04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 868, image: s898

IOANN. IACOBUS GRYNAEUS.

PLacuit Domino Iehovae, qui vita est nostra et longitudo dierum
nostrorum I. Iacobum Grynaeum in hanc mundi scenam oroducere, Bernae,
Helveriorum urbe potentissima ac florentissima, ipsis calendis
Octobris, anno Christi millesimo quingentesimo et quadragesimo, inter
sextam et septimam vespertinam: quo eodem anno in Gallia Guilielmsu
Budaeus, in Germania Eobanus Hessus, viri in suo quisque genere
doctrinae summi occiderunt. Nimirum ut stellae aliae deprimuntur,
aliae ex adversa parte emergunt: ita benigna Dei voluntate, cuius
deliciae sunt cum filiis hominum, praeclarorum virorum obitus ortu
aliorum sarciuntur.
Maiores ipsius agricolae fuerunt Veringae in comitatu Zollerewnsi: ex
quibus Iacobus Gruner proavus ex Anna uxore sua tres sustulit liberos,
Iacobum, Ioannem huius nostri avum, et [Note: * De quo in vitis Philosoph.]
Simonem: qui primus literarum ornamentis Grynaeam familiam
illustravit. Pater huic Thomas, mater vero Adelheida Stuberina,
homines pii et honesti. Ac pater quidem eius rexit studia iuventutis,
quae munificentia incliti senatus in coenobio quondam Franciscanorum
Bernae educabatur, annis tredecim. Postea Basileam ad literarum
humaniorum professionem vocatus, eo migravit anno millesimo,
quingentesimo, quadragesimo [Note: * Al. sexto.] septimo: ut non sine
providentia divina prima huius Grynaei pueritia in illud doctiss.
viris abundans Athenaeum delata videatur. Vixerunt autem parentes eius
in coniugio Basileae, Bernae et Rotelae ab anno trigesimo tertio ad
annum usque sexagesimum quartum. Eo enim, mense Augusto, peste
grassante, pater eius ecclesiae pastor, ad Dominum migravit. Mater
autem Adelheida viginti circiter sex annis post eum est subsecuta,
anno nempe nonagesimo, die vicesimo primo Decembr


page 869, image: s899

Frequentare ludum literarium Baisleae coepit cum fratre Simone, ipse
nondum [Note: * septennis.] sexennis, rectore Thoma Platero, Felicis illius
medici vere felicis patre. Florebant tunc in ecclesia et Academia
Basileensi praeter alios Osvvaldus Myconius Lucernas, pastor in summo
templo: Martinus Borrhaus, Sebastianus Munsterus: ille veteris
Testamenti, hic linguae Hebraeae professor: Wolfgangus Wissenburgius
novi Instrumenti interpes: Bonifacius Amerbachius, I. C. urbis
oraculum. In bello illo Germanico Basilea tunc fuit asylum
Christophoro Wirtembergico duci, et coniugi eius: quae ibidem filiam
enixa est, postea Guilielmo Hassiae Landgravio nuptam: patruo itidem
illius Georgio comiti Wirtembergico, a Caesare proscripto: Baroni
cuidam Heideccio, item Schertelio et aliis. Venerunt eodem non pauci e
Suevia Theologi suis nidulis eiecti: inter quos et Ioannes Brentius
Hala Suevorum cedere coactus. Divertit is ad viduam Simonis Grynaei;
et tum quidem ad Calvinum ac Bullingerum, tamquam fratres in Christo
colendos, literas dedit: postea longe alius. Sed haec
[Gap desc: Greek words] .
Anno quinquagesimo primo, pro more Academiarum, examinatus Grynaeus,
prima suorum profectuum deposuit rudimenta; et e ludo literario in
Paedagogium Academicum ductus est, atque artium studiosis adscriptus
rectore Bonifacio Amerbachio, una cum fratre Simone, patruele Samuele,
postea iureconsulto, et Felice Platero, deinde medico. Sub id tempus
lue pestilenti populariter grassante est correptus: duodecimum agens
aetatis annum; sed a qua Dei beneficio convaluit; studiorumque cursum
gnaviter ursit. Audivit autem in illo Paedagogeo, quod hodie in
Gymnasium translatum, Thomam Grynaeum patrem, Graeca et Latina:
Huldericum Coccum Dialecticen: Ioannem Nisaeum Augustanum poetica et
Rhetorica tradentes.
In secunda deinde Paedagogii classe anno quinquagesimo quarto, quinto
et sexto, audiit Sebastianum Castalionem, Graeca: Caelium Secundum
Curionem orationes Ciceronis: Ioannem Acronium Frisium, Logicen et
Mathematica: Ioannem Nisaeum Partitiones Ciceronis, et Aristotelis
Rhetoricorum ad Theodecten libros proponentes.
Sub annum quinquagesimum sextum pater eius Roetelam ad inspectionem
ecclesiarum, et pastoris munus fuit evocatus: ipse tamen cum fratre
Simone Basileae substitit: atque Philosophiae studium cum Theologiae
coniunxit. Docuerunt tunc praeclare, et audivit ipse anno
quinquagesimo septimo et octavo in classetertia Ioannem Hospinianum,
qui organum Aristotelis; Huldericum Hugvvaldum, qui Ethicen
Aristotelis; I. Acronium, qui disciplinas mathematicas; Marcum
Hopperum, qui Physicen explicavit.


page 870, image: s900

Ex Theologis Borrhaus tunc Iesaiam erudite exposuit: et Simon
Sulcerus, qui ab Helveticis ecclesiis declinare visus in capite de
sacra cena. Eiusmodi igitur doctoris cum admirator esset Grynaeus; in
errorum devia est abreprus; atque decennium tutum, ut ipsemet loquitur
in sua [Gap desc: Greek word] , et seductus fuit, et aloios seduxit:
donec tandem in viam veritatis, gratia divina eum reduxit.
Anno quinquagesimo nono, cum aliquandiu vicariam operam in praefectura
Roetelana contionando praestitisset: suffectus est Roetelae in locum
fratris sui Theophili; cui ecclesiae Hauvingensis ministerium erat
demandatum: cum pater ante triennium ad eius ecclesiae pastoratum
esset vocatus. Die ergo Bartholomei manus im ponente Sulcero illo
Superintendente superiorum ecclesiarum Marchicarum, inauguratus, et
diaconus est creatus.
Hoc officio functus est ad annum usque sexagesimum tertium: quo de
patris et amicorum consilio Tubingam, uberioris eruditionis causa
abiit: quamquam ipse Wittembergam maluisset: cum quidem antea a Carolo
Badensi Marchione, qui contionantem in arce Roetelana cum delectatione
audierat, oblatum esset annuum centum florenorum stipendium: sed quo
ipse, certis de causis, usus non est. Venit Tubingam supremo Ianuario,
instructus literis commendatitiis tum parentis tum Sulceri ad Iacobum
Andream et Heerbrandum, adscriptus studiosis a rectore tum Iacobo
Scheckio: qui multis post annis meliores ipsi in Theologia curas
gratulatus, cum eo amicitiam coluit. Ut primum ad Heerbrandum venit,
percunctatus est de Sulcero, ecquid viveret ageretve? cui ubi Grynaeus
respondit: admodum esse occupatum: ille [Gap desc: Greek word]
subiecit: sa er hat gern viel zu schaffen: imo lubens multis
occupatur: id ideo dixit: quia Sulcerus inspectionem ecclesiarum
superiorum Marchionatus obtinuerat, illo praeterito.
Incidit autem Tubingae bono fato in I. Guilielmum Stuckium Tigurinum
adolescentem antea sibi notum: studiorum socium et amicum per omnem
vitam fidelissimum. Gum hoc audivit ex Theologis Iac. Andream,
Heerbrandum, Snepfium, et I. Brentium F. ex Philosophis Samuelem
Hailandum in Ethicis, Georgium Liblerum in Physicis, Martinum Crusium
tunc in Sophocle: Samuelem Siderocratem in Theoricis planetarum. Erat
imbutus tunc Grynaeus utcumque doctrina Melanchthoniana: sed dogma
Lutheri de eucharistia serio profitebatur: nec improbabat Ubiquitatem:
etsi hoc improbabat: bene meritos viros saepe hostiliter perstringi,
qui secus sentirent, aut sensissent.
Anno sexagesimo quarto, cum Tubingae commorari ipsi integrum non esset
e consilio amicorum: adhibitus est a Iaeobo


page 871, image: s901

Andrea ad thesium quarundam defensionem de ubiquitate et eucharistia:
ut forte iuvenem in suae causae patroeinium pertraherer. Habita est
disputatio persesquidiem: in quo Grynaus maxime a Scheckio fuit
repressus, eoque adactus: ut necesse habuerit de illis opinionibus
[Gap desc: Greek word] . Postea in nundinis Paschalibus Francofurro
rediens Haidelberga in censores thesi um iliarum Iacobi Andrea
eruditos incidit; Ursinum, Erastum et Xylandrum, qui streuve eum
exercuerunt.
Ab illa disputatione, cum mediocriter Theologis Tubinganis
satisfecisset, curforiis praelectionibus, ut vocant, Danielem
Prophetam enarravit: et ultima Octobris eiusdem anni, cum Conrado
Wolfg. Placio, Philippo, Heerbrando, et Luca Osiandro Doctor
Theologiae estrenuntiatus a Iacobo Heerbrando. Saepe postea ad amicos
dixit: se fato Metelli doctorem designatum. Paulo ante gradum illum,
fratrem amiserat, et alios cognatos, peste longe lateque grassante.
Itaque sub initium anni sexagesimi quinti mense Ianuario Roetelam
revocatus, atque auctoritate Caroli Marchionis Badensis, consilio
praesidis I. Albertiab Anvveil, voce Simonis Sulceri, parenti in
officio pastorali est suffectus. Ibi dum egit; praeter ordinarios
labores privatis lectionibus diaconis, publicis autem disputationibus
alias alibi in templis provincialibus habitis, prodesse studuit et
[Gap desc: Greek words] donum in se Dei: synodos item binas
quotannis celebravit; Deo laboribus ipsius largiter benedicente, et
Halcyonia ecclesiis in Marchionatu benigne faciente.
Anno sexagesimo nono animum ad uxorem ducendam adiecit: et de consilio
fratris Simonis, Lacvinia de Canonitis, Bononiensis civis Catalani, et
Lucretia Florentina filiae, quam Erastus medicus per octennium
aluerat, fidem dedit coniugalem, nuptiis celebratis Haidelberga. Cum
hac annos quadraginta vixit placide: suscepitque ex ea liberos septem,
inter quos filius unicus.
Interea autem dum Formula concordia cuditur, ac variis obtruditur,
ipse Biblia inprimis diligenter evolvit: deinde veterum et
neotericorum seripta contulit; et aliorum iudicia per literas atque
coram cognovit.
Paulatim igitur lux ei veritatis affulgere cepit: donec e Labyrintho
illo emersit: in quo ab anno aetatis decimo nono, ad vitesimum
actavum, usque haeserat. Ibi ergo cum abaliis medeste se dissentire
non dissimularet: nec ambabus illud ubiquitatis dogma amplecti vellet:
in multorum incurrit odium atque offensionem. Interea rogatu Henrici
Petri Episcopiique typographorum, recognovit et ad praelum emendatiora
adornavit opera Eusebii, Origenis, Irenaei, Adagiorum Erasmi, alia.


page 872, image: s902

Anno septuagesimo quinto Basileam, capessendae veteris Testamenti
professionis ergo, magistratu incliti illius urbis vocante, et Carolo
Marchione adsentiente, cum familia, coniuge nempe et filia bus tribus,
discessit, cum decennium Roetelae officio pastorali esset functus.
Dimissus autem a principe suo ea lege fuit: ut et ipse Marchicarum
Ecclosiarum inspector esset, et ftater Theophilus in ministerio
Roetelae succederet. Adsignavie illi princeps honorarium
vigintiflorenorum annuorum.
Basileae ergo initium lectionum fecit mensis Octobris die vicesimo
quarto, de difficultate suscepti muneris praefatus: quam pareret tum
librorum Mosis, qui explicandt obvenerant, maiestas, tum antecessorum,
qui idem stadium decurrissent, praestantia singularis. Enarravit autem
Genesin non totam; cum in auditorum gratiam ad Psalmos et Prophetas
aliquot minores deflexit. Gratis etiam habuit lectiones historicas, de
quo tamen numquam fuit questus, memor illius Clementis:
[Gap desc: Greek words] . Expertus est etiam variorum voculas, quod de
cena Domini secus doceret: quam volebant, qui in Lutheri verba
iurarant. Sed ita Deo placuit eius fidern explorare: qui et publicis
et privatis laboribus eius, ut et oeconomiae, large benedixit:
deditque ut vulnusinter Tigurinam et Basileensem ecclesiam sensim
coiret et sanaretur. Coluit ibi amicitiam maxime cum affine Erasto,
Basilio Amerbachio, Felice Platero, Theodoro Zuingero, Christiano
Urstisio: et in convictu suo habuit e longinquis etiam regionibus
illucmissos, generosos barones, nobiles, patricios, doctores, ac
literatissimos iuvenes: de quo postea. Edidit et scripta quaedam illo
novennio, de quibus etiam infra sub finem narratiunculae.
Anno octogesimo tertio, duodecimo Octobris Haidelbergae obiit
Ludovicus Elector Palatinus: cui successit tutoris et Administratioris
nomine I. Casimirus frater, princeps clarissimus. Is initio statim
animum ad ecclesiam et Academiam Electoratus Palatini adiecit,
consilio usus tum aliorum consiliariorum, tum D. Danielis Tossani
Theologi. Hic privatim per literas Grynaeum praemonuit: ipsum Grynaeum
Basilea: Argentorato autem Ioannem Sturmium evocatum iri: id quod
sequenti anno factum. Eo enim a principe vocatus, adsentiente senatu
Haidelbergam venit mense Martio: ac fere biennium ibi sacras litera:
atque historica docuit; ecclesiae et Academiae, ut et scholae
consuluit: ac studium fidemque suam principi Casimiro egregie
probavit. Inprimis autem memoranda hic venit, omissis aliis multis,
quae cum heterodoxis fratribus habuit colloquiis, disputatio illa anno
octogesimo quarto mense Aprili praeside hoc Grynaeo indicta, quam et
ipse princeps suae praesentia illustravit, et ad exitum deduxit
optatum.


page 873, image: s903

Ea in [Gap desc: Greek word] novendiali potissimum disceptatum de
Eucharistia negotio fuit, magna cum lenitate nostratium: sed parva, ne
dicam, nulla cum modestia adversariorum: et audita sunt paradoxa
permulta, de quibus haec saltem gustui quasi dabimus. Dixerunt illi:
Filii Dei appellatio denotat solum [Gap desc: Greek word] : Patres
veteris Instrumenti nec promissionem nec mandatum habuerunt, de
Christi carne manducanda; agnus Paschalis et Manna ex albo
sacramentorum sunt expungenda: enuntiatio haec: cirumcisio est foedus,
non exstat apud Mosen: Infideles manducent et quidem ore corporis
Christi corpus: denique cum syllogistice iussi essent agere, quidam
haec in verba erupit: Quorsum syllogismis opus est, aut rationibus?
Hic quis non exelamet?
Ocapita, Anticyris vix expurganda duabus!
Exitus tandem a congressione nona eius velitationis hic fuit: ut et
Theologi et discipuli in collegiis: qui veritati locum dare nollent,
inimicique pacis et tubae intestinarum discordiarum essent: saepius
sint auditi; placide moniti; tandem benigne demissi. Exeo in
Electoralis Palatinatus templis et scholis orthodoxa de Christi
persona et sacramentis doctrina huc usque sonuit: pro quo Dei
benesicio gratiae agendae sunt im mortales.
Anno deinde octogesimo quinto, mottuo Sulcero, ipse absens incredibili
piorum cum desiderio, antistes ecclesiae Basileensis designatur, cum
Haidelbergae biennium integrum nondum exegisset. Quae vocatio initium
fuit eius lucis, quae Grynaeum e tenebris eduxit. Gertior ita que de
vocatione illa factus, Basileam venit sub initium anni octogesimi
sexti, cum applausu totius ecclesiae exceptus. Ibi habitis contionibus
duabus, quae etiam olim adversariis probatae, Haidelbergam rediit:
principi, ecclesiae, et Academiae valedixit: cumque familia Basileam
mense Martio remigravit. Dimissus haidelberga est bona cum principis
gratia; qui et de vehiculo ipsi prospexit, et discedentem
[Gap desc: Greek word] aureo suae imaginis donavit.
Hoc in officio ad beatum usque e vita exitum persitit, omni cura,
cogitatione, atque industria, ad ecclesiae Basileensis, ad studia
scholarum, ad Academiae denique emolumentum et incrementum collata.
Triplex enim laborum genus ei fuit impositum, ecclesiasticum,
Academicum, et scholasticum, In ecclesia antistitis quarti a
reformatione, et sidi pastoris munere functus est: dum doctrina sana
animos pavit: af flictos molestiis consolando levavit: aegrotis e
caelesti pharmacopoleo remedia subministravit: et quae impedire cursum
evangelii possent, sedulo removit. Et hoc fine ecclesias suae


page 874, image: s904

dioeceseos sollenni visitatione obivit; inprimis anno nenagesimo quarto
administro Ioanne Triphie pastore Basileae in aede D. Leonhardi:
concordiam inter fratres aluit: utque sua ministerio constaret
auctoritas, operam dedit.
In schoiastico officio, scholae, ut vocant, triviali Basileae cum
aliis doctissimis viris Bonifacio Amerbachio, Samuele Grynaeo.
Theodoro Zuingero, Felice Platero, et Christiano Urstisio ita rationem
habuit: ut et de idoneis praeceptoribus ei prospexerit: et studia
discentum explorarit: et pauperiorum scholasticorum inopiae
succurreruit: verbo ut dicamus; id effecit: brevi ut tempore schola ea
in magnam iuventutis frequentiam excrevetit. Hoc etiam ipsi motis
etat: ut quotannis binas in sutnmi templi choro festivitates
celebraret: quibus brabea distribuit diligentioribus, et ob profectus
in superiorem classem promotis: deinde orationem de scholarum
praestantia, de officio docentum discentumque, deque aliis argamentis
iucundis habuit, et quidem, ob circumfusam illiteratae plebis coronam,
lingua vernacula.
In Academia tandem muneribus amplissimis et laboribus maximis est
perfunctus; iisque tum statis, ut professione Theologica et historica;
tum periodicis, rectoratu et decanatu. Novi Testamenti professionem
cum Antistitis munere suscepit: inqueeo ad vitae usque finem cum
auditorum fructu versatus est. Huic professioni historiarum adiunxit
explicationem: idque sine ullius salarii numeratione. Praeter istos
labores legationes quoque subiit ecclesiasticas aliquoties, tum
antequam Basileam veniret in Marchionatu Badensi, tum post suum ad
Basileenses abitum.
Anno octogesimo octavo Mulhusium in Sequanis bis fuit missus: ut et
ministerio constituto cives rebelles ad pacem invitaret: et synodo
interesset. Eodem anno Bernam ivitad colloquium, de controversiis
religionis instituendum: quas Samuel ille Huberus et Claudius
Alberius, Lausanna Philosophiae professor, excirarant: de cuius
conventus exitus alibi. Invitatus etiam Haidelbergam secundum abiit,
salutandorum principis et fratrum cansa.
Tandem decurso vitae in terris honeste, pie, et iuste, curriculo,
vires paulatim decrescere ceperunt in corpusculo laboribus, curis,
vigiliisque exhausto: inprimis autem videndi sensus, natura in eo
hebetior praesertim altero oculo, tandem fere totus defecit anno 72.
ex cephalalgia. Compensavit autem hunc defectum ingenii et memoriae
felicitate Accessit luctus ex obitu amicissimorum hominum, quibus ipse
contra votum superstes. Praemisit parentes, fratres, sorores, liberos
omnes,


page 875, image: s905

una filia excepta, generum Amandum Polanum, Veteris Testamenti
professorem, uxorem denique longe carissimam et desideratissimam,
pestilenti lue, anno sexcentesimo decimo, mense Seprembri, sublatam.
Hos subsequi, cum unice in votis haberet, anno saeculi decimi seti
decimo quinto cholica gravissima laborare cepit: qua tamen Dei
beneficio depulsa, ad munus suum in templo et schola alacris rediit.
Sed rediit quove idem morbus anno decimo septimo: cumque abiisse
iterum visus, ultimam ipse contionem et lectionem habuit mense Iunio:
sed recidivam passus immensos cholicos et nephriticos cruciatus per
intervalla sustinuit, incredibili cum patientia; adeo utin summa
dolorum saevitia exclamaret:
Ut nunc triste mori est, sic dulce resurgere quondam,
Christus ut in vita: sic quoque morte lucrum est.
Interru labor est: requies sed suavis in urna,
In summo venient gaudia summa die.
Postea cym et a cholica et calculo liberatus esset, lenta eum febris
invasit: quae ipsum propemodum fine sensu confecit. Interea ipse totus
in precibus, imo spiritu quasi iam in caelis aeternae vitae gustum
praecipiebat: nihilque in votis erat aliud: quam disselvi, et essecum
Christo: cui et voce et gestu serio se commendavit. Voti compos factus
est die trigesima Au- gusti intra sextam et septimam matutinam: qua
brachiis decussatim complicatis, quo modo se alias ad somnum
componebat, corporis carcere solutus, animam Redemptori suo reddidit.
Corpus, per annos septuaginta septem animae illius habitaculum,
calendis Septembribus, humeris aliquot pastorum ecclesiae Basileensis
elatum, ac Christiano ritu, in summi templi xysto, honorisice est
terrae mandatum; prosequentibus funus consulibus, senatoribus,
pastoribus, tque professoribuus, nec non populosa civium tam
urbieorum, quam Academicorum serie; contionem habente Wolfgango Meiero
S. Theol. D. quae ty0is excusa prodiit. Memoriae eius et honori tum
multa a doctissimis viris epitaphia seripta sunt carmina; tum
monumentum a suis eiusmodi locatum:
D. O. M. S. IOANNES IACOBUS GRYNAEUS THEOLOG. CELEBERR. BASILIENSIS
ECCLESIAE QUARTUS ANTISTES, ET ACADEM. PROFESSOR, POSTQUAM IN
QUINQUAG. OCTAV. AN.


page 876, image: s906

ROETELAE IN MARCHION. BADENSI, ET HAIDELBERGAE IN PALATINATU, EOTISS.
VERO BASILEAE RAURAGOR. SIMPLICITATE CORDIS, SINCERITATE DOCTRINAE,
VITAEQUE INTEGRITATE, CONSCIENTIAM DEO PROBASSET. CURIS, LABORIBUS,
SENIO, DOLORIB. COLLCIS CONFECTUS, TANDEM LENTA FEBRE EXSTINCTUS,
MORTALITATI AUREAM IMPOSUIT CORONIDEM; ET IN HOC TEMPLI XYSTO AETERNAE
BEATITATIS CORONAM PRAESTOLATUR: T TERT. CALEND. SEPTEMBR. ANN. XVII.
DECIMI SEXTI A CHRISTO NATO SECULI, AETAT. CLIMACTER. UNDECIMO. HOC
MONUM. PRO MUNERE EXTREMO GENER, FILIA, NEPOT. CUM LACRUM. POSUER.
[Gap desc: Greek words]
Edita sunt a variis epicedia in obitum eius collata, cum parentali
oratione: nos Iani Gruteri addimus:
Telicet, Grynaee, caelum iam gravem annis excipit:
Perque bis septena lustra lux ovasti public a;
Lux salubris, lux siiavis, lux ferax, lux byssina:
Haud secus desideraris sic tamen passim a chore,
Summa quem doctrina clarum, summa quem virtus facit:
Atquesi raptus fuisses sub iuventae exordio.


page 877, image: s907

Id meret mens fraudis expers; id meret pectus probri
Labe nulla adinquinatum felle nullo lividum,
Corque simplex osque verum: denique expressissimum
Saeculi exemplar vetusti, nomen Aurum cui dedit.
O Grynae, nulla non morsest viro immaturiof;
Quem mori numquam decebat; praesidere quem solo
Omne oportebat per aevum: sicut aeternum epolo
Astra spargunt cuncla lumen, cumque Luna Lucifer.
Terra sed profecto tanto digna non erat bono
Ergo te caelum recepit unde originem hauseras;
Inque gratitudinem illinc exprobras viventium.
Nam licet simus te honore prosecuti plurimo;
Nam licet simus te amore prosecuti plurimo:
Non tamen sat assecuti quidfores, sumus. merum
Quippe eras aurum, atque opimi Margarita ponderis:
Cum viderere esse nobis, fulvidum as, splendens vitrum.
Atque ita agona in terris suum absolvit Theologus hic, non unus de
multis: cuius pietas tum in omnivita, tum in extremo eius illustris
exstitit. Ibi quotiescumque offici causa fratres eum inviserunt;
petivit semper, ut ante colloquium recitarent articulos Christiana
fidei, et formulam precandi, quam Salvator nobis ipse dictavit.
Gratias praeterea Deo serio egit pro omnibus beneficiis; tum vero pro
paterna illa castigatione morbi supremi. Ad D Meierum testatus est, et
ipsum haec testari ad alios voluit: se in fide ac doctrina, quam aliis
tradidisset, constanter mansisse et obiisse: Deum orasse ex animo; ut
de alio pacis veritatisque amante pastore prospiciat ecclesiae
Basileensi: magistratui et civibus benedicat: collegis vale et gratias
pro efficiis dicat: mortem denique non simulate, sed vere expetiisse:
quibushaec subiecit: o praeclarum illum diem, cum ad illud animorum
concilium caelumque proficiscar: et cum ex hac turba, et colluvione
discedam! Si enim, dicebat, erhnicus ita sensit, cur nos Christiani
eodem animo non simus?
Pietatem deinde in suos probavit summam: quando ma trem viduam, piam
matronam, numquam sine munere [Gap desc: Greek word] invisit; et
sratri Tobiae non soium nupriarum expensas; sed per novennium certam
vini, frumenti, et pecuniae vim liberalianimo donavit. Temperans fuit
in omni vita, in victu, in cultu corporis: humanus erga quemvis et
affabilis: officzosus in omnes cuiuscumque ordinis: concordiae
studiosus, et amucitiae virorum bonorum et doctorum: id quod chiliades
aliquot epistolarum, a magni nominis viris adipsum ienprarum,
loquuntur. Ante solis ortum surrexit: diem totum precando, scribendo,
legendo, aegros visitando consumens; necmeridianum somnum


page 878, image: s908

coepit unquam; nisi cum a medicis paucis ante obitum annis id ei esset
consultum. Fama nominis tanta: ut et principes aliique nobilitatis
illustris ac patritiae viri et iuvenes senem venerandum observarint:
et e regionibus longinquis audiendi ipsius causa iter suscerint: e
quorum numero Georgius Gelnicius Borussus, iuvenis egregius: qui iter
ad Grynaeum iam iam ingressurus, morbo correptus, moribunda manu hoc
hexastichon ad I. Fabricium Dantiscani Gymnasii rectorem exaravit:
Te visurus eram, clara Haidelberga; Grynaee,
Te quoque visurus; noluit Omnipotens.
Sedibus aethereis, ait, est Academia vera:
Verus ubi doctor, megenitore, saius.
Haidelberga vale, valeas quoque clare Grynaee,
Ludus hic est melior: doctor hicest melior.
Convictu eius usi sunt et libenter et iucunde permulti ut ipse ultra
trecentos, qui saltem memoriae tum fuerunt, adnotarit. Pavit autem eos
non solum corporis, sed etiam animi alimonia, colloquiis omni ambrosia
et nectare suavioribus, atque apophthegmatis et acroamatis, memoria
perpetua dignis. Nam sententiose ac breviter dictis maxime semper est
gravisus. Interrogatus aliquando a consule, cur Pistorii ad se litens,
quas salvo aliquoties signo remittebat, nihil omnino responderet?
Inhonestum est, ex Chrysostomo inquit, honestam matronam litigare cum
meretrice. Studiosos adolescentes uti, Liviani instar senis, ad
doctrinae gloriam consurgentes laetus aspiciebat: ita ad mensam
disputaturientes ad Polanum reiciebat; plures addens esse, qui
adorent solem orientem, quam occidentem. De Erasmi laboribus cum
aliquando iudicum ferret, Pontisici Romano, dicebat, Erasmum plus
nocuisse iocando quam Lutherum stomachando, Cum brumae acerbioris
tempore, Arragosio Medico iam octogenario, in platea occurrisset;
isque, Ecquid queso tecum, Grynaee, modo meditabaris? Cogitabam,
ait, parum superesse olei in mea lampade, quod facile queat hoc
exstingui frigore. Academiarum ornamenta quinque saepe recirabat:
[Gap desc: Greek word] lucem doctrina: disciplinam: concordiam docentium
et discentium: humanitatem et beneficentiam magistratuum. E Platina
haec AEneae Sylvii apophthegmata laudabat: omnem sectam, humana
auctoritate firmatam, ratione carere: sanctas esse leges, quae vaganti
licentiae frenum imponant: ut in mare omnia fiumina, sic in magnas
aulas omnia vitiafluere: Regem, qui nullifidat, inutilemesse, nec
meliorem, qui omnibus corpora a malis medicis animum a malis
sacerdotibus occidi: vagum monachum esse Diaboli mancipium.
Literis amicorum, praesertim historicis, plurimum est delectatus
Itaque cum aliquando eius generis a Chyrao accepisset: valde


page 879, image: s909

iis fuit exhilaratus, statimque ei rescripsit, et inter alia haec: si
non amplius in his terriste visurus sum: ibi tamen conveniemus, ubi
Luthero cum Zuinglio optime iam convenit.
In contumeliis ferendis Thrasibuli est [Gap desc: Greek word]
imitatus: ac iniurias non nisi Christiano silentio solitus ulcisic.
Quoties recordabatur prianisuae professionis novennii, quo Basilea nec
vitia sua poterat, nec remedia pati; recordabatur autem saepius:
publici sese odii victimam exstitisse dicebat. Accidit, cum, thesibus
publicad disputandum propositis, magistrum quendam alumnum Academiae,
respondentem delegisiet; ut pridie disputationis sub multam vesperam
alumnus ille ad Sulcerum accerseretur Paret hic: praesto est: postero
mane sibi in oppidum tertio ab urbe lapide excutrendum audit.
Ostendens ilico, sibi respondendi patres demandatas, quas deserere
nefas sit: denuo audit, profectionem ante maturandam, quam negotium
plurib. innotescat. Anne, ille iterum, ut vel praesidem praemonere non
liceat? Ita quidem, ait ille, ni de stipendio periclitari velis.
Percussus adolescens hoc fulmine, mane se in viam dat, praeses
respondentem in subselliis auditorii exspectate ratus, cum Fabricio,
claro post Theologiae doctote, ad disputationem item properamte,
auditorium ingreditur Sed abierat iam respondens: considetur diu.
Tandem olfaciensinvidorum stratagema praeses, quod est difficilimum,
ubique ira superiot: quando, inquit placide, a respondente meo
desertus sum, rogo amicum Fabricium; ut suscepta haud gravate hac
provincia adgloriam Dei, nunc suggesium conscendat. Quid multis?
Obtemperanteillo, cum doctissima fuit disputatio, tum nullum in
praeside im mutati animi signum animadversum.
Scripta, quibus posteritati piodesse studuit, maximam partem sunt
didactica, exegetica, vel historica, pauca polemica: ut sunt:
Epitomes Bibliorum pars prima, complectens V. T. tum librorum, tum
capitum argumenra.
[Gap desc: Greek words] Theologiae Tecundum tres merhodi formas.
Character Christinorum.
Enarratio aliquor Psalmorum et Prophetarum, ut Haggaei, Ionae,
Habacuc, Malachiae, Obadiae, Danietis vinque priorum capitum.
Explanatio evangelii secunaum Maithaeum decem priorum capitum: item
dicti, Pater maior me est
Exegesis epistolae ad Romanos, ad Colossenses, ad hebraeos, primae et
secundae Ioannis.
Theologicorum theorematum et problematum partes tres:
Demonstrationes evangelistar um: Iesum esse Christum, et eredentes
vitam habere per nomen eius.


page 880, image: s910

Theses ac disputationes Theologicae, in Academia Basileensi habitae.
Commonefactio de officio piorum hominum, qui necesse habent versari ad
Catadupas anathematismorum, adversus doctrinam de Eucharistia.
Irenaei opera illusirata.
Historia Ecclesiastica ex fide Graecorum codicum.
Chronologia historiae evangelicae.
Apologia, qua respondetur ad iac. Andreae criminationes in scripto,
cui titulus: Disputationis de Cena Domini confutatio.
Prodierunt et epistolae Iolacobi Grynaei, plenae gravissimarum rerum
lectuque dignissimae. Et plura illius necdum edita, pii bonique
spetant inposterum proditura.
Tantum de Grynzo, Theologo vero, ex contione funebria D. Wolfgango
Maiero habita: ex narratione edita de vita atque obitu ipsius,
collectaper eius nepotes I. Iacob. et Hieronym a Brun: cumprimis vero
ex oratione Hieremiae Sohnii, vivo Grynaeo scripta, et ex amicorum M.
S. aliis.

FINIS VITARUM THEOLOGICAR.