04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 472, image: s502

MATTHIAS FLACIUS ILLYRICUS.

NOn fuit hic Germanus satu, sed incolatu: nec uno nomine Germanis plus
satis notus. Edidit eum Illyrici, (hodie Sclavonia appellatur, Istriae
contermina) oppidum Albona; sub annum Christi, millesimum,
quingentesimum et vicesimum, die 3. Martii, familia, ut quidam,
nobili; ut alii, plebeia quidem: veteri tamem et numerosa Pater ei
fuit Andreas Flachius, vir integer et honestus; mater Iacoba, ex
nobili Luciorum familia oriunda.
Pater, qui et ipse ad virilem usque aetatem bonis literis operam
dederat, cum indolem in pueto a studiis minime abhorrentem
deprehendisset, tenello eius animo prima rudimenta instillavit. Postea
patrese vivis exempto, filius a tutoribus, ut haud raro fieri assolet,
aliquamtisper neglectus, ea quae didicerat, fere dedidieir. Verum ipse
suo iudicio ad literas reversus, in patria Francisco Ascerio
Mediolanensi, viro doctissimo, operam dedit.
Fundamentis erudirae doctrinae in patria iactis, Venetias missus est:
ubi I. Baptistam Egnaetium, iuxta forum B. Marci literas humaniores
celebri fama profitentem, audivit. Annos deinde natus septendecim,
desiderio pietatis ac Theologici studii ardens, frequenter in templis
psalmodias publicas iuvit: totumque se Theologiae mancipare, in animum
induxit. Sed cum videret, in Italia Theologiam non facile alibi tradi;
quam vel in monasteriis frequentibus, vel magnarum urbium Academiis:
monachismum profiteri subiit; cum tantae opes ei non essent: ut
diutius in de in Academiis vivere posset.
Communicato ergo consilio cum Baldo Lupatino, Franciscanorum
provinciali, suo propinquo materno, dimidram monasterio eius bonorum
partem obtulit ea conditione: uti mox vel Bononiam vel Patavium in
eius ordinis aliquod coenobium missus, ibi litetis ac inprimis
Theologiae commode vacaret. Probavit adolescentis consilium Baldus:
omnemque ea in re operam suam promisit. Interea explorato familiari
consuetudine Flacii animo atque ingenio, monachatum dissuadere cepit:
atque, si adeo discendae Theologiae cupidus esset, auctor ei fuit; in
Germaniam se conferret; et ibi viris ubique doctis operam daret.
Baldus autem iste, ut et hoc [Gap desc: Greek words] addamus, paulo
post in suspicionem hereseos venit: ac Venetiis viginti ipsos annos,
situm squaloremque carceris, tamdem in mari submersus supplicium
fortirer


page 473, image: s503

pertulit. Usitatum estibi, non ita rigide in haereticos, quos vocant,
inquirere; sed in eblatos quovis supplicii genere saevite. Sed ad
Flacium redeamus.
Hic ergo Baldi consilium secutus, perlectis aliquot Evangelicorum
scriptis, abdicato monachatus desiderio, in Germaniam ante numquam
visam, omni pene viatico destitutus venit: ac primum Basileam, anno
millesimo, quingentesimo, trigesimo nono, appulit: ubi hospitio a
Simone illo Grynaeo amice exceptus; non solum eo hospite, sed etiam
praeceptore in pietatis verae capitibus usus est. Basilea, sub exitum
illius anni, Tubingam, ubi Matthias Garbicius, popularis eius,
disciplinae rigidus exactor, literas Graecas prosirebatur, Flacius se
contulit: ususque est hospitio Garbicii, pro facultatibus ipsius, non
illiberali: et expertus Ioachimi Camerarii; qui eodem ante biennium
venerat, et alioram benevolentiam ac studium.
Inde discedens anno quadr agesimo primo, supra millesimum,
quingentesimum, Ratisbonaque, ubi tunc comitia celebrata, transiens,
Wittembergam est profectus, Lutherum et Melanchthonem in Theologicis,
Winshemium auteni in Graecis aliquandiu audivit: vixitque e didactro
discrpulorum suorum, quos privatim illic in Graecis atque Hebraicis
instituit, hospitem nactus Fridericum Bacchovium, Wittembergensis
ecclesiae ministrum Hictentationes, quibus Flacius tunc divexabatur,
de peccato, de ira Dei, de praedestinatione, et aliis, primum ad D.
Pomeranism, deinde ad ipsum Lutherum detulit: quibus tandem post
preces etiam publice pro ipso habitas, literarum sacrarum auditis
consolationibus, fuit liberatus.
[Note: *Camer. in vita Melanch. Melanchthoni carus.] Melanchthon quoque
humanitate singulari ipsum complerus, vel quod a Tubingensibus
venerat, vel quod praeclare de ingenio eius speraret; omnibus eum
rebus adiuvit, augens et ornans hominem, suis etiam facultatibus
sustentans. Id quod ab ipso in promptu erat cunctis. Ac Flacius quidem,
cum mediocri Graecae linguae cognitione esset instructus, in
condiscendam Hebraicam totus tunc incubuit. Magistri bonarum artium
titulum ibidem consecutus, dataque ei est uxor; ac publicae doctrinae
munus, de Ioannis Friderici Electoris voluntate, anno quadragesimo
quarto adsignatum.
Orto autem in Germania bello, et scholis Saxonicis dissipatis, relicta
Wittemberga Brunsuigam a Medlero invitatus, abiit: ibidem que docendo
famam nominis sui late disseminavit. Sub autumnum anni quadragesimi
septimi, bellicis motibus sedatis, Wittembergam ad munus pristinum
rediit: ubipaulo post divulgato illo Interimistico libello, cum
[Note: *Consil Theol. Mel. p. 104.] Melanchthon et alii, pa candae ecclesiae
causa, de rebus mediis, et quae adiaphora vocantur, remittendum
aliquid statuerent: ipse, cum [Gap desc: Greek word]


page 474, image: s504

Theologis, Lubecensibus, Lunaeburgensibus, Hamburgensibus, et qui
Magdeburgi [Note: *N. Amsdorf.] docebant, sese opposuit: ac per res illas
medias Pontificiae religioni viam aperiri contendit. Ritus enim ac
ceremonias huiusmodi desinere esse adiaphora: cum iis opinio cultus ac
necessitas, Christianae libertan contraria affinguntur.
Venit eodem tempore, relicta statione sua, Wittembergam Nicolaus
Gallus, fugiens periculum; quod imminebat iis, qui reclamarent
Augustae decretis, Cum hoc Flacius statim se coniunxit: et discedentem
sic, ut nihil prae se ferret inimicitiarum aut simultatum, clandestino
abitu Magdeburgum secutus est, nulla stipendii spe ostensa. Ea in
urbe, toto tunc ab Imperio proscripta, confidenter Papatum, Adiaphora,
et quaecumque Augustanae repugnare confessioni viderentur, oppugnavit.
Prodiit quoque tunc, ne quid ad turbas ciendas deesset, Osiandri, de
iustifications hominis coram Deo, dogma: id Flacius inter primos
refutavit: ac insuper in Schvvenckfcldii deliria calamumstrinxit.
Adornavit etiam tunc ecclesiastica historiae commentarios, centuriarum
Magdeburgensium nomine celebres; socios laboris nactus Nicolaum
Gallum, Ioannem Wigandum, et Matthiam Iudicem, omnes ecclesiae
Magdeburgensis ministros, adiutus etiam tum ab aliis, tum a Casparo
Nidpruckio consiliario Caesario, et I. Baptista Heincelio Augustano.
Haec ad Albim agente Flacio, scholam noram aperuerunt Ienae duees
Saxoniae Ad eam igitur excolendam evocatus et Flacius, venit eo anno
quinquagesimo septimo. Sed quinquennio ibi vix exacto, cum inter
ipsum, et Victorinum Strigelium, super libero, quod Theologi
vocantarbitrio, contentiones ac dissidia essent orta, solum denuo
vertit: ac Ratisbond ad Danubium concessit: ubi antiquum obtinuit
evulgandis varii generis ac sermonis scriptis, epistolis atque
commentationibus.
Anno sexagesimo septimo, cum Antverpiae liberum religionis exsereitium,
una cum senatu ecclesiastico, seu Deputatorum consistorio, civibus
esset permissum: vocatus est eo cum Cyriaco Spangenbergio, Vorstio,
Hammelmanno et aliis Flacius: qui ecclesias Augustanae confessioni
addictas mutuis operis eo in loco constituerunt Sed cum paulo post
omnia abolerentur, ministrique illi dimitterentur, Argentoratum
commigravit: ubi aliquantisper subsistens notum illud glossae novi
Testamenti opus edidit. Inde Francofurtum ad Maenum concessit, usus
praestantium ibi virorum patrociniis: cum ceteroquin, ortis inter
fratres ipsius super dogmate de peccati originalis essentia rixis, a
plerisque desereretur: insimulatus hareseos Manichaeae: paucis ipsum
defendentibus; ac Lutherum cadem fuisse in sententia confirmantibus.


page 475, image: s505

Fatis concedit ibidem anno Christi millesimo, quingentesimo,
septuagesimo quinto, die undecimo Martii, aetatis quinquagesimo
quinto, praesente Adamo Lonicero rei pub. Francofurtanae poliatro.
Sepultus est; bidem exsequias funebri contione decorante Casparo
Heldelino Cronbergensi: quae typis evulgata. Epicediis insuper ac
versibus epitaphiis ornatus est a I. Fraxineo, Christophoro Irenaeo,
et aliis.
Fuit ingenium in hoc viro capax perinde et inquies. Melanchthonem,
pacis studiosum, tota vita exagitavit [Note: *Thua. lib. 45. histor.] :
Interimistas, Adiaphoristas, Sacramentarios, quos ipse vocavit,
Sobvvenck feldium, alios incursavit: formulam Concordiae, a Iacobo
Andreae editam, scriptis oppugnavit. Melanchthoni inter alia [Note: *Consil Theol. Melancht. pag. 119. 120.]
affinxit, quasi affirmasset:
[Gap desc: Greek word] , aut [Gap desc: Greek word] aut
[Gap desc: Greek word] esse hane formam loquendi: Sola fide iustificamur: quod ille,
numquam se dixisse, numquam seripf sse, numquam cogitasse, testatus
est: imo hanc propositionem a se defensam acouratius, et declaratam
diligentius esse, quam ab aliis. Conturbavit itaque calumnia bonum
senem: et fregit robut cordis eius.
Quamquam vero cum aliis, tum inprimis paradoxo illo, de peccati
substantia, non exiguas in ecclesia Christi turbas dedit: tamen sua
eriam laude defrandandus non est, ob egregia scripta; quibus aut
Antichristi regnum oppuguatum, aut Theologiae studia studiososve ivit
adiutum.
Commendantur enim ex illis, primum clavis sacrae scripturae, sen de
sermone sacrarum literarum opus, in duas tributum parres: quatum prima
singularum vocum atque locutionum sacrae Scripturae usus ac raetio,
Alphabetico ordine explicatur: altera, plurimae regulae generales
proponuntur. Deinde, Centuriae ecclesiasticae historiae, integram
ecclesiae Christi ideam, quantum ad locum, propagationem,
persecutionem, tranquillitatem, doctrinam, haereses, ceremonias,
gubernationem, schismata, synodos, personas, miracula, martyria,
religiones extra ecclesiam, et statum Imperii politicum attinet, ex
vetustissimis optimisque historicis, Patribus, et aliis scriptoribus
omnia congesta Flacii potissimum consilio, opera autem Wigandi et
aliorum. Tertium locum facile obtinet Martyrologium illud: quod hac
occasione compilatum ferunt. Contexuit abbas Ioannes Trithemius
catalogum auctorum. Hunc cum vidisset Flacius; temperare sibi non
potuit: quin dissimulata persona et habitu, aliquot in Germania
monasteriorum bibliothecas perlustraret: quos commode posset
historicos clam auferret: atque isto adminiculo librum, qui Catalogus
testium veritatis indigitatur, conscriberet. [editor: Handwritten notite]
Denique etsi in Flacio perfecta linguae Germanicae cognitio numquam
fuit: ut diserte loquendi scribendive usum haberet:


page 476, image: s506

libelli tamen ipsius nomen praeferentes prodierunt, quos ipse quoque
pro suis agnovit. De illorum numero sunt: Liber exponens causas, cur
ab Antichristo discedere Christiani omnes debeant: de scriptura sacra
eiusque efficacia, contra Sch Wenckfeldium: Confessio, ut vocat,
Christiana depeccato originali, contra Pelagianum ac Sophisticum
accrdens: responsio ad scripta Christophori Lasii de peccato originis,
de libero arbitrio, de conversione hominis et regeneratione: aliaque
permulta, de quibus bibliothecae.
Haec sufficiant de Flacio de sumpta ex historia Sleidani, Thuani: vita
Melanthonis a Camerario descripta: consiliis Theologicis
Melanchthonis: et bibliothecis.