04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

HARTMANNUS HARTMANNI.

CUM plures fuerint Hartmannorum cognomines: distincte de illis, ne confusio quaedam oboriatur, nobis est dicendum. Primum ergo Hartmannum Hartmanni dedit Eppinga Palatinorum, genere clarum: sed virrute et doctrina longe nobiliorem. Literarum enim studia amplexus, ita in iis versatus est. ut et magisterii, quod vocant, gradu ornatus, et in ordinem Philosophorum, Haidelbergae publice docentium, fuerit cooptatus. Quo loco sub annum millesinum, quingentesimum,


page 75, image: s107

decimum nonum, Decani Philosophici eum gessisse officium, annales Academici produnt. Postea cquestris ordinis dignirate ornatus, et Electorii Palatinatus cancellarius, sub Ludovico Palat. Electore, est designatus: cum antea in supremo Imperii Romani dicasterio, quod Spirae agitur, duodecim ipsos annos honestissime ac honoratissime vixisset.

In caelestis vitae consuetudinem hic migrat, anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo septimo, die tertio Iulii, tali cum epitaphio sepultus:

DOMINO HARTMANNO HARTMANNI AB EPPINGEN U.I. DOCTORI, ILLUSTRIS. PRINCIP. FRIDERICI COM. PALAT. RHEN. ET DUC. BAVAR. ELECTORIS; CANCELLARIO, VIRO IN REBUS AGENDIS ANIMI ET CONSILII PRAESTANTIA CONSPICUO, VERITATIS IUSTICIAEQUE ASSERTORI STRENUO, UXORIS CHARITAS, ET LIBERORUM PIETAS, MARITO ATQUE PARENTI DESIDERATISS. DOL ENTISS. POSUERUNT. QUI OBIIT V. NONAS IULII, ANNO DOMINI M. D. XLVII.

Qu ALEM Cecropii cives habuere Solonem:
Et placidum prisco tempore Roma Numam:
Talem, Hartmanne, tuam sensere palatia vocem:
Qua dominante, Ducis curia sospes erat.
Te schola, te populus luget; teque aula requirit:
Qui tegis hoc sacro membra reposta solo.
Eiusdem elogium ultimum ex XIX. Iobi:
Credo ego, nec fallor, neque me spes illa relinquit:
Quod DEUS atherio vivit in orbe meus:
Quaeque mihi haud minor est verae fiducia vitae:
Extremo surgent corpora nostra die.


page 76, image: s108

Atque eadem laeto me tunc feret ubere pellis:
Et cernam hac ipsa numina sacra cute.
Haec sola effigies nostros retinebit ocellos,
Lustrabitque meas talis imago faces.
Quae mihi pracipui reddet solacia voti;
Ut teneam superas non periturus opes.

Fuit hic Hartmannus non solum iustitiae observans; verum et purae religionis, vit et bonarum literarum, amantissimus. Itaque laudatur in annalibus: quod artes atqueliteras elegantiores Academiae: ecclesiis autem Palatinis evangelii doctrinam restituerit: totusquo in id incubuerit: ut Papatus sordibus illae expurgarentur: quamquam id serius factum.

Idem cum Bernhardo Wurmsero I.C. iudicio ducali adhibitus: ut ostenderent, qua fide et religione controversias dirimerent Doc sionum suarum rationes in libros redegerunt: quos filius cognominis in lucem protulit.

Filium enim reliquit plane [Gap desc: Greek word] natum sub annum millesimum, quingentesimum, vicesimum tertium: qui et ipse I.U.D. renuntiarus, camerae Imperialis fuit adsessor: ac postea trium{* Friderici 3.} Electorum Palatinorum consiliarius, consistorii Palatini praeses, ac dioeceseos Haidelbergenfis praefectus.

Obut Haidelbergae die decimo sexto Maii, anno octogesimo sexto, aetatis suae sexagesimo tertio, sepultus ibidem in templo Spiritus sancti.

Edidit tractatum Germanicum, cui titulus: Rurtze beschrabung / welcher gestalt ein Furst sein regiment wol anrichten und bestellen sol/ h. e. Institutio principis de gubernatione recte suscipienda.

Et tantum de duobus Hartmannis ex praefatione Decisionibus illis praefixae, et ex actis Academia Haidelbergensis. vide, silubet, infra Cilneri vitam.