04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 240, image: s270

CASPARUS HEDIO.

OPpidum est Marchionatus Badensis Etlinga, aliis Posidonopolis, a
Neptuno: cui Phorcys Troianus, ut volunt [Note: *Irenic. exeg. Ger. c. 4. et 11. Neptuni simulacrum.]
, delubrum in vertice montis adsiti condidit:
quemque incolae olim inter alios deastros coluetunt. Idolum sane
Neptuni, lapideae tabulae insculptum, superiori saeculo per eluvionem
Rheni erutum constat: quod supra oppidi portam collocatum, cum
epigrammate huius Hea ionis, publice fuit visum; postea de voluntate
Maximiliani In peratoris ablatum Hoc oppidum praeter Franciscum
Irenicun et alios protulit Casparum Heionem honestis natum parentib
is: ac primum Friburgi Brisgoiae, postea Basileae Rautacorum, literis
humanioribus excultum. Et Friburgi quidem Philosophiaem gister:
Basileae autem Theologiae doctor renuntiatus est; idque sub annum
vicesimum, saeculi decimi quinti.


page 241, image: s271

Sub idem tempus, vix dum renata in Germania evangelii luce, qua et
ipse ia erat collustratus: summo apud Moguntinos tem plo est
praefectus. Sed cum teneris ibi et delicatis quorundam auribus minus
placerer; gravesque sustineret a clero persecuriones: Argentoratum
abiit, anno vicesimo tertio: ubi cum Wolfgango Fabricio Capitone, et
Maritino Bucero, evangelii rem mirifice iuvit; frustra frendentibus et
ringentibus Pontificiis. Ita enim Nicolaus [Note: *Epist. 21. ad I. Schvveb. p. 59.]
Gerblius: Evangelio mirisice prodest Hedio. Nam sinceritate
vitae, et gravitate docendi, reliquorum sententias corroborat. Neque
hactenus atrocioribus odiis res acta: five quod accesserit Hedio, sive
quod actum esse de rebus suis timeant, nescio. Certe acerrime ferunt;
scorta, quae adeo delicate amant, tanta invidia degravari: utpote cum
tantopere pro contionibus commendetur coniugii sanctitudo: contra
nihil detestabilius esse omnis generis depravatissima libidinandi
consuetudine. Statim igitur eodem anno ad exitum eurgente, senatus
mandvait contionatoribus: ut Ev angelium libere et publice docerent:
et auditoribus, Dei ac proximi amorem instillarent, omissis tamen
scommatis, et quae vel scamdalo, vel commovendo populo esse possent.
Eodem anno trigesimo tertio uxorem duxit Hedio et publice nuptias
tricesima Maii ce lebravit, de quibus ita idem Nicolaus Gerbeliusi [Note: * Ep. 23. p. 68.]
: proxima die Lunae Hedio publice ante horam octavam
nuptias suas celebravit: vidisses innumeras turbas per omnia
compitastantes, cum ingrederentur et egrederentur ad nuptias invitati.
Quam vis autem non solum Moguntiae, sed et Argentinae, acerrimas a
Papae mancipiis sustinuit persecutiones: infracto tamen ipseanimo
perstitit, palam Evangelii veritatem, contra missas, indulgentias et
allas Monachorum cauponationes confessus. Idque non solum voce, sed et
scriptis fecit. Nam cum anno vicesimo quarto, Theologi Argentinenses
causas [Note: * Vide supra vit. Buceri. Scribit centra Pontifici s. Sleid. l. 15. com. Evocatur a Colon. Hedio.]
susceptae a se mutationis, ex
sacris literis, libro edito, reddidissent: Hedio non solum ei cum suis
symmystis subscripsit: sed et Theses aliquot Conradi Tregeri paradoxis
opposuit: et doctrinam, immoto caelestium literarum fundamento nixam,
fortiter defendit.
Anno quadragesimo tertio, cum Archiepsicopus Coloniensis
reformantionem animo agitaret, praeter Bucerum etiam Hedionem
accersivit: ut qui vit esset et ingenii valde sedati, et ad docendum
populum inptimis idoneus. Sed cum Caesar secumdo flumine Bonnam
venisset: non in nullo discrimine ambo fuerunt, maxime praesentibus
Hispanis: et tandem, sic urgente Caesare, dimissi.
Nec vero tantum in templo sacta Hedio docuit: aut in schola explicuit:
sed et quicquid otii subsecivis horis suffurari potuit;
commentationibus piis, ac historarum monumentis illustrandis impendit:
quorum bona pars foras data, uti mox dicemus. Praeclare itaque de
Ecclesia Christi meritus, Argentorati finem


page 242, image: s272

vivendi fecit, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo
secundo, die decimo septimo Octobris: non solum praecipuus tunc
ecclesiae illius pastor fidelis iuxta ac diligens, sed egregius etiam
philistor et polyhistor.
Testamentum manu eius scriptum, repertum est tale: GOtt hat mich ohn
mein sorg leben lassen/biss off diese siund/dazu mir seinen lieben
sohn Iesum Christum zum gewissen thewren pfand des ewigen lebens
geschencket. Darumb fahr nun hin meine liebe seele/du hast einen
trewen Heyland/ der dich zu seinen handen auffgenommen hat:
Successit ei in professione Hieronymus [Note: *Dequo in Theologis extraneis.]
Zanchius Italus: Ludovicus autem Rabus in curatione pauperum
studiosorum, quorum quadraginta amplius, pia senatus munificentia in
Wilhelmitarum collegio Argentorati aluntur. Notum est epigramma in
Hedionem Nicolai Reusneri, quod exstat eiusmodi:
Seu vis historicus, fidei seu Doctor haberi,
Magne Hedio, recte nomen utrumque geris:
Tefidei sanctae vocat Argentina fidelem
Mysten; et vocem laudat amatque tuam.
Te legit historicum Germania tota fidelem:
Quum legit historiam Laudat amatque tuam.
Mortuus ut sis ergo superstes vivis inorbe,
In doctis, haeres aetheris ipse, libris.
Amicitiam, quae vitae condimentum est unicum, coluit sincere, cum
sinceris eius aetatis doctoribus doctiscve; inprimis cum collefgis: et
praeter eos cum I. Oecolampadio, uti epistolae testantur: et cum
Nicolao Gerbelio IC. quod ipse de se hisce confirmat [Note: * Epist. 21. ad I. Schvvebel.]
: Mira mihi est cum Hedione familiaritas: Hebratica et
Graeca studia communia: ingeniorum rara quaedam aequalitas. Deus
faxit, ne malus aliquis discordiam interserat. Scis enim nihiliniquius
ferre Daemonem; quam sinceras amicitias.
Scripta Hedionis partim Theologica sunt, parrim Philologica.
Ex illorum numero sunt, quae aut ipse scripsit, aut ab aliis scripta
emendavit; ut
Sermo de decimis, Moguntiae habitus:
Samaragdi Abbatis commentarii in evangelia et epistolas per totum
annum, ex Patribus collecti: quos Hedio e M. S. restituit.
Historica ab eodem edita sunt:
Historica synopsis, qua Sabellici institutum prosequitur, ab auno
1504. quo Sabellicus pervenit, ad annum usque 1538.
Chronico Abbatis Urspergensis correctum:
Paralipomenailli addita rerum menmorabilium, ab anno 1230. ad annum
1537.


page 243, image: s273

Chronicon Germanicum.
Transtulit praeterea in Germanicam linguam libros historicos et alios
ut
Eusebii, Egesppi, Iosephi:
Chronicon Abbatis Urspergensis:
Cuspiniani Caesares:
Chrysostomi homil in Matthaeum et Ioannem:
Augustini quaedam opuscula:
Ambrosii libros officiorum:
Samargadi Abbatis postillam:
Demogcrias Oecolampadii in Epistolam Ioannis:
Ludovici Vivis de elecmosyna:
Philippi Cominei historias:
Erasmi Roterodami de praeparatione ad mortem:
Hermanni Bodii unionem dissidentium:
Lutheri commentarios in psalmos gtaduum, et si quae alia.
Ex his autem breviter ita repetitis apparet: fuisse vitum bonum, ac
memoria posteritatis dignum: uti et Candidi illius vere candidi
Chrirti servi, epigramma monet:
Argentina, tuis Hedio, pia dog mata templis,
Sincera dccuit relligione Dei.
Cumque tibi pietas sit priscaque gloria cordi:
Non poteris tanti non meminisse viri.
Suggesserunt nobis haec de Casparo Hedione Pantal. l. 3. Perosopogr
Chytraeus in Saxonia: Crusius in annalibus Suevicis: Selidanus in
comment. Epistolae ad I. Schvvebelium: Pantaleonis Candidi epitaphiae.