04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 237, image: s269

CYPRIANUS VOMELIUS.

CYpiranus Vomelius familia Stapertia in Frisia nascitur, circa annum Christi, millesimum, quingentesimum, decimum quintum. Primis literarum fundamentis in patria iactis, Wittembergam Saxonum se contulit: ubi cum artium liberalium


page 238, image: s270

atque poetices studio coniunxit Iurisprudentiae cognitonem. Neque enim, ut quidam autimant, bumaniotes Musae ab adytis Augustarum legum abducunt: quin potius omnes artes, si Tullio credimus, habent commune quoddam vinculum, et cognatione quadam inter se continentur.

Itaque cum Vomelius variarum artium cognitionem praeclaram studio et industria acquisivisset: perlustravit et alias Germaniae Academias; inque ordinem Iurisconsultorum adscriptus fuit.

Postea cum Moguntiam venisset; eiusque iam virtus et doctrina erudita nota esset: in numerum Professorum cooptatus iura publice docuit. Hic clucescente indies ingenio et doctrina ipsius, ad summum Imperii tribunal, quod Spirae habetur, vocatus, interque Adsessores illius est receptus. Hoc in munere ita versatus perhibetur; ut etiamnum eius grata apud multos memoria exstet.

Ex hac vita discedit Spirae Nemetum die quinto Maii, anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo actavo, aeratis suae clymacterico magno; senibus, ut scribunt, periculoso et plerumque fatali.

Fuit poeta, Iureconsultus, Comes Palatinus, Camerae imperialis adsessor per annos quindecim: unde apparet; bene et ipsum de patria, deque Repub. literaria meritum.

Scripsit Oden ad Deum, pro tranquillando Christiani orbis statu: Item Miscellaneorum librum: edidit et epigramminata quaedam; et Introductionem Arithmetices, cum nonnullis aliis; quibus vim ingenii sui declaravit. C lebravit etiam epitaphio carmine memoriam Georgii Comitis Palatini Rheni, Simmeriae anno Christi millesimo, quingentesimo, sexagesimo nono, die decimo septimo, Maii, defuncti: quod huc adscribere libuit:
Tempora post vitae decursa, Georgius urna
Conditur hac, Dominus Simerorum ac dux Bavarorum,
Atque Palatinus, Comes adflavi ostia Rheni,
Fortis erat bello, placidusque domi optimus Heros:
Iustitiam legesque sacr as reverenter amabat:
Sed vel praecipue divum flagrabat amore.
Nunc igitur gaudens, Christo duce, possidet astras.

Ex lib. 3. Prosopogr. Pantal. et chronico chronicorum.


page 239, image: s271