04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 636, image: s666

IACOBUS ANDREAE.

WAiblingae, ducatus Wirtembergici oppido, Iacobus Andreae in lucem
editur, anno Christi millesimo, quingentesimo, duodetriegsimo, die
vicesimo quinto Martii, hora matutina secunda, minut. 30. parentibus
piis honestisque, patre Iacobo Endris, ex Micolau, in ditione episcopi
Eistettensis oriundo, cuius pater Ingolstadii sepultus est. Exercuit
autem ille artem fabrilem; unde huic Iacobo Smidlini nomen adhaesit,
et Schmidlin ab aequalibus in pueritia fuit dictus. Verum ipse, cum
nomen suum Tubingae ad Rectorem, generosum tunc baronem Arbogastum ab
Hevven, profiteretur; Iacobum Andreae se nominavit: et sic in
catalogum studiosorum, quem matriculam vocant, relatum est eius nomen.
Mater ipsius Anna Weisskopffin/nata Gundelfingae, superioris
Palatinatus oppido, in ditione illustrissimi principis tunc Philippi
Ludovici, Palatini Rheni, ducisque Bavariae: inde fere in infantia
Waiblingam, ad cognatam quandam, translata est. Hic ubi adolevit,
nuptum est elocata huic marito, parenti huius Iacobi: ex qua filios
suscepit tres, Iacobum, Georgium, et Philippum; filiam unam.
Anno millesimo, quingentesimo, trigesimo quarto, cum dux
Wirtembergicus Udalrius, ducatum suum recuperasset; et abrogato
Pontificatu, religionis mutatio facta esset: parentes eum ad literarum
studia adhibuerunt: inque ludum miserunt. Sed cum tenuioris essent
rei; nec sumptus ad studia necessarios diu suppeditare possent,
triennio exacto, opificio ipsum mechanico addicere in animum
induxerunt. Et iam cum fabro quopiam lignario pacti parentes erant:
cum mutato proposito suasu consulis Sebastiani Maderi, Stutgardiam
filium ad Erhardum Snepfium, generalem tunc ecclesiarum Wirtembergici
Ducatus Superinten dentem, pater adducit; subsidium filio ad studia ex
fisco ecclesiastico impetraturus.
Snepfius dum puerum, decennem tunc, examinat: deprehendit ingenium
quidem ei esse egregium; sed nonnihil a Ludimagistro in schola patria
neglectum. Cum parente itaque hoc init consilium: ut Waiblingenses ex
suo aerario ecclesiastico partem quandam, reliquum pater, contribuant;
puerumque in scholam Stutgardianam mittant.
Praeerat ludo illi tunc Alexander Marcoleon, vir in literis
humanioribus egregie doctus, et ad formanda iuventutis studia natus.
Sub hoc Magistro, biennii decursu, Andreas regulas Grammaticas
utriusque linguae, una cum praeceptis Dialecticis


page 637, image: s667

ac Rhetoricis Philippi Melanchthonis, mediocriter addidicit. Cum enim
ingenio esset felici divinitus ornatus, facile ea, quae tradebantur,
arripiebat. Inde factum; ut in illustre, quod Tubingae est,
stipendium, anno millesimo, quingentesimo, quadraegesimo primo,
receptus, statim biennio post, cum aliis commiliconibus, primam
lauream, cui a bacca nomen, consecutus sit, Hirsaugiae in monasterio:
quo professores artium et Philosophie, propter pestem Tubingae tunc
saevientem, concesserant.
Postea, anno quadragesimo quinto, cum curriculum Philosophicum
absolvisset; Tubingae gradu Magisterii, cum septendecim
competitoribus, inter quos ipse locum secundum obtinuit, Decano Ioanne
Benigno ornatus est. Interea autem cum Philosophicis Theologiae eriam
ac Hebreae linguae studia coniunxit: inprimisque Erhardi Sneffii
lectiones iuxta et contiones studiose audivit, annotavit, ad earum
imitationem se totum composuit, et popularibus se contionibus
exercuit.
Anno itaque quadragesimo sexto, aetatis suae decimo octavo,
Stutgaridiam, Wirtembergici Ducatus metropolin, ad diaconatum illius
ecclesiae, edito prius specimine, altera festi Paschalis die in summo
templo, contione frequenti pomeridiana, vocatus receptusque est. quod
officium ipse ita obiit: ut fama nominis eius etiam ad ipsum ducem
Wittenbergicum Udalricum emanarit: qui et in atce audire eum voluit,
et contione finita ad suos dixit: undecumque hic pullus progrediatur;
certum ego quidem habeo, a Snepfio exclusum, formatumve.
Eodem anno Tubingae uxorem duxit Annam, honesti civis Ioannis
Entringensis, honestam filiam, piam, et [Gap desc: Greek word] ex
qua liberos suscepit octodecim, filios novem, totidemque filias: de
quibus superstites novem relicti.
Exarsit eodem anno luctuosum Germaniae bellum: quod principibus
Protestantibus Imperator Carolus V. movit: inque eo victor, ducatum
Wirtembergicum occupavit et in suam redegit potestatem. Fuit misera
tunc eius provinciae facies: ipse tamen Iacobus nihilominus cum
coniuge Stutgardiae substitit: officumque suum qua contionando, qua
sacra administrando, fecit inter medios etiam Hispanos. Qui, quod
divinae tamen bonitati ac prorectioni adscribendum, nec vim ipsi
intulerunt ullam; nec in offcio impediverunt quicquam, adeo quidem; ut
cum a cursore ducis Udalrici fecialis Imperatoris rogatus esset; uti
pro infante recens sibi nato in baptismo sponderet, prompte annuerit,
eumque ab hoc Andrea baptisatum ex sacro sonte susceperit. Quo
peracto, munusculum ipsi obtulit, hisce adiectis verbis: Ego Domino
Deo meo ago gratias; quod et viderim, et audierim te, in fide S.
Ecclesiae Catholicae (audierat enim fecialis symboli Apostolici inter
baptismi actum recitationem)


page 638, image: s668

aptisasse; et ut primum ad Caesarem venero; hona id ci fide refeam.
Certe apud nos Caesareanos persuasissimum est: vos et fidem et
reltgionem omnem abiecisse: nulla apud vos esse sacramenta; nullam
sanctorum vener ationem. Qua de re cuperem tecum colloqui: ideoque
peto; ut ad prandium venias, in praetorio a senatu paratum. Venit
Andreas, bonaque cum gratia est a feciali illo dimissus: cum prius
monuisset eum: ut si quos haberet scholasticorum Doctorum libros,
Thomam, Scotum, Holcot, Bricot, Mephret, et similes, remotis suis
Lutheranis, substitueret: hoc modo ipsum a vi omni Hispanorum tutum et
immunem fore. Sed intra paucos dies pax est facta, inter Carolum
Caesarem, et Udalricum ducem: qui mox ad suos rediit, Dei beneficio et
Caesaris gratia.
Mansit ergo Andreas in officio: donec anno quadragesimo octavo, ab
Imperatore forma Interreligionis, quae Interim dictas in qua
Pontificiorum errores crassi astute palliabantur; publicata esset.
Hanc qui probare recusabant ecclesiarum ministri: ab officio passim,
metu Caesaris, remo vebantur: quos inter et Iacobus Andreae; qui
Tubingam commigrare iusius, sumptus subministrante duce Udalrico.
Tristia sane illa, et perturbata fuerunt tempora: cum plurimis in
locis pulsis ecclesiarum ministris, substituti fuerunt alii, qui puram
doctrinam populo quidem traderent: sed sine Pontificiorum errorum
refutatione, et sacrificulis et monachis restitutis. Verum propitius
Deus paulo post afflictos illos respexit, constitutis hinc inde
Catechistis: inter quos et hic Andreas, ad diaconatum Tubingensis
ecclesiae promotus, anno undequinquagesimo: in quo deinde strenue
laboravit.
Anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo, Novembris die seixta,
dux Udalricus, inter quintam et sextam matutinam ex hac vita
emigravit: cui filius Christophorus, princeps perpetuna memoria
illustris, successit. Hic eadem, qua parens, Andream clementia
complexus est, fovitque: utque de petendo Doctoris titulo cogitationem
susciperet, voluit. Eam itaque se ad rem, factis praestitisque iis,
quae legibus requiruntur, praeparavit: ac post disputationem publicam,
Prophetas minores omnes, lectione cursoria est interpretatus. Postea
anno quinquagesimo tertio, die decimo nono Aprilis, aetatis suae
vigesimo quinto, sollenni in panegyri Doctor Theologiae est
renuntiatus, parte sumptuum a duce Christophoro liberaliter numerata:
cum antea ecclesiae Goppingensis pastor, vicinarumque Superintendens
specialis esset constitutus; postea vero criam generalis, cum aliis
tribus.
Sub id tempus a Ludovico comite Oetingensi est evocatus: ut ecclesias
sui Comitatus a Pontisiciis sordibus repurgaret: id quod et ab aliis
principibus, Othone Henrico, Palatino Rheni, et


page 639, image: s669

Georgio Friderico Marchione, Brandenburgico, factitatum. Ubi
memorabile est, quod dux Christophorus, D. Iacobo peculiari scheda in
mandatis dedit: ut si comes Ludovicus hoc ageret: quo praetextu
religionis, bona ecclesiastica, monasteriorum inprimis, ad se rapere,
inque suum convertere usum posset: ipse D. Andreas nulli amplius
interesset deliberationi: sed statim domum se reciperet. Haec scheda
comiti per cancellarium eius est reddita: addita gravissima
commonefactione, ne manus suas ecclesiasticorum bonorum profanatione
pollueret.
Anno deinde quinquagesimo sexto, instituta est ecclesiarum comitatus
Helffenstainensis reformatio: ad quam etiam D. Andreas ab Udalrico
comite ab Helffenstain, est vocatus. Ibi plurimae obiectae sunt
remorae: cum collegium Canonicorum, templo occupato, intromittere
comitem, cum D. Iacobo prorsus nollet: quin et vi magna se opponeret.
Verum Udalricus, de fundamentis religionis e scriptura sacra recte
edoctus, perrupit fortiter; et reformatione perfecta, in locum
sacrificulorum Evangelicos substituit ministros. Quamquam autem comes
ille post aliquot annos, minis perterritus, Evangelicam religionem
deseruit: tamen eius defectioni; culpa nmulla D. Andreae adscribi
potest, quippe qui comitem ad constantiam gravissime est adhortatus,
refutatis argumentis, quae comes opponebat. Circa haec tempora, cum
fama percepisser, Iudaeum quendam in vicino oppidulo Weissensiein,
pedibus ob furta suspensum iri: quia hoc genus supplicii ante non
viderat, comitante eum cive Gomppingensi, eo proficiscitur. Cumque
audiret Iudaeum, iam in patibulo pedibus affixum, pendentem inter
canes duos, corpus Iudaei mordicus lacerantes, recitantem Hebraice
versus ex psalmis; quibus ille miser divinam implorabat opem; accessit
propius, eique exposuit religionis Christianae caput, Christum Iesum
Messiam, verum Iehovam, eumque ut in hunc crederet, hortasus est. Quid
multis? et canes ipso loquente, cessarunt membra Iudaei arrodere: et
Iudaeus religionem Christianam amplexus, hoc unum petiit; ut
depatibulo, mox iterum, sed de collo suspendendus, liberetur, et
baptisetur; idque obtinuit.
Eodem anno illustrissimus Princeps, Carolus, Marehio Badensis
ecclesiarum in ditionibus suae iurisdictioni subiectis, emendationem
diu ante agitatam suscepit. Ad eam perficiendam ex Thuringia theologos
evocavit duos, ex palatinatu Electoriali unum et Tubinga D Andreae, et
abiecta religione pontificia, sinceram, cuius summa in confessione
Augustana eiusque apologia comprehensa est, scripturaeque sacrae
consentientem recepit; et ut ceremoniae in ecclesiis Marchionatus,
vicinarum ecclesiarum ordinationibus, quantum


page 640, image: s670

quidem poterat, conformes essent, voluit. Quibus hoc modo scripto
comprehensis, visitatio et reformatio ecclesiarum in Marchionatu
inferiori, quae Marchioni Carolo cedebant, per Theologos istos,
adiunctis etiam politicis consiliariis, maturo consilio suscepta est;
et qui sacerdotes ad docendum evangelium idonei reperri sunt in
examine, retenti. Quibus hoc modo peractis, prae dictus Marchio
Carolus, misso legato et consiliario Ioanne Sechelio, Iuris doctore,
cum literis fiduciariis (quas vocant) Herbrandi explorat voluntatem,
et operam requirit, quam duce Christophoro imperrat ad annum.
Postea revocatus D. Andreae mense Octobri eodem rediit, et cum
Marchione Carolo et Herbrando ad ecclesias, ditionum superiorum, quae
in Brugoia sitae, reformandas, una ascendit. Distribuit autem
illustrissimus Princeps operas inter duos Theologos, per ditiones
istas. Quod opus feliciter cessit, ad gloriam Dei, ut optatum,
illustrandam, et multarum animarum salutem promovendam.
Hoc eodem anno a Senatu Civitatis Imperialis Rottenburgum ad Tubarim,
D. Andreas vocatus est: propterea quod pastores in agro ipsorum
dissimilibus uterentur ceremoniis; et metus esset, ne inde etiam
certamina de dogmatibus oritentur. Itaque consilio Andreae repetunt
confessionem verbo Dei consentientem, et certos ritus praescribunt;
quibus omnes unanimiter pastores, tam in urbe, quam in agro posthac
uterentur. Ita consensu facto pax illis ecclesiis est data.
Anno quinquagesimo septimo, mense Ianuario, cum Duce Christophoro,
contionatoris aulici partes obiturus, ad comitia Ratisbonae celebranda
profectus est: in quibus inter cetera de colloquio, inter Pontificios
Theologos, et Augustanae confessionis, Wormatiae habendo, deliberatum.
Ad id, iudicio Caesaris Ferdinandi, et ordinum Imperii, collocutores
certi sunt delecti: quibus ex parte Evangelicorum notarii adiucti
Paulus Eberus et hic Iacobus Andreae.
Eodem anno D. Andreas libellum de Cena Domini edidit; addita
praefatione Brentii, commendationem brevem continente. In eo viam
monstrat ad concordiam, in controversia odiosa et toti ecclesiae
damnosa. Fuitque hic primus ipsius liber quem edidit.
Anno eodem, mense Iunio, cum Duce suo Christophoro, Francofurtum ad
Moenum descendit; ubi conventus erat principum quorundam, a Caesare
deputatorum, ad sopiendam controversiam, quae annos complures inter
Philippum, Hassiae Landgravium, et Wilhelmum, comitem Nassovicum; ob
comitatum Catzenelbogen duraverat: sicut et transactum inter illos est
et lis dirempta. Erant autem eodem ex variis locis vocati


page 641, image: s671

Theologi nostrates: qui communicato consilio, de modo et forma
collquii Wormatiensis, quod tunc instabat, deliberarent: coque fine et
D. Andreas erat adductus.
Contionem ibidem habuit Iacobus Andreae, prae scntibus principibus,
festo Ioannis Baptistae, in summo templo, ad D. Bartholomaeum: quod
Pontificii tunc tenebant: ut etiamnum. Ibi quidam accidit, silentio
non involvendum. Cum enim certa de causa principibus nostris visum
esset, contionem Evangelicam publice eo die festo audire: res ea in
solens mox evulgata est per urbem. Conflu xerunt itaque omnium ordinum
homines plurimi. Ibi, post fignum de more campana datum, suggestum
adscen dit doctor quidam Pontificius. Quo viso, populus magna voce
canere coepit hymnum de Spiritu sancto, qui incipit: Nun bitten wir
den heiligen Geist. Quo finito, legit ille historiam Evangelicam
consuetam, de Baptistae nativitate; quam attente illi andiverunt. Cum
autem interpretari eam exordiretur; interrupit cum concio alio hymno
Germanico: Nun frewt euch lieben Christen gemein: und last uns frolich
singen. Ibi tum contionator ille, quasi attonitus, aliquandiu
substitit: cumque illi finem canendi facturi nullum viderentur; de
suggestu descendit; et recta ad ducem Iuliacensem, qui primus et adhuc
solus ex principibus aderat, contendit: coramque eo sollenniter
protestatur: vi se de suo loco et officio de iectum, addita petitione;
ut huius rei testis sibi esse velit in extremo iudicio. Cui princeps:
mi Domine, sic convenit inter principes; quod hodie ex suis Theologis
contionem audire velint: ideoque si tuo fuissem loco, eorum voluntati
me non opposuissem. Quod autem a me petis; ut tibi in novissimo die
testis esse velim: ideper difficile mihi est. Aut enim fortassis ego
et tu, ibi non tonveniemus; aut alter alterum non agnosocet. Quo
accepto responso, sacrificulus commotus, recedens iraque accensus,
clepsammidium, quod manu tenebat, in terram iuxta altare, cum
blasphemia abiecit. Hoc laecobus Heerbrandus Theologus suis se vidisse
oculis, et suis auribus, propius adstantem, audivisse, est testatus.
Porro ad colloquium, cuius modo facta mentio, quod attinet:
convenerunt Wormatiae Theologi, utriusque partis, mense Augusto: ubi
hoc a Pontificiis actum est, nihil ut agerent. Mota enim quaestione,
de iudice controversiarum, inter partes: cum nostri verbum Dei,
scriptis Prophetarum et Apostolerum comprehensum, pro vero et
indubitato iudice agnoscendum, contenderent: Pontificii contra,
scripto prolixo proposito testati sunt: se nequaquam unquam in hunc
unum iudicem consentire posse. Scripturam enim sacram, literam esse
mutam, mortuam, ambiguam: adeoque non esse vocem iudicis; sed materiam
litis; ex qua certa controversiarum diiudicatio depromi non possit.
Quapropter si in hoc proposito


page 642, image: s672

Augustanae confessionis Theologis perseverare certum sit: se in
instituto colloquio pregredi non posse: siquidem contra negantem
principia non sit disputandum. Hac itaque de causa colloquium istud
abruptum ab illis est; nulla habita ratione rescripti Caesaris
Ferdinandi; quo progredi eos in instituto colloquio hortabatur: quod
idem praeses Iulius Pflug, episcopus Naumburgensis satagebat: sed
omnia frustra.
Anno quinquaegesimo octavo, Staphylus infelix apostata, ut praetextum
suae defectioni aliquem quaereret; libellum adversus religionem, quam
Evangelici profitentur, edidit: cui titulum fecit: Epitonme trimembris
Theologiae Lutheranae. In eo non modo plurimurum sectarum opiniones
collegit, easque simul omnes Luthero, tamquam primario asscribit aut
hori: sed etiam ex ipsius, aliorumque doctorum scriptis, quam plurimas
anrilogias, ut hodie Iesuitae, confinxit et compilavit. Hic Andreas
auctoritate Ducis Christophori, hominis impudentiam et vanitatem
refutavit, quae scripta contraria postea sunt multiplicata, utrinque
ternis adversariis editis.
Anno quinquagesimo nono, quia conventus imperii indictus erat
Augustae, cum alias ob causas, tum etiam, ut acta colloqii
Wermatiensis, quod fere prius abruptum quam inchoatum fuerat, cistae
vel arcae inclusa, nec evulganda antea, quam ordines imperii ad
comitia convenitent, publicarentur, ut conventum erat, et religione
iurisiurandi collocutores devincti. Ibi tum etiam eo missus est D.
Andreas cum aliis politicis, ut publicationi actorum interesset. Verum
iis publicatis, gra vis accusatio in eodem consessu, adversus Iacobum
Andreae ipso praesente et audiente, recitata fuit: quod Francofurti
ecclesiasten ordinarium eius loei, in aede D. Bartholomaei, violenter
ab officio suo de pulisset; quo nomine in publicas leges pacis
constitutae peceaverit: quod durantibus comitiis in summo templo
Augustae, Pontificio doctori concioanti publice contradixisset, eumque
mendacii in doctrina arguisset: quod tumultus causam praebere
sategisset. Sed illud vit factum sit, referre operae pretium est.
Contionem habente Augustae quodam Pontificio, Iacobus Andreae proxime
sibi a latere astanti clam dixit, mentitur: quod cum a tergo illi
astans sacrisiculus exaudivisset; clara voce, ut et a contionatore, et
aliis exaudiri potuerit, D. Andreae dixit: cur non publice
consionatori dicis, mentiris? Ne ergo tumultus fieret in populo,
discessit noster, comitante ipsum amico. Fretus itaque bonitate
causae, se purgavit et satisfecit, partim sua innocentia, partim vero
adversariorum calumniis demonstratis. Interea autem duas, durantibus
comitiis, contiones habuit, de iustificatione unam, de cena Domini
alteram, praesentibus omnibus nostrae confessionis principibus. Quae
ambae


page 643, image: s673

ante comitiorum finem Tubingae sunt typis excusae, et exemplaria
Augustae plurima distracta. Id etiam hoc loco non praetereundum:
iisdem in comitiis a R. Ferdinando exsequias factas Carolo V. et
utrique Reginae Mariae, Ungaricae et Anglicae. Ibi cum nomine
principis sui legatus Electoris Palatini adstitisset missae nollet
tamen figere osculum patinae saerae, oblatae a Cardinale Augustano;
qui missam celebrarat: Cardinal. iratus magna voce: Si non vis,
inquit, benedictionem; habeas tibi maledictionem in aeternum.
Post reditum interrogatus Andreas a nobili viro septuagenatio, Ioanne
a Liebenstein, qui Goppinae domicilium habebat, Pontificiae tum adhuc
deditus religioni, sed qui frequenter contiones ipsius Andreae
audiebat, neque a consuetudine eius abhorrebat: ab hoc igitur
interrogatus, ecquid tandem in colloquio Wormatiensi, tam celebri, de
religione esset actum? Respondit D. Andreas id, quod supra de causa
dissipati et interrupti colloquii commemoratum est. Ibi tum nobilis
commotus ingenue professus est; se nullam aliam
[Gap desc: Greek word] aegnoscere doctrinum, quam quae sacris sit literis
comprehensa: eandem fe quoque velle sius proponi subditis, sed non
nisi ab ipso Andrea. Hic facile assensit; singulisque diebus Dominicis
ac festis, a prandio, ubi prius Goppingae mane suos docuisset;
egressus in pagi templo contionatus est: post in oppidum regressus,
vespertinam habeit concienem: adeoque ternas; idque longo temporo
gratis: quod nobilis nollet alium conscendere suggestum tantisper, dam
subditi bene in religionis doctrina instituti consirmatisque essent.
Sub idem tempus quidam [Note: * M. Barthol, Hagen.] pastor, in agro
Wirtembergico, Calvini sententiam fuit amplexus. Id ubi dux
Christophorus inaudivit, confessionem de cena Domini scriptam ab eo
exegit: quam praecipuis sui Ducatus Theologis examinandam misit:
cumque corum intelligeret consensum; synodum indixit mense Decembri,
anni quinquagosimi noni: ad quam ministri omnes Stutgardiam convocati.
Stitit se eodem in conventu ille; qui sententia mutata, in officio est
relictus: postquam confessioni, a D Andrea, iussu principis, cum
synodi consensu scriprae, subscripsisser
Excurrit etiam D. Andreas aliquoties et hoc et sequentib. annis ad
comitem Oettingensem, vocatus ad inspectionem ecclesiarum ipsius. Ita
et anno sexagesimo, a duce Wolfgango Palatino Rheni, ad instaurationem
ecclesiae Lavinganae, a sectariis perturbatae, evocatus, et a duce
Christophoro missus est: ubi anni fere quadrantem haesit: frequentib.
conciomb. doctrinae caelestis fundamenta iecit: seductosque in viam
cum lenitare et mansuetudive revocavit.
Anno sexagesimo primo, auctoritare ducis Christophori, April, die
decimo quinto, missi sunt Iacob Beurlinus, Theodor. Snepfius, et
Iacob, Andreas, Theologiae doctores, adiunctis Politicis,


page 644, image: s674

Erphordiam, ad conventum Theologicum, Friderici electoris Palatini,
Augusti electoris Saxoniae, et Philippi Hassiae Landgravii; propter
electorem Fridericum: qui diversam videbatura confessione Augustana,
in articulo de Cena, doctrinam fovere: sed re infecta est discessum.
Mense deinde Iunio a Wolfgango Palatino, secundo vocatus, ecclesias
superioris Palatinatus illius ditionis, inspexit: et recte ne an secus
administrarentur ac procederent omnia, cognovit.
Exeunte Septembri eiusdem anni, ad ducem Christophorum venit legatus
regis Navarrae, cum literis: quibus petebat Theologum sibi mitti;
cuius opera et consilio in synodo Possiacena uteretur. Eo enim
negotium religionis deductum: ut de controversis capitibus, praesente
rege, Carolo IX regina matre, rege Navarrae, principe Condaeo, et
reliquis regni ordinibus Possiaci, inter Pontificios et Hugenottos,
quos vocant, colloquium modestum instituatur. Negotio itaque cum
consiliariis communicato; visum est mittere Iacob. Beurlinum, recens
creatum Academiae Tubing. cancellarium, et ecclesiae praepositum,
Iacob. Andreae, et Balthas. Bidenbachium, contionatorem aulae Wirtem
bergicae: quib. adiuctus nobilis Melchior a Salhausen, Gallicae
linguae peritus, et alii ministri. Simul ergo iter ingressi tertio
Octobris, eiusdem decimo nono Lutetiam pervenerunt Ibi cum aliquandiu
regis exspectarent mandatum, Sorbona visa, collegium regis Navarrae
ingrediuntur: ubi Beurlinus in spicienda bibliotheca, optimis
auctoribus instructa occupatus, morbo corripitur: quem ipse erysipelas
ratus; sed eventu teste pestis fuit: quae in collegio eo tum
saeviebat, quod nosratibus ignotum. Exstictus [Note: * Supra in vita eius.]
est ea die vicesimo octuvo Octobris Lutetiae, sepultus in coemiterio
sanctae Crucis. Antequam autem nostri Lutetiam pervenissent; solutum
iam erat colloquium Possiacenum, Bezae quadam oratione quam in eo
conventu coram rege et aliis, de Cena Domini habuerat, in haec verba
erumpens: quantum distat supremum caelum ab infima terra: tantum
corpus Christi distat a pane et vino Eucharistiae. Quibus auditis
Pontificii surrexerunt, [Note: * Vide vitaem Bezae.] Bezam amplius audire
nolentes. At postquam silentium regis mandato imperatum esset:
absolvere orationem suam Bezae fuit permissum. Proposuerat isto in
conventu cardinalis Lotharingus, ut nostris fuit relatum, conditionem
pacis et concordiae, inter utramque partem religionis in regno Galliae
confirmandae, confessionem Augustanam Carolo V. anno trigesimo
exhibitam. Hanc si subscriptione sua approbarent Beza et socii
religionis: perpetuam quoad religionem in regno Galliae pacem futuram
Quam conditionem cum recusarent: nulla amplius de religione
deliberatio suscepta est, conventusque solutus. Doluit autem Navarreno
vehementer, prius abruptum colloquium, quam Wirtem bergici
advenissent.


page 645, image: s675

Miserunt tamen Iacob. Andreae et Bidenbachius ad Navarrenum id
petentem, scriptum quoddam, de vera et genuina sententia Augustanae
confessionis, in articulo de Cena Domini: sed responsum acceperunt
nullum. Verum vocati ad reginam, clementer sunt dimissi: cumque nihil
am plius haberent, quod agerent: vicesimo quarto Novembris iter
patriam versus susceperunt: in quam decimo Decembris incolumes
redierunt.
Sequente anno sexagesimo secundo Guisii duces, et inprimis carinalis
Lotharingus Carolus, colloquium cum duce Christophoro, ad componendos
motus, in Gallia religionis causa exortos, petunt. Id Tabernis
Alsaticis, quae sedes est episcopi Argentinensis, ad decimum quintum
Februarii indictum: adduxitque secum princeps Ioann. Brentium, Iacob.
Andreae, et Bidembach. Ibi tantum est effectum; ut Guisii stipulata
manu principi Wirtenbergico fidem dederint: se in Hugenottas posthac
non saevituros: quo promisso tantisper steterunt; donec ab co fuerunt
digressi. Nam simul ac Vassiacum, ad Campaniae fines oppidum, dux
senior Guisius venit; horribilem lanienam in promiscuam plebem, templo
inclusam, in quo contionis audiendae causa convenerant, exem plo
crudeli exercuit: qua de re alibi.
Cum ergo, ut dictum, Beurlino mortuo cancellarii locus in schola
Tubingensi alium desideraret: princeps Christophorus, communicato cum
Rectore et senatu Academico consilio, Iacob. Andreae cancellarium ac
praepositum designavit. Antequam autem Tubingam commigraret, missus
est cum Christophoro Bindero, petenre id I. Friderico duce Saxoniae,
mense Aprili in Thuringiam: ad sopiendum dissidium, inter Theologos
Ienenses, Matthiam Flaecium Illyricum, et Victorinum Strigelium, de
liberi arbitrii viribus, ortum: quibus hic nimium tribuere visus in
conversione hominis peccatoris coram Deo, usus vocabulo Capacitatis:
quod ille minus recte accipiebat. Proposita itaque ab Andrea formula,
qua tota controversia fuit explicata: et a Victorino manus
subscriptione approbata.
Reversus mense Iulio, familiam suam Tubingam trnastulit: et ex eo
officium tam in schola, quam in templo cum zelo obivit: saepe etiam
alias ad ecclesias evocatus abivit. Initio statim sequentis anni
sexagesimi tertii, mense Februario, Argentoratum est missus: ubi
Hieronymus Zanchius, theologus, pacem et concordiam scholae et
ecclesiae, novis quibusdam dogmatibus ferebatur perrurbasse: inter
quae et hoc fuit: quod renati et credentes, non pessint iterum
excidere gratia Dei, et fidem, per peccata, contra conscientiam
admissa, amittere. Cum eo a D. Andrea et Simone Sultzero Basiliensi
ecclesiae pastore, et eiusdem scholae professore, Theologo, quos
magistratus Argentinensis evocaverat, actum est: et postea formula
confessionis conscripra,


page 646, image: s676

atque a Zanchio petitum ut subscriberet. Hic cum cunctaretur primum, a
Ioanne Sturmio Rectore Academiae Argentinensis, persuasus, et a
Sulzero adductus, et rogatus; ut subscriptione sua eam confirmaret:
tandem his verbis ei subscripsit: hanc confessionem, ut piam esse
corde sentio, ita manu subscribo.
Fuit in illa vicinia, Tubinga, circiter duo milliaria, vir generis
nobilitate, virtute et pietate praestans, Ioannes ab Auvin
Wachendorff/qui a medico. D. Gablero, quo valde familiariter utebatur,
de nostrae religionis principiis carecheticis, edoctus est. Ibi
Gablerus, antequam a nostra religione defecit, auctor illi fuit, cum
alio quoque iuris consulto, Ioanne Biettigheimero; ut D. Andream ad se
vocaret, a quo plenius cum sua ecclesia, instrueretur, quemque
scirent, non difficilem fe praebiturum. Occasione itaque hac sibi
oblata, Andreas re cum suo principe Christophoro, communicata, operam
illi praestitit, hoc modo: ut diebus Sabbathi ascenderet, et postea
diebus Dominicis publice pro contione istic (cum interim interim non
deessent, qui Tubingae vices ipsius subirent) Catechismum traderet et
explicaret: quod annum circiter aut amplius praestitit. Octavo
Novembris, anni sexagesimi pquarti, incipiens, primam habuit
contionem, atque ita ecclesiam istam plantavit, paulatim abrogara
idolomania Pontificia. Contiones illae postea typis sunt excusae: et
quamvis varie tentaretur nobilis: tamen constanter in agnita veritate
perseveravit ad finem. Cumque [Gap desc: Greek word] ipse esset,
fratrem Pontificiae religioni addictum, heredem et successorem
instiruit, hac conditione diserte addita: ne religionem a se
institutam, mutaret, neve ullum unquam officium, in templo,
sacrificulum Pontificium fucere permitteret, sub poena privationis
omnium acceptorum a fratre bonorum. Quod et religiose iste servavit.
Anno sexagesimo quinto Haganoam, imperialem civitatem, ad instituendam
ecclesiam vocatus mense Novembri, tricesimo eiusdem mensis die, qui
Apostolo D. Andreae sacer est, primam habuit concioem. Mansit mensem
ibidem, et demum Ianuarii, sequentis anni die octava recessit.
Plurimas autem de praecipuis religionis Christianae capitibus,
contiones habuit: quas postmodum impressas evulgari curavit. Dedit
autem ecclesiae a se recens plantatae, pastorem Philippum Heerbrandum,
Theologiae doctorem, fratrem Iacobi, cuius curriculum brevius fuit.
Cum enim ibi decennium integrum fideliter suo munere functus esset, in
statione sua, pie et placide in Domino obdormivit.
Anno sexagesimo septimo cum Academia Tubingensis Eslingae propter
pestem serpentem, commoraretur, et Eslingenses pastore carerent, a
magistratu illius loci compellatus, per integrum annum,


page 647, image: s677

vice et loco pastoris, frequentes ibidem instituit contiones, quibus
errores varios, et praecipuos, Pontificiorum, Zvvinglianorum,
Anabaptistarum, et Schvvenck feldianorum, refutavit: quod horum
opinionibus cives nonn ulli essent infecti: quas et ipsas, rogatus in
lucem dedit. Postea anno sexagesimo octavo mortuo Henrico, duce
Brunsuicensi, filius, haeres, et successor unicus, Iulius, cum iam
patre superstite religionem Evangelicam amplexus esset, eaudem,
defuncto parente, subditis quoque suis, quorum sibi curam demandatam
divinitus sciebat, proponere, et de mutatione Pontificiae religionis
cogitavit. Cumque iam per omnem fania Germaniam, de Iacobo Andrea
percerebuisset, eum sibi a cognato suo, duce Christophoro, ad suas
reformandas ecclesias, mitti petivit: et facile, quae erat ducis
Christophori in propagganda Evangelii doctrina, pietas, sutidum, et
zelus, imperravit. Egressus itaque Augusti vicesimo nono, Wolfenbitum
die decimo tertio Septembris appulit: ubi cum Martino Chemnitio
Theologo celebri, de summa negocli, aliisque adiunctis viris, pietate
et sapientia praestantibus, Iulio quoque ipso duce praesente, de
constituendis ecclesiis gravissime est deliberatum. Comprehenfa ergo
est literis ordinatio ecclesiastica, et ministerium verbi secundum
sacram scripturam constitutum. Cumque idoneorum ecclesiae ministrorum
ibi copia non esset: ex Stipendio illustri quidam Tubinga fuerunt
missi.
Acceperat D. Andreas discesfsurus, in mandatis ab illustrissimo
principe Christophoro: ut ea oblata occasione, declarationem consensus
ministorum in ecclesiis Saxonicis, cum aliis ecclesiis quaereret et
impetraret. Verum cum sub id tempus de obitu sui principis
[Note: * [Gap desc: Greek word] Dux Christoph Wirteb. 1568. d. 28.] certior esset
factus: reiecto hoc concordiae negotio in tempus commodius,
constitutis ecclesiis Brunsuicensibus, domum properavit, Tubingamque
duodecimo Februarii anno undeseptuagesimo est reversus.
Deinde die tertio Aprilis Haidelbergam, ad privatum colloquium de
cena Domini cum electore Friderico, profectus; duodecimo eiusdem
domum revenit. Paulo post, mense Iunio, ad ducem Iulium Brunsuicensem
rediit, accepto viatico a vidua principis Christophori, eo fine: ut ad
Saxonicas et maritimas civitates itinere suscepto, voluntates
ministrorum de consensu in doctrina exploraret. Adiit tunc ad loca
quam plunina, urbes, regiones, in Daniam usque; qua peregrinatione
annum illum clausit.
Anno sequenti septuagesimo, mensibus Ianuario et Februario per
Saxoniam, Misniam ingressus, accessit Dresdam, Vinariam, Wolffenbitum,
Berlinum, ad electores et principes Augustum, Iulium, Ioannem
Marchionem Brandeburgicum. Postea mense Martio, cum duce Brunsuicensi
Iulio, Pragam, Boemiae


page 648, image: s678

metropolin, est profectus. Ibi Imperator Maximilianus II. cognito
ipsius adventu, die decimo sexto et septimo Martii cum ad se vocavit:
semotisque aliis privatim cum ipso de Concordiae negotio, in quo
plurimum ipsum laborare cognorat, contulit; procurante id
procancellario D. Zasio iuniore. Probavit Imperator prudentissimus in
eo concordiae conciliandae propositum; hortatusque est, strenue in
eodem pergeret: neve ullis clamoribus calumniisve a bono instituto se
dimoveri pateretur: mercedemque laboris a Deo sibi repositam
exspectaret. His dictis clementissime eum a se dimisit.
Praga decimo octavo eiusdem mensis, cum Iulo duce Brunsuicensi
digressus, ubi ad Augustum Saxoniae electorem venit: coram eo vicesimo
secundo Martii contionatus est. Deinde die duodecimo Aprilis synodus
Wolffenbiti habita est: cui et D. Andreas interfuit. Postea die Maii
septimo profectus est ad conventum sServestanum: et die secundo Iulii
contionem Bernburgi habuit, coram principe Anhaltino. Idem fecit die
decimo Novembris Brunsuigae: ubi tum formula quaedam concordiae
ecclesiasticae in Saxonia, cum Suevicis ecclesiis proposita est: cui
mulri ecclesiarum Saxonicarum ministri subscripserunt, allaborante in
id per sesquiannum D. Iacobo Andreae: qui postea die duodecimo
Decembris, exeunte anno septuagesimo, Tubingam rediit.
Anno septuagesimo primo, cum comite Christophoro Bindero, Mompelgardum
ad inspectionem ecclesiarum esset profectus: in reditu, die decimo
Augusti, Argentinae cum Matthia Flacio Illyrico colloquium instituit:
in quo paradoxum eius, et Manichaeae haeresi affine dogma, peccatum
esse substantiam, refutavit. Circa finem anni septuagesimi secundi,
denuo Mompelgardum abiit, propter quaedam negotia ecclesiastica.
Anno septuagesimo tertio, die septimo Iulii, Memmingam, oppidum
Imperiale, missus est: cum quidam illius ecclesiae minister, Eusebius
Cleberus, dogma, quod Zwinglianum vocant, invehere conaretur. Hic a D
Andrea in senatu monitus, cum desistere nollet; ab officio est
remotus.
Anno septuagesimo quinto, defuncto pastore Hagnoensi, Philippo
Heerbrando, ecclesia et magistratus illius loci alium petivit
ministrum ex Stipendio principis, et impetravit Georgium nempe
Volmarum: quem Andreas, mense Martio, ecclesiae illi stitit
commendavitque. Reversus Haganoa, abiit Alenum, quoddam oppidum
Imperii: ibique eliminatis Pontificiis, Evangelii doctrinam mense uno
ipse tradidit: et qui traderent postea ecclesiae constituit ministros.


page 649, image: s679

Inde domum reversus, iter Lindavium, oppidum Imperii amoenum, ad lacum
Acronium, suscepit: ibique cum Tobia Rupio, ecclesiae ministro, errore
Flaciano im buto, contuilit. Et sicut antea istius dogmatis auctorem
Argentinae; ita tunc quoque discipulum eius Lindavii, praesente
Senatu, civiumque populosa frequentia, refutavit.
Circa initium anni septuagesimi sexti, a Philippo Ludovico comite
Palatino Rheni evocatus, propter causas quasdam ecclesiasticas,
consentiente duce suo, eo est profectus. Ibi cum Neoburgi
commoraretur, Ratisbonensis magistratus misso legato rogat; ad se
quoque ut ex currat componendae controversiae causa; quae erat
cecclsiae ministris cum senatu super excommunicatione. Venit ergo eo
decimo quinto Ianuarit; et illic ad quartum usque Martii substitit:
donec negotium expediretur.
Interea dum abest, Elector Saxoniae Augustus, datis ad Ludovicum ducem
Wirtembergicum literis, operam D. Andreae ex petit: quod Theologos
Wittembergenses dogma Zvvinglii in scholam introduxisse, et iuventutis
animis instillare deprehendisset. Iter ergo ingressus Torgam die
Aprilis nono pervenit.
Postea conventus Theologorum Togae habitus est, instituta
deliberatione, de toto religionis negotio, et formula quadam
concordiae; maxime autem de dissi diis et controversiis, quae hinc
inde exortae erant, iuxta normam et praescriptum verbi divini
componendis et tollendis.
Ad huc conventum ab eodem Electore vocati sunt et alii Theologi,
Andreas Musculus, et Christophorus Cornerus, Brandenburgici Electoris
Theologi: Martinus Chemnitius, David Chytraeus professor scholae
Rostochiensis, et Nicolaus Selneccerus. Hic communicatis operis librum
quendam conscipserunt, qui postea Bergae est recognitus. Missus est
autem D. Andreas ab Electore Saxonico Augusto, hac ea dem de causa, ad
illustrisfimos Principes, Iulium ducem Brunsuicensem, Ludovicum
Landgravium Hassiae, et Grogium Marchionem Brandeburgicum. Hinc ad
suos Tubingam rediit, uxorem et liberos, propter diuturniorem
absentiam secum adducturus Lipsiam: quod Elector diutius opera eius,
in constitutione scholarum et ecclesiarum, simul etiam opere
concordiae conficiendo, usurus esset, et copiam a duce Wirtembergico,
misso legato, D. Iodoco Didamero, Landgravii consiliario, neri
petierat.
Arduum hoc fuit opus, et magnis constitit laboribus, adeoque fere
impossibile videbatur: cum Pontificii identidem dissidia nostrorum
obicerent, sine fine clamantes: non duos aut tres reperiri inter
Augustanae confessionis Ecllesiae ministros, qui in omnibus de
doctrina consentiant. Hic ergo opera et studio indefesso, D. Andreae
effectum est: ut magno numero aliquot milia subscripscrint


page 650, image: s680

isti formulae concordiae, atque ita vanitas et falsitas adversariorum,
re ipsa, facto et opere, refutata sit. Maximo autem Andreae constitit
labore: multis et longis itineribus opus erat, ad Principes,
Electores, et alios; ad magistratus oppidanos, ad conventus varios, et
colloquia; quae hac de causa sunt instituta et agitata, quinquennio
fere continuo, quo strenue laboravit. Interea dum passim consensus
Ecclesiarum, et subscriptiones atque iudicia libera singulis
relinquuntur, et colliguntur: ordinationes Ecclesiasticae
conscribuntur; inspectiones et constitutiones Academiarum, Lipsensis,
Wittembergensis, Ienensis, cuius cura etiam Electori Augusto,
curatorio nomine tunc incumbebat, tot dioecesium in Electoratu
Saxoniae et Misnensi, quadraginta octo superintendentiarum,
suscipiuntur, tot pastorum susbscriptiones locis tam diversis, ubi
omnib. et singulis reddenda fuit ratio, qui aliqua de parte formulae
dubitabant, conquiruntur: quos hic labores non exantlavit? Ingens sane
animi corporisque robur, patientia ad miranda, qua has potuit devorare
tantas molestias, tot duros catenatosque subire et ferre labores,
peregrinationum, colloquiorum, disputationum. Multa enim milliarium
milia confecit solus fere, unico adiucto famulo. Ubi hoc admiratione
dignum, quod in omnibus illis itineribus nemo illi factus fuerit
obviam: qui ipsum interpellaverit, ne dum molestiam aliquam creaverit.
Tandem anno octogesimo prodit liber multorum desiderio exspectatus,
magnaque Wirtembergicorum gratulatione a tribus Electoribus Imperii,
Principibus viginti uno, comitibus viginti duobus, Baronibus quatuor,
civit atibus Imperialibus triginta quinque, ministris Ecclesiae octies
mille sub scriptus et approbatus, praecipue auctoritate, iudicio, et
spiritu heroico Augusti Electoris Saxoniae, labore autem et opera
Iacobi Andreae, collatis tamen et communicatis antea sententiis, cum
praedictis Theologis praestantissimis, et liberrimis omnium
Ecclesiarum, Doctorum, et ministrorum iudiciis et notationibus.
Quemadmodum ergo salutaris visa est D. Andreae opera, toto hoc in
negotio: ita grata accidit inprimis electori Augusto. Quippe cum
multis aliis argumentis snam et erga praesentem, et erga discedentem
declaravit clementiam: tum dono non contem nendo, Bibliorum
Antuerpiensium opere Complutensi; quod eleganter compactum, D. Andreae
donavit. Nec id solum; sed in scriptione quoque in fronte Bibliorum
addita, actiones Andreae approbavit, commendavitque, hisce verbis:


page 651, image: s681

D. O. M. GRATIA D. AUGUSTUS, DUX SAXONIAE, S. ROM. IMPERII
ARCHIMARSCHAICUS ET ELECTOR, LANDGRAVIUS THURINGIAE, MARCHIO MISNIAE,
ET BURGGRAVIUS MAGDEBURG. HAEC SACROSANCTA BIBLIA, SUMMO VIRO,
PIETATE, DOCTRINA ET VIRTUTE ORNATISSIMO, D. IACOBO ANDREAE, S.
THEOLOGIAE DOCTORI CELEBERRIMO, DOCTRINAE COELESTIS, AB ULTIMI HELLAE,
D. D. LUTHERI MORTE, IN HIS REGIONIBUS, AB HOMINIBUS LEVISSIMIS
CORRUPTAE, INSTAURARATORI INTEGERRIMO, DE ECCLESIA CHRISTI OPTIME
MERITO, OB GRATI ANIMI MEMORIAM SEMPITERNAM DONO DEDIT, ANNO S. M. D.
LXXIX. ET MANU PROPRIA SUBIUNXIT ET SUBSCRIPSIT SEQUENTIA:
Tandem bona causa triumphat.
Augustus Dux Saxonioe Elector.
Postea omnibus peractis, ecclesiisque et scholis constitutis; bona cum
graria ab electore, ad finem decurrente anno octogesimo, mempsis
Decembris vicesimo primo, clementer est dimislus: cum annos fere
quinque in Concordia libro strenue laborasset. Sed a multis etiam
peflime eo nomine audivit, dictantibus; eum Christum et Belial, lucem
et tenebras, bona et mala, in unum chaes confudisse, aut saltem
confundere voluisse.


page 652, image: s682

Post reditum e Saxonia, anno octogesimo primo, bis a generoso et
illustri comite in Hohenlohe, Wolfgango evocatus est, certorum
quorundam negotiorum causa.
Anno octogesimo tertio, acerba eum exercuit calamitas domestica,
mortua uxote: qua cum annos triginta septem coniunctissime vixerat.
Hanc suam orbitatem diu multumque deploravit: nec sine vulnere domum
viduatam ingredi potuit: ut saepe amicis est conquestus. Exacto anno
cum dimidio ad secundas transiit nuptias, cum pia et honesta vidua
Regina Prentzingerina: quae maritum priorem ob religionem in exilium,
deserra sponte patria, secuta Ratisbonam migraverat. Huius quoque
virtutes, matrona pia dignas, saepe commendavit.
Hoc tempore cum adversarii Orthodoxum suum consensum edidissent: nec
prolixum librum quisquam refurandum susciperet: refutatio illius D.
Andreae publica auctoritate est mandata. Rem itaque aggressus anno
octogesimo tertio et quarto, opus ingens et arduum conscripsit, de
causa nempe universa, de persona Christi, de unione per sonali, de
communicatione idiomatum, veraque corporis et sanguinis Christi, non
solum in sacra cena, sed in toto terrarum orbe praesentia. Ceterum
ubiquitas corporis Christi, quam D. Andreas docuit, non est
corporalis, ut ipsi loquumtur, vel localis proe sentia; qua videri vel
palpari possit, ut stramen in sacco: sed est proesentia totius
Christi, non tantum divinitate, verum etiam adsumpta humanitate: ita ut
totus, Deus et homo indivisus, ubique in caelo et in terr a omnibus
creaturis, visibilibus et invisibilibus, caelestibus et terrestribus,
caelesti tamen, spirituali, supernaturali, humanaque vatione
impervestigabili modo, adsit vere proesens: omniaque secundum naturam
humanam, videat, faciat, audiat, sciat: et praesens, non absnes, ut
rex Hispaniarum Indiam, administret et regat. Hanc dixit scripsitque,
se primum e sacra scriptura, deinde ex Patrum orthodoxorum veterum,
atque Lutheri, quem ultimum Eliam vocant, et multorum aliorum libris
hausisle ac comprobasse. Proinde, inquit, viderint illi; qui de totius
Christi in Cena praesentia vera et reali, nobiscum sentire videri
volunt: quomodo, cum diversis locis mille amplius, uno et eodem
tempore Cena Domini celebretur; Christum omnibus illis simul
praesentem statuere, sicque in Cena retinere, negata ipsius omniprae
sentia in omnibus locis velubique, possint. Et cur eam negent; causam
non habent: sicut recte Petrus Martyr dixit: si Christi corpus duobus
vel tribus locis simul praesens esse proberur: se de Ubiquitate verbum
amplius facturum esle nullum. Sed redeat oratio, unde digressa est.
Anno itaque octogesimo sexto, mense Martio, Mompelgarti, consensu
Friderici Principis Wirrembergici, institutum est colloquium inter
Theodorum Bezam, ecclesiae Genevensis doctorem,


page 653, image: s683

et lacobum Andreoe, Theol. D. et Academiae Tubingensis cancellarium.
Ea in disputatione collocuti sunt de Cena Domini, de persona Christi,
de proedestinatione, de Baptismo, et templorum Pentisiciorum
reformatione, atque Adiaphoris. Sed cum typis excusa sit, et quid
uterque praestiterit ex Actis pateat: nihil nobis hic addere visum.
Illud verum est magni Historici [Note: * Thuan lib. 3 5. histor.] nostrae
aetatis pronuntiatum: colloquia, quae ut Theologicis controversiis
finis imponatur instituuntur: maiorum excitandarum saepe initium
exsistunt. Docuit non huius tantum, sed et aliorum colloquiorum
eventus: ut paulo post videbimus.
Anno octogesimo septimo, Nordlingam, oppidum Imperii in Rhetia, a
senatu evocatus est, mense Aprili, ad negotium ecclesiasticum
componendum. Quo confecto, in reditu, non procul Tubinga in pago
Gechinga in Alpibus, febti correptus est vicesimo nono Aprilis: qua
cum ad undecimum usque Maii ei consli ctandum fuit: excipiente eam
cordis palpitatione et cholica. Hoc in morbo ad se vocavit Rectorem et
Senatum Academiae Tubingensis; quibus coram fidei suae confessionem
edidit, hac potissimum de causa: ut semortuo testim onium perhiberent
de side sua et constantia, propter adversarios, quorum sciret se
voculis obnoxium. Adflicta est his malis valetudo eius satis duriter,
ad quartum usque Iunii diem: quo primum colligere vires cepit. Inde ad
balneas Zellenses, confirmandae valetudinis, se contulit E quibus
rediens Ratisbonam a magistratu, ad componendam quoestinem ministrorum
illius ecclesiae, de usuris, vocatus est mense Octobris. Substitit ibi
ad vigesimum sextum Ianuarii anni octogesimi octaut: et inde recta
Onolsbachium contendit; ab illustriss. Principe, Friderico Marchione
Brandeburgico, vocatus: quod aulicum haberet contionatorem, qui de
erroribus nonnullis erat suspectus, quos callide ramen dissimulabat in
contionibus. Detexit eos D. Andreas ex chartis qui busdam ab ipso
scripris: quibus non bona fide collectis, ex Andreae et aliorum
libris, testimoniis probare conatus erat illos secum convenire.
Convictus cum pertinaciter in sententia permaneret, ne plures
inficerentur, ab officio est remotus.
Edito deinde colloquio Mompeigartensi, de quo supra, cui interfuerant
et Bernatum Theologi, Bezae adiuncti: Samuel Huberus, lecto libro, cum
absurda Bezae dogmata in thesibus eius reperisset: 1. Christum non pro
omnibus esse mortuum. 2. Promissiones Evangelii particulares esse, non
universales 3. Abseluto DEI decreto, absque ulla antegrediente causa,
plerosque homines, una et sola Dei voluntate, causa rerum omnium,
reprobari. 4. In Baptismo nullam salutis certitudinem esse quoerendam:
comtra haec disputare cepit. Vocati ita que sunt a Bernatibus, Beza,
Iacobus Grynaeus, Guilelmus Stuckius Tigurinus, et Ioannes Ietzlerus,


page 654, image: s684

Schafhusianus, Theologi: qui cum ipso disputationem instituerunt.
Cumque hi ad Magistratum de disputatione referrent, significaverunt,
nihil horum a Beza et Musculo, in colloquio fuisse propositum. Sed
Huberum libro Tubingae edito, et mendaci evulgato a D. Andrea, dolo
malo afficta temere credidisse. Quae res cum non solum ad iniuriam D.
Andreoe, sed eriam Principis Friderici, Comitis Wirtembergici et
Mompelgartensis, spectare iudicaretur, qui acta istius colloquii sua
praefatione et testimonio confirmaverat: iam non seripto, sed voce
coram refutandam istam calumniam et iniuriam atrocissimam, visum est.
Decreta itaque legatio, qua Andreas adiunctis politicis, a Principibus
duobus wirtembergicis, deilla conquererentur apud Senatum Bernensem.
Hi die Septembris quarto bernam venere, arquea consule et magistratu
audiri se petierunt: ut exponerent ea, quae a suis Principibus in
mandatis accepissent: quod negatum illis non est.
Sexta enim Septembris, pro more Rei pub. ad minorem Senaeeum, qui
constat ex praecipuis capitibus, intromissi: prolixa oratione D
Andreas de iniuria ista graviter conquentur, principique Friderico, et
sibi honorem suum restitui petis a Theologis Helveticis. Secumdo
docet, articulosistos quatuor ab Hubero reprehenses, in thesibus a
Beza conscripus, manuque reliquorum Theologorum signatis, et
approbatis; contineri, corumque chirographa se in medium proponere
paratum Praeterea multa quoque alia a Calvinistis proseminari dogmara,
non minus absur da atque illa. Post multa, quae cum publice tum
privatim utrinque sumpt dicta, D. Andreas signisicavit, ad sedandos
motus et ad conservandam famam Rei pub. Bernensis, nullam sibi videri
expeditiorem viam ac rationem, quam si utrinque Helvetici et
Wirtembergici Theologi comveniant, atque autographa, cum excuso
conferantur libro: facile tum appariturum, qua fide vel perfidia
Theologi isti causam proposuerint.
Placuit hoc consilium consuli et senatui. Itaque die septimo Septem
bris profertur sententia: omnibus probari consilium, quod D. Iacobus
subiecerat, seque scriptures hac de re ad Illustrissimos Principes: ut
illi quoque consentiant, similiter et ad Helveticas Res pub. ut illae
quoque conventui celebrando, consilium et auxilium praestent. Nec
quicquam intermiserunt Bernates, quod ad promovendum conventum
faceret.
Hic cum animadverterent Theologi Helvetici, Bernensem Senatum D.
Andreae sermone plurimum permotum, omnibus quibus potuerunt modis
obstiterunt, disluaserunt, praecaverunt; ne conventus iste
institueretur: sicut Abrahamus Musculus ad Grynoeum vigesimo sexto
Septembris, quid legati Wirtembergici Bernoe impetraverint, scripsit:
Quod summo honore assecti


page 655, image: s685

discesserint, re licet non quidem ex animo perfecta, non tamere
insecta, cum plurimos a Schmidlino fascinatos fuisse, hactenus
deprehenderimus Exspectatur vestri Magistratus responsum, cui non
dubito quin tu quoque auctor et suasor sis futurus, derrectandi tam
infructuosi et periculosi conventus. Hactenus illius verba. Incidit et
infelix bellum Bernensium cum duce Sabaudiae, quo consilia ista de
conventu Theologorum etiam sunt impedita. Commode tamen et peroportune
factum est; ut in senatu virorum sapientia, virtute, et pietate
praestantium, D. Andreas confelnonem suae doctrinae de controversis
articulis, inter Wirtembergicos et Helveticos Theologos, proponeret et
copiosa oratione explicaret.
Postrema actio publica, et colloquium fuit Badenoe, anni octogesimi
noni, mense Novembri. Cum enim, ur supra dictum, ante annos triginta
tres Ecclesias, Marchionatus Badensis, quae ad illustrisiimum
Principem Carolum Marchionem pertinebant, abrogato Papatu, iuxta
doctrinam Evangelii, et formulam confessionis Augustanae, quam ipse
amplectebatur, D. Andreas et alii reformaslent: Ioannes Pisiorius
Niddanus, Medicinae doctor, patre pio, et docto Theologo, superinten
dente olim Hassiae, natus, postquam in aula ipsius medicinam fecislet,
coque mertuo, Pistorius ad Calvinistarum inclinaret sectam, qui ad
Papistas deinde totus defecit: eius conatibus sese Wirtembergici
opposuerunt. Conventum est iraque Badenam, et colloquium inter D.
Andream et Pistorium abrupit, ut Acta typis edita narrant.
Post reditum, quia disputatio de ecclesia vix inchoata, mox, ut
dictum, abrupta erat: cogitationem suscepit Andreas, quonam modo
atgumentum istud copiose et perspicue explicaret. Itaque descriptionem
eius adornat; propositis a Iesuita et Lutberano Theologo, utriusque
partis argumentis, coram praeside veritatis cognoscendae studioso, non
secus ac si praesentes colloquerentur. Idque tanta fecit ipse
contentione ac studio: ut optarit; si fieri posset, non solum manibus,
sed etiam pedibus seribereposse: nec aliter se affectum esse dixit: ac
si quis sibi instaret, et ad festinandum urgeret. singulis diebus
complura scripsit folia: quae vesperi D. Heerbrando, tamquam pensum
suum, legenda quottidie misit. Absolvit seriptum duabus septimanis;
eaque die, qua in morbum incidit, ultim am im posuit manum.
Praesensit ipse mature; vitae exitum haud longe sibi abesse: et eo
ipso anno, quo vivendi sinem fecit, aliquoties dixit: se non fore diu
superstitem: huius vitae se pertaesum, cupere emigrare; et esse cum
Christo: quod multo sit melius. Anno etiam obitum antegresso,
aliquoties: ubitenpli, inquit, renovatio, ornamenta organi, tuboe et
horologium in turre templi, fuerint absoluta: postea moriar. Et
Badenae cum esset; proesente filio suo Ioanne ad Doctorem


page 656, image: s686

Heerbrandum dixit: Tumihi parentabis, et successer meus eris. Quibus
omnibus eventus respondit.
Cum ergo Deo visum esset, eum ex ergastulo corporis liberare: decimo
octavo Decembris in morbum incidit: cuius initium fuit catarrhus
vehemens cum tussi. Venit eadem die sub horam duodecimam, cum aliis,
quibus inspectio demandara, ad audiendas Oeconomi comtubernii
rationes: quas D Andreas exacte reddi voluit: ut tenuioris fortunae
studiosis consuleretur. Redegit itaque ad mediocritatem, ut potuit: et
tolerabilem victus rationem instituit Ibi nulla valetudinis ratione
habita mansit, collegis etiam dehortanribus, ad noctem usque: donec
rationes essent absolutae. Domum reversus peius habere cepit: ac circa
nonam noctis Heerbrandum ad se accersit. Qui cum nulla interposita
mora venisset: causa, inquit, cur te vocarim, hoec est. Nescio quid me
hac valetudine futurum sit: nec ignoro, varia adversarios de me, post
obitum sparsuros. Vocavi ergo, ut coram de fide doctrinaque mea
testarer: tuque defuncto testimonium perhiberes. Fuit confessio eadem,
quam coram aliis, ut mox dicetur, testibus edidit. Accedentibus deinde
medicis, qui de remediis inter se contulerunt; et pastore ecclesiae
Tubingensis D. Sigvvardo: Heerbrandus, sic volente aegroto, sub
undecimam noctis domum rediit.
AEgrotavit autem dolore lateris dextri, circa costas spurias
inferiores: et gravissimas, quoties tussiret, pumctiones sensit:
pleuritidem a partelaesa nominant. Sed non tantum membrana sueeingens
costas, exterior et interior: verum etiam musculi interni vicini
affecti fuerunt. Itaque maximam copiam pituitosae, lentae ac viscidae
materiae, toto morbi tempore reiecit. Quae res, cum
[Gap desc: Greek word] , ut plerumque alias, non accederer, spem medicis recuperandae
valetudinis fecit. Sed cum, viribus in dies languescentibus, viscidam
illam, et glutinis instar tenacem materiam, variis adhibitis mediis,
reicere amplius non posset: natura victa morbo cessit, cum
decubuisset dies unum et viginti: et constantiam ac patientiam inter
cruciatus et punctiones acutas, homini Christiano convenientem,
praestitisset.
Cum igitur vitae finem appropinquare, ex defectu virium, sentiret: die
festo Epiphaniorum, pridie sui obitus, a contione matutina, vocavit ad
se Academiae Tubingensis Rectorem, Decanos tres, aliquot pastores,
quos hisce est affatus: Meministis, magnifice D. rector, clariss. viri
fratres, quam coram vobis, ante sriennium fere, cum etiam graviter
aegrotarem, confessionem fidei et doctrinae meae ediderim: vosque et
alios tum praesentes rogarim: set eius obitusque mei testes mihi
essetis: siquidem adversarii mei spargere possent; nescio quo
horribili mortis genere me exstinctum: eism non ecclesiae ipsor um
membrum fuerim: sed etiam gravissime


page 657, image: s687

impugnarim. Ad illam confessonem etiamnum me refero. Es sentio ac
iudico cam doctrinam, quam in sehola et ecclesia, voce ac scriptis
edit is defendi, veram et divinitus esse traditam: quam etiam cor am
tribunali Christi, infracto animo, ex verbo ipsius defendam. In cuius
rei fidem et confirmationem, iam in conspectte vestrum omnium
sacrosanctam Domini cenam percipiam. Commendo Rectori magnifico, et
senatui amplissimo, fidelissimam meam uxorem et liberos morigeros: ut
ubi illis vestra opus fuerit opera, vestro consilio et auxilio
adsitis. Et quia etiam homo sum, et humanis infirmitatibus obnoxius:
unde fieri potuit; ut veluniversum senatum Academicum, vel unum
alterumve ex isto ordine, veletiam alios verbis aut factis offenderim:
peto milsi ignosei. Maxime autem mihi curae fuit sincera relligio,
boni mores, et disciplina: quam etiam perro curabitis severissime.
Permagnum enim est, si iuvenis, qui huc studiorum causa mittitur,
disciplinoe neglectu corrumpatur. Ultimo, Te D. Varnbulerum, compatrem
meum, rogatum volo: ut si non convaluero ex hoc morbo, meo nomine
illusirissimo principi meo valedicas: eiusque celsitudinem rogare me
ut signisices: sicut hactenus, ita porro etiam uxoris meoe
fidelissimoe, et liberorum morigerorum, clemens et propitius Dominus
esse velit.
Postea publicam peccatorum suorum pastori recitavit confessionem, et
absolutionem petiit, accepitque. Quibus peractis Cena Domini, pastore
administrante, est usus. Postea Deo Patri caelesti ex animo gratias
egit, pro donato nobis Filio, pro verbi divini patefactione, pro vera
fide data, et similibus beneficiis. Quibus peractis, Rector
Universitatis de sua et senatus voluntate testatus, similiter et D.
Varnbulerus, fideliter se, quae petiisset, ad principem relaturum,
promisit: cumque singuli manu data ultim um illi vale dixissent, non
absque lacrimis discessum est.
Sequentem noctem, partim in sella sedendo, partim in lecto iacendo,
dormitabundus consumpsit. Adfuerunt autem filii per vices: donec
maturinum appeteret tempus, et vites paulatim deficerent. ibi tum
circa quintam pastor et medici vocati; qui in sella sedentem
invenerunt dormiturientem. Hic Moglingo medico, de valetudine, et
quomodo haberet, sciscitanti? vernacule respondit: von
Gottongeschieden: hoc est: a Deo nil separatus. cumque sexta
audirerur, quaesivit, quota esset hora? cui cum sextam esse
respondissent: mox, inquit, hora mea appropinquabit. Media septima
ipsemet de selia surrexit: et in conclavi semel iterumque obam
bulavit. Tum medici duo, ut qui putarent horam fatalem non ram
propinquam, abierunt; addita significatione; hora duodecima se
redituros, interea vero in officina medicamenta quaedam paraturos.
Circa septimam denuo in lectum so


page 658, image: s688

contulit: et ad pastorem adsidentem in scamno dixit: Metn lieber
Pfarheri/ esmuss geschieden sein/ da wird nichts auss: mipastor,
necesse est disiungamur, aliter nune sieri non potest. Cui pastor:
Artem, mi Domine, alios per quadraginta quatuor annos docuisti, pie
nempe moriendi: iam tempus adest, que ipse eam exerceas. Respondit
aeger: necesse est alium quempiam nobis adiungamus, qui sit nobiscum.
Christum, respondit pastor, habemus: qui pugnat nobiscum et pro nobis:
ut victoriam reportemus. Ad quod ille: ad Romanos seriptum est: In his
omnib superamus, propter eum, qui dilexit nos. In quam sentenriam
plura ex sacris literis dicta sunt, consolationis plena: ad quae ille
sem per apposite respondit, semperque de fidei in Christum constantia
testatus: Domino se vivere, Domino se moriturum.
Intervenit tum nobilis et pia matrona vidua, Agnes Megetzerin vicina:
quam ubi vidit; pileum nocturnum de capite detraxit: manuque porrecta,
cum pro isto, tum pro aliis benesiciis morbi tempore praestitis,
gratias egit: addita precatione, ut Deus omnium bonorum retributor, ea
et in hac et in futura vita compensaret. Cumque significasset, semel
se adhuc cum D. Osiandro cupere colloqui: extemplo missus est cum equo
Bebenhusium, qui accerseret. Sed ante, quam illi advenirent,
exspiravit. Interea a Pastore interrogarus: num in doctrina, quam
annis 44. ecclesiae proposuisset, perseveraturus esset? respondit, om
nibus qui aderat, audientibus: Ita, in hac confessione moriar: verba
etiam haec praeeuntem Pastorem securus est: In manus tuas, Domine,
commendo spiritum meum.
Tandem cum vires omnes concidere viderentur, filius Ioannes pastor,
parenti adsistens, sententiam Apostoli: Bonum certamen certavi: cursum
consummavi: fidem servavi: de catero repesita est mihi corona
iustitioe: in aurem inclamavit, quaerens: num sibi quoque hanc
iustitioe coronam repositam crederet? ibi apertis oculis eum intuitus
annuit; et alte attracto spiritu respondit: ita, quae postrema eius
vox fuit. Postea nihil prolocutus, sed intra se precatus est: et sie
in precibus atque [Gap desc: Greek word] , dormienti similis animam
Deo reddidit: die septimo Ianuarii, inter ectavam et nonam matutinam
anno Christi, millesimo, quingentesimo, nonagesimo: cum vixisset annos
unum et sexaginta, menses novem, dies tredecim, horas sex: in
ministerio exegisset annos fere quadraginsa quatuor: in canc ellariatu
Academiae Tubingensis vigintiocto.
Funus elatum est humeris pastorum vicinorum octo; ad remplum ecclesiae
collegiatae, ubi sepultus est nono Ianuarii, magna frequentia omnium
ordinum: et in quo primum diaconus, postea Proepositus docuerat annos
triginta quatuor. Contionem in funere habuit Lucas Osiander, aulae
Wirtembergicae a sacris, ave typis exscripta exstat; ut et epicedia.
Post obitum a sacrificulis


page 659, image: s689

in vicinia de suggestu publice fuit sparsum: D. Andreoe ante sinem
vitoe suoe universam suam doctrinam, quam voce scriptisve esset
professus, revocasse, et erroris damnasse. Fuit et epistola
disseminata: qua omni asseveratione confirmate non dubitaverunt nescio
cuius spiritus homines: eum ante obitum anxie a suis pesysse; Iesuitam
actutum aslvocarent; qui sacra sibi administret. Quod cum derrectarent
illi: in desperationem incidisse; inque ea vitam finiisse. Sed talibus
sese oblectent illi: quibus fabulae et mendacia merae sunt cupediae.
Adipsum quod atrinet D. Andream, fuit is in docendo populo popularis,
ur distincte et perspicue posser eriam obsecura alias proponere, et
facile intelligerentur. In ex hortando ad vite emenda tionem,
increpando, et invehendo in vitia et mores depravatos, vehemens,
extollens vocem suam sicut rubam. In refutando adversarios sanae
doctrinae, potens; in consolando et perturbatos erigendo mitis: in
ciendis et movendis affectibus natura et arte instructus; et, si
quando opus erat, mera sonabat ronitrua, tansaque animi et vocis
contentione, vehementia et affectu pro contione loquebatur; ut etiam
media brumatote sudaret corpore, interulamque madefaceret omnem. Quod
et factum est penultima conciene, quam dominica secumda Adventus, ut
vocant, habuit, qua sinita, post ea nihilominus in maximo frigore, una
cum aliis Ecclesiae ministris, Cenam Domini, alumnis, qui magno
numere aderant, administravit: quam postea non minimam morbi causam
faisle est arbitratus, cum cessante motu et actione, frigidissimo
tempore, et omnibus gelu concresecntibus, calor iste omnis, et sudor
in iaterula, in frigiditatem, poris apertis, fuit conversus.
In schola, quando per graviora negotia publica, praesertim
peregrinationes frequentes, et crebra irinera, quae in diversa illum
rapuerum loca, non impediebatur, fideliter docuit: maxime autem
practicam Theologiam, cum magnum rerum Theologicarum plurimarum, usum
haberet et ex perientiam, studiosis Theologiae proposuit, quibus ad
ministerium Ecclesiastibum accessutos praeparavit. Disputationes
Tubingensi in schola proposuit plurimas, quibus materias difficilimas
et obscurissimas explicavit de persona Christi, de per sonali unione
duarum naturarum, de communicatione Idiomatnm, de pradestinatione, de
peccato originalt, et omnibus propemodum controversiis ecclesiasticis
horum remporum, contra omnes errores, quorum argumenta refuravit,
monstratis fontibus, et quidem ranto studio; ut plerumque dies
continuaret integros, aut etiam plures: adeo ut a nonnuilis etiam
superflua ea dicta fuerit diligentia.
In officio denique toto nullis unquam pepercit laboribus: nullis
molestiis succubuit, aut oneribus fractus fuit.


page 660, image: s690

Scriptis et epistolis, non solum familiaribus, sed et seriis
diversique ad diversos varii argumenti, ad omnis ordinis homines, dum
de variis interrogatus, respondit; et consilia dedit quoridie, cum
dies nulla transiret, qua non aliquot magna celetitate et felicitate
exaraverit. Nulla dies praeteriit, qua non plures ad eum comfluerent,
petentes consilium ab eo, dum om nibus gratificari studeret
Principibus viris fuit gratus et carus, cum in colloquiis esset
iucundus et suavis: in religionis, quam profitebatur, zelo fervens: et
qui summopere doleret, sicubi audivisset, alibi alios defecisse.
Familiam quam habuit copiosam ita instituit rexitque: ut quamvis saepe
peregre abesset: plurimum tamen etiam absens praesens fuerit suis
admonitionibus a peccatis. Homo tamem ipse etiam fuit, nec
[Gap desc: Greek word] : ut multae et magnae sunt infirmitates humanae:
quas et in se agnovit; et remitti sibi a Deo ac homini bus, si quos
offendisset, petiit.
Scripta edidit plutima, ut fuit [Gap desc: Greek word] : adeo ut
quidam vir doctus et dives Tubingam post obitum eius seripserit: se de
monumentis eius habere in sua libraria ultra centum et quinquaginta
variorum argumentorum opera: sed de his consulende sunt avido librorum
bibliothecae. Ex Iacobi Heerbrandi oratione parentali.