04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 731, image: s761

CYRIACUS SPANGENBERGIUS.

ANNO Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo octavo, die decimo
septimo Iunii, qui tunc Dominica Trinitatis, Northusiae, patre Ioanne
Spangenbergio [Note: * De quo supra.] , viro erudite docto, bonique nominis
Theologo, natus est Cyriacus Spangenbergius. Qui cum in schola patria
literarum artiumque fundamenta ieciffet: et tum praeceptoribus tum
parentibus spem sui fecisset praeclaram: uberioris ingenii cultus
capiendi causa, misius est Wittembergam: ubi tunc schola per Germaniam
fama et celebritate, cum Martini Lutheri, tum Philippi Melanchthonis,
ceteras superabat.
Hic igitur Spangenbergius cam studiis liberalibus operam navavit: ut
inter Philosophiae candidatos complures, locum primum fuerit
consecutus. Renuntiatus ergo sollenni Academiarum ritu artium optimarum
Magister: uni deinceps Theologiae totum se dedidit: ac quadriennio
toto auditor illius, quem modo diximus, Lutheri fuit. Eo vero
defuncto, cum ad docendas literas in schola, mox ad doctrinae
caelestis capita in templis explicanda vocatus Islebiam; perque
triennium, recta docendo, ac falsa refellendo, munere suo probe
perfunctus esset: de voluntate generosorum Comitum, Mansfeldiam
concessit, ecclesiae ibidem tum arcis tum oppidi Decanus et Parochus.
Vixit autem inibi magnoque fuit in pretio annis viginti duobus.
Porro cum post profligatos foederis Smalkaldici principes, et captum
Ioannem Fridericum Electorem Saxoniae, atque promulgatum illud, quod
etiamnum Interim appellant, edictum Caroli V. institutamque paulo ante
religionis mutationem; nihil hic a Lutheri et confessionis Augustanae
sensu remittendum, neque pontificiis quicquam cedendum putaret; eorum,
qui Interimistae, et Adiaphoristae, et Maioristae, et synergistae, nec
non semipelagiani appellabautur, concitavit in se odia; atque a
Friderico Staphylo, ceterisqae Pontificiorum doctoribus, rigidus
Confessionista, sive Illyricanus;


page 732, image: s762

a Wittembergensibus Flacianus, vocabatur. Et Matthiam fane Flacium
Illyricum, aetate illa et Interim istud, et eos, qui Wittembergae idem
atque Lipsiae acceptare, rursumque Pontificis Romani iugum cervicibus
Lutheranorum imponere viderentur, publice reprehendentem eoque nomine
male passim audientem, opera consilioque cum nonnullis er Saxoniam
inferiorem Theologis aliis, Spangenbergius plurimum confirmabat: et
quamvis nominatis antagonistis invisus, et ob notatas eorum opiniones
exosus esset: a generosis tamen Dominis suis liberaliter, invitis
illis, et clementer defensus est. Ceterum, cum inter eosdem generosos
obortis dissidiis in Comitis Volradi, ceterorumque incliti olim
bellatoris Alberti filiorum ac nepotum, nec non Petri Ernesti, fide
permaneret; et quosdam praeterea fratrum suorum Islebiae, in Matthiam
Flacium, corruptae hominum naturae vitium setius docentem
disputantemque, acerbius invectus, publice culparet; in exilium
profligatus, herum suum, Comitem [Note: * De quo Chyt. in Saxonia.] Volradum,
rei militaris scientia, fideique confessione praestantem, et ipsum
exulem, fideliter secutus est, eidemque Argentorati [Note: * An. 157 8. d. 20. Iulii.]
decedenti adfuit, et funeris exsequias; ut ex Ioannis
Sturmii tum in publicum edito programmate constar, pie cohonestavit.
Hinc Schlitseam Buchoniae ad docendam ecclesiam, vocatus est: verum
defunctis paulo post nobilibus, et praecipuae per Hassiam
existimationis viris Wilhelmo a Schlacht, et Ioanne a Gortz, denuo in
exilium actus, sub principali Landgravii Guilhelmi patrocinio
tantisper Fachae duravit, dum a Mansfeldensi Comite Ernesto, Ioann.
Alberti nepote, Argentoratum accersitus, eo tota se cum bibliotheca,
praeclara quidem illa, contulit. Eiusdem igitur hic Domini sui
clementi liberalitate, tum in literarum sacrarum, tum in historiarum
studia omni cogitatione incubuit: donec tandem rebus exemptus est
humanis anno millesimo sexcentesimo quarto, die decimo Februarii,
Argentorati: cum vixisset annos sepuaginta sex.
Lucubrationes eius exstant complures, inter quas eminent editae in
Biblia sacra tabulae: et epistolarum Pauli Apostoli interpretationes,
et enarrationes tum catechismi, tum psalmorum Lutheri Rerum item
Germanicarum, Saxonicarum praecipue et Mansfeldensium annales sive
Chronica, haud vulgaria: et celebres de nobilitate commentarii.
Scripta praeterea divulgavit non pauca alia, praecipue de peccato
originali.
Quamvis autem per Matthiam Flacium Illyricum, per Sarcerium, per
Irenaeum, Ioachimum Magdeburgium, Wolfium, Heldelinum, Treverum,
ceteroque litis eiusdem consortes, nihil in ecclesiam novi invehi,
sed germanam potius Augustanae confessionis et Lutheri, sui olim
praeceptoris, sententiam defendi,


page 733, image: s763

rontenderit; non ita tamen suorum multis id persuasit: Bellarmino
quidem et pontificiis Theologis aliis, hac in parte adstipulantibus,
etiamnum in Lutheranorum pertinaciorum seriem ipsum referentibus.
Eiecti eiusdem Mansfeldia historiam praeter alios Schererus, non
parvae apud pontificios auctoritatis scriptor recensuit contra
Osiandrum. Reliqua eius scripta in elenchis librorum recensentur.
Tantum de Cyriaco Spangenbergio.