04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 740, image: s770

SALOMON GESNERUS.

BOleslaviae haud ignobili Silesiae oppido natus est Salomon Gesnerus,
anno salutis reparatae, millesimo, quingentesimo, undesexagesimo,
octavo Novembris dic; patre Paulo, verbi divini in Boemiae ac Moraviae
finibus ministro: matre vero Anna, e praecipua et honorata ibidem
Cunradorum familia.
Patrem amisit sexennis, cum matre superstite relictus in re tenui ac
paupere: quippe cui vix ad victum necessaria suppeterent; nedum ut ad
studia capessenda, id quod pater et unice in votis habuerat, et
moriens in mandatis uxori dederat, sumptus idoneos haberet. Veruntamen
nec Deus, nec boni viri, honestis eius conatibus defuerunt. Itaque
Troppaviae prima pietaris et literarum fundamenta iecit, loci illius
Commendatore, ut vocanr, et Diacono necessaria liberaliter
subministrantibus.
Paulo post in patriam reversus, praeceprorem nactus est, virum
eruditum et in dustrium, Matthiam Hilvvigium, cuius non solum
informatione institueretur, sed et liberalitate iuvaretur. Accidit tum
fato quodam, ut horrenda plane annonae catitas, non Silesiam modo; sed
universam pene Germaniam affligeret: tum multis aliis onerosa, tum
Gesnero potissimum; adeo quidem; ut iam de studiis ipsius plane actum
videretur. Nam mater, quod filio suppeditaret, habebat nihil. fameipsa
partim contabescens, partim maerore Sed ne sic quidem spem omnem
abiecit Gesnerus: quin extremum illud paupertatis telum arripere, et
mendicando panem ostiatim quaerere maluit; quam studiis nuntium
remittere.


page 741, image: s771

Crescente autem annonae penutia, res co tandem devenit: ut panem non
modo ex avena, hordeo, glandibus pistum; sed mere furfuraceum latranti
ftomacho obicere necessum haberet: sed et hunc benedictio divina
salubrem effecit; nec salubrem modo, sed et sua ven, ut vere omnino
Socrates: Optimum cibi condimentum dixerit esse famem; potionis sitim:
et Antiphanes; Famem omnia dulcia reddere, praeter se ipsam.
Ceterum quod Venusinus ille Poeta de se ipse prodidit:
Et laris et fundi pispertas impulit audax.
Ut versus facerem.:
Idem Gesnero etiam accidit. Nam durum hoc paupertatis onus, stimulus
ipsi ac incitamentum fuit summo annitendi studio; ut in literis et
pietate indies proficcret. Sic autem alias comparatum esse videmus,
quod Seneca habet, plurimis ad eruditionem viam praecludunt divitiae,
usque adeo; ut si animo vacare velis, vel pauperem, vel pauperi
similem te esse oporteat. Quo tamen erronibus illis minime patrocinari
volumus: qui ventri et otio dediti, hinc inde vagantur.
Sed ut ad Gesnerum, exacto ille sub paupertatis durissimo iugo,
integro ferme triennio, Vratislaviam, metropolin illam Silesiae,
concessit, animo quidem ac speftudia prosequendi: sed parum abfuit
quin egestate coactus; et frequenti dominorum mutatione varie
iactatus, fabro aurario suam operam addixerit: nisi ipsum orphanorum
pater Deus, illius ipsius aurifabri opera, qui ei hberos suos
erudiendos committere, quam artem tradere, satius ducebat, ab officina
ad scholam literariam revocasset. Ergo Vratislaviae linguarum Latinae,
Graecae, Hebraeae rudimenta addidicit: disserendi dicendique artes
cognovit: doctrinae sphaericae initia percepit; in utraque oratione,
soluta et ligata, se diligenter exercuit: ita ut praeceptoribus carus
et acceptus esset. Donavetat ipsum tum temporis hospes dimidio
Vallensi, quem in novum testamentum, Graecis typis impressum,
impendit: coque tamquam peculiari thesauro, quovis auro et argento
pretiosiore, ita quottidie usus fuit: ut periculum faceret, num sine
adhibita versione Latina Graecum textum intelligere posser.
Moris tum erat, ut Vratislaviae tenuioris fortunae scholastici
carminibus salutarent patritios et mercatores; corundemque gratiam ac
liberalitatem vel hoc pacto ambirent. Hic Gesnerus e postremis esse
noluit; sed carminum scriptione, ad quae naturae quapiam propensione
ferebatur, aliquid nummorum collegit; unde auctores studiis suis
aptos, Ciceronem cumprimis et poetas utriusque linguae sibi
comparavit. Postea anno Christi millesimo quingentesimo septuagesimo
sexto, viaticulo corrogato, et consarcinatis libellis, quos neque
comparare multos, neque portare plures poterat, Vratislavia per
Boemiam Argentoratum se


page 742, image: s772

contulit: ubi cum visitatoribus eius scholae profectus suos
approbasset; statim auditor primae classis factus: nec multo post a
senatu in collegium Wihelmitanum alumnus receptus fuit, usus eo
beneficio per integrum quinquennium.
Studia tracta vit tum Philosophica, tum Theologica. Praeceptores
philosophos habuit: Ioannem Ludovicum Havenreuterum, medicum et
philosophum e paucis: Theophilus Golium ethicum: Melchiorem Iunium
oratoriae professorem: Henningum Oldendorpium, Hebraeae, Chaldaicae ac
Syriacae linguarum professorem: Davidem Welckensteinium et Cunradum
Dasypodium, Mathematicos minime ignobiles. Praeceptores vero
Theologos, Doct. Ioannem Marbachium, Doct. Ioannem Pappum: Doct.
Erasmum Marbachium: Nicolaum Florum et Ioannem Fabrum. Cum lectionibus
Theologicis coniunxit exercitium contionandi, in collegio quidem,
quoties ordo posceret: in pagis autem quoties D. Pappus permitteret;
permittebat autem singulis ferme septimanis.
Elapso quinquennio nactus est discipulum, nobilem Livonum, cuius
sumptibus annum adhuc Argeneorati substitit, creatus tum philosophiae
magister, anno aetaris vicesimo quarto: Christi autem supra
sesquimillesimum octogesimo tertio. Hoc ipso anno discedendi a senatu
venia impetrata, liberos generosorum quorundam in Polonia plusculis
mensibus instituit: unde se, cupiditare ad doctos homines in Academiam
aliquam redeundi, mature expediens, impetrata dimissione Vratislaviam
redrit, Argentoratum repetiturus. Diem unum et alterum Vratislaviae
dum moratur, venit in notitiam Andreae Dudithii, trium Impp.
consiliarii: apud quem et Andream filium natu maximum, honesto
stipendio aliquandiu instituit: et commentarium in libros Ciceronis de
Fato concinnavit.
Anno octogesimo quinto Vratislavia Boleslaviam vocatus, Matthiae
Hilvvigio scholae illius Rectori successit; primo in functione
scholastica: deinde et anno sequente, in coniugio.
Quadrionnio integro in pulvere scholastico exacto, anno octogesimo
nono ad Gymnasii Stetinensis regimen vocatus paruit: pastore
tum ecclesiae collegiatae ad D. Mariam Conrado Bergio: Diacono
vero Ioachimo Stygio, utroque Calvinianae sectae, sed timidiuscule
addicto. Hac in statione quid Gesnero evenerit; ex publicis
Historiae Pomeranicae monumentis notius est, quam ut
prolixa commemoratione indigeat.
Ibi ergo, cum satis acerbas habuisser [Gap desc: Greek word] in
religionis
negotio cum diacono Ioachimo Stygio; qui aliquando in sacra
synaxi, sinistra istiusmodi verbis hostiam ei ingessit: Deus sit
sudex inter me et te: animadvertisset praeterea; se illis ipsis uti
patronis non admodum propitiis; penes quos rerum summa


page 743, image: s773

erat: anno nonagesimo secundo Stralesundium legitime accersirus: ut
pastoris ibi senio prope confecti adiutorem; et in schola professorem
agerer: vocationem ambabus, ut aiunt, amplexus est. Quamquam autem
Calvinianorum, ut suspicio erat, artificie, supellex eius libraria et
domestica Stetini per totam hiememfuit derenta: res pub. tamen
Stralesundensis defectum omnen liberaliter supplevit, nec quicquam ei
eitiam hac in parte dcesse passa est. Accidit ergo eius adversariis
id, quod Comicu dixit:
Inviderealii bene esse, tibi male esse, miseria est:
Qui invilent, egene: illi, quibus invidetur, rem habent.
Ceterum vix sebtem menses Stralesundii substirerat: cum ad Academiam
Wittembergensem, tamquam ad messem ampliorem, Dominusevocatum voluit:
cui vocanti eo libenrius annuit; quod haud obscure sensir, neque aerem
neque diaetam Pomeranicam valetudini suae convenire. Wittembergam
autem concessurus Stetinum rediit: ibi iussu illustrissimi principis
Ioannis Friderici dissidium interipsum et Ioachimum Stygium super
quibusdam religionis capitbus antehac motum, fuit cognitum: ipseque
Gesnerus cum testimonio honorifico, et doctrinae et vitae integrae,
dimissus.
Stetino venit Wittembergam anno nonagesimo tertio, die decimo sexto
Maii Magisterii tum gradu saltem insignitus, quem paulo post cum
axiomate superiore permutavit, Doctor Theologiae sollenniter
reruntiatus, die decimo Augusti, eiusdem anai: promotore Polycaipo
Lysero. Hac ergo in statione Professoris Theologi munus obiit: et
aliquandiu Electoralium stipendiariorum inspectoren: et ab anno
nonagesimoquinto, supremum in templo arcis contionatorem egit.
Recturam, ut vocant, bis gessit: Decanatus Theologici munus
administravit toties, quoties ordo ipsum tangebat: Assessoris Partes
in consistorio ecclesiastico postremo vitae novennio sustinuit:
praerer contionandi operas publice praelegit psalterium: octo minores
propheras, Danielem: Historiam passionis: Iesaiae partem: privatim
disputando exeussit Formulam contordiae, Genesin, Danielem, partes
duas examinis concilii Tridentini.
Porro in hac ipsa provincia non defuerunt ipsi hostes. Vix enim
labores aggressus erat, cum infelix ille Samuel Huberus, tum reliquis
Theologis collegis, Polycarpo Lysero et AEgidio Hunnio: tum etiam
Gesnero funestum plane bellum moveret, de promiscua, indeterminata,
sive, ut ille loquebatur, universali omnium hominum praedestinatione,
eaque propriissime sic dicta.
Quod sane incendium, quo minus mox in primis favillis sopitum
exstinctumuc fuetit: non pet Gesinerum, nec per reliquer


page 744, image: s774

Theologos stetit: sed in causa Huberi intemperies et
[Gap desc: Greek word] potius fuit: quae omnibus mediis ac remediis salutaribus locum
prorsus nullum reliquit. Verum nec in hac controversia certaminum
finis. Etenim in Lusatia quidam [Note: * Mart. Mylius Rect. Gorlic.]
Ludirector fuit: qui scholas suas his, ut alii appellarunt,
emblematis. exornavit:
1. Fractio panis signisicat fractionem, hoc est, cricisixionem
corporis Christi.
2. Distinguendum est inter circumstantias sacr. Cenae: quarum aliae
pertinent ad substantiam huius ritus; quad panis est adhibendus: quod
frangendus; facienda publica precatio, distributio, sumptio.
3. Hanc propositionem: Verbum caro factum est, invertunt heterodoxi:
et ex subiecto faciunt praedicatum, et ex praedicato subiectum: pro,
verbum caro factum est, dicunt: caro est facta verbum, seu
[Gap desc: Greek word] . Hinc est illa exsequatio naturaerum, et realis
communicatio idiomatum.
4. In verbis institutionis [Gap desc: Greek word] quid denotat? Id
quod obtulit Dominus. Quid Dominus obtulit? Id, quod prius ipse
acceperat. Quid ipse acceperat? Panem. Ego panem indicat particula
[Gap desc: Greek word] . Nihil ergo aliud, quam panem, demonstrat
particula Hoc: nec aliud sonant verbaChristi: Hoc est corpus meum:
quam, Hic panis est corpus meum.
5. Quae est vera interpretatio horum verbosum: Panis est corpus
Christi? Respondeo: Tres sunt interpretationes. Prima est Papistarum,
qui fingunt trans substantiationem. Altera scholasticorum: qui fingunt
Consubstantittionem. Tertia est Orthodoxorum: qui dicunt, illa veria
sacramentaliter exponenda esse: ut neque substantialis aliqua mutatio
panis fiat: neque occultatio, aut coexistentis substantialis corporis,
sub pane, seu ad locum stasuatur: sed ut per fidem panis eucharisticus
intelligatur esse sacramentum, seu testimonium, pignus atque sigillum,
medium ac instrumentum, divinitus ordinatum: cuius usu legitimo
obsignetur, id est, non nude significetur: sed applicetur et
confirmetur nobis, vera cemmunio corporis et sanguinis Christi, et
omnia beneficia Christi Evangelio promissa.
Huc accessit cuiusdam ecclesiastae [Note: * Mart. Moller. past. Gorlic.]
Gorlicensis praxis Evangelica, typis evulgata, et praecipuis per
Silesiam familiis inscripta. Utrum que ergo scriptum cum Gesnero
videretur Calvinismum alicubi redolere: visum est ipsi, populares
suos, scripta Admonitione, ire dchortatum: quod eius factum ab aliis
aliter acceptum fuit.


page 745, image: s775

Vixit itaque inter varias et occupationes et digladiationes, ad annum
usque Christi, millesimum, sexcentesimum, quintum. Eo enim anno dic
nono Ianuarii, circa tertiam matutinam, cum iam ultra annum
hypochondriacis affectionibus, ventriculi imbecillitate, ac tussi
vehementi afflictus fuisset, venula ei in pulmombus rupta una sanguis
copiosus erupit. Ille tamen nihilominus co mane contionem voluit
habere. Ceterum sanguinis eiectione subinde infestante, viribus usque
adeo exhaustus fuit, ut de vita in dubium venerit. Postero itaque die
dous collegas, qui tum in loco. et archildiaconum ad se vocavit:
iisque praesentibus, voce articulata, iudicio integro, manib
complicatis, confossionem fidei satis luculentam edidit: diserte
testatus; se toto pectore abhorrere a dogmate, quod dicitur,
Calvinianorum, Issuitarum, Huberi, aliorumque quorumvis, tum veterum,
tum recentiorum haereticorum. Certus cnim sum, aiebar, eam doctrinam,
quae Deibeneficio in scholis et ecclesiis, inchti huius Electoratus
Saxonici iam publice sonat, quamque voce ac calamo, pro donorum
divinitus mihi concessorum modulo, propugnavi, esse veram ac sanam
illam doctrmam, quae scriptis prophetarum et Apostolorum est
comprehensae, inque libris ecclesiarum nostrarum symbolicis, nempe
Augustana consessione, prima illa minimeque variata, Articulis
Smalcaldicis, utroque Catechismo Lutheri, Formula denique concordiae,
adversus quosvis fanaticos spiritus, altius estrepetita et explicata;
profiteor etiam me in hac ipsa doctrina, ad extremum usque vitae
halitum, per Dei gratiam, constanter perseveraturum: et ad tribunal
Iesu Christi salvatoris mei, intrepido infractoque animo, de hac mea
doctrina rationes redditurum. Collegas deinde ad constantiam eandem
cohortatus, et sanctae eucharistiae sumptione, praemissa confessione,
acceptaque absolutione confirmatus, hilari vultu: Iam, inquit,
tranquillo ego ero animo, et Deum patienter exspectabo: fiat voluntas
ipsius, quae sola bona et sancta est: perinde iam mihifuerit, sive
diutius superstes maneam, sive moriar: vita mihi Christus est: mors
lucrum: si vixero, Domino vivam, sin mortuus fuero, Domino moriar:
sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus. Postea etsi sanguinis
reiectio desineret, medicique spem haud dubiam restiruendae
valetudinis ostenderent: tamen succedente febrili calore, subsecuta
est tanta totius corporis lassitudo, et angustia pectoris; ut ex
spiraturus iam iam videretur. His in angustiis ipse constitutus magno
semper spiritu illud cycneum ingeminavit: Nunc dimittis Domine servum
tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum: et illud Davidis:
ad te Domine levavi animam meam: DEUS meus in te confido, non
erudbescam: Respice me et miserere mei, quia isnicus et pauper sum
ego, angustia cordis mei magna est: erue me de trib ulationibus meis.
Etcum consolationes ipsi adversus Diaboli


page 746, image: s776

insultus in animum revocatuentur: Nihil, inquit, mihi prorsus rei est
cum Diabolo, neque quicquam ille mihi molestiae, toto isto morbi mei
tempore, facessit: sed esto, veniat, adoriatur me. viresque suas inme
misere peccatore experiatur: Ego propterea non despondebo animum. Scio
enim, me non ipsi, sed Deo meo peccasse. Quare Israelitas in deserto
secutus, ego monstrabo epsi non quidem serpentem aeneum: sed filium
Dei de cruce pendentem, et dicam: Huic ego, non tibi peccavi: Huic
totum me credo. Credo enim quod ipse, ut pro totius mundi, sic pro
meis quoque peccatis, sufficientissimum [Gap desc: Greek word] DEO
patri exolverit Quare apage sis Diabole, et tela tua in hoc semen
mulieris converte: hunc si viceris, me quoque vicerts. Septima deinde
Februarii, hora med a quarta vesperrina, in confessione veritatis,
inter que preces et cantiones religiosas atque ardentes spiritum
caelo, corpus terrae reddidit: ita placide ut nemo adstantium mori
ipsum animadverterit. Nam versus quosdam et quidem
[Gap desc: Greek word] cantionis illius Eberianae vere cycneae, clara ipse voce simul
accinebat: sed vix cantus finitus, et precatiuncula recitata: oculi
ipsius caligare: et pectus bis saltem spiritum aegrius trahere: quem
usque adeo tranquille emisit: ut dormienti, quam mortuo multo similior
videretur.
Vixit annos quadraginta quinque, menses tres, cuius spatium dimidium
ferme, in scholastico partim, partim ecclesiastico munere consumpsit
Elatus est funere honorifico, et sepulero epitaphium additum
huiusimodi:
PIETATI ET MEMORIAE REV. ET CL. VIRI, SALOMONIS GESNERI BOLESLAVIA
SILESII, SS. THEOL. D. ET. PROFESS. IN SCHOLA QUIDEM ANNOS XII LEGENDO
AC DISPUTANDO: IN TEMPLO HOC ANNOS X. CONTIONANDO: UTRINQUE FIDE ET
INDUSTRIA OPT. MAX. QUI INGENIO, DOCTRINA, IUDICIO, E. LOQUENTIA, ZELO
RELIGIONIS, ET VITAE INTEGRITATE, PAR SUMMIS AEVI SUI THEOLOGIS:


page 747, image: s777

MONUMENTIS DE DOCTRINA CHRISTIANA EDITIS NOMINI SUO FAMAM, PIETATE
DOMUM AETERNAM SIBI VIVUS CURAVIT. HEREDD. HOC QUOD EST E SAXO P. C.
DEFUNCTO VII. EID. FEBR. AETAT. SUAE XLVI. CHRISTI CIO IO CV.
Statura fuit mediocri, colore subpallido, viribus haud ita firmis,
cultu corporis neque delicato, neque sordido: sed qui doctorem
Ecclesiae decerer: victu temperato: cibi parcissimi, perpetuam
ventriculi imbecillitatem causatus: somni postremis potissimum annis
pene nullius: ingenio sagaci, memoriae tenacissimae, ut, quae in vasto
illo S. Patrum mari dispersa iacempt, angustis memoriae suae cellulis
inclusa firmissime retineret: adulationis et simulationis, ut hostis
acer: itaveritatis et simplicitatis amans.
Edita ab ipso sunt haec: orthodoxa de persona et officio Christi
doctrina ex solido DEI verbo exstructa: Meditatio generaiis Psalterii:
in qua de dignitate, usu, argumento, et connexione Psalmorum
disseritur: Passio Iesu Christi contionibus explicata: Libri quatuor
de Conciliis: quorum unus generalem tractationem: alter historicam
narrationem omnium conciliorum; posteriores duo refurationem duorum
librorum Bellarmini de Conciliis continent: Explicatio dicti Paulini
2. Timoth. 3. Omnis scriptura divinitus inspirata; contra Bellarminum:
Disputationes septendecim pro libro concordiae: item disputationes in
integram Genesin: Hoseas Propheta duplici versione Latina: una
Hieronymi ex Hebraeo: altera Benedicti Ariae Montanie Chaldaica
paraphrasi Ionathan redditus, et commentario Hieronymi illustratus.
Sunt ipsius etiam Germanica haud ita multa: ut admonitio ad ordines
Silesiae de cavendo Calvinianisino. contiones item tempore pestis, et
Turcicae: cum aliis, de quibus Bibliothecae.
Haec de Gesnero ex or atione parentali dicta a Leonharto Hutero Th. D.
et P. P. item ex catal. librorum.


page 748, image: s778