04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 337, image: s370

SAMVEL GRYNAEUS.

NATUS est Samuel Grynaeus Basileae Rauracorum, anno Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo nono, die Me dardi, quem diligenter observare vinitores solent. Patrem nactus est Simonem, virum doctissimum: qui primus illi familiae splendorem virtutis ac doctrinae intulit: Matrem vero Catharinam Lombardiam, matronam honestam, et ingenio ad pacem maxime proclivi. Patrini ipsius fuerunt Osvvaldus Myconius, et Ioannes Meierus viri omni laude digni. Utprimum per aetatem potuit, ingenium ipsius omnium doctrinarum capax literis dicatum est, praeceptore Thoma Platero viro erudi. tione et virtute insigni. Eius fideli institutione per aliquot annos usus, itain literis profecit; ut in studio sorum numerum anno quinquagesimo primo receptus fuerit. Ibi cum praeceptoribus diligentiam in discendo suam probasset, gratus carusque fuit professoribus illis publicis, viris omni doctrinarum genere excellentibus, Thomae Grynaeo patruo, qui tum temporis praepositum superioris collegii egit, ac simul professorem Latinae et Graecae linguae; Ioanni Nyssaeo Augustano, cui ob ingenii industriam et promptirudinem professio poetices demandata erat: Huldrico Coccio, primum Logices, deindo Theologiae professroi.

De horum iudicio, cum tantum in artibus organicis profecisse videretur, testimonio eruditionis primo, cui a lauri bacca nomen, ornatus est. Postea, quemadmodum Basiliensi in Academia studiosi philosophiae duas in classes sunt distincti, audiit oratoriae professorem, virum celeberrimum oratorem insignem, Caelium Secundum Curionem: Sebastianum Castalionem Professorem linguae Graecae: Ioannem Bechium organi Aristotelei interpretem.

Horum institutione aliquandiu usus, a parentibus uberioris ingenii cultus causa Argentoratum missus est: ubi inter alios audivit Ioannem Sturmium, obsingularem eloquentiam et multatum rerum scientiam celeberrimum. Hinc post annorum aliquot intervallum domum reversus in patria aliquandiu substitit, postmodum Tubingam Suevorum profectus, iuris civilis studium aggressus est: in quo brevi cos fecit profectus, ut multis admirationi ob modestiam, et diligentiam fuerit. Florebat illo tempore in Tubingensi Academia Nicolaus Varenbulerus I. C. celeberrimus, quem inprimis Grynaeus admirari et amare statim coepit; perfecitque ut mutuo ab eodem diligeretur.


page 338, image: s371

Tubinga digressus rediit Basileam circa annum septuagesimum seeundum, ac studium iuris summa cum diligentia protecutus est. Docuerunt autem tunc Basileensi in Academia D. Basilius Amerbachius, Viti Amerbachii I. C. filins: Ioannes Sphyracta et Ioannes Hopperus ICti. Sed postea ingruente et horribiliter grassante lue epidemia: ita ut multa hominum milia absorberet; Dolam Burgundionum concessit: quo telam studiorum pertexretet; et ad metam propositam commodius perperveniret: cum in patria Academia pestilentiae saevitia dissipata integrum id ei non esset.

Postea cum pestis desiisset, rediit in patriam anno sexagesimo quinto, explicatisque sui ingenii divitiis non magno negotio a Philosophica facultare summum in Philosophia gradum titulumque obtinuit, Paulo Cherlero Elsterburgensi et Iona Grassero Basiliensi competitoribus, sub Decanatu Ioannis Hospiniani Steinani, organici professoris. Adeptus hunc gradum dignus iudicatus est, qui in professorum numerum cooptaretur. Demandata igitur ei est professio oratoria: cui tauta cum laude adolescens viginti quinque annorum praefuit: ut novus videretur Demosthenes Athenis Christianis exortur. Anno vero sexagesimo nono, mense Iulio Doctoratus insignibus tituloque publice una cum Philippo Camerario, magni illius Camerarii Ioanchimi I. C. Filio, a Casparo Hervagio I. U. Doctore celeberrimo ornatus est, Decanum agente Adamo Henrico Petro. In collegium deinde Antecessorum cooptatus Basilii Amerbachii et Adami Henrici Petri per complures annos collegam egit. Itaque ius civile, et in eo institutiones Iustiniani, publico stipendio magnaquive ingenii gloria profiteri coepit. Tandem Basilio Amerbachio in professione et syndicatu successit; rem pub. quanta potuit fide adiuvit; in officio omni sedulus et pius: quodque minime silentio involvendum, ipso ea in facultate professore ac promotore, Doctores et Licentiati iuris creati fuerunt ultra trecentos sexaginta.

Ad metam vitae cum appropinquaret, morbo fatali et longo, hydrope correptus est: cuius dolores et cruciatus omnes patientia Christiana superavit. Invalescente autem magis ac magis valetudine: ita ut etiam, propter tumorem voce ipsa adempta, per integrum triduum nullum ab ipso auditum fuerit verbum: interim tamen suspiriis et gemitibus, et sublatis in caelum manibus, satis significavit; undenam sibi auxilium exspectaret. Tandem die tertio Aprilis, sub horam noctis tertiam, animam Deo Ichovae reddidit, anno Christi millesimo, quingentesimo, nonagesimo nono, aetatis suae sexagesimo, cum annos triginta Academiae patriae praefuisset. Sexto die post illatus est sepulcro


page 339, image: s372

patris sui, quinquagesimo octavo anno post, quam ille obiisset.

Antiquum hic obtinuit et in Gryneorum familia sollenne: ut et caetus sacros sedulo frequentaret; contiones attente audiret: vitam et mores ad verbi divini praescriptum componeret: humanus adversus collegas: facilis in cives: hospitalis in advenas: benignus in tenues esset: uno verbo,

Hic non videri, sed esse voluit bonus.

Ex oratione parentali, habita a Ioanne Casparo Grynaeo.