemissam, notum erit. An vero etiam sic formatum in usu sit, explicandi tempus nondum est, Authoribus id, et L. Lat. Thesauro, servandum.

[note: Lexicon esse, non Promptuarium, cur voluerimus: et qvomodo:] 19. Circa Vocum seriem curae nostrae haec fuit basis: Scribi hīc non Lingvae Promptuarium, sed Lexicon. Ergo non hoc providendum, ut vox qvaevis celeriter inveniatur, sed ut locō suō, inter cognata sua, et ad Radicem suam unde significandi vim accipit, reperiatur. Prius illud fit, dum Vocabula qvomodo incipiunt, ita sub Alphabeti seriem locantur: ut Conficere, sub C. Posterius, cum Vox qvaeqve sub suum thema refertur: ut Conficere, sub Facere. Prior ratio blanditur facilitate inveniendi; sed nocet difficultate sensum recte percipiendi. Posterior vere artificiosa est, et ad Axiomat. CLIV. et CLXXXII, mentem. Retinenda igitur. Nec enim praecipitare negotia docendi sunt pueri, sed insistere coeptis, omniaqve a sundamentis scrutari. Alioqvi canis festinans coecos parier catulos. (Vide Cap. V. § 24.)

[note: Vocum significatus trino sub sidio enodantur.] 20. Vt autem Vocum signisicatus mentibus bene alligandi media haberemus certa; mutuare illa voluimus a trino illo respectu, qvem Verba habent, ad Res, ad Notiones, ad seipsa. A respectu in Res, mutua vimus auxilium, additā in Lexico cuivis primitivae Voci periphrasi suā, si forte in Textu definitio


page 189/190, image: s107

[note: 2.] non exster. A respectu, ad Notiones, adjecta cuique Latinae Voci Voce Vernaculā, [note: 3.] utpote discenti praenotā. A respectu deniqve Verborum ad invicem; ostensō a qva priore et simpliciore Vox veniat, et unde signisicandi id, qvod fignificat, vim accipiat, qvod Vocis etymologia expedit.

[note: Definitiunculas rerum Lexico inseri cur visum, et ubi.] 21. Definitiunculas Rerum, sicubi in ipso Textu inseri commode non poterant, in Lexico adhiberi, res boni usūs erit: non solum ad melius Res percipiendum, qvam e nuda translatione solet; sed etiam ad Verborum copiae initia: utqve introduci possit exercitium paraphrasticum, de qvo suō locō monebitur.

[note: In vocum interpretatione tria curiose observata.] 22. In Vocum interpretatione Vernacula, curiose nobis versari visum est: observatā significationum in Vocibus singulis Proprietate; in polysemis Gradatione; in derivatis Parallelismo.

[note: 1. Proprietas significandi, in singulis.] 23. Proprietatem dico, ut Vox Vernacula idem significet adaeqvate cum Latina, non vero cognatum duntaxat, aut simile, aliqvid. Ex. gr. Caballus, non reddimus Koß/ aut Pferd (Kon) sed Gaul (Szkapa): [note: NB.] qvia non in genere Eqvum significat, sed Eqvum robustum, oneribus destinatum. Dolendum certe est, Lexicographorum plerosqve tam negligenter hīc versatos, ut creberrime qvid pro qvo ponerent. Ex. gr. Est e primariis (Calvisius) qvi Columnam reddit Pfeiler; Pilam Seüle: cum plane contrarium sit. Alius (Corvinus in Latinitatis Fonte) Barbiton exponit, eine Laute/ Hackbret/ Lener: q. d. Passer Sper ling/ Stiglitz/ Laub. (Aut ut proverbialiter dicimus, Eg ist ein Kuh oder Beiß lein: ein Hirsch oder Laud) qvorum scilicet singula diversum significant. Diversa vero pro Synonymis poni ignorantiam arguit, vel supinitatem; discentes vero incertat et intricat. Qva in re qvantō saepius peccari animadvertimus: tantō magis nobis cavendum existimavimus. Si autem Vox vernacula prorsus Latinae respondens defuit, adjicimus aliqvid, ne conceptus aberret: ut Augur, Wahrsager (aus dem Bogelgesang) etc. Hūc facit, [note: NB.] ut honesta honestis, jocosa jocolis, severa severis, obsoleta obsoletis, etc. qvam accurate potest, reddantur. Et qvia observavimus, voces qvasdam sigillatim sumptas infelici operā a Lexicographis exponi solere (Verbi causā: Oriundus, alius vertit, Erwaherbürtig; alius Herkom mend; alius Brspringig; alius Bürtig/ item Gebohren/) qvae tamen nisi exemplis illustres omnia obscura sunt: nos tales non nisi junctim exponimus, ut, Oriundus Romā, Bon Rombürtig. Ecce enim, et sensus Vocis et usus, simul patescunt.

[note: Gradatio, in polysemis.] 24. Gradationem in Polysemis observamus, ut significatio prima primō stet locō, suō suffulta etymo: tum significationes secundariae, ordine suo. Ex. gr. Liber (bri) cortex arborum interior, et tenerior, Bast/ a [gap: Greek word(s)], idem. Dehinc Folia literis descripta, ein Buch (qvia olim pro chartis utebantur corticibus tiliacais, vel tabulis faginis. Unde Germanorum vox Buch, et Fagum, et Librum significat.) etc.

[note: 3. Parallelismus, in derivatis.] 25. Per Parallelismum intelligo, derivatorum et compositorum in Vernaculo harmoniam: ut nempe vernacula vox, qvā expressum est Thema, retineatur (qvantum potest) in derivatis etiam, et compositis. Ex. gr. Horrere, Grawen; Horror das Grawen; Horribilis, Grewlich etc. Terrere, Schrecken; Terror, das Schrecken; Terribilis, SChrecklich etc. Sic in Compositis: Emere, duo signisicat. 1. Sumere, Nehmen.

2. Sumere pretio, Kauffen/ Composita a prima significatione: Ad-imere, Benehmen. Ex-imere, Außnehmen/ Inter - (et Per) -imere, durchnehmen/ (h. e. durchstechen/(h. e durchstechen/ vmbbringeu.) Ex-imius, Außoder Bor nehmlich (der für andern ju nehmen ist/ Fein.) A secunda significatione: Coemere, jusammenkauffen: Red-imre, Erkauffen (Erlösen:) Red-emptor, Erkauf fer (Erlöser.) Et sic ubicunqve potuit: alicubi enim parallelismum hunc deficere (seu culpā diligentiae nostrae, alicubi dormitantis, seu anomaliā lingvae) fatendum est.

[note: Etymologiarum Vocibus additarum utilitas.] 26. Etymologici in Lexicis studii utilitatem attigimus Capite V. § 28. noruntqve eruditi, in Vocum etymologiis, ad Textus qvosvis utilibus glossis illustrandum, egregium latere lumen. Qvapropter nos rei tam utilis fundamenta hīc qvoqve ponendi, et puerilia ingenia jucundis praeludiis inescandi, deesse noluimus occasioni. Nempe scire, rem per causam tenere est (Cap. X. § 50.) Scit ergo Vocis etiam vim is demum vere, qvi unde Vox id significandi vim habeat, pervidet. Nos proinde in Lexico Ianuali (ob illam ipsam causam Etymologicum appellari coepto) singulis primitivis vocibus sua subjungimus [gap: Greek word(s)]: sive qvidem domi haberi possunt, sive ex antiqviore aliqva lingva.

[note: Et cur alicubi Latina a latinis, alibi a Peregrinis, deducantur.] 27. Persvasi qvidem sumus omnia Latina e Graecis rivulis, hos autem ex Hebraeorum fontibus, ut alibi diximus, fluere: Latina tamen [gap: Greek word(s)] non illubentes damus, qvia haec rudiuscula puerorum ingenia magis qvam peregrina oblectare, oblectandoque imaginationem juvare, possunt. Nam si dicam, Acervus, dicitur qvasi Aggervus, ab aggerendo: Carcer, qvasi Coercer, a coercendis petulantibus, etc. qvidnī haec puerilibus animis svavius influant, melioriqve usu, qvam si illud cum Martinio venire dicam, ab [gap: Greek word(s)]; hoc cum Scaligero a [gap: Greek word(s)] h. e. [gap: Greek word(s)]


page 191/192, image: s108

[note: Cur pleraque omnia e Graecis,] 28. Plerubiqve tamen Vocibus Latinis originem assignamus Graecam. Primum qvidem, [note: 1.] ut reddamus filiam matri, rivos fonti. (Tam qvippe prisca Latina e Graeca [note: 2.] est, qvam Italica moderna e Latina.) Deinde, qvia comparare sibi Latinae scientiam exactam (qvō hīc tenditur) sine Graecae qvaliqvali cognitione, nemo potest. Qvō si deveniendum post, nova curā, qvid nī jam, a fundamentis ipsis? Atqve hōc sensu verum fortassis erit, qvod Erasmus scripsit: Tam affines esse Lingvas, Latinam et Graecam, ut ambae citius percipi qveant conjunctim, qvam altera sine altera, certe qvam [note: 3.] Latina sola sine Graeca. In lucro insuper erit, si hāc etiam ratione plures ad amorem Graecarum literarum inescari poterunt: sic veluri per lusum addiscendo, non lectionem duntaxat, sed et potiorem in usitarissimis thematibus suis lingvae partem Quod si alicubi nihil e Graecis lente fluens (nam coactum hīc etiam nihil placet) se obtulit, non defuit vero qvod ex aliis antiqvioribus (Hebraea, Chaldaea, Syra, Arabica,) allegari posset, allegavimus, non minus Veritatis evidentiam, qvam magnorum Virorum in eo ductum seqvuti. Cujusmodi Voces earundem Lingvarum literis exprimere volupe suisset, si typi ad manum fuissent.

[note: Cur alicubi nulla addantur etyma.] 29. Sicubi etymon ignoramus, tacere malumus qvam nugari: donec nos ex his, aliisqve id genus tricis, feliciter liberaverit [gap: Greek word(s)] Vossius, datis tandem aliqvando in lucem desideratissimis suis Originum libris.

[note: Lexici Janualis stratagemata] 30. Seqvuntur Lexici Janualis stratagemata, utiliter e didacticis Canonibus enata. Horum primum est, Voces primigenias [note: 1. Praemissa Voces derivandi derivandi generalis instruction:] in ortas artisiciose diducendi ratio, Introitūs nomine Lexico praemissa, tres ob causas. Primum, ut discipulis in Lexicon ipsum recte intelligendum, sciteqve usurpandum, [note: 1.] clavis instar sit: postqvam nobis non tantum per [gap: Greek word(s)], sed et per [gap: Greek word(s)], docere propositum est (vi Axiomatis CLIV.) [note: 2.] Deinde, ut nobis ipsis in Lexici structura brevioribus esse liceat. Generaliter enim praecognitis, qvomodo intelligenda et vernacule reddenda sint, qvae similiter ubiqve occurrent, non opus erit eadem toties dici: qvia ex dictis semel, et illustratis recte aliqvoties, caetera intelligi possuntultro [note: 3.] (per Axiom. LXXV.) Tandem, ut exemplō hōc gratificemur Lingvis aliis, suarum forsan Vocum derivationem et compositionem ad similem Tabulaturam reducturis: (per Axiomatis ejusdem Porisma.)

[note: 2. Subjuncta de Synonymis, Homonymis, Paronymisque appendices:] 31. Secundo, hoc idem Lexici fundamentum deduxit nos eō, ut Lexico Etymologico subjungamus usitatissimas appendices, de Homonymis, Synonymis, et Paronymis. Nempe, qvia non omnes Voces significationis sunt clarae ac distinctae: sed qvaedam sonō eōdem res diversissimas significant (ut Ius, justitiam, et liqvorem cibi cocti); aliae rursum sonō diverso rem eandem (ut Telum et Sagitta); aliae deniqve sonō simili res dissimiles (ut Clavis, Clavus, Clava): suntqve inter illa qvaedam [note: respectu hīc ad Gentium lingvas habitō.] singulis gentibus singulari qvōdam respectu offensiva, nī caveantur: utile fore de omnibus talibus scandalis praemoneri lingvae discipulos, e speciminibus qvae in usum pubis Germanorum, Bohemorum, Polonorum, paramus, patebit. (per Axiom. LXXXIX. et Porism.)

[note: 3. Voces ab eodem themate descendentes in copulam (seu contextum) reducendi ratio, recens inventa.] 32. Tertio Canon Didacticus CX. (Qvae cohaerentiam habent nullam, distrahunt Intellectum et Memoriam) occasionem nobis dedit cogitandi, si qvō modō Voces derivatae cum primitivis suis in copulam reduci possint: ut qvemadmodum in Arbore Truncus, conjunctos sibi habet ex se nascentes Ramos omnes; ita Vocabula ejusdem originis circa suam Stirpem se conglobando, sententiam ex se aliqvam integram efforment. Utile id futurum sperabam, ad tollendum a Lexicis, si qvando pertranseunda fuerint, taedia illa, de qvibus Capite XII. § 9. egimus. Et veniebat in mentem, si milibus sententiolis, e conjugatis (ut Logici loqvuntur) aut paranomasiis (ut Rhetorici) contextis, magnos etiam Viros aliqvando delectatos. Ut Ennium, cum diceret: Stultus est, qvi cupida cupiens cupienter cupit. Et Terentium, Inter bonos bene agier oportet: et Plautum, Ego obsonabo obsonium. Item: si qvis avidus escam in transenna poscit avariter, decipitur in transenna avaritia suā. Imo Cicero ipse, si qvando in talia incidit, adhibere non horruit: ut in Epistola ad Atticum, siqvid in hac rogatione scriptum est, qvod per legem Clodianam abrogare, derogare, obrogare, non liceat, etc. Magirus item in exordio Orationis, qvam ponit pag. 1448. Polymnemonis sui, habet ista: Lustrum est, cum ex lustro hoc illustriore ad illustre hujus provinciae lustrum etc. Qvō et illa spectant: Magnos magna decent: Afflictis non est addenda afflictio. Tempora tempore tempera, etc. Delectant talia in moralibus? cur non ubiqve? Delectat unum et alterum, et tertium, ita connexum? cur non omnia ejusdem radicis? Qvidnī cum dico; Hospes cum hospita hospitales sunto, et hospitaliter hospites hospitio excipiunto: praesertim in locis inhospitis, ubi hospitari tuto non cuivis licet? Tentavimus nos talia ubiqve, et processit qvaliter qvaliter. Ubi potissimum in hoc incubuimus, ut Vocabula (praesertim rarioris usūs) bene applicata essent Rebus suis, ne discipuli aut non percipere Vocis vim, aut percipere vitiose,


page 193/194, image: s109

possent. Qvae causa fuit, ut licet sententias breves, e sola radice et radicatis constatas (qvalis est, Adulator adulatur adulatoriā adulatione) sieri vellem; saepe tamen assumi aliqvid necesse fuit, ut, Heres adit hereditatem jure hereditario etc. Qvod in primis necesse fuit, ubi Vocum significatio sic variat, ut, nisi auxiliō aliae fuissent assumtae, res et voces arena sine calce sutura erant.

[note: Eōqve Lexicon per tres columnas in structum.] 33. Ex hac tali inventione enatum nobis est consilium, Lexicon per tres columnas disponendi, evidentiae causā. Prima columna ut contineat Voces Latinas, a Radice descendentes, secunda Vernaculas; tertia rursum Latinas, in copulam redactas. Qvā et ratione satisfiet Canoni didactico, de Analysi, Symthesi, et Syncrisi ubiqve jungenda, Ax. C. Prima enim columna habet Vocum analysin, tertia synthesin, media syncrisin. Eritqve hujus rei bonus usus ad prima versionis exercitia, dum contexturam illam columnae tertiae, primae et secundae columnae ope in vernaculum transferendae, facillimā operā Vocum omnium significationes, unā cum tot gnomis, addiscent. Praesertim si qvando ista melius constitui poterunt, ut sensu excellenter sapienti, admistisque vocibus ascititiis qvam paucissimis, illustres gnomae (seu naturale aliqvod mysterium, seu artificiale, seu morale, continentes) constituantur. Qvod si erit, nostra haec perire poterunt: ut circa qvae melius elimanda haerere diutius non licuit. Satis sit dedisserei novae initium, et praerivisse exemplō: qvod restat, aemulationi propono. Ubiubi gentium aliqvis surgat qvi hanc inventionem perficiat, palmam ferat. Non specilegium aliis relinqvo, sed messem, idqve lubens.

[note: Lexico Innuali nihil Grammaticum admiscetur:] 34. Et qvia Methodus haec confusionem omnem tollere qvaerit, distincta esse omnia et suō locō reperiri unumqvodque, non alibi, vult: non admiscemus Lexico nostro qvidqvam Grammaticum. Stent limites positi semel, inconsusi: Verba Rebus applicet Textus, interpretetur Lexicon, formet Grammatica: ita erunt brevia et ordinata omnia. Si qvae vox anomaliae aliqvid patitur, moneat id suo loco Grammatica: et ne Grammaticam consulere discipulo excidat, moneatur is in Lexico, additā ad qvamlibet talem Vocem allegatione [note: (Additā ubi opus Grammaticae allegatione)] paragraphi Textūs Grammaticalis, in qvo admonitio illa exstat. Serviet haec restam brevitati qvam eleganti praxi: uti monuimus Cap. XII. §33. et particularius patebit suis locis. Qvia tamen qvaedam mox sciri opus, expediriqve potuźre re paucis, apposuimus. Nempe Generis et Declinationis characterem, in ambiguis qvibusdam, ad compendifaciendum Grammaticas Regulas, vel Exceptiones. Sicut et praeterita ac Supina in ambiguis, a qvibus deri vata mox suerunt sormanda (ut a Sero, sevi, satum; et Sero serui, sertum.) Quantitas denique Syllabarum in ambiguis qvibusdam.

[note: Lexicom Vernaculo-Latinum discenrium solertiā perficiendum.] 35. Lexicon tandem Januale inversum, Vernaculo-Latinum, discipulorum solertiā perficiendum relinqvimus: ob causas Capite XII. §34. expressas, et ad exemplum Lexici Vestibularis Vernaculo-Latini, Capite XIV. §16 delineati. Perstat qvippe consilium de impingvandis Avibus cohonatibus [gap: Greek word(s)], (e Cap. X. § 156.)

[note: Grammatica Ianualis, Sermonis structuram docens,] 36. Seqvitur Grammatica Ianualis: qvam ante omnia simplicitate suā iri commendatum speramus. Sicut enim Lexicon Januale nihil nisi Radices lingvae, Lexico Vestibulari positas, in ramusculos suos diducit: et Januae Textus nihil nisi Rerum fabricam, cujus cardines textus Vestibularis ostenderat, fundamentis suis superstruit: ita nunc Grammatica Janualis nihil nisi artis lineamenta, compendiō Vestibulari adumbrata, plene illustrat.

[note: qvaesita est constitui receptis omnibus.] 37. Caeterum, qvalem Lingvis Grammaticam Cap. V. (§ 36 ad 42.) optavimus, talis ut esset haec nostra, operam dedimus: receptis scilicet omnibus Vsu amplior, Praeceptis verior, Praxi amoenior.

[note: I. Usu amplior.] 38. Amplior usu: ut detegat omnia Sermonis, hōc in gradu, artificia, nec permittat qvenqvam, qvi hāc transisset, ullam necessariam Phrases, Sententias, Periodosqve struendi legem, ignorare. Eōqve sermonis tam clare doceat analysin et synthesin, ut qvicqvid posthāc ulli sic instituto legendum, loqvendum, scribendum, obveniet, tam articulate ac digitos suos pervidere qveat. Tum et hoc qvaesitum est, ut sit Grammatica universalis, omnibus ita serviens Lingvis, qvomodo omne generale mensura est singularium. Talis Grammatica coepta est optari a Philosophis, sed et scribi: urgendumqve hoc putamus, donec votō potiamur.

[note: 2. Praeceptis verior.] 39. De Praeceptionum Veritate non frustra qvoqve soliciti hīc suimus, ubi vulgatis Grammaticorum libellis tantam errorum segetem discentibus objici, lynceis tandem tot excellentium Aristarchorum oculis deprehensum est. Scioppii testimonium vidimus Capite VIII. §28. Vossius vel in definiendis Orationis partibus, immane qvantum ineptire Grammaticos docet; jureqve Scaligerum dixisse, Grammaticō definitore nihil esse infelicius. Alibi dicit; Qvicqvid de Comparativis et Superlativis adferunt Grammatici, id vel falsum est, vel superstuum, vel alieno loco insertum. Alibi: Nonnisi tenebras ossundunt, qvi faculam juventuti allucere debebant (de Anal. I. Capite II.) Ibidemqve postea: Profecto in Grammaticorum


page 195/196, image: s110

prope omnium commentis, qvae imperiti immensum extollunt, pene [gap: Greek word(s)] (nihil sanum): cum pagnae singulae saepe plures contineant errores, qvam Sicinius ille Dentatus vulnera toto habuit corpore: Et in hunc sensum saepe; ut tandem non ferendam esse diutius statuat, primam illam bonamqve aetatem (puerilem) tam spissis erroribus imbui. (praefat. in Libros de re Grammatica.) Academia Hafniensis Grammaticas praeceptiones Oceanum Syrtium et Scopulorum plenum appellat, plurimarumqve Regularum, Exceptionum, Exemplorumqve vanitatem, imo falsitatem, jam detectam gratulatur. In Approbatione Grammaticae novae Thomae Bangii, Anno 1640.

[note: 3. Praexi facilior.] 40. Facilitas tandem concilianda est Grammaticis institutionibus, ad ipsas Methodi novissimae leges: ne semper qverulari necesse sit, dissicilibus ingenia distineri nugis. Graecis enim Grammaticastris non erat qvod agerent, qvibusvis minutiis subtilia sua occupabant ingenia. Posteriorum usqve adeo alia fuit ratio, ut Seneca diceret: Circa minutas sapere, Graecorum morbus fuit. Hōc igitur morbō Grammaticam qvoque artem liberare qvaeramus, utilia potius docendo qvam subtilia; plana qvam nodosa: ut has de Sermone formando praeceptiones, cuivis legere sit amoenum, intelligere autem promptum: qvemadmodum optavimus Capite V. § 9.

[note: Hinc Grammaticam necesse fuit scribi Philosophicum.] 41. Hos ut obtineremus fines, necesse habuimus rem a fundamentis ordiri, Grammaticamqve scribere Philosophicam: cujus leges e Logica fluant; sicuti leges Logicae e Rebus ipsis: cum Verborum bases sint Cogitationes, Cogitationum autem Res ipsae (per Capitis II. §13.) Nec forsan aliunde magis Grammaticorum errores ac tricae, nisi qvod Verba sine debito ad Res Cogitationesqve respectu copulare tentārint, pullulārunt. Placet igitur vehementer, qvod Clarissimus Vossius suam contra supinos [gap: Greek word(s)] defendens, Varronem laudat, qvi suos in re Grammatica libros, non modo ad Aristophanis, h. e. Grammatici; sed et Cleanthis, h. e. Philosophi, lucerriam se elucubrasse scripsit. Et a Julio Scaligero non immerito reprehendi Qvintilianum, qvod Grammaticam fingat qvadrivio, extra Encyclopaediam (lib. de Analog. I. Cap. III.)

[note: Totō qvasi genere novum.] 42. Nobis ergo, Methodj leges qvam accurate licuit seq vutis, Grammatica enata est totō qvasi genere nova: qvippe qvae aliter partes Orationis dividit; aliter Vocum species recenset; aliter Nomina, verba, Praepositiones, Conjunctiones, et definit, et in classes redigit; aliter denique Syntaxin tradit: nempe Vocum in Phrases, phrasium in Sententias, sententiarum in Periodos etc. Qvae res non tam Regulas auget, qvam lucem: ad Regulas enim paucissimas reducit omnia, ut plana fiant omnia. Qvia tamen nullum est pertinacius genus Grammaticis (ut Vossius loqvitur): commentariolis [note: NB] brevioribus palam facere laborabimus (qvod et jam protestamur solemniter) nihil nos temere egisse; nullum nobis apicem esse mutatum, sine evidenti necessitate; nullum, relictum, sine evidenti usu. In particularibus qvidem visum est niti [note: In particularibus Vossii monita seqvitur.] authoritate potissimum Grammaticorum Aristarchi, Gerhardi Iohannis Vossii: qvi unus infinitos Grammaticorum errores detexit, et qvicqvid fere in istis controversum fuit, ex ipsa antiqvitate erutum ita decisum dedit, ut Viro isti (Thomae Bangii judiciō) omnes Grammaticae cohortes sua cogantur sinuare vexilla. Hunc itaqve omnibus propemodum particularibus, ad illius subinde provocando testimonia facimus nobis scutum: ubi autem ordinis nostri, novorumque ad praxin Stratagematum, reddenda est ratio, ibi demonstrationibus agimus: qvia pertinax illud genus, ne rationi obloqvi pergant, argumentis cogendisunt.

[note: Peculiaris ejus forma, pertyes columnas.] 43. Ad particularem Grammaticae nostrae formam (in Syntacticis) spectat, qvod per tres pagellarum collunas evidenter ob oculos pandantur omnia: primā scilicet columnā Exempla, secundā Praecepta, tertiā Allegationes, pro usu et praxi (ad legem Axiomatis XLI.) Et Exempla qvidem ad Regulas singulas singula: sed dilucida, et ad explanandum Regulae sensum sufficientia, illustrataqve appositō exemplō vernaculō, ut qvā formulā idem exprimat sermo noster, pateat. Columnā secundā ponitur de eodem exemplo recte imitando praeceptum: tertiā demum allegantur Periodi Januae, in qvibus ejusdem Regulae occurrunt Exempla plura, discipulorum diligentiā exqvirenda.

[note: Divisio in Capita et periedos.] 44. Tandem, divisum est Grammaticae nostrae corpus non tantum in Capita, sed et Periodos, seu Aphorismos, evidentiae causā: et qvidem numero Aphorismorum continuō, a principio ad finem, propter faciliorem in Lexico allegationem.

[note: Spet de Grammatica sic adornata.] 45. Ita obtinere speramus, ut Grammatica non tortura sit, et crux; sed ludus, et ad altiora festinantibus jucunde praelucens fax et dux. Nec inanium definitionum, divisionum, regularumqve farragine distentos vacue tumidos reddat; sed Sermonis artificia e fundamento intelligendi peritiā impleat. Nec tandem decennium detineat: sed mensium aliqvot spatiō pertransita, tuto et jucunde ad altiora viam sternat.

46. Praxin horum omnium, qvomodo expedite instituenda sit, describere differamus


page 197/198, image: s111

feramus in ipsum Informatorum libellum, Paedagogorum in gratiam ipsi JANUAE subjungendum: ibi Capitis XIII. applicationem docebimus.

CAPUT XVI. Atrii Lingvarum novissimi delineatio.

[note: Transnominatio rerum parere videtur confusionem conceptuum.] QUid hīc agendum veniat, explicuimus [correction of the transcriber; in the print explicuicuimus] Cap. XII. §25. Explicandas nimirum esse, varias Sermonis Transformationes, ingeniosasque rerum Transnominationes. Sed qvaeri posset: An res transnominare utile sit? an id homines docendi sint? cum magis optandum videatur, ut naturali sermone utamur omnes. Non enim tot fierent rebus et ingeniis fuci, qvemadmodum evenit: magis etiam inter illos, qvi cultiore utuntur sermone. Ubi eō fere ventum est, ut propria Rerum amiserimus Nomina, et Res nemini nativō suō vultu et cultu in conspectum veniant, sed meretriciō, fucatō, et ut nunc loqvuntur, almodico. Inde est, qvod nec Res, nec Nos, satis intelligamus: qvia dum Res nimis transnominamus, nimis etiam in conspectu mentis transformamus, proque rebus rerum monstra nobis invicem ostentamus. Unde fit, ut qvemadmodum fucatus Sermo noster dissidet a Rebus, ita Mentes ab utroqve. Hinc confusa omnia, nihilqve fere sumus omnes nos, cum mille modis confusis, diffusis, transfusis Lingvis nostris, nisi magna illa Babylon, qvam nos pulchre adificasse credimus, in gloriam decoris nostri.

[note: Et tamen utilis est. (I) Ad Animos demulcendum.] 2. Vera haec sunt, qverelaeqve et novi voti (ut ad simplicitatem aliqvam reduci possent Lingvae etiam) causa justa. Interim tamen qvia. Abusus non tollit rei Vsum, Ornamentis Lingvae etiam suus omnino relinqvendus est locus. Nempe qvia Mens nostra non Intellectu tantum constat, qvi docendus; sed et Voluntate, qvae demulcenda. Hoc autem sine blanditiis qvibusdam non fit: qvoties merus est, ne res jam nota, vel fastidiatur bona, vel depereatur mala, ad excitandum ibi rei amorem, hīc odium, [note: (2) Ad Res alias per alias illustrandum:] necessario adhibetur svada. Sed et saepe, cum res obscutior non satis intelligitur perse, illustratur eleganter per aliam. [note: (3) Ad intelligendum Authores.] Tandem, propositum est Methodo nostrae, ad promptam Authorum lectionem praeparare animos: non ergo Elegantiarum qvoqve, qvibus boni Authores plenisunt, transiliri possunt praexercitamenta.

[note: In Rerum symbolizatione sapientia.] 3. Accedit, qvod cum non tantum. Lingva ad Eloqventiam, sed inprimis Mens ad sapientiam, formanda sit; sapientia autem DEI illustri modō se prodat, nostra potenter se sundet, in Rerum symbolizationibus; has in luce sistendi non est praetereunda occasio. Rerum namqve fabricator ad ideas suas res producens, diversis etiam eadem sapientiae suae sigilla impressit: ut qvi recte unum videt, multa similia simul videre possit. Qvod cum observarent prisci homines, coeperunt Res rebus conserendo, minus notas in magis notis, tanqvam in speculis, contemplari, aliique aliis commonstrare: inde apud antiqvos Meraphorarum, Adagiorum, Parabolarum, AEnigmatum, omnia plena. Nec duntaxat rerum mysteria sic recludere, seu et sermoni flosculos inde aptare, annisi sunt. Qvā in re cum satis conveniamus omnes Nationes, in modo tamen rei valde ab invicem digredimur; aliis hinc, alliis aliunde, phrases, metaphoras, adagia, mutuantibus. Hinc est, qvod permulta Lingvarum reddi ad verbum nullo modō qveant.

[note: Eam proinde explicabiz Lingvarum Atrium.] 4. Qvod nos in LL. Atrio exemplis ostensuri, Canonem illum Didacticum; Vt qvicqvid sciri debet, redigatur in Exemplum; fiarque de illo Informatio; et subseqvatur idem asseqvendi conatus (Ax. XL. porismate) imitamur, totamqve de Rerum et Sermonum elegantiis doctrinam in tripartitum corpus redigimus, Textum Atrialem, Grammaticam Atrialem, Lexicon Atriale.

[note: Textus Atili Res convestit ornamentis Idiotismorum, Adagiorum Figurarum et c.] 5. In Textu lustramus iterum Res, convestitas Ornamentis suis. Sed qvas Res? qvibus Ornamentis? Res non alias, qvam recensitae sunt in Janua: nec enim aliae usqvam sunt. Ideo nec spectari possunt aliae, sed aliter. In Janua scilicet Res lustravimus directe, qvamlibet in se ipsa: hīc easdem spectamus reslexe, qvamlibet in alia. Vt tametsi nihil novi occurrat, omnia tamen modō novō; ad excitandum attentionem novam, oblectationem novam, ususque novos. Ornamenta vero hīc sunt; primum, Lingvae idiotismi. Phrases scilicet et loqvendi formulae Latinis peculiares. Dehinc Tropi et Adagia, Figuris insuper Rhetoricis decorata. Tandem styli Astatici, Laconici, Metrici, illustriora exempla. Qvippe omnia haec, anteqvam in Authores veniatur, praecognoscenda sunt.

[note: Sed eodem rerum ordine] 6. Pertransibuntur itaqve in Textu Atrii res eōdem qvō in Janna ordine: sed cohonestando rem qvamqve titulis novis, ad melius detegendum rei naturam, et reconditiores qvosdam circa eam sensus. Ad imitationem fere earum, qvae nomine Altercationis inter Hadrianum Imperatorem et Epictetum Philosophum circumferuntur, difqvisitionum. Ex. gr. Schola qvid est? Sapientiae seminarium. In qvo plantator, est Praeptor: plantae Discipuli: plantatio, Doctrina: rigatio et putatio, Disciplina: semina et surculi, Exempla: seminis occationes, surculorum insitiones providae, Praecepta et Regulae: germinatio, Imitatio: ventilatio, Examen


page 199/200, image: s112

men etc. Ita si procedatur per omnia, erit res discentibus jucunda, ad intelligendos rerum parallelismos perqvam utilis: docentibus autem ad instituendum facillima, et tamen pulcherrima exercitia, valde expedira: qvod postea monebimus.

[note: Grammatica Atrialis tradit Grammaticae residua, cum praeceptis Rhetoricis de Elegantia.] 7. Grammatica Atrialis (qvam sic ad praecedentium imitationem vocamus) ' continebit non tantum residua Grammaticae Latinae (potissimum in iis qvae ad Elegantiam constructionum et transbructionum faciunt) sed et praecepta Phraseologiae, doctrinaeqve de Adagiis, a fundamento intelligendae: tandem et Troporum ac Figurarum rationem sic deteget, ut non intellectui tantum, sed praxi, serviant. Non enim satis est Methodō hāc Phrasium farraginem objicere (qvod vulgares Phraseologici libelli faciunt) fontes ipsos, recludi necesse est: ut unde scateant omnis generis Elegantiae, discipulo ad oculum demonstrari, ille autem ad datas regulas qvemvis datum, simplicem et nativum Textum, in eleganter ornatum transferre possit.

[note: Repertorium Atrii.] 8. Fiet praxis haec facillima, nec aberrabit, si Atrium suō qvoqve instruetur accuratō Indice, Phrasium et Adagiorum inventario; Vernaculo-Latino, et Latinovernaculo: copiam utriusqve lingvae pati diligentiā explicando. Addimus Lexicon Latino-Latinum: cujus ductu omnes simplices rerum expressiones (qvales in Janua exstant) in elegantes commutare, eōqve stilum varie transformare, condocefiant. Non qvidem omnia plena promittendo, primaria tamen: qvia non praeripiendae sunt Disciplinis occasiones, ad Eruditionis complementa in Authoribus ipsis avidius venandum.

CAP. XVII. Methodi LL. novissimae ad Authorum Latinorum lectionem accommodatio.

[note: In Authores cur ex Atrio cundum:] HUcusqve qvi pervenerit, et intelligere Latina, et scribere ac loqvi non illatine, poterit. Si cui tamen ad vivam et actuosam Eloqventiam Latinam penetrare fuerit animus, ad Latinorum hominum libros transire, inque illis scite versari, necesse habebit. Compendia qvippe ipsa, cujuscunqve fuerint modi (etiam haec nostra, Vestibulum, Ianua, Atrium) habitum absolvere neqveunt: ob hoc ipsum, qvia compendia sunt, et obscurum qvid sapiunt. Nec vera et solida Eruditio, vel Eloqventia, unqvam constare potest illi, qvi non ex Historicis, Oratoribus, Poetis, Philosophis, Theologis, Medicis Iurecosultis, prineipes saltem legerit et relegerit.

[note: Et qvomodo id ostendendum discipulis.] 2. Ostendendum itaqve erit hucusque deductis discipulis, qvicqvid hactenus actum est, praeparamenta fuisse; nunc demum rem ipsam aggrediendam, h. e. ex compendiorum umbra in Authorum lucem, velut in theatrum apertum, veniendum esse. Primo, ad hauriendam pleniorem et particulariorem Rerum (in qvarum recessibus penitior Eloqventiae vis latet) cognitionem. Deinde, ad meliorem styli conformationem, firmioremqve usum. Tandem, ad comparandam debitam in rebus agendis (qvae apud Authores practice descriptae exstant) prudentiam.

[note: Res et Verba eatenus velut in Tabula tura spectara, jam ut in cursu sunt spectandae.] 3. Res enim eatenus vidisse, velut in Tabulaturam redactas: nunc visuros sparsim, ut in cursu sunt, et ab Authoribus varie, pro variis occasionibus, describuntur. Sermonem vidisse ad Analogiae leges reductum, satisqve habuisse Latinitatem suam Regulis defendere posse: nunc spectaturos qvomodo haec et illa in usu sint illis, qvi sapientiae et eloqventiae laude celebrantur: ut qvicqvid vere Latinum est, authoritate tueri sciant. Et deniqve discant stilō uti decorō; nec aridō illō et exsuccō, qvalis nativus est; nec luxuriante, qvalis nimium ornatus esse solet. Cujus cum in Atrio expedita doceatur ratio, posset qvis abuti, nimisqve picturatō sermone (etiam ubi nihil opus) utendo, non absimilis videri illi, qvi per plateas incedere cum deberet, saltat; aut alloqvuturus aliqvem obvium, cantu adoritur. Prudentiam ergo circa [gap: Greek word(s)] sermonis (ut et circa vitae negotia) ab Authoribus esse hauriendam.

[note: Ad Authores discipuli animandi.] 4. Et qvia Latinitatis fontem unicum Authores esse, minores istos libellos nostros nihil nisi ad Authores Scalam, Capite XII. ostendimus: dicendum erit, nisi huc delati strehue jam Authores aggredimur, perirurum nobis acti laboris fructum: similesqve nos fore alicui ad loca inaccessa viam sibi magnō labore paranti, paratam non ingredienti.

[note: Authores necessario adhibendos esse c.] 5. Qvemadmodum vero hucusqve id egimus, ut gradata essent omnia, venireturqve ex qvolibet libello nostro in seqventem, ac dehinc in Authores, non tanqvam in Orbes novos, sed tanqvam in Domum amici, ubi praenota inveniantur pleraqve omnia: ita nunc jam qvaeritur. Ad Latinitatis absolvendum studium, Qvotnam, et qvibus Authoribus, sit opus? Deinde, Qvō ordine et modo adhibendi?

[note: et qvidem plures;] 6. De Authoribus patet, primo, pluribus esse opus: cum nemo unus vel Latinitatem contineat omnem, vel Res omnes. Varia igitur apud varios esse qvaerenda. Et proinde non immerito illam qvorundam haeresin,


page 201/202, image: s113

de Latinitate e solo Cioerone haurienda, explosam esse: cum Ciceronem de rebus omnibus non scripsisse, et Latiniratem totam non continere, certum sit. Sed nec qvae scripsit habemns omnia. Nec tandem qvae habere videmur Ciceroniana, an Ciceronis sint omnia, constat: cum multa in dubium vocent Critici. Multo minus tolerandi videntur, qvi Plautum sic extollunt, ut Ciceronis qvam Plauti scripta, faciliore cum Latinitatis jactura, aboleri posse existiment. Nec tandem illi, qvi unum Plautum cum uno Cicerone stili perfectores esse dictitant, sussicereqve credunt.

[note: Nec tamen omnes.] 7. Nec tamen usqve adeo deslectere in contrarium necesse est, ut perfectum evadere Latinum possibile non sit (qvod nonnemo scribere ausus est) nisi qvi omnem Latinorum Authorum genus perreptārit. Non tam otioso cuivis esse licet: nec ut cuiqvam temporis tam prodigum esse libeat, svadendum. Alia scilicet agenda sunt illis, qvi Cur hīc sint, memores vi vere volunt. Praesertim cum Latinae L. Authores gentiles suerint. turba veri DEI, pietatisqve verae, expers: cum qvibus diu et nimis familiariter conversari, vix tutum. Nam e Terentio, Plauto, Ovidio, aliis, spurcitiem; e Cicerone ambitionem, philautiam, fastum, ex aliis vanitates alias, haurire, perqvam proclive. Fieriqve propemodum solet, qvod Hemmingius monuit, ut qvi vitam omnem in Ethnis scriptoribus consumunt, ad extremum Ethnici evadant.

[note: Erasmi ea de re judicium.] 8. Nobis Erasmi placet consilium: stili causā non esse legendos multos: sed post sermonis facultatem (si non luxuriosam, castam tamen) paratam, in AVTHORES REALES, esse eundum. Et Dornavii: In tanta vitae humanae brevitate, incertudine, perplexitate, de ligendos esse, qvorum prae caeteris nobilitatus est usus. Item: Nobis Lacaenas esse imitandas, qvae liberos suos non aqvā sed vino lavabant. Nec pueris tradenda tenuia, diluta, infrugisera: sed qvae gravissima sint, et evidentis commodi: ne cum abundemus gemmis, adulteratis vitris falli nos sinamus, aut fallamus ipsi. Vossii [note: et Vossii,] deniqve, qvi in Arbore studiorum non tam qvaerenda esse Verborum folia, qvam Rerum fructus, monet (libro de Vitiis serm. II. cap. 27.)

[note: Finis attendendus, ob qvem Author eligitur.] 9. Jam ergo de Authorum delectu si qvaeritur, fines et gradus diversi attendendi sunt. Nam si propter Vocabula, sive particularem Rerum Nomenclaturam, Authores qvaerimus, commendatur in Naturalibus et Artificialibus Plinius; in Architectonicis Vitruvius; in militaribus Vegetius et Caesar; in Medicina Celsus; in re Oeconomica Varro et Colummella, ete, etc. Si propter Phrases et loqvendi formulas qvotidianas, Plautus et Terentius optimi erunt. (Hinc Terentium ipse Cicero in deliciis habuise Erasmus autem ejus tredecim exemplaria contrivisse, scribitur.) Si propter Periodicum artificium, Cicero excellit. Si propter Orationis genus: humile est in Epistolographis; mediocre in Historicis; sublime in Oratoribus et Poetis. Ad stili Asiatici exemplar optimus est Cicero; Laconici, Seneca.

[note: Ad Authores itidem Textu, Regulis, Lexicō, propriāqve praxi, opus.] 10. Veniamus ad rem, Qvid novissma Methodus ad Authorum lectionem, stiliqve maturescentis profectum, conferat? Summa est, qvod hīc itidem TEXTU, LEXICO, REGULIS, tandemque propriā PRAXl, opus esse, qvaliaqve illa reqvirantur, Methodus novissima ostendat.

[note: Textus sunt ipsi Authores: non multi, sed exqvisiti.] 11. TEXTUS, sive Exemplar, ad qvod se hic imitatio componat, erunt ipsi Authores: non multi illi, sed exqvisiti; cum stultissimum sit (Plinii testimoniō) ad imitandum sumere non optima, Senecae autem, multorum Authorum lectio vagum qvid et instabile habeat. Ergo stili perfecti Asiatici magister constituendus unus Cicero; Laconici, unus Seneca; in Poesi autem stili beroici exemplar, unus Vergilius; elegiaci, unus Ovidius; lyrici, unus Horatius etc. Ad hos qvisqvis familiariter ingenium adsvefecerit, lingvae potens, et de reliqvis omnibus judicare idoneus, evadet.

[note: Repertoriō Catholicō opus, et qvali.] 12. Horum lectio ut procedat in offense (ut et aliorum post, qvorumcunqve) neceslarius est accuratus Interpres, REPERTORIVM catholicum (Cap. XII. 12.) Indicem intelligo (I) Vocum rariorum, ex Janua et Atrio nondum cognitarum, ubicunqve apud Authores occurentium. (2) Nominum propriorum, Hominum, Locorum, Herbarum, Animantium, Vestituum, Rituum, Fabularum deniqve propter Poetarum lectionem (in qvibus incredibile dictu qvam nihil inteliigit literatorum vulgus, inqvit Erasimus etc.) ut cujuscunqve rei, aut personae usqvam occurrat mentio, qvid istud fuerit, Mercurius hic mox explicet. (3) Tandem Abbreviaturarum et Criticarum notarum, antiqvis usitatarum, cum interpretatione sua.

[note: Reperteria qvidem jam esse antea.] 13. Repertoria ejusmodi (sub titulis Thesaurorum lingvae, et aliis) non deesse scimus, eaqve in re multorum magnorumqve Virorum indefessos conatus debitis laudibus celebramus. Inprimis meritissimi de omni re lineraria Viri, Roberti Stephani, qvi ut magnum illud Dictionarium, qvod Latinae Lingvae Thesaurum inscripsit, ex Latinis prorsis et vorsis Scriptoribus concinnaret, doctos Viros decem domi suae aluit. Edidit et filius, Carolus Stephani, Dictionarium propriorum, qvod Historicum, Geographicum, Poeticum nuncupavit, utilissimum. Ediderunt alii alia, erudite, in omni materiarum genere. Etiam seorsim Lexica Philosophica, Medica, Iuridica, Theologica scripta sunt.



page 203/204, image: s114

[note: Sed in quibus tamen desiderat aliquid Methodus novissima.] 14. Et tamen In omnibus his desiderari aliqvid posse, novissima LL. Methodus ostendit. Nempe redigenda huc esse, (I) Omnia, qvae usquam exstant: ut nihil non apud eximios Authores (antiqvos et novos) occurrens hīc reperiatur. Qvod non infeliciter sane Ioh. Ridderus Anglus tentavit; ac si qvis desiderata etiam illic compleret, haberemus Thesaurum longe qvam ad [note: (2] huc pleniorem. Et tamen (2) sola illa, qvae exIanua et Atrio nondum nota sunt: qvod si [note: (3] fieret, moles libri spe minor esset. Et (3) ordine prorsus accuratō; qvod si esset, celerrimae inventioni serviret, Authorumqve qvorumcunque lectionem expeditissimam redderet.

[note: Praecepta de fructuosa Authorum lectrone.] 15. PRAECEPTA, fructuosam Authorum lectionem in Styli usum dirigentia, non alia erunt qvam Regulaede Authorum imitatione: tam in genere, ratione stili, [note: NB.] qvam in specie, ratione scribendi recte Epistolas, Historias, Orationes, Poemata. Authores enim qvia artem occulrant, nisi ars per omnes suos articulos et juncturas detecta fuerit, imitatio esse non poterit nisi caeca: hoc est, aut nulla, aut manca, semperqve vacillans.

[note: Praxis Authores utiliter legendi constabit.] 16. Qvantum ad PRAXIN, illa instituenda fuerit Authores (I) resolvendo (2) excerpendo (3) imitando.

[note: (I) Analysi, seu resolutione accurate.] T7. Analysis ante omnia adhibenda est necessario, ut Authorem plane intelligas. Qvod erit, si primum, qvid dicere intendat, tanqvam finem ejus, deprehendas, et tibi qvoqve ob oculos ponas. Mox attendas media, per qvae ad finem suum tendat: h. e. qvibus selectis argumentis, sententiis, verbis, ad insinuandum se animis, utatur. Demum, qvomodo haec ipsa media disponat, collocet, aut dislocet, coloretqve. Ita si ad vivum, et per omnes fibrarum minutias, Authoris Textum deartuaveris (Textum resolvendo in periodos, periodos in sententias, etc.) non asseqvi artisicium non [note: NB.] poteris. Superficiater in Authoribus versari si voles, parum proficies. Operam tamen illam (accuratae Analyseos) ponere in aliqvibut, non omnibus; aliqvando, non semper, prudentia docebit, et Canon Didacticus CLXXIX.

[note: (2) Excerpendi diligentia.] 18. Qvicqvid autem artificii deprehendes (in Rebus, aut Verbis, aut Ratiocinio) ne effluat, in Repertoria tua (diaria, seu locos communes) transferes (per Ax. CXXI cum Exegesi) Sine talibus enim memor abiliorum (Rerum, Verborum, Sententiarum) Excerptis, nec facttu est aliqvis Vir doctus, et eloqvens, nec fiet unqvam.

[note: (3) Imit andi conatu trinō] 19. Maximam tamen ad stili profectum vim habet Imitandi Authorem bonum conatus, accuratis Exercitiis aliqvantisper continuatus. Fuit fane olim (ut Stewechius recitat) inter Angelum Politianum et Paulum Cortesium; Erasmum Roterodamum, Stephanum Dolitam, et Iulium Caesarem Scaligerum; Franciscum Picum Mirandulanum et Petrum Bembum, decertatum, An Imitatio Authorum Utilis sit? Illos Imitationem, tanqvam a natura alienam, non admisisse; hos contra, nobis neqve utilius qvidqvam, neqve magis necessarium Imitatione, contendisse. Sed litem hanc dirimit Methodus novissima; dum nihil sine Exemplari, nihil sine Imitandi conatu, disci posle docet (Ax. XLI. ET CXXXIV.) Nec tamen Exemplari semper nos assixos esse, sed roboratō habitu libere operari, vult (AX. CL.) Ergo ut ad habitum libere scribendi veniamus, Imitandi conatus pro medio primo adhibendus est necessario.

[note: (I) Metaphrasi reciprocā,] 20. Modus illius trinus est. Primus, Metaphrasi reciprocā: transferendo scil. Authorem (vel ejus aliquvam partem) e Lation in vernaculum, et post dies aliqvot refundendo in Latinum. Ad capiendum experimentum, utrum Authoris verba, phrasin, structuram, sic imbiberimus, ut memoriter etiam exprimere valeamus: qvod collatio post Versionis nostrae cum Authoris textu, ostendet: atqve si processit, laetitiam; si aberratum est, non aeqve posthāc aberrandi desiderium, accendet, tacitasqve qvasdam regulas formbit.

[note: (2) Versione rever sione Latina. Idqueper Disturbationem et restitutionem, Item Contractionem et dilatationem.] 21. Alter modus est, vertendo et revertendo e Latino in Latinum. Atqve id rursum, aut disturbando, Verborum, sententiarum, Periodorumve in contextu ordinem; restituereque post tentando memoriter. Aut contrahendo, vel dilatando. Contrahendo: per amotionem epithetorum, antithetorum, synonymorum, periphrasewv, et qvicqvid expletivum est, ut sola remaneant subjecta et praedicata: qvae si post intervallum aliqvod restiture tentaveris, et an recte restitueris cum Authoris Textu conferendo examinaveris, multum te prosicere senties. Dilatando: per cumulationem epithetorum, antithetorum, synonymorum, periphrasium, et qvicqvid addi posse videbitur: rursumqve eorundem post detractionem: ad experiendum, num ad Authoris ingenium exacte Res, sine additamentis superfluis, et hiatibus foedis, exprimere scias. Exercitium hoc ad egregie acuendum, aeqve in vertendo prius attentionem, atqve in revertendo post memoriam et judicium, multam prorsus habebit vim.

[note: (3) Accommodatione ad praesentem statum, rerum suarum vel alienarum.] 22. Vltimus imitandi modus, atqve is exqvisitus, est per proprie sic dictam Imitationem. Accommodando Scilicet omnia Authoris (res et verba) ad sese, aut alios sibi notos, vel statum patriae, et qvicqvid similiter occurrit: scribereqve tentando narrationem illius rei, qvae occurrit, sive ad amicum exarando epistolam fictam, sive vitae suae, vel alterius, aut saltem actionis alicujus, texendo historiam veram; et exprimere omnia conando, si non verbis (inrediversa)


page 205/206, image: s115

compositione tamen, mensurā, phrasium puritate, ipsius Authoris. Si chi hāc diligentiā in Cicerone (vel qvocunqve alio ex optimis Authore) versari lubebit unius anni spatio, plus se profecisse videbit, qvam aliās decenniō totō. Sentiet enim se in illius genium ita transformatum, ut nihil nisi qvod Ciceronem sonet, auribus gratum sit.

[note: Cautiones circa stili exercitium, I. Ut Author sit certus.] 23. Sed cautione opus est, ne a legibus Methodi recedatur. Ex. gr. I. Vt studium circa eandem Authomem sit fixum: non evagando ad alios donec Te illi qvem pro exemplari delegisti, satis conformatum sentias. Habet enim qvisqve Authorum proprium sibi structurae characterem, aeqve ab aliis diversum, ut est externus ille cuiqve nostrūm peculiaris Scripturae character. Ut ergo chirographa diversorum Scribarum simul imitari non potes, qvin te confundas, ita nec stilum.

[note: 2. Exercitium stili quotidianum.] 24. Secundo, videndum est ut Execitium stili sit continuumy prorsumqve qvotidianum, si non horarium: donec te confirmatum sentias. Qvi non diu multumqve scriptitavit, scribere nunqvam potest bene. Continuo autem progredi, progressum facit notabilem (Axiomat. CLXIV. cum Porism.)

[note: 3. Gradatim eatur.] 25. Observandum tertio, ut per omnia illa Exercitiorum stili genera gradatim eatur, a minori ad majus. Ex. gr. ut Metaphrasis et Paraphrasis, sub initium instituatur unius Periodi, deinde duarum, trium et c. tandem totius Orationis. Item primo statim a lection; dum pleraqve, aut omnia, memoria haerent. Deinde, interpositō horarum aut dierums; tandem et mensium, intervallō. Nam si post anni etiam decursum disturbata Ciceroniana restituere poteris, certo scies Te in Exemplar tuum esse transformatum.

[note: 4. Ne stili causā Res negligamus.] 26. Cavendum tandem, ne illam Ciceronis, vel Senecae, aut Taciti, aut cujuscunqve imitationem, ita nobis dulcescete sinamus, ut etiam rebus de qvibus sic loqvamur destimti (Republica Romana) loqvi tamen pergamus. Aut etiam meliorum studiorum obliti, qvemadmodum cicadae aestatem cantillarione, ita nos aetatem Latinis literulis, conteramus. Non absqve causa sapiens ille Bucholcerus scriplit: Italis Ciceronianis sum iniqvior, qvia tantum loqvuntur Verba, non Res. Et Rhetorica ipsorum plerumqve est [gap: Greek word(s)]. Est glossa sine Textu, nux sine Nucleo, nubes sine Pluvia: plumaeqve sunt meliores, qvam Avis ipsa. Est igitur modus in rebus: Semperque cura potior Rerum, qvam Verborum. De qvo pluribus infra, Capite XXII.

CAPUT XVIII. Methodum LL. novissimam desideratis omnibus satisfacere. (16) In tribus tamen potissimum triumphare. (24) Et de vario ejus, ad alia qvoquve, USU.

[note: Hebreae Lingvae Insundibulum, Wilh. Schickardi,] WIlhelmus Schickardus, Vir suo merito celebris, edidit Anno 1629. Hebreae L. Institutiones, idiomate Germanicō, cum inscriptione; der Hedraische Trichter/ die Sprach leicht einzugiessen. (Hebraicum INFVNDIBVLVM, ad Lingvam facile insundendam.) Qvā insolenti inscriptione proculdubio voluit, et intentionis suae exprimere scopum, et studii Lingvae hujus apud suos excitare amorem: et deniqve irrisorum irridere dicterium, qvō excogitata recens ab aliis studiorum qvorumcunque adminicula, Insundibula vocitare per ludibrium consveverunt.

[note: Ut omnium doctrinarum Insundibulae qvaeramus, occasioni est.] 2. Qvanqvam et sunt, qvi animō simphlici, Deesse sibi fundibulum, qvō doctrina infundatur (nempe qvia momento infundi non potest) loqvi amant. Sed an recte? Tam enim non deesse debent alios docentibus certa instrumenta sua, qvam Pincernae Vinum per vasa distribuenti infundibula certa. Aut procedet huic et illi negotium suum misere.

[note: Infundibuli finis et requisita.] 3. Nam qvid est Infundibulum? Instrumentum uitqve liqvorem pretiosum in Vasa oris angustioris caute, seu infundendi, seu instillandi: ut et Certo, sine liqvoris dispendio; et Tuto, sine vasis ruptura; et qvantum potest Cito, sine temporis Jactura, instuat. Annon vero tali huic Instrumento analogum aliqvid fabricare sibi debebant, qvi preriosum Sapientiae et Scientiarum liqvorem dispensando, vascula oris angusti, Pueros (qvanqvam Omnes ita constituti sumus, ut doctrinae nobis nonnisi instillari qveant) ante se habent? Ipsa phrasis, Doctrinam INSTILLANDI, hoc innuit. Nec aliud fuisse Qvintiliano obversatum existimo, cum scriberet: Vt Vascula angusti oris Superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus, vel etiam instillatis, complentur: sic animi puerorum qvantum excipere possint, videndum est.

[note: Methodus novissima INfundibula Studiorum quaerit.] 4. Nobis in concinnanda hāc novissima Methodo id aperte fuisse propositum, ut verissimum Lingvarum et Sapientiae Infundibulum posthāc Scholae haberent, fatemur: sive consilium hoc approbet aliqvis, sive rideat. Ridere tamen cur liceat, non video: nisi ignaro, qvam apte vox translata rem ad qvam transfertur (modo res ad similem spectet ideam) illustrandi vim habeat. Asseqvutos qvoqve


page 207/208, image: s116

nos Dei ope (saltem bona ex parte) confidimus, ut Infundibulum paratum sit: qvod nec Doctrinarum liqvores frustra profundi amplius; nec puerilium ingeniorum fragilia vascula ullō modō laedi; nec cujusqvam docentium industriam successe eludi, molestiāve affici, permitat. Id qvod vere dici, ostendam: non qvasi mibi placere qvaerens, sed ut ingeniis lucidis rerum Ordo placere incipiat, exoptans.

[note: Ostenditur id ratione trinā] 5. Tria vero hīc palam facienda sunt. Primo, Methodum repetam desideratis circa rem hanc Satisfacere. Secundo, Plus qviddam, qvam votis doctorum Virorum expressum fuit, apportare. Tertio, Ad alia multa, qvae ingenio humano subigenda sunt (in Scholis et extra Scholas) bono consolio et normis nos instruere.

[note: (I) Quod desideratis circa L L. Methodum Satisfacit. Ut I. Multorum de Lingva e Grammatica vel Lexico non docenda.] 6. Qvae circa Lingvarum studium desiderata fuerint ab iis, qvi vitiis Methodi remedia particularibus observationibus qvaesiverunt, vidimus Cap. VIII. addique hīc alia qvaedam possunt.

7. Judicārunt multi, Lingvam Latinam non e Grammaticis aut Lexicis discendam esse, sed ex Authoribus: in qvos tamen qvia immitti neq veat tiro, e praecipuis totius Lingvae Verbis sententias contexi optavit Lubinus: tentārunt autem Hiberni, Vogeliu, Seidelius. Qvod non aliter fieri de buisse deprehendit, et a fundamento demonstravit, commodioriqve ratione effectui dedit, Methodus nostra. Iam ergo qvod optatum est habetur.

[note: 2. Lubini de Lexico Sententiis addendo.] 8. Lexicon tamen Sententiis addendum judicavit Lubinus, et a Magistro discipulis ordine a principio ad finem, bis, ter, qvater, proponi ac explicari, svasit, addiō: Qvid boni huic consilio subsit, nullum alium judicem admitto, qvam rite [note: (Wolfii item)] factum hujus rei experimentum. Simile fuit Hieronyrui Wolffii consilium; nisi qvod non Praeceptoribus id muneris dat, ut cum discipulis Lexica evolvant, sed laborem hunc ipsis discipulis commendat, illis verbis: optime consulent suis studiis adolescentes, si qvotidie aliqvid temporis impendant lectioni Lexicorum: qvae a principio ad finem perarrenda, et saepe relegenda sunt. Sic enim multa cognoscent unō annō, qvae alioqvi toto decennio non occurrissent. (in Com. super Orat. Isocr.) Sed cum Pueros vix ullis admonitionibus cō flecti posse spes sit, nisi aut cogantur, aut manuductione aliquvā blandā ad ultro id faciendum alliciantur: melius videtur svasisse Lubinus, ut id praeeuntiubus Magistris fiat. Quod consilium sibonum est, cur seqvutus fuit nemo? Nempe non ostender at simul modum, qvō taediosus labor mollesceret. (Docuimus enim, Lexica, cō qvod Rerum et Sermonis fragmenta duntaxat continent, non posse non salebras videri Cap. XII. §9.) At nostra Methodus malo huic opportunum adfert remedium: efficitqve ut qvilibet Discipulus ipsemet, non semel, aut bis vel ter, sed pluries; neqve coactus, sed ultro, et cum animi lubentia, a capite ad calcem Lexicon pertranseat, idqve eā cum attentione, ut nihil non eorum qvae traduntur percepisse, et in solidum usum transtulisse, tametsi velit, possit. (Cap. XV. § 41.)

[note: 3. Hofmanni de accurata Rerum Nomenclatura.] 9. Speramus et voto eruditissimi Viri, Casparis Hoffmanni (qvod in Oratione de Barbarie imminente expressit) satis factum iri: cujus verba haec sunt. Multo latius patet Vocabulorum cura, qvam pro opinione multorum. Non solum enim vim et significationes Vocum tenere oportet; sed praeterea reqviritur accur ata animadversio, qvae qvibus Rebus apte tribuantur, qvibus explicentur, qvibus sint affinia, qvā differentiā secernantur a cognatis, et qvibus opponantur etc. Et mox: Aspernentur sane haec fastuosi, tanqvam minutias: at videas natu grandes, et qvi scire aliqvid videre volunt; cum sua Rebus tribuenda sunt nomina, vel turpiter obmutescere, vel res alias pro aliis puerorum more usurpare; alios per ambages, multā perplexitate circumscribere conari, qvod significatum volunt; aliqvos etiam non sine dedecore suo, animi sensum digitis notare, etc. In contexenda vero Oratione, Voces pertrahere in usum suum invitas ac repugnantes; essundere verba sine sensu, vanā specie turgida. Vnde necesse est exire orationem confusam, intricatam, obscuram, scatentem verbis malis, ad res minime qvadrantibus, inepris, otiosis, affectatis, tumidis, tragicum et barbarum qvid sonantibus; aut rursus nimis exilibus et puerilibus. Qvanto autem satius erat, in his erudationis fundamentis recte ponendis occupari? et initio devorare has amaras studiorum radices, in Vocum natur a perqvirenda etc. Speramus inqvam, hāc parte jam consultum fore Lingvarum studiis, per tam accuratas Rerum nomenclaturas, tamqve accurata Lexica, qvalia Novissimae Methodi ductu repertasunt, constituiqve in dies meliora poterunt.

[note: 4. Grammatica Melanchtonis et Erasmi in Scholis urgenda.] 10. De Grammatica judicabvit Melanchton, nullo modo a puerilibus studis abesse debere: at nostra Methodus, ne abesse etiam possit, praestat. Erasmus Praeceptorem alterā manu Grammaticam, alterā Authorem, perpetuo tenere vult: at nostra Methodus haec duo, in manu Praeceptoris et discipulorum, perpetuo jungit: adeoqve Latinitatis candidatum, priusqvam in Authores mittatur, Grammaticum efficit. Optabar Scioppius, efficereqve annisus est, Grammaticam faciliorem, [note: 5. Et Scioppii, pro Gram matica facilitanda.] qvae Regularum et Exceptionum multitudine neminem a studiis deterreat, alliciat potius amoenitate: at nostram esse talem, qvae totum sermonis artificium artificiosā brevitate amoene recludat, confidimus. Optabat insuper Bibliander, aliiqve Viri docti, vulgarium



page 209/210, image: s117

6. Et Bibliandri, pro Grammaticis LL. vulgarium conden dis. qvoqve Lingvarum Grammaticas, a peritis cujusqve Lingvae confici, communiumqve studiorum usibus exponi. At Methodus nostra non tantum hoc idem reqvirit, sed et conficiendi negorii viam expeditam ostendit: de qvo pluribus Capite [note: 7. Et Verulamii, pro Grammatica Philosophante.] XX. Tandem, Verulamius optavit Grammaticam philosophantem, Lingvas mutuo commercio locupletantem: Corvinus autem Grammaticam universalem, qvae qvasi Metaphysica qvaedam lingvarum sit [note: 8. Et Corvini pro Grammatica universali.] (supra VIII. § 25.) qvalem fore nostram, aut certe illi sternere gradum, Cap. XXI. patebit.

[note: 9. Lubini et Scioppii, pro Grammatica lingva ignota non tradenda.] II. Praeterea, Morem illumreceptum, qvō pueri Latina Grammaticae praecepta, Latino idiomate conscripta, prius discere postulantur, qvam Latinam Lingvam intelligant, Lubinus, Scioppius, alii, stoliditatis damnarunt: nosqve illius rei absurditatem ostendimus Capite VII. §12. 13. Atqvi apud nos huic etiam incommodo remedium praesentaneum, illudqve triplex. Primo, Non adigitur discipulus ad Grammatica praecepta, nisi post pertransitum praemissum Lexicon, eōqve verborum Latinorum comparatum sibi intellectum. Secundo: Regulas Grammaticas transfert sibi in vemaculum ipsemet discens, eoqve ut sensus Verborum effugere non possit, obtinet. Tandem, adjuncta Exempla, Vernaculo-Latina Regulae sensum et usum liqvidissime explanantia, nihil hīc durum, aut imperceptibile, esse permittunt. Plusqve hāc viā certae in Grammaticis scientiae sibi comparare poterunt discipuli, qvam ejus ante hic habere poterant plerique Magistri. Nimia loqvi videor? plura loqvetur, sat scio, experientia.

[note: 10. Dornavii, pro doctrina Periodica in Scholis proponenda.] 12. Magnus errorum, qvos committunt Scholae, animadversor, Caspar Dornavius, in Ulysse suo Scholastico hunc etiam notavit: qvod Periodos concinnandi doctrina nullibi inculcetur. At non inculcari ubiqve jam non poterit, pars Grammaticae facta; et ad facilitatem eam redacta, ut qvam sublimis, solisqve Oratoribus relinqvenda, fuit visa, tam expedita jam, puerilibusqve ingeniis plane proportionata, videri possit.

[note: 11. Josaei, pro exercitiis phraseologicis.] 13. Andreas Iosaeus (qui fictō hōc, uti putatur, nomine, Medullam purae Latinitatis Anno 1638 editi) miratur Scholas publicas inter ordinarias lectiones, Latiniqve sermonois docendi ac discendi adminicula, nullum locum, horasque certas, assignare Phraseologiis, ad exigendum eas a discipulis, repetendasqve. Id si errorem habet (qvis autem neget?) et ubiubi causa ejus residet, remedium en paratum offert Methodus novissima! constitutō purae Latinitatis corpore separatim, eiqve unius integri curriculi metā destubatā: ut non tractari ab omnibus Phraseologia non possit.

[note: 12. Dornavii, pro exercitiis Paraphrasticis.] 14. Laudatus paulo ante Dornavius, inter exercitia Stili recipi optat Paraphrasticum, his verbis: Eritne vero uspiam, ut in Scholarum usum revocetur Exercitium paraphrasticum? cui tanta vis inest, qvanta prope unica ad copiam dicendi valere videatur. Sordet hoc nostris Ludimoderatoribus, ferme ludicris: digni certe, qvi graphiis Scalprisque librariis configantur, dum ab ipsis hoc proficiendi genus, tantopere a literatissimo Erasmo celebratum, qvasi postlimi nio restitutum fuerit. At restitui Methodo hāc patet ex Capite XV. § 21. ET XVII. § 22.

[note: 13. Aliorum, qvi discipulos rectā in Authores mitti voluerunt.] 15. Tandem qvorundam consilium fuit, Lingvarum discipulos rectā in Authores mitti: qvibus et ipsis satisfactum putamus. Non solum, qvia Vestibulum, Janua, Atrium, nihil nisi ad Authores sunt aditus: in qvo si commorandum est, non pro majori remora habendum, qvam qvod aliqvis amicum domi suae conventurus, aedium limen adire, januamqve et atria, anteqvam in penetrale admittatur, transire necesse habet: sed eō magis, qvod Res et Verba in praeparatoriis nostris libellis, velut per ordinatas Tabulaturas digesta, Rebus et Verbis apud Authores varie trajectis, facilius certiusqve intelligendis, certas faces praeferunt. Haec de optatis.

[note: II. Quod Methodus haec plusqvam optatum fuit, praestet: id qvod fit.] 16. Tria vero sunt, in qvibus plane triumphat methodus haec. Primum, quod cum Lingva Mentes erudiat. Secundo, qvod tollat omnem violentiam, faciatqve omnia spontanea. Tertio, qvod tollat otia, faciatqve praxi ferver e Scholam, et dehinc Vitam.

[note: I. Mentes simul cum Lingva erudiendo.] 17. Mentes erudit haec Lingvarum Methodus, dum Verba Rebus sic parallele alligat, ut qvisqvis hāc viā Lingvam discit, Rerum cognitione non instructus abire hinc non possit. Nemini scilicet hīc perditur studiō Vocabulorum, sine Rebus, tempus: nec proinde pereunt tot pueritiae juventutisque anni. Eādem operā Res et Lingva difcuntur: et qvidem melius utrumqve, qvam seorsim singula. De qvo Rerum et Verborum parallelismo, qvantum mysterii contineat, diximus aliqvid in Praesatione (§ 25): pluraqve dicendi, occafionem dabunt Capita seqventia.

[note: 2. Violentiam a docendi et discendi actu tollendo.] 18. Gradatio vero perpetua, omnia praecipitia, praecipitiiqve metum, imo et difficultatis tandem imaginationem tollere, appetitum qve in seqventia semper extendere, nata apta: liberat docentes asininis laboribus, discentes autem servili metu, trepidatione, plagis; utrosqve ambagibus et salebris, dedocendiqve et dediscendi permolestō labore. labore. Dum enim nonnisi selecta, Vera, pura, perpetuo profutura, alter docet, alter discit, nihil facile qvod animo aegre faciat obvenire potest. Sed et ipsa forma haec tradendi talis est, ut si docens per claram lucem semper praecat,


page 211/212, image: s118

discens autem normis non aberr antibus ubiqve instructis prompte semper seqvatur, delicias habiturus sit uterqve: docens qvidem operas sic velut colludendo peragens; discens autem in dies se doctiorem fieri, laborisqve aut lusūs sui fructum reportare, videns.

[note: 3. Praxi discentium perpetuā, et moenā, omnia expediendo,] 19. Inprimis vero palmam sibi Methodus novissima ex eo poscit, qvod propriā perpetuāqve discentium praxi omnia peragens, minuit Praeceptoribus labores, discipulis taedia: contra vero his auget celeres profectus, illis delicias. Viget enim in labore Virtus: qvia dum se progredi posse videt, qvi nova et intentata tentat, placet sibi, nihilqve non posse confidit, nihil non potest etiam, normis bonis, et monitis bonis, bene instructus: juxta illud Poetae [note: Eā de re Hofmanni judicium] -- possunt, qvia posse putantur. Verissime hīc Caspar Hofmannus judicat; Nullam esse viam commodiorem emergendi ex fundamentis studiorum: nec qvicqvam aliud ad solidam eruditionem perinde aditum patefacere, qvam si adolescentes ipsi, excussō veternō, alacriter in exercitiis decurrant: Praeceptores vero lapsus animadvertere, indicare, exprimere, et corrigere nōrint.

[note: Er Fortii.] 20. Ut melius haec res expendatur, placet etiam fortissimi Fortii audire de ea Judicium. Ita vero ille. Tres potissimum in studendi modo gradus sunt: Audire, Docere, Scribere. Bonum et facile est audire: melius ac facilius docere: optimum et facillimum scribere. Partem primam eō esse difficillimam judicamus, qvod nihil magis arduum sit, qvam at tente audire unā horāprofessorem. Qvontiam taediosum, cogitationem liberam ad cocem legentis cohibere. Verum qvando aut docemus, aut scribimus, exercitatio adolescentes, et operam in seqventibus, hoc est, in docendo ac scribendo longe fore graviorem opinantur, literas saepe deserunt. Ad [note: NB.] Praeceptores itaqve pertinet, pueros admonere, nihil esse molestius, qvam id in qvo versantur: reliqua omnia futura leviora.

[note: Cujus votum a Methodo nostra emendatur.] 21. Haec ille: nauseam potissimum in primo illo gradu, ubi discentes (ex vulgatae methodī legibus) mere passive se habent, metuens, taediaqve Praeceptorum monitionibus aliquomodo molliri svadens Sed melius Methodus nostra taedia ejusmodi potius praevenire, et mox ab ipso rerum aggressu felicis progressūs spem ingenerare docet: nempe mox ab initio discipulis agendi, scribendi, loqvendi, permittens facultatem. Qvae res qvantum ad excitanda ingenia momenti habeat, ostendimus [note: NB.] (Cap. X. § 143. et Cap. XIII. § 12.) repetimusqve merito: qvia tanti usūs res vix ullis commendationibus satis laudari potest. Repetimus inqvam, Qvum qvis attendere tantum jubetur alteri, habet se mere passive, ac veluti constricte: qvod inimicum esse humanae naturae, agnoscit Fortius. Sed cum operatur ipsemet, habet se active, h. e. libere: exsultat igitur. Deinde, auscultanti tantum, essluit facile, etiam necessarium qvidvis (qvia cogitationes, suā naturā liberae, ad alterius Vocem cohiberi aegre patiuntur): qvod postea obicem ponit, ne reliqva intelligantur: unde menti tenebrae, et doctrinae fastidium. At cum ipse qvis legit, scribit, interpretatur, ipse seipsum libere et praeit et seqvitur, attentione ut liberā ita praesenti. Si vero etiam seipsum cogitatione aberranre retardat, condonat sibi: et aliqvā inde etiam oblectatione pastus, lubens ad se redit, et sine jactura redit. Tandem, qvia eō veniendum est tandem olim, ut loqvi etiam et scribere incipiat omnis discens, qvidqve auscultatione longā profecerit ostendat, eccur non illico? Mora scopum avide petentibus semper est noxia: Actio propria excitat profectūs desiderium, ut ad exercitia discipulus festinet tanqvam ad messem Agricola, ubi sibi se metere seit, non aliis. Aut etiam, ut ad sementem, unde sibi proventuram intelligit messem, non aliis.

[note: Et Juventutis oscitantiam de qva Hosonannus qveritur, sistit.] 22. Qvod ergo paulo ante laudatus. Hosmannus observat: Tametsi qvicqvid laudabile in studiis sperctur, id stilō essici operteat. Iuventutem tamen ad stili usum dissiculter admodum compelli posse: ut rectoribus juvenilium stit. Studirom cum ejusimodi cessatoribus perpetuo rixandum sit, Ac si tandem impetratur ut aliqvid scribant, scribere oseitanter; velut aliud aliud agentes; nec qvae scripserunt, meliora reddere studere: non mutare errata etc. incommodis illis annon parata sperabimus remedia? Ubi adoleseentes, a primis statim studii hujus incunabulis, nihil aliter qvam proriis exercitiis, propriāqve attentione, agere permittuntur? atqve ne qvid hīc terreat, vel nauseam creet, instrumentis non aberrantibus, in manus datis, animantur: tandem tamen inspectione perpetuā aberrare prohibentur; aut si aberrare incipiunt, moxre vocantur. Annon sic omni oscitantiae praecludi viam sperabimus? Vbi nunqvam ab exercitiis fastidium, semper potius novam fanem, reportabunt.

[note: Qvōd Methodus haec ad omnia applicari possit.] 23. Commendat deniqve Methodum hanc praxeos Vniver salitas: qvod Omnia, Omnibus, Vviqve, semper, simili ratione tradi poterunt, ut scientiam non multiplicari vehementer impossibile sit. Applicari stqvidem Methodus [note: NB.] haec omnibus Rebus, et omnibus Ingeniis, et omnibus Gentibus, ac Lingvis, qvovis tempore nata apta est. Nempe si sic Celeriter, Iucunde, Solide, doceri patebit Lingvam Latinam, poterit et Graeca, et Hebraea, et Arabica, et qvaevis alia. Si Lingva, qvidnī


page 213/214, image: s119

et Artes ac Scientiae? Si deniqve sic poterit feliciter institui unus, poterunt et plures, et multi simul, qvācunqve multitudine. Atqve si res recte processerit in loco uno, poterit et in aliis qvibusvis.

[note: Id quod specidnbus ostenditur exemplis.] 24. Ostendimus vero speciatim ac distincte, Methodi novissimas usum;

I. Ad Latinam Lingvam plenius jam, per Gentes omnes, propagandam.

II. Ad Vernaculas Latinae ductu, felicius excolendas.

III. Ad Polyglottiam promovendams.

IV. Ad Realia qvaevis studia promovenda.

V. Specialiter, ad intelligendam facilius, melius, verius, S. Scripturam.

VI. Ad Prudentiam Animis, aliud quasi agendo, potenter instillandam.

VII. Ad meliorem Scholarum omnium constitutionem.

VIII. Ad emendandum non unō modō Eruditionis statum.

IX. Ad Gentium incultarum culturam; et circa multa universalem quendam Consensium facilius impetrandum.

CAPUT XIX.

De Latina Lingva expeditius jam, per Gentes quascunqve, docenda (10) spectantibusoque huc Instrumentis adornandis.

[note: Methodus novissima ad Lat. Ling. late propagandam sternit viam.] OFtandum esse Lingvam Latinam non tantum inter Christianos, sed vel per universum Orbem recipi, diximus Capite VI, causasqve voti nostri expressimus (§ 11. 12. 13.) cum detecto potissimo, qvod obstare videtur, impedimento, discendi eam difficultate, (§ 14. etc.) Qvod obstaculum qvia sublatum esse speramus, votis nostris propiores esse nos sperare simul possumus. Attingemus id paucis.

[note: Idque trifariam.] 2. Doceri ac disci consvevit Latina Lingva trifariant. (I) In Scholis publicis a plebeis. (II) In Scholisprivatis, paedagogicis dictis, a Magnatum et Nobilium filiis. (III) Privatissime, ab autodidactis nonnullis, neglectarum in juventute occasionum damna occultā diligentiā pensantibus. Atqvi Methodus novissima omnes illas vias reddit faciliores. Nam,

[note: (I) In Scholis publicis: qvarum ubiqve aperiendarum medum facilitat.] 3. Publicis Latinis Scholis Methodus haec prodest: dum Classes tam distincte in Vestibularios, Ianitores, Atrienses, et Authoristas, (si in re nova Vocabulum fingere licet novum) ordinat: dum omnes Instrumentis, proposito tam accommodatis, armat: dum insuper Instrumenta Regulis bonis, ad non aberrantem usum, dirigit: dumqve facit, ut unus Praeceptor qvantovis discentium numero sufficiat (per Cap. XIII. § 4. et 5,) et ferveant exercitiis perpetuis et amoenis omnia (§ 12.) Qvidnī enim sic ubiqve Vicos et Oppida Latina: Scholae erigi? ubiqve Praeceptoribus, tam paratis rebus uti gnaris, instrui? ubiqve Discipulis, ad tam amaenos ludos concurrentibus, impleri qveant? Qvidnī et profectus notabiles expectari, dum qvotannis aliqvot Authores absolvi, et in succum ac sang vinem converti, poterunt?

[note: Schlae Collegia sint, ubi solus Romanus Sermo sonet.] 4. Insiniter vero ad propositum faceret, si povideri posset, ut Latinae Scholaesint Collegia, populum Romanum repraesentantia: ubi nihil nisi Latinus audiatur sermo. Qvod optarum fuisse Lubino, et Freyo, et cur illorum consilium vix processurum videatur, diximus Capite VIII. §11. 12. 13. At procedere jam potest, si oppidatim exstruantur Scholae amplissimis aedificiis, totius Juventutis, qvae studiis Latinis deditur, capacibus: ubi socialiter vivendo, edendo, bibendo, ludendo, non tantum sic Latinum sermonem, qvomodo olim Romae, addiscant, Vsu, sed melius etiam: dum praeter conversationem illam cum hominibus Latina sonantibus perpetuam, lectionibus qvoqve publicis qvotidianis exerceantur, Regulisqve sermonis artem firmarent, et Res praeterea Vitae utiles, qvotidie plures, addiscerent. Si obtoneri commode von posset, ut viclitent unā omnes; hoc tamen cur obineri non possit non video, ut cohabitent omnes: tametsi ad cibum capiendum ad parentes domum, horis statis, excurrant.

[note: Qvod si non possit, ut tamen Latinitas in Scholis regnet.] 5. Tandem, si cohabitatio etiam, ob impedimenta qvaecunqve, obtineri alicubi non posset: hoc tamen certe non obtineri ubique locorum nen poterit, ut in Scholis publicis nullus nisi Latinus audiatur Sermo. Non tantum scilicet in Auditoriis, dum lectiones et exercitia tractantur; sed et dum horis intermediis discipuli consident, aut consistunt, vel exspatiantur, aut colludunt, jocantur, et qvicqvid socialiter agunt, ut nonnisi Latinis confabulationibus utantur. Nam qvia studiorum ratio nostra tota eō directa est, ut homines vitae praeparet; conversatione non solum non prohibendi sunt pueri, sed potius datā operā, ut perpetuo, et jucunde conversentur, disponendi. Eōqve sedula etiam garrulitas non suifflaminanda, fovenda potius; modo rebus honestis, utilibus,


page 215/216, image: s120

variis, et sermone Latino, confabulationes [note: Cujus rei gramtia Magistri discipulis semper ad sint,] fiant. Qvarum occasiones, et materiam non injuncundam, tum discendorum pensa qvotidiana dabunt; tum industrius Magister suppeditare noverit facile. Optamus enim Ludimagistros ipsos discipulis, etiam dum ludicra tractant, plerunqve interesse: non ut severos custodes, qvorum pvaesentiam illi trepident, et abesse optent; sed ut blandos collusores, aut concertationum placidos spectatores, actionumqve qvarumeunqve, et sermonum, benignos directstes ac emendatores. Praeceptorem enim Catonianō semper esse vultu nihil necesse est; imo noxium est (per §140. Capite X.) Et poterunt puerili conversationi spectandae, aut etiam dirigendae, satis vacare, et libenter vacare, vel hōc nomine; qvia dum omnia ad Scholam spectantia parara erunt, fientqve omnia in publico, privatae discipulorum macerationi re nullā relictā, nec Praeceptores privatim se macerare (colligendis et praemeditan dis, qvae vulgatae methodi consverudine dictari solent) ullā re opus erit. Qvantum ergo de inutilibus illis dictatis, et dictandis, similibusqve, compendifacere jam possunt Magistri, tantundem in dirigenda puerilem conversationem, collusiones, colloqvia (ut omnia pulchra, feita, bonesta sint) non illubentes impendant.

[note: Sic Latina L. per omnes Gentes hospitalis efficeretur.] 6. A talibus Lingvae xerecitiis obtineri posse spes est, non solum nt cesset qverela illa Arnoldi Clapmarii (in Nobili Triennio) a neglecta Latinae Lingva in Scholis exercitatione evenire, ut saepe Senes, in Scholis et in foro, haesitent, et qvod turpius est, Verborum magis habere cogantur curam, qvam Rerum: sed et tandem aliqvando verum fit, qvod aliqvando Iohannes Sturmius (non citra hyperbolen) scripsit: Romanus sermo per OMNES NATIONES, et POPVLOS, et REGNA, commeat. Neqve VSQVAM GENTIVM venias, ubi non LATINVM HOSPITEM invenias, qvi viam proficiscenti monstret. Adeo lingvam hanc hospitalem esse voluit DEVS, QVAM LATE TERRARVM ORBIS PATET, HOMINIBVS. Id, inqvam, ut tandem aliqvando verum sit, et Lingva Latina vere hospitalis, interqve omnes sibi ubicunqve obvios, familiaris, eōqve Oecumenica fiat, Methodō nostrā, talibusqve publicis, in Scholis publicis, Lingvae Latinae exercitiis obtineri posse, spes est.

[note: II. In Paedagegiis: ut qvivis studiosus officiō suō recte fungi possit.] 7. Scholae privatae, qvas Paedagogicas apellant, tantum qvoqve a Methodo hac subsidii habent, ut ubicunqve Scholae publicae copia non est, aut alias ob causas aliqvis liberos suos privatim institui mallet, commode qveat. Potest enim qvilibet studiosus, in paedagogum assumptus, Instrumentis tam paratis adjutus, recte officiō fungi. Imo defectu Paedagogi, ipse paterfamilias, tametsi aliās negotiis occupatus, jam sufficiet: dummodo Latine doctus sit, pensaqve mane filiis distribuat, vesperi revideat et emender, sentiet profectum: potertqve sic gradatim ductos, deducere qvō volet.

[note: III. In solit ario Lingvae L. studio, ex Scioppii voto.] 8. De privatissimo, hoc est, solitario, Latinae Lingvae studio, ita Scioppius: Si qvis inveniatur aetate provectior, qvi mbil exoptet nisi Latine satis intelligere, ut DEO et Ecclesiae in servire, et animarum curam suscipere qveat: similiter si qvis Iurisprudentiae, Medicinae aut Philnsophiae, studere velit, consideret autem tot annos impendendos odiosissimis Grammaticae praeceptis, donec vel mediocrem Lingvae Latinae mtitiam asseqvatur: nec tamen ejus rei causā qvantoscunqve labores capere parato, extra Ludos liter arios ullam idoneam voto potiundi occasionem ostentari: nempe summae, ac velut inexsuperabilis dijficultatis specie perterritus; animum despondebit, et qvidvis potius, qvam de literis ac disciplinis cogitandum sibi puiabit. Iam vero Grammaticae novae author (seipsum, suamqve Grammaticam Philosophicam, indigitat) viam talibus munivit, ut qvō volunt unō annō, minimeqve laboriose, pervenire possint. Nec enim ullō cis ludō literariō, aut arte Grammaticō, opus suerit: modo habeant, unde juvenem aliqvem, cujuscunqve Grammaticae peritum, pretiō conducant, qvi primum in Declinationum et Conjug ationum paradigmatis, unō eos mense exerceat, ac mox Mercurii bilingvis sententias (Januam Lingvarum Hibernicam intelligit: supra Capite VIII. § 20.) interpretetur, et: Nominum Casus, Verborumqve praeterita et supina indicet, tandemqve Vocum conjugaia dielet. Hōc pactō sine ulla vel Etymologiae, vel Syntaxeos, Regula, ante vertentem annum Latine satis docti erunt: et, si postea libuerit, Syntaxis qvoqve Regulas cognoscere, SVO IPSI M ART E, NVLLO PRAECIPIENTE AVT. ADIVVANTE, PER OTIVM, facillime id conseqventur: cum ad eam rem mihil nisi Lingvae intelligentia reqviratur. Haec ille sub finem Cousultationis qvartae, de Causis Grammaticae Philosophicae in Scholas inducendae. In libello autem de Paedia (ubi demonstrat, qvanti ad totius Orbis Christiani salutem intersit, aliam Scholasticae disciplinae rationem iniri) ita habet, titulo II. Paedia Grammaticae, seii Mystagogus Latinitatis: cujus usus erit, ut qvi nullum omnino verbum Latinum intellgit, unō annō qvamcunque Ciceronis epistolam marte suō interpretari, omniumque rationes certius et expeditius reddere qveat qvam alius vel triginta annis (intellige vulgari methodō) in Lingvae Latinae studio versatus etc.

[note: Sed supra Scioppii consilium,] 9. Haec sipulchra sunt, et ad homines etiam, qvos Scholam freqventare aetas, negotia, pudor, prohibent, Latine formandos


page 217/218, image: s121

(et qvidem tam facile, et tam solido profectu) optanda: Methodus nostra prompte qvoqve suam hūc commodat operam, et qvidem melius (absit invidia dicto) Scioppianā illā. Qvippe ille talia Latinitatis instrumenta dedit, qvae intelligere, iisqve uti, nemo possit, nisi juvenem Grammaticae peritum, pretiōqve conductum, totō annō habeat, et c. Sic ergo non solitaria studia format, sed Scholam privatam, paedagogicam, pro adultis. [note: ut Methodus haec plane autodidactis serviat.] At nostra Methodus revera [gap: Greek word(s)] servit, ut qvisqvis volet, secretā diligentiā, vel nemine in consilium adhibitō, in Latinae Lingvae studiis feliciter progredi qveat: modo Informatorii libelli, de libelloruim Didacticorum recto et prompto usu, vernacule conscripti sint. Et qvidem celerius ita res, qvam cum pueris in Schola, procedet; qvia tales seipsos stimulant, dum bonum suum, desideratum finem, acrius qvam pueri solent, expendunt; judiciōque instructiores plus unā horā capiunt, qvam pueri septimanā totā.

[note: Pro hoc universali Lat. Lingvae studio obtinendo, triae praestanda.] 10. Ad hos tamen usus, pro Lingva Latina sic per omnes Gentes, in Scholis et extra Scholas, freqventanda, necessarium omnino erit tria praestari. Primo, Libellos didacticos, Vestibulum, Ianuam, Atrium, cum omnibus eō spectantibus, PRO QVAVIS SFORSIM [note: (1) Libelli didactici, ductu Methodi hujus, omnibus adernandi.] GENTE AC LINGVA, accurate adornari. Textus qvidem istorum librorum Latini, Nomenclaturas Rerum continentes, manebunt ubiqve iidem: sed Lexica et Grammatica Lingvis singulis accommodari, secundum rationem convenientiae et differentiae, qvam habere idiomata Gentium ad Latinam Lingvam deprehenduntur, oportet: qvemadmodum ex iis, qvae Cap. XV diximus, patet.

[note: (2) De illorum vere usuinformatoria (Hypomnemata) scrihenda.] II. Secundo, Eādem prudentiā concinnanda erunt de Usu istorum libellorum Hypomnemota, recte his libris utendi methodum praescribentia. Qvia non cujusvis est, cui alios docendi partes committuntur, in consiliorum rationes penetrare, et ultro, qvō qvid locō faciendum sit, pervidere: juvandi ergo sunt, qvibus rationibus possunt, simpliciores, ut ab i errare a recta via possit nemo. Qvae Hypomnemata, sive Informatorii libelli, qvanqvam a nobis nunc Latine dentur. si tamen vernacule conscripti fuerint, usus eorum cum facilior, tum omnino universalior, futurus est. Qvippe servire poterunt, non tantum Praeceptoribus publicis et privatis, Latine jam doctis; sed et illis, qvi privatā diligentiā solitariōqve studidō, Latinae Lingvae sibi comparare notitiam qvaerent. Qvorun omnino habenda est ratio, si Latinitatis studium vere universale fieri cupimus: ita enim Omnibus ex aeqvo, maxime autem illis, qvi aetatis et occasionum jacturam dolent, abunde consultum suerit. Maturior scilicet aetas non semper duce eget; eō pertingit qvō imbecillior neqvit. (Stimulos enim secum afferunt, uti dictum, et sensus cicuratos, judiciumqve: ideo qvicqvid concipiunt asseqvuntur) dummodo amoveantur obstacula, qvae amovere ipsi nondum possent.

[note: (3) Pronuntiatio L. Lingvae ut sit inter Gentes eadem, operae dandae.] 12. Tandem, tu Lingvae Lainae, omnibus Gentibus intellectae, Vsus etiam esse qveat expeditus, non tantum libris legendis, sed etiam colloqviis habendis, optandum esset. Pronuntiationem ejus unam eandemqve esse omnibus: Nunc enim varie a variis populis corrupta est, et sibi tam dissimilis facta, ut etiam docti Viri Latine colloqvendo, non satis sese intelligant. Qvaliter evenisse narrant Anglo cuidam, qvi qvum Josephum Scaligerum alloqvi Latine coepisset, interloqventem habuit Scaligerum: Domine, ego Anglica non intelligo. Qvaelibet igitur Natio vitia, qvae pronuntiationi Latin Lingvae intulit, emendet, ut ad unam illam, veram, puram, Romanis usitatam (qvantum ex monumentis erui potest) redeamus omnes. Itali scilicet ne confundant sonum literae J, et [gap: Greek word(s)] Galli C et S; Vascones B et V; Germani F et V; Angli et. Poloni Vocales proferant ut Vocales, non ut diphthongos; Poloni et Hungari, cum Bohemis, observent legitimos accentus etc. etc.

CAPUT XX. De Lingvis gentium Vernaculis, Latinae ductu melius colendis.

[note: Gentium lingvae cur omnes colendae.] LIngvae culturam industriae humanae divinitus esse commissam, vidimus, Capite I. et Cap. III. §12 Lingvam autem coli qvid sit, explicuimus Capite qvintō. Non ergo abs re fuerit, cur Lingvas omnes sub coelo coli optemus, iterum monere: non Mentes nunc respectando, qvod sine Lingvae cultu excoli neqveant (peculiari de hoc Cap. XXVII ageodum erit) sed solam Lingvam. Nempe ideo qvamlibet seorsim excolendam esse: primo, ut qvaelibet sibi ipsi sufficiat, sine caeterarum mixtura. Secundo, ut omnes firmius perstent, nec amplius a seiplis adeo degenerent. Tertio, ut magis sic etiam per omnia diffusa DEI sapientia veniat in conspectum.

[note: (1) Utillarum qvaelibes sihisufficiat:] 2. Primo inqvam optandum est, qvamlibet Lingvam sibi ipsi sufficere, ne muta aliunde mutuari, eōqve compilatus qvidam cento videri necesse habeat: qvemadmodum sit, cum aut derectus est Lingvae alicui, Vocum vel Formularum; aut si non desunt, usu tamen non freqventantur. Unde fit, ut homines illius Lingvae cum hominibus Lingvae cultioris conversantes, et ab illis elegantiores Voces et phrases adhiberi animadvertentes,


page 219/220, image: s122

easdem vernaculae suae, qvando suse lingvae; hominibus loqvuntur, admisceant. Non qvod domi easdem, vel etiam qvandoqve significatiores, non habeant; sed qvod habere seignorant. Id autem ideo, qvia vernaculam non excolunt. Scio qvid hīc loqvar: ulcus hīc domesticum tango, Gentis meae, nervosissimae suae Lingvae nervos plerunqve ignorantis, et qvidvis a vicinis nullā necestitate mutuantis. Scio eandem [gap: Greek word(s)] non deesse alibi; taxariqve in Germanis qvoqve passim, ab ipsis melius hīc qvoqve prospectantibus Germanis: inprimis a Schottelio, totōqve Carpophororum Collegio. In Polonis item a Cnapio, et aliis. Eruditi ineptos ejusmodi consarcinatores [note: (Maccaronicum orationis genus)] [gap: Greek word(s)] i. e. barbariem miscentes, appellant: ipsum vero tale orationis genus Maccaronicum, seu macharonicum, qvidam vocant, ab Italica voce macherone, qvod stultum, vel nebulonem, sonat. Hoc probrumut a Lingvis tollatur, industriosaeqve Gentes Romanorum industriam (apud qvos, si qvis Verba Graeca latinis inculcasset, risu suisse exceptum, testis est Cicero l. de Offic.) imitari consvescant, aqvasqve de cisternis suis, et fluenta putei sui, bibant, danda est opera.

[note: (2) Ut ne amplius aseipsis degenerent.] 3. Altera causa, cur in culturam vulga rium nostrarum Lingvarum conspirare lubenter debemus, est, ut ne has sic perpetuo mutari et degenerare, uti hactenus, patiamur: afficiamus potius beneficiō posteros nostros, qvo a majoribus affecti non fuimus. Nempe ut nos in monumsntis sese alloqventes intelligant: eōqve commercium seculorum, qvantum eorum forsan restat, melius recludatur.

[note: Ut diffusa per omres lingvas DEI sapientia omnibus veniat in conspectum.] 4. Tandem, ut multivaria DEI sa pientia, qvas se in varietate Rerum, Sententiarum, Lingvarum, mirandis modis diffundit, hīc etiam melius Mundo patescat, tumorque qvorundam, etiam ob Lingvam sibi placentium, alios prae se contemnentium, facilius subsidat. Fiet enim manifestum, DEVM omnium esse DEVM qvi ut cuilibet Genti ad habitandum assignavit locum, suis vivendi commoditatibus instructum; et cuilibet dedit Mentem cum expansis ubiqve mentem colendi objectis suis; ita et Lingvam cum occasionibus lingvae slosculos inveniendi, sic vel sic. Attigimus supra (Capite IV. § 36.) vix ullam esse tam infelicem lingvam; qvae non proprias qvasdam gemmulas habeat, et ad ditandum communem thesaurum aliqvid conferre possit. Qvod tamen non prius patere potest, qvam Lingvae omnes accurate coli incipiant,

[note: Culturae lingvarum ethodusne vissima, sulministrat et occasiones et formam.] 5. Vt vero incipiant, Methodus novissima, tum Occasiones ministrat, tum ostendit Formam, melius qvam adhuc. Hactenus siqvidem nihil in his certum erat: qvaelibet Natio ut sors casusqve tulit, ita sua aut curavit aut neglexit: vel si qvid melius qvaesivit, a proximis tantum qvaesivit, a Graecis Latini, ab his nos reliqvi. At nunc universalis qvaedamporta, in omnia qvae Lingvam qvamqve sibi sussicientem, ordinatam, pulchram, reddere possumt, prospectandi, omnibus pandi incipit. Loqvamur primum de Occasionibus.

[note: Tentabunt enim omnes, exemplis excitati, LL. methodum suis adaptare usibus.] 6. Impetratō, ut Methodus haec lingvarum placere incipiat populis, optabit utiqve Natio qvaeqve, haec Latinae Lingvae infundibula, Vestibulum, Ianuam Atrium, suis qvoqve accommodata usibus. Qvod cum aliā ratione fieri neqvibit, qvam ut eosdem libellos sic parallele in Lingvas suas transferant, tentabunt utiqve. Atqve inter tentandam, copiam suam aut inopiam, elegantiam aut scabritiem, ordinemqve aut confusionem, agnosient: id qvod defecta explendi, scabrosa expoliendi, confusa in or dinem agendi, atqve sic demum omnia sua meliora constituendi, occasionem dabit. Nominatim: cum Rerum Nomenclaturam condere tentabunt accuratam, Rerum et Verborum differentias diligentius (qvam forsan unqvam ante) expendere, et qvomodo adaeqvate singula rebus singulis adaptanda sint, cogitare, necesse habebunt. Inter scribendum Lexica (ad imitationem Latini) videbunt in sua qvoqve Lingva Voces alias esse primitivas, alias ab his derivatas, simplices aut compositas: qvod Lingvae suae Radices vestigandi, derivatarum vero et compositarum classes accuratas constituendi, campum aperiet. Dum Grammaticam adornando harmonicam, consvetudines lingvae suae attendere, paralleleqve Latinis apponere (vel opponere) debebunt, fie ri nullā ratione porerit, qvin Lingvae suae analogias et anomalias, ante forte nunqvam cogitatas, deprehendant, et sub communes Universalis Grammaticae Regulas (seu ut Exempla, seu ut Exceptiones) reducant. Tandem ad Atrium cum fuerit ventum, suae lingvae Idiotismos, Tropos, Adagia, venandi, et in ordinem redigendi; eaqve tandem omnia usibus melius adaptandi, amplam omnibus segetem materiamqve dabit.

[note: Et habebuns exemplariae parata.] 7. Nec Occasioriem tantum, Lingvas suas melius excolendi, nanciscentur a Methodo novissima populi: Exemplar etiam, ad qvod se componant, habebunt paratum. Nempe illos ipsos didacticos libellos, Vestibulum, Ianuam, Atrium, Latine scriptos. Qvos primum in lingvas suas transferre: deinde uberiores suas copias explicando, Nomenclaturam Rerum plenam, et Lexicon plenum, et Grammaticam plenam, conscribere: tandemqve Authores bonos, Historicos et alios, in sua idiomata


page 221/222, image: s123

transferre, debebunt. De singulis moneamus aliqvid.

[note: Transferre aliqvid de lingva in lingvam non est leve qvid.] 8. Transferre aliqvid de lingva una in aliam (etiam dictos modo libellos, in Lingvas Gentium) non est leve qvid. Quod in nuit Apostolus, Lingvas interpretanda dexteritatem inter peculiaria Spiritūs S. charismata reponens (1 Cor. XII. 10.) Nempe qvia Lingva qvaevis singulares qvasdam obtinet proprietates, qvas presse observare non cujusvis est. DEUS itaqve tum, cum miraculosā donorum distributione incarnatam sapientiam suam glorificare voluit, hoc etiam donis suis annumerari voluit: et vult hodieqve, tametsi non extraordinariō raptu, sed ordinariā laboris viā, conferat. Et qvia ordinariā viā; in artem itaqve hoc redigi, nihil prohibet. Videamus ergo, Cur Versiones Lingvarum saepe difficiles sint: et qvomodo levari hoc negotium possit; primo in simplici Rerum Nomenclatura, deinde in Phrasibus et Adagiis.

[note: In translatione non Omnia verbotenus reddi possunt: et cur?] 9. Quoties aliqvid de Lingvahac in illam transfundendum est, toties occurrunt qvaedam ad Verbum reddenda, qvaedam ad sensum, elegantiam et emphasin (ut Cap. XI. § 25. monuimus) Nam qvando in sententia sermo naturalis est, et proprius, Voxutraqve reddi patest proprie: ut, Canis latrat, der Hunt billt. Cum Phrasis est, seu Idiotismus, altera vox reddi proprie non potest, sed per aliud qvodpiam verbum, diversum qvid significans: ut, Scribam agere, non reddes, [note: in Adagio neutra.] einen Schreiber thun; sed, einen Schreiber geben; aut, ein Schreibet sein. Cum autem Adagium est, neutra vox reddi potest proprie: ut, Nec vola nec vestigium; Gar nichts. Aut si proverbialiter reddere vis; Weder Stiel noch Strumss. (Nam si [gap: Greek word(s)] velles, Weder eine hole Hand / noch ein Fußstapffe / nemo Germanorum te intelliget; ficuti nec Latinus, si Germanicum illud, Neqve pedunculus, neqve caudex, reddas.) Aliqvando tamen duarum vel plurium Lingvarum Phrases, vel Adagia, verbis et sensu cenveniunt: sed tunc fere alias ab aliis mutuatae sunt. Hinc apud Graecos (in Novo Testamento) Hebraismi, apud Latinos Graecismi, apud nos caeteros Latinismi, aut Graecismi, vel Hebraismi etc, reperiuntur. Qvae omnia nisi qvis accurate distingvere sciat, bonum agere interpretem non poterit: tenebras offundetintellectuii, et vim inferetalteri lingvae. Veniamus autem ad simplicem Nomenclaturam primo, cur ibi interpretatio saepius reddatur difficilior, et qvomodo difficultas superanda.

[note: Nomenclaturam Rerum transferre cur non semper facile.] 10. In appellationibus Rerum, non semper, Vox una simplex, voce unā simplici, reddi potest: vel qvia vox alteri Lingva prorsus deest, vel qvia deest idem per omnia significans. De (1) Qvia saepe vox deest. est prorsus: vel qvia res locis illis deficit, qvae appellandi sui occasionem dedisset, ut nobis Europeis antehāc Tabaci herba: vel qvia Genti alicui defuit otium aut industria, rerum differentias observandi, et exprimendi; ut minus cultis gentibus pleraqve naturalium, artificialium, moraliumqve rerum nomina. Sed et generalia nomina qvibusdam desunt. Ex. gr. Brasilianis vox, DEUS; Hungaris, METALLUM; Germanis et Polonis CORPUS (in qvantum ad omnia materialia, lapides, aqvam, aerem, extenditur); Graecis (qvod testatur et ridet Cicero) INEPTUS etc. etc.

11. [note: (2) Vel deest idem per omnia significans] Aliqvando adest Vox, sed non idem per omnia significans. Ita Hebraicum, Chasid, et pium, et bonum, et sanctum significat; qvae apud nos diversa sunt. Sed et Latinum Pietas, neqve Graece, neqve Germanice, neqve Polonice, voce unā, qvae omni loco sufficiat, reddi potest. Signisicat enim affectum benignum in DEUM, et in parentes, et in parriam. Cujusmodi Voces, significationis indeterminatae, aut ad varia determinatae, verisimile est in omnibus lingvis occurrere: qvaae metaphrasin reddent lubricam.

[note: (3) Synonymiis gens alia prae alias luxuriat.] 12. Tandem Synonymiis gens alia prae alia luxuriat, facitqve ut altera qvaepiam paria facere non sufficiat. Ex. gr. Germanorum Roß et Pferdt/ Latinus nunqvam duobus distinctis reddet, semper unō: qvia res una est, Eqvus. Sic Latinorum GENS, et NATIO, nunqvam Polonis et Bohemis aliter, qvam Narod/ reddi potest: qvia ad exprimendum rem unam, nonnisi vocem habent unam; et sussicit. Germani vero ne unam qvidem duabus istis respondentem habent: ideoqve per genera liorem illam Bolck (qvae Populum significat) reddunt; aut Latinā utuntur, eine Nation.

[note: Canon de tribuenda cuiqve rei appellatione sua.] 13. Canon ergo sit universalis: Cuilibet peculiari, et ab aliis distinctae Rei, peculiaris qvoqve sua, et ab aliis destincta, indenda est appellatio: ne aut mutos esse nos, aut circumloqvutionibus tempus terere, vel deniqve homonymiis res obscurare, cogamur.

[note: Supplendarum vocum qvae lingvis desunt, viae triplex.] 14. Sed unde sumendae erunt Voces, qvibus Lingva haec, illa, ista, destituitur? Triplex est via. Aut vox nota, rem aliqvomodo similem designans, hanc etiam similem significare jubeatur: aut retineatur Vox alterius lingvae, si usurpari apta est: aut deniqve fingatur Vox prorsus nova, ad significandum id qvod debet, singulariter apta. Ita Latini voracissimum piscem nuncupaturi, appellārunt Lupum; a vorace bestia mutuati nomen. Fossile autem, qvod tundi et fundi potest, ut appellarent, mutuārunt Metalli vocem a Graecis, hi ab Hebraeis: retinueruntqve randem Germani. Sed Bohemi a radice sua Rowam/


page 223/224, image: s124

Cudo, formārunt sibi valde idoneam vocem Kow/ q. d. qvicqvid cudi potest.

[note: (1) Arei sono, vel alia proprietate aliqva.] 15. Postrema haec via optima est: sive qvidem Vox illa nova formetur a sono rei appellandae, si qvem edit, ut [gap: Greek word(s)], Cucus (Cuculus) Gukkug etc. sive a radice aliqva lingvae ejusdem essentialem aliqvamrei denominandae proprietatem exprimendi vim habente; qvomodo Bombardae (a bombo ardente) et Monoceroti (Unicornis, Einhorn/ Gednorozec/ ab unicoscil: cornu, qvod fronte gerit) etc, [note: Modo caveantur ineptiae et vocum monstra.] apte nomina indita sunt, indiqve in lingva qvavis posse certum est, dummodo Lingva ipsa derivandi et componendi omnino sterilis von sit, Onomathetae autem nimis supine agendo non in eptiant: qvod fieri (aut certe factum esse) vulgata Nomenclatura passim ostendit. Exemplo sit, Leporino illi generi, qvod subterraneos cuniculos fodicando cubilia sibi per antra struit, satis apte Latini Cuniculorum indiderunt nomen: qvam vocem mutuati Germani, Künigel dixerunt. Sed, hoc cum diminutivum esse a König falso crederetur, inconsiderate Bohemi Kraljk/ et Poloni Kroljk/ h. e. Regulum, appellārunt. Sic Abyssinorum Imperatoren, suā lingvā Preto-Ian (h. e. Pretiosus Iohannes) dictum, Germani Cosmographi prave acceptā voce, Priester Johann/ et hos imitati Cosmographi Bohemi Knez Jan/ contra omnem rationem et veritatem, intitulārunt. Talia ergo Vocum monstra, in condenda rationali Rerum Nomenclatura, exesse debent.

[note: (2) Mutuando vovem notam alterius rei: qvod tamen ambiguitates parit] 16. Si qvae lingva derivando aut componendo non aeqve sit felix, transferre solet Vocem rei similis ad similem: qvam esse Nomina rebus indendi viam primam, diximus. Sic Hebraei vocem Lingvae (Leschon) ad significandum Promontorium, et maris sinum, et similia multa, transtulerunt. Verum talis Nomenclatura non aeqve laudatur, qvia in Canonem modo propositum (§ 13) peccat et Voces significationibus non satis distinctas adhibendo, sermonem ambiguitatibus replet. Ut mirum sit, Lingvas derivando et componendo divites, talibus tamen, mutuatitiis et ambiguis, foedari se passas. Multas siqvidem ejusmodi Voces apud Graecos, Latinos, Germanos, Slavos, occurrere, ignotum non est. Sed fieri aliter qvomodo potuit, cum Rebus nomina nec iidem, nec eodem tempore, nec rationabili rerum ductu, sed fortuitis occasionibus, inderent?

[note: (3) Mutuando voces a gen tibus illis, a qvibus Res ad nos veniunt.] 17. Minus absurdi habet tertia via, Rebus qvae aliunde veniunt Nomina illarum Gentium et Lingvarum, a qvibus veniunt, relinqvens. Qvanqvam enim, qvia a radicibus ignotis veniunt, significationem veluti clausam secum serunt: eō tamen, qvia Rei ab aliis distinctae, Nomen ab aliis distinctum, ferunt, Canoni nostro (§ 13) fatisfaciunt. Fitqve insuper, ut Vox exotica exoticae rei signum sit, dum unde accipimus rem, inde et rei nomen: qvalia apud nos sunt Piper, Zingiber, Bezoar, Tabaca, Mumia, Cifra, etc. Qvanqvam igitur praestaret qvamlibet Lingvam esse sinceram, Verbisqve abundare per omnia significativis, h. e. e propriis radicibus deductis: esse tamen nos hīc nimis superstitiosos nihil est necesse. Imo subest aliud etiam commodum: qvod hāc ratione confusio minuatur, dum Voces plures Lingvis pluribus redduntur communes.

[note: Lat. L. non ubiqve proadaeqvato caeteris exemplo sufficit.] 18. Monendum tandem puto, Latinam Liugvam tametsi ductu ejus (vi Methodi hujus) caeterae poliendae sint, non ubiqve pro adaeqvato exemplari suffecturam: qvia et illa passim deficit, Nomenclaturamqve Rerum hiulcam relinqvit. Exemplum do. Artis defectum in artem professo eleganter Germani per Hudler/ vel Sudler/ vel Stümpler/ (Bohemi per Humpljr/ Sstuchar/ Hüdlar) exprimunt: qvibus respondentem Latinam aliqvam frustra qvaeres. Item: a Caecus, Surdus, Claudus, Latini formantabstracta, Caecitas, Surditas, Clauditas. Recte: sed cur non etiam a Mutus, Mutites? Nostrae Lingvae id possunt, Germanica addendo terminationem heit/ Bohemica ota/ (Blindheit/ Taubheit/ Lämheit/ Stumheit; Slepota/ Hluchota/ Chromota/ Remota/ etc.) Latini defectum ut suppleant, utuntur voce Graecā, [gap: Greek word(s)]; sed qvae nec hoc idem adaeqvate significat, neqve significationis suae evidentiam (cum non veniat a radice Latinis nota) [note: NB.] secum trahit. In excolendis igitur ad leges Mehodi bujus Gentium Lingvis, hoc apprime observandum erit, ut qvaelibet Lingva proprias suas eruat opes, suasqve proprias seqvatur venas et leges: ne pro Lingvarum cultura prodeat Ljngvarum mistura, et corruptela.

[note: Suas ergo qvaeqve seqvatur venas, et opes.] 19. Sed nec opus fuerit Nomenclaturam Rerum condendo vernacule, domesticum in usum, adhibitam in Latina LL. Janua brevitatem stricte seqvi: liberius in his versari praestiterit, modo ut expressio cujusqve rei, cum omnibus illi cohaerentibus, plena et perspicua sit. Cujusmodi pleniorem Eqvi descriptionem, qvam qvalis periodo 169 (Latini Januae) habetur, en hīc! Ein Pferdt ist ein Last Vieh/ damit die Menschen sich selbsten/ oder ihre sachen/ geschwind von einem ort zu dem andern bringen können. Wird sonst ein Roß genennet: und wan es sehr groß und starck ist/ der Gaul. Ein verschnittenes Pferd nennet man einen Wallach: ein ungeschnittenes/ einen Hengst. Die Pferde mutter heisset eine Stutte/ oder Kobel: ein junges pferdlein/ ein Füllen. Ein geiles


page 225/226, image: s125

vngezahmtes hart mauliges Pferdt reitet man nicht gern; vielweniger eines/ welches da stolpert: Gern aber einen Gänger der den trab gehet: und noch lieber einen Zelter/ der sanfft träget. Man muß es am Hufft mit eisen beschlagen. Wenn es erbosset/ schläget es mit den füssen hinder sich auß/ und alsdann hütte dich. Bohemice: Kün gest robotne howadko/ k rychlemu sebe a wecy swych z mjsta na mjsto prenasseni. Welity a sylny slowe Sskapa/ Rezany/ Walch; nerezany Hynsst; Samich gmenugeme Klisnau a Kobylau; mladeho Konjeka/ Hrjbetem. Na bugnem/ plachem/ twrdovstem/ neradi gedjme: owssem na klesawem. Radi na Sslapaku/ kreryz sslapem gde: a gesste radegj Mimochodnjku/ kreryz lehuece nese. Podkowy mu dawame zespod na kopyta. Kdyz se rozlobj/ haze zadnjmi nohami: a tehdaz hled se.

[note: Cultae domi lingvae usus.] 20. Cultae sic domi cujusqve Gentis lingvae usus foret insignis, tum ad imbuendam rerum variarum cognitione, juventutem omnem, tum ad facilitandum Latinitatis studium. Nempe disceret juventus Scholastica facilius Vocum differentias, inflectendoqve causas, cum caeteris Grammatices mysteriis, in lingva sibi praenota, vernacula: qvam nunc, in lingva ignota. Nec restaret ad Latinitatem delatis, nisi differentiam iliis a vernacula observare ubiqve.

CAPUT XXI. De Polyglottia, Methodi novissimae beneficiō facilitanda.

[note: Plures Lingvas discere difficile, ob tres obices.] PLures lingvas scire gloriosum esse patet exemplō Catonis, Mithridatis, Apostolorum. Simul tamen esse difficile, argumento est, qvod rari sint polyglotti. Imo olim trilingvis Cato admirationi fuit civibus suis (Alst. 1510) Qvod autem plures discere Lingvas difficile sit, causas habet tres. Primum, qvia, qvaelibet Lingva totum qvid est, Rerum complexum totum involvens, eōqve ipsō totam Mentem (rebus adeo proportionatam factam) occupans. Hinc qvae prima intrat, jure illo naturali, qvod nullius est, ut primum occupantis fiat, gaudere, omnesqve Mentis angulos occupare, sola ut regnet, qvaerit. Alia si supervenit, advenae et inqvilini vice habetur: cui locus qvidem conceditur, secundario tamen. Si plures etiam ingrediuntur, fieri non potest qvin se premant, impediant, obumbrent, obscurent: adeoqve non Lingvae, sed Lingvarum frusta (ut ante monui, Cap. VII. § 2.) fiant. Secundo, non est cohaerentia [note: NB.] essentialis et adaeqvata Lingvae ulli cum Rebus: qvod patet, qvia similibus sonis res dissimillimas, et vicissim, hīc illīc, istīc, enuntiant: ideoqve se, et mentis de rebus conceptus, eōqve mentem, turbant. (Ita sonus PES, Latinis pedem, Graecis puerum, Bohemis canem, Hebraeis aurum, Germanis malum [note: 3] qvid, significat: aliis forsan aliter.) Tandem, neqve inter se habent nexum aliqvem necessarium: nisi forsan qvae vicinae sunt, a communi aliqva matrice ortae. Sed deprehensum est vicinas lingvas magis propemodum se invicem impedire, qvam longius dissitas: praesertim pronuntiatione. Qvod exemplō Germanicae et Belgicae (qvarum utramqve qvi calleant exacte, rari sunt: idemqve evenit aliis sibimet cognatis) patet.

[note: Qvas Methodus novissima aut tollit, aut mollit.] 2. Sciri tamen plures cum sit necesse (propter conversationem cum variis: et qvia nulla sibi ipsi, et rebus, sapientaeqve pleniori comparandae, sufficit) reperta Lingvarum Methodus bona suggerit remedia, per qvae sine ingeniorum tortura, aetatisqve dispendio, plures disci possunt. Nempe si discantur aetate puerili, phantasiā et memoriā pollente (Cap. X. Can. CXLI.) et Methodā hāc, qvae Lingvas omnes ad parallelismum qvendam cum Rebus, Mentibus, Secumqve ipsis reducit. Cum Rebus: Rerum serie unā Nomenclaturas rerum omnes, in omni Lingva expediens. Cum Mentibus: similem anatomen cujusvis Lingvae, consimili Lexicorum structurā instituens. Cum invicem: iisdem praeceptis Grammaticis, cujusvis Lingvae texturam retexens: ut qvid ubiqve simile aut dissimile sit, latere non possit.

[note: Modo lingvae omnes, qvas disci interest, ad parallelismum hunc reductae sint.] 3. Satis ergo studio Lingvarum universali consultum videatur, si Vestibulum, Ianuam, Atriumqve Latinae Lingvae, accuratō suae Lingvae parallelismō instructum, edat Natio qvaeqve. Ita enim Latina omnium sororum proxenetria, et interpres, futura est: verumqve hīc etiam erit illud, Qvaecunqve duo (imo tria, qvatuor, decem, centum, mille) in uno tertio conveniunt, inter se conveniunt. Praesertim si opera detur, ut omnes cujusqve Lingvae a Latina differentiae detegantur, occultetur nulla: qvod in tam perpetuo, et accurato, parallelismo, observatu non adeo difficile speramus futurum.

[note: Hōc factō, plurimas cuivis addiscere promptumarit.] 4. Hōc factō, reductisqve sub eosdem cancellos Gentium Idiomatibus, addiscere qvamcunqve vel ex ultimo Orbe lingvam, aut plures etiam, adeoque (si qvis id usui sibi fore novit) plurimas, cuivis promptum erit: ampliarique eā qvoqve ratione Gentium commercium (qvae res ad multa spectat) poterit. Observanda tamen existimamus, circa Polyglottiam, haec seqventia.



page 227/228, image: s126

[note: Observandum tamen circa Polyglottiam.] 5. Primum: ut nemo ullam lingvam aliter, qvam Methodus svadet, melius se discere posse confidens, Methodi Canones [note: (1) Ut in lingvae cujus qve studio Methodice procedatur, h. e. gradatim.] violet: sed ad illius praescriptum, a Fundamentis recte positis, per sermonis nativi Structuram bene regulatam, ad Lingvae Ornamenta et robur, demumqve hinc in Authorum usum, contendat. Nullō etiam [note: [Vide tamen posteriores Cogitationes, Patakinas.]] isto gradu aliunde qvam a textu, beneficiō Lexici interpretando, inchoet: nullō Grammaticae studium excludat. De qvo audenter illud Qvintiliani paradoxum pronuntiaruus: Non Scholarum temporibus, sed vitae spatiō, terminatur Grammaticae studium, et usus. Si qvis mihi Iosephi Scaligeri exemplum, qvem praetermissis Grammaticorum tricis, Lingvas, aliam post aliam, hausisse, Dornavius (post alios) recitat, objiciat, nosqve Grammatica tam ubiqve urgere vitio vertat: respondebo. Vrgemus, sed sine tricis. Nec enim existimandum est Scaligerum nullam Prorsus Grammaticae rationem habuisse: sed qvia vulgaria praecepta intricata esse, et se illis intricari, videbat, maluit sibi eadem eruere ipse, Authorum lectione. Qvod si cui aeqve felix ingenium, alienis se non adstringat, licet: sin, manuductionem aspernari ne praesumat.

[note: (2) Ut unō tempore non nisi uni opera detur.] 6. Deinde, Nemini svademus duabus pluribusve Lingvis simul dare operam: cum id Canones Didactici (CLXII. Poris. 2. et Can. CLXXX.) aperte vetent. Qvō [note: (Erasmus.)] sensu subscribere non possumus Erasmo, qvi Graecam mox cum Latina disci, faciliusque ambas simul, qvam alteram sine altera percipi, posse putat (sub initium libelli de Ratione studii.) Contrarium ostendit praxis Iosephi [note: (Scaliger.)] Scaligeri, cui ad subigendas tot lingvas et Artes, hoc velut secretae artis fuisse, qvod nunqvam tempore unō pluribus qvam uni rei incumberet, prodiderunt secretionim ejus studiorum conscii. Qvō [note: (Lexicorum Polyglottorum major pompa qvam usus.)] respectu de Lexicis Polyglottis (qvale est Calepinus XI, Lingvarum) pronuntiare non formido, majorem illorum esse pompam, qvam Vsum: sive respicias discentes, sive recordantes. Illos qvippe confundunt, hos remorantur: cum Canon ille, Sensibus non multa simul objicienda sunt, fixus sit: praxisqve ostendat, dum qvis festinabundus Lingvae alicujns Vocem, inter Lingvas plures, qvaerit, offerre se illi simul, qvae non qvaerit: qvae dum nihilominus inspicere, demumqve dum ad intentionem suam impertinentia esse videt, praetereundo ad alia demum transite, necesse habet, remora fit.

[note: Lexica Polyglotta in Polyglotterum unum qvomodo scribenda.] 7. Hoc tamen fieri posse, adeoqve debere (tertio) non inficiantur: ut polyglotta Lexica, sicut et Grammatica, scribantur in usum Polyglottorum: i. e. illorum, qvi Lingvarum difficultates primas jam superārunt, nihilqve adeo praeter majus (circa percer ptas et intellectas Lingvas) lumen et robur qvaerunt. His certe magnō usu, magnaqve voluptate, Lexica polyglotta evolvuntur, ut varias Rerum nomenclationes, Vocumqve varia [gap: Greek word(s)], contemplando, tum pulchra sapientiae Dei, et antiqvorum hominum industriae, spectaculo, qvamqve variis viis eōdem venire liceat, consideratione, animum oblectent; tum in Rerum ipsarum cognitione aliqvid proficiant. Qvippe vix ullum nomen, ulli rei, ulla in lingva, temere impositum est: qvodsi non ignoramus, docere nos aliqvid [note: (Matthia Martinii, Thomae Hayne, Sigismundi Gelenii Lexicon Symphonicum.)] potest. Ostendit id subinde Matthias Martinius in Lexico suo Philologico; (ut in voce Deus, etc) Nec sine causa Thomas Hayne scripsit (Dissertatione suā de Lingvarum Cognatione, Positione X.) A tempore Sigism. Gelenii, Nobilis Bohemi, qvi primus Lexicon Symphonicum (Vocabulorum Latinorum, Germanicorum; Slavonicorum, Graecorum;) Basileae 1537. typis mandavit, tum Lingvarum Sacrarum cognitionem, tum affinitatis earum explicationem, tam magna accepisse incrementa, ut illus rivuli in flumina excrevisse videantur, etc.

[note: Grammatica universalis harmonica, qvam optanda Polylottis.] 8. Plena qvoqve svavitatis esset Grammatica universalis, harmonica: ita concepta, ut sub eadem communia praecepta, qvicqvid ulla Lingva peculiare habet, Observationit nomine referretur. Ex. gr. si ad Regulam: Nominativus cum subjuncto Verbo (actionis aut passionis suae) convenit numero et [note: NB.] persona: addatur, obs. (1) Hebrais etiam genere: sicut et Slavis, qvantum ad Verborum praeterita, qvae apud illos etiam genere distingvuntur: ut Byl murz/ hyla zena/ bylo djte: fuit Vir, fuit foemina, fuit infans. Obs. (2) apud Graecos Nominativus generis pluralis, admittit Verbum singulare: [gap: Greek word(s)], Animalia currit. Obs. (3) Cum nominare nolumus, ponitur verbum solum: Graecis qvidetn, Latinis, Slavis pluraliter, [gap: Greek word(s)], Ajunt, Powjdagj; Hebraeis autem singulariter, ut Jes. VII. 14. et alibi. Germani vero substituunt Nominativum gener alem, Man: Man sagt etc. Sic ad illam Regulam: Verbum activum regit Accusativum, addetur Obs. Bohemis Verbum Activum affermatam regit Accusativum, negatum Genitivum: ut, Widjm branu/ Newidjm brany; Video portam, non video portam. Ita sub ea dem praecepta omnes Lingvae reduci possunt, magnā Lingvarum ipsarum elegantiā et compendiō, majori etiam polyglottorum usu et oblectatione. Jucunde enim, et valde expedite, plurimarum Lingvarum procederet studium: et qvidem ita, ut melius qvis teneret omnes qvas teneret, qvam nunc tenemus singulas.

[note: (3) Lingvarum studium temperandum: ne ad rerum studia bebescamus.] 9. Monendum tamen videtur, Lingvarum studium, qvomodocunqve facilitatum,


page 229/230, image: s127

temperandum esse, ne qvis in id nimis inardescat. Causa est: qvod utcunqve Lingvarum studium celeriter procedat, procedere tamen sine jactura temporis, Rebus debiti, non potest. Ipsaqve Mentis et Memoriae capacitas ita Verbis expletur, ut ad Res forsan minus suffectura sit: cum Rerum potior esse debeat cura, qvemadmodum potior estusus. Certe qvō plures qvis Lingvas tenuerit, eō major Menti confusio metuenda: qvemadmodum non ignota sunt exempla, in hebes qvid et stupidum desiisse ingenia, polyglottiae studiis nimium distenta. Si [note: (Mithridates an tam stupende polyglottos.)] qvis Mithridatis, Regis Ponti, objiciat exemplum, qvem Plinius viginti duorum populorum, qvibus praefuit, calluisse idiomata narrat: respondebo, Narrare id Plinium, sed alienā fide. Fidem enim certe excedit, tantillum terrarum tractum per qvem se Regna illius extendebant, tot lingvis divisos habuisse populos. Dialecti esse poterant, unius, duarum, trium Lingvarum: qvaliter si qvis se polyglottum jactare nunc in Germania velit, qvod Belgas Palatinos, Helvetios, Svevos, Bavaros, etc. intelligat, catalogum qvoqve texuerit: praesertim si accedat idiomatis Svecici, Danici, Islandici, Anglici, notitia, et usus. Sed fuerit tot Lingvarum gnarus Mithridates: id tamen in natura tam heroica, aeqve ut caetera illius mira, tam singulare fuit, ut imitationem non admittat

10. Qvibus autem potissimum Lingvis navanda sit alicui opera, ex eo qvod Capite IV. § 31. diximus, liqvere satis potest.

CAP. XXII. De Methodi novissimae ad Realia studia usu.

[note: Lingvarum studium in studia Rerum desinere debet.] DE toto Lingvarum studio audiendum esse putamus Senecae illud: Non discere ista debemus, sed didicisse. Quid ergo illud erit, qvod totā vitā discendum est? Hoc unum, RES AGERE: et ut agere liceat, INTELLIGERE prius. Lingvarum ergo studium in studium RERUM desinet? Prorsus, sicut via in terminum suum. Innuit hoc Apostolus, dum Corinthiis suis, Lingvarum donō sibi placentibus, scribit: Volo Omnes vos Lingvis LOQVI: magis autem PROPHETARE. Nam major est qvi prophetat, qvam qvi loqvitur Lingvis (I Cor. XIV. 5.) Atqve hoc est, qvod inter conditiones Methodi Lingvarum optimae posuimus, ut directe in Res ducat, (IX. § 4.)

[note: Sapientia, non in lingvarum] 2. Sapientia qvippe, cujus gratiā in Mundi scholam mittimur, non in Lingvarum, [note: sed Rerum cognitione sita, impedimenta nunc habet tria,] sed Rerum cognitione, consistit; Lingvae, illius duntaxat ab aliis in alios transplantandae, vehiculum sunt. Qvod mysterium qvi non intelligunt, Mediis ad finem pro Fine acqviescunt, Lingvarumqve studiō (aut etiam lingvae unius, Latinae) vitam conterunt. Qvi intelligunt, [note: 1.] et sibi per Lingvas aditum in Res parandum vident: illi, difficultate multiplici, [note: 2.] ne has salebras cito transilite, matureqve satis in Res venire valeant, impediuntur: [note: 3.] aut certe ad Rerum studium delati novas experiuntur tricas, Methodorum varietatem.

[note: Quae Methodi LL. novissimae beneficiō tolluntur.] 3. Omnibus his remedium a Methodo novissima speramus pararum! Primi enim illi saxis suis adhaerescere non permittuntur: dum mox a primo ingressu in Res attendere assvefacti, Rerum amore inescantur. Secundi non diu haerere opus habent, dum in Authores, realia tractantes, citum, tutum, amoenum transitum inveniunt. Eō autem ingressi, tertio nihil non penetrare possunt, in Rerum fundamenta et structuras attendere, Authorumqve scripta, sententias et periodos, analysare (qvod incredibile, qvantum lucis accendat) gnari.

[note: Platonis circa sapientiae studium desiderato hīc satisfieri speratur.] 4. Quid multis? Qvae tria Plato in sapientiae studioso desiderabat, ut esset Discendi cupidus, Veritatis amans, Laborum patiens; ea studioso hāc Methodo per Sapientiae praeludia (Lingvas) ducto, deesse vix poterunt. Inescatus enim egregie Rerum [note: 1.] variarum initiali, fundamentali tamen, cognitione, in plura penetrandi amore [note: 2.] accendetur. Causas autem Rerum vestigare [note: 3.] doctus, Veritatis erit amans. Praxi deniqve perpetuā annis aliqvot exercitatus, Laborum erit patiens. Et qvōqvō se verterit facile declarabit, qvantopere referat a fundamentis auspicatum fuisse.

[note: Methodus haec Lingvarum etiam pro norma studii Rerum est.] 5. Haec vera esse, agnoscent res asstimare gnari; et fidem faciet res ipsa. Et tamen hoc nondum illud est, de qvo praesenti capite agere suscipimus: qvia non, qvid Methodo hāc Lingvas docti asseqvantur, laudare; sed qvomodo haec eadem Lingvarum Methodus ad Scientiarum qvoqve et Artium studia, facili negotio, usuqve solido, adaptari qveat ostendere, proponimus. Nempe qvia jam ab initio, inter Lingvarum Methodi novissimae conditiones, hanc retuleramus, ut esset vere catholica, non uni Lingvae, sed omnibus; nec Lingvis duntaxat, sed et Artibus ac Scientiis qvibusvis, accommoda (Cap. IX. § 6.) Id ergo nos asseqvi jam, demonstrandum est. Quanqvam qvid opus? liqvere puto.

[note: Scientiae, Artes, Facultates, similiter doceri et disci possunt,] 6. Nam cujuslibet Rei, Scientiae, Artis, integrae etiam Facultatis (Philosophicae, Medicae, Iuridicae, Theologicae) studium, commodissime


page 231/232, image: s128

in similia intervalla et Metas (Initium, Progressum, Perfectionem: sive Fundamenta, Structuram, Ornamenta) distingvi posse, in evidenti est. Nec non, ad similes metas similia reqviri Media, seu Gradus, vel Scalas: proportionatas scilicet Vestibulo, Ianuae, Atrio nostro. Et deniqve posse ac debere omnia haec simili doceri ac disci viā. Per Textum nempe, seu Exempla; ut omnia qvae sunt, aut facienda sunt, in formam historiae relata evidenter exstent. Et per Praecepta, seu Regulas; ut omnia qvae sunt et facienda sunt, qvomodo sint, et facienda sint, indubitanter conster. Et deniqvc per Indices seu Repertoria; ut omnia alphabetice digesta ad omnem inventionis, repetitionis, praxeosqve usum, in promptu sint. Talia instrumenta omnium sciendorum et faciendorum si parata fuerint; et qvidem plena, ne qviddesit; et accurate ordinata, ne qvid usqvam alibi qvam suō locō qvaerendum sit; et [gap: Greek word(s)] vera, ne qvid in errorem abducere possit; qvid amplius desideres?

[note: Confilium pro conformando studio.] 7. Certe si ita progredi vellent Philosophi, Medici, Iureconsulti, Theologi, omnia sua mysteria perceptu facillima reddere possent.

[note: (1) Philosophiae, per Vestibulum.] 8. Philosophi possent omnium Rerum fundamentalia redigere in compendum, illudqve velut totius Philosophia Vestibulum [note: NB.] sub nomine Philosophiae primae) ita commendare sapientiae alumnis, ut Fabricae Rerum fundamenta non intelligi inde non possint. Seqveretur (sub nomine Systematis [note: Januam.] Philosophiae) plenior Rerum Naturalium, Artificialium, Moralium, ad palpabilem evidentiam deducta structura. [note: Atrium seu Problemata.] Exciperent hanc Problemata, de variis Naturae, Artis, Mentisqve humanae, lusibus, in infinitam qvidem varietatem, viis tamen non omnino infinitis, sese diffundentibus. [note: In Authores (vel potius ipsam rereum Naturam) veniendo.] Tandem liberum esset, tum. Authores, res Philosophicas pertractantes (cujuscunqve Ordinis, sectae, aevi, illi essent) tum ipsam Rerum Naturam, aggredi, perqve omnia oculate, sine fascinationis noxiae metu, incedere.

[note: (2) Similiter Medicinae.] 9. Eōdem modō artem suam in Compendium, e solis fundamentalibus contextum, redigere possent Medici. Atqve mox Artem insam systemate plenō, ad Methodi leges delineatō, exhibere. Tum variationem Morborum et Artis, raris mirisqve exemplis ostendere, scrutandiqve occultiora, hīc et illīc, vias detegere. Atqve tum demum qvoqve in Authores qvoscunqve Medicos, ipsamqve Medicinae praxin tutus esset, amoenusqve, transitus.

[note: (3) Juris prudentiae.] 10. Perqvam bene item studio suo consulerent Iureconsulti, ad Artis leges revocare id si vellent: qvippe qvi Methodi prae caeteris minus habent; tametsi prae caeteris rationabilius agere praesumant: semper illud, Ratio haec est, Ratio est ista etc. prae se ferentes. Audentqve negligentiam hīc suam illorum qvidam, parum rationabiliter, Axiomare illō, Omnem in Iure Definitonem periculosam esse, palliare. Qvasi vero hīc Definitionis vox Logicam illam accuratam, ad Methodi leges, Rerum et Cogitationum circumscriptionem, et non potius Casuum decisionem (qvae utiqve periculosa, si praecipitata, aut ad circumstantias facti, vel variantium omnibus fere locis statutorum, non satis accommodata sit) significet. Possent certe illi qvoqve studium Juris (qvod spinis et tricis esse obsitum, publicae sunt qverelae) ad longe majorem reducere facilitatem: si, primum, Terminos omnes primarios, Personarum, Rerum, Actionum, in commerciis Legalibus concurrentium, in brevem redigerent Synopsin: unde, velut in Vestibulo constitutis, structurae totius Juris anterior apparere inciperet facies. Melius hoc utiqve foret Iuris Vestibulum, qvam duo illi, qvos adeo tironibus commendare solent, de Verborum significatione, et diversis Regulis Iuris, Tituli. Mox disponerent materias suas plenius: ostendendo omnium et singulorum Actuum regularem (seu, ut ipsi vocant, legalem) processum: ut Qvid, A qvo, Circa qvid, Cur, in singulis Actibus fiat, et qvomodo singula terminis Juridicis efferantur, ad plenum pateat. Pateret vero, si Processuum corpus adornaretur historice, ut Discens velut Actionum spectator constituatur. Superadditis monitis, Juris fontes recludentibus; rationesqve, cur ita vel ita procedi necessum sit, explicantibus. Tale opus (titulō lanuae Iuris adornatum) si ederetur, futurum ordinatius qvid, et plenius, ac facilius, qvam celebratae illae (et aliās laude suā dignae) Iustinianae Institutiones, qvis non videt? Veniendum esset inde, tertiō jam gradu, ad Varietatem Casuum et Decisionum: ostendendo ubi, et qva de causa, Causarum merita aliter se habere, et ab ordinario processu deflectere, hīc, illīc, istīc, soleant. Qvā item ratione in Casibus obscuris, aut conniventia, aut suspensio, aut dispensatio, aliqva (ne summum jus summa fiat injuria) locum soleat invenire. Tandem vero ipsos Authores, nempe diffusum illud Iuris Corpus, cum Glossatoribus et Commentatoribus suis, cum fructu adeundi, et pervolutandi, tempus esset.

[note: (4) Theologiae.] 11. Similiter dispensari posset Theologiae studium. De cujus inferioribus gradibus (in qvantum omnibus Christianis commune fieri, et ut fiat optari, debet) qvia Capite seqventi agere proponimus:


page 233/234, image: s129

nihil hīc addemus praeter illud, Theologus in Scriptura nasci debet. Qvod qvidem Andreae Hyperii, Theologi sincerissimi, pronuntiatum est: sed ad leges Methodi novissimae. Deduxit nos illa, in Latinae L. studio, ad Authores Latinos: deducet eadem in Rerum divinarum studio ad Authores divinos (divinō scil: spiritu afflatos amanuenses DEI, qvi non qvae vellent ipsi, sed qvae voluit, jussit, inspiravit, DEUS, scripserunt) Prophetas et Apostolos. Nam qvemadmodum Latine bene loqvi, nisi ab hominibus Latinis doctus, nemo potest: ita nec de DEO, et rebus divinis, bene qvisqvam sentire et loqvi (hoc enim est [gap: Greek word(s)]) nisi doctus a DEO. Lux illa interior, nisi ab interno doctore, Spiritus. qvi eam qvibus voluit inspiravit, et adhuc qvibus vult accendit et depurat, hauriri non potest.

[note: Studium Theologiae sine Scripturis Sacris nullum est.] 12. Fixum igitur esto in aeternum, Rerum divinarum (Theologiae) studium, sine Scripturis divinis nullum esse. Et qvi ex hoc lucis fonte haurire velit lucem, illi esse opus. Primo, Textu Scripturarum purō, de cujus authentia dubitationis restet aut nihil, aut qvam minimum. (Nempe sicut ad lectionem solidam Authorum Latinorum, Editiones reqviruntur purae, et castae.) Nihil adeo dubitationis restat de originali Scripturarum Textu, in qvo ipsa qvoqve Verborum structura divinitus inspirata est. Si tamen Translatio, cujuscunqve Lingvae, accurata, et fontibus proxime respondens, fuerit, pro divina etiam voce (suō modō) habetur, tametsi mediante humanō ingeniō Verborum [note: Indices illis attexendi:] structuram nacta. Secundo: sicut Authoribus Latinis utiliter attexuntur Indices, qvorum beneficiō qvidvis in Authore tuo prompte reperias: ita Scripturarum divinarum Index (cui Concordantiarum indiderunt nomen) omni Theologiae studioso ad manum sit, ut nullam DEI vocem ignorare discat, et si qvando, ubi et qvō sensu exstet, inqvirere usus veniat, [note: et adjungenda Commentaria] invenire sciat. Tandem, qvemadmodum Authoribus utiliter attexi solent necessariae qvaedam elucidationes, Commentariorum; nomine; ita Scripturis divinis debent. De qvorum utiliter adornandorum ratione, venit qvidem in mentem qviddam silentiō non praetereundum: sed qvia res haec Scripturarum studia universim, pro toto Christiano populo, provehendi modum pollicetur, differamus id in Caput seqvens. Atqve nunc Capitis hujus residua perseqvamur.

[note: Realibus studiis ad hanc Methodum conformatis, triplex bonum sperari. poterit.] 13. Adornatis ad eum modum realibus Scientiis, ipsisqve adeo integris Facultatibus (ut scilicet OMNIA, ORDINE, GRADATIM, et disponantur primum, et post tractentur, docendo et discendo) [note: Studium qvodqve a qvovis Studioso totum pertransivi poterit.] triplex seqvetur bonum necessario. Primum, qvod hāc viā euntes studiosos Rerum studia non transire, hoc est, Omnium necessariorum cognitione non instrui, velut impossibile fuerit. Omnia enim in conspectu habebuntur: sic digesta, ut finis nisi in fine, nec qvaeri nec inveniri possit. Et omnia gradatim; ut non iri ab uno in aliud, nisi cum voluptate, non possit. Et aberunt remorae: inutilibus et impertinentibus nusqvam admistis. Id qvod adversus vulgares ataxias, ambages, remoras, studiorum interruptiones, et exitus sine exitu (dum studia anteqvam absolvantur deseruntur) utili erit remedio. Insulsum memoratur Juristae cujusdam (in Germaniae Academia, cujus nomini parco) factum: qvi Digesta exorsurus, aliqvot prius Lectionibus, Omnia esse in nomine Christi inchoanda, probabat, summō Auditorum taediō. Nec ignotum est, qvosdam explicandis praeceptis Logicae, aut Physicae, aut Institutionis Juris etc, integros dare annos: accommodatissimā non ad excitandum, sed soporandum ingenia, praxi. Qvis enim tam lentis, et somnolentis, actionibus non indormiat? qvis inde profectum aliqvem speret? Lepidus fuit studiosi cujusdam jocus, qvi qvendam ejus notae Ethicum audire orsus, rediturum se domum, ducturum uxorem, procreaturum filium, et hūc remissurum, ut Ethicae a se audiri coeptae audiat finem, dixit. Et prosecto ita plerunqve res geritur, ut multi multa studia inchoent; pauci, et pauca absolvant. Nostrā autem Methodō (si res rite constituantur) nihil non inchoatum absolvi poterit.

[note: Cuivis inter Essentialia rerum, et accessoria, discrimen patebit.] 14. Alter Methodi hujus in Realibus usus erit: qvod omnibus sic gradatim dispositis (ut fundamentalia tractentur primo, tum structurae ipsae, tandem accessoria ornamenta) discrimen inter essentialia et accessoria Rerum, non notari ubiqve non poterit: qvae res magni usūs est. Distingvere enimposse inter essentias et accidentia Rerum, veri de Rebus judicii, et debinc solidarum actionum, basis est; non distingvere, confusionis initium certum. Hinc scilicet tot errores humanae vitae, umbras pro rebus, superficies pro corporibus, opiniones pro veritatibus, parerga pro ergis, nugas pro negotiis, putamina pro nucleis, amplexantium. Nec vulgus solum ita delirat; sapientissimis qvibusqve id contingit. Qvid enim sibi illa Christi ad Pharisaeos expostulatio vult? Vae vobis Scribae et Pharisaei, hypocritae; qvi decimatis mentam, et anethum, et cuminum; et reliqvistis qvae graviora sunt Legis, JUDICIUM, et MISERICORDIAM, et FIDEM. (Matth, XXIII. v. 23.)


page 235/236, image: s130

Et Apostolica illa qverela? Finis praecepti est CHARITAS de puro corde, et conscientia bona, et fide non ficta: Aqvibus aberrantes qvidam conversi sunt ad VANILOQVIVM. (I Tim. 1. 5. 6.) Nempe lamentatio est publica, qvod homines (ne in Religionis qvidem negotio, qvod omnium gravissimum est: qvia cum DEO, et Animae concernit salutem aut interitum) essentialia ab accessoriis non dignoscunt: usqve adeo, ut invertant etiam, Externa internis, Ceremonias pietati, Eloqventiae fucum Charitatis soliditati, praeferentes. Legat qvis Ecclesiasticam et Conciliorum historiam: rixas videbit de Iejunio, de Paschate, de Baptismo, de Sedium Episcopalium praerogativis etc. etc. dum majora interim neglectius haberentur. Universale itaqve hoc malum est, per omnes humanae vitae status, per omnes aetares, per omnes occupationes nostras, serpens. Nescimus saepe actionibus nostris dare robur et vitam, qvia necessaria reqvisita attendere nescimus, et impertinenter se admiscentibus turbari nos permittimus. Juvet ergo nos, qvantum potest, hāc etiam in re, Gradus rerum bene distingvens Methodus.

[note: In Authores qvosvis reales legendes, et intelligendos, introductio fiet emnium magnō usu.] 15. Tertium, adeoqve ultimum bonum, qvod Realibus studiis Methodus haec offert, est: qvod qvemadmodum in Lingvarum studio, ita hīc, non subsistere docet, nisi in Authoribus, in qvos et introducit: ut illi de lumine suo lumen accendant, aliud ex alio, qvasi in infinitum. Est enim hoc Dei consilium, ut qvemadmodum in Natura omnis rerum multiplicatio

per generationem, omnis autem generatio per traducem h. e. seminis, et cum illo virtutis vivae, in aliud subjectum traductionem) administratur: ita etiam dona sua per alios in aliis, seminum sapientiae transplantatione qvādam, multiplicentur. Hinc illa DEI ad Mosen verba: [note: (Dona sua DEUS ab aliis in alios transplantari vult.)] Congrega mihi septuaginta Viros de senibus Israel, et ego auferam de spiritu Tuo, tradamque illis, ut sustentent tecum onus populi (Num. XI 16. 17.) Poterat ecce DEUS de spiritu SUO, ex seipso desumpto, tribuere istis Mosi addendis Collegis: sed maluit de Spiritu MOSIS, ut transplantationem donorum DEI, ex aliis in alios, ostenderet. Hoc ergo fundamentum est, cur nemo Eruditorum suo unius ingenio fidere, et in aliis dona DEI aspernari (suō damnō id facturus) debeat.

[note: Ad utilem Authorum realium lectionem a Methodo LL. normae.] 16. Nec Authorum tantum lectionem commendat Methodus nostra in Realibus; dirigit qvoqve illam, et consiliō instruit. Nempe I. Plures esse adhibendos; si haberi possunt, in omni materia, cum nemo unus contineat omnia, Cap. XVII. § 6. II Nec tamen obvios qvosvis invadendos; sed seligendos in qvavis materia optimos (ibid. § 9. et 12.) praeferendosqve illos, qvi caste editi, et Indicibus instrucli: et 13. III. Qvemcunqve in manum sumis, eō fine sumendum, ut eum intelligas exacte (cui rei bene servit Analysis, in materiis gravibus omnino adhibenda: § 18.) IV. Nec ut intelligas rantum, sed plane exsugas, hoc est in succum et sangvinem convertas. Cui rei Selecta et Excerpta, per alvearia tua digerenda, serviunt (§ 19.) V. Magis autem imitatio, hoc est, omnium qvae discis, ad res tuas, et in usus tuos, applicatio (§ 23.) adeoqve ad similitudinem illarum, qvas ductu Authoris tui didicisti, aliarum plurium excogitatio (20.) VI. Cavere tandem docet per Authores vagari: Uni fixe inhaerere, donec totus fuerit exhaustus, svadet (§ 24, 25. et cap. XIII. § 8. Qvanqvam animi causā exspatiari, sed ut mox ad primarium pensum redeas, Seneca permittit, et ratio non prohibet.) VII. Deniqve ne sic ulli homim Te addicas, qvin tibi Tui, et Rerum, serves arbitrium, Methodus nostra monet (§ 27.) Nempe non mancipare debes ulli Ingenio Ingenium tuum: sed alterius ingeniō, tanqvam cote, acuere tuum. Duces tibi esse debent qvi te docent, non Dictatores. Nec debes credere qvidqvam Tibi conferri ab homine, praeter occasionem, illa qvae in te reposuit idem DEUS in te qvaerendi, et inveniendi. Idem enim lucis apparatus est in te qvi in illo: nisi qvod fomites in te repositi non concipiant flammam, nisi injectā, a flammante jam actu luce, scintillā qvādam. Non ergo homini externe, sed DEO ab intus te docenti, primario attende: et senties profectum.

[note: Authores qvomodo inter legendum maculandi.] 17. De Authoribus non nimis munde, ac si vendere rursum velis, custodiendis: subductis potius circa omnia singularia lineis; aut ad margines notis qvibuscunqve adjectis, egregie commaculandis (modo imaginationi et memoriae locali, sic etiam serviatur); sicut et de assignando a fronte et tergo, qvando Author legi coeptus vel absolutus, et similibus; minutulum sit monere, silentiō talia praetereamus.

CAPUT XXIII. De Methodi LL. novissimae ad divinam Scripturam facilius, verius, meliusque intelligendam, usu.

[note: Verbum DEI Omnibus datum,] PEculiariter aliqvid de re magni momenti dicendum venit. Dignatus est DEUS per organa sua alloqvi humanum genus, revelareqve tanta


page 237/238, image: s131

salutis mysteria, ut non immerito exclamet Baruch: Beati sumus, Israel, qvod qvae placent DEO manifestata sunt nobis (IV. 4.) Jussitqve DEUS verba sua legi omni populo, parvis et magnis, ut audientes discant timere Dominum (Deut. XXXI. 11. 12.) [note: non ab omnibus legitur et intelligitur:] Sed pudenda est hominum ingratitudo, qvod alloqventem se DEUM audire, et ab illo de rebus, per qvas sibi bene esse qveat, informari, aut aspernentur, aut negligant. Hinc illa DEI vox, per Prophetam: Scripsi eis multiplices leges meas, sed velut alienae reputatae sunt (Oseae VIII. 12.) Item: Verbum Domini projecerunt, sapientia nulla est in eis (Jer. VIII. 9.) Neqve de pristino solum populo, Judaico, qverela illa obtinet: De moderno qvoque Christiano vera est, a plerisque leges DEI scriptas, tanqvam ad se non pertinentes reputari, eōqve negligi: eōqve plerosqve sapientiae filios sapientiae verae esse expertes. Hinc scilicet tanta illa in populo Christiano rerum divinarum ignoratio, tantus cordium stupor, tanta vitae profanitas: Nesciunt se Christianos esse, nec sentiunt, nec curant, qvia qvid sit esse Christianum, non intelligunt non intelligunt autem, qvia Christi oracula non legunt, aut male, et sine usu, legunt.

[note: Optandum, divina studia procedere posse servidius.] 2. O qvam igitur optandum est viam inveniri, qvā divina studia in populo Christiano procedant fervidius! Nempe et facilius, ad reddendum omnes Christo sacratos, Timothei exemplo, sacrarum Scripturarum gnaros ab infantia (2 Tim. III. 15.) et verius, ad reddendum omnes eorum qvae legunt intelligentes! et realius, ad efficiendum, miseratione DEI, ut verba DEI operentur in nobis qvod debent: h. e. sint semen DEI vivum, regenerandis nobis in filios DEI, transformandisqve ad imaginem ejus qvi creavit nos, idoneum.

[note: A Methodo LL. ver a hīc opis aliqvid speratur.] 3. Intentionem hanc piam, sanctumqve desiderium, Methodō etiam LL. novissimā nonnihil promoveri posse confidimus, triplici ratione. Primum, [note: Qvia ad fontes penetrare posse facit.] qvia qvum extendi valeat ad omnes lingvas, etiam celerius addiscendae Propheticae, (Hebreae) et Apostolicae, (Graecae) bonam navat operam. Qvibus mature subactis, sacra DEI Eloqvia, in ipsis suis fontibus a pluribus adiri, dulcius legi, meliusqve intelligi, poterunt: nec non adjungi utiles Scripturarum Commentarii, qvācunqve lingvā scripti, polyglottias beneficiō

[note: Intellectum in sensu eruendo acuit: Rerum scil Nomenclaturā et Transnominationibus.] 4. Secundo, juvatur Scripturarum Sacrarum Methodo nostrā studium: qvia sic exercitati, inqve Lingvarum Janua Rerum nomenclaturae accuratae, in Atrio vero Rerum transnominationi, adsveti, facilius sermones DEI intellecturi sunt, qvam qvi Rebus et Rerum Tranmominationibus prius ignoratis, ex sacro demum Codice venari illa velint. Loqvitur enim in Scriptura de rebus qvidem abstrusis, invisibilibus, aeternis, DEUS: sed eas eloqvitur verbis rerum obviarum, visibilium, temporariarum: qvia in hac mortalitate nostra nobis res, a sensu nostro nunc semotae, repraesentari aliter non possunt. Hinc illa Christi vox: Si dum terrena Vobis dixi non creditis, qvomodo si coelestia dixero credetis? (Joh. III. 12.) Tota certe Scriptura dum rerum coelestium mysteria enarrat, verbis, sententiis, similitudinibusqve a rebus terrenis desumptis enarrat. Qvae consideratio [note: (Scriptura una perpetua parabola.)] magno cuidam Theologo ansam dedit, ut Scripturam S. unam perpetuam parabolam esse diceret. Atqve hoc si verum est, erit etiam, Scripturas divinas ne literali qvidem sensu intelligi posse, nisi ab illo, cui Res, a qvibus voces, phrases, sententiae, comparationesqve integrae, mutuantur, intellectae sint. Et per conseqvens: ad lectionem Sacrarum Literarum praexercitatos reqviri sensus (Hebr. V. 14.)

[note: Qvid omnes Scripturarum Commentatores qvaerunt.] 5 Monuerunt id complures omnium partium Theologi, et reipsā ostendunt Commentatores omnes: qvorum fere hīc uns scopus, unum hoc munus est, Verba, verbisqve significatas Res, suis involucris evolvere. Unum allegare libet Theologum, qvi circa hoc argumentum singulari curā versatus, eruditum opus, sub titulo CLAVIS SCRIPTURAE S. concinnavit. Is (parte II. Tractatu VI, sub titulo, Admonitio, de Necessitate cognitionis variarum rerum, potissimum in communi vita exsistentium etc, ad intellectum sermonis sacrarum Literarum) multis ostendit, qvam utile sit omnium rerum naturam nosse, naturalium, artificialium, mechanicarum, oeconomicarum, politicarum etc. Addit; Sacrae Literae saepe unicā voce rem qvampiam attingendo, plurima indicare volunt, sicut serme veteres in proverbiis, ac symbolis, factitāruut. Qvare Scriptura, unicā voce indicatā, vult, ac veluti jubet, totam eam rem evolvere, ejusqve proprietates expendere: et prudenter, ac qvatenus conveniunt, ad praesentem scopum accommodare. Vt cum homo Christianus dicitur esse OVIS, vel PEREGRIN ATOR; Impius autem HOEDVS, et FILIVS. HVIVS SECVLI: cum Messias esse dicitur AGNVS DEI: aut cum Avarorum rapacitas cum PERDICE confertur: seu cum Doctores, SAL, LVX, FVNDAMENTA, OECONOMI, PASTORES, etc. nominantur. Alii Scriptores plerunqve similitudines evolvunt: Scriptura S. illorum cognitionem praesupponendo (NB) applicationem tantum reqvirit.



page 239/240, image: s132

[note: Illud ut facilius invenia tur Met hodus LL. suō modō juvat.] 6. Haec si vera sunt (qvis autem dubitabit?) vere Methodum nostram, intelligendis Scripturis divinis, conferre posse, evincitur. Qvae scilicet solicire, ut homines Lingvarum studio in Res ipsas excitatos, et circa res exercitatos, nanciscantur sensus, qvaerit. Ideoqve et Rerum naturalium, artificialium, moralium, classes recenset, naturasqve rerum ut potest detegrt, in Janua. In Atrio vero rerum permultarum Symbolizationes explicat: ut qvicunqve has intellexerit recte, reliqvas, etiam sublimiores illas divinas, non penetrare promptius non possit.

[note: S. Scripturarum Studium facilitandi formam ostendit lingvarum novissima Methodus.] 7. Tertium, qvō Sacrarum Literarum studia juvare nata apta est haec Lingvarum Methodus, Exemplum est, si imitari libeat. Nempe intra cancellos redigi potuisse totum Lingvae apparatum (tot Verbis, Phrasibus, Sententiis proverbialibus; aliisqve ornamentis, constantem): et potuisse reperiri modos, ad lingvae studium celerius, jucundius, solidiusqve, intra certas temporis metas, absolvendum: documento est, posse sacrarum qvoqve Literarum studio similes aliqvos reperiri cancellos, metasqve ad illud qvoqve (diffusum licet, arduum, difficile, videatur) facilius, celerius, solidioreqve qvam vulgo fit cum fructu, superandum. Intellige me nunc non de studio Theologiae Scholastico, ut ad Dialecticam brevitatem et [gap: Greek word(s)] reducitur et reductum est; sed de studio Scripturarum populari, omnibus Christianis divinitus mandato, loqvi. Loqvi ergo liceat, aperte, et eloqvi qvod sentio libere: qvia res est, qvae meretur. Et ne filii seculi videamur, prudentes tantum circares seculi, ignavi et hebetes circa res lucis. Lucis enim res est, ut Patris luminum lingvam et mentem (de nobis scilicet cogitata et decreta) intelligere discamus Omnes. Qva de re attingam qvaedam ductu parallelismi, qvem inter studia Lingvae jam delineata, et Scripturarum divinarum jam delineanda, concipio.

[note: Ad intelligendum Authores divinos, Prophetas et Apostolos, callimandum.] 8. Qvemadmodum cum Lingvarum discipulis, Methodus nostra in Authores festinat, ut hi sibi [gap: Greek word(s)] sint (Cap. XII. § 7. etc.) ita divini studii (addiscendae scilicet Lingvae, Mentisqve DEI) non alii esse debent Magistri, qvam divinitus ad nos missi voluntatis divinae interpretes, scriptores [gap: Greek word(s)], Prophetae et Apostoli; super qvorum fundamentum aedificata (et aedificanda) est Ecclesia (Ephes. II. 20.) qvi acti a Spiritu S. loqvuri sunt (2 Pet. 1. 21.) ideoqve non ipsi loqvuti, sed Spiritus Patris coelestis, qvi erat in eis (Matth. X. 20.) ut fides nostra non sit opus persvasionis humanae, sed ostensio Spiritūs et virtutis (1 Cor. 2. 4.) nascanturqve in Scripturis, non Theologi tantum, qvod Hyperius voluit, sed Christiavi omnes, qvod Petrus vult (1 Epist. 1. 23.) Et qvemadmodum Lingvae (Latinae) magistros constituit Methodus Authores classicos omnes: ita in divinorum Eloqviorum schola non unus aliqvis sacer Author sufficiet, totus Prophetarum et Apostolorum pari honore dignandus est chorus: ut Verbum Christi abundanter habitet in nobis (Coloss. III. 16.) Nec duntaxat exceptae qvaedam Textuum particellae notae fiant populo Christiano, sed qvicqvid prodiit ab ore DEI, ut totus Spiritus Christi, et ex toto, regnet in Ecclesia.

[note: Sed per praestructos gradus.] 9. Qvemadmodum tamen Lingvae tironem non immittimus in Authores impraeparatum (non enim potest: caecutiet alioqvin, et hebescet); sed postqvam prius, per praestructos eō fine gradus et Scalas, eō promovimus (vide Cap. 12. § 16.): ita ad divinos intelligendum Authores, similes qvosdam exstrui gradus, qvid prohibet? Imo vero imprudentes nos filios lucis in rebus nostris, si qvod alibi prudenter, et bono usu, fieri videmus, non imitamur! Libellos ergo nobis esse parandos, in Libros DEI introductorios, intelligamus. Qvosnam illos? Vestibulum Scripturarum, Ianuam Scripturarum, Atrium Scripturarum divinarum. Ut qvi haec pertransierit, ferendo splendori oris DEI, percipiendaeqve mysteriorum altitudini, non inidoneus reperiatur. Tam nihil decedet Scripturarum majestati, spiritūsqve sancti efficaci operationi, praeparatos humanā industriā sibi susti animos; qvam non decedit Scriptorum Classicorum (apud Latinos) authoritati, adinventis illis instrumentis aditum ad se parari ingeniis. Qvippe contrarium non est, qvod subordinatum est: multo minus, qvod totius pars est. Vestibulum, Ianua, Atrium, Latinae Lingvae, nihil qvod non ex ipsis Latinis Authoribus desumptum sit, habent? neqve Scripturae divinae Vestibulum, Ianuam, Atrium, qvod non inde sit. Hoc solum agitur, ut vasculis oris angusti guttatim instillando, tam liqvori pretioso, qvam vasculis infirmis, parcamus: et qvod vi non possumus, arte obtineamus. Cum ergo gradatim venire qveamus, qvō nullō saltu datur: utamur ubicunqve possumus gradatione, in divinis et humanis. Providentia divina prudentiam humanam nusqvam excludit: ubiqve potius subordinat, et subordinari vult.

[note: Vestibulum S. Scripturae.] 10. Vestibulum ergo Scripture S. construendum ita putem, ut habeat brevissimas et lucidissimas, omnium Librorum DEI summulas: cum adjunctis generalibus


page 241/242, image: s133

qvibusdam, (intellectu tamen facillimis) de vero Scripturarum (ad formandam in nobis veram Fidem, piam Vitam, firmamqve misericordiae DEI Spem) usu, Regulis: et Repertorio, ad repetitionum praxin.

[note: Ianua S. Scripturarum qvalis exstruenda.] 11. Seqvatur Ianua Scripturarum, continens Textum Biblicum, Librorum et Capitum serie: sed ut ne tirones mole terreat, aut prolixitudine turbet, in epitomen redactum. Cujusmodi Epitomationem sic commode fieri, nulla divini sensūs imminutione, posse, nobis experimento domi factō (in lingva patria) constat. Primum, si historica sola, et e dogmaticis primaria, hūc referantur: omissis interim genealogicis, chorographicis, et similibus, qvae hoc gradu constitutis ignorari posunt. Deinde, historicae relationes in compendia contrahi sic possunt, ut essentialia tantum exprimantur, verbis praecisissimis, sed ex ipsomet Textu (ut ne qvid de nostro inferamus) desumptis. Tertio, qvarum rerum descriptio diversis Libris, aut ejusdem libri diversis locis, habetur; nihil prohibet simul eōdem loco describi, ut iteratā repetitione nullibi sit opus. (Qvae et prima Januae LL. condendae lex fuit, ne qvid iteraretur eōdem sensu.) Ita Libri Paralipomen [gap: Greek word(s)] ad libros Samuelis et Regum: et Evangelistae qvatuor in unam harmonicam Evangelii historiam etc. etc. commode referri possunt, magnōqve usu (modo annotamenta fiant, unde qvid desumptum sit) referentur. Eritqve sic pulchre in compendium redactus Textus sacer, nucleum totius Scripturae dilucide exhibens, tanqvam Januae Scripturarum materiale, et sylva DEI, ex qva decīdi possunt omnia ad Fidei, Vitae, Speiqve Christianae structuram reqvisita. Formale addi poterit brevissime collectum Locorum Theologiae syntagma: omnia Credenda, Facienda, Speranda (qvae DEVS revelavit, mandavit, promisit) in classes certas digerens, per Canones brevissimos explicans, singulaqve allegationibus praemissi Textūs sacri accurate demonstrans. Tandem adstruatur Repertorium, facillimae omnium inventioni inserviens.

[note: Atrium S. Scripturarum] 12. Atrium Scripturarum, animas fideles deliciis sacris oblectaturum, construi poterit ordine rursum Textūs sacri: eadem illa, jam nota, reproducens, sed schemate novō, attentionem novam excitandi, memoriaeqve altius omnia immergendi, vim habente. Nem pe non verbis hīc nudis agendum erit cum fensibus nostris, sed flosculis qvibusdam picturatis. Redigendas enim existimem omnes historias sacras, aliaqve ponderosa, in artificiosas picituras, argutā [note: Emblemata S.] inscriptione decoratas, qvas Emblemata vocant. (De qvibus Cap. X. § 90.) Ex. gr. Cap. LV. Jesaiae, v. 1. 2. 3. pingi posset Fons aqvas eructans; et a latere Lacuna, aqvis vacua: cum inscriptione, ibi, Plena satiant gratis: hīc, Inania non saturant qvamvis care empta. Ibidem, ad v. 10. pingatur, Imber segetes humectans: a latere autem, Verbi divini praeco e suggestu populum docens; cum superinscripto utrinqve, Nunqvam frustra. Et sic per torum Biblicum Codicem eundo, omniaqve etiam Adagia sacra: ut Genes. XXIII Dominus providebit etc. in Emblemata et Axiomata aeternae veritatis redigendo, tum sensus plerorumqve Scripturae locorum in luce sisti, tum animis Fidelium jucunda pabula, qvibus et in praesens pascantur svaviter, et alliciantur ad ipsos sacros Codices, suppeditari, possent.

12. Vidit circa haec aliqvid pius Theologus, Martinus Rulandus, qvi libellum sacrorum Adagiorum, e Bibliis collectorum, Anno 1563 cum ederet, Clavem Scripturae S. omnibus S. Scripturam recte intelligere volentibus, cumprimis utilem, et omnino nacessariam, inscripsit. In praefatione autem loqvitur ita. Adagiorum istorum usus est summus, qvem mox percipiet qvi modice legerit. Ostendunt sapientiam DEI, patefaciunt cognitionem DEI, praebent sermonem prudentiae, exponunt versutias, solvuntaengmata etc. et ut alia praeteream omnia S. Scripturae laca qvae obscuritate obserata sunt, clavis instar reserant, et maximā claritate proponunt.

[note: Qvō haec de Methodo Scripturas divinas sapienter tractandi consilia tendans.] 13. In summa. Qvemadmodum libelli nostri Philologici eo tendunt, ut Lingvae Latinae studiosi, minoribus illis praeludiis exercitati, Authoribus tandem inoffense legendis, perspicue intelligendis, feliciqve imitatione exprimendis, pares reddantur, sciantqve posthac non ad consvetudinem Scholae, aut Grammaticas solum regulas, sed ad authoritatem publicam, Principum Lingvae, loqvi: ita qvae hīc memoravimus eō tendunt, ut Christiani fideles divinarum Scripturarum amore inescati, et ad intelligendum os DEI praemissis illis praeludiis idonei redditi: in ipsarum Scripturarum lectione et meditatione delicias sanctas perpetuas, et qvaerere et invenire, qveant. Eōqve desinant aliqvid credere, agere, sperare, cujus nesciant ex ipsismet sibi divinitus traditis Tabulis reddere rationem (1 Per. III. 15.) Nec semper sint, et maneant, parvuli, fluctuantes omni ventō doctrinae, sed veritatem facientes in charitate crescant (Ephes. IV. 14.) ad verificandum vel jam tandem sic illud populo Novi foederis solemniter promissum: Et erunt omnes docti a Deo (Jes. LIV. 13.)

[note: De optime Commentariorum (super Scriptu ras S.) genere, admonitio.] 14 Unum superest dicendum, de Commentariis Scripturarum Sacrarum ita concinnandis,


page 243/244, image: s134

[note: riorum (super Scriptu ras S.) genere, admonitio.] ut nemo non Fidelium, ad omnia prompte intelligendum, subsidia inde habere possit optima. Promisimus enim id Capite praecedente, § 12. nec abs re videtur rem illam ordiri a fundamentis.

[note: Commemtarii definitio Commentariorum fons trinus.] 15. Commentarium dicitur explanatio alicujus Textus: eo collimans, ut Authoris mens recte patescat. Medium ad hunc sinem triplex fere adhiberur. I Locus aliqvis parallelus, unus aut plures; ubi eadem Res aliis Verbis, aut idem Verbum (Phrasis, Sententia) sensu eodem, occurrit: sive apud eundem Authorem, sive alios fide dignos. II Ratio aliqva evidens, cur aliter locus praesens intelligi non possit, aut certe non debeat. III Detmonstrata Rerum ipsarum, verbis fidem faciens, Veritas. Modus autem commentandi est, ut solide, ut dilucide, ut breviter. Nam qvo fuerit Authoris mens demonstrata solidius, evidentius, brevius; eo melior Commentatio jure habetur. Contra, qvo res agitur prolixius, et intricatius; eo plus remorae ac taedii affertur: eoqve tales Commentationes esse magis nocivas qvam utiles, nemo non agnoscit. Praesertim, si rem qvoqve non tangant, nodos non solvant, insuperqve in errorem inducant. Si ergo Scripturis Commentaria optanda sunt, talia sunt optanda, qvoe sensum Verborum DEI vere, verbis claris, et paucis, aperiant: qvo sensus noster, reseratis repagulis suis, mox assilire, deqve Veritate lucide percepta triumphare, possit. At vero talia unde sumenda? E fomibus modo ostensis: nec enim aliunde possunt.

[note: Commentariasuper Verba DEI optima, e Verbis DEI: ut Scriptura per-Scripturam explicetur.] 16. Primum Verba DEI explicanda sunt per Verba DEI, ut mentis suae idem ille optimus sit interpres, qvi mentem suam solus novit optime. Hujus rei modus est, ut loca Scripturarum parallela, de eadem re agentia, conferantur, et sibi invicem illustrandis adhibeantur. Qvo potissimum pertinet, ut antiqvis Vaticiniis, et Figuris, Typisqve Veteris Testamenti, parallela loca Novi Testamenti apponantur, et vicissim: ut se duo Testamenta perpetuo, non secus ac duo Cherubim super Foederis arcam (Exod. XXV. 20.) respiciant. Quod fortassis [note: NB.] plerunqve solis marginalibus allegationibus (reciproce semper) expediri posset; (ut si ad Daniel VII, V. 14 adscribatur Matth. XXVIII. 18. et ad Matth. XXVIII. 18. rursum Dan. VII. 14.): alicubi tamen [note: NB.] additis aliqvot verbulis. Ex. gr. ad Levit. XVII 11. 12. allegetur Hebr. IX. 22. (et vicissim) et Matth. XXVI. 27. 28. Sed hīc addi possent ista, aut similia verba: Vetuer at DEVS in V. Test. sangvine vesci, propter causam qvam Levit. XVII. 11. explicat, qvod sangvis destinatus esset ad expiandu animas. Nempe sangvis Agni DEI, effundendus pro peccatis Mundi (I loh. I. 7.) cujus typus fuit sangvis pecudum in sacrificiis effusus: qvod ut attendendi esset occasio, prohibuit DEVS sangvinem ad usus externos, Cibi vel potus, adhiberi. At postqvam figura in Christo impleta est, tollit typuin, jubetqve fideles sangvine suo potionari, etc. Addam: allegandos alicubi necessario [note: NB.] videri plures qvam duos sibi invicem lucem ministrantes locos. Ex. grat. Ad Hebr. X. 5. allegandus est Psalmus XL. 7. (in vulgata est v. 9.) ibi autem Deut. XV. v. 17. Addaturqve annotatiuncula talis. Servo, suo Domino in aeternum se addicenti, jussit DEVS perforari aurem. Hoc David in aternum se addiens DEO, sibi a DEO esse factum, magno suo solatio memorat Psal. XL. 7. Apostolus vero tandem ad Christum, in hostiam aternam pro peccatis sese oblaturum DEO, applicat, Hebr. X. 5. Sed Nota: pro Davidico illo, Perforasti mihi aures, Spiritus S. per Apostolum loqvens, usurpat; Corpus aptasti mihi. Nempe qvia filio DEI aures (manus, latus, pedes,) perforari non potuissent, nisi assumpsisset corpus etc. [note: NB.] An non hac ratione, qvaeso, Typi et antitypi lucis acciperent multum? Atqve si sic totam Scripturam, per ipsam Scripturam, haberemus explicatam: consideretur obsecro, qvanta esset Scripturarum lux! qvanta Fidei securitas! glossante Verba sua DEO ipso, non hominum aliqvo. Patet igitur, nos Allegationes marginales in Scripturae libris desiderare pleniores, qvam adhuc exstant; et alio fine, qvam adhuc scriptae sunt, Pauciores enim in editis hucusqve, Biblicis libris exstant, qvam res reqvirat. (Illas certe, qvas exempli gratia modo apposuimus, nusqvam reperias.) Nec aliud ibi fere, praeter similes historias, vel sententias, citatur: nec propter alium usum, qvam qvem majores illae, separatim editae Scripturarum Concordantiae, praestant: nempe ut Scripturarum [note: NB.] inventaria sint, At nos non jam Verborum indices, sed Sensuum claves, reqvirimus.

[note: Interpretatio Scripturarum qvomodo rationibus firmanda.] 17. Alterum commentationum fontem (super Authorum qvoscunqve Textus) esse dixi Rationem sanam, argumenta suppeditantem qvibus demonstretur, non posse aliter locum praesentem intelligi, nisi apertas absurditates incurrere velimus. Si ergo Scriptoris, hominum opinione [note: NB.] sapientis, verba et mentem sic interpretari gaudemus, ne qvid absurdi videantur inferre: qvanto magis sapientissimi DEI? cujus cogitationes, verba, facta, nonnisi rationes rationum esse possunt. Deposuit nempe ille in nobis, imagine sua, Veritatum illarum, qvas Rebus


page 245/246, image: s135

a se creatis, Verbisqve a se prolatis impressit, figilla: Notiones communes, omni homini sic innatas, ut qvicqvid Verum est libenter credatur, recte intellectum. Hinc DEUS ipse toties, Verbo suo nos alloqvens, ad Rationis judicium provocat. Qvi legit intelligat (Matt. XXIV. 15.) Vt prudentibus loqvor: Vos ipsi judicate qvid dicam (I Cor. X. 15.) Nolite esse sicut Eqvus et Mulus, qvibus non est Intellectus (Psal. XXXII. 11). Vos ipsi Viri Iuda judicate inter Me et Vineam meam: qvid adhuc debui facere, et non feci? (Jes. V. 3. 4.) etc. Hinc et receptum [note: NB.] iIlud: Verbum DEI stolide intellectam, non est Verbum DEI. Ex hoc igitur fonte (Rationis sanae) depromenda qvoqve super Scripturas esse commentaria, magno Ecclesiae usu, existimamus: si non ut melius intelligantur Verba DEI, certe ut intelligantur promptius, et penetrent profundius: tandem vero etiam excludant (in illis qvae nobis invitis dicuntur) contradicendi pruritum, sensu nostro suomet testimonio sic etiam convicto. Qvod volo, hoc est: ut Effatis DEI subnectantur communes aliqvae Notitiae, ex dictamine propriae Conscientiae, vi innta Lucis, depromptae: qvo nihil nisi summa ratio, divinis dictis et sactis subesse, ubiqve clare pateat. Ex. gr. Cum DEUS dicit: Diliges Dominum DEVM tuum ex toto corde etc. apponatur: Summo debentur summa. Ubi: Et proximum sicut teipsum, adde: AEqvalibus debentur aeqvalia etc. Ubi Christus dicit: Expedit tibi ut pereat unum membrum, qvam totum corpus etc. adde: Iactura minor praeferenda majori (vel: Inter duo mala minus eligendum) etc. Qvod si tamen non ubiqve tam clara innatae lucis dictamina adhiberi possent, nihil obstat qvo minus ratiocinii aperti aliqvid adhibeatur. Ex. gr. ad loca paragrapho praecedenti allegata. Ad Dan. VII. 14. sic: Imperium universale in omnes, dari non potest nisi illi, qvi omnibus sit potentior, sapientior, melior ut providentia, consilio, auxilio, omnibus sufficiat. Qvalis cum nemo hominum mortalium sit, frustra id in se transserre, aliorum cum oppressone, nonnulli Reges terrae tentarunt (Dan. VII. 4. etc.) DEVS ergo reperit eum, cui honor ille competeret soli, filio suo, filio hominis facto (Joh. V. 27. etc.) Ad Levit. XVII. 11. annotari porest. Alteram DEVS causam sangvinis ad esum vetiti, addit: qvod Anima omnis viventis sit in sangvine ejus. Ergo cum sang vine brutorum animam brutorum, id est, mores brutales, in homines transire noluit DEVS. Sed et haec tamen ratio priorem illam (de sufficientia sangvinis Agni DEI, ad expiandum mundi Peccata, delendam Mortem, reddendam Vitam) firmat. Nam si in sangvine omnis viventis est vita: ergo in sangvine aeternum viventis aeterna vita (I Johan. V. 20.) Ad locum tandem Deut. XV. 17. non abs re fuerit. addi: Auris est organon auditus: Auditu vero percepta mandata exseqvi, Obedire est. Ergo Aurem perforari servo perpetuo: voluit DEVS, ut patulas esse debere perpetuo, ad obediendum [note: N B.] perpetuo, intelligeret, etc. Talibus annotatiunculis illustrata Scriptura tota, pateret intellectui cujusvis hominis tota. Haberetqve forsan etiam ad convincendum, et DEO cooperante convertendum, Infideles et Haereticos, majorem vim: sic leniter ubiqve absurdi opinione (qvalibus fidem nostram scatere sibi imaginantur) amotā, atqve ita glaucomate ab illorum oculis deterso.

[note: Verborum DEI veritas sensuum et experientae testimoniis roboranda.] 18. Tertium super Scripturas Commentarium, dixi contexendum esse ex Veritatibus ad sensum patentibus. Cujus consilii fundamentum hoc est. Viri sapientis et Veracis Verba, Res potius sunt qvam Verba: hoc est, Res Verbis subsunt semper, certius ac verius, qvam transitoria illa Verba vel in aere sonare, vel in charta splendere, deprehenduntur. Cum ergo Verba in Scriptura consignata, sapientissimi simul et veracissimi DEI verba sint (qvi nec decipi potest, ignorantiā; nec decipere nos, rerum non existentium narratione): qvaerenda omnino est semper et ubiqve Verborum DEI veritas, ad Sensus usqve evidentiam. Sive qvidem ex ipsis Scripturis [note: 1.] haberi potest complementi veritas; sive aliunde, ex fide dignis historiis; sive [note: 2.] tandem ex propria experientia, rerumqve [note: 3.] testimoniis. Primi exemplum esto: Locis iliis apud Mosen, ubi toties Sacerdoti propeccatis sacrificanti praecipitur, ut SEPTIES SANGVINEM spargat coram Domino, ante velum (Levit. IV. 6. 17.) et contra propitiatorium (ibid. XVI. 14. 19. et alibi) qvidnī lucis aliqvid accedat, si addatur: Ideo id mandatum fuit ab Omniscio DEO, qvia praesigurare debebat effusionem sangvinis Christi, Sacerdotis aeterni, septuplicem. Toties enim sangvinem de se in passione sua pro peccatis Mundi spargebat. I in Monte Oliveti (Luc. XXII. 44.) II in Flagellatione. (Matth. XXVII. 26.) III in Coronatione (ibid. v. 29.) IV et V ex utraqve Manu utrinqve extensa. VI e Pedibus, simul perforatis: VII e Latere jam mortui lanceā aperto (Joh. XIX. 34.) Secundi generis esto locus Deut. XXVIII. V. 56. (de edendis in obsidione carnibus propriae prolis) qvem Completum suisse reipsā, citari potest) Josephus Flavius, in historia ultimae desolationis Hierosolymae. Tertii generis Prov. XI. 15. cujus veritatem experiri potest in seipso qvivis incautus. Experimenta certe qvotidiana non desunt.



page 247/248, image: s136

[note: Votorum de devinae scripturae studiis epilogus.] 19. Atqve istae sunt nostrae, de concinnandis Scripturae divinae optimis, i. e. brevissimis, lucidissimis, solidissimisqve Commentariis, cogitationes et vota. Qvae an usus sint alicujus, Ecclesiae submittimus judicio: ipsi ad explicandum Methodi Lingvarum novissimae reliqvos, ad juventutem Christianam et Scholas redituros Usus, perrecturi.

CAPUT XXIV. De Methodi LL. novissimae ad Prudentiam animis instillandam, et dehinc varios Vitae abusus emendandos, Usu.

[note: Instituti hāc Methodo adolescentes bonum vita apparatum habebunt.] IPse Rerum Verborumqve apparatus, qvem instituti hāc Methodo adolescentes, ad vitae qvodcunqve genussecum hinc auferent, egenos esse a sensu, et res agendi industria, nullatenus permittent. Res qvippe tam variae, toties auditae, visae, tractatae, non instruere judicii actum non poterunt. Nos tamen non res sic discendo collectas, sed ipsam sic discendi Methodum, qvam per se Mentes poliendi vim habeat, laudare nunc instituimus. Nam,

[note: Et Prudentia cujusdam occultum habitum contrahent,] 2. Educatio et Disciplina mores facit: et id sapit unusqvisqve, qvod didicit. Consvetudo bene docet loqvi, bene docet facere, inqvit Seneca. Si vere (assonat autem Salomo Proverb. XXII. 6. et testatur experientia, seu boni seu mali consvetudinem contrahant pueri, in naturam verti) magna nos merito spes tenet, prudenter sic dispensatam studiorum methodum Adolescentibus, aliqvot annis eā exercitatis, Prudentiae cujusdam universalis habitum sensim sine sensu, instillaturam. (Vide Cap. XII. § 10.)

[note: Dum assvefient. (1) Omnia certo fine fieri attendere.] 3. Nempe dum hīc actionibus suis semper, et ubiqve, prassigi videbunt certas, ad qvas collimare jubebuntur, metas: consvescent alibi qvoqve prospectare Rerum fines, adeoqve in susceptis, aut sibi mandatis, negotiis, temere ferri cavebunt.

[note: (2) Et per Media certa semper ire.] 4. Et dum ad praefixos Fines Media semper destinari videbunt, sineqve mediis nunqvam finem attingi observabunt: assvescent, qvicqvid agendum erit, media circumspectare certa, qvae a fine aberrare non permittant.

[note: (3) Nec media dimittere ante obtentum finem.] 5. Dumqve Mediis semel susceptis semper insisti, nec ea ante obtentum finem dimitti oportere, animadvertent: consvescent in negotiis firmo esse animo, propositaqve honesta, dum voto potiri detur, urgere.

[note: (4) Semperque gradatimire.] 6. Et cum se toties ab una meta ad aliam duci, semper gradatim, nunqvam per saltum, videbunt: concipient sensum, obfirmabunturqve in eo, ubiqve gradatim iri, saltusqve ut praecipitia caveri, oportere. Nec facile admittent, ut prioribus nondum firmatis ad alia proruant.

[note: (5) Et semper ulteriora prospicere.] 7. Et qvia sibi semper unam praetergressis metam, mox. aliam, majus qvid prae se ferentem, in conspectum emergere, novosqve desideriorum stimulos sibi semper nasci videbunt, vix poterunt aliter, qvam Plus ultra qvoddam semper prospectare, appetitum ad alia ex aliis honeste extendere, eoqve ad majora et meliora semper ferri, nec in negotiis finem nisi in fine qvaerere.

[note: (6) Omnem theoriam ad praxin referre.] 8. Agnoscent etiam, tot perpetuis exemplis edocti, omnem rerum theoriam ad praxin dirigendam, et qvicqvid cognitione haustum est, mox ad usum transferendum esse. Quod si ubiqve ita fieri debere animadvertent, eoqve otiosa, usum nullum ferentia, inutilia existimabunt; hem qvanta hīc illis prudentiae accessio fiet, Vsum rerum spectare semper!

[note: (7) Labores ferre, alacriterque urgere.] 9. Ex eo autem, qvod toto institutionis suae tempore laboribus ipsimet adhibentur, iisqve perpetuo exercitantur; otiari, sensibus evagari, qvod agendum erat non agere, nunqvam permissi: necessario seqvetur Labores ferendi consvetudo, et robur, et alacritas: in exercitatioribus etiam ingeniis labores urgendi ardor et desiderium. Cujusmodi usu comparata in labore alacritas, inaestimabile illis et Rei publicae bonum, per tempora vitae erit. Nam tanto qvisqve plus bonae frugis faciet in vocatione sua, qvanto plus laboribus vocationis obeundis idoneus fuerit. Par est fortuna labori. Nihil paratur ignaviā. Idoneos vitae, aptosqve negotiis, talis haec industria faciet. (Daß mag ja hurrige leute machen / durchs ganse leben!) Et sic delebitur opprobrium illud vulgi: Literatos omnes ignavos esse. Item: Homines de Schola esse umbraticos, ad negotia parum idoneos. Jam supra omnes idonei esse poterunt: nihil agendum aliis committere, seipsis uti, gnari.

[note: (8) Ad prascriptas leges legumque praesidem perpetuo respectare.] 10. Majus autem etiam est, qvod seqvitur. Assignat Methodus haec Discentibus laborem, docentibus directionem. Hi autem, dum singulis adstare non possunt, singulis dant in manum directoria, leges, normas, qvas si bene hi observent, aberrare non facile qveant: obambulante interim et si qvem aberrare animadvertat emendante, Praeceptore. Unde necessitas qvaedam adolescentibus injicitur, tum ad praescriptas leges, tum legum praesidem, respectandi: et ne illas transgrediantur, hunc offendant, cavendi. Qvae annis aliqvot


page 249/250, image: s137

continuata consetudo, vix alium ingenerare posse videntur habitum, qvam ut sub legibus se vivere memores, exorbitare caveant, ne si factorum exposcatur ratio, confusionem pro laude reportent. (Revideatur hīc Melanchtonis, de noxa e confusanea studiorum ratione metuenda, judicium, supra Capite VIII. § 3. laudatum.)

[note: (9) Disciplina fieri meliores.] 11. Ipsa qvoque Disciplinae ratio, qvam Methodus praescribit, blanda virtutum ingeneratrix fore videtur: qvippe placida ingenia nunqvam irritans, aspera prudenter mansvefaciens: utrosque ut omnia virtutis amore, nihil formidine poenae, agere consvescant, condocens.

[note: (10) Errores attendere, et emendare.] 12. Emendari saepius errores suos videntes, errores non admittere; admissos autem facilius animadvertere, animadversos etiam avidius emendare, consvescent.

[note: (II) In rebus honestis parrbesiauti.] 13. Et qvia tota Methodus haec praxi constat, jubenturqve discipuli qvicqvid sciunt proloqvi, et docere, qvicqvid nesciunt, interrogare; qvicqvid dubitanter sciunt, ut certius sciant rationes rationibus conferre: omnia in conspectu Condiscipulorum Praeceptorumqve: comparari sic qvidnī parrhesia possit, in conspectu hominum honesta qvaeqve animose pertractandi? Qvae res praecipui usus in vita est.

[note: Antist henis sententia com probabitur; Virtutem esse disciplinabilem.] 14. Atqve sic reipsā apparebit vere Antisthenem (contra eos qvi Prudentiam et reliqvas virtutes, aut opposita illis vitia, ita cum homine nasci opinati sunt) ut arte nec Virtutes comparari, nec ingenita Vitia emendari posse, putarent) dixisse: [gap: Greek word(s)], Virtutem esse disciplinabilem.

[note: (12) Totam vitam prudenter transigere.] 15. Tandem, Methodo huic assvetis nihil facilius erit, qvam ad illius imitationem Tabulaturā qvādam Vitae constructā, et recte observatā, totam prudenter transigere Vitam. Cujus rei modum qvendam hīc innui, operae non erit dispendium.

[note: Cujus rei gratiā sibi Vitae Ephemerides formabunt.] 16. Formet sibi, qvisqvis rationabiliter in Vita versari vult, Vitae Ephemerides: Librum scilicet, in qvo singulis diebus acta sua consignet. Nempe (1) Qvid insigne in Authore bono eā die legerit. (2) Cum qvo conversatus, utile aliqvid audierit. (3) Qvid etiam memoratu dignum, occasione unde cunqve datā, cogitaverit, dixerit, fecerit. Erit hoc veluti Textus Vita tuae: qvem post relegendo, per qvas te occasiones duxerit DEUS, et qvomodo iis tu fueris usus, aut uti neglexeris, vel nescieris, recognoscendo, errores, si qvi se admiscuerant, declinare; Virtutes autem qvascunqve unqvam observaveras, et seqvi proposueras, perseqvi, disces.

[note: Exindeque Regulas vitae olicient:] 17. Cujusmodi observatos Vitae Errores (tuos et alienos) ut facilius declinare; oppositasqve iis Virtutes certius imitari, valeas; consignabis separatim, tanqvam ex ipso Textu Vitae tuae excerptas gemmulas: atqve Regulas Vitae vocabis. Nempe ad attendendum peculiariter tibi praefixos scopos, declinandumqve tibi peculiariter observatos scopulos.

18. Tertia tandem pars hujus Operis [note: et superaddent Repertorium:] tui erit Repertorium, alphabeticā Vocum seric scriptum, et in qvo loco Textus, aut Regularum tuarum, inveniendum sit aliqvid, commonstrans.

[note: Hujusmodi Tabulaturas Vitae habere qvanti res usus!] 19. Ita habebis verissimas Vitae Tabulaturas: qvas conficere exigui laboris erit, confecisse permagni usus. Qvid enim molesti, inter legendum illa, qvibus insigniter afficeris, in diarium referre? aut certe lectione finitā, seu colloqvio, et negotio qvocunqve, memorabilioribus consignandis tantillum temporis surripere? Si ne id qvidem forte illico, propter concatenatas occupationes, vacet; certe a prandio, vel coena, ubi a laboribus respirare datur, haec animi exspatiatio non injucunda esse potest, interqve recreationes censeri. Et tamen sic collectus thesaurus, vere tibi prudentiae thesaurus erit. Qvippe sic demum posterior qvisqve dies prioris discipulus, tibiqve saepius erranti (homo enim es, in Vitam ut in scholam missus, ubi sine errore nihil discitur) errores agnoscendi, agnitos emendandi, eoqve tandem non errandi, magister futurus est.

[note: Occultior haec Prudentiae via inten sapientum arcana habita:] 20. Hanc occultioris prudentiae viam, inter sapientum arcana habitam, en ponimus in publico! qvam nolle ingredi, non nisi imprudentis fuerit. Illius qvippe usus hic etiam esse poterit, ut acta tua consignans qvotidie, adsvescas nihi agere aut loqvi, cujus, si in lucem veniat, pudere possit. Imo, dum cogitabis, DEUM libris suis cogitata etiam hominum excipere, disces cogitationes etiam malas formidare, et non admittere. Juxta illud: Qvod homines nescire vis, id ne feceris: qvod DEVM, id ne cogitaveris.

CAPUT XXV. De Methodi novissimae ad Scholarum meliorem constitutionem, Usu.

SCholarum reformatio multis hodie [note: Scholarum Confusionibus remedia passim qvaruntur: hīc etiam promittuntur.] anxias facit curas. Prolapsae enim sunt, publico omnium de ataxiis qverulantium testimonio. Ad desideratam igitur Reformationem illam, consilii aliqvid afferre posse Methodum nostram,


page 251/252, image: s138

non desperaturum puto, qvisqvis ea, qvae hucusqve in medium allata sunt, [note: Qvam vere, ut pateat, Idea Scholae optimae vestigatur.] pensitaverit diligentius. Nobis tamen aliā etiam viā ostendere id placet: si forsan sic etiam melius, non decipi nos opinione, patere qveat. Nempe Ideam optimae Scholae inqviremus: ad illam inventam collaturi hypotheses Methodi nostrae, jam notas: ad videndum, num ex illis prodeat id, qvod votis concipimus.

[note: Schola qvid? Humanitatis officina.] 2. Inter omnia qvae exstant Scholarum encomia, nullum nervosius est illo, qvo Schola Humanitatis Officina esse dicitur. Tribus enim verbis qvicqvid de optime constituta, vel constituenda, Schola dici, aut cogitati potest, expressem habemus. Qvod ut pateat, simulqve an ductu Methodi nostrae tales Scholae sperari possint, ratio subduci qveat; ante omnia qvid reqvisitorum in Scholis spectandum, tres illae voces (1) HUMANITAS (2) OFFICINA (3) ACHOLA, seu LUDUS, innuant, videamus.

[note: Qvid Humaniras?] 3. HUMANITATIS nomine non ipsa natura humana (cujus, utpote imaginis suae, plasmator, occulro naturae artifio, DEUS ipse est) intelligitur: sed conditiones, sive reqvisita, qvae hominem esse HOMINEM, imaginem scilicet sapientissimi, potentissimi, sanctissimiqve [note: Ratio, Oratio, Liberaqve Operatio, tria Hominis propria.] DEI, faciunt. Qvas excellentiae humanae conditiones postqvam tres inprimis, esse, et ad vim Rationis, Orationis, variaeqve et liberae Operationis, revocari, supra (Cap. I.) demonstravimus: seqvitur Scholarum [note: Sive: Sapere, Agere, Loqvi.] finem esse, ut Homines ad Rationis, Orationis, Operationisqve verum et expeditum usum excolant: sive Sapere, Agere, Loqvi, doceant. Hoc illud est divinum SAL, cujus pectoribus nostris incoqvendi officina, SCHOLA est: ipsa etiam trini illius finis sui symbola in se continens, ut scilicet

1. Sapienter doceat SCHOLA 1

2. Cogitare: doceat SCHOLA 2

3. Honeste doceat SCHOLA 3

4. Operari: doceat SCHOLA 4

5. Loqvi doceat SCHOLA 5

6. Argute. doceat SCHOLA 6

[note: Tria illa Homini secundum Plus et Minus necessaria.] 4 Tria vero illa, tametsi in Homine, qvi qvidem Hominis dignitatem tueri velit, aeqve indissolubilia sunt, ac in animante trinus ille vitam, vitaeqve functiones, conservans Spiritus, Naturalis, Vitalis, Animalis (qvorum nullus sine Animalis ipsius interitu abesse potest): dignitatis tamen et necessitatis gradu ita inter se disting vuntur, ut primum revera sit primum, secundumqve rursum tertio prius. [note: (Sapere primum et imum humanitatis.)] SAPERE inqvam, omnium primum est: qvia reliqvorum basis: (nempe Insipientem sapienter Agere, aut Loqvi, impossibile.) Rursum autem AGERE sapienter, proculdubio majus qvid est, et melius, qvam sapienter LOQVI: cum illud praecise sit necessarium, et ad beatitudinis statum per se facit; hoc propter conversationem duntaxat, et sic ex accidenti, aliqvando et alicubi, necessitatem invenit.

5. Seqvitur inde, Schola optima hunc [note: Optimae Scholae primus cha racter, tribus illis imbuere.] fore characterem primum: ut Omnes qvos formandos suscipit, sensu Sapientes, operibus Prudentes, sermone Eloqventes, reddere sibi proponat, DEIQUE ope reddat. Discrimine tamen observato, ut potiora potius agantur: hoc est, Mentes potius, et magis, ad sapientiam; Manusqve et reliqvae facultates ad industriosam solertiam, qvam ad garrulitatem Lingvae, erudiantur. Reddere nimirum qvaerant Scholae alumnos suos, Sermone qvidem politos; sed magis tamen Operum potentes, Rationumqve tam Operum suorum, qvam Rerum qvascunqve fieri vident, intelligentes. Hoc demum erit imagumulas DEI formare: aut potius in; illis Sapientiae, Potentiae, Bonitatisqve divino artificio ducta lineamenta expolire, et coloribus vivis, ut qvod sunt esse apparent, illuminare. At vero istuc prorsus collimare [note: qvo Methodus LL. prorsus tendit.] nostra, non est cur hīc multis asseratur: omnia hactenus tradita id loqvuntur. Finem ergo Scholae optimae habemus omnino.

6. Iam de Mediis ad finem esse videndum, [note: Officinis (et dehinc Scholis) tria necessaria:] OFFICINAE vox monet. Qvid enim est Officina? Locus ubi Instrumentis certis, ab Opisicibus certis, Arte certā, efficitur qvod efficiendum est. Innuitur ergo tria Scholis esse necessaria, ut circa Hominum formaturam [note: (Instrumentorum apparatus; Utentes instrumen tis; et utendi artificium:)] suos asseqvantur fines; Instrumenta, nempe docendi et discendi: Instrumentis utentes, nempe Docentes et Discentes: tandem Instrumentis illis utendi artificium, nempe Methodus certa. Unde seqvitur, si ad Homines Mente illuminandum, Operibus dirigendum, Lingvā poliendum, Instrumenta fuerint parata, eaqve bona, qvibus effectus obtineri certo possit; nec desint Homines, datis Instrumentis uti avidi, gnari, validi: et deniqve reliqva omnia, qvae ad operarum ordinem spectant, recte disposita (ut hoc modo constituta Schola optime constitutis Mechanicorum Officinis, nihil cedat): alterum fore optimae Scholae characterem. Non enim obtineri qvod qvaeritur impossibile fuerit. Potissima tamen vis in Instrumentorum [note: qvibus Scholas Methodus nostra instruit.] apparatu sita est; qvem cum Methodus nostra perpetuo reqvirat, et qvomodo res eo deducenda sit, ut omnium docendorum et discendorum absolutissimae habeantur formae et normae, qvibus qvaecunqve sunt et fiunt, ita ut sunt et fiunt, imprimantur Ingeniis, rursumqve accurate Lingvā, Manu, Moribus et Vitā exprimantur, qvae


page 253/254, image: s139

exprimenda sunt, ad ideas veras vere: orandus est DEUS, ut ne pios, et ex more publici boni venientes conatus, irritos esse sinat.

[note: Officinae literariae vox Scholae, et Ludi, cur indita] 7. Superest vocis SCHOLAE, seu LUDI, consideratio: ad deprehendendum elegantem et amoenam Iustrumentorum Didacticorum, postqvam parata habebuntur, Vsum. Officinam enim literariam, non sine causa antiqvi sapientes, tam blandis insigniendam putārunr titulis: ut Graeci [gap: Greek word(s)], Otium; Romani autem Ludum, appellarent. Voluerunt scilicet non tantum pueris adimere terrorum occasionem, sed et ipsis Doctoribus attendendi, qvomodo operas jucunde peragerent, relinqvere monimentum. Qvippe viderunt, perniciosius nihil esse posse literarum studiis, qvam si discipuli ad has cum nausea venirent, eōqve prius odisse qvam nosse inciperent. Sic enim omnis opera luditur (uti monuimus Capite X. 138.) intersunt Exercitiis invitissimi, festinantqve e Schola tanqvam pistrino, pulchre secum agi putantes, si qvando e carceribus illis in libertatis campum prorumpere detur. Ergo qvia formanda veniunt ingenia humana, et qvidem aetare illā, qva non flexilia tantum, sed fragilia, existunt: certe providendum est, ne flectendo frangantur; et sic non formatura, sed corruptura seqvatur. Hinc et D. Lutherus Paraclesi illi suae, qvam pro Scholis erigendis ad Germaniae Urbes Anno 1525 ediderat, votum inseruerat: Faciliorem aliqvam, et blandiorem optandam esse Methodum: qvā nemo deterreretur, omnes potius allicerentur, ad studia. Et (ut loqvitur) qvā non minorem pueri voluptatem e studiis literarum caperent, atqve nucibus, pilā, cursu, lusitando. Haec ille, cordate omnino. Sed id facilius optari, qvam praestari, posse dicet aliqvis. [note: NB.] Talem enim Methodum qvis dabit? Qvaesita est fortasse hactenus, nec fortasse inventa hactenus. At nos jam inventam, vel certe tali proximam, confidimus. Qvod ut pateat, veniamus ad vocem LUDI, et qvid rei sit ludus, seu lusus, attendamus: deprehensuri sic vere blandae Methodi reqvisita certa.

[note: Ludus qvid? et qvae ludum delectabilem faciunt? Septem haec,] 8. Sic autem LUDUM definio. Ludus, est exercitium (animi vel corporis) institutum inter plures, de aliqvo lucri aut honoris praemio concertantes. Ubi septem haec in esse innuitur, qvae Ludum esse ludum, hoc est, animi oblectamentum, faciunt. I Motus. II Spontaneitas. III Societas. IV Concertatio (hoc est, jucunda eventūs exspectatio.) V Ordo. VI Lusum exercendi facilitas. VII Finis jucundus (animi relaxatio.) Qua si pressius inspexerimus, et ad Ludum literarium, sive operas Scholasticas, adaptaverimus, non videre qvae ad Methodi delectabilitatem conferre possunt, non poterimus. (Vide etiam supra X. 146.)

[note: (I) Motus qvem discipulis perpetuo permittendum Methodus svadet.] 9. Motum in lusu primum esse dico, qvod oblectat. Motu enim qvia omnia fiunt, et conservantur, naturalissimum est omnia viventia gaudere motu: praesertim aetate vegetiore. Hinc est, qvod Pueri a discursando, aut qvōcunqve modo sese agitando, cohiberi neqveunt. (Vide X. § 24. et 143.) Transferendus ergo hic impetus est ad meliora: ut pueros, in Scholam deductos, ne cupiamus esse otiosos ulla in re spectatores, sed actores. Sinamus inqvam eos semper agere, et ut agant subornemus, [note: NB] qvicqvid Praeceptorem et discipulos agere vident. Mox dulcedinem sentient. Simioli enim sunt: qvicqvid alios facere vident, imitari gestiunt, modo non supra captum et vires sit. Inde est, qvod Puer, si adstare pueris colludentibus jubeatur, colludere autem prohibeatur, aegre sibi esse sentit, et abire mavult. Ergo ne illis in Scholam admissis aegre sit, Exercitiis animi et corporis fervere facianmus omnia: tum in Schola tum extra Scholam, permissā deambulatione, confabulatione, concertatione, et lusu qvōvis honestō. Prima haec ingenia allectandi, omninoqve certa, erit via. Qvam cum Methodus nostra urgeat, amoenitatis tramitem recte ingressa existimanda est. Videatur Cap. X. § 242.

[note: (2) Spontaneitas, ut omnia fiant ultro, sine coactione.] 10 Secunda in Lusu oblectatio, a spontaneitate est: qvod hūc nemo nisi voluntate suā veniat, et suō arbitratu res gerat. Arbitrii namqve libertas humanae excellentiae fastigium obtinet: regnare ubiqve, etiam in levioribus et ludicris, qvaerit. Id qvod verum esse inde patet, qvod nemo ludat coactus: aut si ludit, non oblectamentum habet, sed tormentum: aeqve ut in caeteris, qvae invitus facit. Pariter igitur in Schola, nemo discat coactus: veniat huc liberā mente, qvisqvis venit, tanqvam ad ludum; et agat hīc libere, qvicqvid agit, ut in ludo. At pueri Scholam reformidant, inqvies. Id vero ex accidenti est, propter morosam illam Methodum, de qva amolienda nunc consultamus. Radices Eruditionis esse amaras, dixit Isocrates, et experiebatur utiqve hucusqve Juventus; eōqve futuri demum dulcis fructūs spe allicienda fuit. Quod cum expendere aetas illa nesciat, praevalebat amaritudo dulcedini. At nunc jam qvaritur, an radices etiam ipsae dulcescere possint? et spes est. Qvia Discere, naturā suā non labor ist, sed voluptas. Qvid enim istuc est, Discere? Annon res novas sensibus venari, easqve ingeniō subigere qvaerere? Atqvi Mens humana novitatis avida est: omnisqve naturā scire desiderant. Si scire, ergo et discere: qvod res novas audiendo, spectando,


page 255/256, image: s140

tractando, narrando, expeditur. Si discere; ergo et loca illa, ubi novi aliqvid videre, audire, addiscere, datur, appetere: modo illa docentium morositas, et discendorum confusio, qvae avidissimis etiam fastidia et nauseas hactenus creārunt, absint. Aut si nihilominus abjectiores qvaedam naturae a liberalibus abhorreant, juvandi sunt qvibuscunqve modis, ut sponte veniant, donec sensuum illecebris circumventi, svavitatem experiantur ipsimet: ita res nullis cum ingeniis non procedet. Qvam enim verum est illud Terentianum, Nihil est tam facile, qvin difficile fiat, si invitus feceris: tam verum Germanorum illud, contrarii sensūs, Lust vnd Lieb zu einem ding / macht alle Mühe gering. Amor laborem non sentit. Jam autem Methodus nostra tota in eo est, ut nihil salebrarum in studiis, aut illa tractandi modo, relinqvatur: qvas vel explanavit jam, vel explanandi ostendit modum. (Vide Capite X. 140.) Tollendis igitur fastidiis, et inducendae spontaneitati, bonam iniit viam, Scholasqve ludos et delicias faciendi vim habet veram.

[note: (3) Societas.] II. Tertia in Lusu oblectatio, a Societate est, Homini naturaliter grata: propter communionis amorem, qvā alii ab aliis desideriorum complementa mutuamur. Unde Seneca: Nullius boni sine socio jucunda est possessio. Hinc est qvod dum aliqvem ludendi incessit libido collusorem qvaerit, usqve adeo ut nemo secum ipso ludat: aut si omnino ludere placet, concertandi munus inter dextram et sinistram suam dividit. [note: Methodus autem haec omnes operas vult esse sociatas] Ergo Methodus nostra jucunditatem studiis Scholasticis conciliare. idonea est, qvae per omnia vult esse sociata. Qvippe qvae Docentes cum discentibus, discentesque inter se omnes, veluti perpetuos collusores constituit. (XIX. §5.)

[note: (4) Concertatio, de lucelli aut honoris praerogativa aliqva.] 12. Qvartum, qvod Lusum facit jucundum Concertatio est, sive de victoria certamen: dum propositi lucelli, aut honoris, praerogativam qvisqve sibi mavolens qvam alteri, pro adipiscenda illa omnes vires intendit. Hoc autem qvia fit cum animi qvadam inter spem et metum, innoxium tamen illum, suspensione, afficitur animus titillatione non injucundā. Methodus igitur nostra, omnia in Scholis amicā qvadam amulatione expediri svadens, interqve ignominae metum, et_laudis spem, animos exercens, ad jucundam alacritatem animos excitare, et in illa detinere, nata apta est. Videatur Capite X. Axiom. CLXXIV et CLXXXVI.

[note: (5) Ordo: qvippe qvi ludi etiam anima est.] 13. Qvintum, qvod Ludo jucunditatem conciliat, Ordo est: qvem Collusores fixis inter se legibus observare tenentur. Ordo qvippe rerum omnium, ut seriarum ita ludicrarum, anima est: sine qvo nec esset ludus, nec oblectaret. Adeo id verum est, ut si qvando a colludentium aliqvo leges Ludi violantur, caeteri, indignitatem rei non ferentes, diffugiant, aut in iram, rixas, pugnas, proruant. Schola igitur si fuerit velut ordinatissimus Exercitus, aut Respublica qvaedam, personis omnibus per Classes, Tribus, Decurias (ut gradatim, aut etiam per vices, alii aliis praesint et subsint) dispositis, Officiis inter se distinctis, et Legum vinculis colligatis: impossibile fuerit novellos istos in Republica mundana Cives non affici, non allici, non in societate tali cum delectatione detineri. Ad qvod Methodi nostrae omnia tendunt: multaqve eam in rem cum delectabilitate ordinari possunt.

[note: (6) Addiscendi modus facilis, praxi] 14. Sexto, jucunditatem Ludicris praestat addiscendi ea modus facilis, Exemplis meris constans, et imitatione: Regulis vero aut nullis aut paucis, occasionaliter tantum interspersis. Lusu enim ipsō lusores fiunt, sine ulla operosa theoria et praeceptis. At vero similiter in Scholis omnia fieri, abstractis nugis [note: qvaliter omnia nostra.] neminem macerari, facienda semper faciendo, disci, vult et mandat Methodus nostra Cap. X. Ax. XLII. CLXXI. CLXXXIV. CXXXVI. Sed et theoretica mera historiā et autopsiā, jucundō oculis et menti pabulō, peragi vult (Vide X. § 143. et 155. et 156.) Qvare si provideatur, ut omnis Schola instructa sit, praeter Bibliothecam necessariam, Picturis qvoqve, vel Sculpturis, omnium rerum sensualium, naturalium et artificialium; adeōqve, si posset, Hortis et Vivariis, pro Plantarum, Animalium, et rerum qvarumvis autopsia: Aut produceretur qvandoqve discipulorum grex in hortos, agros, vineas; ut actum arationis, sementationis, messis, triturae, vindemiae, et similium, videant: qvid nisi Ludimeri essent Scholae?

[note: (7) Remisio, et alternatio: qvae et nostris inest.] 15. Tandem, Ludus Remissionem qvoqve amat: qvia nemo tam ludicris deditus esse potest, qvin ludum, si nimius sit, fastidiat. Per intervalla eō reditur jucundius. (Cap. X. 145.) Ergo studiorum qvoqve cavenda satietas: amant. alterna Camaenae, etc. Atqvi hīc etiam non male ingeniis consulit Methodus nostra, qvae puerilium studiorum pensa nec multa, nec prolixa, esse vult, (Capite X. § 141. et Ax. CLXIV. Por. 4.) Nam si ludere diu, atqve continue, molestum est; qvidnī magis tractare seria? Danda igitur animis, praesertim tenellis, intervalla sua, relaxamentaqve sua: Exspatiationes, confabulationes, collusionesqve honesta cujuscunqve generis. Qvaliter contemperatam serio-ludicris Scholam, non posse non ludum ingenii et esse, et videri, palam est.

[note: Ludi pueris] 16. Porro, vox LVDI aliud etiam nos


page 257/258, image: s141

[note: permittendi, qvales?] praeter illam studiis conciliandam voluptatem, admonet; nempe de Ludorum materia. Omnis enim ludus circa rem aliqvam occupatur: qvae si aliqvid habeat inhonesti, illaudabilis, si praeter delectationem praesentem commodi afferat nihil, inutilis habendus [note: 1. Honesti.] venit. Danda igitur opera est, ut [note: 2. Corpus et Animum vegetantes] puerorum luditum honesti sint, ab omni obscaenitate alieni, tum utiles, Corpus et Animum vegetantes, et sic ferendis laboribus seriis [note: 3. Praeludentes rebus seriis.] utrumqve praeparantes. Magis vero etiam, si hi ipsi Ludi etiam immediate in seria ducant: qvemadmodum fit, dum seria qvae post discenda essent, in formam ludi rediguntur, ad nomenclaturam earundem rerum, et qvae circa illas fiunt, sic anticipando addiscendam. Ita Pusionibus nostris ligneos aut pictos Eqvos, eqvites, gladios, currus, bombardas, aliamve cujusvis generis supellectilem (culinariam, fabrilem, librariam, etc.) tractanda permittimus, ut illis rebus assvescant. Ita Nautarum pueri (qvod Dornavius habet) exiguo lembo se exercent, prope littus: uncosqve jacere, in transvadabili flumine remos trahere, inter arundineta navigium propellere, tamdiu consvefiunt; dum viribus usqve paratiores, tollere se aliqvando in altum, interqve decumanos fluctus vela facere, ausint. Ludunt ecce nautarum pueri, sed fine non ludictō! desinit qvippe ludus illorum in opus serium, vitae suae [gap: Greek word(s)], cujus sic ludendo, et veluti aliud agendo, gnari et potentes, appetentesqve, fiunt.

[note: Ergo et Ludi Scholarum sint praelidia Vitae.] 17. Hi Nautarum, aliorumqve extra Scholas puellorum et puellarum, lusus, monent nos, qvalibus Scholasticam qvoqve pubem occupari conveniat ludis: ejusmodi nempe, qvi ab intentione Scholarum (homines ad humanitem formandi) non abludant. Ubi occasio effet, de Ludorum generibus in Scholis, non tantum innoxie permittendis, sed etiam magno usu instituendis, disqvirere. Sed non hujus loci est ad illas particularitates descendere. Imo ne qvidem in genere de ludis, qvi recreandis Scholasticorum animis serviant, loqvimur; sed de Scholis ipsis, in qvantum Ludi appellantur. Hoc est, disqvirimus qvā ratione seria illa, qvae Scholis tractanda incumbunt, ita tractari possint, ut non solum lusus formam habeant (qvod jam § 8. ad 15. usqve, disqvisivimus) sed nihil aliud qvam totius humanae VITAE PRAELVDIA sint, et non in aliud, qvam ipsam Vitam, rationabiliter, honeste, pie sancteqve transigendam, desinant. Hoc illud est, qvod nunc qvaeritur.

[note: Scholarum classes etiam sibi invicem praeludent.] 18. Servire autem huic etiam intentioni Methodum novissimam, patet. Qvia Vitam hominis in aetatum gradus divisam (Capite X. § 112.) totam Exercitiis occupari vult (IX. 18.) Sed ita, ut qvivis gradus praecedens viam paret, sive (ut praesens materia loqvi nos jubet) praeludat, seqventi (Ax. CXLVIII. CLXII.) Qvod consilium si seqvimur, facile erit Infantiae exercitia (sub parentum et nutricum cura) ita institui, üt praeludant exercitiis Pueritiae, sub praeceptorum jam inspectione instituendis: et haec rursum exercitiis adolescentiae; et sic conseqventer. Ut tandem totum studiorum Scholasticorum curriculum, nihil sit nisi Vitae PRAELVDIVM: et tota praesens Vita, AEternitatis praeludium. Posse enim Omnia, qvae homini qvōvis aetatis gradu discenda sunt, ita disponi; ut habeantur Exempla ad imitandum perpetua: et perpetua, per occasiones adhibenda, de imitandi dexteritate Monita, seu praecepta: et perpetua deniqve praxis (qvod Methodus novissima reqvirit, Capite X. Axiom. XL. et ss.) dubium jam puto esse posse nullum. Nec igitur dubium sit Methodum hanc Scholis optime constituendis (qvae non nugas agant, sed in ipsum Vitae rationabilis, honestae, sanctae, actum actualiter deducant) munire viam.

[note: Usitatis de Schola qverelis an sic satisfiat? spes est, (I) Qvia docentium ac discentium negligentia remedia parata sunt.] 19. Non abs re tamen fuerit, attendere usitatiores qvasdam de Scholis qverelas: ut Methodō nostrā desideratis satisfieri sic etiam pateat melius. Familiarissima est de negligentia Praeceptorum qverela. At hoc tam familiare Scholis malum tolli jam posse spes est, sublatā illius causā. Qvae illa? Fastidium ab exiguo laborum profectu: hic autem a conlueta discipulorum negligentia. (Ita qvippe oscitante alterō oscitat alter qvoqve.) At Discentium fastidium unde? A salebrosa utiqve Methodo: qvod pleriqve discere cogantur non intellecta, et operari sine normis, et res agere qvarum nesciant usum. Hinc langvent frigentqve omnia. At haec incommoda Methodō nostrā tolli, jam apparuit. Si ergo posthāc negligenter agere Scholarum ministri perrexerint, patebit fraus, nec in pueris esse culpam, nec in methodo, sed in se: ignaviae peripetasmata aberunt.

[note: (2) Ut et profectuum tarditati: per sublatam bonarum horarum jacturam, Dictandi consvetudinem.] 20. De profectuum tarditate, etiam sub Praeceptorium satis gnava diligentia, audiuntur qverelae: praesertim in Scholis Latinis. Culpam inter alia rejecerunt nonnulli, et recte, in pessime inolitam dictandi consvetudinem, bonorum horarum jacturam. At haec explodi jam poterit; rebus eō deductis, ut paratis Instrumentis abundent Scholae nihilqve restet, nisi ut qvāvis horā novum pensum aggrediundo, et intellectu subigendo, exercitiisqve mox additis usum firmando, negotia urgeantur alacriter; et sic addendo qvotidie pensa pensis, Eruditionis cumulentur thesauri. Cui rei vehementer serviet, qvod factō in Authores ipsos aditu citō,


page 259/260, image: s142

alius post alium in manus sumi, pertransiri, in succum et sangvinem converti, et sic Eruditionem luculentis qvotidie accessionibus augere, poterunt. Qvod qvantum sit ad Eruditionem multiplicandam compendium, revideatur hac de re Lipsii judicium supra VIII. § 10.

[note: (3) Violentiae a Scholis tolendae via reperta.] 21. Apublicis Scholis suos abstinebant delicatiores Parentum, ob Methodi asperitatem, Violentiam in Scholis adhiberi causati. (Waß man in der Schul lernet / das lernet man mit Zwang / muste es heissen.) At Methodus nostra opprobrium hoc a Scholis tollit, qvia Violentiam tollit. Certe si ad hujus praescripta omnia in Scholis ordinentur, poterit Schola instar Horologii automati esse: ubi Omne motum movet, et Rota rotam sic excipit, ut leniter appensis Ponderibus, nihil non sponte procedat; et qvidem omnia harmonice, ad edendum Coelo similem effectum, Temporum dimensionem accuratam. Qvodsi in pensorum distributione ad mediocria ingenia respectus fuerit, omnibus pariter pulchre consultum esse poterit. Qvippe mediocria pensa, mediocribus accommodata ingeniis, cum praecocibus retinendis (ne vim suam cito profundant, et praemature effoeta fiant,) tum tardioribus stimulandis (ut perpetuis exemplis et praxi exercitati, non paria tandem cum aliis facere ipsi qvoqve non possint) servient. Qvae res dudum Scholis optanda erat: qvippe a qvibus vix unqvam absunt et Theopompi et Ephori; qvorum alteri frenis, alteri calcaribus, cum egeant, utriqve tamen ab Isocrate prudenter formandi sunt.

[note: (4) Vt et amovendi Morum corruptelas.] 22. Tandem, in Scholis publicis scandalum publicum est collapsa Morum disciplina, corruptelas Morum tantas secum trahens, ut tolerari jam non possit. Hinc pleriqve boni et pii committere talibus officinis suos horrent: approbatqve desperatum consilium doctissimus etiam Gabriel Naudaeus, in suo de studio Liberali Syntagmate, his verbis. Qvi suos domi, non in Gymnasiorum ergastulis, liberalibus disciplinis institui curant, hoc lucrifaciunt, ut minus inficiantur liberi vitiorum colluvie, qvae illīc tam varie spectantur, qvam diversae sunt eorum, qvi in ejusmodi locis simul includuntur, naturae. Et mox: Intolerabilis omnino peccandi licentia Scholas occupavit etc, Ut non amplius tanti faciendae sint publicae exercitiorum Schola propter amulationem studiorum, qvam fugiendae propter aemulationem vitiorum. Domi igitur adolescentem educari volo, in parentum conspectu etc. Turpis haec est macula, delenda omnino: (Humanitatis officinas in turpitudinum officinas degenerāsse.) Cujus rei culpam, aut certe culpae partem praecipuam, qvia in Methodi haesisse difficultate suspicamur (qvod Praeceptor publicus, discipulorum gregi praefectus, sufficere non poterat singulis; modum autem nesciebat in ordine continendi universos) remedium sperari posse confidimus. Nempe jam Praeceptor paratis docendi instrumentis omnibus instructus (per Capitis XIII. §6.) illisqve solerter utendignarus (Capite XIII. § 2.) et omnes simul in ordine continendi peritus (Ibid. §4.) non habebit qvod agat, nisi ut invigilet gregi suo (Ibid. §15.) omnesqve occupationibus honestis sic occupet, ut illis ad vana, curiosa, impia, nec temporis, nec loci, nec occasionum relinqvatur aliqvid. Adeoqve ipsa etiam parerga, relaxandis animis concessa, nihil sint nisi Virtutum, Corporis et Animi, provocamenta. (Hīc supra, §8.)

[note: Scholas emendari posse.] 23. Verum satis. Non enim Scholas nunc ordinamus, nec illi rei hīc locus est: ordinari tantum posse, ut qverelae tollantur, desideratisqve satisfiat (si repertis insistere libeat Ordinis viis) contendimus.

Caput XXVI. De Methodi LL. novissimae, ad emendandum Eruditionis statum, usu.

[note: De Eruditionis statu tot qverelae, agitandi de emendation ejus consilia necessitatem imponunt.] MAturinus Simonius, Jureconsultus, nervosum scripsit de Literis pereuntibus libellum: et prostat Casparis Hofmanni, Medici, de Barbarie imminente pathetice scripta Oratio: nec ignorantur aliorum alia, similis argumenti, in rei literariae statu, qvalis hodie est, multa desiderantium. Cume ergo Literarum officinae Scholae sint, Scholarumqve emendationis spes fiat: videndum, an emendatis Officinis, emendatiora qvoqve prodire qveant Opera. Dicemus paucis: Qvid in [note: Qverelae sunt] Eruditionis statu jure desiderari videatur? et qvae Emendationis, ex praemissis nostris spes esse possit?

[note: (1) In maxima Scholarum copia maximam animadverti virorum doctorum inopiam.] 2. Primum est, et mirandum merito, et ferendum indigne, qvod in tanta Scholarum freqventia Viri docti tam rari sint. Qvae consideratio Virum doctum, de causis corruptarum Scholarum scribentem, in haec verba prorumpere coegit: Tanta est seculi nostri, qvod eruditum videri vult, depravatio, ut in maxima Scholarum copia, sit maxima Virorum publice utilium, qvi tum Reipublicae, tum Ecclesiae, functionibus satis idonei sint, inopia. Adeo ut Scholas in ipsis Scholis desideres, et Tantalum in mediis aqvis sitire, ac Salamandram in mediis ignibus algere, dicere possis. An ergo Prophetae olim cantanti, Multiplicasti gentem,


page 261/262, image: s143

et non magnificasti laetitiam, succinere cogimur? Multiplicasti tibi (o popule Christiane) Scholas, et non magnificasti (ex proventu Virorum publice utilium) laetitiam. Haec ille (in Oratione de Causis corruptarum Scholarum: qvae apud Alstedium exstat.)

[note: Causae duae: Methodi scabrities; et Librorum copia, incuriosos reddens studiosos.] 3. Ecqvid vero causae? Duas inprimis concipio. Alteram, Methodi usitatae scabritiem, ingenia a studiis (adeundis vel continuandis) deterrentem. Alteram Librorum, Typographiae beneficiō adeo multiplicatorum copiam, plerosqve (maxime qvibus res angusta domi non obstat, qvominus se librariā supellectile qvantum volunt instruant) securos reddentem: ut dum qvisqvis inciderit casus, e Libris se consilium haurire posse, sperant, doctrinam infundere pectoribus posthabeant. Ita sub Libris eruditis Mentes gestamus pleriqve rudes. [note: Utriqve malo remedium ab emendata Methodo Primo, a Methodi facilitate;] Qvae esse vera, nemo non agnoscet, opinor. Sed remedii estne spes? Ab emendata Methodo utriqve simul malo remedium se offert: Nempe facilitas Methodi novissimae faciet, ut pauciores a studiis deterreantur; plures autem allectamentis detenti edurent. Tum vero, qvia in Authores usqve deducti, eosqve legere et intelligere docti erunt adolescentes: nihil facilius, qvam ut Scholas qvoqve egressi delicias continuent, iisqve animum pascendo Varia eruditione pectus instruant. Deniqve si in Lingvas Gentium, beneficiō Methodi LL. cultiores factas, qvivis humanā cognitione digni Libri (qvos legere et intelligere vulgus etiam valeat) transfusi fuerint: fieri non poterit, qvin sepultae hinc inde (sub sordidis etiam palliolis, ut Cicero dixit) ingeniorum dotes prorumpant, veniantqve in usum.

[note: Secundo a propria discentium praxi.] 4. Socordia, qvam Librorum et Indicum fiducia tam multis persvadet, remedium item sperari potest, si Methodi novissimae praescriptum seqvuta Scholae, neminem aliter qvam propriā praxi, exerceri permittant. Ita enim non pertransiisse Libros, et non per proprios sensus percolasse omnia, nemini fuerit possibile: Ergo nec ignorare (hoc est, non vidisse, non audivisse, non contrectavisse, non egisse, non ingeniō subegisse, omnia necessaria, tanta cum attentione visa, audita, contrectara, acta et subacta) qvenqvam fuerit possibile. Ergo Libri non permittentur (hāc Methodō institutis) esse Thesauri, Eruditionem detinentes captivam; sed Infundibula, eam transfundentes ab aliis in alios. Ergo et Pythagoreus ille metus abesse poterit: qvem non permisisse discipulis qvicqvam committere chartis, memorant; qvod diceret, Scriptionem esse Memoriae necem. Nostrā methodō chartae non necem, sed vitam, Memoriae ferent: qvi repetitionibus et praxi, qvae scientiae in animis figuntur, servient.

[note: (2) Eruditionem Scholas propinare verbalem, qverela est.] 5. Secundo, Eruditio (qvalis in Scholis, ut nunc sunt, colligitur) verbosum qvid est, non reale. Lingvarum enim fere studio (imo Lingvae unius, Latinae) occupantur omnes inferiores Scholae: realibus studiis in Academias rejectis. Cum praestitisset Iuventutem qvam primum, et rectā, ad bonam mentem duci: hoc est, ad cognitionem Rerum veram, a qva boni et mali discrimen, ab hoc vero actionum prudentia, pendet. Nec dubitandum est, qvod non plus morum, et ad vitae actiones habilitatis e Scholis efferat Juventus (imo qvod noxia vitae inde efferat) primariam culpae partem hīc residere, qvod adolescentiam Verbis retardantes, occasione illos Res addiscendi, et seipsos intus excolendi, privamus. Post volumus, ad Academiam delatos, temporis pensare damna, Rebusqve tandem vacare: cum et fervor plerunqve transiit, et mens variis occupari coepta, progredi feliciter, tametsi velit, non potest. Fraesertim cum et ibi nihil fere praeter Sirenes audire detur. Ita aetatis Ver, et dehinc aestatem, Cicadarum in morem, Vocum cantillatione transmittimus; Formicas et Apes imitari, hoc est, Eruditionem realem comportare, et vitae parare praesidia, obliti, Qvod Verborum et Rerum in Scholis divortium plebeji tandem ipsi rident, hominibus de Schola Scholasticismum (Schul fuchserey) id est, ad munia vitae ineptitudinem, [note: At Methodus LL. novissima Artium comitatum secum ducit.] exprobrantes. At vero jam Lingvae Latinae et studium omnium Artium comitatum secum ducet, ductu Methodi novissimae. Melior itaque Rerum facies, eā qvoqve parte, speranda.

[note: (3) Latine docti rari.] 6. Tertio, etiam Latine docti (qvae tamen unica Scholarum occupatio) qvam rari apparent? Non Cicerones intelligo; Sallustios, Virgilios (tales et olim rari; Gemmarum enim non idem qvi saxorum proventus est): sed qvi ad necessitatem eā lingvā, qvae Christiano Orbi hospitalis jam esse debebat, uti possent. Reperias in publicis functionibus constitutos, ignarissimos hujus: ut plebem taceam, inter qvos qvotusqvisqve est, qvi Latinum hospitem excipiat, et proficiscenti monstret viam? Et qvid ergo agunt, tantō numerō ubiqve [note: At jam esse non poterunt] Regnorum, oppidatim etiam erectae Scholae? Methodus novissima succurrit, Latinorumqve hominum abunde promittit: ut Cap. XIX. vidimus.

[note: (4) Rari encyclopaedice docti.] 7. Qvarto, Qvi reali Eruditioni dant operam, rari evadunt Encyclopaedice docti, partiuntur inter se scientiam frustatim: de qvo alibi prolixe qvesti sumus (in Pansophiae Prodromo) nec iterare libet. Putant, aut impossibile esse unum ingenium capere omnia (qvasi Rebus adeo improportionatum


page 263/264, image: s144

fecisset Rerum dominum, DEUS): aut non necessarium sit aliā re ullā occupari, prareter qvae ad destinatum vitae genus spectant. Qvodsi cui Politicum futurum est, Theologiam ad se putat non pertinere, nec Medicinam, aut Philosophiam. Similiter horum singuli suis se circumvallant limitibus, Puerorum in morem (inqvit Franciscus Sanchez), qvi in communi loco, platea, foro, campo, Hortos struunt, tegulis cancellant, et qvisqve [note: N B.] alteri sui hortuli aditum interdicit. O imitaremur potius Naturam! qvae cuivis homini futuro, et pede format, et manus, et lingvam, et oculos, et nares etc, tamensi non omnes futuri Cursores, aut Scribae, aut Oratores, aut Optici, vel Pharmacopoei etc. Eccur igitur nos ad humanitatem formandos homines, non simul omnibus, qvae ad cognitionem DEI, Nostri, Rerum, qvarum ullō modō venire potest usus, imbuimus? Talis in rebus concatenatio est (inqvit idem Sanchez) ut nulla sine aliis perfecte cognosci possit etc. Qvotiescunqve enim de re aliqva incidit sermo, hujus occasione mox de alia erit agendum, et de alia iterum propter hans etc. Noverat id Gorgias Leontinus, qvi sic animum studiis omnibus excoluerat, ut potestatem sui facere auderet, de qvacunqve materia qvis audire vellet, disserendi. Optandum esset Eruditos eōdem collimare, vel omnes: non proter jactantiam vanam, sed ut qvisqve de re qvaqve judicare qveat ad necessitatem, in suā vero professione excellere melius. Nam si studia Universalia in Scholis tractarentur, excitarentur profecto validius ingeniorum igniculi, et qvō qvemqve rapiat natura, patesceret magis: delatus autem qvisqve in illa, ad qvae occultō rapitru [note: At Methodus novissima omnes in omnibus perpoliri vult.] instinctu, penetraret solidius. Methodus itaqve novissima proderit hīc etiam aliqvid, Omnia qvibus humana natura perficitur, Juventuti instillare qvaerens.

[note: (5) Rari etiam in studiis particularibus fundamentaliter docti.] 8. Qvinto, Etiam circa partem rerum eruditi, pauci vere eruditi fiunt: qvia plerorumqve studia non eō ut docti sint, sed ut videantur, tendunt, dissertatiunculis qvibusdam superficiariis se et sua venditare posse contenti. Cujus rei culpam non injuriā in Methodum vitiosam, scientias et artes jejunis praeceptis, non praexi vivā, infarcientem, rejiciamus. Sic enim instituti non absimiles fiunt (qvod simile Dornavius habet) Scioterico, horas in tabula penicillā expressas ostentanti, sed Gnomonem, qvi umbram in numeros jaciat, et reipsā ex cursu Solis tempus definiat, nullum habenti. Methodus [note: At Methodus novissima omnia reddere quaerit solida.] ergo novissima recte Scientiarum soliditati consulit: dum studia tractantes, non docere et discere contenta, docuisse et didicisse vult, eōqve in omnibus et singulis praxin propriam, ad habitum usqve continuatam, et in opus desinentem, reqvirit. Id si observaretur ubiqve, fieret, ut qvemadmodum Oves (monente Epicteto) qvam bene pastae sint, Opilionibus non egesto aut ejecto foeno, sed praebendo lac, et ferendo lanam, ostendunt; ita docti, qvam bene docti sint, non verbis aut titulis ostentarent, sed Rebus humanis inserviendo, probarent. Atque tunc minus in re literaria esset strepitūs, plus studii; minus jactantiae, plus profectūs; minus umbrae, plus rerum, minus tumidi, plus solidi.

[note: (6) Rari docti ex se, per res ipsas.] 9. Sexto: Rari sunt ex se, et per res ipsas docti: pleriqve alienarum opinionum recitatores, alienorum placitorum imitatores, Qvae res in contumeliam DEI, et [note: (et id qvamturpe, simili exemplō (Panem a vicinis mendicantium) ostenditur.] generis humani damna, redundat. Scribunt in Graecia fuisse regiunculam, cujus incolae qvando pane vesci voluerunt, ex Lesbi (feracissimae insulae) civitate Eraso advehi curavisse frumentum: cum tamen suis ex agris qvod abunde sufficeret depromere potuissent, si agriculturae debitam dare voluissent operam. Ridiculum, si verum. At nimis verum, similem ignaviam, sed perniciosiorem, occupare Eruditorum gentem: qvibus cum DEUS Ingenii agrum, fertilissimum plerisqve, pari jure conferat; rari tamen sic excolunt, ut domi unde Eruditionis vitam sustentent, non desit. Advocamus vel ex [note: N B.] aliena gente, et alio seculo, Ingenium aliqvod, qvod nobis Oracula dictet. Aut si domi etiam Ingenia colimu, paucissimi sic colunt, ut suis opibus se sustentent: pleriqve mendicato vivunt, suō et publicō (si rem recte aestimemus) [note: Nemini aliunde sumere, qvod habet domi, lecet.] dedecore et damnō. Non plura enim invenimus, qvia non plures qvaerimus. Frustra est qvod obtendunt. Non nomnia possumus Omnes: Non omnis fert omnia tellus. Fert enim omnis tellus aliqvid. Nullum non ingenium suas habet venas, si fodiatur. Plato (in suis de Republica libris) edixerat: Ne cuiqvam ex alieno puteo prius aqvam haurire liceret, qvam Magistratui probāsset, se, ut sibi privatis in aedibus puteus soderetur, diligenter curasse, sed nullō labore et sumptu id conseqvi valuisse. Et sapiens ille Salomo similiter: Bibe aqvam de cisterna TVA, et fluento putei TVI (Prov. V. 14.) Christus denique vult Ecclesiae doctorem de thesauro SVO proferre vetera et nova. (Matth. XIII. 52.) Si divinis in rebus de thesauro SUO proferre posse datur, et velle [note: N B.] posse injungitur, qvidnī in caeteris, e sensuum e [note: Authores nihil docent: suum cuiqve lumen res ostendit?] rationis scaturigine magis profluentibus? Recte hīc Sanchez: Nullam ego vel minimam rem, aut propositionem, ex Aristotele vel aliis intellexi; sed illorum


page 265/266, image: s145

[note: illi tantum commonent)] dictis commotus, ad qvamlibet rem contemplandam me accinxi: Illorumqve contradictionibus et difficultatibus perspectis, ne ego illis involverer, iis dimissis, ad res confugi, inde judicium petiturus. Idqve mihi fuit Aristoteles, qvod Timotheum reliqvis cantoribus fuisse, idem Aristoteles, ait: qvod scilicet ni talis exstitisset Aristoteles, vel Plato, et alii, ego forsan talis non exstitissem. Une qvam stulti sint, qvi ab Authoribus TOTAM SOLAMQVE SCIENTIAM qvaerunt, nihil in Rebus (ipsi per seipsos) considerantes, facile est videre. Non enim qvi mihi rem aliqvam videndam digitō indicārit, visionem in me parit, sed potentiam visivam excitat, ut [note: At Methodus noviss. omnia perautopsiam docere docet.] in actum deducatur, etc. Methodus igitur novissima optime de Eruditionis statu meretur, dum Res nonnisi e Rebus disci, propriāqve discentium indagine omnia vestigari, perpetuo, varieqve urget: et sic Ingenia severius excolendi, propriosqve latices effodiendi, occasiones ministrat.

[note: (7) Rari docti placidi, pleriqve feroces et rixosi.] 10. Septimo: Rari sunt inter doctos, qvos doctrina meliores, aut placidiores, reddat; plures ad profanitatem et ferociam, contentionesque et rixas, concitati. De qvo jam suō tempore qvestus Seneca: Postqvam docti prodierunt, boni desunt. Simplex enim et aperta virtus, in obscuram et solertem scientiam versa est: docemur disputare, non vivere. Hoc tam vulgare est, ut vulgus etiam animadvertat, proverbialiterqve usurpet (die Gelehrten die verkehrten) doctrinā homines perverti; ut ex modestis insolentes, ex placidis feroces, fiant. Qvod opprobrium, si rem digne expendimus, gravissimum profecto est. Neqve putandum, odiō vulgi in literas id sic jactari: rerum testimonia adsunt, et agnoscunt, pudoreqve victi fatentur cordatiores. Maturinus inter causas pereuntium Literarum hoc malum referens, ita loqvitur: Tertia causa est, Literatorum acerbissima inter se ipsos contentio, et ab ipsis procurata pernicies. Qvid dicemus prodesse Literatos? sibi nocent. Pace Vestrā (si pax ulla vestra est, literati) liceat dixisse: primi Literas omnes perdidistis. (Atqve hīc potissimum in Criticos, Authores suos, et se invicem, divexantes, invehitur etc.) Intemperies haec Eruditorum licet a non una causa veniat, primariam tamen esse puto, qvod non satis serio Rebus opera datur. Superficiariā plerunqve cognitione acqviescimus, et hinc nobis facile placemus, adversusqve alios inflamur (ventosum autem sit oportet, qvod inflat): ad rerum et scientiae nostrae examen severum raro progressi. Campanella id observans scripsit: Propterea langvent circa pugnas Verborum scholae, qvoniam Historiam rerum, super qva fabricatur scientia, ignorant: unde a Rebus ad Verbositatem convertuntur. [note: Gujus intemperiei causam Methodus novissima amotumit.] Si haec vanae Verbositatis et pugnarum origo, Rerum ignorare historiam veram: Methodus igitur novissima efficacem revera ostendit medelam, dum Rerum et Verborum historiam veram, plenam, accurate textam, omnibus proponi, et ab omnibus accurate, per autopsian (qvae sola lites terminat) cognosci, vult, urget, modumqve qvō sic informatus nemo, qvid, et cur, in Rebus et Sermone sit, aut non sit, ignorare possit, praescribit. Minuendis ergo ignorantiae et opinionum nebulis, et dehinc dessensionum et rixarum occasionibus, bonam navat operam.

[note: (8) Rari docti vivaces, aut vegeti, Methodi etiam vitiō.] 11. Minutulum videri possit, nec tamen de nihilo est, qvod jam monebitur. Obsrvavit inter morosae Methodi noxas Dornavius, qvod dum alumnos suos Scholae serviliter nimis, tanqvam ad pistrinum damnata mancipia, tractant, ne qvidem necessariis corpori et animo relaxamentis concessis, eveniat, ut qvi teneriori sunt constitutione (qvales plerunqve ingeniosi) contentiosō studiorum labore ante annos fracti, ante senectutem consenescant invalidi. Qvod hominum genus postea Reipublicae minus prodest, etsi doctrinā emineat; qvam corporis firmitate robusti, caetera mediocri eruditione [note: Remedium.] praediti. Emendando vero huic etiam errori opis aliqvid allaturam Methodum novissimam, dum in amoliendo qvicqvid violentiam sapit, et concilianda Corpori et Animo alacritate, tota est, qvidni speremus?

[note: Typographiae inventio multiplicavit Libros: inventa Methodus vera multiplicare poterit viros doctos.] 12. Ut summatim, et penitus qvod sentio, dicam. Simillimum qvid a perfecte emendata studiorum Methodo exspectandum reor, ut ab inventa nuper Typographia. Nempe qvemadmodum haec Libros celerrime multiplicandi, eōqve antiqvorum monumenta (eatenus tenebris pressa) in lucem protrahendi, et sic Libris orbem implendi, detexit artem: ita docendi Methodus novissima, doctrinas multiplicandi, Ingeniorum vires, ubiubi gentium lateant, in lucem protrahendi, et sic Viris doctis mundum implendi, vim habitura videtur. Simillima enim utriusqve ratio est: si primae inventionis ruditatem novis adinventis expolire non aspernamur. Qva de re qvia Didacticae M. Capite XXXII. ex professo egimus, repeti hīc opus non est.

CAPUT XXVII. De Methodi LL. novissimae, ad Gentium incultarum Culturam (7.) et circa multa universalem qvendam Consensum, facilius impetrandum, Usu.

[note: Emendatae Methodi L L. fructum cur] DE. Eruditionis statu inter nos emendando egimus. Restat videre, an latius qvoqve emendatae Lingvarum


page 267/268, image: s146

[note: ad exteras qvoqve Gentes extendi cupiamus.] Methodi Usus diffundere se qveat, ad illos nimirum usqve populos, qvi de Eruditionis luce nobiscum hactenus non participarunt, Barbaras enim superesse Gentes multas, Mente, Moribus, Lingvā incultas, nemini est ignotum: traduci vero illas ad Culturam posse, omnes Nos optare, adeoqve si possumus juvare, sangvinis communio, meliorisqve mutuae conversationis desiderium, cogat. Posse autem hūc etiam a Methodo L L. novissima, si perfecte elimata in communem Lingvas colendi normam assumatur, momenti aliqvid sperari, confidimus.

[note: Barbaries qvid? antidotum illius Eruditio.] 2. Qvid enim Barbaries est? Mentis utiqve, et Lingvae, et Morum, ruditas. Atqvi Ruditati exuendae nihil Eruditione accommodatius cogitari potest. haec ergo illis commnicanda. Qvod enim Lingvā rudes, et Moribus agrestes, ac beluini, sunt, id [note: Cujus ubi desunt occasiones, barbaries nidulatur.] unice a tenebris Mentium est. Non aliter scilicet agunt, qvia nonaliter intelligunt. Non intelligunt autem, qvia non didicerunt. Non didicerunt, qvia discendi occasiones defuerunt. Fac istas non deesse, non defore Mentibus lumen, Actioni bus rationabilitatem, Lingvae nitorem, qvalem qvalem, videbis. Natura humana [note: N B.] ubiqve eadem est, idem ubiqve ingeniorum largitor DEUS. Verissime dicas: plrimos hucusqve apud Scythas Lappones, Americanos, et ubivis in profundissima barbarie) latitare Anacharses, si ingenia excolendi, et Mentis, Lingvae, Morum, sqvalores extergendi, non deessent occasiones.

[note: Remedium ergo a Methodo L L. novissima certum.] 3. Tales vero occasiones subministrare, annon idonea videbitur Lingvarum Methodus? Qvae lingvae commercia, rem adeo populis gratam, imo desiderabilem, promittens, eādem operā, et Lingvam, et Mentem, et MOres, erudiat? Verissime cecinit Poeta,

--- didicisse fideliter Artes
emollit Mores, nec sinit esse feros.

Nempe qvicqvid humanitatis, prudentiae, virtutum, inter cultiores Gentes est, a Literis est: has ergo Gentibus amabili aliqvō philtrō propinasse, erit humanitatis virtutumqve studia propagāsse.

[note: Remedium hoc anadimissuri Barbari.] 4. Si modo audire velint barbari: aut si non deessent viae literarum illis communicandi lumen: dicetqvis. Resp. Non de iis nunc agitur (qvae utiqve erunt qvaerendae, si expedire id fuerit judicatum); sed de vi Methodi hujus, qvae Lingvae tradendo culturam, Rerum simul instillare cognitionem, Morumqve promovere elegantiam, qvaerit. Utrum vero illi exuendae barbariei occasiones, si offerantru a nobis, admittere velint, alia qvaestio est: et forte [note: Spes est, ab ipsa naturae humanae indole:] minus necessaria. Innatum siqvidem Mentihumanae est, pulchris oblectari, intra cancellos duci, symmetriā capi, Rerum veritatem et bonitatem ex harmonia aestimare: qvam qvō facilius percipit, eō celerius assilit. Jam autem ad Harmoniae gustum barbaris propinandum, haec ipsa nostra non esse inidonea, res ipsa fidem facere coepit.

[note: Qvam firmat Ianuae Lingvarum nuperae apud Mahumedanos applusus.] 5. Cum Anno 1642. Lugdunum Batavorum transire, interqve alios Viros clarissimos D. Jacobum Golium, Matheseos et Orientalium L L. Professorem, salutare contigisset; ostendebat ille mihi a fratre suo, Petro Golio (qvem ante annos tunc novem in Asiam, Lingvarum Orientis causā, miserat) datas Alepo Siriae literas: qvibus pro transmissa sibi Janua LL. Comeniana gratias agens, eam, a se in Arabicum translatam, Mahumedanis adeo placere significabat, ut jam inter se operas eandem in Turcicum, Persicum, Mogolicum sermonem transferendi, partiti sint. Additō: In plura eos jam ejusdem authoris, aut similis stili, inqvirere. Haec me obstupescere videns Vir optimus, intulit: Vides, Comeni, qvam feliciter tibi Janua tua ad Gentes aperiat januam! Non habui qvod tunc dicerem, nec adhuc, nisi Davidicum illud: Non nobis Domine, sed nomini Tuo da honorem.

[note: Si enim harmoniae rudimenta potuerunt allicere, qvidnī harmonia ipsa?] 6. Ideo haec repeto, ut non inepte nos inde spem boni successūs concipere, aut certe illam indeqvoqve firmare, de sic inescandis, et in humanitatis studia illiciendis, incultis qvibuscunqve Nationibus, pateat. Et qvidem tantō magis jam qvantō magis harmonica haec esse incipiunt, prae primis illis rudimentis. Ego enim non mea illa priora, aut haec posteriora, laudare instituo, dum istorum usum posteriora, laudare instituo, dum istorum usum depraedico: sed respicio ad mente conceptas, et qvalitercunqve sic jam expressas, ideas: ad qvas ut conformemus perfecte omnia, doctorum Virorum consociatis operis opus erit. De qvo mox.

[note: Imminutō in lingvid dissensu, etiam in animis posse, spes est.] 7. Sed et aliud tamen, praeter politos Mores et Lingvas, spectandum hīc nobis venit: nimirum, An hāc viā, non displicere jam coeptā, in Consensum aliqvem inter nos pleniorem reduci qveamus. Qvippe non minus nos Animis dissidere, quam Lingvis (h. e. non esse inter mortales ullum verum de Rebus consensum; unde Voluntatum, Studiorum, Affectuum, disharmonia) in propatulo est. Dispersi scilicet sumus Babylone, et Babylonem suam qvisqve secum asportavit: qvam et auximus miris modis. Scio qvidem remedium, si malo par qvaeratur, alibi qvaeri oportere: illudqve fore intimius qviddam, atqve Lingvae commercium esse potest. Nihilominus tamen qvia a Lingvarum confusione, Opinionum et Voluntatum confusiones, si non ortae, auctae tamen sunt:


page 269/270, image: s147

imminutō in Lingvis dissensu imminui posse in animis, spes est. Nec medium aliud dissensiones tollendi, qvācunqve viā id qvaeratur, esse potest, qvam Lingva: qvia interpretem alium inter se non habent Mentes nostrae.

[note: Qvia Verba cum Rebus in harmoniamredacta, Mentes qvoqve in harmoniam trahere possunt.] 8. Cum igitur praesens Lingvarum Methodus verba sic in Tabulaturas redigat, ut simul redigantur Res ipsa, eōqve sensu intelligi faciat: qvisqvis hos Methodicos libellos Lingvae causā pertransierit, non poterit non Rerum simul, et videre, et palpare, harmoniam. Et qvia Mens humana, harmonice facta, harmoniā delectatur; non poterunt non multorum animi meliores de Rebus, qvam in vulgari Lingvarum et Opinionum mistura, imbibere sententias. Tandem, si autopsia terminat lites; omnis autem bona, accurata, dilucida rei Definitio, pro demonstratione est: Methodus profecto haec ad imminuendas dissensiones insigne qvid conferre idonea erit, dum omnes Lingvarum et Rerum discipulos ad intimas Rerum et Verborum rationes deducens, omnia velut coram contemplari facit. Qvid enim? Veritas nihil nisi clare ostendi opus habet: Ostensa clare, et intelligitur facile, et admittitur ultro, et defenditur a semetipsa. Non qvod Omnium rerum Veritatem his libellis detectam imaginer (id cogitare stultum esset) sed multarum: qvae ad plura et majora introductorii vicem praestare possunt.

[note: Culturae Gentium apex, Religionis verae propagatio.] 9. Dum vero sic de promovenda Gentium cultura, atqve si potest mutuo consensu, consultamus, altius etiam qvid tandem votis designare, qvid prohibet? Certe qvi per gradus ascendit, summum qvoqve prospectare solet; et ut attingat, si potest, conari. Cum ergo summus barbariei gradus sit, summum suum bonum, DEUM, et ad illum VIAM, ignorare: summus etiam culturae animorum gradus censendus erit, DEUM verum, cultūsqve ejus rationem veram, nosse. Ac proinde, si Gentium incultarum culturam his studiis promovere qvaerimus; id simul, ut Religionis verae fulgor illis, qvi superstitionum tenebris obruti sunt, elucescat, qvaeramus: hoc est, ut lux Mundi, CHRISTUS, fiat lux Gentium, et salutare DEI usqve ad fines Terrae. Haec enim est voluntas DEI (Jes. XLIX. 6.) cui subservire tenemur omnes.

[note: Lingvarum, scientia peculiariter eō dirigenda.] 10. Hūc vero peculiariter Lingvarum scientiam esse dirigendam, ostendit CHRISTUS; dum Apostolos exire et inter Gentes Evangelium praredicare jubens, Lingvarum eos donō, instruxit. Nunc non qvidem miraculose Lingvarum cognitione instruimur, verum interveniente labore: nec tamen alibi qvam in Ecclesia sua, inter Christianos, rationale Lingvarum studium consrvat CHRISTUS (Judaeis enim, Turcis, aliisqve infidelibus gentibus, ignota sunt philologica studia) non aliō procul dubiō fine, qvam ut certi simus, qvam Spiritus CHRISTI semel ostendit propagandi Evangelii viam, illi nunqvam non insistendum, nunqvam aliō magis qvam ad gloriam DEI illustrandam, hoc tantum DEI donum collimandum esse.

[note: Qvam efficaxsit Evangelii Gentibus lingvis suis praedicatio, testimonium Acostae.] 11. Efficax enim adest virtus DEI Semper qvum lingvis gentium CHRISTI sonat Evangelium. De qvo pulchrum ex Josepho Acosta (libro IV de procuranda Indorum salute, Cap. IV) adscribere libet locum. Gentium salus in Verbo DEI sita est (inqvit) qvod dum ad Homines pervenire non potest, nisi Vocibus hominum deferatur, has qvi non [note: N B.] percipit, Verbi DEI vim sentiet nunqvam etc. Igitur si qvis salutis gentium Indicarum studiō inflammatus est, sibi is serio persvadeat, nihil praeclarum sperare oportere, nisi sermonis colendi prima, indefessaqve, cura sit. Mihi certe saepe diuqve de salute In dorum procuranda cogitanti, nihil commodius, nihil cerius, venire solet in mentem, qvam ut homines probati, atqve integri, sermonis Indici curam susciperent, familiarissimam consvetudinem haberent, copiamqve ad dicendum sibi pararent, cum arte tum exercitatione diuturnā. Valde enim mihi persvadeo, ita futurum brevi, ut Evangelium CHRISTI ad animos istorum penetraret et vires suas expromeret etc. Nec enim aliā viā reliqvus Orbis ad [note: N B.] gratiam CHRISTI pervenit, qvam Verbi DEI forti instantiqve praedicatione etc. Et videmus Indos, si qvem nacti fuerint Lingvae svae peritum concionantem, attentissime audire, magnopere delectari facundiā, impetu ipsō dicentis rapi, atqve ore hiantes oculis immotis haerere suspensos. Qvod ego in Sociorum concionibus cum notarem, adeo capiebar novā Indorum attentione, et voluptate, ut praegrandi, [note: N B.] si modo aliqvot nobis vel Pauli, vel Apollines eloqventes essent. Neqve illi sane dissimulabant, qvomodo afficerentur, cum alii ad alios conversi dicerent: Nunqvam se CHRISTI legem talem cogitasse. Alii: ab isto Patre sibi cor ipsum scindi, dum verba de DEO faceret. Haec ille.

[note: Ianua L L. Hibernica eō fine scripta, teste Scioppiō.] 12. Placet vero insigniter, qvod inventionis primae illius Ianuae Lingvarum Hibernicae, primam occasionem fuisse, Religionis Christianae inter babaros propaegandae desiderium, Caspar Scioppius testatur, in Mercurii qvadrilingvis (ita Januam illam appellat) Basileae editi ad Lectorem praefatione, his verbis. Gvilhelmus Bateus, eqvestri loco in Hibernia natus, Vir mediocriter qvidem doctus, summā tamen virtute, innocentiā ac pietate, spectatus: ingenii vero


page 271/272, image: s148

acumine, et inventionum felicitate, admirabilis: pro immenso Christianae Religionis amore ac Zelo, ejusqve inter Barbaros, praecipueqve in Americanis regnis, propagandae ardore ac studio, rationem sibi excogitandam duxerat, cujus operā Christianae fidei Praedi catores complures lingvas barbaras; Populi vero barbari Latinam celerius, minoriqve cum labore, addiscerent. Cum igitur ex Latino Lexico Vocabula qvotidiana, et fundamentalia raraqve, circiter qvinqve millia exerpsisset, ingenti suō ac nonnullorum necessariorum labore (inter qvos fuit frater ejus, Johannes Bateus, virtute et doctrinā praestans: et qvidam spectatae probitatis Sacerdos, P. Stephanus Hibernus) in duodecim Centurias digessit, etc.

[note: Ergo et Methodus L L. novissima eō destinanda.] 13. Concludo. Si pietatis fuit, desideriō Religionis Christianae ad barbaros propagandae, Lingvas facilius addiscendi qvaesivisse modum faciliorem: etiam pietatis esto, inventa haec paulo meliora, (mollius etiam, et plenius, ac efficacius Lingvas docendi et discendi, subsidia) eōdem destinata velle. Exaudiat nos CHRISTVS!

CAPUT XXVIII. De Methodo LL. novissima Eruditorum judicia cur et qvalia reqvirantur.

[note: Praestare hīc, qvid qvaesierit Author.]

ATqve haec est novissima illa Methodus, qvam e Didacticis fundamentis solide eruere, Latinae L. exemplō realiter demonstrare, aliisqve insuper studiorum generibus magnō usu accomodare, animus fuit, qvemadmodum ipsō libri hujus frontispiciō professi sumus. Jam an talis sit, aut videri possit, erudita Vestra Viri Eruditi reqvirenda mihi sunt judicia. Ipse enim pronuntiare nihil praesumam: cum ea sit nostra mortalium judicii nifirmitas, ut nos non rationes tantum nostrae, sed et semsis ipsi qvandoqve fallant. Cogitatione nempe mortalium timidae sunt, et incertae providentiae nostrae Sap. IX. 14.)

[note: Apologia, si nimia tentasse videatur: Prodesse voluit.] 2. Si nimia mihi sumsisse videbor, de rebus tantis tanta dissere ausus; non aliud qvod excusationi praetendam habebo, nisi Prodesse voluisse, et publicis de Methodi perplexitate qverelis remedium qvaesivisse. Id qvis culpet? Atqvi in communi incendio cuivis communis salutis studioso aqvae situlam, qvā ignis qvantulacunqve flamma deflagret, adferre licitum est: sed et integrum commonstrare, si videre se putat tot aqvas, et tot situlas, et inclamare tot manus, qvot exstingvendo toti incendio sufficiant. Ego igitur si aliud non possem, saltem hoc posse me credidi, inclamare alios, qvi majora et meliora revera possunt, si se posse scirent, modumqve exserendi vires suas intelligerent. Tum et qvia Cicero summos gubernatores in magnis tempestatibus etiam a vectoribus moneri solere, scripsit: qvis vitio vertat, si in tantis rei literariae turbinibus, inferioris etiam sortis aliqvis monere aliqvid, qvod se utiliter monere posse confidit, audeat?

[note: Doctorum Virorum judicia publica curreqvirantur.] 3. Nec tamen propterea censuris me eximo, serio has potius, et qvidem serias et severas, a Viris doctis publicā obtestatione reqviro. Primum, ut si se forsan erroris aliqvid his ipsis moliminibus nostris, qvibus [note: 1.] prodesse qvaerimus, admiscuit, de eo mature, ante iteratas editiones, momeri [note: 2.] qveamus. Deinde, si bona haec sunt, Scholisqve Christianis utilia, publico id Vestrō, Viri sapientes, testimoniō constet, potius qvam ut privatō, haec et illa Schola mutationem admittat. Tot qvippe illae mutationes molestae sunt, et distractionem pariunt: nec admitti ullas optem, nisi communi consensu decretas. [note: 3.] Tandem, si consilia haec publicō sapientum judiciō approbata fuerint, ut qvoqve promotionem inveniant publicam, ad Methodum hanc melius perpoliendum, et qvae ad ejus perfectionem desiderantur perficiendum. Qvō et obtineri posse spero, [note: Methodum hanc Author suam dici non obtat, sed communem.] Methodus haec non mea, aut cujus qvam, audiat (Vanitatem illam detestor) sed nomien Methodi communis seu NOVISSIMAE, (qvem titulum consiliō me elegisse Capite IX dixi) veniat. (Liceat vero hīc mihi in postulati mei patrocinium advocare sapientis Viri Caspari Stresonis, persalubre consilium, qvod Technologiae Theologiae praefationi inseruit, his verbis: Odiosa plane et inutilis est via illa hactenus fere calcata, qvā unus aut pauci qvidam Methodum suo cerebro placentem nacti, rem illico inexseqvutiunem deducunt et Mundo obtrudunt in universalem usum, qvod sibi solis placuit. Unde et deinde fit, ut postqvam immensos in opere labores insumsrunt, alii tamen ipsorum laboribus repudiatis, suos cum alioqvin, si placuisset Methodus, ipsis potius successissent in eo, qvod acceptum erat, ad finem perducendo Hinc indies crescit Librorum mutiplicatio, et ex hac Studiorum consusio, ex qua qvoqve Studentium imperfectio. Ea autem in hoc negotio procurando laudabillis mihi via videtur, ut unus aliqvis suum privatum de hac re placitum aliis omnibus, aut plerisqve, censendum, emendandum, perficiendum, et quācunqve ratione alterandum exponat: ut ita tandem Methodus aliqva ab omnibus visa, emendata, et megotiō collectionis perfecta, adhiberi possit. cum aliqva authoritate,


page 273/274, image: s149

Argiqve, qvod ajunt, Oculis satis judicata et probata, Briarei manibus committi possit cum tantō feliciori successu, qvi non novis exordiis qvotidie interrumpatur, sed deficientium laboribus aliunde continuatis tandem ad perfectionem usqve compleatur.

[note: Cur haec prolixius scripta.] 4. Legite igitur haec nostra, Viri eximii et examinate, tametsi forsan diffusiora videantur. Non eō mihi placeo, qvod prolixe scripsi: mallem, si possem, verbō unō indicare, qvam pluribus enarrare, qvid sentiam. Sed non potui transilire divina, nobis posita; septa: cogitationum interpretem adhibere necesse habui, sermonem. Ac me natura ita finxit, ut nulla in re, qvam suscipio agendam, supino esse libeat. Omnia introspectare, et circumspectare, delectat: si qvid forsan hīc, si istīc, et illīc, observationis bonae lareat. Qvae si deprehenditur, monstrare collubet aliis, ut expendatur: qvae si non aeqve talis videtur, bona et utilis, jactura fit facilior. [note: N B.] Qvum ergo Homines formandi ars mihi non superficiarium qvid sit, sed unum e profundissimis Rerum, et Saluris nostrae, mysteriis, superficiarius in illa vestiganda esse non potui.

[note: Inprimis de Methodi novissimae Vsu.] 5. Inprimis qvod in describendo vario Methodi LL. novissimae (etiam ante plenam ejus constitutionem) Usu, tam prolixus fui (a Cap. XVIII. ad XXVII.) vanitatis in eo deprecor culpam. Non laudare mea volui: sed undiqve examinandi sic etiam dare occasiones: excitareqve communes intentiones, ac desideria, qvomodo meliuscule rebus nostris hīc, illīc, istīc, esse qveat. Nec si bona illa erunt, mea erunt, sed communia, communibus inservientia usibus. Imperfectio tantum, qvae destinatis desideriorum ideis respondere non permisit, mea esto. Atqve sic pereat mea laus: modo non pereat qvod per se boni inest rebus in augmenta boni publici directis.

[note: Qvi melius prospiciunt, ut ostendant meliora, rogantur,] 6. Examinate inprimis haec nostra, obsecro, Vos Methodi artifices, qvi perspicue docendi donō polletis: num sic omnino proficiamus in melius, proficiendiqve aliis veras ostendamus vias. Ego enim ostendere volui. Si nescivi, Vos ostendite: tum aberrationes meas, tum viam meliorem, seu ex toto seu ex parte. Etiam minimarum rerum reperisse rationem certam, minimum non est. Ergo etiam circa minora nos in vicem reddere oculatiores, ne intermittamus. Atqve tum beatos nos, si his etiam in rebus, post tot errores non errandi tandem invenire, aliisqve commonstrare, poterimus viam.

[note: Methodus haec qvid possit, praxi experiundum est.] 7. Eos vero qvi Juventuti formandae, Latinis praesertim literis, suam addixerunt operam, obnixe rogo: ut haec non tam speculatione nudā, qvam praxi, examinare dignentur. Qvia enim Methodus nostra tota practica est (in eoqve sibi triumphum promittit, Capite XVIII. § 19.) non melius qvam praxi, qvid boni subsit, deprehendi poterit. Ubi ergo rerum testimoniis opus est, ibi nec verba, nec cogitatio (ptaecipitati judicii) sufficient. [note: Novarum inventionum morosi contemptores, in Iuventutem Deumqve ipsum, peccant.] Qveritur Dornavius, qvosdam adeo rigide receptam semel, ineptam licet, retinere docendi rationem, ac si ejurassent prodesse juventuti. Audentqve etiam dicere nonnulli: Devorabamus nos olim molestias illas, devorent et nostri. Sed in hos Ovidianum illud qvadret: Fallere credentem non est operosa Iuventam gloria. Excusate nimirum peccant pueri, qvum negligenter discunt, parum proficiunt, e Schola ut pistrino festinant: inexcusabiliter nos, qvum eos per ludum seriis imbuere, posse id fieri jam non ignari, negligimus. Illi enim non suam, sed Praeceptorum, luunt culpam miseri, cum vapulant. Nobis autem Apostolicum illud insonare debet: Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi (Iac. IV. 17.) Et illa DEI vox: Coram caeco non pones offendiculum, sed timebis Dominum DEVM tuum (Levit. XIX. 14.) Tandemqve terreat nos, si scientes volentes negligimus ea qvae meliora ostendit DEVS, illud coeleste fulmen: Maledictus qvi facit opus DEI fraudulenter (Jer. XLVIII. 10.)

[note: Plurium auxiliō ad Methodum novissimam per ficiendam opus.] 8. Nec censuras tantum posco, opem qvoqve imploro. Feci enim (in iis qvae ad emendandam Methodum spectare visu sunt) non qvod volui, sed qvod potui: potui autem, qvod interim dedit DEVS. Ille autem non uni dare solet omnia, plura servat pluribus: qvia omnibus, et semper, et gradatim, dare gaudet; ut et ille semper habeat, qvod qvaerentibus det, et nobis unde grati simus nunqvam desit. Obtestor itaqve, in commune ponamus operam: eruditis insistere cogitationibus, adamantinō se obligari vinculō nemo non Eruditorum credat. Inventis facile est addere, si industria adsit: sed et facile inventa amittere, si incuria accedat. Qvisqvis ergo spiritu Beseleel vel Aholiab es, ne pigeat aliqvid conferre. Sapientis est ordinare, dixit Aristoteles. Vos ergo qvi sapitis, ut nobiscum sapere qveant illi, qvos manuductione nostrā in Rerum et Ordinis lucem promotos vult DEVS, hoc agere juvate, ut lucis et studiorum via haberi qveat [note: qvia Homines formandi opus, Ars artium est.] qvam ordinatissima. [gap: Greek word(s)] (scripsit recte Nazianzenus) [gap: Greek word(s)]: Ars artium, Hominem formare, versatilissimum et perplexissimum omnium animalium. O qvaeso Vos, ingeniorum Magistri, ferte opem ut hancartium artem habeamus recte constitutam! nec infeliciores simus, aut inferiores, illis, qvi bestias cicurandi


page 275/276, image: s150

profitentur, et ingeniose exercent, artem. Industriae impervium nihil. Plus ultra patet semper.

[note: AEmulationes inter Eruditos qvales probentur.] 9. Inter pernicies rei literariae Maturinus reponit, Eruditorum [gap: Greek word(s)]: qvod qvisqve aliis oculatior videri volens, aliorum inventa et observationes extenuare, sua nimis venditare, soleant. Tum demum sibi videntur beati (inqvit) cum multoties inculcaverint, Hoc primus inveni. In hoc opere sum praeventus: in alio circumventus, etc. Ostenditqve post meliorem eruditarum aemulationum usum, his verbis. In hoc literariae concertationes et adinventae, et usurpatae, et concessae sunt, ut qvod solus aliqvis parum commode adinvenisset, caeterorum, qvi in illam operam animadverterent, sagax et accurata investigatio emendaret: adventitiā hāc, et ut ita dicam succenturiatā indagatione, latius et uberius se aperiente, et effundente, materiā. Ut qvod in ludo Pilae fieri videmus, ut si qvid ceciderit qvod primum effugiat, a secundo excipiatur: sic qvi in Literis aliqvid proposuerit, ubi minus recte (qvae humana imbecillitas est) scopum ferire videtur, corrigatur ab alio, et Veritas disputatione limetur subtilius etc. Haec ille.

[note: et qvomodo hic admittendae.] 10. Protuli Auctorem hunc, ut si hīc etiam aemulatione certare placet, non prohiberi se sciant, qvibus id ex usu videatur: modo in augmenta rei communis, non in obtrectationes aliorum, ea res tendat. Nos profecto nemini praereptam volumus inventionis, aut superinventionis, laudem. Stat palma in medio, arripiat eam qvisqvis potest. Etiamsi qvis totō Opere novō constructō, omnia a fundamentis constituere volet, et poterit meliora, tentet obsecro, expediat id feliciter, nostrum exstinctum eat nomen. Serio id optamus: qvia nihil nisi ut Juventuti qvam optime consultum sit, optamus.

[note: In perficienda Methodo novissima plurimorum adhuc reqviritur industria.] 11. Sed nemo forte tam ambitiosus erit, qvi solus hīc omnia peregisse, aliis qvod utiliter qvoqve agant nihil reliqvisse, videri velit. Delineata qvippe melioris Methodi machina tanta est, ut millenos adhuc reqvirat Oculos et manus, anteqvam plenam asseqvi possit perfectionem. Dedimus qvidem nos Methodi novissimae in Latinis specimen, et dedimus qvam accuratum interim potuimus. Sed hoc ipsum specimen a desiderata perfectione multis adhuc parasangis reverā abesse videmus: ut cuicunqve imperfecta perficere allibuerit, spatiosum ante se exercendi ingenii habiturus sit campum. Tum vero si haec in Latinis recte constituta fuerint; ad eandem amaenitatis ideam reducere Graecae, Hebraicae, caeterarumqve qvarumvis lingvarum studia, laudis simul et laboris erit opus. Qvid vero jam in Realibus studiis? sine qvibus rectificatis, nunqvam Scholae morbis suis liberari poterunt omnibus. Qvis Artium, Philosophiae, Medicinae, Theologiae, ad illas desideratas facilitatis ideas conformabit syntagmata? Nos qvidem in realibus melioris Methodi dare cogitamus statim post Philologica haec specimen, Ianuam Rerum. Sed haec qvantilla erit totius desiderii pars? Et qvis tandem Catholicum concinnabit (ex omnibus Authoribus) Repertorium?

[note: Eruditorum est patriae qvoqve invigilare Lingvae.] 12. Rogandi insuper sunt Viri eruditi, omnium Gentium, hoc specialiter: ne lingvas patrias ipsimet ita despicatui habeant, ut in illis excolendis aliqvid operae poni indignum putent. Qvā de re non meis, sed doctissimi Dornavii agam verbis. Is in Ulysse suo Scholastico: Scholarum proseqvens errores, et qvod Latino-Vernacula, rursumqve Vernaculo-Latina, exercitia nimis somnolenter ubiqve tractentur, exprobrans, in ipsos literarum doctores invehi incipit, his verbis. [note: Pudenda haec oscitantia est, qvā supine procubui hoc videmur de industria cavere, ne Patriae nostrae honor ex cultura Vernaculae Lingvae accedere unqvam possit: qvam Turcarum dominus temerandam minime putat. Qvoniam, si qvid sancte promittunt, ac religiose, lingvā utuntur Turcica; si fallere volunt, alienā lingvā cum Oratoribus agunt. Qvasi vero Ciceronis fama ad nos tot seculis retro pervenisset, qvia exotico sermone captavit laudem: et non potius Latinum, h. e. Vernaculum, elegantiis excoluit, ut potuit, omnibus. Est perinde nostro seculo planum: inclaruisse Franciscum Petrarcham, Actium Sincerum, Petrum Bembum, alios tota Italia: non tam cultura Latinae Lingvae (qvā laude minime spoliandi) qvam vel hōc nomine, qvoniam Italico non minus sermoni decus addiderunt.]

[note: Foris esse Argos, domi talpas illau dabile.] 13. At turpe sane est, alibi nos velle Argos esse, domi talpas. In Latinis scil: Graecis, Arabicis etc. velle agere Criticos, domi sua non intelligere: sive qvis Nomenclaturam rerum, sive originationum in Vocibus vim, sive structurarum in Sermone leges reqvirat. Justum sane est, ut inter Eruditos sint, qvi Lingvis exoticis et antiqvis primario vacent, propter necessarium cum priscis seculis, et qvi in illis sapientiae laude floruerunt, commercium: modo non desint domi qvoqve suorum ad sapientiam et eloqventiam duces. Qvod Methodus LL. novissima serio reqvirit, ac ut non deesse velint docti Viri honori, imo saluti, Patriae qvisqve suae (juxta delineationem Capite V. et Cap. XXI. factam) orat.

[note: Libelli didactici in vernaculas transferendi.] 14. Qvod si consilium non displicebit, ne qvoqve operam impendere displiceat,


page 277/278, image: s151

ut qvantocyus Europaearum lingvarum Vestibula, Januas, Atria (Latino-Vernacula et Vernaculo-Latina) habere qveamus, intererit. Habemus autem in Europa, qvantum nobis consta, circiter viginti Lingvas, aut paulo plures: Graecam scilicet antiqvam et modernam; Italicam, Hispanicam, Gallicam, Anglicam, Wallicam (veterem Britannicam) Hibernicam: Germanicam, Belgicam, Danicam (seu Sveticam) Finnicam, Laponicam, Livonicam (Esthonicam) Lithvanicam (Curlandicam) Polonicam, Bohemicam, Dalmaticam (Croaticam) Moscoviticam: et deniqve Hungaricam. Qvaecunqve Natio industriosam se hīc praestiterit, eādem operā et juventuti suae consulet, et omnibus per Europam Eruditis gratificabitur: reclusa sic tum istis ad Latinitatem, tum his in Gentium idiomata (per illum qvem molimur elegantem parallelismum) viā.

[note: Collegia Philologica commendantur.] 15. Id autem qvis potissimum sibi dictum putabit? Qvisqvis aliqvid potest, velle etiam debet. In rebus bonis alacritas nemini esse interdicta potest. Atqve si de patria bene mereri laudem habet, majorem habebit mereri de multis aliis simul. Qvia tamen non exiguae molis res est (praesertim Lingvam aliqvam nondum satis excultam, varie dispersam, impolitam, defectam, in tam accuratos reducere cancellos): optandum esset rem hanc nulla in Gente sigillatim tractari, sed collegiatim urgeri, sub auspiciis ac favoribus publicis. Qvaliter in Italia, pro Italicae Lingvae conservando nitore, in Florentina [note: la Crusca] Academia Collegium LA CRVSCA erectum est, Collegas et fautores sparsim per Italiam habens, Viros doctos et illustres, numerō haud exiguō. Et fundata Anno 1617. in Germania, heroicō ausu, et cum nunqvam intermoritura nominis sui ad posteritatem laude, Illustrissimi Principis Anhaltini, LVDOVICI, auspiciis, Societas frugifera (die Fruchtbringende [note: Die fruchtbringende Gesellschafft.)] Gesellschafft) cui doctissimi Viri, et in his illustres, adeoqve jam Celsissimae personae, Duces, Principes, Comites, Barones, ultra qvadringenti jam (ut illorum nuper in lucem datus Emblematum et Symbolorum liber ostendit) nomen dederunt, scriptisqve jam publicis variis, et valde accuratis, pulcherrimam patriae lingvae navare coeperunt operam.

[note: Collegii leges.] 16. Bonum, inqvam, esset in omni Gente Societates ejusmodi, seu Collegia, institui: ne usqvam desint, qvi propositum tam laudabile, LINGVAS GENTIVM POLIENDI, cum bona successu urgeant. Atqve utile foret eosdem legibus qvibusdam colligari, ut res procedat felicius. Ex. gr. Vt exqvirere Gentis et Lingvae suae antiqvitates, qvaecunqve haberi aut erui possunt, teneantur omnes et singuli: sive ex Libris domi scriptis (olim aut nuper), sive extraneorum testimoniis, aut qvibuscunqve [note: (I)] tandem monumentis. Dehinc, redigere Lingvam patriam sub leges Grammaticas: ut indolem ejus a fundamentis intelligere consvescant eā utentes. Mox colligere, et in serien, digerere, omnes Lingvae suae Voces, Phrases, Adagia, et sic accurata construere Lexica: ut Vocum significationes ex ipsa originatione pateant; ratioqve Voces multiplicandi, dum usus reqvirit, derivando et componendo, in promptu sit. Vtile etiam fuerit, qvarto, eosdem esse polyglottos: ut qvid aliae Gentes habeant non ignari, felicius sua emendare (aemulatione stimulati, et exemplis adjuti) valeant. Aut etiam ad evitandum facilius absurda, qvaecunqve ex ignoratione Lingvarum, aut lingvae alicujus vicinae, oriri possent. [note: (Harsdorfferi error attingitur.] Cujusmodi est illud apud Georgium Philippum Harsdorfferum, in Philologiae Germanicae (anno 1646 editae) Disqvisitione prima § 6. Vbi antiqvam Germanorum Vocem, Witdod, Philosophum interpretatus, haec subdit: Restant autem Witdodiorum vestigia apud Hungaros et Polonos, qvi Dynastas suos hodie appellant Wei-Woden; ita qvidem ut ex wit/ vel weit/ fecerint Weii: ex Dod, Tod, Wod et sic ex Witdod, Weiiwood. Ridicula haec est Polonis (Hungari enim vocem ignorant, nisi qvod eam Principi qvoqve suo, Transsylvaniae, tribui audiunt) Vocabuli sibi proprii, utpote domi nati, ex peregrino, obscuro, monstrose contorto themate, derivatio. Woiwodae vox Polonissima, composita est ex Woi (qvod Woina) id est Bellum, et Wodze (Boh: Wodim) i. e. Duco. Sonat igitur idem planissime qvod Germanis suum Heer-zog. Exercitūs Ducem. Qvod aeqve videret, si aeqve Polonica ut Germanica intelligeret, Harsdorfferus.

[note: industria tamen laudatur.)] 17. Ignoscat autem eruditissimus Vir, qvod hoc in exemplum adductum sit. Monere et moneri amicitiae est. AEqve in Philologicis, ut alibi, veritatis habenda ratio, vitandae nugae. Placet alioqvin Viri industria: non tantum qvam Frugiferae societati, cujus membrum est, probat; sed et ad qvam socios pulchro Emblemate ac Versu, Libro suo praefixis, animat. Qvae ut similiter animandis aliis, qvācunqve in Gente in Philologicam societatem coituris, servire qveant, adscribere illa hīc libet. Pictura est Machinae Fistucam habentis: cujus, multorum hominum manibus in sublime funibus tractae, rursumqve demissae, vi, pontium sublicae profunde aguntur: cum subscriptione.



page 279/280, image: s152

Sic labor assiduus Lingvae fundamina nostrae
Firmabit, junctis sollicite manibus.

Adversae autem paginae adscripta haec leguntur.

TROCHEVS Frontispicii interpres.

IMminet torrens Loqvelae
Barbarae. Repagula
Obicesqve congeramus,
mutuis laboribus.
Aspice, ut Fistuca pendet!
ponderosa Machina;
Qvā, remissō fune, Pondus
pulsat alte sublicas.
Sic statuminantur Urbes,
Templa, Pontium pedes.
Ast, ut Arbor per vireta
qvassa nunqvam concidit,
Nī Labor bipennis ictu
adurgeat freqventior:
Sic MANUS JUNGAMUS! ESTO
SUDOR UNUS OMNIBUS.
Magna subducenda moles:
SOLUS HISCET HERCULES.
Surget ex Labore, surget
pulchra cunctis gloria.

Audiant haec sibi Omnes, qvi sociatis operis opem ferre possent, si manum ipsi qvoqve non subtraherent, nec in opere desudantes desererent. Aliās magno in opere, aut numeroso, Herculem etiam succumbere possibile est.

[note: Res agendae socialiter:] 18. Redeo ad Collegii Philologici leges. Partiri operas utile foret, ut alii hoc, alii aliud, agant inconfuse. Ita tamen, ut omnium elaboratorum censura communis sit. Nemo unus potest omnia: ergo diversi agant diversa. Sed qvia rursum nemo unus videt omnia: oculos conferant omnes, visuri aut plus, aut melius.

[note: Praeeunte tamen qvorundam solertiā.] 19. Verumenimvero qvia Omnium rerum initia ab uno fere aliqvo primordia sumunt, nihil prohibet vel unum tentare, qvid hīc, illic, istīc, praestari possit: demumqve si successum speret, ad laborum societatem invitare plures. Non ergo peccabitur, si vel solitariā industriorum Virorum operā efficiatur, ut Lingvarum qvantocyus, vel saltem interim Vestibula, confecta habeamus. Reductae enim sic in parallelismum (ratione Nomenclaturae, regularumqve Grammaticarum) Europeae nostrae viginti Lingvae, amaenissimum darent spectaculum: dum sic vel primo intuitu, qvid inter se commune, aut ab invicem diversum habeant, perspici posset. Unde surgeret aemulatio, et se in vicem exaeqvandi studium, etiam in pleniore Nomenclatura, Ianuali; elegantioreqve illā, Atriali. Cujus rei hic etiam foret usus, ut si qvid latentium adhuc in Europa est Lingvarum, ipsā aemulatione protraheretur in lucem: demumqve ad Asiaticas, Africanas, Americanas etc. iri posset.

[note: Barbaris subveniat vicinorum charitas.] 20. Scrupulus oritur. Qvis barbaris Lingvis eam praestabit operam? qvas qvi intelligunt, et loqvuntur, nostra haec consilia non intelligunt, et seqvi non possunt. Resp. Caeco videns dux esto; Claudum ferat validus; pro Muto verba faciat fandi gnarus. Miseris ergo Nationibus, explicare sua non valentibus, praestent operam vicini, qvi possunt: Lapponibus, Sveci, Wallo-Britannis, Angli; Americanis, cohabitantes illis Hispani, Belgae, Angli, etc. facturi id honore suō, et praemium habituri apud DEVM (Iob. XXIX. 15, etc.) Tandem, nimis barbararum Gentium assumi possent ingeniosiores pueri, qvi rerum ductu Latinam lingvam edocti, et de parallelismo Lingvarum recte informati, dimittantur certā spe, futurum ut ab occasionibus his surgat hīc et illīc Cadmus aliqvis, literaturae apud suos fundator ingeniosus.

[note: Praesertim Americanis] 21. Inprimis autem orandi sunt, qvi ad gentes Americanas, aliasqve in Insulis remotis, aditum norunt, ut hīc gnaviter operam ponere ne pigeat. Me profecto movit, et contremuerunt viscera mea, cum nuper apud Johannem Laet, de Americanis scribentem, haec verba legerem: Mihi nihil admirabilius visum in illis regionibus, qvam est tanta multitudo diversissimarum Lingvarum: tot enim sunt qvot Gentes, i. e. innumer abiles. Venitqve in meutem, hostem humani generis, qvi inter illas gentes potentissime dominatur, hanc difficultatem Europaeis, et Christianis, objicere voluisse, ne ad salutem convertere miseros possent. (In Notis ad Dissert. Hug. Grotii de Origine gent. Americ. p. 55. et 69.) Qvodsi ergo DEI gloriam, Satanae confusionem, fratrum salutem, optamus, tantae perniciei remedia qvaerere ne intermittamus. Quisqvis opem ferre potest, ferre ne differat. Miserescat nos miserorum, ut nostrī misereatur DEVS!

CAPUT XXIX. Digressivus ad Theologos Sermo.

[note: Theologorum est his studiis favere;] HAEc religiosi finis in Lingvarum cultura mentio, ad Vos me sermonem convertere facit, Religiosi Viri: qvorum etiam interest studia haec promovere, non impedire. Cogitare enim certe debetis, Evangelium esse praedicandum omni Creaturae sub Coelo, praedicari autem sine Lingvarum usu non posse. Tum et hoc, Scholas esse Ecclesiae seminaria: talesqve Vos habituros Auditores, qvales e Scholis acceperitis; dociles, si culturā bene subactos; asperos, si secus. Dominumqve non Ovium duntaxat curam Petro suo, sed etiam Agnellorum, commendāsse.



page 281/282, image: s153

[note: nec ullō impedire.] 2. Cum ergo Lingvarum hōc studiō, culturae Ingeniorum universali viam aperiri, et sic Infantibus qvoqve ad CHRISTVM parari aditum (ut undiqve vocibus acclamantium, HOSIANNA, personet DEI Templum) videtis: caveat qvisqvam cum Pharisaeis obsistere. An enim ad invidiam concitat spiritus, qvi habitat in vobis? (Jac. IV. 5.) Potius cum Mose dicite: Utinam omnis populus prophetet, et der eis Dominus spiritum suum. (Num. XI. 29). Ne ascendat invidia in cor ullius Vestrūm, o servi DEI vivi! Duces enim aliis estis ad Charitatem: qvae non aemulatur, non est ambitiosa, non sua qvaerit, non cogitat malum etc. Nolite ergo invidere, si alii agant, qvae Vobis aut non vacat agere, aut non libet, aut fortasse non venźre in mentem, (Spiritus enim qvo vult spirat.) Potius alii ab aliis capiamus exemplum, ut nemo non agat qvod vehementer prosit, suō qvisqve locō: Omnesqve fide pleni (qvemadmodum Gregorii habent verba) nitamur aliqvid sonare DEO, ut organa reperiamur Veritatis.

[note: Qverela deqvorundam praejudiciis.] 3. Sed hīc ad qverelas deflectendi occasio est super qvorundam praejudiciis, qvibus propositum nostrum (sive philologicum hoc Didacticum, sive reale illud Pansophicum) gravare induxerunt animum: ac si machinatio qvaedam esset, ad promovendam in occulto sectam nescioqvam, in despectum Religionis nescio cujus: qvod non susurrari duntaxat, sed publicis scriptis spargi, incipit. At vero injuriam fieri innocentiae nostrae, DEVS testis erit. Tam commune negotium est qvod agimus, qvam est communis rerum natura, et ipsa haec qvā omnes fruimur lux, ipseqve omnibus innatus communis sensus. Si secus, reqvirat iniqvitatum ultor DEUS. Sed patet praejudicium hoc ex alio nasci. Qvasi vero nemo possit Theologum agere, nisi simul sectarium agat: aut non possimus, sepositis illis in qvibus non convenit, illa qvae communis salutis sunt, agere communi ope: aut qvasi qvi sua per charitatem aliis, qvibus prodesse sperat, offert, illico technarum insimulari mereatur.

[note: Incharitatem non peccandum] 4. Humanitatis lex est, nedum charitatis Christianae, ut si qvis laborantibus proximi rebus auxilii aliqvid ferri posse animadvertit, ferat: praesertim ubi non unius hominis, sed multorum, res agitur: ut in hoc proposito. Jubet charitas, qvod DEVS in salutem generis humani monstravit (ita Doctor Lubinus de sua Didactica loqvitur) generi mortalium non invidere, sed toti exponere Mundo. Illa enim omnium bonorum natura est (pergit idem) ut CVM OMNIBVS communicentur: qvippe qvae qvō magis, et qvō pluribus communicantur, hōc plus et magis omnibus sufficiunt.

Hūc studiorum [note: Authorqvomodo delatus:] 5. Patimini me hīc confidentius Vobiscum loqvi, Christiana pectora. Nōrunt, qvi me propius nōrunt, hominem esse me non ad technas natum, aut factum: nec talem, qvi ingenii fiduciā hūc agatur, ut Christianae Juventutis studia facilitandi conatus, post alios, aut cum aliis, urgeat: sed dolore de infelicitate olim sua, cui melius excoli non contigit; et de ruinis patriae, aliorumqve Christianorum popolorum, in qvibus Scholae, et cum Scholis omnia melioris literaturae et pietatis studia, pessum eunt. Non affici talibus si qvis potest, suo abundet sensu: mihi emendationem etiam optare, qvaerere, atqve si datur moliri, Christianissimum videtur.

[note: Docere et doceri indifferenter habet.] 6. Qvod si talia fervidius urgere videmur, charitatis forsan excessu fuerit; fraudulentiae crimine id notare velle, in charitatem peccare est. Mitius illi judicant qvi parcius haec tractari oportere eō existimant, ne nobis nimium sumere videamur. Sed ego CHRISTVM laudo, qvi mihi tam simplex esse voluit pectus, ut docere et doceri; monere et moneri, doctorem Doctorum agere, si qvā parte liceat, et discipulum discipulorum fieri, sicubi profectum sperem, nullo mihi discrimine habeatur. Mallem sane semper doceri; cum hoc facilius sit, et tutius: attamen si docendi qvoqve obveniunt occasiones, id non aliō fine ac modō ut fiat, operam do, qvam ut nos ipsa clare commonstrata rerum Veritas doceat: eoqve aut plures accedant ejusdem Veritatis testes, aut si eam purius vident alii, hallucinationem meam detegendi occasionem habeant.

[note: Alios seqvi duces qvam anxie qvaesierit.] 7. Alioqvi mox ab initio horum studiorum qvam anxie qvos seqverer duces qvaesierim, testes mihi sunt qvicunqve conscii fuerunt. In exilium enim delatus, et ad Scholasticas occupationes retrursus, simul ac Ratichium adhuc esse in vivis comperi, semel et iterum ad ipsum datis literis per omnia sacra sum obtestatus, ne diutius suspensas teneret spes nostras. Methodi verae vias, sibi adeo (uti fama [note: Ratichius sua sibi nimis arcte custodiens.] erat) detectas, ostenderet: sed surdo canebatur fabula. Silentii causas triennio post agnoscebam, ex Venerabilis senis, Georgii Wincleri, Goldbergensis in Silesia Ecclesiae Pastoris, et vicinarum Inspectoris, ad me literis: qvi acceptā recens tunc emissā Janua Lingvarum, et in caetera nostra inqvirens, haec inter alia scripsit: [note: Georgius Winclerus.] Commendatio satis pomposa Methodi Ratichianae a Dn. D. Helwico et Jungio divulgata, qvid non spei apud multos excitavit? Sed bonus ille Ratichius latet, et latebit. M. Moserus, Scholae nostrae Collega primarius, fuit ipsius


page 283/284, image: s154

et sine invidentia, solō piet atis Zelō incensus, sponte Tuā offers omnibus: hōc ipsō contentus, qvod videas Te non omnino lusurum operam in re tam grata bonis. Perge igitur, mi Comeni, uti coepisti: ne retrahas qvaeso manum. Invenies Tibi faventes, pro Te orantes, gratias Tibi agentes, et largissimā Te remuneratione dignum judicantes: qvam tamen si von dabit Mundus, largietur DEVS. Ago nunc DEI beneficio annum 66, et tamen adbuc sum cupidus discendi, juventutiqve tenerae, et nepotibus meis, bene cupiendi? Vidi multorum scripta Didactica: sed naturali Methodo convenientiora, qvam qvā scripta est Janua et Grammatica Tua, non vidi, etc. Non aberit certe, qvin mirertur praesens et seqvens aetas, res tantae facilitatis et jucunditatis (Scientias et Artes) pro tam operosis et abstrusis olim habitas fuisse, etc. Haec ille, Theologus senex, in Theologo juniore studia haec non improbans (Anno 1632. II Sept.) Cujusmodi erant plurium, diversarum etiam Religionum, judicia.

[note: Ioh. Valentini Andreae ambita manuductio;] 8. Qvia vero jam ante in aurea qvaedam scripta Viri praeclarissimi, et nunqvam sine laude nominandi, D. Joh. Valentini Andreae (tunc Calvensis Ecclesiae in Ducatu Wittemb. Pastoris et vicinarum Inspectoris, nunc Aulae Witttembergicae Ecclesiastae, et Superattendentis generalis) bonō fatō incideram, in iisqve densos humanae vitae errores mirā felicitate in lucem protrahi viderem; datis ad ipsum literis (Anno 1628) qvid sancti moliminis subesser, cognoscere tentabam, ad perseqvendum protracta jam in lucem monstra animabam; ac ut me inter sui admiratores, discipulos, filios, agnoscere ne aspernaretur, orabam. Respondit amanter; Arduum esse, emeritum se ad nova vulnera deposci, vires suas exhaustas vix jam Ovium suarum curaesufficere etc. Additō tamen: Tantum vero abest, ut causae susceptae vel paeniteat, vel pudeat, ut ei porro canos meos impendere, atqve tam pio negotio immori, decretum sit. Qvō nomine libens Te in amicitiam suscipio, si, ut scribis, ab omni partium et litium studio remotus, UNIVERITATI et credas, et cedas, et Christianam LIBERTATEM sub CHARITATIS vinculo, amplectaris. Calvae Wirt. 4. Sept. 1628.

[note: idque iteratis instantiis.] 9. Rescripsi, meō et trium amicorum nomine. Tristari nos, qvod qvem in aetatis vigore esse credebamus, exhaustas vires qverulari, et qvietem meditari, audiamus: rogare tamen, ne arenā excedat, nisi subornatis qvi succedant. AEtatem ingravescentem non impedire, qvominus veteranus dux novitios informet athletas: et qvō exactiora solent a maturiore judicio exspectari, eō minus extimescendam fore invidiam, cui primi potissimum conatus expositi esse solent etc.

[note: Vltima ejus responsio.] 10. Ultimum Viri Clarissimi responsum fuit, A. 1629, 16. Cal. Oct. his verbis. Qvas 20 Julii dedisti, Vir Reverende et Clarisiime, amice plurimum honorande, recte accept: qvibus et mei amorem, et emendationis studium continuas: qvō utroqve me comitem habes, atqve conjunctissimum. Faxit CHRISTVS, ut hic Consensus noster Ecclesiae afflictae commodo cedat, ac spem meam, tot succrescentibus rei Christianae studiosis, anteqvam scena excedam, expleat. Caeterum qvod in Societate Christiana vestiganda (Cujus scilicet Imaginem, et Leges, communicaverat) potisimum haeres, non deero desideriis Tuis honestissimis. Nec Ideam tantum scripsi, sed nec plene historiam. Fuimus aliqvot, et magnae notae Viri, qvi post Famae vanae (Fraternitatis Roseae) ludibrium in boc coivimus, ante octennium cir citer, et plures in procinctu erant: cum nos exceperunt tuibae Germanicae, et propemodum disjecerunt. Pleriqve in meliorem patriam subducti, nos deseruerunt: hinc lugere alii, alii immisceri turbis, nonnulli desperare, ego vela contrahere. Supersumus pauci, magis anhelantes ad beatam analysin, qvam purgando Augiae stabulo suffecturi. Itaqve Tabulas Naufragii nostri Vobis legendas, ac si lubet sarciendas, tradimus: satis beati, si non omnino magnis ausis exciderimus. Hōc se solati sunt, qvi Novas Terras Erroribus suis (N B) aperuerunt seqvuturis feliciore Navigatione. Scopus fuit, CHRISTVM loco suo restituere, pulsis passim Idolis, sive Religiosis, sive Literariis. Sed ipsus se suo tempore inferet: nec magis fortasse a nobis operam, qvam a Davide olim Templum, voluit. Qvod Germanos tantum Germani legimus, arbitraria lex fuit, ac jam tum mutata. Bona causa omnes Nationes admittit socios: maxime qvos Christianum exilium conciliat. Vtimini nostro consilio, et rem gnaviter gerite, nobis etiam applaudentibus, etc. Dn. Vrsinum, Dn. Stadium, D. Jonstonum, saluto, et Vos CHRISTO Domino piis precibus insero. Vale et me ama.

[note: Cur haecinterserantur.] II. Haec cur inserta voluerim hōc locō, facile intelligent illi qvorum intererit, et qvi huic rei causam dederunt. Non mihi qvaero clypeos, sed innocentiae: et ne boni Viri in charitatem peccare pergant. Recte Erasmus alicubi: Indecorum est Theologis qvidqvam per tumultum agere, qvorum judicium oportet esse gravissimum. Ego propterea in neminem concipio odium, nec de dilectione remitto: praesertim ubi pio Zelo intervenire video metum, tametsi inutilem. Inusitatis enim terreri adeo proclive est, ut ipsum etiam Dominum, inusitatā viā venientem, pro spectro exhorruerint ipsimet sui. Sustulit tamen metum vox Domini; ac tollet hīc etiam, spero.



page 285/286, image: s155

[note: Scrupulositatum deprecatio.] 12. Rogo proinde Theologos, omni um partium, ut suspicionibus indulgere nostri causā animum no inducant: frustra se alioqvi fatigaturi profecto. Nam si me millies interrogabunt, Inceptum hoc qvid sibi velit? millies respondere cum Domino meo (cujus omnis actio nostra est in structio) delectabit, Hoc qvod a principio loqvor Vobis: nempe ut Christianae Juventuti meliuscule sit. Qvam qvia per salebras, tricas, spinas, raptari dolet, et per amoeniores vias svavius, tutius, cictus ad metas suas promoveri posse, fructumqve hujus rei ad multa simul alia se extendere, plane video; ideo aliis hoc idem plane ostendere qvaero. Id si scrupulis digna res est, reus sum, et mecum alii multi boni Viri, obmutescemus. Alios si qvarunt nodos, versent Scirpos nostros in mille partes, nihil invenient.

[note: Postulata a Theoligis.] 13. Potius ergo Vos, Viri DEI, ad DEUM intercessores este, ut studiis in gloriam CHRISTI, et Christiani populi commune bonum, imo perditarum etiam gentium salutem, directis, benedicere velit ex alto. Tum si qvi reipsā juvare potestis haec eadem studia (ut Scholas non abuti otio, et literis, doceamus; incultos autem ad culturae societatem pertrahamus) juvare: aut certe ut alii Viri ingeniosi, utiliter hūc operam commodare idonei, juvent, eosdem animate. Tandem si ad superiores qvi DEI nomine rebus humanis praesident, et qvorum authoritate hīc opus, est, suffragia Vestra possunt aliqvid, deesse nolite. Ita eritis tanqvam Os DEI, separantes pretiosum u vili (Ier. XV. 19.)

CAPUT XXX. Ad seculares in populo Christiano Potestates, deprecatio.

[note: Consilia Didactica sine authoritate publicavim habent nullam.] AD Vos tandem qvoqve supplex venio, qvi cum potestate Rebus humanis praeestis, Regnatores Populorum! Vestra: etiam hīc aliqvae partes sunt: imo TOTVM qvod hīc agitur, VESTRVM EST. DEI enim loco estis: DEI consilia exseqvi, ut generi humano bene sit, sacramento obligati. Esse autem bene non poterit, nisi LVX vera, LVX cognitionis DEI, lux scientiae Rerum vera, Lux Ordinis boni, pertransluceat Regnavestra, Terras vestras, Urbes vestras. Qvod non fiet, nisi Officinae Lucis, Scholae, recte constitutae; et ipsae Lucis lampades, Artes, Scientiae, Lingvae, ab omni admista caligine, aut fuligine, depuratae fuerint. Qua de re multis abhinc annis varie consultatum fuisse inter Viros doctos, notum est. Sed eveniebat, qvantum ad rei summam, sicut contemplantibus vultum suum in speculo: qvi (Apostolō monente) contemplantur, et abeunt, rursumqve obliviscuntur qvales sint.

[note: Rogantur ergo Magistratus Christiani, ut manum admove ant.] 21. Jam ergo tandem adhibete manum Vos, qvibus potestas est! Absqve Vobis fuerit, nos umbratici homines per secula consultabimus, vanō semper et irritō conatu. Vestram interponi authoritatem, auxiliatricemqve manum, ubi gloria DEI, et generis humani salus vertitur, necesse est. Jam enim qvid intersit Doctrinarum instrumenta recte reparari, Scholas recte constitui, Juventutemqve recte informari, ex dissertatis patere posse confido. Ad qvae tamen recognoscenda, qvum forsan non sit Sublimitatis Vestrae demittere sese: nec qvos majora rerum molimina tenent, prolixioribus occupare conveniat; breviter, qvid praesenti molimine qvaeratur, attingam.

[note: Didactici propositi per Ariadnes filum repraesentatio.] 3. Vulgata est ab antiqvis temporibus de Labyrintho Dadaleo, cui monstrum Minotaurus inclusum fuit, narratio: qvomodo Adolescentes ad spectandum eō (sive curiositate propriā ducti, sive alieno arbitrio intrusi) confluentes, dum non repetirent exitum, a monstro devorabantur. Donec Theseus, AEgei Atheniensium Regis filius, commieratione Ariadnes, Cretensium Regis filiae, prudenti ab illa consilio, Filorumqve glomere, instructus, Labyrinthi perplexitates superavit, monstrumqve confecit. Qvam narrationem faburlam qvidem esse patet: sed cui tamen (aeqve ut aliis antiqvorum Parabolis) veritatem subesse, Sapientum interpretationibus, rerumqve experimentis, docemur. Nomine scilicet mutatō de Nobis fabula narratur: Vitam praesentem nostram, cum omnibus qvae Nobis hīc transeunda et transigenda sunt, anfractuo sissimum esse labyrinthum, in qvo pereunt pleriqve, extricant se pauci. Atqve hoc Nobis eō fine dici, ut qvam per omnes Vitae partes consiliō salutari sit opus, illudqve undecunqve offeratur, etiamsi (uti saepe) ab aliqvo simplice, contemni non, debeat, attendere discamus. Sicut et, illud qvod nos Erroribus aeternis eximere natum aptum est, non operosum qvid, aut difficile esse, sed FILI instar simplex: modo a sapientia directrice veniat, et nos usum ejus non ignoremus.

[note: Mundus et omniain illo, meri nobis Labyrinthi.] 4. Propius in rem veniendo, MUNDVS hic, cui nascendo immittimur omnes, revera omnibus nobis magnus Labyrinthus est: tantā aeterni Daedali arte, et ex tot occultis immeationibus, constructus, ut propriā industriā reperire exitum nulli mortalium possibile sit, teste mortalium sapientissimō Salomone. Is enim, omnibus sub Sole perlustratis, pronuntiavit tandem: Omnia qvidem DEVM fecisse bona, unumqvodqve tempore


page 287/288, image: s156

suo, Mundum tamen tradidisse disputationi bominum, ut non inveniat Homo opus, qvod operatus est DEVS ab initio, usqve ad sinem (Eccles. III. II.) Causam, cur admirandum hoc sapientiae suae Amphitheatrum nobis esse Labyrinthum voluerit DEVS, explicat mox: Ideo haec agere DEVM, ut Homines timeant facum ejus (v. 14.) h. e. diffidant sibi ipsis, sidant DEO: nec qvicqvam unqvam temere, citra certae rationis ductum, agere praesumant. Unde intelligimus, ipsum DEVM nobis filum, cujus ductu Mundanos feliciter eluctemur labyrinthos, ostendere, Timorem SVI. Quō unō qvisqvis vere fuerit instructus, innoxie pertransibit: qvia DEVS mansvetos dirigit in judicio, mites docet vias suas (Psal. XXV. 10.)

[note: Negotia Vitae nostrae labyrinthi.] 5. Verumenimvero qvia praeter hunc magnum Labyrinthum, minores etiam pertransire habemus velut infinitos, qvid illis qvoqve fiat, videndum est. Aucti n. nobis in tantum sunt, ut qvoqvō se qvis vertat, labyrinthos inveniat. Labyrinthus certe inextricabilis est qvisqve sibi, permissus sensibus suis, desideriis suis, ratiociniis suis, moliminibus suis, qvibus [note: N B.] non est finis. Scholae ipsae, ubi ex ignorantiae tenebris qvaeritur exitus, labyrinthus sunt Juventuti: imo qvot ibi docendae et discendae Scientiae, Artes, Lingvae, tot labyrinthi. Nec aliud fere elapsis iude suus cuiqve Vitae status: ut nemo in Mundum, nemo in Seipsum, nemo in Societates humanas, nemo in ullum Studiorum cursum, nemo in Libros et Bibliothecas etc. sine Ariadnes qvodam filo, sibi adversus caeos errores directorio futuro, immittendus sit.

[note: Ariadena fila, ubique optanda: qvam varie hactenus qvaesita.] 6. Cujusmodi Ariadnes fila pro Sapientiae studiis qvaeri coepta sunt, ex qvo humanitatis studia coli coepta sunt. Fidem fecerit Salomo: qvi Parabolarum librum eō fine a se fuisse couscriptum, Ut daretur parvulis aftutia, et adolescentibus Scientia ac intellectus, utqve audiens ista sapiens fieret sapientior, testatur Prov. I. 4. 5. Nec aliud revera habuerunt qvod agerent (si modo munia sua recte intellexerunt) qvorqvot unqvam Librorum Scriptores, Artium doctores, Ingeniorum magistri, Vitae paedagogi, Negotiorum directores, aut consiliarii, fuerunt: qvam ut Ariadnea texerent, et negotiorum labyrinthis accommodarent, fila. Esseqve DEI munere egregie inventa multa, res loqvitur: usqve adeo, ut jam remediorum potius laboremus copiā, qvam defectu.

[note: Qvale Eriadnes filum adhuc qvaeritur.] 7. Ecqvid igitur adhuc qvaeritur? ARIADNES FILVM eōusqve protensum, ut omnibus studiorum Labyrintheis flexibus emetiendis sufficiat: et se ipsā suā simplicitate, ac uniformitate, et dehinc amoenā usūs facilitate, ita commendet, ut minuendis errationibus nostris (Scholarum praesertim et Iuventutis) notabilem ferat usum.

[note: Hoc antale sit judicium; et ut sit promotio, poscitur, Nempe.] 8. Atqve tale Filum, sub titulo Methodi Lingvarum novissmiae tentatum, cum hīc foras detur, ad Vestros qvoqve deponitur pedes, Rerum Arbitri ac Dispensatores. Vestrum qvoqve erit per VOSMET IPSOS videre, an molimina haec salutarem habeant finem? Qui est, ut facilitatō Lingvarum studiō, facilitentur simul studia Rerum: Iuventusqve Christiana meliore, veriore, plenioreqve Rerum cognitione Mentes tingendo, imbuatur paulatim eā prudentiā, qvae electionibus non aeqve enormiter aberrare, uti per vulgarem illam enormem aut rerum ignor antiam aut circa res haesitationem, contingere vident, qvi aliqvid vident, permittat.

[note: (I) Haec examinari faciendo.] 9. Confidimus autem nos non aberrare, neqve finibus nostris (ut studiis humanitatis meliuscule sit, illaqve ad severiores usus transferantur) neqve postulatō hoc, ut num talia moliri ex regeneris humani sit, VOS Generis humani NVTRICII videre ac judicare dignemini. An vero ad hos fines Filum nostrum sufficiat, si VOBIS per VO Smet dispicere non vacat: alterum est qvod petimus, ut hanc ipsam de Emendanda studiorum ratione consultationem, adeoqve hoc emendatae Methodi tentamen, a doctis Viris serio examinari, atqve si noxii erroris aliqvid se admiscuisse deprehensum fuerit, id anteqvam invalescat commonstrari, faciatis. Hic enim priniarius primae hujus editionis scopus est. Et qvia qvod omnes agunt nemo agit, ut proverbiō dicimus, sublimi prudentiae Vestrae committitur, an forte, certis qvibusdam personis, talium gnaris, et de talibus judicare idoneis, examen hoc permittere libeat.

[note: (2) In haec festinmari nisi commum consensu non permittendo.] 10. Ut autem, si haec usitatis meliora fuerint deprehensa, illa recipi authoritate Vestrā jubeatis, non reqvirimus: cum id doctorum Virorum judicio permittendum sit ex toto. Hoc potius, ut ne facile in publico ista recipiantur non recepta ab aliis: ad evitandas confusiones novas, qvas Scholis ex Methodorum discrepantia oriri, multorum fuerunt qverelae, nostra etiam suō locō. Potius ergo in id incumbere libeat, ut Methodus novissima collatis doctorum Virorum sententiis perficiatur, donec usu publicō esse non indignam, consensu constet publicō: qvemadmodum Sapientis Viri habet votum, qvod Capite XXVIII. §. 3. attigimus. Atqve tum qvid his nostris fiat (approbentur vel improbentur, ex toto vel ex parte) meā nihil intererit: qvi nihil nisi qvaerendis melioribus, si haec non satis bona, occasionem dare qvaero. Nam qvicunqve his nostris nullam notabilem subesse


page 289/290, image: s157

ostendere poterit utilitatem, procul dubio his meliora videre, aliisqve ostendere, poterit: qvod si factum fuerit, publico cedet lucro. Eritqve ipsissimum illud, qvod qvaeritur: ut mituis studiis rem communem provehamus in melius.

[note: (3) Pacem Terris procurando:] II. At qvia Musis cum Marte nullum est conrubernium, omnium Musarum nomine suppliciter ad pedes Vestros, o Rerum Dominatores, provoluti, ut Regnis Vestris restituere velitis PACEM, omnis felicitatis nutritiam, oramus. O cedant, cedant, cedant tandem, Arma Togae! Fuerit tempus Belli (qvod esse interdum sapientissimus Regum monuit) sed et re deat tempus Pacis! Fuerit tempus destruendi, sed et veniat tempus aedificandi (Eccles: III. I. etc.) Destruxistis multa, o Potentes: aedificate rursum multa! Eāqve ratione Imitatores estote Illius, qvi Vos loco suo rebus humanis interesse voluit. Qvi destruit, ut aedificet, evellit, ut plantet.

[note: (4) Scholis bene constituendis invigilando.] 12. Nos qvidem, qvi haec monere sustinemus, et pro meliorando studiorum statu intercedimus, sperare coepimus, non frustra haec Altissimi Numinis providentiam conjungere; qvod et ruinae Veterum Scholarum, vastantibus omnia Bellis, et Novarum delineationes, ad Ideas novas, moliminibus tot doctorum Virorum tam fixis, in idem recidant tempus. (Nempe non demoliri, solet aedificia sua vir sapiens, nisi cum pro novis explananda est area.) Ne tamen spes hae nostrae somnium sint, id in Vobis, post DEVM, situm est, qvi Rerum in Mundo moderatores, post DEVM, estis.

[note: (5) Vernacularum culturae providendo,] 13. Nominatim etiam petimus, ut Consilium de Vernaculis, meliori culturā (in Scholis et extra Scholas) expoliendis, ne displiceat: potius exemplō Vestro Viris doctis, caeterisqve universim, praeire sic placeat, qvomodo Vobis heroes nonnulli praeiverunt. Unus nunc instar omnium sit, Carolus Magnus: non magis ideo magnus, qvod Romani Imperii dignitatem Germaniae intulit primus, qvam qvod Lingvae Germanicae detersit sqvalorem, culturaeqve ejus fundamenta posuit prima. Qvippe qvi Grammaticae Germanae praecepta concinnavit ipse, evulgavitqve, Graecorum aemulatione et Romanorum: idqve eō fine (inqvit Dornavius) ut sermo partius a barbarie detersus, cultu atqve ornatu exsplendesceret. Nec hoc solum egregium, Regiumqve facinus: Ventis etiam a Mundi cardinibus, Mensibusqve vocabula Teutonica, qvorum hucusqve usus est, imposuit. De Disciplina porro Scholarum (qvae spiritus est omnis honestae gubernationis) tam fuit solicite anxius: ut freqvens, nemine qvandoqve opinante, Auditoria ingrederetur, inqvireretqve in docentium fidem, discentium vero studia, aeqve ac mores etc. Laudatur et Iacobus Angliae Rex, qvi Filio successori (uti sperabat, in libello qvem Donum Regium inscripsit) Vernaculae Lingvae summopere commendabat curam. Qvid Regem magis deceat (inqvit) qvam propriam suam Lingvam ab omni illuvie purgatam locupletare? et novis qvibusdam ornamentis condecorare? Cujus elegantiā (ut etiam reliqvis in rebus qvibuscunqve, modo licitis et honestis) omnibus Civibus suis unus palmam praeripiat?

[note: (6) Collegia Didactica et Philologica fundando.] 14. Qvodsi fundatio Collegii Philologici, aut Societatis alicujus frugiferae (sive qvae Lingvarum culturae, praesertim Vernaculae, sive qvae Scientiarum instaurationi, invigilet,) publicam qroqve reqvirat authoritatem, publicosqve sumptus: ne hīc aridis esse, immunificisqve, allubeat, obsecrandi estis. Non peribit, qvod hūc derivabitur: Vestro id, et Vestrorum, apud caeteras Nationes, posteritatemqve, honori cedet. Nam opus qvod agitur (perfecta illa Nonvissima, ad omnia tandem extensa et extendenda, Methodus) opus magnum est, magnorum Virorum, multorumqve, operam reqvirens. Nempe Ideam operis alicujus eximii vel unus praevidere potest: Opus ipsum ad ideam efformare, plurimos reqvirit oculos, loculos, manus. Sed et ipsa Idea non recte praevisa aberrare potest. qvae aberratio non innotescit, nec emendandi occasio et modus invenitur, nisi realibus experimentis: qvae res et tempus, et industriam, et impensas, reqvirit necessario.

[note: (7) Necessariisqve instruendo.] 15. Ubi merito illud Magni Verulamii, pro Scientiarum Restauratione Collegia per Nationes et Regna erigi svadentis, allegamus: (exlibri II. de Augm: Scien, praefatione ad Regem suum.) Interest progressuum in Scientiis, ut Indagatores ex optimis eligantur: utpote qvorum opera non in usum transitorium (qvemadmodum scilicet Ordinariae in Scholis professiones,) sed ad sufficiendam Sobolem Scientiae in secula, adhibeatur. Id fieri neqvit, nisi praemia et Conditiones tales constituantur, qvibus eminentissimus qvisqve in ea Arte plane cortentus esse possit: ut illi demum grave non sit in eodem munere immori, neqve practicam cogitet. Et post, Pro certo habeatur, magnos in rebus Naturae abditis eruendis et reserandis progressus vix fieri posse, nisi ad Experimenta sive Vulcani, sive Daedali (Fornacis scilicet, aut Machinae) sive cujuscunqve alterius generis, Sumptus abunde suppeditentur. Ideoqve sicut Principum Secretariis, et Emissariis, conceditur exhibere rationes Expensarum pro diligentiis suis, in explorando et eruendo Res novas, et Arcana Civilia: similiter et Exploratoribus ac Speculatoribus Naturae satis faciendum de expensis suis. Aliās de qvamplurimis, scitu dignissimis, nunqvam


page 291/292, image: s158

fiemus certiores. Atqve si Alexander Magnus vim pecuniae suppeditavit Aristoteli, qvā conduceret Venatores, Aucupes, Piscatores, et alios, qvō instructior accederet ad conscribendam Historiam Animalium: certe qviddam debetur iis qvi in saltibus Naturae pererrant, sed in Labyrinthis Artium viam sibi (et aliis) aperiunt etc. etc.

[note: (8) Schollae universim ut floreant, attendendo.] 16. Sed et Scholas universe ad Regum thronos, et Principum tribunalia, et Curiarum curas, pertinere, inde patet, qvod Reipublicae salutem in Iuventutis Educatione bona fundari, oraculi instar receptum sit, nec in dubium vocari potest. Talis qvippe erit seqvens aetas, qvales ad illam transmiserimus cives, melior aut deterior, prout eruntipsi Scholas igitur, Hominum Officinas, engere, erectas conservare, conservatas in melius provehere, sui esse munerit credent, qvoscunqve Popnlorum Pastores esse voluit DEVS. Ita fiet, ut qvemadmodum Halcyon pullos excludit feliciter, cum Zephyri mitiores spirant tranqvillō mari: sic Ingeniorum formatores sub Magistratuum vigili attentione, et in docentes ac discentes muni benignitate, ex Pueris egregios Adolescentes, ex egregiis Adolescentibus bonos Viros, ex bonis Viris sapientes Reipub. Cives, posteritati daturi sint.

[note: (9) Consilia contraria non audiendo.] 17. Postremo, orandi sunt Populorum Rectores, Patriaeqve Patres, ut si reperiantur, qvi his tam salutaribus consiliis obices ponere animum inducant, non se a proposito (hāc etiam viā gloriam DEI, et populorum salutem, promovendi) revocari patiantur. Reperiuntur enim saepe ad Regum latera homines (inqvit Caspar Hoffmannus, in de imminente Barbarie) qvi mallent pauciores esse Eruditos, et suis tantum consiliis stare Rempublicam, seqve primos esse apud Reges, dejectis de gradu sapientibus. Atqve ob hoc ipsum et studiis, et Literatis, sunt iniqviores. Sed decet eos qvi Sceptrum in manu habent, etiam Oculos habere in Sceptro, consiliorumqve suorum rationem sic inire, ut ne communem salutem privatae suae, vel paucorum, posthabuisse videantur utilitati: credere deniqve, Multitudinem sapientum salutem esse Orbis terrarum (Sap. VI. 26.) Lycurgum, Spartanorum Legislatorem, narranr, objicientibus, qvod mercedem daret Rhetoribus, respondisse: Si qvis profiteatur se filium meum redditurum meliorem, non mille drachmas, sed omnium facultatum dimidium profundam etc.



page 293/294, image: s159

VESTIBULUM Latinae Lingvae Rerum et Lingvae cardines exhibens (ad leges Methodi Lingvarum novissimae concinnatum) Vor=Thür Der Lateinischen Sprache.

Juventutis Christianae Formatoribus Salutem.

PUlchrum est qvod de Polycleto, clebri apud antiqvos Statuario, referunt, composuisse nobilem de Symmetriis Corporis commentarium, qvem appellavit NORMAM: Praeceptorumqve suorum certitudinem opere ipsō mox confirmasse, fabricatā juxta libri praescriptum statuā exactissimā, cui idem cum commentario nomen, NORMAE, indidit. Unde [gap: Greek word(s)] (Polycletea Norma) in proverbium abiit: ad designandum hominem, aut opus, omnibus numeris absolutum, in qvo dici et esse non disconveniant.

Hoc si pulchrum censetur in Arte una, praecepta illius eō perfectionis fuisse deducta, ut secundum illa operanti exactum mox prodiret Opus; merito in Artificibus caeteris excitare debuit aemulationem, ne minorem praeceptionibus Artiam suarum inesse, aut inesse videri, vellent certitudinem. Esseqve in Mechanicis aemulatione tali satis profectum, res loqvitur: an vero in Liberalibus jactari qveat idem, videndum est. Constructa qvidem sunt, et construuntur in dies, aliis atqve aliis formis, variarum Scientiarum, Artium, Lingvarum, systemata: sed an Polycletea? ad qvorum scilicet ductum qvisqvis opus aggreditur, vere artificialia perfecta mox producat opera? Cicero sane de Iuris formulis simile qvid pronuntiat: Sunt jura (inqviens) sunt formulae, de omnibvs rebus constitutae: ne qvis aut in genere injuriae, aut ratione actionis, errare possit. Si ita, gratulamur merito Iuris studiis, tam Polycleteis canonibus instructo. Sed qvid caeteri, et caetera?

In primis autem de consimili Norma solicitis esse conveniebat illis, qvibus Juventutis formatura dem andatur. Hi qvippe revera fingere habent Statuas: et qvidem statuas vitas, mobiles, lineamentis non extrinsecis, sed per omnia intima accurate ductis, deformandas: ad insculpendum ingeniis Sapientiae, Morum, Eloqventiae, Symmetriam veram. Cui interiori sculpturae accommodatum instrumentum, Libri utiqve sunt, sapienter, pie, facunde, scripti. Sed ad qvorum intellectum verum, legitimumqve usum, impeditior hactenus visa est via, ut non nisi a felicioribus, aut obstinatioribus, superari posset ingeniis. Qvaesitae ergo sunt explanatiores qvaedam, a variis varie, semitae, qvibus in Authores bonos (nunc propemodum a Scholis exulantes) legendos et intelligendos, citus, tutus, amaenusqve praestaretur aditus. Eodemqve fine extructa nobis est, ad Methodi Lingvarum novissimae ductum, trina (sub VESTIBULI, JANUAE et ATRII Lingvarum nomine) veluti scala, qvā se ingenia sensim attollere, comparatōqve sibi Latinae Lingvae, Eruditionis promaecondae, usu, ad omnigenarum simul Rerum capacitatem disponi possint.

Qvō in opere id voti nostri esse, ut Lingvarum tirones normam Polycleteae similem (opera scilicet sine mendis producentem) habeant, aperte fatemur. Si desideria haec asseqvimur, bene est: sin, promovisse tamen ad scopum propius confidimus: qvia soler Artificum industria, sic etiam in aemulationem novam provocata, qvicqvid votis deest supplere poterit; sive mox, ab heroici alicujus ingenii concitato impetu, sive temporis et praxeos progressu. Nam et tempus detegit multa, qvae se non simul in conspectum proferunt; et praxis docere nata apta est, qvae theoriae oculos effugiunt. Differentia Normae hujus nostra, a Polycletea, in eo erit, qvod ibi veritatem praeceptionum suarum firmabat, specimine datō, Artifex ipse: utrum discipulis aeqve imitari fuerit datum, proditum non est. Nos autem Normas nostras ipsis Discipulis damus in manum, ut Opera sua aggressi, opere ipsō exsculpant: non aberraturi facile, si cum attentione debita; neqve producturi monstra, sed Opuscula scita, Normarum ideis respondentia. Polycletis ipsis, sculpturae hujus praesidibus, praemonstratio tantum singulorum diligens, et dehinc inspectio relinqvitur: ne Operarios suos otiari, aut segnius agendo aberrare (praesertim simpliciores, et ab initio) permittant; aut si aberrare velle videant, revocent; donec Normae usu firmatō, non errare consvefacti fuerint.

Atqve hoc primum est, qvod hīc in limine Vos operarum directores monendi fuistis, ipsis Discipulis haec Instrumenta esse danda in manus: ut mox ab initio ipsimet operari, h. e. legere, scribere, interpretari, incipiant.


page 295/296, image: s160

Sed ipsosmet statimalloqvimur, invitamus, hortamur, informamus (et qvidem Laetinitatis adhuc rudes Latinovernacule:) eō fine, ut mox ab aggressu primo suae circa studia haec industriae modum ipsimet intelligere incipiant. Vestri autem in gratiam, qvomodo in his operis progrediundum sit, hypommemata qvaedam subjuncturi sumus ad calcem: ut meditandi ea uberius, qvae Vos imaguncularum DEI coelatores ingeniosos ac solertes faciant, occasio ne desit.

Valete, et rem Iuventutis tam ferio, qvam vobis gloriae DEI amor, et posteritatis salus, cordi est, agite.

Invitatio. Einladung.
VEni puer, KOm (her/ du) Knab/
aut qvisqvis es, oder wer du seyst/
qvi cupis discere der du begehrst zu lernen/
Latinam Lingvam: die Lateinische Sprach:
qvae pulchra est, Welche schön ist/
communisqve populis und gemein den Völckern
et facit doctos. und macht gelehrte (Leut)
Illam ego te docebo, brevi et amoenā Viā, Dieselbe wil/ ich dich lehren (durch) kurtzen und lustigen Weg/
divisā in tres gradus getheilet in drey staffeln:
I. In primo ponemus In der ersten wollen wir legen
omnia illius FUNDAMENTA. alle jhre Grundfeste.
II. In secundo erigemus Im andem auffrichten/
totam necessariam das gantze nöthige
STRUCTURAM. Gebäwde/
III. In tertio addemus omnimoda ORNAMENTA. Im dritten hinzu thun/ allerley Zierrath/
Illud primum absolvemus Das erste wollen wir verrichten/
in hoc primo libello, qvem nunc in manum sumis, in diesem ersten Büchlein welchs du itzt in die hand nimbft/
dictum Lingvae VESTIBULUM. genandt Sprachen-Vor-Thür
Secundum absolvetur Das ander sol verrichtet werden
(auxiliō Dei) (mit hülffe GOttes)
in proxime seqventi Libro, in nechst folgendem Buch/
appellato Lingvae JANUA. genandt die Sprachen-Thür.
Tertium post in tertio, Das dritte hernach im Dritten/
qvem vocabimus welches wir nennen wollen
Lingvae ATRIUM das Sprachen Vor-Hauß
Atqve tum te immittam Und dann wil (ich) dich einlassen
in PALATIA Authorum; in die Pallasten der Scribenten/
hoc est in Libros sapienter scriptos; das ist/ in Bucher weislich geschrieben/
ut ipse qvoqve fias, daß du auch selbst werdest/
Sapiens, prudens, eloqvens. weise/ klug/ beredtsam.
Disce autem intelligere, Lerne aber verstehen/
qvomodo hi libelli scripti sint. wie diese Bücher geschrieben sind/
et tibi erunt pertractandi, und von dir sollen gehandelt werden/
ut cum fructum fiat. damit es mit frucht geschehe.
Tria debemus Dreyerley sollen wir
semper discere, allezeit lernen/
etiam cum Lingvas discimus Auch wenn wir die Sprachen lernen
I. Res recte intelligere. I. Die Sachen recht verstehen
II. Recte intellecta II. Was recht verstanden ist/
recte agere recht thun.
III. Recte intellecta et facta, III. Was recht verstanden und gethan ist/
recte elo qvi recht außreden
Ergo etiam hi tres Drumb auch diese drey
Libri tripartiti erunt. Bücher in drey (theil) getheilet werden.
Prima cujusqve pars te docebit I. Das erste theil eines jeders wird dich lehren
Res ipsas intelligere, Die Sachen selbst verstehen/
qvae in tuo conspectu welche für deinem Gesicht
ordine expandentur, ordentlich sollen außgebreitet/
et suis appellationibus und (mit) jhren benennungen/
distingventur: vnterschieden werden:
hoc vocatur Nomenclatura Rerum. diß wird genennet ein Nenn-Buch
Secunda pars II. Das ander theil sol
docebit te dich lehren
illas ipsas appellationes dieselbe Benennungen/
recte intelligere, recht verstehen/
et recte interpretari: und recht Dolmetschen:
vocabiturqve Lexicon (seu Dictionarium) und wird heissen ein Wort-Buch.
Tertia tandem III. Das dritte entlich
docebit, sol lehren
ex jam comportatis, auß den schon zusammen getragenen
et intellectis Verbis, und verstandenen Worten:
Sermonem struere: eine Rede zurüsten:
et hoc erit Grammatica. und das wird sein die Sprach=Kunst.


page 297/298, image: s161

Atqve tum erit totum, und dann wirds wirds gantz seyn
qvod in hoc studio optari potest. was in diesem lernen zu wünschen sein mag.
Vide illa tria, Siehe die drey (stück)
etiam in hoc Vestibulo! auch in dieser Vor-Thür.
I. Primo historiam Rerum, I. Erstlich/ eine Sachen-erzehlung/
tabulatim expansam. taffelweiß zerleget.
II. Inde Vocum repertorium, II. Drauff ein Worten-Register/
serie Alphabeti. nach ordnung des ABC
III. Tandem compendium III. Endlich ein Außzug
artis Grammaticae Der Sprach-Kunst.
Sed haec omnia summatim Aber diß alles summarischer weise.
RES, tantum primarias, qvae caeteris pro fundamento stant in toto Mundo: SACHER/ nur die vornembsten/ die den andern zum grund stehen/ in der gantzen Welt:
VOCES autem potissimum primitivas. WOKTEN abervornemblich die ursprüngliche
a qvibus reliqvae von welchen die ubrigen
derivantur, entspringen
in tota Lingva: in der gantzen Sprach.
et REGULAS Sermonis formandi, und REGELN die Rede zu formiren
tantum communissimas, nur die allergemeinesten/
in qvibus caeterae omnes fundantur. auff welchen sich die andere alle gründen.
Ut recte utaris Damit du recht brauchest
his omnibus; Dieses alles/
serva hunc ordinem. halte diese ordnung.
Ante omnia lege Vor allem ließ
Historiam Rerum die Erzehlung der Sachen/
Latina intelligere. das Latein verstehen.
Et qvicqvid unā legeris, Vnd was du eine stunde gelesen hast/
idipsum mox transscribe in Germanicum Dictionarium. das schreib bald ab/ in das deutsche wort-Buch/
(qvod videbis in fine hujus libelli) (welches du sihest zum ende dieses Büchleins)
ut inde fiat Vernaculo-Latinum Lexicon. auff das drauß werde ein Deutsch-Lateinisches wort-Buch.
Hōc peractō, Wan das verrichter ist/
pertransi Grammaticam, gehe durch die Sprach-Kunst/
cum debita attentione, mit gebürlicher auffmerckung
perpetuisqve Exercitiis. und jmmerwerenden übungen.
Demum redibis Alß dann wirst du widerkommen
ad Historiam Rerum, auff der dinge erzehlung.
illamqve expones, und wirst sie außlegen/
verbum de verbo, von wort zu wort/
ope Dictionarii, mit hülff des Wort-buchs/
et Grammaticae. und der Grammatic.
Sic intelliges So solt du verstehen/
omnia clare, alles klärlich/
et imitaberis und nachfolgen kennen
prompte, fertiglich/
Et habebis delicias. und davon haben ergetzligkeit.
Nam Dann
Qvi bene distingvit, wer wol unterscheidet/
bene docet: der lehret wol:
et qvi bene attendit, und wer wol aufmercket/
Hoc non fallit. Diß fehlet nicht.
Eja aggredere! Nu greiffs an
in nomine DEI im nahmen Gottes.

CAPVT I. Divisio Rerum. OMNIA, ALIQVID, NIHIL, habent sua Nomina etc.

NB. Abrumpo hīc: qvia totum hoc Vestibulum, concinnius in Hungaria postea factum, Tomo seqventi (unā cum aliis Latinitati compendiosius discendae servituris instrumentis) recurret: ibi qvaeretur.



page 299/300, image: s162

LATINAE LINGVAE JANUA RESERATA, Rerum et Lingvae Structuram exhibens ordine nativo. (Ad leges Methodi Lingvarum novissimae) Die offene Thür der Lateinischen Sprach.

AD LATINARVM LITERARVM MAGISTROS.

STructurae RERVM, et circares INTELLECTVS humani, et inservientium utrisqve VOCABVLORVM Lingvae totius, posita sunt in Lingvarum Vestibulo fundamenta. Superstruendum jam his fuerit, in nomine Dei: ut exsurgat Rerum syntagma plenius, et Intellectūs lumen splendidius, et Lingvae corpus qvasi integrum. Omnia illa simplicissime: ad detegendum nativum Rerum vultum: et formandos genuinos de rebus Conceptus; acqvirendumqve Lingvae usum planum, ad necessarias rerum expressiones sufficientem. Cui usui concinnata rursum sunt,

I. Historiola Rerum, JANUAE TEXTUS.

II. Interpres Vocum, LEXICON,

III. Praecepta sermonis formandi, GRAMMATICA.

De qvorum scito usu ipsos Discipulos, seqventi hīc mox Aditu (Latino vernacule adhuc, qvippe in Latinis nondum longe progressos) praemonemus, ut operarum seriem ipsimet capiant melius, et ad autopraxian disponantur felicius. Qvae ipsa cum Vos, Operarum inspectores, longe etiam exqvisitius intelligere necesse sit, revidete qvaeso, qvae Informatorii Vestibularis titulo I. scripta sunt. Sed et peculiaria hypomnemata hīc ad calcem adjungemus, ut ne usqvam desimus, aut qvisqvam Vestrūm circa haec, qvae Vos felices studiorum formatores faciant, haesitare necesse habeat. Vos ergo in attendendis illis qvae fiunt, ut recte fiant, recte vigilate: nec Vos ideo diligentiae paeniteat, qvod Ingeniorum profectus, qvoniam minutis constant auctibus, non nisi ex intervallo sentiantur. Absolutō integrō Januae curriculō, fructum laboris Vestri, et discentium, videbitis cum Deo. Valete,

ADITVS. AD JANUAM LINGVARUM. Zugang zu der Sprachen-Thür.
I. Lingvarum studium qvonam tendat. I. Das Sprachen-lernen wohin es ziele
DEUS creavit Mundum, GOTT hat erschaffen die welt/
plenum operibus Sapientiae: voller wercke der weißheit:
Hominemqve posuit vnd den Menschen gesetzt
in medio Creaturarum, mitten vnter die Geschöpfe/
ut eas contemplando, damit er sie beschawende/
et illis utendo, vnd derselben sich gebrauchende/
deqve illis sermocinando, auch davon sich vnterredende/
delectationem habeat. eine erlustigung habe.
Est itaqve triplex scopus Ist demnach dreyfacher Zweck
vitae nostrae in Mundo: nempe vnsers lebens in der welt: nemlich
ut Opera DEI spectemus; daß wir GOttes wercke beschawen.
ut illis bene uti discamus; daß wir die selbe wolbrauchen lernen.
ut talem Notitiam et usum daß wir Solche Erkendt nuß vnd Gebrauch/
ope Lingvarum, durch hülff der Sprachen
ad alios propagemus. auf andere fort pflantzen.
Discimus proinde Loqvi, So lernen wir nu reden
(unā lingvā vel pluribus) (eine Sprach oder mehr)
ut Rerum Notitiam asseqvamur: damit wir der Sachen erkantnüß erlangen:


page 301/302, image: s163

Notitiam autem rerum qvaerimus, Erkentnüß aber der Dinge suchen wir/
ut in Usu ne aberremus. auf daßwir im Brauch nicht verirren.
Ergo nota bene! Darumb mecke wol!
Lingvas scire, pulchrum est: die Sprachen kennen/ ist schön:
pulchrius, Res ipsas intelligere, noch schöner/ die Sachen selbst verstehen/
de qvibus loqvendum est: davon man reden sol.
pulchrrimum autem scire am schönsten aber wissen
utrāqve illā notitiā uti. beyde solche Wissenschafft zugebrauchen.
Debent proinde Lingvae disci, Müssen demnach die Sprachen gelernet werden/
non sine cognitione Rerum, nicht ohn Erkandtniß der dingen/
sed unā. sondern zugleich.
II. Lingvas discendi via duplex, USUS et ARS. II. Sprachen zulernen (ist) zweyerley weg/ Gewonheit vnd Kunst.
DIscuntur autem omnia ista MAn lernet aber alles dis
(nominatim Lingvae) (namentlich die Sprachen)
aut USU solō entweder durch Gewonheit allein/
(cum intelligentibus, exercitatis, (mit verständigen/ geübten/
eloqventibusqve, conversando:) wolberedten (Leuten) vmbgehende:)
aut ARTE certā, exlibris. oder durch gewissen Kunst aus den Büchern.
Prior via est bona, sed ambagiosa, Der erste weg ist gut aber langsam (vmbschweiffig)
nec semper certa: vnd nicht allzeit gewiß:
nec potest qvilibet occasiones eō habere. kan auch nicht jederman gelegenheit dazu haben.
Posterior est compendiosior, Der ander ist vortheilhafftiger/
ac certior, vnd gewisser/
et servit cuilibet: vnd dienet jederman:
deducitqve nos tandem eō, vnd bringet vns endlich dahin/
ut versari qveamus, daß wir vmbgehen kennen/
cum Sapientibus, mit klugen (Menschen)
vivis et mortuis. lebendigen vnd todten.
Bene igitur factum qvod viam hanc ingressi sumus, Wol derhalben gethan/ daß wir diesen weg angetretten sind/
jam in Latinitatis schon in der Lateinischen
Vestibulo: Vorthür:
Pergamus, Last vns fortschreiten/
experieris viam hanc fore du solst erfahren/ das dieser Weg seyn werde/
directam, brevem, richtig/ kurtz/
amoenam. lustig.
III. Ad Lingvas arte discendum III. Sprachen nach der Kunst zu lernen/ (ist)
trinus Liber necessarius. ein drey faches Buch nötig.
AGgredimur Latinitatis Ianuam! Wir treten zur Lateinischen Sprachenthür
qvae constructa est welche zusammen gesetzt ist
(aeqve ut Vestibulum) (eben wie die Vorthür)
ex Historia Rerum, aus einem Historienbuch/
et Lexico, vnd einem Wortbuch.
et Grammatica. vnd einem Sprachkunstbuch
Historia recensebit Das Historien-Buch soll erzehlen/
omnes primarias res alle vornehme sachen
in toto Mundo. in der gantzen Welt.
Lexicon explanabit Das Wort-Buch sol erklären/
omnes usitatas alle gebräuchliche
Voces VVörter
totius Lingvae, der gantzen Sprach/
Alphabeticō ordine. nach Abece Ordnung.
Grammatica plenius patefaciet, Das Sprach-Buch sol völliger eröffnen/
qvomodo Verba oportet wie die Worte müssen
formari, construi, efferri, formiret/ zusamengesetzt/ für gebracht werden/
cum de Rebus loqvendum est. wen man von dingen reden wil.
IV. De USU horum Librorum. IV. Vom Gebrauch dieser Bücher.
QViqvis hisce libellis uti volet, WEr diese Büchlein brauchen wil/
discat recte der lerne sie recht
uti: brauchen:
de qvo accipe haec monita. davon nim diese erinnerungen (an)
Si tibi inchoare libet So dir anzufahen ge-liebt
a seqventi mox von dem bald folgenden
Textu, Text/
licet: stehet es frey:
poteris intelligere du kanst verstehen
omnia, alles
si in omnibus consulis Lexicon. wo du in allem zu rath nimst das Lexicon.
Res tamen facilius procedet, Kan dennoch die sach leichter angehen/


page 303/304, image: s164

si prius familiaritatem inieris. wo du zuvor gutte kundschafft machst
cum hoc interprete: mit diesem Dolmetscher:
diligenti perlectione Lexici, durch fleissige überlesung des Lexici/
a principio ad finem, von anfang biß zum ende/
Latino-vernacule. Latein vnd Deutsch.
Praesertim si addideris Sonderlich wo du hinzu thust
interpretationis exercitium: die Dolmetschungs übung:
transponendo columnam tertiam, mit übersetzen der dritten column/
(e Latino in Vernaculum) (aus dem Latein ins Deutsche)
ope columnae primae et secundae. durch hülff der ersten vnd andern column.
Vis etiam prius percurrere Grammaticam? Wiltu auch zuvor durchlauffen Grammaticam?
Non male feceris, du thust nicht übel (dran)
vel solam primam columnam. GOtt geb nur die cerste column.
Tum enim venies Denn als dann kommestu
ad Historiam Rerum ins Historienbuch
sic, also/
ut intelligas omnia clare daß du alles klar verstehest/
et recte interpreteris, vnd recht dolmetschest/
et habeas delicias. vnst hast lust davon.
Dehinc venies ad Lexicon. Darnach kommestu ins Lexicon/
plenius perdiscendum, dasselbe vollends auszulernen/
sicut et Grammaticam: wie auch Grammaricam:
de qvo postea moneberis. davon du hernach solst erinnert werden
Sume tantum tecum, Nim mir mitdir.
in toto hoc Opere, in diesem gantzein Werck
Oculos et Aures, Augen und Ohren
Cor et Sensus, Hertz und Sinnen/
Calamum et Lingvam! Feder und Zunge.
Lege omnia IPSE, Lis aller Selbst
Audi omnia explicari IPSE, Hör alles auslegen Selbst/
(si tibi occasiones non desunt) (wo es dir an gelegenheiten nicht mangelt)
Considera omnia IPSE Betrachte alles Selbst
Disce omnia pronuntiare IPSE: Lerne alles aussprechen Selbst
Scribe omnia IPSE: Schreib alles Selbst:
Ita se omnia dabunt IPSA, So wird sichs alles geben Selbst/
experieris. du solt erfahren.
Reliqva Praeceptor monebit Das übrige wird Praeceptor erinnern
DEUS qvae juvabit. vnnd GOTT wird helffen/
si hunc invocaveris. so du Ihn anruffest.
Dimidium facti, qvi bene coepit, habet. Halb gethan/ wer wol angefangen hat.

Observa Lector.

ETiam Ianuae Textus in Hungaria limam passus, non qvidem aliam accepit mutationem, praeterqvam Vocum magis nativam seriem (ut regens undiqve praecedat rectam, cohaereantqve proxime, ad nativam Sermonis structuram melius ubiqve pervidendam) placet tamen id eō usqve differri, ut tota Latinitatis Schola Triclassis instrumenta sua simul habeant.

GRAMMATICAM vero Ianualem, qvalis tum concinnata fuit relinqvo hīc integre: qvia plena est, totumqve Sermonis artificium (usqve ad Periodicam doctrinam) detegit: Annotationesqve qvibus omnium mutationum redditur ratio, annexas habet. Meliora qvidem, et ad Iuventuis usum faciliora, exhibet haec eadem Grammatica in Hungaria concīsior facta: qvia tamen docentium valde interest plus in his intelligere, qvam qvalia tironibus instillantur, tenereqve omnium rationes, qvae non ibi sed hīc explicantur eja recudatur Grammatica illa hic! non in discentium, sed docentium usum, qvemadmodum Illustriss. et sapiens Vir, D. Palatinus Posnaniensis judicavit.

JANUAE LINGVARUM novissimae Clavis, GRAMMATICA, LATINO-VERNACULA.

[In qva ubicunqve Paedagogus asteriscum (*) videbit, monitum qvaeret in Annotationibus, ad calcem hīc adjunctis]

I. INTROITUS. Grammatica qvid: partes ejus qvot.

QVomodo de rebus qvibusvis loqvamur, vidisti: jam ut ipse qvoqve discas recte loqvi, non usu vagō, sed arte; videndum tibi est. (*)



page 305/306, image: s165

2. Loqvi, est res cogit at as verbis proferre. [Loqvela, Sermo, Oratio, pro eodem hīc sumuntur.]

3. Recte loqvi, est clare, distincte, intelligenter loqvi.

[Scopus igitur est artificiosa Perspicuitas.]

4. Arte bene loqvi, est omnium in Sermone rationem reddere posse.

[Scopus igitur est, loqvendi Securitas]

5. Ars recte loqvendi, GRAMMATICA dicitur.

(Quod Literaturam sonat. Olim enim usu discebant loqvi; arte Literas tantum, legere et scribere. Post loqvendi etiam colligebantur Regulae: relictō tamen nomine primitus Arti inditō.)

6. Grammaticae munia tria sunt.

I. Partes, ex qvibus Oratio texitur, recte dignoscere.

II. Singulas illas recte formare, seu struere.

III. Structas recte, proferre qvoqve recte, seu ore seu calamo.

7. Dignotio partium Orationis dicitur ETYMOLOGIA; structura, SYNTAXISL prolatio legitima ORTOEPEIA: qvam, dum fit ore, PROSODIAM, seu ORTHOTONIAM, vocant; dum scriptō, ORTOGRAPHIAM. [*]

8. Prima pars erit theoretica, reqvisita Sermonis nosse docens: secunda et tertia practica, Sermonem facere docens. [*]

(NB. Etymologia summus finis est, Sermonis plenitudo: u tqvid ad ejus integritatem reqviratur, intelligas. Syntaxeos summus finis, Sermonis accuratio: ut qvicqvid obvenit, construere scias. Orthotoniae, et Orthographiae, summus finis, Sermonis perspicuitas: ut omnia qvae Sermone efferuntur, inconfusa, clara, ultro perceptibilia, sint.)

Prima Grammaticae pars, ETYMOLOGIA. II. Orationis partes qvid et qvot.

9. Sermo humanus articulatus est. (h. e. partibus qvibusdam, sicut Manus digitis, et Digitus articulis, distinctus.)

10. Resolvitur enim omnis prolixior Oratio in Segmenta, seu [ut nunc loqvimur] Capita; Caput rursum in Periodos; Periodus in Sententias; Sententia in Phrases; Phrasis in Voces; Vox in Syllabas; Syllaba in Literas.

(Exemplo sit Ianuae Lingvarum Textus: divisus in majora segmenta, seu Capita, centum; Caput primum in Periodos 14. Constatqve Periodus prima Sententiā unā: sed Phrasi binā 1. Salve Lector. 2. Lector amice. Qvarum qvaeqve constat voce binā; voxqve prima rursum habet Syllabas duas, Sal-ve; Syllaba vere prior Literas tres, S, A, L. Ita resolvitur omni Oratio.)

11. Septem ergo sunt Orationis partes; Litera, Syllaba, Vox, Phrasis, Sententia, Periodus: prolixiorqve aliqvis Orationis Contextus. (*) Qvas lustrabimus ordine singulas.

12. Sed Nota, qvamlibet harum Orationis partium fore, et Simplicem, et Compositam, et Contractam. [Contractionemqve hīc Grammaticis vocari, Crasin.]

III. Orationis pars prima, Litera, qvid et qvotuplex.

13. LITERA, est sonus oris humani minimus, et individuus.

14. Estque [*] Vocalis, per se plene sonans, ut A, E, I, O, U.

14. Estque [*] Semivocalis, per se parum sonans: ut L, M, N, R, S.

14. Estque [*] Muta, seu Consona, per se nihil sonans: ut B. D. C. etc.

15. Vocaeles sunt. 1. Simplices qvinqve: A, E, I, O, U; Nam Y non est vocalis sexta, sed Graecorum U: ut patet in [gap: Greek word(s)] tu, [gap: Greek word(s)], mus; [gap: Greek word(s)] duo, [gap: Greek word(s)], cubus etc.]

15. Vocaeles sunt. 2. Compositae totidem: AE, EI, EU, OE, AU. vocantur Diphtongi, Bivocales. (*)

15. Vocaeles sunt. 3. Contractae totidem: ā, ź, ī, ō, ū. [ut videre est in Amārit, flźrit, dī, cōgo, currūm: pro Amaverit, seu amaerit, fleverit, dii, coago, curruum.]

[Obs. Germani Vocalibus contractis carent; Bivocales vero habent plures. Qvod cognosce in Vocibus, Säge/ Waise/ Baum/ Bäume: Saw/ Säwisch/ Bein/ Zwey; Sie/ König/ Hüpsch:]

16. Semivocales sunt qvinqve, L, M, N, R, S.

17. Consonae sunt. Simplices, B, C, D, F, G, P, T.

17. Consonae sunt. Compositae (duplices) seu Biconsonae, (*) X et Z.

17. Consonae sunt. [Valet enim X. es, vel gs; Z, ds. Scribimus enim locō Necs Necis (a Neco) Nex: et locō Regs, Regis (a Rego) Rex.]

17. Consonae sunt. qvasi compositae, Jod et Vau. (*)

18. Literae igitur Latinis sunt, connumeratis Iod et Vau consonis, (*) viginti qvinqve: contentae omnes (licet non solae) hāc sententiolā, GAZOPHYLA KIVM SCIENTIARUM, FAXQVE Jam in Dubia.

IV. Orationis pars secunda, Syllaba, qvid et qvotuplex.

19. SYLLABA, est sonus articulatus, unā oris aperturā prolatus.

20. Estqve 1. Simplex, constans solā Vocali, aut bivocali, aut Vocali et consonā unā: ut, E-ae.

20. Estqve 2. Composita, constans Consonis pluribus, usqve ad qvinqve: ut Abs, pars, scobs, scrobs (Germanis novem etiam, ut Tschwetsch-ken.)



page 307/308, image: s166

20. Estqve 3. Contraecta, ex duabus Syllabis facta: ut Nil, pro Nihil (Gwiß/ pro Gewiß: cujusmodi crasis apud Germanos freqventissima; Bohemis vix nota.)

V. Orationis pars tertia, Vox, qvid, et qvotuplex: ubi Vocum classes decem.

21. Vox, est sonus [1] articulatus [2] significans (3) aliqvid: ut Sol, Lucere etc.

[Sonus ergo nihil significans, tamet si articulatus, non est Vox: ut Kror, Bofe, Buhal, Sopant, neqve Latinae sunt Voces, neqve Germanicae, aut Slavonicae: qvia illorum auribus nihil significant.]

22. Distingvuntur ergo Voces, secundum (1) Articulationem (2) Significationem (3) Res significatas.

23. Secundum articulationem Vox est (*) I Unisyllaba, ut Fac.

23. Secundum articulationem Vox est (*) I Disyllaba; ut Fa-cit.

23. Secundum articulationem Vox est (*) I Plurisyllaba, ut Fa-ci-unt, Fa-ci-ebant, etc.

23. Secundum articulationem Vox est (*) I (N. Graece Monosyllabae, disylla-bae, polysyllabae, dicuntur.)

23. Secundum articulationem Vox est (*) II Primitiva (primigenia): ut, Facio.

23. Secundum articulationem Vox est (*) II Derivata: ut, Factitius.

23. Secundum articulationem Vox est (*) II Dubia: ut, Facies. (Dubitatur enim utrum Facies descendat a Facio, sicut Species a Specio: vel aliunde.) (*)

23. Secundum articulationem Vox est (*) III Simplex: ut, Ago.

23. Secundum articulationem Vox est (*) III Composita: ut, Circum-aego.

23. Secundum articulationem Vox est (*) III Contracta: ut, [Cōgo, ex Co-ago.]

24. Secundum significationem Voces sunt. Synonymae, seu aeqvipollentes, qvae sonō diversō rem eandem significant: ut, Gladius et Ensis, Sagitta et Telum (Haupt und Kopff; Pferd und Roß) etc.

24. Secundum significationem Voces sunt. Homonymae, seu ambiguae, qvae sonō eōdem res diversas significant: ut, Ius [1] justitiam [2] liqvorem cibi cocti: Thor [1] portam [2] stultum etc.

24. Secundum significationem Voces sunt. Paronymae, seu assonantes, qvae sonō simili res dissimiles significant: ut, Clava, Clavis, Clavus Hund/ Hand/ Hinde/ etc.

(Voces Synonymae explicatae sunt in Januae Textu: Homonymae et Paronymae in Lexico.)

25. Secundum res significatas Vox dividitur in classes decem (*)

26. Significat enim Vox qvaelibet, aut rem qvandam: ut, Homo, Eqvus, Mons etc. Diciturqve NOMEN: (vulgo Substantivum nomen.)

27. Aut Modum qvendam rei: ut Bonus, Magnus, Sublimis etc. Dicitur ADNOMEN: (vulgo Adjectivum nomen.)

28. Aut Demonstrationem rei; ut, Ego, Tu, Iste etc. Dicitur PRONOMEN (qvasi vicarium nomen.)

29. Aut rei Motum, in agendo vel patiendo; ut, Scribere, vel Scribi. Dicitur VERBUM.

30. Aut rem Agentem vel Patientem: ut, Scribens, vel Scripturus, vel Scribendus. Dicitur PARTICIPIUM.

31. Aut Motūs illius Modum: ut Cito, Bene etc. Dicitur ADVERBIUM.

32. Aut Rerum et Actionum ad invicem respectum aliqvem: ut venit A me, AD te, CONTRA illum etc. Dicitur PRAEPOSITIO. (*)

33. Aut Rerum et Actionum connexionem aliqvam: ut, Qvoniam, Ergo etc. Dicitur CONJUNCTIO.

34. Aut Vocum plurium abbreviationem qvandam: ut, Euge! (i. e. laudo factum.) Dicitur INTERJECTIO.

35. Tandem sunt particulae affixivae, qvae licet per se nihil significent, Vocibus tamen aliis appensae significationibus illarum aliqvid addunt. Verbi gratia cunqve, in vocibus, Ovicunqve, Ubicunqve, Qvandocunqve etc. Dicuntur ADJECTIONES. (*)

36. Decem haec Vocum genera vide simul in hoc dicto: DEVS aeternus, ipse-met a se et per se existens, CONDIDIT hunc, hem sapienter! MVNDVM.

[Hīc enim (1) Nomina sunt, DEVS, MVNDVS, (2) Adnomen, AEternus (3) Pronomina, Ipse, se. Hunc, (4) Verbum, Condidit (5) Adverbium, Sapienter (6) Participium Existens (7) Praepositiones A, Per, (8) Conjunctio, Et (9) Interjectio Hem. (10) Adjectio, Met, in Ipse met.] (*)

37. Attende autem, inter omnes Voces primatum tenere Nomen, et Verbum, qvia vel solae Orationem constituere possunt; ut hīc patet, DEVS CONDIDIT MVNDVM.

[Ideoqve dicuntur, iper excellentiam, partes Orationis significativae: reliqvae consignificativae, qvia primariis illis ad sensum explendum duntaxat inserviunt.]

38. Observa etiam, Nomina, Verba, Adnomina, plurima esse, et qvasi infinita, in qvalibet Lingva: reliqvarum Vocum certum esse numerum.

[Ex gr. Pronomina (cum Pro-adnominibus) sunt apud Latinos 20. Adverbia primitiva, vix 30, Praepositiones, 36; Conjunctiones, 28; Interjectiones, nondum 30; Adjectiones primariae 15. ut suis locis videbis.]

VI. NOMEN qvid, et qvotuplex.

39. Nomen est Vox, rem denotans: sive unam proprie, ut Cicero, Roma, Tiberis, Italia; sive multas communiter, ut Homo, Urbs, Flumen, Regio. Illud dicitur Nomen proprium; hoc, Commune.



page 309/310, image: s167

[Observa. 1 Commune vulgo dicitur Appellativum, sed parum apte: nam propriō etiam appellamus. (*)

Obs: 2. Proprium nomen Viris Romani dabant, vel unum, ut Romulus; vel duo, ut Numa Pompilius, Marcus Tullius Cicero. Et tum primum vocabant Praenomen: secundum, Nomen; tertium, Cognomen; si accedebat qvartum, Agnomen.

Obs. 3. Ad Cognomen referri potest nomen Patronymicum, qvō aliqvis a Patre vel matre denominatur: ut Priamides, AEneades, Phillyrides etc. h. e. Priami, AEneae, Phillyrae, filius. Sic apud nos Iansohn/ Petersohn/ Andersohn etc apud Russos, Iwanowicz, Basilowicz etc. apud Polonos Woiewoditz i. e. Palatinides, Palatini filius etc.]

VII. ADNOMEN qvid, et qvotuplex.

40. Adnomen est Vox modum Rei denotans: ut qvalis aut qvanta, aut unde, etc sit, intelligi possit.

[NB. Bonus, malus, magnus, etc dicuntur Voces concretae; Bonitas, malitia, magnitudo etc abstractae. Abstractae, sunt Nomina; concretae, Adnomina.]

41. Est a. [abbr.: autem] Adnomen, (*) Essentiae seu certitudinis: ut, Verus, Certus, Falsus, Fictus, Dubius etc.

41. Est a. Adnomen, (*) Temporis: Novus, Vetus, Hesternus, Annuus etc.

41. Est a. Adnomen, (*) Loci: Cujas? Italus, Romanus; Coelestis, Terrestris, Montanus.

41. Est a. Adnomen, (*) Numeri: Qvot? Tot, unus, Duo, Trest etc.

41. Est a. Adnomen, (*) Partitionis: Qvidam, Omnes; Pauci, Multi etc.

41. Est a. Adnomen, (*) Qvantitatis: Qvantus? Tantus; Magnus, Parvus; Longus, Crassus, Gravis etc.

41. Est a. Adnomen, (*) Qvalitatis: Qvalis? Talis, Bonus, Pulcher, Doctus etc.

41. Est a. Adnomen, (*) Ordinis: Qvotus? Primus, Secundus etc. Ultimus.

41. Est a. Adnomen, (*) Distributionis: Qvoteni? Singuli, Bini, Terni, etc.

41. Est a. Adnomen, (*) Complicationis: Qvotuplex? Simplex, Duplex, etc.

41. Est a. Adnomen, (*) Proportionis: Qvotuplus? Simplus, Duplus, Triplus, etc.

41. Est a. Adnomen, (*) Possessionis: Cujus? Regius, Paternus, Maternus, etc.

41. Est a. Adnomen, (*) Comparationis: Par, AEqvalis, Similis, etc.

42. Notabis, Adnomina qvaedam dici, et esse, Interrogativa (ut, Qvot? Qvantus? Qvalis? etc.) alia Redditiva: (Tot, Tantus, Talis etc.)

43. Qvemadmodum Nomen qvoddam est proprium, unius rei (§ 39): ita et Adnomina dantur, nonnisi uni rei competentia: ut, Illunis nox; Limpidus fons, Meracum vinum; Obryzum aurum; Obstipum caput; Sudum coelum; Limi oculi, et si qvae alia. Caetera sunt communia, variis rebus tribuenda.

IIX. PRONOMEN qvid, et qvotuplex.

44. Pronomen est vocula, sine Nomine rem denotans, (ut Matth. XVI. 18.) EGO dico TIBI, h. e. CHRISTVS Petro. CHRISTUS enim alloqvitur Petrum.

[NB. Talibus voculis utimur, dum Nomen rei, de qva loqvimur (1) aut nullum est, aut nobis ignotum, aut qvia non succurrit: (2) vel qvia rem praesentem sic brevius expedire possumus: (3) vel qvia jam nominata est, Nomenqve iterari foret taediosum.]

45. Pronomina (Latina) sunt 20. (*) sic redacta in contextum: QVID hīc? aut QVIS? EGO, TV, IS: IPSE, non alius; QVISQVE SVI amans. HIC, praesens est; ISTE, remotior, ILLE, remotissimus. SVVM cuiqve pulchrum: MEVM mihi, TVVM tibi, SVVM sibi; NOSTRVM nobis, VESTRVM vobis. CVIAS est, QVI adstat? NOSTRĀS an VESTRĀS?

[Addunt, alii, VTER, ALTER, NEVTER, VNVS, VLLVS, NVLLVS, SOLVS, ALIQVIS, RELIQVVS etc.]

46. Ex usu dividuntur in classes sex. Sunt enim.

Pronomina. 1. Interrogativa: Qvis? (Wer) Qvid? (was) Qvis, qvae, qvod? [Welcher]

Pronomina. 2. Demonstrativa: Ego, Tu, Ille, Iste, Hic, Ipse.

Pronomina. 3. Relativa, ad prius dictum se referentia: Is, Qvi.

Pronomina. 4. Reciproca (ad eandem personam sensum reflectentia): SVI, se, sibi.

Pronomina. 5. Possessiva: Meus, Tuus, Suus, Noster, Vester.

Pronomina. 6. Gentilia (gentem, patriam, sectam, significantia:) ut, Cujas est? Nostrās, Vestrās.

47. Composita Pronomina sunt, Egomet, Tumet, Ego-ipse, Tuipse, Is ipse: Ille-ego, Isipsus, Idem, Qvisqvis etc.

48. Contracta sunt, Illic, et Ist hic. (ex Ille et Hic: Iste et Hic.)

IX. VERBUM qvid, et qvotuplex.

49. Verbum est Vox, aeliqvid Esse, aut Agere, aut Pati, denotans. (*)

50. Triplex igitur Essentiale, seu Substantivum: (wesentlich) ut, Esse; Durare, (i. e. adhuc esse) Manere (alicubi esse) Humere (humidum esse) etc.

50. Triplex igitur ACTIVUM (würcklich) ut, Facere (in esse producere) Continuare (facere ut duret) Tenere (facere ut maneat) Humectare (facere ut sit humidum etc.



page 311/312, image: s168

50. Triplex igitur PASSIVUM (Leydentlich) ut, Fieri (in esse produci) Continuari, Teneri, Humectari, etc.

51. Verbum activum iterum est duplex, 1. Transitivo-activum, cujus actio in aliud transit; ut, Humectare terram.

[Ideo enim apponi necesse est Accusativum, ut in qvam rem actio transeat videri possit.]

Dicitur (per excellentiam,) ACTIVUM.

51. Verbum activum iterum est duplex, 2. Intransitivo- activum, qvod actionem in ipso agente manentem significat: ut, Fluere. (Aqva enim dum fluit, seipsam volvit, non aliud.) Vulgo dicitur Verbum ABSOLVTVM: itemqve NEVTRUM [*]

[Cui Nomen patientis apponi nec opus est, nec potest: qvia nullum est. Nec enim dicere possum, Fluo terram, vel Aqvam.]

52. Passivum itidem est, 1. Transitivo-passivum, qvod passionem aliunde venientem significat; ut, Humectari a pluvia.

[Ideo enim apponi solet nomen agentis, in Ablativo, ut unde passio veniat, videri possit.]

Vulgo per excellentiam dicitur PASSIVUM.

52. Passivum itidem est, 2. Intransitivo-passivum, qvod passionem ab ipso patiente venientem significat; ut, Humescere, Arescere, Pingvescere etc. (Vulgo Neutrale-passivum vocant.)

X. PARTICIPIUM, qvid, et qvotuplex.

53. Participium est Vox, actionem cum suo agente, aut passionem cum suo patiente, denotans. (Sive: Est Verbum in Adnomen mutaetum. Ut cum ex Amo, fit Amans, Amandus; Amatus, Amaturus.)

54. Est itaqve Activum atqve id actionis praesentis: Amans, qvi amat; der Liebende/

54. Est itaqve Activum atqve id actionis futurae: Amaturus, qvi amabit, der lieben wollende (oder sollende) der zu lieben gesonnene.

54. Est itaqve Activum atqve id actionis praeteritae: Amatus, qvem amaverunt, der geliebete.

54. Est itaqve Activum atqve id actionis futurae: Amandus, amari dignus; der zu lieben ist/ Liebens werth.

54. Est itaqve Passivum atqve id passionis praesentis: Amans, qvi amat; der Liebende/

54. Est itaqve Passivum atqve id passionis futurae: Amaturus, qvi amabit, der lieben wollende (oder sollende) der zu lieben gesonnene.

54. Est itaqve Passivum atqve id passionis praeteritae: Amatus, qvem amaverunt, der geliebete.

54. Est itaqve Passivum atqve id passionis futurae: Amandus, amari dignus; der zu lieben ist/ Liebens werth.

(Germani habent duo tantum Participia formata, activum praesens, der Liebende; et passivum praeteritum, der Geliebte: reliqva duo circum scribunt, ut vides.)

55. NB. Si qvando Participium temporis significationem amittit, desinit esse participium, fitqve Adnomen: ut, Sapiens, Doctus etc.

XI. ADVERBIUM qvid, et qvotuplex.

56. Adverbium est Vox, aliqvem essentiae, aut actionis, aut passionis, modum denotans, [Semper itaqve refertur ad Verbum: paucissima qvaepiam Nomini junguntur, vel Adnomini; ut Valde puer, Nimis parvus etc.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. interrogandi: AN? NUM?

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. optandi: UTINAM!

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. affirmandi: ITA, SIC, Omnino.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. negandi: NON, HAUD, Neutiqvam

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. dubitandi: VIX, AEgre, Forsan.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. demonstrandi: EN, ECCE!

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. jurandi: Profecto, Amen.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. hortandi: EIA, Age, Agedum

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. prohibendi: NE, Neqvaqvam.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. permittendi: Vel (gottgeb)

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. temporis: QVANDO? NUNC, Hodie, CRAS, DIU, SEMPER,

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. loci: UBI? Hīc Illīc, Ibi etc. UNDE? hinc, illinc, inde, Qvā? Hāc? Illāc, Eā etc. Qvō? Huc, illuc, eō, Qvorsum.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. numeri: Qvoties? Toties, SEMEL, BIS, TER. etc.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. Qvantitatis: Qvantopere? Valde, NIMIS, Tantum.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. qvalitatis: Qvaliter? Bene, male etc.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. ordinis: Primo, secundo, ultimo.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. distributionis: Sigillatim, combinatim.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. proportionis: Bifariam, Trifariam, Multifariam.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. congregandi: SIMUL, Junctim, unā.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. segregandi: Seorsim, privatim, secreto etc.

57 Adverbium est varium, varium, Dicitur enim Adverbium. admirandi: Qvam, Qvomodo wie sehr

58. Videsne pauca esse primitiva? (AN, NVM, et caetera majusculis scripta, 26: reliqva formantur aliunde.



page 313/314, image: s169

59. Dantur etiam Adverbia composita: ut, Ubiubi, Qvoqvō, Postea, Qvaqvaversus, Sic-ut etc.

XII. PRAEPOSITIO qvid, et qvotuplex.

60. Praepositio est vocula, qvae Nomini aut Verbo praejuncta respectum aliqvem, aut circumstantiam, denotat: Ut, A me: Ad te, Per illum, Trans-iit etc.

[Sunt sane Lingvae, qvae voculas ejusmodi non praeponunt, sed postponunt; ut Hungarica et Finnica, ex Europaeis: denominatio tamen fit a majori, qvia caeterae nostrae easdem plerunqve praeponunt; exceptis Germanis, qvi praeponunt et postponunt. Dicimus enim Auf den Berg; et den Berg auf; Auf Steigen/ et, Steig auf.]

61. Praepositiones Latinae reperiuntur 50. [Germanicae vero 45:] qvarum qvaedam junguntur solis Nominibus, qvaedam solis Verbis, reliqvae Nominibus et Verbis (*)

62. Solis Nominibus praejunguntur 23: Absqve, Sine; Apud, Penes, Coram, Clam, Palam; Cis, Citra, Vltra; Erga, Versus, Adversus, Tenus; Infra, Supra Subtus; Iuxta, Secus; Prope, Procul, Propter, Pone. Dicimus enim Absqve homine, Apud hominem etc.

[Talium apud Germanos sunt 11. tantum; Halben/ Nah/ Rehst/ Ob/ Ohit/ Sampt/ Seit/ Sonder/ Von/ Wegen/ Wieder]

Dicuntur NOMINALES.

63. Verbis solis praejunguntur 5: Amb, Dis, Re, Se, Sus. (Dicimus enim Amb-uro, Dis-pono, Re-pono, Se-pono, Sus-pendo.)

[Tales sunt Germanis 12. Ab/ Ant/ Be/ Ein/ Ent/ Er/ Ge/ Vn/ Ver/ Weg/ Zer: Ex. gr. Abführen/ Entführen/ Begahlen/ Gelingen/ Mißlingen/ etc.]

Dicantur VERBALES (Vulgo INSEPARABILES vocant.)

64. Nominibus et Verbis communiter praejunguntur 22. Ab, (A) Ad, Ante, Cum (Con) Circum, Contra, De, Ex (E) Extra, In, Inter, Intra, Ob, Per, Post, Prae, Praeter, Pro, Sub, Subter, Super, Trans.

[Germanis sunt totidem; An/ Auf/ Auß/ Bey/ Durch/ Empor/ Für/ (seu Vor) Gegen/ Hinter/ Hin/ In/ Mit/ Nach/ Neben/ Nieyer/ Oben/ Vmb/ Vuter/ über/ Wieder/ Zwischen/ Zu.

Dicimus enim Ab urbe, et Ab-ire, Trans flumen Trans-ire etc. Dicantur ergo COMMVNES.

65. Observa, Praepositiones Nomini praejunctas manere voculas separatas, (Ad hominem, Pro homine et.) cum Verbis autem coalescere in Vocem unam compositam (Advenire, Proferre etc.)

66. Sunt autem pleraeqve Praepositiones suae originis, paucissimae derivatae, (ut, Citra, a Cis; Subtus, a Sub etc.)

67. Dantur et compositae Praepositiones: ut Absqve, Adversus, Circumcirca etc.

(Sic Germanice: Be-neben/ Bey-nahe/ Gegen-über/ Zu-vor/ et aliae plurimae.)

XIII. CONIUNCTIO qvid, et qvotuplex.

68. Conjunctiones sunt voculae, Verbum Verbo et Sententiam sententiae annectentes; idqve modis sexdecim. Nam

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) Interrogando aliqvid de pluribus; ut Ego NE veniam AN ille?

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 1. Interrogativae.

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque affirmative, affirmando. utrumque: ut, Veni tu ET ille.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 2. Copulativae.

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque affirmative, affirmando. alterum: Veni tu AVT ille.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 3. Disjunctivae

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque affirmative, affirmando. alterum duntaxat: QVAMVIS ille absit, veni TAMEN tu.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 4. Consecutivae.

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque negative, negando. utrum: NEC te volo, NEC illum.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 5. Rejectivae (Negativae).

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque negative, negando. alterutrum: Non te volo, SED illum.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 6. Adversativae.

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque negative, negando. alterum duntaxat: Te malo, QVAM illum.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 7. Comparativae (Electivae, discretivae).

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque mixte, Nempe affirmando aliqvid aut negando. Cum conditione: Veni SI vacat.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 8. Conditionales.

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque mixte, Nempe affirmando aliqvid aut negando. Cum exceptione: Venite PRAETERQVAM ille.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 9. Exceptivae.

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque mixte, Nempe affirmando aliqvid aut negando. Cum restrictione: Venite QVA amici.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 10. Restrictivae.

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque mixte, Nempe affirmando aliqvid aut negando. Per alienam notificationem, Dicunt QVOD non sis venturus.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 11. Notificativae.

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque mixte, Nempe affirmando aliqvid aut negando. Per relationem ad aliqvod jam dictum, Veni tu QVEM rogavi.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 12. Relativae.

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque mixte, Nempe affirmando aliqvid aut negando. Per ordinis indicationem, Veni primo tu, DEINDE ille.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 13. Ordinativae.

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque mixte, Nempe affirmando aliqvid aut negando. Ad ostendendum. causam finalem: Veni VT me juvas.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 14. Finales.

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque mixte, Nempe affirmando aliqvid aut negando. Ad ostendendum. causam impulsivam: Veni, QVONIAM opus est.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 15. Causales.

69. Sententia Sententiae (aut Vox voci jungitur,) respondendo; idque mixte, Nempe affirmando aliqvid aut negando. Ad ostendendum. conseqvens necessarium: Opus est, ERGO veni.

Sunt ergo, et dicuntur - - Conjunctiones 16. Illativae (Rationales, conclusivae).

70. Conjunctiones primitivae paucae sunt, nondum 30: plures sunt derivatae et compositae, ut, Namqve, Atqve, Neqve, Qvamvis etc. aut mutuatae ab adverbiis et Praepositionibus, ut, Primo, Secundo, Postea etc.

[Qvicqvid enim ad connectendum Verba adhibetur, Conjunctionis vim habet.]



page 315/316, image: s170

XIV INTERIECTIO qvid, et qvotuplex.

71. Interjectio est vocula, qvae brevi exclamatione animi sensum prodit; saepeqve vicem integrae sententiae explet.

72. Est enim Interjectio. Vocantis: Heus! Ehodum (q. d. Audi, sta.)

72. Est enim Interjectio. respondentis: Hem! (q. d. qvid vis? audio.)

72. Est enim Interjectio. admirantis, seu attoniti: Papae! Atat! Hem!

72. Est enim Interjectio. approbantis: Euge! (q. d. laudo factum.)

72. Est enim Interjectio. Contemnentis: Bombax! (q. d. tanti te facio.)

72. Est enim Interjectio. abominantis, seu fastidientis: Phui! Apage!

72. Est enim Interjectio. (q. d. Pudeat: turpe est qvod agis.)

72. Est enim Interjectio. blandientis: Sodes! Sis! Ambo: (q. d. rogo te)

72. Est enim Interjectio. comminantis: Vae (q. d. malum intolerabile imminet)

72. Est enim Interjectio. pulsantis: Tax, Tax.

72. Est enim Interjectio. silentium indicentis: St! Pax! (q. d. Tacete omnes)

72. Est enim Interjectio. dolentis: Heu! Eheu! Proh! (q. d. dolendum merito)

72. Est enim Interjectio. ridentis: Hahahe! (q. d. risu digna res.)

72. Est enim Interjectio. irridentis: Hui! Vah! (q. d. res irrisione digna.)

73. Sunt igitur Interjectiones (Latinae) nondum triginta: in contextum (memoriae causā sic relatae.

Heus tu, Paule! Hem qvis me vocat? Papae, tune eras? Atat, illum qvoqve! Euge: alioqvi vapulasses. Bombax! Ergo vapula, Taxtax, Heu mihi! Proh dolor! Phui, pudeat. Vah te ineptum! Ego jubilo, Io? Evax! Ego minitor, Vae tibi! Ego rideo, Hahahe? Cur dic sodes St! Praeceptor adest.

74. Interjectionibus tamen annumerantur voculae fictitiae (effutitias vocant): ut, gry, Taratantara, Tirili etc. Mischmasch/ Pamperlepamp/ Ripsraps etc.

XV. ADIECTIO qvid, et qvotuplex.

75. Adjectio est vocula, qvae per se non significat, sed addita alteri: qvalium apud Latinos 15 reperiuntur, ALI, CE, CUNQVE, DAM, DEM, EC, MET, NAM, NE, PIAM, PTE, QVAM, QVE, TE, VE.

[Ecce enim solitarie sic prolatae nullum habent sensum! habebunt, junctae aliis. Ex gr. ALIqvis hic CE ambulat! qviCVNQVE est, qvidDAM ibi-DEM qvaerit. ECqvando venisti? Ipse MET venisti, an jussus? qvis NAM jussit? Ille NE? qvidPIAM est, qvod tu TE tuā PTE venisti: an alius qvis QVAM tecum? ubi QVE reperiuntur VEsani qviDAM.)

76. Adjectionibus annumerari possunt

(1) Verba Vis et libet, pro cunqve usurpata: Ubicunqve, Ubivis, Ubilibet.

(2.) Vocum derivatarum terminationes. (AX, IX, ILIS, ANUS etc. qvas mox in Syntaxi videbis.

(3) Nominum et Verborum in declinando et conjugando terminationes. (Terra, ae, am, ā etc. Ar-are, as, ant, atum, etc. qvas itidem in Syntaxi videbis.) Omnes enim illae per se nihil fignificant: adjectae, multum.

Monitum de Classibus Vocum.

77. Monendus es, Voces qvasdam referri posse ad classes diversas, pro diversa significatione et usu.

[Ex. gr. Malum, et nomen est, ein Apfel; et adnomen, das Böse; et Interjectionis locō adhibetur, § 913. zum unglück. ita CVM, ad diversas classes pertinet. Nam qvando dicis, Cum venero, Adverbium est; cum fratre, Praepositio; cum hoc, tum illud loqvemur, Conjunctio. Et sic alia multa. Sicut et vernacule, Wo/ pro Vbi, Adverbium est; Wo/ pro Si, Conjunctio, etc. Qvod moneris, ne te confundat.]

XVI. PHRASIS qvid, et qvotuplex.

78. Phrasis, est Vocum nexus, aliqvid alicui apponens.

79. Estqve Simplex, vocum duarum; ut, Puer ingeniosus.

79. Estqve composita, vocum trium, vel plurium. Puer boni ingenii.

79. Estqve composita, vocum trium, vel plurium. Puer bonō ingeniō.

79. Estqve composita, vocum trium, vel plurium. Puer bonus ingeniō.

79. Estqve composita, vocum trium, vel plurium. Puer cui bonum est ingenium, etc.

79. Estqve contracta, Vocis unius: sed qvae se in duas resolvat: ut, Peringeniosus, i. e. valde ingeniosus.

80. Contracta Phrasis est in omni Voce composita, omniqve Participio, omniqve Adnomine solitarie posito. Qvid enim est Armi-ger, nis Arma gerens? qvid Com-ponere, nisi cum aliis ponere? qvid Amans, nisi, qvi amat? qvid Bona, nisi res bonae? etc.

[In Ianua Phrases simplices ubiqve occurrunt (qvippe qvae nihil nisi Vocum ligatura perpetua est:) compositae rarae sunt (qvippe qvae elegantiam et idiotismos redolent, Atrio servandos:) contractas tot invenies, qvot Voces compositas, et Participia, et Adjectiva substantive posita. Qvod in Syntaxi moneberis.]

XVII. SENTENTIA qvid, et qvotuplex.

81. Sententia est Vocum nexus, aliqvid de aliqvo interrogans, affirmans vel negans. (Ad Sententiam igitur minimum reqviritur Nomen et Verbum: ut sit, de qvo aliqvid qvaeratur, affirmeturaut negetur: et qvod qvaerat, affirmet aut neget.



page 317/318, image: s171

82. Sententiae est. Simplex, ubi unum de uno qvaeritur, affirmatur aut negatur ut, Hic vir estne doctus? Hic vir est doctus. Hic vir non est pius.

82. Sententiae est. composita, ubi unum de pluribus, aut plura de uno, aut plura de pluribus, dicuntur. Ut, Hic estne doctus an pius? Hic et ille, docti sunt. Hic est doctus, non vero pius.

82. Sententiae est. contracta, ubi duae sententiae in unam coalescunt; ut hae duae, Est vir doctus, et est pius, coalescunt in hanc unam, Est pie doctus.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 1. Interrogativa; ubi de duobus qvid qvaeritur, ut Doctumne qvaeritis an pium?

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 2. Copulativa, ubi plura affirmantur: Virum qvaerimus doctum, ET pium.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 3. Disjunctiva, ubi alterutrum affirmatur: Virum qvaerimus doctum, AVT pium.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 4. Concessiva, ubi alterutrum conceditur, ut alterum affirmetur aut negetur: Vir QVIDEM doctus, haud TAMEN pius est.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 5. Rejectiva, ubi utrumqve negatur: NEC doctus est, NEC pius.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 6. Adversativa, ubi aliqvid affirmatur, aliqvid negatur: Doctus QVIDEM est, SED non est pius.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 7. Comparativa, ubi aliqvid alteri praefertur: Praestat esse pium, QVAM doctum.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 8. Conditionalis, ubi aliqvid affirmatur (aut negatur) sub conditione: Pius est, SI pie agit. Pius non est, NISI pie aegit.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 9. Restrictiva, ubi aliqvid affirmatur cum determinata parte, aut vi, qvā res talis est: Docet, QVā doctus; aedificat, QVā pius.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 10. Exceptiva, ubi aliqvid affirmatur (aut negatur) cum exceptione: Doctus est, PRAETERQVAM in divinis.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 11. Norificativa, ubi aliqvid affirmatur (aut negatur) testimonio aliqvo: QVOD sit impius, facta loqvuntur.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 12. Relativa, ubi qvae plura dicuntur, ad invicem referuntur: Pius esse debet IS, QVI doctus est.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 13. Continuativa, (Ordinaetiva) ubi dictis alia subordinantur; Sit PRIMO pius, DEHINC doctus, TUM diligens etc.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 14. Finalis, ubi illius qvod dictum est, finis ostenditur: Sit doctus, VT alios docere sciat.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 15. Causalis, ubi illius qvod dictum est, causa simul redditur: Doctor sit doctus, QVIA indoctus docere non potest.

83. Compositae sententiae tot sunt species, qvot Conjunctionum classes: nempe, 16. Illativa, ubi ex eo qvod dictum est conclusio infertur: Doctus est, ERGO doceat.

84. Sententiae Contractae totidem sunt species: qvia qvaelibet composita contrahi rursum potest. (Ex. gr.) Notificativa illa, Qvod sit impius, facta loqvuntur, contracte sic effertur; Esse impium facta loqvuntur etc. Verum haec disces in Syntaxi.)

XVIII. PERIODUS qvid, et qvotuplex.

85. Periodus, est Verborum insententias contextorum plenus ambitus: semper constans partibus duabus; qvarum altera sensum aperit, altera claudit. Ut in illo Ciceronis: Qvales in Republica Principes sunt, tales reliqvi cives esse solent.

86. Partes illae vocantur, Propositio et Redditio.

( [gap: Greek word(s)]; Staz und Gegensatz.)

[NB. Ergo Sententia simplex, ut est in Janua § 1. et 70, 151, 157, et similes, improprie Periodus, h. e. ambitus, dicitur: cum ibi nulla sit propositio, nulla redditio.]

87. Est autem Periodus Simplex, Unimembris.

87. Est autem Periodus Simplex, bimembris.

87. Est autem Periodus Simplex, trimembris.

87. Est autem Periodus Simplex, qvadrimembris.

87. Est autem Periodus composita, Unimembris.

87. Est autem Periodus composita, bimembris.

87. Est autem Periodus composita, trimembris.

87. Est autem Periodus composita, qvadrimembris.

87. Est autem Periodus contracta. Unimembris.

87. Est autem Periodus contracta. bimembris.

87. Est autem Periodus contracta. trimembris.

87. Est autem Periodus contracta. qvadrimembris.

88. Unimembrem Periodum absolvit Sententia una, sed composita. Ut Cic. Quoties dicimus, toties de nobis judicatur [Haec enim resolvit se in duas sententias (1) Nos dicimus (2) alii de nobis judicant. Propositionem autem et Redditionem faciunt voculae istae relativae, Quoties, Toties. Tales vide in Janua § 59, 116, 116, 121. etc.]

89. Bimembris Periodus est, qvum uno membrō absolvitur propositio, altero reddito. Ut, si extendere placeat Ciceronianum illud, novo attexto membro, sic: Si, quoties dicimus, toties de nobis judicatur: profecto ad dicendum temere nunquam erit veniendum.

90. Trimembris est, cum uno membro absolvitur propositio, et duobus redditio; aut contra. Prioris exemplum esto.


page 319/320, image: s172

Si qvoties dicimus, toties de nobis judicatur: qvoties igitur nobis dicendum est, toties omnia bene praemeditanda; et qvoties dicimus, toties omnia circum specte agenda sunt. Posterioris exemplum (mutatō paululum sensu membri primi:) Si, qvoties aliqvid agimus, toties de nobis judicant homines, et qvoties cogitamus aliqvid, DEVS: profecto neqve agendum est aliqvid temere, neqve cogitandum.

91. Qvadrimembris Periodus propositionem absolvit membrō unō, et redditionem tribus: aut propositionem tribus, et redditionem unō: aut propositionem duobus, totidemqve redditionem. Postremi sit Exemplum. Si qvoties agimus aliqvid, toties de nobis judicant homines; et qvoties cogitamus, toties judicat DEVS: profecto et in conspectu hominum semper cavendae sunt temerariae actiones; et intra nos nihil cogitatione versandum, cujus nos pudere possit.

92. Contracta Periodus est, qvae propositionem aut redditionem occultat; vel saltem obscure innuit. Ut, Regis ad exemplum totus componitur orbis (i. e. Qvalis Rex, talis grex.)

XIX. ORATIO qvid, et qvotuplex.

93. Oratio, est verborum in sententias et periodos redactorum, plenus contextus.

49. Estqve primo, diffusa vel concisa. Diffusa, qvae de re qvapiam qvicqvid dici potest, dicere conatur: ut sunt pleraqve Ciceronis.

95. Concisa, qvae tantum necessaria loqvitur. Ut fuit illud Caesaris ad Senatum: VENI, VIDI, VICI.

[Illa dicitur Oratio Asiatica, haec Laconica. Oratio Januae mediocris est, rebus qvantum potuit adaeqvata.]

96. Secundo, Oratio est humiis vel sublimis. Humilis, cui rem proprie expressisse sufficit: ut, DEVS non est pronus ad iram.

[Qvaliter omnia Januae scripta sunt, ad simplicem rerum expressionem: exceptis paucissimis, de qvibus infra moneberis.]

97. Sublimis, seu grandis Oratio est, qvae allegoricis expressionibus plus qviddam dicere videtur, qvam dicit. Ut in illo Valarii Maximi: Tarde qvidem ad vindictam sui divina procedit ira, tarditatem tamen supplicii gravitate pensat.

98. Tertio, Oratio est soluta vel ligata. Soluta (seu prosa) qvae verbis libere fluentibus utitur. ut; Ingenium omnia vincit.

99. Ligata, qvae verba ad Syllabarum numerum, mensuram, pondus, adstringit, ut: omnia conando docilis solertia vincit.

[Januae LL. oratio prosa est.]

Monitum de Partibus Orationis.

100. Vidisti in qvas partes, et partium partes, resolvat se Oratio.

[Sed notabis tamen dari aliqvando orationem unius segmenti, seu Capitis: ut est, Epistola Iudae, et duae posteriores Iohannis. Et caput unius Periodi: ut est in Janua Cap. LXIX. Et caput unius Periodi: ut est in Janua Cap. LXIX. Et Periodum unius Sententiae, ut Januae § 1. Et Sententiam unius Phraseos, ut, Vir esto. Et Phrasin unius vocis, ut, Sta (i. e. sta animose) Et Vocem unius Syllabae, ut, Sol: et Syllabam unius Literae, ut, I.)

Secunda Pars Grammaticae, SYNTAXIS. XX. De Orationis per singulas partes Structura, seu Formatura, ter trinā ratione exhibenda.

101. Conspexisti Orationis, singularumqve ejus partium, differentias, seqvitur earundem Structura: qvomodo nimirum singulae formandae sint, ut Sermo undiqve concinnus prodeat.

[Theoria fuit brevior, praxis erit prolixior: sed faciet artifices. Nota interim, Syntaxin, Structuram, Formaturam, eodem sensu hīc sumi.]

102. Ibimus ordine, factō rursum initio a minimis, Literis.

[Literas enim recte formari necesse est, ut formari qveant Syllabae; et Syllabas, ut Voces; et Voces, ut Phrases; et Phrases, ut Sententiae; et Sententias, ut Periodi, et Periodos, ut totam Orationem apte concinnandi tradi qveant, recteqve intelligi, leges.]

103. Disces autem semper, qvomodo Partes Orationis formentur, I. Simpliciter, II. Composite, III, Contracte.

104. Idqve eādem semper methodō: expandendo videlicet ob oculos, per tres columnas.

I. EXEMPLVM II. PRAECEPTVM, III. EXERCITII Latino-Vernacule. seu Regulam. materiam: allegationem puta Exemplorum plurium, qvae tu ipse in Januali Textu exqvirendo praeceptionum intellectum et usum firmabis.

105. Ostendentur autem tibi ubiqve

I. Generalia, Lingvis communia.

II. Specialia, Latinis (vel aliis nobis) propria.

III. Specialissima, apud Latinos (et alios) a propria etiam analogia recedentia.

106. Generalia dabunt Regulas generales, specialia Observationes speciales, specialissima Exceptiones, seu Anomalias.

[Qvae ut facile dignoscas, Typo distingventur: majore, minore, minimō.]

XXI. Literarum formatura.

107. Literas formare scis utiqve usu: sed sisce jam, qvā divinā in nobis arte formatio illa peragatur. [*]



page 321/322, image: s173

108. Organon commune Literas formandi, sunt Os et Lingva: particularia vero Guttur, Palatum, Dentes, Labia, Nares. Nam,

109, A, E, I, O, U. fluunt ore liberō, sono nusqvam allidenti; majore tantum aut minore Oris et Lingvae aperturā: hinc vocantur Vocales: Selbstlautende Buchstaben. I. Si ore maxime patulō, et Lingvā subsidente, sonum exhalas, erit A: si minus patulō, et Lingvā paulum assurgente, E: si Lingvā in canaliculi formam semiplicatā, I: si Ore rotundatō, O: si prorsus coarctatō, labiisque exertis, U. Non aliter Literas format (nec potest) ulla Natio aut Lingva: qvia naturalia non mutantur.
110 H, Ch, G, K, seu Q, exhalantur gutture: Hinc dictae Gutturales, Keel Buch=staben. II. H fit gutture patente, sonō profunde exhalatō: Ch, sonō gutturi alliso, epiglottideqve se illi superimponente: Non aliter Literas format (nec potest) ulla Natio aut Lingva: qvia naturalia non mutantur. Non aliter Literas format (nec potest) ulla Natio aut Lingva: qvia naturalia non mutantur.
111. L, R, J, fiunt in medio palato: Hinc dicuntur Palatinae, et Lingvales, Zung Buch=staben. III. Lingvā palato supreme allisā, fit L: lingvā inore tremulā, sonumqve crispante, fit R: lingvā canaliculatā, et opponente cuspidem sono, Jod. Non aliter Literas format (nec potest) ulla Natio aut Lingva: qvia naturalia non mutantur.
112. D, T, S, C, Z et X, eliduntur dentibus: hinc dictae Dentales, Zahn Buch=staben. IV. D fit Lingvā dentes milliter attingente, et mox resiliente, et mox resiliente: T, fortius: S. sonō per conjunctos dentes efflatō: C. eodem modo, sed dentibus violentius compressis: Z, sibilus est cum praemisso D, X, sibilus Cum K. Non aliter Literas format (nec potest) ulla Natio aut Lingva: qvia naturalia non mutantur.
113. V, B, P, F. elabuntur labiis: ideoqve dictae Labiales. Lefftzen Buchstaben (seu, Lefftzling.) V. Vau fit Labiis lenissime conjunctis: B, firmius compressis, sed mox cedentibus: P, fortius etiam obstantibus, demumqve, post inflationembuccae sonum dimittentibus: F, sonō per labia fortiter efflatō. Non aliter Literas format (nec potest) ulla Natio aut Lingva: qvia naturalia non mutantur.
114. M, et N, efflantur per nares: ideoqve dicuntur Narinae, Nasen Buch=staben. VI. M, efflatur per nares, labiis clausis: N, itidem per nares, sed labiis apertis. Non aliter Literas format (nec potest) ulla Natio aut Lingva: qvia naturalia non mutantur.

XXII. Syllabarum formatura.

115. Pes, AEs, Fraus, Hand/ Aug. I. Omnis Syllaba habet Vocalem, aut Bivocalem. Exempla sunt obvia in omnibus Lingvis, suā cui qve consvetudine.
St! etiam syllaba est: sicut Bohemis Mls/ prs/ etc. et Germanis posterior in Has-pl/ dip-fl etc. Obs. Qvibusdam Lingvis etiam Semi vocalis constituere potest syllabam: ut Bohemis saepe, Germanis (Svevicā dialecto) nonnunqvam [Vide Annot.] Exempla sunt obvia in omnibus Lingvis, suā cui qve consvetudine.
116. Do-mi-nus, trisyllabum est, qvia habet tres Vocales, o, i, u. Ita. Car-fun-kl. Sr-dec-ny. etc. II. Qvot in una Voce Vocales, aut Bivocales, tot sunt Syllabae. Obs. Bohemis et Germanis qvandoqve Semivocalis sine Vocali ponitur, Exempla sunt obvia in omnibus Lingvis, suā cuiqve consvetudine.
117. E-ae, bisyllabum est. III. Vocalis, aut Bivocalis, ubi solastat, sola syllabam facit. Exempla sunt obvia in omnibus Lingvis, suā cui qve consvetudine.
118. E-go (non Eg-o) E-lend (non El-end) IV. Inter duas Vocales posita Consona, ad posteriorem spectat. Exempla sunt obvia in omnibus Lingvis, suā cui qve consvetudine.
119. Er-ro (non E-rro, vel Err-o Sic Al-le (non All-e) V. Inter duas Vocales positarum Consonarum duarum, prior spectat ad priorem, posterior ad posteriorem. (*) Exempla sunt obvia in omnibus Lingvis, suā cui qve consvetudine.
120. As-predo, et Ast-rum, potius qvam As-pre-do, As-trum. VI. Inter duas Vocales positarum Consonarumtrium, duae referentur ad Vocalem illam, cum qva mollius sonant. (*) Exempla sunt obvia in omnibus Lingvis, suā cuiqve consvetudine.

XXIII. Formatura VOCVM in genere: componendo, derivando, flectendo.

121. Vocum formatura in eo est, ut scias Voces (1) Componere. (2) Derivare. (3) Flectere. Nam

(1) Magnanimus (Groß-Mächtig) est vox composita e duabus. Construitur Vox (1) aut cum Voce alia, ut fiat vox composita: In Januae periodo 1 vox composita nulla est, derivatae omnes, inflexaeqve ad sensum praesentem omnes. In § 2. compositae occurrunt sex, derivata nulla, inflexae omnes, exceptō Si qvid, et Et sic alibi.
(2) Animosus (Muthig) est vox derivata. (2) aut cum terminatione aliqva communi (ut hīc est-osus) ut fiat vox derivata. In Januae periodo 1 vox composita nulla est, derivatae omnes, inflexaeqve ad sensum praesentem omnes. In § 2. compositae occurrunt sex, derivata nulla, inflexae omnes, exceptō Si qvid, et Et sic alibi.
(3) Anim-us-i-o-um (der Muth/ des Muts/ dem Muthe etc.) est vox inflexa. (3) aut cum terminatione sua propria, ut fiat vox eadem aliter inflexa. In Januae periodo 1 vox composita nulla est, derivatae omnes, inflexaeqve ad sensum praesentem omnes. In § 2. compositae occurrunt sex, derivata nulla, inflexae omnes, exceptō Si qvid, et Et sic alibi.


page 323/324, image: s174

[NB. Compositio et Derivatio Voces multiplicat, ut multitudini Rerum sufficiant: Flexio vero unamqvamqve earum in seipsa transformat, ut circumstantiis suis ipsa sufficiat. Ergo si derivandi, componendi, flectendiqve rationem tenueris, habebis fontem, unde omne Vocum artificium scaturit, apertum.]

122. Non omnis tamen Vox componi, aut derivari, aut flecti, patitur. Nam

(1) Abies Luteus, Ningere etc. cum nulla alia Voce componuntur. Voces qvaedam insociabiles sunt; componi renuunt. (N. Latinae puta: Germanis inhil non componitur.) Tales in Lexico videre est multas. Nonnulae Voculae inflexiles (seu invariabiles) sunt.
(2) Alauda, Ambo, Vergere, etc. nihil ex se derivant. Multae Voces steriles sunt, nihil es se gignunt Ostendit has Lexicon, solitarie stantes.
(3) Vtinam, Bene, Propter, Ergo etc non flectuntur. Nonnullae [correction of the transcriber; in the print Nonnulae] Voculae inflexiles (seu invariabiles) sunt. De his infra, suis locis.

123. Componendi et derivandi rationem (in Nominibus, Adnominibus, Verbis) disces Capitibus seqventibus.

[Observa tantum hīc generaliter, qvod Voces reperiantur compositae ex voculis diversarum Lingvarum. Ut Protonotarius (ex Lat: Notarius, et Graeco [gap: Greek word(s)] Primus, Primarius.) Re-baptisare [ex Latino Re iterum, [gap: Greek word(s)] mergere,] Cujusmodi Voces hybridas vocant.]

124. Qvinqve Vocum classes, NOMEN, PRONOMEN, ADNOMEN, VERBVM, et PARTICIPIVM dicuntur flexiles, qvia variā terminatione flecti possunt. ut Pat-erris-i-em etc. Nost-er, ri, ro-um: Coelest-is, -is-i-em: Audi-t-it-et: Orantem-es etc.

125, Flexio Vocum in genere fit, per Numeros, Genera, et Personas. (*)

126. Vir loqvitur (unus) der Mann redet Viri loqvuntur (plures) die Männer reden Numerus est vel singularis, qvō res una exprimitur: vel dualis, qvō duae: vel pluralis, qvō plures. (**) Nulla Januae § est, ubi exempla Numeri (jam singularis jam pluralis) non occurrant.

[** Ita est in antiqvissimis lingvis, Hebraea, Graeca, Slavonica. Latini et Germani dualem amiserunt, etiam de duabus rebus pluraliter loqvuntur: Poloni cum Bohemis retinent dualem in iis rebus, qvae per naturam binae sunt, ut Oculi, Manus, Pedes. Dicunt enim gedna Ruka/ Noha/ Oko (una manus, pes, oculus); dwe Ruce/ Noze/ Oci (duae manus, pedes, oculi); tri Ruky/ Nohy/ Oka (tres manus, pedes, oculi etc.]

127. Vir loqvutus est, der Man hat geredet (Muz mluwil) Genus est triplex: Masculinum. Exempla ubivis occurrunt.
Foemina est loqvuta, die Fraw hat geredt (Zena mluwila) 2. Foemininum. Exempla ubivis occurrunt.
Animal loqvutum est, das Thier hat geredt (Zwjre mluwilo) 3. Neutrum. Exempla ubivis occurrunt.
128. Ego Paulus adsum, Tu Petre adesto, Thomas abest. Personae sunt tres: Prima, qvae loqvitur: Secunda, ad qvam loqvimur: Tertia, de qva loqvimur. Satis notum.

XXIV. Formatura NOMINUM, 130. derivando, 149. componendo, 154. flectendo.

129. Nomina primitiva Latinis supra mille sunt: derivatorum et compositorum infinitus est numerus.

[Latini et Slavi derivatis, Germani compositis, Graeci utrisqve, mire abundant.]

130. Derivata Nomina veniunt aut a primitivis Nominibus, aut ab Adnominibus, aut a Verbis.

131. A Nominibus nascuntur alia Nomina octupliciter: dicunturqve Denominativa.

[I] Nomen diminutum, qvō res parvula exprimitur; ut Culter, cultellus; Messerlein.

NB. Qvaedam lingvae etiam habent Diminutis opposita, Exaggerata, qvibus in exprimenda re indecenter vasta utuntur. Ut Poloni et Bohemi, Kouisko/ Psys ko/ Domisko/ Babsko etc. (Qvalia et Italis esse scribit Angelus Monosinius Floris Italici lib. 2.) Sed Germani cum Latinis talia ignorant.]

Observa.

132. Diminuta omnia (Latinis) desinunt in lus masculine, la faeminime, lum neutre: sed ad illud, lus, la, lum, non venitur eodem modo.

[NB. Germanorum Diminuta desinunt in- lein/ Büchlein/ Händlein/ (q. Buchklein/ extrito k): sed et e jam exteritur, Büchlin/ Händlin. Alii item per ichen/ Büchlichen/ Händichen. etc.]



page 325/326, image: s175

(1) Glob. us ulus Gleb -a -ulae. Verb -um -ulum. Et sic omnia desinentia in simplex -us, vel -a, vel -um § 51, 323. 32, 539. 725. 648.
(2) Calc -eus -e olus. Lin -ea -eola. Baln -eum, eolum, Glad -ius -iolus etc. Et sic omnia in -eus -ea -eum: vel ius, ia, -ium. § 417, 747. 748.
(3) Lib -er -ellus, Lib -ra -ella, Rast -rum, ellum. Sic omnia in erra -rum. Exc. Pater -culus, Frater -culus, Mater -cula. § 104. 227. 798.
(4) Carb -o -unculus, Car -o uncula. Lect -io -iuncula. Sic omnia in -O et -io, terminata. § 623. 851. 923.
(5) Poet -aster Philosophaster. Qvae per -aster diminuunt, contemtum inferunt. § 804. 935.

(Si qvae diminuta aliter formantur, expresse in Lexico ponuntur.)

133. Observa insuper (de Nominibus diminutis) seqventia.

(1) Puer, puerulus, puellus, puellulus. Porc -us -ulus -ellus -ellulus. Cort -ex -icu -lus -icellus -icellulus etc. (1) Diminuta qvaedam iterum et tertio diminuuntur: appellanturqve Diminuta Diminuta diminutorum. (Qvalia Germani ignorant; Bohemi cum Italis freqventer usurpant.) * 540. 623. 814.
(2) hic Lib -er et -ellus. haec Lib -ra et -ella, hoc Cor, corculum, etc [gap: Greek word(s)] der Knab/ das Knäblein: die Fraw/ das Fräwlein. (2) Nomen diminutum retinet genus primitivi sui. (Nempe apud Latinos, Italos, Bohenos etc. Sed apud Graecos fit saepe, apud Germanos semper, generis neutri.) § 88. 343. 376. 814
(3) Exc Ran -a -unculus. Tere -bra -bellum. Convent -us -iculum. (3) Paucula tamen apud Latinos qvoqve genus mutant. § 729.
(4) Nomen, Semen, Gramen etc non diminuuntur. (4) Qvaedam Nomina non reperiuntur diminuta: ut desinentiainen Exc. Pect-en uncu. (Exempla ergo desunt.)

134. Aliorum Denominativorum Nominum rationem ita accipe.

135. Na-sus, die Nase/ Naso der Großnase. Caput der Kopf Capito der groß-kopf. [II] A nomine Membri in corpore formant Latini nomen in O, significans eum qvi tale membrum grande habet. (Germani praemittunt groß) Vide § 289.
136. Dominus, atus. Princeps, ipatum. Poten-s- tatus etc. Her-rschafft/ Gewalt-schafft/ Fürsten-thumb. III. A Nominibus Statuum et officiorum fit nomen in atus (schafft/ vel thumb) significans ipsam dignitatem statūs. § 871. 873
137. Frater-nitas Brüderschafft/ Civ-is-itas Bürgerschafft Eqvitatus, Reiterey etc. IV. A Nominibus consociatarum personarum fit Nomen collectivum, ipsam conjunctionem, seu conjunctos, significans, in-itas, vel atus. § 10. 880. 889. 939
138. Juda-icus -ismus, Iuden-thumb Pagan us ismus, Heydenthumb Christian-us, ismus. Christenthumb. V. A nominibus Sectarum formatur abstractum in -ismus. (Ita dicere licet, Pharisaismus, Essaeismus, Arianismus. etc) § 919 et tit. XCV. XCVIII.
139. Vepre-es -etum: Hecke/ gehecke. vel Dorn-busch Arbor-etum Baum/ ge-Bäum/ (oder gehöltz/ Baumwald) etc. VI. A nominibus Arborum formant Latini collectivum nomen in-etum, significans locum ubi abunde proveniunt. (Germ. praemisso Ge- aut subjuncto Busch/ Wald etc) § 120. 188, 142 266.
140. Gran -um -arium; Pom -um -arium; Pan is, arium, etc. Korn-hauß/ Obs-keller/ Brodt-korb etc. VII. A nominibus Alentorum fit nomen in-arium ad designandum locum ubi asservantur. (Germ. addito behaltnüß. Gaudent tamen specaliora addere, Hauß/ Boden Korb/ Keller/ Garten. etc. § 324. 349. 776 [bis]


page 327/328, image: s176

141 Sera rius. Schloss-er; Mur (us) arius Maurer; Rest (is) -iarius Seyl-er. VIII. Nominibus utensilium additur-arius, ad significandum Opificem qvi talia efficit. (Germ. in -er) § 398. 411 412. 415. 416. 417. 418, 419. 420, 421. etc.

[Obs. Pauca qvaedam aliter: ut Pileo, Pannifex; (non Pilearius, Pannarius.) Ita Germ. Hutmacher/ Tuchmacher: non Hutter oder Tucher.]

142. Ita sunt Nomina Denominativa: ab Adnomine formatur Nomen abstractum.

Amar-us or. Pauper-tas. Miser-ia. Dulo-is -edo. Sals-us -ugo. Pulch-er -ritudo. Sanct-us -imonia. Lang Lenge. Schön-heit. Heilig-keit. Arm-uth. Abstractum Nomen (formm separatam significans) desinit Latine in Or, vel -tas, ia -ego -ugo- itudo -imonia. (Ger-manice in e heit =keit/ vel uht. § 259, 264. 509, 755.

[NB. Peculiare Slavis est, a qvolibet Adnomine vitium aut passionem significante, formare Nomen ejus qvi tale patitur, in ec/ vel jk: ut Slep-y-ec/ Nevmenl-y-ec/ Zatracen-y-ec. prchl-y-jk/ bezbozn-y-jk/ et sic per omnia, qvod aliis inimitabile. Sed et in laudem. Vcen-y-ec/ Spasen-y-ec/ Po-magan-y-ec -etc.]

143. Seqvuntur nomina Verbalia (h. e. a Verbis formata) qvinqve generum.

144. Legere, lectio, Clamare, clamor. ducere ductus. Colere, cultus. etc. Das Lesen/ vel die Lesung Item: Schreyberey: Erkentnuß etc. (1) Nomen actionis ordinarie desinit in io: aliqvando eamen [perhaps: etiam] in or, et us, (Germanice in -en -ung/ ey/ nuß vel niß) § 308. (exempla sex, duo in -io, duo in -or. duo in -us,) § 260 (sex) etc.
145. Lector -rix. (der Leser/ die -in) Audit-or -rix. (Zuhörer -in.) (II) Nomen actoris desinit in or, et actricis in -trix. (Germ. in -er/ et erin.) § 130 (tria exempla) 738. 932, (qvatuor.)
146. [correction of the transcriber; in the print 156.] Ligamen, vel mentum, (qvō ligamus aliqvid, ein Band.) Dol-abra, Hobe. Terebra, Borer. Sic Venabulum. offendiculum. Aratrum. Reg-ula Tegula etc. (III) Nomen instrumenti, qvō actio talis peragitur, desinit Latinis in men, vel mentum. Item in bra -brum bulum -culum strum -trum -ula (Germ. saepe addunt -zeug -sal/ vel aliud: ut Terriculamentum Scheusal etc.) Vide. 123 354. 358. 471. 473 606 706 748. (qvatuor insunt exempla) 771.
147. Creat-ura, ge=Schäpf etc. Pict-ura, ge=Mäld. Fact-ura, ge=Mächt. (IV) Nomen rei motu factae desinit in-ura (Ger. praemisso Ge-) § 117 391. 477 (tria) 486 (duo)
148. Textrina, Weber-stub; Pistrinum, Backhauß/ Ora-torium, Betkammer. Nomen loci, ubi qvid fit, in-trina, vel trinum, et torium, (Germ. additur hauß/ stub/ vel simile) § 355. 389. 593 726 732, 776

149. Hactenus Nomina derivata: composita fiunt qvatuor modis.

150. Paterfamiliās Hauß-Vatter. Biblio-theca, Bücherkammer. Porta Civitatis, Stat-Thor. Janua-domūs, Hauß-thür. Corpatris, vel (paternum), Vatter-hertz. Pisces maris, vel (marini) See-fische. (I) Nomen cum Nomine apud Graecos et Germanos componitur freqventissime, apud Latinos vix unqvam (Vtuntur ergo his talibus Graecis: aut permutantprius nomen Genitivo, vel Adnomini. Per Regulam Syntacticam generalem II. et III. Vide 43 147, 175. 502 417, 462 (ex Latinis tamen duobus compositum habetur § 804)
151. Respublica (das gemeine wesen) Latus-clavus (Knopfmantel) Sic Groß=Vater. groß=Mutter. Gut=that. etc. (II) Ex Nomine et Adnomine composita Nomina Latinis rara sunt: nec Germanis adeo freqventia. § 84. (duo exempla.)
152. Dentiscalpium Zahn=stecher Nuci-frangibulum Nuß=brecher. (III) Ex Nomine et Verbo fit nomen instrumenti alicujus. § 784. 826. etc.
153. Sub-Vrbium Vor=Stat. ante-Murale Vor=Maut. Concursus Zu=Lauff. (IV.) Ex Praepositione et Nomine haud raro fiunt Nomina composita. § 22. 35, 47. 205, 207. etc. 207 etc.


page 329/330, image: s177

154. Flexio Nominum specialiter fit per Genus, Casum, et Declinationem.

De GENERE Nominum.

155. GENVS, est nota Grammatica sexūs. Nam hic Vir, der Man/ haec Foemina, die Fraw/ hoc Lignum, das Holtz. Nomina masculorum sunt generis masculini, foemellarum foeminini; aliarum rerum (qvibus per naturam sexus non inest) neutri. (*) Per se patet.

[Ita esse debuit ubiqve. Verumtamen soli Angli, qvantum scimus, naturam seqvuntur, Lingvāqve suā Nomina masculorum semper masculine, femellarum semper feminime, rerum deniqve sexu carentium (Herbarum, Lapidum etc) semper neutre, efferunt. Hebraei nomina Rerum (sexu carentium) masculine vel foeminime, qvia neutro carent: nos reliqvi masculine vel feminine, vel neutro carent: nos reliqvi masculine vel feminine, vel neutre, Qvod tot illas tricas parit, de qvibus monendus es.]

Observationes.

156. Per anomaliam dicimus, hoc Mancipium, cum sit vir, et hoc Prostibulum, cum sit foemina. Sic Germ. das Weib/ foemina: das Mänlin/ masculus. Ita Bohemis, To Knize/ Princeps (neutre.) (I) Confusio lingvarum fecit, ut Nomina rerum sexum habentium alicubi efferantur neutre, contra naturam.
157. Per anomaliam item, hic Sol, et die Sonn: recte, to Slunce. (II) Rursumqve de rebus sexu carentibus loqvamur masculine aut faeminine. Talium exercitus est apud nos, ut et Lat. et Graecos.
158. Dicimus etiam: veluti dubitantes, hic vel haec, Dies, Finis, Scrobs etc der/ oder die/ Bach/ Butter Schoß/ Tauff/ etc. (III) Fit etiam, ut in eadem lingvaidem Nomen diverso genere usurpetur, et utrum rectius, dubitetur. Talia vocantur Dubii generis. Talibus in Lexico m et f (aut g. d.) additur.
159. Dicimus, hic Conjux, der Gemahl/ et haec Conjux, die Gemahl. hic Parens Vater/ haec Parens Mutter. etc. [IV] Qvaedam sub eadem terminatione usurpantur et masculine, de mare; et faeminine, de foemina. Dicuntur generis Communis, seu utriusqve. (*) Additur his in Lexico, g c. Vide Jan § 10. 196. 333. 873. 886, 945
160. Dicimus, Lupus et-a, der Wolff/ die Wölffin: et non dicimus, Le-pus et a, der Hase/ et Häsin Sic in Avibus: dicimus Columb-us et-a, et non dicimus Corv-us-a, vel Aqvil-us, et a: Sed tantum hic Corvus, et haec Aqvila. Nempe Corvus foemina, Aqvila mas etc. (V) Animalium: nomina non semper diversā terminatione sexum exprimunt, sed plerunqve sub genere masculino, aut faeminino, utrumqve sexum designant. Dicuntur generis epicoeni, h. e. promiscui. Ita nos: ein Rab/ ste-ichen: eine Eule manichen. Hawran samice; Sowa samec.) § 137. 140, 154 155. 170. 172. 173. 184. 187. etc.

161. Vtrum ergo Nomen, qvod obvenit, usurpandum tibi sit genere Masculino, an Feminino, Neutro, vel utroqve vel Alterutro, vel efferendum Epicoene, dignoscere assvesce, I. e Significatione, II. Terminatione, III. Authoritate. (*)

De cognoscendo Nominum genere per Significationem, Regulae V.

162. Adam, pater, scriba, etc. sunt g. m. qvia Viros, et virilia officia, significant. I. Nomina Virorum, et virilium, officiorum, sunt generis masculini: Vide § 26. 359, 362, 440, 452 511, 530 467, 568 771. etc.
Eva, mater, nutrix etc sunt g. f. qvia mulieres, et muliebria munia, designant. Mulierum a. et muliebrium officiorum faeminini, in omnibus Lingvis. Exc. Mancipium, Scortum etc. Item das Weib. § 386. 932. 951. 969.
163. Virum et foeminam innuo, cum dico, Magist-er, et ra, Meisterin) Gubernator-trix. (Regent-in) hic, vel haec, Civis, (Bürger-in) (II) Nomina officiorum, qvae Viris pariter et mulieribus conveniunt, sunt generis utriusqve: plerumqve sub terminatione binā, saepe tamen (aepud Latinos **) sub una. Vide § 433, 740 748, (septies) 744, 759 872, 969.

[**Nomen duorum generum, duarumqve terminationum, vocant mobile (ut Hospes, hospita); unius a. terminationis (ut Heres der Erbe/ heres die erbi n) immobile. Qvalia Germanis duo tantum esse monet Clajus, der oder die Gemahl; die oder die Gevatter. Et tamen jam qvoqve invaluit Gemahlin/ Gevatterin. Bohemis unicum est communis generis immobile, ten Chot/ sponsus; ta Chot/ sponsa. Polonis vix ullum.

164 Hic Sinai; hic Iordanis, hic Boreas, hic Aprilis. [Haec AEthna, hae Alpes: haec Allia, hoc Nar, (flumina Italiae) (III) Mensium fluminum, Ventorum, Mensiumqve nomina (Latina) mascul. sunt. (Paucissimis montium et fluminum exceptis: qvae secundum terminationem potius usurpantur foeminine, aut neutre. § 41, 551, 561.


page 331/332, image: s178

165. Haec AEgyptus haec Rhodus, haec Babylon, haec Cerasus, etc. (IV.) Regionum, Insularum, Vrbium, Arborumqve nomina foeminina sunt § 110, 111, 112. 118, 562.
(Hoc Ilium, Belgium, Lugdunum etc. Hic Oleaster. Hoc Suber.) (Paucis exceptis, qvae terminationem potius seqvuntur, qvam significationem) § 562, (vel septies)
166. Hoc Cerasum, Pomum, Plumbum etc Caesar disyllabum; Legere, trisyllabum est. (Haec Nux, Glans, Juglans, Ficus hic chalybs. [V.] Pleraqve nomina Fructuum et Metallorum, omnia vero materialiter posita (sine significatione) neutra sunt. § 64, 65, 66, 67, 68, 89, 92, 104, 114.

De cognoscendo Nominum genere per Terminationem.

167. Omnia Latinorum Nomina in aliqvam harum tredecim literarum desinunt, a, e, i, o, u: c, l, m, n, r, s, t, x. Ex qvibus qvomodo genus cognoscas (in Nominibus puta qvae ad praemissas V. Regulas non pertinent) compendiosius mox disces, cum Nomina inter Declinationes distribui videbis. [*]

De cognoscendo Nom. genere per Authoritatem,

168. Dico libere hic vel haec Adeps, Bos, Canis, Grossus, Imbrex, Limax, Rubus, Serpens, Sus, Torqves. Rerum Nomina, ab Authoribus utroqve genere usurpata, utrovis usurpari possunt.
169. Potius a. hic qvam haec Amnis, Angvis, Arrhabo, Bubo, Collis, Clunis, Cortex, Finis, Funis, Grex, Margo, Natrix, Obex, Palumbes, Pampinus, Pulvis, Pumex, Rudens, Scrobs, Sentis, Silex, Vepres, Varix. Contra potius haec qvam hic, Ales, Alvus, Atomus, Balanus, Calx, Canalis, Colus, Corbis, Cupido, Grus, Linter, Lynx, Scobs, Stirps, Volucris, Talio. Qvae tamen saepius ab Authoribus, aut melioribus, usurpantur masculine, qvam foeminine, aut contra, tutius plures et meliores imitamur. (Obs. Nimis rara non attenduntur, et inter obsoleta relinqvuntur. Ut qvod Virgilius Dama et Talpa masculine extulit.)
170. Ames, Trudes, Tudes, tutius usurpes masculine, propter analogiam similiter desinentium. Qvae ab Authoribus usurpata reperiuntur sine generis mentione, qvō illa genere extulerint antiqvi incertum est: seqvenda igitur analogia.

Flexio Nominum per CASUS.

171. CASUS est peculiaris terminatio Nominis: qvā res aliter exprimitur dum nominatur, aliter dum nominatur, aliter dum vocatur, aliter dum ei aliqvid tribuitur vel adimitur, etc.

(Dicitur Casus: qvia terminatio sic vel sic cadit.)

Observatio.

172. Germani qvatuor duntaxat habent vere distinctos Casus, Nominativum, Genitivum (seu Possessivum) Dativum, et Accusativum (seu Activum) Graeci addunt qvintum, Vocativum; Latini sextum, Ablativum (seu Instrumentivum) Slavi septimum, Locativum; Hungari octavum etiam: nec ultra progredi lingvam aliqvam compertum est. (Faciliores autem sunt Lingvae, qvae minus variationum habent.)

173. Nominativus et Vocativus dicuntur Casus recti, caeteri obliqvi. Illi, qvia Orationis fundamentum sunt, eamqve inchoant: hi qvia varie obliqvantur.

174. Inter obliqvos primus est Genitivus; primo, qvia Declinationis character.

(Nam, qvodcunqve Nomen in Genitivo habet ae est Declinationis Primae

Nam, qvodcunqve Nomen in Genitivo habet i est Declinationis Secundae

Nam, qvodcunqve Nomen in Genitivo habet is est Declinationis Tertiae

Nam, qvodcunqve Nomen in Genitivo habet ūs est Declinationis Qvartae

Nam, qvodcunqve Nomen in Genitivo habet ei est Declinationis Qvintae.)

deinde, qvia qvam ille terminationem inchoat, hanc reliqvi continuant. Ex gr. Rex-x-gis-gi-gem-ge: -ges-ges-gum-gibus-ges-gibus. Ne-x-cis-ci-cem-etc.

175. Dativus et Ablativus pluralis ubiqve sibi (apud Latinos) similes sunt.

Obs. In Nominibus neutris, Accusativus (etiam) similis est rectis, desinitqve pluraliter in-a. (Nempe, Latinis, Graecis, Bohemis.)

Flexio Nominum per DECLINATIONES.

176. Declinatio, est Nominis per Casus et numerum flexio. Cujus formulae apud Latinos qvinqve sunt.

[Apud Graecos nonnisi tres, vere distinctae (*): sicut et apud Germanos.]



page 333/334, image: s179

DECLINATIO I. Obs. I. De huc spectantibus

177. Paradigma.

-a -ae

-a -ae

-ae -arum

-ae -is

-ā -is

1. Propria est faemininorum in -a, qvorum ingens est numerus.

2. Multa item masculina (ut Advena, Incola, Scriba, Verna, Lixa etc.) sic declinantur: qvalia qvia personam denotant masculam, ex Regula de Significatione (§ 162) cognoscuntur.

3. Qvaedam qveqve sexu carentium Graeca in-ta: Cometa, Planeta etc. qvibus in Lexico sua nota additur.

Obs: II. de Dativo et Abl: in -abus.

178. Providendum est pabulum asinabus, et eqvabus, et mulabus: laborum a. pensa servabus, imo et libertabus, et filiabus (natabus) ne garriant cum sociabus. At nos ut comsulamus animabus, DEO serviamus, non diis aut deabus. Anomalia hīc nulla, praeterqvam qvod foeminina decem Dativum et Abl. pluralem formant in -a-bus. (Nempe ut distincte loqvi liceat de filiis et filiabus (von Söhnen vnd töchtern) de Eqvis et eqvabus (von Pferden vnd Stutten) vide § 731.

[Inveniuntur tamen etiam foeminina per-is.]

DECLINATIO II. Huc spectant.

179 -er-us-um. i-a. -er e um: i-a.

i---: orum.

o---: is.

um---: os

ō ---: is.

1. Omnia in um, neutra.

2. Pleraqve in er, masculina: exceptis tantum modo 38, qvae ad tertiam. Unicum est in-ir, Vir.

3. Pleraqve in-us masculina: qvibus ideo nulla in Lexico additur nota: additur iis, qvae ad tertiam vel qvartam spectant (ut Virtus-utis, Ort-us-ūs): aut genere differunt: ut Arborum nomina (per § 165) et haec qvatuor faeminina, Abyssus, Alvus, Humus, Vannus; et qvatuor dubia, Grossus, Pampinus, Phaseolus, Rubus. Et Virus, Pelagus, neutra; Vulgus deniqve, m. et n.

Obs. II. de formatione VOCATIVI.

180. Domine Secretari, Domine Georgi, mi fili, audi!

Juva sancte DEVS, adesto bone geni!

Vocativus desinentium in -us, fit in e. Exceptis propriis in -ius, qvae -us-abjiciunt (Antoni, Virgili, Gregori etc.) qvae imitantur duo communia, Fili, et Geni. DEUS nihil abjicit, neqve mutat. (Prudentius qvidem dixit, ō Dee cunctipotens: sed imitandus non est.)

181. Magis-ter, tri.

Vir, viri.

Soc-er, -eri, etc.

(1.) Genitivus Nominativo parisyllabus est. Excipe tantum Vir, viri: et qvinqve in-eri, Socer, Gener, Puer, Presbyter, adulter.

Marci Tullii, et Tullī.

Pecul-ium, ii, et-ī, etc.

(2.) Contra desinentia in-ius et -ium, contrahunt qvandoqve Genitivum, ut sit Nominativo brevior.

Deorum, vel Deūm

Nummorum, vel Nummūm.

(3) Sic et pluralis Genitivus (Poetis) contrahitur.

DECLINATIO III.

182. Paradigma hujus tale est:

Nom. -a-e-o-c-l-n-r-s-t-x. -es, -a vel ia.
Voc. similiter
Gen. ---is: -um, vel ium
Dat. ----i: -ibus.
Accus. ---em, vel im: -es, -a vel ia.
Ablat. ---e, vel i: -ibus.

Obs. I. De hūc pertinentibus.

183. Habet Declinatio haec nomina omnium terminationum (qvas diximus § 167.) exceptis -u, et um.

Obs. II. de formatione Genitivi.

184. Genitivus Nominativo saepe parisyllabus est (Pa-ter-tris) saepe autem crescit, et fit impari syllabus (ut, Mil-es, itis). Et qvanqvam semper in-is exeat, ad illud tamen -is non semper eodem venitur modo. Cumqve magna hīc sit varietas, singulis hujus declinationis Nominibus suus additur in Lexico Genitivus, ne errari possit. (*)

[Qvod utut discentibus sufficit, redigi tamen illa hīc classes qvid prohibet? Percurramus singulas terminationes.

1. Poem-a, -atis enim Sic omnia Graeca in-ma.
2. Mar-e, -is, n. Sic omnia Latina in-e (Graeca n. foeminina sunt, et 1. Decl: Vide §.)
3. Carb-o, -onis, m. Excipe Verbalia in-io (Lectio, Sessio, etc.) faeminina, et his similia qvaedam, Concio, Dicio, Legio, Mentio, Natio, Optio, Portio, etc.
4. Grand-o, Dicio, Legio, Mentio, Natio, Optio, Portio, etc.
-inis, f. (Caro. inis, contracte carnis.) Sic declinata omnia sunt gen. f. Excipe: Cardo, Homo, Margo, Ordo, Turbo, Tendo, g. m.
5. Haelec, ecis: Lac, lactis, n. Nec plura desinunt in c,
6. Vectig al, -alis, n. Sic omnia in-al. Exc. Sal, qvod saepius masc.

7. [correction of the transcriber; in the print 8.] Mel, mellis, et Fel, fellis, g. n. (Nec plura sunt.)



page 335/336, image: s180

8. Sol, solis, m. (Neqve plura sunt.)

9. Cons-ul-ulis, m. (per Regulam de Significatione, § 142.) Ita Praesul, Exsul.

10. Flum - en, inis, n. Et sic omnia in-en. Excipe masculina 1. Flamen (Sacerdos) Pollen, Pecten: et composita a Cano, Fidicen, Tibicen, etc. 2. Et qvae Genitivum faciunt in-enis; Attagen, Lien, Splen, Ren.
11. Calc-ar. aris, n. Exc. Iubar, Nectar, Baccar, Cappar, in aris: et Far, farris.
12. Agg-er, -eris, m. Sic desinentia sunt octo masc: (Aer, AEther, Agger, Anser, Asser, Passer, Carcer, Vomer) faeminina duo (Mulier et Tuber, arbor): neutra undecim (Acer (arbor) Cadaver, Papaver, Piper, Siler, Siser, Suber, Tuber (pro tumore) Uber, Spinther, Verber. Et Iter, seu Itiner, itineris; Ver veris: Imber, imbris: Uter, utris, Linter, lintris, m.
13. Hon-or, -oris, m. Exc. 1. Sorror, Vxor, f. et Arbor, arboris. (2) Ador, AEqvor, Marmor, n. per oris. (3) Cor, cordis, n. Sic omnia. Exc. (1) Ebur, Femur, Iecur, Robur, n. per -oris.
14. Gutt-ur, -uris, n. (2) Vultur, Turtur, Furfur, m. per uris. (3) Fur, furis. Sic omnia Exc. Anas, atis, f.
15. Civit-as, -atis, f. (2) As, assis; Mas, maris, Vas, vadis, m (3) Vas, vasis, n.
16. Fam-es, -is, f. Sic omnia in-es, -is, non crescentia. Exc. Acinaces, Coles, Verres, m. [2] Palumbes, Torqves, Vepres, g. d.
17. Fom-es, -itis, m. Sic omnia Genitivo crescentia: sive crescant per itis, sive etis; idis, vel edis, sive aliter, omnia sunt masc. Exc. foeminina Abies, etis, Seges, etis, Teges, -etis; Qvies, -etis; Merc-es, edis, Compes, e-is, etc.
18. Av-is, -is (Genitivo non crescentia) faeminina sunt. Excipe masculina 17: Axis, Callis, Cassis, Caulis, Collis, Crinis, Ensis, Fascis, Follis, Funis, Mensis, Orbis, Panis, Penis, Piscis, Sentis, Torris. [2] ex dubijs. Amnis, Angvis, Finis,
19. In-is crescentia variant. Cusp-is, idis; Cass-is, idis; Gl-is, iris; f. (2.) Lap-is, idis; Sangvis, inis, Cin-is, eris, m. Sic Pulvis, Vomis, Cucumis.
20. in-os desinentia variant. Fl-os, oris, m. sic Honos, Lepos: sed Nep-os, otis, [2] Gl-os, otis, Cos, cotis, f. [3] Os, oris, et Os, ossis, n. [4] Bos bovis; Cust-os, odis; Sacerdos, otis, g. c.
21. Virt-us, utis, f. (Sic in -udis, -uris, etc. Sic omnia in us, per u longum crescentia: ut Senect-us, utis; inc-us, udis; Tell-us, uris; La-us, udis, etc. Exc. [1.] masc. Mus muris. [2] neutra, Crus, Ius, Plus, Pus, Rus, Thus, uris.
22. Corp-us- -oris, n. Sic omnia in-us, per-oris, vel-eris, crescentia. Exc. (1) Lep-us, oris, m. (2) Ven-us, eris; et Pec-us, udis, f.
23. In-s cum praecedente consona, variant. Trab-s, is; Hiem-s, is. f. Chalyb-s, is. m. Pul-s, tis, Ars, tis, Fron-s, tis (et dis) f. Fon, Mons, Pons, Dens, m.
24. Cap-ut -itis, n. Solum est in-t desinens.
25. Pax-cis, f. Sic pleraqve in-x desinentia. Masc. t. sunt, Gre-x, gis, Calix icis, Forn-ix, icis. Var-ix, icis, Es-ox, ocis, Volv-ox, ocis. Trad-ux, ucis et partes Assis, Qvincun-x, Deun-x, Sep-tunx-cis.

Obs. III. de formatione Accusativi.

185. Da Clavem, vel Clavim: conscende navem ve navim etc. Communiter desinit in-em. Sed (1.) Novem faciunt per-em et-im (Aqvalis, Clavis, Febris, Navis, Puppis (§ 449) Restis, Sementis, Strigilis, Turris.)
(2) Tene faber amussim, balneator pelvim. Habes sitim, aut tussim? ne adhibe vim etc. (2) Duodecim tantum per-im [Amussis, Buris, Cannabis, Cucumis, Pelvis [856], Praesepis, Ravis, Securis, Sitis, [245] Sinapis, Tussis (306) Vis. Sic propria fluviorum, Typerim, Ligerim, Albim.
(3) Aspice aetherem, vel athera § 21) [3] Graeca tria, in-em, vel -a, [Aer, AEther, Hector.]

Obs. IV. de form: Ablativi.

186. In Febre, seu febri, cave ab Amne, seu amni, et ab Igne, seu igni: nec eam fuste curabis, aut fusti, etc. Qvae habent Accusativum in em, et im, iis Ablativus est in-e, vel-i: praeter-eaqve haec 14. [Avis, Angvis, Amnis, Cannabis, Civis, Cannabis, Civis, Classis, Finis, Fustis, Ignis, Ovis, Postis, Sodalis, Unguis, Vectis.] V. § 60 307, 358, 419, 460, 726, 856.
187. In siti, ne utare sinapi, neqve in tussi, praesertim in Aprili et mensibus calidis. Potes in Decembri, aut dum navigas in mari. Eqvum concitabis Calcari etc. Qvorum Accusativus desinit tantum in-im, eorum Ablativus tantum in -i: sicut et [2] mensium in er -et is. [3] cum Canali et Strigili. [4] et neutris in e, al, -ar, longum. Ergo excipitur Iubare, Nectare [§ 992.] Farre. § 332. 344. 396. 397. 419, 440. 460. 856, 858. etc.

Obs. V. de format: Nominat: plur: Neutri.

188. Maria non exigunt vectigalia: sed cubilia reqvirunt pulvinaria. Communiter desinit in-a: sed qvae Ablativum singularem habent in-i, Nominativum pluralem faciunt in-ia. § 342. 469 (bis) 625, 780. 995.


page 337/338, image: s181

189. Nidus a-vium: Examen a-pum, vel apium: grex murum, vel murium etc.

Communiter exit in-um: multis tamen in ium; vel-um et ium. De qvo nota Regulas tres.

190. (1) Monosyllaba faciunt Genitivum pluralem in-ium.

Excipe (I) septendecim haec; Boum, Crurum, Ducum, Florum, Furum, Gregum, Legum, Morum, Nucum, Pedum, Praedum, Regum, Renum, Splenum, Suum, Strigum, Vocum. (2) Seqventia sex, Laus, Fraus, Ius, Mus, Crux, Fex, in-um et-ium.

191. (II) Desinentia Nominativo singulari in-es et -is, parisyllaba, Genitivum pluralem habent in-ium.

Excipe (1) qvinqve per-um (Canum, Panum, Iuvenum, Strigilum, Vatum.) (2) qvinqve alia per-um et -ium: Caedes, Clades, Sedes, Apis, Volucris.

192. (III) Caro, Linter, Uter, Venter, Deunx, Qvincunx, Septunx, in-um. Sed Forn-ax, -acum et -acium.

193. Tempore Bacchanalium (seu bacchanaliorum) omnia sunt plena sponsalium (seu sponsaliorum etc. Festorum nomina pluralia Genitivum habent regularem in-ium, irregularem in iorum. vide § 937.

N. Imitantur haec, Vectigalia, Viridaria. (Qvin et Conclaviorum dixit Vitruvius.)

194. Serpentūm (pro serpentium), Macedūm (pro Macedonum etc. dicit Poeta.

Notabis, Genitivos omnes a Poetis qvandoqve contrahi.

Obs. VII. Formatio Dat. et Ablat. pluralis.

195. In scribendis Poematibus (aut poematis) utere Commaetibus aut commatis.) Exeunt in - ibus. Sed [1] Suibus et Subus: Bobus et Bubus, (pro Bovibus) [2] neutra Graeca in-ma, habent. matibus vel matis.

DECLINATIO IV.

196. N. -us-us

V. -us-us.

G. -ūs-uum

D.: ui-ibus.

Ac. -um-us

Abl. -u-ibus

Hūc spectant [1] qvaecunqve in Lexico notam-ūs adscriptam habent. Suntqve omnia masculina, exceptis octo faemininis [Acus, Nadel/ Anus, Alt Weib/ Domus, Manus, Nurus, Socrus, Porticus, Tribus: tribusqve dubiis, [Colus, Penus, Specus]

[2] Neutra in-u septem: Cornu, Gelu, Genu, Penu, Specu, Tonitru, Veru.

[3]Arborum qvinqve foeminina: Cornus, Ficus, Laurus, Prunus, Qvercus.

Obs. de formatione Casuum.

197. Dic Arcubus, Artubus, Lacubus: Acubus, Ficubus, Qvercubus, Tribubus, et Specubus: (non vero Arcibus, Artibus, Lacibus etc) Tria masc. qvatuor foem et unum dub. formant Dat. et Abl. pl. in - ubus [pro-ibus]. [Vide § 143, 395, 897.]
Sed rursum Portubus, vel portibus; Qvaest-ibus, vel-ubus; Gen-ibus, vel-ubus, Ver-ibus, vel-ubus.] Qvatuor vero alia in - ubus et ibus. [Vide § 214, 365].

198. Corn-u-u-u-u-u u: Corn ua-ua-uum ibus-ua-ibus.

Neutra in-u aptota sunt in singulari.

199. Currūm pro Curruum; Passūm, pro Passuum, dicunt Poetae.

Etiam hic Genitivum pluralem contrahunt qvandoqve Poetae.

DECLINATIO V.

200. N. -es-es

V. -es-es

G. -ei-erum

D. -ei-ebus

Ac. -em-es

Abl. -e-ebus.

Nomina hujus Declinationis pauca sunt, vix 50: omnia terminaeta in-ies, exceptis tribus, Fides, Spes, Res. [Neqve terminata in-ies alio qvam hūc spectant, praeter Abies, Aries, Paries, Qvies, et Inqvies, qvae tertiae sunt: et Reqvies, qvod tertiae et qvintae.] Suntqve omnia g. f. exceptō Dies, qvod in singulari dubium, in plurali masculinum; et Meridies, g. m.

201. Anomalia hīc nulla: praeterqvam qvod in plurali non usurpentur, nisi qvinqve haec, Acies, Facies, Dies, Res, Spes: et apud Philosophos Species.

Appendix triplex.

202. Sic erant Declinationum classes. Monendus seorsim es de declinandis Nominibus I. Compositis. II. Anomalis. III. Peregrinis.

I. de Nominibus compositis recte declinandis.

203. Nom. Vsusfructus. Gen Vsūsfructūs. Dat. Vsuifructui. Acc. Vsumfructum. Ab. Vsufructu. Respublica, reipublicae, rempublicam, etc. Rosmarinus, rorismarini etc. Composita ex duobus Nominativis, utrōqve declinantur [*] Vide § 769. 790. [NB. Germanica composita semper declinantur ut simplicia, finem tantum flectendo.] Rahthauß/ Raht-hausses etc.
204. Paeterfamiliās, Patrisfamiliās, Patrifamiliās etc. Iurisperitus; Inrisperiti, Iurisperito, etc. Iureconsult-us, us, io etc. Composita ex Nominativo et Genitivo [aut Ablativo] Nominativum tantum declinant. [*]


page 339/340, image: s182

205. Artif-ex, icis, ici, icem ice, etc. Terrigen-a, ae, am, etc. Terrigenarum (vel Terrigenūm.) (*) Compositae e duobus corruptis, tanqvam simplicia declinantur. (Nisi qvod in qvibusdam horum Poetae Genitivum pluralem contrahunt.)

II. de Anomale declinandis.

206. Ad praescriptas qvinqve Declinationum formas, non omnia Nomina flecti patiuntur: qvia nonnulla (1) deficiunt; alia (2) redundant; alia (3) variant.

(I) Deficientia.

207. Non dicimus Plumbae, Tritica, Senectutes, Temperantias etc. Multa nomina pluraliter non declinantur (qvia usus deest.) ut pleraqve Mineralium, Stirpium, AEtatum, Virtutum et Vitiorum.
208. Contra, tantummodo dicimus Bacchanalia, Magnates, Proceres, Nuptiae, Cunae, Literae, Liberi (die Kinder) etc. non autem Bacchanale, Magnas, Nuptia, Liber, das Kind) etc. Festorum et Ludorum gentilium nomina, et e communibus multa, singulariter nunqvamusur pantur. (NB. Tantum pluralia Germanorum lingva ignorat, hae Literae, der Brief: Venetiae, das Venedig/ etc.) Talibus in Lexico additur t. p. (h. e. tantum plurale) vide § 45, 181. 336, 552, 771, 796, 865. 905, 961, etc.
209. Frug-is, i, em, e: caret Nominativo et Vocativo. (Sic Dapis, Opis, Precis, Sordis, Vicis.) Vocativo a. et Dativo, Virus, i, us, o: et V-is, is, im-i. Sed hoc pluraliter, intergre. Vir-es, ium, ibus etc. Qvaedam non recipiunt omnes Casus, sed tantum (1) vel qvatuor (dicuntur Tetraptota: h. e. Nomina qvaternō casu.)
210. Plus, pluris, plus. Ad-or, oris, or. Sati-as (pro Satietas) atem, ate. Dic-a, am, as. Impet-is, e, ibus. (2) Vel tres (dicuntur Triptota.)
211. Fas, nefas, instar, volupe, necesse (et um) tantum NOminativo et Accusativo usurpantur. Item Fors, forte, Spontis, sponte. (3) Vel duos (Dicuntur Diptota, binō casu.)

212. Reperiuntur et unico duntaxat usurpata casu (Monoptota) ut Nominativo, Potis: Genitivo, Dicis; Accusativo, Infitias; Ablativo, ingratiis.

213. Sunt deniqve Nomina, qvae unā terminatione omnes Casus absolvunt, sic: Vnum pondo, unius pondo, uni pondo, tira pondo, trium pondo etc. Ita Gummi, Sinapi, Stimmi, Caepe, Gausape, Praesepe, etc.

(NB. Dicuntur [gap: Greek word(s)] sine casu; et [gap: Greek word(s)] indeclinabilia: suntqve omnia g. n. Sed qvaedam illorum recipiunt aliam terminationem (fereqve etiam genus), et fiunt declinabilia: Caepa, Sinapis, Praesepis, g. f. Gausapum et Stibium, g. n.)

(2.) Redundantia.

214. Sunt qvae diversimode terminantur, eoqve diversā Declinatione flectuntur. Ut

(1) Mend- a et -um, Buccin- a et um, Rap- a et um, etc. in prima et secunda.

[2] Senecta- a et us, ūs etc, in prima et qvarta.

[3] Munditi- a et es, etc, in prima et qvinta.

[4] Scorpi- us, et o, in secunda et tertia.

(Qvalia Lexicon suis locis ostendit.)

215. Sunt rursum, qvae eādem terminatione et declinatione, plurali numero genus mutnat. Ut

[1] Tartarus, masc: pluraliter Tartara, neutre. Sic Avernus et Infernus.

[2] Locus, plur. Loci et Loca. Sic Iocus, Sibilus, Eventus.

[3] Carbasus, g. f. pluraliter Carbasa, g. n.

[4] Neutra in plurali masculina fiunt haec: Coelum, coeli, Clathr-um, i; Cicer, ciceres; Siser, siseres. Sed Frenum, Capistrum, Ratrum, i et a.

[5] Neutra in plurali foeminina sunt, Delicium, deliciae; Epul-um, ae; Baln-eum, eae et -ea.

[6] Vesper-a, ae; et Vesper-us, i; et Vesper, eris, integre declinantur, in prima, secunda, et tertia Declinatione.

(3) Variantia.

216. Sunt deniqve, qvae eā dem terminatione, eōdemqve genere, Casus tamen diversarum Declinationum inter se miscent. Ut

[1] Vas, vasis (singulariter) in tertia; Vasa, vasorum (pluraliter) in secunda (Reperias tamen apud antiqvos, et singulariter Vasum, et pluraliter Vasibus.)

[2] Ficus (pro arbore et fructu) Laurus, Qvercus, Cornus, Pinus: item Acus et Colus, secundae et qvartae Declinationis casus usurpant promiscue.

[3] Juger-um, um, i (et-is) o, um, o (et-e) -a, a, ūm, -is (et ibus) a, is (et -ibus)

[4] Dom-us, us, ūs, ui, um, o (non-u) -us, us, uum, ibus, os (et-us) ibus.

(h. e. Domus declinatur in qvarta: e secunda tantum accipit Ab lativum singularem, et adjungit Accusativum pluralem.)

217. Penus, declinatur in secunda, et tertia, et qvarta. Hic vel haec Penus, i, vel ūs; et hoc Penus, oris: vel Pen-um, i, vel Pen-u, u. Ita et Specus. Utrumqve tamen usitatissime in qvarta, et qvidem masculine.



page 341/342, image: s183

III. De Peregrinis recte declinandis.

218. Nomina peregrina (Graeca, Hebraea, etc.) declinantur vel in prima, vel in secunda, vel in tertia Declinatione.

219. In prima declinantur (1) masculina in -ta, (ut Cometa, etc) regulariter.

(2) Propria in-as et-es masculina; et in-e faeminina, sic.

AEne-as, a, ae, ae, am (vel-an) ā. Pluraliter secundum Typum.

Anchys-es, e, ae, ae, em (vel-en) e. Pluraliter secundum Typum.

Epitom-e, e, ae (vel-es) ae, en, e. Pluraliter secundum Typum.

(3) Hebraica in-as, Tobias, Iesaias, Messias, etc.

(4) Qvidam sic etiam declinant desinentia in-am; Adam, Adae, Abraham, Abrahae, etc. Alii Latinam malunt addere terminationem-us, declinantqve in secunda.

(5) Pascha, Manna, Mammona, in libris sacris non declinantur: apud Ecclesiasticos scriptores reperitur haec Pasch-a, ae: et hoc Pasch-a, atis.

220. In secunda declinantur

(1) Graeca in-os et-on, versa in-us et um; sic.

Isthm- us, e, i, o, um, o:

Enchiridi- on (um) on, i, o, on, o:

Orphe- us, u, i, o (et-i) um, o: in Plurali regulariter omnia: praeter qvod Accusativum habet Orpheos, vel Orpheas.

in Plurali regulariter omnia: praeter qvod Accusativum habet Orpheos, vel Orpheas.

(2) JESUS, Accusativo Iesum, reliqvis casibus Iesu.

[NB. Ita Germani peregrina Nomina aut peregrine declinant, per Casus Latinos; aut vernacule sine casu. Ut, Christi jünger/ vel Christus Iünger: dem HCrren Christo/ vel dem HErren Christus/ etc.]

221. In tertia declinantur David, Daniel, et similia, regulariter. Alia masculina sic.

(1) Her-os, os, ois, oem (vel-oa) oe: oes, etc.

(2) Phalar- is, is, idis, idi, im (vel-in) ide.

(3) Chrem-es, es (et-e) is (et-etis) i, (et eti) em (vel-etem, et-eta) a (vel-ete.)

222. Foeminina sic.

(1) Lamp-as, as, adis (vel-ados) adi, adem (vel-ada) ade. (Accusativo plurali-ades, vel-adas.)

(2) Haeres-is, is, is, (vel-eos) i, im (vel-in) i: Plur. -es, es, ium (vel-eōn) ibus, es, ibus.

[Ita Praxis, et alia similia.]

(3) Ech-o, o, ūs, o, o, o. (Sic Argo etc.)

(4) Hierich-o, o, untis, unti, untem (vel-unta) -unte.

223. Neutra sic.

(1) Mel-os, os, ūs, o, os, ō:

Plur: -e, e, ō, esi, e, esi.

(Ita Chaos.)

(2) Sinap-i, i, ios (et-is) i, i.

224. Graeca a [gap: Greek word(s)] composita, Graecorum imitatione declinantur in tertia: Tripus, tripodis etc. Sic Antipod es, es, um ibus, as, (§ 559) ibus. Qvaedam tamen etiam in secunda: ut, Polyp-us, odis (vel-i) odi (vel-o) etc. Sic Melampus, et Oedipus.

225. Patronymica in-des (filium aut nepotem significantia) declinantur in prima vel tertia indifferenter: ut, AEnead-es, es, ae (vel -is) ae (vel-i) em, a (vel e) Ita Manasses, Psaltes, Ecclesiastes (et Polonicum Palatinides.)

226. Artium nomina Graeca singulariter declinantur in prima, foeminine: sive Litine (Grammatic a, a, ae, ae, am, ae,) sive Graece (Grammatic-e, e, es, ae, en, e,); pluraliter vero in secunda neutre (Grammatic a, a, orum, is, a, is.) Sic Logica, Rhetorica, Mathematica, Musica, Statica. etc.

(Sed ellipsis est utrobiqve: ibi arc; hīc praecepta, monita, scripta.)

XXV. ADNOMINUM formatura, 228. derivando; 254. componendo; 260. flectendo; 285. in Nomen transformando.

227. Adnomina primitiva (Latinis) sunt circiter 250. derivatorum et compositorum ingens numerus.

228. Derivantur enim primum ā Nominibus, novempliciter: tum a Seipsis, et a Verbis, et ab Adverbiis, multipliciter.

Adnomina Denominativa.

229. Lign-eus, Lapid-eus, Vitr-eus, etc; vel Later-icius, Caement-icius, Strament-icius, Crat-icius, etc Höltzern Steinern/ Gläsern/ Strohern; etc vel von Holtz/ Stein/ Stroh/ etc. I. A Nomine materiae, ex qva qvid fit, fit Adnomen illius rei qvae inde facta est, in-eus, vel-icius. (Germ. in- ern -vel von.) vid. § 72. 76, 228, 341, 395, 416, 445. 492, 703. 729, etc.
230. Aqvil-inus ungvis, Can-inus dens, Vrs-inus pes etc. Adlers (klaw) Hunds (Zahn) Beeren (Fuß) etc. II. A Nominibus Animalium veniunt Adnomina possessiva in inus (i-lon-gō: Glori Gentivo) (Germ. in Genitivo.) § 193, 344 363 (sex) 390, 489 etc.
231. Sed Fag -inus, Cannab-inus, Iunc-inus. etc. Büch-en/ Hänff-en. Bintz-en/ etc. vel. von der Büchen/ von Hauff/ von Bintz. III. A Nominib. stirpium fiunt Adnomina in inus (i breve) (Germ. in- en/ vel von.) § 81, 384 389, 390.


page 343/344, image: s184

232. Mund-anus, Rom-anus Coel-estis, Terr-estris, Noriberg-ensis, etc. Weltlich/ Röm-isch/ Erd-isch/ Nürenberg isch/ etc. vel von der Welt/ von Rom/ etc; vel, Welt-man/Merr-fisch (aeqvoreus, seu marinus) etc. IV. A Nominibus locorum fiunt Adnomina in-anus, vel-estis, et estris: item a Nominibus Urbium inensis. (Germ. isch/ vel von: aut per compositionem.) § 101 553 560. 860. 923. etc.
233. Capit-atus, Aur-itus. Nas-utus etc. Köpficht/ Augicht/ Nasicht vel, das einen Kopff/ Auge/ Nase/ etc. hat. V. Aqvorundam membrorum nominibus facimus Adnomina in-atus, -itus, utus, significantia rem tali membro praeditam. (Germ. per- icht.) § 29. 93. 124, 133. (bis) 137, 146 162 (bis) 163, 178. etc.
234. Palli-atus, Ocre-atus, Pell-itus, etc. geMantelt/ geStiffelt/ gePeltzet: aut potius, mit einem Mantel/ Peltz etc. angethan. VI. A Nominibus Vestium fit Adnomen in-atus, vel itus, sic indutum significans. (Germ. geet: vel mit-angethan.) § 142. 328 382, 428. 688, 839. 889 etc.
235. Milit-aris, Greg-arius (seu Greg-alis) Ux-orius, Marit-alis, Serv-ilis, etc. VII. A Nominibus statuum oriuntur Adnomina in-aris, aris-orius, alis, et-ilis. (Germ. in- isch.) Kriegsmann-isch Gemein Soldat-isch/ Eheweib-isch/ Ehemann-isch/ Knecht-isch/ etc. § 357, 367, 701 i, 709, 731, 778. 785 (bis.), 848, 851, 856, etc.
236. Carn-osus, Pil-osus, Mont-osus, Lapid-osus, etc. Fleisch-icht/ Har-richt/ Berg-icht/ Stein-iche. VIII. A Nominibus rerum, qvas aliqvid substantialiter in se habet, formantur Adnomina, in-osus, significantia earundem copiam. (Germ. in-icht.) § 25 50. 55 (bis) 38. 106. (ter) 110 (bis) 133. 168. 178. 184. 255. 325. etc.
237. Labori-osus, AErumn-osus, Virtu-osus, Lucu-lentus, Lutu-lentus, Somno-lentus, Somno-lentus etc. Arbeit-am Mühe-sam/ Tugendtsam/ etc. vel, voll Arbeit/ vol Lichts/ voll vnflats/ voll Schlaffes/ etc. IX. Si vero accidentarium est, cujus multum adesse dicere volumus, Adnomen formatur itidem in-osus, aut lentus. (Germ. in- sam/ aut voll- cum Genitivo.) § 75. 82. 137. 185. 197. 287. (bis) 299. 368. 567. 601. 624 (ter) 853 955 etc.

Ad nomina Adnominalia.

238. Dicimus, Niger, Nig-ellus; Alb-us, alb-idus; Dulcis, dulc-iculus; Long-us, long-iusculus etc. Schwartz-lich/ Weiß-lich/ Süß-lich/ Läng-lich/ etc. Multa Adnomina formant ex se alia Adnomina veluti diminuta, in-llus, vel-idus, vel iusculus. (Germ. in- lich. Talia vide § 51. 59. 80. 142. 159. 248. 373 377. 638 728. etc.

239. Ab Adnomine numerali (Vnus, duo tres, qvatuor, etc) veniunt alia numeralia Adnomina, sex classium.

240. Qvotus? (seu qvotumus?) Primus, secundus, tertius, qvartus, qvintus, sextus, septimus, octavus, nonus, decimus: vicesimus, centesimus, millesimus? (der erste/ andere/ dritte/ vierdte etc. hunderste/ tausende.) item multesimus, der vieleste. (1) Ordinalia, desinentia in -us -tus et -ésimus. (Germanice in -ste/ vel te/ aut =de. § 237. 239. 543. 552. 564. 569. etc.
241. Qvoti ordinis est? Dic, Primanus, secundanus tertianus, qvartanus, qvintanus, sextanus, septimanus, octavanus, nonanus, decimanus, seu decumanus. (Germ. der erstereyhig/ der anderreyhig/ etc. (2) desinentia in-anus (Germ. an per reyhig?)
242. Qvoteni simul incedunt? (zu wie viel? Singuli (eintzelerweise) Bini, trini (seu terni) qvaterni, etc. je zwey/ je drey/ etc, vel zu zwey en/ zu dreyen etc. (3) Distributiva, partitionem parem significantia, in-ni (je- vel zu-) § 106 (bis) 216 (bis) 219 (bis) 575. etc.
243. Qvotuplex qvid sit, dic: Simplex, Duplex etc. (wie vielfeltig? Einfeltig/ zweyfeltig/ etc.) (4) Multiplicativa, compositionem aut iterationem significantia, in-plex, (Germ. -feltig.) § 26. 84 (bis) 533.
244. Qvotuplex est? Simplus, duplus, etc. (Wie vielfach? Einfach/ zweyfach/ etc.) (5) Proportionalia, toties tantundem significantia, in-plus (fach).
245. Qvot differentiarum est? Multifarius, Plurifarius, Omnifarius. (Wie vielerley arten? vielerley/ Mancherley/ Allerley/ etc.) (6) Differentialia, in-farius (Germ. in- ley.) § 628. 904

[NB. Ita Germani omnia possunt: Einerley/ Zweyerley etc. Sed Latini hīc deficiunt: qvibus Vnifarius, Bifarius, Trifarius etc. in usu non sunt.]

Adnomina Verbalia.

246. A verbis veniunt Adnomina sextuplici differentiā.



page 345/346, image: s185

247. Amans, der Liebende; Amatus, der ge-Liebete: Scribens, der Schreibende/ scriptus, der ge-Schriebene. 248. Properaqundus, Eyl-fertig. Moribundus, Sterbfertig (vel Eylend/ Sterbend.) (2) Huic simile est qvibusdam Verbis formatum in bundus, significans eum qvi (nunc in tali actione est (fertig.) § 430 500.
249. Agibilis, Thuenlich: Sensibilis (vel Sensilis) Empfindlich vel -bar) Mutabilis Wandel-bar (Germ. in- lich/ vel- bar.) (3) Tertium tribuitur illi rei, in qvam actio exerceri potest, in-bilis, vel-ilis. § 72, 137 215, 479 500, 553 602, 605 647. etc.
250. Activus, Thätig/ (ge-Schäfftig): Visivus, Sichtig; Fugitivus, Flüchtig/ etc. (4) Illius est, qvi talem actionem exercere potest, in-ivus. (Germ. in- ig.) § 326. 765.
251. Loqvax, Schwatz-haft: Mendax, Lügen-hafftig: Mordax: Weisig/ etc. (5) In-ax ejus est, qvi tali actione gaudet (Germ. in- hafft/ vel- hafftig/ -vel -ig) § 140, 146 185, 331. 430, 623 649, 651. 839. etc.
252. Amatorius, Buhlerisch: Scriptorius. Schreiberisch: Venaticus, Iägerisch: (aut, Bul-lied; schreib-feder/ Iagt-hund/ etc. (6) Pertinet ad rem, qvā actor ad actionem utitur, in-orius, vel-icus (Germ. -sch: malunt tamen hīc Germani componere.) § 151 (bis) 357. 408. 810. 826. 847. etc.
253. Ab Heri fit hesternus, a Cras crastinus, a Prae primus etc. Gestern der Gestrige etc.) Etiam ab Adverbiis et Praepositionibus qvibusdam Adnomina fiunt, sed pauca. § 30. 48. 194. 270 272. 355 583. 639 465. 795 915. etc.

Adnomina Composita.

254. Fiunt sex modis. AEqvi-libris, Gleich-wich-tig. Pusill-animis, Kleinmüthig/ etc. (1) cum Nomine. (Qvod Germanice terminatur in =ig) § 128. 238. 315 (qvin qvies) 380. (bis) 568. (bis) 636 (bis)
255. Levifidus, Leicht-Trew/ vn-Trew (Sacrosanctus, etc. (Gelb-roth/ licht-braun/ schwartz-grüen/ etc.) (2) cum alio Adnomine. Qvod Latinis rarum; Germanis freqvens.) § 19. 279 389. 764
256. Magnificus, Großthätig. Tardigradus, Langsam-gängig. Falsi-loqvus, etc. (3) cum Verbo. (Sed Latinis rara sunt.) § 128 141.
257. In-doctus, Per-doctus Praedives, Sub-niger. (vngelehrt/ sehr Gelehrt/ etc.)<