04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

WOLFGANGUS FABRICIUS CAPITO.

HAgenoae Alsatiae oppido primum huius caeli spiritum hausit Wolfgangus Fabricius Capito, sub annum Christi millesimum, quadringentosimum, septuagesimum octavum, patre natus senatorii ordinis viro, matre vero Agneta, femina nobili. Primis literarum rudimentis perceptis, Basileam petiit: ibique ad liberalium artium atque linguarum, ut tunc tradebantur, studium diligentia fingulari incubuit.
Postea cum Theologiaese dedidisset: ab eius studio per parentem, qui sanctimoniam profitentium sacrificorum minime sanctam vitam detestabatur, avocatus; ad medicinam animum appulit: tantosque in ea progressus fecit: ut cirea annum Christi millesimum quadringentesimum nonagesimum octavum, summis eius scientiae insignibus suerit donatus, doctorque sollenni Academiarum more declaratus.
Defuncto autem patre, ad Theologiam, pio religiosi animi proposito, sese retulit, summum eiusdem [Gap desc: Greek word] consecutus


page 89, image: s119

anno Christi millesimo quingentesimo quarto. Deinde Friburgae in Brisgoia scholasticam Theologiam atque Scoticas subtilitates est professus: sed paulo post earum pertaesus, utpote subrilitatis multum, utilitatis parum continentium, sacris initiatus est. Interea neque iuris studium felix ingenium posthabuit, Zasii per quadriennium auditor. Evangelii vero doctrinam ita est admiratus: ut praecones eius semper summo honore prosequeretur: suggestumque ipsum, ceu sanctum locum, illorum gratia, tantum non adoraret: adeo naturae probitate ad religionem colendam ferebatur. Itaque a Philippo Rosenbergio episcopo Spirensi Bruchsellam, agri Spirensis oppidulum, vocatus, triennium ibi contionatorem egit. Inde cum saepius Heidelbergam, ob episcopi sui negotia, excurrere necesse haberet: in Ioannem Oecolampadium incidit: quocum statim eiusmodi inivit amicitiam: ut per omnem vitam omnia interse consilia communicarint: et coniunctissime semper vixerint. Hebraeam etiam linguam ut condisceret: anno decimo tertio saeculi decimi quinti, Matthaeo cuidam Adriano e Iudaisino converso operam dedit.
Inde Basileam a senatu tertio nuntio invitatus, summo ibi templo aliquot annis praefuit: ac docendo disputandoque prima Ecclesiae Evangelicae in inclita illa urbe fundamenta posuit: id quia et epistole Capitonis et versus auditorio Theologico Basileensi inscripti, testantur. Eadem in Academia Ioannes Oecolampadius, Basileam Evangelii docendi gratia evocatus, ab hoc Capitone Theologiae Doctor renuntiatus est, anno Christi, millesimo, quingentesimo, decimo sexto.
Anno deinde millesimo quingentesimo vicesimo, Mense Aprili, favore Ulrici Hutteni, equitis Franci, ab archiepiscopo Moguntino Alberto Cardinali in aulam vocatus, principis et contionator et consiliarius, sive intra cancellos consiliariorum primas tenens, cancellarius est declaratus. Suscepit eam conditionem libentius ideo: ut Moguntiae quoque Christianismum plantaret. Sic enim ipse epistola ad Huttenum anni superioris mense Novembri: Iuris Pontificii, ut vocant, Doctoratum suscipiam: propter auctoritatem videlicet comparandam: scopum subolescis, prae ceteris multis sacrosanctum. Licet interim sint aliqui, qui vitio vertunt, Theologum esse, et una simul civilem: quasi Theologus necesse habeat omnem exuere humanitatem. Suasu ergo Hutteni amici tertium Doctoris gradum prioribus adiunxit: ob causam indicatam: ut et Christi regnum promovere, et halcyonia ecclesiae facere posset. Eodem anno Moguntia ad Lutherum, qui magno cum fervore evangelii negotium urgebat, literas scripsit: quibus ad moderationem eum est cohortatus. Nam quod alte haeret, non semel evellitur: sensim


page 90, image: s120

est et subinde labefactandum: ut tandem sequatur trahentis manum.
Anno vicesimo primo, cum, post obitum Tecelii, indulgentiarum mangonis, Halae Saxonum iterum iussu Moguntini venialia illa diplomata divenderentur: Lutherus Archiepiscopum, Melanchthon autem Capitonem, eius consiliarium, de omittenda eiusmodi cauponatione hortatur. Capito itaque, qui evangelio clam impense favebat; et Cardinalem suum ad fovendas Lutheri partes pertrahere satagebat; id effecit: ut Moguntinus Luthero amice et demisse responderit. Ipse autem Lutherum [Note: *Responsio ad Capitonem est tom. 2. epist.] monuit: ne nominatim Praelatorum vitia notet. Facturum enim id sine exemplo: et necessario praeter verum multa ficturum. Exasperantur nimirum potius animi insectatione: quam curantur.
Cum ergo Capito Electori Moguntino, ob raram prudentiam cum pietate coniunctam, felicem eloquentiam, et placidam naturam, gratus esiet, variisque legationibus frequenter adhiberetur: Norinbergae, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo tertio, die septimo Februarii, nobilitatis insignibus, et ipse, et posteri eius, a Carolo V. Imperatore Augusto, ornati sunt: diplomate authentico, sub Imperii sigillo maiore, Ferdinandi fratris, tum Caesaris in Imperio locum tenentis, nec non sui principis, Imperii Archicancellarii subscciptionibus munito.
Verum haec talia nihil moratus Capito cum videret, se id quod volebat, adfequi apud Moguntinum non posse: relicta Moguntia, Martinum Bucerum, praeter Cardinalis opinionem, multumque stupentibus aulicis, Argentoratum secutus, templo D. Thomae praepositus datus est, anno vicesimo tertio. Qua de re ita [Note: *Epist. 22. ad Schvvebelium.] Gerbelius ad Schwebelium: Hesterna die Capito, praepositus noster, innumerabili conveniente turba, Colossensium epistolam enarrare cepit apud S. Thomam. Interim Papistae in calceos et caligas etc. Non credis quantum auctoritas Capitonis efficiat. Deus incrementum det: ego bene spero. Tanta autem statim [Note: *Ioann. Sturmius Antipappo 4. pag. 8.] Capitonis et Buceri fama fuit: ut Iacobus Faber Stapulensis et Gerardus Rufus, clam e Gallia profecti, Capitonem et Bucerum audierint: atque de omnibus doctrinae praecipuis locis cum ipsis disseruerint, missi a Margaretha, Francisci regis sorore, Navarrae regina. Itaque evangelii initium Gallia tum aliis piis ecclesiae Christi ministris, tum Capitoni et Bucero debet. Erat Capito vir prudens et eloquens, omnium literarum cupidissimus: in Hebraicis diligenter et diu versatus: Theologiae purioris atque pacis studiosissimus. In articulo desacra Domini coeva docebat: mittendas esse contentiones: et cogitandum dae usu ipsius cenae: vel, ut auctoris verbis utamur, fidem nostram


page 91, image: s121

pane et vino Domini, per memoriam carnis et sanguinis illius, puscendam.
Incentata autem ei sunt Argentorati tunc ab adversariis tria crimina: quod adscribi se in civitatem Argemptinensium voluisset: quod publice contionatus: quod in oculis totius urbis cum Pontisiciis disserere cupiisset. Ad haec edita apologia germanica sic respondic: civem se factum, et Praelatorum exemplo, et salvo iure Episcopi: quod omnis anima potestati civili subiecta esse debeat: et aquum sit, ut qui iisdem cum civibus gaudent commodis, onera quoque cum iis portent: et cum sibi insidientur nonnulli e clero: iecre se ad Magistratus urbani patrocinium confugisse. Ad contionandum seprotractum, tum dissidio civium, quorum dlii Matzhiae Cellio, contionatori evangelico, alii Pontificiis dotoribus adhaeserant; tum rogatu multorum: sinistro denique plurimorum de se iudicio, quasi evangelii ipsum suppudeat. Ad disputationem publicam prius non provocasse: quam Cellius haereseos, ipse Capito et haereseos et nequitiae a pastore quodam pagano fuisset damnatus.
Argenrorato in patriam, anno vicesimo quinto, evocatus, fratres in doctrina evangelica erudiit: et Dominica Palmarum Cenam sacram, secundum Christi institutionem, civibus suis distribuit. Idem ipso die, resurrectioni Domini sacro, in maxima hominum, rem insolentem videre cupientium, frequentia, infantem [Note: * Wendelini Rihelii: cui noimen inditum Ipsiae.] masculum, sine sale, sine oleo, sine aliis ceremoniis Papisticis, tinxit.
Et cum in vicina Helvetia multi ad evangelii doctrinam inclinarent: saepius eos accessit Capito: atque infide consirmavit. In disputatione quoque Bernae Helvetiorum, anno vicesimo octavo, publice instituta, idem cum aliis Theologis adfuit: themata orthodoxa contra daversarios defendit: et ut, missa aliisque superstitionibus profligatis, Evangelium pure doceretur, perfecit.
Reliquum deinde tempus omne sacris habendis contionibus Argentorati; et salubribus ecclesiae dandis consiliis consumpsit: id quod vel epistolae eius ad Ioannem Schvvebelium, Bipontinae ecclesiae antistitem, ad oecolampadium, et alios, ultro citroque datae, testantur. Anno autem quadragesimo primo, cum Rarisbonae comitia, religionis potissimum causa, indicta essent: ipse inter alios Theoiogosa Protestantibus eo missus fuit: ac specimen iudicii ingeniique egregium dedit. Verum cum nihil certi statueretur, domum reversus est: ubi peste correptus, sub finem anni quadragesimi primi, aetatis suae sexagesimi terii, vivendi in terris finem fecit.
Fuit vir ingenii et iudicii praeclari: sententiae in religionis capitibus constantis: literarum et scholarum ita amans, ut qui maxime. Monuit [Note: * Lib, 4. epist. Oecolamp.] itaque de reparandis scholis, de titulis etiam scholasticis frequentandis: cum opus


page 92, image: s122

sit discrimine; ut studiosi ab ignavis discernantur; et exercitati tyronibus praeferantur: ac stimulum praeterea habeant gloriae honestissime. Erasmo mussitanti, ad exuendam Nicodemi vestem, perpetuo fuit impulsor. Amicis usus est ea memotia doctis plerisque omnibus, maxtem Theologis: inter quos facile primas tulit Ioannes Oecolampadius: cuius amicitae fundamenta quomodo ac quando iacta fuerint, ante indicavimus. Vita hoc integerrimo amico functo, ipse relictam eius viduam duxit: ex qua liberos aliquot suscepit. Habuit et aliam uxorem Agnetam, feminam literatam.
Ad posteritatem transmisit multa ingenii argumenta, per otium elucubrata, ut sunt:
Insitutionum Hebraicarum libri duo.
Enarrationes in Habacuc, et Hoseam, prophetas.
Vita Ioannis Oecolampadii.
De formando a puero Theologo.
Explicatio doctissima in Hexameron opus DEI.
Exstant eius et Germanica scripta: de quibus bibliothecae et elenchi librorum. Scripsit etiam commentarios in complures sacros libros, quos in schola interpretatus est: qui tamen, quantum scimus, nondum sunt editi.
Pantal. lib. 3. Prosopograph. Vita M. S. Capitaonis: Decas. 1. annal. D. Sculteti: epistolae oecolampadii, Schvvebelii; Sturmius in Antipappis: alii.