04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 409, image: s439

IOANNES AGRICOLA.

PAtriam nactus est Ioannes Agricola eandem cum Martino Luthero,
Islebiam nempe comitarus Mansfeldici oppidum: unde et cognomen ei
adhaesit. Editus autem pethibetur sub annum Christi millesimum,
quadringentesimum, nonagesimum secundum, die vicesimo Aprilis, hora
post meridiem quinta: et a teneris ad ingenii culturam adhibitus.
Iactis primis literarum fundamentis, Wittembergam venit, ad novellum
tunc temporis Germaniae Athenaeum: ubi cum philosophicis disciplinis,
quae ibi florebant ut cum maxime; sublime sanctae Theologiae studium,
felici quadam temperatura coniunxit.
Ibi ergo dum est; non solum eruditis gratus ob virtutis et eruditionis
opinionem fuit: sed etiam iucundus principibus viris; quod non in
ultima felicitatis parte poeta duxit. Itaque cum anno vicesimo sexto
supra millesimum quingentesimum conventus principum Spirae cogeretur:
venit eodem cum Saxoniae electore Agricola: ac suo loco causam
Evangelii suscepit. Idem anno trigesimo in celeberrimis illis Augustae
Vindelicorum celebratis Imperii comitiis praestitit: cumque
protestantium Theologis, quorum facile principes Melanchthon et
Brentius, confessioni etiamnum eo nomine celebratae subscripsit: a qua
tamen postea, ut nemo non hominum est [Gap desc: Greek word] , in
plerisque sese disiunxit.
Anno enim millesimo, quingentesimo, trigesimo octavo secta


page 410, image: s440

prodiit eorum, qui dicuntur Antinomi. Contendebant hi paenitentiam ex
Decalogo non esse docendam: et impugnabant illos, qui docebant,
evangelium praedicandum non esse, nisi primum quassatis atque fractis
animis per legem. Ipsi vero statuebant: quaecumque tandem esset
hominis vita, et quantumvis impura: iustificari tamen eum, modo
crederet evangelii promissionibus. Atque in his facile primus erat
iste Agricola: qui a Luthero commonefactus privatim, et facta
scripturae coilatione rectius institutus, in sententiam eius accessit:
idque publico deinde scripto testatus est errorem confessus. Verum
quia numquam fere a vero abiit Flacci illud:
-- -- -- -- male sarta
Gratia nequiquam eoit et rescinditur:
ita et cum in eius animo resedissent nescio quae simultatum reliquiae,
Wittemberga paulo post discessit: et in Marchionatum Brandeburgicum
concessit: ac Berlini a contionibus fuit. Postea cum anno quadragesimo
octave bello Germanico sinito, principes religionis causam Caesari
victori commisissent: Caesar Agricolam, Electori Brandeburgico a
sacris, qui ante duodeviginti annos pro Saxonica confessione cum
Melanchthone et Brentio steterat; sed tunc pontificiis sese
adiunxerat: Iulio Pflugio episcopo Numburgico, et Michaeli Sidonio
suffraganeo Moguntino id negotii dat: ut doctrinae ceremoniatum, atque
emendationis ecclesiasticae formulam conscriberent: quod et ab illis
factum. Dicta fuit illa forma Interim: cuius rationem alibi
explicavimus: ab aliis Interreligio, item Decretum religionis: a
Germanis Religionsordnung vel Declaration dir religion.
Ac persuasit tunc Agricola suo Principi, Ioachimo Electori
Brandeburgico, qui conciliationi unice studebat: librum esse moderate
scriptum: atque ob id a protestantibus non admodum repudiandum. Sed
eventus et veritas longe diversum docuit. Tantum enim abfuit: ut liber
ille saepius etiam ad incudem revocatus, Evangelicis satisfecerit, ut
ne ipsis quoque Pontificiis, quorum tamen dogmata fere omnia
approbabat, placuerit. Ut ut ceciderit: auctores certe illius libri
liberaliter a Caesare et Ferdinando fratre, donati sunt. Atque
Islebius quidem donum nescio quod ab utroque, ob navatam in libro eo
operam, tulit: Miehael vero [Note: * Dehoc Camerarius in vita Melanch. pag. 382.]
Sidonius episcopatum Mersburgensem in Saxonia est consecutus,
cuius possessionem certis conditionibus anno quinquagesimo sibi
traditam in undecimum usque annum tenuit: qui fuit Christi sexagesimus
primus, aetatis ipsius quinquagesimus quintus. Iulius Pflug
praecedente anno quadragesimo septimo, cum a Saxoniae


page 411, image: s441

duce I. Friderico ante sexennium reiectus fuisset, auctoritate Caroli
victoris in episcopatum Naoburgi ad Salam fuerat restitutus; quam
dioecesin ad exitum usque vitae postea gubernavit Hinc iocus illorum,
qui dicebant: chrisma ab eis et oleum Pontificium inter alia defendi;
ut ipsi discederent unctiores. Fertur autem dixisse hic Agricola: si
unctio restitueretur, dona etiam sanationum restitutum iri: seque iam,
ex quo Augusta reversus sit, quatuor ex morte in vitam vevocasse.
Exarsit deinde in Saxonta, et late sese diffudit bellum Theologicum,
de iis, quae Adiaphora vocantur. Ad huius igitur compositionem
Islebius, iussu principis sui operam suam gnaviter contulit: ac
colloquiis Theologorum super eo argumento coactorum saepius interfuit.
Verum quid effectum illis congressibus fuerit; exitus declaravit.
Nempe id quod Naso alicubi:
Curando fieri quaedam maiora videmus
Vulnera, quae melius non tetigisse fuit.
Finem Agricola vivendi fecit Berlini anno millesimo, quingentesimo
sexagesimo sexto, die vicesimo secundo Septembris, cum periodum illam
primam a Mose vitae humanae [Note: * Psal. 90. Scripta.] praescriptam
superasset, septuaginta quatuor annos natus. Scripsit commentaria in
evangelium Lucae: collegit adagia Germanica trecenta, et Germanice
explicavit: quae iterata editione quadringentis amplius auxit.
Refutavit explicationem Psalmi 19. a Thoma Muncero vernacule editam:
et si quae alia.
Tantum de Agricola ex commentariis Sleidani: Chytraei Saxonia: Thuani
historia: Eberi calendario.
[editor: Handwritten notite]