04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


image: s001

VITAE GERMANORUM IURECONSULTORUM ET POLITICORUM: QUI SUPERIORI SECULO, ET QUOD EXCURRIT, FLORUERUNT: CONCINNATAE A MELCHIORE, ADAMO. Cum indice triplici: personarum gemino, tertio rerum. [Gap desc: illustration] HAIDELBERGAE. Impensis heredum IONAE ROSAE, Excudit Iohannes Georgius Geyder, Acad. Typogr. ANNO M. DC. XX.


image: s002


image: s003

ILLUSTRISSIMIS et CELSISSIMIS PRINCIPIBUS AC DOMINIS, D. HENRICO WENCESLAO, ET D. CAROLO FRIDERICO, FF. GERMANIS DUCIBUS SILESIAE, MUNSTERBERGENSIBUS ET OLSNENSIBUS: COMITIBUS GLACENSIbus: Dominis Sternbergae et Iaischwitzii etc.

Dominis meis Clementissimis, VITAM et FELICITATEM.

CUM ideo homines in hunc mundum mittamur, principes illustrissimi, Domini clementissimi: ut vitam omnem ad DEI inprimis, a quo ea nobis usui data, non mancipio est, gloriam adserendam


image: s004

propagandamque; deinde ad hominum aliorum, maxime eorum, qui vel patriae communione, vel fidei eiusdem professione iuncti nobis sunt, salutem et commoda provehenda conferamus: non facere alienum boni civis officio illi existimandi sunt: qui praestantium virorum salutaria consilia, illustres virtutum actiones, ac praeclara in Rem pub. aut Ecclesiam merita, literis mandant, et ad posteritatem transmittere annituntur. Nam scripris eiusmodi primum summi Numinis sapientia ac benignitas perhibetur et dilaudatur: sine qua nemo unquam vir magnus exstitir, ac in mundi hoc theatrum prodiit. Aliis deinde exemplorum illa memoria, literis custodita, prodest longe plurimum: id quos res ipsa omnium calculo satis superque testatur. Hinc Imperator ille, cum quidam panegyricum eirecitare vellet: scribe, inquit, laudes Marii, vel Annibalis, vel alicuins ducis optimi, vita functi: et dic, quid ille fecerit: ut eum nos imitemur. Nimirum hoc est scitum illud Comici:

Ab aliis periculum facito; tibi quod ex usu siet. Quid? quod ipsa Virtus nullam mercedem aliam laborum periculorumque desiderat: praeter laudis ac gloriae. Qua quidem multos defraudatos Flaccus hisce queritur:

Vixere fortes ante Agamemnona
Multi: sed omnes illacrymabiles


image: s005

Urgentur, ignotique longa
Nocte: carent quia vate sacro.
Paulum sepultae distat inertiae
Celata virtus.

Idem ergo fatum ne et Germanos nostros, doctos praeclarosque viros, maneret; quod certe permultis e prisco aevo contigit: otiolum meum subsecivum, aliquot iam annis, tribui vitis nostratium hominum, meritis in Ecclesiam vel Rem pub. Christianam, celebrium consignandis congerendisque, ob causas nuper dictas. Theologis itaque Germanis, auctumno superiore in publicum productis, nunc iure meritoque Iuris et aequi consultorum ac Politicorum vitas, quas nancisci saltem hactenus potuimus, compen diose et stylo simplici descriptas submittimus. Quod equidem officium, huicetiam hommum generi, viraeque humanae ordini, non una de causa duximus tribuendum. Nam quemadmodum aliae disciplinae artesque liberales, ira et boni haec atque aequi scientia originem suam ad summum Bonum, DEUM ipsum refert: qui tum notiones de sese in animis nostris informavit; tum discrimen honestorum acturpium, sapientiae divinae radium, quem Naturae legem appellamus, insevir. Quare ipse DEUS est fons Legum: ipse auctor Magistratuum: ipse plaeses Iudiciorum: ut Sapientia ipsa, Filius DEI, confirmat: Per


image: s006

me reges regnant: et principes decernunt iustitiam: per me principes dominantur, et omnes iudices terrae. Ac gravissimum est illud sanctissimi regis ad omnes iudices pronuntiatum monitumque: Videte, quid vos faciatis. Non einem homini indicabitis; sed IEHOVAE: et erit vobiscum in negotio iudicii. Notum praeterea omnibus est, passim in caelestium monumentis literarum, deos salutari magistratus, ab officii nempe auctore et praestantia. Viderunt hoc et saniores Ethnicorum: qui legem non hominum ingeniis excogitatam, aur commentum humanum: sed [Gap desc: Greek words] , inventum et donum Dei, sive rectam et a Numine tractam rationem, imperantem honesta et prohibentem contraria, recte vereque statuerunt. Hinc quanta sit legum, et qui leges tractant curantque hominum, qui Philosopho sunt [Gap desc: Greek words] , animatum quasi ins, quanta inquam sit dignitas, quanta necessiras, utilitas quanta: luce est meridiana clarius. Nam quod magistratus falces quique sua in Repub, tran quille gerunt: quod connubiorum arctissima foedera legitime feriuntur: quod dominiorum distinctio observatur: quod contractus et commercia frequentantur: quod indicia iuste exercentur: quod sontes dignas suis sceleribus paenaes suscipiunt; et ut uno verbo omnia complectar; quod vita nostra a Cyclopum et Centaurorum immanitate, et a brutorum feritate differt: id omne,


image: s007

si vere rem aestimate volumus, secundum DEUM, universi moderatorem, sacris legihus, earumque integerrimis [Gap desc: Greek word] interpretibus, et severis custodibus acceptum est ferendum. Recte itaque Tullius civiles viras, qui Rem pub. gubernent; qui urbes aut novas constituant, aut constitut as aequitate tueantur; qui salutem, libertatemque civium vel bonis legibus, vel salubribus consiliis, vel iudiciis gravibus conservent; philosophiae auctoribus praefert. Sed et ecclesiis leges positivae, totusque ordo politicus plurimum beneficii prestant: dum pacem publicam tuentur: dum disciplinam externam conservant: dum frenos cupiditatibus iniciunt: quantumque in se est, Christo homines tamquam Paedagogi, adducunt. Nec enimvero tam dextrae opus est sinistra: quam ecclesiae potestate politica. Ipse certe DEUS apud Iesaiam vatem hoc Messie eiusque Ecclesiae, in terris militanti, promittir: idque officium esse magistratus hisce docet: Et eruntreges nutritii tui: et feminae principes corum nutrices tuae. Quare quorum opera et laboribus regna florent: principum maiestas fulcitur: res ecclesiastica et civica viget: iidem profecto omnibus temporibus, tum apud Ethnicos, tum apud Chriftianos, summo in honore ac pretio et habiti sunt olim, et etiamnumhabentur. Aemilium Paulum Papinianum, illum iuris doctrinae thesaurum, Septinius Imperator maximi


image: s008

semper fuit: praefectum praetorio conftituir: eidemque moriens filios suos commendavit. Quiramen idem ab Antonio Bassiano Caracalla fratricida, facinus excusare iussus, cum cordate abnueret diceretque: facilius patrari, quam excusari parricidium: capite indigne luit. Carus fuit Alexandro Severo Domitius Ulpianus, Papiniani [Gap desc: Greek word] discipulus; adeo ab illo Caesare aestimatus: ut sine ipso maioris momenti decreverit nihil: et a milite seditioso appetitum, purpula sua saepius texerit defenderitque. Idem Imperator nullam legem tulit: nullam constitutionem sacravit, sine viginti Iuris peritis, doctis ac sapientibus viris: fuitque ipsius sollenne: ut si de iure aut negotiis tractandum esset: solos doctos ac disertos adhiberet. merito igitur quaerenti Constantino Magno, quomodo ille homo alienigena, et Syrus, et adolescens, in talem evasisset principem: cum Tiberii, Caligulae, Claudii, Neraenes, Galbae, Othones, Vitellii, Commodi, Domitiani, Iuliani, ante illum principes Italici ac Romani sanguinis, Imperatorium nomen dignitatemque foedassent: rescriptum est: id potissimum probitati ac moribus eorum esse adscribendum: quos ille princeps a consiliis haberet. Aestimavit iuris antistites et pescennius Niger: qui consiliariis salaria addidir; n??? eos gravarent, quibus adsidebant, dicens: iudicem nec dare debere; nec accipere. Fecerunt


image: s009

idem et Germanorum e sanguine creati Imperatores: quorum omnium unus Fridericus I. cognomento Barbarossa Augustus, personam sustineat: de quo Guntherus poeta spiritus et animi haud spernendi ita:

Edoctos in iure viros, verique sequaces
Imposuit: medio qui cuncta negotia iuris
Limite discuterent.

Nostro etiam aevo nihil omissum est honoris, nihil favoris, nihil dignitatis: quod ab Imperatoribus, regibus, principibus, rebus pub. in iustitiae sacerdotes, salutisque publicae defensores non sit prolixe collatum. Testanturid donativa cumulate in eos congesta: huic equestris digniras aut insignia confirmara, adauctave: illi feuda, praedia, arces donatae: alii torques, pocula, nummive dati: aliis privilegia et immunitates indultae: non nemini stipendia luculenta soluta: ut non desit; qui mille quingentis annuis aureis docuerit. Sed necanimus nec tempus fert, singulatim exempla persequi. Ut igitur compendium verborum faciamus: nullum dicimus esse hominum coetum; nullam aulam; nullum principis tabularium; nullam oppidi cuiuscumque curiam; quae carete prudentia Iurisperitorum, et disciplina Rei pub. possit. Atque hocillud est, quod divinus Plaro scriptum reliquit: tum demum fore beatas Res publicas: si aut docti et sapientes homines eas


image: s010

regere cepissent, aut qui regerent, omne suum studium in doctrina et sapientia collocassent. Argumento huic rei sunt scholae etiam ICtorum; tam apud exteros olim, quam hodierna tempestare apud nostrates apertae, conservatae, et propagatae. Nam ut Legisperitos, in populo DEI Veteris Instrumenti, latere iam patiamur: id in confesso est: in optime quibusque constitutis Imperiis et rebus pub. legum fuisse scholas, ac interpretes. Athenis, unde humanitas, doctrina, religio, fruges, iura, leges, ortae, atque in omnes terras distributae putantur; fuerunt [Gap desc: Greek word] , legum, uti nomen indicat custodes. Romae domus C. Scipionis Nasicae in sacra via, nihil fuit aliud, quam schola iuris, aut oraculum civitatis. Ita Scaevolae, Sulpitii, Trebatii, aliorum scholae fuerunt facrarum legum officinae. Constantinopolis etiam, cum aliis floruit, sedolim, artibus; tum iurisprudentiae studio inprimis, famaque Antecessorum celeberrimorum. Berytti, Phaeniciae quondane nobilissima urbe frequentissimum fuisse legum Athenaeum; vel inde colligere est: quod cum terrae motu una nocte tota illa urbs eversa; tria studiosorum milia, praeter vulgus, interiisse legantur. Deinde cum Longobardorum tempore, diuturnum fuisset legum Romanarum silentium: tandem Lotharius Imperator in Apulia repertas,


image: s011

in lucem usumque produxit: ac schola Iuridica Bononiae, de consilio Irnerii, vel ut alii Werneri, aperta, publice easdem proponi iussit. Ex Italia deinde eadem doctrina in Galliam; ex Galliain Germaniam derivata: in florentissimis magnae patriae Academiis hodieque de loco altiori publice feliciter explicatur. Et ex eiusmodi Phronristeriis prodierunt hi, quorum hic vitas coniunctim exhibemus, Germani Iureconsulti ac Politici, Viri eiusmodi: uti eorum in Rem pub. merita, prudentiam, fidem, gravitatem, pietatem, nulla unquam inobfcuratura sit. oblivio. Digni profecto, quorum memoria ad posteriratem transmittatur: quae non solum cum voluptate magnorum virorum res gestas, graviter et prudenter dicta, casus itidem varios cognoscet: sed etiam ex illorum vitis suam vitam suaque consilia instituere; et, pro re nata, moderari poterit atque accommodare. Et certe horum virturibus ac laudibus non tantum ipsi, qui celebrantur: sed etiam populi Germani nomen ornatnr, extraneorum nescio quibus cavillis antehac obnoxium.

Quemadmodum autem Theologorum Germanorum vitas, augusto illustrissimomorum ducum Lignicensium ac Bregensium nomini consecravi: ita horum prudentiae


image: s012

politicae magistrorum vitas Vestris Celsitudinibus, principes illustrissimi, Domini clementissimi, submisse nuncupare debui voluique: tum quia patriae principes et columnae; tum quia cum vetustissima et illustrissima Ligio - Bregensium ducum familia iamdudum arctissimo illustrissimi sanguinis vinculo coniuncti estis.

Nec volo heic ingenii mei culpa deterere laudes Herois illius, a quo genus ducitis, serenissimi quondam Boiemiae regis:

Qui sanctos Hussi cineres non passus inultos, et hostes sua virtute domuit: et sinceriorem doctrinam constanter adseruit: et pacem regno divexato restiruir: quam ut DEUS eidem regno provinciisque illi annexis perpetuam velit: Immanuelem principem pacis supplicibus votis oro.

Nec quicquam hoc loco dicam de Henricis et Carolis maioribus vestris, principibus omni laude cumulatiss. totoque Imperio celebratiss. Patrem certe sanctae memoriae, habuistis principem, Silesiae summum praesidem, pietate, iustitia, prudentia, clementia ita praestantem: ut Silesia, dum homines erunt, omnia se summa ei debere semper lubens meritoque uno ore sit confessura. A. V. V. igitur C. C. principes illustrissimi, Domini clementissimi, humilime peto: hos legum antistites, rerum pub. rectores, consiliorum salubrium auctores,


image: s013

Imperatorum, regum, principum amicos, linguas, aures et oculos, cives Germaniae clarissimos, commendatos sibi gratosque habeant: et si quando per publica negotia licebit, cum iisdem mutis quidem, sed ut rex sapiens affirmavit, fidissimis consiliariis, clementercolloqui dignentur. Nam cum omnibus iucunda et necessaria est historiarum cognitio; tum in primis principibus. Itaque graviter sapiens Germaniae ille princeps dixit: se non tantum voluptat is causa legere historias: sed sumere inde multis de rebus commonefactiones. Quo animo quin et V. V. sint C. C. virtutes Vestrae et erga literas propensio, dubitare nos minime patiuntur. Finem itaque scribendi quidem heic faciam; non autem precandi: ut DEUS qui est vita nostra et longitudo dierum nostrorum: qui mutat tempora et aetates; sub SALOMONE Vestro, imo nostro, Pio Felicique V. V. C. C. rotique illustrissimae vestrae familiae: longam felicemque vitae concedat usuram: gubernationem tranquillam: omniaque ad hanc et futuram vitam necessaria bona, per et propter unicum Salvatorem nostrum Iesum Christum. Exarabam d. XXII. Decembr. ingruente anno novo ClC. ICC. XX. quem faustum, felicem, pacatumque cum toti Christianae Rei pub. tum in primis


image: s014

suavissimae patriae, eiusque serenissimo Regi, principibus ac civibus ex animo ardendentissimisque votis opto.

Vestrar. Celsitud. humil. servus MELCHIOR ADAMUS [Gap desc: illustration]


image: s015

SEBASTIANI HORNMOLTI I. V. D. S. PAL. LAT. COM. CONSIL. WIRTTEMBERG. P. L. ODE PURH IAMBICA, In Novum opus MELCHIORIS ADAMI, De Vitis Iureconsultorum et Politicorum Germanorum.

HABET suum peculiare quaelibet
Decusque luminariumque natio,
Alens viros sagacitate praeditos,
Et omnibus scientiis vel artibus,
Futura fulcra principum: sed interim
Fit hoc, ut alter antecellat alteri.
Homo negare nullus ausit, Ausones
Provinciasque ceteras habere nunc:
Ut in priore saeculo peraequa sors,
Fuit favorque Numinis, quod excitet
Adhuc viros praeeminentis ingenI:
Idem celebre Numen haud minus locis
In his, quibus Thuisconum provincia
Subest iacetque: nos at uniusmodi
Agamus huicce gratias ob hoc bonum.


image: s016

Non invidebo cuique latifundio,
Ei nec auferam decus: sed hoc loquor
Lubens, et insero subinde chartulae
Meae: minore non cluere Teutones
Honore; quam vel exterae provinciae
Viri velint haberier: nec est minor
Latinitatis artifex; nec in vado
Themista remigans natansque Iurium;
In arte porro quaque Teuto ceteris
Minor, sed aut par est is, aut praeeminet.
Nec unus est apex: referre si velim
Eos metris Iambicis: relinqueret
Dies et hora me. proinde commode
Facit pieque, noster integerrimus
Amicus hic ADAMUS: haec in ordinem
Quod accipit suum Dices sacerrimae
Deae corusca fulcra, nempe Martios
Thuiscones: in hocce colle sedulo
Means videbit aedepol quid undique
Decoris, artis, et praeeminentiae
Acervet ac det alma nostra patria:
Ubi Lycaea condidere principes,
In hoc et altero merente nomen id;
Ut Archithemista sit, vocetur, ac eum
Titulum sibi reservet, usque dum Dices,
Themidisve sol Theander ipsus entheae
Eum coronet evehatque perpetim.


image: s017

IN MELCHIORIS ADAMI IURECONSULTOS ET Politicos Germanos. IULII GUILIELMI ZINCGREFII PHALEUCI.

TRADIDIT Tacitus decus Latinae
Ingens Historiae, asperam esse caelo et
Cultu Teutoniam, horridamque visu,
Nec non et populum esle literarum
Expertem. Zasius quid? esse dixit
Suo tempore iuris imperitum.
Quid si iam redivivus ille et ille
Excultas adeo videret oras
Nostrae Teutoniae, tot et coruscas
Iuris luminibus: quibus reducis
Novae lucis honorem, ADAME, iugem.
Nonne Teutoniam ille et ille quaerens
Ipsa in Teutonia, beatiorem
Ut terrae atque poli stuperet alter
Cultum; sic rudiora gentis huius
Cum terra atque polo eruditiore
Mutata ingenia ambo constuperent?


image: s018

INDEX IURE CONSULTORUM ET POLITICORUM: QUORUM VITAE HOC IN VOLUMINE DESCRIBUNTUR: IUXTA ANNORUM emortualium ordinem.

Ioannes Semeca 1267. vel 69. 1
Gregorius Heimburgius clar. 1430. 2
Caspar Schlick 1449. d. 6. Iulii 5
Itelwolffus de lapide 1515. 7
Sebastianus Brand. 1520. 9
Henningus Goeden 1521. d. 21. Ianuar. 11
Ulricus Huttenus 1523. d. 29. vel 31. Aug. 13
Gregorius Lamparter 1523. 26
Conradus Mutianus Rufus 1526. d. 30. Martii 27
Ioannes Ficinus flor. 1527. 40
Chilianus Koenig 1527. 41
Bilibaldus Pirckeimer 1520. d. 22. Decemb. 41
Claudius Cantiuncula flor. 1530. 59
Gregorius Haloander 1532. 60
Nicolaus Everhardus 1532. d. 9. August. 61
Ioannes Baumgartner fl. 1533. 63
Lazarus Spengler 1534. 65
Ulricus Zasius 1535. d. 24. Novemb. 30
Iacobus Spigel fl 1536. 66
Ioannnes Metzler 1538. d. 2. Octobr. 67
Philippus Furstenberger 1540. 69
Sebaldus Munsterus 1540. 71
Balthasar. Clammer 1542. 73


image: s019

Ioannes Navius 1547. 73
Hartmannus Hartmanni 1547. d. 3. Iulii 74
Conradus Peutinger 1547. d. 28. Decemb. 76
Ioannes Langus fl. 1548. 76
Leonhardus ab Eck 1550. d. 17. Martii 82
Petrus Buflerus 1551. 84
Benedictus Pauli 1552. d. 3. April. 86
Ioannes Sichardus 1552. d. 9. Sept. 87
Lambertus Canterus 1553. d. 26. Iulii 90
Iacobus Sturmius 1553. d. 30. Octob. 92
Hieronymus Schurffius 1554. d. 6. Iunii 96
Ioannes Mylaeus 1554. d. 15. Aug. 102
Daniel Stibarus 1555. d. 7. Aug. 105
Martinus Amelius fl. 1556. 110
Gregorius Pontanus 1557. d. 20 Febr. 112
Wolfgangus Boschius 1558. 117
Ioannes Ferrarius 1558. d. 25 Iulii. 119
Theodorus Brand. 1558. d. 4. Octobr. 123
Sigismundus L.B. in Herberstein vixit 1559. 125
Nicolaus Gerbelius 1560. d. 20. Ian. 133
Georgius Commerstad 1560. 134
Franciscus Burcardus 1560. d. 15. Ian. 135
Gabriel Mudaeus 1561. 140
Ioannes Ulattenus 1561. 147
Petrus Wesenbecius 1562. d. 18. Febr. 148
Bonifacius Amerbacchus 1562. d. 24. April. 152
Ioannes Lucanus 1562. d. 1 Maii. 154
Simon Pistorius 1562. d. 3. Decemb. 159
Franciscus Craneveldius 1564. d. 4. Oct. 164
Huldericus Iselinus 1564. 165
Georgius Sigismundus Seldius, 1565. d. 26. Maii. 166
Hieronymus Baumgartnerus 1565 lub exit. anni 171
Iustinus Goblerus 1567. m. April. 174
Ioannes Oldendorpius 1567. d. 3. Iunii 175
Iacobus Revardus 1568. d. 1. Iunii 178


image: s020

Ioannes Schneidewein 1568. d. 4. Decemb. 179
Andreas Wesenbecius 1569. 185
Ioannes Lorichius Hadamarius 1570. m. Iul. 186
Iacobus Omphalius 1570. 188
Ioann. Ulricus Zasius 1570. d. 27. April. 189
Vitus Polantus 1572. d. 27. Ianuar. 191
Wigandus Happelius 1572. d. 21. Martii 194
Wolfgangus Streithius 1573. mens Ianuar. 195
Simon Schardius 1573. d. 26. Maii. 198
Franciscus Balduinus 2573. d. 11. Novemb. 200
Hieronymus Gerhardus 1574. d. 12. Maii. 203
Ulricus Mordisius 1574. d. 6. Iunii. 211
Ulricus Sitzingerus 1574. d. 2. Novemb. 213
Conradus Heresbachius 1576. d. 14. Octob. 220
Ioachimus Hopperus 1576. d. 15. Decemb. 221
Vigilius ab Aita Zuichemus 1577. d. 8. Mai 225
Christophorus Carlevvicius 1578. d. 8. Ianuar. 236
Cyprianus Vomel. 1578 d. 5. Maii. 137
Conradus Matthaeus 1580. d. 28. Novemb. 239
Iodocus Damhauderus 1581. d. 22. Ianuar. 243
Ioannes Heincenberger 1581. 3. Febr. 245
Ioannes Fichardus 1581 250
Ioannes Thomas Freigius 1583 d. 16. Ianuar. 252
Nicolaus Cisnerus 1583. d. 6. Martii. 255
Ludovicus Gremp. 1583. d. 11. Martii. 261
Caspar Wild. 1584. d. 6. Febr. 263
Ambrosius Lobwasser 1585. d. 27. Novemb. 267
Matthaeus Wesenbecius 1586. d. 5. Iunii 270
Michael Teuber 1586. d. 16. Septemb. 277
Petrus Beutrichius 1587. d. 12. Febr. 283
Henricus Husanus 1587. d. 9. Decembr. 287
Andreas Gail 1587 d. 11. Decemb. 292
Ioachimus Mynsingerus 1588. d. 3. Maii 293
Ioannes Clotzius 1588. d. 5. Aug. 297
Petrus Peckius 1589. d. 16. Iulii 302


image: s021

Andreas Pauli 1590. d. Maii. 303
Ioannes Wamesius 1590. d. 22. Iulii 305
David Lucanus 1590. d. 23. Aug. 307
Christophorus Ehemius 1592. d. 1. Iunii 312
Augerius Gislenius Busbequius 1592. d. 28. Oct. 315
Paulus Busius 1594. m. April. 318
Ioannes Borcholten 1594. m. Nov. 319
Erasmus Neusteter Sturmer dictus 1594. d. 23. Novemb. 321
Iulius Beyma 1595. 323
Wenceslaus Zuleger 1596. mense Febr. 324
Georgius Tradel 1598. d. 17. Febr. 328
Philippus Marnixius 1598. d. 15. Decemb. 333
Samuel Grynaeus 1599. d. 3. April. 337
Petrus Heigius 1599. 339
Boetius Epo 1599. 340
Ioannes Wolffius 1600. d. 23. Maii. 341
Samuel Hornmold. 1601. d. 1. Febr. 347
Sebastianus Gerstmannus 1601. d. 15. Nov. 350
Ioannes Banchemius 1601. d. 29 Novemb. 354
Georgius Thilo 1602. d. 6. Febr. 355
Ioachimus a Berge 1602. d. 5. Martii 359
Nicolaus Reusnerus 1602. d. 12. April. 379
Ioann. Hochman 1603. d. 24. Iul. 384
Iacobus Monavius 1603. d. 6. Octob. 389
Ianus Duza 1604. 391
Nicolaus Varenbuler 1604. d. 20. Aug. 395
Ioannes Antrecht 1607. d. 20. Maii. 206
Henricus Strobandus 1609 d. 20. Novemb. 408
Sigfridus Clotzius 1610. d. 7. Martii. 426
Lautentius Zincgref. 1610. d. 24. Iunii 429
Cornelius Grotius 1610. d. 25. Iulii 439
Gerhardus Tuningius 1610. d. 19 Aug. 442
Petrus Denaisius 1610. d. 20. Septemb. 444
Ioann. Georgius Godelman. 1611. d. 20. Martii 447


image: s022

Hippolytus a Collibus 1612. d. 2. Febr. 351
Georgius Obrechtus 1612. d. 7. Iunii 454
Wencesiaus a Zedlitz 1613. d. 24. April. 458
Conradus Rittershusius 1613. d. 25. Maii. 462
Reinerus Bacchofen ab Echt. 1614. d. 27. Febr. 471
Marquardus Freherus 1614. d. 13. Maii 473
Marcus Velserus 1614. d. 13. Iauni 480
Iacobus Bordingus 1616. 482

FINIS.


image: s023

ELENCHUS SECUNDUS ICTORUM ET POLITICORUM GERMANORUM, QUORUM VITAE HIC CONTINENTUR, NOmina iuxta alphabetum recensens.

A.

AMbrosius Lobwasser 267
Andreas Gail 292
Andreas Pauli 303
Andreas Wesenbecius 185
Augerius Gislenius Busbequius 307

B.

Balthasar Clammer 73
Benedictus pauli 86
Bilibaldus Pirckeimerus 41
Boethius Epo 340
Bonifacius Amerbachius 152

C.

Caspar Schlick 5
Caspar Wildius 263
Christophorus Carlevitius 236


image: s024

Christophorus Ehemius 312
Chilianus Koenig 41
Claudius Cantiuncula 59
Conradus Heresbachius 220
Conradus Matthaeus 239
Conradus Mutianus Rufus 27
conradus Peutinger 76
Conradus Tittershusius 462
Cornelius Grotius 439
Cyprianus Vomelius 237.

D.

Daniel Stibarus 105
David Lucanus 307.

E.

Erasmus Neustetter Sturmer dictus 321

F.

Franeiscus Balduinus 300
Franeiscus Brucardus 135
Franeiscus Caraneveldius 164

G.

Gabriel Mudaeus 140
Georgius Commerstad. 134
Georgius Obrechtus 454


image: s025

Georg. Sigismundus Seldius 166
Georgius Thilo 355
Georgius Tradelius 328
Gerhardus Tuningius 442
Gregorius Haloander 60
Gregorius Heimburgius 2
Gregorius Lamparter 26
Gregorius Pontanus 112

H.

Hartmannus Hartmanni 74
Henningus Goeden 11
Henricus Husanus 287
Henricus Strobandus 408
Hieronymus Baumgartnerus 171
Hieronymus Gerhardus 203
Hieroymus Schurff. 96
Hippolytus a Colibus 451
Hudericus vide Ulricus.

I.

Iacobus Bordingus 482
Iacobus Monavius 389
Iacobus Omphaelius 188
Iacobus Revardus 178
Iacobus Spiegel. 66
Iacobus Sturmius 91
Ianus Duza 391
Ioachimus a Berge 359


image: s026

Iochimus Hopperus 221
Ioachimus Mynsingerus 293
Ioannes Antrechtus 406
Ioannes Banchemius 354
Ioannes Baumgartner 63
Ioannes Barcholten 319
Ioannes Clotzius 297
Ioannes Ferrarius 119
Ioannes Fichardus \ 250
Ioannes Ficinus 40
Ioann. Thomas Freigius \. 252
Ioann. Georg Godelmannus 447
Ioannes Heinceborgerus 245
Ioannes Hochmannus 384
Ioannes Langus 78
Ioannes Lorihius Hadamarius 186
Ioannes Lucanus 154
Ioannes Metzlerus 67
Ioannes Mylaeus 102
Ioannes Navius 73
Ioannes Oldendorpius 175
Ioannes Schneidewinus 185
Ioannes Semeca 1
Ioannes Sichardus 87
Ioannes Ulattenus 147
Ioannes VVamesius 305
Ioonnes VVolfius 341
Ioann. Ulricus Zasius 189
Iodocus Damhauderus 243
Iulius Beyma 323
Iustinus Goblerus 174


image: s027

Itelvvolff de Lapide 7

L.

Lambertus Canterus 90
Laurentius Zincgrefius 421
Lazarus Spengler 65
Leonhardus ab Eck 82
Ludovicus Grempius 261

M.

Marcus Velserus 480
Marquardus Freherus 473
Martinus AMelius 110
Matthaeus VVesenbecius 270
Michael Teuberus 277

N.

Nicolaus Cisnerus 255
Nicolaus Everardus 61
Nicolaus Gerbelius 138
Nicolaus Reusnerus 379
Nicolaus Varenbulerus 395

P.

Paulus Busius 318
Petrus Beutrichius 283
Petrus Buflerus 84


image: s028

Petrus Denaisius 444
Petrus Heigius 339
Petrus Peckius 302
Petrus VVesenbecius 148
Philippus Furstenbergerus 69
Philippus Marnixius 333

R.

Reinerus Bacchofen ab Echt 471

S.

Samuel Grynaeus 337
Samuel Hornmold 347
Sebaldus Munsterus 71
Sebastianus Brand 9
Sebstianus Gerstman 350
Sigfridus Clotzius 426
Sigismundus Baro in Herberstein 125
Simon Pistorius 159
Simo Schardius 198

T.

Theodorus Brand. 123

V.

Viglius ab Aita Zuichemus 225
Vitus Polantus 191


image: s029

Ulricus Huttenus / 16
Ulricus Iselinus 165
Ulricus Mordisius 211
Ulricus Sitzingerut 213
Ulricus Zasius 30

W.

Wenceslaus a Zedlitz. 458
Wenceslaus Zulegerus 324
Wigandus Happelius. 194
Wolfgangus Boschius 117
Wolfgangus Streithius 195

FINIS.


image: s030

IUSTINIANUS IMPERATOR, ET SEMPER AUGUSTUS In Anagrammatismo, PRIMUS EGO SUM VESTRA IURA APTI INSTITUENS. Ad LL. studiosos.

PRIMUS EGO SUM vester honos, amor anicus, APIE
VESTRA pol INSTITUENS IURA decusque fori.
En ego, qui vasti numerosa volumina Iuris
In parvum retuli Iustinianus opus.
Eximiae virtutis opus studiumque probatum,
Sedulae res, summo dignus honore labor.
Unde iuventuti, flores quae collgit istos,
Consultum mira dexteritate reor.
Haec ratione rego terras, bliteoque popello
Monstro modos pacis pulchraque cuncta fori.
Ergo quis humani coetus mea lemmata temnet?
Quisve procax tanti corporis osor erit?
Ille serenatae oredetur lucis ab orbe
Terrarum rutilans abripuisse iubar.
Talis homo ruit in praeceps, bona publica ventis
Credit, et ispius sotor inhaeret aquis.
Nunc leges age tolle meas, quid porro sequetur?
Dicimus hoc uno nomine,, Barbaries.
Nec satis illud erit, sed postquam frena capesset
Vis, erit imperii vasta ruina mei.
Bellonae rabies et cruda licentia ferri
Mox aderit gliscens, quam vagus error aget.
Quid nasci tu rere boni, si publica pessum
Scripta bipartiti luris itura vides?
Iustitiae praeiturus ego sum semper et aequo,
Est etenim vitae docta magistra meae.
Quam si nec prece nec pretio morcalia curant
Pectora, quid solidae laudis habebit homo?


image: s031

Impunita sinunt qui crimina prorsus abire,
Et non castigant cum gravitare probrum:
Verbera nec fremitu poseunt, nec ducere verum
Abstrusum laetebris, iure monente, volunt.
Hinon sunt homines, sed inania pondera terrae,
Sub quorum sibris dirae venena latent.
Mentis acumen habent, sed vah! ferrugine tinctum,
Sunt excaecati sordiditate luti.
Leges tolle ruent antiquis sedibus urbes
Convulae, decus heu corruet omne domus!
Non posthac pudor almus erit: moderamen honesti
Stertet: homo subito totus agrestis erit.
Dentibus instar apri frendet, moresque ferinos
Induct, et dumis obsita testqua petet
Sentiet haec mala de foedis velut orta laecunis,
Confusumque chaos, qui mea Iura fugit.
Qui struit insidias, et honora repagulae Legum
Frangit, eum posihac gloria nulla manet.
At quem verus amor studiumque movebit ad aequum
Ac Ius, tunc illi pone paratus ero.
Non frustratus erit laebor ille, quod omnia Iura
Consona divinis legibus esse velim.
Huc igitur flectas animum studiosa Iuventus,
Te poterit facti panituisse nihil.
En Ariadnaeo dum te quasi ductito filo,
E Labyrinthaeis te revocabo technis.
Haec velut Aegides comitantia sila sequaris,
Non sunt ambages, nil ibi fraudis erit.
Summa; legas legum persaepe volumina, perpes
Famae renascentis posteritatis erit.

Sebastianus Hornmolt. I. U. D. S. Pal. com. consil. Wirtemb. P. L.


image: s032

Terent. Adlph. Act. 3. Sc. 4.

Inspicere, tamquam in speculum, in vitas omnium
Iubeo, atque ex aliis sumere exemplum sibi.
Hoc facito: hoc fugito: hoc laudi est: hoc vitio datur.


page 1, image: s033

VITAE GERMANORUM IURECONSULTORUM ET POLITICORUM. IOANNES SEMECA.

GERMANORUM Iurisconsultorum primus occurrit IOANNES SEMECA, aliia Ioannes der Deutsche / Ioannes Teutonicus: qui barbaro illo, quo vixit, scculo, tantum eruditione et pietate valuit: ut Halber statensis ad S. Stephanum ecclesiae praepositus fuerit designatus.

Hic Heculca, ut annales loquuntur, audacia primus aggressus est glossare Decretum, a M. Gratiano {*A. 1101. vel 1105.}compilatum: quod ante Semecam nemo, et post cum excellentius nullus facere potuit.

Idem Clementi IV. P. P. tune per Germaniam et Galliam decimas a Clero, in redemptionem terrae sanctae, {*A. 1265.}exigenti: appellationem oppsuit. Videbat enim Pontifices ea pecunia abuti. atque eo praetextu, Germaniam exhauriri. Papa igitur Semecam, propter temeritatem, uti dicebat, excommunicavit: ac proaepositura privavit. Sed erant etiam tum magni in Germania viri: qui Semecam deserendum non putabant. Verum quae impendere videbantur mala: mors diremit: quae tam Pontificem, quam {*Halberstadis ubi et seopultus.}Semecam brevi sustulit, sub annum Christi millesimum, ducentesimum, sexagesimum septimum, vel, ut alii, nonum.

Moriturus dixisse perhibetur: Wir haben in unserm leben gehabt / die fur vas sind zn Chor gegangen / die fur uns haben den Acker gebawet / die fur uns Messegesungen/und horas Canonicas gebettet: wo wollen wir nu einen nehmen / der fur uns in die Helle fahre / und wir erloset werden?


page 2, image: s034

h. e In vita quidem nostra habuimus: qui pro nobis chorum frequentarent: quipro nobis agros colerent: quipronobis Missas celebrarent, et horas canonicas orarent: sed ubi nunc unum aliquem reperiemus; qui pro nobis in Gehennam decendat, et nos liberet?

Sepulcro ipsius hi inconditi versus, ut erant tempora, inscripti fuerunt:

Est, erit, atque fuit, qui desiit esse Ioannes:
Dogma viget, viguit; florebit in omnibus annis:
Lux Decretorum, dux doctorum via,{*Morum.} viarum.
Hic iacet, et placet, ut vacet a poenis miserorum.
Adseribitur ei et tale epitaphium.
Risi, plor, fui, non sum: sudui, requiesco:
Lusi, non ludo, cecini mutesco: nutrivi
Corpus, a'o vermes vigilavi, dormio dixi
Salve, dieo vale: rapui, rapior superavi,
Vincor: certavi, pace utor; iure ego vixi,
Iure gitur morior: non obsto, ostarenequirem:
Terrafui quondam, rursus sum terra: nihi sum,
Terra eadura vale, vermes salvete, recumbo.

Albertus Crantz. lib. 8. Saxon c. 27. Abb. Ursperg. in Chronic. alii.

GREGORIUS HEIMBURGIUS.

GREGORIUS {*Georg.}Heimburgius et cruditione et prudentia sua effecit. ut utriusque Ioris Doctor renuncinretur, sub initium comcilii Basiliensis, anno milesimo, quadringentesimo tricesimo Cum autem postea Eugenius sest huic concilio opponeret, atque suim primatum stabilire anniteretur: Hein burgius, ferventi spiritu commotus, contra primatum Papae, praesertim politicum, brevem ac eruditum libellum comseripsit. Composivit et plures orationes et epistolas, atque appellationem pro Sigismundo duce Austriae contra Papam. Cum enim Sigismundus cum Nicolao Cusano cardinalo et Apostolico Leg to contentionem habuisset, atque res a verbis fere ad verbera pervenislet: Sigismundus hunc Heimburgium Romam misit; ut causae eius patrocinium susciperet. Verum Pontifex Pius II. huius orationis vehementia commotus, et ducem et eius nuntium excommunicavit. De qua controversia paralipomena Urspergensis.

Habitavit aliquandin Basileae in concilio, atque Aeneae illi Sylvio familiaris fuit. Postea Noribergam venit, atque eorum Syndicus ordinatus ipsos triginta annos ibidem magna in existimatione


page 3, image: s035

vixit; ita ut etiam apud Italos, praesertim Venetos, magni nominis esset.

Vocat is in libello contra Papae primatum, Papam et eius spirituales Synagogam Bebylonem, et meretricem Babylonicam, iubetque omnes ab ea exire, et poenas ima inentes praedixit. Accusat et Doctores, quod partum metis, pareim spe lucri non contradicant erro ibus Papa; sed tacentes eosin valescere patiantur; Liberius fuit, inquir, a multis annis de polestate Dei quam Papae praedicare vel disputare. Hemines enim vino dictae merotricis inebriati, dulcedine muliebraiosa tacti, adula. tes sacram scripturam exponunt, omnia in confir maetionem erroris retorquentes Commeorat quoque quibus artibus Papae impera ores et cotum Imperium pedibus fuis subiectrint. Itaque Papa Pius secundus olim eius summus amicus cum excommunicavit, et ad Norimbergenses epistolam senpsit, quae ordine est quadringentesima. Verum ipse a Pontifice ad concilium appellavit.

Cum autem factis Papae ei molesta esset, in Bohemiam abiit, et ibidem (ut Crantzius habei) uxorem duxit. Aliquot tamen annis posten a Dithero Moguntino praesule in Germanima revocatus suit. Itaque oblinguae libertratem variam fortunam expertus est, atque ca, quae futura postea essent, multis praedixit.

Scripsit, ut dictum, varias orationes pro defensione Sigismundi ducis Austtiae, et appellationem a sententia summi Poneificis. Fuituque, tesse Aenea Sylvio, scientia iuris ac facundia inter omnes Germanos suo sceulo facile princeps. Aliquando, ???it idem refert, cum domum ex curia Caesaris, in qua diu fuerat versatus, revertisset, atque non procul ab urbe Norinberga amicum offendisset; qui uxorem vivere et bene valere diceret: Si vivit uxor, inquit; ego obii.

Exemplum lubet addere, epistolae excommunicatoriae Pii ??? P. P. adversus Heimburgium:

Pius Papae II. Dilectis filiis Burgimagistris et Senatui oppidi Nuremberg. s. et A. B.

Salvator humani generis in hunc veniens mundum ut ex mortalibus genitus, Dei filios et sibi ipsi in summi patris sui regno co baeredes efficeret, unum ex omnibus fidelibus in eum credentibus vegnum constituit, idque unam ipsius ecclesiam nuneupavit, evius ipse caput esset, et regnator sempiternus. Visibiliem vero humanis oculis praesentiam sui per aumirabilem ad patrem omnipotentem ascensum, mundo subtracturus, Pentrum Aposiolorum principem eiusque legitimes successores, vicarios sibi cum plenitudine potestatis ad propriae gubernationem


page 4, image: s036

ecclesiae substituit, tribuens omnimodam per temporalem successionem vicariis in terris ac ipsis in caelis omnia ligandi{*potestatem.} solvendique praecipiensque districte ipsos audiri, et in eorum iussienibus permonstrari. Quod si qui transgressores veneno imbuti eos non audirent, huiusmodi omnes pro exclusis asuo regno etectisque a sancta ecclesia inter ethnicos et publicanos, cum perditionis et morts filiis voluit computari. Cum enim nullum regnum, ut ipsius domini nostri verbis didicimus, in se divisum stare possit. quo nam modo sacrosanctum stabit ecclesiae regnum, si illi qui Christi supremi Regis vicario parere contemnunt, de regni non valenat sorte depelli. Adversus hoc inquassabile fundamentum et ecclesiae firmam petram haeresis quaedam a parvo tempore citra sensiem visos suboriri, pullulavit, quae sub ovium vestibus lupos rapaces intrinsecus, celans sub appellationis speciem ecclesiae satagit unitatem convellere. Name si qua Christi unicus Vicarius canonbus sacris etiam, et Iuriscripto inhaerendo decrevit statuitque; et ser vari ut dignum est, praecepti, calumniatores malevoli et per versi sisbterfugere iustitiam praesumentes per ludibria frivolarum appellationum ad futurum concilium, ceu ad id quod nusquam est, at supra Christi vicarium esse aut reperiri nequit, oboedientiain quae est de necessitate ecclesiae et salutis universorum improbe declinant actemer. Hanc igitur diabolico spiritu et instructu novitatem exortam consider antes, in totius eccelsiae catholicae non tamen enervationem, sed eversionem in Mantuano conventu saepe et multumve discussam de venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium pluriumque aliorum paresulum et peritorum qui aderant, maturo consilio et consensu illiusmodi appellationes damnavimus. Atque ita appellantes, Notariosque ac testes et adhaerentes omnes excommunicavimus, laesaeque maiestatis haeresis criminae et penes eo ipso illos diffinivimus incidisse, pro ut in Apostoliaeis literis superinde confectis plenius continetur. Ceterum his omnibus non obstantibus quidam expatre diabolo mendaciorum artifice natus Gregorius de Heymbuc nomine, avaritiae comtaminatus illuvie et superatus ardorib. quae est, servitus idolorum, de mense Augusti proxime praeterito a nostra sollenni declaratoria sententia, qua Senis exsistentes, impium Sigismundum et principib. Austriae ob notorium sacrilegium propter hostilem persecutionem, in personam dilecti filii nostri, Nicolai, tituli. S. Petri ad vincula, sanctae Romanae ecclesiae presbyteri, Cardinalis et Episcopi Brixiensis, et rapinam bonorum ecclesiae illius perpetratum, Iuris scripti poenas declaraviumus in currisse, a nobis ad futurum concilium, improbam, nefariam, temerariam, seditiosam, denique appellationem dictavit, Et illius interpositionis per dictum Sigismumdum factae, ipse dictator in originali instrumento Florentiae ad valvas ecclesiae affixo testis inscribitur. Quod quia loquax ille praesumptuosus, et praeceps, mendax


page 5, image: s037

atque turbulentus, temerarius ob istud facinus excommunicaturs exsistit, criminaque et poenas incidit laesae maiestatis, atque haeresis, aedeo ut ultrae exsecrationem honore omni et bonis iure sit privatus. Devotiones vestras in domino requirentes admonemus huiusmodipestiferum hominem protaeli excommunicato haebeatis et privato: a vestrisque civibus omnibus haberi mandetis. Ipsumque non solum viretis, sed procul eiciatis ab oppido et dominio vestro, et bona quaecumque habet apud vos tam mobilia, quam immobilia, fisco vestro applicetis, et alia omnia faciatis, quae contra haeretilos de iure Canonico fieri mandantur. in quo vos nobis ostendetis exhibebitisque Catholicos, sicut plene confidimus, et Deo gratos cives, in talem perniciosum ecclesiae Christiper secutorem vos fideles et sanctae Romanae ecclesiae oboedientes ostendendo Nobusque in hoc eo magis devotiones complacebunt, quanto scimus plurimum esse Deo carum, et ecclesiae suae parentelae ac inprimis necessarium, quod profugus iste pestiferque sacrorum comtemptor ab omni expellatur conversatione, et consortio Christianorum. Facite nobis, quid egeritis, per literas vestras resoribatur Datum Romae apud S. Petrum sub annulo piscatoris, die XVIII. Octob. Anno. CCCC. LX. Pontificatus nostri anno tertio.

Crantz et ex eo Illyricus in catalogo testium veritat. Opera Aeneae Sylvii, alii.

CASPAR SCLICK.

CAspar Schlickius, matre Italica ex comitibus Alti collis agri Tarvisini, patre Germano natus, ex familia Lazana, provinciae Franconie, cum a teneris ad literatum studia gnaviter incubuisset, doctrinaeaque supellectilem non contemnendam sibi comparasset, accedente singulari prudentia et suavi facundia: a Sigismundo Caesare in aulam fuit adscitus; atque secretarii, mox cancellarii munus obire iussus

Eo in officio ardua Imperii negotia magna cum diligentia expedivit: atque controversias plurimas prudenter composuit. Anno millesimo, quadringentesimo, trigesimo primo, durante synodo Basilensi, cum Caesare Sigismumdo in Italiam est ingressus: ac Romae inaugurationi eiusdem ab Eugenio P. P. factae, interfuit: et (verba Aeneae Sylvii sunt) militiam ibi suscepit, et nureum calcar. Eodem tempore dum Senis Imperator, ob Eugenii animum a se alieniorem, aliquantisper subsistit: Schlickius forma et blanditiis illectus deperire coepit quandam iuvenculam patricii ordinis. Amores istos postea Sylvius descripsit sub Euriali et Lucretiae nominibus; cuius tamen eum Pontificem factum paenituit*{lib. 1. ep. 395.}.


page 6, image: s038

Cum autem Schlickius Austriacae domui esset deditissimus, apud Sigism. Caesarem id cum aliis unice egit: ut Albertum Austriacum generum sibi eligeret, elocata ipsi Elisabetha filia, et dote oblata amplissima Idem Schlikius Sigsmundo Augusto paulo ante obitum Albertum illum successorem nominante, et a proceribus Hungariae ac Bohemiae, ut ratam suam voluntatem haberent, petente; ad Albertum missus legatorum princeps fuit: eique in canceliariatu, dum summae Imperii Romani praefuit, fideliter servivit: atque tam sub Alberto II. quam Frider. III. Augustis, cancellarius res maximas patravit: fuitque ob vitae integritatem Germaniae principibus et toti nobilitati gratissimus.

Itaque Fridericus Caesar virum de Austriacis principib. et Rep. praeclare meritum Comitis de Basano titulo exornavit: atque bonis et possessionib multis in finib Marchae Tarvisianae ditavit: cum iam antea a priorib Dominis parte Ioachimice vallis esset donatus. Virtute itaque duce, comite fortuna Comes factus, illos nobis in orbem Dynastas produxit: qui etiamnum in valle Ioachimica ac finibus Bohemiae amplam obtinent ditionem; et vulgo Comites de Schlick a Basano et Weissenkirch nominantur.

De hac vita discedit apoplecticus Heros hic virtute et doctina vere illustris, anno millesimo, quadringentesimo, undequinquagesimo, die Sabbati post festum S. Ulrici{*d. 6. Iulli.} episcopi Viennae Austriae, apud Carmelitas cum coniuge humatus

Aeneae Sylvii post Pii 2. Pontificis, quicum singularis ipsi intercessit amicitiae usus, hoc de Schlickio est elogium: quod totum, ut ipse scriptum reliquit, apponere lubet: Vir (inquit) ingenio dextro, facundia suavi, doctrinae cultor ad omnia genitus, quaecumque ageret Quem usque adeo fortuna et virtus extulit: ut quod erat prius inauditum, trium Caesarum, successive regnantium, cancellariae praefiserit: unus ex ducib Slesiae filiam sibi in matrimonium tradere non recusarit Sigismundus illi Egram et Cubitum et alia in Franconia oppida dono dedit; Albertus in Hungaria Calesium et Albam ecclesiam: Fredericus in Austria Graeciam. Versatile profecto ingenium et naturae bonitas singularis. quae inter tot Imperatores, moribus prorsus dispares, pari gratia vivere potuit Nos huius amicitia in curia Frederici Caesaris usi, si quid profecimus, quod scimus quam tenue est, adiumento eius consecuti sumus. Episcopatum certe Tergestinum, unde reliquae dignitates provenere, ipse nobis primus committi curavit. Haec Sylvius.

Staturae fuit non eminentis, sed laetae grataeque habitudinis, illustribus oculis magis ad gratiam tumescentibus, ceteris membris non sine quadam maiestate decoris naturae correspondentibus. Optasse ipsum Sylvius scribit: ut omnes reges aliquando privati et pauperes fuerint. neque enim satis misereri. qui


page 7, image: s039

numquam fuisset miser, quo allusit forte ad illud Maronianae Didonis:

Non ignara mali miseris succurrere disco.

Aeneas Sylvius histor. Bohem. c. 53. Chronicon Chronicorum, alli.

ITELWOLFFUS DE LAPIDE.

CELEBRIS est a multis saeculis, in Suevia familia nobilium vom Stain/vulgo de lapide: de quotum maiorib. hic saltem nominamus tres equitesauratos, Berchteldum, Conradum, et Ioannem: qui anno millesimo, quadringentesimo, quinquogesisimo, condiderunt monasterium Eremitarum S. Augustini Wilerae: ubi et ipsi cum uxoribus ac liberis sepulti perhibentur. Hac in familia natus est {*Itel est [Gap desc: Greek word] Natalis Itelv volfi.}Itel Wolfus vel Bitelwolff vom Stain/ circa annum millesimum, quadringentesimum sexagesimum sextum. Literas Latinas in Italiae didicti, piaeceptore usus pot slimum Philippo Beroaeldo: quem et liberalitate singulati sibi devinxit. Postea cum et Graeca atrigisset; a suis e medio studiorum cursu domum revocatus est: de quo saepe fuit conquestus.

Cum ergo Germania tunctem poris illum feie unum et primum equestris ordinis haberet: qui cum decoribus familiae atque rerum magnarum administratione, literarum studia coniunxisset: carus fuit Maximiliano 1. Imperatori, a quo cum accepra laviea, et orator et iureconsultus saluta aus esset: non sosum non usurpavit ipse ritulos: sed et factum hoc ab amicis accusavit. Ad co fugit arrogantiae opinionem. Ioachimi praeterea Marchionis Brandeburgici rebus magno fuit adiumento eique auctor exstitir eum aliis scholae Framcofurti ad Viadrum {*Factum ideann. 1506. 27. Apr.}aperiundae: sed de quo suofacto postea doluit: cum ab indoctis doctis, non a Graece et Latine eruditis eam possideri videret. Amatu: et ab Alberto principe, atchiepiscopo Moguntino, et ob animi dotes aulae ac urbi praefectus: potuitque apud eum tantum quantum paucissimi.

Omni in vita labotis fuit patientissimus; egit omnia indefes sus; neque cessivie fere unquam Cuius rei cum a medicis esset fideliter monitus, obsecutus suisset: si quid amore sic affecti erga seprin cipis quiescere poruisser. Inter equitamdum numquam non aliquem secum ex auctorib. melioris motae habuit: neque unquam sine li bris fuit visus: quos alterum genus armorum solitus fait appellare. In soluta oratione dilexit Livium: ex Poetis post Virgilium Lu cano dedit operam: cuius omnes orationes et catalogos memona fuit complexus. Inter eos autem, qui sua aetate literis clari, plurimum suspexit Mutiunum Rufum, ex epistolis et amicorum commendatione


page 8, image: s40

sibi cognitum. Vigilantium autem quendam, anno duodecimo post sesqui millesimum a Suevicis latronibus occisum, Germanorum appella vit disertissimum: et quamvis saepe audiret eum, numquam tamen satis eum audire dixit. Eobaenum Hessum in carmine praetulit omnibus: cuius olim eclogas viderat: et paulo ante obitum, etiam Heroidum Christianarum opus, Hutteno afferente. Antea multum tribuerat Bohuslao de Hassenstein Boemo, quem nobilitatis columen appellare solitus fuit: et {*A. 1510. d. 29. Novembr.}mortuum familiariter doluit. Otii autem sui sedem Moguntiam delegerat: ubi scholam literariam, qualis in Europa non esset, paravit instruere, partim principis sui munificentia, partim sua pecunia, partim ciestis inutilibus professorculis, corumque stipendiis ad meliorem usum eonversis. Sed haec et alia agitantem atque parantem immatura mors abripuit anno Christi millesimo, quingentesimo, decimo quinto, cum nondum quinquagesimum annum ipse attigisset.

Fuit hic eques illo aevo clarissimus; magister curiae apud Moguntinum episcopum; civitatis Moguntinae praefectus: sum mus fautor literarum et literatorum omnium, ipse vicissim carus omnib. Latine prompte et in corrupte locutus est, scripsitque epistolas castigate Latinas. Humanitas in eo fuit pene maior, quam in aulicum credatur cadere. Itaque magnus ad cum literatorum fuit concursus: quos admisit humaniter; iu vitque quibus modis potuit liberaliter. In deliciis habuit, si quod ad se carmen; aut epistola ab aliquo ercudito esset scripta. Ama vit inter alios Ulricum Huttenum, cui et locum in aula Moguntina impetravit: cumque primum ad ipsum ille in doctorum conventu hominum adductus esset ab affine, hisce verbis: Hice est ille meus Itelv volfe; at non minus meus, subiecitille. Et cum ab Alberto principe ducencos aliquando autcos Hutteno attulisset dono: Dat hoc, inquit, literis tuis princeps Nec passus est quamquam splendida conditione oblata persuaderi Huttenianis: ut in religionem quandam ipsum praecipitarent: et agenti hoc abbati cuidam: Tune, ait, hoc ingenium perderes? Caepnionis causam, quantum potuit, propugnavit: Erasmum summe dilexit. Itaque cum intellexisset aliquando Francofurti ad Moenum cum in nundinis esse, simul et Capnionem, ac Hermannum Buschium; cupide co accessit, eos una cum aliis politioris literaturae adsertoribus salutaturus. Sed quo die Socraticum, ut ipse loquebatur, convivium appara verat, calculo praepeditus est, et interim Erasmus abiit: quod ipse permoleste tulit: nec unquam calculio dolorem sibi graviorem fuisse dixit; quam eo die, quo hospitio accepturus fuisset virum, quo maiorem Germania non haberet.

Fratres predicatores et Theologistas Colonien sespediculos Caepnionis appellavit. Cuidam afferenti sibi trivialem adversus calculum


page 9, image: s041

medicinae synthesin; a meo coco, inquit, prius didici Cum diceretur quidam elegantissime scripsisse bellum Venetum; quam mallem, inquit, felicissime gestum. Iactabat alius vulnus quod in ore habebat: hoc, dictitans, accepi, cum in faciem hosti starem: respomdit Itelv volfus, et ille: ut video, tibi. Concertantibu sinter se duobus versificatoribus, cum alter dixisset, aliquando melius carmen somniasse se; quam quod adversarius ostenderet. Subiecit ipse, crebro itaque dormi. Cum Marchicus quidam eques ipsum pro contione infolenrius obiurgastet: non esse aetatem eius tantam, ut pollet illa vel illa meminisse: at tu in quit, e senex, tantum ea in memoria habes, quae annis quadr aginta, aut paulo ante gesta sunt: ego vero ea etiam scio, quae duobus aut tribus retro milibus. Hoc cum dixislet circum stantium favor Itelvvolfum et plausus excepit: illum, confusio et pudor. Dicta in orehabuit haec: Exploramt adversa viros; et perducit ad aerdua virtus. Dicebat etiam fre quenter temporis statum; posteritatis famem spectandam: opes suas et dignitatem esse onus et impedimentum otii sui dixit: probavitque Mutiani consilium; qui missione a suo principe impetrata, scribatum Decuriae, in qua versatus erat, inscripsit: VALETE SOLI CITUD INES: domui vero suae: BEATA TRAN QUILLITAS. Pene moleste ferebat: si quis a senii prae dicatione commendasset quempiam: tam brevi, inquit, tempore omnia didicit? Cum a quodam Theologo literas accepisset: lcecto in saluratione ipsius nomine, cui erat adscriptum: sacrae Theol D utinam do etus esses, inquit: reiectique literas, non esse otium dicens perlegendi illiteratas literas, et eas tam arrogantes. Cum quidam vere doctus cum accederet, rogans: ne moleste ferret: neminem doctum sibi mole stum esse respondit. O utinam hodie tales multi!

Scripsit epistolas, et lib. 1: de laudibus heroum et virorum illustrium. Ex epist. Hutteni ad Iac. Puchs canonic. Bamberg et Herbipolensem.

SEBASTIANUS BRAND.

ARGENTORATI. Imperii urbe splendida, Sebastianus Brand/Latine Titio cognominatus, in lucem editus est, sub annum Christi millesimum, quadringentesimum, quinquagesimum octavum. Hic post iacta prima, ut illo saeculo tradebantur, literarum fundamenta, Basileam venit: ubi perfecto artium humaniorum magisterio, totum se optimis quibusque actorib. in publicum proferendis, atque ab interitu vindicandis, mancipavit.

Deinde iuvandae rei literariae causa publice tum Basileae, tum Argentorati docuit: magnumque et patriae et sibi nomen eruditione sua acquisivit.


page 10, image: s042

Obiit in patria sexagenario maior, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo, poeta et iureconsultus sui saeculi bonus: de quo ita Ioannes Trithemius: Sebastianus Titio, alias Brand Argentinensis natione Teutonicus, utriusque iuris professor insignis; et tam in divinis scriptis, quam aliis saecularis literaturae disciplinis egregie doctus; poeticam non mediocriter callens: ingenio subtilis: eloquio disertus: consilio ac actione praecipuus: qui sua eruditione atque lucubrationibus{* Fuit id anno 1494 sed postea Argent, abiit.} Basileam, inclitam Germaniae urbem mirum in modum exornat. Haec Trithemius.

Fuerunt autem suggxronoi, et eodem saeculo floruerunt, Petrus Crinitus, Iacobus Bergomensis; Baptista Mantuanus: Iovianus Pontanus: Ruphael Volaterranus, Philippus Beroaldus: in Germania autem Ioann Trithemius; Ioann Nauclerus, Erasmus Roter. et hic Brandus: cum iam crepusulum esset illucescentis in patria nostra politioris literaturae.

Scripsit tum metro tum prosa non pauca, de quibus sunt:
Super titulis utriusque iuris liber 1.
Rosarium D. Mariae Sapphicum.
In laudem Virginis aenigmata vetusta.
Virginalem conceptum possibilem esse.
Admiratio Mariae adveniente angelo.
Salutatio angeli.
De locis mirisicis B Virginis.
Compassio Virginalis.
Consolatio Christi ad matrem.
De colaphis Christi.
De ingratitudine edentium manna.
In laudem S Sebastiani.
Vita S. Onophrii.
In laudem S. Valentini.
In laudem S. Ivonis.
Vita S. Bernardi
In laudem ordinis Carthusiensis.
De contempteu saeculi.
Laudes B Christianae prope Basileam.
Contra advocatos calumniantes.
De captivitate regis Maximiliani.
Elegia in obitum Friderici ad D. Maximil. regem.
Variorum epigrammatum lib. 1.
Iuris civilis et canonici omnium titulorum expositiones.
Varia carmina in laudes sanctorum, et epithalamion Maximil. regis et Blancae Mariae reginae Roman.
Chronica{* Edita sunt et adiuncta chronicis. Hedion.} Germaniae praesertim Alsatiae et urbis Argentoratensis.
De origine et conversatione bonorum regum, et de laude civitatis


page 11, image: s043

Hierosolymae Commentatus est praeterea in quaedam opera Baptistae Mantuani. Scripsit etiam carmine Latino et rhythmis vernaculis satyras, seu stultorum naviculam, vel ut ipse appellat navem Narragoniae. Eo in libro causam et radicem omnium stultitiarum eleganter exprimit: mores hominum carpit: et salutaria singulis remedia praescribit.

Exstant in eum epigrammata quaedam: de quibus hoc est Erasmi Roderodami:

AD SEBASTIANUM BRANT ARCHIGRAMMATEUM ARGENTIN.

Ornarunt alios suae Camenae,
Ornas ipse tuas magis Camenas.
Multos patria reddidit celebres;
Urbem tu celebrem celebriorem
Multo constituis, Sebastiane,
Lingua, moribus, eruditione,
Libris, consilio, severitate.
Sic cum foenore plurimo rependis
Acceptum decus, e tuo vicissim
Illustrans patriamqne literasque.

Et Georg. F. tale:

Culta satis nondum scribebas carmina Brande:
Sed vitium potius temporis illud erat.

NICOLAI item REUSNERI:

Iurisconsultus poteram et simul esse poeta:
Barl aries saecli ni vetet ipsa mei.

Ex catalogo ctiptorum Germaniae Trithemii: Bucholceri chronologia: Gesneri bibliotheca: tomo 2. deliciar. poetar. Belgicorum.

HENNINGUS GOEDEN.

HENNINGUS GOEDEN Havelbergae in Saxonia natus, Grammaticis ac dicendi artibus perceptis, ad Iurisprudentiam animum appulit: eaque in scientia tantum profecit: ut ad eum difficilimas ex tota Germania causas delatas esse acceperimus. Hoc de co Melchior Kling testatur, ingenio, eruditione, et usu excelluisse: tum vero incorruptae veritatis in iure amantissimum, maximeque a sophistica alienum fuisse: et quod, ut perf ctus artifex, viderit veros controversiarum fontes, et, ut veteres loquebantur, viderit, ubi esset: nec a statu aberrarerit: nec ex ineruditis opinionibus centones congesserit:


page 12, image: s044

nec, ut semidocti, umbras pro rebus ipsis, aut imaginationes a vulgo sumptas proposuerit: sed nervos leg um, et nativam sententiam iuris summa dexteritate in pronuntiando expresserit.

Quae cum sit praecipua laus artificis: merito Henningus inter laudatissimos, et ingenio, doctrina, prudentia, dexteritate praestantissimos numeratur: imo Henningum tum temporis Monarcham iuris nominatum passim fuisse, historiae docent.

Primum autem iura publice docuit dixitque Erphordiae: ac fuit non tantum iuris ibi professor: sed ecclesiae quoque B. Mariae Erphordiensis scholastieus et Canonicus. Erphordia Wittembergam vocatus, ubi Fridericus tertius Elector Saxoniae, Pontisici Romano pro comfirmatione bis mille Ungaricis aureis numeratis, Academiam haud ita pridem{* An. 1502.} aperuerat: sacras ibidem leges suo loco est professus; et responsa vitaeque consilia prudentissima petentibus dedit: adeo ut praeclaram solidae in legibus scientiae, et accuratissimae legum interpretandarum facultatis famam atque existimationem apud exteros quoque obtinuerit. Itaque ut suam in ipsum clementissimae vol untatis affectionem modis omnibus faceret restatam Fridericus; illum templi Wittembergiei praepositum esse voluit: quemadmodum in primo consilio ipse se vocat Praepositum Wittemburgensem: et anno supra sesquimillesimum octavo, in novarum legum promulgatione, cum aliis Henningum generalem Academiae Inspectorem et Reformatorem idem princeps constituit.

Ad meliorem tandem vitam abit hic celeberr. acingenio, eruditione et usu excellentissimus Iustitiae sacerdos anno Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo primo, die itidem vieesimo primo Ianuarii. Apophthegma eius vulgotale iactatur: Lex, sine exsecutione, est velut campana sine pistillo: quo forte allusit ad illud Aeschinis dictum, quod Demosthenes citat: [Gap desc: Greek words] .

Praeter librum ab ipso divulgatum, de processu iudicario, Consilia conscripsit: quae tandem Ioann. Friderici Electoris mandato, in lucem prodierunt anno quadragesimo quarto supra sesquimillesimum. Pene autem totam Rem pub. materiae illorum consiliorum complectuntur: ac lectorem de multis maguis rebus utiliter docent, et instruere consilio possunt.

Denique in icona Henningi exstat Eobani Hessi, inter primos Germaniae poetas fere primi,{* Lib. 2. epigr.} eprgramma eiusmodi:

Qui legis haec, et in hac defigis imagine vultus,
Quaeris, quem referat picta tabella virum?
Talis erat seris Henningus Gaedus in annis:
Vix tribus addiderat ter tria lustra senex.
Eloquio veserum nulli florente secundus,
Maximus ingenie, maxim us arte fuit.


page 13, image: s045

Principibus quoque carus erat, quos saepe tuende
Ipse sibi magnas accumulavit opes.
Non tamen est pulchre partis sibirebus abusus;
Multa dedit templis munera, multa scholis:
Praecipue huic, ex qua ad tantos emersit honores,
Cuius et ipse suo tempore fama fuit.
Illius effigiem Lucae manus aemula pinxit:
Pictam fautores hoc posuere loco:
Exemplo ut moniti tales imitentur honores,
Quicumque ista legunt, oraque picta vident.
Saxonis ora viro natales protulit ortus;
Inclusum tumulo Saxonis oratenet.
Exuit alta senex longaevae tempora vitae;
Caelo animam moriens, ossa remisit humo.

Ex praefatione in consilia Henningi scripta per Melch. Kllngium ad I. Frideric. Saxon. Elect. Septemvir. et orat. saeculati Ioann. Zangeri I. U. D. ac Profess. Wittembergae, anno 1002. cal. Novembr. habita.

ULRICUS HUTTENUS.

STECKKELBERGAE arce gentilitia, in Franconia, equestri antiqua et celebri familia natus est Ulricus Huttenus, anno Christi, millesimo, quadringentesimo, octogesimo octavo; die, ut Bucholcerus, vicesimo, ut Paulus Eberus, vicesimo primo Aprilis, hora dimidia post nonam antemeridianam. A teneris de laudatissimo parentum consilio, in omni artium ac disciplinarum genere educatus, spem de se conceptam minime fefellit. Cumque paene puer in collegium Fuldanum, disciplinae magis, quam religionis causa, esset datus; auctore vel certe adiutore Croto{*Cam. in vita Melanch. p. 97. Colon. abit.} Rubiano; quicum Hutteno singularis usus a prima adolescentia intercesserat, contubernium illud reliquit: et Coloniam Agrippinam, ad optimarum artium et literarum studia percolenda profectus est.

Anno{*Kirehn. in or. de doct. magisir. nobil.} Christi millesimo, quingentesimo, sexto inter eos, qui omnium primi primae promotionis actum, in recenti Academia Francofurdiana ad Viadrum, celebrarunt, honorem magisterii suscepit, aetatis suae anno decimo octavo. Specimina ingenii sui mature edidit: et anno decimo tertio post millesimum, quingentesimum, carmen evulgavit: cui titulus Vir bonus. Sequenti anno decimo quarto, cum Albertus marchio Brandeburgicus, electus


page 14, image: s046

Archiepiscopus Moguntinus, primum Moguntiam ingrederetur: Huttenus carmen panegyricum ei scripsit: in quo{* Sabin, epist. ad Christoph. Turcum.} miro consilio et arte, omnes veterum Germanorum atque Imperatorum nostrorum res gestas complexus est: et splendidis ac sonoris versibus, non principis solum Alberti laudes: verum, sicut Homerus in catalogo navium totius Graeciae quasi quandam [Gap desc: Greek word] pinxit; ita ipse omnes Germaniae partes, regiones, gentes, flumina, aptissime descripsit. Et hoc uno ex carmine facile perspici potest: plurimum eum ingenio valuisse: etsi fortasse Critici aliquid desiderare in eo possunt: et aetas maturior suaviora quaedam reddidisset. Nam quod in pomis est: itidem esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur; post fiunt mitia et iucunda; Sub annum deinde millesimum, quingentesimum, decimum quintum, cum Ulricus Wirtembergicus dux, princeps iuvenis ferocior, animo a coniuge sua prorsus alienato, aliisque amoribus indulgens, Ioannem Huttenum, Ludovici equitis aurati filium, aulae suae mareschallum, in silva Beblingensi interfecisset: agnati sui interitum Huttenus hic non solum oratione versibusque deploravit; ac scriptis publice quinque in Ulricum illum{* Exstant coniunctim excusa in arce Steckel Peregr. Huttenus 10. annis. Bellum Veneium, 1308. Ei interest Huttenus.} invectivis, et dialogo, cui titulus Phalarismus, eiusque apologia impugnavit: verum etiam armis postea ultum ivit, ut suo loco mox dicemus.

Suscepta et ante hoc tempus et post, peregrinatione, decem ipsis annis, turbulentissimis tempestatibus labores innumeros per Germaniam simul et Italiam, amore literarum, exhausit: ac in bello Veneto, quod vario eventu, ab anno octavo, post millesimum quingentesimum, in annum nonum gestum est a Maximiliano I. Augusto, nullisque interruptum indutiis, operam suam omnibus strenue probavit: et excellentis ingenii atque virtutis laudem singularem est consecutus ista in expeditione ac Patavina obsidione durante, malo pedis correptus aegrotavit: unde ipse in voto suo:

Has tibi dona fero, mundi regnator, ad aras,
Quae dabo iam salvo prosperiora pede.
Da morbum cessare pedis, da robur ademptum:
Sic tua numquam Arabe templa sapore vacent!
Marte rapit Venetos dux Maxmilianus in hostes,
Germanos pedites, et Calabros equites.
Non precor, ut morbo vivam tranquillus abacto:
In bellum ut tantosed duce miles eam.

De eadem sua peregrinatione et militia sic ipse alicubi, cum obsessus a Gallis salutem desperasset:

Qui misere natus miserabile transiit aevum,
Saepe malum terra, saepeque passus aquis:


page 15, image: s047

Hic iacet Huttenus: Galli nil tale merenti
Insontem gladius eripuere animam.
Si fuit hoc fatum vita torquerier omni:
Censendum est recte procubuisse cito.
Vixi equidem Musis, animum coluique per artes:
Sed reor irato me studuisse deo.
Mens erat, arma sequi et Venetum sub Caesare bellum:
Verum alio bello concidi et hoste alio.
Pauperiem, morbos, spolium frigusque famemque
Vita omni, et quae sunt asperiora tuli.
Recte actum, cecidi iuvenis miser, et miser exul:
Ne maiora feram, ne videarque meis.

Finito autem bello isto, per Cunradum inprimis Peutingerum, patricium Augustanum Caesari Maximiliano commendatus, ab hoc et poeta lauro et eques auto coronatus est: qua de re{* Praefatione ad principp. Germ. ut bellum Turcis inferant.} ipse ita ad Peutingerum: Non memoria excidit quanta tu nuper diligentia, quantoque studio, redeuntem ex Italia me commendaveris Maximiliano Caesari. Qui cum tua gravi oratione, in consessu amplissimorum virorum, de meis studiis, dequi illa aerumnosa per Europam peregrinatione simul de quadam meae feliciter illi pugnata pugna persuasus esset, ut me honoraret: quos tu non magnificos titulos, quae non celebria nomina, quas immunitates, quae privilegia protulisti? ut ingratissimus sim omnium, qui usquam vivunt, morialium: nisi te valde amem, ac reverenter colam Proinde continuo oculis meis obversatur: qua me primum hospitalitate in domum tuam accepisti: deinde qua praedicatione quibus amicis commendasti: postremo qua pompa ad Caesarem adduxisti: ut ille tuo instinctu ad se admisit: ut coronam poeticam imposuit: illam aio coronam, illam lauream, quam tu ante domi tuae, accurate contexente et adornante filia tua Constantia, omnium, quae istic sunt, puellarum et forma et moribus praestantissima, apparaveras.

Hactenus ipse. Ab ista ergo honorum accessione, imago eius circumlata est armata, caput vero lauru, coronatum: qua effigie plurimum delectatum ipsum accepimus.

Reversus est in Germaniam anno decimo septimo post millesimum quingentesimum: ac celebravit fama tunc non solum eruditionem eius: sed fortitudinem quoque, atque hoc glorio sum facinus. Cum forte Roma Viterbium excurrisset; ubi tum legatus quidam, a rege Gallorum ad Leonem Pontificem conten dens, diverterat: orta rixa et certamine, hic unicus quinque Gallicae gentis dimicando profligavit: vulneratu: quidem et ipse, desertusque a sociis itineris illius. Inde est psius epigramma eiusmodi in quinque Gallos a se profligatos:


page 16, image: s048

Non pudor est Galli? non est scelus? ense petistis
Unius Hutteni corpora quinque caput:
Fert fortuna nefas, non fert Deus, hoc ego dicam?
Aut aliquis dicto possit habere fidem?
Quinque dedisse fugam atque uni dare terga conctos?
Hos paulo ante minis verberibusque feros?
Netamen ulla meo adscribatur gloria facto:
Vicit enim Gallos, non ego, quinque Deus.
Vicit, et insont em tulit aegre invadier armis:
Et nihil in mortem qui meruisset agi.
Gloria prima Deo, qui me servavit: ut illos
Perderet: et vicit, non ego; quinqui viros.

Postea in aulam se{* Commendatione Ite Wolfi. Venit in aulam Moguntinam 1517. vel 18.} contulit Moguntinam ad Albertum archiepiscopum: ubi circiter biennium mansit: Ea in aula anno decimo octavo dialogum scripsit; cui Aula titulum fecit, dedicatum Henrico Stromero Auerbachio medico, sibi familiarissimo, de quo ipse{* Epist ad Peuting.} ita: lam quaeis forte, quemadmodum me tractet aulica vita? nondum optime. Quamquam quid non ferendum est apud vereprincipem Albertum archiepiscopum sic humanum? sic beneficum ac liberalem? deinde sic erga literas ac liter atos omnes affectum? Alioqui valde ista nauseo, fastum aulicorum, magnificapromissa, sesquipedales salutationes, insidiosa colloquia, et inanes fumos Praecipua tamen mihi consuetudo est cum Stromero physico: quodse mira dedit, ut mihi videtur, inter utriusque mores similitudo. Simplex est, dexter, et apertus: odit fucum: detestatur pompam: ac subinde mihi crebro inculcat quaedam adagia: ipse vicissim meos (quandoquidem agnovitalem) iocos communico. Nam statim ab initio ut in aulam receptussum; perspectahominis prebitate, complecti cepi, ac me ille mutuo.

Anno codem decimo octavo cum ultima Augustae comitia Maximilianus I. Imperator agitaret: quibus et prineipibus atque ordinibus valedixit, et de successore Carolo, de causa etiam Wiriembergici ducis et Lutheri actum: venit eodem cum hero suo Alberto Huttenus. Ibi iubente Lenone X P. P. Moguntinus, Cardinalis, a legato Pontificis, ceremoniis et sacris sollennibus inauguratus est: de quo ita Huttenus epistola ad Iulium Pflugium equitem Misnicum, tunc in Italia morantem: Quod praeter Romanum morem sactum omnes putant, gratis illi (Alberto) misit galerum et purpuram Leo X. tam ob per suasas sibi multorum commendatione hominis virtutes: quam ut gratificaretur, puto Caesari, qui Alberto mire favet. Damus hoc pietati ipsius, et propen so in bonos omnes studio. Kalendis Augusti galerum sumpsit ille, apponents legato Pont ificio. Iucundum fuit id spectaculum, maxima nobilitatis frequentia facto sacro, ac ingenti omnis generis hominum circumfusa multitudine. Ipse Caesar a sacris domumreduxit Albertum:


page 17, image: s049

deinde munera misit, regiam lecticam, equos, et tapetes opere simul nc materia admirabiles. Iuxta haec Leonis Maximi donum, gemmis, auro, ac margaritis intextum pileum, et ensem deaurata vagina. Sequentibus vero aliquot diebus magnates officium fecerunt, ad illum venientes, congratulando ob novi honoris accessionem. Deus bene vertat, ac spem foveat meam! Ipse autem Huttenus eo in conventu dum Augustae egit febri laboravit. Ioco ergo febrim schedulae in scriptam ad Fuggerum misit: apud quem Caiet anus cardinalis morabatur: quiaibi melius et delicatius posset tractari, quam apud se.

Anno decimo nono post sesquimillesimum, eum multa pet Huttenos et Bavaros tentata, et in comitiis Augustanis publice coram senatu Imperii ad ersus Wirtemberg ducem Ulricum agitata essent; mortuo Maximiliano I. Caesare, Reutlingam Imperii urbem, mense Ianuario eius anni, armato milite oppugnasset cepissetque: Suevicum saedus, cui{* Crus lib. 10. 2 part. annal. Suevic. fedus bellum infers Wirtemb.} multi principes et urbes atque ex nobilitate praecipui coniuncti, ad arma commotum, bellum principi fecit, cui Huttenus quoque interfuit, ultor sui gentilis interfecti: nec prius destiterunt federati, quam totum ducatum Wittembergicum occupassent: ipsumqueducem fuga sibi consulere coegissent, paucis comitatum, relictis post se omnibus, liberis etiam et Pecunia. Erulavit totos annos quindecim: suique delicti poenas sat graves dependit. Eo in bello Ioannem illum Huttenum in vico quodam, haud longe a silva, ubi occisus fuerat, sepultum effoderunt: de quo ipse ita ad Arnoldum de Glauberg IC tum Francofurdianum{* In orat. contra Wirtemb.}: rem admirandam, et cuius prope nullius fides capax sie, vidisses. Quartum iam annum defossum corpus non consumptum, non putrefactum, totam adhuc faciem cognoscibilem: quin etiam sanguine commaduit attactum. En igitur innocentiae testimonium! Deposuimus Eslingae, inde ad patriam sepulturane de vecturi.

Adiunxit se deinde Francisco Sickingensi: cumque causam Lutheri probaret, ac libere multa in Pontificem et Curtisanorum mores palam scriberet: mandavit Leo X. Moguntino; ut vinctum Romam mitteret. Fuit itaque tunc non in nullo discrimine, praesertim cum et veneno se appetitum scribat. In Brabantiam profectus, Caroli Caesatis aulam sectaturus, monitus statim ab amicis fuit: ut, quam cara sua sibi salus esset, ilico discederet: insidiasque certissimas declinarer. Id cum primo non crederet; tandem ab aliis Roma reversis, implacabiliter sibi iratum Pontisicem cognovit: et illud, quod{* Ut vinctus taptus ve Romam mitteretur.} diximus, quibusdam in Germania principibus imperatum esse.

Movit autem Camarinam Pontifici am hoc potissimum, ut videtur, modo. Cum anno vicesimo loann. Eccius bullam a Leone Papa; in Lutherum fulminantem, attulisset: Huttenus


page 18, image: s050

eam,{* Exstant t. 2. oper Latin.} glossis interlinearibus et marginalibus explicatam, edidit; non sine magna nominis Pontificii contumelia: et ante id ad Lutherum hanc dederat epistolam:

Epistola{* Est tom. 2. Latin. Witteusb. p. 49.} Ulrichi de Hutten equitis, ad D. Martinum Lutherum Theologum. Vive libertas.

Si quod ad ea, quae magno istic animoparas, ut video, impedimentum tibi intercedit: necessario et amanter doleo. Nes hic promovimus nonnihil. Christus adsit: Christus iuvet: quandoqstidem eius stata adserimus: eius, obscuratam Pontificiarum caligine constitutionum, in lucem reducimus do trinam: tu felicius, ego pro viribus. Utinam aut omnes haec sentiant: aut se ultro isti agnoscant, ac in viam redeant. Ferunt ex communicatum te. Quantus, o Luthere, quantus es, si hoc verum est! De te enim dicent pii omnes: captabant animam iusti, et sanguinem innocentem condemnabant. Sedreddet illis iniquitatem ipsoium: et in malitia eorum disperdet eos Dominus Deusnoster. Haec nobis spes, haec esto fides. Circumspice tamen, et oculos pariter ac animum habe ad illos intentum. Vides, sinunc cadas, quae sit publica iaectura Nam, ad te quod pertinet eo esse te animo scio: ut malis sie mori: quam utcumque vivere. Mihi quoque insidioe sunt: cavebo, quantum licebit. Redit ab urbe Eckius, beneficiis a Pontisice et pecunia, quod aiunt auctus Quidtum? Laudatur in desideriis suis peccator: nos in verit ate sua dirigat Deus. Atque igitur oderimus ecclesiam malignantium: et cum impiis non sedebimus. Eckius me detulit, ut tecum habentem: in quo falsus non est. Semper enim in iis, quae intellexi, tecum sensi: At nulla fuit prius consuetudo nobis. Nam, quod idem diixit: conspirasse prius nos: hoc mentisus est in gratiam Romani episcopi. O hominem impudenter malum! Sed videndum est, ut illi reddatur, quod meretur. Tu consirmare et robustus esto, nes vacilloe. Sed quid moneo, ubi opus non est? Me habes adstipulato em, in omnes etiam eventus. Itaque consilia omnia tua audebis posthac credero mihi. Vindicemus comunem libertatem: liberemus oppressam diu iam patriam: Deumhabemus in partibus. Quod si Deus pro nobis, quis contra nos? Prosciderunt te Colonienses et Lovanienses. Haec illa sunt diabolica adversus veritatem conciliabula: sed perrumpemus, adiuvante Christo, strenue. Illos vero decuit vere potius, ubi negotium incideret, et libere iudicare. Quo nomine monui eos quadam in proefatione, quam leges. Mittet eam Capito. In Brabantia invenient me tuae literae: istuc scribe, et amanter vale et in Christo. Moguntii raptim 2. Nonas Iunii, anno M. D. XX. Melanchthonem saluta et Facchum, ac bonos istic omnes.


page 19, image: s051

Evulgavit et libellum historicum Germanica lingua, de perpe tua Pontificum Romanorum inobedientia, adversus Imper atorem: in quo sub finem recitat dictum Maximiliani I. de Leone Pontifice, cum fidem non servallet: Nun ist dieser Bapst auch iu einem bosswicht au mir worden: Nu mag ich sagen/dass mir kein Bapst / so langich glebt/ se trew oder glauben gehalten hat: hoffe ob Sott wil/die ser sol der letzte seyn/h. e, lam et hic Papa nequiter me decepit: vereque con firmare possum, nullum, dum ego vixi, Papam fidem mihi sincere servasse: sed propitio Deo hunc spero ultimum futur um. Hinc ergo illae lacrimae, aurmachinae potius atque insidiae in Huttenum: hinc et edictum{* Tom. 1. epist. Luth p. 382. b. Libri Hutteni prohibiti.} in eius scripta: quo Moguntinus, iussu Papae, lectione et emptione eorum omnibus severe interdixit, sub excommuriicationis sententia. Exclusus itaque aula et urbe Moguntina, scripsit ex arce Ebernburgo, anno vicesimo, conquestionem de intentata sibi a Romanistis vi et iniur ia ad Carolum V. Imperatorem, ad Albertum Moguntinum, ad Fridericum Saxonem, electores, denique ad omnes Imperli ordines: seque libertatis Germanicae vindicem, vel cum vitae discrimine futurum, palam est professus. Ad Fridericum elect. inter alia ita: manebo, in quit, liber: quia mortem non timeo: neque unquam de Hutteno audietur: quod externi alicuius regis, quantus quantus erit ille, nedum ignavi Pontificis imperata faciat. Tantum abest, ut vo biscum adorem illam multicipitem bestiam: cum quia non feret hoc mea natura, neque me dignum arbitrabor: tum vel maxime, quod timebo, ne illae effundantur in me divinae iracundiae phialae. Luthero autem non solum defensionem cum aliis{* Luth t. 2 ep. p. 6. et 7.} promisit: sed in Pontificios facto ipso nescio quid molitus est; ut in nuunt haec Lutheri verba: Gaudeo Huttenum prodiisse: atque utinam Marinum aut Aleandrum intercepisset. Et{* Tom 1. epist. p. 282. et 285.} alibi: Hutten literas ad me dedit, ingenti spiritu aestuantes in Romanum Pontifi. cem, scribens se iam et literis et armis in tyrannidem sacerdotalem ruere: motus, quod Pontifex sicas et venenum ei intentarit: ac episcopo Moguntino mandarit, captum et vinctum Romam mittere. O dignam (inquit) caeco Pontifice sententiam.

Perstitit in eo proposito Huttenus: et Papatum vi omni oppugnavit: unde Lutherus{* Tom. 1. epist. p. 304. b.} ad I. Staupicium: Huttenus, et mulsti alii fortiter scribunt pro me: et parantur indies cantica: quae Babylonem istam parum delectabunt. Factum id auno vicesimo primo. Circa idem tempus{* Epistola. Schvvebel. p. 25.} Nicolaus Gerbelius Argentorato haec ad loann. Schvvebelium de Hutteno: Huttenus Carthusianos, quia imagine sua pro anitergiis usi sunt, in duobus milibus aureorum nummism multavit. Cumque eodem anno Lutherus super negotio religionis Wormatiam evocatus


page 20, image: s052

esset: Huttenus ex arce illa Ebernburgo per literas eum ad constantiam hortatus est, animum que mascule addidit: ut hoc {* Est epistola tom. 2. eper. Latin. Wittemb. p. 102 b.} exemplum demonstrat:

Martino Luthero Theologo Evangelistae invictissimo, amico sancto.

Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob: mittat tibi auxilium de Sancto, et de Sion tueatur te: tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet: impleat omnes petitiones tuas, et exaudrat te de caelo sancto suo, in potentatibus dexterae suae. Quid aliud enim debeo precari hac tempestate tibi, mi amicissime Luthere, mi venerande Pater? Confortare et robustus esto. Vides quae in te alea currat: qui cardo vertatur. De me non debes unquam dubitare, dum quidem constas tibi, ad ultimum usque spiritum adhaerebo. Circumdederunt te canes multi, et concilium malignantium obsedit te. Aperuerunt super te os suum, sicut leones rapientes et rugientes. Exsu tant et laetantur super te, quaerentes te: sed Dominus sollicitus est tui, et reddet retributionem superbis. Consurget tecum adversus malignantes; et tecum stabit ad versus operantes iniquitatem. Redder impiis iniquitatem suam; et in malitia sua disperdet cos. Sic profecto fiet, sic Luthere. Nam connivere ad tantam ulterius pravitatem non potest Deus, iustus iudex et fortis. Pugna strenuepro Christo: et ne cede malis; sed contra audentior ito: fer afflictionem, ut bonus miles Christi Iesu: ut sisscites donum Dei, quod in te est; certus, quod is, cui credidisti, potens sit depositum tuum custodire in illam diem. Ego idem strenue conabor interim: sed in eo differunt utriusque consilia; quod mea humana sunt: tu perfectior iam totus ex divinis dependes. Utinam spectare liceat: quibus te oculis intueantur isti: quas obvertant frontes: quae stringant supercilia. Equidem atrocissima omnia concipio, neque fallor, credo: sed, spero, tempus est: ut purget Dominus vineam Sabaoth: quam devastavit aper de silva, et singularis ferus depastus est. Haec breviter in summa de te sollicitudine. Servet te Christus. Ex Ebernburgo. SV. calend. Maii, raptim Anno M. D. X XI.

Ulrichus ab Hutten.

Scripsit tunc et ad Marinum Caracciolum, oratorem Romanum: quem dehortatur a nundinationibus veniarum, et ab expilatione Germaniae: dicrtque, omnes, quot quot tum aliquot saeculis in Germaniam missi fuerint, Romanorum episcoporum legatos, proditores fuisse Germaniae; spoliatores nationis huius: omnis iuris et aequitatis verversores. Ad cardinales etiam, episcopos, abbater, praepositos, et universum sacerdotum conilium,


page 21, image: s053

Lutherum, et veritatis ac libertatis causam, apud Wormatiam tunc impugnantes, dedit literas hortatorias: ipsum denique Caesarem Carolum V.{* Reperiuntur haec omnia t. 2. Lat. op. Wittemb. p. 184. et seqq.} monuit: ne delatoribus Lutheri credat; aut aliquid gravius inconsulto in eum statuat.

Exclamationem etiam in incendium Lutheranum, Heroico conscriptam versu, edidit: ipse totus in Papatum accensus, nec unius insidiis expositus.

Urbes itaque dcserens, cum veritatem deserere nec posset, nec vellet; liberrime, ut ipse scribit, latuit: quia libere versari inter homines non liceret, magno cum periculi, quod circumstabat, contemptu. Inde anno vicesimo secundo, aut sub initium vicesimi tertii, ad Helvetios abiit: Basileamque venit ad Oecolampadium: sed diu ibi subsistere integrum ei non suit. Ita enim Oecolampadius{* Lib. 4. epist. pag. 968.} ad Hedionem: Sunt hic ex sacerdotibus et Theologis, qui de me pessime loqui cupiant: nec desistune, ubi clam conveniunt. Tantum machinati, ut Hutteno non fuerit diutius tutum hic agere: unde et{* Hoc est d 19. Ianuar. 1, 23. Datae enim sunt die Agnetis.} nudius tertius hinc discessit: quorsum autem, nescio. Sub illud idem tempus exorta est simultas haud levis inter Huttenum et Erasmum Roterodamum, hac occasione. Invisere voluit Huttenus Erasmum, amicum veterem, colloquii causa: sed Erasmus, qui omnem cuperet effugere suspicionem commercii cum Lutheranis, hominem non admisit: quod iste tulit molestissime. Erasinus autem excusare factum id volens, primum apud quosdam varie id egit: postea ad Marcum Laurinum, decanum Beugensem, de eo ita scripsit{* Est epist verbosa lib 23 epist. Erasm. 6.}: Fuit hic Huttenus, paucorum dierum hospes: interim nec ille me adiit, nec ego illum: et tamen si me convenisset, non repulissem hominem a colloquio, veterem amicum; et cuius ingenium mire felix ac festivum, etiam nunc non possum non amare. Nam si quid illi praeterea negotii est: nihil ad me pertinet. Sed quoniam nec ille, ob adversam valetudinem, poterat ab hypocaustis abesse; nec ego ferre: factum est, ut neuter alterum viderit Huttenus itaque edito publice scripto cum Erasmo expostulavit: et primumfalsum esse dicit, quod scribit Erasmus: qui statim a se in urbem ingtesso, per Henricum Eppendorfium equitem{* Fatetur Errasmus l 27. ep. ad Huttenum p. 1061.} deprecatus sit, ne inviseret: quod fieri id citra invidiam non posset: qua gravare amicum non deceret Deinde exprobrat ei Huttenus animi inconstantiam et levitatem, ac constupratam, ut loquitur, conscientiam, Theologo, qui veritatem et ante docuerit, et adhuc probe norit, minime dignam Causam autem, cur Erasmus a se ipso discessisset, dicit esse inexplebilem eius famae sitim, gloriae avaritiam; qua ferre non possit succrescentem alienam virtutem: deinde animi imbecillitatem: qua se aliorum minis ac terrore cogi patiatur: denique muneribus eum et honorum spe corruptum atque ebrium


page 22, image: s054

esse, ex Pontificis Adriani brevi, ex Sedunensis cardinalis pollicitatione, si Romam migret, annuos habiturum quingentos ducatos, praeter viaticum, ex promissis Prieratix et aliorum. Huic expostulationi opposuit Erasmus spongiam, adversus Hutteni adspergines; qua se verbose purgat; Huttenum suggillat; et nonnulla retorquet. Er cum interea, ut iam dicetur, Huttenus e vita discessisset; suscepiteius defensionem Otho Brunfelsius medicus; ac onvicia in Erasmum regessit. Ita lites ex litibus nascuntur; et ut in versu dicitur Timonis.

[Gap desc: Greek section] .

Verum autem nimis est, quod optimus Latinorum poeta rum scriptum reliquit:

Optima quaequi dies miseris mortalibus aevi,
Prima fugit: subeunt morbi, tristisqui senectus,
Et labor, et durae rapit inclementia mortis.

Nam dum Erasmus illa agitat, Huttenus morbis frequentibus et acribus confectus, mortem obit, in insula lacus Tigurini, Helvetiis Dffnort dicta, quae Eremi abbatem dominumagnoscit, apud Ioannem Schneckium, felicem paralyseos curatorem, anno Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo tertio, die, ut Eberus, ultimo, ut alii vicesimo nono Augnsti: cum vixisset annos triginta sex. Sepultus ibidem, cum epitaphio tali, a professoribus Tigurinis posito, piocurante id nobili Franco:

Hic eques auratus iacet oratorque disertus,
Huttenus vates carmine et ense potens.

Celebrarunt mortuum passim amici, et inter eos Eobanses Hessus eiusmodi dialogo Hutteni et Mortis:

Tu quoque magnifice qui nos, Huttene, solebas
Spernere, magnifico vulnere strate iaces.
Non iaceo, nec adhuc non te mors improba sperno,
Inquem nec dum aliquid iuris habere potes.
Nempe iaces nostri confossus arundine teli:
Hoc in te certe ius habuisse fuit?
Non iaceo, nec tela tuae mala sentio dextrae;
Et nec adhuc pars est ulla sepulta mei.
Nempe iaces clauditque tuum brevis urna cadaver.
An qui sic iaceat, non cecidisse putas?
Ut iaceant alii quos te stravisse superbis,
Ipse tibi invictus, te feriente, steti.
Hoc si stare fuit, si non hoc ergo iacere est;
Dic age quo pacto te cecidisse neges?
Non alia, quam qua divi ratione feruntur
In casses numquam posse venire tuos.


page 23, image: s055

Quod si divus eras, cur sic rationis egebas,
Ut caderes nostra dive perempte manu?
Nec cecide, nec divus eram, quid me improba captas?
Pars etenim superest maxima viva mei.
Stulte, quid am biguam, post fata novissima vitam,
Captas? haec fatuae somnia mentis erant.
Vivo equidem, neque si corpus malesana tulisti,
Vis animo venit vulneris islla meo.
Quid tibi fallaci blandiris imagine vitae?
Omnis ab exstincto corpore vita iacet.
Quid mihi damna vagae mentiris inania mortis?
Maior ab exstincto corpore vita manet.
Ut sibi iam fingant aliquam tua somnia vitam,
Fabula quid vitae proderit ista tibi?
Quam mea fama mihi tribuit ver ssima vitam,
Adserit, et superis me facit esse parem.
Diis ne parem faciat te fama levissima, cuius
Facta est, atque eadem corporis umbra tui?
Nen ita, namque brevi clausum est breve corpus in urna:
Fama manens pulsat Solis utramque domum.
Ad te fama nihil tua pertinet amplius, ex quo
Seu bona, seu mala sit, nil tibi scire licet.
Non ita, nam manes venit et bonae fama sub imos:
Et mala apud superos nulla relicta mihi est.
Ergo quid utiliism confeceris optime rerum,
Scire operaoe pretium, te referente mihi est.
Quamquamteste egeat nullo mens conscia recti;
Non tamen est ullus dicere vera pudor.
Dic igitur, quia non pudet hic quoque vana fateri,
Quae vivus faciunt ut videare tibi.
Parvus adhuc primaque notans lanugine malas,
Musarum certo numine plenus eram.
Talia concinui iuvenili carmina plectro,
Qualia permulti non potuere senes
Inter et aequales vigui, quantumque recordor,
Indole me nemo liberiore fuit.
Iam minus admiror, genus hoc sibi semper ineptum,
Promittit nullo tempore posse mori.
Sed cur nulla meas remorantur carmina vires?
Cur etiam vates spicula nostra petunt?
Nil nobis tua tela nocent, quid avara superbis?
Desine, dum caepta cetera lege sequor.
Pene puer varias gentes et plurima vidi
Oppida, fortunae victor ubique trucis.


page 24, image: s056

Non mihi plus aliis saevit Dea caeca, nec unquam
Desiit indignis exagitare modis.
Cur non et generis velles meminisse, quod illo
Clarior et Mors est et tua vita suit?
Non pudet, ingenuis adeo natalibus ortum,
Ut fuerim patrio sanguine Francus eques.
Sed mihi plus curae fuit, ut generosior essem,
Divitis aeternis dotibus ingenii.
Quid tamen hoc prodest, postquam nos ista tenemus
Omnia ceu forti capta tropaea manu?
Corpus avara tenes clausum, teneasque sepulcro,
Me mea cum superis vita superstes habet.
Nondum digna satis vitae miracla peractae,
Quis [Orig: Queis] vel adhuc possis vivere, facta refers.
Prima rudimentis clausa est iuvenilibus aetas,
Digna viro gessit munera vita sequens.
Nam patriae laudes, et libertatis ademptae
Iura, manu, calamo, fortiter adserui.
Quas laudes? quae iura refers? quibus adseris armis?
An meritis eguit Teutonis ora tnis?
Inclita Pontifices Germania passa tyrannos,
Non tantum est meritis visa eguisse meis.
Quam mea facta licet non possent sola levare,
Quae tamen huic potui commoda ferre, tuli.
qua ratione precor? nam tu nec corpore firmo,
Nec fortunae opibus permetuendus eras?
viribus ingenii praesentia damna leuxbam
Corporis, atque isto nomine fortis eram.
Et mea raptores fregerunt scripta Cynaedos,
Plusquam mille aliis ullius arma modis
Nec tamen imbellis fueram, nec corpore fractus:
Vulnera multa dedi; vulnera mu ta tuli:
Scit Romana lues, bullarum turba ministri,
Nec tu strate mihi Galle superbe negas.
Quod tamen infirmi mihi corporis obicis artus,
Postremi vicium temporis illud erat.
Straveris et Gallum, et Romanum fregeris hostem:
Fractus es, et stratus non minus ipse mihi.
Principibus quoque carus eram, sedplena malorum
Tempora, non sunt hoc passa fuisse diu.
Nil moror, ut fueris carissimus omnibus, hoc te
Plus iidem fato procubuisse dolent.
Stultitia haec equidem mortalibus omnibus una est;
Ut quod tu rapias, hoc periisse putent.


page 25, image: s057

Illi igitur nostro funebria iusta sepulcro
Solvant, et lacrimis mortua membrarigent.
Me mea stultitia securum fecit ab ista,
Quae nunc est alio vita futura loco.

Adtumulum Hutteni sunt et hae Petri{* Lib. 2. carm. pag. 173.} Lotichiiinferiae:

Alloquor Hutteni manes, cineresque Poetae,
Quos brevis in mediis insula claudit aquis.
Este salutati manes, haec summa laborum est;
Alma quies vobis sit, nec arena gravis.
Accipe cum violis lacrimas, tibi fundimus illas,
Morte tua felix, maxime nuper eques.
Felix morte tua, patriae non fata ruentis
Cuius eras vindex, non tot acerba vides.
Patria post obitus tibi contigit altera caelum:
Maior et in cunctos fit tua fama dies.
Fortunate cinis, vener ande nep tibus ipsis,
Aeternum salve, perpetuumque vale!

Fuit nobilitate et laude generis antiqui inprimis clarus doctrinae eruditae princeps, im patientissim us iniuriarum: libertatis immodice cupidus: non prorsus alienus a saevitia: vultus etiam acerbitate et minus clemente interdum oratione indicata. Itaque Melanchthon ut vivum propter doctrinae eruditionern et ingenii praestantiam magnifecit: ita ab illius natura vehemente, excelso animo, et voluntate ad res novas propensa, quam et consuetudo quorundam immoderatiorum incitarat, non nihil timuit.

Corpore a. fuit pusillo et debili: sed in quo animus ingens et ferox, viribus pollens: neque par opum abun dantia: ut quod de Demosthene olim fuit dictum, si eius proposito et sollertiae vires ac potentia respondissent, numquam fuisse futurum: ut in Graecia rerum potiretur Macedo: ita si Hutteni conatus non defecissent nervi copiarum et potentiae, mutatio omnium rerum exstitisset, et quasi orbis status publici fuisset conversus. A nullo magis flagitio semper abhotruit, quam mendacio: neque detestabilius quicquam duxit: quam non simpliciter ac optima fide et loqui et facere omnia: et q puero usque studuit: ut sincere versaretur et candide. Coeterum consilium eius de Pontificiis vi oppugnandis Lutherus non probavit: ut ex his ad Spalatinum{* Tom. 1 epist. Luth. p. 332. b.} apparet verbis: Quid Huttenuspetat, vides. Nollem vi et caede pro evangelio certari: ita scr ipsi ad hominem. Verbo victus est mundus: verbo servata est ecclesia: etiam verbo reparabitur. Sed et Antichristus, ut sine manu cepit: ita sine manu conteretur per verbum. Symboli quasi loco videtur usus hisce: sinceriter citra pompam, zelo virtutis: et iacta est alea.


page 26, image: s058

Scripsit varia Huttenus tum soluta tum ligata oratione: ac poetica quidem eius opera in unum collecta anno trigesimo octavo Francofutti prodierunt. Quae autem prosa sparsim edidit, in elenchis librorum nominatim recensentur: id monendum videtur, a non nemine Hutteno et dialogum Philalethis civis Utopiensis, et or ationem ad Christum pro Iulio secundo Ligure Pontifice, adscribi, una cum aliis nonnullis.

Tantum de Hutteno, ex ipsiusmet scriptis, Lutheri epistolis, tom. 2. operum: Eobani et Lotichii carminibus, et aliis. Nos vovemus, ut quod iam ultra saeculum literarum atque armorum laude floruit, maneat

-- immortale genus, longosque per annos,
Stet Huttena domus: et avi numerentur avorum!

GREGORIUS LAMPARTER.

BIBERACI in Suevia patricio genere natus est Gregorius Lamparter, sub annum Christi millesimum, quadringentesimmum, sexagesimum tertium. Primis rudimentis utcumque, ut tunc ferebant tempora, in patria perceptis, ad Academias eo saeculo celebriores, augendae eruditionis causa se contulit: inque omni artium genere gnaviter se exercuit. Inprimis autem sacrarum legum studio ita se dedidit: ut Doctoris, quod vocant, [Gap desc: Greek word] fuerit consecutus. Fuit et a natura instructus prudentia et facundia insigni.

Ab Ulrico itaque Wurtembergico in curiam accitus, et Cancellarii munus obire iussus est. Eo in officio cum magna fide aliquot annos versatus esset: virtutisque eius fama ad alios dimanaret: Maximilianus Caesar, Ulrici permissu, Lamparterum ad se vocavit, atque intimum consiliarium elegit.

Ab hoc Caesare, cum virtutes et in rebus agen dis industriam eius perspexisset, atque praeclara in Remp. merita; equitis aurati dignitate est ornatus. Hoc modo multis annis egregie suam sidem, industriam, et studium Imperatori ac Principp. probavit, et viris doctis longe lateque innotuit.

Tandem Caesare defuncto, ipse quoque renum dolore vexatus Norimbergoe aliquantisper decubuit, atque anno aetatis suae sexagesimo, salutis vero millesimo, quingentesimo, vigesimo tertio inter vivos esse desiit.

Fuit vir eximius, et bene de patria communi meritus Cum anno millesimo, quingentesimo, decimo quarto, orta esset coniuratio Comradi, ut vocabamt, pauperis, Germanice der arme Runtz: hic Lamparterus, a duce ulrico ad rebelles rusticos missus, ita eis respondit:


page 27, image: s059

ut non paucos ad sanitatem mentis redurerit. Dictum eius hocfertur; oportet quemlibet principem habere fatuum; quem exerceat: et vicissim alium; a quo ipsemet exerceatur. Inseripsit huie Lampartero Henricus Bebelius, poeticae et oratoriae in Academia Tubingana tunc professor, apologiam contra Leonhardum lustinianum Venetum: qui insectatus fuerat coronationem regum Germanorum, et Germanos barbariei insimularat. Tantum de Lampartero ex l. 3. Prosop. Pantal. et Crusii annal. Suevicis.

CONRADUS MUTIANUS RUFUS.

CONRADUS MUTIANUS RUFUS, ex nobili Mutiorum, vel ut ipse dicebat scribebatque Mutianorum familia, patriam habuit Hohemburgum in Hessis. Vir Graecis et Latinis literis iuxta eruditus, philosophus insignis, iuris praeterea scienria praeclare excultus.

Hic cum, ex Italia redux, in aulam principis Cattorum receptus fuisset; ubi tum cancellarius erat ipsius Mutiani frater germanus: offensus illo vitae genere, quo liberius operam studiis philosophiae et humanitatis, ad quae natus erat, dare posset, secessit in Turingiam. Ibi auxilio alterius fratris, qui tum res Praesulis Moguntini Erphordiae administrabat, canonicatum, ut tum erant tempora, Gothae adeptus, totum se quieti et studiosae tranquillitati dedit, contentus annuo reditu vix sexaginta aureorum, relicto cognatis et affinibus toto patrimonio; nisi quod liberalitate principum, praecipue Electorum Saxoniae, saepe adiutus et sublevatus est.

Hic fuit omnium studiosorum unicus patronus, et hospes, in requidem admodum tenui. Supra fores{* Vide vitam Itelvvolfi de lapide.} aedium, quas Gothoe habuit satis elegantes, hunc titulum fixit: BEATA TRANQUILLITAS.

et in atrio eiusdem domus visebatur hoc elogium: BONIS CUNCTA PATEANT:

Atque illud quidem elogium celebravit Eobanus Hessus ipsius intimus, Idyllio octavo Bucolicorum, quae exstant.

Mortuus est Gothoe rebus turbulentis in Germania, in dolore, ut apparuit, amissae dignitatis et diminutae rei familiaris anno Iesu Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo sexto, terrio calend. Aptilis, vir magnus, et probitate, integritate, virtute, sapientia, humanitate excellens, decus et orna mentum


page 28, image: s060

eorum, quibus cum vixit, et patriae imo Germamniae totius et saeculi sui. Morienti adfuit optimus et doctissimus vir Ioannes Marcellus Regiomontanus: qui Mutiano eo magistro ante Erphordiae usus fuerat, postea singulari per omnem vitam amico et patrono: quod ei commune fuit cum Eobano Hesso poeta, Ioachimo Camerario, Adamo Cratone, et doctis plerisque omnibus illius aetatis. Praeter Eobanum, qui elegia prolixa obitum Moecenatis sui deflevit, Ioannes Stigelius vir et poeta Deo Musisque carus, puer tum fere epitaphio hoc eius encomium est complerus:

Hac tumulatus humo, Rufus post fata quiesco:
Ardua qui clarum nomen ad astra tuli.
Prima mihi tenerae dedit incunabula vitae
Hassia; fertilibus terra recincta iugis.
Cum mihi adhuc viridi vernaret flore iuventus,
Nec tegeret flavas hispida barba genas:
Ingenuas colui Musis ducentibus artes,
Deditus et studiis nocte dieque fui.
Hinc didici rerum varias cognoscere causas.
Quasqui parit miras terra fretumque vices.
Interdum versus et blanda poemata finxi,
Qualia Virgilium nemo probasse neget.
Cumqui mihi vires provectior adderet aetas;
Cura mihi leges noscere Iuris erat.
Sed mihi cum Musis et caris vivere amicis,
Plus placuit; trepida quam fora lite sequi.
Omnia nam quoniam stulte transire videbam,
Non sitii tituli nomina magna mei.
Aulas praecipue fugi, quia fulmen ab aulis,
Et fortuna, piis saepe sinistra, venit.
Aurea me blandi fovit clementia caeli,
Aua iacet uberibus Gotha beata iugis,
Hic ego traduxi tranquillae tempora pacis;
Hic mihi pax vere vita beata fuit.
Invida me donec caro mors abstulit aevo:
Et mea sub viridi condidit ossa solo.
Quam bene nunc recubo florentibus obsitus herbis!
Hoc mihi perpetui nominis omen erit.

Dignitas in eo fuit summa; gravitas autem ea, quae aetatem et locum, quem tenebat, deceret: commista illa quidem cum comitate in credibili. Rei literariae ita amans: ut mirifice laetaretur: cum audiret sedulo in artibus elaborare iuventutem: et quibus porerat rebus solebat in hoc spatio incitare curtentes. Adolescentibus literarum studiosis, ad se venientibus, proponebae materiam; quam scribendo elaborarent: et scripta postca emendabat;


page 29, image: s061

ac saepe non admodum digna collaudabat; ut hoc pacto ad diligentiam et curam studiorum excitatentur animi illorum.

Ingenio insuper fuit festivissimo, ac liberalibus iocis admodum gaudente. Epistolas ad amicos scribebat libenter: usus genere orationis sententioso et inciso: quale est Politianicum; ad quod in Italia crat adsuefactus. Rhythmis etiam ludebat interdum; cum quidem faceret versus sat bonos. Divulgati quidam fuerunt, de improbitate simulantum religionem. Sed ipse neque edidit suorum quicquam; neque reliquit, exceptis epistolis paucis; quod ed??? recte posset: et omnino se sua publicari nolle aiebat. Ac Ioachimo camerario percontanti aliquando causam, quamobrem tampertinaciter premeret scripta sua, cum omnes arbitrarentur, et ipse quoque putaret, scriptionibus eum operam dare? Ita fieri, respondit: quia sua sibi numquam satis placerent: ideoquemalle se frui aliorum stultitia. Etat nimirum ei persuasum: non facere sapienter illos, qui sua scripta facile emitterent in lucem: praesertim cum illis temporibus non emitterentur: sed evolarent undique omnis generis libri

Editae sunt quaedam tamen eius epistolae, et carmina; inserta epistolis acaliis monumentis, doctorum superioris saeculi viro rum, studio Ioachimi Camerarii: quae indicio esse possunt, quale illi ingenium fuerit. Etuit illa rogatu Camerarii Bruno Seidelius Medicus, e bibliotheca nobilis viri Gerlaci de Margaritis et Leoburgo, filii Herebardi: q vi apud Albertum Moguntinum electorem primum, demde etiam inter Impetatorum Maximiliani et Caroli consiliarios suo tempore summo loco fuit summaque auctoritate. Floruisse autem Mutianum etiam apud exteros virtutis ac doctrinae fama, epistola haec Aldi Manutii ad Henricum Urbanum docet: quam, cum et rata sit et elegans, subicere nobis visum. Sic igitur habet:

Henrico Urbano S. Bernhardi sacerdoti venerando, ac magna doctrina homini, Aldus Manutius Romanus S.

Mutianum Rufum, propter ipsius doctrinam et humanitatem, amo vehementer, eiquedebere me fateor; cum quod de me non desinat bene dicere, tum etiam quia te mihi, sanctis moribus et doctrina ornatum virum, amicum fecerit suis laudibus. Quamobrem nisi te, et Mutianum, et Spalatinum admodum quam doctos viros, et mei amantissimos, non diligam solum; sed plurimum quoque redamem: sim omnium ingratissimus. Sed et amo vos, et veneror: agoque vobis immortales gratias: quod me ad muvam benevolentiam invitaritis: quam quidem ad rem si tacuissetis;


page 30, image: s062

erutis digni prius rogari. Illud me valde delectat: orari abs te Deum, ut me in tantis laboribus pro re literaria adiuvet. Id quod, rogo te, etiam atque etiam ut nunc maxime facias; curesque ut idem coteri apud te tui faciant. Molior enim rem maximam, maximo emolumento futuram studiosis omnibus, et qui nuns sunt, et qui post aliis erunt in annis. Vale. Venet. 22 Febr. An. M. D. VI.

Ipse autem Mutianus ad eundem Urbanum ita de se: Despectus rerum momentanearum, non est vesania, non dementia, non imperitia Quid tot sanctiordines, quid tua haeresis, in qua Canonicus vivis? quid philosophorum instituta meliora aliud praecipiunt, quam ut simus paucis comtenti et mamsueti? omitto citare testes, Paulum nosti, legis saera, intelligis casus humanos. Dicunt maligni Mutianum non esse Theologum, non Iurisperitum: non admodum literatum. Fateor, et humilib. homo Christianus acquiesco Id tamen scio: nos imni dectrinae genere, ne dum in sacris literis et iure, tantum profecisse: quantum ab homine barbarae nationis fieri potest. Non te moveat si audis calumniantium obtrectationes. Maioramora moliuntur, crede mihi. Sed eo me robore animi Deus sepsit: ut stultor um invidorum superborum sibila non extimescam. Male igitur dicunt illi humilitas est conditionis utilitas: imo humilitas Christiana est vera fortitudo et magnanimitas. Vale raptim. Camerarius in vita Eobani: cpistolae Eobani et carmina.

HULDERICUS ZASIUS.

CONRADUS ZASIUS civis fuit Constantiensis locuples. Is filium cognominem, digitis sinistrae manus carentem, patrifamilias ineptum fore iudicans, bonis omnibus in pios usus distributis, filio, quantum ad vitae sumptus frugales quotannis satis esset reliquit. At quia Germaniae Iurisconsultus debebatur, qui eruditione verteribus, auctoritate recentioribus conferri posset: e Plorea familia uxorem duxit. Eo in coniugio natus est Huldericus sive Udalricus Zasius, anno a nativitate Christi millesimo, quadringentesimo, sexagesimo primo. Puer ad literarum adhibitus studia, feliciter ihco, quae tradebantur, arripuit: ut illis temporibus; quibus primum in Germania illucescere, sed subobscure, bonae literae incipiebant. Quamquam vero illa ipsa aetas, in quam puer incidit, inculta adhuc barbaraque esset, eaque de causa pueritiae studia rectius aliis instituere non posset: tamen, cum et literae in dies magis magisque emersissent, et ipse interea adolevisset, ingenii


page 31, image: s063

dexteritate facile effecit; ut omni barbarie excussa in omnibus liberalibus disciplinis eleganter doctus et esser et haberetur.

Iuventutem paulo dissolutionrem cum egisse ferunt, prava societate (quod aetas ista peculiare malum habet) corruptum. Et auditus est ipse aliquoties eius temporis iacturam, apud convictores et suos familiares, deplorare. Postea vero relicta schola, se ad forum et negotia transtulit, consilione an casu, incertum In unmerum ergo Notariorum Constantiensis consistorii, quod isticsane celebre at que fcequens est, concessit: ubi aliquandiu negotiis forenlibus exser cicatus, a Senatu Friburgensi, quod Brisgoiae oppidum est, accersitut et Syndicus eius Rei pub. designatur. Delectabatur ille etiam dum studiis, quae privatim numquam intermisit, et inprimis Iuris civilis amore ac cognitione ardebat: cuius praestantem dignitatem, summamque utilitatem, iam rectius, atque olim, per aetatem intelligere et iudicare potterat. Itaque quod in adolescentia per imprudentiam praetergressus erat; postea meliori consilio, etsi serius, secutus, atque etiam consecutus est.

Provecta iam erat aetate, trigesimumque annum excesserat, cum primum coepit fatali hortatu Ius civile addiscere, Quod quo rectius atque expeditius facere posset, abdicato a se publico illo officio, totum se de nceps Iuris studio addixit atque dedidit. Praeceptores audivit eosd, qui tum Friburgi, quod publicam et primarii nominis scholam habet, profitebantur, ex quibus ipse postea scriptis suis duos potissimum celebravit, Ioannem Knapum Germanum, et Paulum de Cittadinis Patavinum, cuius etiam in familiaribus colloquiis amicissimam mentionem saepe faciebat. Brevi tempore plutimum in iuris disciplina profecit. Erat enim natuta laborum tolerantissimus; memoria summa; iudicio prope tum perfecto: ad quae accedebar illa forensium negotiorum cognitio, quibus iuris civilis rationes usu prius, quam litetis iam didicerat. Quapropter cum Paulus ipse ingenii iudiciiquive dexteritatem in Zasio discipulo perspiceret; eum sibi in ordinaria praelectione, quamquam etiam dum scholarem (ut tunc vocabant) et ob id multis ex professoribus fere tumultuantibus, surrogavit; pro quo tum Titulum de conditionibus Institutionis publice praelegit Hic quod et naturali quadam dicendi facultate praestaret; et praeter aliorum morem, pro sua eruditione, cultius elegantiusque docetet: statim celebrati, et gratus omnibus esse coepit.


page 32, image: s064

Quapropter, ut ptimum Doctoratus insignia tulit, inter ordinarios professores cooptatus, ex eo non scholastica professione tantum; verum etiam scriptis editis deinceps magis magisquive inclaruit; ac quasi sibi certamen ipse indixisset, se ipsum indies eruditione et fama superavit; quam utramque quantam sit consecutus, cum in medio sint eius doctissina atque utilissima scripta, nihil opus est nostro hic iudicio definire.

Vitam quod attinet, erat ille honest ssimis et amabilissimis moribus, liberalis, humanus, affabilis, laeti et per quam festivi ingenii, ut qui libentissime semper iocaretur. Dapsilis praeterca, ut loquuntur, erat, et crebro convivabatur, adhibitis plerumque doctis viris, amicis suis: quorum suavissimis confabulationibus animum suum subinde recreabat Nihil enim minus, quam solitudinem ferro poterat. Cibi atque vini nonnihil etat avidior, unde et crassitiem corporis contraxerat: ut mirari non pauci solerent, quomodo vir istis rebus intemperamtior; tantos tamen labores lucubrationesque, quibus plurimum incumbebar, sustinere citra morbum posset. Sed ca eratnaturae, quae fortissima illi contigerat, praestantia.

Conversatio eius reliqua omnis decora et perquam urbana fuit. In profitendo summam gratiam habebat, et actionis vividissimam energiam.

Erat candidi ingenii minimequive invidi. Aliorum laudes non solum libenter admittebat; sed etiam ipse frequenter praedicabat, nec audivit quisquam ullius illum professoris vel ex demortuis, vel ex illis qui tuo tempore celebrabantur, honori nominique unquam obtrectavisse. Pertiacior tamen in defendendis illis, quae semel asseruerat, et reprehensionis im patientior esse nonnullis videbatur.

Cetera vir singularis humanitatis, qua cum alios omnes, tum maxime discipulos suos, et ex illis studiosissimum quemque complectebatur. Nihil erat, quod illis non communicatet ex suis: nihil, quod, si poterat, non praestaret.

A Ferdinando tum Ungariae et Boomiae, dein Romanorum rege, post dedicatam eidem lucubrationum suarum editionem, inter alia hoch privilegio donatus erat; ut quandocumque ei luberet, in otium se literarium recipere et operosum praelegendi laborem a se abdicare posset, salvo nihilominus sibi annuo stipendio sue.

Friburgensis enim schola sub Ferdinandi,tamquam Archiducis Austriae, dominio est.

Ceterum hoc privilegio Zasius numquam usus est: sed amore studiosorum, quorum non paucos im mensis etiam itineribus secutos se videbat, perpetuo, si per valetudinem licebat, praelegebat. Nam podagra saepe impetebatur, et illi etiam senectus ipsa (iuxta proverbium) morbus erat.


page 33, image: s065

Rebus humanis eximitur Iureconsultus et vir optimus iuxta ac doctissimus Friburgi; anno salutis millesimo, quingentesimo, trigesimo quinto, die vicesimo quarto Novembris, aetatis suae anno septuagesimo quarto. Elatus est magno totius urbis luctu, et in summo templo honor fice sepultus, ubi illi ex decreto Senatus et Reip. Friburgensis ad extremam gratitudinis significationem (municipales enim leges eius urbis Zasius omnes illis condidit) elegans monumentum positum est, cum hac inscriptiove:

HULDRICHO ZASIO IURECONS. SUORUM TEMPORUM TOTO ORBE CELEBERR. HUIUS ACADEMIAE ORNAMENTO SINGULARI, ET REI PUBLICAE FRIBURGENSIS IN RESTAURANDO IURE MUNICIPALI IAM OLIM STRENUAM OPERAM NAVANTI, ALIISQUE MULTIS NOMINIBUS DE SE BENEMERITO MAGISTRATUS OFFICII MEMOR FIERI IUSSIT.

CONCESSIT NATURAE, ANNO SALUTIS M. D. XXXV. VIII. CALENDAS DECEMBRIS.

Scripsit et Erasmus Roterodamus ad tumulum illius tale epitaphium:

Siccine mors crudelis, et invida praeripis orbi
Ulrichum Zasium, decus admirabile Iuris
Caesarei simul et sacri (paucissima dixi)
Imo doctrinae titius et artis honestae
Thesaurum, ac mundum locupletem? cuius ab ore
Manabat sermo vel melle suavior omni.
Quid nunc collaudem summum pietatis amorem,
Et mentem caelo dignam? quo iam illa soluta
Corporis involucris fruitur, sine fine beata.
Quod superest, te compello studiosa iuventus,
Tandem pone modum lacrimis, iustoque dolori.
Vocis adempta tibi Zasianae copia: verum
Exstant ingenii monumenta perenniae, quae si


page 34, image: s066

Assidue manibusque teras, oculisque frequentes:
Spirat in his, loquiturque viri pars optima semper.

Uxores habuit duas, ex quarum prima Ioachimum, qui postea ducis Sabaudiensis Secretarius fuit, et filias duas Clementiam mercatori postea, et Catharinam Georgio Funck Constantiensi docto Iureconsulto nuptam, Latinis literis industria sua praeter Germaniae morem eruditam, sustulit.

Sexagenario iam maior secundam duxit, quae illi filios tres, et {* Alii sex liberos.}filiam peperit. Ex illis natu maior Ioann. Udalricus, iu venis ingenii acrimonia, memoriae praestantia, dicendique promptitudine a patre neutiquam degenerans, qui post patris obitum, ad audiendum virum doctissimum Marianum Socinum {Adivitam eius infra.}missus, solitis titulis insignitus rediit: ac paterno otio aulica negotia, suum secutus genium, praeferens, im summa Ferdinandi et Maximiliani Impp. gratia vixit, verumque illud esse ostendit: Principibus placuisse viris non ultima laus est.

Usus est Zasius pater amicitia virorum in Germania et extra eam suo tempore clarissimorum: quemadmodum [Gap desc: Greek words] : inprimis autem cum Erasmo intercessit ei necessitudo summa; et, cum Friburgi idem viret, familiatitas quottidiana. Quamquam ipse conqueratur {* lib. 24. epistolar.}alicubi Erasmus, minus saepe licere sibi illius optatissima consuetudine frui; in causa esse; quod Zasius surdaster, Erasmus parum vocalis esset.

Oranvit autem non solum Erasmum multis et magnis officiis, nec in ipsum tantum gratis fuit officisus; sed in alios quoque, vel notiti a Erasmi commendatos. Nec fuit, ut ibidem Erasmus ad Pirkeimerum, Candidus in Admicos: sed ipse candor: in extrema senecta animus vegetus, iudicio decessit nihil, nihil memoriae. Inde ipse de se {* lib. 2. Respoms.}ailcubi: Ego quantumvis senex, huiusmodi memoriae schedulas sperno: ut cnius memoria Dei beneficio, nondum deflaccuerit, deficientibus etiam caetaris corporis viribus. Orationem habuit ex tempore, sic bonis verbis, bonisque sententiis, nec id sine lepore, scatentem; qualem negat in Italo animadvertisse. Denique fuit in co morum vere Christiana sinceritas: nec ab illius colloquio discessit quisquam ad pietatem non inflammatior: uno verbo, vir priscorum morum et antiquae virtutis rarum exemplar. De doctorum quorundam in interpretandis legibus iniquitate: vere et ingenue haec scripta {* Lib. 1. de intellect. singul. pag. 35. b.}reliquit: Ex his relucet omnium doct error intolerabilis, qui unquam super ea {* L. si prius. de operis novi nunc.}lege scripsere: et quam coacte, quam omnino impertinenter negatoriam actionem in distam legem intruserunt. Sed homines sumus: atque utinam ex Epicteti sententia, idipsum quod homines sumus, cognosceremus: nosque humana pati non dissimularemus! Iam veritati, a quocumque ca


page 35, image: s067

diceretur, crederemus: meliora sentientes sine invidia sequeremur: et reiectis fastuosis Italorum et Gallorum titulis, etiam Germanis docendi gratiam a Domino dari fateremur. Sed sunt qui leges faciles saepenumero ideo obscurant sive quod non omnium facilis sit et expedita interpretatio: sive quod veritatis profundior inquisitio negligatur. Non enim volo adserere, quod ad augmentum stipendiorum aliquando nodus in scirpo quaeratur: videre tamen Baldum poteris in 1, iuris gen § quin imo in vers. urputa post divortium. ff. de pact. ubi nescio, an aequam causam adferat: cur Accursius glossus non semel dedita opera obscurarit. Haec ipse Zasius.

Idem alibi ad Lectorem.

Contestatum ante omnia volo, ex solis metextibus Iuris, verisque et fundatis rationibus, quae vellege, velnatura firmantur pendere, eisque niti et haerere velle. Deinde ad opinionum procellas, quibus teste Cebete, ad scientiam non patet ineroitus, nolle alligari: quae apud me ne minimam quidem auctoritatem habent: nisi vel textu iuris, vel evidenti ratione consistant. Et tertio loco, Accursii, Bartol. Bald. Angeli, et ceterorum auctoritatem, honore tamen eis debito servato, non pluris me facere: quam aliorum quorumcumque Doctorum, qui eruditione prastant: ita ut me nullo premant praeiudicio, etiamsi fuerint ingenio et doctrina inprimis excellentes. Veritas enim turis ex textibus, non ex Doctorum autheritate eruitur. Tandem consiliorum silvam eminus ablegamus: quae saepenumero ad quaestum, et ad persuadendum iudicem plus sunt composita, quam ad veritates textuum asserendas Proinde qui mea perget convellere, textibus iuris, iustisque rationibus mecum pugnet. Nam quicquid praetere a armorum afferet: hac conrestatione, tamquam rem imbellem, aversabor. Haec idem Zasius.

Reliquit multa praeclare scripta, quorum quaedam ultimam manum accepere, et ab eo edita sunt: ut Intellectus legum singulares: commentaria in legem secundam, Digest. de origine Iuris: Tractatus substitutionum: Tractatus de ludeorum infantibus baptizandis; Apologia contra Eccium, Item contra stellam Aureliensem, et Epitome in usus Foudales.

Reliqua vero post mortem illius edita sunt a discipulis, confusa adhuc, incorrecta et reliquis scriptis propter ultimae manus defectum, prope dissimilia: de quorum numero sunt: Summa in Digestum vetus. Lecturae in aliquot Titulos primae partis Digesti veteris: Et in titulum,


page 36, image: s068

si certum petatur, in secunda parte. Item super titulum de actionibus in Institutis. Item consiliorum libri duo. Illa autem omnia si ab eo ipso fuissent emendata, haud dubie longe aliam faciem fuerant habitura, quam nunc habent. Cuius Fichardus coniecturam ex Tractatu Substitutionum, ab eo ipso postea evulgato, facere se scripsit: qui tantopere distet ab illo, quem in scholis Auditores, inter quos et Fichardus, ex illius ore exceperant, ut lecturam prae illa editione vix agnoscere possis Zasii fuisse: tam multa istic immutata, tam multa etiam recisa, tam multa denique ex integro illustrata sunt. Ex qua quidem editione plane perspexit: zasium hoc fere emendationis genus in usu habuisse, quod Horatius in {* lib. 1. sat. 10.}Satyris describit, dum ait:
Detereret sibi multa; recideret omne; quod ultra
Perfectum traheretur: et in versufaciendo
Saepe caput scaberet; vivos et roderet ungues;
Saepe stylum vertens, iterum quae digna legi sint
Scripturus. -- -- -- --

Alias enim in lecturis fuit multo effusiot et minus concinnus, et verborum quibus saepenumero inquinatis, significantibus tamen, utebatur, fere negligens. Qua de causa Zasium sinceri lectores ecusatum habebunt, sicubi in posterioribus editionibus eum sibi ipsi dissimilem in venient, et illius, quod apud Nasonem est, humaniter meminerint:
Emendaturus, si licuisset, eram.

Est in hunc Zasium, Ioann. Thome Freigii distichon huiusmodi:
Corpore crassus eras; sed mentis acumine Zasi
In summo sacri vertice Iuris eras.

Item Ioannis Fichardi olim discipuli Zasiani, Sapphicum elogium prolixum; hoc:
Hac leveis ergo tenus, et iocosas,
Sit satis mecum retulisse nugas,
O Iovis proles, veneranda Clio,
Nata supremi.
Nunc virum laudes age maximorum
Grandior tandem,, superas ad auras
Effer, et cantu celebrare tenta,
Diva canoro.
Ergo quis cunctos potior canendus
Inter heroas, quibus hoc perenni
Inclitum fama superat Friburgum,
Venerit unus?
Anne qui primus latices latinos,
Primus et Graios latices Latinis


page 37, image: s069

Rettulit, dicam numeris ERASMUM
Roterodamum?
Nemo quo maior, similisque nemo est,
Proximus rarus: monimenta cuius
Nostra mirantur, subitura semper
Saecla stupescent
An magis magni comites Erasmi
Te canam Vatem GLAREANE nostri
Temporis clarum, Latiam hacque linguam
Urbe docentem?
Teve LUSCINI? genus omne doctum
Disciplinarum, triplicesque linguas,
Hisque tradentem sacra, laude summa,
Dogmata Christi?
Aut vetustatis potius (tenebris
Quae velut densis latuit, latetque)
Vindicem doctum memorem, Ioannem
Forte SICHARDUM?
Inter hos rite fueras referri
Dignus insigni quoque tu camena
Qui doces sacros canones, AMELI,
Ore diserto.
At rapit totum sibi me, tenetque
Fama grandaevi moritura numquam
ZASII, quo nemo peritior nunc
Iuris et aequi.
Nunc tuis ergo, mea Musa, plectris
Subice, hunc clara celebrato voce:
Hunc virum plenis, age, Diva, solum
Laudibus effer.
Ille Germanis, Italis, Britannis
Notus, et cunctis celebratus oris
ZASIUS, nostri decus et perenne
Ille Friburgi.
Ille quem totis bene conferendus
Gentibus, magna veneratione
Diligens, unum solet anteferre.
Divus Erasmus.
Cuius ex omni, prope somper, orbe,
Gratia pubes venit audiendi
Docta, quae magna veteri refulget
Stemmate, parte.
Nemo qui leges profitetur usquam
Doctius; nemo meliore tradit


page 38, image: s070

Vel fide, vel iudicio parique
Cum gravitate.
Dii, quibus celsa residens cathedrae
Hic modis, nec dum satis orsus, in se
Omnium menteis oculosque vertit
Voce potenti.
Quam docet multo iuvenum favore
Afficit quanto penitus stupore
Singulos, quidam tria ceu superstes
Saecula Nestor?
Ille seu sensus sibi singulares
Proferat, multa ratione firmos,
Rectius legum quibus indicatur
Vera voluntas:
Sive Doctorum dubias priorum
Dissipet pugnas: male seu professor
Arguat, sive explicet implicatos
Denique casus.
Quae quidem tanta simul et Latinae
Copia prastat phrasis, atque luce
Quanta vel priscos decuisset ipsos
Iure peritos.
ZASIUM porro celebrato Masa,
Quem student rebus dubiis, et ipsi
Caesares, Reges proceresque primum
Consuluisse.
Quique longinquis petitur ab oris
Indies: cuius domus urbis atque
Omnium oraclum est, dubio suum quos
Sollicitat ive.
Qualis et quondam senioris illa
Mutii Legum fuerat periti
Civium sempter celebrata turba,
Ianua Romae.
Ipsa quid tandem monimenta dicam,
Laudis aeternae, meditationes?
ZASIO famam meruere quantam?
Nomina quanca?
Nil quibus vel doctius esse quicquam,
Nec potest vel tersius esse quicquam.
Et nihil fundatius esse quicquam,
Splendidiusque.
Illa dum caelo variantur hora,
Et regent terras sacra Iura stabuns


page 39, image: s071

ZASII servantia, clara cunctis
Nomina saeclis
Hinc suo tantum neque vate quondam
Pindaro Thebae, neque Iwn Homero
Fulsit, hoc quantum duce nunc Friburgum
Nobile claret.
Arduum iactant velut ALCIATUM
Galliae: iactat Marium superba
Roma: Germanis ita regnat unus
ZASIUS oris.
ZASIUS clarum iubar ille Legum:
ZASIUS linguae decus et Latinae:
ZASIUS praestans titulis quibusvis
Inclitus Hero.s
Ergo Nelidae tria saecla vitam
Vivito felix, venerande ZASI,
Et diu nobis (superos precamur.)
Ipse supersis.

Richardus autem Sbrulius Foroiulianus. Poeta Caesareus, in laudem illustris iuris interpretis Udalrici Zasii Germani hoc epigramma reliquit.

Quid sequeris balbos pubes Germana magistros,
Cum sit natali turba diserta solo?
Quid tibi cum Scythicis proles generosa colonis?
Quin tua Romanos patria fortis alat.
Ah pudeat tristes luci praferre tenebras!
Ah pudeat Glaucam prae sue nolle deam!
Ut sileam multos, tibi Zasius optima tradit
Quaeque, decem tabulas explicat ille virum
Somnia non vobis, folium legit ille Sibyllae;
Tullius eloquio, legibus ille Solon.
Quid plus eloquio? quid vos plus iegibus ornet?
Haec duo praecipue quemque beare valent.
Zasius et calamo vos et sermone iuvabit:
Sive domi cupitis vivere, sive foris.

Adversarios autem expertus est inter alios Petrum Stellam et Ioannem Eckium, cui respondit super quaestione: quo loco fides hosti non esset servanda apologia edita. Et haec de Zasio desumpta ex vitis recentiorum 1ctorum Ioann. Fichardi: Zuingeri theatro: Erasmi epistolis, ipsius Zasii scriptis et aliis.


page 40, image: s072

IOANNES FICINUS.

QUANQUAM vetus illud historiographi pronuntiatum vel hodie de nimis quam multis verum est: omnes omnium virtutes tantae, quantas videri eas voluerint eorum ingenia: qui uniuscuiusque facta descripserint: id tamen in Ficinum hunc minime convenire volumus. Per enim vellemus panegyrico iusto virtutem atque doctrinam viti dilaudare: nunc h storiarum ope destituti scholia duntaxat enotamus. Edidit ergo Ioannem Ficinum Hassiae inferioris oppidum Lichtenavia, sic a caelo libero, et post saltum opacum densumque parente, denominatum. Dictus ipse vernacula est Ioann. Feige; quod in Latinum Ficini, nescio an a ficu, est demutatum.

Literis eleganter, ut saltem tempora illa ferebant, eruditum fuisse, vel hinc colligas: quod sapientissimo Cattorum principi Philippo dignus, non ut unus e multis, visus fuerit: cui et consiliarii intimi et cancellarii munus deferret crederetque. Eo in officio, testantibus id literarum monumentis, annis permultis fidem atque industriam singularem principi et civibus probavit Hinc cum sub annum millesimum, quingentesimum, vicesimum sextum, doctrinae ac rituum Ecclesiasticorum emendatio in Hassia susciperetur: Homburgi conventu indicto et congregatis ex omnibus collegiis ac coenobiis Pontificiis, princeps per Ficinum dissidium eis religionis exposuit, nec non errores, qui contra scripturam in Ecclesiam irrepsissent, refutavit.

Idem ut Academia Marpurgi institueretur, omnem movit lapide: et interfuit in dicasterio principis primi Rectoris Ioannis Ferrarii renuntiationi, et designationi novorum Professorum: fuitque Gymnasio cancellarius datus: et bona illius cum Ioanne Ferrario atque Ioanne Tennero, Oeconomo, fide et diligentia magna administravit. Sed eum propter negotiorum molem, quibus assidue distinebatur, adesse scholae non posset: sublevatus nonnihil est, vicecancellario designato Ferrario.

Idem Ficinus, nomine sui principis a Carolo V. et Ferdinando eius fratre, confirmationem et privilegia Academiae, marpurgi fundatae, impetravit. Fuit vir minime [Gap desc: Greek word] ; sed insignis fautor literarum ac literatorum, inter quos facile principem locum obtinuit Eobanus Hessus poeta celebris, ut ex epistolis ad Ficinum ab ipso scriptis, videre est. Inscripsit eidem Eobanus opera sua Poetica, ususque est eo, dum vixit, patrono. Chronicon Haffiae: epistolae Eobani Hessi: Chytraus in Saxonia.


page 41, image: s073

CHILIANUS KONIG.

CHILIANUS KONIG Zuicaviae in Misnia natus: in Germaniae scholis informatus: ab Italis docturae infignibus ornatus, inque ordinem Iureconsultorum adscriptus perhibetur. In patriam reversus a principe Georgio, Saxoniae duce, cancellarius est declaratus: fuitque ei a consiliis intimis. Idem aliquando dicitur in patria sua fuisse et civis et senator: ubi hoc ab eo laude ac memoria dignum facinus praedicatur patratum. Orta inter plebem, quae bellua est multorum capitum, et magistratum seditione, ob {* De quibus Dresserus pare. 5. in descript. Zuickaviae.}privilegiorum, ut iactabatur, antiquitus indultorum defenfionem: cum omnia sursum deorsum viderentur itura: ipse vere regio animo suam interposuit auctoritatem: et dexteritate singulari dissidii flam ma exstincta, civitatom totam gravissimo periculo, Senatum sinistra suspicione liberavit: verque, quemadmodum poeta maixmus eiusmodi de tempestate ait unus

Ipse animos rexit dictis, et pectora mulsit.

Edidit processum iudiciarium tum ex iure Caesario, tum Saxonico collectum, illisque accommodatum regioibus: quo scripto aliud praestantius ulum eo in genere inveniri negant.

Ex chronico Misniae Petri Albini tit. 25.

BILIBALDUS PIRCKEIMERUS.

PUBLICO bono editur Bilibaldus Pirckeimerus, anno Christi millesimo, quadringentesimo, septuagesimo, Norinbergae, patre Ioanne, iuris utriusque et omnium liberalium scientiarum peritissimo: qui primum episcopo Areatino vulgo Eistetensi; postea et Alberto, duci Bavariae; et Signismundo, Austriae archiduci, fuit a consiliis. Puerum Bilibaldum pater bonis literis mature im buendum curavit: et simul ac equitando sequi poterat, multis in legationibus secum esse voluit; atque in regum principumque aulis versari; ut
Multorum mores hominum lustraret et urbes:
simulque domeisticum parentis exemplum intueretur: cum a teneris adsuscere multum sit. Nec interea et aliorum ipsi defuit institutio. Dcotus est enim tum alias, quae ad humanitatem


page 42, image: s074

pertincnt, artes; tum Musicen et vocalem, ut vocant, et instrumentalem: quam felieiter et cito arripuit.

Adultior factus aulae Episcopi illius addicitur; ut non tantum aulicotum mores cognosceret: sed etiam artibus bellicis, et in militia se exerceret: quo natura ferri vidcbatur. Accidit eo rempore, ut episcopus ille a quamplurimis impeteretur: qui la rociniis, et praedis agendis potius, quam aperto et iusto bello inferendo, provinciam infectabant, ac vastabant. Ibi Pirckeimerus biennium equestri militia se ita exercuit: ut non minus hostibus notus, quam Episcopo carus esset. Nullo defatigabatur labore, nullis vigiliis, nulla inedia, nec periculum declinabat ullum. Et tamen temere aggrediebatut nihil: sed omnia citumspecte et considerate suscipiebatatque perficiebat. Eo tempore omnia armorum genera peritissime tractare didicit: ut non minus pedestri, quam equestri militiae aptus esset. Ac tametsi statura erat altiori: equitando tamen perquam ag lis erat; ac viribus corporis ita robustus: ut lucta, iactu, cursu, omnes superaret aequales: saltu vero ita levis; ut altissimos etiam equos facile transiliret. Cum vero vigesimo appropinquaret aetatis anno; parer in Italiam mittere eum decrevit: ubi studia aliquandiu intermissa recoleret ac continuaret. Quae res magnopere tum quidem animum eius offendebar. Invaluerat enim ca tempestate perversa opinio: literas hominibus militaribus et aulicis dedecori atque ignominiae esse. Maluisset igitur in exercitiis equestribus perseverare: atque in Belgium, ubi tum Maximilianus I. bellum gerebat cum rege Galliarum, militatum abire. Verum cum pater ostenderet, quantum literae praestarent armis: et commoda atque incommoda utriusque vitae togatae ac militaris ob oculos poneret: facile incensum adolescentis animum flexit: patrique filius, tamquam prudentiori, lubens paruit.

Primum itaque Patavium, sedem ac magistram studiorum sibi delegit: et per triennium ibi legibus operam dedit. Quod tametsi princeps ipsi studium esset: humaniores tamen literas, ad quas fere natura proclivior erat, non omisit. Cum enim Creticus quidam nomine, magno cum auditorum concursu Graecas literas ibi doceret: eum quoque audiit, et brevi tantum profecit: ut ipsi professori admirationi esset, Verum pater cum id inaudiisset: serio eum ab isto studio per literas dehortatus est; non alio colore, quam hoc: litetas Graecas tamerfi fortassis ornamento essent: parum tamen ipsi prodesse posse, Pontificii ac Caesarei iuris studioso.

Graecis igitur aliquantulum sepositis, Patavio Ticinum


page 43, image: s075

profectus est: ubi ea tempestate praestantissimi ICti florebant, et cum ingenti concursu leges docebant, Iason, Maynus, Ioannes paulus Lancelotus, et Philippus Becius. Italorum autem tunc consuetudine maxime delectabutur: unde factum: ut a Germanis, qui ibidem vivebant, in invidiam vocaretur, et aliquando male audiret: quam tamen obtrectationem malevolorum parum curavit. Italis autem ideo utebatur; quod eorum ipsi civilitas, temperantia, et eruditio maxime probaretur: cum a lusu aleae, comessationibus, helluationibus, et sumptibus inanibus totus abhorreret. Nec minus et ipse Italis carus et iucundus erat: tum quod eorum se moribus et ingeniis accommodare nosset: tum quod praeter morum facilitatem musicae in ipso scientiam maxime admirarentur. In quottidiana itanque cum Italis conversatione Italicam linguam exacte didicit: cuius etiam usu postea semper est delectatus iuxta vernacualm, Latinam, et Graeeam. Etsi enim a studio Graecae linguae per patrem, nescio quo opinionis errore, propemodum abstractus fuerat: tamen sui iuris factus, avide ad intermissum stidium rediit, multa Graece legit et vertit. Nec minus iurisdprudentiae, et alliis disciplinis, Theologiae, muthesi, historiis, et medicinae etiam operam dedit: in quibus omnibus ita versatus est; ut cum quovis paria facere posse videretur.

Semptennium fere in Italia commoratus, a patre domum revocatur: ubi et avum et parentem superstites reperit Pater autem cum bona gratia a suis principibus dimissus, ac velut rude donatus, Norimbergam redierat. Hic Pirckeimero filio auctor est matrimonii contrahendi, cortique vitae generis eligendi. Elegit igitur sibi uxorem Crescentiam Ricte ram; virginem lectissimam. Simul ac maritus factus in fenatum lectus est: ad quem Norimbergae caelibibus non patet aditus. Hic civilia negotia ca diligentia et dexteritate tractavit: ut prime statim anno legatus in gravissimis causis ad varios prinipes mitteretur. Quicquid autem in illo negotioso vitae genere otii habere potuit: totum studiis impendit adeo Pertinaciter: ut a quibusdam reprehenderetur, ab aliis irrideretur.

Cum ita triennium egisset: bellum inter Maximilianum Imperatorem et Helvetios exarsit. Ibi tam Norimbergenses, quam alii imperii ordines, evoctai auxilia miserunt. In ea expeditione cum de duce laboraretur copiarum Rei publ. Notimbergensis: tandem ea dignitas Pitckeimero, ne cogitanti quidem, ultro delata est. Quod officum sicut minimo ipse exambiverat, ita nec recusandum sibi aut respuendum existimavit,


page 44, image: s076

quantumvis etiam amici pierique omnes id ei proposita magnitudine periculi summopere dissuaderent, eumque deterritum a gravi expeditione illa domi retinere cuperent, consulentem potius suae tranquillitati ac securitati et suorum parvulorum atque uxoris; quacum non diu vixxisset, curam ac tutelam gerentem. Sed huiusmodi amicorum voces parum in ipsius animo flectendo valebant: ac nihil apud eum perficiebant:
quin potius
Vicit amor patriae laudumque immensa cupido.
Ita commissas suae fidei copias (quae cum primum constarent quadringentis peditibus et sexaginta equitibus, postea duplo auctiores factae sunt) ad Caesarem perduxit, una cum sex colubrinis cannis, et maiori tormento pulverario, octo praeterea curribus militaribus; quibus veherentur arma, pulvis tormentarius, tentoria, commeatus, aliaquc ad expeditionem necessaria. Adiunctus Pirckeimero erat praeter complures nobiles quidam eques auratus Ioannes a Bayersdorff, qui vir fama celebratur strenuus, et multarum palmarum bellator. Nec minus et ceteri magistri equitum, centuriones aliique officiales probe excitati probatique erant milites. Pedites, qui omnes erant veterani, eadem forma vestium induti erant, rubris videlicet tunicis: cuius coloris panno currus quoque omnes tecti erant; quae res ad ornatum selectissi marum copiarum non parum conferebat.

Cum ergo iam Pirckeimerus cum suis copiis ad eum fere pervenisset locum, ubi Caesar castra metatus fuerat; Maximilianus cognito eiusadventu, misit ipsi obviam cum mandatis, ut ad se veniret Tettenaugiam, quod oppidum ad lacum Acronium in comitatu Montfortensi. Eo statim Pirckeimerus perrexit. Ut autem Caesar recentes copias adventantes eo melius oeulis usurpare poslet, in campum processit eques; nec parum laetitiae ex conspectu pulcherrimarum copiarum percepit, quantum ex serenitate vultus colligi potuit. Non solum enim ex milite veterano selectissimo, et omnibus modis ornatissimo illae constabant: sed etiam multo maxima pars ipsi Caesari, ut cuius sub signis iam complures annos in variis bellis militassent, et praeclara suae strenuitatis experimenta saepe dedissent, nota erat et recognoscebatur: praecipui vero capitanei et centuriones aliique officiales: quos quidem Caesar ipse clementissimo salutavit alloquio. Ac tamentsi multoties audierat criminationes quorundam malevolorum, qui, antequam Norimbergensium copiae adventarent, illarum cum Aliud nihil carpere possent, solam exiguitatem traducebant, easque hoc nomine extenuabant; tamen nihil motus, istis sermunculis ac dicteriis, noc Norinbergensibus vel minimum indignatus, quod illi maxime


page 45, image: s077

quaerebant, miflum sibi auxilium clementissime acceptavit. Aiebar enim, malle se tot veteranos et exercit atos milites, quam alterum tantum numerum tyronum.

Eo in bello memoratu digna multa acciderunt, inter quae et haec. Multi ex militibus per aliquot dies saepe non viderant panem, nedum comederant. Ut igitur huic malo occurreretur, faciendum visum est, ut in ditionem Mediolanensem, quae vallis Telinae nomen habet, aliquot milites mitterentur, petendi causa commeatus, quem dux Mediolanensis Ludovicus, is qui paulo post a rege Galliarum captus, omnique ditione exutus est Caesareanis se praebiturum promiserat. Erat in medio obiectus mons excelsus et asper, regionis eius incolae Braium vocant, qui omnino transeundus erat, quod non sine summo labore et periculo fieri poterat, tum quia nimis arduus ac praeceps erat, adde etiam lubricus, tum quia praealtis nivibus coopertus: quae tum ob aeris calorem mense Iunio liquescentes viatorum vestigia non amplius ferre poterant. Hanc igitur periculosissimam profectionem, quam ceteri omnes recusabant, Pirckeimerus cum parte copiarum pedestrium, quibus ipse praeivit pedes suscepit; atque ad imperatorem Maximilianum cum ducentis iussus vocatusquive contendit.

Hic in via miserabile spectaculum Pirckeimero obiectum est, quod et ipse refert, et nos hic quoque repetendum ducimus, ut veriisimum illud angoscatur vatis oraculum: Nulla salus bello. Transeundum erat Pirckeimero cum suis per vicnm quendam ingentem, incendio consumptum: cuius ad pottam duas anus conspexit, cum perimixto grege puerorum ac puellarum quasi quadraginta, quem illae ante se, non secus ac pastor aliquis pecudes, minabant. Erant autem omnes fame ita exhausti, ac propemodum confecti, ut nihil nisi ossa et polles viderentur prae macie: quin inter ipsos et cadavera, nihil praeter motum et anhelitum, quo haec destituuntur, distabat: omninoque erat ipsorum horribilis ac teter aspectus. Sciscitanti itaque Pirckeimero, qui in hunc coetum hominum non hominum, et vivorum ac spirantium cadaverum forte inciderat, quo tenderent? responderunt aniculae tremula atque exili voce, mox ipsum, quo irent, visurum. Vix haec protulerant, cum in pratum portae proximum se conferunt, et ibi in genua agminatim propcumbunt, herbasque et gramina pecudum more depasci incipiunt. Hoc solum intererat, quod quae ore prono carpunt bestiae, illi manuum ministerio ori admoverent. Discernere quoque iam infelici scientia et usu grex ille puerilis didicerat, inter salubres et noxias, dulces et gratas gustui atque amaras et ingratas herbas: inque primis acetosa delectabantur, quam ilico prae ceteris agnitam involabant.


page 46, image: s078

Poulo post cum Caesar superveniens Pirckeimero, ad radices montis cum suis copiis praestolanti, imperasset; ut in territorium Mediolanense commcatus perendi causa sese conferret: miles ipsius initio hoc iter inire recusabat pertinaciter; quod dicerent non solum per se difficile ac periculosum id esse, sed etiam suam paucitatem causarentur, et hostium multitudinem: quibus undiquaque cincti essent, nihil se iam dicere deviae iniquitate maxima, nihil de montis altitudine asperitateque. Praeterea alios omnes, adeoquive Caesareanos ipsos hoc oneris recusare ac detrectare. Sed nque signa sua adesse, sine quibus se pergere velle pernegabant. Tandem post longam disceptationem et controversiam eo res fuit deducta: ut se profecturos, non alia lege dicerent: quam si suus rpaefectus Pirckeimerus ipse secum iret. Ibi ille, ne qua in se mora esset, his auditis de equo desiliens arma equestria e vestigio deponit; et peditis assumpto habitu milites suos horatut: ut sua sequantur vestigia. Quod illi quidem fecerunt, cum iam vix drei horae quatuor superessent ante noctem. Sed via adeo lubrica, lutosa et labriosa fuit: ut vix inde cluctari, atque emergere posse viderentur. Ita ergo usque ad mediam noctem, non sine maximo labore et molestia, iter fecerunt, vel potius cum luto et nivibus colluctati sunt. Non enim ulla ipsis apparebat interim domuncula aut diversorium, ubi paulisper succedentes interquiesscerent, et corpora exhausta reficerernt. Tandem ad tuguriolum quoddam pervenerunt; in quod, tametsi non omnium capax esset, sese abdiderunt ad capiendam exigui tempotis quietem: verum adeo miseram, ut fame, frigore et lassitudine pene deficerent. Tum ante lucem surgenies primum montem sub ortum solis superarunt: et aquas calidas, quae exradicibus montis scaturiebant, repererunt, quibus nonnihil serefecerunt. Citca meridiem demum famelici et lassi Burmium pervenerunt, ubi commeatus copiam aliquam se inventuros sperabant Quae tamen spes ipsos fefellit. Neque enim dux Mediolanensis promissis suis Caesari factis stetit. Itaque vix quinquaginta equos commeatu ibi recepto onerare potuerunt: maudiverant quoque magnam eo multitudinem confluxisse. Itaque eo die intet maximos metus ibidem substiterunt, omnium rerum dubii atque incerti. Postridie festinantes abierunt, et ad Caesareanos, qui invallem Engadiensem sese contulerant, perrexerunt. Erat autem in medio alius mons altissimus, quam omnino superare cogebantur. Hunc cum adscendissent in arcem munitissimam, quae in cacumine montis erat sita inciderunt quam Dux Mediolanensis praesidio munitam obtinebat. Per eam arcem necessario transeundum erat ipsis: quod nullum aliud iter pateret, nullusque exitus. Scala arci nomen erat, quia per scalam sive gradus in eam


page 47, image: s079

ascend endum erat, tam equis quam viris propter summam eius altitudinem, et abruptum praecipitium loci. In quam milites multorum dierum inedia emaciati et languidi irruentes, admodum se inebriarunt: unde ad rixas, ut fit, et arma caedesque mutuas processerunt. In via passim Pirckeimerus vicos et pagos ab host bus incensos ac conflagrantes eminus vidit: nonnumquam etiam collabentium fragorem aedificiorum audivit. Parum quoque abfuit, quin hostis transitum ipsi cum suis interclusisset, deiecto incensoque ponte, per quem flumen transeundum erat. Quo facto (ut iam fieri coeptum erat) omnibus non tam ferro quam fame pereundum fussiet. Necdum finiserat scandendi excelsos montes. Restabas enim et aliu,s quem incolae Bufalaurum nuncupant: cum vix ante solis occasum supetrare potuerunt. Ita tandem ex hostico evaserunt et ad suos commilitones se receperunt: multis tamen ex suo numero desideratis, qui in via defecerant fame et lassitudine confecti. Usque adeo enim fames invaluerat: ut inter eundum milites Prickeimeri herbas e terra evulsas vorarent instar pecorum. Cernere quoque erat nonnullos diutvena fame in rabiem actos. Nec tam diu durare potuistent a morte remoti, nisi passim aquas dulces, quae ex rad cibus montium scaturiebant, reperissent, quarum usu nonnihil vires reparabant

Cum deinde Pfuntium tenderet, ubi tunc Caesar commorabatur, obviam habuit rusticum quendam cum ingenti dolio vini. In hoc cettatim milites irruerunt, sitis ad satietatem restinguendae causa. Substitit Pirckeimerus; ut videret, quales se in vini distributione milites essent gesturi. Tum vero alius bipenni alius hasta, alius aliis instrumentis, quae ad manum, perforato vase galea supposita vinum excipere. alii, quibus mora molesta erat, etiam globulis ex bombarda emissis dolium petere: ut iam usquequaque aperto foraminibus vase vinum efflueret, atque in terram effunderetur. Hinc tanta iracundia exarserunt: ut in illo tumultu et rixa vinaria quinquaginta circiter trucidati, et plus quam centum vulnerati fuerint. Ita enim promiscue ab omnibus in omnes seviebatur, tantaque erat confusio, ut inter amicum et adversarium nemo discerneret; caecosque ictus inter se et inferrent, et exciperent, Andabatarum in tenebris pugnantium more: quin etiam monnulli, quibus vini haustus aliquis obrigerat, supra occisorum cadavera potare conspiciebantur. Cumque iam atrocem tumultum Pirckeimerus; compescere nullo modo posset (venter enim auribus carens imperium omne aspernabatur, et furor iraque mentem praecipitans ad omnia caecos ac surdos reddiderat) liberas illis permisit habenas quoad rabies illa satiata ultro conquiesceret. Ita tandem et ipse fere inedia et lassitudine confectus, Caesaris castra attigit.


page 48, image: s080

Eodem tempore cum tanta esset utrimque animorum exacerbatio: ut ne quidem amplius uterentur fecialibus, aut internuntiis: sed vel aniculas, vel immaturas iuvenculas mitterent: quae literas ultro citroque ferrent ac referrent; factum est: ut aliquando Helvetii ad Caesatem literas per puellam quandam mitterent. Haec dum in aula responsum et dimissionem praestolatur, a satellitibus cincta Caesareanis interrogabatur: Quid Helvetii in castris suis agerent? Respondit illa: Nonne palam videtis, quod vestram impressionem exspectent? cum pergerent illi sciscitando de ipsorum numero? Respondit puella: Tot sunt, quot satis esse possunt, ad vos repellendos. Cum urgerent illi, diceret absque mora et tergiversatione: quot tandem essent numemero: atqui, inquit illa: credo vos nuper eos numerare potuisse, cum non procul Constantia, vobiscum velitatione facta, vos in fugam conversos, terga dare cogerent, nisi forte oculos vestros fuga occaecavit. Alio porro sciscitante, numquid haberent, quod ederent; quo pacto, inquit illa, vitam producere possent, si non haberent quod ederent ac biberent? Quae omnia cum a circumstantibus cum risu, pariter et admiratione audirentur: unus satellitum necem ipsi minabatur: iamque capulum gladii quasi cam obtruncaturus, apprehendebat, magna ipsa torvitate vultus prae se ferens saevitiam. Puella vero ne sic quidem territa vel minimumm, magnus enim vero, inquit, tu heros es, et vir fortis, qui mihi imbelli puellae mortem minitaris. Quod sitanta inte bellandi et dimic andi cupiditas est, quid cessas hostilia castra aut hostium manum invadere, tuique similes appetere? invenies profecto ibi, quem quaeres, quique ut par est, ferociam tuam retundere possit. Verum facilius est puellam inermem atque innocentem infestare, quam cum viroforti et armato inter hostiles turmas manum conserere, ubi non verbis, sed fortibus factis res geritur. Sic puella Helvetica ad miraculum usque animosa tum militibus Caesareanis responsavit: quae paulo post sine responso ad suos remissa fuit. Sed de hoc satis.

Ex bello isto domum reversus, literisque ipsius Caesaris commendatus et laudatus reipud. Norimbergensi, pristino in loco fideliter consulendo, et legationibus permultis ad Augustos D. Maximilianum I. et huius nepotem, Carolum V. obeundis, plurimum profuit. Reddidit primum rerum a se gestarum rationem senatui, a quo sollenniter collaudatus, et praemio seu donativo est muneratus. Verum ut solet virtutis individuus comes esse invidia, quae gloriam sicut umbra corpus sequitur: ita quoque Pirckeimero accidit. Ipsius enim felicitas et gloria rerum gestarum multis oculos perstrinxit: eorumque animos, qui paria cum ipso facere non poterant, ad invidiam concitavit, usque adeo; ut numquam non ipsum pungerent, et


page 49, image: s081

quibuscumque possent modis premere, et Caesari exosum reddereconati sint. Quae qualia fuerint, hic verbosius exponere intempestivum ducimus.

Postea cum de vita ptivatim instituenda amicis multum reclamantibus, Pirckeimerus consilia agitaret: mors patris eins intervenit, qui pridem abdicatis a se ommbus negotiis mundanis, ordinem sacrum, quo commodius Deo absque impediumentis servire posset, amplexus fuerat. Huius occasione Pirckeimerus commode onus senatorium se deponere posse existimavit. Iam enim tota rei familiaris admipistratio, amplissimo delato patrimonio ipsi uni incumbebat et non immerito dicere poterat:
Tota domus cepit nunc onus esse meum:
Unicus enim erat filus, et unicam habebat sororem, Iulianam, quae Martino Geudero primario senatori, et rei pub. Notimber gensis Triumviro, nupta erat: ceterae, in sanctimonalium nu metum adseriptae, et mundo velut mortuae fuerant. Dimissionem igitur ex senatu petiit, et tandem pettinaciter urgens aegre impettavit Plerique enim ipsius opera senatoria, quam et rei pub. necessitas exigete videbatur, diutriusut maluissent.

Igitur civilibus negotiis et occupationibus Senatotiis libera tus; et otium cum dignitate nactus: in librariam suam denuo se abdens; ac velut in gratiam cum Musis rediens, libris sedulo incubuit: et praeter Iurisprudentiam in Graeca lingua plurimum studii atque operae posuit. Optimae enim notae Graecos autotes, et editiones pulcherrimorum librorum, qui in omnis generis disciplinis et artibus in lucem emittebantur, sibi comparabat, neque hic ulli vel sumptui vel labori parcebat, quin ut ptimum in Italia sive Romae, sive Venetiis, sive Mantuae, sive Florentiae. sive Mediolani, seu Veronae, sive aliis in locis pulchrum aliquod opus prodiislet; operam dabat; ut eo potiretur, quovis etiam vel maximo pretio. Erant enim tunc temporis talia opera admodum cara. Eiusmodi autem libros magno numero ac pretio Pirckeimerus sib coemebat, non ostentationis causa, aut ut vir doctus videretur potius, quam esset; sed ad usum, et ut in illis perdius et pernox habitaret. Et ad huc argumenta exstant ipsius incredibilis diligentiae, quam in illis lectitandis collocavit, tam annotando passim; quar occurrebant memorabilia, sive ut Graeco utamur verbo [Gap desc: Greek word] , quam excerpendo exillis, quae in usum suum conveteret.

Praeterea hic helluo librorum excusis libris nondum satur, undiquaque venatus est et manuseripta: quae exemplatia maxime Graeca, tunc temporis in privatorum hominum bibliothecis per quam rara erant. Ita sibi comparavit ex Graecis (neque enim de Latinisauctoribus, qui multo plureserant, nunc dicemus)


page 50, image: s082

epistolas sanctorum patrum atque episcoporum, Basilii Magni et Gregorii Nazianzeni; quibus cum etiam Nili caepita gnostica: Item Ioannis Damasceni quaedam, et Maximi Confessoris: quae omnia ante aliquot saecula in ipsa Graecia exarata fuerant: nec unquam ante lucem viderant, quam ab ipso suerunt edita. Sie manuscriptas nactus est vitas Philosophorum a Diogene Laertio decem libris Graece conscriptas; nec non totum Enclidem Graecum, qui Conradi Celti Protucii, amici ac familiaris Pirckeimeriani dum vixit, fuerat. Praeterea Claudii Ptolemaei de Geographia libros octo: de quo auctore Pirckeimetus praeclare si quis alius, metitus est; partemque eius ipsemet Latinam fecit: et annotationibus illustratam in lucem dedit: plura ctiam in eodem praestaturus; si vitam ipsi longiorem Deus concessisset. Ad haec pleraque operum excellentissimi ecclesiae Christianae doctoris Gregorii Nazianzeni, exceptis poematibus, ex Graeca in Latinam linguam transtulit, quod ante ipsum nemo ne conatus quidem fuerat: ut et Erasmus in praefatione Nazianzeni fateti. Haec opera partim ipso vivente, et procurante editionem, partim vero mox post obitum eiusdem, et proximo quidem anno per generum ipsius Ioannem Straubium, adiuvante illo ipso Erasmo Roterodamo, optimo et fidelissimo Pirckeimeri amico, foras sunt data. Similiter etiam Xenophontis septem libros de rebus gestis Graecorum primus omnium Latine interpretatus est. Quod opus Thomas Venatorius altero post obitum interpretis anno in publicum protulit, inscriptum duobus Martini Geuderi, senatoris supra quoque laudati, filiis, ex sorore sua Iuliana susceptis, Sebaldo et Gregorio. Iam sicut pro excellentia ingenii sui Pirckeimerus bonorum librorum optimus arbiter fuit; ita etiam aliarum antiquitatumeruditarum, ut Graecorum et Romanorum numismatum, item statuarum atque imaginum non minus peritus et intelligens fuit aestimator. Pulcherrimam quoquive et liberalibus artibus proximam, pingendi artem magno in pretio habuit. Ex quo factum est; ut cum Apelle Germanico, omniumquive pictorum parente ac magistro supremo, Alberto illo Durero, intimam coluerit amicitiam; et pene quottidianam vitae consuetudinem habuerit: quem etiam omnibus modis adiuvit, et promovit; quo melius atque commodius artem suam excolere, et ad tantum fastigium perducere posset.

Ad numismata antiquae quod attinet, non contemnendus illorum thesaurus penes ipsum repertus fuit: (tametsi ab ipsius nepote Imhofio non parnum locupletatus) quorum etiam valotem ac pretium summa diligentia ac cura inquisivit; deditque operam; ut scire posset quo pacto ca congruerent cum Notimbergensi eius tempotis usitata moneta, aut certe ad eam


page 51, image: s083

quam proxime accederent. Exstat hac de re peculiatis ipsius libellus, quam ipsius domefticus quidam Andreas Ruttelius, post mortem patroni sui et hospitis in lucem edidit sub hoc titulo: Depriscorum Numismatum ad Norimbergensis moneta valorem aestimatione libellus. Sed nec in Theologia pauca scripsit, quibus pro ea sententia, quam ipse veram agnoscebat, acerrime propugnavit.

Iam triennium Pirckeimerus in hac vitae privata dulcedine et quiete diu exoptata exegerat; cum interea coniuge sua cakissima Crescentia orbatus est, quod fuit anno Christi millesimo, quingentesimo quarto. Is annus gravi vulnere animum domumque eius afflixit; posteaquam per septennium in matrimonio satis fecundo cum ea vixisset, et quinque filias ex ea suscepisset. Sed puerperium sextum quo filium enixa erat, piae matronae, tamquam alteri Rachaeli vitae finem, quam foetui suo ipsa dederat, attulit. Ita vir optimus simul et filio in subsidium ac solacium breve auctus est, et privatus uxore. Vixit cum ea femina, matronarum vere cum principe, suaviter et concorditer: mortuaeque honoris ergo ac memoriae monumentum hoc posuit:

MULIERI INC OMPAR ABILI CONIUGIQUE CARISSIMAE CRESCENTIAE MOESTISS. BILIBALDUS PIRCKEIMER, MARITUS QUEM NUNQUAM NISI MORTE SUA TURBAVIT MONUM. POSUIT. MIGRAVIT EX AERUMNIS IN DOMINO XVI KL. IUNII ANNO SALUTIS NOSTRAE M. D. IIII.

Postea numquam ad secundas nuptias transire voluit: nec spsum a proposito dimovere potuerunt, vel amicorum cohortationes, vel aetas satis integra: ut quae nondum plus quam sriginta quatuor annos complectebatur, vel denique quod ultimus ipse esset familiae suae futurus, nisi alia uxore ducta, et mascula suscepta prole illam instauraret.

Iam ergotriennium ut dictum, privatus vixerat, camque vitae literatae dulcedinem degustare coeperat: etsi cam opsam subamaram fecerat carissimae comparis obitus: cum denuo in senatum cooptatus est, nihil ipse quidem tale cogitans, aut appetens, imo etiam invitus ac repugnans ingratiis,


page 52, image: s084

sed non sind omnium bonorum gratulatione atquelaetitia. At tametsi plane decreverat ab administratione leipub. abstinere atque refugere, ideoquive omnes vias ac rationes meditabatur; quae facere, ad liberandum seillo onere viderentur: propiuqui tamen et amici eius multis apud ipsum atgumentis instantes, omnesqne ei precum et cohortationum machinas adhibentes, tandem effecernut; ut mutato pertinaci proposito, iterum ad rei pub. munera sese pertrahi, sibique gravissimum istud onus imponi pateretur. Posteaquam igitur loco senatorio suo applaudentibus bonis redditus, e vestigio nomine suae rei pub. cum alio quodam ex amplissimo ordine Coloniam legatus ad Caesarem anno duodecimo supra millesimum quingentesimum missus est; qui bellis maximis et diffielimis confectis, ca in urbe comitia celebetrima indixerat. In illis comitiis causam reip. Noricae ita praeclareegit; ut eius operae uberrimum fiuctum toto iam saeculo illa civitas senserit. Per aliquot deinde annos summa cum laude nec minori diligentia, ad vinas Diaetas, quas vocant, et conventus plurimos, nunc Imperii Germanici totius, nunc confoederationis, nunc circulorum: qui vel a Caesare, vel a confoederatis et sociis, vel a caetens ptincipibus indicebantur, profectus orator sivelegatus negotium reip. suae facundissime semper ac disertissime peroravit, non sine audientium admiratione. Non solum enim robusta ei ac virilis vox erat, et bene firma latera; sed etiam bonae fidei memoria ac pene stupenda: qua hoc assequebatur: ut numquam hallucinaretur aut deficeret, quamvis saepe numero sexaginta aut pluribus etiam adversariorum querelis e vestigio respondendum eslet: nec pauciora interim ipse aliis capita obi ceret: quae a republica sua in mandatis accepisset.

Cum autem merito suo carus esset omnibus bonis, tamen non defuerunt ipsi obtrectatores et malevoli: qui clandestinis illum criminationibus diffamabant: et quo incantior, deciperetur, palam laudabant. Ea res, ubi sensit fraudem, Pickeimero occasionem praebuit petendi dimissionen, et ab officio publico liberationem: quam tamen eo tempore, ut maxime graves proferret petitionis suae causas, impetrare neutiquam potuit. Facta est tum adspsius salarium non paenitenda accesssio extraordinarie, senatusconsulto ei decreta: gratia quoque facta est ipsi necessitaris obeundarum longinquarum legationum, quas et ingravescens aeras, et valetudmis ratio commode ferre amplius non poterat. Ita aliquot etiam annos Senatorio munere laudatissime perfunctus est; a legationum muneribus exemptus, praeterquam quod unam sibi imponi passus est, quae ipsius potissimum operam requirete videbatur. Nam cum res pub. Norimbergensis a quibusdam inquietis hominibus


page 53, image: s085

infestaretur: in Helvetiam profectus, eo rem adduxit, ut illi quiescerent. Ex eo difficiimanere domum reversum, podagra invalelcens, durius, quam antea affligere et vexare cepit, ipsique necessicatem attulit, deinceps saeplus equo, quam pedibus cutiam adeundi. Neque vero hic morbus, qui alioquin voluptuariis familiaris esse ut plutimum consuevit, ipsiex intemperantia aut crapula enatus est. Nam et domi suae temperanter vixit: et conviviis fere prorsus abstinuit: quod olim et Zenonem philosophum fecisse memorant historiae, et toto septerni, de consilio medicorum, vino usus est nullo, quanqu???m hoc ipsi accidit perdifficile: ut qui Caesarem saepe sequi cogeretur, per talia loca, in quibus neque cerevisia habetetur; et aqua non raro insalubris, et noxia bibentibus esser.

Cum autem lougo iam tempore rei pub. fidelissime inserviendo corporis pariter et animi vires impendisset; ac tempestivum videretur; ut suae senectutis et in valetudinis ratione habita, rude tandem et quiete donaretur; podagrae praesertim doloribus subinde magis ac magis recrudescenribus, et officia publicamegociaque impedientibus: serio missionem a senatu iterum iterumque petiit. Quam etsi aegerrime, tandem tamen hac lege seniores, ipsi concesserunt, dum modo domi suae, quandoquidem in curia non posset, rei pub consiliis suis ades set, constituto certo salatio annuo. At Pirckeimerus, ne cui videretur pecuniam captasse, nequaquam in hanc conditionem consentite voluit. Dicebar enim, iatis se, per Dei gratiam, esse locupletem, et gratuitam operam dare pro virili paratum esse consulendo amicis, maximeque pauperibus et miserabilibus personis: quod sicut hactenus fecisset qua publice, qua privatim: ita inposterum quoque ubicumque opus, praestiturum pollicebatur. Quod si quid etiam in rei pub. negotiis forte eiusmodi meideret ubi suae aliquae partes requirerentur: numquam se patriae necessario eius tempore re, opera, consilio, auxilioque defuturum.

Egit itaque domi suae vitam privatam inter libros, ac saepe consalendo amieis; qui tamquam ad sacram anchoram ad ipsum confugiebant, profuit. Nonnumquam etiam factum: utipsius domus quasi in curiam converteretur, dum saepe interioris consilii senatores rei pub. nomine se ad ipsum conferebant; et in gravissimis regociis ac deliberationibus ipsius consilium exquirebant: ut viri experientissimi, et multorum arcanorum conscii. Hoc nimirum erat habere domum, quae dici posset totius oraculum civitatis. Et sonatus nihil quiequam, quod ad referendam civi tam utili ac salutari gratiam pertinetet, in se passus est desiderari. Nam cum aliqnando in causa quadam gravissima et maximi momenti consilium suum


page 54, image: s086

senatui prudentet ac fideliter impertivisset: quod ipso comprobante eventu imprimis utile ac salurate fuerat: Senatus collaudata ipsius opera luculento munere cum affecit; rogavitque, ut pari fide imposterum etiam bonum publicum sibi eurae haberet, ac procuraret; quod quidem ille se ultro facturum gratisque recepit: munera vero non aspernatus, ne cui vel nimis rigidus Cato, vel superbus et arrogans videretur.

Ita ergo cum iam sexagesimum aetatis annum complevisset; rerum humanarum, vitaeque satur, et honorum plenus, e vivis abiit anno millesimo quingentesimo et trigesimo. die vicesixro secundo Decembris, cum vixisset in terris annos sexaginta plenos: qui obitus ut ipsi beatus atque oportunus, sic rei pub. et suis luctuosus, amicis et extraneis ignotisque tristis accidit. Qui novissimi sermones eius fuerint, quamque memorabile extremum votum, velut cycneam quandam cantionem moribundus emiserit, ex D. Erasmi epistola ad ducem Saxoniae scripta, didieimus: ex quibus illa vox hic quoque legi est dignissima: Utinam, inquit, post decessum meum bene sit Patriautinam tranquilla sit ecelesia! Plane ita D. Ambrosius Imperatorem Theodosium maiorem nobis depingit, cum de eo seribit: Dilexi virum; qui cum iam corpore solveretur, magis de statu Ecclesiarum, quam de suis periculis angebatur.

Elatus est funete frequentissimo, et in caemiterio D. Ioannis sepultus, cum epitaphio in tabula aenea lapidi sepulcrali affixa inciso eiusmodi:

BILIBALDO PIR CKEIMERO PATRITIO AC SENATORI NORIM BERG. DIVORUM MAXIMIL. ET CAROLI V. AUG. CONSILIARIO, VIRO UTRIQ. IN PRAECLARIS REBUS OBEUNDIS PRUDENTISS. GRAECE IUXTA AC LATINE DOCTISS. COGNATI TANQUAM STIRPIS PIRCKEIMERAE ULTIMO DOLENTER HOC S. P. VIXIT ANN. LX. D. XVI. OBIIT DIE XXII. MENS. DECEMB. AN. CHRISTIANAE SALUTIS M. D. XXX.

VIR TUS INTERIRE NESCIT.

Fuit in hoc Pirckeimero, quod dolendum, stirps omnis exstincta:


page 55, image: s087

ut more maiorum eodem rumulo, quo corporis exsu viae etiam insignia et arma gentilitia ipsius obruenda fuerint. Nam etsi ex Crescentia sua filium susceperat: tamen matre in partu exstincta, filius quoque admodum puer vivere desiit, patrique spem generis secum abstulit. Filias autem quinque reliquit superstites: quarum natu maxima Felieitas fuit, altera Catharina, tertia Crescentia, quarta Barbara postrema Charitas. Ex his Barbara honesto ac locupleti civi Norimbergensi Ioanni Straubio, vivo iam patre nupsit: Felicitas Ioanni Imhofio: ceterae tres, renuntiantes saeculo, religiosum professae sunt ordinem. Harum porro unicuique pater ipsemer suam genesin sive thema natalitium, quod vocant, diligenter accurateque confecit, sicut et aliis nonnullis amicis: quae genethliacae crises ipsiusmet consignatae manu, hodiequive in eius Bibliotheca adservantur. Talium namque rerum non parum studiosus fuit, magnamque sibi compararat peritiam atque dexteritatem futura ex astris praedicendi: vel etiam facta iam ae praeterita fata inde deducendi. Emblemate usus est eiusmodi, quod in aes incidendum biennio ante obitum curavit. Stat in media tabella incus; cuius antica pars insculptum profert insigne gentilitium Pirckeimerorum, quae est Betula. Incudi subiacet femina, caput brachio suffulciens dextro, omnesque incudi intentatos ictus, patienter sufferens, quae Tolerantia insignitur. Ad alterum incudis latus adstat mulier rixanti similis, indignabunda: cui Invidia nomen: haec forcipe comprehensum cor flammae supra incudem excitarae imponit. Ab altera incudis parte tertia consistit, ambabus comprehensum tenens triplicem malleum, quem alte sublatis magna vi brachiis, intentat cordi; Tribulatio ei nomen est. Inter istas duas non tam feminas, quam furias, media adstat quarta vultu anxietatem simul et tranquillitatem animi prae se ferens, sublatis in caelum oculis, codemque exsertum manus erectae dextrae indicom intendens, Spei ei nomen supra caput. Ante huius vultum decidit ex alto, e serena ac lucida nube longa quaedam floccorum series sive nivium, sive guttarum imbris, ad ipsum usque cor pertingens, tamquam id in summo aestu atque ardore afflictionum, refrigerandi recreandique causa caelitus demissa. Qua pictura inventor significare voluit, qua potissimum consolatione suas sibi aerumnas levaret; et unde auxilium exspectaret.

Ceterum id vere et rarum et mirandum in hoc fuit: quod unus omnia fere, quae sciri ab homine possunt, eumque ornant, ipse seiverit feceritque. Nam et fortem atque egregium militem cognovit aula Eistadiana, et bonum militum ducem probavit Caesat: Et sematorem sapientem ac gravempatriaeque amantem,


page 56, image: s088

restatur curia Norimbergensis ordoque amplissimus; et iureconsultum bonum, ac velut alterum quendam Sulpitium, aut Papinianum, argunot tot patrocinia ac clientelae: oratorem dicendi peritum: Historicum ac Philogum, atque indefessae diligentiae, omnis eruditae antiquitatis studiosum, gnarum atque peritum, probant scripta: et patrem familias diligentem ac peritum, docent diaria et annotata acceptorum expensorum que. Theologiae quoque non fuisse imperitum aut negligentem, cum alia sunt argumento; tum quod eum sibi Latinum ex Graeco faciendum sumpsit auctorem; qui cognomentum Theologi, ob excellentiam, suum ac proprium fecit, Gregorium Nazianzenum: a cuius translatione Erasmus ipse, deterritum se semper fuisse summa rei difficultate, ingenue profitetur.

Et cum variis artibus nec minus re militari ac literis in utrumque paratus, excelleret: factum est, ut summi cum utriusque et togatae et armatae hominibus, notitia ipsi atque amicitia intercederet. Ipsi certe Maximiliano I. Augusto fuit gratissimus: id quod tum literae Gaesaris ad ipsum scriptae, tum frequentia colloquia cum eo habita testamtur. Ivit navigio aliquando Maximilianus I. Lindavia Constantiam, tum aliis tum Pirekeimero praesentibus. Ibi Caesar scribam ad se vocat, aliquid excepturum: quod Prickeimerus animadvertens, secedere voluit. Imperator manere iubet, et secum audirelectionem annalium de suis rebus gestis, quos dictarat. Tum finita lectione ad Pirckeimerum conversus Caesar: Ecquid, inquit, Latinitas ista equestris tibiplacet? Wieg felt euch diss Reuter Latein? Addidit idem Prickeimetus, fuisse historiam illam descriptam oratione eleganti, dispositamque metbodo exquisitissima, circumstantiis omnibus, et consiliorum rationibus subiectis. A morte etiam Imperatoris de illis annalibus diligenter se inquisivisse. sed frustra. Floruit deinde et amieitia aliorum. Nam omnes bonos ac honestos viros etiam inferiores genere, pro paribus atque aequalibus habebat; meminerat quippe, amicitiam pares aut accipere aut facere. Habuit igitur amicos tam populares, quam extraneos: de quorum numero Ioannes Franciscus Picus, Mirandulae comes, Hermannus novae aquilae comes, Ioannes Baro Schvvartzenbergius, Ulricus comes Helffenstenius: de popularibus fuerunt docti fere eius aetatis omnes.

Eobanus Hessus obitum amici hac elegia deploravit, et memoriam viti bene meriti hisce carminibus celebravit:
Bilibaldus patriam alloquitur.
Quid iuvat assiduis incessere fata querlis,
Saepius et nimio dura fuisse queri?
Viribus aeternis manet immutabile robur.
Quod sibi fatales constituere deae.


page 57, image: s089

Quare age ne nastro lacrimas in funere funde
Patria, nec longi signa doloris habe.
Non ego lugentes aby velut exul ad umbras,
Altera te potior patria nactae mihi est.
Quam bene conditio vitae est mutata prioris,
Quae, mihi si quis ad hanc conferat, umbra fuit.
Creditis interiisfe tibi, nunc vivereprimum
Incipio, et vere muneris esse mei.
Nec tu cive tuo te orbatam credere debes,
Qui nunc non minus est, quam fuit ante, tuus.
Cuius ab exsequiis libi maior imago resurgat,
Fama quidem vivis esse maligna solet.
Omnia mors aperit deterso nomina fuco,
Nube sub invidiae quae latuere prius.
Quamquam ego non latui, quamquam mea elara fueruns
Nomina, splendescent nunc tamen illa magis.
Nam tibi multa et magna satis monumenta reliqui,
Illa meo quiddam corpore maius habent.
Corpus iniqua quidem morbis attriverat aetas,
Ingenii Iemper gloria firma stetit.
Non hocpestis atrox, non hoc declivior aetas
Excusso potuit dissolvisse statu.
Mansit, et extremos firmum pervenit ad annos,
Hoc mors non potuit cogere saeva mori.
Nec tibi profuerat corpus quod inutile fecit,
Mille modis aetas, erux data mille modis.
Profuit hic animus tibipatria, proderit idem,
Dum decus ingenii corpore maius erit.
Quamquam dum solidas vires animosasenectus
Sufficeret, miles non tibi turpiseram.
Nec te eredo mei post to benefacta pudebit,
Utilis est virtus nunc quoque nostra tibi.
Etsi permittis de me mihi dicere, postquam
Invidiae stimulis gloria vera caret.
Plus tibi praestieerant solidae mea nomina laudis,
Quam foris aut vires, divisiaeve domi.
Ipse tuam fovi per regna externa salutem,
Ipse tui vindex semper honoris eram.
Pro te saepetulidiscrimina maxima pro te
Saepe steti supplex Caesaris ante thronum.
Maximus eximiis me laudibus Aemilianus
Carsar honoratum iussit habere locum.
Nec me Caesarea potior fuit alter in aula
Consiliis, rerum fructibus, ore, fide.


page 58, image: s090

Nec mihi defuerunt virtutes militiei,
Bellica sunt ductu signa relata meo.
Sed poterant de me speciosius ista referri:
Pluraque quae prohibet dicere facta pudor.
Haec tibi si qua potest exsistere causa querendi
Abstulit heu durae mortis avara manus.
Nec mihi profuit ingenuas cumulata per arteic
Gloria, quo caderet corpus inane minus.
Non sacra magnorum mysteria cognita vatum,
Quicquid et arcanum litera sancta docet.
Omnia non sacri lustrata volumina iuris,
Non quidquid medicae cura salutis habet.
Omnia non facili tenuisse mathemata sensu,
Quodque aliquis magnos Rhetoras inter eram.
Non operata diu duplicis facundia linguae:
Denique vel quidquid Pallas amare potest.
Haec mors cuncta tulit, nihil horum ingrata reliquit,
Si spectes miseri corporis officium.
Si vero eternae, quod debes, nomina famae,
Talia cum vellet tollere dona, dedit.
Sicut enim corpus consumit avara receptum,
Sic dona ingenii splendidiora facit.
Parte igitur meliore mei tibi cara superstes
Sum patria, hac numquam mortuus esse ferar.
Tu monumenta stude nostri retinere favoris
Si sapis, ut maneani quam diuturna tibi.
Inde mei similes multos ut habere labores,
Admonitam et memorem te satis esse velim.
Ne placidi tantum spectes commercia lucri
Rei non indignae si tueare modum.
Quod si divitias studiis sapientibus ornes:
Aequari nulla laus tua sorte queat.
Sicut enim flores rerum moderamine laeto:
Sic arteis debes laeta fovere bonas.
Atque animum studiis tanto magis addere, quantqui
Sordescunt isto tempore spreta magis.
Quod si non facies, neque credes ista monenti;
Quo te paeniteat iam tibi tempus erit.
Nec procul illud erit tempus, nisi cauta futuri,
Praevenias cladis tristia damna tuae.
Qua facere id possis, nec tu tu nescire videris:
Nec decet hic manes consuluisse tibi.
Quamquam consiliis mens libera corporis aestu,
Plus valet, et propius cunctaque seque videt.


page 59, image: s091

Tu mihi si qua voles impendere praemia honorum:
Fac cineri solvas omnia iusta meo.
Hic ubi Pegnesus pulchram vagus alluit urbem,
Quae de Teutonica Noride nomen habet.
Hic mihi constitues clari monumenta sepulcri.
In quibus abiecti corporis ossa cubent.
Et positum in viridi signabis cespite marmor:
Sive hoc, sive alio carmine ferre voles.
Nuper in hac reliquum Bilibaldi condidit urna:
Quam civi posuit patria grata suo.
Hunc mihi tu statues tumulum, monumenta per orbem
Ipse mihi feci non peritura, Vale.

Opera eius omnia coninnctim prodietunt cura V. GL. et nob. Melchioris Gotdasti: et nominatim a Gesnero in Bibliothecalaudantur.

Desumpta autem haec sunt ex commentario de vita huius Pirckeimeri a Conrado Rittershusio I. C. scripto, et operibus Pirckeimerianis praefixo seriptis Pirckeimeri: et Eobani carminibus.

CLAUDIUS CANTIUNCULA.

CLaudium Cantiunculam Metis Mediomatricum dedit: in quo eximium hoc fuit, quod Iurisprudentiam ac Philosophiae cognitionem eloquentiae conciliavit copulavitque. Basileae primum id fecit: summosque in Iure titulos ac honores, diis atque hominibus plaudentibus est consecutus. Postea, veterum Philosophorum exemplo, literaria institura peregrinatione, et iudicium confirmavit, et auxit ingenii doctrinam.

Ab Austriacis itaque evocatus, Ensishemii in regio iudicio desiguatus est cancellarius, variisque legationibus cum fidei, dexteritatis, et industriae laude perfunctus, floruit non solum principum gratia; sed etiam amicitia summorum ea tempestate in Europa virorum: de quibus facile primas tenuit Erasmus Roterodamus: auctoritate denique apud cives, quam sibi et eruditione multiplici comparavit: et vitae integritate singulari defendit.

Fatis concessit admodum senex, bene tam de politia, quam de literis meritus. Ut enim ingenio fuit erecto et festivo; ita in quovis argumento tractando suavissime se dedit, praesertim in prosa; in qua feliciter ad Ciceronis exemplar adspitavit.


page 60, image: s092

Edidit in usum posteritatis orationem apologeticam in pattocinium iuris civilis, contra eos, qui legibus cum Evangelio parum convenire affirmant: Topira, exemplis legum illustrara. Praeterea depotestate Papae Imperateris et Concilii: Paraphrases in libros tres priores institutionum lustiniani: Libros duos de officio iudicis. Prodierunt eius etiam seu consilia seu responsa, in iucem per Guilielmum Cnutelium Coloniae, anno septuagesimo primo, edita. Henric Pantal. l. 3. Prosopograph. Erasmus in Ciceroniano.

GREGORIUS HALOANDER.

IN confinio Voitlandiae et Misuiae est oppidum Zuiccavia, olim Tubandorum et Hermundurorum sedes. Ibinatus est Gregorius Haloander, alias Hoffman: inque omni literarum {Zuiccavia oppidum, alias Cycnea dictum, In Italia doctor renun ciatur Hal.} genere, ac praecipue in iuris civilis disciplina Ita versatus: ut Itaha Docto ralibus insignibus ornatum eum laude et commendatione non simulata in Germaniam remiselte.

Fuit hic unus de celeberrimis Misnensium. Primus enim libros iuris civilis, Digestorum seu Pandectarum quinquaginta, Codicis duodecim, ex fide antiquorum exemplarium, quoad eius fieri potuit diligentissime emendavit, emendatosquein lucem edidit; adiecto in fine catalogo Consulum Romanorum: item summulis Novellarum constitutionum Iustiniani, quae Authenticae vulgo dicuntur: excerptis Constitutionum Friderici Imperatoris, notis literarum, pro ut per codicis libros legendae sunt: variantibus lectionibus et notis recogniti operis; plura se in eo genere commodi publici causa praestaturum pollicitus.

Itaquive cum in summa esset exspectatione, ac perficiendi instituti causa iterum Italiam adiisset: Venetiis, ut Iacobus Ziglerus ad Camerarium, mortuus est levi febricula, sed gravi medico Polono, neseio quo, oppressus, anno Christi, ut quidam trigesimoprimo, ut Pylander populatis eius, trigesimo secundo, supra mille quingentos: ibidem in templo ad S. Salvatorem cum Caelestino Goricio sepultus.

Edidit et Novellarum Constitutionum Iustiniani, quae exstant, et ut exstant, volumen Graecum, quibus adduntur Graeci canones SS. Apostolorum per Clementem congesti, eadem Latine ipso interprete. Prodierunt omnia, hoc est, totum ius civiie eiusdem cast gationis, coniunctim Parisiis sub annum quadragesimum supra millesimum quingentesimum. Scripsit etiam Chronologiam


page 61, image: s093

consulum Romanorum, quae Chronologiae Glareani in Livium adsecta est.

Viglius Zuichemus, vir summus, haec de Haloandro ad Carolum V. Angustum seribit; ut nihilnunc de Alciato, Zasio, Budaeo, ac alsis maiorum gentium scriptoribus dicam, quantum sibi gratiae atque gloriae Gregorius Haloander nuper peperit: qui Pandectas, sublatis tetmatulis, mendis, naevisque ad novam quandom venustatem redegit! cuideinde et codicis non paenitendam emendatianem, cun pulcherrimo veterum consulum catalogo adiecit: novissimeque etiam Novellas primus omnium Graecalingua, hocest, vere authertieas (sie enim sunt ab initio compositae) publicavit, Latina quoque subiecta interpretatione longe certe puriore elegantiorequie, quam sit ea, qua vulgo in schelisutimur, in qua nonnanquam nec vorborum syntaxis cohaeret, nec rerum sensiu peroipi potoest. Fuit enim prior interpres, quisquis is demum fuit, utriusque linguae aeque imperitus. Utinam vero Haloander ille ad haecsiudia nostra iuvanda natus, diutius nobis superstes fuisset: pulcherrimsque coeptis colophorem imponer potuisset. Nam eo consi lio redierat in Italiam: sed vix irgressus. Vonetiis misere quasi in ipso consilierum rerumque praeclararum fortuextinctus est. Ioannes autem Oldendorpius eandem plane in sententiam de hoc nostro: Pandectarum (inquit) lectionem optimafide ac multo labore, ut Apellus quoque vir magrae eruditionis testatur, restituit nobis doctissimus Haloander onno millesimo quingentesimo undetrigesimo: cuiproficto et Noribergensi Rei pub tolus orbis Romanus numquam parem reserre potesi gratiam, simagnitudinem beneficii recte expendat. Atque utinam Deus virum illum aliquanto diutius nobis concedere voluisset, ad restaurandum aequi et boni consilium. Haec ill duumviri.

Onuphrius certe et Sigonius, postea ex chronologia ipsius consulum haud pauca in sua scripta transtulerunt: et a Robertello ipse Haloander ac Glareanus, ut magnae industriae viri laudantur: nec minotem uterque doctrinae et virtutis famam apud omnes eleganter doctos, obtinebunt,
Dum noster liquidas Rhenus habebit aquas.
Petr. Albinus in Chron. Misniae tit 25.

NICOLAUS EVERARDUS.

ANTIQUITAS Mutios praedicavit, quorum aliquot continenter Iureconsulti fuerum: plures certe familia haec Nicolaiorum protulir. Caput et parens Nicolaus Everardus Mittelburgi in Valacria, Zelandiae insula, sub annum millesimum,


page 62, image: s094

quadringentesimum, sexagesimum secundum, natus varia eruditione et iudicii acumine, inter doctos sui aevi viros, inclaruit. Dialecticam enim ratiocinationem, quam plerique leguleii hodie supercilio quodam temere contemnunt, Iustitiae sacerdotibus necessariam esse, ante Zasium demonstravit.

Hinc iuris Doctor apud Grudios renuntiatus, Batavis praeses a principe datur.

Eam provinciam annos ipsos duodeviginti summa fide vigilantiaque sustinuit: donec ad summi Senatus Belgici praefecturam a Carolo V. Caesare Machliniam fuit accersitus. Ibi in vivis esse desiit anno Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo secundo: si tamen ille desiisse censendus est, qui liberos quatuor Everardum Nicolaium, Nic. Grudium, Hadrianum Marium, et Ioannem Secundum, partim iuris eivilis, partim poeticae tractatione claros, post se reliquit: in quibus veluti renatus ipse immortalitatis fructum percepit, Sepultus est honorifice ad D. Mariae cum tali epitaphio:

D. O. M. S. CLARISSIMO D. NICOLAO EVERARDO MIDDELBURGENSI, SUMMI CONSILII PRAESIDI MARITO CARISS. PATRIQUE PIENTISS. UXOR LIBERIQUE CUM LACRYMIS POSS. VIXIT ANNOS LXX. OBIIT ANNO A SALUTE RESTITUTA cIc. Ic. XXXII. V. IDUS AUG.

Iura velut tenebris iam dudum offusa iacebant:
Paeneque Lethaeae sub pede mortis erant:
Astraea ad Grudios rediit te vindice campos.
Iuraque Romani, quae coluere patres.

Necverosolum in liberis, verum et in libris ad posteritatom vivet: quorum hic est Elenchus: Topica iuris, et modiargumentandi centum; qui postea aucti: Consilia seuresponsa, accuratius quam ante recusa, una cum singulorum responsorum summariis. Est ab eodem corpus Institutionum Iustiniani in novem materias primum, deinde certa pronuntiata distinctum.

Inter filios, quos reli quit, Everardus natu maximus multis annis ius civile Ingolstadii apud Bavaros magno cum applausit publice interpretatus est: et Iuris civilis ibidem methodum evulgavit. Post Frisiae senatui, ac demum Machliniensi, ut parens antea admotus, munus ad annum usque millesimum, quingentesimum,


page 63, image: s095

sexagesimum primum, prudenter gessit. Huius filii Nicolaus ius Ingolstadii post patrem professus est: Caspar Spirensis praetorii adselsor fuit: ut quasi genio quodam famillae iuri dicundo singu li praefuisse videantur. Et ne quid ad cumulanda gentis decora deesset, Peorus Doctor Theologus, et Isabella virgo sacra, Latine docta, Nicolai Praesidis senioris liberi, sacros honores in familiam splendidissimam intulerunt. De Everardi tribus fratribus {*In vitu Philosophor. Germanor.}alibi diximus: tumulum illi Machliniae positum subicimus:

CLARISS. CONSULTISS. DOCTISSIMOQUE VIRO AC D. EVERARDO NICOLAI EQUITI AURATO ET SUMMI BELGICAE CONSILII PRAESIDI, PARENTI PIENTISSIMO LIBERI MOESTI POSUERE. VIXIT ANNOS LXIII. OBIIT ANNO A CHRISTO NATO CIC. IC. LXI. VI. IDUS MAI. REQUIESCAT IN PACE.

Ex ologiis illustrium Belgii scriptorum Auberti Mirai, et Gesneri bibliotbeca.

IOANNES BAUMGARTNERUS.

EX nobili Baumgartnerorum familia quae ex Franconia orientali, vetustissima nobilium virorum parente, Augustam concessit, natus est Ioannes Baumgartnerus a Paumgarten et Ernbach. Est ettiamnum ea in regione monasterium, Baumgartnerorum benignitate, tum ornatum magnifice, tum amplissimis dotatum censibus.

Pater ob eximias animi virtutes, integritatem in moribus, prudentiam in consiliis, fidem ac dexteritatem in negotiis, et pietatem erga patriam, in summa tum gratia tum auctoritate fuit apud supremos orbis Monarchas, Matthiam Hungariae regem, excussi iudicii virum, Fridericum Imperat orem, quam nominasse, satis est laudasse, et huius filium Maximilianum: quibus omnib. saepenumero belli domique fidelem ac praeclaram navavit operam. Nec vero, ut poeta ait, ultima laus est, principibus placuisse viris, praesertim laudatis et ob laudanda.


page 64, image: s096

Tali ergo patre prognatus, inque omni literarum et virtatum genere educatus hlius, patri factus est similimus, tam animi, quam corporis et fortunae bonis. Itaque et Maximilianus I. et Carolus V. et Ferdinandus Caesares, eum in consiliariorum suorum numerum allegerune: atque ob raram ingemi dexteritatem, ac singularem prudentiam plurimi fecerunt. In expeditione Turcica, a Carolo Caesare accitus, illi et facultatibus latgiter, et consiliis fideliter, et opera fortiter adfuit, omnium periculorum socius, paratus et vitam patriae ac Caesari impendere, cum ante id temporis in hoc ipsum bellum suis impendiis Caesari triginta duos cataphractos pulchre instructos misisset, eocque viros selectissimos, quorum plerique poterant egregios belli duces praestare. Vetum quod dives fuit, id ei cum multis aliis commune quod recte usus divitiis, ipse opes suas possedit, et non ab eis fuit possessus, pecuniae fuit dommus, et non servus. Propterea mita benignitate egenorum viscera refecit, atque literarum studia variis locis promovit. Idque Huldricus Zasius, et Erasmus Roterodamus, quibus erat familians, non uno loco de eo praed carunt.

Ceterum per administros mercaturam variis in mationibus exercuit, atque fortunam in omnibus actionibus propitiam sensit; ita ut familiae clarissimae facultares, perse quidem amplissimas, quae sub maioribus vehementer decreverant, partim bellorum inundationibus, partim filiabus multis summa cum dore spiendide elocatis, quae magnam opum partem secum in alienas familias attraxerunt, singulari prudentia et vig lantia ita sarserit, ita lacunas omnes explerit; ut nullum uspiam remanserit facultatum attritatum vestigium. Tanta quoque sollicitudine, tanta sanctimonia liberos omnes educandos curavit; ut non corpotum solum, verum etiam animorum parens optimo iuredici posset. Nullum omnium destin avit negotiationi, aut aliis sordidioribus artibus: ad eruditionem, ad pietatem, ad gerenda principuin ac rei pub splendida munera omnes instituit, Ioannem Georgium, Antonium, et Danielem. Fuit itaque suis virtutibus, et patriae atque familiae ornamento singulari.

Carolus equidem Impetator cum Augustae, anno quadragesimo octavo, senatum mutasset, Baumgartnerorum familiam cum paucis aliis elegit, qui rebus in carepubl, praeessent Acsiqua hac in vita felicitas: hic Baumgartnerus vere felix est perhibendus: cu contigit antiqua maiorum nobilitas: opes imaginibus dignae; uxor ex animi sententia; claris et ipsa maioribus: liberi a paternis, hoc est, optimis moribus haud degenerantes: animus in aetate virenti canus. Arces possedit duas, alteram cognomento Paumgarten, quam supertorum incuria neglectam


page 65, image: s097

magnifice recit exornavitque structuris: alteram coguomento Ernbach corrupte vulgo Erbach, sitam ad Danubium, paulo supra Ulmam, loco amoenissimo, dinone satis ampla, cui oppidum subiacet ciusdem nominis.

Verum igitur Erasmi hoc de Baumgartnero est elogium: abundat, inquit, Germaniamagnis et excellentibus viris, sed utinam quam plurimos haberet Baumgartneropares! Adde his, quod cum eximia virtus ac magnafilicitas semper obnoxia soleat esse invidiae: Baumgartneri suocessibus applauduni omnes invidet nemo. Tanta est ingenii suavitas, tantus animi candor, tanta erga omnes homines morum comitas, ac ut Graece dicam significantius [Gap desc: Greek word] . Quantum bonorum in hoc uno viro possidet haec natio, qui Caesarib. in negetiis civilib. praesiat fidelem iuxta ac prudentem consiliarium, in rebus bellicis fortem ac promptum ducem, idque [Gap desc: Greek word] , patriaeeivem pacificum et salutarem, domi suae commodum ac vigilantem curatorem, probitatis ac literarum amatoribus benignum Maecenatem, amicis iucundum convictorem egenis liberalem nutricium nut parentem verius Felix Germania tali Heroe! Erasmus Roterodamus lib. 27. epistola ad Ioannem Vergaiaram.

LAZARUS SPENGLER.

FUIT Lazarus Spenglerus nomine quiem dscriba Senatus Noricae reip. sed revera consiliorum fere omnium auctor et gubernator. Nam et usu rerum, et quadam etiam incoata doctrina excelluit: explorataque et perspecta multis difficilibus et arduis negotiis fide atque industria cum inextincto ardore disserendi defendendiqui veta et recta, tam ad Deum, quam ad homines. Itaque nihil fuit ei antiquius religionis sincetae et purae instauratione. Cumque intelligeret et perpenderet animo suo, plurimum esse sirum ad spem omnis prosperitatis rerum divinarum et humanarum et salutarium in hac vita actionum, in puerili institutione; hortator et instigator fuit Senatui, ut peritos aliquos bonarum artium et literarum reperirent, qui operam darent suam civitati in puetitia erudienda, quibus congregatis eximius quidam apud seludus {*Factum 1526. Moritur calculi malo.}aperiretur.

Diem suum obiit, anno millesimo, quingentesimo, tricesimo quarto Norinbergae, calculi malo. Calculus unus in rene altero, unus in meatu urinae haeserat: cum quibus aliquantisper luctatus succubuit. Dolorem summum mors etus tum aliis bonis et doctis viris, tum Ioachimo Camerario artulit: ut ipse {*lib. 5. ept stol. Camerar.}epistola quadam ad Eobanum declarat; ubl inter alia: amissum


page 66, image: s098

est, inquit, tantum uno hoc viro mortuo: quantum pauci iam sentiunt.

Fuit politicus vere pius, multisque eximiis virtutibus ornatus. Pietatem eius spirat vel Oda illa vernacule ab ipso composita: Durch Adams Fall ist gantz vorderdt; Menschlich Natur und Wesen: qua summam Christianae doctrinae de peccato et redemptione humani generis suavibus rhythmis Germanicis erudite est complexus. Post obitum eius curante D. Luthero typis excusa lucem vidit et Confessio Lazari Spengleri Germanica: quam et praefatione et elogio auctoris gravi ornavit Lutherus. Ioach. Camerar. in epist. et vita Melanchthonis: tom. 6. operum Lutherisub ann. 1535.

HULDERICUS ZASIUS. Eius vitam habes supra a pagina 30. et seqq. per errorem anticipatam.

IACOBUS SPIGELIUS.

IACOBUS SPIGELIUS Beati Rhenani ex sorore nepos, {*Sub annum 1483. vel paulopost.}nascitur Selestadii oppido Alsatiae, non ignobili. Puerum Iacobus Wimphelingus vir et politae doctrinae, et vitae integerrimae, ingravescentibus annis, in aedibus Magdalenae sororis Selestadii literis atque moribus optimis erudivit, cum altero nepote Ioanne Maio: cuius utriusque eruditio et virtus postea exstitit illustris.

Spigelius, cum secundum humaniorum literarum et historiarum studium, ad scientiam iuris ferretur; Friburgum Brisgoiae venit: ibique Ulrico Zasio, Germanorum Ictorum tunc coryphaeo, operam dedit: quem deinde per omnem vitam et praeceptorem et amicum summum agnovit coluitque.

Itaque eruditione varia et rara, inprimisque iurisprudentia clarus, primum Carolo Caesari, mox regi Ferdinando fuit a consiliis et epistolis: atque Argentorati magna in auctoritate vixit.


page 67, image: s099

Quicquid a forensibus negotiis habuit otii, id omne in historiarum et aliorum bonorum auctorum lectionem, et pro commodo posteritatis librorum scriptionem impendit. Evulgavit ergo explanationem in progyninasmata Ioannis Reuchlini: enarravit carmen Ioannis Francisci Pici de mysteriis Dominicae crucis, nuper in Germaniam delapsis: Richardi Bartholini Austriados libros duodecim, et Guntheri poerae opus de rebus gestis Casaris Friderici Scholiis illustravit: Antonii Panormitae de dictis et factis Alphonsi regis Aragonum libris quacuor scholia adiecit: Iuris civilis Lexicon ex variis probatorum auctorum commentariis congessit: quod cum magna accessione, ac aliquot opusculotum adiectione recusum. Est eiusdem in Prudentii hymnos expositio. Claruit circa unnum millesimum, quingentesimum, trigesimum octavum.

Fratrem habuit uterinum, quem modo diximus Ioannem Maium: qui decimo nono aetatis ipsius Iacobi anno natus, in tempora, ut ipse Spigelius scribit, et homines incidit cultiores: quemque ipse primum a libellis adiutorem nactus, postea successorem in officio dictandarum in aula epistolarum. De se autem narrat: se, patre homonymo mortuo, statim Selestadio novennem Spiram ab avunculo {*In vita Wimphelingi: venit Spiram A 1494.}Wimphelingo vocatum, qui ibi tunc in aede maiori contionibus praefuit: sed propter indoctam rationem instituendi, tum remporis usitatam, nihil profecisse. Missum ergo fuisse Haidelbergam: sed et ibi barbarioribus Dialecticae et Philosophiae operam dedisse. Ita enim tum res fuisse scholarum: ut qui ludis praefecti, nihil te nuerint cultioris literaturae aut linguarum. Dedit autem iurisprudentiae operam etiam Tubingae: quo venit Magister iam creatus, anno millesimo, quingentesimo, undecimo, mense Augusto.

Et haec de Spigelio eiusque fratre, ex Gesnero, Crusii annalibus, praefatione Lexici ab ipso Spigelio scripta.

IOANNES METZLERUS.

PATER Metzleri huius Ioannes ex Pannonia cum uxore Uratulaviam commigravit: ubi ambo, filio adhuc impubere, anno millesimo, quingentesimo, soptimo, in vigilia Margarethae, mortui: inque unum sepulcrum sunt illati: ut habent annales Uratislaviensis.


page 68, image: s100

Ipse adolescens Ricardum Crocum Britannum, qui inter primos Graecas literas in Germania docuit, sectatus; Lipsiam cum eo venit: ibique et ipse eandem linguam professns est: quo tempore inter alios et Caemerarius eum audivit: quemadmodum *praeceptor ab eo lalutatur; ac elogiis splendidissimis alicubi ornatur.

Postea Uratislaviae iuris scientia honores praecipuos, Capitanei nimirum dignitatem, et principem inter viros senatorii ordinis locum, est consecutus. Eo magistratu cum fungeretur: civitatis statuta, senatus consiclta, et plebiscita correcta, et in ordinern, ac quasi unum corpusredacto, collegis suis proposuit: ut singula capita, succisivo tempore, examinarentur: et quae communt consensu approbata estent, rata et firma haberentur. Verum id examen vix dum incoatum post obitum eius intermissum estmec ab eo tempore quisquam, Doctoris titulo insignitus, in sepatum loctus.

Ceterum scholarum ita fuit amans; ut ipsemet, in schola Elisabethana, discentibus optimae votae auctores, Demosthenem, Plutarchum et Ciceronem quottidie praelegetit: nec ab ris operis abstrahi se paslus sit, vel summi et catenatis occupationibus, vel molestissim is podagrae doloribus: cum quibus annis quatuor ante obitum ita conflictatus est: ut, cum pedibus progredi non posset, sella in curiam gestandum se curarit. Ac morbum quidem adeo fertur tulisse facile: ut non avaritia, sed suis quibusdam rationibus ductus, affirmaverit: si optio sibi daretur; malle se podagram cum divitiis: quam bonam valetudinem cum paupertate. Terentii insuper comoedias adsidue lectitavit: ita ut nec de mensa quidem unquam seposuerit.

Ad vitam meliotem evocatur anno Christ millesimo, quingentesimo, trigesimo octavo, die secundo Octobris Sepultus est Uratislaviae in aede Elisabethana, cum epitaphio eiusmodi, in quo et insignia eius visuntur, leo videlicet partim albus, partim niger:

CLARISS. D. IOANNES METZLER I. U. D. CONSULARIS ORDINIS IN HAC REPUB. SENIOR COLLEGA, VIR PRUDENS, FIDELIS, ET IN UTRIUSQUE ORATIONIS FACULTATE, LATINAE ET GRAECAE CELEBRIS


page 69, image: s101

ET DOCTISS. OBIIT ANNO DOMINI M. D. XXXVIII. d. IE. OCTOBR.

Viva eius, imago fuit penes D. Hieronymum Gelhorn, Ducum Olsnensium consiliarium: epistolas autem Germanicas consolatorias Lutheri et Philippi, ex autographo descriptas, habnit Franciscus Firlingus, ecclesiae Uratislaviae minister. Filium Chilianum sive Lacherium Wittembetgae amisit: cui Melanchthon epitaphium scripsit: nec Catharina et Modestinus diu fuerunt superstites.

Exstat Plutarchi libellus de liberorum educatione, a Metzlero hoc Latinus factus, una cum epistola dedicatoria et praelectione: transtulit et oraetiones Olynibiacas Demosthenis. Est eiusdem Grammatica Graeca, olim in Scholis ubivis nota: quam Antonius Niger Uratislaviensis, med cus Brunsuicensis, auxit: prodiitque cum carminibus Pythagorae Graecis, Latine expositis. Scripsit etiam annotationes in libellum Ciceronis de senectute. Epistolae item eius aliquot in postremis pagellis libelli epistolaum Eobani leguntur: ex quibus hoc etiam apparet: eum admodum dilexisse Laurentium Corvinum Silesium, virum eo saeculo praeclarum: cum mortem eius adeo ferat familiariter. Ita enim inter alia: magnum hoc (mors filiae) mihidolorem attulit: sed non minorem, mihi crede, communis nostri amici Corv ni obitus. Desidsratur ab omnibus. Nonpossum de eo plura. Lacrima vere me impediunt. Er haec de Metzlero excollectaneis M. S. Simonis Grunaei, et Mel. Laubani: annalibus item Silesiae.

PHILIPPUS FURSTENBERGERUS.

CELEBRIS Germaniae ad Moenum urbs est Francofurtum: cuius inter alia haec sunt insignia. Primum hac sola in urbe Romanorum rex, a convocatis Imperii Septemviris et Electoribus creatur, et orbi Christiano innotescit. Deinde duobus gaudet sollennibus mereatibus: qu bus merces peruniversam Europam distrahuntur commodeque divehuntur. Preaterea ibidem non solum Gymnastice exercetut: sed praemia etiam constituta ibi sunt exercentibus; ac magistri renuntiantur. Denique ca ab Republ. opifices mechani carum artium consuetudinum morumque praescripta aut primum petunt, aut sihabentexillis emendant et conformant.


page 70, image: s102

Hoch in empotio hic Furstenbergerus primaria familia natusi et ad literas a puero adhibirus, in omnibus bonis studiis ac virtutis actionibus vir cvasit admirandus. Nam, ad pubica progressus gymnasia, cum literis humanioribus Iurisprudentiam coniunxit: aliquando civem praestarurus patriae utilem: uti factum. Ad suos enim reversum civiras cum applausu excepit: exceptum senatus sibi adseivit a adseitum tota Res pub. coluit: et ut [Gap desc: Greer words] observavit.

Et quamquam tota illa Res pub. ex eo pendebat, atque perpetuis senatus curis gravabatur: tamen quicquid succisivi temporis suffurari poterat: id totum Iectioni optimorum auctorum impendit: inprimis autem Homeri poemata, eruditionis omnis thesaurum, diligenter ct Graece quidem evolvit. Linguae enim utriusque ita fuit peritus: ut Graecam calluerit super mediocritatem: in Latina autem certare cum magnis profelsoribus potuerit. Verum, quae est naturae communis fragilitas, insigne hocliterarum decus, aestus anni quadragesimi Germaniae inauditus, egregia multa conantem corripuit, febrisque ardentissima abripuit, cum sexagenario propior, quam quinquagenario videretur. Corpus ei fuit vegetum: ingenium acre: iudicium exactum: mores mansueti: sermo suavis: natura ad benefaciendum omnibus, laedendum autrn neminem nata: quod quo rarius: co maiorem in magistratu laudem meretur.

Generos reliquit, singularia illius rei pub. ornamenta, virum omnibus bonis studiis fovendis ac provehendis natum, Iustinianum ab Holtzhausen; et soceri vestigiis insistentes ex veteri familia zum Iungen appellata, Othonem et Danislem.

Iacobus Micyllus amicum et patronum his cpitaphiis carminibus honoravit:

Principis hie situs est dictus de monte Philippus,
Gentis, dum vixit, gloria summae suae.
Idem Pieridum decus et tuteloe sororum:
Pacis praetipue et relligionis amans.
Si quid habent verae laudis Fabii atque Camilli;
Armis qui patriam restituere suam:
Huic quoque perpetuae debetur gloria laudis:
Consilio cives texit et ipse sua.

Aliud eiusdem.

Hic decus, hic patriae iacet inclita gloria terrae,
Tumuli sub hoc conclusa parvo marmore
Quid dubitas hospes? situs hic iacet ille Philippus,
De vetere natus gente Furstenbergia.


page 71, image: s103

Cui Musae pariter cordi, pietasque fuere,
lunctae sorores vinculo insolubili.
Nec prior aut potior possedit pectora cura:
Quam rem tueri publicam et pacem domi.
Si quid habent vere laudis Fabii atque Camilli:
Debetur illoe, quanta quanta est, huic viro.

Ex praefat. Iani Cornarii in versionem Actii, ad S. P. Q. Francofurtensem: et hb. 4. silvar. Iacobi Micylli.

SEBALDUS MUNSTERUS.

SEbaldo Misnstero prima aetas acta est in iis literis, quae si ullo in homine, in illo certe nomen vimque suam comprobarunt.

Nihil enim illo humanius, nihil suavius, nihil mitius fuit, aut tractabilius. Atque ab eo effectu studia humanitatis, dicta esse constat: quod, ut Tullius ait, ad percipiendam colendamque virtutem adiuvent; atque illud [Gap desc: Greek word] hoc est, suavitatem et mansuetudinem in animis, moribus, et vita hominum efficiant. Ut vero alia terra cultui magis oboediens est, alia minus: ita ingenia quoque alia alits facilius flectuntnr, formanturque doctrina. At huic Munstero inde usquea pueritia ingenium contigit lene ac humanum: quod postquam disciplina et literis excoli cepit, facile omnes venustare acsuavitate morum superavit.

Deinde progressus aetate, desententia amicorum ius civile diseerecoepit: in eiusque tractatione non quidem infeliciter, fideliter certe versatus est. Cumque natura a litibus et strepitu fori abhorreret animus, tranquillitati et quieti natus, quique magis benevolentiae, quam litium iura exercere consuevisset: non ille quidem foro prorsus abstinuit, sed tamen in interpretatione Iuris, ac docendo potissimum operam consumpsit: qua in re praecipue integritas ipsius, innocentia, et iustitia eluxit. quod enim de Servio Cieero praedicat, idem vere de Munstero dici potuit; quae a legibus et a iure civili proficiscuntur, sempet ad facilitatem aequitatemque eum retulisse, neque constituere litium actiones maluisse, quam controversias tollere: neque magis Iuriscousultum, quam iustitiae fuisse.

Cum igiturilli vitae instituto, quaod sibi certo iudicio delegerat, praelegendi ac docendi munus maxime convenire statuisset: statim ad id coepit animum applicare, multumque ea in re


page 72, image: s104

Wittembergae, sub 1. Friderico Electore, dexteritate ingenii, fide ac diligentia discentibus profuit. Nam non pauci, velut aditu ianuaque abipso patefacta, ad intima penetialia eius scientiae feliciter sunt introgressi: qui postca eadem in schola non infimo loco inter Iureconsultos fuerunt.

Tandem peste Wittembergae graslante, dum eos, qui contagio infecti crant, in domum suam ieccipit, morientibus adest, famularum etiam codem malo correptarum congressus, necipse necuxorresormidant: contrahunt candem luem, qua et intra paucos dies consumpti sunt. Extremo autem vitae suae actu pietatem et fidem suam praecipue declaravit. Cum enim paucis ante obitum horis, amici quidam consolandi causa ipsum adiissent: oftenditillis anthraces et pestifera ulcera, quae in manu et brachio eruperant; et ut vobis, mquit, istae armillae et pretiosae gemmae placent; quibus me Christus meus exornavit! cumqueillis hocd ctum lacrimas excusiisler: atqui vos hac, inquit, neutiquam vilia ornamenta iudicaveritis. Cum hoc enim nuptiali vestitu ad caeleste convivium, cum christo meo in perpetuum celebrandum, sum iturus: sie ad illud aeternum praestantissimarum ae sanctissimarum animarum con ilium migraturus, sic denique DEO Redemptoris meo placiturus sum. Laerus igtur acvelut triumphansex hac vita emgravit, cum paucis antcipsum horis uxor esset elata: planequede eo, quod de Stephano; dicipotuit:
Ibat ovans animis, et spe sua damna levabat.
Fuit illi, ut diximus, ingenium mite et placidum, adeo quidem, ut nounullis parum animosus, et ob eam causam ad id genus doctrinae, quod tractabar, minusioneus videretnr, In reliqua vita et moribus nihil erat illo pudicum magis, nihil ab omni turpitudine remotis: domus vero eius quaedam modestiae, verecundiae, et sanctissimae disciplinae schola. Res familiaris illi non ampla fuit, imo ne mediocris quidem; sed renuis ac pene affecta, planeque talis, qua'em Salomon a DEO optat, cum alt: Demensum meum damihi. Sua tamen sorte, qualis qualis esset, summe contentus VIXit: sublimes et splendidas conditiones, ut molestiarum, periculi, atque invidiae plenas, fugere solebat, subinde hoc subiciens, quod est a poera sapienter dictum:
Cre le mihi, bene qui latuit, bene vixit: et intra
Fortunam debet quisque manere suam.
Vitus Winshemius in laudationefunebri D Munsteri, quae exstat tomo secundo Declamationum Melanchthonis.


page 73, image: s105

BALTHASARUS CLAMMERUS.

BAvarum hune natione fuisse accepimus: qui cum ingenio esset felici, nec a literarum studiis abhorreret: praeclaros in iisdem fecit progressus. Postea ad iurisprudentiam animum applicuit: in qua Licentiati, ut vocant, nomen titulumque ptomeruit. Inde cum Marpurgi in Cattis aliquandiu leges publice explicuisser: a principe Ernesto, duce Lunaeburgico, evocatus atque cancellarius declaratus, in iurisdictione acpolitia multis annis, principi suo, operam navavit, ut fidelem ita utilem.

Fuit enim vir excellens sapientia, et iustitia praestans, carus multis bonis principibus. Et Clammeri quidem atque Forsteri ICtorum opera ac consilio potissimum effectum est: ut princeps ditionem suam pacifice adminaistrarit, Deique gloriam, et civium suorum salutem praeclare promoverit. Floruit Clamerus sub annum millesimum, quingentesimum, quadragesimum: et senex admodum fatis concessit: ut ex hoc Petri Nigidii
epigrammate in ipsum colligere licet:
Balthasarus nostri Clammerus grata Lycei
Pars fuit, et iuris splendida fama sacri.
Lunaeburgiacae sed post se tradidit aulae,
Facundus, prudens, integer atque pius.
Huic inservivit permultos gnaviter annos,
Atque duci didus profuit ille suo
Longaevus tandem, curis confectus et annis,
Naturae cessit, paruit atque Deo.

Mclanchthon in orat. de Ernesto principe Lunaeburgico, quae est tom 4. orationum ipsius: et P. Nigid. in catal. professor. Marpurg.

IOANNES NAVIUS.

IOannem Navium Lucemburgium fuisse accepimus, honesto loco natum, et a prima pueritia bonis literis deditum. Inde cum ad altiora adspiraret; sicut optimo cuique est innata gloriae ac honoris cupiditas: legum studium aggressus, id cum eloquentiae studio prudenter coniunxit copulavitque.


page 74, image: s106

Anno itaque millesimo, quingentesimo, et quadragesimo, cum aemulatio quaedam atque simultas inter Heldum et Granvellanum orta esset: Heldus aula excedere, vitamque agere privatam iussus est. Granvellanus enim valebat auctoritate: et Heldum in ctimen odium que vocabat: quodin consiliis et actionibus nimis esset vehemens: quodquive Caesarem, nihil tale cogitantem, et propemodum invitum, ad bellum pertaxisset. Navius igitut, taquam magis obsequens moribus Granvellani, in locum Heldi substitutus, eodem anno colloquio Wormatienssintetfuit, suoqueloco direxit. Postea anno quadragesimo quarto, in Spirensibus comitiis, Caesar per eum inter Landgravium Hassiae et Brunsuicensem multis egit: ut in gratiam reducetentur. Sequenti anno per Gtanvellanum et hunc Navium idem Caesar cum Protestantibus de consilio et bello Turcico multa tractavit: et inprimis Navium ad Coloniensem, ad Moguntinum, et Palatinum Electores misit: quidque sibi animi esset per eum exposuit. Ratisbonae deinde anno quadragesimo sexto, in comitiis, per Navium Caesar civitates Imperii de belio futuro praemonuit: ipsasque interea quieseere iussit.

Sic cum et propter fidem, et propter rerum expediendarum dexteritatem in summa esset auctoritate: iamque Carolus Augustus per superiorem Germaniam victor, omnem belli molem contra Saxonem transferret: Navius sub initium anni quadragesimi septimi vitam cum morte commutavit: cuius in locum successit Georgius Seldius Iureconsultus: eique adiucti propter multitudinem negotiorum Germaniae, fuerunt, Ioannes Marquardus Badensis, et henrieus Hassus, qui Palatini fuerat ante, et nuper admodum Bipontini principis consiliarius, rerum Germaniae valde peritus.

Haec de Navio ex I. Sleidani commentariis strictim sparsimque.

HARTMANNUS HARTMANNI.

CUM plures fuerint Hartmannorum cognomines: distincte de illis, ne confusio quaedam oboriatur, nobis est dicendum. Primum ergo Hartmannum Hartmanni dedit Eppinga Palatinorum, genere clarum: sed virrute et doctrina longe nobiliorem. Literarum enim studia amplexus, ita in iis versatus est. ut et magisterii, quod vocant, gradu ornatus, et in ordinem Philosophorum, Haidelbergae publice docentium, fuerit cooptatus. Quo loco sub annum millesinum, quingentesimum,


page 75, image: s107

decimum nonum, Decani Philosophici eum gessisse officium, annales Academici produnt. Postea cquestris ordinis dignirate ornatus, et Electorii Palatinatus cancellarius, sub Ludovico Palat. Electore, est designatus: cum antea in supremo Imperii Romani dicasterio, quod Spirae agitur, duodecim ipsos annos honestissime ac honoratissime vixisset.

In caelestis vitae consuetudinem hic migrat, anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo septimo, die tertio Iulii, tali cum epitaphio sepultus:

DOMINO HARTMANNO HARTMANNI AB EPPINGEN U.I. DOCTORI, ILLUSTRIS. PRINCIP. FRIDERICI COM. PALAT. RHEN. ET DUC. BAVAR. ELECTORIS; CANCELLARIO, VIRO IN REBUS AGENDIS ANIMI ET CONSILII PRAESTANTIA CONSPICUO, VERITATIS IUSTICIAEQUE ASSERTORI STRENUO, UXORIS CHARITAS, ET LIBERORUM PIETAS, MARITO ATQUE PARENTI DESIDERATISS. DOL ENTISS. POSUERUNT. QUI OBIIT V. NONAS IULII, ANNO DOMINI M. D. XLVII.

Qu ALEM Cecropii cives habuere Solonem:
Et placidum prisco tempore Roma Numam:
Talem, Hartmanne, tuam sensere palatia vocem:
Qua dominante, Ducis curia sospes erat.
Te schola, te populus luget; teque aula requirit:
Qui tegis hoc sacro membra reposta solo.
Eiusdem elogium ultimum ex XIX. Iobi:
Credo ego, nec fallor, neque me spes illa relinquit:
Quod DEUS atherio vivit in orbe meus:
Quaeque mihi haud minor est verae fiducia vitae:
Extremo surgent corpora nostra die.


page 76, image: s108

Atque eadem laeto me tunc feret ubere pellis:
Et cernam hac ipsa numina sacra cute.
Haec sola effigies nostros retinebit ocellos,
Lustrabitque meas talis imago faces.
Quae mihi pracipui reddet solacia voti;
Ut teneam superas non periturus opes.

Fuit hic Hartmannus non solum iustitiae observans; verum et purae religionis, vit et bonarum literarum, amantissimus. Itaque laudatur in annalibus: quod artes atqueliteras elegantiores Academiae: ecclesiis autem Palatinis evangelii doctrinam restituerit: totusquo in id incubuerit: ut Papatus sordibus illae expurgarentur: quamquam id serius factum.

Idem cum Bernhardo Wurmsero I.C. iudicio ducali adhibitus: ut ostenderent, qua fide et religione controversias dirimerent Doc sionum suarum rationes in libros redegerunt: quos filius cognominis in lucem protulit.

Filium enim reliquit plane [Gap desc: Greek word] natum sub annum millesimum, quingentesimum, vicesimum tertium: qui et ipse I.U.D. renuntiarus, camerae Imperialis fuit adsessor: ac postea trium{* Friderici 3.} Electorum Palatinorum consiliarius, consistorii Palatini praeses, ac dioeceseos Haidelbergenfis praefectus.

Obut Haidelbergae die decimo sexto Maii, anno octogesimo sexto, aetatis suae sexagesimo tertio, sepultus ibidem in templo Spiritus sancti.

Edidit tractatum Germanicum, cui titulus: Rurtze beschrabung / welcher gestalt ein Furst sein regiment wol anrichten und bestellen sol/ h. e. Institutio principis de gubernatione recte suscipienda.

Et tantum de duobus Hartmannis ex praefatione Decisionibus illis praefixae, et ex actis Academia Haidelbergensis. vide, silubet, infra Cilneri vitam.

CONRADUS PEUTINGERUS.

QUEMADMODUM olim multi, humili loco nati, ad summae consurrexerunt digniratis fastigium: ita et nostra et maiorum memoria, saepe generosae quaedam mentes clarissimum lumen familiae obscurae, aeternamque gloriam intulerunt. Ne longe abeamus, exemplo sit patricia Pesstingererum, in florentillima Germaniae urbe Augessta gens: quae palmam hodie poscere ausit, contra plerasqueillius reip. familias.


page 77, image: s109

Constat{* Ex Achill.} autem ex annalium monumentis, sub annum Christi millesimum, quadringentesimum, et vicesimum, Ulricum Feutingerum autifabrum civemque Auguftanum fuisse: qui in suburbio lacobaeo calidas aperuerit balneas: ut mense Maio lassi homines et [Gap desc: Greek word] ibi in soliis e picea suo quisque pre cio lavarent. Verum rantum abest: ut eiusmodi natalium tenuitas obstruere aliquid luminibus novorum hominum possit: ut potius omnium literis monumentisque decorandi sint: qui praeclaris virtutum facinoribus e tenebris sese vindicarunt, felicique traduce bonam indolem ad minores transmiserunt. Vere cnim{* Iuven.sas.et} Satyricus:
Malopater tibi sit Thersites: dummodo tu sis
Aeacidae similis, Vielcaniaque arma capessas:
Quam te Thersitae similem producat Achilles.

In hoc ergo mediocrium hominum genere natus est; (quamquam non{* Her. Kirchn.} nemo sit, qui ex antiquissima Suevicae nobilitatis claritudine ortum hune narret) hic Conradus Peutinger, sud annum Christi millesimum, quadringentesimum, sexagesimum quintum. Qui, ut primum per aetatulam potuit, in ludum literatium mislus, prima artium rudimenta feliciter percepit, et probavit omnibus indolem,
- - ingeniumque suis velocius annis.
Inde ad publica Academiarum progressus auditoria, tum humanioribus omnibus disciplinis operam dedit, tum inprimis sanctarum legum studio totum sese dedidit.

Cum autem, ut Tullius ait, nemotam sit afflictus; qui, sinihil aliud studeat, nisi id quod agit, non possit navare aliquid et efficeret: quid non de felici ingenio sit lpelandum? Peutingerus ergo ingenio et labore suo facile tantum est eonsecutus: ut iuris sibi cognitionem compararit egregiam, suaeque doctrinae eruditae et legalis scientiae testimomum sit adeptus publicum. Inde non solum Rei pub. Augustanae; sed Christianae universae plurimum profuit, cooptatus in consiliariorum numerum primum a Maximiliano, deinde ab huius successore Carolo V. Augustis. Hoc in munere quomodo versatus sit; quantumque et consilio et opera sua toti Imperio commodarit: historiarum monumenta, dum homines erunt, loquentur. Nam et comitiis Imperii plerisque omnibus sua aetate celebratis interfuit: et consilium suum in arduis maximisque de repub. prudenter dedit: et rem literariam inprimis, virosque doctrina celebres, quibuscumque potuit modis, promovit ornavitque.

Decedit tandem ex hac vita Augustae anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo septimo, die vicesimo octavo Decembr. decada aetatis octavam, vitae nostrae a Mose praescriptam, supergressus.


page 78, image: s110

Sepultus est ibidem in caemiterio suburbico cum tali epitaphio:

D. O. M. TR. V. SALVATORI: ET CHOUNRADO PEUTINGERO I. C. PATRIC. AUG. CONSIL. AUGG. ERUDIT. VIRTUTE, REBUSQUE. AMIC. BON. SENECTA FELICI, ET IPSA MORTE CL. V. QUI VIX. AN. LXXXII. D. XII. HOC IN SEPULCRO MAIORUM CONDITUR. MARGARITA VELSERINA CONIUNX. ET CL. PIUS I. G. CHRISTOPHORUS, I. CHRYSOSTOMUS, ET CAROLUS, FRATRES GERMANI I. FILII, HERED. PEUTINGERI IUN. EX MERITO AMORIS, OBSERVANT. ET OBSEQUII PII ERGO. M. PP. OB. V. CAL. IAN. AN. M. D. XLVII

Coniugem, ut ex monumento patet, habuit Margaretham Velserinam: quam duxit anno Christi millesimo, quadringentesimo, nonagesimo octavo.

Scripsit antiquitatis hic amator et singularis aestimator, sermones convivales; in quibus multa de mirandis Germaniae antiquitatibus referuntur: praeterea de gentium quarundam emigratione Epitomen, adiecto procopio et aliis Historicis: item tractatum defortuna, et si quae alia in Bibliothecis occurrunt.

Erasmus in epistolis: Crusius in annalib. Suevicis: Chytraevi in delit. itinerum: Gesnerus.

IOANNES LANGUS.

NATUS est Ioannes Langus Freistadii, Silesiae oppido in ducatu Teschinensi, parentibus quidem egenis, sed honestis


page 79, image: s111

et piis: qui mediocri sorte contenti, rem domesticam pannificii atte operosa fideliter fiugaliterque administrarunt. Liberorum edocationi pietatis et literarum prima institutio accessit um itaque supellex domi ipsis esset angusta; Langus hic Nissam, episcopi Uratislaviensis sedem, profectus, Valentini Cratoaldi institutione usus est: victumque pro foribus, ut ibi moris, canendo, petiit quaesivitque. Nec cives suam in eum, ob indolem omnlum disciplinarum capacem, clauserunt beneficentiam.

Ut primum vero aetas gravioribus studiis matura et idonea est visa: cedere ipsum alio Cratoaldus voluit iussitque. Hinc adolescens praeceptoris hortatu Cracoviam se contulit: ibique in paedagogiae officio, Philosophos publice docentes audivit: et discentium ingenia informando, se ipsum informavit. Postea loci ist us perraesus Viennam Austria se recepit: et Philippi Gundelii auxilio, Graecae linguae fontes tam facile imb bit: quam Themistocles linguam Persicam; intra tempus annuum assequi, et expedite cum Artaxerxe loqui potuit. Inde avulsus Budam venit; et propter ingenii et doctrinae laudem a Thoma Stollero{* Aliis Stelcer.} Suidnicensi, sacelli Musices rectore, Ludovico Ungariae reg! commendatus, puerorum symphoniacorum, et artes discentium praeceptor fuit. Post huius officii resignationem in Silesiam reversus, Trozendorsio Wittembergam eunti, successit: et scholasticum caetum cum fructu {* Menses 8.}ahquandiu rexit. Inde Nissam vocatus, aliquot annis scholae ibi moderatorem egit.

At pulverulentae vitae pertaesus, certae se se Rei pub. devincire animum induxit. Itaque Suidnicium vocatus, actuarii officium suscepit. Ibi ingenium eius, politicis negotiit quottidie excitatum, magnae fuit admirationi praesuli Uratislaviensi lacobo a Saltza, cuius deinde in avia secretarii munus obivit. Balthoesar autem Promnicius successor illius a Saltza, anno millesimo, quingentesimo, trigesimo nono, cancellarii dignitatem in hunc Langum contuht. Ab hoc deinde principe suo ad Ferdinandum Romanorum regem aliquoties missus, graves et arduas{*Coneroversias aut lires Val.Max l.3. s. 4.} guerras (qua voce rex est delectatus) adeo rotunde ac solide expedivit: ut tanti viri prudentia, facundia, et heroica virtute invitatus, insignia ei et doctoralem Lauream in LL. Impetialibus conferre non dubitarit. Nec obstitit hic Lango vel fortunae humilitas vel natalium obscuritas: idque merito. Sie enim olim Fabios, sic Demosthenen, sic Socratem et Euripidem, ad summam dignitatem virtus et doctrina evexit. Nimirum


page 80, image: s112

------- experientia monstrat.
Summos posse viros et magna exempla daturos.
Vervecum in patria crassoque sub aere nasci.

Paulo post Ferdinandus rex langum consiliarii et oratoris perpetui nomine dignatus est. Nam satis erat exploratum regit Langum tria, perinde ut{* A Gell.l 17.} Ennius quondam, habere cordas hoc est trium esselinguarum peritissimum. Langus ergo tanto munere ditatus, ad oratoriam palaestram se alacriter accinxit: et rege sic mandante, nunc solus, nunc aliis collegis additus, vel Sigismundo Libero Barone in Herberstein, vel Matthaeo Logo Suidnicensium praefecto, quem capitaneum vocamus, in Poloniam et Lithvaniam pro totius Christianae rei publicae aris et focis legationes arduas suscepit. Primum enim inter hos duos reges ocniunctissimos pacta et foedera pie et sancte inita, magna religione renovanda, confirmanda et tuenda, denique arct ssimam amicitiam, mutuamque officiorum et beneficentiae obligationem, sine caede et sanguine conservandam, Ferdinandi nomine paterne, amice et benigne petiit. Tum in fidei et foederis inconcussi arrham reginam {* Vide vit.}Elisabetham ct Catharinam silias, sponsas, in regnum Poloniae, ad festos nuptiarum dies cum regio comitatu, in quo et Baro ille Herberstenius, deduxit: et regi oratione eleganti commendavit.

Porro cum Turcae, orbis Christiani excidio nati, Transylvaniae, et finitimis provinciis irruptiones ac vastationes minarentur: et relquiae regni Ungariae, et circumiacentium locorum propter hostiles excursiones periclitarentur, nec unius regis militares nervitantis belli furoribus reprimendis essent: Langus in Poloniam legatus a Ferdinando rege missus, in comitiis coram ipso rege Foloniae, in augusto Praesulum, Palatinorum, Castellanorum, et Procerum regni consessu, Latina oratione suppetias adversus Christiani nominis et sanguinis barbarum et communem hostem, coniunctis consiliis et auxiliis ferendas benigne rogavit; quamque eslet luctuosa ae misera rerum in Ungaria facies, pathetice admodum exposuit. Ab illis enim beluis, dixit, praeter exspectationem omnium turmatim irrumpentibus, bona civium et subditorum diripi: incendiis publica et privata aedificia absumi: pecora abigi; utriusque sexus homines, vel ferro crudeliter concidi; vel horrendis suppliciis torqueri: puellas et matronas ad stuprum rapi: lactantes pueros a complexu parentum avelli, ingentem mortalium numerum Dei atque hominum fiaem et opem implorantium, et cladem sitam voce lacrimosa miserantium, a sanctis aedibus, a dilectis penatibus et paternis focis, in Scythicam ac aeternam servitutem abstrahi et excarnificari. Hac lamentabili voce Langus in auditorum animis talem reliquit aculeum: ut iam orationis vela contrahenti,


page 81, image: s113

Hoaie Langus fuit vere Langus, applauserint.

Ceterum et aliud eloquentiae Atticae iu hoc viro exemplum silentio praeterire nolumus. Cum enim a Samuele Mazovio, Praesule Cracoviensi, et supremo regni Poloniae cancellatio, in collegium Academiae aliquando ductus esset: ut Petrum Illici num, Stancari collegam Italum, publice docentem audiret: is tum professor oratoris adventui Graeca compellatione prolixe fuit gratulatus. Ibi Langus pati Graece respondendi dexteritate et facilitate promptus, non tam en praemeditatus, Graece respon dit: ac frequentissimi caetus oculos et animos in se solum con. vertir, et istius linguae dignitatem viris doctis commendatiorem fecit. In metricis etiam mulrum valuiste: et carmina ipsius, dudum divulgata: et lucubrationes, in Musaeo inventae docuerunt. Langi cerre venam Petrus Royzius Mauraeus, Hispanus, Poeta illo saeculo celeberrimus, hoc elogio insignivit:
Non steriles Muse, multoque Helicone tumentes,
Plena piis dictis carmina, Langus amat.
Fuit autem royzius consiliarius regius, et ob eruditionem Lango acceptissimus; etiam in quottidiano convictu: sed qui velut [Gap desc: Greek word] Germanicam linguam ridere soleret. Iraquefa mulos Langi Oratoris, mensae aliquando adstantes, atque dura pronuntiatione et accentuaffectare voces Germanicas exasperantes, isto scommate iocove illusit: Germani, inquit, non loquuntur, sed fulminant. Et credo ego, mi Lange orator, Deum ex indignatione hoc sermonis fulmine usum, cum primos parentes extruderet Paradiso Gui Langus, Egorursus, inquit, verisimile censeo serpentem suavi et blando vocis Hispanicaefucousum, cum imposuit Evae. Hoc argutulo responso Royzium et convivis et adstantibus propinavit deridendum: quod et ipsum regem hoc audientem mire delectavit.

In quanto ergo pretio et admiratione Langus apud regni primates fuerit vel hinc appatet: a quibus tandem cum bona gratia honorifice dimissus regia munera Oratore digna congessit: quae tamen omni suspicione caruerunt; que{* Imo necatus ob dona fertur.} Timagorasab Atheniensib. ad Artaxerxem missus, et liberaliter donatus apud suos cives minime effugere{*Imo necatus ob dona fertur.} potuit. Contra autem Langum alegationibus reversum, secretissimis, ut antea, consiliis rex admisit: qui tandem expeditionum curis fessus, et adversa valetudine, praesertim vero nephriticis doloribus afflictus Suidnicii{* Plutarch. in Pelopida.}, annuente rege, nonnihil respiravit; ita tamen, ut Syndici officio apud Suidnicenses tenuntiato, commissiones, ut vocant, saltem Caesarias, dum nondum vires prorsus attritae essent, summa qua deberet ac posset fide et industria expediret.

Tandem et his oneribus levatus, soli Deo et Musis vixit, quemadmodum scripta eius religiosa restantur. Nam et lustini


page 82, image: s114

Martyris versionem absolvit: et calamum adversus Staphylum strinxit: et Buchanani psalterium declaratione per asterismos addita Caesari suo ante vitae catastrophen offerendum curavit, et Davidicam lectionem literis adiectis humiliter commendavit. Denique mulcis curarum tadeiis fractus, lub ingressum anni sexagesimi quarti aetatis fatis concessit, Suidnicii. Epitaphium eius legitur eiusmodi:
Quem pietas et recta fides, constantia veri,
Iustitia, et Candor, geminae facundia linguae.
Maesta dolent Phoebique cohors Heliconia plangit,
Hic situs est (Musae posuerunt marmora) Langus.

Patet ex his, quae breviter addaximus, fuisse et hunc virum doctum et disertum, patriae amantem, addo et utilem, adeoque Cyneam Germanicum. Bibliothecae, quaipsi, ut et omnibus eruditis, vix quicquam aliud chanus, bis fecit iacturam: primum Nissae, incendio suborto: et deinde iterum aurigae incuria: cui libros Viennam crediderat pervehendos.

Transtulit ex Graco in Latinum Nicephori, Callisti, Xantopuli ecclesiasticae historiae{* Qui excusi Basil. ab Oporino 1552.} libres octodecim: adi ctis brevibus scholiis in difficiliores locos. Vertitidem Gregorii Nazianzeni sententiarum libros tres: ut et opera lustini Martyris: qusbusitidem annotationes adiecit. Scripsit etiam ut dictum, conrra Staphylum: a quo haereseos damnatus fuerat: quod Christum secundum carnem crcaturam negasset. Edidit et carminum Lyricorum librum anno quadragesimo octavo: paraenesin carmine Heroico ad D. Hieroslaum a Bernstein: elegias etiam aliquot, et similia; quae in privatis nunc reperiuntur librariis.

Tantum dehoc Lango ex M. S. Mel. Laubani, Gesneri bibliotheca, aliis. De medico huic cognomini adi si lubet vitas medicorum Germanorum.

LEONHARDUS AB ECK.

LEonhardus ab Eck in Bavaria nobili Eckiorum genere editus est, anno Christi millesimo, quadringentesiimo, octogesimo, patre sibi cognomini. matre vero Hallera, nobili itidem Bavara. Ateneris Kelhaimi supra Ratisbonam, ubi parer ducalis Praefectus, prima literarum fundamenta posuit. Postea mature illustriores Germaniae Academias accessit in quibus, ut natura erat facundus et iudicii exacti, mirifice sese in sua, quam amplexus erat, facultate, inque omni politori literatura exercuit: uttum etiam statium principes quidam eum ad se invitarint, operamque in civilibus negotiis expetiverint.


page 83, image: s115

Verum Eckius anrequam se aulae cuiusquam manciparet, lialiam perluitrare in animo habebat. In eam ut venit, studia gnaviter persecutus, linguam eriam eius gentis didicit, doctoreaque Iureconsultorum laurea coronatus fuit.

Utprimum ex Italia rediit, vocatus ad Marchionem Brandeburgensem Onoltzbachium, ei principi a consiliis aliquandiu fuit; qui eum legationibus variis sungi voluit. Erat enim iuvenis ala cris, atq. erercitati ingenii, et praeter admirandam politcarum terum peritiam, etiam facundus, et in dignofcendis hominum monbus valde argutus, et admodum festivus, Ibi cum aliquot annos consumpsissen, s. ctus est Bavariae ducis Wilhelmi consilia tius: atque turn adhuc celebs fuit, in annum usque aetatis quadragesimum.

Tandern anno millesirno, quingentesimo, vicesimo duxie uxorem Felicitasem a Freiberg genus Bavaritae, ex qua nactus est filium Osvvaldum et filias duas. Qua fuit autem rerum experientia, et varia dectina ornatus, et insuper prudentia, et acumine ingeaii: Bavariae ducibus, multis temporibus, maximis in negotiis et peticulosissimis tempestatibus, ut incidit in aetatem multis molestiis et turbis aggtavatam, sidelissimus, nec minus fortunatus etiam consirltor adfuit. Ipsorum, et regionis totius, commodis mitifice, voi potuit, providit: res intricatissimas brevissimis subinde senrentiis absolvit; multas controversias placidissime composait; labores plurimomm consiliariorum ipse solus in se sucepit: atque id quidem principis sui ductu et auctoritate, a cuius etiam voluntate ac sententia non facile discessit.

Itaque ab codem principe suo in comitiis ac conventibus Imperii, ad consilia omnia, adhibitus suit: saepe eriam ad consultationes quafdam gravissimas fere solus, aut adiunctis paucis; delectus etiam ab aliis proceribus, quando principibus Imperii communiter quaedam impendebant, ut ipse negotia illa referret, perpenderet, et suis votis aut placitis communiret. Quod idem eriam in servili rusticorum tumultu praestitit, Suevici foederis adiumento; et viginti annis post in bello Smalcaldico, illustre apud omnes Imperii proceres nomen promeritus; et a regibus et ipso smperatore Carolo V. summopere honoratus observatusque fuit. De eo certe illud vulgatum fuit; quod Eckius non concluserie, fvustra alii conclusisse videntur.

Atque ita non solum in Bavaria, sed et in aliis Christiani orbis locis Leonharidi ab Eck Bavari promptissima, consitia, expeditae consultationes, salutares decisiones, tamquam Apollinis oracula personabant, unde quidem ad


page 84, image: s116

ipsius ducem, qui etiam prudentia, et auctoritate in Im???iv insignis fuit, amplissima semper gloria ex ipso devoluta est, qui ipsum solum subinde in maximis et quottidianis colloquiis sibi adiunxit. Unde vulgo dicebatur, alteri sine altero vitam fore acerbam: arque ita evenit, ut Leonhardus Monachii non multis diebus, post suum ducem, obiret; ut tum apud superos quoque coniungi debuisse iactaretur. Post obitum sane in consulrationibus Imperii multorum votis desideratus est: cum dicerent rebus maximis ingruentibus: Haecpaucissimis verbis Leonhardus ab Eck fuisset confecturus.

Obiit autem decima septima Martii, anno quinquagesimo supra millesimum, quingentesimum, aetatis suae septuagesimo, sepultus Monachii apud Franciscanos, cum monumento satis sumptuoso et pulcherrimis picturis ornato, praeter adiunctas legationes sacerdotales, ut fuit antiquae Romanae religionis acerrimus propuguator: adeo ut et bona, et arces, quas comparavit amoenissimas, filio non alia ratione salva esse voluerit, idque sirmissime testamento caverit: quam si eandem religionem perpetuo retinerer atque foveret. Filia eius maior (nam minor obiit in iuventute) nuptui dara Baroni Wilhelmo a Schvvartzenberg Bavarito Ethnarchae, magni illius Othenrici; qui in eodem officio, ex comitissa Montfortia fratri, non diu tamen superstiti.

Idecoque duobus postmodum comitibus Schlickiis secundis et tertiis nuptiis data est, primum quidem Ioanni, postmodum Abundo. Sed et osvvaldus filius bibliothecae paternae, quae valde celebris in Bavaria, locupeltator, et antiquorum numismatum, ut et Hubertus Goltzius testatur, aliarum que artificiosarum rerum collector diligentissimus, adeoque artificum hospes liberalissimus, patri nepotes et neptes aliquot ex Anna de Pientznau uxore suscitavit, [Gap desc: Greek words] columnas familiarum, ut Menander appellat. Pantal. l. 3. Prosopograph.

PETRUS BUFLERUS.

ISnae hic, Imperii hodie oppido, sub annum Christi millesimum, quadringentesimum, septuagesimum quintum, honesto loco natus, a teneris pietatis ac virrutum studiis egregie fuit eruditus. Ubi adolevit, ad mercaturam animum applicuit, quam successu tanto exercuit: ut rem honestissime fecerit.


page 85, image: s117

Inde uxore ex familia praecipua ducta, in Senatum patriae allectus est. Ceterum ab ineunte aetate cum religionis esset studiosissimus: tum pauperum omnium, tum inprimis Ecclesiae ministrorum rationem habuit. Itaque domus eius quottidie ita celebrabatur: ut egenorum miserorumque perfugium, atque evangelii ministrorum haberetur hospitium: in quo omnes prolixe accepti, nec sine honesto viatico dimissi.

Uxoris praeterea horratu, aegrotos sive in Nosocomiis sive extra ea, ultro invisebat; suoque nummo coemptis medicamentis, quantum in se erat sublevabat et curabat: exemplo ut hac tempestate raro; ita ad omnem posteritatem grata me moria praedicando Huius itidem Bufleri porissimum opera, Evangelii doctrina natale in oppidum est perducta: dum Ambrosium Blaurerum eius Ecclesiae reformatorem suo sumptu domi aluit: eumque ut ex verbo Dei omnia praescriberet, animavit. Itaque non solum terrenorum bonorum inopia laborantes liberaliter adiuvit: sed etiam spiritualiter pauperes pro sua virili sustentavit. Effecit enim ut non solum in patria sua Evangelii doctrina sonaret: sed eciam in vicinis aliquot oppidis constituit; ur idonei essent doctores: qui ex verbo DEI hominibus viam ad caelestem beatitatem monstrarent.

Verum cum ad hoc institutum scholarum subsidio opus esse videret; nec scholas absque stipendiis florere animadverteret: Argentoratum, urbern Imperii nobilissimam elegit: eoque adolescentes ex oppidis diversis delectos, anno trigesimo sexto, supra millesimum, quingentesimum, misit: quos sua benesica liberalitate tantisper aluit: dum in patriam revocati cum fructu Ecclesiis scholisve subservire possent. Senatus ergo rei pub. Argentorarensis exemplum unici huius secutus, gymnalium illud, nunc in Germania tota et extra eam celebratissimum, aperuit: in quo tum bonarum artium doctrinas, tum inprimis divinarum literarum scientiam iuventuti exponi iussit. Itaque schola Argentoratensis initia sua huic Buflero aliquomodo debet.

Idem Buflerus, cum anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo, Paulus Fagius Isnae doceret, suis impensis pro eo typographiam instituit: ut Hebraeorum hbris variis editis, sanctae hnguae usus omnibus familiarior redderetur. Venetiis etiam suo sumptu Iudaeos quosdam Isnam evocavit; qui opus ad iuvarent. Sed ea ex re Fagius non modo quaestum fecit nullum: sed ne ad summam quidem expensorum pervenire unquam potuit. Itaque cum Fagius Argentoratum ad Ecclesiae ministenum vocaretur: Buflerus, qui singularem viri industriam ac pietatcm perspectam haberer; ei summam reliquam,


page 86, image: s118

quam debebat aureorum mille, et amplius, totam remisit: missoque Argentoratum chirographo cavit: ne ab heredibus de nominibus illis appellari unquam posset. Testamentum postremo condidit: in quo tertiam bonorum suorum partem, cum liberis ipse careret, ad pios usus legavit, taudemque in seria invocatione Salvatoris sui Iesu Chiisti ad meliorem vitam abiit, Isna annon Messiae millesimo, quingentesimo, quingisagesimo primo, vitae suae sepruagesimo sexto, Vir et deliterarum studiis, et de doctrinae Evangelicae incrementis praeclare mdritus: quique verum divitiarum usum exemplo egreg o monstravit. Verum imitatores nunc vix haber totidem; quot perhibentur

Thebarum portae, aut septemplicis ostia Nili.
Ex narranone de vita et obitu Pauli Fagii.

BENEDICTUS PAULI.

BEnedictus Pauli, nano millesimo, quadringentesimo, octogesimo none, natus, et a puero, dulcia Musarum otia sectatus, Wittembetgae inter alios Henningum Goden, ea aetate Iureconsulcorum haud postremum, audivit.

Deinde ad ius ibidem publice docendum vocatus, triginea amplius annes ea dexteritate id munus obiit: ut scholae magno esset ornamento. Magistratum etiam summum ea in Academia. aliquoties gessit: atque ita patriae suae et ecclesiae magna adsiduitate et summa side, in maximatum rerum deliberationibus ae iudicis utiliter inservivit.

Tandem anno quinquagesimo secundo, post millesimum quingentesimum, die tertio Aptilis, inter seria vora et piam commeinorationem de beneficiis Filii Dei, placide decessit vir optimus, annoclimacterico sexagesimo tertio. Utautem per omnem eius vitam restimonia Spiraus sancti suerunrillustria: ita maxime ea in agnone ipsius conspecta sunt. Repetitae enima aliquoties confessioni addidit: scire se ecclesiam illam vere Dei esse ecclesiam; et in corde suo sentire consolatione verum: qua statuae, sepropter Christum gratis habere remissionem peccatorum, reconciliationem, et se heredem esse vitae aeternae. Filiabus et filto portecta dextra bene precatus est: acdesiderio suorum, ut erat maxime [Gap desc: Greek word] valdeaffici se ostendit: erexit tamen se hac consolatione: quod seitet orphanos, praesertim in ecclesia, Deco curae esse: sicut seriptum est: Generi rectorum benedicetur: et, orphano tis eris adiutor. Melanchthon epitaphio eum huiusmodi ornavit:


page 87, image: s119

Frigida in hoc tumulo Benedicti membrateguntur;
Cognomen Pauli qui patrium tenuit.
Doctor erat iuris, virtute ornatus et arte:
Eloquio clarus, consilio, atque fide.
Saxonia ducibus sententia saepe probata ect
Ipsius; et patriae profuiv ille suae.
Iustisicaque fide quoniam te, CHRISTE, colebat:
Conspectu fruitur mens modo laeta DEI.

Amicitia usus est tum aliorum bonorum, tum collegarum plurium: carus quoque suis principibus, Saxoniae Electorib. Itaque cum Fridericus III. de uberiore praxeos iuridicae materia docen tibus et discentibus prospecturus, curiae provincialis iudicium Wittemb. transtulisset, Professoribus iuris in Adessorum numerum cooptatis, potestate item auscultandi sententiarum dictarum publicationem discentibus permissa: successor I Fridericus, constans dictus, non solum fratris voluntatisubscripsit: sed anno vicesimo nono, accedente consilio et approbatione omnium Electoratus Saxonici ordinum, illi provinciali iudicio praesidem dedit Ioann. Metsch, eique Adsessores undecim adiunxit: inter quos et hic Pauli fuit. Reliquoru nomina sunt haec:

Gregorius Bruck,
Christoph. Gross,
Frideric. Brand,
Ioann. Appel,
Matthaeus Loser,
Capar de Teutleben,
Ioann. a Kanitz.
Ertman Preuss,
Bernard ab Hirsehfeld.
Gunther a Drossel.

Ex tom. 1. programm. Wittemberg. et oratione saeculari Doct. Icann. Zangeri P. P.

IOANNES SICHARDUS.

BIschossbemii ad Tubarum flumen Franciae orientalis oppi do. ditionis Archiepiscopi Moguntini, natus est Ioannes Sichardus sub annum nonagesimum nonum, supra millesimum quadringentesimum, Patrem habuit Georgium, matrem Christinam, mediocris fortunae homines. Horum consilio, in patria prima literarum elementa didicit, iisque perceptis a Martino Golio Decano Aschaffenburgensi, cognato suo Erfordiam, uberioris ngenii cultus causa missus fuit. Eo in loco cum artibus aliquandiu


page 88, image: s120

incubuisset, inde Ingolstadium abiit et nobiles aliquot adolescentes erudivit. Hinc Monachium vocatus, ludo poetico praefectus fuit, in quo nobilium pueri instituebantur.

Verum cum animus ad maiora respiceret; eam functionem reliquit, et Friburgum Brisgaudiae concessit. In ea Academia denuo privatos aliquot nobiles erudiendos suscepit. Cumque ipse facie esset liberali et mediocri statura conspicuus, in Evae venustissimae puellae, Florentii Helseri mercatoris siliae notitiam pervenit; camque uxotem duxit. Cupiebar quidem co in loco sedem figere, et publicam aliquam professionem obire: verum, cum de Lutheranismo suspectus, et quibusdam invisus esset: nihil tale impetrare potuit.

Itaque commode accidit; ut Basileam ad Rhetoricam, et Larinae linguae professionem vocaretur, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo quinto. Eam vocationem ipse suscepit, et Ciceronis Rhetorica cum Tito Livio et Quintiliano in ea Academia explanavit. Ibi cum in Quintiltanum annotationes scripsisset et edidisset: in Typographorum noritiam pervenit: atque iis ob insignem eruditionem gratissimus fuit. Tum eriam Iustini historiam et Prudentii carmen restituit: post ut idem in aliis auctoribus faceret, a viris doctis fuit incitatus. Id ut commodius praestaret: a Ferdinando: um Archiduce Austriae diploma impetravit, ad omnes Ecclesiarum suae ditionis bibliothecas perscrutandas, quod quidem gnaviter praestitit, et licerarum studia plurimum adiuvit. Incidit tum force in codicem Theodosianum a multis iam saeculis desideratum. Itaque cum primus edidit, et Ferdinando, ut se gratum declararet, inscripsit. Hine factum, ut Erasmo, Glareano, et aliis viris doctissimis, tum Basileae degentibus, familiariter fuerit notus.

Cum autem Theologorum contentiones apud Helvetios invalescerent, atque Sichardus eas non per omnia approbaret: anno trigesimo cum famiha Friburgum rediit: quo etiam superiori anno Erasmus et Glarcanus concesserant. Eo tempore primum Iuri civili operam dare coepit; atque Huldrico Zasio praeceptore usus, biennio adco profecit; ut cum doctissimis Iureconsultis conferri posset. Que enim fuit ingenii acumine: brevi ea consecurus est, quae vix alius decennio. Itaque ad 4., calend. Decembris, anno tricesimo primo, Saeculi decimi quinti, cum Ioanne Eichardo competitore, novendecim tunc annorum adolescente, Doctoralia Friburgi insignia sollenni in panegyri accepit: suaque facundia emnium in se ora converrit.


page 89, image: s121

Verum nec dum, ob inveteratam quorundam invidiam, ad professionem pervenire publicam potuit, annos etiam complusculos ibi, ventos secundos exspectando, versatus. Accidit autem sub id tempus; ut Huldrico Wirttembergico Duce restituto, Martinus Bucerus et Simon Grynaeus a principe evocati, ecclesiam et scholam Tubingensem ad Evangelicae doctrinae normam informarent: atque undique viris doctissimis, liberalibus propositis stipendiis exornatent Inter eos etiam hic Sichardus fuit, cui anno tricesimo quinto codicis Iustinianei praelectio est demandata. Unde mense Iunio Tubingam venit; cam vocationem adiit: atque ad finem vitae magna diligentia obivit. Postea anno tricesimo septimo, Norimbergam ut eius urbis advocatum ageret, et tandem a Carolo V. Imperatore anno quadragesimo actavo, ut assessorum iudicii Imperialis numero adderetur, invitatus est. Verum ipse omnes alias functiones renuit, et illa sua forte contentus vixit. Interea ab Ulrico et Christophoro ducibus Wirtembergensibus inter praecipuos est consiliatios receptus; ita ut gravissimae consultationes ad eum deferrentur: quas omnes cum dexteritate expedivit.

Hoc modo cum ad quinquagesimum aetatis annum pervenisset, sine prole, adverla quandoque valetudine laborare coepit. Itaque tandem anno quinquagesimo secumdo supra sesqcimillesimum testamentum condidit, atque duo milia aureorum in piosusus legavit. Reliquum vero uxori et sororis liberis attribuit. Eodem anno, cum per septendecim annos ea im Academia docuisset, misericordia DEI fretus, nono die Septembris placide obiit; et funere honorifico in primario templo S. Georgii Tubingae fuit conditus, lapidique sepulcrali hoch distichon insculprum:
Conditur hic luris vertex utriusque Sichardus.
O quantum claudit parvula terra virum?

Fuit vir vitae integerrimae: moribus commodis: in convictu iucundus: in praelegendo assiduus et fidelis. Itaque magna discipulorum multitudo undique ad eum Tubingam confluebat: observanda non ex seripto, sed memoriter sonora voce atque tardius dictabar, et tales instituebat: ut postea doctissimorum Ioreconsulrorum nomen adepti fuerint. Dictata tamen sua edi noluit, licet saepius ea de re interpellaretur.

Verum post eius obitum sunt demum edita, quae procul dubio multi rectius expolire potuisset, id quod ex ceteris eius scriptis constat. Fichardus, Pantaleon, alii.


page 90, image: s122

LAMBERTUS CANTERUS.

GRoningae Frisiae urbe non ignobili Lambertus Canterus, anno millesimo, quingentesimo, decimo tertio ineunte, natus est parentibus honestissimis, quibus de undecim liberis hic solus heres superfuit. Literas primas in patria cum percepisset: Coloniam primum, deinde Lovanium ad excolendum animum, iurisque scientiam consequendam missus, non parvum exiguo tempore profectum fecit, quo crat ingenio, quoque rerum praeclararum studio.

Peracto porro literarum curriculo, Galliam petiit: quique legum mystis honores debentur, non difficulter omnes consecutus est. Accidit id Aureliae, anno Christi trigesimo octavo, aetatis ipsius vicesimo quinto. Paulo postin patriam reversus cum nihil tale speraret, repente Senator a Carolo U.creatur. Is enim partim huius viri tum eruditionis, tum prudentiae fama commotus, partim quod eius patens, non levem Caesaris operam in rebus Gruningensibus constituendis navarat, ne huius facti videreturimmemor, filium hoc munus extra ordinem in provincia Ultraiectina obireuluit.

Positis igitur tum Ultraiecti sedibus, anno quadragesimo, ductaque paulo post uxore, tum foris inque republ. ita se gessit: ut singulati omnibus admirationi am orique esset; cum eius operatam tenues, quam potentes uterentur facilime: tum domi coepit optimarum artium et philosophiae studiis, quibus, in iuventure minus vacate potuerat, non segniter, quantum quidem publica permittebant negotia, incumbere. Quo factum est ut et Graecae linguae cognitionem satis exactam, aetateiam provecta sibi compararit: et in philosophiae scientia valde longe fuerit progressus. Veruntamen horum studiorum fructus quo minus ad plutes dimanare potuerint; aetatis brevitas in causa fuit: quae tantum virum non parva iam meditantem, e medio dulcissimorum laborum cursu abripuit.

Nam anno quinquagesimo tertio Groningam profectus, ut matrem iam decrepitam inviseret; in morbum ipse incidit; ex quo brevi obiit, vir longiore vita dignissimus. Id fuit VII. Kal. Iulii Liberos e coniuge susceperat rer, primo Gulielmum, tum Theodorum, denique Ioannam puellam.

Amicitias paucorum expetivit; inopum studiosus fuit: veritate et animi magnitudine prae ceteris excelluit: opes et honores fortissime contempsit: temperantiae et modestiae rarum exemplum


page 91, image: s123

praebuit: Manibus eius a filio Guilielmo, {* De quo in vitis Philos. German. Monumentum.}iuvene undiquaque doctissimo, positum est monumentum eiusmodi:

D. M. S. LAMBERTO CANTERO FR ISIO. GRUNINGENSI IURISCONS. CLARISS. PHILOSOPHO ET ORATORI PRAESTANTI, CAROLI QUINTI SENATORI RARO VIRTUTIS OMNIS EXEMPLO. SINGULARI PATRIAE ORNAMENTO PARENTI MERITO LONGE CARISSIMO PIETATIS ET MEMORIAE ERGO. GULIELMUS F. M. P. C. B ANN. XL. MENS. III. T ANN. AB. O. R. CIC. IC. LIII. VII. KAL. SEXTIL.

Ex narratione ipsius Guilielmi Canteri F. que lib. novarum lect. 2. cap. 26.

IACOBUS STURMIUS.

ARGENTORATI in nobili Sturmiorum familia, anno Christi millesimo, quadringentesimo, nonagesimo, natus est Iacobus Sturmius, patre Martino Sturmio, matre vero Otilia Schotta. Parentes, conspecta in puero ingenii promptitudine insigni, optimis magistris, Caesarispergio et Wimphelingo, mature eum inform andum tradiderunt. Sub iis adeo feliciter profecit: ut aequales facile superaret omnes: atque doctrinae copiam non contemnendam, parvo tempore, labore improbo, sibi comparatet. Doctrinae eruditae fuit vitae innocentia, et facundia rara, cum siogulari prudentia coniuncta.

Ad rem pub. ante bellum rusticanum accessit; paucis mensibus et senator, et quindecim vir, et praetor factus. Inquo principio ita egit; ita consuluit; ita magistratus decreta suscepit et defendit: ut ex alia civirate aliqua magnum usum ad suam Rem pub. et patriam attulisse, non ibi comparare velle videretur. Inciderunt eadem tempestate periculosissimi motus, et conversio religionis, mutatio ceremoniarum, dispensatio sacrorum bonoru: Helvetiorum foedus et bellum: confessio Augustae exhibita,


page 92, image: s124

propterque eam offensiones, minae, et pericula. In his omnibus, quae ipse consuluit non solum a periculis; verum etiam a metu periculorum remota semper fuerunt. Itaque mala, quae evitata ab illa Republ. sunt consiliis Senatus, in iis Sturmium si non auctorem et ducem, socium cette et comitem habuerunt.

Cum anno vicesimo octavo Argentorati, de superiorum sententia, religionis facta esset mutatio, et missa abrogata: idque Caesar ac Imperii principes graviter et per moleste ferrent: Sturmius hincinde, Reip nomine, ad imperii comitia legatus est missus; ut magistratus factum excusaret.

Tum etiam reliquae Imperiales civitates superioris Germaniae, quae religionem mutarant, hunc Sturmium elegerunt; ut suae causae ad Caesatem patrocinium susciperet. Quamobrem plurium Imperialium civitatum per multos annos in comitiis legatus atque orator magna cum laude fuit.

Anno undetricesimo cum Spirae in conventu esset: atque Euangelicorum legati a consessu, propter Missam nuper abrogatam, excluderentur: Sturmius intrepide ea de re est protestatus, atque sui magistratus et sociorum nomine dixit: quod si boni viri, praeter Imperii morem atque legem ad hunc modum loco removeantur: non esse quod posthac ab ipsis ulla sumptuum communicatio exspectetur.

Ab illa actione Spirensi, et prin cipum ac ordinum protestatione primum Protestantium nomen est orrum: quod non solum in Germania, sed apud exteras quoque gentes pervulgarum est atque celebre. Postca tamen in comitiis Ratisbonensibus Evangelicorum assessores cum aliis in camera sunt admissi.

Sequenti anno Sturmius iterum cum Matthia Pharrero ad magna Augustana comitia legatus missus, tanta prudentia et facundia suorum causam egit: ut omnes in sui admirationem adduxerit. Inde anno trigesimo sexto civitatum Germaniae nomine fuit ad Henricum regem Angliae legatus designatus: ut de rebus maximis cum eo conferret.

Domi ergo et foris cum in magna auctoritate esset: cogitare coepit, quinam rationeliterarum studia provehere, et patriam exornare posset. Itaque Senatui et Resp. Argenroratensi auctor fuit, Gymnasii constituendi, atque viros doctos liberalibus stipendiis in urbem evocandi. In his Ioannem Sturmium virum doctissimum adhibuit, qui instituendae iuventutis, et tamquam in classes distribuendae rationem, ac universam docendi viam, et senatui ostendit, et post edito libro copiosius explicavit. Aperta est schola anno Christi millesimoi, quingentesimo, trigesimo ootavo, et brevi sic effloruit diligentia doctorum:


page 93, image: s125

ut non solum extremi Germani: sed exterae quoque nationes eo confluerent. Eam scholam, urbis Argentotatensis monumentum praeclarissimum, adeo dilexit Iacobus Stutmius; ut eius curam deponeret numquam: et a legationibus vix reversus, ta ad iuventutis illam et doctrinae domum properavit: ut absens desiderasse videretur, ??? dillimulate amosem potuisse.

Sub id tempus Carolus Caesar plurimum laborabat; ut religionis dissidium in Germania sopiretur. Itaque anno quadragesimoprimo, Ratisbonae comitia indixit; ac doctorum virorum utriusque prtis colloquium instituit. In co Caesar Sturmium cum Theodorico comitea Manderscheit, et aliis, testimonii causae voluit adesse. Caesar per Italiam expeditionem Africanam suscepit. Cum autem ex Italia rursus in Germaniam rediisset, atque bellum metueretur: Sturmius anno quadragesimo quarto Spiram legatus ad eum missus fuit: ut cum eo de pace ageret. Qui secundo die Augusti admissus, rem ex voto confecit. Sequenti anno idem Sturmius Wormatiae cum Granvellano et Caesareanis plurimis egit, ne pax Germaniae turbaretur.

Postea vero cum bellum Smalkaldicum esset exortum, cuisese et Argentoratenses confoederati immiscuerant; atque Carolus passim victor triumpharet: multique principes et civita- tes imperata facerent: Sturmius hic, Caefari iam ante notus, et ob virtues gratus, cum illo odem Pharrero et Marco Hagio ad Imperatorem missus, urbem ei reconciliavit, pacemque impetravit. Deinde quo et religio maneret salva, idem Sturmius ad Caesarem ablegatus, Coloniae hoc responsi accepit; agerent Argentoratenses ea dere cum episcopo suo: id quod pacifice factum. Ioanni deinde Sleidano scribendae historiae Germanicarum rerum materiam suggessit: et quicquid in omitiis religionis causa actum fuerat, bona fideipsi retulit: ut ad posteritatem id propagaretur.

Hoc ergo modo cum patriae multisque aliis rebus pub. salutaribus consiliis, et quibus poterat modis profuisset: vitam que omnem cum gravitate morum et auctoritate praecipua consumpsisset: Praetorem urbis (quem ibi Stadtmsister / et summum magistratum dicunt) aliquoties egisset: legationes monaginta unam obiisset: tandem bene actam vitae fabulam catastrophe beata clausit. Die enim trigesimo Octobris, anno aetatis suae sexagesimo quarto, salutis vero quinquagesimo tertio, post millesimum, quingentesimum, e duplici quartana febri, inter am plexus carissimorum fratrum Friderie i et Petri, atque honestissimae sororis, placide exstinguitur. Funuselatum est a tribus classicis praeceptoribus, et totidem ministris rei publ. Argentoratensis;


page 94, image: s126

inque spern resurrections feliciss terre mandarum ad Praedicatores: ubi in Scholarcharum conclavi tale monumentum legitur:

Cedite pictores, hinc blandi cedite vates:
Orweorque tuo flumine constiteris:
Sturmius ut fuerat, non est imitabilis arti:
Talis et ingenio, taelis et ore fuit.

STURMIORUM GENIT, CUIUS ANTIQUITAS A RUNDOLPHO HABSBURGIO ROMANORUM REGE, CONFIR MATA FUIT, PERPETUO NOBILITATIS OFFENBURGICAE BENEFICIO: QUID AB EO WERNHERUS STURM ACCEPIT: QUI ANNO M. D. LX. SENATOR ERAT. IACOBO ITEM STURM. ORNAMENTO MAIORUM, EXEMPLO NEOPTUM, ANNO CHRISTI M. D. XXIV. SENATORI, XXV. XV. VIRO, XXVI. XIII. VIRO, SAEPE PRAETORI, XCI. AD COMITIA IMP. CONVENTUS PRINCIPUM, CIVITATIS LEGATO: QUIBUS LEGATIONIBUS AB URBE ABFUIT ANNOS PROPE MOVEM: QUI GRATIS, MAIORUM EXEMPLO, PATRIAE CONSULERE MALUIT; QUAM ELECTORUM ET PRINCIPUM CONSILIIS, MAGNO SUO EMOLUMENTO PRAEFICI: CONSTITUTIS SUO CONSILIO SCHOLIS: AMPLIFICATA SUA PECUNIA BIBLIOTHECA: ACTISQUE SUO TESTAMENTO SCHOLARUM FRUC TIBUS ANNUIS L. AUR. ARGEN. NATO ANNO CHRISTI


page 95, image: s127

M. CCCC. LXXXIX. MORTUO M. D. LIII. AETATIS LXIV. PLENO AC X. AUGUSTI; HEBDOMADE XII. XXX. OCTOBRIS: OPTIMO CIVI: CLARISSIMO VIRO: CARISSIMO FRATRI: FRIDERICUS ET PETRUS STURMII, AMORIS, HONORIS, MEMORIAE, EXEMPLI ERGO HANC TABULAM POSUERUNT.

Ioann Sturmius F. Argentor. A. 1560.

Defuncto tum alii, tum I. Sturmius ille amicum veterem hisce epigrammatis ornavit:

Urbis consultor, dignus dominarier orbi,
Sturmius, ho uluit mortuus esse loco.
Abstulit una dies: anni quem mille requirant:
O patriae tristem pestiferumque diem!
Idem Graece:

[Gap desc: Greek section]

In cundem est hoc I. Sleidani:

Exstincto iam sole, Deum Argentina precare,
Fluctibus in mediis, densa et caligine noctis
Ut regat; et tuta navim statione reponat.
Urbes quinetiam Imperii lugete ruinam
Illius, ingenio qui vos et divite lingua,
Consilioque potens, crebris conventibus actis,
Defendit, vestra pro libertate nec ullam
Invidiam extimuit, veri patronus et aequi.

Fuit hic Strurmius vere, qnod de Tullio Caesar, [Gap desc: Greek words] : vir disertus et amans patriae: qui curis per petuis pro Reupbl. excubuit, et ecclesiarum concordiam pa cernque publicam unice expetivit: qui patriae et civibus suis domi salutaris: foris semper honorifius fuit: suis carus, exteris gratus: cuius virtutes non in ermania solum; verum etiam in Galia, et Italia, et Hispania celebratae Tresautem ei virtures praeter eximiam verecundiam praecipue tributae sunt: orationis, doctrinae, et prudentiae: quibus ita praestirit: ut inter disertos, et literatus, et sapientes, aur postremus quoties meditatus venerat concordibus sententiis peroraret: aut


page 96, image: s128

quoties cum primis diceret, qui dicendo sequebantur, habert assentientes.

In congressionibus et sermonibus tanta eius fuit suavitas; tanta antiquitatis memoria; tanta literarum cognitio: ut omnibus semper eius praesentia fuerit iucundissima: tanta vero etiam in suavitate gravitas: ut ne in cenis quidem, aut conviviis, quicquam aut in verbis aut in gestu sentiretur, quod non vel publicis commodis, vol amicorum utilitatibus, vel morum disciplinae esset aggregatum: idque tanta cum verecundia; ut totum convivium honestatis atque pudoris plenum videretur.

Xenophon, et Aeschines, et Plato, quasi commentarios quosdam reliquerunt dictorum atque factorum Socratis; et sunt tamen utilia illa socratica [Gap desc: Greek word] : sed si omnia colligerentur, quae hic Sturmius egit, quaeve dixit; longe possent Socraticis consiliis antefrri, suavitate, prudentia, usu; utpote magis civilia, et nostris temporibus accommodata, et iis, qui per se usum in Republ. habere magnum volunt, perneessaria.

Valetudine ita perpetua usus est; ut ante morbum, quo exstinctus, nullam corporis aegritudinem senserit: id quod ex co paulo ante morbum auditum fuit: ut ante fatum suum aliquid fatale ominatus esse videratur. Hereditas ei tanta a parentibus relicta fuit: ut in opibus nihil ad necessitatem nec ad familiae honestatem defuerit. Collegio illi, cuius instituendi ipse princeps auctor fuerat, pecuniam magnam legavit testamento,
profuitque non testamento solum, sed etiam exemplo.

Ioann. Sturmius in onsolatione ad senat. Argent. de obitu Iac. Sturmii: Sleidanus in comentariis: Crusius in annalibus: alii.

HIERONYMUS SCHURFFIUS.

IN Helvetiis vetus est familia Schurffiorum; cuius antiquitatis tum alia sunt argumenta, tum et hoc: quod in concilio illo sacerrimo Constantiae celebrato, vidam fuit Doctor Schurffius inter delectos Germanicae nationis: ut catalogus praestantium virorum, qui illi synodo interfucrunt, ostendit. Ex hac familia nascitur hic noster sub annum 1480 Pater, cui Ioanni nomen, professione et arte medicus vixit in eo Helvetiae oppido, cui nomen est a S. Gallo. Mater honesta matrona Bibracensis fuit, cognata viro sapientia et virtute excellenti D. Gregorio Lampartero; cancellario ducis Wirtembergensis. Hic nostrum Hieronymum et propter memoriam paternae amicitiae,


page 97, image: s129

et cognationis vinculum, familiarissime rum alias, tum in conventu Wormatiensi est complexus, cum ibi Lamparterus esset inter consiliarios Caroli Augusti praecipuos, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo primo; ubi cum de aliis principum nego- rus, tum vero etiam de comtroversiis ecclesiae saepe cum co Schurf fius collocutus est; et commemoravit ei, motas esse controverfias a Luthero, non privata ulla cupiditate; sed ut doctrina necessaria illustraretur, et exposuit seni doctrinam de pepaenitentia et gratuita reconciliatione, quam ille commem orationem confessus est sibi gratam fuisse. Et erat ist tunc Mercurino, cancellario Imperatoris, familiarissimus.

Cum Grammaticen in patria didicisset: Basileam missus est, ubi Dialectice, quia excellens in eo ingenii rectitudo erat, celeriter percepit, et motus admiratione sapientiae, et virtutis Doctoris Craffti Ulmensis, omissa paterna arte, Iuxis doctrinae se dedidit.

Eximiam fuisse constat sapientiam et gravitarem in Craffto, qui cum Ulmam vocatus offet, Hieronymum pater in Academiam Tubingensem misit, in qua et ipse diu vixerat, et cum Nauclero et Summenharto Theologo dulciffima amicitia coniuntus erat. Ibi Iurisconsultos audivit Ebingerum, qui diu postea vixit, et Iector iuris fuit annos tres et quinquaginta, quem et ipse Schurffius narravit minimum Labyrinthorum in docendo adferre solitum, et fontes Iuris rectissime ostendisse. Ibi et Doctorem Ioann Iupffdich audivit, cuius perspicuirarem in docendo etiam probabat. Simul autem Theologum Conradum Summerhardum audivit, quem et alii Iuris studiosi audiebant, quia doctrinam Ecclesiae evolvere ex praestigiis inutilium disputationum, et ex superstitiosa interpretatione traditionum humanarum conabatur, et Gersonis imitator erat.

Cum autem dux Saxoniae Elector Fridericus decrevisiet Academiam in oppido Wittembergensi constitutere; et laudarentur studia Academiae Tubingensis; voluit suam scholam coloniam esse duarum, Lipsicae et Tubingensis. Ac mandata dedit Staupicio, ut Tubinga lectores aliquot Iuris et doctrinae Ecclesiae, et Philosophiae adduceret. Hic igitur Iurisconsultos duos Wolffgangum Stalin et Ambrosium Vollandum ingeniosum virum, qui et Cancellatius postea fuit Ducis Wirtembergensis, adduxit. Vollandi ingenuim magni faciebat Schurffius: ideo invitatus ab co comes fuit huius profectionis.

Adducti sunt et alii lectores Philosophici, Sigismundus et Dionysius, qui postea consenuit in monasterio Hirsaugiensi. Sed de his nunc non dicendum.


page 98, image: s130

Dux Fridericus, quia sciebat in gubernatione opus esse cognitione Iuris, eius doctrinae studia maxime excitare cupiebat: et cum essent lectores cruditi, et auditorum mediocris frequentia, ipse cum fratre interdum lectiones audiebat.

Erantigitur Wittembergae ea studia ardentiora, et Schurffius, quamquam auditot erat: tamen quia ingenio et cognitione Iuris ceteris auditoribus antecellebat, non tantum a lectoribus, sed etiam ab iis viris, quorum in aula praecipua erat auctoritas, diligebatur.

Itaque cum non amplius anno ibi fuisset, ornatus est gradu Doctoris, et amiro Vollando redeunti in patriam in munere legendi successit. Et cum in lectiombus eius lucerent vis ingenii et eruditio; aliquanto post Dux Fridericus cum deliberation bus adhibuit, et locum ei tribuit in supremo iudicio Ducum Saxoniae, quod semper principes voluerunt esse arcem iustitiae in suis terris, camque ob causam ex Nobilitate et ex Doctoribus lecti sunt Iudices, quorum maxime probata est sapientia et integritas.

Habebat Wittembergae collegas non vulgares, initio Wolffgangum Stalia/ demde et Henningum Goden. Et consulebatur Academia illa a multis gentibus de gravissimis controversiis. Itaque Schurffium et collegae, et negotiorum varietas, et magnitudo, quottidie acuebant. Etipse intuens Henningum, et attente considerans fontes sententiarum, quas in deliberationibus dicebat, ita processit; ut postea ipsi nemo praelatus sit. Magnum decus est et prasidium Rei pub. talis Iurisconsultus, cuius sententiis tuto credi potest. Sic apud tres Electores Saxonicos vixit annos quadraginta duos: ut et studia doctrinae iuris ac iudicia praecipue rexerit: et plurimis consiliis adhibitus sit: in quibus vox cius salutatis fuit Rei pub.

Postquam autem ex Wittembergensi Academia propter bellum discessit, ab inclito principe Marchione Electore in Academiam Francofurdianam evocatus est; ubi annos septem magna sedulitate, et in magna auditorum frequentia propagavit iuris doctrinam. Accersitus autem et ab Imperatore Caroh V. ut inter iudices summi iudicii in Germanico imperio locum haberet; excusatione senectae usus est.

Tandem in extremo agone, ingressus annum quartum et septuagesimum, fidei robur ostendit; ardentissimis votis Ecclesiam et sese et suos Deo commendavit, saepe reperens et Symbolum et precationem: et diserte testatus est: se hunc verum Deum invocate. qui se patefecit misso Filio; et se toto pectore affirmare; hanc unam de Deo doctrinam veram esse; quae in libris Propheticis et Apostolicis et Symboiis


page 99, image: s131

cripta est; ac saepe expressa personarum mentione dixit: Omnipotens Deus, aeterne pater Domini nostri lesu Christi, creator caeli et terrae, angelorum et hominum, et aliarum creaturarum omnium, cum Filio tuo coaeterno, et Spiritu sancto oro, miserere mei propter Iesum Christum filium tuum, crucifixum pro nobis, et resuscisatum, sanctifica me Spiritu tuo sancto. In manus tuas commendo Spiritum meum. Inter talia vota cum fiducia filii Dei et spe mens erecta non obscure ostenderit; se defiderio consuetudinis Christi et caelestis ecclesiae affici: anima eius hoc mortali carcere placide liberata est, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quarto, die sexto Iunii, aetatis, ut dictum septuagesimo quarto, Francofurti ad Viadrum: ubi in templo Parochiali sepulcrum eius cum tali epigraphe:

HIER ONYMUS SCHURFFIUS I. U. D. DECESSIT ANNO M. D. LIV. CUM VIXISSET ANNOS LXXIII. ET ALIQUOT MENSES, ET INTERPRETATUS ESSET LEGES ANNOS L.

Melanchthon autem amicum veterem hoc epigrammate epitaphio est prosecutus:
Doctor erat iuris praestans Hieronymus arte,
Iustitia, ingenii Viribus, atque fide.
Schurfiadum de stirpe satus, quae clara der Alpes
Helveticas numerat saecula multa patrum.
Iura enarravit lustris bu quinque, nec ullus
Ostendit fontes dexteritate pari.
Consiliis rexit fidis populosque Ducesque:
Lumen enim iuris temporis huius erat.
Hunc etiam sapiens Caesar dignatus honore est
Carolus, Imperii qui modo sceptra tenet.
Quaeque leget veniens aetas monumenta reliquit:
Multorum studiis proderit iste labor.
Iustitiae esse Deum fontem quia noverat ipsum:
Ut recte nosset maxima cura fuit.
Iustifixaque fide capiens tua munera, CHRISTE.
Solius est cuius parta cruore saliss:
Vera luce Deum agnovit, precibusque vocavit:
Et rectae fidei congrua vita fuit
Ipsius hoc tumulo requiescunt molliter ossa:
Vivit conspectis mens fruiturque DEI.


page 100, image: s132

Virtutes eius multae et conspicuae fuerunt. Cum adolescens ad agnitionem et invocationem Dei a patre adsuefactus esset; diligenter et quidem hortante patre, in Academiis ecclesiae doctrinam audivit.

Et quia sciebat in doctrina usitata multum esse inextricabilium disputationum, postquam Lutherus contionari Wittembergae coepit; studiose eum audivit, deinde et scripta legit: et cognitis incorruptae doctrinae fontibus, eam pie amplexus est; et de omnibus controversiis saepe cum Luthero, cum Amsdorffio, quos ut fratres diligebat, et cum aliis amicis eruditissime disseruit; quia serio statuebat aliquam esse Dei Ecclesiam, et hanc solam esse, quae amplectitur scripta Prophetica et Apostolica sine corruptelis. Legit igitur avide omnium temporum Ecclesiae certamina: contulit antiquitatis iudicia, ad recentium saeculorum et illius temporis doctrinam.

Acvalde laetabatur, videns reipsa congruere illarum Ecclesiarum doctrinam cum veteri Ecclesia puriore, cum scriptis Augustini, et aliis postea, in quibus signa eruditionis et pietatis conspiciuntur: quia singulis aetatibusaliqui fuerunt Evangelii testes. Mirifice fuit delectatus dicto Bernhardi, in quo dicitur: Necesse est primo omnium credere, quod remissionem peccatorum babere non possis, nisiper misericordiam Dei. Sed adde ut credas et hoc, quod per ipsum peccata tibi quoque donaentur. Hoc est testimonium, quod perhibet Spiritus Sanctus in corde tuo, dicens: Remissa sunt tibi peccata tua. Sic enim ait Apostolus: Gratis iustificari hominem per fidem, Talia dicta multa legens et audiens confirmabat in pectore fidem; et animi pietatem vera invocatione Dei et honestissima morum gubernatione ostendebat.

De doctrina saepe cum duce Saxoniae Friderico Electore gravissime collocutus est. Ad ducem Saxoniae Iohannem scripsit confessionem, in qua diserte explicat propositionem; sola fide iustificamur, et his verbis usus est: Non intelligendam esse hanc propositionem, Fide non iustos esse, sicuti multi imaginabantur: Novitate homines iustos esse, sed propter filium Dei Mediatorem, quem fide agnosci, et cuius promissionem fide accipi oportet.

Erant igitur verba in eius scripto: Nonpropter nostrum credere, sed propter filium Dei Mediatorem, in quem credimus.

Certamina etiam de doctrina cum principibus viris ei saepe fuerunt, et aliquos flexit ad doctrinae studium, aliquos ad moderationem.

Doctrinae itaque summam probabat, quamquam volebat quaedam diei minus horride, quaedam etiam fieri moderatius et a populo et ab aliis; ut erat gravis, constants, et disciplinae amans.


page 101, image: s133

Sed numquam discessit a doctrinae puritare, et vereimago erat morum ipsius dictum Sophoclis: Talis est vir bonus, semper est sibi similis.

In vonventu Wormatiensi, cum Lutherum audirent imperator Carolus et Senatus Imperii; ipse dicenti adfuit: palam cum co deliberarit; et ostenidt, se eius doctrinam amplecti.

Postea fuit gubernator inspectionis ecclesiarum in ripa Salae. Cum enim Monetarius et Pelargus turbassent Ecclesias, et misera plebs alicubi seditiones movisset; sedatis tumultibus princeps optimus Ioannes voluit inspici ecclesias. Eam rem necessariam commendavit primum Schurffio. Id consilium honestum et pium profuisse ecclesiis: felix eventus ostendit.

Abhorrebat enim a fanaticis et seditiosis opinionibus; et volebat ecclesias recte doceri, et pastoribus honestas mercedes comstitui, qua dere dux Ioannes liberaliter mandata dederat. Constat etiam cum donationum {*Vide vit. Frider. Myconii Theol.}confirmatio peteretur, citata hac sententia {*Ies. 49. v. 23. Amici. Ulricus Mordeisen. Melch. Kling. Ioan. a Borck.}Orphetae: Et erunt reges nutritii tui, et feminae principes eorum lactantes te: cum princeps valde delectaretur ca sententia, statim impetratam esse confirmationem,

Domestica multis annis consuetudo cum Schurffio fuit Ulrico Mordeisen IC. quem ut filium dilexit: et qui vieissim praeceptorem amavit, tamquam patrem. Vixit apud eum et Melchior Kling, qui ambo in Saxonia, quos labores diu sustinuerint, non ignoratur. Familiariter etiam usus est D. Ioanne a Borck Bremensi; qui iutis professorem in Academia ad Viadrum egit.

Coniugem habuit honestissimam, cum qua summa concordia et caste vixit annos amplius quadraginta. Ex ea superstites reliciti filius et filia, matrona honestissima, quae vidui patris oe conomiam vidua gubernavit. Erga pauperes beneficentiam liberaliter exercebat. In tolerandis iniuriis dolorem et cupiditatem vindictae propter publicam tranquillitatem, et propter Deum reprimebat. Denique mores eius exemplum esse viri honesti, pii, et officiosi poterant.

Erudiit denique et scriptis posteritatem. exstant enim eius consilia, quae ostendunt non solum eruditionem ipsius et iudicii rectitudinem; sed etiam veritatis et iustitiae amorem in ipso perpetuum. Quamquam autem magna est negotiorum in illis centuriis, quae exstant, varietas: tamen lectio inprimis utilis est ad iudicandas emptionum naturas, et ad discernendas emptiones ab usurarum pactionibus Nullius enim exstant scripta magis perspicua de contractuum distinctione. Et non solum haec scripta, sed etiam vita eius ostendit, fuisse eum acerrimum usurarum hostem. Ex tomo 3. Declamat Melanchtonis.


page 102, image: s134

IOANNES MYLAEUS.

NATUS est Ioannes Mylaeus in Nider Ulm/ Moguntinensis diioeceseos oppido, patre Petro Mylao, eiusdem loci nomine Archiepiscopi Moguntini praefecto. Puer domi instituts, cum vix a suis potestatem proficiscendi vicinas ad Academias, Moguntinensem praecipue ac Haidelbergensem, iuris etiam studio tuoc florentes, impetrasset: non in iis ita progredi potuit. quin saepe in ipso studiorum cursu sit retardatus. Neque tamen effectum est: ut, quamvis multis incommodis institutum vitae genus gebilitaretur, id ipse desereret: quin co potius labore et contentione animi id persecutus est: ut ingenuarum artium cognitione omnibus fere aequalibus suis antecederet.

Quocirca cum eruditio eius doctrinae non vulgi sermone solum; sed publico testimonio comptobaretur et celebraretur: Spiram, urbem Imperii nobilem, a Senatu non contemnendis conditionibus et praemiis, adludum aperiendum, et iuventutem optimis cum literis tum moribus imbuendam, admodu iuvenis est evocatus. Quo in munere et industria in laborando, et prudentia in docendo, et honestare in bene recteque vivendo ita se probavit. ut a suis observaretur: amaretur ab omnibus.

Hic vero tam diu quiete et tranquille vixit: quoad saeva quaedam tempestas, et proborum omnium communis, in Germaniam invasit. Ea oblata occasione, quae iam aliquot annos nequiquam virtutem eius oppugnaverat fortuna, tamen effecit: ut qui tunc fluctus in optimos quosque derivabantur, in illius etiam caput redundarent lis in altum abreptus, vehementer quidem periclitatus est: oppressus autem non est. Etenim hanc ipsam tempestatem, cum in immensum excrevisset; subito diffipavit is, qui suorum numquam obliviscitur, Deus. Tum enim homines demum Numinis clementia maxime eriguntur: cum illis exitium ante oculos versatur.

Emersit itaque et Mylaeus ex omnibus asperitatibus: quibus non temeritate, non perulantia, non culpa sua obiciebatur: sereniorque lux affulsit: ut non tam casus ille ei obstitisse. quam profuisse videretur.

Ferrariae enim in ordinem Ietorum relatus, doctorque sollenniter salutatus: Haidelbergae in numerum eorum, qui ius publice interpretantu, cooptatus: eum se praestirit: ut ad multo ampliores honores pervenire potuisset: si a studiis abstrahi se


page 103, image: s135

passus fuisset: et splendorem eorum, quorum vita in contentionibus ac dimication bus occupatur, otio suo literario, quo non sine dignitate fruebatur, anteponcre voluisset.

Sed dum maxime honoribus floret, mors manus ei intulit violentas, anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quarto, die decimo quinto Augusti, magno amicorum incommodo, et insigni Rei publ. detrimento; relicto filio Ioanne Philippo Mylaeo, ecclesiae Haidelbergensis seniore, qui amplius tres et quinquaginta annos etiamnum in ministerio sacro cum fructu versatur. Iacobus Mycillus amicum demortuum his hendecasyllabis est prosecutus monumenti loco:
Hac qui forte viam tenes viator,
Paucis accipe, ni tibi molestum est.
Doctoris tumulum vides Mylaei:
Qui quondam patriae solo relicto,
Et Moguntiaco profectus agro,
Multos instituit scholam per annos:
Formavitque animos recentiores:
Qua Nicer geminas it inter arces,
Musarumque sacres rigat penates;
Legum primitias et instituta
Maioris docuit professor artis.
Vir candoris amans et aequitatis:
De se qui moriens reliquit illud:
Viviis quod placuit bonis, nec ullo
Laetus crimine mortuus quiescit.
Huic ergo facilem precare somnum,
Et pacem ctneri levemque terram:
Lucem dum reduci videre summam,
Et vita dabitur frui perenni.
Tantum te volui: vale viator.

Insignis in ipso fuit naturtae benignitas, consuetudinis iucun ditas: morum suavitas. Iucundus autem, comis, et remissus ita: ut ab adulatione a blanditiis et assentatione multum abhotreret, tantumque abfuit: ut quid ficti ad voluntatem loqueretur: ut nihil etiam veri vel in ipsis iocis et faceriis ad admonitionem intermitteret. Quocirca et in viriis amicorum notandis liberior erat: quam libertatem tamen ita orationis festivitate et venustate temperabat: ut nisi quis sibi ipsi assentaretur, et nibil veri audire ab ullo vellet: non modo amice acciperet, quae ab eo benevole fiebant: sed etiam eius urbanitate et leporibus plurimum delectaretur. Etsi enim a simulatione longe alienus erat: tamen nihil acerbe, nihil aspere nihil contumeliose in quemquam dicebat: sed ita


page 104, image: s136

veritatem amplectebatur: ut acerbitatem vitaret: ita obsequio studebat; ut in vanitatem et blanditias non impelleretur.

Singularem ci amicitiae usum cum Iacobo Micyllo, viro de Melanchthonis iudicio solide Latine Graeceque docto, intercessisse; vel propempticon hoc, quo in Italiam abeuntem, ut supra diximus, prosecutus est restatur:

Aerias igitur tu nunc contendis ad Alpes,
Pars animi pridem magna, MYL AEE, mei?
Et patria, et natis petis Itala regna, relictis.
Ut titulo redeas ditior inde novo?
O mihi si veteres reddat modo Iuppiter annos.
Sitque vigor, membris, qui fuit ante, meis.
Quam cupiam tecum longos errare per agros!
Pinguiaque Oenotrii culta videre soli!
Euganeosque sinus, Phrygiique Antenoris urbem,
Inque ipso, mirum, condita tecta salo.
Qua fumans Aponus, quaque irrigat arva Timavus,
Arva Pylaemeneis quondam habitata viris.
Hino Mutinam, et Parmam et vicinae tecta Cremona,
Et quae Thebanae nomina vatis habent.
Qua Padus irriguos fecundat flumine campos:
Et iuxta liquido Mintius amne fluit:
Nee procul Heliades stillant electra sorores:
Dum casum fratris, duraque fata gemunt.
Parte alia ripas tactat Ticinus ovantes:
Et modo Gallorum nobile clade solum.
Quaeque alia aut aevi celebravit fama prioris:
Aut aetas hominum misit in ora recens.
Singula quae cupido lustrarum lumine tecum;
Pascerem et obtutu pectora laeta, novo.
Sed quia non eadem est vitae data cuique potestas;
Meque aliis curis dii voluere premi:
Interea hoc veteris paervum cape munus amici:
Sitque tibi pro me nostra Thalia comes.
Vade bonis avibus, noster vade Hercule dextro,
Propositique tenax perfice laetus iter.
Sic tibi sit facilis divini Numinis aura!
Sic faveant studiis fata Deusque tuis!
Quique olim mediis Solymos servavit in undis;
Cum parte immotum staret utraque fretum:
Idene te tegat, et per tanta pericla viarum
Te reducem nobis reddat, et incolumem.

Collecta haec de Myleo IC. sunt ex vita M. S. Micylli carminibus, aliis.


page 105, image: s137

DANIEL STIBARUS A RABENECK.

ETSI Francorum nomen, ut quorundam fert opinio, olim non unius fuit gentis; sed multarum: quae se coniunxerunt ad defendendam Germaniae libertatem: unde et{*Vernac. die freyen Francken. Franconia descript.} Francum etiamnum liberum dicimus: hodie tamen id nominis ei Germaniae regioni tribuitur: quae est in superiori Germania ad Moenum, attingens a meridie Vindelicos, et ab orru respiciens Noricum: habetque metropoles insignes Bambergam, Wirceburgum, et Francofurtum. Praeterea ea regio non tantum soli et terra nascentium ubertate; sed et ingeniorum felicium satu aliis multis antecellit. Ne enim reponamus heic, quos {*In vit. Phil. German.} alibi depinximus, Regiomonianos, Celtas, Huttenos Camerarios, Clavios, Melissos, Taubmanso: unus hic Daniel stibarus facile et doctrinae eruditione, et virtutis praestantia, laudem vetustissimae gentis adseret, ac ad omnem posteritatem tuebitur. Natus is est equestri ordine, patre in Francica nobilitate viro laudato; sub annum tertium supra sesquimillesimum. Patre motruo, quod copiosam sobolem reliquisset, placuit hunc in literarum et artium studio educari. Itaque missus fuit Erphordiam ad optimum, et integerrimum, et illis temporibus inter magstros bonarum artium celeberrimum Georgium Poetum Vorhemium. Annus tum agebatur a Christo lesu nato millesimus quingetesimus decimus octavus: quo et Ioachimus Camerarius, relicta Lipsia, ubi Crocum Britannum audierat, et discipulus Helti fuerat, in eandem Academiam venerat: cumque codem Georgio se coniunxerat. Ibi Stibarus ardens, cupiditate discendi omni cultu et observantia perfecit: ut Camerario esset quam familiarissimus. Videbat enim ei plurimum tribui, non modo aetate ipsum praecedentium, sed plane senum sententia. Id eo factum, quod inter eurditae doctrinae initia, eruditio illius, et Graeci potissimum sermonis scientia, enitebat. Eo tempore nihil non molestiae, laboris, defatigationis, Stibarus subiit: ut aliqua literarum atque artium bonarum copia instrueretur. Etsi moribus severioribus, et adversante fortuna, neque illi, neque aliis tum abunde sumptus praebebantur.

Cum autem adscitus fuisset in collegium ecclesiasticum; ut instituto veteri ad publicae gubernationis spem educaretur, et doctrina utili ac necessaria iis, qui alios regere debeant, instruerctur: tandem destitutus auxilio omni, tam suorum,


page 106, image: s138

quam aliorum; in portum sua prudentia maiori, quam in aetatem cadere videretur deduxit navem vitae et conditionis suae. Itaque occasionem excolendi ingenii et comparandi facultatem eruditionis et copiam literarum atque artium cupidissime secutus, adiit Italiam: vidit Gallias: in Belgio peregrinatus est: apud Erasmum familiariter et diu commoratus: qui et singulari ipsum benevolentia complexus, ornavit testimonio, et commendatione literarum suarum. Domum reversus Wirceburgi suo loco ita Remp. et commoda patriae curavit: ut non dubitarit obiectu corporis sui pro vita civium, et salute suorum pugnate, id quod vel maxime apparuit tum, cum Albertus Marchio hostilibus armis omnia turbaret ac vastaret. Ibi enim omnem movit lapidem: ut arma deponerentur, et pax firmaretur, et in itinere,
Dum studet armatos conciliare duces:
Vectus equo lateris resoluti perdidit usum.
Beato fine vitam clausit in terris suam, acquiescens in fide clementiae divinae, cum taederet illum vitae atque morum saeculi sui, et ante oculos versarentur, tum fatales tum improbitate et scelere hominum acceleratae ruinae ac mutationes, anno Christi, millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quinto, die septimo Augusti, anno aetatis, ut Ioachimus Camerarius, undequinquagesimo, ut alii, quinquagesimo secundo. Tumulatus est Wirceburgi in summo templo: ac monumento eiusmodi honoratus:

Conditur hac Daniel Stibarus vir magnus in urna,
Quem merito sequitur gloria, fama, decus.

D. O. M. S. D. DANIELI STIBARO A RABENECK, HUIUS AEDIS AC ALIARUM ALIQUOT CANON ET PRAEPOS. EO. ORD. VIRO, PIETATE, ERUDITIONE, RERUM EXPERIENTIA; OMNIQUE ADEO VIRTUTUM GENERE, NON PRIVATIS TANTUM ET SUIS, SED SUMMI ORD. PRINCIPIB. ETIAM EXTERIS PROBATISS: NEC NON LITERATORUM AC BONORUM OMNIUM FAUTORI PATRONOQUE SINGULARI. QUI


page 107, image: s139

IN GRAVISS. REIP. NEGOTIIS ANNIS AMPLIUS XX. SUMMA FIDE ET INTEGRITATE VERSATUS; ITA UT SALUTARI EIUS CONSILIO MULTOTIES ADIUTAM SESE PATRIA PERSPEXERIT; PRO CUIUS SALUTE, BELLO TURBULENTISS. TEMPORIBUS NECESSARIO LEGATIO NIS MUNERE PERFUNCTUS, DEFICIENTIBUS IN ITINERE VIRIBUS; BREVI POST TEMPORE; NON SINE MAGNO MULTORUM, AC OPT. CUIUSQUE MAERORE SUCCUBUIT. VIXIT ANNOS PLUS MINUS LII. EXECUT. TEST. F. CC. ANNO M.D.LV.

Erat in eo natura simplex, aperta, et inimica simulationibus: cumquive ipse odisset falsa et commentitia omnia: tum prae se ferebat, sibi plurima, quae et usurpari cerneret, et susceptum iri prospiceret, displicere. Suos quidem propinquos cognitione veritatis sedulo curavit instruendos. ut contra opinionum errores, ad patriae salutarem administrationem animi illorum praepararentur, et confirmarentur iudica. Itaque boni et sapientes, et tam religionis, quam virtutis amantes, multi etiam prin cipes illius mores, ingenium, doctrinam, fidem, libertatem orationis, officii custodiam et singulari favore complexi fuerunt et admirantes magnifecerunt. Benignitas et in gratificando proclivitas, si quid aliud, in eo nimia fuisse forte alicui videntur. Itaque a pecunia congerenda augendisque opibus cupiditas abfuit: abfuit et ab ambitione voluntas: id quod neglectu vel etiam repudiatione splendidissimarum conditionum, quae oblatae ipsi, ab aliis avide expetitae declaratum est. In rep. et negotiis, quae gubernationem attingunt, talis fuit: ut memoriam pietatis, virtutis, sapientiae, doctrinae, humanitatis reliquerit sempiternam: etsi pecuniae parvum quiddam, et ut Homerico verbo utar, [Gap desc: Greek word] {* Nulla custadia dignum. Iliad. 8. Dictum Stib. Hor.l. 3. Car. 29. O.}reliquit. In rebus difficilibus solitus fuit hoc usurpare: quid ad me t cras discedam: quo respexit fortassis ad Flacci illud:


page 108, image: s140

Fortuna saevo laeta negotio, et
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos honores,
Nunc mihi, nunc aliis benignas.
Laudo manentem: si celeres quatit
Pennas; resigno, quae dedit; et mea
Virtute me involvo; probamque
Paupertem sine dote quaero.

Amicitia usus est multorum sua aetate praestantissimorum virorum, de quibus Philippus Melanchthon, Eobanus Hessus, Erasmus, Camerarius, Lotichius: quem ut alter Maecenas inprimis liberaliter fovit. Nam hunc propinquis suis, in quorum spem sumptus non parvos impendit, praefecit praeceptorem et magistrum, et in Galliam ablegavit. Ubi quadriennio fere exacto, in patriam reversum, atque Italiam visere gestientem, liberali viatico, variis acceptis damnis, instruxit: quod Lotichius in {* Est lib. 3. eleg.7.}elegia funebri, patrono bene merito scripta, testatur:

Te duce per montis iuga celsa biverticis ibam,
Otia praesidio iussus amare tuo.
Et memini, quamvis crudeli plurima bello
In propriis esses passus acerba bonis:
Invalidumque latus traheres maerore peresus;
Hausissetque tuas insuper ignis opes:
Me tamen hac inter secura mente iubebas
Phoebumque et Musas, eloquiumque sequi.

Ioachimus Camerarius, amico de se bene merito, hanc elegiam, epiceion, honoris ac memoriae causa, reliquit:

Hoc stibari exanimum Danieli pulvere corpus
Conditur, egesta qua lapis exstat humo.
Quem montana tribus produxit Francidos orae,
Fertile Regnesi qua rigat unda solum.
Et titulos sedes clarae auxit gentis avita,
Quae de {* Rabeneck.}corvorum nomine nomen habet.
Qui fuerit primis vitae huius cursus ab annis;
Quodque laboriferae conditionis iter:
Nec breve, nec tabula in busti perscribere pa rest:
Ista sed integrum cura requirit opus.
Si tamen ingenio quisquam rectoque proboque
Conftanterque bona si fuit artis amans:
Et verum amplectens, fugiens mendacia: cuique
Non foret illaesa res prior ulla fide:
Nostra is, tu daniele; profecto aetate fuisti:
Eximiusque domus gentis honorque tue.


page 109, image: s141

Magnanima interpres cuius vox libera montis
Consuluit dubiis temporibus patriae.
Consuluit verbis: te sic Daniele parato
Rerum etiam velles ut subiisse vices.
Nec tibi communi potior tua vita salute,
Nec tibi privatim cura cavere fuit.
Quid dicam in fratrem, in cognatos atque propinquos,
Contuleris larga quae benefacta manu?
Quid referam ingentis robur memorabile cordis
Commoda summarum despicientis opum?
Accumulat merita augescens narratio laudum,
Ergo suum teneat mentio nostra modum
Sitque satis nulli hunc ull virtute secundum,
inque bonis prima parte fuisse bonum.
Et visolare aliquis furiis hunc percitus audet,
Atque viri manes sollicitare pios?
Floribus et spargi quae sancta sepulcra merentur,
Illa petens saxis impia dextra ferit?
Natio et hoc patitur memor, hoc cives, genus, ordo?
Denique Francigenum spiritus hoc patitur?
Sed nihil a rabie humana, Daniele, pericli,
Et tibi nunc certa est undique parta quies.
Tuta anima in Christi gremio sedet, et sibi gaudet
Peccati horribiles non magis esse minas.
Et mentem a Nato sibi placatam esse paternam,
Huic se iustifica conciliante fide.
Inque reversuram reparato corpore vitam
Perpetuas, quod spes sit sua firma videt.
Quid moror? Heic pietas, probitas, sapientia virtus
Quam modicae tegitur partis humata loco?
Falsa loquor; neque quicquam horum oscidit: omnia clarae
In caeli aeterno tempore luce manent.
Sed civemque tui et patria haec deserta requirit,
Ereptum et miserae te sibi maesta gemit.
Ast aliquis malus exsultat calcatque iacentem,
Hoc etiam felix es, Daniele, modo.
Namque puto hunc demum vera ratione beatum,
Non expers odii quem comitatur amor.
Sed quis amat simul atque odit tamen unus eundem?
Hoc neque fit, fieri nec, Daniele potest.
Ergo boni cum te magni faciantque colantque,
Te gaudere decet displicuisse malis.
Quod resiat te Musarum desidero tristis
Et studii socium dulcis amice tui.


page 110, image: s142

Laetus sorte tua, voti teque esse potitum,
Posse bono vitam clauder fien tuam
Optime vir, Daniele, vale, nunc cetera quae sun?
Multa superstitibus perpetienda, feram.
Hac interque tua conceptum morte dolorem,
Dum reliqua in terris postemodo luce fruar.

Ex Lotichii carminibus: Iosch. Camerary narratione, quae est in lib. de re equestri et Xenoph. interpr. item epist. Gamerat.

MARTINUS AMELIUS.

MArtinus Amelius patrem habuit georgium, Iureconsultum doctiffimum; qui multis annis in Friburgensi Academia magna cum laude iura est professus. Nascitur eo patre Friburgi Brisgaudiae anno Christi millesimo quingentesimo, vicesimo sexto, die trigesimo Octobr. hora a meridie prima. Familiae antiquitus vernacula lingua Achts nit fuit cognomen: id pater primus Graeeo sensu protulit, et se Amelium, adeoquive minime curiosum nominavit: ut qui omnium retum curam Deo commisisset. tali ergo patre Martinus prognatus ab eodem in omni genere literarum diligenter fuit institutus. Ad eruditionem accessit religionis amor, et singularis vitae integritas. Id cum de adolescente Marchiones Badenses intellexissent: eum adse vocarunt, et Pfortzhemii cum Osvvaldo Gut, cancellatio, sene prudentissimo restuo nomine administrare iusserunt. Sic factum ut Amelius ab Oswaldo retum usum didicerit; et loco silii dilectus fuerit. Accidit postea ut Amelius anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo tertio, Viennam ad Ferdinandum regem iret. Ibi cum Ferdinandus Amelii virtutem ae doctrinam cognovistet; eum et nobilium numero adscripsit, et privilegiis ornavit. Viennensis quoque Academia eum iuris utriusque Doctorem renuntiavit; qtque cruditioni eius et virtuti publicum dedit testionium.

Istis ergo honoribus auctus, et legatione feliciter expedita, cm domum rediisset; sequenti statim anno, post Oswaldi obitum, in eius loco cancellarii munere functurus successit, anno aetatis duodetrigesimo. Eam provinciam magna prudentia administravit; et inprimis in ecclesiarum reformatione strenuam operam anno quinquagesimosexto praestitit. Nam Evamgelii doctrinam plurimum amavit; et adversariis, quantum potuit, restitir.

Quoniam vero ipse plurimum architectonica delectabatur:


page 111, image: s143

principisuo Marchioni actor fuit; ut ditionem multis ubique aedificiis exornaret: quin et ipse Amelius Pfortzhemii aedes exstruxit egregias. et haud procul ab oppido, in loco amoenissimo ad ammem, novam arcem, multis privilegiis munitam, a fundamentis excitavit, cui Neefernburg nomen dedit; ut esser senectae domicilium. Epigraphe in ea legitur huiusmodi:

CONSENSU, PRIVILEGIO ATQUE PRORSUS HEROICA LIBERALITATE ILLUSTRIS. ET MAGNANIMI PRINCIPIS DOMINI CAROLI MARCHIONIS BADENSIS, TUNC TEMPORIS HANC MARCHIONATUS PARTEM, RESTITUTA VERA BELIGIONE, GUBERNANTIS, PRINCIPIS SUI CLEMENTISS. MARTINUS AMELIUS I. C. CANCELLARIUS ANNO M. D. LVI. HAS AEDES A FUNDAMENTIS EREXIT, MUNIVIT, FEREQUE OMNES LABORUM SUORUM FRUCTUS HIC REPOSUIT, NON QUOD MORTALITATIS IMMEMOR; SED UT QUONDAM DEO VOLENTE SERVITUTIS HOC VINCULO DEVICTO, CERTUM ET AMOENUM SENECTAE ESSET RECEPTACULUM, POSTERIS SEDES, ACCEPTORUMQUE BENEFICIORUM NON INGRATA EXTARET MEMORIA.

Praeterea literarum studia eximie dilexit ac promovir, tum aliis modis, tum eo, quod ipso suadente ac consulente. Carolus Marchio Badensis, aliquot adolescentes studiosos in Basiliensi Academia liberaliter aluit: qui aliquando, omni literarum genere instructi, ecclesiis aut scholis Marchionatus praefici utiliter possent.


page 112, image: s144

Statura, ut et hoc addamus, fuit iusta, et liberali forma: omnium horarum homo; omnibus se dedit humaniter; Rei pub. commoda curavit fideliter.

Henrie. Pantal. lib. 3. Prosopographiae.

GREGORIUS PONTANUS.

GRegorius Pontanus in oppide Wittembergae vicino, cui a ponte{*Vernacule Bruck. Pater Pontani. Migrat Wittemberg.} nomen, natus est, sub annum millesimum, quadringentesimum, octogesimum sextum. Pater ibidem diu praecipuum magistrarum gessit: postea tamen Wittembergae habitare maluit: ut esset assiduus auditor Lutheri, et cogitatione dulcissimae doctrinae de Filio DEI sese consolaretur; arque ad veram invocationem et celebrationem DEI accenderet. Ibi, etsi et senecta et morbis impediebatur: tamen saepe bene longum iter a suis aedibus ad auditorium useque, cupiditate audiendi psalmorum enarrationem, emetiebatur. Quia vero et ipse iuvenis mediocriter didicerat artium initia: amabat doctrinas, et cum rem familiarem amplam haberet, tribus siliis ira studia distribuit: ut primum vellet versari in docttina Ecclesiae, alterum in Iure, tettium in arte medica: sed duobus exstinctis, Gregorius, qi ius civile discebat, superstes fuit.

Hic primum in Academia Francofordiana, virm excellentem eruditione et eloquentia D. Planckebergium audivit: quo tem pore cum Francofordiae mediocria studia essent linguae Latinae; ipse quoque ad Iuris initia adiunxit excrcitia styli, scripsit carmen et solutam orationem, cum natura ad eloquentiam et splendorem in dicendo incitata; lectione et imitatione Ciceronis et Virgilii delectaretur. Inde senex etiam dixit; se interdum Virgilii carmen legentem, non sine voluptate imagines principum, et veteris Imperii formam, in eo contemplari.

Etsi autem Planckebergium propter eloquentiam diligebat: tamen cum Wittembergam erphordia migrasser D. Henningus Goden, fama Iurisconsulti, ad quem tunc omnes fere difficilimae totius Germaniae causae deferebantur, motus Pontanus, Wittembergam venit: non solum ut publice docentem audiret: sed multo magis, ut in eius familiaritare cognosceret ipsius iudicia, et legum applicaitones. Libenter Henningus, cum ingenium, aviditatem in discendo, et eloquentiam iuvenis considerasset; admisit cum in familiaritatem, monstrat cotnrocum???


page 113, image: s145

eo disputat; saepe etiam instructum consiliis mittit ad erudita Principum iudicia. talem cum haberer doctorem et monitorem annos aliquot, ut Papinianum Ulpinianus, et simul audiret ingenio et eruditione excellentem Doctorem Hieronymum Schurffium, adeo in hoc doctrinae genere feliciter processte, ut a Principibus etiam consuleretur. Cum autem ad eru ditionem, prudentiam, iustitiam, adiuncta est eloquentia: nihil ea copulatione pulchrius est; quae cum in Pontano conspiceretur, plures eum Principes, et civitates expetiverunt.

Itaque cum Dux sapiens Fridericus Elector, et eius consiliarii sapientes et eloquentes viri, fabianus a Feiliseh, et Fridericus a Thun, aliquoties Pontanum audivissent, et ingenium, eruditionen, eloquentiam considerastent: et mores scirent bonis vitis probari: vocat eum Dux Saxoniae Fridericus in aulam; et Cancellarii munus ei commendat; quod scitur praecipuum esse non solum in praetoriis negotiis, sed etiam aliis gravioribus de libetationibus. Constat tum in iduiciis regendis industriam, et zquitatem eiusita probatam fuisse sapientibus, ac bonis Principibus, nobilitati, et civitatibus; ut omnes eum patiter diligerent, et magui facerent.

Anno millesimo, quingentesimo vicesimo Dux Fridericus eum{Colloq. Elest. Saxon. cum Erasmo super causa Luth. Vide vitam Ersami et Lutheri.} Coloniam Agrippin secum duxit, ubi interfuit colloquio Ducis Friderici et Ersasmi Roterodami, super causa Lutheri, de quo alibi. Eodem in conventu et Alexandro Legato Pontificio Pontanus respondit, petenti; ut Dux Friedricus Lutherum traderet certis Episcopis, qui eum carceri includerent. Ita initia aulicae mi litiae Pontani, inciderunt in primam [Gap desc: Greek word] Lutheri et Pontificiorum. In hac militia deinceps annos circiter triginta, plurimum curarum et laborum sustinuit. Nec omnia conventuum proelia hic recitari possunt: sed quaedam attingemus ex quibus de ceteris coniectura fieri potest. Anno millesimo quingentesimo vicesimo primo Wormatiae cum de maximis rebus Dux Fridericus cum Mercurino saepe delibetaret: multa cum Pontano Mercurinus familiaritet locutus est de Caroli Imperatoris voluntate; quam ostendit a crudelitate esse alienam: et conati, ut synodus indiceretur non solum propter has controversias: sed criam ut plura ecclesiae mala corrigantur. Er natrabat Pontanus Mercurinum hoc epiphonema addidisse: Bene fecerunt Printipes Germaniae, quod Carolum elegerunt Imperatorem. Experientur enim et sapientem et bonum fore.

secutus est conventus Augustanus anno millesimo, quingen tesimo, tricesimo, qui velut epitasis fuit certaminum ecclesiae tunc temporis. Ibi Carolus, qui iam Italiam armis domitam victor tencbat, quamquam incitabatur; ut Evangelicis bellum inferret: raetuen incumbens in cogitationem de Synodo, utantea


page 114, image: s146

Mercurius dixerat; postulat exhiberi ab Evangelieis doctrine confessionem. Multaeres deliberandae tunc inciderunt: quatum praecipuas ita rexit Pontanus; ut sapientiam eius, fidem, et constantiam probaverint optimi principes Dux Saxoniae Ioanner Elector, et ceteri in illa causa coniuncti.

Cum autem ante exitum conventus, nomine Pontificiorum orationem habuisset, praesente Carolo Elector Marchio Ioachimus primus, atrociter minitantem nostris, quam coram audiebant Dux Saxoniae Ioannes Elector, Georgius Marchio Brandeburgensis, Ernestus Dux Lunaeburgensis, et Wolffgangus Princeps Anhaltinus; iussus est a Duce Saxoniae Electore Pontavus respondere. Huic Pericleae orationi Marchionis ita respondit Pontanus in senatu Principum; ut veteribus Apologeticis Iustini et aliorum piorum anteferri illa responsio possit:

Voluntas, inqit, Ducis Saxoniae erga clementissimum imperatorem Carolum in electione conspecta est. Deinde omnium horum Principum in reprimendis Turcis, et seditionibus, et constat nulla in re defuisse eos pacipublicae. Adfirmant etiam semper sememores fere divini mandati, Dato deo, quae Dei sunt et Caesati, quae sunt Caesaris: Non privata cupiditate ulla, non curiositate, non errore, non caeco impetu doctrinam, de qua confessio exhibits est, amplexi sunt: sed cum eam diu audivissent, et fontibus diligenter consideratis, et collatis testimoniis sincerae antiquitatis, intellexissent veram esse: non voluerunt agnitae veritati adversari, memores severissimae comminationis divinae, in qua dicitur: Blasphemiam non remitti. Quare et propter gloriam Dei, et propter protriam salutem, et propter alios, qui studium habent peitatis, quorum multi sunt electi, Deo iuvante, hanc dostrinam et profitebuntur ipsi; et in ecclesiis suis doceri curabunt. Cumque manifesta sit impudentia pontificiorum, qui nullos errores, et nulla vitia in suis opinionibus, et moribus esse vociferantur: flagitant omnes pii veris gemitibus in tota Europa, ut in Synodo legitima instituatur emendatio: idem petunt et hi principes, et sperant clementissimum imperatorem, qui videt necessariaem esse emendationem ecclesiae, sine cognitione non esse arma sumpturum, ut errores, libidines, et alia vitia Pontificiorum stabiliat; et alienae impietati, et saevitiae gratificetur, et veritatem, quae gloriam filii Dei illustrat, et saluti animarum necessaria est, opprimat; praesertim cum spem de Synodo ostenderit Reverenter igitur Principes et universam Ecclesiam et sese clementissimo imperatori commendant, quem crant; ut etiam cogitet in hac delira mundi senecta generi humano maiores confusiones impendere: quae caveri melius possunt lenitate, et [Gap desc: Greek word] ; quam si maiores dissipationes armis fiant, sicut in bellis Boemicis accidit. Nec veritas opprimi poterit, etiamsi Prtncipes aut populi


page 115, image: s147

aliqui eppressi fuerint; EMERGET TAMEN VERITAS, NEC DELERI A PORTIS INFERORUM POTER T-Haec cum pene ad ver! ???m Pontanus dixisset, et aliqui frementes maius certamen moturi essent; Moguntinus ait: non esse mirum atroci fratris orationi responsum esse durius; nec proelesse longierem contentionem. Interfatur ergo Caesar, et dici iubet: se facturum, quod Christianum imperatorein facere iustum sit: atqueita senatum dimittit. Hic cum fuistet eexitus eius conventus, postea Moguntinus et Palatinus Ludovicus cum Carolo imperatore de pace Germaniae colloquuntur Moguntiae. Ibi cum quidam asperius loqueretur: Caesarem habere alia regna, etiamsi Germania vastata esset; interpellavit et hunc Caesar: Haec, inquit, non iussi te dicere. Nolo enim fieri vastitatem in Germania, quia et patria est, et ab ea summum decus accepti: Et Imperator saluti orbis terrartem, quatnum potest, Deo iuvante, consulere debet.

Ita pacem cetis conditionibus fecit, quae duravit ab anno tricesimo usque ad quadragesimum sextum. Gliscente bello illo, toti Germaniae funesto, armorum auctor numquam fuit: et in deliberatione illius mali palam dixit: Comitem se fortunae Principum fore, qualiscumque eventus esset: belli suasorem non fore.

Pacis ita tempore semper praecipua cura fovit Ecclesias: in spectionis, in qua reditus liberaliter attibuti sunt multis Ecclesiis, ipse suasor fuit; cumque eam labefactare Antinomica factio conatetur, perfecit: ut iudicium convocatis piis et doctis viris, constitueretur: in quo inspectores defensi sunt. Ex eo certamine natae deinde sunt Lutheri propositiones contra Antinomos.

Tandem extrema senecta, egressus annum septuaegesimum, cum sese, ecclesiam et familiam, quottidie ardentissimis precibus Filio Dei commendaret: iamque vires corporis aetate magis, quam morbo defecissent; placide decessit, Ienae Thurin gorum die vicesimo FEbruarii, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesime soptimo: cuius morte singulare praesidium, decus et ornamentum ecclesiae et Rei publ. illarum regionum amiserunt. Filios habuit duos Gregorium et Christianum, quorum ille senator fuit Wittembergae, et patrem eodem anno 57. mense decembri est subsecutus: hic vero legum Doctor, bene etiam de Rep. illa meritus.

Prosecuti eum sunt non solum principes et magnates gra tia sua: sed floruit amicitia etiam omnium fere eius aetatis doctorum vitorum: inter quos non postremus Melanchthon: qui etiam disertis verbis in testamento, quod anno quadragesimo supra sesquimillesimum{*Anno 1540.} Wimatriae composuit, id testatus est.


page 116, image: s148

Fuit etiam (inquit) mihi pergrata benevolentia viri clariss D. Cancellarii Pontani: quem et ipsum propter egregiam vim ingenii et virtutem dilexi: eique pro omnibus benesiciis gratias ago. Haec Melanchthon.

Ingenium ei fuit doctrinae, et capax et avidum, prudentia et circumspectio singularis. Nec erat hallucinatrix natura; ut sunt multae deerrantes ad parerga: sed rectitudo in eo iudicii erat, et id formare eruditione studuit. Didicit iuris publici, et privanti doctrinam; et adiunxit cognitionem scriptorum Propheticorum et Apostolicorum, et onmium ecclesiae certaminum et temporum, non tantum, ut se ad dicendum instrueret: sed multo magis; ut Deum recte invocaret; quod serio, et sine hypocrisi fecit. Ad hanc rerum doctrinam accedebat divinitus ei donata non solum profluens sermonis copia; sed etiam splendor in verbis et figuris; vox grandis et virilis; quae etiam in magno exercitu exaudiri potuisset. Proceritas corporis; et species [Gap desc: Greek word] ; gestus sedatissimi, et gravitas tanta; ut saepe intuentes eum dicentem eogitarent illud de Solone; quem aiunt, non ercrtis manibus extra pallium dicere solitum. Haec erant eo pulchriora; quia videbantur tantum nativa esse; et ostenatationis nihil animadverti potuit.

Erat oratio in consessibus publicis, et consiliis tota gravis, sine verborum deliciis: saepe etiam maesta sine affectatione: rectas sententias constanter propugnabat, eriamsi interdum ingratae erant potentibus; melioribus sententiis et scriptis sine [Gap desc: Greek word] cedebat. Utriusque enim rei multa ex empla reliquit: veritatem, iustitiam, et salutem publicam, suae gloriae, et sui commodis anteferebat: alienissimus a populari adplausu, et a [Gap desc: Greek word] ; ut qui sentiret gubernationis molem; et non vellet eam sibi augeri, nec parerga accersenda esse, et relinquenda [Gap desc: Greek word] . In privatis vero colloquiis eruditorum nihil eo dulcius erat: avide audiebat historias ecclesiae, et Imperiorum, et multas ipse recitabat tum lectas, tum auditas: quoties insignes sententiae ex veteribus ecclesiae scriptoribus proferebantur; mox eas sibi scribi iussit; ut cum ex Basilio dictum de sola fide audivit: miscebat disputationes de obscuris conttoversiis; ut aliorum audiret concinnnas explicationes; condiebat et hilaritate talia colloquia asperso candido sale. Non enim deerat ei lepos in sermonibus hilaribus.

Fuit idoneus ad utram que sermonis formam, ad gradiorem, et splendidiorem, qua utebatut, cum illo sono opus erat in Principum consessibus; et ad alteram tenuiorem, et Atticam formam, in privatis coloquiis, et deliberationibus. Eccii, etsi forte ineptum videatur iudicium, lubet hie adicere. In conventu Augustano cum ad principes quaedam de Synodo indicenda accurate


page 117, image: s149

Pontanus diceret: non procul sedentibus Eccio et Philippo; Eccius scribit in parva pagelia haec verba: Cuias est iste? adscribit Philippus; Est civis Wittembergensis. Rursus adscribit Eccius: Prosecto est eloquens: sed haec [Gap desc: Greek word] .

Cum autem doctrinam ecclesiae recte intelligeret et Deum recte invocaret; nec spargi errores, nec dissidia accendi sinebat; maximequive oderat Thrasones; qui ut videantur alios subtilitate vincere, ludunt verborum deliciis, ac [Gap desc: Greek word] quaetunt, [Gap desc: Greek words] quae mentes in dubitationes et ertores abducunt.

Magnae virtutes in eo, et hae fuerunt: quod expugnari se pecunia numquam passus est; nec ambitiose unquam in aliis aulisfavores aucupatus est; ac saepe recitavit veterem versum:
Nemo potest dominis pariter servire duobus.
Odia et obtrectationes sapienter et Fabiano more tulit: quamquam non eratlentus, et querebatur ira languefieri sui corporis vites. Sed magistrum se moderandae irae, primum habuisse Ducem Saxoniae Fridericum narrabat. Dicebat itemnolle se precationem, et alias res necessarias, laxantem frenos cupiditati vindictae, impedire, acsaepe repetebat vocem Christi: Discite a me, via mitis sum et humilis corde.

Domestica vita casta et sobria fuit: cumque pater ei amplam haeteditatem reliquisset; magis eam freugalitate auxit, quam stipendiis. Inde saepe mediocri pecunia sine ostentatione pauperib. opem tulit: et quottidie aliquid temporis sacrae lectiont, et precationi tribuit. Ex tomo 5. Declinationum Melanchthonis.

WOLFGANGUS BOSCHIUS.

CARMINE fit vivax virtus, expersque sepulcri,
Notitiam serae posteritatis habet;
eleganter et vere tuavissimus Elegiographorum canit: ac gravistune felix ille Alexandri Mammeae principis{*Ulpian. l. item. ff de iniur. et fam. lib.} magister et constliarius scriptum reliquit: quae notabiliter fiunt, nisi specialiter notentur, quasi neglecta putantur: imo nos addimus, Domiti Ulpigne, plane ex hominum memoria delentur Ne ergo et huius viri posteritatem oblivio capiat placet ut virtus meretur, curriculum ipsius etiam vitae paucis delineare.

Abavum igitur Wolfgangi Boschii, ob insignia in rem pub. et Imperium Romanum merita, equestris ordinis dignitate a Frider co terrio Imperatore sub annum Christi millesimum, vadringentesimum, sexagesimum quintum, donatum fuisse: diploma


page 118, image: s150

ipsum, quod apud heredes hodieque videre est, luculenter testatur. Quod sane summi Monarchae iudicium, honestissimae. Boschiorum familiae toti non potest non laudi esse et ornamento sempiterno: praesertim cum in hodiernum usque diem, virtute sua id posteritas egregie defendat. Editus autem in lucem est hic, quo de agimus Wolfgangus Boschius Dunckelsbule, quam [Gap desc: Greek word] Graece forte haud inepte dixetis, Imperii antiquo in Suevia ad amnem Weruicium oppido: quod ex villa primum vicus, ex vico, ut solet, oppidum factum, tot diciturstagnae et pisces habere: quot annus dies. Natus autem ibi est die vitesimo quarto Februarii, qui in Fastis S. Matthiae adscribitur, anno a Messia exhibito saeculum decimum quintum incoante. Pater ei fuit coguominis: mater vero Anna, ex nobili Fuschardorum familia.

Cum autem ad liberalium artium studia filius animum appulisset: cum tenuit in rillis cursum: quem optimus. et literarum studiosisiimus quisque debet. Ita enim sese iiteris abdidit ac sacraum legum vasto Oceano commisit: ut plurimum operae, d???ligentiae et laboris eam ad disciplinam contulerit: et omni liberali doctrina politus, laudibus eruditi theatri storuerit.

Quamobrem cum fama nominis eius ad inclitos Boiariae principes emanasset: Alberto Duci prirnum ephorus darus est. Quo in officio arduo et difficili, homo pereruditus ita est versatus: ut postea dignus habitus fuerit qui non solum in consiliariorum numerum cooptaretur: sed etiam Cancellariatus dignitate ornaretur. Est autem cancellarius, ut Politici vere iudicant, in Repub. legis praesidium: iuris asylum: morum institutorumque ara: aequi boni columen: oculus principis.

Hoc igitur excelso in munere ad vitae usque finem vixit: quem fecit Straubingae Bavariae oppido, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo octavo, cum ipse aetatis annis cum saeculo numeratet. Sepultus est ibidem cum movumento

Fuit hic Boschius non solum liberalium artium, pluriumque linguarum Hebraeae, Graecae, Latinae, Gallicae et Italicae callens: sed etiam rerum, et exemplorum, et omnis vetustatis peritus.

Liberos reliquit nullos: sed bibliothecam instructissimam: quam ex testamento nob. V. Marquardi Freheri, medic. Doct. cognati sui, acceperat. Fratrem habuit Leonhardum iuris Doctorem, virumque alias doctissimum: sed qui praemature, anno aetatis vicesimo tertio, in ipso vitae flore, caelebs ex mortalibus abiit.

Amicitia Wolfgangus hic usus est tum aliorum illo saeculo erudirorum virorum; tum inprimis Viglii Zuichemi ICti celeberrimi: id quod epistolae ultro citroque missae loquuntur: quarum autographa in librariis heredum adservantur.

Scripsit annotationes, ut fuit nullius humanioris diseiplinae


page 119, image: s151

ignarus, in Ptolemaeum: an praeterea scriptorum eius quippiam evulgatum sit, necdum scimus. ex Crusii paralipom. Suevic. annalium, et ex M. S. vitae eites delineatione.

IOANNES FERRARIUS.

IOannes Ferrarius in Hassia natus est Amelloburgi, oppido ad primum Marpurgo lapidem distante, parentib. honestis, quib. taefacultates essentitut sumptus ad literarum culturam necessarios suppeditare possent: siquidem vere dictum: [Gap desc: Greek words] E patria schola Monasterium Westphalorum, ubi tum ludus frequentissimus, se contulit, inter alios condiscipulum Conradum Hessum nactus. Exinde Wittembergens. in Academiam abiit: tantumque adsiduo studio profecit: ut et prosa et ligata valeret: acin communitate veteris ibidem collegii, poema quoddam Heroicum, quod ipse de vita Divae Elisabethae, domus Germanicae Marpurgi fundatricis, conscripserat, pro pretio enarraret: in novo autem collegio A. Gellii noctes Aticas, et precandi formas Graecas, quas a Melanchthone audierat, aliis literarum studiosis, exercitii causa, explicaret.

Cum autem nosset pietatem ad omnia utilem, unumque esse, ut Christus ait, necessarium: Dei nempe agnitionem verumque cultum: ut ad eam eo felicius Spiritus sancti ope perveniret; animum ad S. Theologiae studium appulit. Itaque cum in divinarm literarum cognitione aliquandiu versatus esset, nec sine fru ctu: ipse de more scholae illius pro baccalaureatu in Theologia Magister artium respondit. Erat autem natura et ingenio non solum [Gap desc: Greek word] ; verum etiam [Gap desc: Greek word] . Itaquive cum Ioannes Capnio, Electore Friderico duce Saxoniae contendente id ab ipso, Melanchthonem suum, iuvenem tum aetate; sed eruditione et linguis multis senibus praestantem; ad Graecae linguae in illa Academia professionem misisset; magno applaufu a tota schola, ab omnibus eius doctoribus, magistris Professoribus et studiosis fuit auditus. Nam et Lurherus Philippi auditor erat sedulus, et rursus Philippus Luthero adhaerescebat, non secus atque Ionathan Davidi.

A tantis ergo doctoribus atque Professoribus, cum sacrosanctae Theologiae, tum linguarum excitatus M Ioannes Hessus (ita e nim isthic Ferrarius vocabatur) et sacras literas degustavit, et Graeca pariter haud neglexit. Sed cum naturae et ingenio suo ducerct apitorem pulcherrimae Iatrices aut artis medendi scientiam: eoque loco agerent viri docti Stackmannus et Stephanus Villius, quorum hic acceptis Doctoratus insignib. Cycneorum


page 120, image: s152

medicus Physicus fuit; ille vero Wittembergae medicinam exercuit, cum doctoribus Schurfio, Aescho et Petro Burckardo et allis, quorum consuetudine gaudebat: in medicae artis studio ita versatus est, ut Licentiatus medicinae publice sit renuntiatus.

Ad haec inflorentissima illa Academia inter docentes cooptatus, et Rector scholae illius designatus fuit: quo in munere prudentissime se gessit: et scholae magna cum laude praefuit. Tandem cum Pseudoprophetae turbarent omnia, et Anabaptistae exorirentur: ab Andrea etiam {*Vide vitam eius.} Carolosta lso varia miscerentut: rediit integra mente et bona conscientia Ferratius in patriam.

Marpuigum inde invisens, honestam viduam, a Dornbergero opuieuto cive rehictam, duxit uxorem: ex qua duas sillias sustulit, et sancte et pie educavit, quarum unam Iusto Studaeo, tum temporis Iuris Professori, postmodumquive doctori, elocavit. Factum id citra annum Christi millesimum, quingentesimum, vicesimum tertium Maritus factus paulo post in ordinem senatotium a populo et senaru accitus, ubi, quod eius erat ingenium et etuditio, cum aliquandiu consuetudinem fori inferioris, ut vocant, observasset, coepit suopte Matre versari sedulo in libris Iurisconsultorum. Hocstudio suo et industria eo usque est protresius; ut illustrissimi principis Hassiae cancellario Ficino admodum probaretur: et ab eodem ex curia urbis ad principis dicasterium transferretur. Postea cum princeps idem Philipus evangelii in suo territorio propagandi cupidus, scholam in omnium artium, linguarum, et Philosophiae ptofessionibus institueret; quam et mini ne contemnendis praediis et reditibus donavit, et privilegiis tandem Caesariis exornavit: Caucellarius ille Ficinus, hunc Ferrarium iuris professorem designavit, cum difficilia admodum, ut fieri solet, scholae essent primordia.

Institutiones ergo primum Marpurgensi in schola docuit; atque commentaria in easdem conseripsit, quae non solum Marpurgi{Comment. in Insitiut. scrib Primus doctor Marpurgi renuntiatus. Procancellar. declaratus.} sunt excusa, verum etiam in Galliis recusa Postea doctoratus insignia primus Ferrarius in nova Cattorum Academia aecepit: et principis auctoritate vice cancellarius declaratus est cum Fcinus non posset tot negotiis districtus, semper gymnasio illi adesse. Quo officio fideiissime est functus, ad extremam usque fati sui horam. A principio Academiae eiusdem incrementum ad laudem et gloriam veri Dei patris Servatoris nostri Christi quaesivit: bona scholae, cum Ioanne Tennero Oeconomo, et Ficino Cancellario, fideliter administravit: aegerrimo animo ferens, si quando vel capita cerebro vacua, vel ventri et abdomini dedita ingenia, vel vanae scientiae opinione cbrii, scholae bonis essentfovendi qui non magis ad scholam pertinerent; quam canis [Gap desc: Greek words] , ut est in proverbio.


page 121, image: s153

Primus idem REctor anno vicesimo septimo, Marpurgi in dicasterio principis ipse fuit designatus, et renuntiatus, praesentibus, una cum Cancellario Ficino, novis professoribus, Francisco Lamperto Avinionensi Theologo, M Adamo Crafft Theo logo; Euricio Cordo Medico, Hermanno Buschio Poeta, Sebastiano Augusto Nuceno Flandro Hebraeo professore. Haec fuere initial illius scholae: hinc professorum numerus paulatim est auctus; tantisper dum iustum Academiae corpus munificentia principis, constitueretur.

Tandem cum ex catenatorum laborum statione, summo illi vitae mortisque arbitro visum fuisset, iustitiae sacerdotem hunc evocare: promptissime paruit, seque ad beatum exitum compatavit, verbisquesuam animi constantiam pluribus declaravit. Nam sub vesperam sabbati, cuius insecuta nocte inter primam et secundam obdormivit in Domino: cum a quodam adstantium, ut in Christum fideret admoneretur: respondit: si superstes mansero, bene mihi erit: sinmoriar; rursus bene mimihi erit. Idem nimirum est, quod Divus Paulus ait: Sive vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Ab hac voce nihil fere locutus est: sed veluti sese in soprem convertens, ac tandem expergiscens, patientissimis gestibus Deo aeterno patri spiritum suum, reddidit, anno ab exhibito mundi Salvatore, millesimo, quingentesimo, quinquagesimo octavo, die vicesima quinta Iunii.

Dudum vero mortem meditatum esse, et ex colloquiis eius nonnullis est deprehensum. Anno uno ante mortem, cum funus quoddam deduceretur, ad eum, cuilatus claudebat, dixit: ita est, debemur omnes morti: hoc duntaxat differimus: quod {*Einer zureist ein par schuh mehr. Eruditio Ferrarii.}alter alterum pari calceamentorum, aut togula una, quam atterat, vincit.

Artium et philosophiae fuit amantissimus; ne dum Iuris pru dentiae; in qua prae multis aliis laudem fuit consecutus amplissimam. Hinc est, quod nullam publicam vel in Philosophia, vel in aliis facultatibus, disputationem neglexit, si quando prae sens esset. Nam dum apud principem suum in Germania inferiore, Caesari Carolo obstrictum, Udenariae egit: itneresse eiusmodi Musicis palae stris non potuit. Maritus fuit castus: evangelii sincere amans: fidem suam testatus est charitate operosa. Nam et vicinis suis profuitmultum: et ultra ducentos aureos partim in pauperes cives, partim ad Nosodochia Marpurgensia pie et liberaliter contulit atque donavit.

Magna in eodem animi constantia; ingens iustitiae amor: unde si quid honestum et iustum agnovisset; ab eius defensione non discedebat, etiamsi Imperatores vel principes reclamassent. Laborum porro tolerantissimus: qui ab inennte aetate assuefecisset


page 122, image: s154

sese, et multa tolerasser, ut [Gap desc: Greek words] apud principem vatum. Tametsi enim multis vigiliis Wirtembergae et laboribus se defatigasset: et noctu et interdiu ingenuis duciplinis incumbendo, et Philosophiae: labotes tamen per triginta unum annos, et amplius, homini fere non tolerandos sustinuit; perpetuo occupatus causis audiendis: consiliis dandis; et actionibus discutiendis aut recognoscendis; donec corporis sui vites exhausit quod natura illi satis vegetum et robustum erat. Quid? quod praeter quottidianos labotes huiusmodi, summa cuta iuridicae lectioni praefuit: adeo ut alios etiam professores, si qui cessatores essent in praelgendo observarit; eosque non semel officii admonuerit. Corpus autem et animum eius infracta praestitit aurea temperantia: cuius in cibo, potu, vestitu, vitaque omni fuit studiossssimus: quamque custodem aliarum virtutum semper existimavit.

Scirpsit praeter illos in institutiones commentarios, de appelationibus, supplicandi usu, restitutione adversus rem iudicatom et similia commentarium. Item commentarium integrum ad titulum Pandectarum de regulis iuris: Enchiridion de iudiciorum praexercitamentis, et iis, quae ad ius dicentis officium, atque causas disceptantium modestius studium pertinent: de Repb. bene instituenda [Gap desc: Greek word] . U Nigidius, in elencho professorum Marpurgensium, hoc epigrammate cum celebrat:

Occiduas implet calebris Ferrurius oras:
Implet et Eoas iuris in arte plagas.
Nec tantum gemini iuris fuit ille peritus:
Artibus in cunctis sed polyhistor erat.
Fulsit in hoc gravitas cum mansuetudine iuncta
Gymnasii rector bis quater ergo fuit.
Iustitiam coluit cano venerabilis aevo:
Pro rebus pariter mitis et asper erat.
Nestoris instinctu FICINI plurima IANI,
Contulit Hassiacae commoda grata scholae.
Qum etiam vellit generosi principis aures:
Vende forent coeptae membra petenda scholae.
Casibus in dubiis certissima solus amussis:
Atque scholae tutus portus et aura fuit.
Hic primus titulum sumpsit Doctoris honestum:
Edidit et varios iuris in arte libros.
Hinc annis plenus, dignis et honoribus auctus,
Nulli parcentis mortis adivit iter.

Ex oratione funebri: et P. Nigidii catalogo Professorum Marpurgensinm: Chrytraei Saxonia.


page 123, image: s155

THEODORUS BRANDUS.

IN inclita urbe Basilea Theodorus Brand nascitur, anno Christi millesimo, quadringentesimo, octogesimo octavo, patre Bernhardo, senatorii ordinis viro. Hic cum indole bona praeditus esset, a puero literis operam dedit: tantamque sibi sermonis Latini copiam in scholis trivialibus comparavit: ut et auctores Latinos intelligeret sic satis; et cum aliis ipse Latine colloqui posset.

Deinde patris artificium chirurgiam et artem tonsoriam didicit: ac facile alios cius generis homines industria sua superavit. Inde Helvitiorum castra secutus, Navarrensi praelio memorabli, anno millesimo, quingentesimo, decimo tertio interfuit, atque tum eo in loco, tum in Bigckensi pugna, suae virtutis praeclara specimina edidit et monumenta reliquit. Inde in patriam reversus Christianam, Huldrici Koesini senatoris filiam, uxorem duxit, et patremfamilias agere coepit.

Interea pater moritur, atque ipse ob virtutes in eius locum in senatum cooptatur. Ibi demum longo rerum usu. talem prudentiam et facundiam sibi comparavit; ut hinc inde urbis nomine ad Helvetiorum comitia, et vicinos principes aliquoties legatus iverit: praesertim cum rusticorum tumultus turbarer: atque reglio quibusdam in locis apud Helvetios mutatetur.

Hisce in legationibus sese talem praebuit, gessitque; ut sua facundia et sermonis gravitate, prudentum virorumque te stimonio plerisque Helvetiis palmam praeripere videretur. Eandem dexteritatem quoque anno undetricesimo in patria, praeserrim apud suos minoris Basilcae cives declaravit: cum omnia ob religionem mutandam ad seditionem spectare viderentur; suisque privatis et publicis admonitionibus obtinuit; ut cives magistratus consiliis acquiescerent. Ad haec literarum studia impense promovit; quando scholarcha (quem Deputatum vocant) constiturus, auctor fuit; ut Academia instauraretur, et viris doctissimis conquisitis, exoruaretur; quibus sese etiam ad vitae usque finem singularem patronum exhibuit.

Hoc in cursu dum versatur anno tricesimo quarto Tribunus plebis communi Senatus suffragio praeter exspectationem invirus clligitur. Eam functionem magna animi moderatione gessit,


page 124, image: s156

et ut omnis generis virtutes inter cives vigerent, prudenti regimine effecit. Inprimis vero religionem coluit: et suo exemplo ad verbi divini explicationem audiendam reliquos invitavit. Hac ratione factum: ut anno quadragesimo quarto mense Iunio tandem consul, qui summus Basileae magistratus, sit creatus. Erat firma corporis constitutione staturaque procera; animi veto dotibus pietate, prudentia, et aequitate nulli secundus. Itaque sententiam magna cum gravitate dicebat; atque plurimis consiliis proposi is, ca inter se conferebat; et quod optimum erat eligebat. Unde reliqui urbis proceres et senatores eum unice diligebant: atque eius praesentia in senatu semper exhilarati, pattiam tranquille gubernabant. Nec modo indigenae; verum etiam vicint principes, et nobiles huius viri virtutes praedicaruot, et commendarunt. Accidit ut illustrissimus princeps Christophorus Wirtembergicus anno quadragesomo septimo post bessum Smalkaldicum ex coniuge Anna Maria Brandeburgensi femellam prolem Basileae fusciperer. Eam hic Brandus consul, Senatus Basiliensis nomine, er sacro fonte, una cum generosa comite Rappolsteinia levavit; et principi gratissimus fuit. Nomen inditum principi puellae fuit Hedvvigis, ac postea Ludovico Cattorum principi nupsit.

Ita cum bonorum omnium gratia floreret, atque aliquoties urbis nomine cum aliis legatis ad Episcopum Basileensem ivisset: ut cum eo de quibusdam subditis, qui Basileae cives facti erant, ageret, et certis conditionibus pacem confirmaret, nimio motu senile corpus debilitavit; atque calculi et vesicae morbos auxit, quibus tandem in vera fider confessione, et singulari patientia exstinctus fuit; cum magno totius pattiae luctu, quarto die Octobris anno millesimo. quingentesimo, quinquagesimo estavo, aetatis vero suae septuagesimo.

Exuviae corporis eius in miiiori urbe, ubi natus erat, atque semper habitarat, in templo parochiali S. Theodori honorifice terrae mandatae sunt, Senatu ipsum funus et tota civitate comitante, cum hac monumenti inscriptione:

I. CHR. D. S. THEODORO BRANDO QUEM PRUDENTIA, USUS RERUM MAG. PIETAS, ET CUM SINTULARI HUMANITATE GRAVITAS PRISCIS ILLUSTRIBUSQUE VIRIS PAREM FECERUNT;


page 125, image: s157

QUINQUIES TR. PL. SEPTIES COS. P. P. QUO MAIORUM VIRTUS PRAELUCERET POSTERIS PATRI OPTUMO BERNHARDUS BR. F. MAERENS POS. IN CAELUM UBI REIP. PIIS RECTORIB. PARATUS EST CLARISS. LOCUS CONCESSIT III. NON: OCTOBR. A. CHRISTI M. D. LVIII. AETATIS SUAE LXX.

Ex libr. 3. Prosopgr. Pantal. et monument. Basiliens.

SIGISMUNDUS IN HERBERSTEIN.

SI ea demum vera est nobilitas, quae non tam maiorum iactat

Et genus, et proavos, et quae non fecimus ipsi:

quam propria virtute nititur, aliisque antecellit: nescio profecto an in neminem rectius, quam in Sigismundum hunc Libe rum Baronem in Herberstein, Neiperg, et Guttenhag primanum Dutatus Carinthiae, hereditariumque Camerarium ac Da piferum, Caesaris consiliarium, et praefectum camerae Austriacae; confetri et possit et debeat. Hic enim in Ducatu Stiriae Vipaci, non longe a Timavo Pucino et Tergesto, Leonardo patre, matre Barbara, ex familia de foramine dicta, anno Christi millesime, quadringentesimo, octogesimo sexto, die vicesimo tertio Augusti; imperante Friderico III. natus, nequaquam alienis iactare sese voluit laudibus; sed a teneris ad verum virtutis de cus et omnes disciplinas ita incubuit: ut ab erudita doctrina, prudenti facundia, vitae integritate, laborum patientia, ac diligentia industriae principibus viris ipsisque Imperatoribus fuerit
carissimus.


page 126, image: s158

Anno millesimo, quadringentesimo, nonagesimo noni, Viennam Austriae venit: eamque literis operam dedit: ut anno millesimo, quingentesimo secundo, in Academia illa prima Philosophiae laurea fuerit ornatus, anno aetatis suae decimo sexto. Tantum autem abfuit; ut virum nobilem et ad dignitates eximias postea evectum, honoris scholastici illius pudierit: ut etiam, quemadmodum mox dicetur: lubenter et frequenter gloriatus fuerit; longe abiens a praepostero hodierni nobilis vulgi iudicio.

Exinde a Musarum castris in Martis castra progressus, sub Maximiliano I. Caesare in Ungaria militavit, circa annum sextum, saeculi decimi quinti. Ibi virtutem et industriam suam Imperatori, ipse adolescens etiam dum, ita approbavit: ut ab eodem in cohortem praetoriam, annc nono, supra mille quingentos, fuerit allectus: atque in bello Veneto, quod tunc Imperator, Papa, et Gallus gerebant, equitatui Szyfriae praefectus, cuius ope Nicolaus comes Salmensis Venetos vicit, eorumque ducem Victurium cepit.

Pro fide ergo et opera strenue praestita ab eodem Caesare in in ordinem equestrem relatus, aureo torque donatus, atque in consilum aulicum est coopratus. Factum id anno millesimo, quingentesimo, decimoquarto. Sic itaque Caesari obstrictus, per omem vitam in aulicis muneribus perstitit; ac legationes in se varias et periculosas suscepit.

Anno enim decimo sexto, ad Christiernum Daniae regem, cui Caesaris e filia neptis Elisabetha nupta erat, orator Caesaris profectus, violatae coniugalis fidei eum admonuit: graviterque ad resipiscentiam est cohortatus. Isto in itinere adiit et Albertum marchionem Brandeburgicum, archiepiscopum Moguntimum, Fridericum Saxoniae, Ioachimum Brandeburgicum electores: Henricum item et Albertum Megapolenses duces. Eodem anno ad Helvetios, gentem nobilitati infestam, ter caesaris legatus profectus est.

Cumque anno praecedenti decimo quinto, Viennae Austriae convenissent Maximilianus Caesar, Uladislaus et eius filius Ludovicus, Ungariae et Boemiae, ac Sigismundus Poloniae reges: mutuamque amicitiam matrimoniis filiorum ac neporum inter se fanxissent: Caesarque oratores ad Basilium Moscorum ducem se missurum promisisset, pacis inter Polonum et Moschum constituendae causa: Herberstenio, non ita pridem e Dania reverso, id onus ac munus est demandatum.

Ea in legatione primum per Poloniam ad regem Sigismundum, Vilnae Lithvaniae metropoli tunc agentem venit: a quoutipse {*Comment. rer. Mescovit. p. 144.}commemorat, honorificentissime fuit tractatus. Ante


page 127, image: s159

urbem enim viri insignes eum fuere praestolati; ipse in vehiculo, stragulis ex auro sericoque contextis tecto, ministris regis latus utrumque, perinde acsi rex adesset, claudenribus, in hospitium ductus: a petro Tomitzkio procancellario saluratus, et ad regem mulris proceribus praesentibus admissus fuit. Ibi inter alia matrimontum inter ipsum regem, et {*Quae regi adducta A. 1518. d. 6. Decembr.}Bonam Ioannis Ga leacii Sofortiae ducis Mediolani, filiam, caesare promovente, ipso nuntio contractum fuit et conelusum. Qua pro opera mille ipsi floreni a inatre reginae Bonae promissi, ac postea ab ipso ree liberaliter numerati fuerunt.

Inde e Lithvania per nives et lgaciem, per plurimos lacus, crebras paludes, immensaeque longitudinis silvas, ad Rufforum ducem profectus, Moscoviam, regionis metropolin mense Aprili pervenit: ubi de more gentis exceptus, cum duce illo de induciis cum rege Poloniae incundis egit. Dimissus ab eo, ac veste gemina talari, pellibus Zebelinis suffulta dona- rus, simul ac rediit, in Ungariam oratorire iussus est ad Ludovicum regem; eique ne quemquam gubernatorem admitteret, suadere. Ibi conscenso curru Pannonico, qui trigis celerrime volavit, paucis horis triginta duo milliaria est emensus.

Negotio eoconfecto ad Imperatorem reversus est: qui paucis diebus post, duodecimo Ianuarii, anni decimi noni, placide exspiravit Funus eius ipse suis humeris cum aliis baiulis in templum {*d. 16. Ianuarii 1519.}detulit: ac codem anno a Styriae ordinibus in Hispaniam Velutum, ad Carolum regem, tunc electum Romanorum Imperatorem, missus fuit: qui non solum clementer eum audivit, sed et cum eximii favoris significatione
Reddidit hunc merito regali veste superbum,
Vellera contribuens, qualia Seres habent.
Anno deinde vicesimo primo, cum Carolus V. Caesar comitia prima Wormatiae celebraret: Herbersteinium hunc in decuriam Camerae, utvocant, Imperialis adscivit: ac mox consiliarium etiam Stiriae renuntiavit. sequenti anno conventum ordines Im perii Norinbergae egerunt: in {*V. Sleid k. 3. comment. Ad Norinberg. convent mittitur 1522.}quo de bello Turcico, et negotio religionis fuit deliberatum. Ad eum et ipse ablegarus, Ferdinan
di archiducis, principis sui locum sollenni in consessu tenuir.

Ab eodem anno vicesimo tertio, in administrationem Austriaci regiminis receptus, post uxorem duxit: cum annos triginta septem haberet. Magnis deinde itineribus ad electorem Moguntinum, et ad Saxonem Halam contendit.

Interea Moscus suos miserat oratores ad Carolum: qui foedus cum Maxiusiliano I. initum denuo confirmarent. Ibi Carolus Mosco gratificaturus, negotium Ferdinando fratri dedit,


page 128, image: s160

Ludovicum, Ungariae regem monendi: quo is apud Sigumundum Poloniae regem, patruum suum tantum obtineret: ut ad aequas vel pacis, vel induciarum conditiones cum Mosco descenderet. Viennae itaque Austriae Leonardus comes Nugarolae; nomine Caroli V. Imperatoris; Ferdinandi autem hic baro Herbersteinius ad Ludovicum regem Budam properarunt: ibique expositis mandatis, negotiisque ex sententia confectis, Viennam reversi, mox cum Mosci oratoribus, qui tum ex Hispaniis a Caesare redierant, in Poloniam contenderunt, et exinde in Moscoviam. Ubi impetratis confirmatisque induciis cum Polono, mense Novembri non sine donis dimissi, ipse per Poloniam tandem Pragam pervenit: ubi suum principem, iam Boemorum regem electum, et ad coronationem vocatum reperit: cui et ipse vicesima quarta Februarii interfuit. Ibi rex novus benigne legatum suum excepit: et quae gesserat, grata ac rata habuit.

Eodem quo e Moscovia redierat anno, ad aerarii seu camerae inferiorum Austriae provinciarum curam et praefecturam est evectus: cui muneri cum fide et industria praefuit. Anno deinde trigesimo secundo, cum Turca expeditionem in Ungariam suscepisset, Viennam, ut optabat, tandem expugnaturus; sed, audito Caroli adventu, non exspectandum sibi ratus, ad suos rediret: Herbersteinius cum aliis equitibus expeditis, duce Ioanne Cacianero extremum Solymanni fugientis agmen insecutus eaede affecit. Hoc modo et in toga et in sago probatus meruit: ut fisco regio in Austra fuerit praefectus. Postea cum anno quadragesimo primo iterum Turcarum tyrannus in Ungariam cum exercitu venisset; magnamque stragem edidisset: Herbersteinius cum Nicolao comite Salmensi in castra tyranni, ad veterem Budam, missus est. Excepti fuerunt uterque honorifice a Solymanno, torl tunc Ungariae inhianti: nec sine donis dimissi. ostea anno quadragesimo tertio, mense Maio, primogentiam Ferdinandi regis filiam Elisabetham, puellam scitissimam, Sigismundo Augusto, Poloniae regi, pronubus et aulae magister adduxit. Idem biennio post, cum Ioanne lango Silesio IC. et oratore regio, dotem centum millium aureorum Ungaricorum, nomine Ferdinandi, Cracovia, reginae absenti numeravit Sed eo ipso anno regina illa, mense Iunio, exstincta est subito absque prole, nec sine suspicione pharmaci, aetatis anno decimo octavo.

Ivit deinde iterum iterumque cum illo I. Lango in Poloniam: ut anno quinquagesimo Petricoviam: ubi comitia rex agebat: et anno quinquagesimo secundo iterum ad comitia eodem in oppido indicta. Ibi publico in Polonorum conventu, regis sui nomine Sigismundum et regni ordines hortatus est: ut bellum


page 129, image: s161

adversus Turcam susciperet. Et laudate a plerisque tune est oratio: ac causa communis periculi apptobata: sed nihil amplius.

Anno quinquagesimo tertio, cum proceres Poloniae regem suum sine uxore esse nollent: desponsata est ipsi Catbarina, Ferdsnandi filia, prioris coniugis germana, Francisci Mantuae ducis vidua, ex dispensatione Pontificis. Hanc itidem Herbersteinius aulae magister Cracoviam deduxit: ubi mense Iulio magna cum pompa nuptiae celebratae. Et cum Bona illa, Poloniae regina vidua, in Italiam valetudinis causa itura, Viennam appulisset: Ferdinandus cam honorificentissime habuit, Herbersteinii usus ministerio.

Cum ergo ita operam egregiam tribus Caesaribus navasset; fidemque abunde probasset: multis gravibus et honorificis legetionibus dextre feliciterque functus, variis longinquis, et periculosis itineribus terra marique superatis, magna Europae, et Asiae etiam parte perlustrata, fidei, constantiae, virtutis et meritorum ergo equestri torque insignitus, ac baroprimus suae familiae declaratus esset: tan dem immunitate et rude est donatus, an num aetatis assecutus septuagesimum tertium.

In illis ad Moscum legationibus {*et Maxim. I.}iussu Ferdinaendi principis sui, diligenter tam rationem fidei, quam ceremonias, et totam Moscorum religionem, item ritus, quos et in sacris et in profa nis rebus solent observare, indagavit. Et occasione hac illos rerum Moscoviticarum commentarios primus conscripsit: qui multis Geographiae, atque inprimis Sarmatiae ac Scythiae, tum Europaae, tum Asiaticae partibus lucem attulerunt.

Multa praeterca alia annotavit: quae vel ipse vidit, vel a fide dignis accepit. De Tanais fluvii ortu hoc {*In comment. Moscov. p. 68.}scribit: Tanais fluvius famosissimus, qui Europam ab Asia disterminat, octo ferme a Tulla in meridiem milliaribus, nonnihil in orientem deflectendo, oritur non ex {*Qui ibi nulli.}Riphaeis montibus, ut quidamprodidere: sedex Ivuanovuosero, hoc est, Ioannis lacu ingenti. Narratum praeterea sibi {*In commentar. Moscovit. p. 105.}ait: reperiri in quadam insulae semen, melonum semine paulo maius et rotundius, alioqui haud dissimile: ex quo in terram condiro, quiddam agno persimile, quinque palmarum altitudine, succrescat: quod Boranetz, quasi ag nellum dicas, vocetur. Habere caput, oculos, aures, et reli qua monia instar agni recens editi, sanguinem etiam, sed carnem nullam, nisi quiddam cancrorum carni simile: ungulas non carneas, sed pilis quibuscam instar cornu vestitas: radicem ad umbilicum seu ventris medium esse. Vivere autem, donec depastis circum se herbis, radix ipsa inopia pabuli arescat. Miram eius dulcedinem esle: ac ob eam a lupis et aliis rapacibus animalibus appeti. De gente autern Moscorum {*Comment p. 48. Mosci amant servitutem.}narrat,


page 130, image: s162

magis servitute eam; quam libertate gaudere: et inprimis mulieruin apud eos conditionem esse miserrimam: quae verbera pro signo amoris habeant. Dici autem non potest quantum molestiarum, laborum, et periculorum, illis in itineribus exautlarit cum iam inter et super lacus ac paludes {*In comment. Mosc. p. 149.}innumerabiles nive et glacie labascentes fuit eundum: iam sub dio dormiendum: iam in nivibus et frigore eaenandum. Aliquando certe parum absuit: quin nasum atnisisset: nisi mature a suo Pristavo, vel deductore, monitus fuisset: ut iam frigore emortuum; in diversorio nive fricaret.

Literas autem et doctrinam quanti fecerit: vel ex hoc aestimari potest. In tabellis functionnm suarum seriem, successum, habitum, ut firmius recordqaretur, depingenda curaverat. Eas picturas cum senex cuidam vel amico vel hospiti monstratet: cam, quae omnium prima erat, quomodo nempe in Viernensi Academia baccalaurei titulum suscepisset, prae ceteris plurimi fecit: quod ingenii viribus, tamquam castrense bonum, conciliata esset: cum reliquae vel generis splenderi, vel principum gratiae debitae, illi veluti basi inniterentur: adeoque ut Themistocles de die festo et profesto dicebat: nisi profestus fuisset, festus non esset: sic ipse, nisi literarum, inquit, cultura praestitissem aliis; ne dignitate quidem, nisi praeter meritum, excelluissem. In Germanica Moscoviae {*Viennae anno 1557. edita.}historia occurrit ea imago prima, cum tali inscriptione: Die erste Warde von Lernung wegen empfangen / die durch Daverstandige mir zu spott / mit dem nahmen Doctor / furgeworffen / dess Nahmen ich nie wirdig / aber wol begierig zuhaben / gewest: hoc est, Haec prima est mea dignitas ex studiis parta, quam imperiti et insipidi quidam Doctoris nomine mihi exprobrarunt: quo ego numquam fui dignus, licet, ut essem, saepe optarim. Interrogatus in Ungaria aliquando, quamnam earum, quas adiisset, regionum optimam duceret? respondit equidem in Ungaria, ltalia, Gallia, et Hispania inveni potentiam, auri, argenti et rerum necessariarum copiam, artes ac sapientiam, cum immunitatibus et libertatibus multis: in Polonia, Lithvania. et Moscovia contra paupertatem, servitia et onera gravia: sed in Germania omnium illarum rerum aliquid; sapientiae, potentia, opulentia et religuarum: et mediocritatem hanc eligendam puto.

Tum audientes hoc in cachinnos soluti dixerunt: Hie enimvero suum cuique tribuit: sibi quod est optimum reservat.

Praeter hactenus autem enumeratas legationes, et alias obivit, ad Papam, ad Venetos, ahos: quod et nisignia eins innunnt,


page 131, image: s163

et ex hisee 1. Ludovici Brassicani carminibus colligas: in quibus ipse Herbersteiniusita de se:

Praeterea decimum Romana in sede Leonem
Conspexi: Veneti dux Lauredane Senatus
Cognite porro mihi es, notique fuere dynastae
Imperii plures: quos hic numerare molestum est.

In legatione Ungatica, seribit se ex fastu ac luxu praelatorum magnatum que regui, contemptuque regis, cum dolore prospexiste: fatum illi regno mininere.

Ruinam enim pletumque antecedunt [Gap desc: Greek words] Signa Imperii [Gap desc: Greek words] Et sapiens inquit: ante ruituri. ruinam alti sunt spiritus.

Poster tati uti diximus, elaboravit Latine et Germanice historiam Moscoviticam, sen commentarios de Moscovitarum imperio, religione, mortbus, legibus, omnique vita: quibus effecit; ut natio remotissima nostratibus quoque superiori saeculo innotuerit. Prodierunt etiam picturae variae; quae ipsum varias legationes obeuntem exprimunt, eo nempe vestitu, quo vela Caesare, vel Tierca, vel Mosco donatus suit.

Exstant in cum et doctorum virorum carmina ac elogia; de quibus haec addimus:

IOANNIS ROSINI.

ITALA me primum tellus sub flore iuventae
Aurata patriae donatum torque remisit.
Maximus Aemilius Caesar virtute fideque
Forte mea adductus, Patrum me protinus aulae
Consilio adseripsit. Requiss hinc nulia laborum
Facta mihi: magnis de rebus iussa peregi.
Foederibus iunxi reges, pacisque tuendae
Accenami studio, late qua rhenus inundat,
Danubiusque pater, vagus Albis; et Istula, quaqus
Dura Borysthenides colit impiger arva colonus,
Et gelido meanat Tanais de fonte nivosus,
Rha leni placidas quaque agmine lambit aremas,
Navigiis penetrans lustravi caeca Rubonis,
Crononisque fluenta: et inhespita tesqua peragrans
Legatus mandata tuli, regumque superbas
Accessi sedes gemino subiecta Trioni
Balthea tranavi freta, magni regia nostrae
Danorum domini laetata salutis honore.
Quis [Orig: Queis] gestis rekus, me Cymbrica Chersonesus
Excipit, et patriae reddit, charisque propinquit.
Post ubi mortalis defuncto munere vitae


page 132, image: s164

Carolus acer avo successerat: hunc quoque dulcis
Impulsus patriae precibus, de more salutans,
Indomites adii populos et ditiaregna
Hesperiae: redueem dein Ferdinandus ab aula
Consiliis statuit: late quo regna tenente,
Arctoos iterum reges populosque revisi.
Hinc mihi pro meritis, serisque nepotibus auctum
Libertate decus, quod nulla aboleverit aetas.
Ast postquam invasit Solymannus moeniae budae,
Accensum furiis, vim perniciemque minantem
Pannoniae, orator compressi, diraque retro
A nostris suasi iugulis avertere tela.
His nunc defunctus curis, post fata quiete
Sopitus placida, iusti dum bucsina somnum
Iudicis excutiat, dormiscam. Vive viator,
Exemploque meo patriae servire memento.

IOANN. LANGI.

Armis Tydiden, legati munere Ulyssem,
Cordatuque bonum Nestora consiliis
Heroas inter, Troiani tempore belli
Praecipuos habuit Graecia culta duces.
At Sigismundus nostro Herbersteinius aevo
Unus Caesaribus praestitit ista tribus:
Austria continuae serie quos protulit orbi:
Principibus felix Austria nostra honis.
Aemiliis, Carolis, Ferdinandisque sacratis,
(Non bene versiculus nomina tanta capit.)
His Sigismundus curamque fidemque probavit,
Armis, legati munere, considiis.
Restat iam regum regis ut signa sequatur;
Militiaeque ferat praemia digna suae.
Unus qui noster Tydides, nester Ulysses,
Nelides noster triplice laude fuis.

GEORGI LOGI.

Sisgmundum varias mundi rapuere per oras,
Terra, rates, undae, nix, traha, currus, equi.
Tandem de Herbersteinio barone ex ipsiusmet commentariis rerum Moscoviticarum: M. S. collectaneis M. Laubani: Chytrei Saxonia: et bibliothecis.


page 133, image: s165

NICOLAUS GERBELIUS.

NIcolaus Gerbelius patriam cum Ioanne Capnione habuit communem, Pfortzheimium oppidum supra Spiram in aditu silvae Martianae situm: quod vetustas nominavit Portam Harciniae. Hic cum non vulgari esset ingenii felicitate, ad ingenua literarum humaniorum studia animum adiecit; atque primis in patria rudimentis perceptis, ad publicarum scholarum auditotia accessit. In ii Graecae iuxta et Latinae linguae operam dedit sedulam; usumque earum sibi familiarem reddidit. Cum autem linguae propter sublimiores scientias addiscantur: Gerbelius ad sanctarum legum studium eas sibi inservire voluit: tanturnque in Iuris scientia adminiculo illo profecit: ut non solum insignibus ornatus fuerit Academicis: sed et doctissimis suae aetatis iureconsultis annumeratus.

Primum iuris scientiam Viennae in Austria professus summa studiorum consensione cum Ioanne Cuspiano, viro sua aetate doctissimo, vixit. Inde Argentoratum evocatus bonas literas pro movit, cunctis gratissimus, operamque dedit collegio in illa urbe sacerdotum primario. Historiarum lectione delectatus, antiquorum et recentum populorum res gestas explica vit, atque hactenus abstrusa in lucem adspectumque produxit. Itaque Cuspiosni Chronica de Caesaribus emendavit, atque eiusdem Consules illustravit. Eandem operam quoque in Arrianihifloria Graca, de rebus gestis Alexandri praestitit. Scripsit quoque Isagogen in tabulam Graciae Nicolai Sophiani anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo quinto; quam postea ita recognovit, et auxit ut in septem libros excreverit: quibus, quiequid in tota Graecia memorablle et praecipue dignum coguitu apud optimos quosque auctores exstat, velut uno fasce, complexus est. Scripsit etiam librum de Anabaptistarum ortu et progressie, qui citatur ab Hedione in Paroslipomenis Chronicorum abbatis Urspergensis: vitam quoque Cuspiani et uttiusque Tzezis descripsit.

Vivere desiit vir optimus et pariter doctrina ac suavitate morum excellens; valde senex et iamdudum dec epitus; anno co, qui magno Melanchthoni fatalis, die vicesimo Ianuar i.

Accidit de hoe quod reticendum non putamus. Cum esset vir ipse probitate, innocentia, et studio religiosae pieratis eximius: eoque nomine ab omnibus praedicaretur: quidam in libello praeceptorum Rhetori corum, exponens exempium actionis capitalis, hunc Gerbelium tamquam faerilegii reum nominatim introduxir, et ab accusatote peragi fecit. Quod factum, ut auctor affirmabat, inconsiderate et remere (ersi non est ista in professore Rhetorices


page 134, image: s166

bella defensio) et optimus atque innocentiffimus vir Gerbelius et amiei graviter, quomadmodum pat erat, et per quam inique tulerunt. De iniuria igitur tam atroce ad Melanchthonem querelas illi detulerunt; cui seriptor ille notus; et significarunt, se quibus modis possent pro fama et dignitate no inis Geibeliani propugnaturos, et contumeliam ab ipso propulsaturos vindicaturosque. Ea res cum et Melanchthoni et amicis omnibus magnum dolorem afferret: videreturque vel exempli causa animadvertenda; et esset tamen auctor libriis, in cuius persona et am aliorum respectus verteretur: Mel anchtbonis autem animus ad pacem et concordiam, ut alias semper, inclinaretur: ita ab hoc est negotium illud his fere condirionibus transactum: us criminis infamia ante omnia removeretur, et nomina temeraria, ut affirmab tur, incuria faloo inculcata, statim inducerentur: et ipse aucter peculiari scripto fateretur iniuriam, eamque a laeso deprecar etisv. Sed haee et alia perversa accidere neccsle est, in infinita seribendi edendique seripta licentia; levitate am bitionis, et famam doctrinae affectantium insanis cupiditatibus. Pantal. l. 3 Prosop Thuan. l. 27. hist. Camer, in vita Melanchthonis.

GEORGIUS COMMERSTADIUS.

GEorgius Commerstadius in Misnia natus est, anno Christi millesimo, quadringentesimo, nonagesimo octavo, die vicesimo octavo Mattii hora 11. min. 12. Pater ei fuit Dittericus vir praestans, mater Anna a Betschitz ex antiqua familia et nobili in Misnia orta, quemadmodum monumentum, ex marmore Misenae in templo Parochiali positum, etiamnum testatur.

Ab organicis disciplinis sic satis instructus, ad iurisprudentiam se transtulit; in qua Licentiae titulo oinatus, Cycnee et Syndicus et consul fuit insignis. Inde doctoratum periis, inque aulam adseitus primo Georgii et Henrici, fratrum Saxomae principum, deinde Maurity et Augusti, Saxoniae Electorum consiliarium egit annos complures, ut fidelem, ita non inhonorum.

Immoritur laboribus et curis Reip. anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo, in arce sua Kaitraut Agricolae Calcardum diecitur: et Reinersdorffii in templo sepelitur.

Hic vir Deo inprimis adspirante, virtute comite, feliciter et se et familiam suam in amplissimo diguitatis gradu locavit. Commendatur autem inprimis eius in actionibus civilibus dexteritas, facundia fuavis, prudentia in signis, memoria rata: quae tanta in ipso fuit, saepe ut, si res itan tempusque postularent, non praemeditatus de gravissimis negotiis coram summis principibus


page 135, image: s167

peroratit, et diserte responderit. Humanitas vero erga omnes summos, medioximos, et imos; prolixus erga literas et literatos animus, tum ab aliis, tum a Georgio Agricola dilaudatur; qui et libros de pretio met allorum et monetis: de veterib. item ac novis mertallis ei dedicavit, ubi quid ipso auctore inclitus Saxoniae Elector Mauritius tum in Academiam Lipsiensem, tum in ludos illustres Misnensem ad Albim, Grimmensem ad Muldam, Protensem ad Salam, contulerit, exponitur. Quo nomine idem Commerstadius praefatione in Proclum commendatur.

Largitus huic viro fuit Deus magnam copiam bonorum, animi, corporis; et fortunae. Nam primo ornatus fuit his virtutibus, prudentia, iustitia, fide, et bonis ac ingenuis artibus praeditus. Deinde figura et statura corporis insigni: tum ex bonis prognatus. Talem cum ipsum essevirum cernerent imperator Carolus V. et Ferdinandus rex potentiffimi fratres, nobilitatem eius suis etiam litens confirmatunt. Possedit rusticos aliquot vicos fructuosos, et Calcardum praedium, belle a se aedificatum. Georgius Fabricius Chemnicensis, poeta et philologus celebris, proponit ipsum quasi exemplum humanae felicitatis, dum ita de co: excellente dignitate tota vitapraeditus, et ducum Saxoniae quatuor cosiliarius, fortunae inter homines felicis exemplum. Ex familia ipsius celebratur etiam Doctor Hieronymus Conrmerstadius, fratris Ioannis filius, Canonicus Misenae et Mersburgi cui in seripta Procli Metaphrasis in quadripartitum Ptolemaei: quam ex bibliotheca Moguntina erutam typis exscribendam curavit Fuis se ipsum carum etiam Melanchchoni, magnique ab eo factum: epistolae in publicum editae testantur. Potr. Albin. in chronic. Misniae tit. 25. Georg. Agricola; epist. Melanchthonis.

FRANCISCUS BURCARDUS.

VINARIAE in Thuringia honesto loco editus est Franciscus Burcardus, sub annum Christi millesimum, quingentesimum, quartum: atque ateneris in scholis educatus, sub Me lanchthonis inprimis disciplina plurimum profecit.

Itaque cum et a linguis et reliquis artibus egregie esset instrucuts, demandata est ei provincia docendi literas Graecas in Academia Wittembergensi: ubi vixit in suavissima et honoratiffi ma consuetudine atque amicitia cum praecipuis viris, inprimis Luthero et Melanchthone: et propter virtutem, doctrinam, ingenii praestantiam, facundiam singularem, et cultissimos mores in magna existimatione fuit apud omnes.


page 136, image: s168

Postea cum is esse animadverteretur; qui Reip. in negotiosa vita utiliter et speciose in servire posset: a principe suo in aulam est translatus: ubi cum aliis multis, tum legationibus adreges et principes obeundis, Rei pub. operam praestitit praeclaram. Nam cum Henricus VIII. Angliae rex, principis Clivensis Guileimi sororem Annam in matrimonium petiisset: iam que traiectura in Angliam {*Quam paulo post rex repudiavit.}sponsa esset: Saxo, qui sponsc sororem in matrimonio habebat Burcar dum hunc et Ioannem Dulcium in magnam Britanniam misit: ut regiis nuptiis suo nomine adessent simulque teligionis statum cognoscerent. Factum id anno, supra millesimum, quingentesimum, undequadragesimo Novembri mense. Auno quadragesimo redux, Smalcaldiam, ubi conventus tunc Protestantium agegabur, cum Dulcio venit: atque de statu religionis per Angliam retulit: inter alia et hoc: regem mirari; cur Prote stanse religionis tantum nomine sint confederati: cum futurum sit: ut bellum longe alio titulo ipsis inferatur: Theologos autem nostrates non recte sentire; de coniugio sacerdotum; de cenae Domini utraque specie: et de missa privata: et supra his petere ut erudiatur.

Secutus est anno quadragesimo primo conventus Ratisbovensistubi cum colloquium inter partes dissidentes insticutum esset; Burcardum Gaesar cum aliis testimonii causa voluit adesse. Deinde anno quadragesimo tertio, cum sub exitum Iulii ad conventum Caesar Spiram venisset: ad cum et Burcardus cum aliis missus est: ibi quid effectum sit, narrant annales.

Anno deinde millesimo, quingentesimo, sexagesimo, cum ex postrema legatione Anglica, quam ad Elisabetham virginem, nuper regio soho potitam, Ioannis Friderici medii, ducis Saxoniae iussu susceperat, domum rediisset; in [Gap desc: Greek word] letalem incidit; qua tandem anno aetatis quinquagesimo sexto, exstinctusest, die decimo quinto Ianuarii, diebus sexaginta quatuor ante obitum Melanchthonis praeceptoris et amici sui. In eius obitum est hoc Ioannis Stigelii epigramma:

Tu quoque praeclare meritus, Francisce, fuisti:
Digne inter magnos nomen habere viros.
Mite tibi ingenium, promptumque et ad omnia felix,
Civili poterant quae ratione geri.
A pueris Musas dulces sestatus. et artes,
A veris poteras nomen habere bonis.
Dum studia Aonium mansueta professus ab Albim;
Et colis et lingua doctus utranque doces.
Sed tua splendentem te sors transuexit in aulam.
Esset ut efficii publica causa tris.
Dum regis hic doctis diversa negotia scriptis.
Et patriam studio consiliisque iuvas:


page 137, image: s169

Dum peragras urbes, conventus, atria Regum;
Est tua Saxoniae cura probata Duci,
Cura, boni atque aequi, pacisque ministra togatae,
Et purae pariter relligionis amans.
Tandem onus excipiens senii, fessissque labore,
In gremium Christi, nos redimentis, abis.
Hunc moriens precibus, fideique ardore vocasti,
Hic datus est vitae portus et aura tuae.

Et hoc Matthaei Wesenbecii.

Tu patriam repetens, hic nos Francisce velinquis:
Vivere ter Fylii saecula digne senis.
Qui licet abs annis fractus multoque labore.
Implesti vitae quae data fata tuae:
Attamen est cunctis tua mors lacrimabilis, atque
Visa nimis celeri deproperare gradis.
Nam tua, quae virtus, et rebus nata gerendis
Mens fuit; et variis lingua diserta modis:
Cuius vim proceres, et opem Germania sensit.
Saepe patrocinto fortiter usa tuo:
Dignus eras Phariae volucris iuvenescere ritu;
Et numquam extremo claudere fata die.
Scilicet omne bonum mors et cita tempora carpunt:
Quod natum est, legem hanc, ut moriatur, habet.
At licet eripiunt te fata immitia nobis;
Semper fata bonis insidiosa viris:
Tu tamen in vita nunc es meliore superstes:
In te mors potuit iuris habere nihil.
Nam tua te pietas super altum vexis Olympum;
Hic ubi cum Christo tempora laeta trahis.
Nec minus in rerris vivet tua fama superstes;
Donec erit Phoebus; Cynthia donec erit.
Sic demum recte et bene vivitur; huncque beatum
Post obitum et cineres, dicere iure queas:
Qui terris linquit sanctum et memorabile nomen:
Aeterno vivit sed super astra DEO.

Reliquit hic vir non tantum suis, inter quos gener Matthaeus Wesenbecius; sed omnibus bonis et patriae amantibus, grave sui desiderium: nec vero id immerito. Gravissimas enim dereligione deliberationes, maguasque imperii res in amplissimis principum comitiis, ingenti semper animo, maiore prudentia, et consilio, atque admirabili orationis ubertate et gratia feliciter saepe gubernavit. Tantaque eius fuit virtus et in omni actione moderata ac expedita rerum tractandarum dexteritas: ut non modo suos apud principes gratia florerer: sed summis etiam


page 138, image: s170

suae memoriae monatchis, Carolo V. huiusque fratri ac succefsori Ferdinando imperatoribus, Francisco item et Henrico Galliae regibus gratus esset: atque acceptus: ab Henrico quidem VIII. rege Angliae tam amice habitus; ut nemnem externotum in familiate colloquium admittcret ille lubentius: multaque de huius viri admoitu in regni statu cum emendatet, tum moderaretur. Constat etiam in causis, quae parum gratae ad aures regias casurae videbantur, ut de coniugio sacerdot bus concedendo, putpuratos eius aulae hoc intetcessore non semel esse usos. Qua eius [Gap desc: Greek word] eo minus offendebatur sapiens et eruditus princeps: quod illam ab amore iustitiae et veritatis proficisci, incredibilique quadam modestia dilutam animadevertebat. Itaque difeedentem amplis semper muneribus ac diplomatis honestare est solitus: maiora etiam dignitatis et fortunae adiecturus ornamenta; si, vit moderatissimi animi, et ab omni ambitionis atque avaritiae suspicione alienissimus, uti iisdem voluisset. Sed ipse mediocri fortuna contentus, suoque usus consilio, eundem vitae tenorem perpetuo servavit: et in procuranda ducum suorum diaecesi, integra fama atque existimatione, summaque ordinum omnium gratia consenuit.

Necaliius in vita privata fuit domi, quam publico in consilio foris. Nam eodem severitatis comitatisque remperamento, ut communes, sic privatas actiones dispensabat. Ac velut palam omnia sentite, dicere, et facere consuevit, quae ad salutem Reip. et ordinum concordiam pertinerent, [Gap desc: Greek words] : ita domi concors erat maritus, pater blandus, herus virtutis pietatisque magis, quam asperitatis opinione reverendus: conviva et convivator iuxta suavis, ac frugi admodum, et ad miraculum usque perpetua sibi sobrietate constans: qua bonitate, id erat conecutus; ut familia eius quandam ecclesiae aut Academiae bene institurae faciem repraesentaret.

Cum amicis tam benevole atque officiose vivebat: ut' nihil eo fingi posset humanius, nihil integrius. Plurimum autem eruditotum consuetudine ac literatarum fabularum, quasi post cenatione, delectabatur: nec ulla dere libentius, quam aut de ambiguis religionis nostrae articulis, aut de perperua ecclefiae historia, aut de monarchiis, conversioneque imperiorum fatali, aut de heroicis insignium virarum factis atave fatis, disserebat. Quo in genere non tantum historiarum cognitio rerumque usus maxirnarum; verum et pietas eius ac prudentia, rectitudo item iudieii, et integritas animi, facile. elucebaut. Ac saepe dicere auditus est; cum quereretur de iniustis quorundam odiis, ac violentis machinationibus, quibus afferri bonis consiliis vis posse aliqua credebatur, se mortem


page 139, image: s171

malle oppetere, et extrema quaeque perpeti, quam vel latum unguem ab honesta sententia discedere.

Inprimis autem eum Melanchthone amicitia ei intercessit intima: id quod tum epistolae ad ipsum, tum haec Melanchthonis {*L. 1. epist. p 420.}verba docent: Quoties in curiam ingrederis, et in illum consessum, qui sacer esse dicitur, ubi de rebus summis deliberationes habentur: considera, quam multos numerare possis, qui non sint hostili erga te animo. Et haec: Spero te ad omnes vitae partes instructiorem esse factum nostris sermonibus: quod non solum veras de religione, deque artibus opiniones indueris: sed etiam quasi formam et aedificium Reip. me monstrante contemplatusfis. Ceterum perpetuae eius et naturalis cuiusdam bonitatis, nullum illustrius exstat documentum, quam illud in postremo vitae actu laudabiliter magnaque animi constantia et pietate constitutum.

Cum enim longo et difficili cum morbo conflictarerur: nullum tamen voce gestuve intolerantiae prae se tulit indicium: creberrime in aeri dolorum morsu ista ingeminans: Non reputo pares afflictiones prasentis temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Item: Fidelis est Dominus, quinon sinet vos tentari supra id, quo potestis; sed dabit cum tentatione eventum, ut siefferre possitis: Ac ex psalmis: Etiamsi ambulavero in valle umbrae mortis; non timebo mala: quoniam tu mecum es, virga tua et baculus tuw ipsa me consolata sunt. Item, Cum cont abescunt cor meum, et caro mea, tu Deus es petra cordis mei, et pars hereditatis meae. Edidit etiam confeslionem de singulis religionis articulis, coram pastore sacram [Gap desc: Greek word] administraturo, plenam sanae pietatis et fidei, seriptisque propheticis, et Apostolicis ac symbolis orthodoxae ecclesiae consentancam. Ac decumbens de rebus domestieis prorsus nihil fuit sollicitus, tantum cura ecclesiae et rei publicae angebatur: ardentissimisque prccibus per omne morbi tempus, a Deo petiit: ut propter gloriam nominis sui, vulnera ecclesiae sanatet: veram fidei nostrae doctrinam, neque tyrannide adversariorum sauciari, nec intestinis discordiis lacerari, neque Turcicae molis vastatione deleri sineret. De sua antem salute tam erat certus et confirmatus, quam qui certiffimus: in unico suo [Gap desc: Greek words] Chisto suaviter acquiescens: cui animam, ut perpetuis votis commendavit, sie postremo illo agone, pie placideque reddidit.

Ex lib. 3. Prosop. Pantal. Chytraei Saxon lib. 20. Sleidani commentar. Matth. Wesenbeccii Ic. narrat. de obitu Burcardi, quae exstat in cius Papiniano.


page 140, image: s172

GABRIEL MUDAEUS.

GAbrielem Misdaum natum aceepimus anno eo, quo et Carolus V. Caesar, millesimo, nempe quingentesimo, municipio Antuerpiae non ignobili, nec infrequente, Brechta; loco et remediocri, patentibus honestis magis, quam lautls, quantum fuit inauditum. Hi tales puero eximiae indolis hoc benefiei um impertiverunt: quod in temporum illorum barbarie, optimis literis, quatum aetatula illa capax est, mature et recte curarunt instituendum: usi cumprimis opera docti cuiusdam, ut illo saeculo, hominis Ludovici Loii: qui celebrem ilhe scholam aperuerat: et insigni dexteritate, ad exquistiam morum et eruditionis elegantiam, puetitiam diligenter tum conformabat. Quo nomine suspectus et exosus, ut erant tempora, idem fuit illis: qui gliscente Lutheri doctrina, et per Belgium etiam sese diffundente, quicquid paulo venustius apparabatur, ad invidiam odiumque ficta criminatione traducebant. Ipse vero Mudaeus, et quicumque ci operam dederant, eius industriam, adsiduitatem, et in docendo sidem, grato animo praedicarunt, et ad extremum usque, aetate iam grandem, omnibus benevolentiae officiis sunt prosecuti.

Cum autem ab illa indole, quae optime se dabat, nihil non fructuum parentes et praecepror ipse sperarent: auctor hic illis fuit; ut quamvis puerili aetate ad maiorem ingenii cultum capiendum, in celebrem et amoenam eius regionis Academiam, Lovanium ablegarent. Celebrabantur ibi, mter alia doctorum nomina, duo velut principes studiorum Erasmus Roterodamus, et Ludovicus Vives Valentinus Hispanus: qui inquisirionis rabiem fugiens, voluntario exilio solum verterat et cum Erasimo, fremente Sophistarum turba, probiotem doctrinatum culturam, magno iuventutis concursu, et cunctorum ordinum gratia excitabat.

Horum in notitiam commendatione Indolis suae celeriter pervenit, usus etiam convictu et famiharitate Erasmi interiore, in collegio, quod vocant Lilianum: ubi rationes ille vitae, quoties in Belgico versaretur, habebat pridem constitutas. Quo autem strenuius nobile illud ingeniorum par literaturae decus politius extollebat et latius propagabat: eo vehementius odium inflammabatur eorum; qui meruebant, ne iliato doctrinae lumine sordes inscitiae suae conspicerentur vulgoque innotescerent. Aestus iste aemulationis inter alios Mudaeum quoque corripuit, hac, ut ipse commemoravit, occasione. In exercitationibus


page 141, image: s173

declamatoriis. quae de more illius gymnasii, feriatis brumae diebus, anniversariae frequentantur, usu venit: ut Vives de collapsa restituendaque disciplinarum ratione orationem haberet gravem ac luculentam. Huic simul ac problema ex Aristotele scitum Mudaeus subiunxerat: idque ultro citroque verbis sonantibus ac sententiis crebris diseeprarat: Vives ad acumen et elegantiam adolescentis obmutescens, missa quam instituera tresponsione, cepit in laudes eius ercurrere, et fere pueri doctrinam variam cum inani suorum aemulorum, pileotenus philosophorum, cum magna vocis libertate componere. Gratulari hanc memoriae suae felicitatem et sperare, profligata brevi saeculorum multorum inscitia, bonas artes ab interitu vindicatum iri. Denique ludos Sophistas facere: ac in adolescentiae corruptores, nomine non re doctores, acri oratione invehi: deque barbarie quasi debellara, victor triumphare. Haec res in celebri loco magnaque frequentia cum auditorum applausu acta, vehementer incendit illorum animos: et cum vivem{*Ipsius Caroli principis et Adriani Cardinal.} superiorum subsidio munitum adoriri vererentur, in Mudaeum magnis criminibus incurrerunt, inque ipsum omnem derivarunt culpam. Nec caruit periculo tum Mudaeus: cum ex ea fact. one senatus Academiae constaret: et penes eundem. potestas esset omnis, ius quoque gladii ex amplissimis illtus gymnasii privilegiis. Ac evulgatum fuit in comitus illorum de homine non solum exterminando: verum etiam per collegia fustigando dehberatum fuisse. Sed bonorum intercessione, et Vivis contestatione, si quid durius in innocentem statueretur: vertit ea tempestas Mudaeo in misericordiam: qua aetatem eiusmodi
meriot dignamur.

Favorem igitur primariorum nactus, sie in artium stadio decurrit: ut et provectiores post se relinqueret: et in anniversariis collegiorum promotionibus inter multos alios primus Universitatis (sic enim vocant) aetate adhuc immatura sit renuntiatus: quod in illo literatorum theatro, ad opinionem sollertiae, conciliandamque benevolentiam valet plurimum.

Quae usque co in se minui Mudaeus passus non est: ut mox apertis publice privateque elegantiorum doctrinarum scholis, omnium praecipue studiosorum in se oculos convertetet: nec quisquam illorum, qui eadem tum factitarent; pari in pretio haberetur. Erat enim in eo natura talem ad rationem affabre facta: vis ingenii: rectitudo indicii: memoria singularis: animus praesens: doetrina polita: oratio non sordida: res cogitatae diligenter ac compositae: corparis temperatio succi sanguinisque plena: os honestum: actio decens: von suavis admodum et canora, nec uspiam resistens.

Ita suis et aliorum studris inservientem, Deus ad illam vitae


page 142, image: s174

rationem, cui destinabatur, mature perduxit. Cum enim Dominus a Blioul, vir in aula inter primos excellens, liberis suis doctorem philosophiae iurisque conquireret, qui Mudaeo praefetendus esler; reperiri potuit nemo. Hoc in officio non aequavit solum; sed et superavit exspectationem omnium: tantumque morum probitate, ingenii dexteritate, mirificaque discendi docendique iuris facultate praestitit: ut in filii loco ab eo, cui dedie tus esset, hero diligeretur: et huius liberis germana charitate, quae omni post vita duravit, arctissime iungeretur. Cum iisdem exinde non Lovanii solum: sed et in plerisque Galliae gymnasiis, quo cumulandae erudirionis gratia concesserant, coniunctissime iuxta iucundissimeque vixit.

Inde domum reverso, ae inconsuitae iuventutis more, nuptiis inauspicate properatis implicato, eadem ex domo Blioulaea prolixe largiterque tributa sunt nihilominus, quae concupiisser, omnia: sumptus docturae adipiscendae: bibliotheca luculenter instructa: aedes ad commoditatem splendidae: ambitus amplitudine spatiosae: amoenitate hortorum saluberrimae: quas quod vita suppetiit; gratis inhabitavit.

Ornatus ergo iura docentium insignibus, dedit operam: res ut nomini responderet: Scholisque in prppatulo habendis itae profecit atque inelaruit: ur non solum susceptum iurisprudentiae titulum defenderet egregie: verum etiam in praecipuorum, qui tum proficebantur numerum, celeriter peruchiret: cunctorumque Iuminibus cito obstrueret: Praeter enim illa, de quibus diximus, naturae bona, cum exquisita iutisprudentiae doctrina, Philosophiam etiam, sermonis elegantiam, antiquitatis notationem, et inprimis artem illam ad rectam omnium institutionem necessariam, ab Ictorum subselliis diu exclusam ac perverse repudiatam, Logicam dicimus, in suggestum afferebat. Hisce factum est: ut nihil institutione cius esset ad discendum utilius: nihil ad gratiam, illa quidem tempestate, popularius, praesertim ad Germanos: qui comtius hoc docendi genus prae ceteris amplectebantur: nec institutione tantum; sed et imeriore amicitia convictuque eius familiariter utebantur. Horum etiam rogatu disputationibus iurisprudentiae, quas creberrime praelectionibus adiung bat, Dialcetica quoque et Ethica nonnumquam interponere non gravabarur: infixa iam animis et stabilita de meltoribus literis hac sententia longe verissima: amborum sine suosidio nihil solidipraeclarique in disciplina iuris attentari, ne decam perfici posse.

Circumferebatut tum Lagalis (sic enim inseriptum erat) Dialectica, Christophori Hegendorffini, de qua asseveravir, nec iuriscunsultorum, nec dialecticorum placitis illam admodum


page 143, image: s175

convenisse. Quamobrem ut hominis nimium scripturientis exiftimationi consuleretur, adductus popularium eius prec bus, sumpsit in manus libellum: et quid quaque in parte dignum animadversione notaretur, de superiore loco commonstravit. Atque ea post dictata magno fuerunt usui, de quibus aucotr scriptum aliquanto subtisius interpolaret suum.

Sub idem tempus coepit publica iuris Institutionum exedra vacare: cui statim summa consensione ipse est praefectus: quam ita quidem prudentia, suaviloquentia, sedulitate decoravit sua: ut non ab ea accepisse, sed in illam intulisse splendorem iudicaretur: nec quisquam ex aliis nominatetur, quamvis aetate ordinequive dignioribus, qui vel numero auditorum, vel celebritate famaquive nominis cum hoc adaequa ri posset. Urebat hoc istos, ut fit, qui tanto minorem suae iam senum aetati existimationiquive non succreseere; sed praecurrere moleste ferrent.

Nec etat nihil, quod de horum malevolentia conqueri nonnumquam potuisset: sed maluit generosus animus bene saciendo, se ipsum indies superare: quam male dicendo cum invidis maleque natis obtrectatoribus nequiquam decertare.

Id tamen constat, cum invidiae declinandae causa foras aliquando evolare{*Praesertim cisum Lipsiam esset evocatus.} cupiisse: et aliquo pervenire, ubi nec facta, nec nomen, ut aiebat, Pelopidarum audiret. Sed pen dentem animi obque domestica nutantem ac tardantem, et amtcorum consilia dubitanter exquirentem, deterruerunt gratiosi in aula nonnulli: quibus partim veterum studiorum societate, partim recenti institutionis beneficio iunctus (nam magna pars ex eius schola prodieraut) utebatur valde familiariter. Et ad summam illi monere, perquam ingens subesse periculum si loco moveretur; et id odore suspicionis aliquo praesensum esset; nec praeoccupatus caput fortunasque suas, non tantum invidioso haereseos crimini obiceret: sed et odio Caesaris, cui longae manus, illis praecipue temporibus essent, exitoque quod inimici molirentur, ceritssimo subiicceret: et hic miseratio coniugis quotannis gravidae respectnsque copiosae prolis valebat ac morabatur plurimum.

Destitit ergo proposito, et in statione quantumvis alieno animo mansit; sic ut quibus posset, prodesset; enmini noceret: voluntatem de summa rei pub. rectam et constantem retineret. ac quamvis alio propter ingenii doctrinaeque praestantiam multarumque, quem consecutus erat rerum usum,


page 144, image: s176

in aulam et cutias complures acciretur: numquam tamen ab illo, quod semel iniiseet, scholastico vitae genere, vel splendidissimis promissis abduci se passus est. Tamersi et inibi responsis dandis, defensionibus causatum formandis, arbitriis recipiendis, transactionibus inter litigantes moliendis, et aliis, quae verum iustitiae decent antistitem, quottidie subeundis; forensem patiter et togatam, occupatam certe vitam egit.

Sub bellum illud Germanicum, cum omnia iam in senescente maturissent; ad primatiam illic doctorum sedem adspiravit: princepsque studiorum, non ut unus e multis, sed inter multos prope singularis, omnium consensu perhibebatur. Et certe vix erat tum ubivis loeorum alius in cathedra, cum Mudaeo conferendus: sive rerum, quas promeret, bonitatem; sive dictionis, qua dissereret, venustatem, sive actionis, quae plane deceret, dignitatem spectares. Itaque cum duabus continuo horis, qua dictando, qua disserendo plenum auditorium erudiret: nulli fastidium, multis audiendi desiderium oboriebatur. Tradebat non ad ostentationem subtilia:sed ad usum forensem accommoda: et non tantum bonitate sententiarum animos feriebat, ac elocutionis lepore perfundebat: sed et fidem dictis atque auctoritatem addebat; et quasi spiritu quodam animabat. Hanc autem lectionum intentionem quinquies hebdomadatim, ab hora mane septima ad nonam usque continuabat. Accedebant disputationes in publico frequentes et eruditae: quibus aut ipse praeexat, aut complurimum intererat. utrobique tum interrogantibus tum respondentibus subsidio, et auditoribus usui erat. Inde factum; ut Lovanii vix unquam frequentius iurisprudentiae fuerit gymnasium: cum supta duo studiosorum iuris milia numerata tunc fuisse Wesenbecius affitmet; reliqua docentium ac discentium turba non adnumerata.

Tandem antiquum obtinentem, et in instituro constanter perseverantem, annus aetatis suae saeculique decimi quinti, sexagesimus primus rebus humanis subduxit, magno omnium ordinum luctu ac desiderio, praesertim Antuerpae: cui multos annos consilio et parrocinio suo opem tulerat.

Fuit in hoc ICto eruditio exquisita: memoria firma: docendi dexteritas rara: comitas singularis et affabilitas obvia; sie tamen ut non multa, sed multum potiusloqueretur: beneficentiae studium mirisieum: pietas in egenos eximia: morum et affectumm moderatio ineredibilis: adeo ut fere nulia in eo excandescentia unquam sit notara. Lites, in quibus tamen versabatur, et contentiones, mortis instrar fugit: eamque ob causam nullum fundum, nullam domum, quamquam in promptu et opus esset, emit: quod vicinorum aliorumque


page 145, image: s177

iniurias ac lites formidatet. Nimirum non scientia iuris; sed ignorantiae litigiosa est.

Praecipue autem causas sanguinarias abhorruit; et edictas illa, quae paucorum instinctu, dementatis iis, qui rerum potiebantur, in religionem piorum sanguine persctibebantur: ad quorum etiam mentionem, nedum exsecutionem, graviter ingen vit: eoque nomine periclitantibus, qua poterat specie iuris, est opitulatus. Unde quaerenti aliquando reginae: ubi nam Theologica didicisset? et quid negotiis non suae professionis misceretur: oblique ut solcbat, vellicant, modeste respondit: se non iuris tantum, sed et canonum, quibus Theologia contineatur, Doctorem esse: nihilque alienum iur: sprudensia facere: quae non humanarum modo; sed divinarum quoque verum notitia definiretur: Quare cum multos servaret: capitis etiam periculo ac carcetibus liberaret: et praefectorum, quibus a consiliis erat, animos ad mitigationem flecteret; pa rum gratus eius loci Theologastris, toto quo vixit tempote, fuit.

Talis itaque et tantus cum esset; non solum a popularibus; fed externis etiam populis, principibus, ac regibus responsa eius, tamquam oracula, ardms in consultationibus sunt expetita: nec ullus tam dissitus in orbe Christiano locus exstat: quo fama de illo honesta non pervaserit. Carolus certe V. Caesar, eiusque soror Maria, Belgii gubernatrix, hunc principem habuerunt ingenii et doctrinae: huius saepe consihum quaesiver unt, quaesitoque acquieverunt: plurimumque eius prudentiae tribuerunt. Itaque cum stellionum quorundam calumniis et dolo malo, nihil propius esset factum: quam ut Erasmi, tamquam hae retici, et Lutheranismo immortui, bona licct piis causis relicat, resisso testamento honestissimo, publicarentur; et monun enta ab ipso edita, edicto Caesaris proscripta, de manibus studiosorum excuterentur: Mudaei unius auctoritate et consiliis tam foeda rei pub. literariae clades est aversa.

In obscuris quaestionibus acute vidit, in quo lis verteretur: et a controversiis, quas deprchendisset iniustas, olurimos absterruit: plures, a quibus ius stabat, in litibus peve conclamatis, sublevavit: et certo qui cursus, qui exitus futuri essent, aut in quam partem sententiae iudicum inclinaturae, praedixit: adeo ut multi in eius consilio acquiescre, quam denuntiatzu praestolari discrimen malvetint. De iure non respondit ante momenta factorum considerate perpensa; idque breviter, ut plutimum dictando.

Innocentiae eius, integritatis, ac iustitiae documenta, cum alia passim exstant; tum hoc non postrem um: quod nullo unquam auctoramento, ne montibus quidem aureis, aduci so


page 146, image: s178

passus est: quo disceptationi, quoquo modo speeiosae, quam contra aequitas faceret, adesset. Quocirca etsi multorum principum ac civitatum ampla stipendia mereret: tamen non aliter, quam hac exceptione operam suam ulli condixit: ut qua pro iniustis ipse duceret, eorum abstinere patrocinio insegrum ei esset.

In docendo uti dictum, non tam [Gap desc: Greek word] quam [Gap desc: Greek word] discentibus est consectatus: negativa ex Aristotelis sententia, praecidit, errores falsarum opinonum, quod infinitum et inutila qui ddam essent, praetermittens: et multa moribus, plurima tranquillitati, sensibusque collegarum dedit.

In vita privata omnes a summo mane dies literis et occupationibus suis tribuit: nec extra muneris sui necessitatem, ne festis quidem diebus prodeambulavit: neu quid diurnae contentioni decerperetur, interdiu parum cibi cepit: compransores ut plurimum exclusit: ad meridiem usque fere, magnam dici partem in musaeo studiis perennibus abditus. In publicum praeterquam ad docendi munus raro processit: et a prandio consultoribus in multam saepe noctem operam dedit. Caenabat tardius; sed aliquanto liberalius: quod et famem labore diutino obsonaret; et fractas a contentione vites reficeret: nihil tamen nimium: nullam crapulam, nihil potus intemperantioris erat observare. Nam nein lautissimis quidem et festivissimis comessationibus, modum unquam aut rationem excessit. Quamquam autem esset conviva convivatorque, quoties usus erat, iuxta commodus et perhumanus: domi tamen cum suis iucundissime frequentissimeque vivebat; nec obscure literatarum concoenatione fabularum salibusque, ac aeute et in loco dictis delecta baeur: versieulis inprimis rotundis et epigrammatis argutis: quae de re nata, scitaque quapiam historiola, sententiave fortuito oblata, vel ipse ex tempore funderet, vel aliunde commodum allata libenter arriperet: et certabat cum familiarium aliquo fic posito saepius: utri felicius, an facilius lepidum aliquod eiusmodi pangerent, quo non convivia solum tamquam sale iucunditatis condiri: sed iacentes etiam animos ad relaxationem hilarari, et celeres ingeniorum motus roborari, et de his inter ludendum, clam fieri periculum recte posse prae se ferebat. Nam qui duriores impendioque tardi hoc in genere depraehenderentur; eos quantum Musis literisque colendis, tantum rei pub. negotiisque gerendis, ineptos ar bitrabtur. Accumbebat hora plerumque non plus una; unde surgens modicum solitudini quaerebat intervallum: quo in precibus secum acto, ut matutinus sibi redderetur, tempestive cubitum se conferebat. Quam vis autem constitutione corporis esset robusta, paulatim tamen invaletudine laborare coepit: cum et crassitudine perpetuis sessionibus contracta dilataretur, et duplex ingeniorum pernicies,


page 147, image: s179

arthritis cum calculo aetate iam provectum alioquoties attentarent: tandemque bene meritum de repub. Christiana ad meliorem vitam traducerent. Ipse quidem nec quicquam suarum commentationum, vivus exire passus est: et illa quae hodie leguntur ab eius obitu studiose magis, quam ordinate foras exstrusa sunt. Prodierunt autem post obitum eius haec:

Commentarii in titulos aliquot Digestorum: quibus XVII. XVIII. XIX. et XX. libri Pandectarum, et secunda pars libri IV. Codicis, magna ex parte explicantur.

Commentarius in tit. VI. Institut. lib. IV. de actionibus.

Eiusdem de Contractibus IV, D. tituli facile praecipui, qui
sunt:

1. pro socio.
2. de contrislienda emptione et venditione.
3. de actionibus empti et venditi.
4. de pignoribus et hypothecis: quibus accesserunt commensarii in titulos item 1. de petitione hareditatis ex ff. lib. 5. et 2: de actionibus ex Institut. lib. 4.

Cominentarius in aliquot titulos libri VI. Codicis Iustinianaei.

Matthaeus Wesenbecius promittit etiam libros Responsorum Mudes in oratione de ipso, quam habitam anno siptuagesimo setunde, reperies tom. 7. declamat. Philippi Melanchthonis: ex qua et haec desumpsimus, ut et bibliothecis.

IOANNES ULATTENUS.

ARDUUM inprimis, planeque regium munus est, pruden. tibus fidisque consiliis reip. prospicere: nec alii moitalium praeclatius de civitatibus ac regionibus merentur. Hoc in negotio pulcherrimo summa side, mira vigilantia, parique dexteritate versatus est multis annis Ioannes Ulattenus. Qui nobili qpud Iutiacenses genere ortus, nobile in literis ingenium mature osten dit. In omni enim humanlotis literaturae genere; tum inprimis in iutis civilis seientia ita versatus est: ut sigularis eius eruditio, et rara morum derteritas cunctis fuerint iucundissima. Nee dedecori sibi duxit, quae hodie est quorundam perversa opinio, Philosophicorum progressuum testimonium petere: cui iuris gradum summum, quem Docturam vocant, adiunxit.

Praepositus itaque Aquensis factus, a Clivensium{Guilielmo. Cancellarius Clivens.} regulo inter consiliarios cooptatus, et ob virtute ac doctrinam cancellarius


page 148, image: s180

creatus, negotiis gravifsimis non interfuit solum, sed et praefuit. Accidit autem sub annum millesimum, quingentesimum, quadragesimum tertium, ut Clivenlis dux, occupata Geldria, Caesaris in se animum vehementer commoveret. Itaque cum adventante Caesare funestum im pendere bellum videretur: pacificatio inter dissidentes ab Electorib. et principibus Imperii in comitiis Norinberga tentata est. Eam cum Granvellano pactionem Ulattenus legatorum Clivensis primus, probavit, utpote pacis semper studiosus: atque intetcessoribus ob navatam operam gratias egit. Verum quo minus induciae servarentur, per ipsum non stetit. Praelio enimad Sittardum, quod est in finibus agri Iuliacensis oppidum, valde munitum, commisso; Clivensis superior factus, Gallo instigante, inducias repudiavit.

Fuit itaque Ulattenus patriae utilis civis, et ut Erasmus de eo, per omnes regiones volitans, interdum apud superos interdum apud inferos egit. Quanta autem inter ipsum et Erasmum viguerit amicitia: de his Erasmi verbis colligere est: Illud inter nos indubitatum esse oportet ubicumque terrarum agit Ulattenus, ibi praecipuum quendam esse Erasmi patronum et amicum: rursus ubicumque est Erasmus ibi Ulatteni iuratissimum esse amicum. Itaque ut id testatum faceret Erasmus, inscripsit ei, praeter varias epistolas, tum Ciceroniani sui dialogum, tum Ciceronis Tusculanas quaestiones.

Ad vitae exitum vocatur Dusseldoruii, anno Christi millesimo, quingentesimo, sexage simo primo, aetatis ... Et tantum colligere potuimus de Ulatteno, ex epistolis et seriptis Erasmi: commentar. Sleidani. Fantal l. 3. prosop.

PETRUS WESENBECIUS.

FAMILIA in Belgio et vetus et celebtis perhibetur WESENBECIORUM, seu, ut illis locis pervulgatum, a WESENBECKE: quod superiotibus Germanis Wiesenbach: Latine torrentem vel rivum pratorum sigificat. In hac natus est Petrus Wesenbecius sub annum octogesimum septimum, saeculi a Christo nato decimi quarti. Is studia iurisprudentiae sectatus Lovanii primum, deinde Lutetiae: Antuerpiam ex Campaniae agro commigravit. Ibi vidua sua su propmqui ducta, cum iam Lutetiam remigtare, constitutis rebus suis, cogitaret, sedem fixit: matureque in Decurionum numerum adscriptus, senatoriis parsibus aliquandiu est perfunctus. Dein ad secretarii officium


page 149, image: s181

animum applicavit: quod in copiosissimis mercatus illius negotiationibus, patronorum classe habetur honorificentius: Senatoria vero functione, paulo quidem minus dignum; magis tamen expetitum: partim quia perpetuum, cum Decuriones anniversaria vicissitudine varient. partim quod in illis commerciis, quae huius potissimum muneris auctoritate reguntur, ad opes et gratiam prae reliquis maxime conducit.

Sed ne sic a senatoriis administrationibus vacavit: cum in arduis atque implicatis rebus Res pub. eius opra fere semper nterecur: ut qui esset ingenio sollerti, et ad omnai facto: iudicio in rebus expediendis considerato et peracri: diligentia incredibili semperque sibi instante: sermone in sua et Gallica lingua apparato ac diserro: doctrina iurisprudentiae, ut illis temponbus, et ingenio et negotiis suppeditante satis: accedente rerum forensium iuriumque municipaltum usu tanto: ut cum placuisset consuetudines illorum locorum, quae incerris opinionibus atque moribus, mana iudiciorum infamia et varietate, hactenus ferebantur, in certum ordinem unamque consonantiam referri: non alii de peritissimis provincia eiusmodi publico ordinis decreto ist attributa: in qua sic elaboravit stundio, et sedulitate satisfecit: ur exspectationem ominium facile sustineret: scriptum ipsum pergratam in iurisdietionibus utihtatem haberet.

Acccd bat his ea integritatis et iustitia exploratae opinio: ut pro Catone sui temporis esset: plunmique ipsum suis litibus disceptatorem sumerent; arbitrium illius privatum publicis iu dicum sententiis anteferentes.

Venit ad cum aliquando quidam opulentus, sed ex malis artibus potens, cum magna pecunia, maioribus promissis, rogarum uti suae causae, cui hunc a Senatu expositorem datum cognorat, favere et adesse vellet. Eum hic Wesenbecius magna verborum asperitate accepit: et cum convicio malam in rem abire iussit.

Sed duabus praecipue virtutibus suit commendatus: altera publica, amore in Rem pub. singulari: altera privata, admirabili et in exhausta in egenos liberalitate. Nam in cum usum ex fructibus et obventionibus annuis, quae connumerato quaestu quottidiano, ad tria aut quatuor milia, vertente anno, faclie redibant, quarta quotannis pars fere effundebantur. Sed facultaribus voto ne sic quidem suppeditantibus, id dabat operam, quam maxime poterat, apud opulentos, quibus gratus et opportunus esset: ut ex eorum contractibus, testamentis, aiisque actionibus; in quibus hoc potissimum actore auctoreque utebantur, aliqua semper bonorum pars sollegiis pauperum, et necessitati personarum, ut vocant, miserabilium


page 150, image: s182

destinaretur: quibus ira ubivis erat obius et comparatus: sic earum res, necessitates, tutelas, iniutias curae habebat: ut ab iis pro parente haberetur: redeuntemque ex curia magnus quottidie comitatus, aliis alia quaerentibus et petentibus, domum deduceret: multis etiam, per nota viarum diverricula, adventum antevertentibus, et ad aedes praestolantibus: quod perpetuum erat domesticis, minimequive fallax adventantis acappropinquantis signum.

De cetero in privata vita homo antiqui officii et moris: nee prius quiequam illa crebra, in diffluente luxu emporio, vesiiius ac aliarum rerum innovatione ferebat atque oderat: et hoc ipsum mutationem, quae mortem eius est consccuta, maiorem portendere, cum gemitu saepe praedicebat. In conttactibus tanta suit fide: ut vel circumscriptus stare promissis mallet; quam de dolo, aut mendocio cuiusquam queri: quibus et similibus vitiis usque eo erat insensus; ut vel mentione corum commoveretur.

Domi paterfamilias frugi: snarum terum bene gerens ac satagens. moribus pudens et verecundus, supraque communem disciplinam circumspectus: qui cum a temperatisetiam eseis, modicoque quamvispotu, iracundia item facile offenderetut: sic perpetua vitae moderatione, domum, quoadeius sieti poterat, abditus et retrusus, uttique malo remedium ita attulit: ut ad senectam adspirarit honestissimam: nec tam defectu narurae, quam calculi tormenro puretur exftinctus.

Decessit vivae et dierum satur, in veta Filii Dei redemptoris sui agnitione et invocatione, decimo octav, die Februarii, anno Christi millesimo, quingentesimo, sexagesimo secundo, aetatis septuagesimo quarto, aut ut alii, quinte, cum bonotum omnium maerote, et impendenrium malorum, quoe Belgicam corripuerunt praesagio. Toto morbi tempore, cum diris cruciamentis totqueretur, tolerantiam, ad quam, ad quam se domi forieque longa exercitatione adsuefecctat, sind deformitate Deo praestitit, professus puram Ecclesica doctrinam, Propheticis et Apostolicis scriptis consentaneam.

Fuit vir domi coniuge et liberis fselix: foris in omni Rei pub. procuratione utilis patnae et chatus bonis. Tempestates seditionum ac pericula, quae depravatis gubernatorum moribus, ingruere prospexerat, opportuna muneris sui cessione, necessariaque extra ditionem secessione, tempestive evitavit. Inde ramen tranquillatis longo intervallorebus, omnium consensu ordinum, ad Senatorium locum revocatus, in fortunis non paenitendis, ut quae quinquaeginta loachimicorum milia suparatent, obitu suo excidium patriae et suorum; pro quibus mori non dubitasset, commodum antevertit.


page 151, image: s183

Uxorem habuit Barbaram, natam in familia Ciliorum non incelebri, patre opulento et negotioso, multisque legarionibus, ad Angliae praesertim reges, perfuncto: quibus ita carus acccptusque fuit: ut inter cetera ornamenta, omnes eius ex utroque sexu posteri, immunitatibus ac beneficiis, quibus indigenae angli utuntur, quaeque in maritimis locis non sunt adspernanda, regia liberalitate fuerint donati. Nupserat autem Barbara illa ad???stentula, antea locupleti et copioso cuidam iuveni: qui cum insi lis negotiationum societatibus aes alienum, utsaepe fieri solet, contraxisset; maerore animi supremum clausit prius diem; quam ex nova nupta libetos tollere posset. Qua in calamitate licet noto iuris privilegio, dotem ex bonis coniugis praecipuam auferendi potestas viduae esset: antiquius tamen habuit pia et honesta mulier, fortunarum suarum, quam existimationis mariti, imminutionem pati: nec modo iusta demortuo; sed et reliqua creditoribus de suo persolvit. Ea virtus iuvenculae, quae et aliis, animi corporisque bonis supra vulgarem sortem eminebat, vere [Gap desc: Greek words] , postquam increbuit: pietas vero et innocentia paenitentiario, quo utebatur, monacho Franciscano, homini, ut in illo genere, minime malo, secretis confessionibus explorata: auctor ille suo huic propinquo Wesenbecio fuit, iam Lutetiam, ut diximus, cogitanti; ut hanc sibi matronam coniugii vinculo iungeret. Ex harum conciiatione nuptiarum, de quibus sama ipsa mentiri est verita, tulit liberos, Deo benedicente, tredecim: inter quos andreas, matthous, ac Petrses, omnes ICti eximii.

Et natus quidem Petrus Wesenbecius filius Antverpiae fuit, die quinto Maii, ciriciter undecimam noctis, anno quadragesimo sexta, supra millesimum, quingentesimum. Iura deinde in inclyra Altorfina professus, eruditionis, pietatis, ac humanitatis laude clarus, Coburgi obiit mense Septembti, anno sexcentesimo tertio, aetatis quinquagesimo septimo, relictis ingenii egregii monumentis Mater autem ante maritum mortalitati valedixit, anno aetatis climacterico magno. De Andrea vero et Matthaeo Wesenbeciis, suo loco agemus.

Haec de patre corum sufficiant, congesta et collecta ex Matth. Wesenbecii Papiniano, et aliis miscellaneis.


page 152, image: s184

BONIFACIUS AMERBACHIUS.

NASCITUR Basileae Benifacius Amerbachius, anno Christi millesimo quadringentesimo, nonagesimo quinto, patre loanne, qui artem excudendorum librorum inter primos Basileae exercuit: multosque probae notae auctores in luccem protulit: matre vero Barbara Ortenbergia.

Puer bonae indolis ingeniique felicis, cum fratribus Erunone et Basilio, qui aetate eum aniecedebant, ad literas adhibitus, ptaeclarum sibi pro aetate cruditionem compatrvit. Nec enim, quo plerique contenti, publicas duntaxat Academiae lectiones fieevent bat: verum etiam domi I. Conone Norimbergesi, qui nuper in lealia Graecas literas didicetat, privato praeccptoro magno cum fructu utebatur.

Anno itaque millesimo, quingentesimo, decimo tertio, Philosophiae et liberalium artium Magister in patria salutatur. Erat eo tempore Erasmus novus hospes basileae. Is Bonifacil moribus plurimum delectatus, cum dilexit unice, et postea inter summos amicos semper habuit. Iactis itaque atrium et liegnarum fundamentis in patria, et cruditionis nactus insignia, Friburgum abiit: et domestico Zasii contubernio usus recta v. a Iurisprudentiam est aggressu. Postea ad erteros progressus, in Italia et gallia idem studium alacriter utsit: inquo co Avennione summum docturae gradum cum laude est consecutus.

Cum itaque labore adsiduo, et industria rara, multarum rerum cognitionem sibi eximiam comparasset: prudentia item et vitae integritate insignis esset, post aliquot annos Basileam rediit; et leges civiles publicein Academia cnarravit. Ea in provincia magna cum laude industriae, sidei, et doctrinae per annos viginti et amplius versatus, omnium in se doctorum ora et vultus imo animos, convettit.

Corporis tandem ergastulo exemptus est morte placidissina, et fancte innocenterque transactae vitae consentanea, unius Christi meritis fretus, inque nullius alterius, quam illius ipsius verba addictus, servari et apud Patrem caelestem misericordiam consequi sperans, anno salutis sexagesimo secundo, saeculi decimi quinti, aetatis vero suae sexagesimo septimo; cum totius Academiae et urbisluctu bidem in coenobio Carthusianorum sepultus. Nam eo in loco anteannos octodrcim parentibus, sibi, uxori, et liberis monumentum praepararat, cum hac ad parietem inscriptione:


page 153, image: s185

QUO NULLUS SUO SECULO FUIT. CUM EXCUDENDIS LIBRIS NITIDIOR, QUOD SUMPTUOSAE DEXTERITATIS EST, TUM IN IISDEM AD VETERUM EXEMPLARIUM FIDEM RESTITUENDIS DILIGENTIOR, QUOD ERUDITIONEM ET LABOREM REQUIRIT: IOHANNES AMERBACHIUS HIC CUBAT CUM BARBARA ORTENBERGIA SINGULARIS PRUDENTIAE FEMINA, AC BRUNONE BASILIOQUE FILIIS PRAEPROPERE QUIDEM HINC EREPTIS, SED ANTE TAMEN ERUDITIONE SUA TRILINGVI, PER LABORIOSISS. HIERONYMIANORUM OPERUM RECOGNITIONEM: QUIBUS NUNC DOCTI UBIQUE GENTIUM FRUUNTUR, ORBI TOTI COMMENDATA: BONIFACIUS AMERBACHIUS, PARENTIBUS ET FRATRIBUS OPTIMIS; SED ET MARTHAE FUCHSIAE UXORI SUAE, CHRISTIANARUM VIRTUTUM DOTIBUS INCOMPARABILI, CUM URSULA AC HESTERE DUABUS FILIOLIS HIC QUIESCENTI, ITEM SIBI IPSI: LIBERIS SUIS SUPERSTITIBUS, FAUSTINAE, BASILIO, IULIANAE; POSTERISQUE IN HUMANAE FRAGILITATIS MEMORIAM. F. C. PARENTIBUS, FRATRIBUSQUE IAM OLIM. UXORE VERO IN IPSO AETATIS FLORE. CUM FILIOLS HAUD ITA


page 154, image: s186

DUDUM EXPEGTANDI CENSORII NOVISSIMIQUE DIEI ERGO COLLOCATIS. ANNO M. D. XLIV. CALEND. FEBRUARII.

Fuit Iureconsultus doctiss. vir sanctis moribus. quique cloquentia et eruditionenon modo superioris aetatis Ictos vicitised cuon veteribus quoque componi posse videatur.

Hic oblata non semel emergendi, et ad altiora adspirandi occasione, cuma principibus ad consilia, ad Italiamad leges publice exponendas, liberali proposito stipendio, evocaretur: pro innata modestia patriae tum docendo, tum deiure respondendo se dare maluit, sua ipsius sorte contentus Qua ut honeste sustentaretur, non praescription nundinatioque bonorum ecclesiasticorum, ab eo nec affectara unquam, nec ex ea quicquam licitatum comparatumve: sed partim maiorum suorum, partim sua industria, nullius malae fidei conscia: item Martbe Fuchsiae, uxoris optimae, dos et parapherna luculenta per divinam bonitatem effecerunt.

Itaque incendioillo in religione Christiana suborto cum pleraque affectu studioque privato geri, et vitiis, velamentum prae tendi cernerat:nihil antiquius habiut, quam vete Catholicae Exclesiae, imo eius sponso Christo Servatori, semet totum commendare et devovere.

Fuit insuper [Gap desc: Greek word] tum erga privatim sibi sanguine aut affinitateiunctos, rum publice erga patriam.

Scripsit epistolam de urbe Basilea, insettam Cosmographiae Sebastiani Munsteri:praeterea commentationes [Gap desc: Greek words] item [Gap desc: Greek words] : quae a Gesnero promittuntur. Gesner. in bibliotbeca: Zwinger, in theatre. et alii.

IOANNES LUCANUS.

NOTA Germaniae regio est Lusatia hodie, non procul a tipa Albis, e Sudetibus montibus emanantis, quam Sevus fluvius, iisdem in moutibus ortus, interluit: quaeque olim pars fuit ditionis marchionum Misnen sium Est autem inferioris Lusatiae metropolis oppidum Luca in vereribus etiam historiis celebre, praesertima bello enno millesimo trecentesimo in er Fridericum marchionem Misorum, et Albertum comitem Thuringiae. Caesarem Adolphum Albertum Austriacum, ec marchionem Brandeburgensem, gesto. Hoc in oppido natus est Icannes Lucanus, patre cognomine, praetore illiusloci; et matre femina praestanti: a quibus semina


page 155, image: s187

ingenii ac facundiae in filium propagata essc, non est dubium. Etsi autem non satis est nativa ingenii celeritas, et linguae plectrum volubile, nisi accedat rerum cognitio, et usus; artium et actionum magister, amorque veritatis et iustitiae: tamen in eloquentia naturam praecipue dominari, manifestum est.

Lucanus igitur ut ingenium, quod naturae beneficio nactus erat, vegetum, expoliret excoleretque; e patriae ludo statim in vicinam Academiam Wittembergensem est missus: ubi privatis praeceptoribus usus Ioanne primum Velcurione, et hoc mortuo, Ioanne Marcello, veram de Deo doctrinam, cognitionem praeceptorum de raticne dicendi, eptiaomen historiaurm, ac praecipue rerum Germanicarum aliquot annis feliciter percepit. Inde ad iuris civilis et legum studium progtressus, fontes eius dectrinae interprete acdoctore Melamchthone degustavit. Huius deinde consilio, adsidue diligenterque Conradum Mauserum audivit Institutiones praelegentem: cumque domesticum sibi praecepterem achospitem delegit. Mauserusadolelcentis ingenium, disccendique aviditatem considerans, ordinam ipsi discendi usitatissimas in praxi materias, libros lectu inprimis utiles, in quibus processum iuris omibus ille anteferchat, et alia in iure scripta, candide impertivit: ac crebro consiliis instructum ad vicina iudicia misit.

Paucis deinde annis post hortator eidem fuit: ut ingenii vires et industriam docendo excitaret. Iraque vix natus annos viginti unum Lucanus, cepit in mediocri auditorum, se natu grandiorum frequentia, Institutiones iuris privatim enarrare: qua aerate Bartolus scribit se dectoris titulum adeptum. audivitautem et Hicronymum Schurffium: eosque fecit progressns; ut et studiosis iuris, et bonis ca in schola viris gratus esset, ac anobilibus in vicinia expeteretur.

Liberali itaque stipendio publici in iure professorislocus ipsi est tributus, anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo tertie quo munere docendi cum fide et laude functus est ad bellum illud usque Gemanicum. In quo electore capto, cum et Schurffius et alii allo disslucrent:ipse in Megapolensem ditionem venit; ibique sedem fumiliae suae fixit: ub et antea eius fides, industria, et eloquentia nota. Aliquoties enim e Wittembergensi Academia a nobilibus evocatus eo venerat: qui consilio eius et opera in iudiciis et causis usi.

Eo in secessu cum Theodoricus Molzanus: vir insignis, hospitium ei benignum domi suae, integrum fere annum praebuisset: tandem Ioan. Albertus dux Megapolensis, audiens ingenium, elo quentiam et mores Lucani Molzano illi aliisque bonis probari, in aulam ipsum vocat: et cancellarii munus commendat. Hoc in mnere eum sibi praefixum habuit scopum, in consiliis et actionibus omnibus: ut vetraveligio, ut iustitia. ut doctrinarum fladia florerent:


page 156, image: s188

et ad posteros optime constituta propagarentur. Et vero omnia impedimenta consillis piis obiecta, invicta animi constantia egregie vicit: et ecclesias docitrinae puritate, disciplinae severitare, rituum gravitate florentes. iudicta principum publica, singulis anni quadrantibus constiruta; Academiam ex ruderibus instauratam; et reditibus annuis liberaliterd detitam, principum muificentia, consilio suo excitata, reliquit. Nimirum hoc est praestre, quod Tullius {*Cie. l. 8. Att. epist 11. ex lib. 5. de rep. Magistrat. officium.}ait: ut gubernatori cursus secundus, medico salus: imperatori victoria, sic moderatori reip. beata civium vita est proposita: ut opibus firma. eopiis locuples: gloria ampla: virtute honesta sit: nos addimus: ut religione hospirium ecclesiae Dei, et schhoarum sit nutrix.

Inciderunt autem initia Lucani in dissicilima tempora: cum Carolus victor novas de religione condere leges, et ad praeseriptum libri Augustani cogere omne; niteretur. Ibi ergo cum Henrieum quoque et I. Qlbertum duces Meckelburgicos urgeret: ut ecclesias suarum regionum iuxta normam illius libri curarent constituendas: principes convocatis Sternbergam ordinibus, proponunt Caesaris mandatum: et per Lucanum de voluntate sua adserendae verae doc trinae edocent. Unanimi itaque consensu Sphinx Augustana repudiata est: ac Lucano ut responsionem Imperatori mittendam formaret; mandatum. Reddita est ea Aterbatensi: nec quicquam post a Caesare flagitatum; nisi ut legatos suos ad Synodum Tridentinam mitterent. Narraverunt, qui exemplum illius responsiovis ad Caesarem missae, manu lucani scriptum viderunt, cum in frontispicio hoc adscer psisse dictum: Si altud iubeat Imperator, aliud Deus: da veniam Imperator: tu carcerem, ille gehennem minatur.

Suscepta sunt postea, suasore Lucano, consilia de inspectione ecclesiatum in tota ditione, et certa forma doctrinae, rituum, et totius gubernationis ecclesiasticae scripto complcctenda; qua velut communi norma, omnes in earum regionum ecclesiis docentes uterentur. Hoc pium et salutare consilium, arte quo. rundam impeditum est, usque ad annum Christi millesimum, quingentesimum, quinquagesimum secundum, quo pcinceps Ioannes Albertus, post discessum patrui Henrici Ducis Megapolensis, die sexto Februarii ex hac vitaevocati, solus illas terras gubernare coepit.

Eodem anno iustum et necessarium bellum, pro defensione patriae, religionis, libertatis, et pacis publicae, una cum Mauritio electore Saxonico et aliis confoederatis feliciterprinceps gessic: quo bello ecclesiae, puram evangelii doctrinam amplectentes, ex Synodi Tridentinae, et tyrannidis pontificiae, ac Hispanorum ore et fancibus, ereptae sunt: universae Germaniae libertas


page 157, image: s189

iterum instaurata; et par fitma ecclesiis Paslaviae confecta: quae nullo unquam tempore antea impetrati poterat. Hoc in bello assiduum fere comitem princeps Lucanum habnit; ac ipsius consillis et opera plurimum usus est. Augustae Vindelicorum anno priote omnes ecclesiarum ministri sinceri; et omnes in scholis pie docentes, pulsi erant; ut sublata docentium voce, tota evangchi dochtrina, facilius deleri et exstingui posset. Ea urbe a confoederatis princip bus occupata, monuit Lucanus, cum belium defendendae religionis et ecclesiae causa inprimis susceptum esset; ante omnia pios contionatores et doctores revocari, et remplis praefici debere, et ludox literarios iterum aperienos esse; in quibus iuventuri vera evangelii doctrina, una cum ceteris artibus, instillarctur. Id statim post factum.

Et im peratur. cum post initam cum principibus pacem, Augustam rediisset, etsi in politiae forma remotis tribunis quae dam mutavit; tamen ecclesias et scholad, iucta principum dceretum clementer reliquit. Interfuit deinde Lucanus va lis deliberationibus, urbem Magdeburgam obsidente Mauritio: quo eventu, notum est.

Domi deinde et in togata militia, secundum ecclesiarum scholarumque curam, iudicia publica, ut alter Irnerisu, restituit: et ut Alcuinus parisiensem, itaipse Rostochianam Acade miam instaurandam curavit. Quamquam, ut scemper virtutem comitatur invidia, obtrectatione et calumnia non caruit: quae tamen omnia, conscientia sua fretus deique auxilio, contempsit, ac paci publicae condonavit. Semel in publico ordinum totius ditionis congressu, publice provocavit suos calumniatotes; quorum ibi non paucos adesse sciebat: ur coram accusarent, aut iure fecum experirentur: sed cum nemo prodiret; ipso silentio obtrectatorum os obstructum putavit.

Tandem cum periodus annorum, quibus suo principi ex pacto erat obligatus, sub festum Pascha anni sexagesimi secundi, ad finem decuretet: crebris et ardentibus votis diem illum, sibifatalem, expeti vit. et viennio ante, de illisipsis miseriis ac periculis, gubernationem comitantibus, cum Davide Chytraeo familiaritet colloquens, magna cum voluptate abco audivit Similis cuiusdam aulici epitaphium. Hic enim, cum in aula Adriani Imperatoris diu vixisset; tandem vacationc impetrata, quod reliquum fuit vitae, ruri in otio et quiete exegit; moriensque sepulcro haec inscribi iussit:

SIMILIS HIC IACET: CUIUS AETAS QUIDEM MULTORUM ANNORUM FUIT; IPSE SEPTEM DUNTAXAT VIXIT.


page 158, image: s190

Nam iis tantum annis vere se vixisse iudicavit: quibus aula liber fuisset. Cum deinde tribus post Pascha, quod finem illi militiae aulicae attulerat, hebdomadis, Chytraum rutsus covenisses iam, inquit, incipiam vivere. Ita se brevi adaeternam vitam, quae sola vita ducenda est, migraturum praesagst. Duodecimo enim dic post, primo Maii, placide obdormivit. Iestamentum, quod in cemitus augustanis; anni quinquagesiminoni: in quibus nobilitatis honorem et privilegia Imperator Ferdinandus sua sponteipsi contulit, periculose decumbens incoarat, ante mortem renovavit. In eo post gratiarum actionem ad Deum et preces; filium, quem ex coniuge honesta, filia Wolffgangi Schifferdeckeri, quaestoris in arce Wittembergnis, unicum susceperat, moner atuqe hortatur ad vittutum studium; et turoribus serio commendat. Ecclessae etiam sui predii, et cognatis quibusdatenuiroibus, amplissima legata donat: et avid de ceteris bonis fieri velit, comstituit.

Ex his itaque apparet; qualis vit hic lucanns fuerit pius nempe erga Deum: iustus erga prozimum: temperans erga se ipsum. [Gap desc: Greek word] ut quimaxime, oderat ac magni pretii munera, pro officiis iam praestitis oblata, stomachabumdus etiam reiecit. Auditum et hoc est cum nobiles quidam; ut eorum causasin aula expediret, multis Ioachimicis additi, rogassent, plac de respomdisse. stipendium sibi a suo principe numeruri ut causas ad se delatas pri virili promoveat. nec fidem suam cuiquam, etiam sine dono, defuturam. Comis preterea et humanus erga omnes etiam infimae sortis homines: quos libellos suppliees offerentes benigne admisit: datoque responso pro re nata, dimisit. Cum regiones illae tributis et exactionib. inerarentur: vera [Gap desc: Greek word] populi affectus est. Sed quid consulam, inquit,, meo Domino, et his regionibus aliud? Si non tolluntur oner a: quottidie crescumt: et certo exspectandum est tande bellum et extrema vastitas. Multo autem tolerabilior a sunt bello tributa paulo post desitura. Ne Salomonis quidem regnum, quo nullum toto terrarum orbe felicius, adeo mite fuit. ut populum nonpresserit. Etiam davidem, quo nullus sanctior, causas subditorum non audiisse cives questisunt. His exeinplis me consorlor: et que emendare non possumfero: ac mitigare communes peccatorum nostrorum poenas, et miserias publicas pro mea virili studeo Haecipse.

Negotia autem sui principis summa fide et diligentia egit semper: nec unquam ambitiose in aliis aulis favores aucuparus est: sed accrbissimas potius multorum et magnorum princlpum offensiones subivit:ita ut vere de eo Isocrateum illud usurpari possir: [Gap desc: Greek words] h. e. consiliarium bonum esse commune, num ac toti rei pub utilissimum.

Et hactenus de Lucano, ex oratione funebri babita a loanne Posselio professore in academia Rostochiana.


page 159, image: s191

SIMON PISTORIUS.

SIMON PISTORIUS, vel Pistoris, natus est Lipsiae, anno posteremi temporis millestimo, quadringentesimo, octogesimo nono, die vicesima octava Octobris, vetusta nec minus celebir Pistoriorum familia; quae unde nomen istud Pistoris acceperit, nobis quidem adhuc incoguitum. Clatioribus et nobilibus eam familiis accenseri; Georgius Fabricius in annalibus, et petrus Albinus in historia Misnensium, annotarunt. Avum habuit Nicolaum, patrem cognominem Simonem, utrumque Medicae artis doctorem, et Saxoniae ducum archiatrium. Sed hic noster publica curare maluit; et medicinam facere toti Rei pub. corporiprofuturam.

Itaque vigesimum annum agens in Universitate Lipsiaca gradum Baccalaurci Iuris meruit. Hinc in Italiam profectus Iasoni Mayno, Philippo Decio, Francisco et Rocho Curtiis, Paulo Pico, ceterisque, qui tum increbuerant Iurisprudentiae luminibus, operam dedit. Quam maxime studiorum rationem approbarit, testatur [Gap desc: Greek word] , quod libris discipulorum inscribere solebat, his, ut perhibent, verbis. quamquam maiorem partem eorum, quae quotidse observanda et annotunda occurrunt, suis titulis det locis communibus poteris inscribere, attamen consulo, utreper torium secundum ordinem alphabeticum instituas, in illudque, ea quae notatu digna sunt, maximehinc inde ex legibus et Doctorum commentariis adscribas, suis literis literis et allegationibus locupletius. Apprime einim necessarium est, intatarerum multitudine et varietate, memoriam ipsam, variis modis iuvare et stabilire, ipsaque experientia verissimum esse didici, quod a praeceptore meo D. Iasone subinde inculcante audivi: calamus est, qui facit Iutisconsultum: testabaturque ipse quamvis octogenarius, et quadraginta annos publice docuisset, quod nullum sineret praeterirediem; quin adhuc aliquid suis locis observaret et asscriberet. Haec ille.

Postexpleto biennio, Italiam bellis distractam, relinquere coactus, ad suos rediit, inibique vicesimo tertioaeatisanno Licentiam, ut vocant, subsequente vicesimo quinto docenrium insignia, promovente Ioanne lindemanno, suscepit: nec mora, quin publicum interpretandi codicem Iustin munus, adipisceretur. In quo sic est quinquennium versatus, ut ab omnibus summam iniret gratiam; et post mortem Lindemanni, in ordinatium eius locum a Collegio Canonicorum ac Iurisperitotum, Principi Georgio nominaretur, in


page 160, image: s192

hanc ferme sententiam: Ceterum quamvis in hac tua Repub. literaria, multos huic muneri idoneos esse, nemo est qui neget: oceurit tamen inprimis vir ornatiss. Simon Pistoris I V. D. clariss in quo uno supra familae claritatem, naturatantas animi et corporis dates, una cum inclita virtute, atque summa cum docendi facilitate non sine magna ommium admirationefelicissime cumulavit; ut melius neminem, pace aliorum dixerimus, velex cunctis Germania Academiis, conquisi um, nostris studiis satisfacturum putemus Tantumin es sapientia proditas, ingenium. eruditio, atque civilitas emicant Praestitit is se in sextum fere annum, communis scholae Doctorem laudatissimum adeo ut fateamur ingenue; cum tamegregie, de nobis vel fidissima sua insticutione, bene meritum; ut pares eigratiastota cohorsnostra, vel agere, velreferre posse desperet. Datum Lipsie anno a Christo nato M. D. XIX.

Hanc laudationem secutus Dur, per Casparum Pflug, equitem auratum, ci functionem de mandandam curavit: quam is co deinceps successu feliciter obsit; ut nonnisi praecipuis esse dignus iudicaretur: et sub annum millesimum, quingentesimum, vicesimumtertium in aulam ab eodem Principe, ad Cancellarii dignitatem accerseretur: de quo quid ipse senserit, in adversariis ita scriptum reliquit: Hoc anno sactus sum non parum invitus, Cancellarius illustrissimi Principis Sax. Ducis Georgii. Maluissem enim vacare prof ssioni et ferte maiori cum gloria. Sed vavor vicit iudicium, et doctrinam potentia. Hoc officium usque ad obitum Ducis Georgii, circiter annum decimi quinti saeculi trigesimum nomum domi forisque laudabiliter administravit.

Ex illo rediit ad ordinarium Lipsia pulpitum; quo pervul gato, statim ab academia Ingolstadiensi demortui D. Francisci Burkardi primaria Pontificii iutis cathedra, literis Viglii Zuichemi Phrysii, quae in historia albiniana nunc exstant, absenti offertur; quarum exemplum, tamquam illustre nostri Pistoris elogium, hic inscerendum videtur: Cum post excellentissimi Ducis Georgiimortem, Pistoris doctissime, a publicis curis occupationibusque ad pristina rursus studia, literarumque otium, animum te advertisse audivissemus, ac ab docendi provincia, quam magna olim cum laude obiisti, non abhorrerete, nobis indicatum esset: cici non potest, quantum nos ilico coeperit desiderium: quo in nostra non incelebri Academia ingolsiadiensi, sub illustrissimis optismuque Principibus Bavariae tui nobis copia obtingeret; atque illa ad antiquam rursus frequentiam atque speciem exurgens, tisi nominis celebritate atque splendore increbesceret, illasstriorque quottidie exsisteres. Quamobram hac re cum magnifico ae principali schola nostrae patrono curatoreque communicata; postquam


page 161, image: s193

etiam morte clarissimi viri D. Francisci Burkardi, primaria pontificii Iuris lectio vacasset; ex illius voluntate et iussu, tuam, doctissime Pistoris, sententiam explor areplacuit; num videlicet in Ingolstadiensi Academia, in Iuris canonici professione, operam tuamlocare non recuses; utsi de tuo consensu certiorati fuerimus; catera quae eodem pertinent, tecum peragi queant. Salarium certe non contemnendum coxstitueretur: honorarent ac colerent, ut dignum est, studiosi doctique omnes; ac cumtempore, illustrissimis Principibus tua Excellentia propius innotescertet; ut quod alibi vix optare qudeas, hic cumulatissime te percepturum sperare possis. Quamobrem quaeso, ut eamrem animo tecum expendas; et quid constitueris quamprimum reseribas: quo eo maturius vacanti cathedrae, per teprospectum gaudeamus: aut aliunde consulere queamus. Utinam autoem voto nostro tua consentiat deliberatio; ac levia inter nos haudita dudumiacta amicitiae fundamenta, quottidiana consuetudine communicationeque studiorum, incunde feliciterque exadificare nobis daretur. Bene vale, vir clarissime. Ex Raina 20. Decembris Anno M. D. XXXIX.

At vero noster Spartam, quam in patria nactus erat, ornare [Gap desc: Greek word] , saepe quamlibet accersitus, antiquius sibi et prius habuit; et {*Vide in eius vita.}Viglium ipsum post movisse, res Imperialis Camerae, Belgicaeque testantur; ubi magnos adeptus honores, in maximis Rei pub. motibus, oppetiit: beatior et civibus utilior suis futurus, si ad egtegiam humanarum Icgum cognitionem, divini quoque iuris, et foederis, cum hominum genere pacti, scentiam pio studio cum ulasset. [Gap desc: Greek words] , prout scribis Chrysostomus. Sed ad Pistorem redeundum.

Huic ergo quamquam scholastica patrium ad focum militia, ceu studioso doctoque homini, prae splendidioribus uliaeconditionibus, inprimis accideret; tamen divina sors aulicum rursus efficere voluit, potito rerum Mauritio, ad archigrammatei munus auctoritare princiipis anno quadragesimo secundo, supra sosquimillesimum revocatum. In quo rantum ad annum usque quadragesimum octavum perduravit. Nam confectus iam senio, varietate temporum, laboribus, valetudine, curis, commeatu gratio e impetrato; in pagum suum Seuselitz, uno infra Misniam lapide ad albim, se reccpit; sic tamen, utin stipendio consiliisqueregum, principum, alicrumque, quibus pieras, eruditio, iustitia, prudentia, dexteriatas, moderatio, caetefaeque eximiae viri virtutes, gratae erant, ad xtremum usque spititum, haereret.

Tandem afflunens prosperitatibu huius vitae omnibus, iam satur dierum et felicitatis humanae: musmodi quidem hac in
vita contingere fortunatis potest, [Gap desc: Greek words]


page 162, image: s194

[Gap desc: Greek words] , poctquam annos mortalitatis septuaginta tres complevit, anno seeuli decimiquinti, sexagesimo secundo, die Deccmbr. tertio, in pago fuo Seuselitz, quo commigrarat, [Gap desc: Greek words] Simeonis [Gap desc: Greek words] , per beatam atque optabilem [Gap desc: Greek word] consopitus, ad [Gap desc: Greek word] transiit; in aede publica sepultus, ubi monumentum eius visitur, cui sequentia Georgius Fabricius inseripfit:

D. O. M.

SIMON PISTORIS I. U. D. OBIIT III. NON. DEGEMB. ANNO CHRISTI M. D: LXII. AETATIS LXXIII. PATER LIBERORUM XXIII.

Vita nostra fidei vita est, non contemplationis.

SIMON PISTORIS I. U. D. IN ERUDITA FAMILIA NATUS, MAGNIS HONORIBUS FUNCTUS, ERUDITOS ET HONORATOS LINQUENS FILIOS SUPERSTITES, QUEM URBS PAPIA DOCUIT, PATRIA LIPSIA ORNAVIT, AULA SAXONICA OBSERVAVIT; SUB HOC SAXO CORPORE CONDITUR, ANIMO VIVIT FELICITATE SEMPITERNA. OBIIT ANN. M. D. LXII. D. III. DECEMBR. HORA V. POMERIDIANA.

Conditur hoc tumulo Simon Pistorius, atque
A patre praclaro nomen avoque tulit.
Saxonica vixit qui cancellarius aula,
Ultra quinque gerens lustra regentis onus.
Ingenio praestans, studio indefessus, honre
Summus, consiliis utilis, ore potens.
Quod mortale fuit tellus tenet; inclita fama
Nominis haud ullo stat Violanda die.

P. C. P. C.

Patri cariss. filii maestiss.


page 163, image: s195

Diligentiam et [Gap desc: Greek word] huius viri testatur bibliotheca, Theologia, Iurisprudentia, Medicinae, Philosophia, omnisque generis bonis libris instructissima: quos propemodum universos sira manu consignavit: et hac in re subsidio noctis fuit usus; quando per negotia aulica libros versate ei minus licebat. Hoc enim ipsi fuit per omnem vitam sollenne: ut post duodecimam noctis surgetet; et ad quartam usque horam lucubraret: inde in lectum reversus, ad sextam usque quiesceret: et hocferit tam dom quam forisin itineribus Amicitias cum doctissimis quibusque sui temporis hominibus in aulis et scholis, cum coluisse; literae abamicis missae, sunt argumento. Domi ferax, locuples et temperans, liberos ex tribus ordine coniugibus vi ginti tres suscepit: quorum plerique in aulis et praefecturis principum, inque consistorio Caesacis Imperiali, prae eipuas dignirates, ingenii, doctrinaeque commendatione consecuti, semper celebrabuntur.

Hartmannus quidem ex terria coniuge Zigler a Kliphausen natus, quo in fastiglo, quantum praestiterit, non in aula tan tum, ubi praecipuum locum tenuit; sed editis quoque eruditistimis lucubrationibus in repub. literaria, non potest cui quam studiorum amatori, non esse cognitum. Pater tamen senex expertus omnia, scholastiam vitam aularum splendori praetulisse, nec obscuras huius sui iudicii significationes, filiiisreliquisse dicitur. Nimirum non vivimus arbitratu nostro; verum Deo, Rei pub maiorbus, unicuique suam assignantibus stationem, religiose parendum est. Illius tamen frater natu maior D. modesitus I. V. D. patris sententiamamplexus, locum eius in ordinaria Lipsia cathedra, longo tempore tenuit, et ad finem usque vitae praeclare tutatus est; cuius filius D. Ludovicus Pistoris. I. U. D. Imperialis camerae assessor Spriae, qui quatuor in recta sursum linea porentes numeravit Doctores, ipse quintus. Prosapia felix omnique bonorum genere praestans: in qua cernere licet veritatem divinae promissionis Psalmis sacrisque literis consignatae: Beatus, quiquis colit lehovam, et mandatis eius delecta ver valde. Potens in terasemen eius, generationi iumstorum benedicetur. Opes et divitia in domo eius, iustitia eius permanet in aternum. Item: Beati, qui ius et iudicium observant, et quisquis iuste segerrt omnitempore.

Prodietunt eius quaedam lucubrationes et responsa iuris, sive ronsilia, suin Modestini F. consillis. Exstant einsdem Modestini, ut et Hartmanni pPistoriorum partes aliquot illusirium iuris quastionum, tum coccmunis et Romani, quam Saxonici.

Mathaus Wesenbecius in exemplis iuriprudentie: Peter. Albinus in Chron. Misnia tia. 25. bibliotheca.


page 164, image: s196

FRANCISCUS CRANEVELDIUS.

NOBILI apud Geldros familia Franciscus Craneveldius Neomaginatus, decursoiuris civilis stadio, suprema laurea publice cum applausu Lovanii donatur. Post Brugis Flandrorum rei pub. oratorfuit: quem in Belgio magistratum ensionarium vulgo nominat. Inde machliniam in consilium a Caesare vocatus: summa cum fide atque integritate munus obiit.

Sexagenario maior, dum publica tractat negotia, et de iure indies respondet; Graecarum literarum praesidium sibi deesse dolens, M. Catonis exemplo, senex eas ab clementis per se discere horis subsecivis bob erubuit. Quas tamquam diuturnam sitim explere volens, tam avide qrripuit, ut sine doctore Graece bene peritus Procopii de Iustiniani Imp. aed ficiis, libros sex, aliaque non pauca latio donarit. Hebraicae etiam linguae non ignarus, facras literas in aetatis afflictae solacium tractavit. Magna illi per omnem aetatem cum Desiderio Erasmo, Ludovico Vive, Thoma Mora, Alardo Amstelrodamo, aliis que claris ea tempestate viris, familiaritas fuit: ad quos etiam Graece interdum, stilum exercendo, scripsit. Symbolo gentilitium nomen complectente, hoc usus est Ludi-CRANE, VEL seria.

Moritur Machliniae ipso D Francisci {*4 Octobr. Bibliotheca. Antiquitatis amans. Them. Mori xenia.}die, quem sibi cognominem quoad vixit, religiose coluit, anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo quarto. Bibliothccam, optimis cuiuscumque generis libris instructam, heredibus moriens legavit. Antiquorum numismatum, et rotium antiquitatis fuisse studiosum, vel ex eo liquet: quod ex epistola ad Erasmum praedicat Thomae Mori xenia. qui discedens, uxori donarit aureum annulum, in quo Britannice: Bona voluntate censentur omnia: ipsi autem Craneveldio vetusta numismata, aureum argenteumque: in quorum altero Tiberii, altero D. Augustieffigies.

Praeter illos Procopii libros Latine redditos, scripsit et praesationem in I. Ludovici Vivis libros de Veritate fidei Christianae, ut Gesneri bibliotheca monet Aubert. Miraus in elogiis Belgic. Erasm. lib. 15. epistolarum.


page 165, image: s197

HULDERICUS ISELINUS.

BAsileae Rauracorum Iselinus in hunc mumdum prodiit, natus ex honesta Iselinorum familia, anno Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo. Patrem habuit homonymum, Senatoriem, ut perhibent, ditissimum: matrem vero Elisabetham Barin. Ab his parentibus puer liberaliter educatus, bonis literis operam de dit:atque Ioanne Oporino praeceptore, prima artium humaniorum iecit fundamenta, Postea in Simonis Grynai contubernium admissus, Graecis literis et Philosophiae sese dedidit. ac minime vulgarem eruditae doctrinae supellectilem sibi comparavit.

Itaque bonis studiis sic satis excultus anno trigesimo octavo, Lutertiam est missus: ut et quas incoarat artes, plenius perdisceret; et Gallicae usum sibi compararet; atque Iurispruden tiae operam daret. Eo in loco cum aliquandiu substitisset, alias quoque Gallise Academias accessit: et inprimis Valentiae ad Rhodanum plurimum profecit.

Egtegia igitur artium, linguarum, et legum cognitione instrucuts, anno circiter quadragesimo septimo post millesimum quingentesimum, inpattiam rediit; et iura extraordinarie expli care coepit. Sequenti vero anno Italiam quoque adiit: et Papia ab ipso Alciato Iuris utriusque doctor, sollenni Academiarum more, est renuntiatus.

Basileam ubi rediit, D. Bonifacii Amerbachii Iureconsuliti fi liam Faustinam uxorem duxit; pauloque post soccro in Iuris professione successit.

Eo in officio dum sollenne suum obtinet; inprimisque ecclesie unitatem exoptat; dira pestesae viente Basileae sub finem anni millesimi, quingetesimi, sexagesimi quarti, cum duobus collegis et Iuris profesloribus Maroc Hoppero, eius anni Rectore, et Martino Ubero, immatura morte autertur; aetatis suae quadragesimo quarto, pulchra post se prole relicta. Sepult9 est, cum publico luctu, in cathedralis ecclesiae circuitu, cum tali epitaphio in marmore sculpto:

Cultor iustitiae fui severus,
Et verus pietatis {*aestimator.}indagator.
Utranque ad superos comes secutus;
Hoc natos moneo et {*pios.}seros nepotes,
Discant iustitiae ac Deo {*plaecere.}parere.
Ob. A. C. M. D. LXIV.

Fuit vir eruditione singulari, prudentia, et vitae innocentia conspicuus: et quamvis aetate iuvenis, tertium tamen Rectoris officio functus, et quidem magna cum laude. Ex libr. 3. Prosopogr. Pantal. et monumentis Basiliens.


page 166, image: s198

GEORGIUS SIGISMUNDUS SELDIUS.

AUgustae nascitur Georgius Sigismundus Seldius, anno Christi millesimo, quingentesimo, decimo sexto, die vicesima prima Ianuarii, patre Georgio Seldio familiae Augustae {*Crusius aurifabrum seri bit fuisse, in annal, Suevie. p. 3. pag. 347. Prisca Schallerinamater. Ioann. Hegenenuller. Seldii frat. uterin. Cum Fuggaris Ingolstad. enittu ur.}celebris, tunc quadrigamo et sexagenatio, Geometriae, et aliarum Mathematicarum disci plinarum peritissimo; Matre vero Prisca. Schallerina, honestiffimae familiae matrona: sed illis nuptiis aerate fere puellatque post huius mariti obitum, alii viro iuncta, proge. nuit Ioannem Hegenmullerum IC. primum Bavaticum consiliarium, postmodum et Caesarium, aliquandiu etiam Camerae Imperialis adsessoren.

Seldius autem hic puer tenellus a Pinitiano, celebri Grammatico, in patria institurus est; bui cum inter iuvenes Fuggaros, Raimundi filios ingenii promptitudo deprehenderetur, cum eis cirea aetatis annum forte undecimum Ingolstadium fuit missus. Ibi annis non omnino duobus fuit. Nam cum plane esset praecocis ingenii, ad Iuris studium mature adhibendus Nicolae Eberhardo Phrysio videbatur. Ideoque cum Fuggari filiis in Italiam est ablegatus; ut ei studio inter reliqua (nam et Historiis summo opere, et Mathematicis, et Graecae linguae, omnibusque ingenuis artibus et disciplinis unice fuit addictus) invigilaret; id quod fecit admodum sane feliciter: quippe qui vir maximus, atque orbis ac saeculi sin gulare quoddam columen evaserit.

Duos autem facundissimos fenes, Lazarum Bonamicum aliquandiu Patavii, et Romulum Amusaeum multo diutius Bononie summo studio ac desidemo audivit.

Absoluto in Italiam integro biennio, in Galliam quo que mirisice literis ornatus abiit, ac Biturigibus tantundem temporis iisdem in studiis summa cum diligentia consumpsit; repetiitque mox Italiam: ubi clarissimis dIureconsultis, quibus adiunixt et Marianum, evolvendis indefessam dedit operam nec ante quam alterum adhuc ibi biennium confumfisset, doctorea laurea voluit ornari.

In Germaniam ubi reversus, multiplici iam eruditione, prudentia, et lingnis ornatus, quibus etiam Hispanicam inter Hispanos in aula eleganter adiunxit, nihil prius ipsi fuit: quam ut primo quoque tempore Imperii, quod Spirae est, Iudicium Canierae spectaret: et quae essent inibi usitata ac necessaria, summo studio observaret.


page 167, image: s199

Inde ab Antonio Fuggaro dignis encomiis commendatus Henrico comiti Palation rheni, Frisingensi tum episcopo; in eius consilium starim est cooptatus. Apud hunc cum in dies magis magisque inclaresceret: reliquis etiam Bavariae ducibus coepit esse carus: ac mox Ludovici Bavariae ducis Landishutae consiliarius est designatus: qui ci Cancellarii sui filiam uxorem dedit.

Hoc loco, anno a nativitate Domini, millesimo, quingentesimo, quadragesimo sexto, a Carolo V. Imperatore post mortem loannis Navii, petitus est in suum cousilium: arque impetrata a Bavariae duce venia, in eius temporis expedition cum Cafare Wittembegam profectus: cumque ei iam annos quatuor inserviisset, auno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo, Vicecancellarius Im peratoris ab eo est declaratus; quo in officio rebus Imperii summis praefuit.

Quia autem moles ac negotiorum multitudo id requireret, Ioannes Marquardus Badensis et Henricus Hasius ei adiuncti de Caesaris voluntate fuerunt.

In ea functione Seldius Germaniae pcoceribus, pleris que Imperii principbus atque maximis Christiani orbis regibus, ob summam animi moderationem, iudicii integritatem, patriae amorem, admodum carus; et summe semper adamatus fuit. Nobilitas etiam Germanica, et ampliffimus literatorum ordo, eum in actionibus quibuscumque, solum fere observabant: et in eum gravissimis et periculosissimis temporibus ingruentibus, tamquam ad certum portum, quo confugerent, tamquam lumen, a quo illustrarentur; tamquam sacram ancoram, qua quiete fruerentur, animum intendebant. Nec enim quemquam sine salutari consilio dimisit; neminem non est afflictum confoltus; adeo ut neminem quemquam ei infensum fuisse, auditum sit unquam: neminem etiam gravius odisse visus est ipse; nedum ut unquam alicui mortalium ullo verbo de traxerit, inviderit, lacessivertque: ut summa semper in eo vitae integritas, incredibilis prudentia, indefessus labor, studium admirandum, isti tam sacro officio convenientissima responderint.

Dum igitur eius utitur opera Carolus imperator; multis equidem laboribus res maximae in universo Imperio inciderunt per decennium totum: dum eum adhibet in Christiani orbis rebus constituendis: dum ei filium ex Hispania venientem per Italiam et Germaniam in Belgium comitandum credit; dum difficilimis legationibus (in quibus et Passaviensi conciliationi utiliter adfuit) praeficit: dum iterum cum ipso Carolo de rebus maximis consilia confert plurima: dum secum ipsum retinet gravissimis laboribus et sollicitudinib. Caesar onustus


page 168, image: s200

in Belgio: donec tandem Aurangiae principi adiunctum, ablegat, ad gubernationis Imperii refignationem Electoribus offerendam. id quum in Ratisbonensi Germaniae Principum conventu, anno post natum Christum millesimo, quingentesimo, quinquagesimo septimo, differretur; anno tamen subsequenti in comitiis Francofurdiensibus est transactum. Interea temporis vero, anno inquam milliesimo, quingentesimo septimo, instituto a Carolo Imperatore, et Ferdinando Caesare Wormatiae de religione colloquio; cum Ferdinandus, ut ut vellet, non possetinteresse, cum Iulio Pflugio episcopo Naumburgensi, Seldius noster commissarius ibidem, et iudex Caesarum nominefuit. Ubidoctissimis quibusque, etiam contrariarum partium, valdefuit acceprus; sed co colloquid, cum omnium bonorum dolore interrupto, Seldius comiriis praedictis interfuit.

Iis peractis, anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo nono, abobitu Doct oris Ionae, Procancellarius Imperatoris Ferdinandi, declaratur. Ubi maiore ex parte in Austria vivensiterum immensos exantla vit labores. Imperatorem in peregrinatibus, in comitiis, in coronationibus filii Maximiliani comitatus: in secretum consilium, in curiatum, in Camerale, in Ungaricum ailh bitus: atque vir infia consistentem aetatem, laboribus gravissimis, non annis tantum non exhaustus. Itaque ab eo munere ut liberaretur; cum Iam quinquennium Ferdinando Imperatori instrivisset; dinturnis precibusco ntendit; atque aliquomodo liberarionem a Vicecancellariatus officio obtinuit; quae ad vicesimum dien Maii, auni millesimi, quingentesimi, sexagesimi tertim, fuerat definita. Sed tamen subinde aggravescentibus Caesaris negotiis detentus, in anla remansit, usque ad finem mensis Iunii anni sequentis; quo cum uxore, in Bavariam, ad arces suas et libros, quos non uno in loco habuit plurimos, teversus est, ut paulatim sibi quietem, et literarium die optarum otium paratet. Ibi tum resiciens arcem Neuhoven, ab alberto Bavariae duce sibi donatam, statut in posterum lucubrationes, quas erudidissimas reliquit, in eadem et Monachii prpolie et exornare.

Sed interea Vienna obit Ferdinandus Imperator; qui, paucis diebus ante mortem: eius praesentiam, summo cum desiderio exoptarat. Hunc enim itentidem ad se vocans, non aliter quam pater Seld solitus fuit appellare: id quod et a Maximiliano Caesare, et Alberto Bavariae duce, qui principum erat in cum affectus, fertur factum. Verum Seldius tunc locorum intervallo non exiguo disiunctus, minime potuit accersi.


page 169, image: s201

Otium ergo iam seldius sperans, ut apud suos optata quiete liberius frui liceret, apud Maximilianum II. patri in Imperio suffectum, qui evocarat, sollicite ivit se excusatum, sed per literas, admonitionibus Philippi Hispaniarum regis et Alberti Bavariae ducis, evictus, redit in Austriam; iterum que gravissimis rebus Imperii et aliorum regnorum fidelissimis consultationi. bus, instar certi oraculi, adhibetur. Dum vero ibi confumit menses circiter sex, et iam plurima recte constituenda procurat; et in maiori, quam unquam antea honore est; ut qui a tertio isto incredibiliter amaretur Imperatore; anno pest Christi nativitatem millesimo, quingentesimo, sexagesimo quinto, die vioesima sexta Maii, cum esset extra urbem Viennensem in quoddam praedium ad Maximilianum Imperatorem evocatus, in reditu eodem die infelici admodum fato, excitatorum equorum oursu, cum ruituri currus inevitabile periculum impenderet, prius deprompto ex manica precationum libollo, animum ad Deum convertit, ac cum collega Ioanne Henrico Zasio magni Zafii F. Caesarco Vicecancellario, e curru desiliit; et illisis ad saxum quoddam temporibus, eadem adhuc hora exspitavit. Cuius mors quam plurimis hominibus summum attulit dolorem; loge maximum vero ipsi Maximiliano Augusto; qui eius caput statim iussit ex convenieri materia plastice fundi; ut eius vera effigies in epitaphio a se conficiendo posteritati conservaretur. Zasius eodem corru vectus, periculose quidem et ipse cecidit: sed Dei beneficio servatus est: ut haberet Resp. cuius successione Seldii, viri optimi ac doctissimi, desiderium lenirecur.

Circumfertur in Seldium tale Ioannis Cratonis, medici Caesarii, epigramma:
Selde, tuo casu cecidit Res publica: tecum
Ne iaceat tumulo morte perempta precor.
Fuit homo erga omnes benignus; ob eruditionem aut divitias, aut alia, nil elatus: beneficus et pro officiis gratus: unde bene meritis et non indignis, quippe comitis sacri Palatii privilegiis ornatus{*An. 1554.} insignia et arma contulit: liberalis et in excipiendis in libera a Caesaribus sibi indulta mensa viris nobilibus, et doctis. Ipse quidem invitatus ad neminem fere principum et magnatum ausus fuit ideo venire; ne cum uni satisfaceret, reliqui idem a se postulare possent; atque ita convivationem quidem multis temporibus, ac prandia vel intermisit omnino vel parciora sumpsit: ut ad res pertotum drem erpediendas, tanto esset alacrior et aptior. Pro se tamen crudiora salsamenta mite amavit. Musica vehementer et reliquis Geometricis et dimetiendi atque delineandi studiis delectabatur: testudinem autem pulsandi longe celeberrimus artifex, et principibus miraculo fuit: sali


page 170, image: s202

bus inter suos et optimates sibi familiares, cum summa gravitate et modestia, et incredibili antiquitatis et historiarum peritia, affluebat. Unde etiam solus Caesaris Ferdinandi animum, tristibus curis saepius defatigatum, gravi et dulci orarione appositis exemplis ornata, ceu praesentissimo remedio, subinde recreavit.

Fuit etiam gratus et carus Carolo V. Augusto: quod vel ex hac narratiuncula in proclivi cuius est colligere. In postermo ex Germania discessu Carolus Ulissinge ventos navigationi idoneos exspectans, in multam usque noctem cum Seldio, fratris tunc Ferdinandi legato, est collocutus. Postea Seldio abitum petente, cum ex familia in atrio partim dilapsa, partim dormiente, nullus apparerat. Carolusipse lychnum Seldio, quamvis recusanti, praetulit: eique, per gradus deducto: Hoc tibi monumentum, inquit, Caesaris illius Caroli habeto, Seldi, tot exercitibus et excubiis quondam stipati: quem nunc solum, et a familia etiam desertum vides: et cui tu tot annos serviisti: is nunc tibi etiam serviit; et tibi lumen praetulit. Dixit etiam in postremis illis congessibus Seldio: se, in has mutatione suae fortunae, agnoscre potentiam Dei; cui nequaquam velit repugnare.

Scripsit seldius consilia gravissima multa: Repertorium iuris quasi prorsus novum confecit: Genealogias maximarum familiarum: Caroli V. Imperatoris res gestas acti iudicio, et perfectissimo ordine collegit: de origine et successione regnorum et familiarum, alia quaedam rariora, a nemine faeile animadversa, ipse prudentissime observavit; a fratre uterino D. Hegenmullero publicanda. Anno tandem millesimo, sexcentesimo, decimo octavo, prodiit Seldii discursus, ex M. S. collatis, de Caesaris et Pontificis Romani potestate: in quo controversia inter Ferdinandum I. Imperatorem, et Paulum I V. Pontificem orta, excutitur: an Caesar abdicaturus se imperii onere, id in manus Romani Pontificis resignare debeat. Conscripserat Seldius, iubente Caesare, anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo octavo. Pantal. lib. 3. Prosopograph. Chytraeus in Saxonia: Zuingerus in theatro: Thuan. lib. 21. historiar.

Vide et egregium Seldii huius elogium epistola ad lectorem in Chronic. Melanchth. a Peucero pag. 938.


page 171, image: s203

HIERONYMUS BAUMGARTNERUS.

INTER alia florentiss rei pub. Noricae lumina, non minithae nognirudinis, effulsit HIER ONYMUS BAUM GARTNERUS, exortus inibi familia patricia, anno a Christi nativirate, millesimo, quadringentesimo, nonagesimo octavo, die nono Martii, tiiente horae ante septimam vespertinam.

Adolescens cum alibi, tum Wittembergae optimarum artium studiis deditus, familiarissime cum Melanehthone, tunc itidem iuvene et aetate aequali, vixit: eumque ut praeceptorem semper coluit. Postea in patria ad amplissimos evectus honores, inque ordinem Senatorium cooptatus; Rei pub. eiusdem in comitiis et Imperii conventibus legatus, sapientia, eruditione, et auctoritate sua res momenti maximi feliciter fideliterque procuravit.

Inde anno quadragesimo tertio, e conventu Spirensi, quo missus a civitate fuerat, domum rediturus, in itinere a quibus. dam, qui se Suevici foederis hostes profitebantur, interceptus; inque diversis latebris, ut necesse fuit, abditus, ac diu vexarus est. Ceperunt omnes boni, et in his Melanchthon, ex viri praestantissimi casu et captivitate indigna, dolorem summum: quem ille non sermonibus modo et literis; sed etiam consolationibus, et quaerendo occasrones liberationis, et intercessionis tum apud principes, tum multos equestris ordnis vitos, declaravit. Facit istius casus mentionem saepe ad Cametarium: et inter alia sic alibi{* Ep ad Cam. pag. 473.}: Ad vulnus, quod domestica mihi calamitas fecit, acceessit alterum, Hieronymo Baumgartnero capto; qveni multis de eausis vere et ex animo diligo. Quem enim ulla in civitate virum melius meritum de sua Repub, de ecolesia, de studiis literarum, aut magis ornatum domesticis virtutibus, nominare possumus? ac vicissim ille nos diligit. Non possum itgitur non vehementer dolere, talem et virum et amicum in tantum diicrimen venisse. Eusi autem non dubito; custodiri eum a Deo aeterno patre Domini nostri Iesu Christi, quem veris officiis coluti et colit: tamen pericula, quae sunt ob oculos, mihi et metum et maerorem augent. Haec Melanchthon Lutherus etiam ad coniugem Baumgartneri epistolam scripsit: ut luctum eius levaret.

Tandem cum diuturno dolore, et ingenti suorum tristitia, gravissime afflictus esset, non sine vitae propter morbos periculo, biennio fere exacto, pecuma numerata dimissus ac patriae est restitutus. Rediit ad suos laetitia omnibus bonis exsultantibus; et ad conspectum revertentis effusa civitate universa.


page 172, image: s204

Ipse itidem Melanchthon suum gaudium hisce est{* Ad Camer. ep. p. 524. seq.} restatus: succensui [Gap desc: Greek words] , quod sine meis literis ad te profectus est. Sed rediens, quia [Gap desc: Greek word] afferebat de Hieronymo, me plasavit. Et paucis interiectis: Ago gratias Deo aeterno patri Domini nostri Iesu Christi: quod Hieronymum coniugi suae et liberis restituit: et precor, ut nos gubernet. Nam mihi impendent novi [Gap desc: Greek word] .

Inservivit deinde annis adhuc viginiti patriae suae Baumgartnerus: ac consilia sua non ad privata commoda, sed ad salutem publicam semper direxit accommodavitque.

E vivis abit anno sexagesimo quinto, ad findem decurrente, cum ipse annum aeratis excessisset septimum et sexagesimum; elatusque publico omnium bonorum luctu: ac cives quidem testari sunt, se partrem patriae: Res pub. ornamentum dignitatis, ac praesidium stabilitatis suae: Ecclesiae se patronum et nutritorem: Musae se fautorem ae Maecenatem suum ea in Repub. amisisse. Nectantum Norica Res pub. sed et in vicinia magno numero eum, cum gemitu ac dolore desiderarunt. Wittembergae etiam sanctis demortui manibus iusta ibi discentes persolverunt, anno sexagesimo sexto ineunte.

Filium reliquit cognominem, heredem ut dignitatis et amplitudinis: sic etiam laborum vigiliarumque et curarum de Repub. cuius consilio et ope domus Baumgartneriana sustentata, et civitas fructuose usa est. Fuit enim duumvir Norinberg. et Academiae Altorphianae [Gap desc: Greek word] . Avocatus est ex hac vita anno sexcentesimo secundo, die decimo octavo Decembris. Sed nos ad patrem redimus.

Fuit in eo ardens sincerae religionis studium: doctrinae eruditio solida: suavissimus virtutum, homini et politico et Christiano convenientium, concentus: praecipue iustitiae, moderationis, ac beneficentiae: quas exornavit gemmata quasi corona Iustitia fidei, et bonae conscientiae: fuit denique amor erga patriam singularis. Er summa viri laus haec perhibenda est: quod sua civitas funus prosecuta, hoc eum encomio epitaphio ornavit: PROFUIT OMNIBUS, QUIBUS POTUIT: NOCUIT NEMINI.

Amicis usus est suae aetatis plerisque viris doctis ac claris: quos officiis, quibus potuit, ornavit. Camerarius multis id epistolis testatur, in quarum una ita ad{* Lib. 3. epist. pag. 200.} cum: Egote vere amo propter virtutem et sapientiam: quam utramque esse eximiam in teperspexi: neque te vel voluntatem, vel iudicium meum respuere confido.

Exstant et Eobani Hessi ad eum carmina, de quibus haec subicimus.


page 173, image: s205

CLARISS. V. D. HIERONYMO BAUMGARTNERO V. C. NORICO.

Sic tibi faustus eat: sic sit sine nubibus annus:
Cuius nunc subeunt limina solis equi!
Sic te nec tergo videat, nec fronte maligna:
Cuius hic apta deo nomina mensis habet!
Ut bonus esse soles nostris, Hieronyme, rebus;
Sive benigna dea est, sive maligna dea est.
Cumque alii dubiis seu certis casibus actum,
Vel male dissimulent, vel simulanter ament:
Solus fortuna retinens in utraque tenorem,
Constantes animi quem retinere solent:
Cumque satis videar desertus ab exule Musa:
Nostra est in patria, te duce, Musa sua.
Tu, quod erat certe sine te mibi triste futurum,
Exilium patria dulcius esse facis.
Nate deas inter, Phabaia regna tenentes,
Corporis atque animi nacte decenter opes;
Debeo plura tibi, quam debuit optimus, olim
Temporis, Augusto, conditione Maro.
Nam neque tunc ullo fuerant sine honore Camena:
Nec sua principibus fama maligna fuit:
Tunc sua erant vulgo non invidiosa poetis
Pramia: tunc censu non caruere schola.
Nunc studia aversum frigent neglecta per orbem:
Et vix, quo miserum corpus alatur, habent.
Et, nisi neglectis urbs Norica prastet asylum:
Aut nulla, aut tenuis vita futura fuit.
Qua tamen et talem nisi te fortuna tulisset:
Quid mibi cum turba, Noris amoena, tua?
Ante meos ergo viventis spiritus artus
Deseret, et rursus cum volet, intus erit:
Quam tantis possim meritis ingratus haberi:
Nomine quanta tuo iam mibi ferre grave est.
Quod tamen ingenio possum studioque sideli:
Non erit officii languida cura mei.
Et mea si vitam, quam sperant, seripta merentur;
Forte aliqua boc veniet nomine vita tibi.

Et haec de Baumgartnero collecta ex Eberi calendario: Crusii annalibus: vita Melanchtbonis a Camerario deseripta: tomo 6. pregrammatum Wittembergensium: epistolis Melanchthonis ad Camerarium: epistolis Camerarii ad hunc Baumgartnerum: chronologia Bucholceri: Eobani carminibus, aliis


page 174, image: s206

IUSTINUS GOBLERUS.

GOSLARIAE, Imperii in superiori Saxonia oppido, ad flumen Gosam ab Henrico Aucupe condito, lustinus goblerus natus, ubi primis literarum elementis fuit imbutus ad publicas se contulit scholas In iis cum humaniorum artium atque linguatum studio iurisprudentiae cognitionem coniunxit, tantumque ea in disciplina profecit; ut in ordinem iustitiae sacerdotum, sollenni Academiarum more, fuerit adscriptus.

Inde a Repub. Francofurtensi opera eius, liberali proposito stipendio, est conducta. quamipseside et dexteritate egregia, nec sine sua laude non paucis annis praestitit.

Laboribus tandem et aetate exhaustus, ad vitam abiit meliorem, anno Christi sexagesimo septimo, post millesimum, quingentesimum, mense Aprili.

Fuit iureconsultus et poeta bonus: atque in rei literariae commodum cum alia, tum haec elucubravit:

Pilei ICti opus de civilium atque criminalium causarum iudiciis.

Summam Othonis de ordine iudieiario: quam et emendavie et auxit.

Caroli V. de capitalibus iudiciis constitutionem Latine vertit, commentarioque auxit: ut et ciusdem Caroli constitutionem de pace publiba tenenda.

Explanationem in l. Respiciendum ff. de poenis.
Speculum item iuris.
In Philologicis autem haec ab eo sunt edita:

Prosopographiarum libri 4. in quibus imagines personarum illastrium aliquot, vel descriptiones, ex optimis auctoribus.

Lubeci Chronic. libri 3. ab Hermanno Bonno Germanice notati, a Goblero in Latinum traducti.

Oratio in obitum Erici senioris ducis Brunsuicensis gemina.

Oratio de laudibus Philosoph. moralis, et quid ea conferat iurisprudentiae.

Oratio de iurisprudentia.
Oratio Demosthenis de pace Latine versa.
Oratio Basilii Magni paranetica versa.
Vita Petri Mosellani.
Vita Ulrici Fabricii I. C.
Continuatio Sleidani ab anno 56. ad 67.


page 175, image: s207

Constantini Harmenopeli libri in vernaculam conversi.

Haec de Goblero ex lib. 3. Prosopograph. Pantal. bibliotheca Gesneri: Chronico Chronicorum.

IOANNES OLDENDORPIUS.

LUMEN hoc Iureconsultorum Germanorum, ortum est Hamburgi, utbe Saxoniae libera, et emporio hodie celebri: cuiq, nomen non ab Hammone; sed a saltu silvaque, vel a salicto pratove inditum. Ipse Oldendorpius e patria Coloniam, Ubiorum caput, ubetioris comparandae doctrinae caufa, missus; singularemque expertus est avunculi sui Alberti Crantzii, historici clari, liberalitatem.

Inde Gryphisvvaldiam, Pomeraniae urbem, Academia notam, venit: ubi in omnibus diseiplinis, inque legum inprimis scientia, tantos se progressus secisse demonstravit: ut dignus summis insignibus ac Doctoralibus honoribus fuerit iudicatus. Publico iraque testimonio ornatus, primum Rostochiana Reip. syndicum egit: deinde Colonie idem Agrippina iura et publice interpretatus, verus non tam iuris, quam iustitiae consultus.

Marpurgum postea evocatus multis annis ibi ius civile est professus, singulari cum laude doctrinae, fidei, industriae, sapientiae. Nec vero solum legespro cathedra explicuit: sed etiam a consiliis principi suo fuit: adeo ut audierit Iureconsultus acris iudicii, et in praxi dexteritatis singularis. Semper enim, quae a legibus et iure civili proficiscerentur, ad aequitatem retulit: maluitque controversias tollere: quam litium constituere actiones.

Anno deinde Christi millesimo, quingentesimo sexagesimo septimo, cum postridie Pascha Philippus Hassiae princeps celeberrimus in fata concessisset: secutus est eum consiliarius hic Oldendorpius, duobus mensibus post, eiusdem anni, hoc est, die tertio Iunii, Marpurgi honorifico funere sepultus in summo templo ad sinistram arae.

Praestantissimum et hune fuisle ICtum, ac de iure suo praeclare meritum omnes hodieque testantur uno ore sacrarum legum antistites. Egregie sane multa et ad legalem scientiam et ad alias disciplinas facentia, dixit scripsitque: de quibus paucula delibabimus. Primum itaque in iure tradendo quid desiderarit hinc colligas: expoliri ({*Lex. p. 315. Ius uti decendum.}inquit) debent solida doctrina, non distrahi altercationibus iuvenum ingenia. De commentariis


page 176, image: s208

et commentatoribus ita iudicat: commentariis legendis, magno temporis dispendio a cognitione iuris studiosi avocantur.

Et, commentatorum desultorias apiniones, qui in Acade miis tradunt, et in foro allegant, insaniunt. Er alibi: Leges Romanorum et prascriptaiuris, commentatores, relicto aquitatis studio, adeo multiplicarunt: et altercationibus obscurarunt: ut neque principium neque exitum invenias. De iudicris hodiernis ita{* Ib. p. 291. Alibi tres adfert causas iudicia corrumpentes Lexic. pag. 178.} iudicat: Forma iuduiorum, qua nunc utimur, neque ordo est, neque procossus: sed magis confusio: et nullum est in toto iure exemplum; quo probariposset. Nam quid est aliud, quam calumniola ceremoniarum atque seriptorum altereatio extra omnem causa cognitionem? adeo ut iudex ipse non habeat sape in manu, officium suum exercere in litibus: imo cogitur ad sedentariam audiendi operam, donec omnes ista ceremoniarum prastigia peragantur. Iurisprudentiae obscuratae causas exponit has: doctorum tum inscitiam tum ambitionem: deinde vastas moles commentarioru: tertio usum in soro neglectum: denique [Gap desc: Greek word] . Defundamento legum ita {* Ibid. p. 193. De fundameto legum. P. 205.}sentit: nullam propemodum sanctionem esse: qua non aliquo modo ad nature perpendiculum respondeat: quae non aliquam radicem ex naturalibus notitiis trabat. Et alibi: Legum tabulas Mosen a Deo accepisse, nemaest qui nesciat: a quo totaiuris scripti seges proseritur. Quicquid enim posteri legum scriptores in monumentis reliquere: id totum, tamquam simiae, a Mose, primum Graeci, deinde a Graecis Romani mutuati sunt. Disputationes moderate vult exercitii vice adhiberi, more veteris scholae Socraticae. De scholarnm necessitate gravissime sic: Verbum Christi, inquit, neque in ecclesia praedicari: neque in Repub. retineri politiae ordinatio, sine scholastica institutione potest. Degradibus in scholis: hoc saeculo, ait, et ordinem docendi, et titulorum nomina corruperunt insulsi commentatores. Alibi reprehendit Criricos, qui ordines istos elevant.

De vero imperandi modo gravissime moner: Imperii fines nullo modo commodius possient propagari; quam si defendantur subditi in libertate iuris sui: sinon graventur contramoderatam politiae ordinationem. Contra quoque nulla est amittendi imperii perniciosior occasio; quam premere subditos: eripere fortunas eorum commentitio praetextu; miscere fas et nefas. Itaque deridet eos: quimirum in modum semper huc intenti sunt; quomodo ditionem suam quoquo versus latius proferant: et interim non solum non arcent a subditis vim; sed ipsi quoque sanguinem emungunt. Quofit ut plerumque magnam ditionu partem amittant, bello domi ivaenato: quod caeci homenes non animadverterunt. Sed haec satis: plura, qui volet, in eius scriptis reperiet.

Ut enim posteritati prodesset, ad scribendum etiam animum, Minerva non invita, appulit. Locupletavit enim ae promovit


page 177, image: s209

studium iuris commentariis in multas iuris partes quam plurimis: ac praesertim Practica actionum forensium absolutissima; qua verus exercendae iurisprudentiae usus ostenditur, in medio relicta, Sunt eiusdem et variarum lectionum libri aliquot, ad iuris ciurlis inaerpretationem, apprin e utiles: de quibus, ut et ahis eius lucubrationibus, videndi elenchi librorum.

Exstat in eum Hendecasyllabum eiusmodi Abrahamo Schvvartzio auctore:

Si quuquam Thgemidis fuit sacerdos
Felix, ius alios docere saerum:
Oldendorpius hic fuit disertus.
Qui legum cupidam bonis iuventam
Libris instituit fideles, usum
Monstrando et variis fori applicando
Leges iudiciis bene explicatas.
Qui multum teneram iuvat iuventam;
Laude est perpetua ac honore dignus.

Petrus autem Nigidius hoc cum epigrammate est prosecutus:

Magne Oldendorpi, tu vivens, iuris asylum,
Symnasiique huius sol velut unus eras.
Dudum quandequidem superas inviserat oras;
Cui solido a ferro nobile nomen erat,
Multos scripsisti libros, quos Gymnicus atque
Gryphius ornatis exclovere typis.
Quin et Wechelus, noster quoque Colbius: iudem:
Auxiliatrices exhibuere manus.
Hos si quis recitet; summi quoque sidera caeli
Atque maris fluctus is numerare velit.
Eius in ore fuit crebro sententia Fauli;
Vita mihi Christus, mors mihi dulce lucrum.
Conicere unde licet; quantus pietatis amator
Exstiterit canus desrepitusque senex.

Chytraeus in Saxonia: Pantal. l. 3. Prosopogr. P. Nigid. in elencho prof. Marpurg. et scripta Oldendorppii.


page 178, image: s210

IACOBUS REVARDUS.

IAcobus Revardus, de Lipsit elogio Belgii Papinianus, Flander ab ultima stirpe Morinae gentis parentes habuit, domi celebres, opibusque et virtute honestos, natus in Lisvvega mnnicipio agri Brugensis, circa annum millesimum, quingentesimum, trigesimum quintum.

Adolescens Lovanium velut ad mercatum bonarum artium missus, animum ad Iurisprudentiae studinm appulit. Inde Aurelianum in Galliam transiit: biennioque exacto honote actitulo Iurisconsulti ibidem cohonestatus est.

Bello inter reges Hispanum et Gallum exorto, ad suos reversus, Brugensi in urbe sedem fixit, allectus saepius in ordinem Senatorum Post ab Academia Duacena ad iuris professionem honorifice evocatus, munus suum magna cum laude obiit: Rectorque publico bono praefuit.

Dumque studiis aequo plus immergitur, vitium pulmonis, phthisin Medici appellant, contrahit; atque exsucco corpore tabescere paullatim coepit. Brugas itaque decimo octavo mense, valetudinis curandae, regressus, vixit aeger ad annum usque CIC. IC LX VIII. quo flos ille ingeniorum, dumaetatis nondum quartum et tricesimum attigisser, Kalend. Iunii, velut in herba suecisus est; quem si diutius stare Deus permisisset; esset cur Gallis Celtis Iacob. Cuiacium Belgae non inviderent. Solacio tamen esse possunt praeclara ista ingenii monumenta: Ad Leges XII. Tabb. liber singularis: Variorum libri V. Protribunalium liber; Der Praeiudiciis libri II. De auctoritate prudentium liber: De iure liberorum liber, Ad Tit. De regulis iuris commentarius, itemque coniectaneorum libri III. Quae quidem vigiliae expeditum animi vigorem, vividi ingenii aciem; in consiliis de magnis et dubiis rebus capiendis et expediendis sollertis mentis celeritatem; antiquitatis notitiam, arque eximiam viri eloquentiam posteris loquentur. Econiugeliberos aliquot sustulit, in his Petrum sumptnae spei: sed aevi itidem brevis. Conditus est in aede sacra municipii natalis, quam marmorei aliquot maiorum ipsius tumuli exornant. Hoe monumentum amico Ianus Lernutius posuit, mottuum his versibus prosecutus:

Si fas est immortali mortalia ftere?
Atque homini lacrimas persolvisse Deam;


page 179, image: s211

Cum videe exstinctas Leges, Romanaque Iura,
Et tecum hine raptam Flandria Iustitiam.
Macte animis Ravarde tuis. Nampost tua cernes,
Fata, Deam lacrimis reddere iusta tibi.
Aubert. Miraeus in elogtis.

IOANNES SCHNEIDEWIN.

IOannes Schneidewinus in hanc lucem editus est, in vigilia S. Thomae, anno salutis decimo non supra millesimttm, quingen tesienum, Seolbergae, quod oppidum est comitatus illius, a fodinis chaly bis appellatum, situmque ad iuga Hercyniae, ubi haec Turin giam a Saronia disterminant. Pater ei fuit Henricus, praefectus aerario comitum Stolbergensium, vir integritate, sidei atque viraeute eximia qui cum ex coniuge honesta inter quindecim liberos hunc Ioannem in senecta suscepisser natu minimum, prae ceteris eurn tenerrime dilexit, velut [Gap desc: Greek word] senectutis suae, et diligentissime erudiendunr instituendumque in literis curavit. Nam
[Gap desc: Greek words] .
secnudum Oppianum. Ac fuisse Henricum ea etia parte soelicitatis humanae divinitus donatum apparet, quod et mediocriter numerosam sobolem, et minime degenerem post se reliquit. Inter silios duos, qui summos doctrinae titulos atque honores consecuti, et Iuris doctores creati fuerunt: quorum alter patri cognominis munus cancellarii in aula ducum Vinariensium cum dignitate atque usu publico sustinuit: alter est hic, de quo in praesentia agimus.

Scheide Winus igitur noster postquam in patria schola fundamenta primarum artium et pietatis posuisset: in Academiam Wirtembergensem, aetatis suae anno undecimo Christi vero millesimo, quingentesimo trigesimo, a parentibus inissus est: atque Lutbero imprimis, cui propter patriae vicinitatem, et nominis celebritatem, usus amicitiae atque necessitudo quaedam enterceslerat, commendatus. Qui cum indolem in adolescen tulo egregiam ad virtutem atque literas perspiceret: paterno cum amore est complexus; secumque habuit convictorem ae domesticum toto propemodum decennio. Quo ille, privato istens studiorum gubernatore Vito Theodoro Noribergensi, et in studiis optimarum artium laudabiles progressus fecit, et initia doctrinae iuris degustavit.

Conversatione vero quottidiana atque assidua cum hoc vire atque magistro egregio pieratis divinitus excirato,


page 180, image: s212

Luthero, ita in doctrina pietatis et articulis fidei informatus est atque edoctus; ut quid de singulis sentiendum, perceprit, et sermonibus, scriptis ac contionibus huius adiutus, Deum vere agnoscere atque invocate didicerit, animique sui pieratem deinceps comnibus Christiano homine dignis virtutibus, in omni vita atque officio, constanter rchgioseque declararit universis; quibus innotescere unquam potuir. In lectione seriptorum Prophericorum et Apostolicorum, et in frequentandis contionibus sacris ita fuit indefessus et assiduus; ut plerasque domi habitas a Luthero, ipse una cum praeceptore suo Vito Theodoro exceperir; sivaque manu descripserit: quae deinceps et publicatae fuerunt. Quin etiam in publicis contionibus, quae ad populum habrentur, si quid notasset: quod vel consolationem efficacem vel loci obscutioris explicationem continerer, id magno studio et alacritate exceptum, margim contionum Lutheri domesticarum asschbere solitus fuit.

Lutherus ergo, quod filii hunc loco habere, eriam curam de matrimonio ad se pertinere existimabat; suasorque Schneide-Wino fuit; ut ad coniugium tempestive animum applicaret; quo abduceret adolescentem a sodalitio, submde inculcans ei; nullamesse inter homines maiorem et dulciorem amiciriam coniugio. Reigitur communicata cum parentibus; Schneide Wino, vicesimum aetatis, annum agenti, desponder, non solum honesta specie atque forma, verum etiam pudicis et venustis praeditam moribus puellam, Annam natam ex honorata familia oppidi Wittem bergensis, quae nomen gentilitium Turingorum habuit, agnomen vero Aurifabrorum. Pater sponsae vir honestus, socio Luca pictore seniore, primus suo sumptu officinam Typographicam Wittembergae instruxit: ut promoveri doctrinae propagatio, editis ac publicatis magno numero seripris Lutheri, et collegarum atque Bibliis vernacula lingua redditis, posser

Maritus igitur factus Schneide Winus, totum se ad pertexendum Iuris fludium convertit: in quo operam dans publicae scholae, magnaque assiduidate docentes audiens, intra quinquenmum id est consecutus; ut publice responderit de iure pro consequenda Licentia, praeside Laurentio Zochio I. C. qui postea docuit in Academia Francofordiana. Spectata tum industria ipsius, nomen ei et famae celebritatem peperit apud exteros. Itaque expetita et mox opera eius a comite Gunthero Schvvartzenburgico: in cuius aulam concessit; ac gubernationis consilia magna fide atque prudentia rexit.

Quadriennio exacto revocatus in Academiam Wirtembergenlem honorificis literis eo rediit; est que ei locus inter professores attnbutus, initio anni quadragesimi noni, et instirutionum iuris ordinaria praelectio demandata. Ei muneri ita praefuit; ut


page 181, image: s213

diserta et succincta explicatione lucem afferens plerisque materiis, plutimum adiuverit et provexerit studia discontum. Cum enim adolescens operam dedisset cl. viris, Hieronymo Schurffio. Chiliano Goldstein, et Melchiori Klingio: methodum eorum in docendo apte fuit sequutus, seque totum ad artificum illorum imitationem composuit.

Non autem in scholasticis solum operis, enituit ingenii ipsius atque iudicii rectitudo; sed et in dandis consiliis fides atque prudentia. Itaque Electoris Saxoniae mandato cooptatus est in iudicium provinciale, et senatum ICtorum; a quo responsa petuntur in gravissimis controversiis; quae variis ex locis eo perferunt.

Biennio post quam ex aula rediit, titulum atque insignia Doctorum in facultatc iurisconsultorum, assumpsit, non tam privato arbitrio aut ambitione quadem, a qua natura fuit alienissimus: quam amicorum precibus persuasus: cum honorum competitores haberet viros praeclaros: Christophorum Trautenbul, syndicum civitatis Goslariensis, Stephanum Glodium, qui ope ram dedit principibus Vinariensibus, Ulricum Sitzingerum, qui et Reip. N. rmbergensi et Maximiliano II. Augusto consilio ad fuit: et Andream Wolfium, Wittemberg. oppidt civem.

Nec vero in scholasticis pulveribus, autumbratilt otio, consenescere Schneidt Winum passa est honorifica de ipso summorum virorum existimatio Itaque accerstius saepe multum que ad exteros fuit: et expetitum consilium eius in gravissimis causis; quibus ille sic praefuit; ut in dicendis sententiis unam semper aequitatem sibi atque ius propositum habuerit; et ad scopum divinae legis et iuris Romani atque Saxonici respexenit; nec sententiam ad placitum voluntacemque cuiusquam inflexerit. Ac saepe dixisse illum Ioachimus de Beust narravit: illud Regis nescio cuius, iurisconsulto sequendum esse in causis: NEC SPE. NEC METU. Ad hac igitur praeclatiffimam normam et sua consilia, et labores universos dirigere atque accommodare studuit Schnerde Winus; atque hocnomine carus fuit bonis omnibus, atque praestantibus e nobilitate viris. Nec defuerunt successus honestissimo cursui ipsius. Anno millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo de mandato et sententia electoris Augusti Ducis Saxoniae, missus est Spiram, ad inspectionem et diiudicationem maximatum controversiarum, de quibus disceptatum in senatu Camerae imperii longo iam tempore fuerat.

Non multo post, cum de dotalitio fundo lis inter electorem Saxoniae et Landgravium Cattorum orta esset, quae exarsura in malum gravius atque detrimentum periculosum, nisi tempestive prudenterque ei occurreretur, videbatur; commissum negotium fuit ad coguoscendum ac dirimendum magnis utrinque viris; in equestri ac literatorum ordine, delectis ac iuramento obstrictis,


page 182, image: s214

in oppido Mulhusio; ne quis parti suae nimium favens, alienam ab aequi tate sententiam ferret. Quo in negotio arduo itae excelluit Schneide Wini purdentia, moderatio, et fides; ut cum ad optatum findem deducta compositaque res esset; et causa electoris vicisset; magnam apud hunc gratiae accessionem fecisse visus fuerit. Perfunctus enim hoc munere, praemium satis amplum et munificum, ex regia inclitaque clectoris Saxonum liberalitate est consecutus. Sed et postea, in causa quadam non parvi momenti atque industriae usi sunt opera huius, in iudicio Camerae equestri dignitate praestantes viri.

Cum tandem anno millaesimo, quingentesimo, sexagesimo otiavo, qui fuit aetatis ipsius undequinquagesimus, et clymacter periculosior, hiberno frigore satis acti et im miti, Wittemberga in vicinam servestam, ducum Anhaltinorum oppidum, ad explicanda componendaque senatus negotia quaedam evocatus esset: socio Michaele Teubero, inter occupationes pias et Rei pub, salutares, mortem obiit repentinam, cum confectis pridre rebus, abitum pararet, ac recte valens, peneque incoenatus in lectulum se incolumis, ut videbatur, composuisset; et nemine advertente, mane complicatis in formam crucis manibus, nihilque depravato rorporis positu, ibidem repertus esset, cum omnium eius loci hominum luctu, ac Principis ipsius et senatus comploratione. Praesagiir animus hanc illi noctem supremam et fatalem fore: cum hospes principis Anhaltini Ioachi, mi Ernesti inter medias epulas surgens a cena, eidem valediceret, et oulpam praematuri atque indecori abitus verecunde deprecartur, quod sub noctis medium iter ingredi ad suos constituisset. Impetrata igitur venia a principe, cum in hospitium progressus, placide se ad somnum composuisset, sobria atque integra mente, et precibus Filio Dei se commendans; ita tum praeter omnium exspectationem, ea nocte obdormiit. Fama igitur inopinati huius atque acerbi casits disseminata, non solum domesticos et propinquos demortui gravissi me perculit; sed et Academiam Wittembergensem et oppidum universum. Itaque peractis de more iustis funebribus corpus Wittembergae tumulo impositum est ad latus Martini Lutheri; quo ille in vita hospire atque magistro ad pietatem usus fuerat. Est in eum Nic. Reusneri epigramma eiusmodi:
Dum ius rite doces, ius dicis et omnibus aeque:
Consultus iuris, sed mage iustitiae:
Iustitiae merito dicaris Iane sacerdos:
Par Celso, aut, magno hoc nomine, Sulpitio.
Fuit Schneidewinus non solum iurisperitus egregius: verum etiam vir bonus et iustus, Deum timens, qui prodesse studuit omnibue, nocere nemini, unice id agens omni cura et diligentia;


page 183, image: s215

ut sacerdos iustitiae esler ac perhiberetur. Saepe Baldi seintentiam, velut regulam professionis suae, commemorabat: iudicem debere utroque sale instrucium esse: uno scientia, sine quo sit insipidus: altero conscientiae, sine quo sit Diabolicus. Habuit etiam ante oculos contionem regis Iosaphati, qua is utitur ad iudices in populo Dei; Videte quid agatis. Non enim hominis iudicium exercetis; sed Dei, et ipse Dominus Vebiscum est in iudicio. Ideo timor Domini sit in vobis, et singula sedulo diligenterquefacite. Nam apud Dominum non est iniustieia, nec personae respectus, nec muneris acceptio.

In ferendis sententiis accurat peneque superstitiosa utebatur diligentia et circumspectione; ut ne quid de re non satis explo rata compertaque diceret inconsultus; aut statueret, cuius ipsum paenitere deinceps posset, crebro in ore Illud habens: adpaenitendum properat, cito qui iudicat. Iraque cum pronuntiandum de capite et fortunis cuiusquam esset, saepius perlectis rerum gestarum commentariis, et rationum mometis accuratius pensitatis, Deum orabat; ne interlegendum otioso esset animo, aut retum alienarum curis occupato: sed tantum in praesentem causam intenro, arque uni solum negotio vacante. In negotiis vero principum et Kerumpubl. ita versatum fuisse cognovimus; ut semper repeter er illud: Nec spe, nec metu.

Privata eius vita plena fuit exemplorum, non solum iurisconsulto rali, sed Christiano homine dignissimorum. Coniugio usus fuit com modo, suavi, et iis bonis referto, quae piis hominib. vox divina tamquam prae mia religiosae in Deum pietaris, promittit. Fuitenim, iupcta ei mattimonio, Anna Duringia, quae nominis sui omen eastislimis ac gratiosis moribus expressit. Ex hacliberos suscepit sedecim: quorum plerique honores in repub. sunt consecuti, et affinitate iuncti hominibus praecipuis.

Historiam passionis Domini numeris Germarneis, acrhythmis: eleganrissime complexus est, suisque domesticis, ut formulam quottidianarum precum, commendavit.

Fuit et species viri per se valde honesta et decora; quae gravitatem minime aufteram aut morosam; sed suavitati ac comitati coniunctam prae se ferret: qualis et tali vito et professioni conveniret. Partium vero corporis atque membrorum omnium decens aptaque consormstio atque figura: habitus ad plenitudinem, quam medicorum vocabulo [Gap desc: Greek word] vocant, magis quam ad gracilitatem accedens: ex quo factum; ut quamquam sensibus integris et valetudine satis firma uteretur: destillationibus tamen interdum infestaretur, et capitis vertigine, auriumque tinnitu. Quae mala cum tandem crebrius recurrerent; non intermisit quottidie, sive de lecto surgeret, sive ad somnum accederet, se Deo commendare


page 184, image: s216

ardentissimis precibus atque suspiriis; quibus et paratum se esse ad obsequium, quocumque tempore praestandum, evocanti Deo, et indubitata spe ac desiderio beattioris viae teneri ostendebat. Ita et D. Philippi vorsus cubiculo adscripserat, quibus commentari secum pie de migratione videbatur:
Sie ego quottidie de lecto surgo; precando
Ut mens ad mortem sit duce lata Deo.
Et eum aliquand o e consilio publico Scabinatus egrederetur; ae defatigatus lectione, compressionem pectotis atque angustiam praeclusi quasi spiritus perciperet; sublatis in caelum oculis praesenti animo, in haec verba, audiente Ioachimo a Beust, prorupit: quando tibi visum est, Christe ferias hoc caput placide clementerque.

Quantum forenses causae, quae ipsi crebro multumque osierebantur, permiserunt; assiduus in docendo fuit, et Spartam suam, quam propter opinionem virtutis atque docttinae nactus crat, ornare diligentissime studuit. Interea succisivis hotis commentatus est in epitomen illam seu Isagogen iuris, quae ex amplissimis voluminibus brevia capita excepta continer, Institutionum titulo, qui commentatii aliorum in hoc genere elaborationes vincunt, ac digni iudicati sunt a iureconsulto clarissimo Matthaeo Wesenbecio, quibus de suo quaedam adiceret, ut usui aptiores ac locupletiores fierent.

In effigiem eius circumfertur hoc epigraina Martini Henrici:
Quem fecunda tulit venis Stolberga metalls,
Lumine sed verbi ditior illa sacri:
Haec est Oenotomi Iani dectoris imago:
Effinxit Lucae quam tibi docta manus.
Carus erat Luthere tibi, ceu filius: instar
Hunc quoque fovisti, docte Philippe, patris.
Relligionis amans, veri studiosus, et aequi:
Integer et vitae vir, fideique fuit.
Laudibus est dignus geminis, dum certat utrumque,
Iuris in hoe sancta cum pietate decus.
Semina Romani iuris sub Leacoris urbe
Cum binis annis per tria lustra docet.
Dum quid sit rectum, quid iniquum e lumine verbi,
Ac iuris, facili dexteritate videt.
Lustra novem vitae cum quattuor egerat annis,
Cum Deus hinc vitae de statione vocat.
Ipse per Europae fama celeberrimus urbes
Mortuus aeternum nunc quoque nomen habet.

Ex oratione habita a Ioach. Beust Wittembergz, et elogiis doctorum virorum.


page 185, image: s217

ANDREAS WESENBECIUS.

ANDREAM WESENBEIUM natum colligimus sub annum Christi millesimum, quingentesimum, vicesimum septimum: cum quadriennium prope naru grandior fuerit fratre Matthaeo, de quo postea, Patria autem ei fuit Antuerpia: Pater primum secretarius, deinde senator illius Rei pub. Petrus: Mater Barbara Cilia, semina lectissima.

De consilio igitur illorum piotunt et honestissimorum parentum, mature praeceptoribus commendatus, studio et labore tantum profecit; ut cum frarre Matthaee Lovanium fuerit mis ad Gabrielem Mudaeum, primarium illa memoria Lovaniensis Acadmiae Iurisconsultum.

Hoc doctore et ductore ita et publice et privatim fuit exercitatus; ut una cum fratte in ordinem ICttorum, publica renuntiatione et applausu, fuerit relarus.

Elic itaque solenuibus rite petactis, Andreas, qui iampridem in consilits studtisque pract cis Mudaeo praecep on bonam navarat operam; indeque rerum usum non paenitendum compatarat: Bruxellas, ad supremum eius provinciae forum, sese contulit: ubi, quod sollertia doctrinaque praestaret, brevi primosinter togacos haberi cepit: et opinione iustitiae, virtutis, eruditionis ad extremum usque florait: omnis pariter conditio nis hominibus secunda fama gratus et expost is.

Nam iniustas causas prorsus non recipiebat: in ceteris religiosa fide et integritate, non minus aderat egentibus, a quibus nullum sperabatur auctoramentum: quam divitibus et opulentis, de quibus crescere posset: quos tamen ipsos, supra constitutum lege honorarium, numquam onerasse deprehensus est.

Paternam etiam consuetudinem, in tuemdis et sublevandis miserorum patrociniis, sancte conservavit: denique omnibus muneris sui functionibus planum fecit: benesicentiae magis in stitiaeque, quam quaestus studio, ad eam se vitae ratiovem potissimum fuisse inductum.

Huic vitae et moribus comtissimis atque suavissimis, domi lectissima coniux, neque degeverantes liberi aequaliter responderunt: adeoque prosperrimo fortunae blandientis flatu perdiu offensionis expets est usus: donec ex inopinato, quae domum patriamque fatali calamitate sors repentina et indigna demersit; ipsum quoque in statae virilisque aetatis flexu, patrociniis


page 186, image: s218

illustrium captivorum, aliisque temporum difficultatibus, non sine periculi metu, irretitum, de medio vitae cursu, anno sexagesimo nono, supra millesimum, quingentesimum, abstulit: exstinctum, ut domestici consirmarunt, maerore animi, vigiliisque ac laboribus, non hab ita valetudinis ratione, perpertuatis: ut vero rumor, quantum existimarelicet, inanis sparsit, veneno, ab alienigena, cuius contra rem venisser, propinato. Sed haec, ut alia, dies Domini indieabit et iudicabit.

Fuit ipse vir studio doctrinaque, quod ad praxin iuris, maximus: ore vitaque omni temperantissimus, morib. ad humanitate, commoditatem, beneficentiam, moderationem, comtis. Ab illo, quod diximus, officio; quod latissime ad usum salutemque hominum patet; nullis unquam conditionibus, quamlibet splendidis, dimoveri se est passus: praeterquam quod in iurisdictionefeudali ad disceptandas id genus controversias, inter curiae pares, ut vocant, adsedit.

Ornarunt autem omnia in ipso dignitas corporis; cum matrem proxime referter; venustasque atque lepos quidam morum singularis: quo velut sale suavitatis, omnia domi forisque, quamlibet acerba, tam urbane festiviterque condiebantur: ut in gravissimis etiam deliberationibus, ac insuavissimis, prout illae actiones ferunt, negotiis, se collegasque suos appositissimis, sed innocentibus facetiis, perspergeret saepius atque exhilararet per omnia, quod eius fieri potuit, congruens symbolo, quod sibi velut normam vitae praescripserat, PIE ET LAETE. Et tantum de Andrea hoc Wesenberio ex Mathaeifratris papiniano.

IOANNES LORICHIUS SECUNDUS.

LOrichiorum Hadamariorum familia celebris, ac tam sago, quam toga praestans et olim et hodie claruit. Icannes enim Lorichius primus, auns huius secundi, vir fuit laudatissimus, arcis Hadamariensis, in comitatu Nassovico praefectus parens septem siliorum haud degenerum. Tres enim corum praefecturas gesserumt: quatuor autem nempe Gerhardus, Valentinus, Reinhardus, et Iosephus literis excelluerunt: id quod et scripta ab iis edita testantur.

Ac Reinhardus quidem Marpurgensi in Academia, ob eruditionis, eloquentiae, et virtutis exccllentiam apud viros eruditos in fummo vixit honore: egitque professorem Rhetorieae. Frater autem eius Iosephus historias ibidem est professus. Postea Reip. Cassellanae fuit a secretis: tandemque Cassellis obiit anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo quarto, die sexto Ianuarii.


page 187, image: s219

Reinhardus autem, vitae genere mutato, in vivis essedesiit circa annum .... Bernbachii sub nobilibus a Franckenstein: quem tali elogio {*In catalogo professorum Marpurgens. Elogium Reinhardi Lorich.}Nigidius celebravit.

Egregie docius Rhetorque Hadamarius, olim
Exstitit hic ingens lumen honorque scholae,
Rhetoricen docuit vivaci laude professor,
Ipsius ut toties edita seripta probant.
Innumeros fudit versus praedivite vena,
Qua finxit docto, doctus et ipse, stylo.
Non referam hic alias dotes, quibus ille nitebat;
Ingenie praestans, pectore fidus homo.
Hie onmes Rhetor memorandi excalluit arte,
Doctrina clarus, moribus atque bonis.
Postmodo divini spargendo semina verbi,
Externa est factus praeco sidelis humo.
Hic obiie mortem, dignus meliore profecto
Fortuna, et cursu prosperiore frui.

Hoc ergo patte Reinhardo narus hic Ioannes Lcrichius secundus, a primis statim annis artium cognitione et virtutum exercitatione est informarus: nec fine egregiae indolis argumento. Viam enim gloriae ingressus in optimarum artium, divinaeque poeseos studio tanra cum industria versatus est: ut apud summos etiam viros in pretio habitus fuerit: atque principum ctiam animos sibi devinxerit.

Quemadmodum autem Lotichius e Musarum contubernio in Martis castra aliquandiu divertit: ita et hic Lorichius nec nomine, necingenio dispar, ad scientiam illam disciplinatum rei quoque militaris cognitionem adiunxit. Nam cum anno quinquagesimo secundo Francofurtum ad Moenum obstdione premere turipse patriae libertatis amans prima ibi militiae rudimenta fe cit. Sedatis autem illis tumultibus ad dulerssimas suas Musas rediit: atquive mox in Lithvaniam ad fratrem Georgium ICtum profectus, de vita sua ac ftudiorum ratione tota recte constituenda cum eo cousilium inivit.

Is ergo auctor ei fuit sacratum legum studium ut amplecteretur; cuius praestantia sit tanta; ut vitae civilis s lus eo scientiae genere contineatur. Ascipit consilium fraternum Lorichius: in patriam redit: et mox e patria in Gallias tum iuriscivilis, tum linguae condiscendae causa concedit. I briterum florentissimo in regno Gradivo turbamte, militiae nomen dedit, sed non diu in castris haesit Ad literas n. mox reversus, Aureliis rotum seiuris scientiae mancipavit: in qua eos fecit progressus, ut latere cruditio ac virtus eius non posset; et praestantissimis viris carus ipse gratusque esset. Itaque cum Guilielmo Urania principi innotuisset: in consiliariorum eum numerum cooptavit: et a secretis habuit intimum.


page 188, image: s220

Hoc in officio perstitit cum dexteritatis, fidei et industriae laude, annis fere undecim.

Cum autem calamitas fatalis in inferiorem Germaniam inundaret: ipse relictis cum principe Belgicis sedibus, in Galliam commigravit: eique parm accessit, quae puriorem evangelii doctrinam amplectitur: cuius caput tunc erat. Admiralius regni, princeps ille tota Europa clarissimus.

Verum et ibi sinistram est expertus fortunam: et aceidit ei fere quod dicitur: fugiens fumum, in ignem incidit. Nam et Galliae proceres inter se dissidebant: atque bellum magna vi parabatur. Post multos igitur conflictus et caedes utrinque cditas, in quibus Lorichius iterum sestrenuum fortemque virum praestitit, cum iam de pace ageretur, in conflictiuncula quadam globo ex improviso traiectus in vivis esse desiit. Factum id anno Christi millesimo, quingentesimo, et septuagesimo, mense Iulio. Sic ergo in medio virtutis cursu vir eruditus et stylo piloque promptus, occidit, et luctum suis, famam autem ad posteros praeclaram reliquit.

Obitum eius celebrarunt viri docti prosa ligataque, inprimis Philippus et Adamus Loniceri, Christianus Egenolphus, alii epicediis quae exstant: Ipsius autem I. Lorichii secundi eruditionem vel haec carmina de Insignibus familiae Lorichianae facta loquuntur: quae placet apponere:

Sint aliis aquilae, sint regia signa leones:
Africa diversis et nova menstra pilis:
Contulit intactam mihi sortis origo puellam:
Quassantem duplici laurea serta manu.
Addidit et binas, caelestia lumina, stellas:
Cumque sua fulvam fronde micante rosam.
Inter apros, ursos, tigres sit et ille feroces:
Quisquis amat signis illa subesse suis.
Me iuvat ingenuae facies bene nata puellae:
Et magis oblectant sidera, serta, rosae.

Reddidit carmine Ecclesiasticum, et Syracidem: edidit etiam aenigmatum librum, ut elenchi librorum innuunt. Ex orat funebri habita a Philippo Lonicero: P. Nigidii catal. prof. Marpurg. et bibliotth.

IACOBUS OMPHALIUS.

ANDERNACI ad Rhenum oppido honestis parentibus Iacobus Omphalius natus est, inque literis a puero educatus.


page 189, image: s221

Postea, ut [Gap desc: Greek words] , discendiamore ductus varias nationes et Academias perlustravit: diligentemquiuc ubivis locorum operam literis navaiut.

Itaque et legendo et disputando sese indies exercens ita progressus est: ut in numetum vitorum sua aetate doctissimorum pervenerit. Inprimis verodicendiartes excoluit; in quibus tantum profecit: ut aliquot Ciceronis orationes luculentis commentariis iliustrarit.

Postca ad sacrarum legum, et iusti acaequi seientiam animum appulit: sollertique studio, et, qui omnia potest, labote improbo tantum eff eict: ut I. U. D. fuerit salutatus.

Hac eruditionis fama cum esset iam pluribus notus, Guilielmus Clivensium regulus consiliarium eum sibi adseivat: eiusque opera in rebus arduis expediundis, feliciterest usus. Inde Coloniam Agrippinam venit: ibiquive non sine applausu publice docuit.

Bene ita derepub. literaria meritus, viam universae carnis ingreditur, anno millesimo, quingentesimo, seprtungesimo, fama nominis sui relicta sempiterna.

Posteritati elucubravit haec:

Commentarios in M. T. Ciceronisorationestres, pro A. Cecinna, pro lege Manilia, et in L. Pisonem.

De Elocutionis imitatione et apparatu.

De officio et potestats principis in Repub. bene et sancte gerenda, libr. 10.

De usurpatione legum, et corum soudiis, qui iurisprudentia professionem sibi summunt lib. 8.

Commentarium de civili Politia: item Nomologiam.

Tantum de Omphalio ex lib. 3. Prosopograph. Pantal. Gesncro, aliis.

IOANNES ULRICUS ZASIUS.

VENERANTUR Iureconsulti nostri, Italorum encomiastes scribit, Zasium ex Harudum Constantia, humani iuris intelligentia cum exactissimis scriptoribus conserendum. Neque id immerito, o Iovi: cium unus ille omnium vere et sincere iudicantium calculo, multorum Baldorum ac Bartolorum obstruere luminibus possit: quicquid randem de Transalpinis nonnemo crocitet. Istius magni Zasii haud degener aut indecor fuit filius hic Ioannes Ulricus Zasius, natus Friburgi Brisgoia anno vicesimoprimo saeculi decimi quinri. Is primum parentis cura in


page 190, image: s222

patria, postea comortuo Ioannis Paumgartneri a Paumgarteni Domini in Erbbach et Hohbensehuangen, consiliarii Caesarii, sumatu et favore, in celeberrimis Italiae Gymnasiis liberalissime habitus et educatus, patris vestigia strenue est consectatus.

Itaque eos in omni disciplinarum genere, et inprimis in sublimilegum scientia, fecit progressus: ut et iuris Antistes aud erit egregius; et doctor sollenni Academiarum more creatus, Easilea ius civile publice suerit interpcetatus.

Verum cum animus eius ad altiota adspiratet; relicta Theoria ad Praxin sese contulit exercendam. In Caesaris itaque curiam, qua erat prudentia et facundia aliectus, primum Ferdinando Impcratori a consiliis fuit: eiusque res in Imperio maximas ea animi moderatione expedivit: omnibus ut gratus carus que effet.

Deinde et a Maximiliano II. in consilium cooptatus, sidem, industriam, et dexteritatem singularcm ei probavit: atque cum Seldio collega coniunctissime vixit.

Itaque cum eodem, anno sexagesimo quinto, die vicesimo sexto Maii, Vienna in senatum, quem Cafsar Ebersdorfii tum habebat, cvocatus; cum sub vesperam codem cum {*Vide Seldii vitam.}Seldio doumum curru properaret; conciatis Panico tetrore equis, Seldium desilientem subsecutus, periculose cccidit; Seldio, ut supra diximus, statim exstincto. Eo casu Zasiushic dextram capitis partem gravitor afflixit: quae deinde semper invalida, et destillationibus obnoxia mansit: ac morti praematurae causam prabuit.

Obitum eius Sambucus epistola quadam ad Camerarium hisce describit: Lateris a canula oborio dolore, consecuium nocte rigorem astus ingens accepit, capitique infesto incendio, quod aliquande ex gravissimo casu cum Seldio debilius factum erat matieria ad defiuxum liquefacta perque alias familiarem aurem ad excernidum viam quarente, sed inepte medicinis clausam, paulo posi tumore collecot nec seapellum prosicit, neque tot remediis periculum avertitur: verum pure fauces et pulmones repetente, spiritusque viis ac domicilio pracluso, omnibus rebus ad caput solutis, sedemque cerebri directis, V. cal Maii, ante meridiem octava est mortuus.

Hic fuit ex tus viri ad summa nati: quietiam suo exemplo comprobavit illud e {*Ps. 144. v. 4.}sactis: Homo vanitati similis est: dies eius quasi umbra prateriens. Uxorem habuit Catharinam: quam anno quinquagesimo tertio amisit, Hirsaugia sepultam tali eum epitaphio:

A. Domini 1553. auff Sambstag S. Catharine Tag/ starb die tugendsam Fraw Katharina Zasin, Herrn Iohann Virich Zasii / beyder rechten Doctor. Nom. Kays. Mayest, Hoffraths / eheliche Haussfraw / deren G. G. S.

Edidit quaedam parentis, ut Responsorum singularium librum,


page 191, image: s223

Ioanni illi Paumgarinero inseriptum: et singularium intellectuum partem secundam, Marthia Heldio dicaram Adscribiturei et Caralogus legum antiquarum: qui reperitur in Tractatu tractatuum et auctorum iussu Gregocii XIII. P. P. in unum congestorum. Er haec. de Zasio F. ex M. S. collectan. M. Laubani. Crusiiannal. et bibliothecis.

VITUS POLANTUS.

POnane pagus est Palatinatus superioris prope Novoforum; unde oriundi Ponanti, postea Polanti dicti. Hic Vitus Polantus natus est anno Domini, millesimo, quingentesimo, vicesimo, in repub. honesta et oppido superioris Palatinatus Fobendres: honestis et vere nobilibus parentibus Georgio Polanto, et Anna ex antiqua Cocciorum familia.

Pater vir fuit singulari prudentia: et in Senatum eius oppidi lectus; qui quinquam id officium invitus suscepit; su sceptum tamen magna cum laude et ci vium commodo quasi decennium, et quod excurrit, gessit.

Ipse autem Polantus his non contentus, propria quoque animi decora adiecit. Nam cum ad literarum studia singulari naturae ductu praeter aetatem raperetur: starim a morte parentis, anno trigesimo secundo ad novam scholam in coenobio fontium salutarium, vulgo Heilsbrun, ubi Marchionum Brandeburgicorum sepultura, studiorum causa contendit; in qua cum utilissimis exercitiis ac rudimentis utrius que linguae excultus esset, amplius quinquennio, anno trigesimo octavo, cum aliis eiusdem scholae stipendiariis Tubingam venit, optimarum que artium profesloribus Dialectices, Rhetorices ac Geometriae praeceptis fese imbuendum commisit; in quibus sideliter institutus anno quadr a gesimo primam lauteam est consecutus. Cum proprer luem Tubingae grassantem aliquantisper secedendum esset, anno quadragesimo primo lngolstavium abiit: ubi ad priora utriusque linguae exercitia, dicendi doctrinam adiunxit; et caterarum optimarum humaniorumque literarum atq, adco totius Philosophiae studium.

Admiscuit et Poeticen, Musices antea ipsenon ignarus; qua supra modum fere delectatus, domi forisque versus faciebat. His artibus apprime instructus magnorum virorum sibi animos devinxit, et carus omnibus anno quadragesimo tertio ad supremos in Philosophia honorum gradus pervenit. Sed considerans praedictas artes, sicut iuventae prorsus necessariae sunt: ita ad altiora adspirantibus satisfacere non posse; ultto ipse genio
impellente incitatus, et simul clementi Othonis Henrici


page 192, image: s224

comitis Palatinati Bavariaeque Ducis quem sibi sua doctrina, et morum probitate, Maecenarem conciliarat; munificentia excitatus ac alacrior factus; altioribus insudare disciplinis coepit, ad iurisprudentiae studium se conferendo.

Et cum perversi esse animi pataret, ante quaerere gloriam, quam exercere laborem; sex iam annos et amplius, summos quosque et Germania et Italia et Gallia professores, maximo sumptu audivit, tautaque in legal bus studiis diligentia, tantoque profectu versatus est; ur et cito clarilsimo sub praeceptore ac Iureconsulto Andrea Alciato aliisque professoribus, quae tradebantur perciperet; et in Academiarum spatiis, si quando disputandum effer, palmam doctrinae obtinerer. Itaque anno quadragesimo octavo post rigotorsam, ut loquuntur, et diutur- nam examinis probationem, summis doctoratus infignibus, uno omnium facultatis Iuridicae in florentissima Ferrariensi Academia patrum et voto et suffragio, fuit ornatus.

Cum autem linguae Italicae probe gnarus effer; subiit inde eius mentem peragrandae Europa desiderium; et rotius Italia et Gallia peregrinatione per annum suscepta, praeter literas, mores hominum et urbium cognovit multarum.

Mox ad maiora animum adiecit, et in Germaniam reversus Spirae ad fori praxin sese contulit; et cum annos fere duos, in Camera Imperiali Affessorum ac Iurcconsultorum congnosset responsa, sententias ac consillia; iam se patriae civibus et Rei pub. dedidit, ab Othone Henrico, comire Palatino Electore, inter consiliarios cooptatus.

Ibi tum, cum esser singulari praeditus eloquentia, ad Carolum V. Imperatorem, in expedivadis Domini ac Mooecenatis sui, aliorum que principum causis gravissimis, ut tune Reipu- blicae status ferebat, legatus ire fuit iussus. Cuius aulam cum annum fere per Brabantiam Flandriam ac Hannoniam esser secutus; non modo legarionis negotia praclare et feliciter expedivit: verum etiam ob raram animi dexteritatem, prudentiam et fidem, ab ipso lmperatore insignibus ac privilegiis anno quinquagesimo quarto Bruxellis fuit decoratus; et ita quasi iure postliminii pristinae sui generis nebilitati restirutus, antiquam illam et nobilem Polantotum familiam ab interitu vindicavit. Hisce ergo ipse honoribus non elatus, sed magis exciratus Rei pub curam neutiquam abiecit aut laborem subtersugit; sed cum Otho Henricus diem suum aliquanto {* 1559. d. 12. Febr. Adseiscitur in senat. summum a Fr 3. Pal. El.}post obiisler, supremi quoque consiliarii officium, apud Eridericum tertium Palatini Electoratus successorem magnototus Curiae favore est nactus.

Eam dignitatem tanta dexteritare, prudentia, sapientia, modestia, humanitate erga omnes, gessit; sic omnia huius munia


page 193, image: s225

officiaquive excelso et infracto suscepit animo, tantaque celeritate rot ingruentes curiae Palatinae et Romani imperii negoriorum fluctus confecit; ut interim tamen non postremum optimis literarum studiis locum reliquerit. Ab hoc principe in maximis periculis arque gravissimo et acerbissimo Reip casu ad D Maximilianum Augustum et Angliae reginam, Imperiique Electores missus, legari aliquoties munere fideliter defunctus, cum laetitia princis sin et curiae revenit.

Mundo tandem valedicit Haidelberga, anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo secundo, die vicesima septima Ianuarii: sepultus ibidem in choro ad D. Petri cum elogio epitaphio eiusn odi:

VITO POLANTO V. NOBILISS. ET CLARISS. I. U. DOCTORI, AC COMITI PALATII LATERANENSIS, ILLUSTRISS. PRINCIPP. D. OTH. HENRICI, ET D. FRIDERICI III. PALAT. ELECT. CONSILIARIO PRAECIPUO, MARITO AC PATRI CARISS. CORDULA BOTZHEMIA, UXOR ELUS, LIBERIQUE SUPERSTITES MAESTISSIMI, HEU MULTIS CUM LACRYMIS H. M. F. C. T VI. CALEND. FEBR. AN. SAL. CIC. IC. LXXII. Aetatis autem suae LII.

Hoc tumulo Viti rcquiescunt membra Polanti,
Iurisperiti nobilis:
Qui varias iuvenis linguas edoctus et artes,
Doctores ad gradus iit.
Post a consiliis Henricum iuvit Othonem:
Et hund sequutum principens.
Quorum nomisnibus varias legatus in oras,
Ad Casares missus fuit.
A Carolo Quinto meriio virtutis et artis
Factses Palatinus Cormes


page 194, image: s226

In Christo placida finivit tempora vita:
Res dulcis in Christo mori.

Fuit vir multis praeclaris a Deo ornatus donis ac virtutibus, eloquentia suavi, iudicio givai, doctrina polita, gravitate ac comitate singulari: et quod caput pierate sincera. Non erat tumidus in laetis, nec timidus in adversis: ita mundo utens, ut de mundo eum non esse appareret. In monendo placidus; in consulendo severus; erga suos facilis: hospitalis erga alienos: et pro facultatum modo liberalis.

Eruditionem eius et in posteritatem affectum testantur monumenta, quae elaboravit, de quibus sunt:

Quaestiones earum que distinctiones in libros codicis Iustinians Imperatoris, incerti auctoris, ex vetusto M. S. exemplari descriptae, opera, studio et sumptibiis huius Polanti in lucem editae. Acccssit etiam eiusdem auctoris fragmentum distindtionum in digestumvetus, cum indice quaestionum: Petri a Bella Pertica Galli Iureconsulti vetustiffimi ac subtilissimi comentaria in ss. novum, videlicet ad 43. 44. 45. 46. et 49. pandectarum 1 bros, ex vetusto M. S. exemplati. Item explicationes singulares, sive ut nunc vocant, repetitiones eiusdem Petri a Bella Pertica in aliquot 11. ff. veteris, et codicis Iustiniani, per eundem Polantum ab innumeris vereris editionis mendis repurgatae, genuinaeque quantum fieri potuit restitutae cum triplici indice et tam Imperatoris quam Galliar regis privilegio.

Ex descriptione vita et obitus Viti Polanti M. S. monumentis Haidelbergens.

WIGANDUS HAPPELIUS.

MARPURCI Cattorum metropoli Wigandus Happelius exilium terrenum orditur, anno a partu Virginis, millesimo, quingentesimo, vicesimo secundo. In patrio ludo primis literis tinctus, ubiad Academiae auditoria publica admissus fuit: linguarum studia, et inprimis Hebraicae, fervide est amplexus. In hactantos fecit adsiduo labore progressus: ut dignus habitus sit, cui sanctae linguae publicae professio commendaretur.

Interea autem dum ipse Hebraea docet; discipulum iurisconsultorum agit, acin sacrarum legum studio tantus evasit: ut axiomate Iureconsultorum, solcnni Academiarum more, fuerit


page 195, image: s227

ornatus. Itaque ad professionem sacrae linguae codicis quoque explicatio ei fuit commissa: quam ad vitae finem usque fideliter obiit.

In caelestem patriam migrat Marpurgi, anno Christi millesimo, qingentesimo, septuagesimo secundo, die vicesimo primo Martii: cum in terris ogisser annos quinquaginta. Est in eum P. Nigidii epigramma eiusmodi:

Exstinctus periie robusta aetate Wigandus
Hauppelius, patriae maxima fama suae.
Is docuie sanctam iuvenes cognosscere linguam,
Atque bipartiti gloria iuris erat.
Quin et ius ipsum Doctoris more legendo
Insignem laudem retrulit atque decus.
Consul erat prudens, venerandi norma senatus,
Acceptus patria, civibus atque suis.
Consilius iuvit nostrum persape Lyceum,
Atque fuit nosira firma columna scholae.
Et porerae fdix a quolibet ille videri,
Ctem secuit vita stamina Parca ferox.
Res permutavit felici sorte caducas,
Caelestis nactus gaudia vera throni-
Exspirans animam, tua vielnera, Christe redempsor,
Est hominum fassiis tollere sola scelus.

Pantal lib 3. Prosopograph. P. Nigid. in catal. profess. Marp.

WOLFGANGUS STREITHIUS.

WOlfgangus Streithius, Villinga, loco honesto, et oppido Herycniae silvae non ignobili, natus est, anno millesimo, quingentesiino, tricesimo septimo, die secunda Maii. Parens eicognominis fuit, vir suae civitatis primatius, ac eius loci consul. Hic filium iis literis et disciplinis, quibus puerilis aetas imbavi soler, instituendum mature curavit. Puer, cum esset ingenio felici, ca quae tradebantur, cito arriputi: spemque dese cacisavit praeclaram.

Imbutus igitur puerilibus illis disciplinis, sub praeceptore Silvestro Kauffmanno Glareani olim discipulo, ad uberiorem bonarum artium mercarum Friburgiensem in Academiam est abiegatus lbi puer adhuc novem annorum sub Freiburgensis ludi magistro Ioanne Pedio Tetingero bono sene et fideli praeceptore non parvam eruditionis fecit accessionem. Erant tum in ea urbe ominium liberalium artium magistri ac doctores eximii: inque his


page 196, image: s228

Henricus Glareanus non poetices solum scientia excellens: sed philosophiae et humaniorum diseiplinaturm publicus privatusque doctor eximius. Eum domesticum suornm studiorum, ac pracipue historicorum magistrum doctorem que haburt: cumque altei um quasi lumen Gymnasii illius Ioannes Hartungus esset: huius quoque disciplinae alumnus audire voluit: summaque diligentia apud hunc in utriusque liriguae cognitione se exercuit.

Ex his magistris non modo principum philosophorum praecepta ad vitam bene agendam utilia et necellaria: verum etiam mores maiorum, omnem antiquitatem et poeticen didicit ac cognovit. Et lognius in Philosophia discendo, seque exercendo progresiurus fuisset; si amici eum non tam doctum eruditumque, quam honoratum spectabilemque videre voluissent; veriti, ne philosophiae studium eum, aut prorsus ab honoribus perendis abducerer, aut saltem retatdaret. Itaque hortati illum sunt; ut ius civile quamptimum cognoscendum sibi proponeret, Ex eius enim artis studio videbant fore: ut maturre ad summos honores, summamque glotiam perveniret. Quroum auctoritati et consilio cum sibi parendum existimaret: aliquot annos in co studio Friburgi consumpsit.

Sed cum ammadverterent eius amici, idque ipse proea prudentia, quae iam in iuvene mature elucebat, videret: in hominepolitico et I. C. peregrinationis studium laudari; et eam rem multis aditum ad summam prudentiam, summasque laudes patefacere: anno millesimo quingentesimo, sexagesimo, Galliam adiit, co quidem tempore iuris doctrin celebrem. Ibitametsi primum Avarci Biturigum, dein de Pictavii aliquantisper substitit: non tamen illi cupienti atque exoptanti fructus otii datus est, ad cam artem; cuius amore illuc appulerat, celebrandam. Nam quilocus studiorum, quietis et tran quillitatis plenissimus esse debebat: in eo maximae et turbulentissimae tempestates saeviebant. Incidit enim in ipsam perturbationem Galliae: et sua peregrinatione devenit in summum saluris vitaeque diserimen, eo ipso in tumultu; quo Pictavium Mareschallus Sanctandreas recepit.

Quo in tumultu ipsum ea fortuna ercepit; ut post ipsiusreditum, illud miserum tempus in reliquam ipsius vitam redundarit: et non modo causa; sed etiam alimentum fuerit morborum, qui eum domum reversum exceperunt.

Vix viginti annos natus Friburgum ex Galliis rediit anno sexagesimmo tertio, et statim anno sequenti summos in iure doctoratus honores adeptus at que iuris in Friburgensi Academia professoribus adseriptus est. Coniugio quoque se mox mancipavit, nexumque iniic anno sexagesimo tertio: cum Catharina filia


page 197, image: s229

Matthai Neseri, qui olim in iure professor Tubinga, postea vero in Spirensi supremo iudicio assessor, et D. D. Caroli ac Ferdinandi consiliarius; et Petri Neseri, in Ensishemensi consistorio primarii consiliarii, fratet fuit. Ex hac cum filiolum Matthaum, avo materno cognominem, sustulisset, cundem anno a nuptiis ferme quarto, magno cum luctu, maestitiaque amisit, Atque talis domestica et ptivaca cius vita fuit.

Publice vero qualis in interpretando, decendoque, et causis agendis, consiliisque dandis fuerit; ex contentione faciliusinteiligi poterit. A Cicerone laudatur admirabilis quaedam et incredib lis et pene divina Sulpitii in legib. interpretandis et aequitate explicanda scientia. Enimvero hic alter quasi Sulpitius, minorem laudem in iure tractando consecutus non est: qui non tam docendo, queam tum privatis, tum civitatibus principibusque consulendo et de iure respondendo; quasvis etiam gravissimarum causarum agendo domi, cam aequitatis famam consecutus est; ut eius domus merito or aculum totius urbis dici potuerit et id elogium in eum iure competat; populi eum Friburgensit primarium suisse virum. Atque haec in iurc et aequitate tractanda eius laus ac decus eximium fuit. Ceteras virtutes eius ne enumerem us magna fuit ipsius in audien dis consulentibus et clientibus et in reliqua cum hominibus conversatione, humanitas: candor ab invidia, quae plerosque alios lacerat plane seiunctus: praeterea urbanitas et pietas in parentes, liberalitas in pauperes; bonitas in suos; iustitia in omnes, constaus et praeclara.

Familia vero eins moagna cum laude Villinga ultra ducentos annos floruit: et mulra tum olim: tum hodie lumina praeclara extulit, e quibus praecipua laus parenti debetut, qui ibi consulatus magistratum cum laude gessit. Deinde patruus nobilis et clarus vir lacobus Streithius Iuris Friburgensi in Gymnasio primarius professor: qui per multos annos magra cum laude, diligentia, et celegantia ius civile docuit, non sine singulari auditorum utihtate; et Gymnasii illius celebritate.

Divitias habuit tum ex matrimonio tum ex hereditatious legitin e acquisitas non minimas: sedid ei cum multis suae professionis commune fuerit: hoc in eo siugulare exitit; quod opum suarum fontes ad alios egenos lubentissime derivavit: inter quos et Ioann. Thomas Ereigius I. C. non postremus fuit. Hunc enim Streithius hic non solum ope et consilio iuvit; sed et bonis commendavit: inque patria Friburgi; ut docendae Ethices et Logices munus ei commendaretur, perfecit.

Obiit Wolff hic Streithius, ut conicimus, citca initium anni septuagesimi tertii, Friburgi Brisgoiae, aetatis suae trigesimo exto.


page 198, image: s230

Ex orat. qua parentavit ei Freigius ille in summo templo Friburgi, die decimo nono Februarii, anno septuagesimo tertio.

SIMO SCHARDIUS.

PROTULIT Simonem Schardium Saxionia, circa annum, millesimum, quingentesimum, trigesimum quintum. Hic amore literarum, non abenuente Minerva, variis in scholis consedit: et pertinaci studio peragratis non tantum Philosophiae spatiis; sed et legum sacrarum immensis exhaustis voluminibus, tantas solidae eruditionis opes acquisivit: ut carus clarusque haberetur tum Philologus, tum Iureconsultus.

Illustrissimi igitur pximum Palatini, Wolffgangi, ducis Bavariae et Bipontini, fuit consiliarius. Postea in eollegium amplussimum Adsessorum in Camera Imperiali, quae Spira Nomtum, est anno sexagesimo sexto accitus; ubi in mumere gravissimo ad vitae usque finem ita se gessit; ut sidem cum in industria certantem luculenre principibus probarit: vereque fuerit, ut Philosophus de bono iudice {*lib. 5. Nicom. cap. 7.}ait: [Gap desc: Greek words] .

De magnis multisque occupationibus ad vitam beatam immaturo quidem, sed feliei obitu abit serutator historiarum et antiquitatum diligens anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo tertio, die vicesimo sexto Maii, aetatis suae anno trigesimo octavo Spirae Nemetum. In eius obitum ac memoriam haec epigrammata exstant:

Schardius hic Simon post funera moesia quiescit;
Heu quantum amisit Saxona terra virum.
Imperii adesssor, Nemetum dicebao in urbe
Ius, iustique tenax, eloquiique decus.
Parce tamen lacrimis: nam quae momumenta veliqui,
Perpetuo vitam sunt habitura suam.

ALIUD.

Mortales statunt de te contraria Schardis
Iudicium formis, id variatque tribus.
Pars ait: hunc certe decorat paeudentia iuris:
Pars ait: hic legum condecoravit opus:
Caterapars uno concludit utrumque tenore:
Horum tu Schardi conciliator eris.

Fuit in hoc viro, praeter exquisitam legum notitiam, magna


page 199, image: s231

ingenii celeritas, linguarumque et artium percepta doctrina, laborum patientia, et in quo sunt omnia, summum studium incredibilisque cupiditas patriae memoriae cognoscendae. Itaque et libros comparavit, et itinera fecit: ubi consignare alicuius memoriae vel historiae explicatae spes ostendebatur. Ab hoc consilio neque impensarum magnitudine, quibus pene res illius familiaris dilabebatur: nec periculis, nec taedio abduci potuit.

Saepe dixit: non pri us se desiturum esse, quam patriae mercedem natalis per solvisset; et exemplum edidisset; non tantum quid quisque patriae debeat; sed etiam quid Germanica ingenia, si unam ad rem defixa intentaque essent, Italicis Gallicisque prestarent.

In usum postezitatis elucubravit: Ideam consiliarii, hoc est, de eomsiliis et consiliariis principum, corumave qualitatibus, virture, et electione libellum ex Friderici Furii Cariolani tractatu Hispanico de institutione principis, in Italicam, et inde in Latinam linguam translato. Est ab eodem editum Lexicon Iuridieum iuris utriusque Romani et Pontificii. Exstant et Schardii opera collectae orationes et elegie funebres in exsequiis Germania principum, ab obitu Maximiliani I. Imperatoris seriptae et recitatae.

Reliquit tand empraeter alia ingenii et doctrinae monimenta opushistoricum in quatuor tomos divisum; quorum primus Germaenie antiquae descriptionem ex auctoribus priscis et recentioribus continet: Alter ea quae sub Imperio Caroli V. gesta: Tertius, quae in gubernationem Ferdinandi inciderunt, ab anno Domini millesimo, quingentesimo, quinquagesimo octavo, ad sinem anni sexagasimi tertii: Quartus ea que post acciderunt, imperante Maximiliane II. usque ad annum septuagesimum quartum complectitur. Ac constituerat quidem auctor absolutam Germamanicarum rerum historiam inlucem proferre: singulorumque annorum gesta coniungere: sed oppressus morbo fatalique necessirate, tomum quartum non absolvit; nec nisi ad medium annum millesimum, quingentesimum septuagesimum secundum perduxit. Typographi itaque rogatu Nicolaus Cisnerus, quae ad opus ornandum et absolvendum pertinent, additurum seepistola quadam promisit: in qua et quid in Schardii tomis desideret, et quo ordine Historici, qui de Germania scripserant, disponendi sint, exponit: verum ipse quoque plurimis occupationibus, et tandem morte praepeditus, exspectationi non satisfecit: interim tamen tomis Schardii ornandis noud fuit.

Ex operibus Schardii: scriptis Nicolai Cisneri; et bibliothecis.


page 200, image: s232

FRANCISCUS BALDVINUS.

VETUSTA hic et illustri Atrebatum urbe ortus, Antonium patrem habuit, fisci regii apud suos procuratorem. Admodum puer Lovanii Graecis Latinisque literis informatus, peracri ingenio ad iuris civilis studia converso, arcana scientiae; anta celeritate complexus est: ut doctoribus suis, in his Gabrieli Mudaeo, admirati oni esset.

Luteriam Parisiorum postea se contulit, ad erploranda clarorum virorum ingema: tr oxque Guilielmo Budaeo et Lazaro Bayfio Iectis, et libellorum supplicum magistris, aliisque vitis magnis innotuit. Hinc in Germaniam ad Melanchthone et Bucerum demde Gemevam Allobrogum ad Calvinum et Bezam est profectus; ita ut ab illis intelligeret, quas ob causas a Romana ecclesia disecssissent. Lutetiam reversus a Biturigibus ad docendi munus accersitur, futurus collega Equinarii Baronis, et Francisci Duareni Ictorum; parque de publico stipendium accepturus. Mox incredibili omn um studio voce Baronis Doctor renuntiatur.

Septennio ibi exacto, Germaniae Academias aliquot docendo obivit: Iacobo Cuiacio Icto, successure apud Buurigas cooptato. Docuit autem iura tum genevae tum Haidelbergae aliquandiu: Protestantium religionem amplexus; postea ex Georgii Cassandri Pontificii Theologi, sed moderati sententia, mediam viam insistens, ad Pontificios {*Thuan. l. 53. hist. p. 1069.}.

Post in Galliam ab Antonio Borbonio rege Navartaeo revocatus; sfilium eius naturalem Carolum in disciplinam accipit. Audito regis ad Rothomagum casu non multo post puerum in Galliam reduxit. Actum quidem, renascentibus in Gallia bellis civilibus serio cepit de reditu in patriam cogitare, civibus suis atque Hispanis per oratores rogantibus; ut Duaci Flandrorum, in Academia recens excitata, iuris civilis scientiam, amplo proposito honorario, profiteretur. Ad suos itaque reversus a Ferdinando duce Albano. Belgicae prorege com iter humaneque susceptus est.

Sed Belgicis tumult bus paulo post magis magisque ingravescentibus, missione aliquot dierum im petrata, specie adducendae uxoris et bibliothecae, Lutetiam ad pristinum docendi munus revertit. Vesontiones interim vetustissimi Sequanorum, iure Academiae instituendae, ut aiebant, impetrato, per nuntios eum invitanr, pactique de stipendio abducunt. Et fluc ibus Galliae iterum aestuantis, in eum veluti portum secedens (belli enim civilis rapinas, furta, caedes derestabatur) reperit


page 201, image: s233

Maximiliani II. Caesatis voluntate Vesontiones prohibitos iuris scholam instituere. Hortantibus nibilominus, ut ius eivile interpretaretur, nefas est, respondit, iuris auctorens ab interprete iuris contemni.

Itaque digressus inde, rogatu multorura, Andegavum ad scholam revocandam se contulit: ubi cum annos ferme quatuor florem Gallicae iuventutis iuris civilis cognitione imbuisset: Henrico tum Andium duce ad regnum Poloniae evocato, Lutetiam abeo venire issus est, mense Augusto: quo tempore magnisicentissima legatio Polonorum adfuit. Collocutus cum ommbus magnum sui in exterorum animis amorem excitavit: putabaturque ineunte vere in Poloniam profecturus, nisi conditionis bumanae necessitas. Iutisconsultum summum ardore continuae febris diu vexarum, ante sustulisset.

Vita decessit anno Chsisti millesimo, quingentesimo, septuagesimo tertio, die undecimo Novembris, annos natus quinquaginta tros, Lutetiae Parisiorum in collegio suae gentis Atrebatum, praesentibus uxore et filiola Adfuit etiam morienti Iohannes Maldonatus societat. Iesu Theologus, quo erat familiariter usus. Conditus est in Mathurinorum sodalium peristylio: in quo et Ioannes a sacreo Bosco, celeberrimus ante aliquot saecula Mathematicorum situs. Massonus grari animi auditor, haec sarcophago insculpenda curavit:

CUIACI, BALDUINUS HIC IACET HOC TECUM REPUTA, ET VALE. MORTUIS VOBIS IURISPRUDENTIAM GRAVIS CORRIPIET SOPOR.

Est in eundem et hoc Ioannis Auratis Iambicum:

Franciscus ille Balduinus nomine,
Re Baldus alter, nomen ipsum quod norat:
Non crassa, ut ille, doctus ipsa Pallade;
Sed maximam qui iuris ad prudentiam
Utriu que, veteris et novae scientiam
Historiae, et ertuntionis iunxerat.
Hic talis atqua tantus inter exteros
Suosque notus, ultimos in Andibus
Exegit annos lectionis publicae,
Auctore quam tum bibat Andino Duce,
Cum summo honore, maximis stipendiis.
At ille cum rex factus esset e Duce.


page 202, image: s234

Henricus omnium Polonum calculis;
Electus est hic regis electi comes.
Sed aequa gallis Parca tantum Galliae
Abesse Balduini noluit decus,
Suumque alumnum libera asseruit manu
Patrio sepulcro: Iuris ut summum caput
Iuris suprema in sede sit Lutetia.

Statura fuit iusta; forma eximia; et per omnes aetatis gradus venusta; oculis acribus ac nitidis.

Vocem habuit canoram: firmissima latera: ut docens, Periclis in star, tonare ac fulgurare vidererur: duarum maximarum scientiarum, ut erat memoria prope divina, summos apices complexus est, iuris civilis et historiae. Dicere enim solebat, et scripto edito, ut posteritas exaudire posset, professus est: historiam cum iurisprudentia coniungi oportere: hanc sine illa caecam videri Puber factus dum in aula Caroli V. Caesaris cum Ioanne Marchione Bergensi versatur, contigit: ut in cubiculo principis, urgente siti, vinum Imperatori ante somnum offerri solitum, intrepidus biberet. Quo audace facto magit innotuit, miraute Carolo, probanteque adolefcentis audaciam. Nec res augurio caruit, fore cum, qui Caesareas leges penitus imbilberet.

Ex Catharina Bitonia coniuge suscopit unicam siliam, imaginem sui. Percunctnte Papirio Massono, mallet ne filium quam filiam habere? Minime respondit: Roma enim Ciceronis filium non agnoscebat loquentem.

Praeter varia ad Iurisprudentiam pertinentia, Argentorati edidit libellum Christianorum iureconsultorum nomine contra Duarenum. Commentatus est in Ciceronis libros de cfficiis. Est eiusdem Relatio ad Henricum Andium Ducem; cui addita, Latini Pacati panegyricus ad Theodosium: Eumenii oratio de scholis: ac ipsius annotationes in utramquo orationem. Leges item et edicta veterum Imperatorum as Christianis: Eiusdem libri duo de institutione historiae universae, et eius cum iurisprudentia coniunctione. Propter libelium: cui titulus de officio boni viri in religionis dissidio, tamquam a Balduino, quem Protestantes desertorem et Ecebolum alterum vocabaat, factum; contra ipsum I. Calvinus scripsit, cui postea Balduinus aculeate respondit: cuius incertaminis partem et Beza venit. Quae praeterea scripsit ediditve, in Gesneri bibliotheca requitantur,

Haec de ipso collecta sunt exelogiis Miraei, Thuani historin, Gesneri bibliotheca, aliis.


page 203, image: s235

HIERONYMUS GERHARDUS.

HILDESHEMII Graichgoiae oppido, ditionis electoratus Palatini, ipsis feriis, quibus a natuivitate Christi annus millesimus, quingentesimus, decimus nonus numerabatur, natus est Hieronymus hic Gerhardus, exoriente iam passim in Germania evangelii luce.

Pater ei fuit Wendelinus; qui filium, qua de causa incertum, nisi forte certamina tum mota obstiterunt, sero admo dum in schola erudiendum magistris commendavit, duodecimum aetatis annum iam ingressum. Primo autem statim die specimen indolis elegantis edidit.

Nam omnium elementorum, quibus Latina lingua scribitur, nomiaa, et potestatem, non tantum recto contextu; sed inverso et varia perm uratione turbato ordine, eodem, quo venerat, die, ita didicit; ut mox illis in colligendis syllabis alitero die utiposset. Itaque aviditate et alaacritate discendi, omnium in se oculos convertit et brevi admodum tempore, id est consecutus; ut de consilio praceptotis, a patre adfrequentiores scholas mit teretur: primum Heilbrunnam, deinde Eslingam, post Guttebergam, et demum Halam suevorum: ubisimul et prima litera rum rudimenta disceret; et in vere catholica religione institueretur. Doccbant ca tempestate Hale cvangelium Iesu Christi, summa animorum coniunctione, maximoque pietatis zelo Ioannes Brentius, et Ioannes Isenmannus; quorum utrique hic noster, et puerili aetate innotuit, et postea semper fuit carissimus

Baldum, cuius inter Doctores iuris percelebre est nomen, cum bonam partem aetatis in studiis Philosophicis contrivisset; et iam grandior natu Bartolo, docenti iura, operam dare coepisset, ab coque audivisset: Tarde venis: respondisse ferunt: memini: ideoque celeriter me absolvam: idque praestitisse. Summa enim diligentia, indefessoque labore id effecit brevissio temporte; ut inter praestantissimos iureconsultos numeretur. Ad eundem modeum et Gerhardus, cum annum aetatis attigisset decimum guintum, vix triennium in scholis versatus, tantos fecit progressus; ut schola Halensis, quae tum dirigente Brentio, optime erat constituta, capere illum amplius non posset. Diligenti. n. omnia supplere porest, cum nemo sit, qui studio nihil sit consequutus.

Itaque a patre de consilio Brentii, Wittembergam mittitur: quem a Brentio commendatum Melanchthon, propter patriae quoque coniunctionem, ad se recepit. Ibitotum fere triennium ita


page 204, image: s236

Melanchthoniana consuetudinecst usus: ut praeceptori et bonis omnibnsesset carissimus: A patreautem anno trigesimo septimo revocatus: et testimonio publico ante ornatus, Brentio, qui Tubingae tunc in ecclesia et schola, Ulrico principe restituto, doccbat, fuit traditus: qui et mensa et institutione sua eum dignatus est, ad annum usque duodequadragesimum.

Inde in patriam profectus, cum gravi admodum morbo ultratrimestre, non sine peticulo vitae, conflictatus est. Quem ubi vix tandem superasset; etsi impedimentum studiis eiusatuunlerat: ramen Tubingam reverus, cum sollenne suum obtineret testimonio erudiotionis publico ornatus est, competitoribus Ioanne Hospiniano Basiliensis, et Ioanne Mendlino Tubingensis scholae postea Professoribus Fuerant a restituto Principe Ulrico ad id usque tempus, illae honorum seholasticorum collationes intermissae, tum quod in perturbatione, quam gubernatorum mutationes adserre solent, studiorum rantio minus recte administraretur: tum quod Pontificius cancellarius, qui ob sua sacra proiecta, principi et scholae iratus, Roteburgum concesserat, pro sua quam sibi hic usurpabat, auctoritate impedimentum hactenus iniecerat. Prima ergo illa magistorum promotio fuit in schola Tubingensi evangelica.

Inde ad patrem prosectus, cum eodem de ulteriore studiorum progressu deliberavit. Verum difficilem admodum invenit patrem. Cum enim ad studium iuris naturali quadam inclinatione ferretur: pater autem, quaeipsius erat pietas, Theologiae ipsum consecrare cuperet: in magnis versatus angustiis Gerthardus ne vel patri, cuius erat, ut omnes liberi debent, observans, repugnando impieratis crimine sese obstringeret; vel eidem obsequendo, in vitae genus, ad quod natura non factus videretur, se praecipitaret. Ergo Halam ad Brentium, quem sciebat apud patrem plutimum valere auctoritate, proficiseitur; deillius consilio factutus omnia. Ubi ergo huic rationes sui consilii explicasset: prudentissimum accepit responsum: Deo in eclesia non modo bonis et doctis Theologis: sed probis quoque iurisconsieltis opus fore: atqus unum Iureconsultum pium, intelligentem, am antem religionis, saepe numero plus ecclesie prodesse posse; quam multos insigniter doctos Theologos.

Hanc spem cum pater de ipso ex Brentii literis conceptisset, facile concessit; ut filius eam vitae et studiorum viam et rationem ingrederetur, ad quam videbat ipsum et natura duei, et prduentum atque piorum hominum vocibus incitari. Tubingam igitur reversus, Dialectica, quae exquisitius a pHilippo didcerat, frequenti studiosorum eoncursu privatim docere coepit. Nec multo post; admodum iuvenis adhuc, uxorem duxit Margaretham, Michaelis Rosleri, civis Tubingensis filiam,


page 205, image: s237

cum qua semper coniunctissime vixit, pater ex ea decem liberorum factus, quorum maior ipso pars fuit lupeistes, viditque ex filiabus quinque nepotes ac neptes.

Eodem anno studium iuris incoavit; in quo quantos brevi tempore progressus fecerit, secuta demonstrarunt. Cum enim et ingenio valeret; et nullis fatigaretur laboribus; prae ceptoribusque uteretur doctissimis Ioanne Sichardo, Ludovico Grempio, Gebhardo Brasbergero, et alus; profectus insignis abelle non potuit. Caetcrum ulricus Princeps siinul ac in avitum ducatum armis fuit restitutus; ecclesias ad divini verbi praesctiptum reformare coeperat: quo in negotio magnae ei obiectae difficul tates, et in hoc praecipue: quod idoneis ecclesiae ministris destitueretur. Coepit itaque ipse sua hberalitate adolescentes Tubingana in schola alere: qui suo tempore ad ecclesiae institutionem et gubei nationem adhiberentur. Numerabantur autem singulis viginti quinque floreni annui; quibus pro suo quisque arbittio fruebatur. Ea autem tum erant tempora: ut, qui frugaliter viverer, plura non posset desiderate. Sed avimadversum est postea, multos liberalitate principis non ad studia uti; sed ad otium, ignaviam, comessationes, bacchationes, et grassationes nocturnas abuti. Quapropraer visum est principi, novum instituere collegium: ubi omnes beneficiarii cadem mensa fruerentut: atque sub uno, doctrina et vittute prae stanti, et auctoritate arque gravitate excellenti praeceptore educa rentur. Hic ersi iuvenis adhuc erat Gerhardus: ita tamen omnibus prudentibus, et recte iudicantibus sese probaverat, ut difficilis laboris atque molestiarum plena functio, recte illi committi posse vidererut. Neque vero fefellit iudicium et exspectationem consiliariorum principis Gerhardus. Admirabili enim cum laude prorinciae illi quinquennium praefuit: tantaque fuit in eo produentia, in constituendis et temperandis legibus et moribus tanta industria: ut hodie stet collegium illud Gerhardi institutis. Ac ipse postea saepe in Rei pub negotiis, eius regiminisrecordatus, mirifice fuit exhilaratus. Tanta vis est conseientiae, et memoriae vitae recte actae, sideliterque administratae provinciae olim commissae.

Cum autem seiret studia, praesertim Iuris, inlucem et aspectum hominum, usumque forensem producenda: causas etiam in consistorio principis agere coepit. Ex quo paulatim ipsius non solum eruditio et prudentia: sed facundia quoque eluxit. Haec fama de ipso ingenii, cum late esset disseminata: Gergius frater Ulrici Wurttembergici, honesto salatrio illius o peram conduxit, non parum repugnantibus Ulrici principis consiliarus: qui cum, quantus futurus esset vir, pro sua pru denria, facile perspicerent, vetebantur; ne hac occasione aliorum


page 206, image: s238

principum familiis adseriberetur. Cum autem ipsis promisisset: se nulli alii prius operam suam, quam Ulrico principioblaturum, si frater Georgius comes Wirtembergicus ipsum dimisisset, assenserunt.

Cum vero non modo doctum, prudentem et eloquentem; sed certis de causis, sollennibus etiam titulis decoratum ipsom vellet princeps Georgisu: passus est sibi honores doctorales a praeceptoribus suis Tubingensibus conferri, anno quadrangeimo sexto, cum Chiliano Voglero, Academiae Tubingensis professore, Casparo Bero, et Ioanne Crusio, qui postea omnes principibus Wurttem bergicis fuere a consiliis. Substitit autem tunc Tubingae ob temporum illorum pericula, moto a Caesare in Protestantes bello: in quo et Wirttembergicus ducatus misere afflictus. Postea cum sub finem sequentis anni, in gravissimam incidisset haemotrhagiam: auqe continuas triginta horas et ultra duravit; ut devita ctiam periclitatus sit: et magnam virium iaecturam secerit: principi suo conditione resignata, dimissionem petiit: quam sequenti tandem quadragesimo non anno, ae diffculter quidem, impetravit.

Mox ab Ulrico duce conductus Studgardiam cum familia migravit; advocatus primo anno adseriptus. Verum cumgravissimis conditionlbus Carolo V. recconciliatus effet dux Ulricus: novamquive ab illa reconciliatione adversus ipsum institueret actionem Ferdinandus rex: Pragam fuit ablegatus Gerhardus. Exinde ad Ioannis Friderici Saxoniae electoris fillos Vinariam: demum etiam ad Landgravii filios Cassellam profectus, per Francofurtum doumum rediit. Sed mox ad Imperatorem Carolum, qui tum in Belgio morabatur: Philippoque filio provincias illas commendabat, missus est, in causa Wurttembergici ducatus: qui ab Hispanis praesidiis vexabatur: effecitque
ut hoc onere populus sulbevaretur.

Anno sequente quinquagesimo supra millesimum quingentesimum, Ulricus princeps perspecta ipsius prudentia, eloquentia, side et dexteritate singulari suis eum adscivit consiliis: statimque denno ad Imperatorem, qui nondum Belgio excesserat, ablegavit. Deinde cum sub anni finem, Ulricus, laboribus curisque coufectus in sata concessisset, succcslore relicto Christophbore, unico silio: maiore is, quam pater favote suum hunc consiliarium fuit prosequutus. Ab eodem enim statim simul ac iusta patri persolvisset, Augustam in causa regia procuratorio nomine cum Bernhardo a STain fuit missus: et anno sequenti cum Alberto Arbogasto Barone ab Hevven, ad comitia Augustana: ubi non parum, quemadmodum et in aliis, tum imperii, tum Suevicae nationis conventibus, sua prudentia res iuvit publieas. In publicis enim eiusmodi conventibus moris est ex ordinibus singulis


page 207, image: s239

deligere viros prudentes: quibus discutienda magni momenti negotia committuntur. Eam ad rem cum ab adversatiis Conradus Brunus, iureconsultus esset delectus; a nostris Gerhardus illi fuit adiunctus, nec id sine fructu. Ingenium enim Bruvi, pertinax alias, et ut creditum, est, contentiosum, facile ad aequas conditiones deduxit, admirantibus non paucis. Eodem anno cum Wernheroa Munehingen Tridentum ad concilicum, quod ad profligendam penitus vetam religionem erat institutum, mittitur. Eos paulo post sunt sequuti Theologi et Tubingenses et Argentoratenses: ut consessionem principis Wirttembergici nomine exhibitam, coram concilio et explicarent et defenderent. Hoc in negotio, quantum Gerhardus conatus sit: quam sedulo ut audirentur Theologi: ut iisdem idonee caverctur: ut negotium torum legitime tractaretur, apud Imperatoris in comcilio legatos intercesserit ex illorum temporum historia cognoscere licet et reliquit ille om nium illarum actionum exemplar sua manu seriptum. Verum ex iisdem etiam scriptis patet, quibus attibus tunc elusi sint, ecclesiastici principes, aliorumque Protestantium legati.

Interfuit deinde et aliis conventibus plutibus Naumburgi, Wormatiae, Augustae, Ulmae, Francofurti, variis de causis institutis: in quibus omnibus industriae, fidei, prudentiae, monumenta reliquit singularia. Initio anni quinquagesimi quinti incoata sunt comitia Augustana a Ferdinanao rege, cui Caesar Carolus valetudine aliisque negotiis detentus, plenam agendifecerat potestatem. Istis comitiis princeps quoque Christephorus cum Gerhardo interfuit; et investitutam, ut vocant, suarum ditionum a Ferdinando rege accepit. Nec multo post cum litigantibus Philippo Landgravio et Wilhelmo Nassivio comite, ob ditionem Cattorum, dies dictus esset Wormatiam: ubi tamquam honorarii arbitti intercederent, Palatinus Elector Fridericus, Christopherus, princeps Vurttembergicus et Wilhelmus Clivensis dux: a principe Christophoro Gerhardus adhibitus est, tamquam ad eam rem maxim e idon eus, Verum conatus ille frustra fuit susceptus; nist quod certum tempus ulteriori deliberationi utrinque constitutum est. Aclicet sub finem illius anni Baccharaci cadem res suscepta, nec tamen persecta esset: tandem tamen anno quinquagesimo septimo Francefurti a principe Christophoro, hoc nostro non parum adnitente, composita est multorum illa annorum controversia.

Anno quinquagesimo sexto epistolarum magister, seu Preran cellarius a priucipe suo creatur, Ioanne Feslero cancellario in ipsum oneris sui molem, consensu principis deponente, licet serio refragaretur ipse: quod cetto constituisset, vitam in aula Priaeipis non omnem consumcre: sed Tubing in quietis portam secedere: praesertim cum negotiorum multitudine et magnitndine,


page 208, image: s240

adeo diminutas corporis vires animadverteret; ut et somnos haberet brevissimos, et oculorum aciem non parum hebeatam sentiret. Metuebat eriam, ne si quando pro candore suo, et integritare aliuqua minus grara quibusdam dicerer; non semper ea locum habere possent. Numquam enim optima pluribus placuerunt: et erat Gebhardus is, qui nullius respectus, ab eo quod rectum intelligeret, dimoveri se pateretur. Sed praevaluit prineipis auctoritas: ut non sine magna iactura virium suarum, ossicium illud, laboris et sollicitudunis plenissimum, sibi imponi pateretur. Unde mox ad visitationem Cametae Imperii, cum principe, qui in visitatione illa Othoni Henrico Palatino Rheni collega datus erat, profectus, fidelem ibi praestitit
operam.

Sequenteanno Matthaei Gribaeldi iureconsulti, qui tum apud Tubingenses magno auditorum coneursu iura explicabat, haeretica de S. Trinitats opinio detecta est. In quo negotio dux Wurttembergicus plurimum Gebhardi eriam opera est usus. Eo autem vix dum Gribaldi ipsius fuga sopito, non minus laborum a legatione Borussica incubuit. Atque ut in pauca rem omnem conferamus, cum principi Christophoro gtata esser ipsius opera; et princeps ipse admodum esset negotiosus; qui et propter prudentiam auctoriatis plutimum, et propter pacis publicae studium, voluntatem promptam ditimendi controversias haberet; adeoquive confluerent ad ipsum undiquaque lites, et controversiae; ususest in illis Gerhardi opera plurimum; ita ut praeter publica ducatus Wurttembergici negotia, hisce etiam insuper premeretur. Quaproptet ne noctes quidem quietas transegit: sed appensam ad lectum tabulam cum creta habuit: ut quae forte in mentem venissent, statim sine lychno annotatet. Hac consuetudine factum; ut postremis annis parum admodum de nocte dormiret: eo autem anno qui vitae ipsius in his terris ultimus fuit, noctes pleriumque totas insomnes duceret. Cumque victus ratione utetetur liberaliori, tum ut amicis gratificaretur: tum ut somnum quietiorem conciliatet: animalis in eo fecultas non parum fuit laesa. Itaque anno quinquagesimo non, in privato coram principe consilio tanta correptus fuit vertigine; ut discedere omnino habuerit nesesse, principe ipsius opera haud lubenter catente. Usus est quidem acidis Gomppingensibus, ipsius principis suasu hortatuve: sed cum successu non ita felici. Interfuit autem et ante et postea conventibus tum imperii, tum Suevicae nationis fere omnibus, anno primum quinquagesimo septimo Ulmae, mox Francofurti; sequenti anno cum Carolus V. imperii sasces Electoribus resignasset; atque ab iisdem Ferdinando tribuerentur, iterum Ulme sub finem anni quinquagesimi octavi, et Auguste anno


page 209, image: s241

sexagesimo, quo vertiginosum illud malum ipsum invasit.

Anno sexagesimo primo in ipso Domincae adscensionis festo uxorem amilit, qua cum coniunctissime vixerat: cuius obitus non portuit non dolorem ei afferre maximum. Duxit deinde alteram ex Bulliorum familia, pater ex ea unicae filiae factus. Anno sexagesimo secundo iterum iterumquive Suevicis conventibus Ulumae interfuit: et cum Palatino Electore plurimum fuit, saepius ad cum missius, a principe Christophoro propter negotia Gallica, et certamina inter Condaeos atque Guisios mota.

Anno sexagesimo quarto colloquio inter Theologos Palatini Electoris, et Wurttembergici principis instituto, propter controversiam eucharisticam, ipse etiam interfuit: et ex co Calvini dogma, quod numquam probaverat, acerrime odisse coepit: id quod ipse public aliquoties, et in extremo etiam agone testatus est.

Exulabt tum, ab Alberto Bavariae duce ditione ob sincerioris religionis professionem pulsus Ioachimus Ortembergicus comes. Eiectus ergo per vim Comes, ad Wurttembergicum principem confugit: qui Gerhardum scriptum parate iussit: quo exulis comitis causa defenderetur: id quod tanta sollertia et assiduitate praestitit: ut nec cibi capiendi, nec acidularum, quibus tum utebatur, tempus observaret.

Postea iterum sexagesimus quintus annus, et hunc secutus, proprer conventus statuum Wurttembergicae ditionis, plurimum illi peperit negotii. Meditabatur tunc princeps Christophorus, quomodo post obitum suum, quem ex quottidiano virium decremento non ita procul abesse augurabatur, tranquilla omnia relinqueret: eamque ob rem, ut populi sui id fieret consensu, eosdem coegerat, praesertim cum instaient comitia Imperii Augustae celebranda, quibus cadem ab Imperatore confirmatentur. Hic gravibus et arduis istis rebus peragendis facile primae partes erant Gerhardi: adeo ut quieris minimum illi tribueretur. Contigit igitur anno sexagesimo sexto die decimo septimo Novembris, cum mane privato consilio principis interfuisset, iamque contioni in primario templo intentus esset, apoplectico cortriperectur paroxysmo; qui totum illi sinistrum enervavit latus; adeo ut aegre ab adstantis curiae magni magistri scribis domum fuerit deductus. Colluctatus est diu cum isto malo, et decubuit humoris eius magna pars deinde ad pulmones: ita ut maius ionde quam ab apoplexia immineret periculum. Verum liberatus est tamen aliquo modo: praefuitque officio ad mortem usque principis Christophori, qua illi gravissimum inslictum est vulnus: adeo ut deinde negotiorum onus necessario esset minuendum: praestitit ramen intetim,


page 210, image: s242

quantum per vires potivit. Tandem anno septuagesimo quarto, duodecimo Maii die placide in Christo obdormivit Stugardiae, Sopultns est ibidem adlatus primae coniugis, in templo Leonhardino: comitante senaru principis, atque civitatis, frequentique civium turba, relictoque post se magno omnium bonorum desiderio, Lapidem sepulcro imponendum et ex Iesaia ei haec inseribenda curavit: Absorpta est mors per victoriam. Monumentum autem legitur eiusmodi:

HIERONYMUS GERHARDUS HAIDELSHEIMENSIS U. I. D. PIETATE, PRUDENTIA, ET ELOQUENTIA CLARISSIMUS. ILLUSTRISS. PRINCIPUM WIRTEMBERG. CONSILIARIUS ET VICE CANCELLARIUS, TUBAM HIC ARCHAN GELI EXPECTANS REQUIESCIT. OBIIT IV. IDUS MAII, ANNO M. D. LXXIV. AETATIS SUAE LV.

Privata eius vita plena fuit exemplorum peitatis, modestiae, pacis, et aliarum virtutum. Ardentibus ad Decum precibus, non pro sua suorumque modo, sed pro occlesiae totius, patrii praesertim ducatus incolumitate institit: ut vel sua mann scriptae plures testatae sunt precum formulae. Cum post bellam Smalcaldicum pontificia impietas passim dominareur: et doctrina evangelii opprimeretur, praesidiaque Hispanica in ducatu Wirttembergieo multa superbe, et libidinose facerent; quoridie recitavit Psalmum nonagesimum tertium, ut ab Eobano Hesso, carmine est redditus. Cubitum iturus cum liberis et familia hymnos aliquot Davidis aut aliorum pias odas quottidie, cum domi erat, decantavit.

Postremis vitae annis commentarium Ioannis Brentii; quo Prophetiam Iesaiae interpretatus est, diligentissime legit: adeo ut plerumque de nocte surgens, aliquot horas lectioni illi tribueret: quin sic eius lectione delectatus est, ut exemplat illud toties a se perlectum, etiam sepelti secum voluerit. Ac retulit; se ad eam lectionem principis Christophori hortatu primum incitatum fuisse; deinde utilitate, et suavitate inductum, subinde maiore in id studio incubuisse. Cum enim exttemum sibi diem non longius abesse facile intelligeret; iis potissimum studiis, et cogitationibus occupari voluit: quibus


page 211, image: s243

ad facilem et felicem emigrationem se praeparatet. Laborum in omni vita fuit rolerans: omnis virtuiris amans: contra turpitudinis osor acerrimus: in religionis quam a puero didicerat, confessione constans.

Ex oratiene funebri habita a Georgio Liblero, professore Tubingensi: et ex annalibus Crusii.

ULRICUS MORDEISEN.

INter Germaniae Iureconsultos eloquentiae laude superiori saeculo celebres, primis adscribendus venit Ulricus Mordisius, naturs Lipsiae anno millesimo, quadringentesimo, decimo nono, die decimo tertio Iulii, mane minutis quinque post tertiam. Puer cum a literis minime abhorreret; elementa prima feliciter matureque condidicit. Postea Wittembergam missus, institutione et consuetudine domestica, multis annis usus est, excellentis Iurecon sulti Hieronymi Schurffii: qui cum ut filium dilexit, cum ipse contra praeceptorem amaret, ut parentem.

Ad sacrarum itaque legum studium cum animum adiunxisset: ex Germania in Italiam abiit: praestantissimosque ea tempestate Iureconsultos audivit: et piaeclaram de se exeitavit exspectationem: id quod vel ex his Mariani Socini, qui Paduae et Bononiae diu ius docuit, verbis, epistola ad Schurffium, videre est; Felicem (inquit) et fortunatumte clarissime Hieronyme, semper iudicabo: ovi hic Ulricus Mordeisen, Germanicae nationis aepud nos consiliarius, ornatissimus disciptulus contigit: qui solus ad propagandam tui nominis inclitam famam et celebritatem tibi satis esse posset. Etenim qui iam XL. annos ius civile publice per Italiam doseo, dum more meo omnes diligenger observo: qui reliquis ingenio et diligentia praestare et eminere videntur: hoc ultimo et XVII. anno, quo hic Patavii quater iuris circulos revolvi, hic tuus imo noster iaem Ulricus dignus visus est, quem prae aliis familiarem haberem, et cui ea, quae aliis recondita tenerem, promptus preferrem. Nam ab initio singularem illius audiendi et accedendi me diligentiam, moax interrogandi dexteritatem et sollertiam obiervavi: deinde ubi paulatim iaem cum commilitionibus memetipso quoque disserere, etaudaci cum modestia dise eptare etiam depisset : in magnam sui admirationem nos pertraxit: quod praeter vulgarem aliorum morem, simul cum humanioribus studivis raram iuris cognitionem adhuc iuvenis: feliciter


page 212, image: s244

coniunxisse se nobis probaret. Siquidem non modo depraehabitis lectionibus et materiis praesentibus; sed quibuscumque etiam aliis incidentibus, et subtiltoribus atque obscurioribus iuris articulis, cum gratia et applausu ex tempore disserere nobiscum potuit. Tandem etiam privatim consilia quaedam mea a me efflagitare cepit: quod etsi alienum a communibus scholarium studiis esse dicerem; illi tamen ut Germano et ei, de quo eximiam et praeclaram spem iamdudum conceperam, negare nequaquam volui. Sensi, non in theoricis modo, sed practicis quoque exercitatum: id quod admiranti mihi, te ductore sibi contigisse candide praedicavit. Item post. Tristari certe cepi, quodcito adeo illum a medivelli, et ut videtur, ante tempus immature disiungi contingat. Sed aequius ferendum fuit; cum ad te primum suum patrem redeat; ac honestissimam, et se dignam functionem in Imperialis Camerae summo iudicio adscendat: ubi Celsi nostri exemplo adhub iuvenis quoque ipse de iure pro dignitate et sua et nostra cum laude respondere poteriet. Haecille.

Reverlus igitur ad suos mOrdisius, ut ex superiori liquet epistola, adsessorem iudicii Camerae aliquantisper egit: postea Mauritii Electoris Saxoniae cancellarius est factus: tandem Augusto Electori a literis et ab intimis fuit consiliis: sed fortuna varia.

Nam cum anno sexagesimo quinto Maximilianus Imperator, post conventum Rostochiensem, per Daniae regis et clectoris Saxoniae legatos, inter quos Mordisius, rogaretur: ut mandato publico omnem ex Germania armorum, munitio num, commeatuum, et mericum importationem in Sueciam prohiberet: Mordisius, qui bello non necessario Sueciae regem a Dano vexari, nec quod inter exteros gereretur reges bellum, Germaniae commereia impedire oportere iudicarer; per amicos in aula Caesarca promulgationem mandati dissuasit. Id ubi Elector rescivit; iratus Mordisio, tunc ab officio cancellarii remoto et in domo sua captivo, Georgium Cracovium, quem coniux Augusti, Danae regis soror, obsequentem sibi et fidum in Danica illa causa compererat, Elector substituit. Verum hic primus ad sublimiorem gratiae, dignitatis et potentiae gradum, unde lapsu graviore rueret, aditus Cracovio fuit: de quo alibi.

Ceterum in gratiam receptus Mordisius, ut sunt voluntates aularum flexibiles, vitam caducam cum caelesti commutat Dresdae, a Ghristi nativitate anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo quarto die sexto Iunii, aetatis suae anno quinquagesimo quinto, sepultus{*Praedio suo.} Waltersdorffii.

Quantus vir fuerit iudicium illud et commendatio hominis Itali, in laudes Germanorum alias minime profusi, satis


page 213, image: s245

declarat. Praeter alias autem dores praecipue in co enituit [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek word] adeo ut iudicatum fuerit, eo tempore cloquentiorem Iureconsultum nuspiam exstitisse.

Ex P. Albini chron. Misniae; Chytraei Sacon. lib. 21.

ULRICUS SITZINGERUS.

WORMATIAE, quam Berbetomagum Prolemaei esse eruditi existimant, Sickingerus hic nascitur, patre cognomine, matre, Anna Rortardina, anno millesimo, quingentesi mo, vicesimo quinto, dic undecimo Aprilis. E patria Norinbergam cum fratre Samuele, iam elementis primis linguae Graecae ac Latinae imbutus, missus est: Ioannique Ketzmanno, felici ibidem iuventutis informatori, in disciplinam traditus. Gram maticen celeriter absolvit: ac tum soluta tum ligata uttiusque linguae exercitat. cum quovis aequalium certavit. Sexennio No rinbergae exacto, Wittembergam, anno quadragesimo quarto, profectus est; ubi biennium adhuc Martinum Lutherum, pro contione et in schola docentem audivit. Melanchthon autem et propter partiae coniuctionem, et ingenii bonitatem, modestiamque; et Viti Theodori commendationem, statim cum in familitaritatem imteriorem, et mensam suam recepit. Paulo post et Davidi Chytraeo, Ioannis Brentii et Georgii fratris Philippi literis, aditus est patefactus: ubi uterque publicas lectiones cum multis sedulo frequentarunt: et in communi mensa musaeoque studia familiariter coluerunt. Audivit aurem Melanchthonem intei pretantem Thucydidem ac Pindarum, Sophoclis item ac Euripidis Tragoedias plerasque: Herodotum vero, Xenophontem et Plutarchi viras et Moralia privatim cum Chytraeo evolvit. Dialecticen recte iudicandi, et artificiose disserendi magistram, non solum didicerat integram; verum etiam magnoae auditorum frequentiae, in Academia post bellum instaurata, dexterrime tradidit, et disputationum ac Orationum scribendarum exercitia adiunxit, in quibus praeceptorum applicationem et usum fidelissime monstrabt.

Historiam ecclesiae et veterum monarchiarum 2c Germamanici praecipue Imperii et vicinorum regnorum res gestas, vespertinis potissimum horis legebat, non recreandi solum,


page 214, image: s246

et reficiendi animi causa; verum etiam quod doctrinae iuris cognitio antiquitatis multum lucis adfert: et saepe in Repub. consilium momstrat; et privatim in animis amorem virtutis accendit et confirmat.

Nec his contenta mens generosa, cum Arithmeticen et initia doctrinae de circulis caelestibus secum in Academiam attulisset: ulterius etiam in eruditiore illa et dulcissima parte Philosophiae progressa, doctrinam caeli et stlelarum in tanta vatietate constantibus et certissimis motuum legibus, et effectionibus pene ut artifex didicit. Nam et morus luminarium et eclipses ex tabulis supputavit: et calendaria annua, quod alioquin habenti ephemerides facilimum est, ipse composuit posuit: Chytraeum ipsum, cum Wittembergam venisset. Geneses seu themata caelestia crigere primus docuit. Nam et astrologicis illis lusibus, exemplo et hortatu praeceptoris Philippi delectabatur; qui se intra metas Physicas in [Gap desc: Greek word] Prolemaei verecunde praescriptas continebat, cum alioquin, [Gap desc: Greek words] lege Dei gubetrnatam iudicaret: ac saeqpe somnia sua divinationibus astrologicia praeferret; et solis praedictionibus in caelesti doctrina traditis, de maximis ecclesiae et Imperiorum mutationibus, ac inprimis de pietatis et recte factorum praemiis, seclerum poenis, in hac vita et omni aeternitate, certo secuturis, certam fidem tribuendam esse: et has non alendae curiositatis causa; verum ut poenarum et praemiorum cogitatio, ad virtutem et pietatis studium ardentius accendat, considerandas affirmaret.

Praecipue autem Ethicen et Politicen, Sitzingerus studiose didicit, non eo solum; ut ad iuris doctrinam, cuius principia et fontes ac demonstrationes ex lege naturae, ex Ethicis deductae sunt, sepraepararet: sed multo magis, ut in regendis moribus, se ad Philosophicam moderationem adsuefacetet, et ornatam illam ac suavem speciem virrutis, dignam homine docto, efficeret. Quare non Melanchthonis so! um epitomen, quae tamen fontes et nacleum iurisprudentiae continet: et de multis controversiis iudicium format; sed Aristotelis etiam Ethica et Politica, et Ciceronis de legibus libros evolvit; qui originem iuris universi, er natura mentis humanae ad imaginem Dei conditae, et distinctione iustorum ac iustorum illustratae, eruditissime detexit. Cuius exemplum Franciscus Connanus, nostra aetate, in aurei illius sui Digestorum operis exordio feliciter imitatus est. Platonis etiam leges et [Gap desc: Greek words] libros, tametsi magna ex parte ironiis refertas esse videbat, sedulo perlustravit. Ita praeclare iactis et stabilitis doctrinarum fundamentis, ex omnib. iis artibus, quas Philosophia ambitu suo complectitur; et quae ad excolenda et acuenda ingenia mecessariae sunt, recte praeparatus et excultus: iurisprudentiae studiose


page 215, image: s247

se totum dedere Sitzingerus anno Christi millesimo, quingentesimo, quadragesimo octavo, contracto matrimonio, de quo postca, incepit, et relectis antea aliquoties memonriaeque penitus infixis Institutionum libris; qui principia et summam doctrinae iuris persp. cua methodo explicam: forces iurisprudentiae ingressus; et Antecessores iuris tardius procedentes in schola audiens, recta sibi ad ipsa penetralia doctrinae contendendum esse iudicarit. Quate pandectas legum, quae universam aequi et boni scientiam, et integtum iuris civilis corpus continent; adiunctis Ioachimi Hopperi commentariis brevissimis, methodum et feriem operis admirando et pulcherrimo ordine contextam, et titulorum summas ostendentibus, et in codice praecipue summa Azonis adhibita: diligenter et attente privatim perlegit: et in singulis titulis, legum acervos, in methodi Dialecticae locos, definitiones, divisiones, causas, effectus, et actiones inde orientes, digessit. Deinde ex codicis etiam libris XII. in quibus ad eosdem titulos, Principum Romanorum constitutiones relatae sunt, et Iustiniani Novellis, ac ex iure Canonico quoque, praecipua lagum capita, ad eos Mothodi locos sub titulis Digestorum convenientibus reposuit. Non enim paucas materias tantum, de successionibus ex testamento vel ab intestato. de constractibus, et actionum formulas in praxi et quaestu forensi maxime usitatas, quas solas fere vulgus ral ularum, in foro causas agentium, attingit: sed integram et perfectam praeceptorum iuris civilis doctrinam, seu aequi et boni artem, [Gap desc: Greek words] et solidam studuit animo complecti. Hac mediocriter praecepta et exemplis praestantium ac usu peritorum artificum in iudiciis et legum applicationibus observatis, et exercitatione ac usu, artium magistro accedente, singularia etiam negotia, quae in deliberationibus de Republ. et privata hominum vita, quottidie incidunt, iudicare recte poruit.

Etsi autem privatorum etiam lites in udiciis interdum disputabat; tamen, cum illibetaliorem illam vulgarium causidicorum, artem, ad fucandas sophistico praetextu saepe iniustas malorum cupiditates, ad extrahendas lites, ad emulgendos pecunia clientes, fere comparatam: a naturae et voluntatis suae instituto alienam duceret: ad fublimiorem usum, Rei pub. fructuosiorem et verae dignitatis pleniotem, studia et exeicitationes iuris suas retulit. Itaque et Institutiones iuris in Academia erudite, privatim enarravit: et ad haec maximarum rerum consilia gubernanda, sese vera Dei invocatione, et diligentia in iuris divini ac humani doctrina recote et solide cognoscenda, et amore veritatis, iustitiae, et ceteratum virtutum ornamentis praeparavit. Nec postea cum ad Rem pub. accessit, lectionem et studia intermisit.

Visus est in aliquot conventibus, Neoburgi ad Saelam,


page 216, image: s248

Augustae inprimis Maximiliani comitiis, et antea etiam Wormatiae, circumferre librum, in quo de praecipuis dogmatum controversiis, inter nostros [Gap desc: Greek words] , testimonia et confirmationes verae sententiae, ex diversorum auctorum ac Lutheri praecipue seriptis, locos integros, manu sua collegerat: ut in promiu argumenta et rationes idoneas haberet: quibus se et alios ambigentes erudiret: aut diversum in deliberationibus contendentes refutaret.

Cum itaque praestantis ingenii, diligentiae, ac profectas in doctrina iuris specimen egregium et in Academia et in foro deposuisset: vitaeque ac morum graitas in eo eximia esset: publico collegii Iureconsultorum testimonio, ornatus, et ordini custodum iustitiae ac legum insertus est, Decano Laurentio Lindemanno. Paucis post diebus, cum familia Norinbergam et inde Wormatiam profectus; ubi cum ad iuvandam communem hominum utilitatem, iuris artem transferret; et consiliis ac patrocinio suo in ucinorum principum iudiciis, bonas causas bene ageret ac tueretur: cito in multorum sapientum gubernatorum ac principum, et in his ducis Wolffgangi Palatini Rheni, notitiam pervenit; a quo in consiliariorum aulae senarum cooptatus, codem anno exeunte Bipontum cum familia commigravit. Excellbat ingenio, virtute, sapientia, et bonitate Heroica, Palatinus Wolffgangus; ac eruditorum iustitiae et veritatis amantium consihariorum, quos exemplo Alexandri Romani, magno numero alere et in deliberationibus singulorum sententias attente audire solebat; familiaritate inprimis delectabatur; et de ingeniis ac voluntatibus hominum sagaciter iudicabat. Ibi cum in sententiis dicendis Sitziogerum recta ad statum causae collineate; et in perplexis ac incricatis negotiis, subito ubi momenta et nervi essent, videre: et consilia sua illustri et nervosa brevitate perspicue explicare animadverrisser: singulari cum benevolentia et amore princeps optimus ocmplecti coepit. Quem paulo post etiam eloquentiae Sitzingeri Latinae admiratio auxit: cum detroectantibus id orandi munus aliis, diutius in Repub. versatis Henricum 11. Galliae regem, principibus Germaniae, libertatem verae religionis, et principum captivorum, ac in sui soceri ducis Wolffgangi, liberationem, Carolo V. Imperatori, bello moto, extorquentibus, et occupata Mediomatricum urbe, Bipontem cum exercitu amico ingressum; oratione Latina, splendida, atque ornata, iussn et nonaine principis sui, excepisset. Postea durante bello, et liberato ex diuturna onstodia Philippo, Wolffgangi socero, et institutis cum


page 217, image: s249

Nassoviensi de controversia comitatus Cattorum, et inter alios principes, aliis de causis dissendentes, amicis transactionibus: cum princeps Palatinus, mandato Caroli vel pacificatoris personam gereret, vel parti alteri consilio adesset; Sitzingeri inprimis opera fideli et felici, in negotiis illis et legationibus usus est. Quarum occasione, in mulrorum principum et regum, Ferdinandi, Maximiliani, ut et ante in Caroli V. Imperatoris notitiam pervenit. Hic honorificentissime se de Sitzingeri ingenio et virtute praestanti sentire, multis illustribus clementiae et benignitatis suae testimoniis declaravit. Quo sapientissimi et optimi Imperatoris de se iudicio ille magis, quam nobilitatis et comitis Palatini, aliarumque dignitatum, quas sponte ipsi o ptimus Caesur Carolus contulerat, titulis se delectari ostendit.

Ita cum guadriennio fere Sitzingeri prudentiam, cloquentiam, et in tractandis negotiis dexteritatem Palatinus Wolffgangus probasset; tandem Cancellarii munus anno quinquagesmo quinto ipsi commendat; quod totos fere vigint: annos ita administravit; ut non solum in praetoriis negotiis, et regendis iudiciis; verum eriam in aliis gravissimis deliberationibus, ad totam Rem pub. spectantibas, sapientiam in: egritatem, fidem ipsius et amorem ac curam publicae salutis oprimus princeps, nobilitas, et civitates, grati agnoscerent et laudarent.

Ut igitur domicilium et templum Dei, et hospitium ecclesiae Christi, tranquillum et florens ad posteritatem Palatin! Wolffgangi dicio esset: suasor fuit principi: ut summa verae de Deo doctrinae populo proponendae, et totus adminisirationis ecclesiastirae ordo, in vocandis et instituendis ministris, in ecclesiarum inspectione, et visitations, in iudicio ecclesiaestico: in Synodis, scholis, et ritibus sacrorum in templo servandis, seripto comprehenderetur: quod perpetua volut norma esser, quam in doctrina et tota gubernatione ecclesiarum teliqui ministri et inspectores sequerentur. Id seriptum adhibitis Theologis, et aliis idoneis confectum, et Melanchthonis, Brentii, aliorumque Theologorum iudiciis comprobatum, anno quinquagssimo septimo primum excusum; et post aliquot annos, cum morte Othonis Henrici Electoris Palatini, Neobergicus eriam ad Danubium ducatus, Palatino Wollfgango ceslisser, recognitum: et a filiis, non minus paternae pietatis et virutis, quam ducatuum heredibus, praefixa principis Wolffgangiconfessione, testamento ipsius inserta, denuo editum est. Idem mulds comitibus et civitatibus vicinis, et aliis etiam religionem sinceriorem amplexis, exemplum et norma fuit, ad quam suas ecclesias constituerunt.


page 218, image: s250

Cum seiret; non satis esse scripto complecti, et mandare aliis sapienter deliberatas et sa utares constitutiones; nisi exsecutio etiam et perpetua diligentia, res recte incoatuas tuendi, et sarcienedi accedat: statim initio auctoritate publica ecclesias inspiciendas, et pastores, ordine de singulis docttinae Christianae in libro edito praescriptae articulis examinamdos, et dissentientes ab ea notma, vel inscitia aur morum turpitudine pollutos removendos, idoncos praeficiendos: stipendia honesta danda, et populum ad catechesin et disciplinam adsuefaciendum: postea etiam quot annis repetendam inspectionem ecclesiarum a superintendentibus ac aliis, et si quid labefactum esset, satciendum vel senatui ecclesiastico, ut cortigatur, indicandum curavit.

Auctor praeterea ide fuit suo Principi, non solum ut inferiores scholas, in quibus legendi et scribendi rationem, et initia Grammatices, et catescheseos pueri discerent, et in templo canerent; in singulis oppidis et pagis frequentioribus conservaret: verum ctiam duo Gymnasia, alterum in Bipontine ducatu, Hornbaci, alterum in Neborugico, Lavingae; attributis reditibus perpetuis, erigeret: et legibus docendi et dicendi certis, et diseiplina arctiore, quam in Academiis, nimium fere ubique dissolutis, adstringeret. His custodiam et interpretationem librorum verae de Deo doctrinae et ecclesiis utriusque ducatus et omnium artium ac linguarum eruditarum, quae ad recte intelligendam, et dextte explicandam aliis doctrinam caelestem et legum civilium, quibus Res pub. et vita privata regitur, necessariae sunt, princeps ommendavit.

Postea, cum idem princeps de praeceptore ideoneo, qui tenera iuniorum principum ingenia formaret, deliberaret: consilio Sitzingeri, onus illud institutions difficile et perculosum; sed Rei pub. inprimis necessarium et salutave, Petro Agricolae, viro eximia morum sanctitate, et suavi gravitate, fide, iudustria, doctrina, et recti iudicii maturitate praedito, impositum est; quo in labore Deus et praeceptoris fidem ac officium, et discipulorum mentes ac studia clementer rexit; ut patris exspectationi et praeceptoris diligentiae, tenerorum principum pietas, intelligentia, humanitas, et doctrina responderet: eosque bonos et generi humano salutares principes, Deo studiis illorum benedicente, effectos esse, ac verissime a Plutarchodici, [Gap desc: Greek words] res ipsa dem onstrarit.

Ceterumquum circumtulisset Sitzingerus semina morbi letiferi aliquot annis, postremo officio, quod principi suo Philippo Ludovico Palatini Wolffgangi filio, et in ducatu Neoburgice succelsori, nuptias cum ducis Clevensis et Iuliacensis filia celebranti, magna laborum, vigiliarum, contentionis dicendi, et aliorum munerum affiduitate praestitit, vehementer aucta et amplificata


page 219, image: s251

sunt: ita ut paucis, postquam aeger domum redierat, diebus, ascite exstinctus sic postridie calendas Novemb. anno septuagesimo quarto supra millesimum quingentesimum, cum pridie adhuc in cena, sermones cum amicis mediocri hilaritate et falibus conditos, de variis rebas habuisset: et quatuor ante mortem horis psalmum: Exaltabote Domine: notatis, ut solebat rubrica, insigniorib. locis et comsolatiombus, pia meditatione repetiisset. Domicilium vitae ac fortunatum suarum ante quatuordecim annos, Solis bachiae in Norico collocaret, cuius oppidi et viciniae praefecturam ipsi princeps commiserat. Ibi in arce Holestein er hac morali vita evocatus, et ad coniugis defunctae latus, la sacello, quod coniunctum coemiterio est, depositus, laetam cum omnihus sanctis vitae restitutionem exspectat. Epitaphium etiam ipse sibi vivens carmine Latino, et Germanicis rhythmis fecerat, quod cum familiae suae et coniugis insignibus, monumento affixum.

Debetur huic etiam Iecto sua laus et memoria grata: qui iustas verasque sententias, etiam potentibus interdum ingratas, constanter propugnavit; non imitatus Persicos illos: qui regi dixerunt licere, quicquid liberet. Longe etiam abfuit ab artificiis et moribus sycophantarum aulicorum, a Sidonio Apollinari alicubi graphice depictorum: non habuit linguam venalem: non fuit [Gap desc: Greek words] non aucops gratiae aut aurae popularis: non Epicuraeus Cyclops, quales in aulis multi. Negotia, quae modo potuit, transactione aequa diremit: teiligionis pacem defendit: comcordiam inter cives ac principes fovit. Labores diumos a precatione et lectione Bibliorum, etiam in itineribus, exorsus est: nec ullis negotiis horam precibus et lectioni sacrae destinatam abripi passus; acut cundem morem liberi etiam servarent, testamento sanxit. Nec ad contiones tantum et precationes publicas cum universa familie: verum ad matutinas etiam illas et vesperrinas psalmodias, cum domi erat, accedcre solitus est; ut invocationem in suo pectore ardentiorem accenderet; et exemplo suo ad eadem pietatis officia cives suos invitaret. Erat in vita omni amans ordinis, temperans, castus, sobrius, comis, et officiosus. In familiarib. colloquiis singulari suavitate acsale camdido sermones comdiebat. Delectabatur historiis recitandis et audiendis: calumnias veto et maledicta scurrilia, praesertim deabsentibus, plane detestabatur. Hominib. modestis, vere egentibus, sine sordib. beneficentiam suam declarabat. Fratrem Samuelem, natu se iuniorem, patientia benevolentia et fide provexit, et ornavit: sed hunc vix aetatis virilis annos ingressum, Doctorem iuris, Spirae amisit. Domesticos omnes, vero et suavi amore et philostorgia complectebatur. Uxorem habuit matronam honestissimam, Annam, natam ex sorore coniugis Melanchthonis; et vere pio Iurisconsulto, D Lutheri amico coniunctissimo Sebaldo Muncstero, consiliario electoris Saxoniae Ioannis Friderici, et professore Acad. Wittemb. Cum ea in fecumdo et tranquillo coniugio vixit


page 220, image: s252

ad annum usque sexagesimum septimum; cum eam duxisset in familia Melanchthonis anno quadragesimo octavo. Obiit, superara undecimi partus laboribus, matito in legatione Ratisbonensi absente, superstitibus unico {* Ulrico.} et duabus filiabus: quarum una elocata Guilielmo Rumelio Norico patricio; altera patri senescenri, curisque et laboribus languefacto, consuetudine suavi ac officiis dulcissimis, molestias leniit; et a patris aegroti latere nec interdiu nec noctu se avelli passa est.

Ex oratione Davidis Chytraei, de vita et obitu huius Sickingeri.

CONRADUS HERESBACHIUS.

COnradus Heresbachius in maiorum suorum Heresbachiano castro Glivensis ditionis nascitur; sub annum millesimum, quingentesimum octavum. A puero Gratiis et Musis operatus, praeclaram sibi artium optimarum et principum linguarum acquisivit cognitionem. Inter praeceptores, quibus adolescens operam dedit, laudat Iustinianum Genuensem, episcopum Nebiensem, quem Psalmos Hebraeos explicantem audivit: et sub quo, ut et aliis magistris, Hebraicae linguae cognitionem, quantum ad iudicandum necessarium, sibi comparavit. Cum literarum autem humaniorum studio coniunxit et iuris scientiam: ut non solum cum Platone in Academia acute philosophari: sed etiam cum Catone in cur a de Rep. prudenter consultare posset.

Itaque a Ioanne Clivensi et Iuliacensi Duce in aulam accersitus ad instituendum filium Guilielmum, haud longe post ab eodem in consiliarium est adoptatus. Eo in munere quinquaginta annis amplius dum versatur cum fide et industria: plurimas rerum mutationes est expertus; distractiones religionis; exitialium bellorum seditionumque motus varios; fortunae et consiliorum tragicos eventus. Nec vero solum in cancellis consiliorum Ducum Clivensium est versatus: sed et legationes multas obiit: et res magnas pacis bellique temporibus gessit: ita ut absque invidia et laudem invenerit, et amicos compararit.

Postea cum ad legitimum vitae terminum accederet; ac iam alterum prope pedem, ut aiunt, in sepulcro haberet: mature vasa collegit, et causaria missione a negotiis, et vanis huius mundi occupationibus impetrata, auctarium vitae reliquae in sacris literis statuit consumere, et Davidicis psalmis, quibus universa


page 221, image: s253

seriptura divina [Gap desc: Greek words] et compendio comprehenduntur, senectutem exercere. Psalmos itaque brevibus quidem, sed perquam erubitis scholiis ilustravit: et precandi formulas ad usum simplicium concinnavit; precibus singulis hebdomadae diebus adsignatis.

Ad meliorem vitam abitanno Christi millesimo, quingentesimo. septuagesimo sexto, prid. Eid. Octobris, in suo Lorinsulano; cum sexagesimum annum exegisset.

Commentarium, ut diximus, in psalmos eruditissimum edidit, cui adiectae sunt preces hebdomadariae suis singulis psalmis stipatae: et de re rustica in illo o cio post alios scripsit, non minus morum suavitate de suis, quam eruditione de rep. bene meritus. Edidit et hbros duos de institutione principis deque Repub. Christiiana administranda: Lexicon Graeco laetinum locupleravit: transtulit etiam de Graeco in Latinum quaedam Herodoti, Strabonis, et Thucydidis; de quibus bibliothecae.

Fuit vit dignitate praestans; omni literarum genere absolutus; linguarum plurium, ut Latinae, Graecae, Hebraeae, Italicae, Gallicae, Belgicae, peritus: et quamquam in Pontificatu vixerit; in eoque vita defunctus sit: tamen et fama et monumentis suorum scriptorum aequatam laudem apud evangelicos Postificiosque ipsos post se reliquit; longe felicior hac in parte Erasmo Roterodamo amico suo; qui tamersi summam in scribendo ingenii et literarum gloriam invenerit: tamen neutri parti satisfecit: et prope urrique aequaliter displicuit.

Amicis usus est summis ea tempestate viris: inter quos Erasmus, Ioannes Sturmius, Hadranus Marius Geldriae cnacellarius: cuius potissimum hortatu commentarios de re rustica scribere cepit; ea cum stipulatione: ut Marius hortensis culturae disciplinam explicaret. Verum Mario interea morte prerepto, ipse, quod deerat, sarcire de suoin rei rusticae commentariis cocoactus fuit.

Ioann, Sturmius in praefatione psalmorum ab Hersbachio explicatorum: August. Thuanus l. 62. histor.

IOACHIMUS HOPPERUS.

PATERNUM hic genus ex Hopperiana, maternum ex Piersmana familia duxit: quae utraque in Erisiae, ob antiquitatem ac nobilitatem celebris semper fuit. Nomen ipsius inde est: quod olim istius districtus, qui inter Stauriensem et Hornensem civitatem, quondam terra continua fuit, nunc mare est;


page 222, image: s254

et nihilominus retento nomine die Hop Heren/h. e, Hoppe dominos appellarunt, ut et nunc dicuntur Hoopers: remanente tamen primae originis vestigio, in antiquis monumentios; ubi non Hoppers, sed Hopper, quasi Hop Heer nomen uniuscuiusque reperitur.

Natus est hic Ioachimus Hopperus, ipso {* d. 11. Noveb, Natalis.} Martini die anno viresimo tertio seouli decimi quinti, Snecae, in aedibus avi materni, quo mater, instante partr, concesserat Habebat enim maritus avitum praedium in Hemelis, prope Staeuriaem, in quo habitabat. Uxor in paerperio interint: nec ipse pater Hopperi valde diu superstes fuit: quamquam post obitum illius aliam duxerat: ex qua Scheltonem suscepit.

Parentibus ergo otbatus, apud aveum et aviam Snecae porro est educatus: et infans ab honestae cive, paulo ante filium enixa, lactatus. Cumque ab ipsain fantia manifestis indiciis ralem se declararet; qui a libris divelli numquam posser: mature puer etiam tum studiis adhibitus, Snecae rudimenta utriusque linguae, et reliquarum trivialium artium fideliter iecit. Anno deinde decimo teritio aetatis Harlemum missus est, ubi tum celebri scholae praeerat M. Cornelius, p. ofessione presbyter. Sub hoc esactis annis quatuor, a Philosophicis disciplinis atque politioribus literis probe instructus, Lovanium venit.

Hic seirusprudentiae studio prorsus addixit: in qua tum insignes publicos doctores audivit Gabrielem Mudaeum, Ioannem Hasium, et complures alios. Interim tamen ut legum fontes et iuris penetralia penitus rimaretur, Philosophiae tum Physicae tum Ethicae diligentius incubuit. Philosophiam autem sectatus est maxime Platonicam; quod hanc iurisconsulto futuro plurimum conferre iudicaret.

Triennio his dato, Parisios, et deinde Aureliam profectus est: ut et usum lingue Gallicae compararet, et eruditorum amicitiam sibi conciliaret. Rursus inde Lovanium, ubi toto conatu ad iuris professionem se conformavit: et Licentiae in utroque iure titulo est ornatus Non ita multo post in publicum prodiit; et partim exercendi sui causa; pattim in gratiam studiosae iuventutis in cathedram legitimae professionis conscendit.

Ex quo antistites Academiae conatus eius mox delata honoraria Iuris professione promoverunt; nullo statuto stipendio; ut doceret exautoritate publica. Hac fretus, liberius potuit ab inveterata barbarorum docendi consuetudine deflectere; et ad puriorem illam veterum iuris tractandi rationem, iuvemum studia revocare.

Ut igitur plausibiliiorem redderet doctrinam suam: iuris artem se traditurum professus, et idcirco digestorum paratitla exorsus, consequentiam titulorum in pandectis ratione subiecta declaravit; quod hactenus illic non inusitatum modo erat: sed et paradoxum


page 223, image: s255

videbatur; quod plerisque persuasum esset; non modo Romani iuris auctorem, Iuslinianum, hominem fuisse prorsus [Gap desc: Greek words] sed etiam ius ipsum in artis formam plane redigi non posse. Itaque Academic antistites exliberalitate ordinum Brabantiae deinceps in ordinatiam paratitlorum professionem, stipendio luculento, cum constituerunt. Interim ipse institutum cursum fide lissime ursit; et uxore ducta non multo post in utroque iuredoctoratus insignibus fuit decoratus. Deinde Lounii odmicilio fixo studiosos in convictum suum recepit; ad quorum profectum; fuique exercendi gratia, privatam quoque disiplinam domisuae exorsus est, dispurationumque exerciria instituit. Duxit autem uxorem Lovanii egregiam virginem Christinam Bertolfiam: cuius pater vir clarissimus Gregorius Bertolfius primus furit in Frisia provinciali Senatus praeses sub Carolo V. Exactis aliquot annis in professione iuris, cum iterum et consultationib. conscribendis vacaret: et ca occasione multis etiam magnatibus innotesceret; in oculis mox fuit comsiliariis secreri Senatus Bruxellis. Ideoque cum in magno Belgii Senatu Mechliniae locus vacaret; Hopperus, ceu regi maxime utilis futu rus, defuncto surtogatus est. Ubi cum senatoria dignitate cum singulari quadam gravitate ac magnificentia fungeretur, gubernatrici visus est idoneus, qui in secreto senatu, ac deinde consilio status propinquioribus regis negotiis adhiberetur. Ita quamdiu Bruxellae fuit: Vigilio Zuichemo, et cardinali Gran vellano, permultum laboris ademit; cum in huius humeros reiceretur; quod ipsis aliqovi exantlandum fuisser.

Postea Carolo Tissenaco, cui apud regem in Hispania retum Belgicarum gubernacula commissa erant, ad suos redire cupiente, Hopperus, postulante rege in illius locum suffectus est, postridie calendas Aprilis, anno sexagesimo sexto, relicta interim uxore cum liberis Bruxellae; quam ad se istuc postea deportavit. Hopperum autem, in Hispania advenientem, rex Catholicus insigni humanitate excepit; et summi consiliarii status Belgici dignitate, ac regii sigilli praefectura ornavit.

In eius mag stratus administratione summae admirationi apud Hispanos fuit, ipsumque regem bonis artibus, prudenria, iustitia, vigilantia, consulendi libertate, ac sinceritate adeo sibi devinxit ut illi dominium in Dalem, et peculiate venandi ius in Gosterlandia (quae pars est occidentalis Frisiae) tandemque eriam, nihil minus exspectandi aut ambienti equesirem dignitatem, ac aureorum calcarium, sponte sua contulerit; iisdem solvennibus, codemque die, quo Ioanne Austriaco, nudato scil. glacdio humerum eius leniter pro more verberando.

Novennio in Hispaniae transacto, et gravissimis interim laboribus exantlatis fortiter, cepit illi corporis tobur paulatim minui: vigore tamen animi nihil flaccescente,


page 224, image: s256

ac tandem phtisin incidit, quae indies incrementum sumens, ita humidum radicale omne absumpsit: ut deiectis corporis viribus ultimo anno, qui mortem praecessit, paucissimo cibo, stomacho in digerendo officium non amplius faciente, vitam sustentarit: Cum autem sibi mortem iam imminere praesentiret: duabus ferme horis ante, quam ex hac vita migraret; ad regem literas subsignavit: qu bus sua in remp. officia servitiaque ipsi fideliss. mente praestita commendavit; aciogavit; ut suae coningis, futurae viduae, liberorumque pupillorum, curam suscipere dignaretur; quam illi se publicis rebus serviti=isque eius debitis per omnem vitam postposuisse sancte affirmabat: acomnia fausta regi ac Domino suo precatus ultimum valedixit. Hora autem mortis adveniente, cum liberis coniunctisque suis benedixisset, Missam in cubiculo celebrati iussit: in qua cum elevatio, ut volunt, corporis Dominici fieret; ipse se magno nisu sublevavit, pileoque capiti detracto cortinam lectnli manu reduxit, ac sacramentum venerabundus adoravit. Neque albam sacerdos adhuc exuerat; cum spiritum, lacrimantibus, qui aderant, etiam extraneis, emisit.

Mortuus est decimo quinto die Decembr. anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo sexto, Madriti, sepultusque in ae de S. Trinitatis cum vixisset annos quinquaginta tres mensem unum, dies quinque.

Opera Hopperi in lucem edita praecipua sunt haec:

Sedevardus, sive de vera iurisprudentia ad regem libri XII. nempe [Gap desc: Greek word] sive de iuris ac legum condendarum scientia, libri 4. rerum divinarum et humanarum, sive de iure publica libri 4. ad pandectas, sive de iure civili privato, libri 4.

Themis Hyperborea, sive de rabula regum Frisiae liber unus.

Ferdinandus, sive de institutione principis, liber unus.

In veram iurisprudentiam Isagoges ad filium libri octo: nampe, Paratitl [Gap desc: Greek word] n iuris civilis, sive de divinarum et humanarum rerum principiis libri 4. Elementorum iuris, sive de principiis iusti libri 4.

Dispositio in libr. 4. Institut. et in libr. Pandect.

De iuris arte libri 3.

Paraphrasis in Psalmos Davidicos additis brevibus argumentis et explicationibus, in quinque libros congesta: cum libro, de usu et divisione Psalmorum.

Haec de Hoppero ex Suffrido de secriptoribus Frisiae, et Gesneri bibliotheca.


page 225, image: s257

VIGLIUS AB AYTA ZVICHEMUS.

VIGLIUS ab Ayta Zuichemus natus est sub annum millesimum, quingentesimum, septimum, decimo hono Octobris, in villa Barrahusia: quae tunc ad monasterium canonicotum regularium in Bergum perrinuit, postea patri Viglii abiisdem canonicis in emphyteusin data, Pater ei fuit Folcardus ab Ayta, ex perantiqua Aytanorum, et nobilissima olim inferioris Germaniae familia. Quamquam bonis postea partim ob hereditates multas distractis, partim nobilium factionibus, quae centum amplius ante Carolum V. annis patriam eius afflixeraht, attribis, multum potentiae, et proinde etiam auctoritatis 2c gratiae amisit. Zuichemus autem hic Viglius est dictus a Zuichemo pago avito, territorii Leovardiani uno a Leovardia milliari, ubi adsita villa Barrhusia. Mater ei fuit Ida, sex liberorum parens.

Hic autem Viglius a patruo adsumptus, sex fere annis Leovar diae in eius familia haesit: ubi praeceptoribus traditus parum ad modum profecit: partim quod patruus reip. negotiis et legationibus occupatus, adesse studiis eius non posset: partim quod magistri crebro mutarentur. Nam prima literarum rudimenta a patrui sacellano didicit: deinde in publicam scholam ductus Grammaticen et cantum ecclesiastieum percepit: hinc privata in schola cuiusdam cognomento Crassi vixit: quo peste exsticto, cum diu praeceptore caruisset; iterum ad publicum ludum venit. Sed cum ibi in multitudine negligentius institueretur; tandem obtigit illi praeceptor quidam non indoctus nec indiligens M. An sonius Coloniensis; apud quem in privata institutione tantum profecit: ut iam maiorialicui ludo idonecus haberctur Itaque ad scholam Daventriensem, quae tunc inter particularia, ut vocant, gymnasis florebat, cum patruus ablegavit. Quo sub initium an ni decimi noni deductus, ibidem primum septimae classi adseriputs; ex ea deinde ad fextam et quintam adscendit.

Revocatus autem a patre Daventria; ab eo paulo post cum fratre Rintzio missus fuit ad patruum Buehonem in Hollandiam, qui tum Haegae Comitis morabatur, aedis sive capellae principalis Decanus: a quo deinde anno vicesimo saeculi decimi quinti, sub festum Ioannis, apud Leydam instituendus traditus fuit M. Guilielmo Verio, qui praecipuorum procerum Hollandiae filios, rum ibi in primis literis instituebat, ac tandem sub sinem aum vivesimiprimi Hagam redions operam dedit aliquot mensibus Iatobo Voloarde Bergensi, vito infigniter in Laetinis Graecisque litertis erudito.


page 226, image: s258

Mense deinde Octobri, anno vicesimo secundo, cum codem Volardo Lovanium missus, mansit ad festum usque Pascha anni vicesimi quarti. Unde cum codem migravit ad M. Aegidium a Mola Mechliniensem, prope Capellam Clericorum. Duobus autem primis annis Graecis Latinisque ac humanioribus literis operam dedit: cum privatim apud cundem M. Iacobum, tum publice sub professoribus Conrado Goclanio, et Rutgere Rescio; donce cum patruus Bucho Hagam, anno vicesimo quinto, ad seiterum evocans, aptum iudicavit: ut ad Iuris disciplinam serio animum applicaret. Nec gravatus fuit ipse Bucho illum in primis elementis Iuris instituete. A quo deinde Lovanium missus, ut iuris studium diligentius persequeretur: ibidem audire coepit Doctorem Nicolaum a Bruxella ordinarium legum Profestorem tempore matutino. Pace autem cum Gallis, capto rege, sperata, ad Academiam aliquam Galliae ablegare cum patruus ille constituit: verum cum inita cum Gallis concordia dissoleretur; pecunia ad comparandos libros iuris Civilis liberaliter a patruo instructus Lovanium rediit; ibique ad mensem usque Iulium strenum iuri operam dedit. Unde Hagam rursus evocato, consilium cum patre patruus cepit, deco in Burgundiam ad Academiam Dolanam mittendo.

Valedicens igitur Hagae patri Folcardo, qui codem venerat; et patruo Buchoni, vicesimo septimo Septembris, anno vicesimo sexto, Dolam Burgundiae, cum nobili adolescente Siovekone a Mellema, populari ac familiari suo, est profectus. Ubi per totum fere treiennium M. Aymoni Bourdier cohabitans sub Professoribus Ludo. Maranchio, Iacobo Duximio, Ioanne Monacho, Petro Phoenice, et Quintino Vitulo, diligentem in utroque iure navavit. operam: ut inter auditores primam facile laudem referret, eoque permoti studiosi aliquot adolescentes Germani, Henricus ac Quirinus Rechlingeri, leviri D. Antonii Fuggeri, ciusdemque consanguineus Ioann. Gregorius Hermannus, in iisdem aedibus habitantes ac convictores, familiaritate invicem conciliata, illum propter opinionem, quam de studiis cius habebant, valde complacti coeperunt, cidemque persuaserunt: ut institutiones iuris civilis illis praelegeret.

Cumque Erasmus Roterodamus Basilae sub id tempus non longe a Dola ageret, cui cum patruo cius Buchone magna familiaritas intercedebat: captavit occasionem cius amicitiae se quoque insinuandi, et in cam humaniter admissus crebris literis ultro citroque missis candem confirmavit: qua ex re non parum existimationis apud condiscipulos ci accessit.


page 227, image: s259

Circa id tempus Buchonem patruum e vivis decimo tertio Decembris anni vicesimioctavi, decessisse intellexit. Cuius audita morte animo tantum non deiectus consternatusque de reditu in patriam cogitare coepit: verum audito illum legarum pecuniarum sat magnum, et Bibliothecam, tam in iure, quam in aliis disciplinis bene instructam, reliquisse: quo videicet stndia sua commodius ad metam perducere posset, quod et parentes cius suadebant, iubebantque: ac sodales, qui privarim illum explicantem institutiones audiebant, multis modis magnssicisque promissis ab co contenderent; ut ipis ad Academiam Ave nionensem abiturientibus, comitem se adiungeret: tandem assensit.

Perlustratis aliquot oppidis, monsteriisque, Ducatus Burgundiae, utbeque Salinorum, ubi salsosum fontium memorabile miraculum conspicitur, et tum stavum conventus celebrabatur, ob auxilia a rege Ferdinando petita adversus Turcas, relicta Dola per Cabillonem, et Macuconem, praeclatas Burgundiae civitates, Lugdunum sccundo Arari fluvio advecti sant.

Ac deinde per Rhodanum descendentes Avenionem appulere, co potissimum desiderio allecti: ut Andream Alciatum ac Francicum a Ripa, quorum celebris inter iuris professores fa ma erat, audirent. Sed cum pestis ibi grassari incepisset: Alciatum aliosque professores ob cius metum discedentes, paulo post inde Valentiam non incelebrem Academiam, in Delphinatu concessere.

Auditis autem ibi ali quandiu professoribus praeclari nominis ac doctrinae, abiisdem sibi persuaderi est passus Viglius: ut in ca Academia gradum Doctoratus, ut vocamus promotoribus Ioanne de Mota et Felici Prato professoribus primarils, Antonio de Dorna, et Ioanne Baptista Palma Alexandrino suseiperet.

Verum haud diu illic mansere: sed cum spes affulgeret pacis. de qua tum apud Cameracum tractabatur, favore quoque adiuti Andreae Alciati, qui Avenione discedens, in Biturigensi gymnasio ad Iuris professionem evocatus erat: impetratis a rege Gallorum literis securitatis, ipsi quoque Biturigas se contulerunt; quo illos inferioris superiorisque Germaniae complures studiosi Dola, Valentia, Avenione secuti sunt: coque tempore quo illic egere, Viglius privatim publiceque profitendo ac disputando nomen inter studiosos nonnullum sibi comparavit, Alciatoque postea in Italiam proficiscente, ipsius locum in praelegendo renuit, ac quietissime iucundissimeque ibi supra biennium moratus est, magna amicita et


page 228, image: s260

familiaritate Francisci Rupelii Germani, ac Caroli Suequesi Flandri, Iureconsulti valde eloquentis, multorumque aliorum Doctorum studiosorumque usus Aureliam vero eo anno Lutetiamque profectus cum multis praeclaris viris notitiam iniit: ac a Guilielmo Budaeo, Ioanne Tartesio, Lexoviensis collegii rectore, ac plerisque aliis humaniter honorisiceque acceptus fuit.

Deinde vero rogatu corundem sodalium suorum sub autumnum anni millesimi, quingentesimi, trigesimi primi, in Italiam proficisci constituit. Invitatus vero ab Antonio Fuggero aliisque nonnullis, quorum liberi cius auditores fuerant; ut per Germaniam transiret, ac cum ipsis coram notitiam iniret, a Biturigibus, magna studiosorum auditorumque suorum caterva comitante, ad vicinum oppidum usque Donle Rog, concesit, Lugdunumque tertio revisens, ac pene per Hebennam Lausanamque transiens, Friburgum, Echtlandiae seu Helvertiotum, Bernam, Solodurum, Basileamque tranksiens Friburgum Brisgoiae pervenit; ubi ab Erasmo Roterodamo, Vadlrico Zasio aliisque doctis, quam humanissime acceptus fuit. Donavit tunc Erasmo [Gap desc: Greek word] elegans, ut ipse {* Eraes. l. 24. opist. p. 949.}praedicat. Fuir id annulus astrologicis notis sculptus: qui explicatus sphaerae vicem exhiberet: ut mundum gestaret digito suo Erasinus. Eo in congressu talem se gessit: ut Erasmus scribat: aut omnia me fallunt: aut illi si superi vitam dederint, futurus est aliquando Phrysiae magnum ornamentum, Deinde Tubingam Ulmamque transiens ad desideratam diu Augustam cum sociis salvus pervenit.

Tres in eo itinere Academias invisit: Basileensem, Friburgensem, Tubingensem: Basileae Bonifacium Amerbachium Iurisconsultum salutavit: ac in Frobeniana officina cum eximie docto viro Sigismundo Gelenio Boemo, qui libris ibi corrigendis praerat, Hieronymoque Frobenio Typgraphiae magistro, illic notitiam contraxit. Vidit tum quoque Oecolampadium, ac Simonem Grynaeum; Friburgi vero Brisgoiae Erasmum Ludovicum Berum insignem Theologum ac Canonicum Basileensem et multos alios viros doctos ibi tum degentes.

Augustae Ioannes Reylinger, Henrici ac Quirini pter hospitio illum excepit, magnificeque tractavic, quottidianis conviviis a Raymundo Antonio ac Hieronymo Fugeris, a Ioanne Paumgartnero plerisque cius urbis patriciis, et a Doctoribus exceptus et catenis numismatisque ac aureis annulis, aliisque cimelis munifice donatus fuit.


page 229, image: s261

Inde cum comitibus, cum quibus e Gallia venerat, Italiam versus discessit, ac Monachii se ipsis itineris comitem Christophorus Backenbusius Lubecensis adiunxit. Vigesimo die post Sarotium venere: ubi a patre Ioannis Georgii Herman ni splendide accepti, ac triduo humanissime habiti fuere, fodinasque argenti et aeris ditissimas perlustravere. Hic eos Oenipontem deduxit: ubi per Rodolphum comitem a Suter gubernatorem ac locum tenentem Tyrolensis comitatus, ad reginam Annam, regis Ferdinandi uxorem, ac Maximilianum et Ferdinandum, eius filios adhuc minorennes salutandos deducti, opipareque cum a gubernatore, tum a cancellario Hieronymo Baldingo tractati fuere.

Deinde per Brixinniam Tridentum, Tervisiam, Venetias pervenerunt, inde Paduum concesserunt. Ubi tum in iure profitcbantur, Franciscus Curtius, Marianus Socinus, Marcus Mantuanus, et Arregutius de Arregutiis Perusinus, multique alii in omni genere doctrinae viri praestantes. Commendaverat eum literis suis Erasmus Roterodamus Ioaini Baptistae Egnatio, apud Venetos agenti, ac Petro Bembo, postea in ordinem cardinalium adscito: qui eum prolixa benevolentia sunt prosecuti.

Cum autem eum annum consumpsisset in privatis lectionibus, auditioneque praeceptorum, Doctorum, publicisque ex disputationibus innotescere coepisset; in novo delectu Professorum, ipse pene invitus ad publicam institutionum lectionem protractus fuit, procurantibus inprimis Christophoro Marutio, et D. Othone Truchses Barone, eius auditoribus, qui ambo in Cardinalium collegium postea cooptati sunt: ubi illi cum ambitioso antagonista D. Casparo Malignato, crebrae concet tationes disputationesque iuxta morem eius Academiae fuerunt. Praelegebat autem institutiones ter in die, semel publice cm apparatu (ut vocant) diligentique materiarum explicatione: deinde cum textu glossas percurrens, propositoque applicans, ac postremo pro iunioribus textum tantum explicans. Quae autem diligentiori studio in scholis publicis legerat, domum reversus annotare censuevit: ea cum discipulis familiaribus communicasset, ad editionem hortati sunt. Quibus ipse obsequens Hieronymo Frobenio, Basileae Typographo commentarios in decem Institutionum titulos, quos Patavii fuerat professus, excu dendos dedit.

Interim autem dum Patavii ageret, duae insignes conditiones illi oblatae sunt, altera, ut esset Vicarium Iudicialis in regno Cypri: altera ut Philippum, Careli filium, instituendum suscperet: quas tamen iustis tum de causis recusavit.


page 230, image: s262

Cum autem ibidem a Caesare Duci Venetiarum ut commendaretur petiisset: quo Bibliothecae, quam Bessarion Cardinalis illic reliquit, inspiciende facultas daretur: non difficultet id obtinuit, adiuvante Matthia Held Vicecancellario Caesaris, ubi Graecas institutiones Iustiniani reperit. Quarum describendarum potestate illi facta, curavit in officina Erobeniana Basileae imprimendas, ac Carolo Caedsari opus hoc, studiosis omnibus plausibilo, dedicavit.

Explero deinde cursu, ut vocant, annuo lectionum, cum decem titulos institutionum absolvisset: a multis invitatus fuit: ut in praelegendi munere perseveraret, spe minime dubia facta obtinendae primariae institutionum lectionis a Provisoribus Venetae Rei pub. Verum ipsum, qui quatuordecim annosa patria absuerat, desiderium eius ac parentum permovit: ut de ea repetendaanimum induceret.

Itaque rebus omnibus compositis ac vale sodalibus dicto, itet ingressus, iterum Erasmo Friburgi, et aliis alibi salutatis Basileam venit: ut institutiones Graecas excudendas, et commentarios in 10. tit. Institut. correctius recudendos cutaret. Quibus impressis iter ingressus eques Coloniam pervenit; ubi aliquot dies mansit.

Interea autem cum Episcopi Monasteriensis officialis defunctus esset: cumque honorarium non contemnendum offerretur: sibi persuader passus est; ut operam suam polliceretur: atque Monasterium post visitatos parentes adire promitteret. Itaque decedens in Frisiam venit.

Posthac Monasterium ab Episcopo vocatus mense Maio profectus est. Ceterum cum ob belli turbas, quas Anabaptistae tunc movebant, iudicia pene cessarent: consilium in rebus agendis Episcopo praebuit, crebrisque legationibus obeundis operam navavit.

Dum haec aguntur Landgravius Hassiae eum lbato stipendio, ad Academiam Marpurgi a se nuper institutam invitavit: cui se Viglius rationibus iustis excusavit. Sub idem etiam tempus Caesaris ac regis Ferdinandi literis ad Assessoriam dignitatem in iud cio Camerae Imperialis, nomine domus Burgundiae vocatus est: ad quam conditionem impetrata ab Episcopo missione, Spiram profectus est. Ubi mense Iulio anno trigesimo quinto in Adsessorum ordinem receptus in tertium annum permansit, donec sub finem anni trigesimi septimi Bavariae dux Wilhelmus eum inde in Academiam Ingolstadianam magno stipendio evocaret: ubi permansit usque ad Pascha anni quadragesimi secundi: coepitque profiteri secundam partem Digest. Vet. incipiens a titulo de rebus creditis.


page 231, image: s263

Anno autem trigesimo nono Frisiam parentesque sub vacationum aestivarum tempus invisit: quos tunc incolumes reperit. Mattem tamen iam grandaevam anno sequenti amisit Audiebatur autem a literata iuventute lubenter: multique ad cam Academiam fama ipsius acciti se contulerunt: neque alius fuit, qui ibi plures haberet auditores: tametsi excellen lentissimos ex Italia collegas haberet Fabium Romanum et M. Antonium Caymum Mediolanensem Functus est praeterea Viglius in Ingolstadiana Academia Rectorali dignitate et decanali officio Iuridicae facultatis.

Duae autem illi Ingolstadii commoranti conditiones oblatae fuerunt. Una ab Electore Ioachimo Marchione Brandeburgensi; qui eum rursus miris modis duplicatoque stipendio nitebatur pertrahere in suam Academiam Francofurdianam: ut illic Ius profiteretur, et a consiliis esset, cum res deposceret: quam ipse iustis de causis abnuit.

Altera vero a Caesare Carolo V. qui cum opera Vicecancellarii sui Matthiae Heldi destitutus esset, multis modis per Granvellanum conatus fuit ei persuadere; ut Vicecancellariatus munus susciperet: quam et ipsum ut humeris suis imparem, recusavit Cumque imperiosius cum eo ageretur; quod cum subditus naturalis Caesaris esset, proprio potius principi servire deberet: quam in extera regione fortunam quaerere; responsum est ab co, non posse humeris suis imparem provinciam suscipere: verum si aliqua offeratur conditio in patria, qua ibi honeste vitam traducere possit; eam se non esse recusaturum.

Itaque paulo post iussu Caroli V. soror eius Maria regina Ungariae tum gubernatrix provinciae Belgicae, seriptis literis cum sollicitavit; ut sumptibus Imperatoris in Belgium ad se veniret; quo coram cum illo de conditione oblata conveniret. Resignata igitur honesta conditione Ingolstadiensi, et codicillis, ac, ut vocant, commissione secreti consilii in curia Belgica acceptis, relicta illi optione, si ad quod alium consilium transire postea mallet, novam functionem aggressus est. Pertaesus legationum Viglius, postulavit sibi locum tum vacantem in consilio Mechliniensi, uti promissum ei erat, concedi, et commissionem a regina impetravit. Dimisso itaque statu secreti curialisque consilii Mechliniam migravit.

Eodem anno parentem senem in Frisia invisit, acubi inde reversus esset Caesar sub hiemem a bello Bruxellano Viglium ad se evocavit, benignissimeque allocutus sibi gratissima fuisse dixit servitia in comitiis Imperii, Norinbergae sibi praestita, pensionemque eius nomine ultro obtulit trecentorum; sumptusque


page 232, image: s264

in legationibus factos ei prompte exsolvi iussit: postulavitque, ut interea dura in Belgio agetet, manere in curia non gravaretur, permittens ut cum stipendio magni consilii, secreti quoque interea perciperet, atque una ad comitia Spiram indicta itet. Aninadvertens ergo Caesaris erga se affectum, consitituit, sedem in Belgio deinceps figere, et ad matrimonium animum applicare.

Itaque procurante Granvellano, viri cum primis honesti ac locupletis Petri Damntii filiam {* Iacobam Cum Caesare Spiram abit.} Iaquelinam uxorem duxit, celebratisque nuptiis in feriis Natalitiis cum Caesare per Leodium, Coloniam, Confluentiam, ac Simeriam in Germaniam Spiram abiit: ubi patrem Folcardum ipsumque Viglium plurimis Caesar ornavit prilegiis: concessit ut si quando in Frisia patria morari vellet, primi consiliarii post praesidem in senatu Frisiae dignitarom obtineret.

Eodem quoque tempore Poggius Eipscopus Tropiensis ac sedis Apostolicae Nuntius, Palatini comitis, diplomate ipsum decoravit: Caesar autem in consilium Imperiale accivit.

Post Caesare in Galliam cum exercitu proficiscente, ipse Bremam ab eo missus fuit: ut ibi Danica pax tandem concluderetur, iuramentisque hinc inde firmaretur. Quam pri qui fectionem ideo libentius suscepit; quod Spirae dum agerec intellexerat patrem suum Folcurdum e vivis excessisse: caque de causa Fratrum sororumque literis evocaretur: ut quae super familia hereiscunda necessaria essent, una transigeret. Rebus deinde Bremae confcctis ac negotiis cum fiatribus concorditer in Frisia transactis: Mechliniam reversus, reginae acta sua declaravit, Mox indicto ordinum Imperii conventu a Caesare Woramtiam missus fuit. Hinc illum ad Ducem Bavariae, post et Ratisbonam ad comitia indicata proficisci rursus voluit.

Inde vero cum bello exotto prorestantes principes profligati essent; Caesarque belli reliquias persequens iuxta Neobungum castra metaretur: incidit in gravem aegritudinem Carolies Boissotus Thesaurarius, custos archivi in Rupelmudana arcae conservati; quod in Viglium contulit. Viglius autem a Caesare Coloniam inde missus fuit ad conventum ibi indictum, super privatione et exautoratione Archiepiscopi Coloniensis: unde in Belgium reverso regina Maria ei commissionem satis difficilem et odiosam iniunxit, videlicet ut possessionem aliquarum urbium in Westphalia ac Frisia acciperet. Qua in ro, declinato periculo, quod imminebat, ature sead tranquillitatem recepit.


page 233, image: s265

Ac cum Ludovicus a Scora praeses secreti consilii rerumque{Ludov. a Scora, praeses saenctioris consilii. Ei succedit Zuichemus. Equestridignitate ornatur. Philippo Caesar. F. adiungitur.} status director vitam cum more commutasset: ipse nihil tale cogitans exspectansque in eius locum surrogatus fuit. Caesar autem ut anthoritatem officii suo favore adiuvaret equestri honore eum insignivit: et ad veniente principe Philippo unico silio, Viglio commisit: ut ipsum de statu provinciarum instrueret, ac proceribus ordinibusque sisteret.

Cumque vistiare Belgii provincias constituisset: cum eo missus fuit ad rpovincias: quia Cermanico idiomate utuntur cum consueta inagurationis sacramenta praestantur. Mortuo autem sub idem rempus Vincentio Corne Thesaurario generali, qui officio Registatum in Hollandia fungebatur: illud regina in Viglium contulit: alterumque quod in Flandria ante gerebat, Thesaurarii videlicet aut custodis Archivi, Doctori Hermeti a Wingene consiliario secreti consilii resignavit. Paulo post Viglius uxorem amisit: nec multo post Abbas Bavonis Viglium sibi coadiutorem postulavit: cuius petitionem cum rex certior factus auctoritate sua ut patronus comprobasset: Viglius coadiutorem S. Bavonis accepit: et in ministerio regis permansit: ex quo alioqui se extricare constituerat.

Anno millesimo quingentesimo quinquagesimo octavo mense Septembri eum Atrebti morbus invasit: ex quo numquam plane convaluit. Itaque mense Novembri inde vix semivivus Bruxellam reductus fuit. Aegrotantem saepe per medicos familiaresque suos invisere consolarique rex est dignatus; Bibliothecariique officium ei imposuit: ac paululum recuperatis viribus, ipse regem Gandavum secutus fuit. Mense Augusto eodem anno ex medicorum consilio, amicorum hot tatu, et consensu Regis, comite Nicolao Biesio medicinae professore Lovaniensi, Aquisgranum profectus est; ubi calidis aquis per sex hebdomadas usus non modicum levamen sensit Inde Bruxellam reversus, benigne a Ducissa Parmensi, nova Belgii guberantrice, susceptus est: ubi duas neptes sub Calendas Ianuarias anni sexagesimi elocavit.

Ipse deinde eodem anno mense Maio thermas emesanas adiit, felici eventu. Anno vero sequenti, frisiam patriam, a qua pene septendecim annis abfuerat, ut revisetet Ducissa benigne concessit: honorificequive a civitatibus populoque universo susceptus fuit; ac in villa Suichemensi igrami consiliarii Frisiae cum nepte sua nuptias sollenniter celebravit: Neptumque ac liberorum fratris sui Serpaionis, sororumquive defunctarum rationes a tutoribus exegit: paternorum maternorumque bonotum partitiones de propinquorum consensu fecit: multasque inter consanguineos et propinquos discordiarum causas sustulit. Decimo autem octavo die Ianuarii annomillesims, quingentesimo


page 234, image: s266

sexagesimo defuncto Luca Munick: Abbas S, Bavonis confestim accitus est praeses ad capessendam possessionem Praepoisiturae eius: qui ipsum quoque heredem successoremque ex indulto Apostlico nominarat. Mox funus ante omnia honorifice curavit: ac prius possessione per procuratorem acepta, ipse deinde sollennem ingressum Gandavi ad Ecclesiam S. Bavonis fecit, sacrisque ordinibus initiatus, presbyter factus die Dominica, quae festum omnium sanctorum praecedit primum sacrum celebravit, ac deinde sollennem benedictionem a Cardinale Granvellano accepit. Mortuo autem duabus hebdomadis ante Abbatis ipsius obitum, Philippo Nigro Bruxellensi, et primario consiliario in secreto consilio regio cancellarioque ordinis aurei velleris; Viglius in ipsius locum surrogatus iuramentum sollenne praestitit. Ex hoc autem tempore, cum ex dissidio religionis factiones in dies augerentur; assiduis flagitationibus missionem a rege tandem impetravit. Placuit autem Regi: ut consiliarii secreti consilii titulum ac stipendium etiam absens retineret: et quo honoratiorem eius missionem faceret, consilii status praesidis titulum eum retinere voluit. Et cum eum collegium Lovanii studiosorum erigere intellexisset: duodecim milia flotenorum in subsidium ei ad id liberaliter contribuit. Tysenaco autem post annos tres subitanea morte sublato, ipsi rursus invito sigillorum regiorum custodia obtrusa fuit. Sed cum ipse subeunte iam senio, morb s lastatus esset: serio c ogitare coepit de condendo teftamento suo: quo rerum temporalium sollicitudini finem imponeret: et quod reliquum vitae superesset: id omne impenderet meditationi de vita caelesti. Itaque cum liberos ipse nullos unquam suscepisset: cam bonorum suorum dispositionem fecit; ut id quod ex beneficii ecclesiastici praeposituraeque S. Bavonis proventibus comparserat, in pios usus converteret. Collegium Lovonii in usum studiosorum fundavit; qui bonis literis operam darent. In pago autem Suichemensi Hospitale sive gerontocomion fundavie pro senibus: qui victum quaerere laboribus amplius non valerent.

Scholam quoque ibidem fundavit pro pueris in primis literis ac religione recte informandis cum Ludimagistro, tum aedibus proventibusque necessariis. Unamque operam dedit: ut in villam S. Bavonis ubi antiqui monasterii profanati reliquiae in castelli militumque domicilia conversa erant, alio translata ecclesia, rursus ad subditorum commoditatem ac salutem parochialis ecclesia, sub appellatione S. Amandi, restitueretur: et ut eo habitarores revocaret: praeclaram quoque iudicialem sive scabinalem domum exstruendam curavit In capitularis quoq, domus ecclesiae S. Bavonis exstructionem liberalissime comtribuit.


page 235, image: s267

Seminarium item eius aliquot Bursariorum dotatione adiuvit, ipsisque canonicis et ecclesiae ministris, pauperibusque peramplum pro anniversaria eius memoria in vita et post mortem donativum reliquit. Postremo capellam in aede S. Bavonis eleganti altaris structura marmorioque sepulturae monumento condecotavit: et sacerdotem ibi dein competentem dotavit.

De reliquis autem bonis dispensationem suam ita moderatus est; ut quae ex patrimonio ae industria sua, largitionque principum pro servitiorum suorum remuneratione processerant, ea inter propinquos, amicos ac servitores, secundum uniuscuiusque meritum qualitatem et conditionem distribuerit. Itaque domum paternam in pagno Suichemensi, alteram Leovardiae sitam, quam dux Saxoniae Georgius patruo eius donarat; operibus structurisque novis non mediocriter amplificavit, exornavit, ac nepotibus suis agnatisque pro stirpis Aytanae memoria reliquit. Ad iustam aetatem, hoc est septuagenariam pervenit. Decimo enim nono, ut initio attigimus, Octobris, anno millesimo, quingentesimo, septimo, natus, et ctavo Maii, anno septuagesimo septimo, supra milles. quingent. e vita hac abiit. Mortuus est Bruxellae in aedibus suis: sepultus autem Gandavi ad S. Bavonem, in Mausolaeo, quod sibi vivus ponendum curaverat.

Epigramma in eum epitaphium Max. Urintii legitur eiusmodi:
Qui curas regum et regnorum pondera obivit
Pervigil, hoc dormit Viglius in tumulo.
Parce pios, lector, manes turbare; quietem
Haec post tot vigiles vindicat urna dies.
At vigilis VIGLI exemplo vigil esse memento:
Nil etenim vita est; sit nisi vita vigil.

VITA MORTALIUM VIGILIA.

Fuit ipse vir doctissimus, eruditorum fautor egregius, politicus elegans, integerque iustitiae sacerdos. Italiam sane adhuc iuvenis fama nominis sui implevit: et praeclarum illud Alciati elogium meruit:
---- magnae spes altera Romae!
Statura fuit medioeri: membris bene compactis, ac decentibus: cute candidissima: capillicio infra albedinem albicante: stonte laeta, vultuque amabili.

Scripsit, uti diximus, commentaria in decem titulos secundi libri Institutionum iuris civilis: quibus omnia pene Testamentorum iura elegatner et perspicue explicantur.


page 236, image: s268

Theophili etiam antecessotis. Institutiones iuris civilis, in Graecum sermonem translatas eruit, restituit, ac in gratiam legalis scientiae studiosorum publicas fecit; cum doctissima praefatione ad Carolum V. Caesarem.

Haec de Viglio ab Ayta Zuicheme suggesserunt nobis Suffridus Petri in lib. de script Frisiae: Aubertus Miraeus in elogiis Belgicis, Gesnerus in bibliotheca.

CHRISTOPHORUS CARLEVITIUS.

CHristophorum a Carlevitz in Rotenhauss Misnia felici satu, atque equiestri familia protulit, anno a nato mundi Redemptore, millesimo, quingentesime, septimo, die decimo quarto Decembris. Adolescens praeceptorem nactus est Lipsiae, sub annum vicesimum secundum, Petrum illum Mosellanum, condiscipulis Birckio Barone a Duba, Iulio Pflugio, aliis. Postca usus est institutione et familiari necessitudine Conradi Goclenii et magni Erasmi Roterodami circa annum Christi undetrigesimum. Gommendavit iuvenem hunc non solum genere; sed virtute et doctrinae eruditione vere nobilem Erasmus, cum publice in suis scriptis passim, tum ad multos amicos atque inprimis ad aulam Saxonicam: ut vel ex hacad{* Est ea lib. 1. epistol. Eras.} Simonem Pistorium, Georgii Saxonis cancellarium epistola colligas: Nunc, inquit, scribendi occusionem dedit Christophorus Carlevizius: quem antea timide commendaram illustrissimo principi, semel atque iterum nonnihil pudefactus mea commendatione. Sed posteaquam hunc domestico convietu propius inspexi, penitusque agnovi: non dibitarim illum cuivis principi meo periculo comendare, Latine exacte callet: Graece mediocriter doctus; in iuris quoque prudentia satis feliciter versatus; adhaec iudicii sobrii, moribus commodis; nihil habens neque fuci neque supercilii, in summa, Thrasonis illus dissimilimus est. Haec{* Qui iisdem pene verbis Carlevit. etiam Bernardo episeopo Trident. eommendat. 1529.} Erasmus.

Itaque in aulam a principibus Saxoniae Georgio et Henrico adscitus, a consiliis iisdem fuit, uti et praefectus Zorbicii. Postea elector Saxoniae Mauritius usus est eo oratore, consiliario, et capitaneo in duabus Praefecturis Lipsiensi et Zoribicensi. Mauritio e vivis {* Qui iisdem pene verbis Carlevit. etiam Bernardo episeopo Trident. eommendat. 1529.} exempto, Augustus elector eundem sibi ab intimis consiliis esle voluit: quod idem plures ab eo principes, prolixis honrariis propositis, petiverunt. Quare in theatrum orbis amplissimum productus; suae in eo virtutis ac prudentiae specimina heroibus edidit illustria. Et quod rarum admodum, quatuor etiam Casaribus, Carolo V. Ferdinando, Maximiliano


page 237, image: s269

II. Rodolpho II. suam fidem, industriam, iudicii dexteritatem, legatus, orator, et commissiarius luclente probavit. Ac sane in aula Augusta tantum valuit: quantum merebatur eius eruditio, rerum experientia, et labor indefessus.

Legationes obiit varias: iuvenis a duce suo Georgio in Angliam fuit missus: postea in Poloniam cum comite Barbiensi, quando elector Brandeburgicus coniugium abibat: in regis Ferdinandi cum Waivvoda actionibus ipse nomine Georgii principis una cum D. Pistorio est ablegatus: iprimis autem in bello Smalcaldico illustris ipsius prudentia, fides, et facundia exstitit: cum turbulentissimis temporibus plurimum laboris sumeret; maxima paeicula pro patria subiret: et plurimis principum consiliis ac bellis interesset. Expeditionibus enim tredecim Martis alcam est expertus: suaque virtute Equitum auratorum hereditariam in Imperio Romano dignitatom familiae suae impetravit.

Exstinguitur hoc vere Germanicae nobilitatis lumen, sapipientia, eruditione, et dignitate clarissimum, anno millesimo, quingentesimo, septuagesime octavo, die octavo Ianuarii, aetatis septuagesimo primo.

Melanchthonis de duobus doctissimis equitum Misnensium iudicium fuit tale: Carlevicius mihi videtur non minus iudicii afferre ad Ciceronis eloquentiam effingendam, quam Pflugius: quamvis illius oratio aliquantum est nervosior, huius vero languidior.

De scriptis eius nihil reperimus; nisi quod Erasmus hoc alicibi laudet: Libellum de sumptione Eucharistiae vertit (Carle vitius) tam eleganter: ut nusquam sentias fuisse scriptum Germanice. Epistolae quoque eius, cum vitae descriptione, fuerunt ab Aegidio Salio, professore Ienensi, ad praelum adornandae: verum obitu Salii omnia impedita sunt. Haec itaque lector boni consulat in praesentia: donec vel nos, vel alii plura, ac meliora.

Collecta sunt ista ex epistolis Erasmi: P. Albini chron. Misn. tit. 25. Bucholcero.

CYPRIANUS VOMELIUS.

CYpiranus Vomelius familia Stapertia in Frisia nascitur, circa annum Christi, millesimum, quingentesimum, decimum quintum. Primis literarum fundamentis in patria iactis, Wittembergam Saxonum se contulit: ubi cum artium liberalium


page 238, image: s270

atque poetices studio coniunxit Iurisprudentiae cognitonem. Neque enim, ut quidam autimant, bumaniotes Musae ab adytis Augustarum legum abducunt: quin potius omnes artes, si Tullio credimus, habent commune quoddam vinculum, et cognatione quadam inter se continentur.

Itaque cum Vomelius variarum artium cognitionem praeclaram studio et industria acquisivisset: perlustravit et alias Germaniae Academias; inque ordinem Iurisconsultorum adscriptus fuit.

Postea cum Moguntiam venisset; eiusque iam virtus et doctrina erudita nota esset: in numerum Professorum cooptatus iura publice docuit. Hic clucescente indies ingenio et doctrina ipsius, ad summum Imperii tribunal, quod Spirae habetur, vocatus, interque Adsessores illius est receptus. Hoc in munere ita versatus perhibetur; ut etiamnum eius grata apud multos memoria exstet.

Ex hac vita discedit Spirae Nemetum die quinto Maii, anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo actavo, aeratis suae clymacterico magno; senibus, ut scribunt, periculoso et plerumque fatali.

Fuit poeta, Iureconsultus, Comes Palatinus, Camerae imperialis adsessor per annos quindecim: unde apparet; bene et ipsum de patria, deque Repub. literaria meritum.

Scripsit Oden ad Deum, pro tranquillando Christiani orbis statu: Item Miscellaneorum librum: edidit et epigramminata quaedam; et Introductionem Arithmetices, cum nonnullis aliis; quibus vim ingenii sui declaravit. C lebravit etiam epitaphio carmine memoriam Georgii Comitis Palatini Rheni, Simmeriae anno Christi millesimo, quingentesimo, sexagesimo nono, die decimo septimo, Maii, defuncti: quod huc adscribere libuit:
Tempora post vitae decursa, Georgius urna
Conditur hac, Dominus Simerorum ac dux Bavarorum,
Atque Palatinus, Comes adflavi ostia Rheni,
Fortis erat bello, placidusque domi optimus Heros:
Iustitiam legesque sacr as reverenter amabat:
Sed vel praecipue divum flagrabat amore.
Nunc igitur gaudens, Christo duce, possidet astras.

Ex lib. 3. Prosopogr. Pantal. et chronico chronicorum.


page 239, image: s271

CONRADUS MATTHAEUS

ALSFELDIAE, Hassiacae ditionis oppido non ignobili hic nascitur, cum post millesimum, quingentesimum Christi nati ho minis annum curreret decimus nonus. Parentes ei fuerunt Con radus Matthaeus maior, et Elisaberha Hultschera, ambo cives Alsfeldienses: quorum familiae istic non obscurae. Ioannes enim Matthaeus, huius de quo agimus patruus magnus, quadringentos aureos civibus Alsfeldianis, ad vias publicas muniendas; et alteros quadringentos ad suae familiae puerum, in literis educandum, testamento legavit.

Pater huius, perlustratis variis regionibus, ductaque uxore, rem curavit familiarem, agrorum potissimum cultura: et a foro ac curia, quantum poterat, se subducens, latuit: atque per otium, cum alias literas non didicisset, Biblia Germanica; historias Germanice scriptas; et Theologorum interpretationes Biblicas, quae tum vernacula lingua prodibant, evolvit: vir non literatus quidem; sed pius et literarum amans. Nam et fratrem Ioannem Matthaum, omni ope et opera adiuvit: ut instituta literarum studia ne desereret; obque eam causam sumptus nonnullos suppeditavit; ut Wittembergam, quae pietatis et literarum studiis facile omnes Germaniae Academias tum antecellebat, proficisceretur, animum magis magisque literis exculturus. Filium item hunc suum simulatque paululum adolevit, in ludo patriae doctrina catechetica, et Grammatices initiis erudiendum curavit: quamquam multa tradebantur obscura et superstitiosa.

Postea ubi elementa pietatis, hoc est capita catecheseos et literarum didicit, Marpurgum ad scholam publicam haud ita pridem apertam misit, annos natum duodecim. Rectore igitur Eberhardo Snepfio Theologo, anno Christi trigesimo secundo venit in Paedagogaeum: unde biennio eluctatus, mox in Academia tam sedulam literis navavit operam; ut biennio post prima laurea; et altero biennio iam octodecim natus annos secunda quoque fuerit ornatus.

Verum cum non nobis, sed Rei pub. literas discamus: Conradus Matthaeus brevi spatio literarum currieulum emensus illo ipso anno decimo octavo aetatis suae operam Rei pub. navare cepit. Nam in Paedagogaeo Marpurgensi docuit Grammaticam et alias artes annos undecim; quibus perpetuum illi certamen cum infinitis dis cipulorum vitiis ac malis moribus fuit. Neque profecto minimam ille Repub. et ecclesiae ptaestat operam, qui pueros ad literas et humanitatem informat: ad recte facta incitat; verberibus autem et


page 240, image: s272

increpationibus a vitiis absterret. quales enim cives in schelis formantur; talis deinde civitas, talis Res pub. denique erit.

Deinde propter singularem eruditionem, industriam, ac sidem, quam rot annis summa cum laude probasset scholae et bonis omnibus, cooptatus fuit annoquinquagesimo primo in collegium professorum Academicorum: et primum historias dein Rhetoricam docere iussus. Quo in officio ita versatus est: us non solum illi scholae: sed omnium studiis, undecumque accessissent, prodesset: et praecepta quidem non solum Melanchthonis: sed et quae Cicero et Platone, ex Aristotele, et aliis Graecis auctoribus collegisset literisque man lasset; prudenter enarra vit: deinde exempla illustria et exercitia declamandi adsidua adiunxit.

Interea autem ipse domi ad philosophiam politicam ius quoque Romanum cepit meditari. C ceronis etiam orationes quamvis ad illustrandam Rhetoricam proponeret: tamen tamquam exempla tractati iuris fuit interpretatus: su sitque discipulis: ut politicas declamandi manterias potissimum sibi deligerent. Quod idem olim factitatum in Rhetorum scholis fuisse: Aphthonii Libanii, Aristidis, Senecae, Portii Latronis, Quintiliani et aliorum declamationes aut declamand formulae hodie etiamnum satis docent.

Sic igitur Matthaeus noster ius discendo exercuit, et exercendo didicit: dum per annos complures patronum egit causarum civilium in curia Hassiaca; et apud capitalium rerum iudices accusatorem criminum et scelerum. Neque enim ad Rei pub. salutem et incolumitatem minus interest: cuique res suas sartas tectas conservari: quam seelera et flagitia impuita non dimitti. His studiis incumbens et tem familiarem amplificavit: et publice privatimque profuit multis. Atque studiorum gradibus paulatim altius ascendens, illos honores meritus fuit, quiin scholis maximi et amplissimi decerni solent.

Nam anno seagesimo tcrtio mense Aprili a Ioanne Oldendorpio, una cum Nicolao Vigelio, iam tum ex scriptis libris in lucem editis laudatissimo, et Hectore ab Iossa, in Marpurgensi schola, et amplo praestantissimorum virorum consessu, iuris utriusque Doctor renuntiatus fuit.

Itaque iuris et iustitiae sacerdos initiatus, patrocinia causarum in curia Hassiaca et foro Marpurgensi diligenter, ut antca suscepit: et sancte integrequive leges sacras tractavit: atque in orandis agendisque causis ita fidem, diligentiam, et prudentiam suam proba vit i ut non solum clientibus suis catus: sed bonis quibusque gratus etiam principibus esset commendatus. Quamobrem cum principes, Hassiae rotius commune appellationum


page 241, image: s273

praesertim iudicium instituerent: Matthaeum hunc Arnoldo de Virmund praesidi inter alios adiunxerunt adsessorem. Hoc officium ea fide, industria, et sanct tate ad obitum utque gessit: ut memoriam apud suos reliquerit numquam intermorituram. Duplici ita in vitae genere sabores sustinuit magnos et fructuosos. Decanus enim collegii philosophici ter quaterve crea tus, declamandi exercitationes aliquantisper desitas, in usum reduxit et frequentavit. Rector deinde Academiae aliquoties designatus cum disciplina dissolutior esset; ipse senatu sic decernente, quaecumque instituta iam ante fuissent scholae regendae, collegit, digessit, ad senatum retulit. Hic approbata omnia censuit, ut statis ca temporibus in comitiis quasi studiosorum exponerentur; quod etiamnum hodie fieri solet. Praeterea antiquum institutum de disputationibus pro loco collegii im petrando renovavit: ut et legem illam; ne studiosi in oppido arma gestent. Cumque praecepta artium iuventuti discenti varia proponerentur: ipse effecit, ut in omni disciplinarum genere certae et eonstantes epitomae traderentur: et auctores etiam iidem explicarentur; planeque, quod Socrates apud Xenophontem, ait [Gap desc: Greek words] . Atque haec in schola.

In curia non minus laborum ae molestiarum exhausit; quando vel testium examinationibus domi forisque vacavit: vel peregre profectus de finibus et aliis contentiones ortas compusuit; pacemque inter dissidentes confirmavit. Accessit huc, quod cum instrumenta et sigilla Academiae negligentius adservarentur, nec semper esset; qui seribenda conciperet; ipse actuarius fuerit declaratus et scholae syndicus: qui omnia digerere et rite procuraret. Quamobrem auctor senatui fuit: ut consistorium in editiori loco aedificaretur: et eo cisstae cum instrumentis et formnicibus transferrentur: et apte in cancellis disponerentur.

Eiusmodi inter curas et labores novissimorum, ut in facris Sapiens monet, semper memor, caduca omnia, vana atque evanida recte piequive iudica vit: atque ad mortem, aliquando placide ob eundam, mature se praeparavit: et ad caelestem illam civitatem spe fideque plenus aspiravit: quam etiam Deo sic disponente ac volente suo tempore feliciter est consecutus. Annos enim natus sexaginta cum in autumno popularis et novus morbus passim per totam Europam summa celeritate vagaretur; et nunc hos nunc illos corriperet, et alios misere affligeret, alios etiam plane morti traderet; inter non paucos isto morbo et Matthaeus hic cotreptus fuit. Quamquam autem, quod lentior febris esset, quam aliis pletisque; sperarent amici liberatum iri: tamen paulatim serpsit; et in visceribus et medullis altius insedit. Er cum habere meliuscule videretur: tamen imse mortem adesse sentiens, uxorem et liberos, item generos advocavir, et ex lectulo


page 242, image: s274

in quo decumbebat erectus, de conditone rerum suarum et imminente migratione cum indicasset, hortatus fuit; ut Deum inprimis auctorem omnis boni agnoscerent et colerent; et omnes matri et maioribus natu minores et inter hos generis ipsis recta monentibus ob dirent; et inter se iuvarent alii alios omni ope et opera, quantum possent. Hoc si facerent, quamvis ipse discessisset; tamen deum ipsis propitium, ac patris loco futurum. Quod cum omnes data dextra se facturos promississent, Deo et eius misericordiae commendavit se et ipsos; et recitatis certis quibusdam Davidis psalmis quod reliquum in hac vita tempus extraxit. Tandem cum iam iam morte dissolveretur, et ipsum iter vitae caelestis ingrederetur, animam Deo commenda vit creatori et servatori suo, illis verbis usus, quibus et Christus in cruce moriens animam suam patri commisit; in manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Sic placide exspiravit anno millesimo, quingentesimo, octogesimo die vicesimo octavo Novembris, cum natus esset annos unum et sesaginta Elatus est funere frequenti atque eiusmodi cum monumento sepultus Marpurgi:

Stirpe patris, virtute, fide, pietate, scholarum
Arte, fori studiis, consiliisque gravis:
Multiplicique potens gemina de coniuge prole;
Hic sua Conradus busta Matthaeus habet.

G. SOHN. D.

Vir hic fuit et iurecvonsultus pius, sapiens, erud tus, prudens, disertus et observatissimus aequi: qui nihil nisi praemeditate et considerate dixit fecitque honorum minime appetens: ut qui ultro oblatos modeste recusatit: carus civibus; gratus literarum studiosis: auctoritate apud omnes ordines singulari. Accidit aliquando, utipso Rectore cives ac studiosi ad sanguinem usque pugnarent. Adveniente autem ipso cum filio, simul ac tam cives quam scholastici eum conspexissent; taciti conquievere, et arma tamquam praeceptori tradidere.

In coniugio vixit gemino, et sexus utriusque suscepit liberos haud degeneres: adeo ut merito etiam sit laudandus ab [Gap desc: Greek word] . Filii enim ipsi fuerunt Philippus Mattheus, I. U. D. patris successor: Henricus, ecclesiastes Palatinus: Ioannes archiater Nassovicus: Antonius IC. et profeflor Academiae Marpurgensis. Generos autem habuit: Georgium Sohnium Theol. D. cl. Valentinum Forsterum trium Academiarum Marpurgicae, Heidelbergensis, et Helmstadianae iureconsultum. Petrus Nigidius tali eum epigrammate ornavit:

Mathaei generis dedit hunc Alsfeldia clara,
Virtute insignem cum pietate virum


page 243, image: s275

Hunc puerum nobis huc transmisere parentes,
Palladia primum hic exoriente schola.
Deditus hic studiis, natura praeditus acri,
Est nactus magnum nominis inde decus.
Atque statim adscendens florenti aetate per artes,
Promeruit geminos sedulitate gradus.
Inque Professorum numerum cum laude receptus,
Mox humili frontem tollere copit humo.
Erudiit teneram studio fervente iuventam,
Artibus in Logicis, moribus atque bonis.
Publicus hinc factus subeunte aetate professor,
Incipit historicos enucleare libros.
Tandem et Rhetorices interpres publicus idem,
Edocuit iuvenes verba diserta loqui.
Fulmina verborum mirata est saepe iuventus:
Ex cathedra cepit quando tonare sua.
Sensa animi semper facundo protulit ore:
Nempe Pericleo noverat ore loqui
Exstitit et prudens hic consiliarius aulae:
Et sida afflictos sponte levabat ope.
Saepe magistratus summosque hic gessit honores:
Et merito laudem rettulit inde suam.
Tandem correptus fatali morte quiete,
Explevit vita tempora iusta suae.

Ex oratione parentali a Bernhardo Copio IC. in Academia Marpurgensi habita: et ex catal. professor. Marpurg.

IODOCUS DAMHAUDERUS.

BRugis Flandrorum natus est Iodocus Damhauderus illustri familia, anno septimo, saeculi decimi quinti: cumque ingenium felix ad capessandum literarum cultum appulislet: ita in iure civili versatus est: ut excelleret. Guius disciplinae cum prior pars sit Theoretica; finis vero Praxis: Damhauderus in hac potissimum elaboravit, et inclaruit; libris illis, de rerum criminalium usu, ad quos, tamquam ad Lydium lapidem, verum a falso in litibus discernatur, publicatis.

Quorum fama Carolum U Caensarem impulit: ut auctorem intimis consiliis et scriniis adhiberet: ac equiestri honore am plisque praemiis decoraret. Quae eadem Philippus Carolo succedens, ut erat beneficentiae homine clarus, auxit.


page 244, image: s276

Tandem aetate ad senium deflexa, pietate et religionis amore adductus, sacris se studiis impendit: et paraneses Christianas, speculumque conscientia conscripsit: quorum hoc morte prae ventus praelo committere non potuit. U xit quoque ceteris aliquanto beatius quartum videlicet et septuagesimum ingressus annum: ut non nisi dierum et meritorum plenus, clarioris tituli muncre dignus haberetur.

Excessit Antuerpiae add. XI. calend. Februarii, anno cIc Ic. LXXXI. Corpus eius, ne quid felieitati extremae leesset, patriis sedibus redditum, et a Lud vico filio, regio Gandavi senatore, hoc tumuli honore in D. Virginis decoratum:

MEMORIAE POSTERITATIS S. HOSPES SEPULCRUM VIDES VIRI A SE ET MAIORIBUS CLARISS. IODOCI DAMHOUDERI, EQUITIS AURATI: QUI PER ANNOS TRIGINTA, IN BELGIO CONSILIARIUS FUIT IMPER. CAROL. V. ET PHILIPP. II. REGIS: GUIUS CURAE RES FISCI CREDITA: CUM FIDE ADMINISTRATA EST: QUI IUSTICIAE SUMMUS CULTOR, SCELERUM VINDEX ACER, ETIAM PRAEFECTURAM GESSIT LITORIS PLANDRICI EXXRCENDIS VIVERRIS. OBIIT XI. KAL. FEB. cIc Ic LXXXI.

Edidit iureconsultus hic larissimus Enchiridion rerum criminalium, vuglo Practica, opus celebre et elegans: quod ipse auctor recognovit atque illustravit in usum corum, qui in foro occupantur: scripsit et Praxin rerum civilium: Paraeneses item Christianas, hoc est, Locos communes ex utroque Testamento desumptos: Pupillorum patrocinium: subhaftationum exegesin: Declamationem panegyricam in laudem Hispanorum negotiatorum, et si quae praeterea.

Aubert Miraeus in elogiis Belgicis; Operus in Chronographia; Gesnerus in bibliotheca.


page 245, image: s277

IOANNES HEINCENBERGERUS.

ANNO a nato mundi Salvatore, millesimo, quingentesimo, tricesimo primo, die vicesimo primo Augusti, intra hotam noctis undecimam et duodecimam, natus est Ioannes Heincenbergerus, Wetzlariae urbe Imperiali. Quae etsi magna aut splendida non est: omnibus tamen temporibus produxit viros aliquot insignes: ac ut antiqua est ipsa; ita habet homines antiqua virtute et fide: qui etiam literas et literatos amant ac fovent: quorum in numero praecipue Heincenbergerorum familia. Pater huic nostro cognominis, ordinis Senatorii, et carus omnibus bonis sua in repub. civis, cum ipse dicisset, et intelligeret literas, ac loqueretur Latine non sordide; ea fuit iudicii bonitate; ut et filios adhiberet ad bonarum artium culturam, praesertim matre Anna Babenhusana, ut id faceret, diligenter hortante et impellente; cui nihil magis in votis, quam ut filii aliquanto post, literis et virtute red derentur multis commendatissimi.

Itaque et hic in scholam patriae ductus, celeriter elementa literarum ac pietatis hausit: cum et magistros nactus esset, qui pate tradere, et ingenii indolisque bonitarem, quae tradita accipere posset: accedentibus insuper et siderum faustis aspectibus: ut periti harum rerum ex modo indicato nativitatis tempore iudicare norunt. Experientia enim testatur: sumere ingenia impetus, a caelstibus et Physicis, id est, divinis causis: quae in Heincenbergero ad hoestarum literarum studia et omnem virtutem fuerunt eximiae et iliustres.

Quod autem mireris: in pueritia, usque ad adolescentiae annos, fere fuit balbus; et tamen deinceps laudem summam eloquentiae consecutus est. Sicut et Demosthenes, flumen illud ac norma Atticae eloquentiae, eius ipsius artis, cui studuit, primam litetam non potuit, initio efferre: et Imperatorem Maximilianum I. {* Cuspinian.} narrant; a prima infantia, ad decimum usque aetatis annum, nihil fere esse locutum, neque signa vocis articulatae edidisse: postea tamen expedita, prompta, et elegans fuit eius otatio.

Ita sape natura ipsa, quo est generosior, eo tardius in aliquo certe genere, opus suum perficit, et absolvit, quod est futurum perfectius ac generosius. In patria non multos consumpsit annos; sed puero ipso a patre contendente Weilburgum,


page 246, image: s278

oppidum in ditone comitum Nassoviensium, discessit: ubi tunc non infeliciter literae traebantur. Cepit in ea schola puer mox admirari scholam Marpurgensem, et ex sermonibus aliquorum, amare ardenter. ita ut migraudi in eam cupiditate quadam ingenti accensus, magis urgeret ac maturaret discendi labores. Cito igitur inde ablegatus est in Paedagogium Marpurgense: quod ipsum tamen, cum in eo aliquandiu haesisset, iudicavit angustius atque tenuius esse: quam ut diu in exercitiis puerilibus detineretur aut constringeretur. Ad publicas ergo acroases cum maturo et utili consilio eorum; quorum fuit iudicare, et constituere de ipsius studiis, admissus, tum demum flagravit totus cupiditate et aviditate summa, discendi artes ac doctrinas; atque ante annos quidem, animum et curam virilm gerebat, ut de heroico impetu poeta scripsit:
Ingenium caeleste suis velocius annis
Surgit, et ingratae fert male damna morae.

Cumque ut in universa vita, ita iprimis in discendo, opus sit ordine: Heincenbergerus adolescens, studia sua, ut fructum inde caperet, non aggressus est inconstanti et temerario impetu; sed rexit certa deliberatione et consilio, ne ratiocinationes mentis, dissimilibus obiectis, eodem tempore implicarentur atque turbarentur. Adeptus est eo tempore, felicis. simos ingeniorum, ac studiorum informatores Lonicerum patrem, et Casparum rodolphi: quorum uterque magnus fuit, atque acerrimus et felicissimus doctrinae ac disciplinae custos, et propagator. Ac Lonicerus quidem, ab initio fere scholae inter primos sapientissimus et eruditissimus magister, multis egregiam fidem atque operam probavit; et omni genere doctrinarum, ac praecipue linguarum, quae sunt propriae ecclesiae
Dei, plane excelluit.

Horum ergo utens ductu et monitis, ordine processit in discenda integre philosophia, in qua ita profecit: ut anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo publico collegii testimonio, magister Philosophiae renuntiatus sit, cum nondum attigisset annum aetatis vigesimum, atque ante biennium publice ornatus esser, prima in Philosophia laurea.

Ibi tum hortantibus parentibus et amicis, cogitare cepit, de certo vitae genere: cumque cito aditum sibi patefecisset ad amicitiam praestantissimorum iureconsultorum, de quibus Ioann. Ferrarius et Oldendorpius: auctores isti fuerunt iurisscientiae aggrediundae: et eventum consilii rexit ac fortunavit clementer Deus. Illos ergo iureconsultos, solide doctos, suique temporis clarissimos, avidissime sectatus est: et imprimis


page 247, image: s279

praeceptore, ac patrono usus Ferrario. Hic, ut Heincenbergeri ingenium, veris sententiis excoluit egregie, et iudicium eius de fontibus legum, de ipsis legibus, de iustitia, de repub. formavit praeclare: ita ilie vicissim Ferrarium, atque adeo leges ipsas, conatus est imitatione felici, convertere quasi in suum sanguinem et sucum. Cum autem methodum etiam in iure necessariam et utilem esse videret: ordine didicit doctrinam legum, sapienter metas quasdam in discendo retinens et observans, ne mens discentis, in immensis illis campis iureconsultorum vagaretur; sed sese quasi certis septis et cancellis includeret et coerceret.

Incidit quoque id temporis, in sodalitium hoestum: cum quo assidua et utilissima etiam domi habuit exercitia disputationum, declamationum, lectionum in iure, in oratoribus et historicis, quicumque iudicio doctorum, iudicabantur optimi. Inter illos primus atque praecipuus ei adfuit, Reinhardus Schefferus; cum quo deinceps per omnem aetatem, arctissima amicitia fuit iunctus, et cui moriens Heincenbergerus, commendavit suam familiam, scriptis amantissime literis.

In hac milit,a cum annos aliquot vixisset: ut diligentiae in omni officio, doctrinae et virtuti ipsius, debitum redderetur praemium, et scirent omnes ad theoriam et praxin in iure, eum esse idoneum, anno quinquagesimo quinto, collata sunt ipsi, et Aegidio Mummerio, insignia doctorum iuris, in Cattorum illa schola; cum quidem Heincenbergerus esset annorum nondum viginti quinque, et iam ante annos aliquot duxisset uxorem filiam Conradi Hessi, dicti Busseck: qui sub Carolo V. cum Roma caperetur stipendia secit: deinde ordines sub Hassiae prin cipe duxit: tandem praetor oppidi Marpurgi obut.

Sacerdos itaque iustitiae sdolenniter declaratus, ut saluti et commodis aliorum prodesset, et Theoriam exercuit, publice discentibus leges explicando frequentissimo in auditorio; et ad praxin se contulit in patria, atque alibi civibus, rebus pub. nobilibus, comitibus, principibus Hassiae, in camerae imperii iudicio: ubi saepe oppositus est ingeniosissimis, et exercitatissimis doctoribus.

Anno sexagesimo tertio missus fuit ad Imperatorem Maximilianum II. apud quem ipse memor veteris praecepti: [Gap desc: Greek words] , sapiens recte loquatur, aliquot horas, ca cum elegantia, suavitate orationis, gravitate et praesentia animi peroravit: ut auditorum animos, in sui traxerit admirationem, et amorem, atque paulo post Caesar ipse cum significiatione benevolentiae singulari, operam ipssus expetierit.


page 248, image: s280

In reditu vero ex Ungaria et Boemia: retinere eum voluit, amplo stipendio proposito, Elector Saxoniae: qui pro onere quoque migrationis, ac primo aditu, aliquot milia obtulit. Suum etiam esse voluerunt Heincenbergerum, et vocaverunt Res pub. comites et principes alii. Verum patriae inservire ipse maluit. Patriae enim solum, eum omnibus est eharum, tum vero aulce atque iucundum. Invitabatur autem et a principe Philippo Landgravio Hassiae: qui cum dotes eius nosset, et magnifaceret: decreverat eum retinere iis in locis: quibus natus videbatur, et eruditionem suam praecipue destinaverat, ac deinceps saepe multumque ipsius opera et consiho feliciter usus est, in negotiis et legationibus ad comitia, atque congressus, et loca alia.

Anno sexagesimo septimo inter pias comprecationes et applausus evectus est Ludovicus Landgravive, ad Hassiae gubernationem: qui initio statim cogitavit de veris praesidiis Rei pub. quae sunt, Dei inprimis favor, et recta prudentum consilia. Quaesivit igitur viros maxime idoneos, et consilio, pietate, ac virtute praestantes, quos praeficeret gubernationi. Cumque naturae in heincenbergero praestantiam, studia et motes consideraret: eumque duci ad iustitiam, fidem, candorem, moderationemque consiliorum; et has virtutes excellente doctrina in ipso confirmari videret: clementer eum complexus est voluitque vocem esse, publici et principalis consilii, ac paulo post curiae cancellarium. Hic in qlaetheatrum et concursum negotiorum, laborum, curarum, periculorum, collocatus sit; intelligunt ii, quibus Res pub et aula ve la limine est salutata.

Itaque cum in commune laborasset satis longo tempore, ut ferebat vicae ratio, in perpetuis cogitationibus, curis, animi intentione; secuta est in corpore toto, humorum commorio, et mala temperies ac: ut sit quando homini desunt exercitia corpris et motus; nec ipse in illa occupationum et negotiorum mole, averrere potuit causas turbantes [Gap desc: Greek word] ; in qua consistit sanitas. Itaque multos annos gravissime, saevissimis cum doloribus arthriticis et podagricis confl ctatus est, saepe etiam calculo, ut nulla calamitas sola, vexatus. In ipsis tamen morbis ac exquisitis ctuciatibus, nulla eius fuit morositas, fremitus nulli: sed sermones pleni pietatis, officii, suavitatis. utque Heroici viri alacri animo acerrimos labores suscipiunt: ita ipse affixus lectulo, et toto illo tempore, quo egredi domo non poterat: regebat et gerebat nihilominus res maximas: deliberabat: legebat: soquebatur sine intermissione, et cum quadam pertinacia. Sed cum ad metam decurreret vita eius: recurrit


page 249, image: s281

morbus saevissimus arthriticus et podagricus; quem et saevalithiasis consequuta est: quae videatur moxvires corporis omnes penitus exhaustura, Post dies aliquos edidit grades calculos: sed ab eo secuta est [Gap desc: Greek words] , qua paularim exaruit. Ex vitio enim et marcote stomachi, ut nominant medici, respuebat cibum: corpus non alebatur: omnia alimenta corrumpebantur: et totus habitus colliquescebat. Ibi cumiam sentiret cires corporis pertinacia, et violentia morbi superari, ut antea in universa vita, ita deinceps quoque ad extremum usque halitum, prorsus religioso, pio, et placido animo voluntati divinae obtemperavit; ita ut exitus vitae, cum anteacta vita, ut soler accidere bonis, plane congruerer. Amicis, et uxori, ac liberis ad se accersitis, cum affectu, uterat [Gap desc: Greek words] , dixit: Longum suacissima mea pectora in Deo Valete, inque Deo sit mens una, sit unus amor: hortatusque est suos illos ad pietatem veram, timorem, et dilectionem Dei, fidem, spem, patientiam, adliterarum et pietatis studia, et reliquas virtutes. Et cum ad aegrotum iam morti vicinum ipse Hassiae princeps, cum illustrissima coniuge, raro sane exemplo invisere esset dignatus: fuerunt colloqueia eius plena pietatis, et vere cycnea cantio. Nam paulo post: nunc migro, inquit, ac dimittor, servus Dei et ipse, cum servo Dei seniore Simeone, cuius memoriam iam celebrat ecclesia, inpace: quia viderunt oculi mei sa lutaretuum Domine. Morior cum Christo: et resurgo cum Christo. Ligata est anima mea in fasciculo viventium. In manus tuas Damine, commendo spiritum meum: redemisti me domimet Deus veritatis. Abluisti et salvasti me, sanguine tuo Fili Dei, qui das vitam aternam credentibus. Beati omnes qui confidunt in eo. Ergo non moriar in aeternum. Beatimortui, qui in Domino moriuntur. Er sic anno octogesimo primo, die tertio mensis Februarii, post horam duodecimam diei, suae peregrinationis anno quinquagesimo, inter manus suorum, ac pia et sua et suorum fuspiria, ad meliorem vitam abit. Ioannes Ferinarius, patrono et amico suo, postremi officii loco, breve epitaphium carmen condidit eiusmodi:
Hoc tumulo sancta requiescit pace Ioannes
Heincenbergerus, glorta summa fori.
Flos ipse egregiae pietatis, flos et honesti,
Iustitia, precibus, pacis amore, fide.
Ut Ludovice tuis sonsultis, optime princeps,
Decretis studuit sic, Deus alme, tuis.
Ergo anima excedens terris, cleloque recepta:
Vivit in amplexu letitiaque Dei.
Non perit; at carpit caelestis gaudia vitae;
Qui subit in Christi, fata suprena, fide.


page 250, image: s282

Fulserunt in hoc Icto tum aliae tum inprimis tres illae, omnibus bubernatoribus necessarae virtutes: Timor Dei, inquam, sive psetas: fidelitas: et iustitia. Mediocritatem, de que praecipsunt et Phkiosophi, in omnire existimabat esse optimam, et maxsme expetendam: ac in dissenstonibus omnibus praesertim, norat consilia moder ata esse tutissima, optima, et saluberrima. Ideo et ipse ea plerumque sequu us est: et ut alii, sequerentur idem dedit operam. Omnes hortatus est semper: darent sese ad lenitatem, ad aequabilitatem, ad pietatem quandam animi, ad patientiam honestam et Christianam. Magno etiam studio hoc egit: ut omnes docentes in ecclesiis et fcholis, iuxta Prophetica et Apostolica scripta, ac syn bola a pia antiquitate condita, item iuxta pias synodos, et confessionem propositam Augustae, tuerentur concordiam et coniunctionem, atque unum essent in Deo.

Haec de Heincenbergero, ex oratione de vita et obitu eius habita a Ioanne Ferinario.

IOANNES FICHARDUS.

IOannes Fichardus Francofurti ad Moenum urbe Imperii libera natus est anno Christi millesimo, quingentesimo, undecimo, parentibus honestis. Hic ubi prima in udo, ut vocanr, triviali liguarum et dicen di artium iccit fundamenta, tum ad Philosophiam ac humanioresdisciplinas, tum vero inprimis ad Iuris seientiam animum adiecit: eoque nomine Friburgum Brisgoiae ad Gymnasium, eius doctrinae laude tunc celebre, se contulit.

Ibi inter alios eruditione insignes viros, Zasium, Germanorum Ictorum facile principem, ci audire contigit, iam prope septuagenarium: quo tempore, quamquam ob senium multa fuere in illo remissiora, etiam vox ipsa, quod tum edenrulus esset, blaesior; ita tamen adhuc docendo scribit eum viguisse: ita, quae dicebat, vixisse omnia: ut iuratus confirmet, neminem se ex Germanie et Italiae doctoribus audivisse: qui Zasium vivida illa docendi ratione superarit. Contulit ibi tum Zasius in Fichardum discipulum suum tantum benevolentiae, operae ac studii: quantum vix in alium quemquam. Itaque codem Zasio instigante summum docturae honorem petiit; atque una cum Ioanne Sichardo summum evum honotem, promovente Zasio ibidem est consecutus. Deinde Spire Nemetum in supremo Imperii Germanici tribunali aliquandiu feliciter se exercuit. Demum


page 251, image: s283

Patavii et Bononiae, ubi eandem scientiam est professus, ceterisque Italiae Academiis iuris studium plurimum confirmavit; ac tandem Rei pub. in patris Syndicus annis quadraginta quatuor clarissimus fuit.

Nominis sui cel ebrationem longe lateque protuli plurimis non modo veterum iurisconsultorum commentariis; sed et ingenii sui monumentis pulcherrimis, et uttlissimis collectaneis in publicum editis: decus et ornamentum eorum, quibuscum vixit; et patriae, imo Germaniae totius, et saeculi sui.

Tandem functus vita decessit Francofurti in patria anno millesimo, quingentesimo, ectogesimo primo, annum agens septuagesinm.

Scripsit periochen vitarum recentiorum Iurisconsultorum, ab Irnerio usque adipsum Zasium, eo saltem facto meritus; ut qui tot clarorum virorum memoriam in occulto latere passus non est, ipse quoque oblivioni minime sit tradendus. Praeterea indices duos omnium fcriptorum in iure tam Pontificio, quam civili, a veterbius ac recentioribus iurisconsiultis, ad haec nostra usque tempora editorium. Ioannes Oporinus impressit Basileae una cum veterum iurisconsultorum vitis, per Bernar dinum Rutilium descriptis, et eiusdem Decuria. Ex Galeni libris Grecis Latimtate donavit, de libris propriis: de ordine librorum suorum: depraesagiis ex insomniis: quomodo morbum simulantes sint deprehendendi: de exercitatione parvae pilae: consilium in morbo comitiali. Eiusdem tractatus Cautelarum omnium Ictorum qui hactenus cautelarum materiam ex professo tractarant, opus iurisconsultis, potissimum autem advocatis pragmaticis, causidicis, atque omnibus in foro versantibus non minus necessarium, quam utile et frugiferum, cum praefatione de recto et vero usu cautelarum.

Encomium eius decantavit Lauterbachius hisce versibus:
Quanta sit ingenii, Ficharde diserte, facultas:
Quanta sit innocuo vita pudore nitens;
Quae virtus caelum donans, pulcherrima rerum
Hinc Themidis quantum iustitiaeque decus.
Tot praeclara tui referunt monumenta laboris:
Insignes morum tot super orbe notae.
Facta tot, humano quae commendantur ab ore;
Arbitrii leges consiliique tui.
Ut nullos fama pereas Ficharde per annos:
Ingenium, virtus, vita, Themisque facit.

Ex libr. 3. Prosopograph. Henr. Pantaleonis: Thuani histor. August. lib. 74. aliis.


page 252, image: s284

IOANNES THOMAS FREIGIUS.

ORNATISSIMA Brisgoiae urbs Friburgum patria fuit huius Freigii: parentes vero Nicolaus Freigius ex Schal- bach, iuris utriusque doctor: et Ursula Armbrosterin. Et matrem quidem primo amisit, peste sublatam cum duabus sororibus, anno Christi millesimo, quingentesimo, sexagesimo quarto. Has subsecutus est pater: coius vitae curriculum filius bis epitaphiis versibus est complexus:
Hac ego Nicoleos augusti gloria iuris,
Freigius in tumulo, care viator, ago.
Me pater agresti genuit sub rure colonus;
Hic ubi Raviriacos Rhenus adurget agroc.
Ponae sed ad Musas naturae dona secutus,
Doctoris titulum commeruique decus.
Hinc sacra legitimi pacto connubia lecti,
Bri goicis coniux est mihi ducta iugis.
Cum qua viventem quot erat sat, suaviter annos,
Me fetu quino fecerat illa patrem.
Cui dedit Heroi rupes Spoletica nomen,
Et tenet Alsaticis splendida regna iugis:
Illi nostra fides et virtus cognita facta est.
Unde meus, dixit, iure vasallus eris.
Ut quoque post obitum notus foret omnibus, ille
Zasius Almannae gloria magna plagae:
Vulgari illus multo monumenta labore:
Sic merito laudem cepit uterque suam.
Quin clamosa fori subsellia et ipse secutus,
Pro trepidis feci splendida verba reis:
Hic ubi nimboso torrente procatcior Illa
Enshemi longe moenia lata terit.
Inde sed algentem cum coniuge vectus ad Istrum,
Accessi sedes Ulma superba tuas.
Illic ipse fui pars sancti parva Senatus,
Et studio iuvi consiliisque patres.
Verum hic intumuit suffusa venter ab unda:
Is formidatis meque peremit aquis.
Corpuc at hanc conius transferri iussit in aedem:
Quae spatio hinc ipsa distat ab urbe brevi:
Sunt ubi virginibus collegiae condita sacris;
Incolae Sefflingam nomine turba vocat.


page 253, image: s285

Ergo hic exuviae exspectant: quoad ultima cunctos
Ad iusti revocet iudicis ora dies.

Filius hic I. Thomas Freigius, Musas ab ineunte aetate adamavit, et impensissime coluit. In Gymnasio Friburgensi sedulo audivit, tum Ulricum Zasium, in iuteita versatum: ut in veterum iureconsultorum praeceptis non tam politicam civilemque facultatem; quam vere recteque iudicandi Logicam prudentiam inquireret: tum Henricum Glareanum: qui praeter faeilitatem in docendo hoe etiam habuit: quod brevi temporis spatio, infinitos fere auctoris, tam poetas, quam oratores absolveret. Audivit et Petrum Ramum Gallum, qui mira dilucidirate brevitareque et singulari methodo in artium liberalium praeceptis usus est; omniaque artium theoremata ad usum vitae humanae accommodavit: solaque utilitate et veritate metienda esse censuit. Horum trium virorum vestigia religiose multis annis secutus est: et eorum virtutes per aoroases, quas fecit, quoquo versum circumduxit: ut quantumvis mortui, ucilitatis tamen et memoriae, quam aeternam reliquerunt, commodo in scholis ipsius vivi quodammodo obversarentur.

Principio Friburgi docuit: deinde Basileae; quam sibi velut alteram patriam delegerat, publice bonas artes est professus Gum vero infinitis eius laboribus meditationibus et pietati, nec fortuna nec successus responderent: a Musis fere animo alieno abhorrerecepit: et nescio quae rura et quas agrestes Musas cum typographicis laboribus coniunctas meditari: et [Gap desc: Greek words] Platonicam sequi. Ea in cogitatione dum fluctuat; a Noribertgensium senatu, suasote Hieron. Wolffio, ad novae scholae Altorfii {* A. 1575. d. 29. Iunii. Secundus eius Gymnas. rect. Alii}apertae rectoratum evocatur. Itaque secundus ipse fuit eius scholae, primo Valentino Erythraeo demortuo, rector: quem magistratum iniit ad diem trigesimum Novembris anni millesimi, quingentesimi, septuagesimisexti: gessitque cum industria ac fide ac finem usque vitae. Explicuit co iu munere, historticos, poetas, institutiones Iustinianaeas et alia.

Post multos in palaestra literaria exhaustos labores, {* Altorfii.}Basilad psetis contagione, quae tum eam urbem infestabat, ac tres ei liberos sustulerat, ipse eriam infectus, crebris ad Deum gemitibus fusis, intra quadraginta horas a conceptae luis sensu, ad aeterna beatorum gaudia migravit, die decimo sexto Ianuarii, anno Christi ineunte millesimo, quingentesimo. octegesimo {*Alii secundo.}tertie. Patrem ad laetioris vitae auspicia eodem fato, vix octiduo interiecto, subsecuti sunt duo filii.

Fuit hic Freigius unus, ex numero eorum; qui in diducendis sapientiae rivulis, et labascentibus disciplinis fulciendis, humanae
focietati operam utilem navarunt: eique rei, suis commodis


page 254, image: s286

posthabitis, sutdium omne impenderunt: philosophiae, philologiae, et iuris cognitione insignis: Petri Rami ut discipulus, ita sectator per omnem vitam sedulus, atque strenuus defensor: cuius et indignam mortem aegerrime tulit, et memoriam virtutis atque eruditionis hoc elogio ornavit:
Invictus, Rame es, nam bis duo pectore gestas:
Socratis, Euclidis, Tullii, Aristotelis.
Arte es Aristoteles: methodo Plato: Tullius ore:
Ingenio Euclides. Rame, quid ulterius?
Lucubrationes eius partim Philologicae sunt et Philosophicae; partim Iuridicae. Ad priorem classem pertinent: [Gap desc: Greek word] seu liber Tristium.

Schbematismi breves trium Logiearum artium, ex optimis auctoribus confecti.

Paraleipomena in historiam Aemilii et Ferroni. Quaestiones Geometricae et Stereometricae, in Euclidis et Raml [Gap desc: Greek word] .

Quaestiones Logicae et Ethicae: item [Gap desc: Greek words] .

Quaestiones Oeconomicae et Politicae: cnm aliis commentationisbus.

Quaestiones Physicae: in quibus methodus docendae Physicae.

Orationes Ciceronis perpetuis notis Logicis, Arithmeticis, Ethicis, Politicis, Historicis illustratae.

Paedagogus eiusdem.

Rectoratus Gymnasii Altorfiani.

Orationes Freigii variae.

Grammatica Graeca, in epitomen redacta.

Historia synopsi.

Historia de bello Africano: in quo Sebastianus Portugaliaerex periit Anno 1578. die 4. Augusti.

Historica narratio Martini Forbisseri Angli de navigatione in Occidentis et Septentrionis regiones, Latine reddita.

Ad posteriorem referuntur haec: Partitiones iuris utriusque.

Methodica actionis iuris repetitio, ad ordinem Triboniani IC. instituta.

Paratitla, seu synopsis pandectarum iuris civilis.

Logica Iureconsultorum.

Quastiones Iustinianeae.

Zasius Freigii h. e. Commentarii in pandectas iuris civilis, olim ab Ulrico Zafio diffuse tractati: multisque Apodicticis aucti: quibus accesserunt et textus Florentinus, infinitae distinctiones, axiomata, syllogysmi et alia, cum Germanica verborum interpretatione.

Tantum de Freigio ex ipsius orationibus, libello Tristium, et aliis scriptis.


page 255, image: s287

NICOLAVA CISNERUS.

NATUS est Nicolaus Cisnerus anno a salutifera Domini nostri lesu Christi nativitate, millesimo, quingenetesimo, vicesimo nono die vigesima quarta Martii Mosbachii familia honesta ac vetusta. Mosbachium autem fuit olim una ex Imperialibas urbibus: sed ante saecula plura Caesare consentiente, iurisdictiom principum Palatinorum cessit: ac sedes fuit aliquot prinprincipum:
qui inde Mosbacenses Palatini cognominati.

Hac in civitate familia Cisneriana aliquot saeculis eminuit: ac dignitates praecipuas gessit. Nam ut al os omittamus, avus huius, de quo agimus Cisneri vir ordinis senatorii, defunctus est anno millesimo, quadringentesimo, nonagesimo quarto, in extrema senecta; ac, praeter famam nominis egregiam, reliquit filios quatuor, Iodocum, Andream, Ioannem, Wilhelmum: e quorum natu maximo genitus est Nicolaus Cisnerus.

Hic itaque a parentibus et patruis inde a pueritia bonis literis in schola patria imburus, et in omni virtutum genere educatus, cum ingenii et indolis praeclarae eximia specimina edidisset; Haidelbergam est missus: ub primum in schola Nicrina, quam eriamnum sic ab al vente Nicro vocant, et quae tum Poedagogeum urbis erat, operam studlis aetati convenientib. dedit: e qua scho a non paucos doctos viros prodiisse saepe confirmavit.

Post anno millesimo, quingentesimo, quqdragesimo quarto, in collegium Dionysianum, quod bodie ab illustriss. et fortiff duce Ioanne Casimiro, qui a fundamento {* A. 1588.}instauravit, Casimirianum dicitur, receptus, insignes tum inliteris humanioribus, Latinis, Graecis, arque poesi inprimis, tum in Philosophia progressus fecit: ut prunam lauream anno quadragesimo quinto, die decimo sexto Iunii; post anno quadragesimo septimo, die sexto Iulii philosophici Doctoratus, svie ut vulgo, Magisteri insignia fuerit consecutus, et in senatum Philosophicae facultatis cooptatus.

Exinde ad docendos alios animum adiecit, omnem que suam operam et ingenii vires ad instituendos studiosos contulit, Aristoteleam Philosophiam, disciplinas Mathematicas, et alias explicando. Itaque et legendo multa, et scribendo statim nominis aliquam celebritatem sibi comparavit.

Profectus inde Argentoratum, tum ut studiorum cursum urgeret, tum ut in virorum doctorum notitiam ahbietiam perveniret: estque absenti in Academia patria locus ad reditum usque reservatus.


page 256, image: s288

Ibi Martinus Bucerus doctiff. et pacis studiosissimus Theologus. Cisnerum, ut qui affinitare ipsi iunctus esset coniugis suae ratione, quae aviae Cisneri ex sorore neptis fuit, humanissime complexus, locum ei apud se studiis accommodum, a domesticis semotum; cum samma amoiis testificarione, concessir. Nec Bucero solum; sed et Petro Martyre, Paulo Fagio, Ioannet Sturmto, aliisque Argentoratensi, Rei pub. luminibus, familiarissime est usus; humanitatem, benevolentiam in se, virtutesque alias eorum saepe praedicavit: ac sacrarum literarum peraequereligionis cognitionem ex pre illorum hausit: de quo sibi itidem saepe fuit gratulatus. Scripsit sub id tempus ad amicum quendan inter alia haec: Argentina religio adhuc integrae est: neque perditum illud commentum, Interim vulgo dictum, promulgatum Legatos ad Caesarem misit Senatus, qui petgrent: ut recepto teterrimo monstro in collegiatis templis, reliquae purae Verbi DEI praedicationi et vero sacramentorum usui conservarentur. Haee tum Cisnerus.

Paulo autem post, discedente Martino Bucero in Angliam, ab amicis priori religioni faventibus Haidelbergam ad docendum est revocatus; et a principe Electore Friderico II stipendio liberali honoratus. At cum veritatis, literarum, et inprimis videndi Melancht honis, civis Palatini, German iaeque Phoenicis, desiderio flagraret: abiit Wittembergam: ubi quanto ipsum Melanchthonamore complexus sit: epistolae et catmina, quorum non pauca in lucem prodierunt, ostendunt.

Anno quinquagesimo secundo Wittemberga Haidelbergam reversus, de voluntate Friderici principis Electoris, primus Ethices professor publicus, extra ordinem, et praeter morem antiquum maiori salario, quam alii Philosophiae doctores, constitutus, interpretando Graeca Aristotelis ad Nicomachum Ethica, et Ciceronis de finibus libros, exspectationi ac muneri suo ptaeclare satifecit: in quo perstitit, usque dum saeva pestis anno sequete quinquagesimo tertio scholam dissipavit. Itaque cum agemine multorum discipulorum nobilium (in quibus Ioannes Landschad a Steinach, post aulae Electoralis Mareschallus et Mosbacchensis praefectus; Iulius et Antonius Geuderi patritii Noribergenses) tantum non oneratus, ut ipsius verbis utamur, in Galliam, post in Italiam se contulit: ac in istis regionibus amplius quadreiennio commoratus iuri civili, et praestantissimis Ictis operam dedit: et in Academia I isana Dect or est renuntiarus. Nec eius solum scientiae; sed elegantium etiam literarum Professoribus, Petro Uctorio, Frobortello, carerisque clarissimis Italis, carissimus, imo admirationi fuit Biturigibus autem inprimis Fruncisco Duareno, Hugone Donello, reliquisque Ictis familiariter usus. Vixit etiam Andibus, et Pictavii; Rupellam


page 257, image: s289

Santonum portum adiit Bibliothecas in illis regionibus praecipuas inquisivit diligenter; ita iubente et ptente Electore Othone Henrico Palatino: qui bris raris antiquitatisque venerandae Palatinam Bibliothecam instructurus, nuli sumptut, mulli labori pepercit: quo gloriam immortalem et sibi et Bibliothecae Palatinae peperit.

Anno quinquagesimo nono reversus e Gallia Cisnerus I U. D. et mutiplice ac exquisita scientia auctus, Haidelbetgensis Academiae Prosessor Pandectarum, simul Electoris Palatini Friderici III. Consiliarius est designarus: nec multo post Francisci Balduini successor, et iurscivilis antecessor a proceribus Academiae, ob praeclaram docendi facultatem, industriam, promptitudinem ac integritatem vitae constitutus.

Duxit sub id tempus, anno nimirum sexagesimo secundo coniogem Anna, filiam Hartmanni, Hartmanniab Eppingen I.U. D quondam Imperialis Camerae assessoris, post consiliarii et cancellarii Friderici II. Electoris Palatini. Istum Hartmannum Solonis Palatini cognomine nostrates indigitarunt; ob iuris scientiam, consilii praestantiam, iustitiae tutelam, agendi dexteritatem: quibus virtutibus adiunxit verae religionis studium et assertionem. At matrimonium istud fuit orbum liberis: unde postea Cisneri hereditatem filii fratrum adierunt.

Rectoratum Academiae gessit anno sexagesimo tertio aliasque dignitates cum commodo scholae: cui quidem perocten nium splendoris et laudis plurimum attulit. Discessit ex ea anno sexagesimo septimo in amplissimum Imperatorii iudicii collegium et camerae Spirensis adsessor cooptatus. Itaque Principis Electoris Friderici III. permissu, imo voluntate, ut qui illum ad eam provinciam no minasset: Spiram se recepit: ut exetcitationi iuris in summo tribunali se dederet: ac patriae maiori usui esset.

In ea statione permansit annos quatuordecim omnium ordinum suma gratia et approbatione: et summi illius tribunalis honore et emolumento: iust tiae et aequitatis antistes integerrimus: historiae sim ul et Musarum cultor eximius. Nam ibi quicquid ab ordinariis laboribus succisivi temporis habuit, legndo, scribendo varios auctores evolvendo et edendo, consumpsit; omne tempus se perdidisse ratus, quod libris non impendisset.

Collegis assessoribus et nominatim Reinhardo a Sickingen: Melchiori a Fleisch: Henrico Remal, Renato a Duyn, Renil. ab Oldenhusen, Ionae Weidenkossfio, Ioanni Wagesser, Theodore Appiano, ceterisque valde carus et acceptus fuit: quos inter


page 258, image: s290

D. Ioann. Hartlib cognomento Walsporn; Argentoratensis Reispubl. consiliarius fidelissimus, et Cisnero familiarissimus.

Ac illi quidem Cisnerum lubenter et cupide fecum Spirae retinuissent, cuius sapientiam, aequitatem, [Gap desc: Greek word] , integritatem multo tempore cognovissent: sed eum anno octogesimo Ludovicus Elector Platinus Haidelbergam revocavit; ut cius consiliis, quae pater Fridericus III. salutaria fuerat expertus, in Republ. patria gubernanda commodius uteretur: eique tum curiae Palatinae Iudicis Vicarii, tum extraordinarii quoque Professoris iuris in Academia provinciam duplicem demandavit. Utramque przclare gessit, quoad vire corporis sincbant. Valetudine enim annis duobus insequentibus afflicta fuit: cumqueque paralysis accessisset tandem, extremum diem clausit Haidelbergae, anno octogesimo tertio, die sexto Martii, intra quintam et sextam vespertinam, qua eadem die, Mense et anno Zacharias Ursinus Theologus, et illi Wittembergae studiorum socius, Neustadii exspirasse fettur. Lubet hie inserere Magnif. et tum illustrissimi Rectoris Academiae programma publice affixum, quo ad iusta Cisnero persolvenda cives suos invitavit.

Fridericus Die gratia haeres Norwegiae, Dux Schlesuici et Holfatiae, etc. Academiae Haildelbergensis Rector.

Obbit heri circiter 6. vespertinam diem suum, collectus nimirum in sanctissimam et beatissimam caelestis Paradisi Academiam, Magnificus et consultissimus vir, D. Nicolaus Cisnerus I. V. D. qui et olim in inclita hac Academia, maxima cum laude docuit publice, et postea in summo Camerae Imperialis iudidicio inter assessores eximium et praecipuum quendam locum singulari cum dignitate, permultos annos obtinuit. Et inde rursus eu sententia illustrissimi Electoris Palat ini domini nostri clementissimi, ante triennium huc revosatus, inter ceteras plurimas easque maximas et difficilimas occupationes iterum Academia operam egregiam fideliter et feliciter docendo nacavit, donec tandem morbi gravissimi impetu fractus, postmodum et Rem pub. et Aeademiam et denique iam vitam huius mudi a Deo ipso [Gap desc: Greek word] evovatus reliquit. Fiet huic summo et venerabilis semper memoriae viro, omni eruditionis laude, omni virtutis, integritatis, candoris iudicii, consilii et dexteritatis atque etiam felicitatis gloria quam admirabili cum gravitate et auctoritate, nec minori cum emloumento publico gessit ac tutatus est. cumulatissime ornato atque aucto, fiet inquimus, ei funus hod ie


page 259, image: s291

ad horam quartam. Cuius honor solus est, in quo tum officium pietatis tanto nomini pro maximis laboribus et meritis extremum praestare: tum etiam desiderii erga ipsum, et simul animi nostri erga alios eius similes, quicumque sunt in vita superstites, iudicium facere queamus. Quare hortamur omnes, non tantum iuris antecessores et studiosos, qui hoc lumen suum ingens ultro agnoscunt et venerantur; sed et ceteros iurisdictioni nostrae subditos, apud qucs doctrina, virtus et sapientia in honore est, ut dicto tempore ante aedes defuncti ad comitandum officiose et ornandum funus conveniant, et simul divinae Maiestatis ac potentiae vim, omnem gloriam atque virtutem humanam, sub peccato et morte concludentis, et vicissim ineffabilis misericordiae et bonitatis abundantiam et praeeminenaiam ex prefundiffimo interistu credentes omnes revocantis et in statum multo gloriosiorem vindicantis, pie expendant, et pro Repub. cui Deus non obscure minitatur, cum tam grandes ac fortes columnas ei subducit, vota religiose faciant. P. P. VIII. Martii Anno Salvatoris 1, 83.

Sepultum autem est illius corpus in choro templi ad Spiri aus sancti, iuxta coniugis, paucis ante mensibus defunctae, socerique Hartmanni sepulcrum.

Iustus Reuberus vir clariss. hoc illi cpitaphium in pariete adscribendum curavit.

PERPETUAE MEMORIAE NICOLAI CISNERI MOSBACENSIS I. C. SUA AETATE CLARISSIMI, QUI PRIMUM HEIDELBERGAE MAGNA CUM LAUDE DOCUIT: DEIN SPIRAE ADSESSOR; TANDEMQUE IN SUPREMO PALATINATUS IUDICIO PROIUDEX, CUM OMNIUM ADMIRATIONE IUS DIXIT; HEREDES GRATI, CURANTE IUSTO REUBERO IURE CONSULTO POSUERUNT. VIXIT ANNOS LIII. MENS. XI. DIES VI. OBIIT. PRID. NON. MARTII POST ANNAM HARTMANNAM CONIUGEM MENS. IV. DIES XX. ET CUM EA HOC SEPULCRUM SIBI COMMUME ESSE VOLUIT.


page 260, image: s292

Fuit vir solide doctus, vere pius, patriae et laborum amans, carus principibus, nobilibus, et bonis doctisque omnibus, inque magnarum rerum deliberationisbus sepe cum fructu adhibitus.

Praeter opuscula a D. Quirino Reutero {*A. 1611.}divulgata. scripsit plurima, tum in iure, tum in historicis, tum in humanioribus disciplinis: uti commentaria in Ethica Aristotelis: de ratione exercendi styli ad imitationem veterum, inprimis Ciceronis, libros IV. in quorum primo de episto is ad genus deliberativum pertinentibus egit: in secundo deiis, quae sub laudatione continentur: in tertio, generis iudicialis materias tractavit: quartum attribuit mixtis: ficut ipse ad amicum scripsit.

Sed deplorandum hic est fatum Bibliothecae Cisneri, quam reliquit instructissimam, et manuscriptis refertissimam. Accidit ei, quod de Aristotelica referunt auctores vetusti: quae cum ad heredes Theophrasti, dicipuli Aristotelis, homines [Gap desc: Greek word] , nectanti thesauri gnaros, vel dignos aestimatores pervenisset: carie situque periisset tota: nisi Sylla Romanus, captis Athenis, Apellicontis bibliothecam, in qua latuerunt Aristotelis et Theophrasti monumenta, magno pretio redemisset: eaque doctis Grammaticis et Philosophis, recensenda commendasset. Sic iacuit et Cisneriana, plures annos abdita, in gurgustio humido reclusa, squalori, putredini, tineis et blattis obnoxia. Longe post distracta, venita aere nonnulla siu parte, in potestatem Philippi Hofmanni IC. et Antecessoris in academia Haidelbergensi. Hic, qua est humanitate, farraginem aliquam Cisnerianarum chartarum cum D. Reutero communicavit e quibus opuscula quaedam concinnavit, typisque exscribenda curavit.

Excusa Cisneri opera ante sunt et haec: Acta visitationis Camerae Imperilais, certos in titulos digesta: Aventinus Latine et Germanice, ex M. S. authenticis codicibus restitutus: Crantzii Wandalia et metropolis recognita: Cyni lectureae in codicem recognitae et notis marginalibus auctae: Francisci Duareni I. C. Bituricensis antecessoris opera, collecta et recognita: In Iure varios etiam scripsit libros, et commentarios in diversos titulos: ut de novi Operis nuntiatione: de Iuret usucapionum: de Actionibus: qui tractatus separatim excusi: alia quoque plurima, sed quae perierunt. Supersunt annotationes quaedam ad Plinium, et nonnulla alia: sed tenebris forte damnata aeternis.

Exstant in eum elogia doctorum virorum, de quibus haec in effigiem et nomen Cisneri a Ioanne Posthio lusa, subicere lubet. Prius ergo est eiusmodi:


page 261, image: s293

Maximus ingenio Cisnerus, corpore parvus:
Aonidum vixit gloria, iuris honos.
Spira forum imperii, Themidisque sacraria norunt
Augusta; ac celebris littor a culta Niciri.
Quae doctam toties vocem stupuere loquentis:
Iam pia defuncti corporis ossa tegunt
Magna Palatini quem principis aula requirit;
Et clara antiqui pulpita Gymnasii.
Posterius in nomen eius est hoc:
Litterulas totidem plane et Cisnerus easdem,
Quas sincerus habet: collige, certus eris.
Et bene: cui sincera fides, mens, vitaque tota est;
Sinceri nomen convenienter habet.

Ex descriptione vitae et obitus Cisneri per D. Quirinum Reuterum Theol. addita opusculis Cisnerianis anno 1611. ab eodem Reutero editis: Ioannis Posthii M. D. parergis.

LUDOVICUS GREMPIUS.

CAPUT florentissimi Wirtembergici Ducatus est Stutdgardia, non procul a Nicro, in valle amoena, circa annum Christi millesimum, centesimum, decimum nonum, a Rodolpho; ut volunt, Marchione Badensi condita, et ab {*Stude enim est Equa: Gartt hortus. Patria Grempii.}cquarum, quae in ibi pascebantur, hotto appellata, hodie insignis arce, tabulario principis, et magnisficis civium aedibus Hac in urbe primum hu ius caeli spiritum hausit Ludovicus Grempius, sub annum millesimum, quingentesimum, nenum, parentibus natus honestis: qui a puero filium bonis moribus et literis imbuendum curarunt.

Stutgardia Tubingam, quae proximum ab illa locum obtinuit, Academia celebrem, missus, cum in artium humaniorum et linguarum studio progressus fecisset non paenitendos, ad Iurisprudentiam animum appulit: doctoresque ea in schola publicos diligenter audivit. Qua adsiduitate tantum consecutus est: ut fructum suorum laborum et vigiliarum auferret honestiffimum. Ibi enim sollenni Academiarum more Doctor Iuris renuntiatus inque ordinem sacerdotum iustituae est adscriptus. Cum autem absque pietate et virtute doctrina omnis manca sit et mutila, imo ne tanti quidem facienda: Grempius et pietatem coluit;
et vitae morumque integritate eruditionem praeclare ornavit.

Itaque cum non tam videri, quam esse bonus vellet, et singulari


page 261, image: s294

(quae in Iureconsulto vel praecipue commendatur) prudentia atque facundia polleret: ab Argentoratensis Rei pub. senatu, cirea annum millesimum, quingentesimum, quadragesimum primum, invitatus syndici in se munus suscepit; magnaque cum prudentiae, fidei, et industriae laude annis compluribus gessit.

Nam cum Iacobo Sturmio Reip. illius lumine multis imperi comitiis alisque comventib. interfuit: et quae in mamdatis habebat, fideliter ac feliciter expedivit. In primis vero post bellum Smallaldicum, cum nova religionis forma, quam Interium vocarunt, Carol Caesaris iussu Imperii statib obtruderetur; anno quadragesimo octavo Augustam legatus missus fuit; atque cum Caesare suae Reipnomine egit; ut religionis negotium cognosceretur ante, quam alitquid certi in eo statueretur. Mox mense Septebri eiusdem anni, Caesaris responso in Senatu Argentoratensi ponderato, unde cum Iacobo Sturmio et Mattheo Gigero Grempius, denuo ad Caesarem Spiram mittitur, quem cum ibi non invenissent Moguntiam et deinde Coloniam usque secuti sunt. Ibi post multam actionem tandem legatis concessum; ut cum suo Episcopo de religione transigerent; ea tamenlege ut si non comveniret; penes ipsum Caesarem esset arbitrium. Anno deinde quinquagesimo secundo mense Septembri, cum Carolus Augustus Metim properams Argentoratum peteret; denuom cum Iacobo Sturmio, et Friderico Gottessemo legatus, sex ab urbe milliaribus ad Caesarem venit, deprecatum: ut ipsorum finib. parcetet; alioque traduceret partem exercitus; neve cum maiorib. ipse copiis in urbem ingredi vellet, nec in Rep. quicquam mutaret. Ibi cum perhumaniter Caesar legatos excepisset; scire se dixit, et intelligere, quam praeclasre fortiterquese nuper gesserit ea civitas, quantumque sibi benesicium et Imperio toti dederit: eius rei perpetuam apud se fore memoriam: et re ipsa declaraturum per occasionem, quantum eis hoc nominet debeat. Postea repentinum suum adventum excusat, propter incensas ab Alberto naves; propter allatum nuntium de Gallorum in Alsatiam incursu, tum etiam propter anni tempus; quod celeritatem postulet; ut quamprimum ad hostem pervenire possit. Exercitum ergo se traducturum praeter urbem, quam sit ipse cum fuis dom esticis tantum ingressurus, et sumpto prandio ne pernoctaturus quidem. Ea etiam quae legatis promisit, die decimo quineo. Septemb. urbem ante non visam ingressus praestitit; et sub vesperam egressus in vicum proximum divertit, ibique pernoctavit.

Nec vero Grempius suam operam extra urbem solum Argentoratensibus egregie probavit: sed etiam intra moenia suis consiliis effecti; ut pace inter cives conservata, omnes ordines florerent; atque tranquillam vitam ducerent. Quin etiam a quibusdam vicinis principibus ad consilia adsitus, quid ius, qui aequitas in variis casibus requireret, aperte ostendit; cunctisque sua eruditione et variis corporis ac animi dotibus fuit gtatissimus.


page 263, image: s295

Ad meliorem vitam abiit trandem Argentorati anno Chtifti millesimo, quingentesimo, octogesimo tertio, die undecimo Martii, aetatis suae septuagesimo quarto. Moricns, ut gratitudinem erga nutricem suam declararet, bibliothecae Academiae Tubingensis cgregtam omnis generis librorum supellectilem legavit: quae eo translata hodieque adservatur

Ex Sleidani commentariis: libro 3. Prosop. Pantaleonis: Crusii unnalibus Suevicis.

CASPAR WILDIUS.

CAsparum Wildium in hanc lusem editum accepimus, anno ab exhibito mundi Salvatore millesimo, quingentesimo, vicesimo sexto, Spirae Nemetum, urbe Imperii supremo Iudicio celebri. Patrem habuit marcum Vahingensem, custodem Archivi camerae Imperialis, quem Lectorem vocant. Hic a principe Ulrico Wurtembergico recuperata dirione, ob industriam et fidem probatem evocatus: patriae principi operam suam addixit: ut ei a consiliis esset. Verum dum vir optimus in patriam terrenam iter molitur, a Deo in patriam caelestem vocatur, relictis cum uxore teneris liberis quinque. Mater ergo vidua Spirae subsedit, et pro modulo facultatum lieberos edncavit in pietatis virtutisque studio: et simul ac peraetatem potuerunt, filios tres in ludum misit. De quib. cum hic Caspar feliciorisingenii et elegantis indolis non obscura edidisser specimina: princeps ille Ulricus ea de re edoctus, inter eos pueros eum ultro esse voluit: quos Tubingensi in schola suis sumptibus aleret. Futi hoc initium stipendii, quod vocant principis, nunc in Germania passim celebrati.

Venit eo Wildius anno trigesimo septimo. Ibi um puer sie praeceptore esset; mulitique affirmarent, eum remissius in studiis versari: ipse tamen otiosus, numquam fuit otiosus. Nam tacitus secum, quae a praeceptoribus in artibus Logicis et studiis Philosophicis acceperat, ruminabat: ita ut subsidio serbendi opus ei non esset.

Itaque honorem primum a bacce lauri dictum anno quadragesimo est adeptus: supremum vero, anno quarto et quadragesimo, competitoribus septendecim: e quibus David Chytraus: Georgius Liblerus, Theodoricus Snepfius, et alii, postea in Repub. praestantes viri.

Cum vero ingeniosissimus quisque studiis Mathematicis dele ctetur impensissime: hic etiam adolescens plurimum in Mathesi collocavit dili gentie ac laboris, inprimis Geometriae et Arithmeticae petquam fuiostudiosus; adeoque in iis excultus; ut publice cum laude casem prositeri potuisset.


page 264, image: s296

Eucilideas vero propositiones fere omnes memoria tenuit: ut non tantum intelligeret eas; sed demonstrare quoque expodite posset. Saepe etiam cum libri dearte supputandi Cuthberti Tonstalli, Angli adolesentibus proponerentur; et magister aliis in tentus, in operando aberrasset:ubi vidit se errasse, Wildium non dubitavit coram omnib. iubere errorem indicare cuius perspicacitatem norat.

Domum deinde reversus, cum suis de studiorum genere eligendo deliberavit. Ibi omnes ad studium iuris eum hortati sunt: tum quod videbant eo ipsum ferri; tum quod sperant, imitatorem fore industriae paternae; et invitabatur eo ipsemet commoditate bibliothecae satis instructae, a patrerelictae.

Cum igitpi intercessione Erharti Snepfi Theologi, tunc collegii illius inspectoris, a Theologiae studio, ad quod principis alumni omnes oblig ti unt, digressionem ad iuris studium impetrasset: magna id coepit diligentia urgere Philosophicis tamen et humaniorib. Musis non planeneg ectis In Arthmerticisn. et se et alios exercuit et repetitionem Dialectices et Rhetorices in collegio principis, sibi demandatem diligenter obivit: ut non exigui tum ad ipsum, tum ad discipulos fuctus redirent.

In doctrina iuris triennium amplius versatus, ut ad praxinaccederet: causas in consistorio principis agere cepit: ubi ingenii aciudicii appariut lumen in co luculentum: adeo ut nulla esset fere gravior cause; quae non eius patrocinio uteretur.

Sub idem tempus ad nuptias animum adiccit; duxitque in matrimonium virginem lectiff Annam Amandi Moglingi Uracensis I. G. filiam, ex qua sascepit filias qua vor, filium unum. Mox sequenti anno undequinquagesimo cum de eius in agendis causis dexteritate fama increbu sset: a principe Ulrico Studtgardiam est vocatus; adscriptusque advocatis, in consilio principis causas agentibus.

Hac in functione, etsi fre infima, in qua explorari solet industria eorum, qui ad altiora adspirarent, substitisset ipse: ut erat [Gap desc: Greek word] , et remotus ab omni ambitione: si suo sibi succo et arbirtio vivendum fuisset. Innotuerat autem iam nobilitati Suevicae: civibus item opulentioribus illius ducatus: qui qd cum quottidie confluebant, vel patrocinio in consilio principis, vel consilio eiusdem ad alios iud ces in graviss. causis ufuri: a quibus etiam non petenti ultro obtrudebantur munera. Verum cum princeps Christophorus ducatum anno quinquagesimo gubernandum accepisset: de reformandis et ecclesia et politia salutariter cogitare cepit. Hic cum optimus princeps videret eam ad rem sibi opus esse viris doctis, prudentibus, et piis, quibus et religio pura et salus Reip. curae esset: in corum numerum Wildium quoque allegit. Huius deinde opera ipsos trigintae


page 265, image: s297

annos principes Wirttembergici in deliberationbus gravissimis et domitiis etiam feliciter usi funt, Omnes enim constituriones imperii, comitiorum recessus, ducatus Wirttem bergici ordinationes et iura municipalia, qua fuit memoriae felicitate, ad unguem calluit. Praeterea religionis, cuius summa capita Augustana et Wirttembergica confessione comprehensa sunt, fuit amantissimus: haeressum vero mnium hostis acerrimus.

Icaque cum princeps Christophorus praecipua doctrinae caelstis capita, ex Augustana confessine repetita, brevi libello comprehensa, firmisquescripturae et doctorum ecclesiastiorum te stimoniis consirmate concilio Tridentino obrulisset: mox leges et ordinationes ecclesiasticas sanxit; ut omnia ex Apostoli mandato [Gap desc: Greek words] gererentur Hunc finem ut obtineret: voluit ut visitationes omnium ecclesiarum singulis se mestribus fierent: constituit Senatum eccelesisaticum: ad quem omnia referrentur, et qui de rebus necessariis, sciente tamen semper principe, mandata daret: iussit simiem docendi rationem in omnibus ducatus sui schons praescribi; monasteria, monachorum latibula, ad antiquam formam revocavit, reditibus, ad educationem iuventucis collatis: mandavit ut inspectiones scholarum, quae tum in monasteriis, tum in oppidis, frequenter et diligenter instituerentur: omnesque ad Tubingensem Academiam tamquam caput respicerent: quas ordinationes et constitutiones o nes, ecclesiasticas et scholasticas iusto volumine est complexus: tamquam regulam perpetuam, quam et senatus ecclesi stcus et visitatores ecclesiatum ministri, schola rum rectores, semper sequerentur. Eo in libro conficiendo ac digerendo primae partes Wildii fuerunt et labore illi constitit maximo, materiam suggerente D. Brentio; qui cum Wildio multa et ecclesiastica et politica communicavit. Tanti autem iste liber ab aliis factus est: ut nonnulli principes in suis quoque ecclesiis reformandis eum tamquam normam secuti sint.

Idem princeps Christophorus, cum in iudiciis magna esset difficultas, propter varias fingulorum fere oppidorum, saepe etiam pagorum confuetudines; rem pub. sublatis illis consuetudinibus optimis legibus et institis temperavit. Iussit enim umum et commune ius mun icipale conscribi; secundum quod omnes controversiae deinde iudicarentur. In qua cum ambigua quaedam, quaedam obscuriora cssent: Wildio id negotii dedit; ut omnia relegeret; ambigua tolleret; obscura explicaret. Quod cum fecisset; approbataque in consiiis principis omnia essent: convocatis ex singulis oppidis ducatus Wirttembergici praefectis et iudicibus, recitavit explicavit que: et consulendum se omnibus praebuit.

Idem princeps mandavit: ut de rebus ad commodum patriae


page 266, image: s298

pertinentibus deliberationes haberentur. Ea ad comitia provincialia cum delectis, iussu principis venit etiam Wildius semper: scripta omnia composuit: quae necessaria visa ad principem retulit; et a principe iterum ad conventum: animosque magistratus summi et ci vium vinculo arctissimo copulavit Magnum opus, laboris magni, fractus maioris.

Idem princeps cum vellet: ut scholae Tubingensis, qua in suo ducatu maius ornamentum nullumesse dicebat, ratio haberetur diligentiss. omnibusque modis saluti et incrementis eius provideretur: hanc etiam ad rem inter alios inspectorem vel commissarium dedit Wildium qua in functione diligentiae, laboris, studii in se desiderari nihil est passus: inque eo ad exitum vitae usque perseverarit.

Anno octogesimo quarto, die tertio Februarii ad visitandam Academiam Tubingensem missus: cum mandata principis exposuisset, deliberationibus cotum biduum interfuisset: iamque cenae tempus instaret, libro quem legebat intentus, apoplectico paroxysmo corripitur, paucisque vocibus editis exstinguitur, die sexto Februarii, exemplo nobis relicto; ut memores simus vocis illius Domini nostri: Vigilate, quia nescitis, quando Dominus veniet. Corpus die septimo Februarii honorifice terrae mandatum est Tubingae, in suburbano ceniterio. Dehoc viro est tale Crusii elogium.

[Gap desc: Greek words] , in administranda repub. et rebus civilibus fuit vir prudens, in religione ad Deum pius: quoad corpus staturae procerae, crinibus admodum promissis, barba nigra et densa, sermone pauco, sed gravi ac prude
nti.

Mirati in eo sunt multi tum alia, tum in primis memoriam omnium fidelissimam et dexteritatem in negotiis expediendis singularem. Iura princ pum suorum acerrime propugnavit, saepe dicere solitus: facilius ac libent ius se iacturam suarum rerum
facturum: quam de iure sourum principum aliquid remissurum.

Privata vita plena fuit pietatis, humantiatis, suavitatis, erga coniugem, silias, familiam: rem familiarem parsimonia magna, sine iniuria aliorum, auxit. In victu quottidiano, in cultu et ornatu, tum ipse, tum uxor et liberi, adeo nihil adhibuit superfluum: ut saepe ab amicis eo nomine fuerit reprehensus.

Laborum, et dolorum etiam corporis, fuit patientissimus. Podagram hereditariam a matre habuit: qua cum vexaretur, non modo impatientiae signum nullum, sed etiam in lecto responsa dedit, setipsit, utque primum repere saltem poterar ad officium redibat. Ab ineunte aetate se adsuefecerat ita: ut mens in unam


page 267, image: s299

rem intenta esset, nec aliis cogitationibus distraheretur. Itaque domi inter ploratus liberorum, gerritus familiae; colloquia hospitum; non aliter, quam si solus esser cogitationes explicabat suas. Causam animo complexus, non desistebat a scribendo ante, quam totam pertexuisset. Iniuriarum facile obliviscebatur: amicitiarum numquam: quin et liberis mortuorum amicorum, ubi potuit benefecit. Ne tenuioris fortunae aspernatus est quemquam: sed puerilis cum ipsis consuetudinis, non sine delectatione, fuit recordatus. Quod autem caput, pietatis a puero fuit studiosissimus. et maxime extremis aliquot annis precationi, contionibusque deditus impeasissime: eucharistiae sacrae usu ad beatam ex hac vita migratonem se praeparavit: quae sane opinione citius ipsi contigit. Sed numquam male moritur; qui mori quottidie discit. Exoratione funebrihabita a Georgio Liblero professore Tubingano.

AMBROSIUS LOBWASSERUS.

INTER alias Germaniae regiones, celebris non ab uno iam saeculo est

Misnia, fulgenti tellus opulenta metallo.

Etsi enim olim in Macedoma dilaudatae fuerunt venae ad urbem Philippos; quae annuatim attulerunt sexies centena, ut nos loquimur, coronatorum milia: tamen aliquanto uberiores fuisse constat in Misnia venas tum Friburgenses, tum Snebergenses. Apertae hae sunt sub{* Georg. Agrie. de re, metall. cap. 4.} annum millesimum, quadringentesimum, septuagesimum secundum: et ex fodina, cui Georgii nomen, fossores cam multum argenti quarta anni parte eruerunt: ut in singulas centesimas vicesimas octavas partes distribuerentur panes argentei: qui valerent mille et centum aureos nummos Rhenanos. Eo ergo cum undique conflerent, ut fit, metallici: oppidum aedificarae coeptum est, nomenque a monte, ob nivis ibi diu iacentis copiam, dicto Schneberg adeptum.

Hoc in oppido nascitur anno Christi millesimo, quingentesimo, decimo quinto, die quarto Aprilis, Ambrosius Lobwasserus Pater ei fuit, praefectus metallorum, in illis metallicis, cuius officium est omnia moderari prudentia sua; imperare, quae fructum rei metallicae afferant: prohibere contraria: omninoque gerit personam vel regis, vel principis, irrogat et mulctas sontibus.

Hic tenerum peri animum, simul ac per aetarem potuit, literis curavit, ac morib. elegantioribus, im buendum. Quemadmodum. n. in arborib et plantis usu venire videmus, ut tenerae adhue culturam admittant, et quoquo velis flecti se patiantur: idem in educatione


page 268, image: s300

accidit aetatis primae. Itaque cum mature ad officinam virtutis et doctrinae ductus esset, statium ut felix planta, quae spes fructuum concipienda esset, ostendit. Vix dum igieur annum aetatis duodecimum egressus, a patre in scholam Lipsicam fuit missus: ubi frarer tum erat professor. Sub hoc studiorum gubernatore; qui et sanguinis coniunctione, et adolescentis indole ductus, nulli operae in informando pepercit, tantum profcit: ut eruditionis testimonium publicum anno aetatis vicesimo fuerit consecutus.

Postea exercendi ingenii causa, iuventutem, artes, et literas bonas docuit; profectuumque specimen deposuit honestum. Verum cum ad altiora animus egregius adspiraret; atque exteras perlustrare regiones unice in votishaberet: de consilio suorum Gallias adiit, ephorus datus quibusdam e nobilitate praecipua adolescentibus. Venit igitur primum Lovanium, ubi iam dudum floruit schola, et iuris inprimis disciplina. Est enim suus fere cuique Academiae genius, atque laus quaedam, ex certo doctrinarum genere, praecipua: ita ur alibi dominetur vere domina facultatum, ut appellant, omnium Theologia: alibi primas teneat iurisprudentia: alibi aliae artes. Audivit ibi magni nominis ICtum Gabrielem Mudaeum diligenter, una cum suae fidei commissis. Increbescente autem magis magisque fama de Petro Ramo: cupido incessit et ipsum salutandi audiendipue.

Anno igitur Lovanii exacto, Parisios cum suo comitatu petit: et semestre tum Ramo, tum aliis viris doctrina insignibus operam dedit.

Lutetia deinde Biturigas proficiscitur: ubi coryphaei iuris tunc temporis vivebant Duarenus et Donellus: quorum nomina nulla unquam delebit oblivio. His ducibus Lobwasserus ita in adyta sacrarum legum sesepenetravit; nullus ut esset nodus legalis scientiae; quem non perspicue et expedite solvere posset.

Substitit ibi in tertium usque annum; exinde perlustrata Gallia Lugdunensi et Andegavo; ubi annum amplius posuit in studio literarum, reditum in patriam suscepit, cum in Galliis lustrum degisset. Mox reversum, ut curmen parentale habet,
-- Burggravius qui rexit Misnica rura
Ipsum a consiliis iussit adesse sibi.
Eo in munere cum annos quinque non sine fidei et industriae laude, fuisset; Italiam adiit: et Felsinae, quae Bononia hodie, insignibus doctoralibus est ornatus. Reversus apud fratrem Lipsiae semestre delituit; donec a principe Alberto seniore, primo Broussiae duce, evocatus fuit; ut in monte Regio, ubi haud ita pridem publicam scholam aperuerat, studiosae iuventuti iura proponeret et explicaret; suisque consiliis Reip. et curiae adesset.

Secutus est Lobwasserus honorificam vocationem; annisque compluribus Spartam, quam nactus erat, fideliter ornavit.


page 269, image: s301

Itaque carus fuit principibus suis Alberto seniori eiusque filio ac successori, dum in tabulario Ducum prudenter consulendo, industriam, doctrinam, fidemque luculenter probavit; summumque illius Academiae magistratum, quem rectoratum vocamus, pluries gessit.

Aecate ad senium praecipirata, gravissimo articulorum et pedum morbo fuit correptus. cumque eo sexennium ipsum conflictatus: donec tandem, quod saepe optarat, et a Deo precibus devotis petierat, placida mors finem et dolorum et vitae ei attulit. Quod factum Regiomonti, anno Christi, millesimo, quingentesimo, octogesimo quinto, die vicesimo septimo Novembris; cum vixislet annos septuaginta. Sepultus est ibidem cum tali monumento:

VIRO CLARISSIMO, PIETATE, VIRTUTE ET DOCTRINA PRAESTANTISSIMO, DOMINO AMBROSIO LOBW ASSERO, I. U. D. ILLUSTRISS. PRINCIPIS BORUSSIAE CONSILIARIO ATOUE PROFESSORI, QUI OBIIT XXVII. NOVEMBR. ANN. M. D. LXXXV. CUM VIXISSET ANNOS LXX. MENSES VII. DIES XXII. IN MEMORIAE IMMORTALEM, AMORISQUE SINGULARIS, ET GRATAE MENTIS SIGNIFICATIONEM, PONI CURAVIT FRATER MICHAEL LOBWASSER.

Epitaphium ipse moriturus de se tale fecit:

Expertus mundi vanas res esse nihilque;
Hic quoque nunc iaceo pulvis et umbra nihil,
Sed qui de nihilo caelum terramque creavit,
Me cum carne mea non sinet esse nihil.
Hac spe nil mortem feci, nihil omnia feci,
Nil nihili vermes posse nocere scio.

Vir fuit hic pius, eruditus, candidus, artium et humaniorum literarum amantissimus: quibus ut commodius vacare posset, caelibem ad extremum usque senectam, vitam egit. Moriens


page 270, image: s302

bibliothecam suam iuridicam Fabiano Lobwassero fratris filo, legum studioso, suprema voluntare legati nomine reliquit: et stipendium quoque ad coeptam studiorum telam feliciter pertextendam deurevit. Calluit linguas plures, interque eas Gallicam. Itaque totum Psalterium Davidu Germanice rhythmis secundum numeros Gallicae Theodori Bezae, et Clementis Maerots translationis rhythmicae, quam proxime ad Hebraicam veritatem accedens, horis subsecivis transtulit et illustravit, additis argumentis Psalmorum, et precationibus brevissimis, una cum melodia quatuor vocum. De hac translatione Psalmorum ita habet auctor carminis, quem sequimur:
Hos adeo Elector Rheni laudavit, ut ipsos
Cantare in templis iusserit usque suis
Vera loquor, Schedium quendam conduxerat idem:
Ut Psalmos tali redderet ille modo:
Sed tam lapsus erat completis mensibus annus;
Transtulerat psalmos quando poeta duos.
Prodiit interea senis huius psaltria Musa,
Et rarum, et magnae sedulitatis opus:
Ille, quod optavi dudum, mihi praestitit auctor;
Insignem dicunt tunc retulisse ducem.
Comprehendit etiam versibus sermonem de dignitate literarum reddidit Germanicis rhythmis patrum hymnos. summas denique capitum Biblicorum itidem versibus expressit.

Ex descriptione curriculi ipsius vitae, carmine elegiaco edita Regiomonti anno 1585.

MATTHAEUS WESENBECIUS.

IN lucem editur Matthaeus Wesenbecius Antverpiae, celeberrimatotius Europae urbe, atque emporio opulentissimo, anno a salte parta, millesimo, quingentesimo, tricesimo primo, die vicesimo quinto Octobris. Patrem habuit Petrum Wesenbecium, sive ut illis locis vulgo appellarunt, a Wesenbecke. qui in Repub. Antuerpiensi summa cum pietatis, integritatis, et iustitiae laude, ut supra dictum, senatorio est munere perfunctus. Mater vero ei Barbara Cilia fuit, ex celebri isthic familia oriunda: quae dun in humanis egit; pietate erga Deum, officoso obsequio erga maritum, castitate, fide coniugali, aliarumque virtutum matronalium exemplo aliis praeivit. Ex ea sustulit liberos tredecim: quibus pater suo quodam econsilio duodecim Apostolorum nomina ordine imponere voluit: fuitque inter cos hic Matthaeus


page 271, image: s303

natu minimus, uno excepto, patrem praeter ceteros proxime exprimens, a quo ideo tenerrime est dilectus, et Iosephus per iocum nominatus,

A puero igitur Wesenbecius hic ad virtutem et literarum studia educatus, cum ingenii donis esset ornatus insignibus et vere divinis, plurimum in literis human oribus profecit. Postea cum ingenium praestantissimum ad iuris civilis scientiam contulisset: Lovanum mature et adhuc impubes, sub annum aetatis decimum quartum, una cum Andrea fratre quadriennium ptope natu grandiore, missus, in disciplinam convictumque Gabrielis Mudaei ICti summi, fuit receptus Amborum hospitum adolescentum quam grata acciderit tum seni Mudaeo consuerudo, vel inde apparet: quod cum ceteros convictores valerudinis ingravescentis, et occupationum specie missos fecisset; am bobus locum usque eo dum discederent, ultro perhumaniter reliquit: nec postea quemquam in illam interiorem vitae consuetudinem admisit. Licuit tum adolescentibus stud osis rationes et studiorum et morum eius introspicere penitus: et de illis vel componere suas, vel emendare; cum se illis aperiter et daret totum: nec quicquam in eo fucatum, aut insolentioris arrogantiae notaretur. In ea convictione duo Wesenbecii ad annum usque quinquagesimum permanserunt quo decursis instititutionis suae spacus alia vitae ratio divinitus cuique praescripta alio eos deduxit.

In illius iureconsulti consuetudine privata, et institutione publica eos fecit iurisprudentiae progressus; unaque cum fratre germano in publicis disputationibus, quae ibi frequentissimae, ita se iactavit et exercuit: ut ingenii acumine doctrinaeque subtilitate inter coaequales celebraretur: nec tan- tummodo respondentibus: verum ipsis etiam praesidentibus, negotium non odiosum facesseret.

Postea vero quam in illa eruditionis umbra satis multa profectus sui documenta publice privatequive dedisset: anno illo iubilaeo, qui indicatus, ad Licentiae, ut vocant, in utroque iure gradum cum fratre processit: eo quidem disputationum et examinationum tam publicarum, quam privatarum eventu ut in ore vulgi esset, neminem ex quo ea Academia stetisset, tam immatura {* Anno 19.}aetate eo honoru perveniste: paveos maiore gratia, et dexteritate, auditorins respondendo satisfecisse. Ac fuit tum eiusmodi a praeceptoribus, de duobus fratribus factum iudicium: alterum studio, quod certe in maiore fuit flagrantissimum, alterum indole et alachtate quadam animi alteri praestare, utrumque loco illo iuxta dignum videri.


page 272, image: s304

Cum autem ab impetrato studiorum illo commeatu: necdum per aetatem publico videretur aptus; iussu parentum ad externas linguas ritusque forenses addiscendos, peregrintus est aliquot annos, non sine periculo. Nam cum orto inter Carolum Caesarem et henricum Galliae regem bello, omnia late arderent; infestaque ac infida hospitibus essent: nihil propius aliquando factum; quam ut illud, quo sereceperat, propugnaculum, strategemate hostium improviso, per mane nebulosum, ex insidus, caperetur.

Qu bus si res successisset; consilium omnes interficiendi puberes, ut post de captivis cognitum, fuerat captum.

Sed Deo per arma circumsonantia, per caedes, incendia, praedationes iuvenem deducente, revertit ad suos incolumis: ubi mox diuturni morbi matris, et placidisimi eiusdem obitus, in magno luctu, spectator fuit: pauloquive post contra multorum exspectationem, quodam inde fato divulsus, in Germaniam superiorem, per id tempus paulo tranquillorem, suis quibusdam inductu rationibus concessit Quo locorum ignoto, adventitio, variisque difficultatibus iactatio, ab omnibus deserto, a suis destituco, desperato, mediocrem locum, coniugem, liberos aliaque degendae tolerabiliter vitae subsidia, propitius suffecit Deus: documento in utramque partem luculenter constituto, quam nec divina unquam bonitas et defensio istiusmodi extorribus desit: neque diaboli rabies mundique huic ancillantis infesta iniustaque odia, calumniae, vellicationes, et furor uspiam eisdem absint.

Docuit iuris disciplinam primum in Academia Salana annos amplius tredecim; tanta quidem cum adsidu tate; ut etiam in concursu gravissimarum occupationum, quas aula cumulare suo more consuevit; numquam solitus fuerit, nisi extrema urgente necessitate, docendi operas interrumpere. Exinde suffragante principis Augusti Saxoniae electoris clementia, a senatu Academiae Wittembergensis, ad scholam inibi iurisprudentiae habendam, est accersitus, loco D Ioannis Schneidervvini, anno Christi, supra millesimum, quingentesimum, sexagesimo nono. Eo cum venisset; stacim subexitum Augusti, amisit coniugem matronam lectissimam Catharinam, filiam praestantissimi viri Francisci Burcardi Vinariensis: cui monumentum
maritus in luctu posuit eiusmodi:

CHRISTO SACRUM:

Beati in Domino mortui confestim: etiam dicit spiritus: quoniam requiescunt a laboribus suis; et operae eorum sequuntur eos.


page 273, image: s305

MATTH. WESENBECII. BEATAE ANIMAE, ET DEPOSITIS HIC EANDEM AD SPEM CORPUSCULI EXUVIIS, CATHARINAE BURCARDAE D. FRANCISCI BURCARDI VINARIENSIS, FILIAE, ANNO AETATIS XXXVII. CONIUGII XII. HOC IPSO, UBI NATA ERAT LOCO, DEFUNCTAE: CONIUG. CASTIS. ET OPT. SUPRA COMPLURES ABORTUS DUORUM FILIORUM, ET TOTIDEM FILIARUM MATRI: MATTHAEUS WESENBECIUS MARITUS ET SUPERSTITES LIBERI VICTORINUS, CATHARINA, ET ANASTASIUS DOLENTES. M. P.

Coniugis hoc tumulo posuit Wesenbecius ossa:
Vita cui et nomen pura pudensque fuit.

Ipse autem perrexit in munere docendi et respondendi de iure publico, ad annum usque octogesimum sextum: quo die quinto Iunii placide spiritum Deo reddidit: cum in cxilio terreno fuisset annis quinquaginta quinque. Epitaphium sibi ipse ante obitum composuit tale:
Matthaeus placida sopitus pace quiesco;
Iustitiae et iuris praeco Wesenbecius.
Vita mihi studium fuit, impensique labores,
Et dolor et gemitus, assiduaeque preces.
Iova pater miserere mei, miserere meorum;
Solius in Christi sanguino nostra salus.

Praeclare hic vir de vera iurisprudentia est meritus: fuitque Theoricus instructissimus, et practicus excellentissimus: Graece ac Latine doctus: quin et rudimentis sanctae linguae, aetateiam provecta condiscendis, serio deditus. Pietatis et religionis or thodoxae, ab ineunte aetate studiosus, quam adolescens divina gratia ipsum ad ovile Christi vocante, amplexus est. Ita autem est vocatus. Cum Lovanii, ut diximus, operam iuris prudentiae daret, nec dum Pontificiis liberatus tenebris, erat ibidem quidam sartor, utroquo lumine orbus, qui invisere solebat aegrotos; ut ex sacrae scripturae dictis, quae didcerat.


page 274, image: s306

consolationem ipsis adhiberet: quod officium hominis pii caseis et pane remunerabantur. Is a pontificus haereseos, quam vocant, Lutheranae insimulatus in carcerem fuit compactus, in pomaerio urbis exstructum: ita ut cuilibet ad illum pateret aditus. Hunc caecum in ergastulo Psalmos D. Lutheri, erecta et clara voce canentem Wesenbecius, cum reliqui studiosi pila lusora se in illo loco exercerent, non citra periculum attentissimo animo saepe audivit. Ab hoc pietatis et constantiae exemplo tandem motus; cepit Biblia diligenter evolvere, adhibita lectione librorum, a Luthero et aliis orthodoxis editorum; quorum tum temporis copiam habere potuit. Accepta igitur solidiori verbi divini intelligentia, summopere studium illud pietatis et reverentiae erga Deum coluit, fovit, auxit, et confirmavit. Orationi habendae singulis plerumque diebus, quinque horas, matutinam nimirum, quando cubitu surrexetat, nonam prandium antecedentem, quartam pomeridianam, cum illa lectione vacabat, et horas ambas usque ad octavam cenam subsequentes, impendere consueverat: qu bus apud Deum cordium scrutatorem, interiorem cordis affectum exponebat. Biblia sacra studio summo, et religione evolvit, perlegit, ponderavit. Unde et interpretationes et annotationes margini passim adiecit: quae verae et orthodoxae religionis studium, divinamque quandam redolent sapientiam. Excellentissimum illud Psalmorum opus et novi Testamenti libros, prae reliquis unice fuit exocsulatus: uti apparet variis ex elogiis; quae codici suo manu propria adscripsit: ut ad psalmi illius precationem: Deus docuisti me a pueritia mea, et huc usque indicavi mirabilia tua: quare etiam dum senex et canus. sum, ne derelinquas me: ipse hoc distichon adscripsit:
Qui me servasti puerum, iuvenemque virumque:
Nunc fer opem misero, Christe benigne, seni.

Adiunxit praeterea patrum et aliotum praestanrium in studio Theologico auctorum lectionem assiduam. Numquam tamen, quod et D. Augustinus faciendum moner, eorum literas, ut canonicas habuit; sed ex canonicis consideravit; et quod in iis divinarum literarum testimoniis consentaneum fuit, cum laude recepit; quod vero dissentaneum, cum pace et salva illorum
existimatione reiecit.

In praxi quoque iuris civilis integre et iuste versarus est. Praefectus enim muneri iudicis, ius et iustitaim unicuique incorrupte tribuit: nec unquam a veritate vel prece vel pretio, vel gratia, vel simultate le dimoveri passus est. Consultoribus responsa dedit non inania, non ventosa, non absque iudicio consarcinata: sed gravia, et ex iure deprompta, veritati,


page 275, image: s307

iustitiae, et aequitati consona. Causas et lites, quarum patrocinium susceperat, bona fide tractatas, ad votum plerumque clientum expedivit. Non data opera magno litigatorum incommodo negotia temere protraxit: sed promovit diligentissime: ita tamen, ut nec praecipitanter festinaret, nec morose tardaret. Hinc fictum: ut principes, comires, barones, nobiles, ae cives primarii in causis maximi momenti, advocatum sibi et patronum elegerint, eique annua salaria constituerint.

Beneficia quae potuit, contulit in omnes: inprimis, quod hereditatio quasi iure a patre acceperat, pauperum et egeno rum inopiam liberaliter sublevavit: ac domesticis et liberis mandavit: ne mendicus quisquam absque stipe ab aedibus suis annitteretur; unde non rato, samilia pauperum, ante ostium praestolantium clamores non statim exaudiente, nummulos et asses de senestra ipsemet desecit. In prochotrophia quoque patriaesuae, evangelicoe religioni addicta, aliquot redituum annuorum donationem satis honestam contulerat: sed quae postmodum alio cessit.

Pium igitur illud vitae institurum, accuratamque morum ra tionem, mors quoque placida, tranquilla et sancta tandem insequuta fuit, quae vere ultima praxis Theologica. D cta enim scripturae, quae nt fidem suam testatam facerer omnibus; seque in tentationibus erigeret; crebro in ore habuit, ut iliud Paulitum ad Romanos: [Gap desc: Greek words] Et eiusdem Apostoli istud: signavit nos deditque arrhabonem Spiricus in cordibus nostris, per quem clamamus, Abba pater.

Et ex Psalmis multa, inter quae hoc: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, in spiritu et veritate, voluntatem timentium sese faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.

Aliquqnendo etiam Christiana [Gap desc: Greek word] dixit: iam sibi a Deo ostensum esse locum aeterni gaudii: in quem sit propediem venturus: unice se in votis habere: ut id quamprimum fiat. Quin et voce desciente et ligua tirubante ad adstantes, se in foedere esse Domini nostri Iosu Christi, perispicue profes sus est.

Scripta, quibus posteritati prodesse voluit, praecipua sunt haec: Oratio de Papiniano, in praelectionum ingressu Witcembergae dicta: huic addita sunt et alia atilia de Francisco Burcardo, de Andrea Wesenbecio, de Victorino Strigeito, item epistolae. Scholia in Institutionum libros quatuor, cum


page 276, image: s308

argumentis: subscriptio ad consilium Christophori Herdesiani, in causa Honoldina: Oeconomia iuris: oratio de Mudaeo IC. Tractatus et responsa, vulgo consilia iuris: quibus gravissimae iuris utriusque controversiae deciduntur. Exstat {* Tom. 7. Declam Melanc.}et epistola Wesenbecii huius ad senatorem quendam Belgam: in qua illud urget: Deo magis oboediendum, quam hominibus: ibidem et theses reperiuntur iuridicae, ipso praeside in quinquaginta Pandectarum libros: totum ius civile artisiciosa et clarissima methodo in artis formam, a multis antea, etiam ab ipso Cicerone, deploratam aut desideratam, redegit: et numquam intermorituris lucubrationibus universum ius ita illustravit: ut non magis stupendum, quam utile opus dici mereatur. Ipse denique et de se et insignibus gentilitiis haec carmina, sicut nullius humanioris eruditionis fuit hospes reliquit, quae colophonis loco adscribere lubet. Ita ergo de se:
In Belgis natus, Germanis hospes in oris,
Exilii tolerans, quod fert ecclesa, partem,
Conficio spatium peregrina flebile vitae,
Dum veram vocor in patriam, quae sanguine parta est,
Christe tuo, tu me post funera magna sacerdos,
Suscipe, et extremae subduc discrimine luctae.
Mors tua vita mea est: tu debita lytra parenti
Solvisti moriens, ut perte vivere possim.
Hac ergo fretus spe non dubitante recondar
In mortem, dux Christe, tuam, quae ianua vitae est:
Ut tecum moriens tecum o mea vita resurgam.

Lusit in insignia sua hoc:
Lilia cum auratis crescant argentae malis,
Quae campo aethereo virgula fulva secat.
Illa Wesenbeciae fautrix Antuerpia gentis,
Temporibus laetis patria dives alit.
At modo conversis, ut sunt mortalia, fatis;
In quis [Orig: queis] nil stabile est, perpetuumque nihil:
Ipsa sui haud compos, tacite vix audeat illam,
Nunc inter cives annumerare suos.
Ergo funestae si convenientia sorti
Pingere vis, pictor, stemmata; pinge crucem.
Hoc, ait, in signo vinces, Deus: haec rata sunto,
Christiadum sacrae symbola militiae.

Ex oratione de vita et obitu huius Wesenbecii ab Andrea Rauchbaro IC. habita: item ex Papiniano ipsius Wesenbecii: et Gesneri bibliotheca.


page 277, image: s309

MICHAEL TEUBERUS.

EXCEPIT Michaelem Teuberum Islebia oppidum iugis Hercyniis vicinum, ubi Saxonia a Misniae finibus disterminatur. Estque id oppidum comitatus Mansfeldici, a cuprifodinis, aliisque venis metallicis celebratum: sicut et ex ubertate soli, vinearum aliarumque rerum proventu commoditatem praestat incolis non exiguam. Incidit Teubert nativitas in annum vicesimum quartum, saeculi decimi quinti, et mensis Augusti diem decimum quintum. Patrem habuit virum vitae inregritate et honestate praestantem: quem vivendo octogesimum quartum annum explesse accpeimus: matrem item seminam omnibus virtutum ornamentis, quae hoc in sexu praedicari solent, decoratam: quam et in senio cum filio viventem ac suavissima affectione erga filium, dum florentem et donis abunde a Deo cumulatum animadvertit, proquive hac felicitate parta, gratias agentem plurimi viderunt, et illius pietatem mirati sunt. Affectus vero paternus erga filium in tenella aetate is fuit; ut cum religionis et pietatis esset studiossisimus, unice hoc votisque omnibus petierit: ut patri, quo ad pietatem, quam similimus filius evaderet. Itaque tam intra domesicos parietes, quam literario in ludo, ita erudiendum curavit; ut ornamento et splendori eum futurum familiae statim eluceret. Atque perpendens pater domestica institutione non perinde feliciter proficere filios solere, praesertim ferventiores, et studiorum cupidiores; et ab aliis quoque admonitus, ad uberiorem et perfectiorem vivendi discendique rationem consequendam, et maioris cultus ingenii capessendi causa, mature eum in Academiam Wittembergensem misit ubi commendatione aliorum, et propter patriae coniunctionem, statim in familiam D Lutheri adscitus, et inter eos, qui domestici atque familiares tanti viri erant, educatus maxima ex parte est Teuberus. Et hanc quidem educationem ipsum in praecipua felici tatis suae parte posuisse, saepe ex ore eius fuit auditum. Cum enim, teste {* De legib. et [Gap desc: Greek words] }Platone, educatio arx sit, et caput verae virtutis, et solidae gloriae consequendae initium: fieri non potuit: quin bene iactis fundamentis, hae laudes, et praeclararum actionum studia, tamquam aedisicium splendidius et ornatius, super exstruerentur.

In pleno igitur studiorum cursu, ad solidam virtutem et eruditionem properans, ut primum ad sicendas artes animum


page 278, image: s310

applievit; cum heroico quasi ingenio praeditus esset, et iudicio valeret; celeres progressus fecit: ut cum aequalibus, non quod dicitur, velis remisque navigaret; sed et quamplurimos, multis parasangis, post se relinqueret: imo vero cum Melanchthonem, praeceptorem haberet; et eiusdem scholas sectaretur frequentissime; ab eoque diligeretur maxime; tantos progressus in studiis Philosophicis fecit; ut anno mille simo, quingentesimo, quadragesimo quarto, sub Decano Guilielmo Riveno Traiectino, bonarum artium et Philosophiae magister renuntiaretur; cum aetatis annum non excessisset vicesimum. Ut vero mens humana intelligit; nos omnes et cuncti, quae in hac visibili caeli terraequive machina continentur, non frustra condita esse; sed omnium actionum nostrarum ad archetypum et architectum nostrum, referenda esse principia: sic et finem certum vitae proponendum sibi arbitrabatur Teuberus; in quo totus perseveraret, viveret, et immoratetur; ac ita actiones suas omnes compararet; ut huius vitae defunctus aliquando periculis, commearet ad beatitudinem illam parennem, nullis temporum metis ac finibus circumscritpam. Atque ita sinem studiorum direxerit suum: ut ad sacratissimarum legem studium semet totum converteret, et huic uni inhaereret maxime. Quo in studiorum genere, cum et re et nomine Iureconsulti Doctotis Hieronymi Schurffi, et Licensiati Conradi Mauseri opera uteretuc; et non tantum publice docentes audiret, sed multo magis ex illorum familiaribus congressibus, iudicium formaret suum; et legum applicationes ad usum fori addiscret; factum est, ut controversiarum, quae ad hosce deferebantur, diiudicationes, multa hinc inde disputando, monstrarentur ei dexterius: perciperet vero ille rectius atque melius.

Cum autem praecipuum monitorem et antecessorem Hieronymus Schurffium haberet, tamquam Ulpianus alter Papinianum: tantum in hoc doctrinae genere profecit: ut et ad forum animum applicare inciperet: et eius glorioso confisi munimine, defenderentur plurimorum laborantium spes et facul. tates, ut Imperatores, Leo et Antonius loquntur. Prudentia siquidem et eius circumspectio cum in hoc vitae genere esset singularis, totum se ad imitationem praeceptorum suorum componere studebat. Sed et ad rectas sententias animo imbuendas et mores formandos cum conducere intelligeret maxime, exteras regiones perlustrandi stuidum: ad Ingolstadiensem Academiam, excolendi ingenii causa, profectus, Doctori Fabio Arcadi de Namia Romano, tunc temporis non incelebri IC. se informandum dedit: et aliqueo temporis intervallo rediens, cum gratulatione multorum fuit


page 279, image: s311

exceptus: qui praeclaram eius doctrinam et profectus suspiciebant, et admirabantur.

Reversus ergo ad suos magna fide et dexteritate negotia sibi commissa expedivis; summaquive animi contentione tam in foro patrocinando, quam domi consulendo, prodesse omnibus studuit, Itaque et sama de eo late est disseminata: et favorem optimi cuiusque facile sibi collegit: inter quos celebris Iureconsultus Benedictus Paulus; qui et filiam er Euphrosynam virginem lectissimam, elocare non dubitavit. Explicavit sub idem tempus Teuberus, Wittembergensi in Academia publice disputando, abstrusas quasdam iuris materias: ac collegio ICtorum eruditionem suam abunde probavit. Quare dignus iudicatus, cui insignia docturae, ut vocant, conserrentur, uno eodemquive die, qui fuit decimus tertius Ianuarii, anni millesimi, quingentesimi ac quinquagesimi, et gradu doctorum ornatus, Decano ipso illo socero eius, in familiam Paulinam matrimonii vinculo insertus est; mox etiam in senatum et collegium Iureconsultorum cooptatus.

In hac ergo statione cum a Deo collocatus esset, in scholastico profitendi munere socero postea suffectus fuit, vicesque eius praeclare sustinuit: et maximo cum applausu auditorum praelectiones auspicatus; ubi tum simul ab inclitae memoriae heroe, Mauricio, Electore Saxoniae causarum matrimonialium diiudicationi est adscitus. Collegas tum et maicos habuit, Ioannem Trautebull, et Antonium Freudemannum: quorum utetque postea laudabiliter, ille cancellarii, hic consiliarii munus tam apud principem Sigismundum Archiepiscopum Magdebutgensem, quam eiusdem successorem Ioachinum Fridertcum, eiusdem Archiepiscopatus administratorem, gesserunt; Ioannem item Schneidervvinum, cui et postea la borum socius adiunctus est; Laurentium LIndemannum, et Uldaricum Sickingerum, Cancellarium comitis Palatini Wolfgangi Bipontini.

Ex illo itaque tempore, cum honorum et dignitarum eius ampla facta esset accessio: inclarescere coepit, ita ut eius fidem et operam multi ambirent, et flagitarent. Itaque cum volente sic retum humanrum gubernatore, aliquantum abblandiri ei tunc temporis visa esset aulica vita: addixit operam suam administratori episcopatus Caminensis; ut inibi Cancellarii munus sustineret. Quo in officio fidem et diligentiam suam cunctis probavit; et singularis eius virtus et praestantia ita enituit; ut apud primores eius episcopatus, gratia valeret plurimum; et quamplurimos amicitia dignissimos reperiret. Cumque apud multos equestris ordinis ac spectatae dignitatis


page 280, image: s312

viros in Pomerania ipsius ingenii dotes elucerent: et consilio blandoque imperio regere eosdem sciret: factum est ut Syndici etiam munus in veteri oppido Stetino simul sibi imponi passus fuerit: ubi Rei pub. illi maximosui et emolumento rebus communibus fuit; cum ad ipsum concursus fieret frequens, tamquam ad Apollinis oraculum, corum, qui degravissimis negocus consilia exquisiverunt. Constituit etiam et ordinavit iudicia provincialia inibi: quaeque ad causarum matrimonialium diiudicationem spectant.

Neque vero interea Wittembergensi Academia Teuberi memoria excidit: aut recordatio ante actorum eo in loco laborum prorsus evanuit. Nam anno sexagesimo quinto Wittembergam revocatus: et Georgio Cracovio in aulam Saxonicam adscito, successor datus ac decretalium professor ordinarius fuit constitutus. Simul etiam in synedrion et collegium cooptatus: ex quo, ut de iure respondeant, frequentissime et singulia prope diebus conveniendo, expediuntur negotia quamplurima, et in causis gravissimis fiunt decreta; non tantum utilitatem publicam decernentia torius provinciae: sed et finitimarum gentium et nationum; sicut et co quoque stipendio usus est, quo causarum matrimonialium adsessoris, et consistorialis, ut vocant, munere, antea annorum aliquot curriculo, functus erat.

Egregiam autem et magnam multorum ex approbatione dum scholae et Academiae navaret operam: et principi Elecotir Saxoniae Augusto ab gravitatem singularem, et saluberrimorum consiliorum gravissimis in negotiis tractationem commendaretur: ad summum honoris adscendit fastigium. Relatus namque est in numerum adsessorum supremi iudicii, quod vocant Appellationum, cuius ea iustitiae est administratio, tanta aevitas inibi obtinet, coniuncta simul auctoritate, tantaque in causis audiendis et diiudicandis controversiis sides et existimatio: ut partim consiliarii principis, partim Academiae professores, partim etiam ex politicis et nobilibus provinciae Saxoniae adhibeantur aliqui: quo potesa omnis via praeclusa sit provincialibus omnibus, ad aliud quodcumque magnum vel etiam summum iudicium in toto Romano Imperio provocandi aut appellandi.

Carus itaque gratusque viris principibus varios ad conventus est ablegatus: ut anno septuagesimo ad comtia Imperii Spirae celebrata, nomine principum Megapolensium. Praecipuam vero operam impendit, dum una cum viris consultissimis, collegis suis Ioachimo a Beust, et Matthaeo Wesenbecio, ex Academia Lipsensi Iacobo Thomingio ordinario, et Leonhardo Badehorno, seniore, et Ioanne Reiffschneidere, Cathedralis ecclesiae Marseburgensis


page 281, image: s313

Decano, adhibitis etiam aulicis proceribus, anno septuagesimo secundo, deliberationes instituerentur, et constituiones Electoris Saxonis nomine publicandae conscriberentur: quod opus, ex utilate summa illarum regionum publicarum, etiamnum sa salutis publicae conservandae causa viget. Rectoris etiam munus aliquoties in Wittembergensi Academia gessit: idque cum incremento scholae, et laude, nutantemque disciplinae statum fulcire, atque in melius reformare numquam supersedit. Cum ergo talis in docendi munere fuisset: et adsiduitate indefatigabili interpretis iuris locum viginti amplius anni sustinuisset, Wittembergensi in Academia; coniugem amisit anno octogesimo sexto, die nono Iulii. Ex cuius obitu tantum cepit dolorem: ut paulatim vires ipsius vidui prostratae int: ac brevi se cam subsecuturum dixerit, id quod et accidit. Duobus enim tantam mensibus et undecim diebus interiectis, cum domum suam disposusset: et de beneficiis in egenos erogandis constituisset; vitae finem adesse sentiens, genero et filiae valedixit: atque inter pieces et suspiria spiritum Deo reddidit: die decimo sexto Septembris, anno, ut diximus eodem, quo copiux praeiverat ad beatitatem caelestem. Vixit annos sexaginta duos: et elogio ornatus est eiusmodi a Ioanne Maiore:
Gratior est expressa animi quam frontis imago:
Mores quam faciem pingere maius opus.
Sic modo dimitidum Teuberum pictor adumbrat:
Sed totum Aonia fictor ab arte refert.
Muta oculos pascit; mentem vocalis imago:
Mens memor hanc secum fert, manet illa loco.
Ter quinque exierant a nato saecula Christo,
Quattuor ad menses lustra bis adde duo:
Hausit ut Augusto vitalia lumina mense,
Hic consors patriae, magne Luthere, tuae:
Cui dum bis denos et sex conserecerat annos,
Leucorides tribuunt iure in utroque gradum.
Tuncque satam duxit Benediciti sanguine Pauli,
Inque loco soceri iura professus erat.
Cui tribus exactis heros Mauritius annis
Mandavit mota ius dare lite tori;
Post annum scirbarum operas Pomeranide terra
Rexit, ubi sedes sacra Camina, incet.
Tutor causarum mox factus in urbe Sedino est;
Ac operam claris stirpe domoque dedit.
His tribus officiis undenos praevit annos;
Illius ut iactet gens Pomerana fidem.
Rursus ubi exegit bis sex sol aureus orbes:
Ius sacrum ut doceat, Leucoris ora vocat.


page 282, image: s314

Aula dat illius monitis sapientibus aeures;
Et bene promeritus de duce, deque grege est.
Bis duo per lustra et tres annos ordine lapsos
Consulit hunc nigri {* Meckelburgicus.}dux bovis ora gerens.
Publica quando salus sapientum inclusa saluti est;
Aurea pax terris regnat et alma quies.
Fuit hic vir ut iurisperitssimus, ita utilitaris communis studiosissimus. In Academica sane frequentia difficilimos iuris nodos, et aenigmata legum, ita dextre, ita perspicue prompteque explicuit: ut una hora auditorium plus acceperit; quam aliquo non horatum, sed dierum spatio proprio Matre vix aliquis assecutus fuisset. In conventibus principum id unice operam dedit; eoque omnes nervos intendit: Res pub. ut esset tranquilla; ut pax religionis satra, recta maneret: ut fortunulis suis uti frui cives possent.

Privatim etiam quibuscumque potuit, profuit: multos ad honorum gradus evexit: percunctantes aliquid libenter admisit: et discendi cupidos doctores a se dimisit: de suo indigentibus prolixe est elargitus. Laborum insuper etiam extrema in senecta patientissimus: memoria vivacissima, et ante multos etiam annos gestorum actorum ve renacissima: aviditas in eo discendi summa: iudicii dexteritas felicissima: qua se, ut varii sunt in vita communi casus, ex labyriuthis omnibus facile extrcavit. Humilitas ea: ut de officiorum potius, quam dignitatis gradu voluerit certare. Gratus ad haec principibus summis Brunsuicensibus, Megapolitanis, Pomeranis, Ascanivis, et aliis.

In coniugio illo, triginta septem fere annorum, decem suscepit liberos. quos omnes pie honestequive educavit. Verum in medio vitae cursu omnes praerepti sunt; una excepta filia, matri cognomine, quae Andreae Rauchbaro IC. ac consiliario Elect. Sax. nupta.

De scriptis eius bihliothecae laudant resolutionem quinquaginta quaestionum insignium: quae post {* 1599.}obitum eius prodiit: sicut et aliud {* 1609.}scriptum, cui titulus: D. Mich. Tauberi nothwendig Erklarung / was bey anstellung und vollfahrung der Process / furnemblich am Cammergericht / in acht zu nemmen: Itam / von des H. Reichs Achterklarung / wie darinn zuverfahren / und sich darvon zu erledigen /auss der Cammergerichts Ordnung / und Reichs Abschieden extrahirt.

Et haec de Teubero, quae desumpsimus ex oratione a Ioanne Limmero Lucensi, professore Wittembergensi, habita; item ex elogiis doctorum virorum, et bibliotheca classica Georgii Draudii.


page 283, image: s315

PETRUS BEUTRICHIUS.

ETSI multi ea reperiuntur imbuti opinione, nihil Marti cum Musis: tamen vel hic suo exemplo egregie eos revincit: qui non solum literis; sed et armis fuit clarissimus. Protulit eum Mompelgartum, hodie ducatus Wirtembergici op pidum, circa annum Christi millesimum, quingentesimum, tri gesimum sive octavum sive nonum. Quinquennio enim fere maiot fuit Ioan. Casimiro principe suo, qui anno quadragesimo ter tio die septimo Martii natus.

Cum autem familia esset oriundus haud ita celebri Beutrichius: virtute eam et doctrinae elegantia mirisice illustravit. Nam a puero literis deditus, cum animum ad politica et legum studia appulisset: ita in iis versatus est: ut Valentiae in Gallia docturae titulis et insignibus fuerit ornatus.

Fama ergo nominis eius cum ad viros principes dimanasset: Fridericus terrius, Elector Palatinus, a consiliis eum sibi esse voluit: et cum idem Elector filium I. Casimirum cum copiis auxiliaribus in Galliam mitteret: hunc ei cum Wenceslavo Zulegero, de quo post, consiliarium adiunxit. Quo in munere fidem, prudentiam, fortitudinem et industriam singularem principi suo probavit.

Anno deinde septuagesimo septimo, ad Galliae regem, cum aliquot Germanorum equitum ductoribus legatus, longam coram rege expostulationem instituit: quod pecunia promissa, loco et die Francosurti et Argentorati dicto, non repraesentaretur. Fidem quoque repis non solum Protestantibus in Gallia, sed ipsi etiam Casimiro duci datam; et edictum sollenni sacramento per omnes regni provincias firmatum, religiose servandum ursit. Praeterea dignitates et pensiones regi, nomine Casimiri principis sui resignavit: cum videret pactis illum non stare; et rem ad turbas spectare. Sub id tempus dum in Gallia haeret, a praecipue dignitatis viro ad vonvivum invitatus, veneo, nescimus cuius iussu, appetitus fertur. unde quidem evasit; sed non sine vitae et valetudinis iactura.

Postea cum ob religionis liberatem suis concessam, Gebhardus Goloniensis Archiepiscopus Elector pericliraretur: simirus Palatinus ei auxilium misit selectissimas cohortes helutiis et Gallis conscriptas. Quas cum Archidux Austriae


page 284, image: s316

trnasitu in Alsatia prohibere tentasset: viam sibi partim vi, pattim strategematibus aperuerunt, duce hoc Beutrichio: cuius inter alia facta hoc memoratu dignum. Hostes pontem quendam, qua ipsi cum copiis omnino transeundum erat, occuparant. Ipse itaque primus eos adortus, plures quam octo adversus se venientes fortiter excepit; et sua manu, antequam a reliquis adesse sentiretur, confecit: atque sic ceteris fugatis transitum illum obtinuit. Deinde per Rhenum descendens, egregio etiam strategemate Ernesti Bavari exercitum, Andernaci oppositum, elusit: omnesque suos incolumes Bonnam perduxit: ubi quies paucis diebus militibus data: post eruptione facta hostes satis feliciter aliquot velitationibus tentavit: quae dam etiam loca, praeda militubs concessa, et inter haec pagum Teutsch, e regione Coloniae expugnavit: ac semper ipse primus inter ordines fuit, etiam gravissimo vulnere accepto

Cum ita patriae vitam omnem impendisset: obiit haidelbergae phthisi consumptus, die duodecimo Februarii, anno octogesimo septimo, aetatis suae quadragesimo vel nono vel octavo. Sepultus est ibidem in aedis Perrinae choro; ac tali monumento a suo principe honoratus:

ARTE, SORTE, MARTE, EXERCITUUM DUCTORI S. PETRUS BEUTRICHIUS MONBELGARTENSIS CUM GENTIS SUAE HON. TENUITATEM VIRT. ET ERUD. FAMA ILLUSTRASSET: PRUD. ET INTEGRITATIS LAUDEM EX VARIS LEGATIONIB. RETULISSET: FRANCOR. REGEM LIBERAS VOCES FERRE AC PERFERRE DOCUISSET: HELVETIUM MILITEM INDUSTRIE CONSCRIPSISSET: GALLORUM COHORTEM PER HOSTES INFESTOS BONNAM FERDUXISSET:


page 285, image: s317

APERTIS OCCULTISQ. INIMICORUM MACHINIS INVICTUS SUB IPSA NAVARRAE EXPEDIT. CONTRA IMPIAE CONIURATIONIS TYRANNOS SUSCEPTAE INITIA A TER. MAX. IMP. LECTUS EMIGRAVIT cIc Ic XXCVII. PRID. EID. FEBR. AETAT. XLII. IOANNES CASIMIRUS C. ET ADM. PAL. BAVARIAE DUX

Consiliario, legato, tribunoque meritiss. P. D.

Exstant et epigrammata epitaphia, ab amicis memoriae eius dicata: de quibus hoc est Pauli Melissi Franci poetae clarissimi:
Egregiam virtutem animi dextraeque valentis,
Dum mecum tacitus cogito Beutrichie;
Hic Petrus: exclamo, forti Milesius ille
pectore, Mopsopius vel Thrasibulus erat!
Ni Thrasibulus eras, Thrasibuli cur mihi vivax
Applaudit celebri spiritus e tumulo?

Et Ioannis Posthiis archiatri Palat. Elect. eiusmodi:
Memoriae Petri Beutrichi V. CL.
Maximus ingenio, vario sermone disertus,
Fortiaque ad Martis proelia natus eras.
Iustitae rigidus cultor, legumque peritus,
laurea quae doctis serta dedere comis.
Principibus placuisse viris simaximalaus est:
Laus ea iure tuos condecorat cineres.
Raptus es, heu, nobis alieno tempore, rapus
In medio aetatis flore et honore tuae!
Salve anima illustris: nitidi novus aetheris heres
Salve, et perpetuum, Petre beate, vale.

Vir hic fuit, quemadmodum idem de ipso Melissus, magnus

Consilio, arte, armis, pectore, voce, manu.


page 286, image: s318

In omnib. historiae Romanae, Graecae et aliorum populorum auctoribus versatissimus: quos adeo sibi familiares adsidua lectione reddiderat: ut nihil ipsum strategematum, consiliorum, militiaeque veteris lateret. Eloquentia et factis, arte et Marte praestantissimus: ita ur vere Xenophon Germanicus fuerit dictus. Principi suo Casimiro adeo carus: ut adagio dictum fuerit de aliis; qui passim gratia suorum etiam principum florerent Hic vel ille est Beutrichius istius principis. Contra autem ipse fidelissimam illi principi operam dum vixit, praestirit: et horas, ab eo sibi designatas, ita exacte observavit: ut numquam ipsius proposito in expeditionibus decsset: quin eo ipso, quo iussus erat, momento cum militibus suis comparuit.

Cumque non ignotum ipsi five ex lectione, sive experientiae esset: {* Val. Max. l. 2. c. 7.}aspero et abscisso castigationis genere militarem disciplinam indigere: quia vires armis constant. quae ubi a recto itinere descriverunt, oppressura sunt, nisi opprimantur: severus fuit disciphnae militaris custos et observator: id quod multis tum dictis eius, tum factis doceri posser: unum pro omnibus sufficiat. Cum oppidum quoddam in dioecesi Coloniensi deditionem fecisset: edixit ipse publice: ne quis sub poena patibuli vel minimum quippiam civibus ereptum iret. Ibi cum offendissr quendam nobilis capitanei sui intimi, servum in cista effringenda laborantem; hominen non solum verbis increpavit: sed etiam cum nihil contra sui purandi causa afferret, ilico suo gladio transfodit: aliis ut exemplo et terrori esset. Itaque oboedientes quam maxime milites habuit. Praeterea in inveniendis strategematibus fuit ingeniosissimus: atque saepius cum parvis copiis per ingentes hostium exercitus et terras astu penetravit: antequam saepe sciretur ubi locorum esser. itaque vulgus magiae ipsum insimulavit: ut solet simpliciorum idiotarum imperitia ea, quae adsequi non potest, superstitiose calumniari. Verum ipse tantum abest ut quicquam eiusmodi sermunculos curarit: ut potius delectatus illis fuerit ad amicos: et cum commodo suo usus. Et peperit ipsi ea res tum terrorem apud hostes, tum observantiam apud suos.

Fuit denique, ut decer, dux militum cordatissimus, et plane imperterritus. Hinc cum in oppugnatione oppidi Keisers Werdae milites obiret: et nominatim eos ad virtutem excitatet: traiectus femur, per partes non nominandas sele peto, tam constanter perrexit: ut cum multi occurrentes vulnera sua ipsi ostenderent, dolorem dissimulans mannque cruorem hauriens illis quoque ostenderit hisce verbis: viden' quid ego habeam? Ita animum suis addidit: ut fortiter in oppugnando oppido perrexerint, tandemquei id expugnarint. Postea cum villam Teutsch, de qua antea, milites aggredi ipso abscente recusarenr:


page 287, image: s319

equo vectus necdum a vulnere sanus, eo eo compulit, ut villam ceperint. Sed ex illa agitatione vulnus ita recruduit; ut fune e pilis confecto traiciendum et purgandum fuerit, non sine periculo virae et gravissimis doloribus: quos tamen fortiter omnes pertulit: lmo cum primum obligaretur a chirurgo, convocatis capitaneis omnibus, stand obligarivoluit; non decumbens, imitatus eo vel Marium illum, vel Alexandrum magnum: de quibus historiae.

Symbolo usus est tali: Arte, Sorte, Marte: in quod I. Posthius medicus hoc lusit epigramma:

In Symbolum D. Petri Beutrichii V. Cl. quod est
ARTE, SORTE, MARTE.
Artes ingenuas teneris avidissime ab annis
Beistrichus imbibit sagax;
Sorte bona ad summos propere est evestus homores,
Multis slupentibus invidis.
Mars animos cernens; AGe sis meus, inquit, alumnus,
Nostrumque sis dux militum.
Artibus ergo potens, et sorte Et Marte beatus,
Elegit hoc sibi symbolum.

Filium, ne et hoc omitramus, reliquit cognominem qui, ducta nobili de Mumpelgart ex familia Franckmontorum, arcem, fendum nobile, Neidenfels prope Neapolin Nemetum, a I. Casimiro patri donatum, in habitavit: sed [Gap desc: Greek word] obiit.

Tantum de Beutrichio ex schedis M. S. historia Thuani: brevi chronico ab anno 1581. ad annum 1587. usque: parergis I: Posthii.

HENRICUS HUSANUS.

ISenaci Thuringorum Henricus Husanus vitam hanc exorsus est, anno Christi, millesimo, quingentesimo, tricesimo tertio, si calculus Bucholcerianus recte habet. Petrus enim LIngebergius obiisse eum scribit: anno millesimo, quingentesimo, octogesimo septimo, aetatis suae primo et quinquagesimo: unde natalis eius {* Idque vere, quod colligas ex eleg. 5. libr. 1.}prodit tricesimus sextus, supra sesquimillesimum. Patriam suam ipse ita {* Libr. 2 eleg. 1.}deicribit:
-- -- proxima fortibus Hessis
Urbs iacet, Isi, tuae quam posuere manus:
Quae mihi nascenti vitales praebuit auras:
In qua salvus adhuc degit uterque parent.


page 288, image: s320

Puer in ludo literario primis elementis imbutus, Bergam NOrvegiae emporium missus est, mercaturae, vitae generi quaestuoso, mancipandus. Sed cum ibi, qui mercaturae nitiati volunt; sic, e marina nudi extracti, verberibus acciptanrur: ut multus e visceribus sanguis exeat; nonnumquam etiam immatura mors subsequatur: ipse a primo statim experimenro, missa ad matrem interula, cruore tota perfusa, ess cit: ur a Sythico illius discilplinae lusu (ita enita appellant Wasserspiel) dom um revocatus, duleique Musarum consortio reditus, felicirer, ac rumore, quod aiunt, secundo, studiorum stadium decurrerit.

Inter praeceptores suos laudat Bartholomaeum Rosinum; commilitionem vero Fridericum Widebramum. Cum codem Widebramo audivit et Ioannem Stigelium: quod ex hisce eius{* Lib. 1. eleg. 12.} carminibus colligas:
Stigelius fontem nos dux praec essit ad ipsum;
Unde Camenarum profluit omne decus.
Et docuit, cupida sacra fiumina fauce bibentes,
Grata Deo, Musis non aliena loqui

Wittembergae etiam Melancht honem, socio illo studiorum Widebramo, cum aliis audivit: sub annum quinquagesimum tertium. Inde Ingolstadium progressus, eruditionem mir fice auxit.

E patria in Galliam ad Bituriges profectus, inter alios Duareno operam dedit. Hinc in Italiam digressus Patavii porissimum excellentissimis ea aetate iurecousultis studium suum dedidit. Ibi dum agit anno quinquagesimo nono febri a: dendiffima fuit correptus, circa vernum rem pus: adeo ut de vita ipse sua desperarit. Unde {* Lib. 1. eleg. 7. Precatio eius in morbo.}elegia quadam ita precatus legitur:
O igitur mealux, requies. spes unica lesu,
Affer in articulo nunc mihi mortis opem.
Nunc apud offensum pro me fac vota parentem,
Pacatumque tuo redde favore mihi.
Sic mihi mors lucrum, si mundus cuusa triumphi;
Sic per te Sathanas, gloria victus erit.
Ecce patent caeli, vocor ex hoc carcere sursum,
O anima in requiem te mea verte tuam!
Rebus adhuc haeres etiam defixa caducis?
Quid tibi cum terra? sordida terra vale.
Corpus humo linquens, animam tibi Chr iste remitto,
Mors ades, et vitae nunc mihi pande fores.

Redux inde Spirae aliquand u substitit, et praxin Iuris observavit: ut ipse ad Lucam Lossium hisce {* Lib. 2. eleg. 12.}versibus innuit:
O mihi si redeant concessu numinis anni:
Qui spatio dudum praeteriere suo.


page 289, image: s321

Qualis eram primum Witebergam missus in urbem,
Pars quotacumque tuae, magne Philippe, scholae;
Aut Ingolstadii linquens illustre Lycaeum,
Cum Celtas adii prapete vectus equo;
Aut ex Ausonia quando regione reversus,
Iura tuo didici Spira recepta foro.

Postea in aulam pertractus variis obrutus fuit negotiis, variisque implicatus curis, modo egit Suerini anno septuagesimo seeundo, modo Wismariae, modo alibi.

Legationes quoque obivit aliquoties, in Galliam praesertim et Angliam, ad Caesarem etiam Augustum ut scribit:
Caesaris et raegum dum partim extrudor in aulas,
Partim obeo regnum terra Britanna tuum.

Cancellarius item ducis Megapolitani Ioannis Alberti curas sustinuit innumeras: a quibus se liberari optavit talibus elegis ad illum principem:
Des libertatem, dederis sic omnia: tantum
Deprecor incumbens istud honoris onus.
Cui non esse meos humeros viresque ferendo;
Meque genu prono suceubuisse vides.
Stet quicumque volet pro me sublimis in aula:
Me recreet fractum iusta labore quies.
Nec mea supplicibus, neque tot prensantibus aetas
Nota sit: et tacito muta tenore fluat:
Tranquilloque loco positus mea gaudia tractem:
Quos non inspexi per tria lustra, libros.
Illic dediscens alieno vivere nutu,
Quod superest, tribuam, temporis omne Deo.
Prodero cui potero: nulli dabo damna, remotus
A vulgi strepitu militiaque fori.
Donec ubi cursum fluxae confecero vitae,
Efferat emeritum me Libitina senem.
Huius ut optati potiar, tua gratia faxit:
Haec precor adsensis sint rata vota tuo.
Sic Deus illustrem, pot huius taedia vitae,
Lucis in aeternae det tibi sede locum.
Impetrata ergo dimissione, ex periculosis et diuturnis aulicorum negotiorum fluctibus in portum appulit: atque Lunaebur gensi rei pub. operam suam addixit, syndici et consiliarii munere suscepto. Ibi cum veteribus amicis, hoc est libris, in gratiam rediens, Musico vixit in otio: usaque est res pub. illa ipso consiliario prudentissimo, ac publicorum negotiorum adiutore fidelissimo.

Obiit Lunaeburgi, anno Christi millesimo, quingentesimo; octogesimo septimo, die nono (alii octavo) Decembris, cum vixisset


page 290, image: s322

annos quinquaginta unum, aut quinquaginta quatuor: ibidem tali cum monumento sepultus
HENRICO HUSANO ISENACENSI THURINGO, AB INEUNTE AETATE IN GERMANIA, ITALIA, ET GALLIA, BONIS LITERIS ET LINGUIS EXCULTO, ET MOX SUPER AETATEM EGREGIO ORATORI, POLITICO, ET ICTO. SAXONIAE ET MULTORUM PRINCIPUM CONSILIARIO ET LEGATO, CANCELLARIO MEGAPOLITANO, ET POST AULICARUM IACTATIONUM TAEDIUM, LUNAEB. QUOQ. REIP. SYNDICO, DEXTERITATE ET USU RERUM CONSPICUO: ET IN CONSILIIS; TRANSACTIONIBUS; ET PACIFICATIONIBUS MIRIFICE EXPETITO PIEQUE HIC DEFUNCTO, IN SPEM OPTATISS. RESURRECTIONIS UXOR ET LIBERI CUM LACRYM. P. P.

Circa indem monument.
Caelum politeuma piorum est.
Christo uno duce carpe viam, sic itur ad astra:
Aurea pulvereis praestant, aeterna caducis.
Nulli sine Marte triumphi.
Vita crescendo decrescit:
Mors lilia sentibus aequat.
Nil fragile a fracto differt: quod tu esse solebas
Ipse fui: fies tu quoque sum quod ego.

Fuit vir eximius omnique laude cumulatus, doctrina, eloquentia, et incomparabili fere in tractandis et petficiendis negotiis dexteritate et industria. Felicitate insuper ingenii tanta: ut etiam perlusum et iocum quaedam cum amicis communicarit: quae viris quoque ingeniosis et eleganti doctrina instructis probarentur. Qualem autem pro laboribus, curis, vigiliis, periculis mercedem retulerit; ipse indicat:
Dum cari studiosus heri, patriaeque iuvandae
Regna per Europae multa profectus eo:


page 291, image: s323

Prodigus ingenii, florentis prodigus aevi:
Prodigus et vitae per mala mille meae:
Sive intentatos iugulis evado per enses;
Sive procellosum per mare nave vehor:
Pro quibus officiis mihi solvitur aulica merces:
Ista bonis multis ante soluta viris.

Et {*Lib. 1 eleg. 4}alibi:
Servivi patria diversas missus in oras:
Gratia dum cari salva manebat heri:
Obrutus adsidua multorum mole laborum:
Ut varie curas erogat aula suas.
Triste sed heu pretium nactus sub fine laborum,
Expertusque tuam mobilis aula fidem?

Valetudine usus est minus firrna, sotte ob mutationem crebram diaetae et negotiorum molem. Laboravit [Gap desc: Greek word] anno Christi sexagesimo nono, de qua {*Lib. 1. eleg. 52}comqueritur elegia ad Henricum Brucaeum medicum, cum ipse triginta tres annos nondum implesser: conflictat9 etiam est cum tremorib, cordis anno septuagesimo tertic; adeo utiam iam exhalaturus animam videretur. Potuit tamen
----- felices inter haberi
Ordine, fortuna, coniuge, prole bona.
Prodierunt typis excusi horarum succisivarum sive imaginum Mosaicarum libri duo: et elegiarum libri totidem: in quibus versus sunt graves sententiis, luculenti verbis, et pietate Christiana pleni.

Exstatin eum I. Fichardi I. C. epigramma eiusmodi.
Quidam nugantur, Iureconsultos parum
Curare sacra relligionis dogmata:
Quidam negant illorum id esse partium,
Extra suae professionis limites
Quod egrediantur, et pariter tractent facrae.
Utrosque tales noster Husanus sui
Erroris arguit: et suo exemplo docet:
Aetate nostra hac, iuris esse scientiam
Divinorum atque humanorum notitiam.

Et Nathan. Chytraei de carminibus eius:
Viderat Hufani nuper cum carmina Clio,
Aemula Fabricii Stigeliique modis;
Mirata ingenium, fecundae et flumina venae.
Conticuit primum, mox stupefacta refert:
Usque adeo hic callens Romani aenigmata iuris,
Qui potuit sacris invigilare libris?
Aut cui Teutonicae tanta est facundia linguae,
Excoluit Latias quomodo quaeso deas?
Huic Phoebus: mirari equidem iam desine Clio?
Vix alia fieri quod ratione potest.


page 292, image: s324

Nam, cuius voluit fidei committere princeps
Heruleus, sceptri iura decusque sui;
Heruleus princeps, quo non praestantior alter,
Vel doctrina, animi vel bonitate fuit:
Non modo consilio, verum et pietate decebat,
Ingeniique alios vincere flore sui.

Atque haec de Husano exipsius carminibus: I. Coleri calendarie
perpetuo: Nathani Chytraeideliciis. Fit eius etiam mentio in poetarum
Germanorum deliciis tom. 3. pag. 623.

ANDREAS GAIL.

COloniae Agrippinae primum huius caeli spiritum hausit Andreas Gail, sub annum salutis reparatae millesimum, quingeniesimum, vicesimum quintum. Primis literarum elementis imbutus cum a studiis non esset abhorrens, ad iuris disciplinam, generi hominum summe necessariam, animum applicuic: ac primum eius doctores in Germaniae Lycaeis audivit: postea ad exteros perrexit: et in Italia ac Gallia praestantissimis quibusque IC. operam dedit: ubi et insignia meruit Docturae, ut vocant, cum applausu omnium.

Reversus ad suos praxin exercuit: usumque sibi rerum forensium comparavit. Mox a Trevirensi Antistite evocatus, ipsius nomine in augustissimo et amplissimo Imperii iudicio Spirae adsessoris munere functus est: eique annis undecim pro virili sua praefuit.

Fuit idem Maximiliano II. Augusto a consiliis aulicis, et libellis supplicibus: eique Caesar ille gravissimas in Italiam et Galliam legationes credidit: et status Belgii instaurationem cum aliis commisit.

Factus tandem Electoris et Archiepiscopi Coloniensis cancellarius, in patria moritur (alii Romae) die undercimo Decembris anno octogesimo septimo.

Spirae cum esset, quaedam tum decernendis, tum decidendis causis utilia, in usum privatum, succisiva opera collegit: quae temporis deinde successu in quatuor observationum practicarum centurias paulatim excreverunt: quas deinde rogatu amicorum, et ne post obitum suum aliquis Leguleiulorum sibi vendicaret, dommunes et publicas fecit: inque duos libros digessit: quorum primus iudiciorum ordinem, alter contractuum et ultimarum voluntatum materias complectitur. Scripsit etiam de pignoribus librum I. et de pacepublica, et proscriptis sivebamnitis Imperii libros duos. A ccessit
tractatus singularis de manuum iniectionibus, sive arestis Imperii.

Literatia, ut et hoc addamus, et fuit contentio cum Ioachimo Mynsingero; qui eum plagii arguit: quasi frustillatim insersisser


page 293, image: s325

suis seriptis quaedam, suppresso nomine auctoris. Et tantum de Gailio ex praefatione, operibus ipsius praefixa.

IOACHIMUS MYNSINGERUS.

QUANQUAM familia Mynsingerorum et gentilitia nobilitate et stemmatis antiquitate conferri plurimis, anteferri etiam non paucis potest: auxit tamen ea semper aliena bona, et quae, ut poeta vult, nostra ducenda non sunt, propria virtute: adeo ut veredivinus {*Plat. Alcibiade 1. Mynsingeri in Helvetia.}Philosophus scriptum reliquisse videatur: [Gap desc: Greek words] Fuerunt ante aliquot saecula Mysingeri nobiles in Helvetia: ibique loca Sabaudiae vicina inhabitarunt. Nam historiarum id monumenta testantut, anno a Messia exhibito, millesimo trecentesimo, octogesimo sexto, cum mense Iulio Leopoldus Austriae dux ad Sempachium in proelio cum Helvetiis commisso, et ipse et comitum ac nobilium flos egregius occubuisset, multos nobilium ab Helvetiis expulsos: inter quos et Mynsingerorum familia.

Exilio itaque multati Mynsingeri, habitarunt postea apud exteros; castrumque ad Nicrum, cui Frundeccum nomen, incoluerunt:
qua de re {* In panegyrico apotelesmati addito.}Henrici Meibomit hi sunt versus.

At pius, et sortem miserans discrimine tanto
Arbiter Imperii, profugu solamina damni
Attulit; et montosa dedit castella laresque:
Qua vetus abluitur turgenti Suevia Nicro,
Nulla labat virtus: quoties grave brachia palmae
Urget onus, ramosque premit durissima moles;
Emicat impatiens, contraque gravantia surgit
Pondera -- -- -- --

Ea in familia natus est sub annum Christi millesimum, quadringentesimum, vicesimum tertium, Ioannes Mynsingerus, Medicinae Doctor; qui, ut Crusius refert, anno millesimo, quadringentesimo, sexagesimo octavo, sive in comitatu Eberhardi Comitis Wirtembergici, sive ipsius Friderici Augusti, peregrinationem religionis ergo ad loca sancta ingressus: quam cum ipso quoque expedivit. Fuit eidem Friderico III. Imperatori a consiliis et equitis aurati dignitate ab co donatus; ut idem Meibomius in panegyrico:
Ille Palaestinas cum Caesare vectus ad oras,
Bethlemias turres atque Hierichuntidos hortos
Lustravit, veteremque Tyrum, Gazamque remotam:
Felicesque olim Solymos, et nobile bustum.
Vicit iter durum pietas, et opinio saecli


page 294, image: s326

Illius, inque piis devotio mentibus haerens.
Sed reduci sortis mansit tenor aequus et idem,
Emeruitque suae pretium virtutis honestum
Aureolos orbes, pictique insignia torquis,

Vixit iste Ioannes Mynsingerus anno adhuc millesimo quingentesimo secundo, agens aetatis annum tunc unde octogesimum.

Filium hic reliquit Iosephum, virum longe praestantissimum: qui ut paternis insistens vestigiis claritatem generis proferret; a teneris illud cogitavit;
[Gap desc: Greek section]
Itaque tanta apud ipsum Augustum Carolum V. et fratrem Ferdinandum fuit in existimatione: ut cancellarius ipsorum fuerit in ducatu Wirtembergico designatus, quando Ulricus dux exulabat. Fuit huic proles numerosa, septem silii, tocidemque filiae: ac defiliis quidem Ioannes et Wernerus, Mattis alumni celebrantur. Ioannes, ut poetae rursum adducam testimonium, nomen professus
Caesaris in castris, robusto corpore et armis
Militiae adduxit iuvenes, equitumque Magister
Et peditum cuneos, et turmas rexit equestres.
Wernerum autem in obsidione Merensi pestis absumpsit. Tertius. Iosephus secundus Mynsinger, Norimbergae est mortuus. Deinde duo Hieronymi pueri obierunt: tertius Hieronymus regi Philippe Hispano contra Belgas militavit: ubi
Quem Mars non potuit, tandem Mors atra subegit.
Septimus fuit hic noster Ioachimus, cum dente, quod omine non caruit, natus Studegardiae nobili ad Nicrum oppido, anno Christi millesimo, quingentesimo, decimo quarto, patre quem diximus Iosepho, qui anno millesimo, quing entesimo, sexagesimo, die vicesimo Septembris mortuus Ehingae, trans Nicrum, ibidem in templo sepultus. Matre vero Agnete Breuningia, quae post maritum decessit, cum annos sexaeginta quinque, et menses aliquot vixisset.

Puer Ioachimus septennis literarum elementa in patria didicit, sub Alexandro Marcoleone, ludi apud Studtgardianos moderatore. Mox anno aetatis decimo tertio Dolam Burgundia a parentibus missus est, cum duobus Dapiferis de Walpurg. Ibi genium suum, de Philosophorum gravissimo consilio secutus, contulit se ad studium sanctarum legum, simulque poesi operam dedit. Quo in curriculo ut ad metam feliciter atque velociter perveniret in Italiam et Academiam Patavinam iuvenis fuit ablegatus: ubi inter alios Viglium Zuichemum, virum postea summum, Institutiones Imperiales audivit exponentem. Ibi dum ersi totus est in perdiscendis legibus, et iure civili cognoscendo; non potuit


page 295, image: s327

tamen non interdum ad humaniores sese transferre Musas; et [Gap desc: Greek word] delibare poetices. Scripsit enim carmine aliquot argumenta;quae postea recensebimus.

Ex Itaiia ad suos reversus, de consilio illorum, animum ad nuptias adiecit: duxitque in matrimonium Barbaram Cellariam: qua cum dulces exegit annos ad Christi usque annum millesimum, quingentesimum, quinquagesimum septimum. Sub id tempus per Germaniam totam, aliaque Europae regna Udalrici Zasii fama celebrabatur: qui tum in extrema senecta Friburgi Brisgoiae iura profitebatur. Huius itaque audiendi desiderio incensus, Friburgum se transportat: ac merito
-- -- -- -- fidissima coniux
It comes, et faciles ad herilia iussa ministrae.
Accidit autem, ut statim sequente hieme Zasius, LL. Doctor et antecessor, vitam cum morte {*A. 1535. d 24. Nov. atat. 74. Mynsinger succedit. Doctor croeaetur.}commutaret. Cum ergo de successore deliberaretur: ad Mynsingerum itum est: eique primum Institutionum, deinde ordinatia professio demandata. Ibi ut primum auctoritatem cathedrae publicae contigit; mita iu venis enituit in docendo dexteritas; in cloquendo suavitas; in communicando humanitas. Itaque
His animadversis, concordi voce senatus
Est iuveni decretus honos, titulusque supremus.
Factum id anno aetatis Mynsingeri vicesimo primo, Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo quinto, qui Zasio fatalis.

Sopito deinde Protestantium bello, anno quadragesimo octavo, adsessor in iudicium Gamerae Imperialis instauratum, est allectus: quod poeta sic exprimit:
Ipse inter primos florentibus integer annis
Mynsiger accitur, qui servantissimus aequi:
Cuius in ambiguis numquam fallentia rebus
Saepius externi proceres consulta requirunt.

Carus fuit tunc et gratus tum aliis magnatibus et principibus, tum vel inprimis Wilhelmo Comiti a Cymbern, eiusdemque nominis Comiti Eberstenio, Ioanni Episcopo Osnaburgico, comiti ab Hoia, Ulrico Comiti Montfortio: qui omnes et virtutem et doctrinam, et industriam eius miriflce probarunt, ac ad alios praedicarunt.

Itaque cum fama deipso longe lateque disseminaretur: Henricus funior dux Brunsuicensis et Lunaeburgensis operam eius expetivitimissisque legatis honorifice in curiam aulamque suam invitavit. Annuit Mynsingerus, cumque familia ad principem iter ingreditur: ad quem ut venit, camcellarii ipsi munus arduum maxime et amplissimum imponit. Verum, ut semper miscentur tristia laetis, vixdum sedem apud Guelvos fixerat; fato ei eripitur coniux, die vicesima nona iugem Novem. prole nulla relicta Wolfenbyti sepulta. Post hanc duxit aliam


page 296, image: s328

Agnetem ab Odershausen, Henrici, Mareschalli ducatus Brunsuicensis, filiam: cum qua ad honestissimam usque senectutem concordi in amore vixit. Postea cum anno sexagesimo octavo, Henricus dux Brunsuicensis et Lunaeburgensis in fata concessisset: adiit illarum regionum gubernationem illustriss. princeps Iulius; qui {*Annor. 54.}Mynsingerum precibus pretioque, in munere summo detinuit{* Ducat. Brumsuicensis camerar. hereditar.} titulisque dignis clementer honestavit. Quo in officio quantum laborum, quantum curarum exhauserit: quantum molestiarum devorarit: iudicare illi postunt, qui non sunt [Gap desc: Greek words] . Sunt enim difficiles administrandarum provinciarum conditiones: in quibus diligentia plena simultatum est: negligentia, vituperationum.

Aetate itaque ad senium vergente, cum paulatim imminui corporis robur, et decrescere vires sentiret Mynsingerus; anno millesimo, quingentestmo, septuaegesimo tertio, cancellariatus officio, cum principis sui assensu, abit; atque Helmstadii in otio literario, quicquid vitae reliquum transacturus, libris se involvit.

Eo in otio non tantum, quae iuvenis scripserat, recognovit et elimavit: sed etiam quae in fooro, in principum tabulariis atque actionibus aliis observarat, in literas retulit, publico bono edenda: fuit que inter alios suasor suo principi Academiae in suo oppido erigendae, et sumptibus honestis fovendae. Introducta est schola illa auspiciis illustriss. principis Iulii anno millesimo, quing ntesimo, septuagesimo sexto, die decimo quinto Octobris, qui et natalis fuit rectoris primi ducis Henrici Iulii

Tandem dum septuagenario maior, Apotelesma suum (titulus is est libri) postremum recensere aggreditur: ipse ad metam longe ante praevisam festinat, placideque Iesus Christo Servatori animam reddit, die tertio Maii, anno millesimo, quingentesimo, octogesimo octavo, in arce sua Alslobiana, aetatis suae septuagesimo quarto; relictis filiis Henrico Alberto, et Sigismundo Iulio. Epitaphium eius alicubi refertur tale:
Mysiger Europae sidus Themidosque sacerdos,
Frondeciae frondens posieritatis apex:
Praesentisque huius decus admirabile saecli
Sub gelida iacet hic contumulatus humo.
Tumba tegit corpus, vivit sed fama: tot esse
Virtutes uno non potuere loco.
Fuit vir vere nobilis; iurisque antistitum illius tempestatis facile princeps; summis ducibus, comitibus, ipsique Augusto Caesari gratus, comes Palatinus, et ducatus Brunsuicensis Archicamerarius hereditarius, ac cancellarius omni memoria literisque dignus.

Cum animadverteret uxorem non libenter audire; si quis ipsum vel Doctorem, vel cancellarium salutaret: ipse istos titulos


page 297, image: s329

lubentissime admisit, prudenter dicere solitus: Nobilem a Doctore et Cancellario esse servatum, et quasi postliminio reductum.

Edidit iuvenis aliquot poemata, facili plane et eleganti vena; ut sunt Neccarides, naufragium Venetum, Batrachomyomachia Homeri; exhortatio ad bellum contra Tureas suspiciendum: Hymni et epigrammata, Austriados libri duo versibus Heroicis.

In iure exstant in institutiones Iustiniani ac Decretales commentarii: observationum cameralium centuriae: Consiliorum decades: Apotelesimatis autem recensionem incoatam Arnoldus de Reiger nobilis Belga, utvivo Mynsingero, adiuvetat; ita, eo exstincto, feliciter ???mplevit. Non postremum eius operum est ordinatio dicasterii ducatus Brunsuicensis: quem Mynsingerus incoavit, formavit, ac a principe suo, adeoque ab ipso Augusto Caesare, Ferdinando approbatam, typis exscriptam publicavit Fundimentum enim salutis publicae, leges.

Insignibus, (ut hoc [Gap desc: Greek word] addamus) familia Mynsingerorum usa est eiusmodi, uti hodie depicta Tubingae visuntur.

In scuti dextro dimidio flavo accipiter, et in sinistro dimidio rubro it dem accipiter, ambo se intuentes, ac in transverso ligno stantes; galea est cancellata, et coronata: accipiter inter duo uni cornua, flavum alterum, et rubrum alterum: inter cornua exstant pavoniae pennae singulae cum ternis oculis.

Tantum de nobili et magnifico hov viro, ex panegyrico conscripto dictove ab Henrico Meibonio P. C: et Prof. in acad Iulia publico: Crusii item annalibus Suevicis: Gesneri bibliotheca, aliis.

IOANNES CLOTZIUS.

NASCITUR Ioannes Clotzius anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo quinto, die quarto Decembris, Wetzlariae, oppido Imperii haud procul Marpurgo. Pater ei fuit Antonius, vir consularis: mater Catharina Netzin/ homines bonae famae, bonae rei. E patriae ludo ac parentum sinu exstrusus, Dusseldorpium, Iuliacensis agri oppidum, schola frequenti tunc celebre, venit. Praeerat ibi ludo Franciscus Fabricius, vir eruditus, et in docendo felix.

Sub hoc magistro eos in studiis fecit progressus; ut dignus habitus sit: qui ad publica literarum emporia mitteretur. Marpurgum igitur ablegatus, lectiones audivit philosophicas: cum


page 298, image: s330

quibus coniunxit et Theologicas, docente Andrea Hyperio Theologo. Marpurgi deinde laurea prima ornatus Wittembergam abiit: ubi inter alios audivit Esromum Rodingerum, et Casparum Peucerum: illum quidem in Physicis; hunc vero in historicis. Ac de Peuceri lectionibus postea, cancellarius factus, non dubitavit haec confirmare: Ego, inquit, cum Wittembergae literis operam darem; adsiduus fui auditor Peuceri: arripuique ea, quae tradebat avidissime: et non solum inde magnum fructum tuli; sed et nullius unquam viri, quantumvis eruditissimi, leotiones publicas libentius et maiori cum voluptate audivi. Adeo non solum diserte; sed et dilucide omnia enarrabat, adeoque dextre exempla tum ex variis historicis petita, tum quae alias ipsimet erant nota ad regulas vitae aptabaet, et quasi in tabella ob oculos ponebat. Haec ipse. Ceterum Wittembergae iuxta humaniorum literarum studium et iurisprudentiam coluit: et ICtos eius loci praeclaros, inprimisque Ioannem Sehneidev vinum audivit; et cum biennium ibi exegisset ac in Philosophia feliciter progressus, et mediocri iurisprudentia imbutus esset; anno sexagesimo quinto, in Marpurgensem Academiam rediit; nec quicquam prius habuit; quam ut in iuris studio constanter perseveraret. Hanc ad rem delegit sibi praecipue dios ibi Antecessores, Ioannem Oldendorpium, et Antonium Heistermannum, magna id temporis ea in Academia iurisprudentiae lumina; e quibus magnus ei cumulus accessit ad profectum, quem Wittembergae in iurisprudentia fecerat.

Sed et hortatu nonnullorum adductus, cum praestanda praestitisset, magister philosophiae tunc {* An. 1566.}renuntiatus est. Marpurgensi in Academia iterum biennium cum haesisset: de consilio amicorum, cum primis vero D. Iacobi Schvvartzii, ablegatus est in Galliam; ubi iurisprudentia purius doceri solet, et hoc studium minori, cum difficultate, et sumptu, etiam breviori tempore absolvi potest, quam in Italia. Et est per Germaniam inferiorem et superiorem; atque in ipsa Hassia finitimisque regionibus, maior Gallicae, quam Italicae linguae usus.

Lutetiam itaque Parisiorum profectus operae pretium se facturum putavit: si cum in curia, quam Parlamentum appellant, causae agerentur, vel sententiae pronuntiarentur, auditorem se praeberet: et quae notatu occurrerent digna, observaret, denique cum nonnullis, non minus de iis, quae praxin, quam quae theoriam concernunt, sermones conferret.

Cum autem ius theoreticum Lutetiae non vigeret: ipse Biturgias adire quidem in animo habebat: sed bellicis motibus


page 299, image: s331

inde arcebatur. Dolam itaque Sequanorum venit; ea tempestate iuris studio celebrem: ubi et linguam Gallicam addidicit. et iureconsultos praestantes audivit: adiunctis etiam domi commentandi scribendique exercitationibus.

Ibidem in curia quoque; ut antea Parisiis fecerat, praxin observavit, audiendo spectandoque negotia et casus, qui tum proponebantur.

Dola deinde relicta Genevam se contulit, Allobrogum urbem, etiam Bodini elogio nobilem, Etsi enim ibi sactarum literarum inprimis studium floret: tamen semper unum alterumve praeclarum iurisconsultum, leges publice enarrantem, magistratus urbis fovet. Audivit ibi et Theol. praestantem: et iurisprudentiae studium numquam intermisit: contiones item Gallicas tum ob ipsam pietatem, tum ob linguam exercendam, diligenter frequentavit: ac cum Italica ibidem esset ecclesia, eius quoque linguae gustum aliquem percepit.

Geneva in patriam rediturus Basileam venit: ibique aliquantisper substitit. Domum autem et melior et doctior reversus, de consilio suorum Spiram, ubi officina iustitiae imperii, profectus est, literis Iacobo Friderico Meurero, tribunalis illius advocato, commendatus. Hic Clotzium in convictum libens recepit: deque multis familiariter erudivit, ad praxin facientibus. Legit autem ipse ordinationem Camerae, et reliquas Imperii constitutiones: et operam in libellis conscribendis non inepre, petentibus commodavit.

Postea cum Marpurgo Ludovicus Ficinus Spiram commigrasset: Clotzius hic dignus iudicatus est: qui ei in principum curia furrogaretur: quod factum anno septuagesimo secundo, cum biennium amplius Spirae consumpsisset. Marpurgum autem ut venit, primum de more scholarum publicarum, docturae insignibus est orantus: post in adsessorum numerum adscitus officium sacerdotis iustitiae integre praestitit: de iure consultoribus respondit: et cum laxamenti etiam aliquid haberet, patrocinio suo petentibus adfuit, advocati munus obeundo.

E curia deinde a principe Hassiae in consiliariorum senatum cooptatus est: fuitque altera quasi manus cancelarii Ioann. {* De quo ante.}Heintzenbergeri sui popularis. Hoc in munere cum aliquot annos versatus esset: tranquillioris vitae desiderio ductus, missionem a principe periit impetravitque. Migravit itaque in patriam: sed ita; ut nihilominus principi a consiliis esset: et stipendio pristino fruerctur: saepe etiam in aulam evocaretur.


page 300, image: s332

Ceterum Heinzenbergero paulo post morte sublato, solus hic dignus habitus est: qui in Cancellarii munere ipsi surrogaretur cuius rei principi suo ipse Heintzenbergerus ante morrem auctor fuisse dicebatur. Invitus multumque renitens, tantum in se, ut honorum ita et laborum onus Clotzius suscepit: ut qui probe perspectum haberet: quod quo maior et amplior sit alicuius dignitas: eo graviores etiam plerumque sint curae et sollicitudines, quasi spinae rosis intersitae. Cancellarius itaque designatus, id unice operam dedit: ut fores iustitiae paterent omnibus: legitimus iudiciorum ordo stricte observaretur: quo sine leges vatias, magno studio, praeter eas, quae typis excusae, et Hassiacae potissimum cutiae praescriptae sunt, ipse conscripsit. Lites ut plurimum per transactiones, aliasque vias compendiarias praecidit et composuit: ac sicubi illa locum apud quosdam non inveniret: eos non in cancellaria, sed in communi principum Hassiae curia litem disceptare voluit iussitve. Cavit etiam; ut suus princeps paucissimis implicaretur litibus: effecitque ut graves dudumque agitatae controversiae per transactiones componerentur: ut cum Electore Moguntino, cum Teutonici ordinis magistro et Hassiae commendatore provinciali, cum magistro ordinis S. Ioannis, cum Alberto comite Nassovio, aliisque principi litem moventibus. In mediis etiam excogitandis: ut transactiones admitterentur, inque consiliis, quibus utraque pars aliquid de suo iure remitteret dandis; mire fuit acutus, promptus, et felix.

Praeterea nuspiam sententiam praecipitabat: sed quicquid proferebatur, id diligenter notabat, ponderabat, et ad iustitiae normam exigebat. Veniebant ipsimet facile in omnibus deliberationibus et negotiis quamplurima in mentem; quae etiam in utranque partem disserendo saepe in medium adducebat, et sincere candideque omnium iudicio subiciebat; gaudebatque; si animadverteret, ab aliquo vel meliora et saniora adferri, vel etiam iis, quae ab ipso adducta erant, plura eandem sententiam stabilientia addi. Delectabatur iis, qui libere, qui rotunde, qui candide et explicare sensa mentis aperirent; sive de publicis, sive de privatis rebus tractaretur.

Ita dum in officio suo strenue obeundo nullis laboribus, curis, lucubrationibusque parcit, factum est: ut valetudinem non parum laeserit, ac semina morborum varia collegerit: quae tandem in fructus pessimos eruperunt.

Fuit erysipelas, et exanthemata, quibus accesserunt ventriculi ac epatis aestus et dolores, artuum gravitas et lassitudo, pedum tumores, aquae hinc inde collectae, et corporis habitus eo usque refrigeratus: ut an tandem humorum istorum frigidorum, an vero peculiaris morbi iniuria exspirarit; non satis constiterit.


page 301, image: s333

Interea tamen otiosus ipse non fuit: sed ut primum aliquantulum remisisse morbum sensit: ad labores rediit: curiam adiit: scripta longissima adornavit: parentes invisit. Sed cum per intervalla morbi irentidem redirent, ipseque fatalem horam non procul abesse sentiret: iterum avehendum se in patriam curavit; ut exinde, quemadmodum dicebat, in veram patriam in complexu suorum emigraret. Eo simul ac venit; peius habere cepit. Avoca vit itaque statim animum et cogita tiones omnibus rebus humanis: et evangelium Ioannis, omnis consolationis plenissimum, sibi praelegendum curavit. Colloquia etiam pietatis plena habuit cum parentibus, cum fratre et amicis, cum verbi divini ministro: et die Dominica post ab- solutam in templo contionem, et cenae Dominicae administrationem, ipse etiam una cum parentibus et fratre, in domestica ecclesia, sacra cena usus est. Audiebantur ex ipso ad vitae exitum usque multae piae et praeclarae voces, inter quas et hae: In Deo vitae meae terminus positus est: Dimittetu Domine servum tuum in pace: In manus tuas commendo spiritum meum: Tu mea sacra anchora, tu salus, tu unicum refugium es. Honores et omnia momentanea: adeoque haecipsa vita, mihi sordet; prae tuo illo aeterno regno et gaudio: quod ab omni aeternitate tui vere amantibus praeparasti. Cum in domo tua mansiones multae sint, ad eas anhelo, et laeto animo propero. A patre interrogatus, quid de uxore et liberis fieri vellet? Respondit, se eos Deo committere, nec dubitare, quin hac commendatione abunde eis prospectum sit. Sigillum etiam principis sibi, ut cancellario, concreditum, membrana involutum, suoque et tabellionis seu notarii publici ad se vocati, ac testium fide dignorum signo consignatum, eidem notario, paulo ante mortem tradidit: ut apud senatum deponeretur, et sic tuto principi reddi posset. Tandem vero die quinto mensis Augusti, anno octogesimo octavo, circiter horam primam, spiritum suum placidissime Deo reddidit, et ex terrestri patria in caelestem migravit, cum vixisset annos tantum quadraginta tres.

Fuit et hic vere Iureconsultus, patriae decus; et commune commodum: iustus, piusque in Deum, amans religionis orthodoxae; et pacis ac tranquillitatis publicae, ut et Academiae Hassiacae. Cum senatus Wetzlariensis Belgis ob religionem exulibus, hospitium prae buisset: atque liberum suo in oppido religionis exercitium permisisset: Clotzius hic interrogatus, factum vehementer probavit: utque in pio instituto senatus pergeret, hortatus est. Ipse etiam si quando Wetzlariae ageret, cum singulari voluptate ecclesiae illi Belgicae interfuit, et Psalmos Gallicis rhythmis suaviter comprehensos, cum exulibus illis cecinit; uti et ante Genevae fecerat.


page 302, image: s334

Clientibus suis ita fuit carus: ut cum cancellarius designatus, ad vocationis munere in plerisque causis se abdicaret: non defuerint tamen etiam illustres personae, quae eum, tauquam bene meritum, retinere stipendium liberale voluerunt: etiamsi alios advocatos in locum eius suffecissent. Honorum praeter ea et opum minime fuit appetens, adeo quidem; ut cum posset feudum a suo principe impetrare, monitus etiam petere noluerit. imo vix permisit, ut per amicos id fieret.

Haec de Clotzio decerpta ex oratione parentali, a Regnero Sixtino IC. et profess. Marpurg. habita.

PETRUS PECKIUS.

PEtrus Peckius apud Ziricaeos in Zelandicis insulis {*Circ. an. 1529 Docet Lovan, Fit senat. reg. Machlin. Decedit. Lovanii sepelitur.} natus, ab omnique liberali doctrina, inprimis Iuris scientia instructus, Lovanii primum iura de superiore loco docuit: inde Machlinis senator regius creatus fuit: quo in munere ad vitae usque finem permansit.

Decessit e vita sexagenarius die decimo sexto Iulii, relicto silio et tituli et doctrinae herede: qui parentis corpus Machlinis Lovanium, uti iusserat, transtulit; et ad D. Michaelis, quae basilica illius urbis est vetustissima, hac inscriptione condidit:

D. S. PETRO PECKIO REGIO IN MAGNO SENATU BELG. CONSILIARIO ET SUPP. LIBELL. MAG. ZIRICEAE NATO, MACHLINIAE E. A. D. XVII. KAL. AUG. c10 10 LXXXIX. DENATO LOVANII UBI MULTIS AN. IUS ENARRARAT APUD SUOS DEPOSITO INQUE ILLO MUNERE PUBLICE BENE MER. SCRIPTIS CLARO, PIETATIS COLENTISS. OMNIBUS BONIS AMICO CLERI STUDIOSISS. CATHAR. GILLIS VID. ET LIB. P. VIXIT ANN. LX. D.I. BENE QUIESCAT IN CHRISTO IESU.


page 303, image: s335

Forma fuit corporis eleganti ac dignitate heroica: barba promissa: comis ac mire facilis in tam excellenti doctrina. Scripsit consilium de templis per Belgium reparandis atque instaurandis: utque civibus gratificaretur suis, cum magna sit apud Belgas navigandi ars, qua res familiaris inprimis augetur; mercesque importantur, et exportantur: reliquit varios de re nautica libros: quo disciplinae quadam ratione ars ca in officio contineretur. De ceteris scriptis ad iuris prudentiam pertinentibus excellunt Commentarii de Testamentis coniugum, de iure sistendi: de iuris canonici regulis.

Ex Auberti Miraei elogiis.

ANDREAS PAULI.

ANdream Pauli Brunsuiga protulit natum parentibus perhonestis, anno millesimo quingentesimo, quadragesimo tertio. Pater ei fuit Gerhardus, senator et camerarius urbis, avus itidem Gerhardus, quadraginta ipsos annos consulatum ibi gessit. Ut primum in pueritia Philosophiae iecit sundamen ta Wittembergam missus est, ad emporium nempe bonarum artium: fuitque Melanchthoni commendatus; qui, indole adolescentuli perspecta, domum suam et in convictum eum recepit.

Mox adeo magnis in studiorum curriculo itineribus est progressus: ut decimo quarto aetatis anno, eleganter et Latine et Graece scriberet: cuius specimen dedit necdum ephebus versione catecheseos: quam et Latine et Graece de vernacula ita transtulit: ut Melanchthon ipse fuerit admiratus.

Itaque propter excellentiam ingenii et dexteritatem impense eum adamavit: ac frequenter pro lectione publice eum examinavit, propositis, qui mos illi erat, nunc non est; quaestionibus: ad quas ita erudite, ita apposite adolescens respondit: ut et Melanchthon et auditorium torum indolem complexi mirifice eum observarent et diligerent. Toto deinde vitae suae tempore praeceptoris sui memoriam retinuit sacrosanctam; famamque adversus Zoilos defendit: quin imo biduo ante obirum vitam Melanchthonis descriptam legendo sese oblectavit. Wittemberga Lipsiam abiit magni illius Gamerarii inter alios videndi causa: qui hunc nostrum non certe minore, quam Melanchthon, favore ac benevolentia est prosecutus; intimumque


page 304, image: s336

habuit. Audiendis itaque viris summis, eo in studiis progressus est: ut, cum Ingolstadii aliquantisper haesisset, in Italiam iter susceperit: ac Bononiae triennium in optimarum artium, ac praecipue sanctarum legum studio posuerit: cum quo et linguae Italicae usum coniunxit: quem sibi tantum acquisivit: ut non homo alienus et longinquus; sed in media Italia natus habe- retur.

Italia perlustrata, et aulis principum plerorum que salutatis, in Galliam, et quidem Valentiam ad I Crorum coryphae um Iacobum Cuiacium, p errrexit: ubi ita humaniter ac prolixe fuit exceptus: ut ipsa ab Academia rogatus, Doctoralia, quae vocant, in iure insignia ibi acceperit. Inde Lugunum, Aureliam, Lutetiam, et alias illustriores regni urbes atque oppida adiit; et cum doctissimis quibusque iureconsultis de materiis gravibus contulit: ipsum etiam linguae Gallicae idioma usu feliciter addidicit. E Gallia cum bellicis rumultibus discedere cogeretur; Spiram venit, praxcos cognoscendae ergo; ibique tantisper subsedit: donec a SAxoniae Electore Augusto fuit evocatus: ut a consiliis sibi esset. Factum id anno aetatis ipsius duodetrisgesimo.

Eo in officio talem se praebuit: ut omnibus et eius fides, et industria quaedam praecipua probaretur. Gratus itaque Electori suo carus que fuit: ipsiusque ille opera, in obeundis legationibus gravissimis, non solum ad Electores et Imperii principes; sed ad ipsum quoque Caesarem, ad regem Poloniae, in Italiam, Borussiam, aliasque provincias exteras, cum successu usus est.

E vivis deinde sublato Electore Augusto, Christianus I. Elector Saxoniae, qui successit, eodem loco esse hunc Pauli voluit; cui itidem operam et fidem suam constanter probavit Tandem cum idem Elector ad principis Cattorum Wilhelmi aulam proficisceretur Cassellas, anno millesimo, quingentesime, nonagesimo, in comitatu hunc etiam Pauli habuit; ut sicubi res posceret, praesto esset. Ibi ergo dum subsistunt, decumbere cepit: eoque morbo die quarto Maii intra quintam et sextam matutinam, exstinguitur, corpusque Cassellis honorifice in remplo parochiali terrae mandatur redditurque; cum hic peregrinatus esset annis quadraginta septem: Saxoniae ducibus atque Electoribus inserviisser annis octodecim.

Fuit officii sui satagens; pacis in repub. et ecclesia unice apptens: laborum in itineribus ac consultationibus tolerans: orthodoxae pietatis tenax: nullius timens minas: paratus vel exilium pati Christi causa: prolixus in pauperes ex bonis honestissime acquisitis: non [Gap desc: Greek word] : adeo ut aliquando, cum occasio id ferret, dixcrit: se imprecari sibi: ut eo ipso belo,


page 305, image: s337

quem manu tenebat, confestim exstingueretur, si conscius sibiuldius sit munusculi, ab ullo civium tam ditiorum quam pauperum accepti: exceptis donariis principum et magnatum, quae ut non honeste recusare, ita pro laboribus iuste potuisset postulare.

In extremo vitae actu patientiam vere Christianam praestitit, id unicum conquestus: quod extra patriam sibi moriendum videret: Gui ramen pastor illiusoppidi Christiane obviam ivit: et cum hanc tum alias curas exemplis et dictis sacris pie exemit. Nec enim minus beati fuerunt Iacobus et Iosephus patriarchae, in AEgypto, inter gentes idololatricas, demortui. Domini oft terra: et ex omni angulo tantundem viae ad caelos.

Ex contione funebri habita a Ioanne Strackio pastore et Superintendente Cassellano.

IOANNES WAMESIUS.

LEodici Eburonum natus est Ioannes Wamesius, anno Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo quarto et a puero ad studia adhibitus. Postea Latinis Graecisque literis non leviter tinctus, ad publicam iurisprudentiae professionem summa cum laude accessit; et Doctoris insignibus, und cum Ioanne Vendvillio, post Tornacensium praesule, Ioachimo Hip pero, et Petro Peckio, clarissimis iureconsultis, decoratus est.

Porro docendi provinciam quanti semper fecerit, ex eo certe apparet: quod cum a Ioanne Austriaco Turcicae classis victore, ad componendos inotus Belgicos a fiatre Philippo I. Hispaniarum rege misso, in summum Senatum legeretur: eo non sit usus beneficio; ne ab honesto ecio avocatus, decsset iuventuri quam semel informandam suscepisset.

Cumque pari fere laude in cognitione numani divinique iuris floreret: (quae laus paucis, si Philippum Decium et Didacum Covarruviam{* Et Wesenb. ite Schneidvv. Schurff. alios nostros} excipias, superiori aetate contigit) quaesitam in seholis doctrinam, usu et exercitatione forensi sic confirmavit: ut ambigerent omnes, ad Gymnasium an ad Forum, et ad Rem pub. magis foret idoneus. Fidem facient elaborata illa Responsorum iuris volumina: quibus nihil in eo genere, autusu melius, aut doctrina, perfectius invenias. Defuncto heredes illustre monumentum posuere Lovanii ad D. Petri.


page 306, image: s338

MEMORIAE SACRUM.

IOANNES WAMESIUS H. S. E. QUEM BREVITER LECTOR NOSCE. NATUS EST LEODICI EBURONUM ANNO cIc. Ic. XXIV. AD STUDIA LITERARUM ET INDE IURIS TRANSIIT, IN IIS QUOQUE FAMAM ADEPTUS ETIAM GRAECIS, NATURA ET INDUSTRIA DUCE. AT IN IURE AD CULMEN IPSUM CONSCENDIT. DOCTOR RENUNCIATUS, A. C10. 10 LIII. PUBLICE PROFESSOR IN HAC SCHOLA A. cIc. Ic LV. DENIQUE PRIMARIUS ANTECESSOR A. cIc. Ic LXX. HOC MUNUS CUM LAUDE ANNOS XX. OBIIT. PRIMORIBUS GRATUS, VULGO VENERABILIS, OMNIBUS CARUS: BREVITER, DOCTRINA, PRUDENTIA, AUCTORITATE, INTER AEVI SUI PRIMOS. OBIIT DIUTINA INVALETUDINE A. cIc. Ic XC. XI. KAL. SEXTIL. ISTE VIR FUIT, LECTOR, SED FUIT: TU QUOQUE QUOD ES NON ERIS. ALIUS, ALIAS, SED OMNES HUC IMUS, COGITA ET HUIC BENE APPRECARE, ITA POSTERI TIBI. MAGNE DEUS IPSI ET NOBIS MISERERE. HERR. PP.


page 307, image: s339

Sunt in ipsum et Iusti Lipsii Phaleuci eiusmodi:
Antistes ille Iuris, et Legum sacer
Doctor, cui Themis suum recluserat
Pectus, suoque Astraea foverat sinu:
Abivit ille, et caelites petiit locos,
Wamesius Lovanio inclitum decus
Abivit; at reliquit in nostris locis
Et Weymsium et Corselium Iuris simu!
Mystas sacratos: qui perire non sinant
Eius labores, sed dolatos proferant
Vivax in aevum, publicoque consecrent.

Ipse seriptis inclarescere, qua fuit animi modestia, vivus numquam cupivit: uti post obitum eius Stephanus Weimsius et Ger. Corselius evulgatis illius doctissimis Recitationibus ad tit. de appellationibus, palam fecerunt, nihil viro eruditissimo, praeter scribendi voluntatem defuisse.

Aubertus Miraus in elogiis illustrium belgii scriptorum.

DAVID LUCANUS.

FRancobergum Hassiae est oppidum ad limites Westphaliae, a Francis, qui olim ibi castra habuerunt, vel, ut alii, a Carolo magno, qui id amplificavit, appellatum, celebre natalibus Eobani Hessi, Christiani Gudenii, Sauriorum, et plurium doctissimorum virorum. Eodem in oppido lucem hanc primum vidit David Lucanus, anno a partu Virginis millesimo, quin. gentesimo, vicesimo octavo, ipso die Davidis, qui est penultimus dierum totius anni, Decembris nempe trigesimus. Patrem habuit Ioannem, virum consularem: qui, ut fratres Davidis alios, ita et hunc ipsum mature magistris formandum tradidit: ut dum tener esset, quasi cera recens fingeretur. Cum igitur prima in patrio ludo imbibisset elementa; Wetteram est missus: ubi, Familio et Pinciero praeceptoribus, feliciter in studiis est progessus. Sub id tempus cum pestilens lues grassari cepisset; dubius animi Lucanus, Marpurgum accessit: et Philosophicos doctores, de quibus Ioannes Lonicerus, diligenter audivit. Ibi cum et linguarum et artium liberalium cognitionem sic satis magnam sibi compatasset: prima el de more scholarum Philosophiae laurea est decreta: quae, ut poeta patrius in Panegyrico,

--- fores reserans ad culmina cetera, laudis
Calcar, et ingenuis addit conatibus alas.


page 308, image: s340

Postea dum adolescens alacriter stadium suum decurrit, accidit; ut Marpurgum legati e Gallia venirent Ioannes Fraxineus episcopus Baionensis, et Fridericus Reiffebergius vir nobilitate antiqua et re militari praestantissimus.

Hic cum in aedes Ortwini Lucani divertisset; adolescentis indolem contemplatus, eum ab Ort Wino adiungi sibi periit. Habiturum enim et rei gerendae materiam luculentam, et occasiones emergendi amplissimas. Assensum est ab Ort Wino, a parentibus, et ipso adolescente: qui spem ostentatam minime negligendam sibi duxit. Mox Reiffibergius effecit: ut Fraxineo illi episcopo a literis et secretis esset, atque interpretis officio fungeretur.

Vidit ea in profectione Lucanus et regiones, et populos exteros: et in mores, ingenia, ac studia ahorum penitus introspexit; Gallicaeque linguae notitiam, terumque usum aliquem sibi comparavit: quae omnia Iureconsulti et consiliarii aliquando futuri adminicula sunt non contemnenda. Legatus ille, homo alioquin austerus; ita tamen Lucani diligentiam fidemque probavit: ut candem regi Galliae commendarit: qui ingenii eius agilitate et industria delectatus, iterum iterumque opera eius in legationibus ad principes patriae usus, eumque honorariis magnificis centum, trecentorumve coronatorum est remuneratus.

Liberato deinde Landgravio principe suo, Lucanus ad Reiffenbergium patronum rediit: a quo quamvis iuvenis thesauris bellicis est praefectus. Tanta erat iuvenis virtus, tanta prudentia, vere suis velocior annis. Non igitur ille ut plerique adolescentum aetatis tempus optimum otio ignavo, non alea, non compotationibus, non voluptatibus aliis indigne prodegit: sed partim liberalium disciplinarum studiis, partim perferendis laboribus, adeundis periculis, et comparandis vitae praesidiis impendit.

Ceterum cum iuris studium persequi animus ei esset: Reiffebergius perspiciens ingenium ad literariam magis, quam ad illam turbulentam militiam natum; suis sumptibus ipsum, raro liberalitatis exemplo, sustentavit, in Gallia quidem Parisiis; ubi Petri Rami et Friderici Runeri Germani Mathematici optici auditor fuit; et in Academia Bituricensi triennium: in Italia vero annum. Et erat diutius ille Maecenas suppeditaturus sumptus, nisi rumor incerrus de obitu illius Reiffen bergii evin e cursu medio retraxisset. Sublato enim per mortem, ut rumor erat, patrono: videbat se diurins in Italia commorari non posse.

Redit ergo in Geomaniam, de suorum voluntate ad cognoscendam praxin Imperialis camerae Spiram concessurus: sed ubi accepit rumusculum illum, quod optabat, falsum, accessit ad


page 309, image: s341

Reiffebergium suum tum in novo milite pro Galliarum rege conicnbendo occupatum: cique reditus, ex Italia causas expli cavit. Reiffebergius ex templo cum ad regem ablegat: ut de equitatu et peditatuc coacto nuntium adferret. Accidit id regi tam gratum iucundumque; ut lico Lucanum quingentis Francicis donatum, cumliteris ad Reiffebergium remiterit. Lucanus, cum in mora periculum esset, per cquos celeres festinatione summa ad Reiffebergium contendit: et cum codem primo in Galliam, deinde rursus ex Gallia in Germaniam ablegato ad Imperii principes individuus comes ivit. Denique iterum cum illo in Galliam reversus, annum fere in ipsius comitatu consumpsit: ita tamen, ut quicquid subsecivi suffurari possertemporis, id omne iurisprudentiae suae impenderet.

Sed hic [Gap desc: Greek words] , dicendum videtur, cur in Italiam pervencrit Lucanus. Biturigibus; ubi tunc is agebat, ortum erat, ur fit, inter Gallos et Germanos dissidium acerbissimum: quod in tumultum non sine diserimine Germanorum, qui numero pauciores, erupturum videbatur. Huius rei fama cum pervenisset ad aures ductoris Recrodi, viri nobilis et militaris, natione Hassi: Lucanum popularem ad se Tremmelvillam bidui itinere Biturigibus cvocat, ut et in tuto civem suum collocaret; et ubi posset opera eins nteretur. Mansit ap ud hunc nobilissimum virum prope annum, importunis precibus permotus. Sed Reiffebergio avocante, et ut studia pertexeret, urgente; Italiam, ut diximus, adut, dimissus, a Recrodo suo liberaliter, donatis centum coronatis, et equo eleganti. Sedad institutum redeamus.

Biturigas ergo secundum abiit cum bona Reiffebergii gratia, ubi et ante audierat legum proffessores celeberrimos, Franciscum Duarenum, Ioannem Rabirium, Andream Levescatium, Iacobum Cuiacium, Hugonem Donellum, Nicolaum Bugvirium, Antonium Contium. Horum quottidianis lectionibus et in iure eiercitationibus confirmatus, honores et gradus eos, qui Biturtgibus Galliarum usitati petiit, anno quidem millesimo, quingentesimo, quinquagesimo tertio die vicesimo Septembris utriusque iuris renuntiatus Baccadaareus, mox die sequente eiusdem mensis et anni Licentiatus, tandem ex Italia redux anno quinquagesimo nono Doctor utriusque iuris salutatus est, dato ei a collegii professoribus testimonio gravissimo.

Non igitur tam insignibus ornatus, quam eruditione solida instructus in patriam cogitat: Marpurgum redit: uxoreque ducta domicilium figit. Vix dum peregre reversus erat, cum ei Hassiae Princeps Philippus senior, consultanda et expedienda negotia Gallica commisit: que tum ob confederationem Galli cum Hasso crebra. Fuit tum Lucanus circiter triginta et unius


page 310, image: s342

annorum: quo sapientes hominem idoneum ad consilia danda iudicant: et ille in prima statione ita Principi, consiliariis aulaeque primatibus se approbavit: ut brevi post summi dicasterii Hassiaci adscssor desiguatus, mox in sanctissimum consihariorum Principis senatum fuerit adscriptus: quo in munere ad vitae usque finem permansit.

In duabus autem, quod praxin attinet, potissimum rebus effulgebat cius lux ingenii et incredibilis dexteritas; in compositione odiosissimarum et gravissimarum controversiarum: deinde in legationibus ad Imperatores, reges, principes, et magnates; quas omnes recensere longum esset. Id enimvero laude et memoria dignum; quod anno sexagefimo tertio vix dum in ordinem consiliariorum delectus, idoneus iudicatus est, qui amplissimam legationem ad Ferdinandum Imperatorem obiret, Rittebergici feudi Hassorum principi obtinendi gratia.

Anno sexagesimo sexto una cum D. Iunio, viro clarissimo, Electoris Palatini legato, ad Carolum IX. Galliarum regem, partim in causa religionis, partim in negotio debiti; quo rex principlibus a superiorum bellorum tempore obstrictus tenebatur, est missus: ubi a rege auream accepit catenam quingentorum florenorum pretio aestimatam. Anno septuagesimo sexto ad Caesarem Maximilianum II. in comitia Ratisbonensia, et hoc pie defuncto, anno mox sequente ad Rodolphum nuper ad Imperii culmen evectum, Viennam Austriae ablegatus est: petitum regalia, nomine Hassiae. Rursum anno octog esimo secundo, ad comitia Augustana legatus, et anno octogesimo quinto, Pragam Boemia metropolin ad Augustum eundem missus; ut cum aliis aliorum principum legatis, pro Saxonis captivi liberatione supplex deprecaretur Ex quo profecto intelligitur; quanta in his recte conficiendis sit laus, cum in suscipiendis subeundisque tanta sit gloria. Taceo legationes ad Palatinum, ad Saxonem, Brandeburgieum Electores, ad Francofurdianam Deputationis, uti vocant diem, ad Wirtembergicum, ad Georgium Landgravium, et alios: quae ab eo omnes recte administratae, memoriam nominis conciliabunt sempiternam. Quamquam ut quiliber facile videt, non citra molestiam, saepe non sine periculo fuerunt susceptae, splendoris alias plenae legationes. In Gallica certe illa parum a vitae discrimine abfuerunt et Lucanus et Iunius legati. Nam dum ibi agunt, quidam nescio qua suspicione temere concepta, cum lictoribus ad eorum aedes accessit, in carcerem pertrahere conatus ex mandato; ut iact abat, regio. Ibi nostri reclamate; protestari; legaros iure gentium esseinviolabiles, ad suos principes iniuriam et dedecus redundare: vitam se paratos effundere potius; quam turpiter se dare. Tumultu itaque orto, et parte altera vim minitante, altera reprimente; accurrentibus Gallis ae


page 311, image: s343

Germanis, res ad Quaestorem defertur. Hic et ipse accedens, idem urget; ut se dedant iubet. Nostri antiquum obtinere: et macule se defendere: tum Quaestor rem diligentius inquisitutus abit: post horas duas redit, errorem obtendit, deprecatur: et praecipit antiam ignosci sibi rogat. A laeta catastrophe nostri admissi ad ipsum regem, clementer auditi ac liberaliter dimissi sunt, Sed ad finem properat narratio.

Sensit quotannis dLucanus febriculam, reliquias morbi: quo aliquando periculosissime laboraverat: ubi conclamatum de ipo putarunt: verum qui maioribus reservabatur, liberatus Dei beneficio tum fuit; ita tamen, ut singulis annis sub idem tempus, quo malo corruptus fuerat, nonnihil sese ostenderet. Itaque anno nonagesimo, supra millesimum, quingentesimum, mense Iulio, morob ali laborare graviter cepit: a quo etsi aliquantulum sesexecollegisse videretur: tamen paulo post subesectua est sensibilis in dies virium defectio, ad quam accessit catarrhus ob phlegmatis crassitiem suffocativus. Quo cum vitae sibi finem denuntiari sentiret; intrepido animo horam ultimam exspectavit: et ad eam usu acrae cenae, praemissa humili peccatorum confessione, se confirmavit. Liberis etiam utriusque sexus mandata dedit salubria: consolatus eosdem cum matre vidua relinquenda. Tandem die vicesimo tertio Augusti inter preces et suspiria seria morte placida in feliciorem vitam commigravit: cum in his terris vixisset annos sexaginta unum, menses fere octo. In obitum eius beatum camen saxo incisum est eiusmodi auctore Rodolph. Gocl.

Hic Lucane iaces sed non iacet inclita virtus;
David, Francorum montis alumne pie.
Fidus eras dominis Cattorum, Martis et artis
Dotibus, eloquio consilioque potens.
Legatum Caesar, reges videre ducesque,
Si qua gerenda foris, si qua gerenda domi.
Doctrina fuit hic et paupertatis asylum:
Luam placidum pectus: quanta viri gravitas!
Hinc capiunt manes veram pest funera laudem:
Pro meritis caelo gratia digna fuit.

Fundamentum omnium virtutum est pietas: quae in Lucano fuit singularis. Domi enim suae statas habui haoras; quibus sacrorum librorum lectioni et precibus, quas in genua dicebat provolutus, vacabat. Liberos deinde ad pietatis cultum diligenter educavit: contionib. quantum per occupationes licuit, frequens interfuit. In rebus fidei pluris fecit Apostolorum simplicitatem piscatonam; quam argutias in humanae rationis cerebro natas.

Pietatem ac fidem secuti sunt sui fructus; ut quae semper per chatitatem est efficax. Nam quamquam erar in eo dignitatis gradu constitutus, quem contingere paucis datur: iis facultatib auctus,


page 312, image: s344

quas optare multi, obtinere pauci queunt: ingenii denique et doctrinae dotibus praestantissimis ornatus; tamen ad fastum propterea se inflari passus non est; superioribus oboediendo; paribus se non anteponendo; inferiores non contemnendo: abiect ffimos quosque comiter alloquendo, salutando; et pro re nata sermones cum illis conferendo. Hoc est Syracidae illud exprimere: quo maior es, eo te plus humilia. Miserorum et praeter ius fasque oppressorum affictam sortem non solum Christiana [Gap desc: Greek words] miserabatur: sed etiam pro virili adiuvabat; et ab opprimentium iniuriis et contumeliis, quantum poterat, vindicabat Hoc est exsequi illud eiusdem sapientis: instar patris esto pupillis, et looo vira matri illorum: et eris tamquam filius altissimi, et Dominus te habebit, cariorem quam mater tua. Sicigitur inter suos consenuit, principi probatus consiliarius, domi fuae paterfamilias severus iuxta et hum anus; foris in consilio gravis; in dicendis sententiis prudens; difertus, moderatus, iustus, pacificus; in conviviis ita hilaris; ut nec sermonis scurrilitate, quam toto pectore aversabatur, nec odiosa in alios dicacitate, nec temulentia auctoritatem officii sui dehonestaret: sed convivam se praeberet sobrium et ita commodum: ut interium dignitatem suam tueretur, et vocationis officia obire expedite posset.

Vixit in coniugio gemino, primum cum Versula Nicolai Wallensteinii senioris Landgravii officialis, et scribae Camerarii filia: quae a primo partu ex hac mortali vita disceffit, insantulo mattem paulo post subsecuto. Alterum contraxit cum Catharina loann. Molleri, civis Francobergici filia: ex qua suscepit liberos desem, filios septem, filias tres, numero cum Iobi liberis aequali. De his superstites reliquit filios quinque, filias ipfas tres, omnes in timore Die pie et liberaliter institutos.

Et tantum de hoc Lucano ex oratione funebri habita ab Aegedio Hunnio Theol. D. et ex carmine parentali seripeo ab Hermanno Kirchnero P. C.

CHRISTOPHORUS EHEMIUS.

CHhristophorus Ehemius in luccm 'editur Augusta Vindelicorum, anno salutis reparatae millesimo, quingentesimo vicesimo otavo, mense Augusto, familia patricia et nobili. Pater ei fuit cognominis, equestribus certaminibus clarus: mater vero Anna Rellingera, pietate in Deum et maritum commendata. Puer cum rudimenta artium prima, una cum orthodoxae fidei elementis, sub Xysto Betuleio, imbibisset: Antuerpiam missus, iuxta literas Galsicam linguam didicit, condiscipulo Matthas Wesembecio.


page 313, image: s345

Exinde Argentoratum venit: ubi inter alios operam dedit Iusto Velsio Hagano, viro in philosophicis et medica arte excellenti: cuius honestissimam facit mentionem in suo de principiis iu ris {* Pag. 75.} tractatu: et qua fuit industria, omni doctrinarum gencre animum egregie expolivit, ne Musica quidem, condimento studiorum iucundissimo, neglecta.

Ita instructus ac praeparatus ad altiora enitens in Italiam se contulit: ubi non iurisprudentiae solum se dedidit, etsi caput studiorum eius erat; sed et in Philosophiae et Medicinae cognitione diligenter elaboravit, sub Bassiano Lando Placentino, celeberrimo rei medicae Patavii professore. Ibidem plerosque omnes in Aristoeelem tam Gracos quam Latinos interpretes magna cura conquisivit, et multo labore evolvit,

Domum ad suos reversus Tubingam venit: ubi perspecta ipsius doctrina et virrure publice organi Aristotelici interpres {* Inscriptus ibi A. 15 52.}design tus est: quam sunctionem cum nominis sui fama et auditorum tiuctu obivit, cum lectionib. disputationes frequentes adderet Habuit tum amicos et collegas inter alios, viros celeberrimos et philosophos exquisitissimos Iacobam Schegkium et Leonhardum Fuchsium.

Tubinga Haidelbergam evocatus, Othonis Henrici septemvigi Palatini auctoritate primum ius civile in Academico acroaterio est professus. Deinde in numerum consiliariorum allectus, side, diligentia et ptudentia summa munus suum obivit. Postca Othone Henrico rebus humanisexempto, Fridericus III. succcessor haeresque Electoralis dignitatis, non solum cum permanere pristino in officio voluit: sed et ad summi honoris fasti gium evexit, cancellarii munere amplissimo ei demandato. Usus est eius opera princeps gravissimis in negotiis, inlegatiomibus, in con ventibus et colloquiis etiam Theologicis: ac saepe non solum aulae Palatinae: sed totius Imperii rem pub. et ecclesiam Christianam promovit.

Ita anno sexagesimo quarto ad colloquium in Maulbrunnensi monasterio institutum venit: in quo quid actum sit alibi exponitur. Deinde anno sexagesimo sexto, eodem cum Electoreivit ad comitia. quae Maximilianus II prima Augusta Vindelicorum cclebravit, Ibi cum a nonnullis graviter esset accusarus Elector Palatinus, ob mutatam religionem: ipse principis undiquaque impetrti animum fortiter confirmavit. Et sane ca tunc fuit princeps pissimus constantia: ut tribus e suis, quos perorre coram Caesare iusserat, oratione prius praemeditata, obmutescentibus, ipse, in leno consessu ordinum Imperii, causam suam publice dixerit, adeoque ipsum Caesarem vehementer oratione sua commoverit: sed de hoc quoque alibi.


page 314, image: s346

Anno sepevagesimo primo, cum eodem principe Electore venit ad colloquium, Francothalii in Palatinatu, men se Iunio cum Anabaptistis in stitutum: fecitque actionisinitium: quemadmodum narratio de eo edita docet.

Interfnit et Ratisbonae conventui principum quem postremum Maximilianus II. Imperator celebravit: ac {* [Gap desc: Greek word] 1576. d. 26. Octob. Est cum Casim. Palat. Gymnasium Neostad apertum 1578.}mortuo Friderico III. electore, apud Casimirum manit: cui auctor fuit, cum schola Haidelbergensis dissiparetur; ut Neostadii Nemetum Athenaeum aperiret, et stipendiis liberalibus foveret docentes. Ex qua schola deinde tamquam ex copiae cornu prodierunt in omnes Europae angulos viri doctissimi iuxta et libri; et caelestis veritas longe Iateque est propagata. Neostadio Haidelbergam cum Principe Casimiro reversus; constituta ecclesia et repub. iterum fuo officio est functus.

Tandem et Casimiro rebus humanis exempto, Friderico IV. fuit a consiliis intimis, quamdius supervixit, cancellarii munere sublevatus. Eiusmodi curis et laboribus fractus; vitae satur, ingressus aetatis sexagesimum quartum, mortalitatem exuit, anno nonagesimo secundo, ipsis Calendis Iunii, dum nuptias filii Eberhardi celebrat. Sepultus est Haidelbergae in choro D. Petri, tali cum monumento:

MARIA

Christophori Wirsungi Patric. August. filia, nata Augustae Anno Domini M. D. XXXIII. die 30. April. nupsit ibidem Christoph. Ehem Anno LII. die 24. Octob. obiit hic Heidelbergae Anno LXXI. die 37. April. decem liberis ex marito susceptis, setempsupersitibus.

CHRISTOPHORUS EHEMIUS

Natus Augustae Anno Domini M. D. XXVIII. die 24. Mart. mortuus Haidelbergae Anno M. D. XCII. Cal. Iunii aeratis suae LXIII. cum utroque socero Wirsungo et Karzero, in medio hoc Choro requiescit.

SUSANNA

Georgii Katzeri Patric. August. filia nara Augustae Anno Domini M. D. XLVII. die 1. IUnii, nupsit Christophoro Ehem. Anno LXXI. die 3. Septemb. obiit hic Heidelbergae XCIV. die 15. Novembr. undecim liberis ex marito susceptis, oct osupersitibus.

CHAISTOPHORUS

Natus Augae. 21. Nov. A. 53. Obiit

IEHOVAE S. NOBILI ET AMPLISSIMO VIRO D. CHRISTOPHORO EHEMIO PATRIC. AUGUST. ICTO.

Qui in iuventutis studiis Philosophiam cum Iurisprud. deinceps pietatis zelum cum politica dexteritate ita coniunxit, ut per omnes honorum gradus, merito suo progressus, professor primum Tubingensis, tum Heidelbergensis, deinde illustriss Prin. cipi OTHONI HENRICO Electori, a consiliis postmodum Serenissimorum FRIDERICI III. Elect. et postea IOANNIS CASIMIRI Comm. Palat. Cancellarius dignissimus. tandemquive FRIDERICI IIII. Elect. Consiliarius intimus, plurimum in divinis humanisque Rei pub. commodarit, tamque vitam suam Principibus probarit, quam nomen scriptis et bene meritis ad posteritat. consecrarit. pie placideque ipsis cal. Iunii A. 159 2. defunct.

Coniugi, Parenti, acsocero dile ctissimo Vidua hberique ex XXI. superstites XIIII. nec non etiam generi IIII.

FRANC. IAC. ZIGLER, GERHARD. Fus. DDres. GULIELM. Schuman. et ANDREAS Weber, LLti, maestissimi H. M. F. C.

1. Tim. 4.

Pietas ad omnia utilis, ut quae promissionem habet praesentis ac futurae vitae.

GEORGIUS.
Nat. Heideib 13 Iul A 72. Ob.

ANNA MARIA
Nata Augae. 21. Ian. A. 56. obiit Spitae 25. Ian. A. 88.

ELISABETHA.
Nat. Heidelb 2. Mait. A 74 Ob.

CONCORDIA
Nata Heidelb. 11. April. A. 58. Obiit.

DOROTHEA.
Nat. Heidelb. 13. Sept A. 75. Ob.

EBBRHARDUS
Nat. Heid. 11. April. A. 59. Obiit.

MARIA.
Nat. Heidelb. 9 Ianna A. 77. Ob.

MARGARETHA
Nat. Heidelb. 31. Ian. A. 61. Obiit ibid. 2. Febr. A. 61.

PHILIPPUS
Nat. Neostad. 11. Febt A. 80. Ob.

SUSANNA
Na. Heid 9. Febr. A. 62. Ob. ibid. 20. April. A. 68.

CASIMIRUS
Nat. Neostad 11 Febr. A. 80. Ob. ibid. 15. April A. 80.

ANN. ELISABETHA
Nat. Nicrogae. 2. Septemb. A. 64. Ob. Heid. 16. Iunii. A. 66.

IOAN. ELISABETHA.
Nat. Neostad. 24. Iun. A 81. Ob.

FRIDERICUS
Nat. Heidelb. 29. Mart. A. 56. Ob.

SUSANNA
Nat. Lurrae 7. Sept. A. 83 Ob. ibid. 10. Ian A. 84.

VICTORIA
Nat. Hcidelb. 30. Nov. A. 67. Ob. ibid. 6. Iun A. 95.

IOAN FABIANUS
Nat. Heid. 29. Decemb. A. 84. Ob.

PATIENTIA
Nat. Heidelb. 27. Mart. A. 71. Ob.

MARCUS
Nat. Heid 9. Sept. A. 86. Ob.

Ultima sine nomine nata Heidelbergae 19. Maik A. 90. obiit statim.

Luxerunt senis, optime de Palatinatu meriti, obitum viri doctissimi; affectumque suum epicediis seriptis restati sunt: de quibus haec subicimus:

IOANNIS POSTII.

Dum gaudens hilarisque mente tota
Eberhardus Ehemius celebrat
Nuptialia festa, tinnulisque
Domus perstrepit alta cantilenis,
Et messes redolet decens Sabaeas,
Et Myrtus duplices fores coronat;
Proh dolor! Libitina falce sava
Patrem Christophorum ferox peremit,
Pessum gaudia datque cuncta, et ades
Maesto dira facit sonare planctu,
Et risum in lacrimas repente vertit,
Cupressuque fores inumbrat atra.
Humanam o fragilem brevemque vitam!
O sortem instabilem et nimis fugacem!
Quam nil inviolabile aut perenne
Hic complectitur orbis universus!
Luctus gaudia, lacrimae choreas


page 314, image: s347


page 315, image: s348

Laetaes excipiunt, vicesque semper
Permiscent varias severa fata:
Rebus fidere et interim caducis
Nos vetant, memores quod hinc eundum
Nobis, qua miniume putemus hora.

IANI GRUTERI.

Qualiter, ut gravidae tetigit momenta senectae
Cyenus, et heu mortis frigore membra tremis;
Cantitat exsultans geniale melisma, volucrum
Aure quod attenta cetera turma bibat:
Sie quoque ubi cretam dati Ehemius attigit aevi.
Caesarie ipse etiam canus ut alter olor;
Rite diem instituit festum, gnatoque secundae
Laetitia indicit coniugiale sacrum:
Quique, inquit, vitae cunctos egi hactenus annos
Inter non stabilis sortis utrasque vices;
Luce voluptifica saltem hac proprie fruar, unde
Nil sibi delibet stans levis orbe Dea.
Dixit, et innumeris latus undique cinctus amicis.
Mox media illa inter gaudia siccus obit.
Et docuit nosmet. thalamos inter tumulosque,
Lusumque ac luctum, litterulam esse modo.

Fuit vir ecclesiae et rei pub. salutis studiosus: verae pietatis zelo flagransad ultimum usque spiritum: et ob religionem varia pertulit pericula, odia, iniurias. Scholasvalde amavit: suoque consilio iuvit, et eff cit: ut non solum Neostadii, sed et Haidelbergae, Neuhusii, Seltzae, iuventuti doeendae phrontisteria aperirentur. Auctor etiam fuit ordinationum bonarum in causis matrimonialibus: et per omnem vitam rem privatam neg exit publicae fatagens.

Edidit libros septem de principiis iuris, sive de iurisprudentia in artem, non minus certa, quam reliquas artes et secientias methodo redigenda.

Ex M. S. et epicediis editis,

AUGERIUS GISLENIUS BUSBEQUIUS.

AUGERIUS GISLENIUS, nobili et vetusto Busbequiorum apud Flandros genere {* sub ann. 1522.}natus est Cominii; unde et Philippo, historicorum Gallicorum principi, nomen. Adolescens


page 316, image: s349

Venetiis Ioanni Baptistae Egnatio; post Bononiae et Pataviialiis viris doctis in eloquentiae studiis operam dedit.

Aetate grandtor a Ferdinando Augusto, opera N. Nenderani Belgae, qui tum illi a secretis, Viennam Austriae evocatus, et ipsi et Maximiliano filio in repub gerenda ita se probavit: ut nullius fere magis consilio et virvure principes illi niterentur. Huius etiam Augustos liberos Matthiam, Maximilianum, Albertum, et Wenceslaum, ephorus prudentissimus, optimis moribus informavit.

Cumque in omni ad ministrationis genere excelleret: tum vero in legationibus virt us eius enituit: quibus compluribus magna cum gloria, ad summos principes adsidue functus est. Earum insigues inprimis fuere Constantinopolitana et Amasiana: quas etiam literarum monumentis eleganti ftylo mandavit: et Nicolao Micaultio V. Cl. amico veteri, et studiorum multos annos in Italia socio, inscribendas curavit.

Nec vero otiosa fuit illa profectio. Nam et animantium Orientis naturas, veteresque inscriptiones investigavit: ut Ancyranam, quam cum Andrea Schotto, et herbarum naturas, quas cum Petro Andrea Marthiolo, et Graecarum aliquot centurias, quas cum Carolo Clusio communicavit. Clusius autem illas inscriptiones Graecas ad Ianum Gruterum misit: qui eas, addita Iosephi Scaligeri correctione, Augusto illi universali Inscriptionum operi bona side inseruit. LIvii etiam variantes lectiones ad Iustum Lipsium Busbequius submisit, ex codice Puteani: quin et centum amnlius antiqua, cum Graeca tum Latina, in membranis calamo exarata volumina, media in Graecia studiose collecta, in Caesaream Viennae Austriae bibliothecam intulit.

Anno millesimo, quingentesimo, et sexagesimo, dum Ferdinandi Caesaris ad portam Constantinopolitanam, ut loquuntur, oratorem egit: Hispanos a Turcis captos, iamque prope desperatos, ac inter eos Sandaeum Gerbi praefectum, intercessione sua liberavit: secumque discedens in Pannoniam duxit. Interea rei etiam bellicae cognitionem usu at que observatione adeptus: salubrae Turcici belli gerendi consilium posteritati transscripsit.

Byzantio {* A. 1562. Adducitregi Gall. sponsam, siliam Max. II. Imper.}reversus, Isabellam Austriacam, quae Carole IX. Galliarum regi nuptui data, in Galliam {* A. 1570. Rodolphi II. lagatus.} duxit: eiusque aulae praefectus, et post Rodolphi II. Caesaris legatus fuit. A quo cum iam septuagenarius semestre spatium, ut patriam, amicos, avitumque heredium inviseret, impetrasset: per Normanniam, bellis civilibus impeditam, Belgium versus iter instituit. Ibi dum in civo quodam, Gallia dicto,


page 317, image: s350

hospitatur; violenta militum manus, ex arce vicina, nocte intempesia, in diversoium irrumpens, senem rapit; et equo impositum abducit. Ille quiritari, vim sibi fieri: praedam, contra ius gentium, de dLegato agi: non prafecti Rothomagensis iussu, uti praedones illi iactitabant, sed rapinae causa serinia sua auferri. Hac animi magnitudine territi ncbulones, scriniis tabnilisque illaesis, cum diluculo in integrum eum restituunt: maleque sibi conscii diffugiunt. Consolatur per literas Praefectus: seque facinus indignum digne ulturum promittit.

At ille quietem se magis animi; quam iniuriae vindictam postulare, ut erat generosus, respondet. Itaque iam tum lerhalem aegritudinem praesagiens, in vicinas aedes matronae lectissimae, Toparchae Maillocensis, ad fanum D. Germani deferri se iubet: ubi undevicesimo post die vita deccssit: anno nonagesimo secundo, (alii primo) die vicesimo octavo Octobris, magno sui bonis doctisque omnibus, quos foverat, relicto desiderio. Corpus eius in aede sacra eius loci honorifice conditum: cor in patriam relatum, illatumque est in monumentum maiorum.

Iustus Lipsius amicum veterem hoc elogio epitaphio ornavit:

In {* Centur 2. ad Belg.}Augeri Gisleni Busbequi tristem mortem et situm.
AUGERIUS istic est situs BUSBEQUIUS,
Quis ille? quem virtutis et prudentiae
Habuere carum, gratia, ipsi Casares.
Hunc aula eorum vidit, aula et extera
Asiae tyranni. Quae viri felicitas?
Probavit haec et illa: in omni temporae
In munere omni, Nestorem se praebuit
Lingua atque mente. Iam quies eum sibi,
Et patria haec spondebat: ecce sustulit
Viam per ipsam miles, incertum an latro.
Sed sustulit, simulque sidus Belgicae:
Quod nunc choreas fulget inter astricas.
I. Lipsius magno amico exiguum monumentum P.

Fuit hic non solum politicus excellens, gravis ac {* Iustus Lisius cent. 2. epist. select. 99. ep. Studiosus rerum naturalium.}prudens: sed mansuetiorum etiam Musarum amantissimus: ac inprimis verum naturalium cognoscendarum cupidissimus.


page 318, image: s351

Itaque secundo Byzantium missu,s in familiam inter ceteros adservit peritum pictorem: cuius opera, quae minus commode avehere posset, depicta saltem auferret. Misit Byzantio cistellam medicamentis plenam: depictas item omnis generis plantas arboresque raras, et nostro orbi ignota animalia, Iter suscepit Amasianum ad Halys ripas, qui Galatiam a Cappadocia disterminat: ut herbas et rara eiusmodi erueret. Tantum autem abest: ut in viro nobili reprehendendum id sit: ut potisu summe commendandum: cum non solum commune hoc ipsi studium cum regibus magnis fuerit: sed etiam ad piertatem et Dei honorem, mirabilium naturae cognitio animos invitet.

In elenchis denique librorum haec Busbequie adscribuntur:

Oratio de bello Turtis inferendo, docte et eleganter seripta anno septuagesimo sexto.

Epistolae sex Turcicae, et consilium de re militari, contra Turcam instituenda: videtur hoc scriptum posthumum.

Itinera eius Constantinopolitanum et Amasianum, ad Solymannum Turcarum Imperatorem

Haec de Busbequio, Miraeus in elogiis Belgicis: Iacob. August. Thuanus lib. 26. histor. Matthiol. lib. 3. epistolarum: et bibliothecae.

PAULUS BUSIUS.

ANNO a Christi in terris natali millesimo, quingentesimo, vicesimo primo, in lucem editus est Paulus Busius; Dominus in Sevenhoven et Cappel, Amersfurti. In Academia Dolana puer literis operam navavir; cum Domino in Tolouse, Allegondii fratre natu maximo nec non Domino in Mathenes, et Regenero Cant, consule olim Amstelrodamensi.

Doctoris in iure titulum in Academia Andegavensi acquisivit, secundo Ianuarii, anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo sexto, Iuramentum, quod ab Advocatis curiae Hollandiae praestari solet, Domino in Assendelft, Hempskerck, et c. equiti, Senatori et praesidi primario, praestitit Hagae Corniris tertio Nov. anno quinquagesimo septimo. Postea anno sexagesimo primo urbis Leydensis Syndicus factus est; et deinde deputatus una cum Dominis in Kennenburch, Poelgeest, et Mathenes nomine Hollandiae in collegio ordinum generalium Bruxellae apud Ducissam de Parma, sicur et apud Ducem de Alba. Medio itiden rempore in motibus et intestino belio anno millesimo. quingentesimo, septuagesimo secundo, aut tertio, Senator et


page 319, image: s352

Advocatus Hollandiae, Custos magni sigilli, et principis Auraici consiliarius datus: et delectus praeses loco principis tam in consessu D. Hollandiae et Zelandiae ordinum: quam in senatu provinciali. Legationem nomine Principis et Ordinum pro pacificatione Gandavensi et Bredana suscepit.

Nascentis Aeademiae Lugduno Batavae cum Domino Nordo vikio secundus Curator clectus: quo munere fungens vitam cum morte commutavit. Anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo sexto vel septimo Comarchus, una cum Dominis in Warmont et Poelgeest in locum Domini in Lockhorst, qui renuntiarat, substitutus est: quam itidem sustinens provinciam ad superos ivit. Senatoris et Advocati Curiae provincialis munus cum sustinuisset ad annum octogesimum quartum, ab Ordinibus oneris istius remissionem honorisice petiit, et obtinuit. Legationem quoque in Angliam ad Elisabetham reginam tam Ordinum quam principis nomine tertium obiit, cum Domino Allegondio, Nordovikio, Barneveldio. Quo tem pore ordinem equestris dignit atis ipsi zum Nordovikio et ortelio a regina oblarum, magna cum gratiarum actione recusavit. Postremo cum comes Lycestriae nomine reginae Angliae foederatarum provinciarum gubernationem suscpisset, collega in consilio Ordinum erecto nominatus est.

Natus annos sexaginta tres e vivis discessit, Deoque animam reddidit in prae dio suo Teu Vilit in Capell in provincia Traiectina mense Aprili anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo quarto. sepultus in templo Saevenhoviano.
Ex Academia Lugdunensi.

IOANNES BORCHOLTEN.

INTER nobilissimas in Saxonia familias eminet ea, quae Borcholtorum, vel a Borcholten appellatur: utpote ec qua prodierunt non pauci praestantissimi; et omnis memoriae elarissimi viri. Ioannes hic, de quo in praesentia agimus, lucem aspexit sub annum millesimum, quingentesitnum, trigesimum septimum, Lunaeburgae, oppido inferioris Saxoniae celbri: quod ab idolo lunae, olim ibi culto, nomen adeptum volunt.

Cumque parentes lege divina et humana non solum nutrimenta liberis suis debeant; sed educationem etiam honestam: sui quoque parentes Borcholtum hunc filium a puero bonis imbuendum moribus et liberalibus crudiendum artibus curarunt.


page 320, image: s353

In quo virtutum seminario, hoc est ludo literatio, dum agit; statim manifestum ingenii lumen ostendit Nam quemadmodum in herbis, ut proverbio dicitur; cito se vis prodit; ita et in aetare puerili indoles.

Ad publica igitur Academiarum spatia mature progressus, plurim um in humanioribus artibus profecit: tum vero iurisprudentiae sese totum dedidit. Ea in scientria aliquot annis cum industria versatus, publicoque Academiarum more insignibus Doctoralibus ornatus, ad legum professionem in Academia Rostochiana, publico civitatis stipendio, fuie invitatus. Hanc Spartam suam multis annis cum ornasset; anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo sexto, ab illustriss. principe Iulio conditore Academiae Helmstadianae, ex Rostochiensi Academia, ad praelectionem Pandectarum in illustre illud Athenaeum vocatus est. In eo officio unice id spectavit; ut ea faceret: quae ad incrementum Academiae pertinerentinon unam atque alteram legem; sed integros Pandectarum titulos iuris studiosis ea fide, diligentia, de assiduitate proposuit: ut amplius aliquid ab ipso, aequi bonique iudices; flagitare nec debuerint, nec potuerint. Atque ut sub ipsum effiorescentis Academiae Iuliae initium, tum suo principi, tum studiosae iuridicea iuventi diligentiam et assiduitatem suam illustriori argumento probaret: iura feudalia; quae si quod res est dicere volumus, sacri Romani Imperii fubcrum sunt, Pandectarum explicationi adiunxit: ita tamen, ut ordinariis laboribus parum aut nihil detraheret: sed dies extraordinarios, quibus alii dulcissimo otio vacant, utilissimae et amplissimae feudorum doctrinae tribueret: atque perspicuo orationis silo certoque ordine argumentum, alias incultum et diffusum, explicaret.

Discedit ex hac vita iureconsultus praestanrissimus anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo quarto, mense Novembri, aetataris suae quinquagesimo septimo, Helmstadii, filio Statio supeistite relicto. Successit ei Valentinus Forsterus, iureconsultus itidem clarissimus.

In usum posteritatis literatae monumenta eruditionis suae haec reliquit: commentaria in tit. 34. lib. 4. C. de usuris: commentaria in tit. 14 lib. 4. Pandect, depactis: itme Tractatum de transactionibus; de in litem iurando, et de iureiurando, voluntario; necessario, et iudiciali: Tractatum de gradibus, in quo de matrimonio et successionibus ab intestato agitur: Commeniaria in tit. ff. de verbor. obliga: et in rit. C. de nautico foenore. item de compensationibus: Commentaria in insignem tit. Pandect. de acquirenda vel amittenda possessione: ad tit. Pand. de rebuscreditis et condict. item ad tit. de obligationibus et actionibus.


page 321, image: s354

Sunt eiusdem Consilia et Disputationum iuridicarum partes duae cum obiectionibus et responsionibus: et Commentaria in consuetudines feudorum, quibus adiuncta est singularis explicatio: C. unici, quae sunt regalia.
Et haec de Berchtoldo ex ipsius scriptis:

ERASMUS NEUSTETTER, cognomento STURMER.

SChonfeldia Franciae orientalis arx Erasmum Neustetterum, cognomine Sturmerum, protulit, natum cquestri familia die septimo Novemb. sub annum Christi, ut opinamur, millesimum, quingentesimum, vicesimum quintum.

Puer apud Danielem Stibarum, cquitem Francum, virum, laudatissimum, de quo supra, tan quam alterum Scaevolam, honestiffime fuit educatus. Inde peregrinatione literaria suscepta, exteras quoque nationes perlustravit; linguas condidicit. artium humaniorum legum et instirutorum variorum, cognitionem sibi conquisi vit: adeoque in usum patriae, cui secundum Platonem nihil non debemus, se praeparavit.

Wirceburgi itaque provinciali iudicis munere longo tempore functus eit: in quo iustitiae et aequitatis specimina dedit praeclara. Allectus est etiam in collegium ecclesiasticum, et ecclesiarum Bambergensis atque Wirceburgensis canonicus; Comburgensis vero Decanus creatus: quibus in dignitatibus dum vixit ita vixit: ut in consiliis de repub. capiendis eius inprimis requisita semper fuerit auctoritas: qua propter doctrinam insignem et sapientiam longo rerum usu confirmatam, apud omnes plurimum valebat. Testantur id legationes aliquot, pacis et belli tempore, longae et graves, magna cum eius laude et gloriae obitae.

Ad senium declinante aetate, et illo munere et decanatu, qui honores sunt amplissimi, ultro se ipsum abdicavit: non quod in otio reliquam vitam vellet transigere; et sibi tantum vivere: sed ur post patriam, cognatios quoque et amicos confilio et ope sua iuvare commodius posser. Quod emblema quoddam in cenaculo aedium eius depictum innuit: ubi candelae ardenti adscriprum:

ALIIS INSERVIENDO CONSUMOR, Exhac vita emigtat, vita longiore dignus, Wirceburgi, anno Christi, millesimo, quingentesimo, nonagesi mo quarto, die vicesimo tertio Novembris, circa duodecimam noctis, cum vixisiet annos septuaginta, dies sedecim.


page 322, image: s355

Fuit in eo ingenium excellens: memoria divina: studium indefessum: quo non tantum Latini sermonis copiam sibi comparavit, et elegantiam singularem: sed eriam aliarum linguarum, Gracae, Italicae, Gallicae a diunxerat cognitionem. In amicis eligendis prudens; in amicitia coleanda constans. Neque sui tantum ordinis acloci (quod plerique faciunt) verum etiam alios viitute et eruditione praeditos homines, sua benevolentia et liberalitate fuit complexus. De corum numero fuerunt Camerarii, Petrus Lotichius, Conradus Dinnerus, Ioannes Posthius, Paulus Melissus, Ioannes Matthesius medicus, Ieremias Baunachius, Rich. Hemelius, Franciscus Modius. Et Modii quidem opera ad bibliothecam suam; quam magnis sumptibus amplissimam et omnis generis libris refertissimam Comburgi instituic, longo tempore usus est. Ibi enim, ubi se per iocum quen dam regulum esse dicebat, libenter semper vixit: eius aedificia et muros exornavit, atque reditibus plurimum locupletavit: reque ipsa oftendit; quod cui dam turri in scriptum:
Sic vos non vobis nidificatis aves.
Ibidem quoque sepulturae locum sibi ante multos annos, posito monum ento, designavit. Horatiani illius memor:
Omnem orede diem tibi diluxisse supremum!
Comburgo tamen non rato ipsum nogocia publica modo Herbipolim, modo Bambergam, modo alio evocabant: ubi omnibus exspectatus, omnibus gratus erat; et instar patris unice carus: atque id merito suo. Ubicumque enim degebat, domus ipsius bonorum ac doctorum virorum, quasi diversorium erat publicum; pauperibus vero et adversa pressis fortuva, et asylum ac penu uberrimum. Adulatores ac calumniatotes, idque genus palpones, qui sesead lautioris fortunae homines plerumque applicant, oderat ut qui maxime: idque his versiculis ad parietem alicubiannotatis testatum reliquit:
Sit bonus interpres; nil mala verbanocent,
Sit malus interpres: nil bona verba iuvant.
Poesi sic cest delectatus; ut in eadem se et legendo exerceret, et interdum a curis gravioribus liber, aliquid ipse componeret. Cum aliquando vesperi ad eum aecedens D. Ioannes Posthius, post salutationem diceret:
Non invitatus venio, canare paratus:
ex tempore ipse subiecit:
Et quia sponte venis, gratior hospes eris.
Symbolo usus est tali: AMAT ARDVA VIRTUS. In id {* Lib. z. fylv. p. 88.}Ioannes Posthius mcdicus lusit Epigramma eiusmodi:
Sive quis ingenio, seu forti excellere dextra
Contendit: impigra est opus


page 323, image: s356

Mente manuque: opus est longos perferve labores
Cupita donec pramia
Accipiat victor, celsa et virtutis in aula,
Pleno triumphet gaudio.
Hac animo volens teneris sturmerus ab annis,
Ut calear adderet sibi:
Armis inscripsit librisque: AMAT ARDUA virtus,
Dignum viro hoece symbolum1

Exsequias iverunt viro vere nobili et literatorum Maecenati optime merito, tum alti doct ssimi viri, tum aliquot epitaphiis carminibus V. cl. Ianus Gruterus: e quibus hoc decerpsimus:
Virginism ducem triumter; Gratiarum praesidem;
Corculum Minervae, amores Mercurii; Phoebi iubar;
Vis viro videre in uno? Neusteterum cernito.
Haec erat certe omnia unus: omnia isnus haec erat;
Luam diu vitalis illi vita praesto. At ipsum ubi
Ilico Germaniae orbi Atropos trus abstulit:
Virginum ducem trium ter; Gratiarum praesidem;
Corculum Minervae; amores Mercurii; Phoebi iubar;
Ilico Germaniae orbi Atropos trusc abstiulit

Haec de Neustettero ex Posthii carminibus, et aliis.

IULIUS BEYMA.

DEcurni, utbe Frisiorum Iulius Beyma natus, patre consulari, Groningae sub celeberrimo rectore Regnero Praedinio linguae fundamenta iecit Adolesccntiam ingressus Lo vanium a prentibus ablegatus; et ibi Iurisprudentiae studiis ini tiatus, praeclaros in cadem civili sapientia fecit progressus Deinde Aureliam Gallie florentissimam Academiam se contulit, atque tbi publice titulo Licentiati Iuris cum honore est decoratus.

Docuit Wettemberga, Lugduni Batavorum, et tandem in Academia patria Frisi orum Franeccerae, summo cum audito rum fructu et progressu. Postea cooptatus fuit in numerum consiliorum supremae curiae Frisiorum. Cum annum amplius unum, cum honore codem munere desunctus esset, Leovardiae, metropoli Frisiorum, pie et placide vitam cum motte comm u. tavit, anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo quinto, aetatis fuae undesexagesimo.

Commentaria in ius civile parata reliquit, quae publice in Acadmia Lugdunensi Batavorum praelegit, haec videlicet, Methodicum commentarium ad Institutiones iuris Imp. Iustiniani. Praeterea


page 324, image: s357

tractatum methodice conscriptum in universam materiam contractuum. Ad haec in materiam pignorum, item de usuris frucitbus. et mora, exquisitum commentarium ad Leges conseripsit et expolivit.

Ex academia Lugdunensi.

WENCESLAUS ZULEGERUS.

TRACTUS est ad fines Bohemiae; cui olim a prato amoeno et domino fortassis nomen fuir Courads gruen; hodierna die Vallis dIoachimica Ioachimsthal appellatur, venis metallicis, argenti potissimum, anno Christi millesimo, quingentesimo, decimo sexto, ibi adapertis, celebris, um et oppido eiusdem nominis, in ditione illustrium acgeneroserum Comitum a Schlick. Eo in oppido honestis parentibus, ac mediocris fortumae civibus, natus est Wenceslaus Zutsger / mense Iulio anni millesimi. quingentesimi, tricesimi. A puero in ludo literario fundamenta linguae Latinae iecit, ad annum usque aetatis decimum settimum.

Post obitum patris, cum mater vidua ferendis sumptibus ad studia necessariis non esset: de matris et cognatorum contilio ad calligraphiam animum appulit; uralicur in seribendo operam deinde suam locaret. Quo consilio Wormatisam e patria abiit; ihi que apud urbis actuatrium amanucnsem egit. Huius commendatione pervenit ad Preunlinum, iuris Licentiatum, in camera Imperiali tunc advocatum et procuratorem celebrem: qui eius opera in formulis negotiorum, deinde protocollis, uti vocant, concipiendis cum ipsius laude est usus.

Postea cum sub id tempus Carolus V. Augustus expeditionem in Metenses suscepisset: cuidam duci militum operam suam obtulih: at que seribae militiae munus, in ur bis obsidione; tanta industria et diligentia obivit: ut mortuo, antequam obsidio solveretur, duce illo; ab heredibus pro laboribus et fide praestira ultrag duodecim milibus florenorum mercedis et praemii loco donatus fuerit.

Eam pecuniae summam non luxuriose effudit et prodegit: sed in sumptus neccessarios impendit; fundamentumque ca posuit omnis, quam deinde consecutus est, felicitatis. Nam apud praefectum aerarii Imperialis eam deposuit: et cum cuiusdam nobilis filiis, quibus Paedagogus datus in Galliam abiit; cumque iis biennium fere est commoratus. Didicit ipse co tempore Gallicam linguam: cuius usus tunc in Germania rarior, quam nostra tempestate: et in studns, quod temporum iniuria et sumptuum


page 325, image: s358

Penuria, neglectum erat, adsiduitate abunde compensavit.

Revocatis autem nobilibus suis discipulis in patriam: ipse ad varias Galliae Academias sese contulit; interque eas Genevensem invisit: atque cum iurisprudentia, Theologiae studium feliciter, Dei beneficio, coniunxit. In legali equidem scientia eos fecit progressus: ut quasi emeritis stipendiis honestam a magistrorum scholis missionem imperarit, et Licentiati, ut vocamus titulo, Donello brabeuta, et promotore, fuerit insignitus.

Commilitones ibi tum in Gallia habuit iuvenes quosdam eleganter doctos: qui postea sub Friderico Electore dPalationo in functionibus praecipus stipendia fecerunt; et quibus cum per omnem vitam amicitiam coluit intimam, Casparum dico Olevianum, et Conradum Marium: quorum hic cum ipso in patriam rediit, ubi uterque operam suam Wolffgango Palatino Rheni, Neoburgi ad Danubium addixit; Zulegerus quidem in consiliis; Marius autem in informatione filiorum illustrium, de quorum numero fuit et princeps Ioannes Bipontinus, aeterna memoria dignus.

Eo in officio dum cum fide et diligentia versatur; a principe luo de matrimonio ipsi prospicitur, cum virgine Augustana patr ciae familiae, cui Helenae Beeri a Berenthal nomen. Duxit eam anno aetatis suae trigesimo, quae cum patrimonium attulisset satis amplum uxore petene, cum bona principis sui gratia, Atigustam commigravit: ibique fortunarum suarum sedem fixit. Sub id tempus, cum e vivis sublato Othone Henrico Electore Palatino, regio Palatinatus et dignitas Electoralis ad Fridericum III. principem omni laude maiorem, devoluta esset: ab eodem illo Electore evocatus, Haidelbergam venit: ubi a consiliis intimis et arduis principi fuit, praesertim religionis reformationem in ecclesiis et scholis Palatinatus concernentibus: quam ad rem singulari zelo ferebatur.

Hoc cum Ioannes Matthesius, pastor ecclesiae in valle Ioachimica inaudisset; matrem Zulegeri de filii periculo, et extremo eius animae discrimine monuit; ut qui Calvinismo infectus non solum ipse seductus sit; sed etiam alios seducat. Quibus matrona pia commota, Haidelbergam statim abiit, filium ab errorum deviis in regiam fidei orthodoxae viam reduct ura. Quo ut primum venit; filio errores, et quae inde secutura sint extremae impietaris dogmata; uti a pastore erat instructa, verbose, quae est matrum [Gap desc: Greek word] , exposuit. Filius patienter admonitionem, quam ex benevolo et sim plici animo sciebat profectam, audivit; nihilque aliud matri respondit; quam se rogare ipsam; paulisper ut secum commoretur: dies que aliquot apud Haidelbergenses ponat, frequentandis et audiendis publics


page 326, image: s359

contionibus. Mater adsentitur; coneiones adit: domi cum filio de quibusdam paucis colloquitur: tandem ultro fatetur: haectenus audita sibi, esse scripturae sacrae consentanea: agere gratiae: Deo. qui eo beneficio dignatus esset: rogare filium; ut rationem redeundi ad suos commonstret, quibus de erroribus falso ecclesits Palatinatus affictu sit indicatura, et de veritate pro virili eruditura. Id postquam factum; mater cum duobus filiis Stephano et Ioanne in Palatinatum commigravit, Matthesius pastor, ubi cognosset reversam excufare ecclesias Palatinas de falsis crroribus; ad se adcersivit eam: dixitque, vehementer dolere se; qued ab ecclesia vallis Ioachimica ad aliam abduci se passa esset: quaerere num ita sit? Tum illa, ecclesia vallis Ioachimica, inquit, est lignea; Haidelbergensis lapidea: ego neutri innitor. Doctrinam tamen utriuque deprehendo diserepantem: et quae Haidelbergae traditur. consoientia teste, scio cum literis sacris consentire: cui proinde et in vita et in morte, per DEI gratiam, adhaerebo. Audivit haec invitus Mathesius; eamque missam fecit. Sed haec hactenus.

Wenceslaus igitur Zulegerus cum ridericis III. Elect. Palatini non solum consiliarium; sed etiam praesidem ageret senatus ecclesiastici, fidemque suam ipsi atque industriam annis aliquammultis probasset: Ioanne Casimiro filio primum in Galliam anno sexagesimo primo, supra millesimum quingentesimum, expeditionem suseipiente, pater Zulegerum, cum rex Protestantium auxilia in Germania turbaret, misso Ludovico Sangelasio Lansato, Elector in aulam, et ad Conaeum ablegavit: rem totam ut exploraret; postea veriratis fide plena instructus, eundem Zulegerum, quo erat in ipsum animo, Casimiro una cum aliis comitibus et nobilitatis primariae v???s, adiunctum voluit, a consiliis bellicis ei ut esser: id quod Zulegerus persuaderi sibi passus est; quin et secundum cum codem Casimiro duce, anno septuagesimo quinto in Galliam abiit.

Anno septuagesimo primo, cum idem Fridericus Elector cognovisset Anabaptistarum sectam in vicinis, atque etiam suae ditionis urbibus, late graffari: colloquium Francothalii, oppido Palatinatus inferioris, indixit; eidemque Zulegerum praeesse voluit. Duravit ea disputatio a vicesimo octavo Maii usque ad decimum nonum Iunii: ibi quae capita insanis capitibus proposita fuerint, quidque utrinque actum transactumve, libro {* Cui titul. Protocoll. des gesprachs zu Feanckempthal.}publice super ea re edito, narratur. Solutum est colloquium ita; ut Elector sub gravi poena pertinaciae illorum interdixerit; ne in ditione sua docerent; aut subiectos Septemviratui Palatino erroneis dogmatibus seducerent.

Friderico III. deinde ad meliorem vitam evocato, anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo sexto, die vicesima sexta Octobris; operam Zulegeri idem dux Casimirus expetivit: cumque


page 327, image: s360

dioecesi Neo stadianae in Nemetibus profecit. Ea inpraefecutra vixit ad annum usque octogesimum tertium: quo una cum Casimiro Coloniensem expeditionem suscepit: sed orto inter ipsum et Petrum {* De quo ante Dimittitur ex aulica milit. Vivit in praedio suo.}Beutrichium legatum dissidio, cum gratia Principis dimissus, vitam privatam egit Neostadii. Postea vero, cum praedium Hildeshemii, in ditione comitum Leiningensium coemisset; co commigravit: et aliquot annis in otio iucunde ruri vixit: donce vergente aetate, et valetudine tum sua, tum uxoris decrescente, cum familia se Haidelbergam deportavit: ut et commodius medicorum opera, et familiarius amicorum veterum conversatione uti poslet. Ibi uterque testamentum condidit: atque ipse quidem Zulegerus mille ducentos solares coronatos; uxor vero quater mille et centum florenos ad pios usus legavit. Obiit diem suum uxor anno nonagesimo quarto die vieesimo Maii in acidis Schwalbacensibus: corpus Haidelbergam revectum, et ad D. Petti Christiano ritu terrae est mandatum. Ab uxoris obitu Haidelberga Francothalium, de quo ante, discessit: ut praedio suo vicimor esset.

Tandem cum morborum vis indies ingravesceret; et podagrici dolores miserrime ipsum vexarent: ex voto in invocatione feria Salvatoris sui Iesu Christi, exspirat Francothalii, anno Christi millesimo, quingentesimo, nonagesimo sexto, mense Febr. aetatis sexagesimo sexto.

Amici cadaver Haidelbergam reducendum, et ad D. Petri, iuxta coniugem; honorifice tepeliendum curarunt. Contionem funebrem habuit D. Daniel Tossanus Theologus: qui inter alia in eo laudavit zelum et serium studium repurgandi templa ab idolis Pontificiis, in monasteriis, collegiis, et aliis Palatinatus Electoralis locis: item reformandi ecclesias et scholas ab omni fermento et reliquiis Papatus: quod et cum aliis, Deo inprimis adiuvante feliciter perfecit: etsi non sine periculo et odio, praesertim nobilitatis, quod inition in se suscepit, sed fortiter superavit.

Seripta, quod sciamus, edidit nulla; sed ut aliorum ederentur, in sacris praecipue, auctor et adiutor fuit. Fratres uti diximus habuit duos; quorum alter Ioannes principi Auraico a secretis fuit: alter vero Stephanus in tabulario Electoris Palatini haidelbergae operam navavit. Sibylla, sorot eorum, nupta fuit Conrado Mario, senatus Ecclesiastici ibidem asiessori.

Tantum de Zulegero ex narratione M. S. a filio suggesta.


page 328, image: s361

GEORGIUS TRADELIUS.

GEorgius Tradelius anno Christi millesimo, quingentesimo, et trigesimo, natus est Dillingae, episcopi Augustani ad Danubium nobili oppido; patre in ordine Senatorum istius municipii honestum locum obtinente, et una cum laudatiss. coniuge, potius a virtute, quam ab ampliore fortuna, gloriam sibi comparante: ambobus tamen, hanc sibi vel maximam a supremo Numine datam felicitatem, grato animo laetantibus: quod talem filium genuissent; cuius lumine et ipsi clariores haberentur; et toti suae posteritati splendidissimam facem accensam esse cernerent.

Ingenium pueri, ad maximum decus et famam nati, Caspari Tradelii patrui, in dicasterio Augustano iurisconsulti, diligens cura suscepit, optimisque magistris ea in urbe in utraque facundia liberaliter erudiendum tradidit. Et vero iam tum enitebat in eo quaedam praeclara indolis admiratio. Nam et praeceptorum exspectationem antevertebat: et docilitatis laude omnes post se relinquens, aequalium venerationem sibi conciliabat: prolixas orationes memoriter, et cum delectabili venustate, pronuntiabat: carminum Virgilianorum integros libros, vix terve quaterve accurate perlectos, sine ulla linguae haesitatione, festive modulato numerorum sono, recitabat: quicquid vero suo Marte contexebat; puerilis iudicii captum longe superare videbatur.

Ut primum igitur per aetatem licuit, a patruo isto ad describendos causarum civilium libellos ae formulas adhibitus est; quas ille non solum celeri et correctissimo calamo in mundiores chartas retulit; sed diversas suopte ingenio, oblatis causis, tam eleganter excogitavit; ut ad forum et civilium negotiorum amplissimam tractationem, peculiari arridente astro, natus iudicaretur.

Cum igitur nec dum ephebis exemptus non vulgarem in literis progreslum fecisset, iamque maiora concipiens, animum ad diovini et humani iuris scientiam applicuisset: praeter patrui sui piam liberalitatem, Augustani quoque stipendii, tenuioris fortunae adolescentibus, liberalibus sese mancipantibus studiis destinati; subsidio fultus, apud propiores patriae Academias, legalis disciplinae iactis felicirer fundamentis una cum generosis quibusdam bonarum artium tyronibus, trans Alpes, ad florentissimum Patavii Gymnasium profectus est. Ibi assiduis vigiliis,


page 329, image: s362

pertinacique studio, et plurima disserendi exercitatione, brevi tempore, tantum profecit; ut non solum publica acclamatione, lauream consecutus; sed etiam ad enarrandas Iustiniani imperatoris Institutiones iuris civilis cathedrali dignitate, ab aequissimis alienae virturis aestimatoribus, celeberrimae illius scholae primariis antecessoribus, honorifice fuerit vocarus. Quo ille laudabili munere ultra biennium feliciter functus, magnam singularis memoriae, promptae cloquentiae, exacti iudicii, subtilis abstrusarum quaestionum investigationis, denique omnibus numeris absolutae doctrinae laudem atque famam, in eruditissimorum hominum ista clarissima luce, cum insigni patriae honore, post se reliquit: ut plane mirum non sit; natali solo restitutum, atque apud Ingolstadiensem Academiam, legitima ducta uxore et ad constantem vitae tenorem, familia decenter stabilita, a non paucis imperii potentissimis principibus, nobilissimis ordinibus, ac liberis civitatibus, ut aulis vel tribunalibus suis sese asscribi pateretur, honestissimis propositis conditionibus, certatim expetitum fuisse. Sed is praeclaram Augustae Vindelicorum rem pub. cui operam suam tota vita impenderet, omnibus aliis occasionibus exserendae virtutis, maturo animi iudicio facile praetulit; vel dulcis patriae insito amore accensus; a qua se longius amotum non voluit; vel pulchertimae urbis perampla celebritate, et omnium rerum usibus humanis explendarum opportuna affluentia pellectus; vel ingenuae civilitatis, liberiusque vivendi studio, ad id ipso genio suo compellente, incitatus.

In hac consiliarii, vel, ut loquendi mos est, Advocati reip. honorifica functione; dum causas civitatis ad iudicia acriter defendit: lites prudenter definit; oniaque ad veram iuris rationem, adhibito aequitatis temperamento revocat; dum plurimas legationes, cum primi nominis senatoribus, ad sollennes Imperii, et provincialium ordinum conventus feliciter obit; tantam exquisiti iudicii, absolutae eloquentiae, et admirandae promptitudinis famam consecurus est; ut ei a Suevicae provinciae senatu, communia negotia, honestissimo constituto salario, commissa fuerint; pariterque cum Comitum, et inter hos splendidissima Fuggerorum, Baronum Imperii, familia, cum pleraque nobilitate, ad causarum suarum patrocinium subinde vocaverint, Unde et nominis ei celebritas, et opum magnitudo honestissime accrevit.

Septuagesimum autem annum nondum attingens, cum senatoribus Augustanis ad comitia Imperii anno Christianae salutis nonagesimo octavo Ratisbonae legationis munere functus, in eiulatu praesentis uxoris 13 cal. Martii calculi doloribus, omnem medicae artis opem superantibus, composito ad Deum


page 330, image: s363

animo, et rite supremi elogii confectis tabulis, quibus et reip. olim dum in bonis literis tyrocinium poneret, sibi collatum beneficium, pio legato cleemosynae publice asscripto grate remuneratus, in facta concessit. Inde principum et Imperii ordinum nobilissimis legatis funus Ratisbonae extra portam, sollenni comitatu prosequentibus, eius cadaver Augustam reportatum, ad aedem cathedralem Deiparae virginis, proprio rumulo honorificentissime illatum est. Insuper et monumentum marmoreum apud S. Annam, sicut Theodorae unice delectae, nobilique matrimonio ornatae filiae, pater, ab exemplo in Italia abs se olim observato, in mandatis reliquerat, epigramma incisum legitur ab heredibus erectum.

D. O. M. S. GEORGIO TRADELIO. PRIMARII NOMINIS ET SINGUILARIS ELOQUENTIAE I. CONSULTO, PROVINCIAE SUEVIGAE, TUM AUGUSTANAE MULTARUMQUE ALIARUM RERUMP. ET ORDINUM ADVOCATO, QUI ANNO DOMINI cIo Io IIC. XIII CAL. MAR TII IN COMITIIS REGEN. REIP. AUGUSTANAE LEGATUS IN ULNIS LACRYMANTIS UXORIS, ANIMAM DEO PIE REDDIDIT. MARITO ET PATRI DULCISS. VERONICA KETZERINA CONIUNX ET SUPERSTITES LIBERI MULTIS CUM LACRYMIS POSUER. VIXIT AN. LAVII. M. X. DIES VIII.

Theodora Fil. Aegid. Sebast. Voit. a Berg. coniux, in timul. Patris:
Quae miseranda tuo imposui nunc saxa sepulcro,
Accipe pro meritis, mi pater, innumeris.
Si mihi marmoream licuisset sumere formam;
Ipsa forem, haud alius, quo tegerere, lapis:
Incisisque notis legerer: Theodora parentis
Fit tumulus, reddens ossibus ossa piis.


page 331, image: s364

Fuit vir sceurae libertatis animorum tota vita amantissimus, huiusque strenuus admodum propugnator: iura tamen et auctoritatem legitimi magistratus tam invicto mentis robore tutatus semper est: ut fortunarum et vitae periculum subire maluisser; quam ab ista laudabili sua constantia latum unguem recedere: id quod in illa gravissima, et turbarum plena contentione, ob receptam temporum emendatam distinctionem, ipsa re et opere testatissimum fecit, Obtrectationes invidorum infracti animi magnitudine facile contempsit.

Memoriae tenacissimae beneficio, quicquid vel olim legisset, vel numquam intermisso quottidiano labore, in processu aetatis, ex optimis auctoribus decerperet, optima fide, vixque mutatis verbis, cum audientium summa admiratione saepius recensebat: legum sancita e propriis sedibus depromebat, scriptorum discrepantes sententias paginis dinumerabat. Quando inopinatus et diffcilis aliquis casus obtigisset, in consultationibus tam publicis, quam privatis: ipsamet prudentia, rationis optimadux, eventus divinitus non providisset. Eloquentiae vero cum Latinae tum vernaculae redundantes divitias, nemo in eo non fuisset admiratus. Nemo laudando blaudior; nemo gravior admonendo; argumentorum vi atque copia nemo uberior: apta concinnitate verborum et sententiarum felicior; ponderosior quisquam exstitit.

Praeterea Demosthenicum illud ter in oratore maximum in co sic enituit: ut, vel Aeschinis testimonio, ipsum auctorem credi posset adaequasse. Nec minus calami incredibili quadam celeritate coram intuentibus stuporem incussit. Nondum maximis de rebus consultatione aliqua ad finem perducta; ipse saniora placita scripto comprehensa, cum audientium applausu proferebat.

Pronide cum haec inimitabilis industria sollertisque ingenii expedita facultas, crebris Imperii comitiis, aliisque celeberrimis conventibus pluriumum sibi auctoritatis contulisset; nulla fere maioris momenti res in publicam deliberationem venit; in qua non ipsius spectatissima prudentia, crudita facundia, et promrissima politi styli clegantia expeteretur: adeo ut Maximilianus II. Imperator, adaulam suam, opimis conditionibus benignissime invitaret; illo civilis vitae tranquillitatom vel maximo dignitatis splendori, immoto animi iudicio constanter praeferente: etsi alioquin erneritae virtutis condigna praemia non desideraverit, a Caesare nobilitatis insignibus, ad perpetuum posteritatis suae ornamentum splendide condecoratus.

Insuper a patruo suo, dequo ante, liberis destituto, haeres testamento scrip tus, familiam suam longe maioribus, honesto labore partis opibus firmavit: nec non claris affinitatibus e patricio ordine exornavit.


page 332, image: s365

Coniugii fidem Canctissime coluit. E prima uxore Ingolstadii ducta filium Philippum habuit; qui paternis vestigiis insistens, cosdem iurisprudentiae pulcherrimos titulos, flotente aetate adeptus, industriaque sua partim patriae, partim Bavariae Duci; pariterque illastribus et nobilibus quibusdam partibus comprobata, paucis ante patris obitum diebus vita functus est. Duas itidem filias ex eodem matrimonio, nobilibus et clatis nuptiis decoratas, sustulit; quarum maior patris fatum paucis mensibus antevertit.

Secundam uxoreme patricio genere, sine liberis morte sublatam amisit. Cum tertia honore maiorum, pietate, moribus, prudentia, frugalitate lectissima femina, Veronica, undetriginta annos concordissime vixit, sex liberorum pater ex ea factus: filiorum trium totidemque filiarum: sed ex his maiore natu filio Georgio, ante annum paterni obitus, Venetiis inopinato casu sublato, fati acerbitatem, mater provida et per dissimulationem apud consternatum patrem mitigavit.

Ceterum praeter maximarum virtutum felicem [Gap desc: Greek words] id etiam reliquis suis donis Gratiae adiunxerant; quod a gravioribus curis et laboribus animum aliquantum remittens, apud domesticos et amicos iucunda quadam ioeorum civilium venustate, sormones familiares condiebat, leporumque erudita festivitate accumbentes ad honestam hilaritarem provocabat.

Novissimam uxorem, gratissimam itinerum suorum comitem habuit; cum propter mores toto animo abs se probatos; tum, quod corporis obesioris mole gravato, eius sibi opera ad valetudinis curam peropportuna fuerit.

Nihil unquam otio indulsit; sed omne tempus a negotiis et actionibus vacuum legendo, scribendo et meditando traduxit: nisi quod plerumque a prandio, valetudinis causa vehiculo per unam atque alteram horam utebatur.

Sed enim tanto pulcherrimarum scientiarum ardore perpetuo flagrabat; ut etiam Cabalae, disciplinae abstrusae mysteria, degustata mediocriter Hebraeorum sacra lingua. miro ingenii acumine assecutus, de omnibus fere naturae arcanis, multoties subtilissime dissere solitus fucrit. Ingra vescente vero aetate praeter iurisperitorum vastos commentarios, sanctorum patrum numquam intermissa lectione pluriumu sese oblectabat.

Scripsit quoque quamplurima, quae scriniis suis recondidit, praesertim illustrium causarum, adiustitiae libram exquisitissime appensas consultationes; quarum duo densissima volumina filiis heredibus reliquit.

Ex parentalibus ab Aegidio Sebastiano Voit a Berg, genero, et Casparo Tradelio filio, editis.


page 333, image: s366

PHILIPPUS MARNIXIUS.

DATUS Belgis est Philippus Marnixius eques Sant-Aldegondanus, Bruxellis, anno Christi millesimo, quingentesimo, tricesimo octavo, e parennbus Burgundicis; qui eo concesserant. Nomen eius per Europam clarissimum: et in viro genus cum ingenio, ingenium cum eruditione, eruditio cum virtute, virtus cum industria certarunt.

Itaque cum Belgium oppressum ingemisceret, sub intolerabili Ferdinandi ducis Albani iugo; suosque vindices ac defensores desideraret: ecce inter primos hic sese obtulit Marnixius: quiex Germania superiore, quo profugerat, ac Haidelbergae aliquamdiu adsessorem senatus ecclesiastici egerat, in Bataviam, Belgicae libertatis arcem, statim contendit, anno Christi millesimo, quingentesimo septuagesimo secundo. Quo in loco rem non tam fortiter gerendo, quam imitatione Cyneae cordate loquendo, non postremum patriae, libertatis propugnatorem se declaravit: et a Guilielmo Nassovio Auraico, magno principe, summo in honore est habitus. Incredibile dictu, quantos labores, quae pencula, pro repub. patriae bello illo exceperit; semel iterumque {*Thuan. li. 59. histor.}captus, et aegerrime dimissus, interventu Hispanorum ab altera parte interceptorum.

Respirante iam Belgica, Brabantia, Flandria, aliisque provinciis, libertaiem apeite amplexantibus, magnum huius nomen fuit apud omnes. Legationes ad reges, ad principes, ad res publi diversas obiit saepius: et quidem anno septuagesimo quinto, decreta in {*In Angliam. Th. lib. 60. hist.}Angliam legatione, missi sunt Philippus Marnixius, Ianus Dousa, Guilielmus Nivellus, Paulus Busius, et Franciscus Maelsenus: qui certis conditionibus se illius patrocinio subicerent. Anno deinde millesimo, quingentesimo, septuagesimo octave, cum Imperii comitia Womatiae Vangionum Caesar indixisset: eo a Matihia Marnixius missus, orationem mire {*Th. lib. 66. hist. pag. 169. Oratio eius.} liberam habuit ad Septemviros, et qui aderant Imperii principes, nonis Maii: qua, deplorato miserabili Belgii statu, et Albani tyrannide acerbis verbis exagitata, Imperii opem imploravit. Dixit tunc: commune esse periculum: et fore, ut belli incendium, nisi mature exstinguatur, se latius latiusque diffundat: et ipsas Imperii civitates apprehendat. Typis excula in publicum prodiit ea oratio: qui quidam Calidius Chrysopolitanus alia oratione, Lucenburgi edita, respondit; quae tota in exagitanda Belgarum, tum in Deum, tum in principem rebellione occupatur.


page 334, image: s367

Anno dein octogesimo, cum diu de principe aliquo externo deligendo, ab ordinibus Brabantiae, Flandriae, Hollandiae, Zelandiae, Mechliniae, Frisiae, deliberatum esset: Marnixius; et alii, cum plenis, ut loquuntur, mandatis, in Galliam {*Thua. lib. 7. histor.} ablegati sunt: ut cum Francisco principe Andino agerent, desuscipiendo illarum provinciarum imperio. Anno octogesimo tertio, cum Uranii princeps in Zelandiam cum aulica familia contenderet: antequam discederet: ratioem magistratui Antverpiensi {*Thua lib. 77. hist sub ann. 1583} praesetipsit, qua se in urbis administratione dirigeret; et Marnixium, cuius fidei ac prudentiae plurimum tribuebat, in proximum annum consulem designavit, Pratoris, quem Margravium vulgo vocant, etiam dignitate, quam ille recusavit, delata,

Gessit itaque Antverpiae consulatum ea tempestate; qua Alexander Farnesius, Parmae princeps illam urbem {*De qua obsidione Th. li. 80 sub ann. 1584.}obsedit: quam boni consulis munere perfunctus ubi reliquit: sibi ita vixit, ur et aliis vixerit. Nullum autem maius prudentiae specimen edidit ea obsidione; quam quod cum ipse rei frumentariae, viritim fere tenuioribus distribuendo, praefactus esset, collegis Gualtero Grutero ac Luca Rosa: nemo unquam e plebe sentire potuit horrea ita exhausta; ut si triduum adhuc dilata fuisset pacificatio cum principe Parmensi, fame expugnari potuisseturbs tota. Sane nihil fuisse tunc tem poris frumenti in publico, imo ne in privato quidem; inde liquet; quod primis diebus, nulla pecunia ibidem potuerit comparari panis: ac e vieinis pagis inferen dus fuerit commeatus.

Postea cum anno nonagesimo tertio Friderico IV Elect. Palat, Loisa Iuliana, Wilhelmi Auraici principis filia, sub finem mensis Maii delponsata, adducenda esset: Marnixius eam sponsam primum Dillenburgum, dein Haidelbergam duxit, caput legationis, Nuptiae autem celebratae sollenniter fuerunt Dillenburgs mensis Iunii die duodecimo,

Postremum in Galliam legatus, valetudine obnoxia, fractoque multis laboribus corpore Lugduni Batavorum, in Musarum gremio exspiravit, cum in urbe illa Bibliorum translationi incumbens, annos aliquot exegisser. Obiit anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo octavo, die decima quinta Decemb. aetatis suae sexagesimo. Exstat in virum incomparabilem epigramma epitaphivim huiusmodi:
Non poterant alibi tua dignius ossa cubare,
Marnixi, iuxta clare sago atque toga:
Quam Leidae; Martis quae et Palladis artibus alte
Effert prae reliquis urbibus alma caput.
Aliud.
Conditur hoc tumulo Marnixius ille Philippus,
Clarus consiliis eloquioque potens.


page 335, image: s368

Qui magni illius, cui debet Belga salutem,
Principis Auraici cor animusque fuit.
Cuius opem sensit. Res publica libera magnam:
Et purae adsertus relligionis honos.
Per densa invidiae tela ille et mille labores
Herculeo vere secandit ad astrae gradu.

Est et hoc Iani Gruteri in manes Philippi Marnixii carmen:
Orbis delicies amorque Marnix,
Quo digno poteris tegi sepulcro?
Defunctis aliis, satis sepulcro est
Pars terrae brevis: orbis ipse dignum
Vix totus fuerit tibi sepulcrum,
Orbis delicies amorque Marnix.

Fuit vir hic et Theologus et Politicus cum paucis conferendus. Prudentiae et historiae cognitio quanta in eo fuerit, scriptum illud declarat, in quo agit de Hispanorum scopo, ad quem sua ipsi tela dirigunt; qui Morarchiam sibi praefigentes, nihil non ausint. In eodem tamquam vares prognosticis politicis multa praedixit: quae evenisse Britannia, Polonia, Gallia, aliaeque regiones restantur. Inter varias gravissimasque occupationes aut scribebat aut commentabatur semper aliquid, Reipulbicae aut ecclesiae profuturum. Cumque singulari sacrarum literarum amore flagraret; e lingua Hebraea: cuius prater alias plures apprime peritus erat, psalterium in mere Belgicam linguam, exclusis Gallorum vocibus, quibus alioquin hominum corum versus tunc temporis scatebant, rhythmis modulisque constrictum industriosissime convertit. Id opus hactenus aliquoties typis publicatum, sed numquam communi contionatotum consensu est receptum: cum contra versio alterius a tot milibus ediscatur. Nimirum
Pro captu lectoris habent suae sata libelli.
Biblia quoque ipsa ordinum Belgii auspiciis est adgressus: quod opus absolvere mors ei non permisit.

Scripta ab eo in lucem edita partim Theologica, partim Politica, sunt praecipue haec: Psalmi, ut diximus, ex Hebraea in Belgicam linguam translati: deinde ad rhythmos Belgicos ab codem revocati: sic etiam Veteris et Novi Testamenti cantica. Theses aliquot de ecclesiae atuqe ecclesiasticarum traditionum [Gap desc: Greek word] seu certa norma. Item de sacramento cenae Dominicae. Responsio ad Michaelis Baii, regii professoris Lovaniensis apologiam.

Epistola consolatoria ad fratres exules Brabantos, Flandros, Hannones, Artesios, aliosque Belgas, ob evangelii doctrinam peregrinis in regionibus dispersos.


page 336, image: s369

Tractatus de cena Domini, ad Galliarum regis sororem, Lotharingiae duci nuptam.

Contra Libertinos, apologetica responsio contra anonymum quendam Libertinum.

Alvearium Romanum dedicatum Francisco Sonnio, primo Silvaeducensi episcopo, Hispanae inquisitionis haud infimo. Editum hoc scriptum anno septuagesimo primo, quo tempore crudelissime in viscerea Belgieae saeviebat Albanus; estque varietate historiarum, et acumine sententiarum refertissimum: iocis factissque, in Papistarum theatrales nugas et fabulas mire conditum: adeo ut lectoribus istorum temporum praecipue, singularem attulerit voluptatem: et occasionem multis praebuerit, de religione Christiana serio cogitandi. Et hic liber ut populari applausu exceptus, sic non sine fructu plurimorum lectus, plus rei Belgicae illa tempestate in religionis negotio profuit; quam eruditi aliquot commentarii.

Edidit et tabulam, qua differentiam exponit Christianae et Pontificiae religionis. IN hac multa ex alveario hausta: multa nervosis argumentis serio tractata: a Belgis Gallisque summo studio desiderata et lecta. Prodiit anno nonagesimo nono.

Politica eius haec sunt: oratio illa Wormatiae pro archiduce Austriae Matthia, et ordinibus Belgicis habita: quae a Baptista Hovarto poeta Belga ad patrii idiomatis rhythmnos est revocata. Huic accedunt variae variis temporibus evulgatae admonitiones, declarationes, interpretationes, et inter seria ioci ac facetiae, alique anonyma multa Marnixio auctore: quae pro temporum ratione suis Belgis, patriae religionisque libertatem propugnantibus, prodesse vir prudens iudicavit.

Ab hoc etiam profecta dicitur decantata illa cantilena, composita in laudem principis Guilielmi Nassovii, ad Belgas, tyrannide Albani oppressos, edita. Quae quidem cantilena ita scite facta; ita concinnis rhythmis modulisque suis est attemperata: ut plebis animos mire ad principis libertatisque patriae amorem inflammarit: et ipse alterum se Tyrtaeum, toties a Platone laudatum praestiterit.

Et tantum de Marnixio hoc Theologo et Politico ex Academia Lugdunensi et elogiis doctorum virorum: item ex deliciis poetar. Belgicorum.


page 337, image: s370

SAMVEL GRYNAEUS.

NATUS est Samuel Grynaeus Basileae Rauracorum, anno Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo nono, die Me dardi, quem diligenter observare vinitores solent. Patrem nactus est Simonem, virum doctissimum: qui primus illi familiae splendorem virtutis ac doctrinae intulit: Matrem vero Catharinam Lombardiam, matronam honestam, et ingenio ad pacem maxime proclivi. Patrini ipsius fuerunt Osvvaldus Myconius, et Ioannes Meierus viri omni laude digni. Utprimum per aetatem potuit, ingenium ipsius omnium doctrinarum capax literis dicatum est, praeceptore Thoma Platero viro erudi. tione et virtute insigni. Eius fideli institutione per aliquot annos usus, itain literis profecit; ut in studio sorum numerum anno quinquagesimo primo receptus fuerit. Ibi cum praeceptoribus diligentiam in discendo suam probasset, gratus carusque fuit professoribus illis publicis, viris omni doctrinarum genere excellentibus, Thomae Grynaeo patruo, qui tum temporis praepositum superioris collegii egit, ac simul professorem Latinae et Graecae linguae; Ioanni Nyssaeo Augustano, cui ob ingenii industriam et promptirudinem professio poetices demandata erat: Huldrico Coccio, primum Logices, deindo Theologiae professroi.

De horum iudicio, cum tantum in artibus organicis profecisse videretur, testimonio eruditionis primo, cui a lauri bacca nomen, ornatus est. Postea, quemadmodum Basiliensi in Academia studiosi philosophiae duas in classes sunt distincti, audiit oratoriae professorem, virum celeberrimum oratorem insignem, Caelium Secundum Curionem: Sebastianum Castalionem Professorem linguae Graecae: Ioannem Bechium organi Aristotelei interpretem.

Horum institutione aliquandiu usus, a parentibus uberioris ingenii cultus causa Argentoratum missus est: ubi inter alios audivit Ioannem Sturmium, obsingularem eloquentiam et multatum rerum scientiam celeberrimum. Hinc post annorum aliquot intervallum domum reversus in patria aliquandiu substitit, postmodum Tubingam Suevorum profectus, iuris civilis studium aggressus est: in quo brevi cos fecit profectus, ut multis admirationi ob modestiam, et diligentiam fuerit. Florebat illo tempore in Tubingensi Academia Nicolaus Varenbulerus I. C. celeberrimus, quem inprimis Grynaeus admirari et amare statim coepit; perfecitque ut mutuo ab eodem diligeretur.


page 338, image: s371

Tubinga digressus rediit Basileam circa annum septuagesimum seeundum, ac studium iuris summa cum diligentia protecutus est. Docuerunt autem tunc Basileensi in Academia D. Basilius Amerbachius, Viti Amerbachii I. C. filins: Ioannes Sphyracta et Ioannes Hopperus ICti. Sed postea ingruente et horribiliter grassante lue epidemia: ita ut multa hominum milia absorberet; Dolam Burgundionum concessit: quo telam studiorum pertexretet; et ad metam propositam commodius perperveniret: cum in patria Academia pestilentiae saevitia dissipata integrum id ei non esset.

Postea cum pestis desiisset, rediit in patriam anno sexagesimo quinto, explicatisque sui ingenii divitiis non magno negotio a Philosophica facultare summum in Philosophia gradum titulumque obtinuit, Paulo Cherlero Elsterburgensi et Iona Grassero Basiliensi competitoribus, sub Decanatu Ioannis Hospiniani Steinani, organici professoris. Adeptus hunc gradum dignus iudicatus est, qui in professorum numerum cooptaretur. Demandata igitur ei est professio oratoria: cui tauta cum laude adolescens viginti quinque annorum praefuit: ut novus videretur Demosthenes Athenis Christianis exortur. Anno vero sexagesimo nono, mense Iulio Doctoratus insignibus tituloque publice una cum Philippo Camerario, magni illius Camerarii Ioanchimi I. C. Filio, a Casparo Hervagio I. U. Doctore celeberrimo ornatus est, Decanum agente Adamo Henrico Petro. In collegium deinde Antecessorum cooptatus Basilii Amerbachii et Adami Henrici Petri per complures annos collegam egit. Itaque ius civile, et in eo institutiones Iustiniani, publico stipendio magnaquive ingenii gloria profiteri coepit. Tandem Basilio Amerbachio in professione et syndicatu successit; rem pub. quanta potuit fide adiuvit; in officio omni sedulus et pius: quodque minime silentio involvendum, ipso ea in facultate professore ac promotore, Doctores et Licentiati iuris creati fuerunt ultra trecentos sexaginta.

Ad metam vitae cum appropinquaret, morbo fatali et longo, hydrope correptus est: cuius dolores et cruciatus omnes patientia Christiana superavit. Invalescente autem magis ac magis valetudine: ita ut etiam, propter tumorem voce ipsa adempta, per integrum triduum nullum ab ipso auditum fuerit verbum: interim tamen suspiriis et gemitibus, et sublatis in caelum manibus, satis significavit; undenam sibi auxilium exspectaret. Tandem die tertio Aprilis, sub horam noctis tertiam, animam Deo Ichovae reddidit, anno Christi millesimo, quingentesimo, nonagesimo nono, aetatis suae sexagesimo, cum annos triginta Academiae patriae praefuisset. Sexto die post illatus est sepulcro


page 339, image: s372

patris sui, quinquagesimo octavo anno post, quam ille obiisset.

Antiquum hic obtinuit et in Gryneorum familia sollenne: ut et caetus sacros sedulo frequentaret; contiones attente audiret: vitam et mores ad verbi divini praescriptum componeret: humanus adversus collegas: facilis in cives: hospitalis in advenas: benignus in tenues esset: uno verbo,

Hic non videri, sed esse voluit bonus.

Ex oratione parentali, habita a Ioanne Casparo Grynaeo.

PETRUS HEIGIUS.

PRAECLARUS hic iuris antistes, et in omni literarum genere vir versarissimus, patriam habuit Stralsundam, Pomera niae oppidum: ubi natus est circa annum Christi millesimum, quingentesimum, quinquaegesimum octavum.

Adolescens ad literas adhibitus, ius civile est aggressus: in quo diligentia singulari felicique ingenio progressus fecit eos: ut ab Augusto Electore Saxoniae pene adhuc iuveni, partes publice Wittembergae docendi, ac de iure respondendi fuerint demandatae. Hoc in professionis munere sollenne suum obtinens, se dulus iuxta et fidelis fuit in legibus explicandis disertus: in extricandis acutus: in controversiis diiudicandis providus ac felix.

Praeterea non minori cum laude Adsessoris tam in iudicio provinciali, quam in illa regione summo, quod appellationi dicatum est, (appellation rath) functus est officio. Ubi causas semper legibus, non leges causis et casibus adaptavit: et omnia ad bonum et aequum, certissimam veritatis legalis normam, ceu ad Critolai libram, iusta interpretatione, sanoque iudicio, quo plurimnm valuit, accommodavit.

Post ubi non ita dudum in gravissimum consiliariorum aulicorum senatum singurali cum clementiae significatione, et dispensatione, adoptatus fuisset: virum quoque se et talem prae buit, qualem in ea dignitate constitutum decet. Vere enim a Biante {*Aristot. lib. 52 Nicom. cap. 3, Magistratus virum ostend.} dictum: [Gap desc: Greek words] quasi nullibi mortalium ingenia dignoscantur rectius; atque quando gubernationi publicae adhibentur.

Tali in statione altoque honoris fastigio collocatus, dum nulli gravis, omnibus est usui, e vita evocatur anno Christi millesimo, quingintesimo, nonagesimo nono, cum nondum quadragesimum primum aetatis annum explesser: et peretuo


page 340, image: s373

imitandum sibi proposuisset magnum ICtum Davidem Peiferum, cancellarium Saxonicum.

In usum iura dicentium colligere cepit multas iuris controversias, easque arduas et usu frequentiores, quae post obitum auctoris prodierunt opera Ludovici Person ICti, et Professoris Wittembergici, titulo; Quaestionum iuris taem civilis, quam Saxonici: in quos commentatios tale scripsit idem Peifer IC. epigramma:
Non igitur totum te nobis abstulit Heigi
Mors: quae te iustum sustulit ante diem.
Leucorea iuvenes docuisti vivus in urbe:
Erudiunt tua nunc posthuma scripta senes.
Vixisti semel in terris: post funera duplex
Est data, sopito corpore, vita tibi.
Elysiis in agris animo novus incola caeli:
Nobiscum scriptis vivis et ingenio.
His vives, mundi dum stabit machina: vite
Caelestis nullo tempore sinis erit.
Ex ipsius Heigii Quaestionum tomis.

BOETIUS EPO.

MULTIPLICI laude nomen suum Boetius Epo Frisius Rordalinsanus immortale reddidit. Nam linguae utriusque exacta notitia, quae ad homines illustrandos una fere sufficere semper existimata est, exiguam partem in huius viri laudibus occupat. Praefulget enim rata quaedam iuris, atque inprimis Pontisicii cognitio: quippe qui Tolosae suprema Iurisprudentiae laurea decoratus, primum Lutetiae Parisiorum, post Lovanii Grudiorum cam ipsam summa cum ingenii, tum doctrinae gloria tradidit. Qua una re promeruit; ut veluti coloni regiis auspiciis Lovanio, Duacum Catuacorum ad Scarpum fl. cIo. Io LXII. deducta, et ipse suos inter antesignanus mitteretur. Qua in Academia septem ipsos et triginta continenter annos, raro certe constantiae exemplo, de superiore loco proficendi munus sustinuit; honorarii etiam vice, Palatini Comitis titulum adsecutus.

Antiquitatis vero ecelesasticae peritissimum fuisse arguunt eius Syntagmata, et Ecclesiastica atque Heroicae quaestiones. Scripsit etiam tractatum de honorum Academicorum usu et progressis; nec non commentarios novem Testamentarios. Collegas eodem secum profectos ad unum omnes praemisit: quibus compositis ipse superstes vixit septuagenario, in tor tantisque


page 341, image: s374

lueubrationibus, maior; maior; duodecim etiam liberorum ex honesta coniuge parens. In his et filium, ut tituli, sic et cathdrae consortem reliquit. Obiit Lovanii, anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo nono; conditus est in aede societatis Iuesu, hac brevi, ut iussetat, inscriptione:

BOETII CORPUS QUIESCIT HIC EPONIS; ANIMAM RESPICE O IESU BENIGNITER. Aubertus Miraeus in elogiis Belgicis.

IOANNES WOLFIUS.

ANNO Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo septimo, die{*h. e 10. Aug.} D. Laurentio sacra, Ioannes Wolfius in oppido ducatus Bipontini, quod veteri Romana appellatione, {*Vernac. Bergzabern.} Tabernas montanas vocant, natus est. Parentes ei fuerunt prudentiae atque integritatis laude, et opulenta honestate conspicui, pater Wolfganus, oppidi illius praetor, mater Catharina Heugeliana. Hi quemadmodum in rei familiaris administratione fuerunt diligentes; ita in disciplina domestica, et liberorum educatione, tamquam praecipua domus parte, praecipuam quoque curam posuerunt; et ad ecclesiam forum ve filios, ad focum autem colum, et acus filias informandas curarunt. Cumque hic noster fratrem Ulricum ingenio antecelleret: et spem de se egregiam ostenderet: literis totum manciparunt, eventu felicissimo. Nam cum in triviali ludo mature elementa artium et linguarum percepisset: ad publica eruditae doctrinae Gymnasia fuit emittendus; ubi se informandum viris praestantissimis daret. Audivit igitur viros undiquaque doctissimos: {*A. 1556.}Argentorati Germaniae Tullium I. Sturmium: {*A. 1558.}Wittembergae politioris literaturae parentem Melanchthonem: {*A. 156 1.}Tubingae sui saeculi philosophorum principem Iacobum Scheckium: {A. 1564.}Biturigibus Gallorum legalis prudentiae coryphaeos Iacobum Cuiacium, Franciscum Rossardum, Antonium Contium, Hugonem Donellum. Ex horum aliis divinarum humanarumque retum notitiam sibi comparavit: ex aliis actue disserendi, ex aliis prudenter et copiose dicendi artem didicit: ex aliis recte constituendae administrandaeque Rei pub. praecepta hausit: ex aliis boni et aequi artem cognovit.


page 342, image: s375

Cum igitur in linguis, scientiis, atque legibus tantum profecisset: ut utiliter iam in iisdem et alios instituere posset: in disciplinam aliquot adolescentes nobiles recepit: cosque tum praeceptis, tum exemplis praeclare informavit. Prodierunt ex ipsius institutione; et ad Rei pub. clavum sederunt, cum laude sua et commodo publico non pauci: de quibus fuerunt Wolfgangus Ulricus a Vennigen, Ioannes Wolffgangus ab Anv veil, Wirttembergici ducis aulae prefectus ac consiliarius; Richarduo a Sigemgen I. C. Gamerae Imperialis adsessor, et alii. Cum iisdem suae disciplinae alumnis, in exteras quoque Academias Biturigum atque Dolanam est profectus. ac in iis{*Ab anno 1564 ad. 67. usque.} quadriennium prope versatus, Galliam et Burgundiam perlustravit, et expedite Gallice loqui didicit: varias variarum rerum pub. politias, legesque cognovit: mirabilia et memorabilia quaeque observavit: quae omnia magno ipsi usui in omni vita postea fuerunt. Cum itaque fama de Wolfii doctrina et virtute, linguatumque plurium peritia percrebuisset: factum est; ut, cum Barnimus et Ernestus Ludovicus, duces Stetinenses Pomeraniae, Burgundiam perlustrare in animo haberent; Wolsium itineris comitem sibi adiunctum voluerint. Viam ergo ingressi, Dolam appellunt, urbem Academia celebrem: ubi iam antea Wolfius iuris studio operam dederat. Ibi cum ex illustciss. comitatu unus atque alter testimonium publicum, et Licentiae gradum petiturus esset: Wolfium, ut competitorem se praeberet, orarunt; et vix tandem exorarunt, accedente ipsorum principum hortatu: qui sumptus omnes prolixe suppeditarunt.

Sic ergo ornatus et honoratus paulo post in Germaniam rediit: et relictis studiis Academicis ad praxin animum adiecit: cuius causa ad Imperii summum tribunal, quod Spirae Nemetum, sese contulit. Ubi cum biennium fere exegisset; ab Electorali Palatinatu Cameralibus commendatus, et in ordinem adsessorum est cooptatus, anno Christi undeseptuagesimo. Sed paulo post a militia togata ad armatam est pertractus, hac occasione.

Cum in Gallia a Romanae ecclesiae grassatoribus omues, qui in Pontificis verba iurare nollent, ad necem quaererentur: auxilium Germanorum principum, quos Protestantes vocant, in acie illi novaculae constituti, implotarunt, Horum precibus cumprinceps Wolfgangus Palatinus Rheni, annuisset: iamque coacto exercitu Galliam ingredi in animum induxisset: vidit opus esse sibi viro, qui Gallicam linguam calleret: qui regionum situs perspexisset: et legati, sicubi opus, munere cum dignitate fungi posset. Eam ad rem idoneus visus Wolfius civis Palatinus, qui cum operam suam principi, et tum Imperatori auxiliarium copiarum, addixisset: in Galliam profectus,


page 343, image: s376

toto expeditionis tempore fidem, prudentiam, industriam animique magnitudinem constanter probavit. Statim in primordio, cum Carolus IX. Galliae rex, causam istius expeditionis quaesivisset; ipse ad regem ablegatus, recta per medias hostium copias, Verduxum, ubi rex agebat, contendit: quaeque in mandatis habebat, prudenter graviterque expedivit.

Postea durante bello, Bipontinus corpore gravis, cum diu ante quartana laborasset; ex itineris fatigatione gravius aegrotare cepit: tandemque Nessunii, tribus a Ratiasto leucis, inter Ludovici, Nassovii comitis, manus{*A. 1569 d. 11. lun etat 43.} exspiravit: cum prius suos ad bellum pro communi causa, et idem sentientium principum ac sociorum libertate susceptum, fortiter persequendum hortatus esset. Corpus exenteratum primumquive Engolismae adservatum, illustrissimi principis filii deinde ad sepulturam sibi concedia rege, regina Navarraea, et Amiralio, Wolfio secundum tertiumve legato, petiverunt. Quod cum impetratum esset, anno septuagesimo primo, illud per incommodum accidebat: quod pleraeque omnes civitates, per quas transcundum erat, praesidiis militaribus tenebantur: mare autem a pitatis infectabatur: quin et nautae confirmarent: mare etiam in navi cadaver non ferre. Ibi cum res periculo non careret: omnesque animi penderent: Wolfius, post longam deliberationem, cum omnia in utramque partem pensiculate ponderasset, et exempla{*Parandinannal. Burg. l. 2. et l. 3.} cadaverum, per mare devectorum, in memoriam sibi revocasset; laudatissimae memoriae principi ac do mino suo extremum pietatis officium praestiturus, dubium maris discrimen; quam terrae certissimum subire maluit.

Paravit ergo iter, et loculo, in quo principis recondebatur corpus, cistae incluso, eaque linteaminibus obducta ac funi bus constricta, Cognaco, quo pace iam iterum facta atque firmara Engolisma, ne qua ab Engolismensibus iniuria afficeretur, deductum erat Rupellas, inde Provagium transvehendum euravit, atque ita seu mercium seu armorum praetextu, exportavit olcadi Lubecenfi impositum. Ibi cum post variam fortunam d. 3. Id. Sextil, Biramium, Lubecensium portum appulisset: inde comparatis ad honorificam subvectionem necessariis, per Lunaburgum, Brunsuigam, Wolfenbutelum, Mundam, Cassellas facto itinere, ubique funebribus orationibus decorato funcre, principibus, civitatibus, ac ordinibus obviam, qua incedebat, honorifice ac magno comitatu, procedentibus, tandem in propriam ditionem pervenit. Id non praetereundem; magnas quidem fuisse saepe ortas tempestates, quae modo Angliam, modo Hispaniam


page 344, image: s377

versus navim impuleunt: piratas quoque non semel occurrisse: ut arma, quae in csta recondita Wolfius veheret, expedire nauta iuberet: tamen omnibus periculis superatis Dei ope, Wolfius exuvias illas sui principis in patriam ad suos feliciter adduxit: a quibus deinde, exsequiis tanto principe dignis, in maiorum tumulo{*A. 1571. d. 23. Sept.} Meisenhemii, Bipontini ducatus oppido, magnis sumptibus in vecturam ac pompam factis, fuit conditum.

Hoc eius fidelissimum servitium grata memoria principes Bipontini Philippus Ludovicus et Ioannes, fratres, Palatini ad Rhenum, prosecuti sunt: eiusque opera, etiam sequentibus annis, in ardius maxime negotiis usi. Nam ad Angliae reginam secundum, et semel ad Poloniae regem gravissimorum negotiorum causa ipsum ablegarunt: quae cum prudenter, tum fideliter ipse expedivit: eiusque rei laudem ab illis summis monarchis; non sine muneribus, retulit. Gratus itaque carusque suis principibus fuit: qui ob fidem probatam, ob diligentiam et prudentiam saepius perspectam, non solum ad consilia adhibuerunt intima; sed et benesiciis ac muneribus magnificis cum ornarunt donaruntque: quibus et gavisus ipse fuit: et heredes posterique gaudebunt.

Porrro cum aulae totum se dedidisset: singulari quadam virtute, non potuit unius aulae laboribus animi contentionem explere: sed adsuetus iam bellicis curis vigiliisque, et extra militiam in negotiis tractatus summis, cum quod dicitur, Marti armae non lint gravia: passus est, unius atque alterius aulae labores sibi imponi. Itaque et a Carolo, marchione Badensi ac Hochbergensi, in senatum adoptatus, et municipio Mundelsheimensi praefectus est: quo in munere utroque annis viginti prudentiam illam sibi propriam egregie probavit: fidem datam minime fefellit: communem utilitatem pro sua virili promovit: omnem denique de se spem laudabiliter sustinuit, si non vicit.

Carolo mortuo postea candem fidem filiis eius Ernesto Friderico; Iacobo, et Georgio Friderico, fratribus germanis, constanter praestitit: corumque nomine{*A. 1577. 85.} tertium legatus ad aulam Augustam ivit: quaeque in mandatis habuit ex voto confecit. Pro qua industria ac fide principes illi, non honestum solum ei salarium decreverunt: sed quae fuit ipsorum clementia, muneribus quoque animum erga suum Wolfium prolixe declararumt; donatis iam prope emerito feudis aliisque benesiciis amplissimis.

Tandem cum iam in militia sua, in aula, in praefectura, quinque ferme lustra exantlasset: multos excepisset labores: et periculis defunctus magnis esset: virib. exhaustus ac senectuti iam proximus, laxamentum et quietem quaesivit. Rude ergo donatus Haeilbrunnam secessit: ibique rerum suarum domicilium sixit, anno


page 345, image: s378

Christ noaagesimo quarto, supra sesquimillesimum. Senatus illius utbis, quae una est ex Imperialibus, optimum senem lubens admisit: et civitate dignissimum aliisque privilegiis iudicavit. Ibi itaque in otio vixit literario; gratus bonis omnibus, gravits nemini: ad annum usque sexcentesimum et millesimum.

Quemadmodum autem in omni vita petivetat; ut ne, quod vidisset plutimis accidere, longis doloribus ac cruciatibus factali in lecto conficeretur: sed cita beatauq morte corporis vinculis solveretur: eius sui voti plane compos est factus. Nam anno illo sexcentesimo, die vicesima tertia Maii, a prandio, repentino correptus morbo, sub vespertinam eiusdem diei septimam, id quod in votis dudum habuerat, e vitae huius miseriis ad beatitatem sempiternam, placide emigravit, aetatis suae anno sexagesimo tertio, seu climacterico magno, qui [Gap desc: Greek words] Astrologis dictus.

Ut primum vitae sibi finem instare sensit; sepositis omnium rerum terrenarum curis, de quibus iam ante testamento disposuerat: vocavit ad se ecclesiae ministros: cumque iis multa de paenitentia pie disseruit, propositis inprimis duobus et {*Iobi 24. v. 23. et Rom. 2. v. 4.} scripturalocis. Deinde de publicis precibus earumque efficacia cum illis collocurus, dixit: se existimare, Litaniam maiori cum a nimi attentione orari, quam cantari posle. Postea cum cor dis angustia respiratioem vehementer comprimeret: in haec eru pit verba, quasi cum lucta: cum ex corde omnes malae cogitationes prodeant: atque eo multa quidem Deo promittamus; pauca autem praestemus: non immerito iam moriturus hono corde plurimum torquetur. Illud etiam ex cantico funebri in agone ingemuit: quonam fugiemus, nisi ad te solum Domine Christe? et mox subiecit: quoniam si Deus pronobis, quis contra nos? Denique ad uxorem conversus; nunc, inquit, uxor mea divortium nostrum: et denuo iteratam suam precatiunculam: mi Domine Iesu, dolores mortis abbreviato mihi: quibus dictis recubuit et in Christo vere obdormivit. Edita sunt in obitum viri excellentis carmina epitaphia variorum auctorum: de quib. hoc est Pauli Melissi poetae clarissimi:
Fortiter immensos postuisti ferre labores.
Aerumnasque domi militaiaeque pati.
Fas erat, ut caperes dignissima praemia factis,
Teque optata aleret, fesse SEPHAEE, quies:
Invida Parca colus incidit stamina ruptae,
Et vetuit vitae longius ire vices.
Tu tamen absolvis coeptae subtemina tramae.
Extremamque manum nobile sentit {*Dequo mox dicetur.}opus;
In quo perpetuum vives, Mortemque iubebis
Cum Laechesi tenebras carpere Cimmerias.


page 346, image: s379

Nam tibi, qui fueras in vivis clarus abunde,
Post obitum multo clarior exstat honos.

Symbolo usus fuit: PIETATE ET LABORE: quod ipsum intota vita praeclare expressit. Nam pius in Deum et in homines fuit. Sacra Biblia ab adolescentia quottidie legit relegitque: quae ipsum ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu, instruerent: ut esset homo Dei ad omne opus bonum perfectus. A precibus omnes actiones et lectiones librorum est orsus, cum precibus quoque finiit: in libris rempus, quo inceperat, et quo finierat lectionem, adscripsit cum hoc voto: faxit Deus; ut firmiter omnia haereant! In militia pie et modeste vixit, ac vel suo exemplo egregie refuravit illud vulgatum:
Nulla fides, pietasque viris, qui castra sequuntur.
Ita et in aula viginti annis amplus se gessit: ut nihil, quod pietati pudorive repugnet, fecerit, vel invidia reste, et ipso Momo, Illud etiam de eo praedicant, quod cum haberet plurium regum et principum imagines et auto et opere pretiosas, in clementiae signum ab illis sibi donatas, nullam earum; sed Christi crucifixi fusile ex auro signum, ad pectus dependens, gestarit. Magistratum vera animi submissione coluit: et Caesari: quae sunt Caesaris, reddidit. Parentes ab ineunte aetate honore est prosecutus eo, quem lex requirit. Matrem viduam, aetate fere delira, tahbernis montanis ad se Mundelshemium vocavit: et sexennio liberaliter aluit: donec nonagenariam cum luctu extulit. Liberos itidem [Gap desc: Greek words] uti Apostolus monet, educavit, praescriptis precationum formulis expsalmis; quas quottidie recitarent. et quotirescumque aliquo erar profecturus, admonitionem hane ad parietem creta inscriptam vernacule reliquit: Liberi ante et post mensam, et alias more solito orent. Filias quidem ad focum acum, et colum crudiendas matribus commisit: filios autem ipse in literarum studiis erudiendos curavit. Uxores habuit tres: primam et secundam ipse luxit, tertia ipsum.

In praefectura Mundelsheimensi, quam ultra annos octodecim obiit, talem se gessit: ut cives eius similem optarint: in adeundo facilis, in respondendo placidus, cum auctoritate gravis; non [Gap desc: Greek word] omnibus equus, pupillis et viduis, uti et pauperibus piis defendendis ac iuvandis pro modulo facultatum suarum deditus: aegrotantibus saepe cibum potumque misit; egenis, et praecipue Mundelsheimensibus, de vestitu stato anni tempore, suis impensis prospexit.

Virtute et doctrina sua conciliavit sibiae devinxit animos summorum principum, nobilium, et virorum clarissimorum, de quorum numerosunt Melanchthon, David Chytraeus, Richardus a Schulenburg, Augustus ab Assenburg, Ioannes Ridesel in Eisenbach, mareschallus Hassiae hereditarius, Paulus Melissus, alii.


page 347, image: s380

Fuit praeterea philosophiae et politioris literaturae, linguarum item principum peritissimus: historicus excellens: Platonem semper in manibus habuit: Poetas diligenter legit: patres ecclesiasticos, et inrimis Augustinum ac Hieronymum, sedulo evolvit. A studiis si quando animum remittebat, id quod rarissime fecit; Musica se et suos tam instrumentali, quam vocali recreabat: interdum etiam, ut erat pugil exercitatus, in palaestram descendebat.

Quod autem Cato de se dixit: se numquam minus solum esse, quam cum solus, et numquam minus otiosum, quam cum otiosus, idem de hoc Wolfio vere affirmari potuit. Quicquid enim subsecivi temporis nactus fuit, id omne studus praesertim historicis impendit: et quotiescumque obrepserat gravioris negotii taedium, ad bonorum auctorum lectionem se conferebat, animum inibi refecturus. Utque ad studium historicum alios invitaret, et quasi facem rudioribus praeferret: conscripsit Clavem, uti indigitat, historiarum, eamque Friderico duci Wurttembergico inscripsit. Deinde Robertum Guaninum, historiae Gallicae scriptorem celebrem, cum exempla cius desiderarentur, recudendum emendatius {*A. 1577.}curavit: idem in Alberti Crantzii chronicis et metropoli praestitit.

Postremo ab aulicis occupationibus et praefecturae curis liberatus, rotum se operi, multis annis ante a se incoato, mancipavit: nullique operae, nulli impensae, ne valetudini quidem in eo continuando et absolvendo pepercit: quod tandem siniit cum ipsa vita. Titulum ei fecit talem: Lectionum memorabilium et reconditarum Centenarii XVI. Prodiit ipsius sumptibus Lavingae, codem uti diximus, quo auctor obiit anno.

Atque haeo de hoc Wolfio ex panegyrico ae Gregorio Roll Wagen, scripto ac edito.

SAMVEL HORNMOLD.

IN lucem editur Samuel Hornmoldus anno Christi millesimo, quingentesimo, tricesimeseptimo, in ipso Archangeli Michaelis profesto. Patrem habuit Sebastianum, qui Bieticae, oppido Wurttembergici ducatus, patre Adamo reip, illius praetore, anno inchoante saeculum decimum quintum a nativitate Salvatoris


page 348, image: s381

nostri, natus: primum inter symphoniacos fuit udalrici dueit Wurttemberigci: postea consiliarius in consistorio Wurttembergico designatusannum attigit et aetatis et saeculi decimi quinti octogesimum primum.

Mater autem ei fuit Anna e Braunerorum, familia honesta et opulenta: quam Sebastianus duxit anno vicesimo sepeimo: nuptiis tanta festivitate celebratis: ut vix triginta dua mensae omnes cepetint convivas. SEd nobis de Samuele filio dicere aliquid propositum.

Is ergo primum animi cultum in ludo ttiviali, ut solet, percepit: cumque esset mire [Gap desc: Greek word] de iudicio tum patris tum praeceptoris sui Marcaleonis, felicis iuventutis informatoris, sub annum quinquagesimum primum Tubingam missus fuit.

Hic in palaestra constitutus literaria ita se se inides exercendo progressus est: ut eodem anno baccalaureus fuerit renuntiatus. Postea triennium ibidem consumpsit: variis disciplinarum generibus sesededidit arque in omnibus, qua fuit ingenii felicitate,
non paenitendos fecit progressus.

Exinde Lipsiam Misniae metropolin profectus, loachimum Camerarium, virum Graece iuxta et Latine doctissimum, audivit: eiusque aliquandiu convictu usus est, Lipsia Wittemgam anno quinquagesimo quinto, digressus Melanchthonem salutavit: qui et ob paternam amicitiam, et ob ipsius Hornmoldi virtutem ac doctrinam, peramanter iuvenem excepit: atque ad mensam itidem suam admisit. Audivit optimum senem Hornoldus per biennium fere sedulo et attente: atquemulta ad calamum ab ipso de superiori loco proposita. quasi spolia quaedam, secum adsportavit.

Inde literaria instituta peregrinatione, celebriores Germaniae Academias perlustravit, Restochianam, Francofurdianam ad Viadrum, lenensem, Basileensem, Argentoratensem, Ingolstadianam, Marpurgensem, Haidelbergensem, plerisque etiam Imperii urbibus visis.

Biennio ea in peregrinatione exacto, in Burgundiam superiotem iter suscepit: et exinde in Galliam: ubi biennii decursu Gallicam quoque linguam ita condidieit: ut Gallus natus ab ispsis Gallis haberetur. Vidit tum in regno florentissimo caput eius Lutetiam Parisiorum: et Rupellam nave adiit.

Postea domum tediturus iterum in Burgundiam se contulit: cumque Dolam, metropolin eins tegionis, venisset: ac specimina suae eruditionis disputando ac respondendo de iure edidisset: testimonium ei ab Academia illa publicum est datum, gradu Licentiati, ut vocant, in eum collato.

Reversus ad suos Spiram Nemetum praxeos causa accessit:


page 349, image: s382

ubi convictu amici veteris Mauritii Breunlini ICti usus, brevi tantum sagacitate ingenii profecit: ut ad forum iam et causarum tractationem non ineptus videtetur. Itaque simul ac in patriam rediit: a principe Wurtembergieo Christophero vocatus, Institsstiones iuris iuventuti legalis scientiae studiosae enarate est iussus, propter nobiles a ptincipe venientes et propter scibas. Factum id anno sexagesimo primo: quo et Doctor iuris sollenni panegyri est renuntiatus.

Hoc officio annos undecim functus Institutionum Iustineanearum libros octies noviesve percurrit: et advocatum insuper in aulico Tubinge consistorio egit. Postea Tubinga discedens Badam Marchicam cum familia commigravit: ibi primum in consiliariorum aliectus numerum, post et cancellarius fuit desiguatus.

Sed cum resipsiusita ferrent, maxime autem religio alio traherer: Hailbrunnam, Imperii urbem, anno septuagesimo quinto concessit. Ihi amanter txceptus, et libertatem ab ofetibus civilibus nactus, sibi aliquandiu vixit. Vetum haudlonge post senatus illius rei pub. syndici munus, nihil tale exspectanti, nedum expetenti, ul ro obtulit,. Hanc suam Spartam annis viginti, qua fide, industria, et constantia obiverit: verbis explicare multis opus non est: cum testimoniorum sit abunde.

Non solum autem domi rei pub. consiliis ac laboribus suis praefuit: sed etiam nomine eius peregrinationes diversas suseepit. Ita anno octogesimo secundo Augustam Vindelicorum com Clemente Imlino viro consulari ivit: et anno nonagesimo quarto ad comitia Ratisbona indicta, cum Erasmo ab Olnhausa IV. viro missus fuit: ubi dexteritatem suam ingenii fidemqurive satis ptobavit. Idem praestitit aliis in conventi bus circulorum et civitatum Imperialium, aliisque colloquiis: in quibus omnibus ipse nequaquam otiosus spectator aut [Gap desc: Greek word] fuit [Gap desc: Greek word] sed praecipuas semper partes sustinuit: et suae rei pub. causas patrocinio iuvit.

Tandem cum annum aetatis vitaeque climactericum magnum, fenibus, ut volunt, periculosum, attigisset: et iam mortis prodromos in suo etiam tabernaculo sentiret: vasa mature collegit, seque ad beatum ex hac vita abitum praeparavit; nec tamen qua fuit laborum tolerantia, officium suum neglexit. Itaque cum circa ferias nataliticas anni sexcentesimi domum rediisset: morbo fuit correptus: quem depulisse ratus, accessit alius cum variis symptomatis: quo inter preces et suspiria, post fsacrae cenae usum, placide exspiravit Hailbrunnae, ipsis calendis Februarii anni sexcentesimi primi, cum ingressus esset annum sexagesimum quartum. Elatus est funere honotisico, ibidemque terrae mandatus.


page 350, image: s383

Memoriam eius et merita carminibus epitaphiis viri doctissimi celebrarunt: quae cum contione funebri typis excusa prodierunt.

Uxores habuit tres, et ex prima, quam anno sexagesimo primo duxit, Maria, Melchioris Calberi, consulis Tubingani, et provincie, Wurtembergicae XII. viri, silia aliquot liberorum parens sactus, inter quos filium primogenitum reliquit Sebastianum Ictum, Poetam Lauteatum, et comitem Palatinum, illustrissimique ducis Wurtembergici consiliarium, familiae Hornmoldianae lumen et columen.

Conscripsit opus deprecessu iuris ordinario: de via ac idonea methodoiuris discendi: de exactiore et perfectiore actionum investigatione: de successionibus ab intestato: orationes etiam complures: et alia.

Eorum autem nihil dum, quod equidem sciamus, in lucem est prolatum.

Tantum de Hornmoldo ex annalibus M. S. Hornmoldianis a Sebast. F. adornatis: et exparentalibus.

SEBASTIANUS GERSTMANNUS.

ANNUS agebatur Christi supra millesimum, quingentesimum, quadragesimus secundus, quem inter alia stupenda illa loeustarum in Silesiam irruptio memorabilem fecit: cum Boleslavia Silesiorum oppido, conditoris sui principis nomen retinente, ipso die Ioanni {* T 158 5. Studia puesitia.}Baptista sacro, lucem hanc adspicere cepit Sebastianus Gerstmannus, parentibus natus vere bonis et laudatis, patre Vincentio, consule eius oppidi spectato viro, cuius ex familia et episcopus Uratislaviensis {*d. 24 Iunii. Vincentius Gerstman.}Martinus prodiit: matre Ursula Hencelia, femina omni virtutum marrimonialium decore exornata.

Puer mature traditus est sollertibus ea tempestate bonarum artium magistris: quorum curae ita respondit cura sua ut iam tum eximiam de tali indole spem conciperent; fututumque olim auguratentur inter praecipuos, quem puerum, aliis aetate provectioribus antistare perspiciebant: ut plerumque studia, quae sunt in adolescentia tamquam in herbis significiant, que virtistis maturitas, quantae fruges industrie sint futurae. Ita enim tum in partia schola, fundamentis linguae utriusque Graecae et Latinae positis, et quod caput est, firmata pieatis verae basi: tum Freistadii, ubi ptae aliis


page 351, image: s384

trivialibus schola maxime florchat: tum Goldberga profeterat; ut propter ingenii arnoenitatem, discendique alacritatem, non modo praecepton bus eslet carissimus: verum etiam, velut exemplum quoddam dchgentiae, inter examina et repetitiones ceteris commditibus suit ptoduceretur. Alit namque amulatis ingenia; et nunc invidia, nunc admiratio imitationem accendit: naturaque quod summo studio petitum est, ascendit in summum, difficilisque inperfecto mor a est.

Cum vero, iuxta Herodotum, augeseente eorpore, ingenium pariter augescat, aetatis anno decimo octavo, ca cepit studiorum in crementa: ut ad Academiam Wittembergensem parentum consibio sue it adductus: ubi biennio integro usus est insli tutione salutari virorum facile in omni arte principum {* sed non diu.}Melanchtbhonis, Pauli Eberi, et aliorum: quos tum Germania prae ceteris colebat. Cumque quem potissime vitae cursum sequi vellet, ad suam naturam consilium omne revocaret; ut gravissime monuit Tullius; et politica inprimis arridete sibi deprehenderet: persuaderi facile potuit ab amicis atque parentibus: ut iurisprudentiae animum applicaret, seque in familiaritatem quandam clarissimotum Iureconsultorum Matthai Wesenbecii et Michaelis Teuberi oportune insinuaret; a quibus viam sibi ad scientiam iuris muniti; seque non ad servilem tantum illam barbaris hominibus et natura servis dignam glossatorum opinionibus nudis inhaerentem: sed ad hbetalem alteram rectae rationis ductu iura interpretantem, duci passus est. Erat tunc ob illustres iuris antistites Pistorios nobilissimos, et qui in aula diu notissimus Henningum Hamelium, ac similes, in summo flore, Academia Lipsica; ad quam, ne forte ullam maioris commodi mercaturam videtetur neglexisse, de consilio amicorum, se contulit; et tum valetudini, quae Wittembergae fuerat afflictior, necessariam, tum studiis quantum potuit summam impendit curam: ut triennio istic exacto in ipsam pene transiret scientiae legitimae possessionem; et iam inter Pragmaticos agere potuisset; nisi ad maiora genio et ingenio ardente fuislet exstimulatus.

Nam cum non legum saltem notitia; sed rerum etiam magistra expetientia, sibi opus esse recte intelligertet: neqvenescitet, esse aliquid peregrinas visere terras, et Nomen ab externo clarius orbe dari; imo peregrinationibus prudentiam augeri evemplo illius [Gap desc: Greek word] Ulyssis;

Qui mores hominum muliorum vidir et urbes:


page 352, image: s385

voluntate parentum, Italiam adiit, et Paravii praeceptotes sibi delegit magnos illos, monumentis etiam plutimis celebres Iureconsultos: Iacobum Menochium, qui post in numeto purpuratorum, Tiberium Decianum, cuius exquisitissima in publico sunt responsa, et quem toties commendabat aliis Pancerolum. Ac ne sacra intermitteret, ad lectiones Pontificiorum, inprimis episcopi Patavini et monachorum eius loci, haudraro accessit, non alio fine; nici ut perceptis et examinatisanimo suo rationibus, illorum qui sequius docerent, in fide vera certius fitmaretur: et collatione falsorum dogmatum cum veris instituta, in quibus educatus, iancte acquiesceret. Ita enim saepenumero ipse commemoravit: sein Pontificiorum tenebris magis magisque evangelicae lucis sensisse radios: et profuisse sibi Pontificiorum vanitatem, ad tuendam nostrae religionis veritatem. Nimitum sic est: haeretici cummaxime destruunt nostras instruunt: et cum impugnant nostra, quodammodo confirmant.

Triennium in Italia commoratus, eruditione et iudicio cum aetate iam solidato: ad Galliae quoque Academias cepit respicere. Itaque trigesimo aetatis suae, salutis autem septuagesimo secundo anno, in Galliam abiit: et perlustratis celebrioribus locis, in Aureliana Academia, ad quam Alciatus Duarenus, Cuiacius, Contius, et alii Biturigibus paulo ante concesserant, aliquantispet substitit: et doctrinam suam vittuteque optimo cuique probavit. Ibidem, auctoritate suasuque Contii, testimonium eruditionis petivit, doctorque iuris sollenni more est renuntiatus.

In patriam rediturus per Belgium iter fecit: tandemque ad suos revextit: non adlites, in quibus multum malitiae, quamvis nolint, homines addiscunt; sed ad literas docendas para- tus. Cum itaque singulari Deiprovidentia Marchia destinatus esset: Francofurtum ad Viadrum venit: et doctrinae ac iudicii specimen privata Institutionum Impetialium explicatione, atque disputationum exerciis, edere cepit. Mox Academia Marchicae syndicus declaratus; nec longe post in Iureconsultorum ordinem fuit adscitus, ubi argumenta suae doctrinae, memoriae, facundiae reliquit praeclara.

Vix dum innotuerat satis, ubi Ioanni Georgio Electori a consiliis esse cepit: inter aulicos consiliarios locum habiturus,nisi principi petsuasisset: Academicam sibi vitam magis ptobari. Fidem tamen suam, et in arduis [Gap desc: Greek word] ita fecit cognitam: ut de Electoris voluntate non solum principem in sua facultate locum obtinuetit; crebroque ad illustria invitatus sit negotia; sed et legatione perhonorifica cum Saxoniae Electore ad dicatserium


page 353, image: s386

Imperii summum, quod est apud Spirenses fuerit perfunctus non minus feliciter, quam fideliter.

Interea cum fama doctrinae, eloquentiae, iudicii, candoris oe auctoritatis eius ad vicinos iuxta et exteros dimanaret: a vicinis Silesiis in consilium adhibitus, a principibus evocatus, a multis longinquis ad patrocinium postulatus: ipsi etam Caesari Rodolpho II. ita commendatus est: ut operam eius honestissimo stipendio conduxerit: et in consiliariorum numerum adoptarit.

Eiusmodi in officiis laborum et curarum varietas morbos, ut sieri solet, attraxit frequentiores: qui vitae finem, humanitus loquendo, posuissent: nisi diligentiori ipse opera propulsassot: et a contubernali in Italia valetudinis cutandae rationem acceptam, diligenter observasset, mature etiam medicorum consilio implorato. Biennio ante obitum podagricis afflgi cepit doloribus: qui lecto ipsum affixere. Et quamvisremitterent illi nonnumquam: pertinaciori tamen morbo locum dederunt: ita ut cum febri maligna et catarrhis subinde esset ei conflictandum. Toto isto sequioris valetudinis tempore, spiritualem inprimis medicinam est ampleaus: et se ad discessum ex hac vita salutarem unice comparavit, usu sacrae Eucharistiae, et meditatione vanitatis vita caducae; in qua vere ad malum malae se res omnes agglutinant: contra felicitatis aeternae sensu: ad quam toto ferebatur animo. Quem ergo in optatis diu habuerat terminum, die decimo quinto Novemb: anni sexcente simi primi, circa decimam vespertinam ita attigit: ut cum animo satis hilari, et ad horam extremam minime perturbato, oracula repetiisset caelestia: sequ. Deo redemptori ardentissimisttadidisset precibus, in somnum quasi abierit suptemum, et mortalia haec, cum nihil tale metueretur, reliquerit, annos natus undesexaginta, menses quatuor, et dies aliquot.

Hic vir non ut multi, artem aequi et boni non ad quaestum, suum calluit: sed ad bonum publieum: rem alienam accuravit perinde ut suam: nec extimuit odia inquiorum.

Vitam privatam, DEO teste, sie egit: ut qui nomen iurecon sulti clarissime meruerat, veri Christiani minime amiserit: religionis sincerae amams: sacrorum lector et cultot sollers. pacis sectator: litium profligator: affectuum moderator: qui ducem habuit Pietatem: comites, Fiden, Spem, et Caritatem.

In coniugio annorum ferme duodettiginta vixit tranquillo, cum Servatii Rademani senatotis Francofurtani filia: e qua pater undecim factus est liberorum: quorum septem filios et tres silias, uno filio praemisso reliquir superstites Filiarum duas duobus ICtis elocavit, alteram Elia Robero, olim ptofessori iuris: leremia Setsero alteram, Academiae Marchicae syndico.

Ex programmate funebri Erancofurtis edito.


page 354, image: s387

IOANNES BANCHEMIUS.

IOannem Banchemium anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo, mater cruditionis Leida edidit, tunc quidem minus nota: sed quam tamen immortalitati literarum iam tum fata destinabant: quarum ille Antistitem in urbe patria daturus erat.

Atque a parentibus quidem, eadem inurbe, loco atque ordine honestissimis, primo Ultraiestum missus est: ubi Macropedio, non ignoto a scriptis viro, et ut tum ferebant tempora, inprimis erudito, operam dedit. Ulrraiecto Lovanium se contulit: in qua Iuris scientia impense tum florere putabatur. In hac ut discendi indefessus erat, cum progressus fecisset haud paenitendos in Galliam profectus, quod summum in ea solet esse praemium, co donatus est; cui Andegavum delegit.

Ita in patriam reversus, foro se mature consecravit, quo natura et praeclaro animi instinctu ferebarur. Evenit autem, ut dum ibi ageret patronum, et iam magni esset nominis, gliscente cum experientia et causis, animi iudicio, quo supra ceteros pollebat; anno deinceps octogesimo secundo, de constituendo supremo Hollandia, Zelandieae, West Frisiaque, consilio ageretur; cui muneri obeundo, cum aliis primoribus patriae viris a principe Auracio delectus est Banchemius. Qui cum et ab ambitione alienus esset; et abunde existimationis ac honestae rei ex causarum pattocinio paratum sibi cerneret: diu quidem restitit; tandem vero a patria expugnari se passus est: Ita tamen, ut eodem tempore in Repub. eiusque cura occupatus esset: adeo ut nihil magni admodum momenti geteretur, cui non sagax ille et prudentiae civilis non minus, quam humani ac divini iuris consultissimus Banchemii adhiberetur animus.

Paulo post, cum gravissima inter Lugdumensem magistratum et Riinlandia Comarchum de finibus ac iurisdictione orta esset controversia; visum est illustrib. patriae patribus, a lohanne Banchemio et Theodoro Leeu Wio, supremi consistorii assessoribus, rem tantam componi. Quod prudentissime ab illis factum esse; summa plurimorum annorum tranquillitas testatur. Postea cum itidem inter Rei pub. Leidensis praefectos et senatum Academiae, eiusque membra male conveniret; adeo ut manifestam Academiae perniciem, ni mature oecurreretur, res tractura esset; nemo huie quoque simultati componendae magis visus est idoneus Banchemio.


page 355, image: s388

In quo cum dexteritate summa usus esset ac consilio; cura illi Acadcmiae est commissa, cui annos multos, cum collegis celeberrimis Iano Dousa, Nordovici domino et Ioanne Grotio Consule Delphensi, praefuit.

Erat in hoc viro citta fastum gravitas, citra asperitatem seve ritas, animus vero nulli rei, nisi aequo et bono obnoxivis: ut invictum prorsus et inexpugnabilem adversus fortuita diceres Iuris autem tanta scientia, non umbratica quidem illa et scholastica; sed quae usu forensi confirmata, cum ad singula deveniretur, fidem prope excederet. Quo factum ur ex tincto Diderico Niuburgio, su premi consistorii praeside, Banchemius succederet, non tam temporis praerogativa, quam virtutis et experientie merito. In qua dignitate Musatum simul ac iustitia mtistes, cum bonorum o mnium maerore, anno millesimo sexrentesimo primo, Novemb. oigesimo none excessit. Ex Academia Lugdunensi.

GEORGIUS THILO.

LICNITIUM urb; est Silesiae, metropolis ducatus, et avita ducum Lignicensium ac Bregensium sedes: antique et ita exculta; ut aliquando Uratislavia certamen moverit. Hac in ur be Ge rgius Thilo nascitur, anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimosecundo, die quinto Octob. Parentes habuit Gregorium, et Margaretham Domkianam, cives Liguicenses, non primi quidem in rep illa census aur dignitatis: led pietatis, innocentiae et honestatis laude commendatissimos Pater cum filios haberet septem, ipse illiteratus, et cui facultates non minis magnae; omnes tamen a prima adolescentia literis imbuendos cenravit. Et fratres quidom natu grandiores sacris sese et religioni devoverunt: duo minotes Georgius hic et Valentinus ad iur sprudentiam et re np. animum appulerumt Quo m studio tanto eum successu, gloria et dignitate versati uterque sunt: ut et patriae saluti, et sibi ipus totlque familiae Thilonianae im mortali honori fuerint.

Hic Thilo cum fundamenta doctrinae catecheticae, attium et linguae potissimum Latinae, in schola patir a feliciter iecisset: in scholam Aurimontanam a patente ablegatus est, sedecim annorum adolescens, Fasccs literaris regiminis rubc gerebat Martinus Taburnus; cui in explicandis potissimum poetarum scriptis [Gap desc: Greek word] sele exhibebat M. Georgius Helmerichus: qui bus certis intervallis teinporum associati alii nonnulli, ad doceudum instructi. Hos in praeceptores cum incidisset Thlohis ingenium: incredibiledictu est quanta celeritate quos progressus in bonis literis fecerit Sepe in familiaribus colloquiis ad amicos curriculi sui Aurimontani mentionem fecit:


page 356, image: s389

ubi cum eztera omnia, non sine immortali Praeceptorum depraedicatione, vehementor approbasset; successoribus, in antecessorum diligentia et disciplinae accuratione absolutissimum, quod religiose insisterent, exemplar proposuisset: illud tamen est adicere solitus: in tradendis disciplinis organicis rotundiorem sese planioremque viam desiderare; quam tum communi quodam seholarum morbo, in radiosa pracipue magnorum commentariorum mole, neglecto fere usu, qui, ieste Cicerone, omnium Magistrorum praecepta superat, posita fuerit; unde porro usu venerit; ut vix plurimorum continuatione annorum praeceptiones artium semel integre docendo discendoque percursae sint. Habuit ibidem commilitonem, cum quo ita convenit: ut quottidie et a prandio et a cena, lege [Gap desc: Greek word] alteruter historiolam aut apophthegma, aut gnomam memorabilem, aut simile quid, nunc quidem Latina oratione, nunc vernacula, in medium proferret: quod alter extemporali promptitudine et vernaculo sermone, si Latine propositum fuisser, repetere; vel si vernacule, Latina lingua reddere cogeretur. Hoc exercitationis genus, cum annos aliquot continuasset: ad extemporalem facundiam plurimum sibi dixit adiumenti attulisse.

Cum quinquennium ibi decurrisset: ad Academiam cis Viadrum profectus est; ubi pari diligentia audicendis iureconsultis vacavit; nihilque laboris et industriae intentatum reliquit: ut in penettale Themidos adytum admitteretur. Domum reversus, cum ea quae didicerat in Reip. usus erogare cupereta: anno ectavo et septuagesimo in Ducalem curiam a principe Lignicensi et Bregensi Henrico allectus, libellorum publicorum operas fideli cura sexennium adiuvit. Sequenti triennio iudicii provincialis tabulas summa religione et side tractavit; ex eoque munere tantum sibi favoris et gratiae apud omnes passim collegit: ut anno octogesimo tertio Fridericus IV. dux Lignicensis, multis ipfum aliis praeferret: ci illustrem in curiam revocato secretarii provinciam, libellorumque magisterium et praefecturam demandaret. Nec diu illi stationi praefuerat: cum consiliarii quoque dignitas, velut recte curati officii testimonium, eiusdem principis beneficio accessit. Qua utraque provincia et vivo Friderico, et post eius mortem, sub loachimo Friderico duce Ligio Bregensi, ac Praeposito Magdeburgensi, non sine approbatione et favore omnium ordinum, continue perfunctus est: donec extremo vitz anno, cum sustinendis imposterum tantis laboriubs per valetudinem non videretur; secretariatus munere benigne levatus est, solum consiliarii officio retento.

Itaque cum viginti ipose quatuor annos in aula patriae, tribus principibus impendisset: et nutricia luculenta natali solo persolvisset: anno millesimo, sexcentesimo secundo, die sexto Februarparoxisino


page 357, image: s390

apoplectico correptus, momento quasi citta doloris sensum, in beata caelestis Paradisi viridaria abiit. Die pridiano, quem integtum aulae et consilio illustri ex officio impendit; sub vesperam ad frattem Valentinum, ICtum et poetam clarum, ob invaletudinem lecto affixum, invisens, supremum ei valedixit: post somno se daturus, aureum illud {2. Tim. 2. v. 19.}D. Pauli acroama aliquoties ingeminavit: Fundamentum D E I firmum stat, habens sigillum hoe: novit Deminus, qui sint sui: et discedat ab iniustitia omnis, qui nominat nomen Christi. In ipso etiam agone, etsi lingua officium non faceret: plurimi tamen nutus et gestus observati sunt, indubitatae in Christum fiduciae et invictae constantiae indices. Exuviae corporis honorifico funere terrae iliatae sunt Lignitii, in templo D. D. Paulo et Petro sacro, cum monumento eiusmodi saxo sepulcrali inciso:

GEORGIUS THILO A THILAW ILLUSTRISS. PRINCIPIS LIG. AC BREGCONSILIARIUS: QUI TESTIMONIO PUBL. SING. EXEMPLO VITAM PIE, IUSTE, SOBRIE ACTAM CUM MORTE BEATA SUBITO, SED NON IMPRO VISO COMMUTAVIT. A. C. M. DCII. VI. FEBR. POSTQUAM COMPLEVISSET SEPTEM AETATIS. SEPT. OB PRAECLARA IN REM PUB. MER. COMMUNI OMN. TOTIUS DUCAT. ORDIN. LUCTU ELATUS, ET SUB HOC LAPIDE CONDITUS EST. MORI SEMPER {Hic inserta sunt insignia Thilon.} MORI SEMEL QUI DIDICIT POTUIT EX SENTENTIA.


page 358, image: s391

Celebrarunt demortuum multi eruditi et nominis Thiloniani studiosi viri: ac edita exstant epitaphia eius memoriae conseetata: de quibus est Simonis Grunai Superintendentis Lignicensis hoc eiusmodi:
Mortuus olim omni fuerat qui tempore vita:
Mortis in articulo desiit ille mori.
Exspectata etenim mors momine quolibet: illo
Monine, quo praeceps irruit, ipsa ruit.
Salve Thilo et ave! victor tam strenue salve!
Mors tibi victa prius, quam tibi visa fuit.

TUMULUS.

Cordis et ingenui, ingenuae et vir frontis et oris;
Et patriae decus, et praesidium, hic situs est.

Inter virtutes quae in hoc viro fuerunt illustres, maxime, ut caput et regina reiliquarum, enituit Pietas: quae in veri DEI agnitione et cultu consistit. Nam et ex in stitutione catechetica didicetat viam vitae aeternae: et meditatione quottidiana rerum divinarum; ac lectione assidua tum bibliorum, tum commentariorum orthodoxorum, maturescente aetate et iudicio perfecit, auxit, atque apudanimum confirmavitsuum. Novic certe Instrumenti codicem ita evolvit: ut in eo nulla fuerit pagina, nullus versus, imo ne vocula quidem ulla difficilior: cui non ad oram libri, literis exilioribus, doctissimas explicationes hinc inde conquisitas, manu sua adscripserit. In consiliis de repub. dandis fuit providens: in sententia dicenda fortisin curandis Archivis, ceterisque principum negotiis industrius, laboriosus, fidus, cautus et raciturnus; summa, in omni vita serio operam id dedit: ut ab his decem pestibus sanorum consiliorum se praestaret quam integerrimum: ab adulatione, a [Gap desc: Greek word] , a fasiu et despicientia humiliorum, a [Gap desc: Greek word] , a praeipitantia, ab ira, a vindicta cupiditate, ab avaritia, a savitia, a mollitie denique et lenitate nimia. Temperans praeterea in motibus animi vehementior bus: in opum ac rei familiaris studio: sobrietatis cultor; ut qui ad hilaritatem rariuscule; ad ebrietatem numquam biberit: et ebriosotum conviviorum strepitum, nuptiales etiam festviitates, quantum poterat, declinatir: ne servulo Luculli opus esset: aut quam sibi temperantiae legem fixisset, ulla potandi occasio interpellaret.

In coniugio felici ad annum usque vicesimum vixit, cum Agnete {* T 160 4. d. 16. Nov. Stat. lib. 3. Thebaid.}Starisia, quamquam fine liberis. Verum nec hoc tantopere dolendum, quando ea aetas vivitur; quaillud exclamare liceat:
Ah quanto melius, dextraque in sorte iugata:
Quis steriles thalami: nulloque ululata dolore


page 359, image: s392

Respexit Lucina domum!

Ex oratione parentali habita a M. Laubane, et contione funebri Andr. Baudis, carminibus item epicediis.

IOACHIMUS A BERGE.

NON solum ex sacris caelestium literarum monumentis novimus, grata perhibendos memoria esse omnes; quorum in repub. provehenda, inque scholis et Ecclesiis conservandis, illustris exstiti diligentia, et liberalitas aximia: verum id ipsum etiam Ethnici naturae dictamine et recte agnoverunt, et in scriptis eleganter expresserunt. De talium ecclesiarum et scholarum [Gap desc: Greek word] numero haud in postremis commemorandus venit hic vere magnificus IOACHIMUS a BERGE, Dominus in Herudorff et Claden, trium Augustorum consiliarius.

Edidit eum bono publico ager Silesiae, ab aere, frugibus situque peramaenus, anno ab instaurata per Christum salture, millesimo, quingentesimo, vigesimo sexto, die vicesimo tertio Martii, Herndorfii, cum prima solis exorientis luce, patre Ioan ne Bergero, matte vero Catharina Braunia, parentibus longa maiorum serie nobilissimis: quam hei tecensere animus non est. Celebrior enim, de Solonis sententia est, nobilitas virtutis, quam generis.

Id sane singulare divinae providentiae argumentum haud immerito duxeris: quod eo ipsi tempore usura huius lucis frui datum: quo Lutherum et Melanchthonem, recens runc exorta Ecclesiae lumina, vivos potuit contemplari; imo
---- vovas aidore et reddere upces.
His enim doctoribus verae religionis facem primus suae familiae intulit: cum parentes Pontificiorum essent errorum tenaeissimi. De parente certe, quem nondum bimus amisit, zeli singularis exemplum amicis saepe retulit. Pater, aiebat, meus tanto in Pontisiciam religionem studio ferebatur: Lutherum ut dentibus, si copia fuisset, dilaniasset. Idem tamen, cum in lectulo moru proximus, a quodam ex nobilitate amico esset monitus: apprehenderet nunc fide meritum Servatoris: acquiesceret in plenissima delictorum nostrorum per Christum facta expiatione: tanta animi aviditate praesentissimum hoc solacium excepit: facile ut intelligeres, omnia vere ficulnea Papatus praesidia


page 360, image: s393

ex animo abiecisse. Et hac meriti Christi id entidem facta men tione, facile cos repulit: qui de monacho accersendo ipsi molesti erant. Ita btatus senex et octogesimum primum aetatis annum et vitam in terris beate clausit, sub annum saeculi decimi quinti {* Ergo natus A. C. 1447.}vicesimum primum.

Ut primum autem Ioachimus Bergerus caeli hius lumen adspexit; tanta infantuli fuit imbecillitas: ut ad vesperam usque victurum non putarent: quate factum; ut dies puero natalis idem et lustricus esset Par nimitum et Bergeri, et summi eiusdem amici Casparis Peuceri fuit fatum. Nam et de hoc, quod magna cotporis infirmitate natus esset, omnnium haec animos opinio occupatat: futurum, ut brevi in ipsa infantia moreretur. Et cum Melanchthon filiam ei nuptum dedisset; a literarum studiosis facete in sponsum fuit lusum: futurum nempe, ut intra duodecimam lunam macilentus et valeiudinarius maritut iuvenculam viduam aliis relinqueret. Verum utetque Bergerus et Peucerus, ad provectam perveneruntaetatem, beneficio eius, qui certa ac stata unicuique vitae spatia est demensus: et uterque uno eodemquc anno, quicquid quantumque id spatii fuit, de. currit.

Etsi autem languidiore corporis habitu Bergerus fuit: animum tamen tazdum et languidum secum non tulit. Nam vere a sapientibus scriptum est: corpus anima famulari non illi hanc: posseque ingenium fortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere. Proferebant sese ingenii latontes igniculi tum, cum demortuo ab aliquot annis parente, educationis cura ad matrem recidisset. Illa enim matiti atque patris exemplo, Bergerum ad Martia tyrocinia semper invitare filium: ipse totus ad literas ferri, pingendarum, legendarumque rudimenta domesticis operis facile haurire.

Vix ergo expleverat duodecimum aetatis annum, quando Goldbergam, ad uberioris literaturae mercatum mater eum ablegavit. Pontificiae quidem ipsa adhuc adhaerens religioni; ad scholam tamen, ut vocant, Evangelicam. Quae autem duo hominem adolescentem scientia et excmplis augere possunt: ea ambo ipsi hoc in Gymnasio obtigerunt: summa Doctoris aucttoritas, et condiscipuli integritas. Doctorem habuit Valentinum Trocedorffium, quem acerrimo iudicio Melanchthon dicebat, ita ad scholas regendas natum, ut ad castra regenda Scipio olim Africanus. Condiscipulum vero ingenuum integerrimumque Peucerum illum, cuius exemplum Bergero, ad virtutis et Domini laudem contendenti, maximum, ut Pliniano verbo utar, erat incentivum. Stadii igitut trivialis quinquennio, quo quasi iacta fundamenta fuerunt doctrinae catecheticae, artium, linguarum, et honestatis, decutso; cum iam laetas et studiorum ratio postulare


page 361, image: s394

videtetur: ur ab um bratili palaestra, in castra et aciem Academicam transiret: ibi tum anno a nato Christo quadragesimo guarto supta sesquimillesimum, relictis Musis Goldbergensib. Wittembergam, celeberrimam Saxonum Academiam, liberalissimis studiis et doctissimis viris florentem, addit.

Arridebat ei prae reliquis genus vitae civile; unde legum ac iuris cognitioni se devovit: et indefessa diligentia audiendo Schurfio vacavit; quem ille virum hoc elogio prosecutus semper est: religiosiorem se et innocentiorem Iureconsultum non vidisse. Neque vero iurisprudentiae studium aggressus, divinas literas, sive religionis studium protinus neglexit: quin imo tanti habuit: ut, nisi integrum eius corpus mente fuisset complexus, non quiesceret. Victorino etiam Strigelio privatim audiendo, qui tum locos, ut vocant, communes interpretabatur, annum in tegrum impendit. Huic diligentiae, ut maiori cum fructu res procederet, publicam quoque adiunxit; Lutheri inprimis contiones et lectiones per biennium frequentando.

Ac videtur quidem paucis dicendum hic esse quanti Lutherum fecerit Bergerus. Magna in felicitatis parte semper ponebat, studia sua Academica in tanti viri aetatem incidisse. Summum eum virum et electum Dei organum, utro fatebatur: crebram et honorificam eius mentionem saepe iniciebat. Ausctoritarem eius depressum numquam ivit: hoc egit, quod ex sollenni obtestatione et voto fuit Lutheri: scripta ut eius non sine omni iudicio et discrimine legeret: quotiescumque legit: legit autem saepissime. Hunc ille Doctorem magnum cum maerote atque luctu sine spiritu et anima efferri vidit: postquam superioribus diebus pro sacro suggeflu magno spiritu docentem audivisset.

Verum enimvero dum hic est Bergerus, qui diis hominibusque plaudentibus, ut dicitur, Wittembergam venisse putabatur: insignis ei studiorum renora est obiecta: quae tanto peius ipsum habuit; quanto concitatiore cutsu in Academiae spatiis decurrebat. Post Lutheri enim obitum orto inter Caesatem et principes Protestantes bello, copiae Caesatianae Wittembergam brevi didebantur impetiturae. Ibi ergo et tempoti cedendum, et pes in patriam Bergero fuit referendus. Digressus itaque Wittemberga est ipso Martini die: quo periculi imminentis metu, suburbia viderat succendi. Domum reversus annum fere in Silesia substitit, magno, ut ipse dixit, cum studiorum intertrimento, imo eum iactura pene exitiali. Annum tune aetatis agebat vicesimum primum: quo absque Numinis singulari ductu si fuisset; desertor dubio procul studiorum factus fuisset. Eum ergo annum iuvenibus caute provideque transigend um monebat. nescire enim se; quo singulari fato, annus


page 362, image: s395

iste certissimae stulticiae, prae reliquis, esset obnoxius.

Interea vero, quamvis Ulyssis errabundi instar, Wittembergam suam, studiorum Academicorum nutriculam, saepe respectarit: tamen cum ea nondum se ex dissipatione collegisset, Lipsiam secontulit. Vix eo appuletat; cum intellectum ipsi est, indicta a Carolo V. comitia, mense Maio Augusta celebranda. Hie ille, ut generosi animi adolescentes semper avent audivisse aut vidisse aliquid; omittereiter Augustanum noluit, ratus haec longiorum peregrinationum praeludia fieri oportere. Neatuem sine face aut viatico abiret: Strigelii commendatitiis ad Heincelium, republ. Augustanae duum virum, impetratis discessit; salutato Norinberga Vito Theodoro: quo cum de omni Wittembergensis et Lipsensis Academiae statu multa collocutus, magnam prudentiae ista in aetate opinionem de sereliquit.

In ipsis comitiis multa visu et memoratu digna observavit: Caesaris et Septemvirorum aulas perlustravit. notitiam cum praestantissimis quibusve Theologis contraxit, inprimis cum Wolfgango Musculo Dousano. Unum tamen ex omnibus sibi memoria et laide dignissimum visum fuisse adseveravi: admitandam nempe, ita appellabat, et gloriosam in religionis negotio constantiam, captivi illius ducis, Ioannis Erideriei Electoris.

Augusta Torgam, anno quadragesimo octavo, abiit: nobilissimis Bavatiae vibibus prius perlustratis. Parabat sub id tempus Augustus Saxoniae dux sacra nuptialia: in quibus se nihil magnisicentius vidisse Bergerus aiebat, quam quod illustrissimus princeps Georgius Anhaltinus: praeposirus Magdeburgensis, novos sponsos, et matrimonit vinculo copularat, et contionem ipse nuptialem habuerat: de quo Regina mater siliae suae mire fuisset gratulata. A nuptiis Torg nsibus anno quadragesimo nono Lipsiam et inde Wittembergam est reversus: ubi studiorum telam, quam ingruentis de improviso Martis vis interruperat, pertexuit; et amicitias eruditorum veteres recoluit, novasque iniit Eius rei documenta sunt plurima: nos uno alterorve contenti erimus. Casparus Peucerus, Orestes ipsius veterrimus, anno insequente, postquam eo rediisset Bergerus Melanchthonis filiam coniugio sibi iungebat. Nuptiis intererat; Bergerus: et qua erat felicitate, in Melanchthonicae amicitiae intima adyta, Peucero duce et indice, penetravit Prae hac omnes nuptialium epularum delitias, omnem cantus Musici dulcedinem, omnem saltationum illecebram recte neglexit.

Et cum de sacra Domini cena tum temporis controversia agitaretut; nihil hic ad Bergerum de sua sententia dissimulavit Melanchthon, nihil tergiversatus, quin omnia liberime ipsi concredidit. Bergerus diserre scriptum reliquit: viro insigni,


page 363, image: s396

Philippo Melanchthoni, electo Dei organo, carissimisque parentibus, secundum Deum, omnem se totius vita felicitatem acceptam referre, gratias etiam illi acturum sempiternas.

Ceterum sequente anno, ad sirmandum in religione Bergeri animum, magna facta est accessio, cum ipso Wittembergae agente, synodus itidem cogeretur celeberrima illa, in qua confessio Augustana, Carolo in comitiis exhibita, tepetita fuit: vetus et genuinus sensus, quam poruit sieri simplicissime ostensus; et a Pontisficiorum calumniis, et contortis quorundam explicatiunculis vindicatus.

Eiusdem anni mense Iulio, cum obsessum, a Saxoniae duce Mauritio teneretur Magdeburgum: Bergerus credo ad animi su firmitatem explorandam, Melanchthone quidem dissuadente, et invito, Mauritiana castra visum abiit. Dum vero ipsa castra obit, et curioso ac hiante oculo, omnia citcumspectat: de repente globus tormentarius magnae molis, alicunde explosus, ad pedes Bergeri decidit, magnaque vi subter humo, sub ipsius Bergeri pedibus, aliquo usque provolutus, a tergo tandem e terra rursus erupit. Ille statim hoc, velut divinum sibi contra temeritaem monitum obvenisse:nec impune Melanchthonis, male ominantis auctoritatem neglexisse ratiocinabatur.

Dictum est supra, Bergero ex metu civilis belli, studiorum avocamentum primum Wittemberga fuisse obortum, iam nunc aliud non minus grave ac difficile obicitur. Grassabatur per multorum capita in urbe lues pestifera, multa singulis diebus eadavera efferebantur. Noster ergo Francofurtum ad Oderam, evitandi contagii causa; secedere fuit coactus. Sed desiderium pristinae Academiae leniebat illud, quod apud Maichiacos, magni nominis iureconsultum, Hieronymum Schursium praeceptorem suum; publice docentem nescio qua felicitate offenderet.

Francofurto Wimariam excurrit ad nuptias Ioannis Friderici Saxoniae ducis, natu medii, et non multo post cum legatis Impetatoris ad duces Lunaburgicos profectus est: quo in itinere et Balthicarum urbium visendarum, et nuptiarum Othonis Henrici Brunsuicensis spectandarum occasionem non neglexit: qui Princeps, ut hoc [Gap desc: Greek word] addamus, Poloniae Regis fororem sibi tum desponderat. Diu non fuit Bergerus defunctus hoc itinete; discessum Wittemberga, reditumque in patriam maturavit: ut peregrinationibus sese peracstatem accingerot.

Annus labebatur duodecimus, ex quo Bergerus, postquam magna cum laude in castris Theologiae et iurisprudentiae meruisset, primam longinquiorum peregrinationum in Belgicum direxit; non illam disluadentib. amicis, praepostera plerorumque opinione:


page 364, image: s397

qui simul ac matia et montes transmiserint, ilico sapientes se et beatos fore existimant: congressus vero sapientum et colloquia cum eruditis susque deque arbitrantur. Hoc loco alienum non fuerit adicere testimonium publicum; quo abiturientem ornavit tunc Academia Wittembergensis; quod eiusmodi cst.

Restor Acudemia Wittembergensis loachimus a Beust, Iuris utriusque Doctor, Salutem dicit omnibus lecturis has literas. Virtute nihil amabilius est. Quare sua cuique virtus pracipua commendatio est. Sed tamen ideoprodest habere honorifica testimonia, iunioribus prasertim: ut aditus sitfacilior ad viros honestos, quibus anteaignotifuerunt, et virtus est laude digna in ipsis, qui petunt testimonia, quod probati se praceptoribus volunt. Quare libenter dedimus has literas Generoso iuveni, nobilitate generis, eruditione, et virtute prastanti D. IOACHIMO a BERGE, Silesio; quicum annos amplius septem in hac Academia commoratus sit, comperimus et vimingenii in eo: et rectitudinem ac dexteritatem iudicii egregiam esse, et naturam legum et disciplina amantem, et mores eius honestos, et cum gravitate suaves, ac placidissimos esse. Cumque linguam Latinam studiose didicerit Goldberga, in schola optime constituta a Valentino Friedlando Trotzendorffio, viro prudente, et excellenter decto, et ad feliciter, informandam pueritiam nato, cuius auditor etiam quinquennium fuit, formam orationis talem comparavit, que et pura, recta, perspicua sit, et naturae bonitatem simul ac iudicium ostendat. Inde huc profectus, comparavit sibi uberiorem usum earum artium, que dicendi rationem tr adunt, et ratiocinationem gubernant. Cumque recte iudicaret orationem sine rerum copia inanem et ingratum sonum esse, etiam eam doctrinam cognoscere studuit, quae causas verum, ac variorum motuum, et mutationum in natura inquirit, anima humana varias vires discernit, et corporis mirandam fabricam explicat. Degustavit et alteram Physices partem, qua motus corporum caelestium certissimis legibus, et vicibus gratissimis distinctos docet. Quarum rerum cognitio, non modo plurimas in communi vita utilitates adfert: verum etiam eo libe ralibus ingeniis dignissima est, quod mentes deducit ad agnitionem et admirationem sapientiae, potentiae, et bonitatis Dei conditoris. Cum autem prudenter iudicaret hic locachimus, vire politico inprimis necessariam esse historiarum cognitionem: magno studio perquisivit veterum et recentium scriptorum monumenta, quae gentium et imperiorum origines, incrementa, mutationes, et ruinas describunt, ac migrationes populorum, et nobilissimarum familiarum seriem et propagationem recensent, et in iis insignium virtutum et facinerum, poenarumque exempla proponunt Quarum rerum cognitione, non modoprudentia ac iudicium de maximis in


page 365, image: s398

vita rebus formatur: sed etiam voluntas accenditur, ut agnoscere imbecillitatem humanam, fortunaque inconslantiam, et detestari vitia, contraque admirari et imitari excellentem virtutem incipiat. Ideoque laude dignissimus est hic Ioachimus. quod tantum studii posuerit, in historiarum lectione. Sed quia decrevit certo genere studiorum Rei publicae servire, et scit omnia studia notsra referenda esse ad gloriam Dei, et ad hominum salutem, cum familie etiam splendore vocetur ad munus gubernationis, quod sine legum cognitione nemofeliciter administravit; magna cura et assiduitate didieit Iurisconsultorum doctrinam, atque ei studio ita sese dedidit, ut et fontes legum quaerat, quas videt natas esse ex aterna et immota sapientia Dei; patefacta in iure divino et naturali, et iustitiam magis ames et colat, prepius cognita eius pulchritudine, consideratis legum causis. Hoc sine et doctrinam Aristotelis, de virtutibus accurnte didicit, in qua officiorum communium praeceptatraduntur, hausta ex natur ali lege, et Doctores Iuris Lipsiae biennium, hic quinquennium, interque eos aliquoties D. Doctoream Hieronymum Schurphium diligenter audivit, et cum propter morum modestiam, et singularem discenda amorem carus esset utrobique Iurisprofessoribus, adhibitus ost sape actionibus forensibus, et consultationibus de gravibus caxis. Ipse etiam diligentia suae et non vulgaris profestus in studio iuris, specimen edidt aliquoties in Iurisconsultorum disputationibus: unde non mediocrem dexteritatis et iudicii recti laudem asportavit. Etst autem hoc pracipue studium elegit et usit, idee ut hac legum dectrina instructus utilius ferviret Rei publicae, sustinenda aliquam partem laborum communium in gubernatione (que voluntas illius laude dignissima est) tamen cum pie statueret, hominem ideo conditum esse, et servari, ut Deum conditorem agnoscat et iuxta verbum ab ipsopatefactum colat: singulari cura et diligentia didicit doctrinam ecclesia propriam, et ut non summam modo eius teneret, sed fontes etiam disputationum de gravissimis fidei nostrae articulis, et controversiarum, quae nuns in ecclesia agitantur, momenta intelligeret, sedulo audivit totum biennium, reverendum virum Dominum Doctorem Martinum Lutherum: multo autem diutius Dominum Philippum Melanchthonem, et alios professores, publice in schola et ecclesia hac enarrantes Prophetica et Apostolica scripta; et palam ostendit, se de doctrina caelesti amplecti consensum Catholicae ecclesia Christi, comprehensum in symbolis Apostolico, Nicano, et Athanasiano, quem et harum regionum ecclesiae profitentur, ut testatur ipsarum confessio exhibita Imperatori Carolo V. Augusta in conventis anno M. D. XXX. et eiusdem confessionis repetitio scripta anno M. D. LI. ut exhiberetur concilio Tridentino. Abhorret etiam ab emnibus phanaticis et seditiosis opinionibus, damnatis iudicio Catholiea


page 366, image: s399

Ecelesiae Christi, et suam pietatem seria inveocatione Dei, et honesta morum gubernatione, et erga ministerium verbi divini, reverentia declarat. Ob has virtutes et eruditionem, dum hic fuit, non modo ab omnibus Academia professoribus dilectus est; sed etiam a scholasticis, tamquam exemplum virtutis et disciplinae, observatus et cultus. Quum autem honesto consilio suorum cognatorum constituisset etiam aliarum nationum Academias invisere: hoc nostrum die ipsius dectrina et moribus testimonium ipsi abeunti dare voluimus: et vera nos de hoc loachimo praedicasse, mox deprehendent viri prudentes et eruditi; ubi primum in familiaritatem suam ipsum admiserint. Commendamus autem eum cum omnibus aliis dectrina ac virtute excellentibus viris, in laudatissimarum nationum Italia et Galliae Academiu: tum vero nominatim etiam amplissimis et ornatissimis iurisprudentid professoribus ac Dominis, MARIANO SOZINO et FRANCISCO DUARINO: quorum notitisam et familiaritatem inprimis expetit hic Ioachimus, inflammatus celebritate nominis ipsorum: ac rogamus, ut hunc nobilem, modestum, eruditum, ac pium iuvene, dignum omnifavere et officio, amanter complectantur, et provehant: ac statuant, se de tota Repub praeclare mereri; cum eiusmodi ingenia, quorum usus esse aliquamdo in publica gubernatione poterit, omnibus officiis iuvant et ornant. Et ipse Ioachimus cum aliis virtutibus, tum etiam gratitudine sua ostendet; se bonorum benesiciis non fuisse indignum. Deumaeternum Patrem Domini nostri lesis Christi oramus: ut hune Ioachimum servet incolumem; et hane ipsius peregrinationem, honestissimo consilio institutam, ac toium vita curriculumfortunet, gubernet, et adiuvet: ut fiat organum Rei pub ac Ecclesiae salutare. Datum Wittembergae, anno M. D. LIV. die natali, clarissimorum virorum, D. Doctoris Hieronumi Schurphii, et Ioachimi Camerarii; hoc est, pridie Idus Aprilis: quo die adhuc flagrabat cometes xiphias; qui prope eclipticam circa Librae initium, eregione Solis exarserat, visus primum s. die Martii, et tardo primum, mox celerrimo motu, per Booten, Cephea, et Andromedam progressus, hoc die non procul ab ecliptica aberat, circa 15. gradum Arietis, peragrato ferme semicirculo dierum XXXIIX. spatio: qualem legimus etiam cometem arsisse paulo ante motus Hussiticos, anno Christi 1472. imperii Friderici III. patru Maximiliani, XXXII.

Redux itaque Bergerus e patria, ubi ad iter se accinxerat cum Lipsia transiret: Melanchthonem in aedibus Camerarii offendit: a quo et ipso eiusmodi commendatitias accepit.

S. Dico.

OMNIBUS lecturis has literas. Utrumque pradixit vox divina, in hac languida et delira mundi senecta, et futuras esse maiures generis humani confusiones, quam fuerunt antea; et tamen Filium


page 367, image: s400

Dei certo collecturum esse aternam Ecclesiam voce Evangelii, et non aliter, etiam inter imperiorum ruinas; donec mortuis hominibus omnibus vitam restituet; ac servaturum esse aliquae Ecclesia hospitia: vultaque nos Deus hac spe suscipere labores; et in propagatione doctrina, et in communibus vitae officiis. Quare Deograta est eorum voluntas: qui studia doctrina non abiciunt: quique se ad Rei pub. gubernationem praparant Ac pracipue in viris nobilibus haec cura magnum decus est. Itaque vir honestissimus, natus in fomilia, cuius nobilitas vertustaest, Ioachimus a Berge, laude dignus est: qui ad generis decus haec ornamenta addidit, iustitiam, et ceteras virtutes omnes, convenientes viro honesto, et cognitionem iuris Cumque sciatpraecipuam et maxime necessariam virtutem esse, Deum recte invocare: studiose didicit incorruptam Ecclesiae doctrinam: eamque pie et constanter amplectitur. Et animi pietatem vera invocatione in agnitione et fiducia Domini nestri lesu Christi, et iis virtutibus exprimit: quas Filius Deivove Evangelii et Spritu sancto in iis, qui ipsum invocant, accendit. Tales viros nobiles in gubernatione multos esse, optandum est Et cum Deus servaturus sit Ecclesiam: sperandum est, seminaria aliqua in familiis nobilium talia propter politias, servaturum esse. Oro autem Filium Dei, Dominum nostrum lesum Christum, crucifixum pro nobis et resuscitatum, custodem Ecclesiae suae: ut hunc virum nobilem Ioachimum a Berge gubernet: et faciat eum [Gap desc: Greek words] , et organum salutare suae animae et Rei publ. Datae Lipsiae, calendis Maii, anno 1556.

PHILLPPUS MELANCHTHON manu propria.

Hic igitur postquam extremum vale Melanchthoni dixisset: a generolo comite Gunthero Schwartzenburgico, cui in nuptiis Vinatiensibus prim um innotuerat, invitatus, sangerhusium abiit, Hic ipsum non tantum habuit libetalissime: sed Wilhelmo insuper Nassovio de meliote nota abeuntem commendavit. Sangershufio Dillenburgum devenit ad Nassovium: inde Erancofurtum ad Moenum, Coloniam et Moersam. Ideo autem Moer sam venit: ut precibus Wilhelmi Nassovii obescundaret: qui ipsum eo ad nuptias filiae suae, cum Wilhelmo comite de Berge celebrandas, evocarat.

Bruxellis autem summa clementia et benignitate, ab univetsa aula Hispanica, ob literas commendatitias Ferdinandi regis, fuit exceptus: a comite Egmondano, qui tum praecipuum aulae regiae decus, maximo in honore habitus: adregium epulum, quod annuatim die Andreae, maximo splendore et pompa, aurei velleris Equitibus, rex instruere solet, admissus: et insuper Germanus iuvenis Mariae Angliae reginae abipso Egmondano, luculento testimonio commendatus: quaeres Bergero profuit plurimum.


page 368, image: s401

Etenim cum, Oceano Germanico traiecto, Londinum Angliae urbem nobilissimam, appulisset: statim regina cum ad se; die D. Thomae sacro, vocandum, multisque satellitibus ad templum urbis augustissimum deducendum curavit: exceptoque osculandae manus, qui in Anglia honor non vulgaris, potestatem fecit: im o tanto amplexa est favore: ut mensae magni aulae Praefecti quottidie adiunctum cum voluerit. Nemo erat tuncin tota Anglia paulo celebrioris nominis, quem ipse non compellarit: nulla ex clarioribus urbibus, quam non adierit: nullum ex castellis munitiorbus, quod non perlustrarit. Tandem vero, cum induxisset animum, relicta Anglia, alias quoque regiones peragrate: reginae submisse gratiisactis, valedixit. quae abeuntem, pro fingulari clementia, publico diplomate communivit.

Britannicum ergo iter Gallicum excepit, initiis infelicibus admodum et periculosis. Cum enim ultimo Decembris, anni quinquagesimi sexti, Boloniam, quae ianua quaedam Galliae Angliam versusu putabatur, attigisset: sactum est, ut in ipsum, sicut in alios peregrinos et advenas, inquireretur. Erat hoc sub initiis bellorum, quae inter vicinos reges Francia, Hispaniae et Anglia exoriebantur. Quare cum penes eum diploma Anglicanum deprehenderetur: nocte intem pesta, cum propter itineris difficultatem lasta et defatigata membra reficeret, sublatus e lecto, catcerique mancipatus fuit. Habebat secum, praeter illud, quod diximus Anglicum diploma, alias quasdam literas. Inter has ea erant, quibus ab Oratore Galliarum regis, Londini commorante, Picardiae gubernatori commendatus erat: quae ipsae, licet optima forma essent conseriptae; apud praefectum tamen Boloniensem nihil ponderis habuerunt. Dies enim continuos quindecim in diversorio publico Bergerum subsistere oportuit, ac detineri. Instanti tandem, dimissionemque flagitanti, hoc responsi datum est: fierinonposse, ut dimittatur, nisi regis iussis, qui tum Parisiis agebat. Transmissis igitur suo sumptu literis, hoc impertraret. Ibi Bergerus conditionem accipit: seribit supplices literas: a rege Lutetiam evocatur; cum per triduum ibidem in vico Dianysiano custodiis retentus atque servatus esset, (arrestum vocant) tandem omni suspicione criminis non liberatur tantum; sed regio insuper diplomate salvi conductus clementissime donatur. Nec Lutetiam, ramen sicco pede (quod fertur) transeundam sibi Bergerus opinabatur: quippe eam urbem, in qua norat scientiarum omnium studia, trium linguarum cultus, eloquentiae exercitationes superare auditorum fidem. Aureliarum porro oppidum est tota Gallia maximum pulcherrimumque; huc Bergerus se contulit: et Annae Burgie ius civile profitenti, diligentissime vacavit. Fuit is Annas


page 369, image: s402

Burgius, qui paulo post, non tam regii senatoris in Parlamento dignitare, quam martyrii gloria, in omni perpetuittate consequentis temporis, illustre nomen est consecutus.

Digressus hic Bergerus conscensa navi, Aureliis, Ligeri fluvio Bloesas oppidum, itidem rebus omnibus ornatissimum, contendit. Etantitineris socii illustres duo comites Germani Henricus Isenbergius et Philippus Hanovius: cumque pontem transgressi propter Ligerim, qui altissimo muro conclusos illam urbem alluit; itinere publico progrederentur: ecce agaso quidam cquo expeditis obviam fit: cuius asinus ut primum rudere coepit, equus Bergeri perterrefieri, resilire, saltu trans verso viam excedere, qua fluvius patebat. Continuo ille asmotis calcaribus, habena cum retrahere cum vellet, ecce, inaudito praecipitio in fluvium ex altissima crepidine desiliit. Neutertum ex comitibus, nemo ex omni circumfasa multitudine exstitit; qui Bergero non praesentussimam mortem ominaretur: inclamando tamen experiri voluerunt, quid illi fact um sit. Hic nisi cum Bergero ipso, Bergerum divina plane cura et gubernatione conservatum, et ad maiora reservatum agnoscamus, amentes simus; tam illustri praesertim et evidente argumento. Observatus erat ibidem loci semper prodigiosus aquarum gurges, et maxima profunditas: tum vero in tantum exaggerata cumulum arena erat; vix ut ad imum ventrem unda pertingeret. Vidisses in auqis iuvenem salvum et incolumem, freno equum tenentem: vidisses omnium mite conspirantes ad Bergetum extrahendum, operas: audisses consecutas omnium, veluti redivivo, gratulantes voces. Sed conficiamus cum Bergero iter Gallicum.

Cum ex illo periculo emersisset: Biturigas, urbem Galliae ob Germanorum frequentiam tum maxime celebrem, ptofectus est: cum que septimanis aliquot celeberrimi Icti Francisci Duareni lectiones audiisset; Genevam, totius Sabaudiae quasi tompendium adiit. Erat ibi tum Ioannes Calvinus ecclesiae pastor: qui maximo auditorum concursu ac fama prophetiam Ionae explicabat. Interfuit ei et Bergerus; atque acumen miratus, pietatem veneratus, humanitatem insigni gravitate temperatam, exosculatus est. Et cum Melanchthonis mentionem fecisset; seque eius studiosum ostendisset: Calvinus tantum non exiliit, non semel testatus, sibi cum illo veterem intercedere necessitudinem, et optare, ut superesse Luthero diutissime contingat.

Cum Galliam ita magna sui parte peragraffet: Italiam quoque visere cogitavit Bergerus. Helvetiam Igitur ingressus, Tiguri praestantissimos viros Henricum Bullingerum, pastorem illius urbis, et petrum Martyrem, Theologiae professorem, compellavit. In Betnatibus antiquae Germanorum hospitalitatis vestigia


page 370, image: s403

dixit se agnovisse: qui honorario lautissimo donatum exceperuntiad convi vialiberaliter invitarunt: et quae cumque [Gap desc: Greek word] visuve digna, prompte commonstrarunt. Basileae deinde bono fato in veterem amicum, Hubertum Languetum Burgundum incidit, virum eum; qui, nobilissimi Mornaei iudicio, ex mundi perlustratione unum didicer at mundi comtemptum: talis fuit, quales plerique videri volunt: in quo cum pietate doctrina, cum conscientia scientia, cum natura ars, cum disciplina rerum usius certavit. A talit tantoque viro quantumvis aegre avellererur; maturandum tamen irer existimavit. Friburgum igitur Brisgoiae, inde Argentoratum venit:ubi in duum summorum virorum amicitiam est cooptatus, Ioannis Sturmii Germani Periclis, et Hieronymi Zanchii, Theologi sine controversia magni. His valedicens ulmam perrexit: ubi seniorem comirem Eberstenium et schastianum Schertlinum offen dit: quibus cum multa de bello Germanico collcoutus, tandemque rogatus, cum Eberstenio illo Augustam est profectus. Ibi singulari Antonii Fuggeri comitate habuit: quo et animum et oculos iucunde paceret: animum quidem, reclusa per Hisron. Wolfium bibliotheca; oculos vero, reclusis per Marcum Fuggerifilium hortis am oenissimis.

Haec et alia in transcursu cum vidisset Bergerus: in Italiam, ac primum quidem Patavium est progressus. Quo ubi vix pedem intulerat; Martinus eum Gerstmannus popularis, deinde eipscopatus Silesiae dignitate auctus, hum anissime excepit; inque suas aedes benevole recepit: in quibus vixerunt coniunctissime donec Bergero abire visum. Cum einim Bononia meditullium quasi Italiae occupet: ibi ad tempus subsistere et Armio Icto operam dare constituit: adeoquive Italiae ordine provincias perlustravit. Venetiis quidem spectandis semestre totum insumpsit: multorumque sibi voluntates virtute sua devinxit: de quibus fuit Antonius de Maza urbis decemvir: cuius auctoritas tantum apud senatum Venetum potuit: ut Bergero reconditi illius et pretiosissimi Venetorum thesauri contemplandi potestas fieret: id quod summis saepe denegatum. Eiusdem Maezae commen datione interfuit pompae magnisicentissimae, quam ab aliquot saeculis intermissam, anno superioris saeculi quinquagesimo septimo Veneti instaurarunt. Exaedificata fuit navis mirae magnitudinis maximo opere, cui nomen Bucentaruo: qua Laurentii Prioli Venetorum ducis coniux, regali pene apparatu in altum fuit educta. Eam ex nobilitate illustres trecentae matronae, singulis fingulae daviculis sunt comitatae. Ex alto ad D. Marci appulerunt; et exinde in palatium conscenderunt: fuitque triduana{* De qua Petr. Instinia. l. 14. histor Venetae. p. 590.} festivitas spectaculi iucundi. Postea Romam perrexit: inde in Campaniam excurrit: cuius provinciae amoenitate illectus; Neapolin aliaque loca celebriora perlustravit.


page 371, image: s404

Tandem post undeviginti annos, rectissimis studiis et peregrinationibus impensos ad suos, per Stiriam, Carinthiam, Austriam, Ungariam ac Poloniam, salvus est reversus. Recepit patria Theologum excellentem, Polsoicum praestantem, Historicum eximium, Iureconsultum minim e vulgarem. Itaque ex umbra vitae privatae, in Rei pub. patriae et Imperatoriae aulae lucem eductus, rari vir exempli exstitit.

Anno nati Christi nono et quinquagesimo, postquam melior fama de co increbuisset, precibus patriae nomine a se impetrari passus est: ut Capitanei Glogoviensis vicariam provinciam in se reciperet, Quo ex munere laudabiliter obito, tantum favoris et gratiae apud omnes passim collegit: multi ut ipsum aliis praeferrent, quem vegiae curiae adsessorem nominarenr. Neque diu hanc stationem tenuerat, cum consiliarii quoque Imperialis dignitas, velut recte curati officii testimonium, Ferdinandi Im peratoris auctoritate, accessit. Bergeri consilia, etsi semper pacis et togae socia fucre: belli tamen necessario tempore non defuere.

Vidit illis annis Maximiliani, Ferdinandi Imperatoris natu maiorem filium, trium populorum regem diversis licis pro clamari: {* Maximill.2. rex Rom.t,62. d. 30. Nov. rex Beem. d. 20. Sept. rex Ungar. 1503. d 8 Sept. Ei carus Berg.}Pragae Boemorum: Francofurti Romanorum: Posonii Ungarorum. Nec vidir hoc solum; sed a tanti nominis principe, a tot populorum rege, mirifice se amari sensit. Hic enim Maximilianus ille est: qui Imperator Germaniae salutatus, Betgerum ad familiaria colloquia admirtere, ad secretiora consilia adsciscere, a clarissimos reges, ad ma zimos principes, legatum mittere non dubitavit. Eiusdem Caesaris nomine, Bergerus in tractu Oeni oboedientiae ius iurandum ab incolis, anno sexagesimo quinto, exegit: post cum Carlevicio ad Saxoniae duces, ioannem Fridericum, et Ioannem Guilielmum placandos reconciliandosque missus est.

Anno sexagesimo sexto Wilhelmi, Hassiae Landgravii, {* Cum Sabina Christ. wirtemb. F. Philip. Hassia Landgravius.}naptias Caesaris nomine cohonestavit. Erat in vivis adhuc aeter na memoria dignissimus princeps Philippus Landgravius. cum co ut seorsim et secreto ageret Bergerus, in mandatis ab Im peratore suo habebat: rogaret si per aetatem, et absque valctudinis detrimento Landgrvius posset, coram Imperarori se{* Augustae in comitiis primis Maximil.} sisteret. Praeterquam enim quod ad gravissima ipsum colloquia expereret; magno venerandi senis videndi desiderio atcensum esse.

Landgravius quo minus ipse ad comitia venitet, valetudine prohibitus est. Reliqui principes, qui nuptiis intererant, Caesareis literis per Bergerum interpellati, recta Augustam contenderunt. Quibus abeuntibus legatum


page 372, image: s405

per triduum apud se detinuit Landgravius. Phoebi iam iam cadentis lumen, nescio qui fiat; ut aspectu dulcius sit: ita Bergero tum fiebat, de aspectu religiofissimi et fortissimi Principis, cuius ad vesperum vita declmaret. Mitimus hic, quae de staru Imperii publico sunt sermocinati: iudicium tantum de celebri illo Marpurgensi Theologorum colloquio, cuius instituendi Landgravius auctor fuerat, ex ipso Landgravio recognoscamus. Commonstrabat colloquii theatrum Bergero princeps ille, dicebatque: etsi non is fuit exitus colloquii, quem et optassem sperassemque: insigni tamen fructu non caruit. Siquidem ex illa collocutione, multorum piis mentibus veritatis lux clarius offulsit. Et ut de me confitear, aiebat, ab illo tempore, quo abunde cum Luthero et Zvvinglio me collocutum memini: cum in accuratiorem multorum religionis nostra articulorum notitiam deveni: tum vero numquam deinceps crassam illam et oralem corporis Christi in pane, manducationem probare potui: qua de re non obscure postmodum in comitiis anni tricesimi sum protestatus. Haec Landgravius.

Legatus rebus confectis Augustam rediit Bergerus, cum iam eum lmperator aliis exsequendis destinasset.

Amandabatur.n.cum Sigismundo Hornstenio, ordinis Teutonici per Alsatiam et Burgundiam commendatore, ad Austriae superioris et Alsatiae ditiones: instanti adversus Turcam expeditioni, auxiliaribus, iisque constantibus copiis imperandis. Quae res Bergeri fide et dexteritate, optatissimo eventu successit. Et durabant adhuc comitia: redibatque Caesati suo optatissimus. Fuerunt itaque comitia illa amplissimus eampus explicandae suae vittutis: quae effecit, ut quamvis eum natura viris principibus inferiorem procreasset: summis tamen principibus esset gratissimus. Tunc enim et principi Palatino Electori, Friderico III. innotuit: qui sincera in Deum pietate, pii nomen adeptus est: et filio eiusdem felicis nominis, Ioanni casimiro: et mensae illustri saepius interesse iussus est, et ad secretiora de religione colloquia admissus. Hoc unum commemoratione dignissimum iudicabat ipse Bergerus: Fridericum nempe Electorem non semel, sibi hortatorem fuisse, ad crebram seriam que sacrarum literarum lectionem: ne sibi eas multiplici mundanarum occupationum mole in aula Caesaria excuti pateretur. Regum vero quatuor libros inprimis commendasse; imo dixisse, quibuscumque magnatibus eorundemque ministris, illos libros quam commendatissimos esse oportere. Addidit et hoc, ut erat in divinis versatissimus: se inde gravissimis in persecutionibus prasidia: in gubernationis vero difficultate documenta quaesiisse.

Hic principis electoris in Bergerum affectus quam alte radices


page 373, image: s406

egerit: testes fuerunt literae ipsius E'ectoris manu exaratae; quibus anno septuagesimo primo, cum Bergerum ex aula discessisse rescivisset, cundem cum tota familia ad se evocavit. Vidit eiusdem prineipis singularem constantiam: eamque solam ex omnibus posteritati consecrandam existimavit. In illis enim comitiis Fridericus ille Elector Palatinus, ob religionis sincerae professionem, magno versatus est in discrimine, et praesentissimo proscriptionis metu. Verum cum in consessu principum coram Caesare animose piequive dixisset: nullius se erroris, quemodocumque appellati, sibi conscium: imo paratum ex solis Bibliis, quae I. Casimiras filius patrem insequens gestabat, solida et immota religionis suae fundamenta depromere: factum est, ut et religionem salvam, et Caesuis gratiam sartam etctam retinerit: quod nemo unquam sperasset, vel exspectasset. Sed nos ad Bergerum revertamur.

Huic ergo a Caesare, abitum tunc Augusta, ob instantem expeditionem Turcicam, maturante, id negotii est datum: ut Augustae cum Wolffgango Hallero, Imperii secretario, aliquantisper subsisteret: et expedienda quae dam Imperii negotia absolveret. Id ubi factum, Viennam Austriae ad Caesarem abiit Bergerus: eumque eum aula universa, maximoque procerum exterorum comitatu in castra est secutus. Factum id anno sexagesimo sexto, decimo Augusti die.

Ut vero a teneris tenuissima fuerat valetudine: ita ne vir quidem firmiore est usus. Haec, Praeter alias, causa fuit: cur splendidissimas legationes duas, Caesaris iudicio sibi delegatas, Constantinopolitanam unam, Moscoviticam alteram, modeste recusarit, et a se deprecatus sit. Sed tamen vix tribus mensibus elapsis iterum simili in negotio irum est ad Bergerum. Cum enim Maximilianus Caesar, concordiae studiosissimus in omni vita princeps, perniciosissimas Daniae et Sueciae regum simultates opprimere ac radicitus exstirpare conaretur: usus est Bergero internuntio, eiusque opera, quod voluit, effecit: quainvis non sine difficilimis novem mensium, in Dania et Suecia, ultro citroque habitis consultationibus: nec absque praesentissimo ipsius Bergeri periculo: quod a tempestatibus mari, a peste terra ipsi minitabatur. Interea tam en temporis habuit etiam, quo diuturnioris absentiae taedium levaret, consortium nempe Nicolai Hemmingii Theologi, et Caroli Dancai, disertissimi Galliarum regis legati, utriusque discipuli Melanchthoniani. Inde regum animis in gratiam reductis, Dania solvens in reditu ad aulas Tomeranicam et Custrinensem declinavit, principibus utrobique hospes gratissimus. Tandem sub finem Decembris, anno sexagesimo octavo, do mum salvus, uno tamen ex comitatu suo Balthasaro Promnicio Haffniae amisso, rediit.


page 374, image: s407

Cum autem aetatis annum quadragesimum tertium iam atiigissec: aulaeque Caesariae decennium circiter impendisset: tranquilisoris vitae cupidus discessionem exaula medicatus est: et ad uxorem ducendam animum adiecit. Itaque anno sexagesimo nono matrimonii fidem iniit cum Dorothea Knoblochsdorffiana vidua, nuptiis, quibus legati duo Caefarii et unus Electoris Brandeburgici, cum amplissimis muneribus interfuerunt, decimo octavo Aprilis, illius anni celebratis.

Et quamvis tune Bergerus existimabat; matrimonii vineulum multum sibi momenti allarurum ad missionem ex aula impetrandam plane tamen aliter les cecidit. Vix enim breve tempus sub reditus conditione, salutandae familiae obtinuit: et ita quidem, ut anrequam Vienna in Silesiam diseederet, iussn Imperatoris ad Electorem Brandeburgicum deflecteret, cum co de rebus gravissimis, Galliae nempe bellis collocururus. Reversus multis demum precibus animum Caesaris expugnavit: bona ve cum gratia aulae valedicere sibi liceret. Verum ne sic quidem suus plane esse poruit. Nam cum ano septuagesimo primo Caesar cum dimisisser: eundem septuagesimo quinto gravissimae legationi obeundae repetivit. Nominavit praeterea Caesat; quibus Bergerum adiungeret, Augustum Saxoniae electorem, et Iuliim ducem Brunduicensem. Torgeae et convenirent dicta fuit dies: et amica transactionis via, auctoritate tantorum commissariorum effectum: ut diuturnae cuidam disceptationi, ob Franckenbergensem ditionem, inter Marchionem Brandeburgicum Ioannem Georgium, et nobilem Borckiorum fumiliam, finis adserretur.

Anno deinde octogesimo primo, altera ipsi in Daniam legatio a Rodolpho II. Augusto decreta erat: sed senilis illa canicies et imbecillicas virium pro Bergero causam dixerunt.

Cum ita, continuo ferme undecennio, Imperatoriam aulam adsectatus esset tandemque in patria multum diuque exoptatus civis sedem fixisset: statuit quicquid vitae residuum haberet, consulendo iustequive agendo patriae, matri optimae devovere. Haec igitur illum triginta annos Regie curiae primarium adsessorem; et viginti annos equestris ordinis delectum senatorem habuit. Sed nec istud tempus torum a Caesariis, uti vocant, commissionibus immune fuit: quoad senctam extremam ad Caesarem et patriae proceres humiliter officiosequive excusavit.

Itaque cum patriae inserviendo, mortis numquam non memor, ia, quod sperandum in ipso saltem non videbatur, ad annum aetatis septuagesimum sectum pervenisset: tabe catarrhali, qua et Ferdinandum Imperatorem exstinctum accepimus, laborare cepit. Hic fiduciae suae tot morbi tempore certissima


page 375, image: s408

edidit testimonia: et mortem ipsam intrepido animo: ut symbola postremi eius temporis ostendunt: quale est illud Iobi{* c. 14. v. 14.}:
Exspecto, donec veniat immutatio mea.
Mature etiam et medioctiter valens, viatcum ex locuplete sacrarum literarum penusibi corrogavit, pernecessawrium ad iter illud extrenium in caelestem patriam conficiendum. Vere einim Africanus ille Pater seriptum reliquit: Non facile in adversitatibus inveniri praesidia: quae in pace non fuerint quaesita.

Audivisses igitur voees [Gap desc: Greek word] Christianae plenissimas, partim ex decimo Evangelistae Ioannis, partim ex nobili ad Romanos octavo capite, partim aliunde desumptas: quibus ille capitibus, pectori Ghristiana constantia roborando, a Dei spiritu inspiratis, sui Melanchthonis exemplo, unice delectabatur. Etsi, inquiebat, ovicula sum Christi mei, simplex, imbellis, mundi prasidiis destituta: nulla tamentanta futura est Satanae potestas, quamvis omaeibus viribus in surgat, quae me de man ibus optimi pastoris mei repere possit. Dicebat insupet, nihil usquam in rebus creatis, sive visibile, sive invisibile, quantumvis potens et efficax, abstrahere se posse ab illa charitate, qua conglutinatus esset Deo per Iesum Chrisium, filium illius, eundemque Dominum suum. Hunc ipsum esse quitam raro in nes fuerit affectuiut, pro nobis servandis, mortem etiam oppetierit. Et cum recitaretur dictum illud consolationis{*Deut. c. 30. v. 20.} plenum: Ipse est vitatua, et longitudo dierum tuorum: subiunxit ille, magna spiritus alcritate: hic nihil se aliud responsurum, quam illud Maximiliani Imperatoris: Ipse fuit, est, et erit. Tanta fiducia cum animum obfitmatum haberet; valeant, valeant, inquiebat, terrestria, salvete caelestia! Nemo terrestrium ullam tosthac ad me faciat mentionem. Eandem fiduciam nulla ex parte fluctuantem, amicis testatus est hic verbis: Numquam se, Dei beneficio, ita fuisse obfirmatum in vera sententia, numquam maius Dei spiritus in corde testimonium sensisse, quod veram sententiam amplexus sit, quam hoc ipso tempore. Paratum se nunc esse vel martyrium subire, quod antea non potuisset.

Confitebatur ultro: se sibi tacite gratulari, quod contingeret his temporibus ista in [Gap desc: Greek word] orbitate, et iussu benignissimi patris, et hoc carcere atque ex vinculis evolare, ob impendentia patriae cervicibus pericula.

Ad meliorem igitur vitam sine sensu aut significatione dolo ris, fidei in Iesum Christum plenus, sautisque suae certus abiit die quinto Martii, sub nonam vespertinam, anno Christi millesimo, sexcentesimo secundo, cum septuagesimum sextum aetatis prope decurrisset. Exuviae, quae Spiritus sancti templum fuerant,


page 376, image: s409

funere honorisicentissimo illatae sunt tumuli, Herndor ffii Kalendis Aprilis. Emblema stanneae thecae inscriptum est tale: picta est crux, quam circumquaque amplectitur vitis multis palmitibus et uvis, et ad radices huius cranium cum ossibas humanis, et in captie crucis haec epigraphe:

AD MESSEM LAETICIAE VIRTUTE TUA.

Hic crux, hic vitis multo cum palmite: palmes
Unus ego vitis tectus et hic iaceo.
Te tamen a vera palmes dependeo vitae,
Vere novo virtus me tua tollet humo.
Hoc credo, hoc spero, fidei hoc mihi symbolon esto;
Et fidei fulerum crux tua, Christe, mihi.
Laetitiae ad messem mox veris tempore surgam,
Sed virtute crucis, vir crucifixe, tuae.
Aliud eiusdem beatae fidei et memoriae symbolum.
Exspecto, donec veniat innovatio mea:
Hic recubo, exspectans donec mox cuncta noventur,
Tunc etiam, meipsum qui renovabit, erit.

Sic ergo mortalitate exutus immortalitarem omnibus bonis affluentem est adeptus, promissumque pietati brabeum a Christo agonotheta rctulit. Vera enim pietas altissimas in eius pectore radices egerat: cum summam doctrinae, quae secundum pietatem est, a prima pueritia ex verbo Dei didicisset, ac religiosissime semper esset amplexatus. Hac inflammatus, Deum quottidianis precibus assidue non sine calidis lacrimis est veneratus. Testataesunt hoc voces illae, quas a matre sibi inculcatas, ad uxorem saepe repetivit: Sit tib vel oratio assidua vel lectio: nunc cum Deo loquere: nunc Deus tecum: quas ex{* Lib. 2. ep. 2.} Cypriano desumptas esse deprehendit. Testatae sunt idem precum quottidianarum formulae; quae nihil nisi purum merumque Dei amorem, et piam pro ecclesiae et Rei pub. salure sollicitudinem spirant ac loquuntur. Has ipsas ardentissimis suspiriis et gemitibus: Credo Domine, sed opem fer diffidentiae meae! velut epilogo semper clausit. Privatim per omnem vitam in seripturae sacrae lectionem diligenter incubuit, adhibitis saniorum interpretum commentationibus: quas tamen nec pro legibus, nec pro credendi norma sibi proponebat: sed ad scripturam divinitus inspiratam, tamquam ad regulam exigebat. Eum in usum bibliothecam sibi comparavit a sacrorum librorum canone, et a praecipuis interpretibus instructissimam.

Secundum pietatem, summam in ipso laudem meretur beneficentia vere singularis. Cum enim omnib. rebus esset ornatissimus,


page 377, image: s410

opibus et copiis florentissimus, liberisque, qui patrimonium tam amplum ac copiosum iure hereditario adirent, destitueretur: id fecit, quod de privatis hominibus vix auditum, aut lectum.

Optimos quosque adolescentes, qui ali quid ingenio valerent, bene magno numero fuis stipen diis alebat: quosdam praeceptoribus Gymnasiorum erudiendos concredebat: quosdam Academiarum professoribus excolendos tradebat: hoc eruditos et excultos scholis gubernandis praeficiebat: illos Ecclesiae Christi, orthodoxa doctrina pascendae, consecrabat. Quo instituto hoc est consecutus; ut quibus religionis Christianae purior lux nondum adsulsisset: ii emergerent paulatim ex nebulis humanarum opinionum, eque renebris eluctarenur. Hoc benesicium ut solidum ac perpctuum Rei pub. Christianae daret: testamentum legitime fecit; in quo grandem pecuniae vim, ut inde omni consequente tempore tenuioris fortunae adolescentibus stipendia conferrentur, legavit. Hoc non sine rodolphi Augusti consensu disposito, exsecutores suae voluntatis, viros ex nobilitate Silesiaca clarissimos, nec non eruditione et virtute praestantissimos nominavit: quibus totam negotii molem post suum fatum concredidit.

Obligantur autem, qui illo beneficio gandere cupiunt, secundum caelestium literarum ibros, symbolis Oecumenicis orthodoxae antiquitatis, confessione quam vocamus Augustana, et corpore doctrrinae Melanchthoniano. Nimirum divitiarum hic maximus ac verissimus fructus est: non uti opibus ad propriam unius voluptatem; sed ad multorum salutem: hoc est in caelestes pecuniam conferrethesauros: ubifur non effodiet; nec rubigo consumet: nec tyrannus eripiet: hoc est, dispergere opes, et dare egentibus: ut iustitia boni perstet in aeternum.

Fortitudinem autem viri buius quid non laudarit? quo omnes male cupientium obtrectationes, convicia, et vellicationes, non tantum magno animo tulerit: sed nec adversariis mali quicquam im precatus unquam fuerit. Hoc illud est, quod paucis ante mortem diebus dixit: Etiamsi divino quodam permissu contingat; omnes sibi inimicos dari ita: peaees se ut esset cum illis pro libitu agere: se tamen ne tantillum quidem illu male facturum, ob hoc solum: quod a Deo eam vindictam prohibitam sciret; orederetque, nihil esse, quod non in bonum sibi certo sit cessurum.

In cultu et victu simplicitatem probavit avitam: et paucis ante mortem septimanis dixit: praeter quam quod toti mundo renuntiasset, superbiae inprimis hostem capitalem se futurum, imo moriturum.

Luxum, praesertim conviviorum, et hinc inde immenso sumptu


page 378, image: s411

conquisitas lauticias, numquam non est detestatus. Candidus insuper fuit in agnoscendis suis erratis ac naevis. Arguit hoc scitum, psalterii frontispicio ab ipso adscriptum, cum tribus vitae regulis: Sumus homines, quotquot sumus: cuiuscumque vel ordinis, vel conditionis sumus, homines sumus. Regulae autem haesunt.

I. In consiliis DEI sequendum mandatum nec temeraria [Gap desc: Greek word] ac curiositate quicquam tentandum.

II. Obtemperandum Dei mandato in officiis vocationis, nec labor fugiendus; cum scriptura dicat: uniculque suo in officio laborandum.

III. Corde etiam a Deo auxilium petendum: in Deo acquiescendum, nec ab eo in rebus adversis desiciendum: sed finalis liberatio exspectanda.

In coniugio vixit gemino: atque in priori quidem cum Darothea Knoblochsdorffiana, ut diximus supra, contracto, decem suscepit utriusque sexus liberos: sed quibus superstes ipse omnibus fuit: quo et mater, coniux cius desideratissima, pie est subsecura. Postea viduitatis solitudinem et sobolis orbitatem anno octogesimo septimo leniie secundis nupriis cum Barbara iti dem Knoblochsdorffiana: quae quod vere secundae sibi con. contigiffent: summas DEO egit gratias; ac de iis cum iam decumberet, coram amicis, unice sibi est gratulatus.

Defleverunt eximii huius non solum Iureconsulti ac Politici; sed Theologi etiam, Historici et Philosophi obirum tum alii, tum Academia Haidelbergensis epicediis cum gemina contione in funere eius habita, publice editis: in quibus nos tale ad tumulum magnifici Maecenatis cum gemitu adposuimus:
MEMBR A IOACHI MI fovet heic terresiria BERGI
Late vernanti terra sequestra sinu.
Spiritus aetherias laetus remeavit in oras.
Oris aetheriis quippe erat ante datus.
Propter humum Eusebie tepido sedet uvida rore:
Iuxta ipsam Cleio, dilaniata genas.
Parte alia Virtus, studio celebrata iuvandi:
Rursum alia, exhausto slesia rauca sono.
Omnes damna sua alternis decumana queruntur:
Omnes Herois funera acerba gemunt.
Nec capite hoc quicquam maius, nec carius unquam
Eusebie, Cleio, Slesia tota habuit.
Quantumcumque volet ringatur et ozyma cantet
Faex ea, cui cibus est icere dente bonos:
Ipsa dies, ipsa hunc satis experientia dicet
Vitbilem teris enituisse virum.


page 379, image: s412

Et haec de Silesiae nostrae Abdia munificentissimo ac Cynea prudentissimo, congesta ex contione funebri habita a Martino Fussolio ministro ecclesiae Cladensis: ex narratione itidem historica de hoc Bergero conseripra et dicta a Sigismumdo a Nibelschitz equite Silesio: et ex defensione iusta ac moderata Melanchthonis, anno 1601. ad ipsum Bergerum tum adhuc viventem scripta.

NICOLAUS REUSNERUS.

PATERNA hic et materna familia clarus, ortum suum traxit ex Silesioxum urbe Leoberga, anno Christi millesimo, quingentesimo, quadragesimo quinto, die Februarii secundo, hora voctis duodecima. Etsi autem ipse genti Reusnerianae claram alluxit faculam; et nominis magnitudine in uraias orbis partes eam disseminavit: praestantiam tamen maiorum eius, haud humili loco habitorum, Silesia hodieque loquitur. Nam stirps patria viros antiqua virtute insignes iactat Franciscum huius patrem; Nocolaum avum; Iacobum proavum; et Simonem abavum: qui omnes ne praeternomen gentis ac familiae suae viderentur nihil habere: pulcherrimumque genus rati, quod quis propria virtute conciliat; domi forisque eam navarunt operam: ut praeter virtutis honestum addiramentum, et opulentissima ipsis accreverint praedia: quae ipsi Sirckvitii, Rackvitii, mosae, Gerscheifii, et passim in agro Leorino possederunt: et posteritati suae, ne inopia pressa, igneam virrutis vim exercere impediretur, reliquerunt. Paterne genti et opibus, et nominis celebritate numquam cessura familia materna, clara est Fritschneris et Wirthiis: ex quorum progenie habuit matrem Barbaram: pietate in Deum, beneficentia in pauperes, ac praesertim aegrotos et indigentes, humanitate denique erga omnes perspirua: viri prudentissimi Christophori Fritschneri ex coniuge Anna, Georgii Wirth, viri consularis filiam. Sed cum maiorumpraeclara facta et virtus excellens, saepe sint, ut Cynicusille dixit, malitiae et ignaviae velamen: Franciscus nostri huius parens: nevetera patriae iura possiderer domus ignavus haeres. cum capiendis artibus et disciplinis accresceret aeras, filium iis imbuendum sollicite tradidit: et quidem primum in patria, in qua iam tum tener animus spem haud fallacem futurae eruditionis et amplae messis ostendit. Nam eum artium bonarum, et praesertim Poeseos profectum fecit, ut vix dum undecimum ingtessus annum, cruditi carminis laudem consequerctur.


page 380, image: s413

Ut vero huius studii fruticem produceret longius: a suis Goldbergam anno quinquagesimo sexto ablegatus est: magistram gentis Silesiae scholam. In qua sub doctoribus claris, Henrico Paxmanno, Martino Taburno, et aliis per biennium; ac post per tot dem annos Uratislaviae in schola Elisabethana, praeter Poesin et alias disciplinas ingenuas, eam Graecae et latinae linguae cognitionem adeprus est: ut dignus habitus suorum praeceptorum iudicio fuerit: qui ad Academiam, scholis exemptus trivialibus amandaretur. Annum itaque ingresins decimum sextum ad celeberrimum Musarum domicilium Wittembergam, de suorum consilio sese contulit, non tam loci amore tactus, quam studio videndi Phoenicem illum Germanicum Philippum Melanchthonem: in quem, ut Nocles de epicuro dicebat, omnes atomos sapientiae concurrisse, grata agnoseit posteritas. Verum illius viri adspectum mors paulo ante praeripuerat. Qua in parte etsi infelix Reusnerus; in ea tamen rursum felix: quod virum in seriptis spirare et vivere perspiceret: qui iuveni tantum desiderium, amorem tantum, ac tantos laudis et gloriae stimulos excitarunt: ut ad imitationem eius nequaquam discendi sitim atque ardorem unius quantumvis excellentis studii labor expleturus videretur: sed unus omnes scientias, et arcem scpientiae expugnaturus, laetus alacerque ruebat: Maronianumillud praecinens,
--- --- tentanda via est, qua me quoque possim
Tollere humo: victorque virum volitare per ora.
Philosophiae itaque cursu absoluto, quae verbis et rationibus bonos efficete conatur; ad eam attem, quae praemiis et poenis rem pub. sartam tectam servare studet, animum adiecit. Quo in studio cum praeceptores quaereret idoneos, de consilio Georgii Wirthi II. medici, cognati sui, Lipsiam contendit. Florebant ibi tunc Modestinus Pistoris, Iacobus tomingius, Paulus Lob Wasserus, Leonhardus Badenhorn, Henningus Hammelius, Balthasar Schelhammer, magni nominis iureconsulti. His praeceptoribus eam auscultando operam, industriam, et adsiduitatem probavit: ut discipulus eis esset carissimus: et vix a se abire fint passi: cum Wittembergam retraheret eum veteris hospitii memoria; et virtus nota virorum eximiorum Ioachimi a Beust, I. Schneidewini, ac Valentini Forsteri.

Sub id tempus prodierunt ex ipsius penu multa Grace et Latine scripta; quae famam ei pepererunt apud bonos et doctos felicem ac praeclaram: quam ut ipse aleret, omnibus est ingenii viribus annisus. Cumque ad doctrinae eruditionem experientia et variorum hominum adspectus non parum faciat: ipse cum comitia Augustae celebrarentur, co profectus est. Sed


page 381, image: s414

cum in sequentem ea annum reiecta essent: ne otiosus aut cum derrimento suo ibi desideret: locus ei inschola, opera Ioannis Heincelii, et Hieronymi Wolfii, concessus est: quem anno fequenti, ingruentibus comitus, resignavit. Postea cum vigerent comitia frequentissima: ipseid operam dedit: ut carminibus et epistolis in magnorum virorum notitiam et amicitiam perveniret. Scripsit tunc varii argumenti elegias: inter quas Germania, ad Caesarem, et Imperii electores. Huius lectio non solum principum aliorumque magnorum vitorum; sed ipsius etiam Gaefaris favorem ei excitavit: qui clementia singulari per ulricum Zasium ei obtulit: ut sumptibus Caesariis ablegatus exteras passim regiones perlustraret: mores hominum cognosceret: linguas varias disceret: reversus in aula Augusta eruditionem suam ac sollertiam probaret. Verum hanc clementissimae voluntatis significationem, nescio quae scae va ci intervertit.

Sub finem illorum comitiotum a Petro Agricola IC. et consiliario principi suo Wolfgango comiti Palatino, ducique Bavariae commendatus; Lavingae inter professores scholae, paulo ante a Ioanne Sturmio ad formam Argentoratensis emendatae, est cooptatus: ubi quinquennium amplius Graecos Latinosuqe auctores explicavit, munere functus in classibus, ut vocant, doctoris primarii Deinde non solum iurisconsulti; sed etiam rectoris praefectus officio, undecim ei annis cum fidei et industriae laude praefuit.

Interea et uxorem duxit Magdalenam Waihemaieram; qua cum ut sine prole, ita sine reconciliatione vixit: et comitiis iterum Augustae coactis adfuit: et summis viris virtute sua innotuit, de quibus Iulius comes Salma, Adamus a Ditrichstein Baro, palatii Caesarii praefectus supremus, et Richardus Baro Schvvartzenavius. Anno itidem octogesimo tertio Basileam abiit summum in iure gradum petiturus: quem et post sollennia experimenta merito est consecutus. Ab hoc honore dux Wirtembergicus Ludovicus, Marchiones Badenses, et ordines Suevici, cum duobus aliis Iectis, camerae eum Imperiali adsessorem repraesentarunt: et mox a senatu Argentoratonsi evocatus, sua ibi dexteritate et side in iure explicando, deque eo respondendo satisfecit.

Postea sub annum octogesimum octavum, cum in academia Salana aliquot iurisprudentiae doctores desiderarentur; ipsus opera aliquoties expetita, tandemque literis inprixnis ipsorum principum ad Argentoratenses, qui aegre a sed dimittebant, impetrata fuir. Venit ergo lenam; et fuffectus Samueli Brothagio functus est munere antecessoris, et quidem senioris in schola; et adselloris in Scabinatu. Nec folum publice docendo, sed


page 382, image: s415

et scribendo prodesse studuit: ut monumenta eius varia testantur; de quibus paulo post: et supremum in schola magistratum aliquoties gessit: et legationes aliquot obivit. Nam anno nonagesimo quinto a Saxoniae proelectore ad conventum regni ac procerum Poloniae, cum consiliariis ipsius Imperatoris, et electoris Brandeburgici, fuit missus: ut socia ad versus Turcam arma peteret. Eo antequam iret, a Rodolpho II. Augusto in comitiis Ratisbonensibus, non solum laurea poetica fuit ornatus; sed et comes Palatinus declaratus, et augmentum insignium gentilitiorum consecurtus: quibus indultu Caesarum et gratia, multis ante annis familia Reusneriana fuerat usa. Nimirum et hic locum habet illud poetae:
Principibus placuisse viris, non ultima laus est.
Verum dum se in corporis valetudine solita constitutum credit: ex improviso nephritici dolores ipsum invasetunt gravissimi: qui neque nocturnae neque diurnae quietis partem concesserunt. Itaque febriliaestu corpus magis magisque inlammante, opinione citius, caloris nativi subsecura est oppressio atque suffocatio. Discessit ex hac vita ad meliorem, in rectoratu suo, die duodecimo April. St. V. anno millesimo, sexcente simo secundo, aetatis suae duodesexagesimo.

Hic vir, dum vixit, unum iudicavit necessarium: Deum reote agnoscere, et agnitum vita vere pia colere: fidem etiam operibus et factis ipis testari. Doluit, hac tempestate eo deventum esse: ut simultates sint immortales: amicitiae contra plus quam vitreae: benefecit pauperibus pro facultatibus munifice: et verbo ut dicamus, totum se Rei pub. devovit.

Scripta eius partim sunt Philologica eaque varia: partim Iuridica.
Philologica et primum poetica sunt haec:
Elegiarum libri 5.
Elegorum Graecanicorum liber 1.
Heroicorum libri 2.
Ordarum libri 2.
Epodwn totidem.
Philothesiorum libri 3.
Silvarum liber 1.
Epigrammatum libri viginti quinque.
Anagrammatum libri novem.
Disticha evangelica et epistolica Graece.

Emblemata partim Ethica et Physica, partim vero historica et hieroglyphica: quibus Agalmatum sive emblematum sacrorum liber additus.

Paradisus sive hortulus poeticus libris 7. distinctus.

Sunt et alia eius poetica quaedam in publicum edita; de quibus bibliothecae. [Gap desc: Greek word] etiam feruntur haec:


page 383, image: s416

Aureolorum libri 3 5.
Fastorum sacrorum libri duodecim.
Mosai wn libri 2.
Christiados libri 7.
Litarum libr. 3.
Xenior9um lib. 1.
Laurearum libri 2.
Logica huius auctoris sunt elementa Dialectica et Rhetorica.
Historica autem haec: Monarcharum sive summorum regum libri 7.
Principum Germania sive electorum libri 3.
Principum et Caesarum Austriacorum: itemque Palatinorum et Boiorum principum: principum item et ducum Venetorum silvula.
Hodaeporicorum libri 7.
Elogia illustrium heroum Romanorum.
Germaniae urbes Imperiales: ut et aliae eiusdem regionis.
De Italia libri 2.
Icones sive imagines virorum literis et ar mis illustrium.
In Philologia exstant Re isneri.
Symbola Augusta.
Emblematum libri 5.
Stemmatum sive armorum illustrium libri tres.
Aenigmatographia sive sylloge aenigmatum et griphorum convivalium.
Orationum panegyricarum volumen 1. et 2.
Orationum et consult ationum de bello Turcico variorum auctorum, volumina quatuor.
Aureolorum dogmatum de principe et principis officio sylloge variorum et diversorum.
Scripsit etiam Ethicam Philosophicam et Christianam: cui accessit politicarum disputationum libellus singularis.
In iure multa scripsit idem Reusnerus, de quibus primas ducunt tractatus de ultimis voluntatibus.
Est eiusdem [Gap desc: Greek word] sive medislla iurisprudentiae Iustinianeae.
[Gap desc: Greek word] totius iuris civilis, sive corpus legum cum notis.
Disputationum iuris civilis libri aliquot.
Progymnasmatum sive Controversiarum iuris illustrium, in utram que partem diseeptatarum libri duo.
Partitio sive Oeconomia iuris civilis etcanonici, brevibus tabellis comprehensa.


page 384, image: s417

Sunt et alia partim edita, partim apud heredes adhuc latentia: inter quae Responsorum iuris sive consiliorum aliquot Volumina: quae tamen foras data.

Et haec de Nicolao Reusnero IC. et Philologo praeclaro, ex parentalibus ipsi in Academia Salana factis.

IOANNES HOCHMANNUS.

IMFERII oppidum in Suevia est Bibracum; nomen, ut opinio quorundam fert, ad [Gap desc: Greek word] animante; quod Germani Biber / Graeci [Gap desc: Greek word] , Latini fibrum, appellant, adeptum. Olim enim id genus animal circumcirca, in palustri loco, consedisse fertur: unde etiamnum civitas ea in insignibusfibrum aureum ostentat. Floret hodie templo, schola, et prochotrophio opulento. Hoc in oppido Ioannes Hochmannus natus est, anno Messiae exhibiti millesimo, quing entesimo, duodetrigesimo, in ipsa Palmarum hebdomade. Pater ei fuit cognominis, veteri quidem et plebeia familia eius civitatis prognatus; singulari tamen pietate, vitae honestate, et prudentia: qua eam sibi conciliavit benevolentiam, et amorem ab omnibus: ut in ordinem Tribunorum plebis et senatorum adscitus fuerit: cui ille tanto studio atque animi dexteritate praefuisse dicitur; ut ex eius eura commodum illius rei pub. incremento magno auctum existimetur.

Puer etiamdum parentum cura in pattia schola iis literis et disciplinis imburtus est: quibus aetas puerilis ad timorem Dei et humanitatem informari solet.

Rector et moderator ludi illius literarii tum vir doctus, prudens, et fidelis, Petrus Piscator, qui non modo scientia; sed et vita exemplis scholae suae alumnos eo studio erudivit: ut eorum multos fortuna instatu collocarit, atquive gradu dignitatis amplissimo: quorum in numero sunt utrius que Iuris Doctores, praeter Hochmannum, Malachias a Rammingen, supremae imperii Romani Curiae advocatus; Conradus Starck, Comitis Oetingensis Consiliarius. Georgius Pfest Syndicus Paslaviensis, Ioannes Egelspach, vir omni doctrina liberali politissimus, Georgii Ioannis Palatini Rheni, Ducis Bavariae, consiliarius: aliique plures viri clarissimi, Theologi, Iurisperiti, Medici, Philosophi.

Cum autem Hochmannus iuventutis suae annos ita collocaret: ut in studiis literaturae humanioris felices faceret progressus, acanimus ipsius et ingeium cognoscendis etiam disciplinis superioribus


page 385, image: s418

probe accommodarum videretur: snaserunt eius parenti quidam viri prudetes, qui aliquid de ingeniis poterant iudicare; ut filium ad uberiorem ingenii cultum capiendum invaret porro etiam animoaequo et libenti, Et quia eo tempore vir pius, et singulari zelo propagandae doctrinae caelestis studiosus, civis et mercator Isnensis, {Dequo supr.}Petrus Biislerus, stipendium pro quatuor civitatum, inrer quas Bibracum, iu venibus, disciplinatum liberalium studiosis, fundasset: hac conditione; ut ipsi alumni in Argentoratensi Gymnasio, linguarum prius et artium fundamenta, tum etiam Theologiae initia sedulo ponerent: ac postmodum sacraeseripturae studium in Academia Wittembergensi continuarent: auctor fuit et suasor Hochmanni parentibus Iacobus Schopperus verbi divini quondam praeco, consobrinus Hochmanni, filium Ioannem, bonae indolis et magnae spei iuvenem, Bufleriano stipendio destinaret; eoquive frui sineret; id quodapud virum intelligentem et pium haud aegre obtinuit.

Primis igitur Philosophiae rudimentis in schola patria imbutus adolescens Hochmannus, Argentoratum mittitur anno quadragesimo quinto, ut in illo Lycaeo feliciter Bibraci coeptis studiis, cognitionem adiungeret pleniorem.

Contigit autem illi; ut eo in gymnasio omnium artium et disciplinarum prosessores inveniret doctrina celeberrimos; humanitate politos; fidelitate clares; et inter cos insignem illum oratorem, toties laudatum Sturmium. Condiscipulum ibi habuit praeter alios; Martinsem Crusium, dere literaria optime meritum.

Argentorato deinde discedens auno quadragesimo septimo studiorum gratia, ad Tubingensem se contulit scholam. Eo autem tempore ad gubernaculum Rei publ. literariae sedit, Melchior Volmarus Rufus, Rotvvilensis: Graecae et Latinae linguae professor cclebris; a quo Hochmannus una cum Malachia Rammingero in album Universitatis fuit relatus. Isto in Lycco ita vigilauter Philolophrae incumbere perrexit Hochmannus; ut ab illius recolendae studio ipsum abstraxerit orium nullum; nulla voluptas avocarit; fomnus retardarit nullus. Tantumque in hoc profecit studio, ut proxime sequenti anno a collegio artium dignus sit iudicatus, cui laurea decerneretur prima: et, anno statim proximo, se cunda.

Insignia haec adeptus ad theologiae studium adiungere a nimum debebat, ex Bufleriani stipendii statuto. Sed cum misera admodum tunc et tristis ecclesiatum facies esset: et orthodoxi ministri in exilium passim eicerentur: e civitate Bibracensi poslessionibus suis deturbarentur: senatores Evangelici


page 386, image: s419

ordine suo moverentur: et inter hos etiam patens Hochmanni, submissis in eorum locum pontificiis; ipsum quoque Buflerianum stipendium ab illo, cui destinatum erat, usu dissolvebatur; eiusque subfidio Hochmannus est spoliatus. Priondecum videret orthodoxis verbi ministris in patria ecclesia locum forenullum; consilio amicorum, Iurisprudent aeoperam dare coepit. Neque id iniuria: um civilis scientiae studium Theologia sit proximum; atque legum utger hospitium Ecclesiae tutum praebeat, conservetque.

Huic ergo studio ita se mancipavit Hochmanne; tantaque in co felicitate versatus est: ut celeriter multis a irs civilis scientiae gloria antecelluerit. Et ut mature publicis muneribus obeundis assuefaceret se, publicae praelect oni officiorum Ciceronis a senatu philosophico in Tubingensi Academia eit praefectus: quae partes ad Iura facilius cognoscenda adiumento ei fuerunt: cum ille pulcherrimus Ciceromis libere, de officiis, ethicae et politicae scientiae, tum etiam Latinitatis elegantioris sit plenissimus.

Cum vero tum etiam ineundi matrimonii tempus adesse putaret: ex arbitrio parentum, deque consilio aliorum, quorum auctoritati parendum sibi exiltimabat, coniugii nexum iniit, cum virgine Maria Ruckeriana filia Ulrici Ruckeri I. U. D. et illustrifl. principum Wirtemb. Ulrici et cius filii Christophori, consiliarii, et Evangelicae doctrinae amancilsimi: curius frater Michael Ruckerus, Medicinae D. et practicus insignis in Tubingensis Academiae schola summa cum laude, et discipulorum fructu medicam professionem aliquot annos subivit.

Cum autem studiose iuris civilis professores, inter quos tum celebres, Ioannes Sichardus, et Mattheaeus Gribaldus Icti, audiret: eam sibi iuris civilis scientiam comparavit, quae summis iu iure Doctoratus honoribus respondere censeretur. Adornata ergo prius solita petitione in iuridice facultatis collegio, et profectu ipsius, de more consuero, tum disputatione publica tam ex imminibus duobus probe explorato, Doctoratus insignia et privilegia sollenni actu publico sub Decanatu Iacobi Capelbekii Antecessoris, decreta ei fuerunt. Haud longo intervasso post, cum ingenii et doctrinae praestantia ac virturis laude nonmodo doctoribus Academicis carus esset: verum etiam a principe duce Christophoro gratiam sibi coneiliasses; contigit ei, ut loco protessionis vacante in ordinem docentium iura publice Tubingana in Academia communibus senatorum suffragiis, et principis comprobatione fuerit cooptatus.


page 387, image: s420

Principio autem ex decret o ordinis iuridici, publicis praelectionibus illustravit Feudorum et oriminalium sanctionum plaaeita nnobilissima: sed post quorundam annorum intervallum, cum Gebhardus Bfrastbergerus aetate confectus, sua iur is Canonisi profelhone se abaicaret, in eius locum Hochmannus, ex consensu iuridici ordinis, quod ea lectura tum temportis (hodie vel dignitate vel utilitate praecipui habet nihil) maiori cum quaestu coniuncta erat, fuit furrognatus.

Ut autem verters iustitiae faccrdotes in summo fuerunt pretio: ita et Hochmanno accidit: etga quem propter excelientes animi dotes, praeclaram iris peritiam, et prudentiae maguitudinem Christophorus, et Ludovicus, duces Wirtembergici, fingularem clementiam, ac beneficentiam argum entis declara runt luculentis: et tantum intelligentiae eius tribuerunt: ut non modo a consiliis sibi esse eum voluerint; sed et opimo ac pretioso feudo constituto, in Vafallorum ordinem cementissime receperint. Nec minori clementia et favore cum pro secutus est princeps Fridericus dux Wirtenbergicus, dum vixit.

Isthac famae celebritate cum notus Hochmannus etiam absentibus essetialii quoque Germaniae principes sibi consiliarium unicedesiderarunt; et inter hos Borussiae Dux et Marchio Brandeburgensis, Georgius Fridericus: qui Hochmanni prudentiae et fidei causas concredidit gravissimas, constituto annuo salatio satis liberali.

Cum vero moderatori rei pub. praecipua rerum incumbat cutatisque magis quam ceteri, diligentiam et sollicitudinem publicis debeat rebus, quibus praeest: hochmamnus Rectoratus suos, quos propter singularem prudentiam, et consilii magnitudinem sustinuit frequentissimos, magna sedulirate, vigilantia, et studio admini stravit: caerera item munera publica, Queaesturae, Deputaturae, Decanatus, qui ei delata fuerunt; summa diligentiae et fidelitatis laude, magnoque cum patrinoni i Academici incremento, praeclare obivit.

Exhaustis tandem senecture et gravi multoque labore viribus, confl ctari aliquoties cum febrili coepit morbo satis periculose: qui licet semel atque iterum pericissimorum Medicorum opera fideli esset depulsus: artamen saevior tanden et ardentior rediit: cuius vim maidrem cum sentirct venerandus senex: et maioribus iactaretur corporis doloribus: adversus quos medicorum amplius cura et peritia nihil valebat: consolationibus tantum piis et salutatibus ex sanctissimo Dei verbo depromptis solam curari animam suam desidetabat unice. Advocati ergo eccelesiae ministri, et inter hos D. Matthias Hafenrefferus: Horum dulcissiaeo alloquio, aeternae saelutis


page 388, image: s421

plenissimo, deln finita Dei erga peccatores benignitate et misericordia; de potentia et virtute incarnationis, crucis, mortis et resurrectionis Christi, salvaroris generis humani, de nostro in omnibus humanis asilictionibus consolatore velissimo, Spiritu sancto; ita erigebatur animus ipsius: ut mortis terrorem nullus formidaret; sed magis magisque dissolvi, et esse cum Christo desideraret. Confessionem peccatorum suorum edidir praeclaram: et se totum divinae voluntati, quae semper optima est, commisit: sanctissimo corporis et sanguinis Christi sumptione, et fruitione fidem suam confirmavit: suumque spiritum, quando e corporis ergastulo abiturus esset, auctori, creatori, et servatori suocommendavit. Inde sensibus magis magisque obstugescentibus voceque interclusa, anima solutis corporis vinculis, in beatorum sedem placide beateque abvit die vicesimo quarto Iulii, anno sexcentesimo tertio; cum peregrinata in corpore esset annis septuaginta quinque et aliquot mensibus. Corpus autem postridie, comitatu frequenti, non absque multorum lacrimis, more Christiano, in area summi templi, terrae decenter et honeste est mandatum.

Fuit vir doctus, et iureconsultus magnus: in audiendis consultoribus et clientibus humanus: in conversatione comis et urbanus: ab omni invidia seiunctus: pietas cius in Deum fuit fingularis; observantia erga ministros Ecclesiaeseria: lectio bibliorum frequens; imo quottidiana: a concioibus cum nec frigoris iniuria absterruit, nec aetas affecta retardavit; nec moles negotiorum avocavit. Beneficus denique erga egenos; ac specimen munificentiae suae praeclarum reliquit. Cum enim sobolem e coniuge suscepisset nullam: domum intra civitatis septa amplam opere exstroxit; variis musaeis, cenaculis, cubiculis distinxit: aliisque conclavibus necessatiis; camque pio zlo destinavit cum coniuge, collegio studiosorum addicta ci bona censuum annuorum parte: et caverunt ipse atque uxor: ut in id collegium ex utriusque familia cognati gradu proximiores recipiantur; quibus, cum non omnium iuvenum eadem sit ingenii bonitas, non idem naturae ductus, liberum reliquerunt, cui facultarum studio volent, animum suum adiungere.

Nihil praeterea habuit prius, nihil sanctius: quam ut suum cuique tribueretur. Itaque adsesoor, in suprema ducatus Wirtembergici curia, lectioni actorum se praebuit attentissimum: in disputationes et contentiones patronorum causae cuiusque animum intendit sedulo: et singula studiose pensitavit: ut sententia, iuri, legibus, et aequitati consona diceretur. Minime secutus est illud in dicendis sententiis et dandis consiliis; quod pes


page 389, image: s422

sannam de aliquibus {*Decis Neapol. 321. in sin.}Matthaeus de afflictis affirmat, qui dicant: Placebo Domino in regione vivorum.

Perhibet haec de Hochmanno, D. Henricus Bocerus IC. et Anteccssor Acad. Tubing. in oratione funebri.

IACOBUS MONAVIUS.

NASCITUR Iacobus Monavius Vratislaviae, anno Christi millesimo, quingentesimo, quadragesimo sexto honestissima familia patricia: et Winclero Neandroque ingenii formato ribus usus, qualis vir futurus esset, puer ostendit. Ad Academias inde Saxonicas missus, Ioachimum Camerarium et Victorinum Strigelium sibi praeceptores prae caetetis delgit: quos ita vencratus est: ut ab corum latere raro discederet: quin et Strigelium Haidelbergam usque comitaretur: et ex cius ore beatum illud ac divinum fincerae doctrinae lac sugeret: quod ille esancti Melanchthonis pectore hauserat.

Aetate et iudicio firmatus, tota Italia, Gallia, Belgio, ita peregrinatus est: ut non tam exteris moribus, qui multorum mos est, se oblineret: quam doctissimorum quorumque virorum sapientissimis ad bene vivendum, dextreque iudicandum praeceptis instrueret. Itaque nemo fuit paulo celebrior vel Theologus, vel Iurisconsultus, vel Medicus, vel Philologus; in cuius ille amorem non irreperet: nemo ex sui temporis Nobilibus, Baronibus, Comitibus, Principibus, paul insignior: cuius ille sibi gratiam virtute sua non conciliaret.

Qua de causa, cum domum rediisset; non Monavius, sed quicque esser literis et vitute clarum, Uratis laviam venisle iudicabatur. Loquuntur literae, carmina, scripra plurima: quanti illum fccerit universus literatorum chorus nostro saeculo. Theodorus certe Zwingerus, Abrahamus Ortelius, Bucholcerus, Beza, Grynaeus, Peucerus, Pezelius, Esromus Rudingerus, et quos recensere longum, complures alii magni viri, Iacobi Monavii famam, praeclaris suis monumontis, orbi literato commendare non dubitatunt. De Friderico Saxoniae Electore, qui Saepientis cognomen meruit, Melanchthon dicere selitus fuit: selegisse illum florem ex omnibus virtutibus. De Iacobo Monavio vere dixeris: selegisse illum ex omnibus literis, quod esset pulcherrimum. Quo factum; ut cum vulgo Theologi inter Theologos; Iurisconsulti inter Iurisconsultos; Philologi inter Philologos celebrentur: Monavius inter omnes istos et fingulos aeque fuerit clarus.


page 390, image: s423

Expetita fuit opera ipsius a multi principibus, a Guilielmo Hessiae Land gravio, a Christiano I. Saroniae Electore, et aliis: sedis consolto ab aulis abstinuit; et patriae se totum mancipavit. Erat tum Uratislaviae quasi collegium quoddam illustrium ingeniorum: quindo uno et codem tempote Nicolai Rhedingeri, pater et filius, Andreas Duditbius, Ioannes Crato, Petrus et Iacebus Monavii fratres, Ribiscius, Engelhartus, Martinus Schillingus Ioannes Hermannus, Petrus Vincentius, alii; urbem decorabant, viripietatis minime futate et spieudidissimarum virtutum vinculo inter se colligati. Abierunt omnes ad beata illa loca.

Uaus superest Nicolaus, Nicolai F. Rhedingerus, nobilitaus Silesiace piaelustre sidus: et ut diu supersit, optamus.

Sed ut ad Monavinm tedeamus, is postremis annis illustrissimum principem Ioachimum Fridericum, ducem Silesiae Eignicesem et Brigensem consiliis suis iuvit, tum in ecclesiis, tum in scholis recte constituendis. In omni vita pius, castus, sobrius, religionis reformatae constans adsertor.

Oblit plaeide, cum magno rei literariae damno, Uratislaviae anno millesima, sexcentesimo tertio, die sexto Octobris, aetatis suae anno quinquagesimo septimo, satur vitae huius, et cupidus alterius in caelis, relicto fortunarum et virtutum unico herede, Friderico Monavio, iuvene ad omnia summa nato. Sepultus est ad Mariae Magdalenae, sine elogio hue usque et titulo: qui universae patriae lucem attulit. Nos monumento cius idem inscribi poste puramus; quod olim Ioannes Iovianus Pontanus sue inscripsit, nomine tantum mutato:

SUM IAGOBUS MONAVIUS URATISLAVIENSIS: QUEM AMAVERUNT BONE MUSAE: SUSPEXERUNT VIR PROBI: HONESTAVERUNT REGES DOMINI.

Neque enimvero monumenti honore carere penitus censendus est is: cuius manes a praestantissimis et optimis quibusque sunt celebrati: carminibusque epitaphiis domi fortisque honorati: de quibus nos haec delibamus.

DAVID PAREUS.

Urbe Uratislai maiorum stemmate clarus
Lacobus Monavv, conditur hoc tumulo.