04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 748, image: s778

WOLFGANGUS AMLINGUS.

PAtria Wolfgango Amlingo obvenit Munerstadium, Franciae orientalis in
ditione episcopi wurceburgensis opidum; tunc vero temporis etiam
Hennebergorum dominio subiectum. Ibi narus est anno a Christi hominis
nativitate currente millesimo, quingentesimo, quadragesimo secundo,
die Mercurii, qui Dominicam, Reminiscere a maioribus dictam, sequitur.
Parens ei fuit Michael, vir consularis ac senatorii ordinis co loco:
qui adolescens literarum quoque amore captus, Wittembergam se
contulit: ibique primam Philosophiae lauream est adeptus. Post cum
fastidium ipsum studiorum, nescio qua de causa, cepisset; animum ad
lanisicium applica vit; quam artem etiam reliquo vitae suae cursu
exercuit; eaque rei familiari commode satis prospexit. Mater fuit
Maria ex antiqua et honesta Gesneriorum prosapia Franciae orientalis
oriunda.
His parentibus Amlingus procreatus, natu minor quatuor sororibus:
maior vero quinque fratribus, puer ad ludum missus est oppidanum, ubi
primum tales praeceptores nactus est, qui liberalia ingenia ad studia
non tam adducerent, quam a studiis abducerent. Incidit enim in
Orbilios, quorum instituere fuit caedere, et flagris plagisque
saevire. Luce vero Evangelii illis quoque terris illucescente, schoia
etiam civica in dies incrememptum sumpsit: adeo ut ex ea multi postea
docti viri ptodierint, qui organa salutaria et pii
[Gap desc: Greek word] utiliter Dei Ecclesiis et scholis infervierunt. Sed postquam
anno octogesimo septimo tenebrae Papatus rursum invaluerunt. Iesuitis
ibi etiara nidulantibus, hi Evangelii fructus frustra exspectantur.
Anno quinquagesimo octavo Naumburgum sestudiorum gratia contulit: inde
ad Academiam Ienensem, anno sexagesimo, est profectus: ubi,
perlustrara prius Academia Tubingensi et Wittembergensi, sexto post
anno summos in philosophia honores est consecutus. Hoc in itinere
commendatione Ioannis Rosae: quem ipse, ut et Victorinum Strigelium
tamquam Praeceptorem suum et alterum parenrem observavit: in notitiam
venit Eberi et Peuceri, amborum virtute et eruditione clarissimorum
virorum. In amicis praecipuos habuit Georgium Horn, Theologum et
comcionatorem eximium Hammelburgi in Franconia; Ioannem Brendelium
Dessae inspectorem: tum denique Balthasarem Kisvvetterum illustris
Gymnasii Servestani Rectorem.
Anno eodem sexagesimo sexto Amlingus, cum ad gubernacula


page 749, image: s779

scholae, quae est Servestae, ad D. Bartholumaei aedem, vocatus esset,
Servestam venit. Quo tempore lues epidemica illic grassari incipiens,
et scholam illam dissipavit: et Amlingo acerbam calamitatem attulit.
Quare functionem suam deserens Principis Bernhardi, cuius erga
literatos amor fuit illustris, permissu, in patriam rediit. Scilicet
ut in aliis negotiis, ipso saepe fasso Amlingo, evenite ipsi
consuerat; ut principio uteretur gravi et difficili: ita hic idem
accidir. Vix enim elapso semestri Servestam est reversus; et scholae,
qua erat doctrina, ita praefuit: ut Ecclesia et Res pub. magnum inde
commodum perceperit.
Anno sexagesimo octa vo matrimonio sibi iunxit in patria sua piam et
honestam virginem Dorotheam Krebsin: quae tanta in maritum fide fuit,
ut starim nuptiis peractis cum eo in Saxoniam, relicta patria,
proficisceretur; spretisque magnificis aedibus, in exigua casa ibidem
habitarer. Haec uxor eius sequente anno, sexagesimo nono, partu in
hanc lucem edidit patri cognominem filium: qui postea iuris utriusque
Doctor, professorem et inspectorem illustris Gymnasii Servestani egit.
Eodem statim anno gravissimis de causis munere suo scholastico se
abdicare, et in patriam abire necesse habuit. Quo loci non tam curam
gessit rei familiaris, quam salutis patriae et ecclesiae: quae a
Pontificiis infesta batur. Qua de causa, ne sincera verbi di vini
praedicatione patria privaretur; difficilia et periculosa itinera cum
Spiram, tum alio suscepit.
Elapso biennio, anno nimirum septuagesimoprimo, ex eadem uxore
filiolam suscepit Dorotheam: verum ipsa mater difficultate pattus
vitam finiit: quam filia non multo post est subsecuta.
Anno septuagesimo secundo, ad secundas tran siit nu pitas, cum honesta
virgine Barbara Neundorfiana, Casparis Neundorfii, praefecti
Hennebergici et Stolbergici, viri pii et integri, filia: quae in hoc
potissimum erga martum sidem coniugalem demonstravit: quod posthabira
clara familia, et commoditatibus habitationis ac rei familiaris
adminiscrandae, cum marito in ditionem Anhaltinam longum et difficile
iter suscepit.
Anno enim Christi septuagesimo Cosvvigum ad munus pastoris invitatus,
vocationi paruit: neque agros bene cultos, neque alia privata commoda
a proposito suo se dimovere est passus, Mox codem anno a Servestanorum
ministerio ad munus pastoris est experitus: quo cum quinquennium sacra
pro suggestu explicando fideliter functus esset: anno sepevagesimo
octave, Abrahamo Ulrico ex hac vita evocato, ipse ab illustrissimo
principe Ioachimo Ernesto, Superintendens, sive Inspector ecclesiarum
est constitutus.
Hoc in officio ita versatus est: ut aedificationis Ecclesiae princeps


page 750, image: s780

illi cura fuerit. Nam quae ad Ecclesiae aedificationem et emolumentum
maxime faciunt; sana doctrina purioris et incorruptae fidei,
sacramentorum legitimus usus; seholarum constitutio, curapauperum et
cenique Ecclesiastica disciplina: in his omnibus cogitationes suas
omnes operamque locavit. Etsi enim ante ipsum quoque Deus praeclaros
viros excitaverit, D. Theodorum Fabricium et Abrahamum Ulricum, qui in
Ecclesia operam suam naurunt: tamen multae stipulae fuerunt relictae;
quibus etsi Amlingus quoque initio adhaesit: tamen singulari Dei
gratia se deinde extricavit, luce veritatis, pro qua gratia suspirus
intimis Deo gratias egit, a Deo illustratus. Decalogum primus ipse
integritari suae restituit: et praeceptum secundum de Idolis,
auctoritate sacrae scripturae et magistratus rursum inseruir. Quod ad
doctrinam Evangelii de persona et officio servatoris nostri Iesu
Christi, ca ab isto cempore, quo Deus ministerio Lutheri Papatum e
Saxonia exturbavit, ibi secundum scripta Prophetarum et Apostolorum
semper pura et integra proposita et conservata fuit.
Et postquam multae Ecclesiae in Germania, novam doctrinam ubiquitatis
et omnipraesentiae carnis Christi amplexae sunt: Ceus Anhaeldinum
principatum ab co dogmate defendit, Amlingi opera praecipue in hoc
negotio usus: qui docendo et scribendo, veritatem contra commentum
adseruit, et in symbolo Apostolico fundatam fidem de persona Iesu
Christi in Anhaltinatus Ecclesiis puram et integram conserva vit.
Praeterea sacramentorum lacrorum, federis signorum ac sigillorum,
verum usum monstravit, et introduxit. Quae enim ex fermento Papistico
reliqua eramt; exorcismus in Baptismo: et in sacra Eucharistia ritus
superstitiosi: ab his omnibus inquinamentis ecclesiam illam
repurgavit. Homines, eriam externis duntaxat ceremoniis, et orali
manducationi carnis Christi, ex mera ignorantia, adhaerescentes, ita
ex verbo Dei informavit: ut nunc intelligant, ministros praebere
externa gratiaesigna: Christum vero ipsum in recto usu sacrismentorum
praesentem baptizare igne et spiritu; animas sidelium, paenitentiam
agentes vero et essentiali corpore et sanguine suo ad vitam
aternampascere et potare. Insuper singulari contionandi dono
intructus, non tantum summa mysteria, quamtum necessitas requirere
videbatur, absque ulla ostentatione vel ambitione omissis inutilib.
disputationibus, claris scripturae verbis prudenter et nervosc in
medium ita proferre potuit; ut verba quasi numerata habere videretur
et ad stareram examinare. Quod si publicum ipsi certamen fuit cum
hostib religionis, taotum abfuit; ut veritati aliquid derogarit: ut
potius verbum Dei constanter et intrepide defenderit. Testis huius
esse potest coloq. Hertzbergense, quod anno 1578. cum D. Iacobo
Andreae, et alus Theologis,


page 751, image: s781

concordiae librum tum fabricantibus, et ecclesiis quoqui Anhaltinis
obttudere conantibus, ab ipso est habitum.
Cum vero tertioloco schola, tamquam seminaria atque novelleta
Ecclesiae et Rei pub. Christianae summe necessariae sint: scholisqui
neglectis ecclesiae ipsae corruant: hancetiam curam sibi sumpsit, et
cum ceteris, quos Deus in hoc excitarat, ad summum magistratum,
illustr. Principem Ioach. Ernestum literarum ac literatorum causam
fideliteregit; et Gymnasium Servestanum sollicite con servavit. quod
vere est singulare [Gap desc: Greek word] illius regionis.
Pauperes quod attinet, horum quoqui egestas ipsi ecclesie epi scopo
non immerito cordifuit. Nam sub eius inspectione orde currendariorum,
ut vocant, institutus ita, ut curremdarii, hoc est pauperes
scholastici suo oidine singulis septimanis ter domatim eleemosynas
colligant sacris hymnis decantatis: quae eleemosynae inter eos postea
distribuuntur, ab honestis et piis viris. Quod sane institutum stuctu
suo neutiquam co in oppido caret.
Nam eo pacto pauperculi scholastici ad ludum frequentandum adiguntur:
et fuci atqui errones a probis distinguuntur. Deinde ad preces ita
etiam adsuefiunt, redduntque sibi familiares hymnos ac cantiones pias:
quib aliquando vel ad stivam; vel ad sellam in officinis suis, vel ad
alios consolandos uti possunt. Denique illis plateas canendo
obeuntibus, haud raro, ut eredibile est, pii animi excitantur;
conscientiaeque territae eriguntur spsius praeterea Amlingi consilio
et exemplo pauperes scholasticos, praesertim civium liberos vestire
melius coeptum est: ut et gazophylacium destinatum: unde egentibus
patribusfamilias et erulibus, opera chariratis exhibeantur. Quin et
mortuorum, qui vere egeni, curam gessit. Cum enim ante, defunctorum
corpora hinc inde passim in coemiteriis, quin et pone muros ac moenia
defoderentur, unde haud raro, venenosi, ut fit, halitus exstiterumt; et
morbi epidemici sunt orti: Amlingi cura totiusqui ministerii monita,
rogatuve effect um est: ut magistratus senatusqui comsensu, symbolis
etiam civium collatis, coemiteria ante oppidum locis arenosis
designata et muris cincta sint. Et voluit ipse Amlingus, dum viveret,
in coemiterio illo, apud auditores suos, non in templo sepeliri; idqui
serio petivit: et in contione inaugurali ad D. Nicolai coemiterium,
quae in lucem emissa, testatus est.
Ultimo tandem loco, quod ad ministrum et episcopum fidelem pettinet:
propter quosdam maleferiatos diu multumqui se maceravit, idqui unice
egit: uti disciplina ecclesiaftica introducta scandala, quae in
Evangeliiluce et orthodoxae religionis exerci tio irrepunt, serio
evitarentur; et ad posteros orthodoxa religio propagaretur.
Inter tantas et officii curas, et privatos labores, vires corposis
paulatum sunt exhaustae: et ipse annum ferme totum de ca


page 752, image: s782

virium im becillitate est conquestus. Nihilominus tamen sedulo
vocationi suae navavit operam; dum praeter occupationes et negotia
inspectioni incum bentia, singulis septimanis ternas contiones in
templo, ternas lectiones publicas in Gymnasio, et interdum etiam
disputationes habuit. Itaque et paulo ante obitum, die ultima Martii,
de sacrament is in genere disputa vit: et sic operas suas in Gymnasio,
cum alioquin in ordinaria sua professione, in explicatione epistolae
Pauli ad Romanos substitisset; utiliter finiit. Interim cum cibo vesci
non poslet, idque alii deplorarent; dicere consuevit: Non solo pane
vivit homo, sed ex quovis verbo prodeumte peros Dei. Monitus ut
valetudinis rationem haberet, collegas vices eius contionando
suppleturos; renuit: et [Gap desc: Greek word] , donee huic (inquit,
grabatum ostendens) Deus me affixerit. Dominica Palmarum ardentissimam
Salvatoris nostri precationem [Note: * Quae est apua Ioan. c. 17.]
explicavit: qua contione se officium quoque suum finiturum dixit.
Postea tamen temporis habita ratione, et de Cena Domini contionari in
animum induxit. Sienim, inquit, Salvator meus tanto desiderio cum
discipulis suis desideravit Pascha celebrare: quidni et ego idem
desiderem cum meo coetu? Aegeritaque suggestum adscendit: sed
alacriter et contionem et preces absolvit. A contione ipse etiam cum
familia ad sacram Domini cenam accessit; atque ita function suae
finem imposuit.
Deinde morbo invalescente, Christo se commendans, omne tempus sacris
meditationibus transmisit: inprimisque epistolam ad Romanos totam,
exposuit, sententiis integris Latine et Graece adductis. Epigrammata
etiam quaedam de nocte meditatus est in fatalisuo lecto: quae mane, ut
quisque sese obtulit, recitavit; aut ad calamum dictavit. Sententia
eotum eadem fere fuit; quae D Martini episcopi precationis: Domine
sipopulo tuo sum necessarius, non recuso laborem: sin aliter tibi
visum; fiat quod est bonum in oculis tuis. Allusit et ad symbolum
suum: Sile Deo, et ora eum, eiusinodi versiculis:
In prece sis consians, morbi fastidia vince:
Ceu patri, curae est vitae salusque Deo.
In spe sis fortis, stimulis nec vincere mortis:
Vita mihi Christus, mors mihi dulce lucrum.
Cum pastor templi oppidani idemque contionator aulicus, versus hos
Christiani poetae, ad caput quadragesimum nonum Iesaiae, recitaret:
Sis infracto animo: numquid materve paterve
Infantis possunt non meminisse sui?
Sitamen usqueparens adeo offerretur iniquae:
Immemor ipse tui non tamen esse queo
En sculpsi in manibus teque et tua cuncta; necesse
De te, deque tuis desino sollicitus:


page 753, image: s783

respondit aegrotus: Deo sit laus, cogitationes et gemitus nostri
egregie convenium! Ita enim hac nocte cum Deo meo collocutus sum: et
clara voce recitavit hoc carmen:
Si servire gregi vis me amplius, optime Christe,
Pro quo solvisti grande Patri pretium:
Da quaeso famulo in praecordia languida vires:
Sin minus; o sedes transfer [Note: *Hic manus elevabat.] in aetherias.
Dominica Gantate, quae fuit decima octava Maii, et ipsi quidem ultima
in his terris, precationem hancinter soliloquia antelucava meditatus
est:
Quis putet! haec etiam superavi taedia noctis:
Dans animam toties, Christe, tuis manibus:
Si mihipauca libet superaddere stamina vitae,
Amissa instaures viscera visceribus.
Sic pergam servire gregi, quem sanguine lotum,
Flore tui verbi pascis, et ore regis.
Sin properem mavis hinc ad tua regna beata,
Sum prasto, fiat: porrige, Christe, manum.
In tuanamque animam commendo brachia: soli
Vivo tibi, ac morior; spes mea, vita, salus.
Ad filium deinde sibi cognominem IC. dixit: hodierna die Filius Dei me
liberabit, et ad se evocabit: quae verba aliquoties repetiit.
Collegas, officii causa ad se venientes, hortatus est ex illo
Zachariae: tantum veritatem et pacem diligite. Adductis etiam ad
lectulum nepotulis exemplo Iacobi benedixit; iisdem usus verbis:
Angelus, quieripuit me ab omni malo benedicatpueris istis anima et
corpore, salvosque faciat. Valedixit et filio atque coniugi eius,
aliisque praesentibus. Tandem ad filium, iam, inquit, sum in agone:
veni Iesu, veni! petiitque ut humi deponeretur: quod simul ac factum,
placide exspiravit, die ut dictum 18. Maii, anno Christi millesimo,
sexcentesimo, sexto, aetatis suae sexagesimo quinto: cum scholae ad D
Bartholomaeum triennium, Servestae, ecclesiae autem trigintatres annos
inserviisset. Elatus est frequenti funere die 21. Maii, sepultusque,
uti vivus mandarat, in coemiterio extra urbem, contionem funebrem
habente Caspare Ulrico, aulico contionatore. Mortuum amici virique
docti celebrarunt epicediis et epitaphiis carminibus, quae exstant; ac
monumento laudarunt eiusmodi:
CHR. SER. SAC.
Lector quisquis es cand. benev.
Adverte sis paululum et disce:
WOLFGANGUS AMLINGUS MUNERSTAD. FRANC. OPPID, ORIUND.


page 754, image: s784

POSTQUAM VARIAS PATRIA OB PURIOREM VERIT. CONFESS. MISERE AFFLICTA
MULTIS A PUERO ANNIS EXPER TUS ESSET ANGUSTIAS, AD HANC TANDEM DIU
MON. CONFUGIENS URBEM: PRIMUM QUIDEM SCHOLAE AD D. BARTH. RECT. DILIG.
DIGNISS. DEIN EGCL. HUIUS VERUS AC FID. EPISC. MOX ETIAM VICINARUM
ANTIST. VIGIL. INSUPER TH. IN ILL. GYM. PROF. P. DESIGN. FIDEI AC
SEDULITAT. SUAE SPECIMINA RELIQUIT MINIM. INTERITURA: QUEM PIETAS
SINCERA, EXCELLENS DOCTR. HUMIL. INSIGNIS; IN DOCENDO DEXTERIT.
ADMIRAND. ATQUE IN TOLERAND. PRO COMMISSI GREGIS INCREMENTO LABORIBUS
INVICTA MAGNANIMITAS, CELEBERR. QUIBUSQ VERBI DIV. PRAECON. HAUD
INFERIOREM DOMESTICIS PARITER ATQ. EXTERIS CARISSIMUM, NEC INFIMIS
SOLUM, SED ET SUMMIS SINGUL. ECCL. NOST. ORNAM. IPS. NUNCUPANTIB.
FECERUNT: FRACTA TANDEM, SEU MATUR ESCENTIS AETATIS MOLE, SEU CURARUM
LABORUMQUE VI, CORPUSCULI OECONOMIA, HUMANISQUE ADEO PRAESIDIIS
NEQUIQUAM ADHIBITIS, ANIMO CERTA MELIORIS VITAE FIDUCIA ERECTO, TOTUS
IN EUM, QUI VITA NOSTRA EST ET LONGIT. DIER. NOSTR. CONVERSUS:
MORTALIT. HUIUSCE VINCULIS SOLUT AD COELESTE BRABEUTERIUM,


page 755, image: s785

TALENTI FELICIT. LOCATI PRAEM. RECEPTURUS AMPLISS. LAET. COMMIGRAT. A.
S. clo Io c. VI. M. MAI. D. XIIX. B. A. LXIV. M. II. D. XVI.
Age lector, si quod te voleb. didicisti
Bene habe, et quo tua te res vocat.
ABI.
Fuit et hic Theologus gravis, doctus ac pius, bene de ecclesiis non in
Anhaltinatu laitem, verum et alibi meritus: licet gratiam retulerit a
multis haud suis factis dignam. Ac primum quidem valde graviter tulit
calum nias et convicia heterodoxorum: verum postea Dei iussu, suoque
et magistratus iudicio patientiae scuto ac bonae conscientiae
opposito, omnia neglexit. Saepe, cum audiisset hunc vel illum suum
adverfarium morovum, vellethaliter decumbere: Ego vero optem, inquit,
vivat potius atque servetur. Frequenter solitus quoque est repetere
precationem illam Ecclesiastici capite ultimo, caque se consolatus
est: ut et promissione Christi [Note: *Matth. 5. 10.] : beati, quos
persequuntur hominas institiae causae: quoniam ipsorum est regnum
caelorum: exemplo denique ipsius Salvatoris, Stephani, et aliorum
veritatis comfessorum: quam vis ad sanguinem usque ipsenon certarit.
Magistratum cosuit: ita tamen, ut officio, sicubi opus, non deesset.
inde cum vitio sibi a non nemine verti audislet: quasi modum
excederet: saepe dixit: idem mihi licet de me dicere, quod Erasmus
demonachis conquerentibus, quasi nimis rigide ageret, dixit: accusant
me, quod nimiumfecerim: verum conscientia mea me accusat quod minus
fecerim, quodque lenttor fuerim. Usus etiam est saepe dicto
Apostoli [Note: *2. Cor. 5. 13. Vita domestica.] : sive insanimus, Deo
insanimus, sive sana mente sumus, vobis sumus. In oeconomia ita
verfatus est: ut nec cura domestica muncri suo esset impedimento; nec
quae iuste acquisierat, luxu aut incutia perderet. Itaque etsi in
patria haud levem bonorum fecit iacturam, ut et fratres eius duo
Matthaeus et Ioannes Amlingi: qui religionis causa etiam solum vertere
coacti, fortunis maligae divenditis; tamen etiam in ipso completum est
illud psalmi [Note: *Psal. 34. 10. Scripta.] : Timentibus Dominum non erit
penuria.
Scriptis quoque, non sine valetudinis iactura elaboratis, poste ritati
prodesse conatus est, de quibus edita, victoria de triumphata
communicatione idiomatum reali, contra Ioannem Matthaeum
Smalcaldensem: explicatio item articuli de incarnatione lesia Christi:
Processus iudiciiextremi ex Apoc 20 Christiana repetitio doctrinae de
Cena Domini ex verbis Apostoli 1. Con 10. et 11 Explicatio
[Gap desc: Greek word] electorum DEI ex Apoc. 7. Christiana cammonefactio
ex dicto Paulino: quae supra sunt quaerite; ubi Christus est, et si
quae alia, de quibus elenchi libtorum. Desumpta haec sunt ex contione
funebri habita a Caspare Ulrico, et monumentis additis.


page 756, image: s786