04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

BERTHOLDUS HALLERUS.

APud Helvetios Bertholdum Hallerum natum accepimus, sub annum Christi, millesimum, quadringentesimum, nonagesimum secundum. Studiis a puero abditus, tum in aliis Germaniae Academiis, tum Colonie inprimis Agrippinae ad sacras iuxta et humaniores litteras incubuit. Itaque prima Theologiae laurea ibidem fuit ornatus.
In patriam reversus, Berna primum Canonicus, deinde Contionator suo est merito electus. Pietate enim et doctrina alios, suae tempestatis sacerdotes facile anteivit: eoquentia omnes vicit. Iam si in doctore ecclesiae ad [Gap desc: Greek words] accesserit [Gap desc: Greek words] et polita eruditio, ad eruditionem [Gap desc: Greek words] ac facundia: nae hic talis omnibus numeris absolutus videbitur!
Cum autem sub id tempus, in Helvetia Hulderico Zvvinglio Claronae primum, deinde in caenobio Eremitano, paulo post, Tigurievangelium Christi docente, Deus et in ipso Hallero Filium suum retexisser: non coutulit cum carne et spiritu: sed palam Zvvinglio accessit: ac veritatem qua publice, quaprivatim adseruit.
Posteacum anno millesimo, quingentesimo, vicesimo sexto, duodecim Helvetiorum pagi disputationem Badenae indixissent: et Zvvinglio eo venireintegrum non esset: venit, praeter Oecolampadium, et Hallerus: atque cum Ioanne Eccio, Pontisiciorum Theologorum tunc coryphaeo, acriter disputavit. Eo in congressu ridiculum ostentationis exemplum edidit Eccius. Cum enim in Hebraicarum literarum mentionem incidisset: quid, inquit, [Note: * Epist. Ecolamp.lib.4. pag.859.] Hebraicas vocesiastamus? adeo dudum didicimus Hebraicaloqui: ut ferme dedidicerimus: atque cum dicto ex ingenti codice aliquid strider Hebraice: post addit: sivultis dicam et Graece et Latine. Finita oratione, non sine admiratione, librum deponit: quo ab alio aperto, deprensa fraus fuit. Habuit enim exemplum, in quo Hebraeis Graeca et Latina fuere imposita. Abiit igitur in fumum inanis iactantia.
Anno sequenti Bernates, quorum est in Helvetia nomen praecipuum arque potentia, cum et disputationis illius Acta ipsis etiam petentibus, non essent communicata; et dissidia religionis crescerent, nec eadem esset ministrorum Ecclesiae doctrina: disputationem aliam sua in urbe decernunt, edito scripto die Decembris decimo septimo: ad eamque sinitimos convocant episcopos: et ut ipsi veniant, suosque adducant Theologos hortantur: alioqui mulctam denuntiant earum possessionum, quas in


page 61, image: s091

suis finibus haberent. praeterea non solum suae ditionis homines ecclesiasticos conscribunt: sed aliis etiam, undecumque eo venturis, publica fide cavent Leges [Note: * Vide Sleidainum lib. 6. comment.] denique certas disputandi statuunt: et Themara promulgant, a suis ministris, Bertholdo hoc Hallero, et Francisco Colbio Rotelensi, defendenda. Themata autem tum proposita decem fuerunt eiusmodi:
Ecclesiae unicumcaput est Christus, quem unum agnoscit: neque vocem alterius audit.
Ecclesia non condit ullas leges extra verbum DEI: traditionibus igitur hominum nemo obligatur.
Solus Christus pro totius mundipeccatis satisfecit: qui ergo aliam salutis viam, aut expiandi peccata rationem quaerit: is abnegat Christum.
Corpus et sanguis Christi corporaliter in Eucharistia non sumuntur.
Missa, in qua Christus Patri caelesti pro vivis atque mortuis offertur, est blasphemia et abominatio coram Deo.
Solus Christus est intercessor, et humani generis advocatus ad Patrem. Nulliergo aliiexcogitandi aut invocandi.
Post hanc vitam non est purgatorium: precationes igitur et ceremoniae illae omnes, et exsequiae anniversariae, atque id genus alia, vana sunt omnia.
Nullae statuae aut imagines sunt adorandae: proinde si quae eo animo in templis erestae, sunet tollendae.
Matrimonium non est prohibitum ulli hominum ordini: sed fornicatio et. impuritas: quae nulli ordini, quam sacerdorumprobrosior. Mactenus themata.
Habita est disputatio anno vigesimo ostavo, supra millesimum, quingentesimum; a dic septimo Ianuarii ad vicesimum sertum eiusdem mensis.
Exitus hicfuit: ut themata a plurimis fuerint approbata: et tum in Berensium urbe, tum in amplissima eorum ditione, Papatus communi consensu abrogatus: multum reclamantibus Pontisiciis Helvetiorum, et serio ab instituto dehortantibus. Bernates imitati sunt et alii finitimi, inter quos Genevenses.
Cum ita Hallerus ea in ecclesia omnia rite ordinasser: atque auctoritate famaque floreret: immatura morte, anno Christi millesimo, quingencesimo, trigesimo sexto, die vicesimo quinto Martii, aetatis suae anno quadragesimo quarto, sublatus est: magno sui desiderio omnibus relicto.
Quantum ergo illustri Bernensium rei pub aliae ecclesiae Christianae debent: tantumipsa Berna isti Hallero, eiusque collegae, Francisco Colbio, debet: qui mutuas tradentes operas, Papatum verbi divini gladio iugularunt: et evangelii doctrinam incorrupte, ad obitum usque propagarunt, et propugnarunt. Ceterum


page 62, image: s092

Colbius ille, Rotela oriundus, primum Basileae in Martiniana schola, iuventutem aliquandiu docuit. Postea in Sueviam digressus, tranquillioris vitae studiorum excolendorum causa cupidus, monasticen professus est. Sed cognita veritate, Bernam, ob eruditionis ac pietatis famam accitus est: atque Hallero in contionandi munere adiunctus. Cum quo constanter Pontisicios revicit et prosligavit: donec septuagenarius, anno uno ante Hallerum nempe trigesimo quinto, vita excessit. Beza in Iconibus: Sleidanus: Urstisius inchron. Basil.lib.7.cap. 20. Epistolae Zvvinglii et Oecolampadii.