04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

IACOBUS WIMPHELINGUS.

SElestadii in Alsatia, Iacobus Wimphelingus nascitur, anno Christi millesimo, quadringentesimo, undequinquagesimo. A puero optimis literis primum in patria, a Ludovico Dringebergio Westphalo, studiorum scholae Selestadiensis rectore, informatus; postea Friburgum abiit; atque inde Basileam, Erfordiam, ac Haidelbergam: ubi Pontificii iuris cognitionem cum Theologiae scientia feliciter coniunxit. Itaque et bonarum artium Doctor, et S. Theologiae Licentiatus, sollenni Academiarum more, est renuntiatus.
Quod ad eloquentiam attinet; tantum praestitit tum in carmine, tum in oratione soluta; quantum vel a Theologo, vel ab illorum temporum homine, possit requiri. Spiram itaque sub annum millesimum, quadringentesimum, nonagesimum quartum accitus, Ecclesiastae munus non sine laude aliquot annis gestit. Praeter literarum enim eruditionem insigni fuit praeditus pietate.


page 22, image: s052

Ardens ergo amore rerum caelestium, eoque pertaesus saeculi, quod, teste apostolo, totum in malitia positum est, de secessu cogitavit. Eius propositi consortem habuit Christophorum ab Utenheim, doctum pariter, et castissimae integritatis virum. Atque ut nudus ad nudum Christum confugeret; quod erat Ecclesiast ci census, erat autem quod ad vitae mundiciem sufficeret, resignavit. Verum consilium hoc Utenheimius abrupti, ad Episcopi munus Basileam retractus, amicis ita suadentibus; futurum, ut, si ad mentem tam piam accessiss et auctoritas, plures Christo lucrisaceret, quam si se abdidisset.
Wimphelingus tamen sua paupertate laetus, perrexit, quod instituerat, agere: rursusque Haidelbergae sacros auctores enarravit, et in his Hieronymum. Ad haec libellis editis et adolescentiam instituit: atque sacerdotes ad pietatis castimoniaeque studium excitavit.
Nec gravatus ibi est, amore pietatis, agere paedagogum, aliquot magnae spei adolescentum: inter quos Wolfgangus comes a Levenstein, Ludovici filius, cui Adolescentiam dedicavit, Iacobus Sturmius Argentinensis, postea inter nobiles doctrina, consilio, prudentia in toto Imperio clarissimus, cui de Integritate animi et corporis tuenda, libellum inscripsit; et ex sorote Wimphelingi Magdalena nepotes Iacobus Spigelius, qui Lexicon Iuris postea edidit, et Ioannes Maius D D. qui ambo Caroli et Ferdinandi Impp. consiliarii praecipui fuerunt.
Cum talis Wunphelingus tantusque esset; non tamen sancta hominis libertas invidia caruit. Nam Augusiinensium monachorum opera homo, senio et hernia aggravatus, Romam citatus est eo, quod, aliquorum monachorum malitia et ignavia commotus, alicubi scripsisset: sanctum Augustinum non fuisse monachum, aut certe non talem, quales iam habentur Augustinenses: cum illimet exhibeant eum, in tabulis et libellis, promissa barba, nigra cuculla, et zona coriacea. Quod factum reprehendit in ipso Trithemius quadam epistola: eumque monet: promptulus nesit (verba sunt Trithemii) in antea negotiis et robus se occupare claustralium: quia (inquit) quod extra te et conditionem status tui, nihil ad te. Quid enim ad te. Augustinus cucullatus fuerit, an togatus? Defenderunt autem Wimphelingum ad Papam Iulium, et arbitri constituti fuerunt, Conrad, Peutinger Augustanus, et Iacobus Spigelius tandemque incendium Iulii secundi pressit auctoritas, idque bonorum omnium applausu.
Praeter alias adversitates, quibus hominis virtus exercitata fuit, fatale illud totius Ecclesiae dissidium ipsum vehementer afflixit, ac tantum non ad vitae taedium adegit. Nam ex una parte, sacrarum lirerarum veritatem; ex altera, Ecclesiae


page 23, image: s053

auctoritatem; et inveteratam consuetudinem consideravit. Itaque solitudinem ac secessum frustra rentatum, ingravescentibus annis, egit Selestadii in aedibus Magdalenae sororis, ex qua duos reliquit nepotes: quos paterno semper affectu complexus est. moribus ac literis eleganter institutos. Horum, uti diximus, Iacobus Spigelius iuris prudentia clarus, primo Maximiliano Caesari, deinde regi Ferdinando fuit a consiliis: alter vero Ioannes Maius, minor natu, postea in fratris defuncti locum successit.
Annum attigit pene octogesimum, diutius etiam victurus, si corpusculi desicientis rationem ullam habere voluisset: et subductus est saeculo, quo nihil fingi potest inquinatius; anno millesimo, quingentesimo, vicesimo octavo, die decimo septimo Novembris, aetatis suae septuagesimo nono inchoato, Selestadii, ubi et honorisice sepultus cum monumento etusinodi, a Beato Rhenano conscripto:
Iacobo Wimphelingo Sletstadiensi, viro clarissimo, et unico puerilis institutionis ac profectus circa literas amatori, exhortatori, patrono. cuius rei argumentum nobis exhibent, non solum aeditus liber Adolescentiae nomine, et quem [Gap desc: Greek word] inscripsit, ac elegantiarum linguae Latinae compendium, praeter libellos hoc genus alios, verumetiam ipsae scholae eruditis hominibus huius consiliopassim commissae. Qui quam capitaliter luxum, avaritiam, et ambitionem oderit, frugalissime acta vita docet, et splendida saepe fortuna contempta, parvo semper contentus animus, sed et adversus illa vitia graves libelli et ad oppositas virtutes inflammantia scaipta, apud posteros quoque testabuntur. Religionis Christianae pius cultor, quemadmodum theologum et presbyterum inprimis decebat, bonos viros etiam in coenobiis degentes familiariter dilexit. Apud Spiram Nemetum in Regio illo cemplo aliquot annis munere contionatoris functus est, Primus sane inter cives suos, qui carmine et oratione prosa atque aeditorum voluminum numero in omni pene scripti genere apud eruditos laudem meruerit. Nam Hugonis veteris Theologi, prater commentarios rerum sacrarum et alterius Ioannis, praeter Ethicorum Aristotelicorum expositionem, nihilhodie exstat. Iacobus Spigelius Iureconsultus, et Ioannes Maius fratres, Rcgii Secretarii utrique Avunculo. B. M. statuerunt. Vixit annos LXXVIII. Menses III. Dies XXI. obiit anno M. D. XXVIII. decimo quinto Calendarum Decemb. Magdalenam matrem, feminam plane Christianae patientiae, quam difficili morbo oppressa non modico tempore praestitit, eodem sepulcro (id quod viva optaverat ob amorem fratris) iidem filii taulo post collocaverunt.


page 24, image: s054

Ianus autem Cornarius his epigrammatis eum ornavit:
Hic Wimphlinge iaces, longae post tempora vitae,
Felix in patria contumulatus humo.
Inter avos tenerae qui dulcia munera linguae
Ornabas Latio sedulus eloquio.
Addebas morum reverenda exempla piorum:
Quam nihil absque illis lingua diserta valet!
Nomine sic morum, linguae et pro aetate politae
Nullus Teutonico notior orbe fuit.
Ipse senex tandem senibus sua munera mystis
Tradis, quae pietas relligioque docent.
Hunc patrem ereptum genitrix fecunda virorum
Doctorum urbs merito Sletstadiana gemis.
Et hoc:
[Gap desc: Greek Section]
Fuit vir integer vitae, sceleris purus, nulliusque honestae disciplinae rudis. Frequenter repetiit precationem, quam Caspar Hedio in bibliotheca Keisersbergiana, manu Wimphelingi descriptam, reperisse se testatur, quae ita habet: Du miltter Iesus / biss gnadig mir armem sunder/der ich des gemeinen nutzens/ der einigkeit der Christen/ der heiligen geschrifft / und das die Iugendt recht ausserzogen/ ein liebhaber bin / hoc est: Esto, Iesu, propitius mihi licet impio; rei pub. tamen Christianorum, concordiae, sacrarum literarum et probae puerorum institutionis amatori!
Scripsit Philippicam, hoc est, dialogos pro instirutione filiorum Philippi Electoris Palatini: ubi agit de studiis principum, de bello Turcico, de laudibus Philippi Electoris. Eos curavit recitandos in palatio arcis Haidelbergensis septimo Idus Octobris Anno 1498. Philippo Comite Palatino attentissime auscultante, coram nobilissimis siliis, ac Alberto Argentinensi Episcopo, aliisque multis praestantibus viris.
Huic submisit Agatarchiam, hoc est, epitomen conditionum boni principis, ad Ludovicum Philippi primogenitum, qui, cum illi dialogi recitarentur, absuerat, comitatus sororem Elisabetham nuptui elocatam Guilielmo Hassiae Landgravio. Sunt in eo libello sententiae graves, elegantes, ac piae: unde et animus eius aestimandus. Anno quingentesimo edidit Adolescentiam, quo libello ad literas et


page 25, image: s055

omnes virtutes studiose colendas et fugienda vitia ex omni genere seriptorum et Poetarum collectis insignibus sententiis. et exemplis, adolescentes cohortatus est. Eodem anno millesimo quingentesimo orationem de mirando federe duarum in Christo naturarum, die annuntiationis Angelicae habitam, et de Germania libellum ad Senatum Argentinensem emisit. Elucubravit et alia multa prosa et versu, quae in bibliothecis recensentur; inter quae liber est de vita et moribhus Episeoporum aliorumque Praelatorum et Principum: Epistolas idem multas scripsit nomme Palatini Comitis, Episcopi Spirensis et aliorum, quae alibi videantur. Atque haec de Wimphelingo ex Chytraei Saxon. l. 3. Trithemiiepistolis: Erasmi Roterod. epist. lib. 23. ad Ioann. Ulatenum: Casp. Hedionis hist. ecclesiast. l. 13. cap. 19.