30 April 2005 Ruediger Niehl markup
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
31 January 2006 Reinhard Gruhl markup
structural tagging completed - errata list worked in - manual spell check performed
05/2007 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted; indices removed; the index rerum is now available as a separate file


image: s001

VITAE GERMANORUM MEDICORUM: QUI SECULO SUPERIORI, ET QUOD EXCURRIT, CLARUERUNT. CONGESTAE et Ad annum usque M DC XX. DEDUCTAE A MELCHIORE ADAMO. Cum indice triplici: personarum gemino, tertio rerum. [illustration:

FATA VIAM INVENIENT

Jona the Prophet kneeling and praying on the shore with the big fish in the background that saved his life in the storm (see the name of the publisher) ]
HAIDELBERGAE, Impensis heredum IONAE ROSAE, Excudit Iohannes Georgius Geyder, Acad. Typogr. ANNO M. DC. XX.



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

AD MAGNIFIC. NOBIL. ET AMPLISSIMOS VIROS PRAEFECTUM, CONSULES, SENATORES INCLITAE REI PUB. VRATISLAVIENSIS. VIRI MAGNIFICI. VIRI NOBIL. et AMPLISSIMI

ETsi vereri merito poteram; ne ineptum sit audaculumve facinus, Viros pro Rei pub. salute ad clavum excubantes ex improviso interpellare; et a publicis seriisque negotiis ad ieiunas chartas avocare: illustris tamen vestra in bonas litteras voluntas, ac prolixus mansuetiorum Musarum amor, eum mihi addiderunt animum; ut, quod facio, intrepide facere nullus dubitarim.



image: s004

Quamobrem ne longius causando in publica peccem commoda; duobus meam compellationem capitibus includam: primumque exponam, quae me causae huc invitarint: ut viris istis Medicorum Germanorum concinnandis manum admoverim: deinde cur scripti id genus proferre in lucem; atque in vestro nomine publice idem voluerim apparere. Illud ab omnibus, modo a Gratiis et Musis non prorsus alienis; hoc vero a V.tra [abbr.: Vestra] inprimis Magnif.tia [abbr.: Magnificentia] et Amplitud. [abbr.: Amplitudine] facto meo gratiam veniamve impetrabit; et favorem desideratum adiunget.

Ad genus itaque scripti huius ut accederem: vitasque Medicorum communis patriae nostrae, ope et subsidio amicorum, conquirerem; conquisitasque cum litterato orbe communicarem: persuasit mihi summa artis medicae praestantia, et ab antiquitate, et ab utilitate, et a iucunditate, pari coniuncta necessitate, profecta. Antiquissimam medendi peritiam si facio; et cum ipso mundo coepisse dico; nihil novi, nihilque absurdi dico. Ecquis enim subdubitet, nedum inficias eat, Adamum protoplastum, illum totius orbis terrarum monarcham, in Physico hoc et Medico mundi musaeo constitutum, et iam tum post lapsum naturae humanae imbecillitatem, corporisque sui fragilitatem praesentiscentem, in rerum naturam contemplatione intrasse, ac intima penitus perspexisse?



image: s005

Quis Noam, Ianum ethnicorum bifrontem; ut qui et proris mundi amoenitatem admiratus, et alterius, cataclysmo universali defoedati ac dilacerati, vastitatem sit miseratus; quis hunc physices ignarum, aut medendi imperitum fuisse ducat? praesertim quando post diluvium, non ex Pandorae pyxide, sed iusto DEI iudicio, coeperunt

[gap: Greek words]

vel ut Flaccus noster ex figmento etiam poetico,

-- -- macies et nova febrium
Terris incubuit cohors:
Semotique prius tarda necessitas
Leti corripuit gradum.

Quis praeterea Abrahamum, divinae, ut Tertullianus vocat, familiaritatis virum, et reliquos Patriarchas, divinissimae huius artis cognitione exuat? Quis populi Israelitici sacerdotes et ministros, e posteritate Levi despicatissima lectos dictosque, scientiae medendi hospites, aut oscitantes naturae contemplatores atque investigatores fuisse asserat? nisi forte ipse aut caelestium imperitus monumentorum, aut communis sensus expers. Atque haec de populo DEI inprimis mundi aetatibus.

Posterioribus deinde saeculis Graecorum ingenia DEUS ad medicinam constituendam,


image: s006

asservandam, et propagandam, excitavit: in quibus eminuit ex Asclepiadum familia Hippocrates; atque explanator eius fidelis copiosusque Cl. Galenus, Pergami natus. Ac de Hippocratis quidem Aphorismis et sententiis, magnum illum Germaniae Phoenicem dixisse accepimus: videri sibi eas reliquias ac velut [gap: Greek word] esse doctrinae sanctorum Patrum; continuata tot saeculorum serie quasi per manus tradita posteris: a quibus ad vicinas gentes dimanarint. Nec enimvero aliter se res habet: Hebraeis fontes et initia artium ac disciplinarum accepta ferenda sunt: propagatio earum Aegyptiis, Phoenicibus, Graecisque debetur: a Graecis Romani, et ab his Germani aliique [correction of the transcriber; in the print aliisque] Europaei orbis populi, acceperunt.

Iam utilitatem et necessitatem medicae artis quae copia dicendi, quod genus orationis divinum percensere numerando possit? Nam cum ceterae artes aut non omnium sint temporum, aut non omnium hominum, aut non omnium inter homines ordinum: medicina adolescentiam provehit: senectutem stabilit: civium et municipiorum valetudinem firmat: regum principumque morbis remedia suggerit: medici expetuntur domi: requiruntur foris: in aulis magnatum pernoctant: in villis rusticantur. Quamobrem sicut ipsa vita homini, homini vero? immo cuncto animantium generi,


image: s007

nihil est carius, nihil iucundius, pretiosius nihil: ita et arte illa, quae vitae custodem agit fidelissimam; quaeque valetudinem conservat praesentem, recuperat amissam, praeclarius homines, sacrarum excipio scientiam rerum, habemus nihil: adeoque vita haec vita vitalis non esset, absque valetudine firma esset. Vere enim sapientissimus paroemiastes et gnomologus: [gap: Greek words] . Cuius sententiae et phaleuco suo, vulgi sermone trito, subscribit epigrammatographus:

Non est, vivere, sed valere, vita.

Hanc medicinae praestantiam, utilitatem ac necessitatem agnoverunt omnes illi: qui medicos veros summis sunt honoribus dignati: praemiis donisque Arabicis et Attalicis prosecuti: ordinemque totum decretis magnificentissimis honorarunt: et stipendia longe maxima proposuerunt. Ex horum numero fuit Persarum ille rex potentissimus Darius: qui Democedem medicum Susis basilicis donavit splendidissimis, praeter aureas compedes: et [gap: Greek word] suum, singularis honoris causa, esse voluit.

Ex horum numero Coi, Thessali, Argivi, et maxime Athenienses fuerunt: qui Hippocratem



image: s008

Eleusiniis sacris, secundum ab Hercule sollemniter initiarunt: coronam eidem auream in theatro publice decreverunt: civem scripserunt: in prytanaeo alimenta tum ipsi, tum posteris eius dederunt. Ex horum numero Augustus Caesar, qui opera Antonii Musae gravissimo morbo liberatus, tum ipsi Antonio medico, tum universo medicorum ordini ius aureorum annulorum, et immunitatem multam concessit. Ex horum numero maiorum memoria fuit Ludovicus ille XI. Galliarum rex; qui Iacobo Cocterio archiatro suo menstruum decem aureorum milia numeravit stipendium. Ex horum denique numero reges et principes illi: qui medicis, et praesertim archiatris, immunitatem munerum et onerum civilium ac publicorum indulserunt: voluntque, ut nec in iudicium deducantur, nec eximantur, nec exhibeantur, aut iniuria ulla afficiantur: iisque privilegiis non solum medicos ipsos: sed et eorum coniuges ac liberos gaudere iusserunt: et recte iusteque iusserunt. [gap: Greek words] : h. e. quanto enim est honoratior medendi ars, vitaeque utilior; tanto convenit liberiores esse, qui ea praediti sunt.

Accedit ad laudes excellentissimae artis et haec: quod summi reges principesque honestum sibi duxerunt, medicinam vel facere, vel scriptis illustrare. Ex sacris enim


image: s009

notum est: Salomonem, regem illum post homines natos sapientissimum, sermocinatum esse de arboribus plantisve a cedro Libani ad hyssopum usque, quae e pariete prodit: det animalibus item iumentisve, de volatilibus, reptilibus et piscibus. Ex ethnicorum autem monumentis scimus; reges et heroes non paucos medicinam inventis suis excoluisse: e quibus fuerunt Zamolxis Thracum, Mithridates Ponti, Sapor Medorum reges: ut Antoninos Imperatores, Achillem, Iasonem, et alios complures tacitos relinquamus. Hoc silentio praetereundum non est; ne nostratibus quidem nos destitui exemplis Caesarum ac principum: qui medicae studiosi rei fuerunt: quorum omnium loco unum sufficiat laudasse, Fridericum illum Saxoniae electorem, Sapientis cognomen meritum; Academiae Wittembergensis [gap: Greek word] munificentissimum. Is enim a Martino Pollichio Mellerstadio et aliis, artis medicae fontes, morborum causas, et remedia studiose didicit: multa etiam experimenta a Maximiliano I. Imperatore, aulaeque eius medicis, accepit: quae adhibita praesens multis aegris auxilium attulisse perhibentur. Nec vero sine causa tanti tum ipsa medendi ratio, tum eiusdem professores et cultores sunt aestimati. Quemadmodum enim vitam homini DEUS impertit: ita et valetudinis corporisque curam eidem praecepit: et medicum egregie


image: s010

commendavit. Nam et Apostolus honorem corpori habendum esse monet: et gnomarum sacrarum auctor graviter haec scripta reliquit: [gap: Greek words] , hoc est, Affice medicum suis honoribus convenientibus usui ipsius; etenim ipsum creavit DOMINUS. Nam ab ALTISSIMO curatio est: cuius nomine etiam a rege percepturus est gloriam. Scientia medici exaltabit caput ipsius; adeo ut coram magnatibus sit admirationi. DOMINUS creavit e terra pharmaca: quapropter vir prudens non abhorrebit ab illis.

Etsi autem rarior fuit omnibus saeculis medicorum [gap: Greek word] fetus: adeo ut Hieronymus Cardanus affirmasse dicatur: millesimo quoque anno vix unum excellentem ac perfectum medicum exsisteret: et superbiuscule septimum se eorum fecisse: tamen, si aequos nacti fuerimus iudices, rerumque integros aestimatores; deprehendetur profecto, saeculi superioris decursu, ad hodierna usque tempora, floruisse in Germania nostra medicos eiusmodi: in quibus doctrina cum industria, industria cum probitate, probitas cum felicitate certarit: quique


image: s011

DEO freti, nilque, ut vomicae quaedam et carcinomata medica, qui non nisi panchresta sua crepant; et nescio quas panaceas venditant, sua vel scientia vel successu inflati, illi soli omnia ascripserunt: qui est IEHOVA SANANS NOS. Nec tamen diffitemur hos inter ipsos alios aliis eminere clarius; et in commune contulisse quippiam luculentius: prout in caelo diversae sunt magnitudinis et lucis stellae.

[gap: Greek words]

Talium ergo virorum dotes ac virtutes, et praeclara in suavissimam patriam merita tot curis, laboribus, vigiliisque indigenis et exteris, domesticis iuxta et longinquis probata, exigere quasi a me suo iure visa sunt et postulare: ut in publicum productis nuper THEOLOGIS, ICTIS [abbr.: IURISCONSULTIS] et POLITICIS, praemissisque ante lustrum PHILOSOPHIS, MEDICORUM quoque Germanorum vitas sparsim collectas submitterem; et coniuncte, si cui allubesceret, legendas, quin et imitandas patriae virtutisque amantibus exhiberem. Boni, spero, opto certe, laborem nostrum, in tenui versatum, amice probabunt: et sicubi lapsi sumus, erratis veniam benigne indulgebunt, memores humanissimi illius pronuntiati: [gap: Greek words] , h. e. Viros bonos ne quis ex iis, quae perficere potuerunt; sed ex deliberata animi voluntate aestimet.



image: s012

Vestrae autem Magnif.ae [abbr.: Magnificentiae] et Amplitud.ni [abbr.: Amplitudini], PRAEFECTE illustr. ducatus Vratislaviensis, CONSULESQUE et SENATORES incliti, commendare vitas istas MEDICORUM GERMANORUM volui debuique, tum aliis, tum istis de causis. Primum urbs ea, ad cuius gubernacula Vos, summi IEHOVAE nutu, sedetis, totius Silesiae, cui ortum ego et nutricationis praemia lubenter debeo, caput est, oculus est, gemma, immo corona est fulgidissima; quae complectitur suo

Sardonychas, smaragdos, adamantas,
Iaspidas auro.

Quae enim aliis urbibus ac rebus pub. singula ornatum addunt; et commendationem pariunt: ea VRATISLAVIA, singulari DEI beneficio, habet omnia; et habet praeclara atque illustria: Religionem aures Christianarum contionum in templis pure personantem: Senatum augustum saluti pacique publicae et privatae in curiis, in tabulariis, in iudiciis paterne providentem ac prudenter consulentem: Civitatem omnium Ordinum frequentem, bene moratam, florentissimam: Iuventutem in Ephebeis, Gymnasiis, scholisque litteras humaniores cum pietatis et virtutis elementis primis statim ab annis edoctam. Quid hic [orig: heic] recenseam commerciorum genera? quid opera publica et visenda aedium et basilicarum sacrarum, bibliothecarum, granariorum, nosodochiorum, orphanotrophiorum,


image: s013

armamentariorum, aliorumque aedificiorum? quid aedes civium magnificas, et elegantissimo platearum ordine distributas? quid praeter vivos muros moenia firmissima, turres, aggeres, fossas, et propugnacula? Iusti hoc operis, non epistolae, sit argumentum; et iam a non nemine feliciter pertractatum. Itaque quod de Atheniensium urbe Graeci olim gloriati sunt: idem nos hodie de VRATISLAVIA vere perhibere possumus: esse [gap: Greek words] : et, quod prae illa habet [gap: Greek word] proprium, auro contra non carum, esse verae pietatis omnisque honestatis [gap: Greek word] . Ab huius ergo Rei pub. eiusque Gubernatorum splendore, auctoritatem scripto huic conciliare, ac quasi lumen de lumine alieno, nec tamen alieno, mutuari et accendere volui:

Ut nihilominus vestris luceat cum mihi accenderim.

Praeterea cum omnes artes, quibus haec vita minus carere, quam solis luce potest, eximio Vestro patrocinio prolixe complectamini: et iuventutem a teneris optimis quibusque ac saluberrimis disciplinarum praeceptis morumque studiis imbuendam curetis: viros omni eruditionis genere excellentissimos et iampridem fovistis, et etiamnum fovetis: medicos quoque Vestra Res pub. extulit: quorum in patriae civiumque salutem omnes curae fuerunt defixae: habetque hodie adhuc,


image: s014

quorum virtutem posteritas memoria grata prosequetur. E demortuorum numero vivunt et clarent CRATONES, MOIBANI, MONAVII, SCHOLTZII, alii. In vivis autem et cum fama nominis sui, civiumque valetudinis commodo versantur, diuque, quod vovemus [correction of the printer; in the print voemus], versabuntur, quos honoris causa nominamus Daniel Bucretius, et Casparus Conradus [correction of the printer; in the print Dornavius], Viri mea laude nihil indigentes. Id quod, cum medicis carere summis, habeatur male institutae rei pub. signum, et Vestrae Rei pub. emolumento, et praesidibus eius ornamento erit sempiterno.

Admittite ergo, Viri Magn. [abbr.: Magni] et Ampliss.mi [abbr.: Amplissimi] intra moenia, intra musaea Vestra hanc, quam cum debita animi submissione sisto, MEDICORUM GERMANORUM et elegantissimorum cohortem: Asclepiadasque istos, qui a paganis deorum numero ascripti, divinisque honoribus fuissent affecti, commendatos Vobis, gratosque hospites habete: Viros inquam eiusmodi; quorum virtus et polita doctrina gloriae erit honorique perpetuo tum Silesiae quorundam nostrae, tum omnium Germaniae universae: exemplo etiam nostratibus; qui in se ut corporum cultusve, sic virtutum esse similitudinem [correction of the transcriber; in the print similtudinem], si frugi sunt, volent, velle certe debent. DEUM aeternum Patrem Domini nostri IESU CHRISTI supplex oro: ut Vos, ut Rem pub. Urbemque Vestram, hisce extremis ac turbulentissimis


image: s015

temporibus clementer protegat: ob omni periculo hostilique impetu potenter defendat: Vosque Vestrosque cives, cum Silesia tota florentes quam diutissime, quam felicissime conservet.

Vale et flore patria dulcissima! valete, vivite, et florete patriae Patres cum serenissimo Rege Pio, Felici, Pacifico! Vestra enim salute nostrum omnium salus continetur. Scribebam prid. Kal. Apriles [orig: Aprileis], anno a Messia exhibito CIC. IC C. XX.

Vestrae Magnif.ae [abbr.: Magnificentiae] et Amplitud.nis [abbr.: Amplitudinis] observans MELCHIOR ADAMUS.



image: s016

IN VITAS MEDICORUM GERMANORUM a MELCHIORE ADAMO concinnatas IULII GUILIELMI ZINCGREFII I. U. D. PHALEUCI.

ERGO omnes tibi, ADAME, demereri
Nostrae Teutoniae ordines cupiscis?
Pridem PANSOPHIAE Schola peracta,
MYSTISque Eloquii sacri expeditis;
CONSULTIS Themidosque publicatis:
Felici MEDICIS manu adlaboras
Iam postliminio dedisse lucem:
Ipsi quam sibi vix dedisse possunt.
Sic omnes tibi, ADAME, demereri
Nostrae Teutoniae ordines caneris:
Ipsorum et Medicus clues Medentum.



image: s017

IN EASDEM IANI GEBHARDI EPIGRAMMA.

POEONIA [reg: PAEONIA] de gente semel qui censibus Orci
Devotum vigili suscitat arte caput:
Hunc passim recinunt populosa ad compita laudes;
Et vulgi liquidis plausibus aura vehit.
Quemcumque ancipiti tetigit discrimine morbus
Tam docta sperat posse redire manu.
Tales non paucos fecunda Machaonas olim
Teutonidum patrio protulit ora sinu:
Quos tamen infidi caligo profundier aevi,
Conata est fano pellere, Fama, tuo.
Sed nunc Phoebeis instinctibus acer ADAMUS,
It priscis dubios asseruisse locis.
Pergamei, Coique senis gaudete clientes!
Perpete vos felix luce recentat Honos.
At tu, qui Medicos ex Lethes tollis opaco,
SERVATOR Medicum iure superbus ovas!



image: s018

[gap: content]

image: s030

IN VITAS GERMANORUM CARMEN GEORGII ARBOGASTI.

DUM quam Philosophi, quam Theologiaeque [correction of the transcriber; in the print Theulogiaeque] periti,
Vixerunt vitam, quam medicique probi;
Nec non quam quondam civilia iura Professi,
Exacto nobis ordine, ADAME, refers:
Dignus es, ex solido quae funditur aere columna;
Inscriptaque notis talibus aureolis:
PHILOSOPHI, MEDICI, IURIS, VERBIQUE PERITI,
DEBEMUS VITAM POSTHUMAM, ADAME, TIBI.



image: s031

IN EASDEM IACOBI CRUCII EPIGRAMMA.

VITAM, quae aeterno vernet, profitentur, honore;
Quorum in divinis stat pia cura libris.
Vitam hanc, sed vitii puram, sed pacis alumnam
Tractant, quos gemini foedera iuris habent.
Vitam membrorum mentisque vigore beatam,
Monstrat sanantis turba ministra DEI.
Vitam, cui doctrina comes, cui provida Virtus
Laudant; quos Sophies rarior urit amor.
Quadriga haec quando per te iam vivit, ADAME,
AEterna aeternum te sibi Fama sacrat.



image: s032

Plutarch.

[gap: Greek words]

Cic. I. 1. de Oratore.

Si nos, id quod maxime debet, nostra patria delectat; cuius rei tanta est vis, ac tanta natura: ut Ithacam illam, in asperrimis saxulis tamquam nidulum affixam. sapientissimus vir immortalitati anteponeret: quo amore tandem inflammati esse debemus in eiusmodi patriam; quae una in omnibus terris domus est virtutis, imperii, dignitatis?

Lucian.

[gap: Greek words]



page 1, image: s033

VITAE GERMANORUM MEDICORUM. PETRUS RAICHSPALT aliis Achtzspalt.

QUAMQUAM non semper a vero prorsus abit Servii Tullii regis [note: Dionys. Halicarnass. lib 4. ] pronuntiatum: [gap: Greek words] ; aut [note: Iuvenal. lib. 1. ] Satyrici illud in vulgus notum:

Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi -- -- --:

tamen nec hoc bucolicorum apud Graecos carminum celeberrimus auctor falso scriptum reliquit:

[gap: Greek words]
[gap: Greek words] -- --

Exemplum huius, ut principium id ducat, uti rarum ita praeclarum habemus in Petro Raichspalt/ quem alii Achtzspalt / alii Aichspalt, nominant. Hic enim Treveri ad Mosellam celebri et [note: Treveris] antiquissima Germaniae urbe quippe mille et trecentis annis ante Romam, ut quidam tradunt, condita: parentibus vix modicis fortunis natus; reapse ostendit; ad bene vivendum multo aptiorem esse paupertatem, quam largas et affluentes divitias. Puer ob indolem egregiam, quae in optimo quoque mature se prodit, litterarum studiis addictus; atque a parentibus aliquantisper, ut poterant, sustentatus; cum sumptibus amplius ferendis non essent, ludum litterarium mutare coactus est. Ad exteros igitur digressus, adolescens litterarum cupidus, ne a dulci Musarum commercio abstraheretur, victum ostiatim canendo quaesivit: donec eos in puerilibus disciplinis fecisset progressus; ut teneros civium liberos iisdem imbuere, et informare ad maiora posset nossetve.



page 2, image: s034

In philosophorum deinde spatia, iuxta et medicorum hortos progressus; tanto cum successu Musis et Apollini litavit: ut medendi artis summis titulis atque insignibus fuerit ornatus. Et quando medicinae finis est non theoria, sed praxis: ipse quoque eam aggressus, morbis feliciter curatis magnum sibi nomen acquisivit. Quamobrem cum in patriam esset reversus; Henricus comes Lucelburgensis, qui postea coniunctis Septemvirorum suffragiis Imperator est [note: Anno 1308. cal. Novemb. ] electus, medicum hunc ut a cura sibi corporis esset, invitavit adscivitque. Hanc ipse provinciam singulari et fide et industria, (quae in medico vel inprimis requiruntur) subiit: principisque sui animum ita sibi devinxit: ut eum in familiaritatem et ad consilia quoque interiora admiserit.

Accidit sub id tempus; anno nempe Christi millesimo, trecentesimo quarto, ut Gerhardus Moguntinus antistes e vita exiret. Hic vacante sede Henricus comes ille ad Clementem V. Pontificem, Pictavis tunc commorantem, misit hunc, ut est in Trithemio, magistrum Petrum, medicum suum experientissimum: ut fratri suo Balduino Archiepiscopalem dignitatem impetraret. Legationem istam fide et dexteritate singulari obiit; ac petitionem [correction of the transcriber; in the print petionem] sui comitis ad Pontificem instanter ursit; verum omnia frustra. Pontifex enim cum alia, tum aetatem candidati causatus, qui adolescens vix dum duodeviginti annorum, ac proinde Archiepiscopatui summo administrando minus idoneus esset: petitionem eam medico legato [gap: Greek word] abnuit.

Dum autem in aula Pontificia isthaec agitantur; Pontifex in morbum incidit gravissimum: adeo ut medici de vita eius paene desperarent. Itaque quorundam suasu et Germanus hic accersitur; utque sua conferat consilia et opem postulatur. Hic remediis salutaribus ita est usus: ut tertio post die Pontifex morbo se liberatum omni gauderet. Pro quo valetudinis restitutae beneficio ut gratum se declararet: de consensu Cardinalium medicum hunc, quamvis serio deprecantem et recusantem, Archiepiscopum Moguntinum creat. Dixit enim Pontifex, uti Bruschius refert, quia tam felix esset corporum curator, maxime convenire; ut et insignis constituatur animarum pastor, curator, et medicus: praesertim cum idem esset ut M. S. habet, vir pius et devotus fide plenus, industria sollers, moribus insignis, divinis in scripturis admodum exercitatus.

Datis igitur ad clerum litteris cum pallio Moguntiam eum remisit Pontifex. Eo ut primum venit, et clerus et universus populus, mandatis Apostolicis oboedientes, cum reverentia susceperunt: et in possessionem Ecclesiae Moguntinae pacifice admiserunt.



page 3, image: s035

Gessit Ecclesiasticam et politicam hanc dignitatem cum laude in annum usque decimum quintum, Christi vero millesimum, trecentesimum, ac vicesimum.

Hoc enim, die Bonifacio sacro, hoc est, quinto Iunii, mortalitatem exuit: estque in Metropolitano Moguntino sepultus, statura et epitaphio tali additis:

Anno milleno, trecentenoque viceno,
Petrum petra tegit istum, quae Tartara fregit,
De Treveri natus Praesul fuit hic trabeatus,
Redditibus, donis, et clenodiis sibi pronis
Ecclesiam ditat, res auget, crimina vitat.
Hic pius et largus, in consiliis fuit Argus,
Sceptra dat Henrico regni, posthac Ludovico
Fert pius, extremo [orig: extremň] Ioanni regna Bohemo.
Hic quinos menses annos deca tetra repenses,
Quos vigil hic rexit, quem Christus ad aethera vexit.

Hoc autem epitaphio res eius in Archiepiscopatu gestae utrumque perstringuntur. Principio ipse cum Balduino illo, tunc Trevirensi Archiepiscopo et Electore, effecit: ut Henricus comes Lucelburgicus, cuius antea medicus fuerat, ad Imperii Romani fastigium [note: Anno 1308. ] eveheretur. Deinde Henrico in Italia hostia [note: Negat hoc Nic. Serarius l. 5. rerum Moguntiacarum. Factum anno 1313. ] intoxicata sublato, in Ludovicum Bavarum, una cum Trevirensi Balduino, Ioanne rege Boemiae, et Volmaro Brandeburgico, votum suum contulit: reliquis Fredericum, Austriae ducem; eligentibus. praeterea Ioannem, Henrici illius Augusti filium, cui Wenceslai, Boemiae regis relicta filia, nupserat, peractis Spirae nuptiis, magno procerum ac totius populi consensu, Boemiae regem, ex veteri Archiepiscoporum Moguntinorum iure, [note: Anno 1310. ] Pragae coronavit. Redituro ad suos (ut et hoc addamus) novus rex tum alia, tum auream sellam, nobilissimis gemmis undique distinctam et insignitam donavit: quae inter sacra donaria illius Ecclesiae.

Nic. Ser. l 5. rerum Moguntiacarum, Chronicon Melanchth. l. 5. Pantaleon: alii.

WERNERUS WOLFLINUS.

BASILEENSIS Academia natalem suum celebravit; anno millesimo, quadringentesimo, sexagesimo. Huius primus rector fuit Georgius ab Andlo, Canonicus: primus autem inclitae facultatis Medicae decanus Wernerus Wolflinus


page 4, image: s036

natus Rottenburgi ad Neccarum, Sueviae oppido; quod antequam terrae motu et inundatione aquarum perderetur, Landsfortum vel Landskron dictum volunt. Facta est illa dirutio anno millesimo, ducentesimo, duodecimo.

Wolflinus tum, qua erat prudentia, videns collegium nullum consistere diu aut florere posse; nisi certis legum vinculis contineatur ac firmetur: primas Medici ordinis leges ac statuta conscripsit, et publice promulgavit. Praeterea civibus illius Rei pub. medicinam faciendo singularem fidem, operamque indefessam probavit.

Cum itaque feliciter se darent eius in docendo et medendo principia: statim anno a fundata Academia tertio, in festo S. Lucae, rector eiusdem, collegarum ac superiorum suffragiis, est designatus. Commendabat n. [abbr.: enim] ipsum et in docendo rara felicitas; et in agendo mira dexteritas. Tandem aetate et meritis gravis fatis ibidem concessit, posteris ad nostram usque memoriam, non sine familiae laude, relictis.

Henric. Pantaleon libr. 2. Prosopograph. Crusius in annalibus Sueviae.

ANDREAS RICHILUS.

IN Germania hic honesta, uti historiarum monumenta [orig: monimenta] perhibent, familia natus, ab adolescentia praeclara ingenii sui edidit documenta. Medicas autem inprimis artes, et quae ad has aditum aperit, Philosophiam amplexus: singularem sibi ex illis doctrinae opinionem comparavit. Itaque cum anno millesimo quadringentesimo, tricesimo primo, Basileae concilium frequens celebraretur [note: Sub Sigismundo Imp. et Martino V. P. [correction of the transcriber; in the print ] P. ]: venit eo et Richilius, tum ut cum viris doctis conferret, tum ut medicinam, sicubi opus, exerceret. Eo in conventu statim, sicut

Virtutem invitam blande vestigat, et ultro
Ambit honor; -- -- -- --

ita eruditione sua innotuit: ut a Sigismundo Augusto [note: Qui ea in synodo, abbreviatorem egit litterarum Apostolicarum. ] Aeneas Sylvius iussus sit Doctoratus eum insignibus sollemni in panegyri ornare.

Inde a multis expetitus, ut esset, qui valetudinis eorum curam ageret: ab ipso Imperatore Friderico tertio fuit archiater ascitus: idem medicus fuit illius Aeneae, cum P. P. esset creatus, ac Pius 2. dictus: idem huius successoris Pauli secundi, Nam cum eruditione singulari, ut tum tempora erant, pietatis religiosae studium coniunxit. Itaque eum omnes prope


page 5, image: s037

Germaniae superioris principes, velut praesidium quoddam, et numen tutelare vitae salutisque suae coluerunt ac venerati sunt. Fridericus insuper Augustus eidem nobilitatis insignia et privilegia contulit; adeoque viris ornatissimis adiunxit.

Fratres eius quoque equestris ordinis dignitatem sunt consecuti: atque eorum alter, cui nomen Henrico Richilo, Caesaris Friderici, cum Romam coronae ibidem accipiendae causa, [note: Anno 1452. nisi forte alterum iter Italicum intelligit religionis ergo susceptum 1469. ] proficisceretur, palatio fuit praefectus: alter vero Ioannes, Sigismundi Austriaci moribus informandis ac studiis regendis est adhibitus. Ambo fide praestantes, pacis bellique artibus clari, tantum apud principes suos decus sunt consecuti: ut moderatione inter secunda, prudentia inter ancipitia, constantia inter adversa par ipsis haberetur nemo.

Andreas item Richilus praeter ea, quae diximus, ob summam erga principes viros observantiam, et in medicando fidem, opibus magnis fuit auctus: utpote cui pro unius saepe morbi feliciter dispulso [correction of the transcriber; in the print dipulso] periculo, mille aurei et amplius, sostri aut honorarii loco donati sint. Tanto in pretio, illo aevo rudiori fuit nutrix illa rerum humanarum et unica salus Medicina.

Filios reliquit, etsi de obitu certi nihil dum investigavimus, duos Georgium et Matthiam: quorum ille iuris civilis Pontificiique doctor fuit peritissimus: hic vero Imperatoriae primum aulae illatus, ministerio cubiculi principis adhibitus, prima adolescentiae rudimenta, in regia orbis terrarum ut maxima, sic sanctissima, posuit. Postea Vienna Austriae litteris ac medicinae operam dedit: ibique summos in ea honores omnium consensu est adeptus. Inde in Italiam progressus, Academiae sub iurisdictione ducis Galleacii Mariae, rector est creatus: quo nomine Rodolphus Agricola, tunc commodum etiam in Italia commorans, peculiari eum oratione laudavit: e qua et haec descripsimus. Est autem in Italia moris etiamnum hodie: ut peregrini creentur Academiarum rectores, iuvenes famosi nempe et in re lauta.

Rodolph. Agricola in orat panegyrica in rectoratum Matthiae Richili.

THEODORICUS MESCHEDE.

THeodoricus Meschede in Westphalia, Germaniae regione, sive a peregrinando, sive a pullo equino, insigni Saxonum vetusto, denominata, primum huius caeli spiritum hausit.


page 6, image: s038

Iactis in patria primis studiorum fundamentis, cum fratre Godeschalko, Erphordiam Thuringiae metropolin, studiosorum frequentia tunc florentem, augendae eruditionis gratia, se contulit.

Maior natu erat Godeschalkus: is una cum saeculari philosophia Theologiae studium amplexus, eo progressus est; ut, quod illo saeculo magnum erat, Theologiae Doctoris gradu fuerit Erphordiae ornatus; ibidemque professor sacrae scientiae publicus designatus. Quo in officio multis annis magna cum auctoritate vixit: varias etiam quaestiones disputatas, et sermones, et collationes scripsit.

Frater vero Theodoricus Gresmund de Meschede, ut Trithemius nominat, philosophicis et medicis deditus, in utrisque testimonium summum, seu docturae axioma est adeptus. Moguntiam inde profectus, larem ibi fixit; atque ingenii promptitudine, ac varia eruditione omnibus fuit gratissimus.

Filium habuit sibi cognominem, tanta indole, ut vix pubertatem, et decimum quintum aetatis annum egressus, multos aetatis provectae et claros eruditione et facundia superarit. Scripsit idem tum ad illum Trithemium, tum ad alios eius saeculi viros doctos paene infinitas epistolas, de diversis argumentis ornatissimas, variasque orationes, Ciceronianam facundiam redolentes: adeo ut velut alter Adeodatus Augustini quondam, suo ingenio et scribendi argumentandique promptitudine ac sollertia multis fuerit admirationi et stupori.

Parens, ut et patruus, adolescentuli huius floruerunt, sub annum Christi millesimum, quadringentesimum, septuagesimum, et octogesimum, Friderico Augusto rerum potiente.

Pater Theodoricus medicus tractatum, de conservanda sanitate tempore pestis, fertur composuisse: qui an in publicum emissus sit, necne; nusquam reperimus.

Haec de Meschede Trithemius de scriptoribus Ecclesiasticis: et ex eo Pantal. l 2. Prosop. Nic. Ser. l. 1. rerum Moguntiac. c. 40

MARTINUS POLLICHIUS MELLERSTADIUS.

HUIUS praestantissimi viri patria fuit Mellerstadium, oppidum Franconiae. In physicis et medicis tantum brevi profecit; ut Lipsiae artis medicae doctor renuntiatus sit. Ibidem deinde eam artem publice docuit: ortaque, sub annum millesimum quadringentesimum, nonagesimum quintum, disputatione


page 7, image: s039

de morbo Gallico, qui recens illis temporibus contagione ex Africa in Europam propagatus fuerat; essetne [gap: Greek word] an [gap: Greek word] ? dissensio inter Pollichium et collegas exstitit, in quibus eminuit Simon Pistorius, natus in celebri familia oppidi Lipsici, unus et ipse ex summis eius aetatis medicis.

Hinc factum, ut Pistorius ad Electorem Brandeburgensem in vicinam Marchiam; Pollichius autem in aulam Friderici, Saxoniae ducis Septemviri, evocaretur; qui fidem et artem eius iam ante expertus erat. Nam cum anno millesimo, quadringentesimo, nonagesimo tertio, peregrinationem religionis ergo, quae tum erat temporum illorum superstitio, in Palaestinam cum avunculo, duce Bavariae suscepisset Fridericus Saxo; comitem sibi Pollichium adiunxit. Hic cum in Insula Rhodo principes, post hausta liberius Cretensia vina, balneas ingressi essent, idque Pollichius rescisset: ipse non vocatus ingreditur, atque e balneis Fridericum sua manu apprehensum educit, Christophoro paucis diebus post febri ardenti exstincto. Huius beneficii recordatione Fridericus toto vitae tempore Pollichium ardentius dilexit, et velut vitae servatorem veneratus est.

Eo tempore cum Elector Fridericus, de erigenda in suo territorio Academia, volente ita [note: Anno 1495. in comitiis ad urbem Vangionum, decretum factum est, ut quisque Elect. in sua ditione Academiam haberet. ] Maximiliano I. Augusto, consilia agitaret: Pollichius inprimis negotium istud cum Staupicio ursit: cumque de loco disquireretur, aliis alium suadentibus; ut Wittemberga, oppidum Saxoniae ad Albim, sedes scholae eligeretur, pervicit. Amplexus id consilium princeps, impetrata a P. P. non sine pretio, bis mille nimirum aureorum Hungaricorum, potestate; Wittembergam DEO et Musis bonis auspiciis consecravit. Introducta est sollemniter Academia anno secundo supra sesquimillesimum, die decima octava Octobris, quae Lucae sacra est in fastis Ecclesiasticis: et qua in perpetuam memoriam hiberni semestris Rector et Decanus creantur.

Primus ita et tunc novae scholae Rector creatus est iste ipse Pollichius Mellerstadius: primus idem in matriculam inscriptus, atque ab hoc deinceps magistri et [note: Primo illo semestri, sub huius Rectoratu, quadringenti et sedecim inscripti fuere. ] discipuli ceteri: primus in ea Academia Theologiae Doctor renuntiatus. Erat enim ea aetate, cum litterae primum in lucem revocarentur, tantus impetus animorum ad studia, tantaque discendi cupiditas; ut exsatiari illa non posset.

Quare viri ingenio praestantes hoc unice agebant; ut in pluribus simul disciplinis excellerent; aliisque exemplum honestae aemulationis relinquerent. Itaque Pollichius


page 8, image: s040

philosophiae, medicinae, et Theologiae (addunt aliqui et Iurisprudentiae) Doctor, primus fuit lector, ut loquebantur, Theologicus in Academia Wittembergensi; primum etiam artium et philosophiae magistrum, Bernhardum Schillerum, in medicinae Doctorem promovit.

A Theologica deinde professione, de voluntate Saxoniae Electoris, ad docendam artem medicam accessit: qua in statione quam maxime eius excelluit industria et fides.

Decessit hic vir, integritatis, gravitatis, prudentiae laude celeberrimus, et eruditionis nomine LUX MUNDI tunc vulgo appellatus, exeunte anno millesimo, quingentesimo, decimo tertio, die vicesima septima Decembris, quadriennio ante, quam Lutherus Papatum oppugnare coepit. De quo Pollichius, cum eum docentem aut publice disputantem audisset: saepe id, quod evenit, ominari, et super mensam dicere [note: Vide vitam Luth, in Th. Germ. ] solitus fertur: der Muench wird alle Doctores irre machen/ vnd eine newe lehr auffbringen [correction of the transcriber; in the print auffbringetz] / vnd die gantze Romische Kirche reformiren. Denn er legt sich auff der Propheten vnd Apostel schrifft/ vnd stehet auff Iesu Christi worte: das kan keiner mit Philosophi/ noch Sophisterey/ Scotisterey/ Albertisterey/ Thomisterey/ vnd dem gantzen Tartaret/ vmbstossen vnd widerfechten/ h. e. Iste monachus in ordinem rediget omnes Doctores, et novam doctrinam, adeoque reformationem Romanae ecclesiae excitabit. Nam ipse solis divinis testimoniis sacrarum litterarum, nititur: quae nulla sophistica Scotistarum, nulla subtilitate Thomistarum, Albertistarum, aut Tartareti revinci ac refelli queunt.

Sicut autem vitam suam, labores, et operas universas Academiae Wittembergensi impendit: ita post mortem facultatum eius pars magna ad eandem rediit. Nam frater Valentinus Pollichius, ut grata Martini memoria retineretur, testamento facto, mille aureos, quorum pars maxima a fratre ei hereditario iure obvenerat, Academiae legavit: de quorum fructibus annuis subsidia ferantur adolescentibus ex Pollichiorum familia, aut aliis, studiorum causa ibi versantibus. Quo pietatis et beneficentiae exemplo plures alii ex eo ordine invitati, non exiguam suorum bonorum partem, atque de his usum fructum, scholasticis certis ea in schola designarunt: itaque tum studia litterarum egregie adiuverunt, tum nomen suum memoriae sempiternae commendarunt.

D. David Chytraeus in Saxonia: tomo 7. programm. Wittemberg. et D. Andreas Schatus in oratione saeculari, alii.



page 9, image: s041

PAULUS RICIUS.

UNUS hic fuit de Iudaeorum genere, natus in Germania; et a parentibus, uti solent, in avita lingua ac ritibus a puero strenue informatus. Sed cum Deus gentem illam totam non abiecerit, et [note: Rom. 11. v. 25. ] obduratio ex parte Israeli evenerit, etiam hic ubi adolevit, mysteriis prophetarum, Spiritus sancti ductu, recte intellectis, Iudaismum reliquit, et ad Christianam conversus fidem, Ecclesiae sacro baptismatis sacramento publice est insertus.

Dedit operam tum aliis disciplinis humanioribus, tum inprimis ei, quae de naturae disserit obscuritate, eamque investigat. Profectus in Italiam doctis ibi viris perplacuit: atque Papiae philosophiam publice, non sine nominis fama, docuit. Itaque Maximiliano I. Augusto commendatus, ab eodem in Medicorum suorum numerum fuit allectus: cui fidem et industriam suam constanter probavit.

Edidit non pauca, quibus et Iudaeorum refractariorum technas detexit, et rem litterariam promovit. Scripsit enim:

De sexcentis et tredecim Mosaicae sanctionis seu pentateuchi dictis librum: cuius prior pars prohibentia; posterior affirmantia praecepta continet: singulis brevi interpretatione subiuncta.

Philosophiam, prophetiam, ac Thalmudisticam pro veritate Christiana tuenda, cum iuniori Hebraeorum synagoga, disputationem mirabili ingenii acumine, in tres divisam tractatus.

Excerpsit ad petitionem iussumve Maximiliani Caesaris farraginem ex Thalmudi codice.

Confecit et Isagogen in Cabalistarum [orig: Caballistarum] doctrinam, quam commendat Erasmus [note: lib. 13. epistol. ] alicubi, contra Stephani presbyteri, cabalae obtrectatoris epistolam.

Item de novem doctrinarum ordinibus, et totius Peripatetici dogmatis nexu compendium: quo exponuntur verba Galeni ab initio artis parvae, quid doctrina, quid ordo, quae ordinis necessitas et praestantia, quotuplex in doctrina ordo: et orationem resolutivam de triplici ordine doctrinae.

Edidit conclusiones, quibus Aristotelem triplicem doctrinae ordinem exercuisse, et totius eius dogmatis nexum diiudicare poteris.

Praeterea stateram prudentum, et libros quattuor de caelesti agricultura; et quaedam alia, quae in bibliothecis indicantur.



page 10, image: s042

Fuit vir eruditus, candidus, animo Gratiis et amicitiae nato, eaque moderatione, vero philosopho digna; ut patrocinari amico fortiter norit, et a convitiis in adversarium sibi temperarit, magis reputans quid se, quam illo, dignum.

Erasmus de Ricio hoc reliquit elogium, sub finem libri primi epistolarum ad Ricardum Bartolinum: Paulus Ricius sic me proximo colloqui rapuit: ut mira quaedam me sitis habeat, cum homine saepius ac familiarius conferendi sermonem. Praeter Hebraeae linguae peritiam, quantum ille tenet philosophiae! quantum Theologiae! tum quae animi puritas, qui discendi ardor, qui docendi candor, quae disputandi modestia! Mihi sane vir ille primo statim gustu placuit olim Papiae: cum illic philosophiam profiteretur. Nunc propius intuito magis etiam placet. Is demum vere mihi videtur Israelitam agere, suoque cognomini pulchre respondere: cuius omnis voluntas, omnis cura, omne otium ac negotium, in divinis est litteris. Dignus est nimirum animus, cui otium contingat quam maxime honorificum. Hactenus Erasmus.

Cetera habent Pantal. l. 3. Prosopographiae: Erasmus in epistolis: Gesnerus, alii.

HENRICUS STROMERUS.

IN Misnia Aurbachii loco honesto natus Henricus Stromerus, a puero ad litteras bonas est adhibitus. Triviali [correction of the transcriber; in the print Trivali] e ludo Lipsiam profectus, ea in Academia tum Philosophiae tum Medicinae praeclaram navavit operam; ut omnium calculis in ordinem Medicorum fuerit sollemniter relatus.

Postea cum medicinam exercere coepisset; fide et arte ita omnibus satisfecit; ut illustrissimo Saxonum duci Georgio innotuerit, multisque hominibus [correction of the transcriber; in the print nominibus] fuerit gratissimus. Cumque prudentia esset praeditus singulari: Lipsiae in senatum est cooptatus: quo in officio res sibi commissas magna dexteritate expedivit, suaque fidelitate reliquis exemplo fuit.

Erasmus equidem Roterodamus eruditionis et virtutis ergo carum habuit, multaque cum eo epistolis ultro citroque missis communicavit: quae exstant in [note: Libris 3. et 19. 20. ] volumine epistolarum Erasmi edito.

Fatis tandem concessit Lipsiae bene de Re pub. meritus, vir exactissimi iudicii, anno nobis nondum cognito. Coluit amicitiam


page 11, image: s043

cum sui saeculi litteratis principibus Erasmo inprimis, Petro Mosellano, cui nomen fuit vernacule Peter Schade von der Mosel; quem ut non sine causa amavit, ita non sine causa mortem hominis acerbe tulit: et cum aliis compluribus.

Scripsit Stromerus saluberrimas adversus pestilentiam observationes: sunt eiusdem decreta aliquot medica de ebrietate, disputata Lipsiae, anno trigesimo primo, respondente Ioanne Pfeil, medicinae studioso: item de morte hominis, decreta medica, de senectute.

Exstat eiusdem sermo panegyricus, petro Mosellano dictus: item algorithmus linealis, Lipsiae anno millesimo, quingentesimo quinto excussus.

Et haec de Stromero ex Pantal l. 3. Prosopograph. bibliotheca Gesneriana, Schenckiana, aliis.

GUILIELMUS COPUS.

GUILIELMUM COPUM Basilea Augusta Rauracorum protulit, illa ferax ingeniorum et nutrix optimorum. Iactis fundamentis earum litterarum, quibus aetas prima impartiri debet, Lutetiam Parisiorum profectus est: totumque se medicinae studio addixit. In quo favente Minerva ita feliciter progressus est: ut testimonium et [gap: Greek word] Medicorum sollemni Academiarum pompa ei ibidem collatum sit.

Fama itaque in dies de ipso percrebescente; ipsi Christianissimo Regi Francisco L. innotuit, qui liberali stipendio accitum archiatrum cum sibi elegit, et honoribus multis praemiisque ob eruditionem ac virtutem singularem affecit.

Cum ita rem litterariam et medicam inprimis praeclare promovisset, magnasque opes honestissime acquisivisset, Lutetiae diem suum obiit. Doctrinam eius rudi etiam dum illo saeculo testantur conversi in Latinam linguam inter medios bellorum strepitus Galeni commentarii aliquot: felicitatem vero in medendo id ipsum, quod homo peregrinus regis illius valetudini fuerit praepositus.

Transtulit, ut dictum, inter Galeni scripta libros sex de morborum differentia, librum unum de symptomatum differ. [abbr.: differentiis] et causis, libros tres: qui omnes Latinis Galeni operibus variis in locis excussi sunt. Item Pauli Aeginetae praecepta, Hippocratis prognostica.



page 12, image: s044

Unde P. Ramus de viro hoc praestantissimo carmen eiusmodi cuiusdam etiam praestantissimi viri, citat:

Unica nobilium medicorum gloria Copus.

Et addit: Hippocratem, Galenum, Aeginetam, testes industriae suae reliquit.

Paulus autem Iovius hoc eum encomio ornavit: Viget, inquit, apud nos eruditi nominis auctoritate Copus Basiliensis, ab exacta doctrina, felicique artis industria medicus Francisco Galliae regi, magnopere repetita saepe memoria desideratus. Haec ille.

Pantal. l. 3. prosopogr. Zvinger. in theatro, Gesner, in bibliotheca. P. Ram. orat. de Basilea. alii.

ERASMUS STELLA.

ERASMUM STULER vel STELLAM LIBONOTHANUM, alii Cycneum, Lipsicum alii faciunt: quidquid huius sit, Misnensem fuisse extra omnem est controversiam. Inciderunt eius studia in crepusculum litterarum in Germania tunc exorientium. Suum igitur genium et ingenium secutus, ad Philosophiam ac Medicinam animum appulit: cumque studio medico, in quo summos Docturae honores fuit adeptus, historiarum coniunxit cognitionem. Deinde etiam de civium suorum voluntate, consulatum Rei p. Cycneae iniit: ut et valetudinem suorum medendo, et fortunas Remque pub. prudenter consulendo, bonos defendendo, sontes puniendo custodierit conservaritve.

Scripta eius potissimum sunt: Antiquitates Borussiae, ex Frobeniana anno millesimo, quingentesimo, decimo octavo editae. Post obitum eius anno tricesimo prodiit libellus, Gesnero vehementer commendatus, de gemmis, cui adiectus est C. Plinii de gemmis liber ex historia naturali. Sunt eiusdem de populis et rebus priscis orae inter Salam et Albim Germaniae flumina commentarii duo: sed, ut opinio nostra fert, necdum publici iuris facti. Georgius Fabricius hoc in eum distichon lusit:

Quisque suos laudat: tu laudas, Stella, Borussos:
Nec tua iudicio laus caret atque fide.

Petrus Albinus in Chronic. Misniae tit. 23. et 25.



page 13, image: s045

GEORGIUS WIRTH.

FUIT familia Wirthiorum a multis iam annis retro, cum aliorum in omni doctrinae genere praestantium virorum, tum inprimis Medicorum celebrium sobole ac propage erudita nobilis ac celebrata: in quorum numero facile primas tulit Georgius Wirth, bono communi editus Leobergae, Silesiae oppido haud ignobili, anno a Christo nato, millesimo, quadringentesimo, septuagesimo. Primis studiorum tirociniis in patria factis, deinde ad Academias varias profectus, plurimis optimisque artibus animum suum imbuit.

Lipsiae primum anno millesimo, quingentesimo nono, Philosophiae magister est renuntiatus. Deinde Medicinae, quae naturalis philosophiae quaedam est propago, doctor creatus Bononiae, anno decimo quinto saeculi decimi quinti.

Cum ex Italia per Carniam, quae hodie Carinthia, in patriam cogitaret: praeter spem et votum provinciae illius Medicus designatus, artem ibi feliciter aliquantisper exercuit.

Fama de ipso percrebrescente, munus eidem Archiatri splendissimum est demandatum in aula Ludovici, Boemiae [correction of the transcriber; in the print Bojemiae] et Pannoniae regis: qui non ita [note: Anno 1526. die 29. Augusti aetat. 20. ] multo post infeliciter dimicans cum Solymanno Turcarum tyranno, et Christiani nominis hoste infensissimo, intra Albam Graecam, quae veteribus Taururum putatur, et Mogatum, transiturus in fuga vadum, miserabiliter periit, destitutus et prudentium virorum consiliis et fortium bellatorum copiis; quin etiam, ut a quibusdam proditum est, circumventus fraude et insidiis suorum; de quo plura hoc loco dicere non est necesse.

Ab eo autem rege et heroe optimo Wirthius sacerdotio donatus et Budissinae Lusatiorum decanus, singularis meriti ergo, fuit creatus. Naturae concessit feliciter Gorlicii sanguinis fluxu suffocatus, ut Ioannes Langius medicus, eius consobrinus [note: lib. 1. epist. 40. ] scribit: anno Christi vicesimo quarto supra millesimum quingentesimum die nono Martii, aetatis quinquagesimo quarto, relictis otii sui litterarii symbolis, in omne aevum perduraturis. Ioannes Rivius sequenti elogio eundem descripsit:

Magnus ut ingenio, sic clarus honore Magistri
Egregii primum iura locumque capit,
Hic ubi Musarum sedem Philyraeus Elister
Alluit, et rapidus Lipsidos arva premit.


page 14, image: s046

Post hinc digrediens, Italasque profectus ad oras,
Per medicas artes sedulus ire parat.
[note: Felsina, quae hodie Bononia. ] Felsina Doctoris merita ornatumque corona
Ad patrios iussit laeta redire lares.
Hoc titulo fulgens agitare inglorius artem
Noluit, ingenii conscius ipse sibi.
Tum regi iuveni Ludovico [correction of the transcriber; in the print Ludoico] sceptra Boemo
Qui tenuit, praesto est, Pannoniaeque simul.
Ergo salutiferae medicamina porrigit artis:
Et reliquis fausta praestitit ille manis.

Fratrem habuit Petrum, Philosophiae et Theologiae doctorem, canonicum Vratislaviensem, beatae Virginis collegam in Academia Lipsica: in qua ipse et Decani artium, et rectoris Unversitatis munere ac dignitate perfunctus est, summa cum laude et commendatione omnium. Romae postea mortuus, et in Campo sancto est sepultus: cuius posthuma adhuc exstat memoria in commentariolo Psalmorum et Hymnorum sacrorum, annis superioribus edito ac publicato. Ex eadem familia prodiit Georgius Wirth Secundus, Caroli V. Augusti et Philippi filii, Hispaniarum regis, medicus: et Michael Wirth qui per omnes honorum Academicorum gradus, ad summum fastigium dignitatis excellentis in philosophia et Iurisprudentia conscendit: nec solum Decanus, sed Rector quoque inclitae Academiae Lipsicae legitimis suffragiis creatus: Ius in ea civile professus magna auditorum frequentia et utilitate primo quidem institutionum Imperialium, ac deinde Codicis Iustineanei Antecessor ordinarius: post etiam a Saxoniae Electore Augusto, in iudicio supremae curiae Septemviralis advocatus et senator; ac demum eiusdem principis voluntate et auctoritate, aulae Saxoniae Coburgicae cancellarius ordinatus.

Suggesserunt haec nobis Nicolaus Reusnerus IC. Wirthiorum cognatus, praefatione ad Georg. Wirth. Secundum, et elogia doctorum virorum.

IOANNES WEINMANNUS.

HIC Francofurti, ad Moenumne an Viadrum ignoramus, anno, ut habet Pantaleon, qui tamen hic [orig: heic] quandoque dormitat, sexagesimo primo, supra millesimum, quadringentesimum, natus; primis litterarum, ut tunc tempora ferebant, domi perceptis, publicas adiit in Germania scholas. Postea desiderium maiorum profectuum in Italiam eum exstrusit: in qua adolescens illa versatus est: ut Bononiae, quae illa tempestate Academiarum erat celeberrima;


page 15, image: s047

et mater, uti inscriptio numismatum habet, studiorum, unanimi Professorum consensu doctoris medici [gap: Greek word] retulerit.

Reversus in Germaniam a Marchione Brandeburgensi accitus, anno octogesimo sexto, supra millesimum quadringentesimum, archiater ac valetudinis eius curator in aula Onoltzbachiana est designatus. Quo in officio non infimo medicinam multis annis feliciter factitavit: inque Norica, cui adiacet ducatus ille, regione nomen sibi eximium comparavit. Certabat enim [correction of the transcriber; in the print einm] in eo cum pietate eruditio, cum eruditione humanitas, fides atque industria. Fuit eo nomine Marchioni Georgio, illi qui post Saxoniae Electorem primus subscripsit confessioni Augustanae, gratus ac carus.

Ita cum quadraginta quinque annos eo in loco magna laude floruisset; tandem aetatis suae anno septuagesimo, salutis vero nostrae trigesimo primo, post millesimum, quingentesimum, naturae debitum persolvit Onoltzbachii, ibidem in collegiata Ecclesia sepultus, cum monumenti inscriptione tali:

Clausit ut incurvae bis septem lustra senectae
Ex vivis cedens, regna beata petit.

Henricus Pantaleon libro 3. Prosopographiae.

MARTINUS HUNNUS.

MARTINUM HUNNUM Saxonem fuisse accepimus, qui primis litterarum rudimentis factis; totum ad Philosophiam se et Medicinam contulit. Erphordiae sub annum millesimum, quingentesimum vicesimum, in sodalitio Eobanico suaviter vixit: ibidemque professorem egit: sed collegio suo a collegis, quibus maxime confidebat, fuit deiectus nullo consilio, sed dolo, ut Eobanus [note: lib. 4. epist. ] interpretatur, malo.

Discessit ergo in Carinthiam, Styriam, atque inde in Italiam: et Patavii subsistens aliquantisper suavissime vixit cum Ioanne Megobaccho medico. Perlustravit tunc totam fere Italiam: fuit Romae, et Ferrariae apud Ioannem Menardum Ferrariensem: qui sub id tempus sex novos epistolarum medicinalium libros evulgavit.

Patavii sub annum Christi millesimum quingentesimum, tricesimum primum, Doctoralib. [abbr.: Doctoralibus] in medicina ornatus insignibus, Grotium exercendae artis causa est reversus: ubi et antea eandem fecerat.

Floruit amicitia plurimorum ea aetate doctorum virorum; inprimis illius egregii Sturciadae, Eobani, Megobacchi, Stromeri, Erasmi [note: Cuius ad Hunnum epist. Encomium medic. ] Roterodami, aliorum: et Eobanus quidem ad ipsum amicitiae ergo, Encomium medicinae, in versus elegiacos de Erasmica oratione translatum, conscripsit: in [note: l. 3. silvar. Epigramm in Hunnum Eoban. ] silvis eiusdem inter alia est hoc in Hunnum epigramma:

Ut tibi debemus multo quam solvere possim
Plura, nec officii est gratia parva tui:


page 16, image: s048

Sic quia te meritis non possum vincere; debes
Ipse tibi victor constituisse modum
Nam nisi quae certas habuit victoria leges,
Quam bona saepe fuit, tam solet esse nocens.
Vince tamen, quia sic nobis erat utile vinci:
Gaudentem vinci, vincere posse, leve est.
Hos tibi deferimus titulos, Martine, quod olim
Gloria non parvo constitit ista tibi
I nunc Antheos memora vicisse: poetis
Quando decus victis Hercule maius habes!

Desumpta haec sunt ex epistolis Eobani Hessi, carminib. eiusdem. aliis.

HENRICUS CORNELIUS AGRIPPA.

IN Ubiis COLONIAE [note: Indicat ipse Agrippa l. 7. epist. 26. ] Agrippinae Henricus Cornelius Agrippa, nobili familia a Nettesheim, anno Christi millesimo, quadringentesimo, octogesimo sexto, die decima quarta Septembris, natus; cum ab ineunte aetate in litteris educatus esset, qua fuit ingenii felicitate, in omni artium ac disciplinarum genere ita versatus est, ut excelluerit. Itaque non solum iuris civilis, sed etiam medicinarum doctor est salutatus; idque de voluntate potissimum suorum, qui doctorem ipsum, quam doctum malebant, sicut et antea Equitis aurati fuerat meritus, virtute bellica, dignitatem.

Nam etsi vulgo dici solet: nihil Marti cum Musis: id tamen in ipso locum non habuit: qui omnem fere aetatem apud exteros consumpsit, in litteris, militia, gentium, urbiumque variarum perlustratione. Sub annum Christi millesimum, quingentesimum, nonum, Dolae Burgundiorum in Gymnasio celebri, pulpito donatus, magna omnium cum admiratione [correction of the transcriber; in the print admiratine], Ioannis Capnionis librum de Verbo mirifico, in honorem D. Margarethae, Austriacorum Burgundionumque principis, auditorio publico exposuit, adolescens nondum annos natus tres supra viginti. In Italia quoque variis in locis, quibus substitit, specimina suae doctrinae deposuit: atque in Ticinensi quidem Gymnasio publica praelectione dehortatoriam a gentili Theologia habuit orationem: et Hermetum Trismegistum, de potestate et sapientia DEI, anno decimo quinto, supra millesimum, quingentesimum explicuit: ut et alibi alia.

Maximiliano praeterea I. Augusto a prima aetate, avi, atavi, et tritavi sui, qui Austriacis semper


page 17, image: s049

addicti, exemplo adhaesit: cui et aliquamdiu a secretis fuit. Deinde in Italicis castris [note: Docet id Agrippa lib. 6. ep. 18. et lib 7. ep. 21. ] septennium illius stipendio militavit; et ut in oratione Papiae [note: In bello Veneto, quod coepit 1508. ] habita prodit, militum fuit praefectus. Denique variis legationibus functus; belli pacisque tempore variam est fortunam expertus.

Mortuo Maximiliano sub diversis et principibus et civitatum magistratibus, per Italiam, Hispaniam, Angliam, Galliam egit: multaque egregia facinora designavit. Tandem laborum, terra marique exantlatorum satur; ac quietis et otii cupidus, ducta uxore, virgine nobili, sedem in Allobrogibus fixit: ut procul negotiis, sibi ac Musis viveret. Invitatus autem ab inclita Mediomatricum re pub. munus syndici, advocati, et oratoris obivit: arduisque in negotiis saepe ablegatus, commoda illius diligenter procuravit: id quod vel oratio ad senatum Lucenburgicum, pro Dominis Metensibus dicta, attestatur.

Postea a publicis muneribus se subducens, medicinam cum multorum salute feliciter exercuit, tum in urbe Gebennarum, tum Friburgi Brisgoiae, et alibi. Inde protractus in Lugdunensem Galliam, inter cetera munera, regiae matris physicum aliquot annis egit. Verum nec hic diu per aulicas calumnias commorari potuit. Itaque primum a duce Borboniae, deinde etiam a Mercurino cancellario evocatus, in Burgundiacam aulam se contulit; ubi paulo post duobus illis mortuis, omnes felicitates ipsum defecerunt. Hinc Mechliniam cum familia concessit: sed cum nec hic ab aula subsidium ullum haberet, in Germaniam se subduxit, fretus illustrissimi principis Electoris et Archepiscopi Coloniensis, Domini sui, beneficentia; cum esset Caesaris Caroli V. indiciarius seu historiographus, et ab Archivis, a principe Margaretha Caesaris nomine constitutus.

Hoc in officio dum inter multiplices digladiationes ac difficultates versatur, vivis eximitur anno Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo quarto, aetatis duodequinquagesimo, Gratianopoli in Delphinatu Galliae, duum [orig: duűm] uxorum maritus nobilium, et liberorum aliquot parens. Dissimulandum tamen hic non est, quod Iovius de eius obitu litteris prodidit. Sic [note: In elogiis doctorum virorum. ] igitur ille: excessit e vita nondum senex apud Lugdunum, ignobili et tenebroso in diversorio, multis eum tamquam Necromantiae suspicione infamem exsecrantibus: quod cacodaemonem nigri canis specie circumduceret: ita ut cum propinqua morte ad paenitentiam urgeretur, cani collare loreum magicis per clavorum emblemata inscriptum notis exsolverit, in haec suprema


page 18, image: s050

verba irate prorumpens: Abi perdita bestia, quae me totum perdidisti.

Nec umquam familiaris ille canis, ac assiduus itinerum omnium comes, et tum morientis domini desertor, postea conspectus est: tum praecipiti fugae saltu in Ararim se immersisse, nec enatasse ab his, qui vidisse asserebant, existimetur. Haec ille.

Sed Ioannes Wierus archiater Clivensis, magni nominis medicus, merum id figmentum esse [note: lib. 2. de praestig. daemon. cap. 5. ] confirmat: cuius verba ipsa maioris fidei causa placet adscribere, quae haec sunt: Occasione huius libri Agrippae ascripti, silentio involvi diutius ob veritatis praerogativam non patiar, quod in diversis aliquot scriptoribus legerim: diabolum forma canis ad extremum Agrippae halitum comitem ipsi fuisse, et postea nescio quibus modis evanuisse. Satis equidem hic mirari nequeo, tantae existimationis viros tam insulse aliquando loqui, sentire, et scribere, ex inanissimo vulgi rumore. Canem hunc nigrum, mediocris staturae, Gallico nomine Monsieur (quod dominum sonat) nuncupatum, novi ego si quis alius familiarissime, quem nimirum non raro, ubi Agrippam sectarer, loro ex pilis concinnato alligatum duxi: ac vere naturalis erat canis masculus, cui alias femellam fere colore et reliqua corporis constitutione similem, quam Gallice Madamoyselle (dominam) appellabat, me praesente adiunxit. Causam autem huic falsae opinioni dedisse opinor, partim quod canem hunc pueriliter amaret (ut sunt quorundam hominum mores) oscularetur plerumque, aliquando et a latere hunc sibi admoveret in mensa, quemadmodum et in eodem simul lecto sub lodice noctu pateretur, ubi coniugem Mechliniensem Bonnae repudiasset anno tricesimo quinto supra sesquimillesimum: velut et in Musaeo, ubi inter supellectilem chartaceam, certe insignem, perpetuus erat Agrippa, atque in eius mensa, Agrippae, et mihi in studiis communi, inter utrumque semper iaceret hic canis: partim quod, licet in dicto hypocausto inter chartas continuo delitesceret meus herus, nec toto octiduo vix semel prodiret; quicquid tamen in diversis regionibus ageretur, fere norat: quod alii imprudentiores, huic cani ut daemoni, dum adessem, acceptum ferebant: sed revera a doctissimis quibusque viris ad illum undequaque scribebatur cottidie. Anno supra dicto Bonna Lugdunum profectus, capitur a Rege Francisco, quod liberius nonnihil in ipsius matrem alias scripsisset: sed quorundam intercessione liberatus Gratianopoli in Delphinatu post aliquot menses in domino obdormiit. Tum ego Lutetiae Parisiorum agebam. Haec Wierus.

Hoc equidem inficias non imus; male Agrippam et tum audisse, et hodie audire a quibusdam ob libros de occulta philosophia, sive Magia: quos admodum adolescens scribere aggressus,


page 19, image: s051

provectiori aetate correxit; multisque capitibus auctos Ioanni Trithemio censendos obtulit: tandemque post censuras varias excussos, Hermanno e comitibus Widae Archiepiscopo Coloniensi et principi Electori, dedicavit. Clavem tamen totius negotii sibi amicisque [note: lib. 3. ep. 56. ] scribit reservasse: clavem autem esse intellectum.

Magiae igitur blasphemae ac haereseos insimulatus et traductus passim: excusat se tum alibi, tum in [note: Est ea lib. 7. epist 26. ] epistola ad Senatum Coloniensem, ubi inter alia haec: offendit istos delicatos asinos, non philosophiae, sed magiae et Cabalae, suspiciosum nomen. At si meminerunt; Picus Mirandulanus et Capnio Phorcensis iam convicerunt: nullas esse scientias, quae nos de rebus cum naturalibus, tum caelestibus atque divinis, etiam de Christi divinitate magis certificent; quam Magia et Cabala. Et in praefatione illius abditioris magiae ad lectorem haec scribit: Quod si quae repereritis, quae vobis non placeant; mittite illa, nec utimini. Nam et ego vobis illa non probo: sed narro. Fateor praeterea, magiam ipsam multa supervacanea, et ad ostentationem curiosa docere prodigia: simul haec ut vana relinquite. Item multa insuper Platonicorum ceterorumque gentilium Philosophorum placite secuti sumus, ubi instituto nostro scribendi suggerebant argumentum: ideo si alicubi erratum sit, sive quid liberius dictum: ignoscite adolescentiae nostrae, qui minor quam adolescens hoc opus composui, ut possim me excusare et dicere: Dum eram parvulus, loquebar ut parvulus: factus autem vir evacuavi ea quae erant parvuli: et in libro nostro de vanitate ac incertitudine scientiarum hunc librum magna ex parte retractavi. Et in fine: Quapropter iterum nunc quaeso te, candide lector, ne de praesenti tempore editionis ista libres: sed veniam des curiosae iuventuti, si quid forte secus, quam placeat in istis deprehendes. Hactenus Agrippa.

Offendit etiam vehementer tum aliorum, tum ipsius Augusti Caroli V. animum Declamatio illa, ut ipsemet appellat, Cynica [orig: Cynyca], de incertitudine ac vanitate scientiarum et artium; atque excellentia verbi DEI: et exitio erat proximus, ni Laurentius Campegius, et Leodiensium antistes, Erhardus a Marka Cardinales, aequiori iudicio illum ad meliorem sensum et mitiorem sententiam revocassent. In scripto enim illo, ut recte [note: lib. 7. epist. Agr. ep. 40. ] Erasmus, vituperat malos et mala: laudat bonos et bona: atque ipse Agrippa in hoc scripsisse [note: l 7. ep. 35. ] alicubi dicit: partim ut segniora ingenia ad defendenda bonarum litterarum studia excitaret: partim ut monachis contionatoribus arguendorum in omni exercitii genere virorum, non frigida suppeditaret argumenta.

Multae ipsi et magnae fuerunt contentiones cum monachis: quorum aliquibus modestis expostulationibus, aliis amarulentioribus apologiis respondit: alios silentio praeteriit. De Legendis



page 20, image: s052

Pontificiorum ita [note: lib. 7. ep. 36. ] sensit: Vere pium ac Christianum est sanctorum vitas dignis prosequi praeconiis: sed mendacia illis consuere, et incompertas genealogias comminisci: hoc impiorum histrionum opus est. At reperiuntur nunc passim in istis recentioris aetatis martyrologiis, atque sanctorum, ut vocant, legendis, tot prodigiosa mendacia, et digna risu deliria, tot superstitiosa phantasmata, et gentium mythologiis non minus fabulosa: quae si legant Iudaei, Turcae, et pagani, an non putas ridebunt nos, et religionem suam nostra multo meliorem putabunt, ut quae multo minus habeat fabularum? Amicum etiam alibi monet: ut ne iudiciis Astrologicis plus tribuat; quam homini Christiano conveniat.

Amicitiam coluit tum eum aliis, tum cum Theodorico episcopo Cyremensi, suffraganeo Coloniensi, cum Eustochio Chapusio Caesaris apud Anglorum regem oratore, cum Ioanne Trithemio tunc abbate Herbipolensi; cum Erasmo denique Roterodamo: nec indignus aliquando habitus, cui a summo Pontifice, ab Imperatore, a multis praelatis ac regulis fides et gratiae haberentur: quem filium et amicum vocarent: quorum in mensa convivis assideret: quem familiaribus epistolis ac publicis litteris venerarentur.

Ingenium quod attinet, fatetur epistola ad Trithemium, ab ineunte aetate sese mirabilium effectuum, et mysteriis plenarum operationum curiosum fuisse exploratorem: atque Magiam illam vetustam, sapientumque omnium disciplinam, ab erroribus impietatis vindicare et restituere annisum esse. Hoc etiam [note: lib. 1. epist. 10. ] alicubi videtur haud obscure innuere, chrysopaeam se exercuisse, cum sociis foedere sibi iunctis: ob quam saepius apud principes libertatis fere iacturam fecerit: et in carcerem etiam quandoque compactus fuerit. Satyricum etiam in eo ingenium et amici notarunt: et notatur hodierna die eiusmodi in vulgus noto dicterio:

INTER DIVOS NULLOS NON CARPIT MOMUS: INTER HEROAS MONSTRA QUAEQUE INSECTATUR HERCULES: INTER DAEMONES REX EREBI PLUTO IRASCITUR OMNIBUS UMBRIS: INTER PHILOS. [abbr.: PHILOSOPHOS] RIDET OMNIA DEMOCRIT. [abbr.: DEMOCRITUS] CONTRA DEFLET CUNCTA HERACLITUS:


page 21, image: s053

NESCIT QUAEQUE PYRRHIAS, ET SCIRE SE PUTAT OMNIA ARISTOTELES: CONTEMNIT CUNCTA DIOGENES: NULLIS HIC PARCIT AGRIPPA: CONTEMNIT, SCIT, NESCIT, FLET, RIDET, IRASCITUR, INSECTATUR, CARPIT OMNIA: IPSE PHILOSOPHUS, DAEMON, HEROS, DEUS ET OMNIA.

Ceterum scripta Cornelii Agrippae duabus partibus, Lugduni apud Beringos fratres, sunt edita: quarum prior continet libros tres.

De occulta philosophia Geomanticae disciplinae lecturam, et quae ab aliis his addita: posterior declamationem, qua docetur nusquam certi quicquam, nisi in DEI eloquiis latere.

Commentaria in artem brevem Raymundi Lullii.

Librum de triplici ratione cognoscendi Deum.

Dehortationem a Theologia gentili.

Expostulationem cum Ioanne Carilineto:

Declamationem de nobilitate et praecellentia sexus feminei.

Item de sacramento matrimonii.

Aliam de peccato originali.

De vita monastica.

De inventione reliquiarum B. Antonii Eremitae.

Regimen seu antidota adversus pestem.

Epistolarum libros septem.

Orationes denique decem, et historiolam de duplici coronatione Caesaris Caroli V. ad Bonon.

Libellus autem quartus de occulta philosophia seu de caerimoniis magicis, Agrippae falso fuit, Wieri [note: lib. 5. de praestig. daemon. cap. 5. ] iudicio, attributus. Prodiit enim anno demum vigesimo septimo post obitum illius: et nihil nisi scopas dissolutas continet: de quo alii.

Desumpta haec sunt ex scriptis ipsius Cornelii Agrippae sparsim: elogiis doctor. viror. aliis.



page 22, image: s054

OTHO BRUNFELSIUS.

PATRIAM Otho Brunfelsius nactus est Moguntiam, ad Rheni Moenique confluentem. Pater ei fuit Ioannes a Brunsfels doliarius, vir probus et gravis. Brunsfelsia autem arx est comitum a Solms, non procul Moguntina civitate. In ea politioribus litteris a puero imbutus; artiumque liberalium Magister, ut vocant, renuntiatus; cum ad superiores disciplinas animum adiecisset paterque tenacior ac cunctantior in suppeditandis sumptibus esset: (qui ut belli gerendi, ita et bonarum litterarum addiscendarum nervi recte dici possunt) collegio Carthusianorum extra pomeria civitatis Moguntinae sese addixit; sanctius vitae institutum procul dubio electurus, si ut tunc erant tempora, sanctius vidisset. Eo a proposito cum nec precibus nec minis patris posset avelli: poenas potuit dedisse videri: dum in monastica vita semper valetudinarius vixit.

Annis deinde aliquot elapsis, illucescere Germaniae coepit DEI misericordia, veritas Evangelica. Cuius radiis et ipse illustratus, in sinistro voto mutavit decretum: et monasterium, cum traditionibus humanis, longum valere iussit.

Et iam ibi erat; ut contionando illud ipsum Evangelii verbum aliis proponere in animo haberet: nisi vocem sonoram morbo amisisset. Ibi dum dubitabundus aliquamdiu haeret: cuinam vitae generi sese addiceret: ab Argentoratensibus iuventus ei bonis litteris instituenda recte est commissa.

Eo in officio subsecivas horas minime perdidit: sed toto illo novennio, quo scholae praefuit, Graecorum Arabumque medicorum scripta diligentissime evolvit: et ex iisdem non paenitendam ad artis illius scientiam accessionem fecit.

Itaque sub annum millesimum, quingentesimum, trigesimum, Basileae doctoratus medici insignia est adeptus, testimonium eruditionis luculentissimum. Inde ab Argentoratensibus petiit magistratus Bernensis, cui medicus deerat; ut honorifico salario eum ad se dimitterent. Id ubi impetratum: artem suam ita feliciter apud Bernates exercuit: ut nescires, magistratui acceptior, an populo gratior esset.

Sed, ut nihil in rebus humanis stabile, intra sesquiannum, ut scribunt, magno procerum, civium, et maxime suorum luctu, fatis ibi concedit, die vicesimo tertio Novembris, anno salutis nostrae, millesimo, quingentesimo, trigesimo quarto. Morbus


page 23, image: s055

quo laboravit insolens, et vix medicis tunc ipsis cognitus fuit: nisi quod linguam nigredo et adustio occuparat: unde id genus morbi vernacule, die Breune/ a colore fortassis, appellatur. Ex hoc ergo tandem cum ingenti pectoris cruciatu exspiravit.

Sed ne sibi vixisse solum videretur; posteritati scripta reliquit partim Theologica, partim Medica. De illorum numero sunt:

Catechesis puerorum.

Annotationes in quattuor Evangelia, et Acta Apostolorum.

Pandectae Veteris et Novi Instrumenti secundum locos communes.

Paraenesis de disciplina et puerorum institutione.

Confutatio Sophistices et quaestionum curiosarum, ex veteribus Theologis.

De ratione decimarum propositiones.

De medicis autem inter alia haec sunt:

Catalogus illustrium medicorum, sive de primis medicinae scriptoribus.

Loci communes totius rei medicae.

De usu pharmacorum, deque artificio suppressam alvum ciendi.

Iatrion medicamentorum simplicum, omnium morborum tam hominum quam pecudum remedia continens libr. 4.

Onomasticon medicinae perfectissimum, continens nomina stirpium, medicamentorum simplicium, aliarumque rerum.

Herbarum vivae icones ad naturae imitationem expressae.

Prognosticon ex divinis litteris: ubi contra Astrologiam iudiciariam disserit.

De reformatione pharmacopoliorum.

Non paucos praeterea aliorum auctorum libros correxit et restituti, ut I. Hussi, Serapionis, Rasis, Averrois, Laurentii Phrysii, aliorum: quibus laboribus uti bene de posteris est meritus: ita nomen sibi peperit praeclarum.

Plura habet Gesnerus in bibliotheca. Hoc nos addimus, orto dissidio inter Erasmum et Huttenum, hoc vita functo, Brunfelsium mortui defensionem suscepisse, scripto ad Spongiam Erasmi edito.

Exstat in eum et distichon eiusmodi:

Te nato, defuncta fere Medicina revixit:
Paeonii vindex nominis unus eras.

Et tantum de Brunfelsio ex ipsius scriptis; Pantal. lib. 3. Prosop. Gesneri bibliotheca. aliis.



page 24, image: s056

EURICIUS CORDUS.

EURICIUS CORDUS, alias Henricus vel Ericus Urbanus, patria fuit Hassiacus, natus in viculo, cui nomen Simus vel Simesusa: unde et Simusii, sive Simesusii cognomentum aliquando assumpsit. Non longe abest viculus iste ab alio viculo, in quo Eobanus natus: ut vicina fuerit duorum in Hassia poetarum patria. Parentes habuit rusticanos quidem, sed honestos, et mediocribus facultatibus; utpote [note: Versus sunt ipsius Cordi in epigr. ] cuius

Plura prehendentem quam centum iugera fundum
Fecundos genitor solus aravit agros.

Cordus autem est nominatus, quia extremo partu matris suae fuerat editus: ut ipse de se [note: lib 2. epigr. ] prodidit:

Autumnale velut sero sub tempore cordum,
Ultimus effetae, sic ego natus eram.
Conveniens igitur Cordi cognomen habebo,
Dii faciant illo post mea fata vocer [correction of the transcriber; in the print voeer]!

Et ultimus ipse fuit inter septem fratres ac quinque sorores: quibus tamen omnibus supervixit. Euricius de Henrico fecerat Mutianus.

Ex aliis scholis Lipsiam venit sub annum decimum septimum, supra mille quingentos, tempore Camerarii: eoque secum attulit Bucolica sua, quae studiosis volentibus audire privatim explicavit. Ibi eum Camerarius adolescens primum vidit, apud suum magistrum Georgium Heltum: cumque caperetur animus sermonibus illius eruditis, et audiret poetam nominari: egregiam rem esse suspicari poeticam coepit: atque ex eo tum artem ipsam, tum artifices coluit ac magnifecit.

Erphordiae deinde ludum litterarium aperuit Cordus: suaque industria Academiam illam multis nominibus reddidit celebriorem. [note: Lib. 5. epist. ] Exstat in epistola quadam Erasmi, anno decimo nono data, enceleusma ad ipsum gravissimum, et elogium vitae scholasticae praeclarum: quod operae pretium visum est ascribere. Sic igitur ad Cordum Erasmus: quo alacrius verseris in isto munere, fac memineris, secundum principes et episcopos neminem magnificentius posse mereri de Re pub. quam ludi litterarii magistrum si rudibus adhuc et in quemvis habitum sequacibus animis, mentem instillet Christo dignam; easque litteras, quae semper optimo cuique placuerunt. Quod sim me audies, plus operae sumes in propagandis optimis disciplinis quam in refellendis harum hostibus. Ad claram lucem vel sua sponte evanescunt tenebrarum portenta. Hactenus Erasmus. Unde videmus Cordum etiam tum unum fuisse de numero amicorum Erasmi, ea tempestate in litteris summum ac constat usum esse contubernio suavissimo Eobani, Camerarii, Mutiani, Sturciadae, et aliorum, qui tunc in Thuringiaca illa Academia efflorescebant.



page 25, image: s057

Postea ad medicam artem se contulit, et anno vicesimo primo Italiam comite Sturciade petiit: ac Ferrariae inter alios audivit Nicolaum Leonicenum, iam nonagenarium, atque Ioannem Manardum, medicos: vidit ibidem Curium Lancilotum, Grammaticum insignem; sed hominem sordidum, deformem, abiectum, pauperrimum. Eruditionem itaque suam et vitae integritatem morumque elegantiam, cum viris in Italia doctis luculenter probasset Cordus: summa eum voluntate medici Ferrarienses suo ordini ascripserunt, titulos conferente illo Nicolao Leoniceno, viro in re medica summo. Inde [note: Lib. 4. epigr. ] epigrammate quodam sic ad illum Cordus:

Accepi clarum titulum insignemque tiaram;
Magnum id, at est maius te tribuisse decus.
Qua nihil haec medica videt aetas doctius arte;
A tanto laus est praemia ferre viro.

Reversus in patriam Erphordiae docuit, ad annum usque vicesimum septimum, post millesimum quingentesimum: quo cum Marpurgi tenuiora essent [note: A Philippo Hessorum principe anno 1526. apertae. ] scholae, ut fit, initia, ipse inter primos primi rectoris Ioannis Ferrarii Montani Amelburgensis collegas est designatus, cum Hermanno Buschio, aliis. Post septennium Marpurgo, ubi invidia premebatur, [correction of the transcriber; in the print ] Bremam invitatus abiit; ibi quomodo habitus sit, ipse his [note: Lib. 12. epigr. ] profitetur:

Excepit placido me pia Brema sinu.
Quae non vile supra mihi pacta salaria donum,
Gratuitaeque dedit commoda tecta domus.
Et quo non ego me dignor, veneratur honore,
Inter primates dans residere suos.

Eximitur ibidem rebus humanis, anno Christi trigesimo quinto, alii octavo, die vicesimo quarto Decembris, relicta tum a se tum a liberis egregia doctrinae laude; quae esset immensa, si filio Valerio absolvere id, quod uterque instituerat, licuisset. In Euricium hi sunt Iacobi Mycilli versus ad Eobanum:

Occidit Hesse solo tecum prognatus eodem,
At procul hinc alio Cordus humatus agro:
Ambas qui studio coniunxit Apollinis artes,
Idem seu medicus, sive poeta bonus.

Cum eo multis doctis singularis usus necessitudinis intercessit: neque eo quisquam fuit magis, vel potius vehementius studiosus veritatis, et qui peius odisset mendaci ac vanitatem. Erat autem natura asperior, et paulo impatientior: quaeque dissimulare nihil fere, quo offenderetur, ac ferre posset. Quod in causa fuit: ut in aliquorum interdum indignationem incurreret: a quibus potuisset sublevari: si favorem ipsorum ambisset, ac obsequio retinuisset. Declaratur id epigrammatis, quae edidit: et alicubi ipse ita de sese:



page 26, image: s058

Blandiri nescis, ac verum, Corde, tacere:
Et mirare tuos displicuisse libros?

Eobanum inprimis iunxerat ipsi patria et studiorum similitudo poeticorum; quae etiam aetate provectiori non dimisit. Cum ex Borussia aliquando reversus Eobanus, Cordum extemporali hoc disticho salutasset:

Salve, Corde, mei salve pars altera cordis,
O mecum patriae fama futura meae:

Euricius itidem [gap: Greek word] eidem binis versibus respondit:

O non vise [correction of the transcriber; in the print visae] mihi longis Eobane diebus;
Te tandem incolumi laetor adesse pede.

Scripta posteritati elucubravit inter alia haec: primum botanologicon sive colloquium de herbis: quod una cum Valerii filii annotationibus in Dioscoridem est recussum.

Deinde Nicandri Alexipharmaca et theriacen Latinis versibus Heroicis expressit eleganter, utpote poeta industrius.

Exstat eiusdem iudicium de herbis et medicamentis simplicibus: de abusis Uroscopiae conclusiones, earundemque enarrationes adversus mendacissimos errores [correction of the transcriber; in the print errones] medicastros, qui imperitam plebeculam vana sua medicatione, misere bonis et vita spoliant, Latine et Germanice excussae.

In eiusdem operis epistola dedicatoria novam stirpium historiam pollicetur, qua superioris aetatis medicorum errata detegantur. Exstant eius et de sudore Anglico, de calculo item ac peste libelli. Opera denique eius poetica in unum corpus collecta, edita sunt ab Egenolphianis.

Quantum Astrologiae divinatrici tribuerit; ex hoc ad Valerium filium epigrammate est videre:

Apta Mathematicas ubi mens adspirat [reg: aspirat] ad artes,
Laxa tibi studiis frena remitto tuis.
Hoc tamen admonitu, praescriptis finibus ut te
Contineas, certum constituasque modum.
Scire licet, vaga quo se volvant sidera motu;
Quem teneat terrae quaelibet ora situm.
Quae numeri virtus, quae vocum arcana potestas,
Et quodcumque fluens linea duxit opus.
Sed fuge dementum mendax genus astrologorum,
Quaeque docent vanis frivola scripta libris.
Haec medicis adeo nihil ars habet utile rebus;
Ut constet multis saepe nocere modis.
Ilico delectat, fateor, dulcedine; verum
Efficit expertes relligione [reg: religione] viros.
Hinc quod ei sancta divina oracula lege
Praecipiant nullam nos adhibere fidem.


page 27, image: s059

Malo quod indoctus, quam quod sis impius: ergo
Disce ut doctorem confiteare Deum.

De Medicis, et eorum tunc temporis sorte, lusit idem hoc epigrammate:

Tres medicus facies habet; unam, quando rogatur,
Angelicam: mox est, cum iuvat, ipse Deus:
Post ubi curato poscit sua praemia morbo:
Horridus apparet terribilisque Sathan.

Haec de Cordo patre. [correction of the transcriber; in the print ] Camerarius in vita Eobani, Micyllus in elegiis, I. Georgius Schenck. in bibliis iatricis, et inprimis scripta istius Cordi.

IEREMIAS TRIVERUS BRACHELIUS.

IEremias Triverus Brachelius, vir fuit multiplici praeditus eruditione: qui Lovanii primarius rei medicae professor, tantos ea in scientia progressus fecit: ut nemo illum sua aetate vicerit, paucissimi aequarint. Testantur id doctissimi in Hippocratem, Galenum, et Cornelium Celsum commentarii: Paradoxa item variarum disceptationum argumenta, a nostratibus Antverpiae, et Lugduni a Gallis identidem excussa: Et quae suo ingenio adinvenit, disceptatio de missione sanguinis in pleuritide, cum commentario de victu ab arthriticis vindicante: disceptatio cum Aristotele et Galeno, super natura partium solidarum, et argumenta aliarum multarum disceptationum: quibus varia paradoxa, hactenus ambigua vel incognita, asseruntur: oratio denique ad medicinae studiosos de duabus hodie sectis ac ipsarum methodo.

Longa tandem tabe, quam fere vigiliae immodicae adferre solent, vir eruditus ante diem exstinctus, maiorem Paeoniae arti calamitatem attulisset: nisi et in libris et liberis cum omni posteritate quasi praesens loqueretur. Reliquit enim filium Dionysium, qui ab obitu patris alia evulgavit et evulgaturum se plura [note: Praefat. in bibliothecam patris. ] spem fecit. Superesse enim dicuntur commentarii patris in Galeni libros de differentiis febrium, de morbis et symptomatis, de locis affectis, de febribus, de crisibus: et Plutarchi de sanitate tuenda.

Miraeus in elogiis: Schenck in bibliotheca iatrica.



page 28, image: s060

THEOPHRASTUS PARACELSUS.

CHYMISTAE vocantur, qui vi ignis corpora heterogenea solvere, homogenea coagulare norunt; philosophiae naturalis in mediam hominum vitam deducti non unius generis coloni.

Ipsa ars quae ignis beneficio naturalem actionem aemulatur, in quibusdam etiam superat, Chymia, [gap: Greek words] , id est, a succis vel [gap: Greek words] , quod fundere significat, a plerisque [note: Chymia unde dicta et orta. Cael. Rhodig. l. 7. c. 11. Alchimiam quasi [gap: Greek words] cognominavit. ] appellatur: sed alii, ut Suidas, et Cedrenus [gap: Greek word] , incerta notatione, nominant: nisi forte inde; quod, quia Aegyptum sacra lingua a sacerdotibus Chemiam vocatam [note: In Osiride. ] scribit Plutarchus: videri possit, artem istam iam inde ab Hermete Trismegisto, sacerdotibus familiarem, ad perpetuam ortus sui memoriam, Chemiae, quasi Aegyptiae nomen traxisse: quam postea Arabes, ab Aegyptiis susceptam, excoluerunt, et una cum Philosophia Graecanica sensim Europaeo orbi communicarunt, articulo linguae suae familiari auctiorem Alchemiam appellantes. Hanc Theophrastus Paracelsus, vir in hoc genere ad miraculum usque excellens, Spagiricam nuncupavit: non inepta, ut videtur, originatione: quandoquidem [gap: Greek words] , in extrahendo sive separando et congregando sive coagulando tota occupatur.

Patriam habuit hic Theophrastus Paracelsus, sive ut aliis indigitatur, Philippus Aurelius vel Aureolus Theophrastus Paracelsus dictus Bombast ab Hohenheim, Einsidelen/ vicum Helvetiorum, duobus Tiguro milliaribus distantem, natus anno Christi millesimo, quadringentesimo, nonagesimo tertio, ex familia nobili Paracelsorum. Pater eius fuit Wilhelmus, Licentiatus medicinae, natus ex principe quodam, sed extra torum. Habitavit triginta duos annos Villaci: ubi et obiit anno trigesimo quarto, die nativitatis Mariae. Est non nemo qui Theophrastum natum velit anno millesimo, quadringentesimo: octogesimo tertio, die decimo Novembris, ipso meridie, e duabus nobilibus familiis ab Hohenheim et Bombast. Patris auxilio primum, deinde propria industria doctissimos viros in Germania, Italia, Gallia, Hispania, aliisque Europae regionibus, nactus est praeceptores: quorum liberali doctrina, et potissimum propria inquisitione, ut qui esset ingenio acutissimo ac fere divino, tantum profecit: ut multi testati sint; in universa philosophia tam ardua, tam arcana et abdita eruisse mortalium neminem.



page 29, image: s061

Quin etiam, alter velut Euclides aut Plato, ad ipsos usque Aegyptios atque Arabes transiit; ac discendi cupiditate aliquot annis apud illos permansit.

Peregrinando igitur ut praestantissima quaeque didicit, et abstrusa multa cognovit: ita etiam multos hinc inde homines gravissimis desperatisque morbis liberavit, lepra, hydrope, podagra, aliisque insanabilibus et contagiosis malis. Fama ergo de ipso longe lateque didita, amplo dominorum Basiliensium stipendio invitatus, duabus cottidie horis tum activae tum inspectivae, et physices, et chirurgiae libros, quorum et ipse auctor, summa diligentia, magnoque auditorum fructu publice est interpretatus: non tamen illos ex Hippocrate, aut Galeno, aut quibuslibet emendicando, sed quos summa rerum doctrinae experientia atque labore assecutus fuit. Docuit autem praeter Academiarum morem, vernacula lingua: vel saltem mixtim, Latinis partim, partim Germanicis verbis: ut nimirum ab omnibus intelligeretur. Confirmat hoc inter alios P. Ramus; qui, Theophrastum, [note: Oratione de Basilea. ] inquit, Paracelsum Basiliensis Academia medicinae, lingua Germanica professorem habuit: qui in intima naturae viscera sic penitus introierit: metallorum stirpiumque vires et facultates tam incredibili ingenii acumine exploraverit ac perviderit; ad morbos omnes vel desperatos, et opinione hominum insanabiles, percurandum: ut cum Theophrasto nata primum medicina perfectaque videatur. Tanta Asclepiadi fama Romae in populo militiae studiis dedito contigit: ut totam veterem medicinam abrogaret, novamque sectam conderet: qua saepe vino, alias abstinentia cibi vinique, fricatione corporis, ambulatione, gestatione, morbi omnes curarentur. Itaque cum ea fama excitos Mithridatis regis legatos et pollicitationes sprevisset; hominemque e funere relatum servasset: universum prope hominum genus in sese convertit. Theophrastus nempe Germanicus, hic Asclepiades fuit: quem Adamus Bodensteinius Basilea suscitat: sicuti tota Germania plerique excellentes medici. Hactenus Ramus.

Ceterum oratio, qua usus hic Theophrastus Latine est, barbara fuit: et quali illo aevo docti etiam homines utebantur: qui rerum addicti studio, verborum curam non habebant: quod tunc temporis non solum in Germania, sed etiam in Italia, ceterisque regionibus et scholis exteris fuit consuetum. Memoria autem Theophrastus adeo fuit felici: ut integra Galeni loca memoriter et expedite recitarit. Itaque magna primum cum admiratione, et numerosa sectatorum, etiam eorum, qui sapientiae et eruditionis medica in arte eximiae laude erant celebres frequentia est professus: atque inter dictandum quandoque, forte hominum indignatus neglegentiam, solitus exardescere et vociferari.



page 30, image: s062

Cum autem in veterum et Philosophia et Medicina non pauca desideraret, aliam viam cum ad Philosophandum tum ad Medicinam discendam et factitandam ostendit; non ex hominum opinionibus, sed ab experientia, et natura rerum sumptam: cuius certae dati demonstrationes possint. Principia rerum statuit haec tria: sulphur, salem, ac Mercurium, sive liquorem; e quibus omnia corpora componantur; et in quae tandem etiam resolvantur. Medicinam docuit quattuor suffultam columnis: quarum prima sit Philosophia, sive physica, quae est scientia terrae et aquae, ac omnium, quae inde gignuntur: secunda astronomia, quae sit cognitio reliquorum duum elementorum, et omnium caelestium: tertia alchymia, quae demonstrat omnium corporum compositiones et dissolutiones, laborando sedulo ad naturae imitationem: ultima est Virtus, quae ipsum medicum requirit pium in Deum, in homines iustum, constantem, fidum, omnisque boni amantissimum.

Erat sub idem tempus Basileae quidam canonicus nobilis Cornelius a Liechtenfels/ deploratae valetudinis. Eum Theophrastus, pactus pretium centum florenorum, quos ultro offerens numeraturum se canonicus pollicebatur; tribus pillulis Laudani sui, medicamenti genere, quo in extrema tantum necessitate utebatur, saliva subacti, feliciter restituit. Canonicus tam brevi spatio, et quidem re, ut videbatur, exili sanatus, pactis stare noluit: dignus certe, qui longioribus morbi cruciatibus ac doloribus torqueretur. In ius igitur Theophrastus ambulat: ubi cum solita et a magistratu ordinata solutio decerneretur: Theophrastus tam vile pretium suae arti statui aegre ferens, importunius in praetorem est invectus: ita ut laesi magistratus poena metueretur. A quibusdam igitur magnae auctoritatis viris, qui honori ipsius studebant, monitus Theophrastus ut se subduceret: in Alsatiam descendit, relictis Ioanni Oporino, quo quasi promo condo utebatur, vasis chymicis. Postea extra patriam versatus, et ad varios adhibitus morbos, inter vivos esse desiit; anno Christi millesimo, quingentesimo quadragesimo primo, die vicesimo quarto Septembris, Iuvaviae, quod hodie est Salisburgum, in alpibus Noricis, aetatis suae duodequinquagesimo inchoato, ibidem sepultus in Nosocomio ad S. Sebastianum, ubi ad templi murum erectum spectatur, lapidi insculptum eiusmodi epitaphium:

CONDITUR HIC PHILIPPUS THEOPHRASTUS, INSIGNIS MEDICINAE DOCTOR QUI DIRA ILLA VULNERA, LEPRAM, PODAGRAM, HYDROPISIM,



page 31, image: s063

ALIAQUE INSANABILIA CORPORIS CONTAGIA MIRIFICA ARTE SUSTULIT, AC BONA SUA IN PAUPERES DISTRIBUENDA COLLOCANDAQUE [note: Alii honoravit vel ordinavit. ] EROGAVIT. ANNO M. D. XLI. DIE XXIIII. SEPTEMBRIS, VITAM CUM MORTE MUTAVIT. LAUS [note: Alii: Aurea pax vivis. ] DEO: PAX VIVIS: REQUIES AETERNA SEPULTIS.

Christophorus Manlius Gorlicensis hoc epigramma in Theophrasti scripsit effigiem:

Stemmate nobilium genitus PARACELSUS avorum,
Qua vetus Helvetia claret Eremus humo:
Sic oculos, sic ora tulit, cum plurima longum
Discendi studio per loca fecit iter.
Lustra novem et medium vixit: lustro ante LUTHERUM,
Postque tuos lustro functus, ERASME, rogos.
Astra qVater sena SepteMbrIs LVCe sVBIVIt [reg: Astra quater sena Septembris luce subivit]:
Ossa SaLIsbVrgae nVnC CineresqVe IaCent [reg: Ossa Salisburgae nunc cineresque iacent].

Scripsit Theophrastus Latine, Germanice, et aliis linguis, ut Valentinus de Rhetiis, et Adamus Bodenstein, discipuli eius tradunt, libros ducentos et triginta in Philosophia, et quadraginta sex in Medicina: duodecim de Re pub. emendavit: et septem in Mathesi, et tria opera simul uno libro, qui Theophrastia nuncupatur. Sexaginta sex libros de occultioribus et abstrusis: quorum primum opus de Archidoxis dictum, in quo declarat extractiones et separationes virentum ab invalido. Secundum Parasarchum dictum, in quo de summo bono tractat in aeternitate. Tertium Carboantes, in quo transmutationes declarat in forma et esse.

Circumferuntur et alii eius libri, sed clanculum: et servantur alicubi multa illius Theologica scripta et commentaria in complures sacros libros, tum etiam quaedam dogmatica.

Adamus autem ille Bodensteinius non pauca de Germanico in Latinam linguam convertit, fidus et primus interpres: qui haud paulo magistro annosior aetatis hebdomate septima moritur Basileae, die [correction of the corrected by hand; in the print de] trigesimo primo Martii, anno septuagesimo septimo supra milles. quingentesimo D. Cyperinus Haenus in Italicam et Gallicam linguam Theophrastica scripta transtulit: Bebeus Ramdius autem omnes libros medicos


page 32, image: s064

Paracelsi [correction of the transcriber; in the print Paracelsit] Graece convertit. Opus vero Chirurgicum Theophrastus ipse edidit et Ferdinando Imperatori dedicavit anno tricesimo sexto. Id Adamus a Bodenstein revidit, et Maximiliano II. inscripsit, anno sexagesimo quarto.

Multi huic Paracelso multum tribuerunt: eiusque ingenio et industriae: quae tanta fuit; ut non modo celeriter sanitatem amissam corporibus: sed etiam metallis imperfectis suam perfectionem reddiderit: plumbumque et Mercurium in aurum, sive solem, ut ipsi loquuntur, converterit. Gellius quidem Zemeus elogium de ipso hoc reliquit: apud Germanos, inquit, nunc vir adolescens exsistit, cui parem orbis non fert: qui adeo excellenter in philosophia, medica, et mathematica arte, atque de re pub. et iustitia scripsit: quod credo aut mira influentia in eo sit naturalis, aut maior S. S. gratia in eo, aut immensa daemonum exsistentia. Nam inhumanum hoc est perscrutari, quod ipse vilipendit saltem: doctiorem me legisse memor non sum. Iosephi autem Quercetani medici summi, tale de Theophrasto fuit iudicium: Hoc quidem concedo, [note: Libro de ortu et causis metallorum. ] inquit, quorundam imperitorum, ac etiam interdum improborum culpa et imposturis factum; ut pessime audiant Chymici: sed damnari propter abusum res, praesertim tanta, quantam hanc esse scio et defendo, profecto nec iure potest nec debet. Tot enim illa nobis Deus [correction of the transcriber; in the print Des] Opt. Max. opera patefecit: tot pandit natura arcana: tot antehac ignotas pharmacorum praeparationes, herbarum denique animantium, mineralium, ac omnium paene rerum abditos, et in ipso naturae sinu reconditos usus depromit: ut in humanum genus ingrati sint: qui sepultam illam volunt. Ad Paracelsum vero quod attinet, equidem mihi nequaquam proposui ipsius Theologiae patrocinium suscipere: neque ipsi in omnibus astipulari umquam cogitavi, tamquam in eius verba iurassem: sed praeter id testimonium, quo Erasmus illum quibusdam epistolis ornavit, ausim ego dicere et tueri: multa illum paene divinitus in re medica docere, et quae numquam satis admirari et praedicare grata posteritas possit: de quibus dabitur alias, ut spero, dicendi locus. Ac iterum: neque est, quod putes Theophrastum tot remediorum inauditorum primum et solum fuisse inventorem: quorum notitiam ipsemet in suis libris fatetur, se habuisse ex colloquio diversorum doctissimorum tum Philosophorum, tum medicorum, Aegyptiorum et Arabum praesertim: apud quos ille discendi causa per aliquot annos etiam captivus remansit: ex quibus tot pulchra remediorum spolia tandem reportavit: quae quidem omnia sunt deprompta partim ex aromatum, herbarum, fructuum florum et seminum extractus veris oleis, et laxantium omnium essentiis: quorum etiam plus proficiet gutta, quam tot et drachmae et unciae. Haec ille: Ioannis vero Guintherii Andernaci Medici in Germania clarissimi iudicium


page 33, image: s065

est hoc: Tandem ars chemica, difficillimis quibusque morbis idonea accessit: quam olim diu obscuratam; Paracelsus Eremita nostra tempestate rursus illustrare augereque coepit: non autem primus invenit: quod discipuli ipsius existimant. Si enim Zosimi, Blamidae, Olympiodori [correction of the transcriber; in the print Olympioduri], Hebes Mesves, aliorumque monumenta legerint, eam ante multas aetates etiam apud exteros populos in usu fuisse intelligent: id, quod Galenus quoque [correction of the transcriber; in the print queque] in commentario ad Pisonem testatur, ubi ipsi medicamentorum per ignem paratorum usum ostendit commendatque, Sed tamen hoc laudis Paracelso merito tribuitur, quod eandem artem hoc nostro saeculo primus in medium usum revocarit ampliaritque. Per hanc enim aquae, liquores, et salia non solum ex herbis, lignis, radicibus: sed etiam ex succis concretis, terrae fossilibus, unionibus, coralliis, lapidibus pretiosis, aliisque id genus solidis corporibus extrahuntur: nec non sublimes quoque spiritus, facultates, et quintae essentiae ex iisdem eliciuntur, atque in pessimorum morborum, qui aliis non cedunt remediis curationibus, ante illos vere totius corporis tutandi gratia exhibentur. Atque haec Andernacus.

Inter ceteras Theophrasti medicinas celebratur Laudanum eius; quam aliqui lapidem philosophorum fuisse existimant: alii opium: sed utraque opinio est falsa. Fuit enim Laudanum Theophrasti medicina laudatissima, quae ex rebus, quas orbis habet, praestantissimis, quae vitam conservant, conficitur: et in omnibus morbis efficax est, praeterquam in lepra. Fuit tam praesens, tam salutaris, tam mirabilis medicina, et vere panacea, ut de ea illud dici potuerit, quod Philo apud Galenum de theriaca praedicavit:

[gap: Greek words]
[gap: Greek words]

Cum Albertus Basa, Poloniae regis medicus, ex Italia redux, divertisset ad Paracelsum, qui tum temporis ad S. Viti urbem agebat: cum eo ad aegrotum accessit; quem supervicturum paucis horis affirmabant omnes, ex casu virtutis et pulsus defectu, laborante etiam pectore. Ibi Theophrastus idem affirmabat fore, secundum Humoristarum artem medicam: sed facile restitui posse ex vera arte, quam Deus in natura occultaverit: atque aegrum illum in crastinum ad prandium invitavit. Producto igitur quodam destillato trium guttarum, id in vino illi exhibuit, illicoque hominem, ita restituit: ut ea nocte prorsus convaluerit, et sequenti die comparuerit in hospitio Theophrasti, sanus et bene valens, cum summa omnium admiratione.

In Bavaria nobilis quidam familiae praecipuae, hydrope laboravit. Ad eum Baronis cuiusdam cui nobilis ille carissimus,


page 34, image: s066

rogatu Theophrastus invisit: suoque medicamento, et Dei ope, statim hydropicum liberavit: adeo ut aquae intercutis quasi rivus in conclavi deflueret. Supervixit ille nobilis hoc morbo liberatus decem adhuc annis. Illud dolendum est, quod rationem conficiendi illius Laudani nemini aperuit: sed tamquam singulare mysterium secreto semper habuit: et ne quidem moriturus ulli mortalium manifestare voluit. Quidam tamen putant descriptionem eius non omnes latere: et esse, atque fuisse non paucos, qui Paracelsi scripta intellexerint et intelligant. De horum numero fuerint Adamus ille Bodensteinius, Gerhardus Dornaeus, Michael Toxites, Osvvaldus Grollius, Ioannes Huserus, alii. Id praeterea de Paracelso novi medici; referente [note: Lib 2. epist. classi ar. [sic] ad Dasypodium. ] Sturmio, affirmant; illum cuiusvis herbae, etiam inauditae atque invisae, potuisse vires et facultates praedicere: si aspiceret antea non visam, etiamsi non attrectaret, antea non tractatam; aut si non masticaret, antea non gustatam. Porro contra Theophrasti novam medicinam quattuor tomos edidit clarissimus idemque doctissimus medicus Thomas Erastus: quibus demonstrat convelli a Theophrasto veterum medicorum decreta, et fundamenta, et atris principia: ac medicinam novam tradi, terminis etiam novis confictis, phrasibus et vocabulis, quibus res ita involvatur; pauci ut sint, qui ea explicare possint, quae ibi sub aenigmatum involucris traduntur. Largitur autem Chemiam ipsum non leviter solum et perfunctorie attigisse; sed prorsus studiose coluisse: ac si quid in eo laudabile, hoc fuisse: quod pharmacorum quorundam praeparationes docuit.

Huic opposuit admonitionem Gerardus Dornaeus medicus, qua hortatur illum ad scripta Paracelsi diligentius examinanda, et animo quam antea minus perturbato: quo quidem animadvertat; utrum intellexerit ea, quae tam atroci invectiva detestatus sit. Ioannes Crato, affirmat Paracelsum non primum invenisse sua remedia: sed in libro quodam ante ducentos tunc annos scripto a monacho repperisse.

Alii dicunt Iacobum Isaacum Hollandum lingua vernacula doctissime et modestissime de mineralibus, animalibus, et vegetantibus scripsisse: cuius doctrinam Paracelsus ampliarit; etsi nulla scriptoris mentione facta. Ne longum faciam, Hippocratis Galenique asseclae hanc in sententiam hodieque eunt: Paracelsum talia reliquisse scripta, tanta obscuritate involuta: ut quid velit, aut dicat, vix sit hac nostra aetate, qui vere intelligat: tametsi innumeri fere reperiuntur; qui sub nomine medicinae Theophrasteae, quam et hominum et metallorum corpora curare iactant, infinitos homines decipiant, et emunctos argento, ac magnificis aureisque promissis inescatos, ut lupos hiantes, destituant.



page 35, image: s067

Alii scripta eius vendiderunt, cum conditione, ne revenderent: alii suppilarunt: alii nothos libros pro veris venditarunt. Ipse autem Paracelsus acriter admodum exagitat Galeni sectatores, tantumque non pro titivillitio habet; adeo ut [note: In Paragrano. ] alicubi in haec verba prorumpat: Hoc sit vobis dictum, stultissimus pilus occipitii mei (erat enim recalvaster) plus scit: quam vos et omnes vestri scriptores: et calceorum meorum annuli sunt doctiores, quam vester Galenus et Avicenna: et barba mea plus experta est, quam omnes vestrae Academia: quin et horam ipsam sentiam, quando sues vos in luto trahent: atque alibi saepius officinas pharmaceuticas vocat colluviem iusculorum. Atque ut fere semper magnas virtutes magna vitia comitantur; et si Platoni fidem habemus, [gap: Greek words] summisque ingeniis una ambitio insidiatur: idem et huic Theophrasto, qui chymicorum remediorum partim communicatione, partim inventione, de re medica praeclarius, quam multi veterum, meritus est, accidit. Nam in hoc plus satis sibi indulsit: quod passim veteres reprehendit et exsibilat omnes, ne Hippocrate quidem, Galeno, et Aristotele exceptis. Iis enim loco motis; tot saeculorum consensu, tum in Philosophia, tum in medicina principibus, se primum ex luce naturae, non mentis humanae, philosophum; se medicorum primum Monarcham iactitavit

Quin et dicere solitus fuit: mirari se Lutheri et Zvvinglii scripta tanto applausu excipi; so es doch eittel Bacchanten werck sey. Wann er anfienge zu schreiben, so wolle er sie vnd den Bapst erst recht in die schul fuehren. Cum Basileae doceret, de incantationibus quoque et exorcismis morborum magicis, agere coepit. Eam rem aegre ferentibus viris doctis atque piis, haec in verba prorupit: wil Gott nit helffen/so helffe der Teuffel/ imitatione nimirum Maronianae Iunonis:

Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.

Alii mitius interpretantur, ac si id locutus esset [gap: Greek word] , vulgi nempe persona. In scriptis equidem suis passim asserit: Christiano homini, citra pietatis iniuriam, daemonis tamquam latronis, ope, opera, consilio uti, divinitus permissum. Sed haec, et similes scoriae, a puro metallo separandae, et secundum Apostoli praescriptum; probanda sunt omnia: bona tantum retinenda. Domi, quod Oporinus amanuensis eius saepe narravit, numquam nisi potus ad explicanda sua accessit: atque in medio conclavi ad columnam [gap: Greek word] et assistens, apprehenso manibus capulo ensis, cuius [gap: Greek word] hospitium praebuit, ut aiunt spiritui familiari, imaginationes aut concepta sua protulit. Alii illud, quod in capulo habuit, ab ipso Azoth appellatum, medicinam


page 36, image: s068

fuisse praestantissimam, aut lapidem philosophicum putant. Idem Oporinus affirmavit, saepe eum vino madidum noctu stricto gladio per dimidium horae fere cum larvis depugnare, non absque metu et periculo ipsius, qui accubabat, amanuensis, solitum: inde hunc ad dictata excipienda excitasse: quae tam expedite recitarit; ut daemonum instinctu ea suggeri dubium non fuerit. Sed Oporino hac in re quantum tribuendum sit, candidus lector iudicet.

Quantum principio Theophrastei ingenii noverit, et quantum epistolae cuiusdam eum paenituerit: clam aliis non est. Unum hoc eidem Theophrasto non ab uno obicitur et probro datur, quod breviter referemus. In Alsatia prope Colmariam aliquando ad rusticum, extreme laborantem, vocatus vesperi, propter compotationem cum rusticis coeptam [orig: ceptam], in matutinum usque venire distulit. Ingressus aedes illius mane severo vultu, ecquid sumpsisset cibi aut potus interrogavit. Qui astabant, corpore Domini excepto, nihil, responderunt. Tum Theophrastus: Ergo, inquit, si alium medicum quaesivit, mea opera opus non habet: seque propere foras proripuit. Quod si ex animo ita sensit, quis non impietatem blasphemam detestetur? Sin autem excusatione hac uti voluit, ne prioris felicitatis famam, iam morituri exitu corrumperet, ac remedia sua infamaret [correction of the transcriber; in the print infamamaret]: non magis prudens et urbanus fuisse videtur, quam ille; qui mortem metuenti aegro; [gap: Greek words] , respondit, [gap: Greek words] Quidam cum hoc grano salis interpretantur: ac si dixisset: Hem! si iam sacerdotem ad se vocavit aeger, sentit utique se non supervicturum; ac proinde medicus frustra arcessitur. Denique et vitae brevitas a nonnemine ipsi exprobratur: ut qui de vita longa scripserit, atque aliis eam pollicitus sit. Verum hi tales curiosi sciant, principio certum cuivis a Deo praescriptum esse vitae curriculum, et ut caelestes aiunt litterae, certos Deum unicuique circumdedisse fines, quos transilire nefas sit. Accedunt huc, frequentissimae eius peregrinationes, quibus a teneris assueverat, ubi victus ratio saepe mutanda fuit: ut de largiore, quo gavisus videtur, potu nihil dicamus. Ad extremum subicere libet exempla duarum epistolarum, quarum alteram Paracelsus ad Erasmum, alteram hic ad Paracelsum scripsit: cum minus in vulgus eae notae sint. Sunt autem eiusmodi:

Theologorum patrono eximio D. Erasme Roterodamo doctissimo, suoque optimo Theophrastus Paracelsus.

QUAE mihi sagax Musa et Astoos tribuit medica, candide apud


page 37, image: s069

me clamans: similium iudiciorum manifestus sum auctor. Regio hepatis pharmacis non indiget, nec aliae duae species indigens laxativis. Medicamen est magistrale arcanum potius ex re confortativa, specifica et melleis abstersivis, id est consolidativis. In defectum hepatis essentia est secunda, quae de pinguedine renum, medicamina regalia sunt peritae laudis. Scio corpusculum Mesuaticas tuum non posse sufferre coloquintidas, nec aliquid turbidatum, seu minimum de pharmaco: scio me aptiorem, et in arte mea peritiorem, et scio, quae corpusculo tuo valeant in vitam longam, quietam, et sanam: non indiges vacationibus. Tertius morbus est (ut apertius loquar) quaedam materia seu ulcerata putrefactio, seu natum phlegma, vel accidentale colligatum, vel si faex urinae, vel tartarum vasis, vel mucillago de reliquiis e spermate, vel si humor nutriens viscosus, vel bituminosus: pinguedo resoluta, vel quicquid huiusmodi sit, quando de potentia salis (in quo coagulandi vis est) coagulabitur, quemadmodum in silice, in beryllo potius similis est hac generatio. Haec non in te nata perspexi. Sed quicquid iudicavi, de minera frusticulata marmorea exsistente in renibus ipsis, iudicium feci, sub nomine rerum coagulatarum.

Si optime Erasme, mea praxis specifica tuae excellentiae placuerit, curo ego ut habeas et medicum et medicinam. Vale.

THEOPHRASTUS.

Responsoria Erasmi.

Rei medicae peritissimo doctori

Theophrasto Heremitae,

Erasmus Roterodamus S.

NON est absurdum, Medico, per quem Deus nobis suppeditat salutem corporis, animae perpetuam optare salutem. Demiror unde me tam penitus noris semel dumtaxat visum. Aenigmata tua non ex arte medica, quam numquam didici, sed ex misero sensu verissima esse agnosco. In regione hepatis iam olim sensi dolores, nec divinare potui; quis esset mali fons. Renum pinguedines ante complures annes in lotio conspexi. Tertium quid sit non satis intelligo: tamen videtur esse probabile mihi, id molestare ut dixi. Hisce diebus aliquot, nec medicari vacat, nec aegrotare, nec mori, tot studiorum laboribus obruor: siquid tamen est, quod citra solutionem corporis mihi potest lenire malum, rogo ut communices. Quod si distraheris, paucissimis verbis ea quae plus quam Laconice notasti, fusius explices, aliaque praescribas remedia, quae dum vacabit, queam sumere. Non possum polliceri praemium arti tuae studioque par: certe gratum animum polliceor. Frobenium ab inferis revocasti, hoc est, dimidium mei: si me quoque restitueris, in singulis utraque restitues. Utinam sit ea fortuna,


page 38, image: s070

quae te Basilea remoretur. Haec ex tempora scripta, vereor ut [reading uncertain: print blotted] possis legere. Bene vale.

ERASMUS ROTERODAMUS suapte manu.

Et haec de Theophrasto Germano, ex oratione Andreae Iocisci de Ioanne Oporino: Zvvingeri theatro: testamento Paracelsi: a D. Michaele Toxite edito: scriptis Paracelsi: Becceselinis Goropii, et aliis.

GEORGIUS PYLANDER.

CUM alii virtute et eruditione praestantes viri prodierunt eo ex oppido Misniae, cui a cycnis Cycnea nomen: tum et hic Georgius Thorman/ quod cognomen Graeco Pylandri commutavit, aliorum exemplo.

Qui cum scientiae optimarum rerum cognitione, ut quisquam alius, duceretur; non solum in Germania viros illo saeculo doctos audivit; verum etiam antiquorum philosophorum atque medicorum more, longinquas in regiones iter fecit: Italiam peragravit; ac Neapoli medicis insignibus decoratus fuit.

Verum quod apud [note: Plaut. in Pseud. ] Comicum ille ait: paulisper qualis solstitialis herba fuit: idem de hoc egregio medico accidisse dici potest. Perlustrata enim Roma, Neapoli, Sicilia, dum in summa omnium est exspectatione, Mediolani in medio gloriae cursu morbo corripitur, et ad plures abripitur. Claruit sub annum millesimum, quingentesimum, quadragesimum secundum, quo Romae Hippocratem Latine reddidit: id quod Patavio Georgius Fabricius, hoc epigrammate testatus est:

Quo sese Medico iactabat Graecia tantum;
Quique sua magnus dictus in arte DEUS:
Illum nunc opera versum studioque Pylandri,
Civem Roma suum praedicat Hippocratem.

Idem Pylander, teste eodem ad Carchesium Fabricio, aggressus fuit scribere Lexicon seu interpretationem earum vocum, quae sint in Hippocrate obscurae. Transtulit praeterea eiusdem libros de morbis mulierum: et amici studium eius atque exercitationem vehementer probarunt: cupiditatem autem edendi nimiam non item.

Meditatus fertur et calculationem universalem in singulos annos de intercidentibus et indicativis crisibus: item quae crises ad bonum, quae ad malum fiant: sed haec et alia praeclara praecox mors interrupit. Petrus Albinus in Chronicis Misnia.



page 39, image: s071

GISBERTUS LONGOLIUS.

ULTRAIECTI antiquo et munito Hollandiae oppido, Gisbertus Longolius natus est, sub annum Christi millesimum, quingentesimum septimum. Primis litterarum rudimentis in patria feliciter perceptis, in Italiam sese contulit: ibique cum linguarum studio Philosophiae ac Medicinae cognitionem prudenter sane coniunxit. Linguae enim claves sunt; quae aditum aperiunt ad omnia omnium adyta scientiarum.

Promerente ergo id ipsius et doctrina erudita et virtute, summis in arte medica honoribus ab Italis ornatus est. Vere enim [note: Cic. in L. Pisonem. ] disertissimus ille Romuli nepotum: ut levitatis est, inanem aucupari rumorem, et omnes umbras etiam falsae gloriae consectari: sic est animi lucem splendoremque fugientis, iustam gloriam, qui est fructus verae virtutis honestissimus, repudiare.

In patriam reversus apud Daventrienses ludum litterarium aliquantisper magna cum laude rexit atque in iuventute bonis litteris ac moribus formanda occupatus fuit: quo quidem cordatorum omnium calculo nihil laboriosius, nihil Rei pub. fructuosius, nihil DEO est gratius ac gloriosius.

Exinde Coloniam Agrippinam: sive evocatus, sive loci genio invitatus, venit: suoque loco litteras cum Graecas tum Latinas collega I. Caesario non sine applausu docuit: simulque medicinam exercendo, fidem et industriam omnibus, qui opera eius usi, probavit.

Ibi cum paulo ante operam suam Academiae Rostochiensi addixisset: reversus Coloniam ut supellectilem librariam aveheret, morbo letali correptus, Eucharistia secundum Christi institutionem, sub utraque, ut loquuntur, specie, usus est. Ea de causa cum defuncto sepulturae locus in caemiteriis urbis Coloniae negaretur: exuviae corporis ab amicis Bonnam devectae, et pio Ecclesiae ritu, anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo tertio, die trigesimo Maii, conditae sunt, tali cum epitaphio:

Hoc tegitur saxo Gisberti corpus inane,
Longoliae gentis qui fuit alter honos.
Dicentem Ausonii vivo Cicerone probassent:
Tantus in eloquii flumine splendor erat.


page 40, image: s072

Et quae doctrinae fontes tenet Attica lingua,
Sic ipsi tamquam patria nota fuit.
Naturae varios didicit motusque vicesque;
Et quae feta homini munera, terra parit.
Calluit et medicam dextreque exercuit artem,
Aegrotis solitus ferre frequenter opem.
Pestis Agrippina cum grassaretur in urbe;
Eripuit saevae corpora multa neci.
Id meritum grati cives meminere, feruntque,
Ac artem laudant, officiumque viri.
Dotibus his tantis castos adiungere mores,
Et studuit vera mente timere DEUM.
Huic tamen exstincto, quidam qui templa gubernant,
Iura sepulturae sancta locumque negant.
Non aliquo talem meruit quia crimine poenam;
Sed quod vera DEI iussa professus erat.
Sola novi fuit haec iratis causa furoris;
Non Evangelii lumina ferre queunt.
Huc igitur Bonnam corpus venerabile Rhenus
Detulit, adversis officiosus aquis.
Et funus magno gemitu cum duceret isthinc,
Dicitur a lacrimis intumuisse suis.
Sed mens cara DEO, quod spe votisque petivit;
Nunc fruitur vultu, maxime Christe, tuo.

Usus est amicitia virorum sua aetate doctrinae laude insignium permultorum: gratusque fuit Melanchthoni, cum apud Hermannum Archiepiscopum Coloniensem, rem Ecclesiasticam in meliorem formam redigendi cupidum, ageret anno quadragesimo secundo. Inter alia in Ovidii Metamorphosin [reading uncertain: print blotted] annotationes [correction of the transcriber; in the print annoeationes] scripsit, atque Rhetoricam ad Herennium.

Plautum item et Laurentii Valla elegantias scholiis illustravit.

Plutarchi etiam quaedam de Graeco in Latinum vertit: multaque eiusmodi elucubratus fertur; quibus rem litterariam provehere annisus est.

Henric. Pantaleon l. 3. Prosopograph. Chytraeus l. 16. Saxon. alii.

IOANNES PFEIL.

IOANNEM [note: Philo fuit eruditis dictus. ] PFEILIUM Dresdae in Misnia natum accepimus; qui a teneris unguiculis ad physicam et artem medicam animum adiungens, Lipsiensi in Academia sub praeceptoribus


page 41, image: s073

clarissimis, inter quos et Stromerus, egregium industriae specimen dedit. Exinde in Italiam progressus variis in Gymnasiis per annos complusculos medicinae operam navavit: et Florentiae quidem maioris divitisque Nosocomii curae stipendio certo medicus fuit praefectus. In patriam reverso Lipsiam ibidem medicinae docendae, et exercendae provincia est demandata. Non multo post in aulam Saxonicam accitus, ut Mauritii principis illustrissimi corporis curam ageret, tamdiu eam egit, donec anno quadragesimo quarto, supra sesquimillesimum Lipsiae calculi doloribus confectus e vita discessit: sepultus ibidem ad D. Ioannis cum tali epitaphio, auctore Georgio Fabricio:

Postquam iubar solis reliquit Pfeilius:
Apollo luget: flent boni, Musae silent:
Viget in animis hominum viri virtus; domo
Mens innocentiae fructum aetheria capit.

Fuit vir magna auctoritate, et plurimo rerum usu; utpote a philosophia, arte medica atque Astrologorum scientia praeclare instructus, linguarumque Latinae et Graecae insigniter doctus, nec poeseos rudis. Inprimis autem industrius fuit, et anatomes inter alia dona egregie peritus, et causarum in morbis quibuscumque cognoscendarum desiderio, ut si quisquam alius flagrans.

Lipsiae dum vixit, oblatus est ei civis, qui diuturno et intolerabili capitis dolore adeo fuit vexatus; ut quietem capere numquam posset. Adhibitis ergo omnibus, quibus opus esse in tali casu norat, et suo etiam sumptu nonnullis comparatis: operam tamen omnem lusit. Aeger ergo acerbissimis doloribus superatus, vitam cum morte commutavit. Hic Pfeilius bona defuncti amicorum venia caput dissecuit: inque cerebro lapidem reperit, magnitudine et forma mori (cuius esu aeger morbum se contraxisse dixerat) colore cinereo [orig: cinerico]: quem deinceps multis pro singulari miraculo ostendit.

Discipuli et auditores huius inter ceteros fuerunt praecipui, et praestantes viri, D. Udalricus Stendlerius physicus Lubacensis; D. Ioannes Sprembergius, physicus medicus rei p. Vratislaviensis; D. Matthias Cornax, Caes. Maiest. medicus Viennae; D. Wolffgangus Meurerus, philosophiae et medicinae professor in Academia Lipsensi; D. Ioan. Kentman medicus Dresdensis, aliique complures tunc artium et philosophiae magistri.

Magni Melanchthonis hoc de ipso fuit iudicium: Peperit ipsa Misnia duos in hoc genere doctrinae (Mathematum) excellentes, Petrum Apianum, et Ioannem Pfeil, quem nominant amici Philonem: quia propter amplissimam eruditionem conferunt


page 42, image: s074

eum ad veterem Philonem, de quo dictum fuit: [gap: Greek words] : id ad hunc nostrum non minus congruit, quam ad illum. Etsi enim non est meum de summis viris iudicare: tamen existimo eum excelluisse eruditione in tota Philosophia omnibus, quorum eruditio hoc saeculo celebratur.

Tantum de hoc medico D. Ioan. Kentman in lib. de calculis, Petrus Albinus in Chron. Misniae, alii.

VALERIUS CORDUS.

ILLUSTRATOR hic Dioscoridis, et felicissimus indagator herbarum antea ignoratum, nascitur Simesusii in Hassia, anno decimo quinto, supra millesimum, quingentesimum, die decima octava Februarii, hora quarta postmeridiana [orig: pomeridiana]. Patrem habuit Euricium: virum ingenio doctrinaque excellentem, medicum et poetam insignem, de quo paulo ante. Hic ut et naturae lex dictat, et praeceptum divinum flagitat, filium a teneris tum artibus bonis, tum moribus probis imbuendum curavit: et, quod apud Aegyptios sollemne fuit, ut in ea, quam ipse profitebatur, arte, omnis etiam filii cura atque industria elaboraret, voluit.

Absolutis itaque primae adolescentiae studiis, Academias Germaniae celebriores accessit; et Wittembergae quidem, sub annum millesimum: quingentesimum, undetrigesimum, Melanchthonem Nicandri alexipharmaca explicantem, inter alios Ioanne Cratone commilitone, audivit.

In rei autem medicae investigatione fuit totus: et non solum studium; sed ardorem quendam amoris, sine quo, ut Cicero inquit, nihil quicquam egregii umquam assequimur, prae se tulit. Et cum studium, ut idem ait, perveniendi aliquo nihil prosit; nisi illud, quod eo, quo tendas ferat deducatque cognoris: laboriosas saepe peregrinationes unius simplicis medicamenti investigandi causa suscepit. Perscrutatus est tum omnia loca metallica, praecipue Misniae et Saxoniae: herbasque mirifico studio inquisivit, nihil non molestiarum perferens: ut in exactam modo earum cognitionem perveniret. Itaque et inter varias oberrationes et profectiones; ut quae bona essent meliora redderet: perpetuo veterum descriptiones attente consideravit; easque, tamquam ungues suos, notas sibi fecit. Dioscoridem in schola Wittembergensi ter praelegit: ac postremo quidem in gratiam amicorum, ante iter Italicum. Pervagatus deinde Thuringiam atque vicina loca, mutavit de illis, quae


page 43, image: s075

excepta antea fuerunt: adeoque novos in Dioscoridem commentarios confecit.

Anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo secundo, in Italiam est profectus, adiunctis sibi tum aliis, tum iuvene optimo et doctissimo Hieronymo Schreibero Norico: cuius diligentiae magnam partem curationum et consultationum Montani, quae exstant, rei medicae studiosi debent, in cuius, postea Parisiis anno quadragesimo septimo exstincti, cysto fellis insignis calculus, ut [gap: Greek word] confirmarunt, fuit repertus. Hoc ergo comite Italiam ingressus, diligentiae industriae, et singularis studii omnia, quae terra mareque habet, investigandi plurimos testes et admiratores reliquit: qui attestati sunt; ex rebus penitus perspectis, et ab omni arbitrio seiunctis, Cordum ea pronuntiasse, quibus apud Italos, viros doctos, magnam scientiae opinionem sit consecutus.

Non totum biennium Patavii et in vicinis locis vixerat: quando cum Cornelio Sittardo Coloniensi, medicinae et simplicium admodum studioso, Nicolao Fridevvald Borusso, ac famulo quodam, iter Romam versus ingressus est: non tamen recta, sed per ea loca, quae simplicium feracia, vel apud Plinium legerat Cordus, vel ex aliis audierat: et circa Florentiam totum illum tractum convallium percurrit. Inde Pisas petit, Lucam, portum Liburnum, ac in summis, ut tempus tunc erat, caloribus, arduos montes, litora, et loca radiis solaribus plurimum exposita perreperat: inspiciendo et inquirendo herbas, et alia; quibus doctrinae suae copias augeri posse arbitrabatur.

Vesperi in diversoria ex defatigatione herbarii nostri delati, quicquid esculentorum aut poculentorum inveniunt, avide arripiunt. Itaque famulus primum, postea et reliqui febri corripiuntur, ac Cordus quidem gravissima, cuius occasio haec fuit. Senis dum in diversorio e stabulo equum suum educit; alterius cuiusdam peregrini equus calce eum percussit, paulo infra femur: et quamvis nihil fractum, nec vulnus propter ocreas factum; dolorem tamen Cordus sensit, primumque contra aliorum comitum admonitiones, neglexit.

Forte eodem die per loca declivia, pluviis madefacta, iter erat faciendum. Ibi cum periculum esset ab equorum lapsu, pedites illud viae confecerunt. Itaque Cordus pedem ictu laesum accendit, et febrem nactus est: quae prima statim accessione ita corpus debilitavit: vix ut Romam, bidui aut tridui itinere distantem, partim equo, partim mula poterit deportari. Quarto vel quinto


page 44, image: s076

die post, Schreiberus ille, fidus hactenus Cordi Achates, supervenit: remque in periculo non minimo invenit. Sed cum et ex colloquiis amicis, et remediorum adhibitione, videretur ad sanitatem redire Cordus, paroxismo etiam quasi apoplectico penitus emanente; Schreiberus, comites idoneos nactus, Neapolim medicae rei gratia, excurrit, cum spe amicum brevi revisendi.

Verum Cordus, morbo redeunte, tertio post abitum illius die, placide exspirat, die vicesima quinta Septembris, hora noctis quinta, anno Christi millesimo, quingentesimo, quadragesimo quarto, aetatis annum agens undetrigesimum.

Sepultura magna cum difficultate impetrata a monachis est. Nam cum Romae iuramento obstricti sint medici omnes: neminem se accessuros pluries in morbis periculosis, quam bis terve, nisi aeger peccata confessus Eucharistiam sumat: idem Cordo indicarunt, et ut faceret, suaserunt. Cordus conscientiae suae ratione habita, accersit ad se sacerdotem, Germanum potissimum, et quidem Wormatiensem, hominem indoctum, sed non malum. Huic peccata in genere confessus, absolutionem petit, et, si fieri posset, Eucharistiam sub utraque specie, ut loquuntur. Sacerdos id sibi integrum esse, sancte negat: et si faciat, paratos sibi carceres et ignes: cum iamdudum Italis omnes Germani de haeresi suspecti sint. Cordus hoc audito acquiescit, illud in animum revocans: Crede, et manducasti. Discedit sacerdos, et astantibus pie aegrum confessum dicit: verum metuere se, ut ob morbum deglutire hostiam possit. Paulo post revocatus non venit: quod iam rem ad nescio quos monachos paenitentiarios delatam audissent: qui de more furere, fremere, ac cadaver, ni ante obitum aeger communicaret, in Tiberim proiecturos minitari. Nostrates qua poterant, rem texerunt; et Cordus id quod erat subolfaciens, nihil fere cum quoquam est locutus. Tandem cum in extremis esset, ut monachis aliqua satisfieret, festinanter quendam, qui ungeret, advocant et exorant: atque sic tum sepulturam mortuo, tum sibi securitatem procurant. Conditum est igitur corpus eius in templo Germanorum, ab Hadriano P. P. excitato, quod est S. Mariae de anima, regione Parionis. Sepulcro amici hoc elogium, iussu sumptuve I. Baptistae et Pauli Heinceliorum, patriciorum Augustanorum, inscripserunt:

VALERIO CORDO SIMESUSIO HESSO, [note: Alii addunt, Medici et poetae. ] EURICII FILIO, [note: Alii addunt, Integritate. ] MORIBUS, INGENIO, COMITATE PRAESTANTISSIMO,


page 45, image: s077

DOCTORUM OMNIUM ADMIRATIONEM MERITO; QUI NATURAE OBSCURITATEM ET HERBARUM VIRES ADOLESCENS SENIBUS EXPLICAVIT: CUM EXPLERI COGNOSCENDI CUPIDITATE NON POSSET, PERLUSTRATA GERMANIA ITALIAM ADIIT, VENETIIS IN HONORE HABITUS, ET ROMAM VIX INGRESSUS, [note: Alii, crudelissima febre. ] SUBITO MORBO INTER AMICORUM LACRIMAS, NON RECUPERABILI STUDIORUM IACTURA, [note: Alii florente aevo. ] OPTIMA AETATE EXSTINGUITUR, [note: Quidam haec inclusa () non habent. ] (ANNO AETATIS SUAE XXIX. HOMINI OPTIME MERITO SOCII GERMANI PIETATIS ERGO POS.) ANNO M. D. XLIV. VII. KALEND. OCTOBRIS.

Ingenio superest Cordus, mens ipsa recepta est
Caelo; quod terrae est, maxima Roma tenet.

Est et hoc in eius obitum epigramma.

Noscere Paeonias herbas, viresque medendi,
Iam natura homini facta noverca negat.
Invidiosa Macri rapuit monimenta [reg: monumenta] vetustas:
Nunc etiam Cordum mors violenta tulit.
Hunc exstinctum igitur, vitae florentibus annis,
Tam procul a patria, crimen Apollo tuum est.
Lilia sic violaque cadunt: absinthia florent.
Quanta eheu rebus damna parata bonis!
Italia huic tumulum, tribuit Germania vitam:
Qui poterat nasci clarius atque mori?

Obiit magno cum luctu et dolore etiam Italorum, qui aderant, magnumque eum hominem fore, si supervixisset; intellexerant, medico et chirurgo omnia temptantibus, qui Cordum eruditionis nomine amabant, et in simplicibus ac metallicis quaedam ex eo se cognituros sperabant.



page 46, image: s078

Gravissimum autem sui desiderium popularibus ac viris doctis in Germania reliquit: inter quos ut notum carumque luxit Melanchthon: sed magis deploravit mortem ipsius propter erepta Rei pub. commoda, et interceptos fructus, qui potuisse ab illo, si vita contigisset diuturnior, percipi viderentur. Testatus id est tum alias, tum ad Ioachimum [note: In epist. p. 490. ] Camerarium istis: Non dubito te, de Valerii Cordi interitu cogitantem et de virtute adolescentis, et de matre, et de amicitia, quae tibi cum patre fuit; valde consternatum esse. Me vero quo dicam exerceri fato hoc anno; quo tot accepi vulnera; ut saepe gemens illud Homericum cogitem;

---- [note: Adeo mihi malum malo excipitur semper. ] [gap: Greek words] !

Sed commonefieri me divinitus agnosco; ac Filium Dei, dominum nostrum Iesum Christum oro: ut et mihi et aliis, ipsum invocantibus, aerumnas mitiget. Qui cum dixerit: [gap: Greek words] non sinet nos deleri a furentibus et grassantibus spiritibus homicidis, Dei hostibus. Toto hoc anno, quoties aliquid obscuri de plantis aut animantibus legi: venit in mentem Cordi; quem reversum aliquando sciscitaturum me, solebam dicere. Nunc illae spes exstinctae sunt: et res litteraria magno detrimento affecta est. Haec ibi Melanchthon: nos ad Cordum redimus.

Hic ergo toto vitae, sane brevis, curriculo, multa naturae arcana eruit: cognitionem herbarum, metallorum, piscium, monstratis veterum descriptionibus, illustravit et auxit: atque plurimos homo adolescens et Germanus Italos senes, ea tamen virtute praeditos, ut multi de se [gap: Greek word] potius, quam [gap: Greek words] , dicere potuerint, erudivit.

Moribus fuit moderatis temperatisque, et ad omnem vitae consuetudinem aptis. Ingenii tanta vi praeditus; ut ubicumque id intenderet, non natus ad hoc, quod agebat, sed a DEO fictus videretur. Praecipue autem possessionem artium, sibi quasi hereditario a patre poeta et medico eximio, relictam, augendam atque amplificandam putabat. In poeticis rariuscule sese exercebat: verum laudabile carmen scribebat.

Scaligeri de eo, ut opinor, hoc est [note: In Hypocrit. p. 790. ] iudicium: Cordi ingenium varium, nec vulgare: ceterum tantum sibi placens, quantum aliis haerere velit. Eius itaque laudatio, vel vituperatio aliorum est.

Accessit ad optimam institutionem ingenium acre, cui nihil arduum, nihil inaccessum esset: et ad industriam incredibilem fidissima custos mem oria: qua ita excelluit, ut integras descriptiones singularum rerum, ac diversorum auctorum, secum ubique animo circumferret ac exprimeret, ubi opus esset.



page 47, image: s079

Perlustravit omnem fere Germaniam, ac vicinas Septentrionales regiones: intravit horrentes saltus: superavit editissima montium iuga: demisit se in profundissimos specus: ut certius omnia cognosceret; nec aliorum narrationibus, ut saepe accidit, deciperetur. Et cum bona pars medicamentorum exoticis constet: ne illa parum cognita haberet; convertit se ab Aquilone ad alteram mundi plagam: ubi novus hospes omnibus doctis gratus: in medio, uti dictum, studiorum cursu, cum summo rei medicae detrimento, sublatus est.

Quantum enim ab hoc ingenio sperandum fuerit: apparet ex iis, quae amicorum cura ad nos pervenerunt.

Liber de ratione componendorum pharmacorum omnium, quae in usu saltem sunt, a morte auctoris, iussu Senatus Noribergici, ut praefatio editionis priscae prae se fert, est editus: et non solum a medicis approbatus ac pharmacopaeis commendatus: sed etiam crebro in Germania, et extra eam, cum singulari auctoris laude, recussus: utpote quo absolutius aut emendatius in hoc genere nihil hactenus divulgatum sit.

Eiusdem Cordi scripta alia, praesertim botanica [correction of the corrected by hand; in the print botamica], quae cumque colligere potuit, ut in publicum ederentur, curavit Conradus Gesnerus: ut sunt Commentarii in Dioscoridem, longe aliter conscripti: quam prius erant editi: historiae stirpium libri [note: Accessit quintus. ] quattuor posthumi, cum iconibus et brevissimis annotationibus: Silva, quae rerum fossilium in Germania, metallorum, lapidum, et stirpium aliquot rararum notitiam brevissime persequitur: liber de artificiosis extractionibus.

Aquatilium icones, quas in Italia pingi Cordus affabre curarat, Gesnerus ad se [note: In epistolis pag. 13. ] transmissas profitetur. Latet etiamnum liber sextus historiae stirpium autographus: estque in eius obitum elegia ad D Hieronymum Schreiberum, Casparis Crucigeri C. F. eiusmodi:

Nuntia de Cordi miserando funere verba
Perlegi, gelidas imbre rigante genas.
Hei quantum licuit fatis, quantumque deabus,
Pendula quae rigido pollice fila metunt!
Illas non animi vis ingeniosa moratur:
Lingua [correction of the transcriber; in the print Singua] nec eloquio luxuriante potens.
Non pretium ipsa sui virtus, non temporis acti,
Qua iacet hoc aevo paene sepulta, fides.
Non pietas, caeli quae praemia pulchra meretur:
Non movet in superos ambitiosus amor.
Nec movet ingenuas didicisse fideliter artes;
Nec movet Aoniis invigilasse choris.


page 48, image: s080

Denique Paeonias animo penetrasse per artes;
Non avidi flectit iura severa dei.
Occidit indigna sic Hessus morte peremptus:
Inde tuum sine te nomen, Erasme, viget.
Neve alios memorem, quorum me turba fatigat:
Sic tuus occubuit te sine, Corde, pater.
Credibile est illum pueros flevisse senesque:
Quo validus medico virque puerque fuit.
Nec tamen umbriferi fauces explentur Averni;
Et queritur, factum funeris esse parum.
Iam superes onerans placidis Germania votis,
Plena fuit reditus speque et amore tui.
Te quoque iam Pallas vulgo secreverat ante,
E medio rapiens serta Helicone tibi:
Ille Dioscoridem te dixerat, ille Galenum,
Pieriam supra notus erasque chelyn.
In medio cursu rerum, medioque paratu,
Raptus ad aetherias diceris isse domos
Dumque tuum plorat, iuvenis doctissime, casum
Roma, Deo reddis pectora, corpus humo.
Per mare sic rutilas pinus latura cohortes,
Ante diem rapido fulmine mota cadit.
Florida magnifici sic in spem nata triumphi.
Ante diem laurus falce resecta cadit.
Ergo dolet functum merito Germania Cordum,
A quo grande fuit quondam habitura decus.
Phoebeo radians olim sublimis honore,
Ornasset patriam, viveret ille, suam.
Quae subito raptum maerens velut unica natum,
Volvitur indigno pulverulenta situ.
Sed quia diis aliter visum, mala tanta feramus,
Leniter, et timida voce rogemus opem.
Ille quidem Christi felix amplectitur ulnas;
At nos aerumnis obvia turba sumus.
Ille quatit pedibus Stygiae fera monstra paludis:
Circuit, ut rapido nos voret ore, Sathan
Ille procul scelerum sordes labemque reliquit:
Nos sumus in vitium cerea turba nimis.
Iustitiae ille tulit redimitam flore coronam:
Saepe premit nostrum dira procella caput.
Si libet hoc igitur tumulo breve carmen habeto,
Possit ut a docta posteritate legi:
Cordus in hac tegitur iuvenis celeberrimus urna,
Natus ad ingenuas Pieridumque moras:


page 49, image: s081

Paeoniis voluit cui vitam reddere succis
Phoebus: ni medicam mors repulisset opem.
Nectareo Charites sparserunt flumine membra,
Unde sitim in vivis saepe levabat agens.
Iam penitus vires herbarum novit et artes:
De quibus hic ratio, cur dubitaret, erat.
Vinceret ingeniis Germania, vicit ut armis:
Si Cordo similem rursus adepta foret,
Has pius Aoniis lacrimas e fontibus hausit,
Qui teritur lacrimis egrediturque, dolor.
Accipe non iusto properatum tempore carmen,
Quale nec extremos convenit ante rogos.
Velle sed in magnis, licet hic manus ultima desit,
Interdum meriti pondus et instar habet.
Quod petis, ut populi scriptum poliamus ad ora:
Non ita se facilem praestat Apollo mihi.
Non ideo debet committere carbasa Ponto,
Si qua per exiguas cymba natavit aquas.
Nec ratio est eadem, magnas volitare per urbes,
et tua te solo iudice scripta legi.
Tu magis hoc socio debes iuvenilibus annis.
Cui longe uberius [correction of the transcriber; in the print uberiů] culta Thalia fuit.
Et mihi si qua fuit, (quod nescio) vena poetae,
Ignavo periit squalida paene situ.
Quod superest addo placidam de more salutem,
Et reduci eveniant mollia fata precor.

Vale, prid. nonas Ianuarias, anno 1545.

Tantum de hoc Cordo ex scriptis ipsius Cordi, et epistolis illis praefixis a D. Conrado Gesnero, Ioanne Cratone: item ex epistola Hieron. Schreiberi ad D. Wolfgangum Meurer. Medic. [correction of the printer; in the print ] Lipsensem, aliis.

GEORGIUS STURCIUS vel STURCIADES.

GEORGIUS STURCIUS, Camerario dictus Sturciades, Eobano ut et Euricio Cordo, Opercus in quibusdam epistolis et carminibus: natus est in Misnia, et quantum coniectura ex epistola quadam Eobani consequi possumus, in monte Annaeo, oppido argentifodinis noto. Hic cum ingenio polleret, atque in re esset aucta et lauta, feliciter ad studia litterarum incubuit: atque anno Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo primo Erphordiae cum Ioachimo Camerario, et aliis competitoribus ab Eobano Hesso artium optimarum magister est renuntiatus.



page 50, image: s082

Postea in Italiam rediit abducto secum Euricio Cordo; qui adiutus a Sturciade auctoritate publica ibidem medicinae insignibus fuit ornatus. Ex Italia reversus, sedem et domicilium fixit Erphordiae, aedibus quas socer Eobani incoluerat coemptis: ibique et medicinam faciendo et alios docendo operam multis navavit utilem. Magistratum item scholasticum, quem rectoratum vocamus, cum laude gessit: utque studiorum ruinam sarciret diligenter allaboravit. Fuit enim eo tempore et scholae et Rei pub. Erphordianae varia facies: ac videbantur Musae in exilium, atque omnia pessum itura: adeo ut Euricius Cordus, qui sub id tempus ibidem agebat, alicubi ita ad Ioannem Draconem scribat: Schola nostra concidit: tanta scholasticorum hic est licentia; ut in nullis castris sit maior militum.

Anno igitur vicesimo quinto Sturciades cum familia abiit, offensus civilibus discordiis, ac publicis tumultibus, rebus etiam scholae semper in deterius vergentibus, in montem Annae, inde in valles Ioachimicas: ubi magnis impensis Myropolium [note: A. 1526 P. Albin primo Physicum egisse ibi vult post abiisse 1527. succedente Agricola. ] instituit in plurimorum hominum usum. Rediit tamen Erphordiam, ibique decessit morte non quidem praematura; sed rei pub. intempestiva et luctuosa, anno non modo ipsi, sed Germaniae toti fatali, quadragesimo septimo: cum in confusione omnium solus sua diligentia, studio, industria et ecclesiasticam rem et scholasticam sustinuisset, una cum Ioanne Lango Theologo, in familia Augustiniana.

Scriptorum quod ad posteritatem reliquerit, nihildum inaudiimus, praeter [gap: Greek word] febrium, Erphordiae anno vicesimo quarto excussa: quae a I. Georgio Schenckio in bibliotheca medica recensentur.

Fuit autem Sturciades medicus omni laude dignus, candidissimis moribus, fautor ac promotor litterarum eximius. Ipse n. [abbr.: enim] Eobani rem tenuem et inopiam, cum triginta aliquando florenis Erphordiae cogeretur anno integro se cum uxore, famula et tribus liberis sustentare, sua copia liberaliter sublevavit immo solus fere Sturciades Eobanum Erphordiae, cum multis adversis conflictatum, retinuit, ad annum usque vicesimum sextum. Idem cum animadverteret Eobanum gaudere et excitari bono vino ad fundendum carmen eo liberaliter communicato [correction of the transcriber; in the print cummunicato], illum invitavit ut psalmos eo carminis genere; quo etiamnum exstant, e fontibus Latine verteret. Quoties enim psalmum unum a se redditum et illustratum versibus attulit: vino colloquioque suavi et aliis humanitatis officiis a Sturcio est exceptus. Medicus itaque fuit ea memoria celeberrimus; cui Deus obtulit larga, quod satis est, manu: unde et Eobanus alicubi ad ipsum:

Divitiis flores, et, quae fecisse beatum
Virtutes possunt, quaslibet unus habes.



page 51, image: s083

Amicitia eius aevi virorum praestantissimorum est usus, Melanchthonis, Mutiani, Cordi, Eobani, et inprimis Camerarii, quem ita est complexus: ut a natura ipsa eos copulati appareret. Affuit Luthero anno trigesimo septimo, in gravi periculosoque morbo, cum de eius vita paene desperaretur. Idem, cum anno quadragesimo Melanchthon ad conventum Haganoae ad Rhenum indictum profecturus, in itinere Vimariae in gravissimum incidisset morbum; Erphordia Sturcius evocatus, quem ille et diligebat et magnifaciebat, studio, fide, et industria, secundum Deum, valetudini eum restituit.

Exstat in epistolis Eobani [note: In epistolis Eobani. ] elegia propemptica ad Sturcium seu Opercum, scripta tum, cum in Italiam cum Euricio Cordo abiisset, qua narratiunculam hanc claudimus. Sic igitur Eobanus;

Gratulor incolumem tibi vitam, dulcis Operce,
Hoc tibi tam longe vivere dulce queror.
Praecipue necdum portum tenuisse petitum,
Et tua adhuc dubio currere vela mari.
Hoc ego fortuna timui variante futurum,
Quo ruere in praeceps tempora cuncta vides.
Quo bello Europam varioque ardere tumultu,
Praecipue loca, quae tunc aditurus eras.
Ipsum paene rapi quo tempore conspicis orbem
In studia, heu aliquem vix habitura modum,
Non tamen illa animi virtus generosa fefellit,
Quae tibi fortuna contigit uberior.
Laudo animum, rebus natum melioribus, et se
Audentem [reading uncertain: print faded] aetheria credere stirpe satum.
Incauti tamen est, in aperta pericula ferri,
Qualibus ii superant saecula prisca dies.
Iam tibi tranquillam sedem fortuna locabat;
Iam poteras partis rebus honore frui.
Nec tibi divitiae, virtutum praemia, deerant
Larga tibi iustas copia fudit opes.
Cum variis multas vidisti moribus urbes,
Inque tuo sedit Pallas amata sinu.
Inclita te dignas Erphordia praebuit aedes
Nempe loco patriae iam fuit illa tibi.
Ambibas titulos maioraque praemia famae:
Res est pulchra quidem, dignaque laude vehi.
Cur tamen hanc per tot terrarum emensa petebas
Milia, cum posses emeruisse domi?
Nostra tot eximias Germania possidet urbes,
Quae superent ipsas Palladis arte scholas.
Nescio quam placuit meliorem invisere gentem,
Dii rogo fortunent hoc tibi propositum!


page 52, image: s084

Ut cito de Veneto solvat tum litore puppis,
Ut redeas tuto, dum tibi forte licet.
Et tecum solita Cordum pietate reducas,
Consortem patrii nominis atque lyra.
Hunc mihi praecipue multa venerare salute,
Et memorem carae coniugis esse iube.
Vivite deliciae nostrae, vos ille reducat
Qui solus pura virgine natus homo est!

Matthaeus Dresserus hoc eum ornavit elogio verissimo: Suam (inquit) professionem egregie exornavit D. Sturcius: cuius domus tamquam commune hospitium omnibus doctis patuit: fuitque tantus in illo viro amor renascentis litteraturae Graecae et Latinae, omniumque aliarum artium: ut nihil praetermitteret, quod ad augendam, ornandamque rem litterariam pertinere videretur, Michael denique Barthus eius in descriptione Annaebergae hisce carminibus meminit: unde colligas cum et in Galliis, et in Hispaniis, et in Italia vixisse:

Sturciaden [correction of the transcriber; in the print Struciaden] -- --
Annaeberga suum merito inclita iactat alumnum.
Arte Machaonia fuit is tibi notus Hiera,
Et tibi Arar, Betisque tibi, tibi maxime Tibris:
Et nunc Hesse tuo versu celebratus in orbe:
Vivit post cineres etiam, post invida fata.

Tantum de hoc Sturcio: ex vita Eobani et Melancht. a Camerar. descripta: Matthaei Dresseri orat. de vita Hieronymi Wolfii: Eobani epistolis, aliis.

AUGUSTINUS SCHURFIUS.

SCHURFIORUM familiam antiquam esse in Helvetia; tum aliis testimoniis planum est; tum inter alia docet etiam hoc; quod in synodo Constantiensi anno millesimo, quadringentesimo decimo quarto, celebrata, mentio sit cuiusdam D. Schurfii, qui inter delectos Germanicae nationis ad praecipuas illo tempore deliberationes adhibitus fuit. Ex ea familia prodiit Augustinus Schurfius, natus patre medico in oppido S. Galli Helvetiorum. Huius nomen, et fratris Hieronymi, Iurisconsulti, celebre fuit, superiori saeculo efflorescentibus bonis litteris, in Saxonia, et aliis regionibus.

Doctor medicinae hic Schurfius renuntiatus est Wittembergae, anno salutis humanae supra sesquimillesimum, vigesimo primo, Decano Petro de Burchardis Ingolstadiensi, uno e primis in Academia Wittembergensi professoribus: cuius commentaria exstant in parvam tabellam Hippocratis, quae sexti Epidemiorum pars


page 53, image: s085

est; brevia illa quidem, sed erudita, et rerum pondere ampla. Inscripta sunt Friderico Electori anno Christi millesimo quingentesimo octavo. Philippus Melanchthon, qui recens tum eam in Academiam ad docendas Graecas litteras accesserat, tum soluta oratione in vestibulo ea lectori commendavit, tum carmine Phalaecio egregio.

Schurfius ad docendam eadem in schola medicinam vocatus, singularem diligentiam et industriam in iuvando studio medico demonstravit; tum inprimis in Anatomicis promovendis. Ea.n. [abbr.: enim] artificiosa corporum humanorum dissecandorum ratio, medicinae [correction of the transcriber; in the print medicicinae] admodum necessaria et utilis, diu in omnibus fere Germania scholis neglecta iacuerat. Galenica enim nimis late fusa ac dispersa erant, et ad bestiarum corpora magis accommodata. Mundini vero, quae in manibus tunc erant, scripta, et in ea Iacobi Carpi et Alexandri Achillini, Bononiensium annotata, temporis iniuria manca erant et obscura; alicubi et a veritate aliena. In illis igitur tenebris destitutus necessariis adminiculis Schurfius; manum operi tamen admovit; et anno vicesimo sexto saeculi decimi quinti mense Iulio, anatomen capitis humani publicam instituit; cum per temporis incommoditatem ulterius progredi non liceret; eamque cum spectantium omnium studio et approbatione absolvit. Nec dubium est, quin commodioribus aliis temporibus plura in hoc genere dederit.

Ex schola isthac medica prodierunt viri doctrina et honoribus aucti non pauci: Georgius Sturciades [orig: Sturziades], cui, ut modo dictum, sub tempus illud renascentis litteraturae amicitia praecipua fuit cum Eobano Hesso, Ioachimo Camerario, Euricio Cordo, Antonio Nigro, omnibus viris eximiis: Ioannes Magenbuchius, cuius compositiones quaedam medicae, et antidota usu comprobata habentur passim in officinis Pharmacopaeorum Germaniae: Ianus Cornarius, cuius interpretationes et scripta exstant, de quibus in vita eius: Henricus item Stackmanus, medicinae Wittembergae professor: Conradus Pirckheimerus, agnatus [note: De quo in Ict. German. Scripta Schurfii. ] Bilibaldi illius, viri celeberrimi: et alii.

Non multa autem edidit Schurfius: sed multis annis medicinam in celeberrima illa Academia docuit; et exercuit magno cum fructu discentium. Exstat disputatio eius de peste: scripsit et libellum, utilem omnibus studiosis, continentem primas materias; quae in doctrina medica traduntur: qui liber publice in Academia Wittembergensi discentibus fuit dictatus et explicatus.

Initio anni supra sesquimillesimum quadragesimi octavi, cum Mauritius Saxoniae Elector, Heros ille magnanimus, collapsa paene bello Smalcaldico doctrinarum studia Wittembergae instaurasset; medicis item stipendia maiora decrevisset:


page 54, image: s086

Schurfius mense Maio pie et placide ex hae vita decessit, completo aetatis anno quinquagesimo tertio, et quattuor insuper mensibus: in quo ipso longe inferior fuit fratre Hieronymo, qui septuagesimum tertium aetatis annum superavit. Fuit vere vir multis aliis praestantior unus; cuius felicem medicationem experti sunt multi.

Luxerunt et aliae in ipso virtutes, agnitio et timor DEI, iustitia in omni officio, prudentia in gubernatione domestica et publica. Mirifica itidem eius fuit in docendo dexteritas: ut de eo dici vere potuerit, quod Plato de Lysia: philosophiam ipsius naturae insitam fuisse

Haec de Schurfio nostro ex orat. saeculari Acad. Wittemb. et tom. 1. programm. Wittembergicorum.

ALBANUS THORINUS.

PRODIIT Albanus Thorinus ex Vitoduro Helvetiae oppido, vernacule Winterthur dicto, natus sub annum undenonagesimum, post millesimum, quadringentesimum. Iactis litterarum et artium in patria fundamentis Basileensem in Academiam venit: ibique Philosophiae, iuxta et Graecae Latinaeque linguae plurimum operae dedit eosque fecit progressus: ut eruditionis testimonio publico, quod Magisterii vocamus, de unanimi ordinis Philosophi calculo, fuerit ornatus. Postea exercendi ingenii viriumque periclitandarum causa aliquantisper scholae Petrinae ibidem praefuit: et iuventutem prima artium humaniorum rudimenta fideliter docuit.

Verum cum ad altiora animus generosus aspiraret: visum est faciendum, quoquo modo posset; ut in Galliam profectus, ad Medicinae, artis communi vitae utilissimae et maxime necessarie, studium omnem suam industriam conferret. Id quod tanto fecit cum successu: ut summis divinae illius scientiae insignibus, doctoris axiomate, merito donatus in patriam fuerit reversus. Quamobrem virtute et erudita doctrina promeruit: ut a Superioribus Academiae Basiliensis in numerum Professorum medicinae fuerit allectus. Quam ipse Spartam pro virili ornavit; tum Galeni atque Hippocratis dogmata publice explicando; tum medicinam et in urbe et in vicinia feliciter faciundo.

Inter istos officii labores continuos morbo longiore correptus, tandem mortalitatem exuit, anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo nono, ut vult Pantaleon, ut alii quinquagesimo, die vicesimo tertio Februarii, ibidem nempe Basileae sepultus.



page 55, image: s087

In lucem edidit Soranum Ephesium, Oribasium, Plinium, Apuleium et Antonium Mutam de betonia. Idem P. Aeginetae libros primus e Graeco Latinos fecit, cum annotationibus; per quas translationis suae rationem reddit: idque in epistola apologetica ad I. Guinterum Andernacum multis argumentis probat. Interpretatus est et Philareti librum de pulsibus et Theophili de urinis. Item Polypi illustris medici, Hippocratis quondam discipuli, opuscula Graeca, cum Hippocratis operibus impressa. C. Apicii de re culinaria libros decem, partim suo Marte, partim ad vetustum exemplar castigatos, edidit.

Dioclis Ciristii de tuenda sanitate, ad Antigonum regem libellum aureum, et Agapeti diaconi de officio regis ad Iustinianum Caesarem libellum, e Graeco convertit. Ioannis Damasceni medici de exquisita [correction of the transcriber; in the print exqusita] febrium curatione compendiosum diegema, et aphorismos eiusdem, ex barbara translatione elegantiore paraphrasi illustravit. Interpretatus est et Epiphanii episcopi Cypri de prophetarum [correction of the transcriber; in the print prophetanm] vita et interitu commentarium: item Chrysolorae epitomen Grammatices; et libros Alexandri Tralliani. Paulo ante mortem [correction of the transcriber; in the print morem] Latinitate donavit Philothei medici commentarios aphorismos [correction of the transcriber; in the print aphoismos] Hippocratis.

Haec de Thorino Henricus Panthaleon lib. 3. Prosopogr. Gesnerus et Schenck. in bibliothecis.

IOACHIMUS VADIANUS.

ANNO Christi sexcentesimo tricesimo, ex Hibernia, vel ut alii, Scotia, in Germaniam venit quidam Gallus nomine. Is in eremo Alemanica [reading uncertain: page damaged] cellam, sanctimoniae ergo, inhabitavit ubi postmodum a discipulis suis claustrum conditum, deque ipsius nomine appellatum fuit. Tandem ibidem ex humilibus casis initium sumpsit oppidum Sangalense: in quo familia honestissima et non uno saeculo de re pub. Sangallensi bene merita, natus est Ioachimus von Watt, Vadianus postea dictus, anno Christi, millesimo, quadringentesimo, octogesimo quarto, die vigesimo nono Novemb. parente Leonhardo senatorii ordinis, prudenti sollertique viro; matre Magdalena, e non obscuro Talmannorum genere prognata: cuius frater fuit Antonius Talmannus, Iuris utriusque Doctor.

Parens cum esse artium ac disciplinarum liberalium amantissimus: filium hunc, ut primum fari coepit, litterarum studiis mancipavit. Habuit ea tempestate Sangallum ludi litterarii praeceptorem Simonem quendam, immodicae severitatis virum: sed non indoctum. Hoc magistro Vadianus prima didicit litterarum elementa; praeceptorumque Grammaticorum iecit fundamenta. Accessit praeterea domesticae


page 56, image: s088

disciplinae, quae in formandis puerorum moribus plurimum momenti habet, accurata institutio: et in utroque parente religiosissimae ac honestissimae vitae exemplum. Puer itaque ingenuus, quae erat indolis eius felicitas, in dies maiora sumebat eruditionis incrementa: adeoque se ipsum superare et ad graviora adspirare videbatur.

Quamobrem parens cum non sine voluptate videret in filio studiorum initia, bene se dare: ac de indole eius nihil vulgare sibi polliceretur: Viennam Austriae, eo tempore celeberrimam bonarum artium, et omnis humanitatis altricem, adolescentem misit. Ibi praeceptoribus usus est viris in omni doctrinarum genere clarissimis Matthia Quado, Georgio Tanstetero Collimitio Mathematico, Ioanne Camerte Theologo, aliis. Sed quando id aetatis adolescentes parentum, ut putant, iugo liberati, spe impunitatis nihil non sibi licere persuasum habent: Vadianus, corpore vegeto, praevalidoque, et animi robore excelso, ad pugnam lacessitus, nemini umquam cessit: et praeclarae ingenii corporisque dotes omnino occasionem ipsi securioris ac dissolutioris vitae et certaminum ac periculorum incaute et temere adeundorum praebuerunt.

Sed Deus, qui caput egregium gravioribus destinarat, mature eum in viam reduxit. Erat id temporis Viennae vir quidam gravis et honestus a negotiationibus Kobleri, civis Sangallensis et mercatoris: cui a Vadiani parentibus pecuniae ad studia necessariae numerandae cura erat commissa; morumque simul et vitae inspectio. Is ubi temerarios ac gladiatorios adolescenturientis ausus inaudivit; et forte armatum in publico deprehendit: acriter eum de periculis submonuit: et siquid animi ipsi esset, domi Helvetium ageret; sumptuum magnitudinem apud animum perpenderet; studiorumque rationem a patre fideliter praescriptam sequeretur; nec spem de se conceptam turpiter falleret; graviter ac serio hortatus est. Commotus oratione ea adolescens, ad se, et studia sua rediit; totumque in litteras se abdidit; saepe pro cervicali volumine Virgilii praegrandi usus; quod in bibliotheca Sangallensi [reading uncertain: print blotted resp. corrected by hand] inter libros Vadiani etiamnum adservatur.

Postea ne perpetuo sumptu parentibus oneri esset [reading uncertain: page crumpled] , et ut specimen aliquod profectuum ederet: Villacum O??inthiae [reading uncertain: page crumpled] oppidum concessit: ibique a magistratu liberaliter susceptus ludi moderatorem egit. Inde mansuetioribus Musis et eruditi consortii desiderio invitatus Viennam reversus est, non infelici auspicio. Nam qua erat diligentia, animi ardore, praestantiaque ingenii, brevi eruditio eius publicis disputationibus lucubrationibus,


page 57, image: s089

soluta ligataque oratione passim eruditorum choro ita innotuit: ut Angelo Cosso Bononiensi, viro Graece Latineque apprime docto, vita functo, in bonarum litterarum publica professione successor fuerit datus:

Aequalibus itaque studiis in eorum consortium admissus, quibus haud ita pridem praeceptoribus fuerat usus: et in his Georgio Collimitio; sibi longe amicissimo: iucundam iniit et litterariam amicitiam cum Iacobo Spigelio, Ioanne Cuspiniano, Ioanne Reuchlino, I. Dantisco, Richardo Bartelino, Nicolao Leoniceno Vincentino, Caelio Caleagrino Ferrariensi, Petreio Aperbachio, Rodolpho Agricola, et Urbano Regio Rhetis, et aliis. Porro cum ibi Musas omnes haberet propitias: et doctrinae eius in publicum prodiissent monumenta: a Caesare Maximiliano laurea donatus est Linzii, Austriae ad Danubium oppido, quarto Idus Martias, anno millesimo quingentesimo decimo quarto. Scripsit ergo poeta carmen de laudibus Friderici Patris et filii Maximiliani: Eclogam cui Fausti titulus: elegiam de Vadianorum insignibus a Sigismundo Augusto donatis, ad Melchiorem fratrem, optimae spei iuvenem: quem Romae, nondum vigesimum annum aetatis egressum

Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.

Scripta est etiam tum Ode in laudem resurrectionis Dominicae: et publice Viennae dictata: et elegia, qua certamen suum cum morte describit.

Ceterum ad lauream accessit et oratoria dignitas: ut et poeta suavis, et orator eloquens habitus sit. Memoria dignum est: quod in [note: Anno 1515. ] conventu Caesaris, et trium regum, Vadiano, homini Helvetico, salutandi munus fuit demandatum: qui orationem coram Sigismundo, Poloniae rege, nomine Universitatis magno cum applausu dixit: nominisque decus, et rectoratus summum obtinuit.

Cumque videret Geographiam philosophiae partem non postremam, multis locis obscuratam, plurimis depravatam: plurimum in eam laboris ac temporis impendit. Editi igitur sunt ab eo cum epitome Geographiae; commentarii in Pomponium Melam, de orbis situ, cum epistola ad Rodolphum Agricolam Rhetum.

Eo de scripto ita Iovius: Quis Vadiano ex sancto Gallo Helveticorum insigni pago, novae atque vetustae Cosmographiae curiosus, gratias non aget? cum libellum Pomponii Melae perutili commentatione ex brevi et obscuro magnum illustremque reddiderit. Geographiae etiam gratia non piguit eum iter facere per Pannoniam, Sarmatiam Europaeam; Germaniam: Venetias perlustravit: sinum Tergestinum navigavit: Alpium in Helvetiam iuga perreptavit; observatis ubique de quibus satis certus antea non erat.



page 58, image: s090

Cum autem iam aetas certum vitae genus ut eligeret, suaderet: et si antea in legum etiam studio non infeliciter erat versatus, suo tamen instituto se ad medicinam contulit: et anno decimo octavo, supra millesimum, quingentesimum, quinto Idus Novembris medicinae Doctor cum M. Ioanne Aicher, sollemniter est renuntiatus. Tandem ipso decennio Viennensi in Academia exacto, memor quid patriae, quae ipsi ortum, familiae hospitium aliquot saeculis praebuerat, deberet; in eam rediit. Eo simulac venit, Senatus cum eo in singulos annos stipendio pactus est: quo ipsius opera, sicubi usus foret; uti posset. Vadianus provinciam eam, licet laborum ac molestiarum plenissimam, Dei fretus auxilio, suscepit: et amplissimis aliarum Rerum pub. conditionibus praetulit. Anno sequenti, decimo scilicet nono, uxorem duxit Martham Grebeliam Tigurinam: simulque commentarios in Melam recognovit; obiter explicatis iis, in quibus cum D. Ioanne Camerte ei non admodum convenerat.

Efflorescentibus autem eo tempore passim in Germania bonis litteris ac linguarum studiis: Theologiae quoque studium ad sacrarum litteratum praescriptum coepit instaurari. Vadianus igitur veritatis amore ductus, et Lucae Evangelistae exemplum secutus; cum medicina Theologiae studium coniunxit: adeoque tum ex assidua scripturae sacrae lectione, tum ex colloquiis cum Ecclesiae patriae ministris, errore agnito a Pontificiis ad Evangelicos accessit. Et ut pastores in doctrina, et corrigendis Ecclesiae ritibus, formam haberent, quam sequerentur, absolutam; et institutionem ab ipsis fontibus haustam; acta Apostolorum publice ministris enarranda suscepit Vadianus. Quo tempore epitomen illam trium terrae partium dictavit: ut lucem afferret locis illis, quorum tam D. Lucas in actis, quam alii Evangelistae et Apostoli passim meminere. [correction of the transcriber; in the print ]

Ceterum cum non solum medicum patriae; sed etiam senatorem ageret: quanta potuit diligentia in Senatu religionis causam suscepit: atque diserte eruditeque controversiarum fontibus explicatis, perfecit: ut Senatus maiori ex parte non solum de negotio religionis recte sentiret: sed et ab omnibus receptam Evangelii doctrinam cuperet. De quo Vadiani facto ita alicubi Martinus Bucerus: Vadianus (inquit) vir eruditione et pietate, tum civili prudentia ac singulari animi constantia plane admirandus, rarumque ornamentum patriae suae oppidi S. Galli, ubi primi ordinis senatorem egit, plurimumque ad id contulit: ut cives sui reiecta omni superstitione et idololatria, quam simplicissime se ad Christum converterint, Missa penitus missa, submotis idolis, et omni eo, quod aut gloriam Christi, aut proximorum commoda, quovis modo remoratur. Haec vere et ausi sunt, et in eis perseverant; non sine intentatione periculi, idque tam a sociis, quam ab exteris: sed cui se


page 59, image: s091

crediderunt, immotos in suo verbo servat Christus. Haec solet esse felicitas eorum, quibus divina benignitas, et fidos verbi ministros, et pios dederit magistratus. Haec ille: Certavit autem pro orthodoxa religione acriter disputando Tiguri Huldericus Zvvinglius: Bernae Helvetiorum Berchtoldus Hallerus, fortes et eruditi viri: quorum disputationibus non solum interfuit Vadianus: sed magna quoque cum auctoritate praefuit.

Spectata itaque multis modis viri sapientia, coniuncta animo in rem pub. propenso; consul civitatis Sangallensis creatus est anno millesimo, quingentesimo, vicesimo sexto. Erant illa tempora in magna trepidatione, et ob receptam Evangelii doctrinam, et mutatos Ecclesiae ritus. Accesserunt anabaptismi sectatores, inquietum hominum genus: qui contentionibus Ecclesiam illam mirifice turbarunt; et inaudita vesania plurimum negotii magistratui atque optimo consuli exhibuerunt: quorum intemperiem nec auctoritate, qua pollebat, nec diro supplicio, quod ius suadebat; sed maxime rationibus et scripturarum testimoniis fortiter repressit. Eo in certamine se primum didicisse affirmavit, quod haeresis esset: quamvis vox ipsa ex veteri historia illi non fuerit incognita.

Vix deferbuerat Anabaptistarum rabies; quando flagrare coepit infaustum illud Eucharisticum, de modo praesentiae corporis et sanguinis Christi dissidium. Ibi Vadianus, concordiae sarciendae causa, conscripsit Aphorismorum libros sex, de consideratione Eucharistiae, de sententiis videlicet super hac re controversis: de sacramentis antiquis et novis: deque verbo, symbolis, et rebus: Item de uno veri corporis Dominici esu: de transsubstantiationis dogmate, et veritate corporis humani: praeterea qualis fuerit ritus cenae veteribus: rursus per quos, quomodo, et quibus temporibus in caerimoniarum accessione auctus atque immutatus sit. Deinde flagitante D. Henrico Bullingero scripsit epistolam, qua hanc explicat quaestionem: An Christi corpus, propter coniunctionem cum Verbo inseparabilem, alienas a corpore conditiones sibi sumat. Postea rogante Ioanne Zvickio, Constantiensis ecclesiae pastore, in certamen descendit cum Casparo Schvvenckfeldio, equite Silesio: qui Christum in gloriam receptum, amplius creaturam esse negabat. Scripsit ergo epistolam ad Zvickium; in qua post explicatas in Christo naturas diversas, et personam ex diversis unam, Iesum Servatorem nostrum, vel in gloria veram esse creaturam tum oraculis scripturarum, tum interpretum orthodoxorum auctoritate docetur et demonstratur. Accessit antilogia ad Schvvenckfeldii argumenta, in libellum, qui ab eo Summarium inscriptus est, collecta. Scripta est ad eundem I. Zvickium, pro veritate carnis triumphantis Christi, [gap: Greek word] sive recapitulatio. Interea vero consulatum administravit magna cum laude utpote vir ad gerendum magistratum natus, plenus maiestate. Nam praeter animi bona,


page 60, image: s092

corporis quoque habitu incessit auctoritate quadam venerandus. Capite erat rotundo: vertice per frontem calvo: pilis circa tempora crispantibus nigerrimisque: fronte liberali: colore subfusco: reliquo corpore torosus et praepinguis: cunctis ita dispositis: ut masculam quandam prae se ferret gravitatem.

Postremo cum iam tempus adesset quo virum curis et laboribus defatigatum evocare ad quietem sempiternam volebat Deus: ipseque lento morbo corpus magis magisque consumi sentiret: vocatis in aedes suas, vicesimo octavo Ianuarii, Rei pub. et Ecclesiae ministris, consulibus, ac proconsulibus, rationem fidei suae diserta confessione declaravit: et Ecclesiam pastorum vigilantiae summa diligentia commendavit. Deinde ad viros consulares conversus, Rem pub. ut haberent sibi commendatam adhortatus est: suamque in eius administratione operam aequi bonique facerent, rogavit. Libellum tandem, qui catalogus erat librorum suorum omnium tradens consuli: En, inquit, optimi viri, thesaurum meum libros in omni litterarum genere praestantissimos: quorum iam omnium rem pub. Sangallensem heredem scribo; hac lege tamen; ut Senatus eorundem in publicam civium utilitatem adservandorum curam suscipiat.

Resignatis igitur et legatis, quae prudenter instituerat: tandem curis liber, totus ad pias meditationes et scripturarum consolationes se convertit. Ibi si quis locus, consolatione plenus proferebatur, mox coniunctis manibus et oculis in caelum sublatis, gratias egit Deo Patri, pro sua in nos beneficentia in Christo exhibita et male illum habebat, quod non eiusmodi sententias omnes memoria retinuisset. Inter cetera praelegi sibi voluit capita contionis: quam sub cenam Christus habuit aditurus mortem: praeterea capita quaedam epistolae ad Hebraeos.

De sanitatis restitutione parum erat sollicitus: neglectis statim a principio rebus terrenis. Praesenserat enim vir medicinae peritus, id genus morbi cum morte esse coniunctum: nec tamen opem medicam respuit. Tandem cum viribus prorsus sentiret se destitui, accepto Novi Testamenti libello, ad astantem pastorem I. Keslerum: En tibi, Keslere, inquit, Testamentum hoc, quo in orbe toto nihil mihi carius, in perpetuam amicitiae nostrae memoriam. Paulo post voce deficiente, cum nutu et manu suam in Christum Iesum fiduciam innuisset, in domino obdormivit anno millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, die Aprilis sexto, qui fuit dies Lunae post Dominicam Quasimodogeniti, intra horam duodecimam et primam meridianam, aetatis sexagesimo sexto, mense quarto, die sexto: postquam consulatum octavum in patria gessisset: et scriptis doctissimis utilem Rei pub. litterariae operam navasset. Sepultus est ad parentes et proavos suos magno cum patriae luctu.



page 61, image: s093

Senatus autem Vadiani voluntatis memor, ad asservandos libros et pro publica bibliotheca adornanda locum adsignavit, affixa in sollemnem auctoris memoriam [correction of the transcriber; in the print nemoriam ] tabella cum inscriptione hac:

IOACHIMUS VADIANUS POETA, ORATOR, MEDICUS, GEOGRAPHIAE VINDEX, SACRARUM INPRIMIS AC IN OMNI DOCTRINARUM STUDIO, UT IMMORTALIA EIUS TESTANTUR INGENII MONUMENTA, VIR CLARISSIMUS CIVITATIS HUIUS SANGALLENSIS UT SUMMA PRUDENTIA, ITA PARI QUOQUE HUMANITATE CONSUL VIGILANTISSIMUS: QUI CUM UNIUS CHRISTI GLORIAE PATRIAEQUE SALUTIS STUDIOSISSIMUS ESSET, CUI NE MORITURUS [note: Alii mortuus. ] QUIDEM SE DEFUTURUM DECLARARET, PRIMUS LIBRORUM SUORUM OMNIUM PRO PUB. CONSTITUENDA BIBLIOTHECA REM P. SANGALLENSEM HEREDEM SCRIPSIT. SENATUS IGITUR PRUDENTIA, FIDE ET EXIMIA IN PIA STUDIA LIBERALITATE PULCHERRIMO HUIC ORNAMENTO CONSERVANDO, AT COTTIDIE MAGIS AC MAGIS ILLUSTRIUM VIRORUM SCRIPTIS LOCUPLETANDO, HIC LOCUS DICATUS EST. PROINDE VESTRUM ERIT, OPTIMI CIVES, AD INSTITUTUM ET EXEMPLUM TESTATORIS VESTRA STUDIA COMPONERE: IISQUE BONIS GRATO ANIMO FRUI: IN


page 62, image: s094

QUIBUS TAM FELICITER VIR HIC ORNATISSIMUS VERSATUS EST. MORTUUS VIII. ID. APRILIS, ANNO M. D. LI. AETATIS SUAE LXVI. CONSUL VIII.

Fuit vir humanitate, doctrina et prudentia singulari: ut eius exemplo quoque confirmari possit: philosophis et litteratis hominibus Rei pub. administratione minime esse interdicendum. In senatu meliora proferenti libere accessit, ex singulorum consiliis, quae probatiora videbantur, pro sua industria unam continuam sententiam contexens. Consilia et sententias voluit adeo liberas: ut si quando videret, alios ex sua auctoritate pendere: haud semel contestatus sit: illum bonum virum non esse: qui favoris gratia eam sequeretur sententiam [correction of the corrected by hand; in the print sententam]; quam tamen animo non probaret. Rei pub. item patriae causa, quam unice amabat, ex fide tabularum congessit varia: quae adornanda, tuenda, retinendaque patriae iura, libertatem et privilegia facerent. Quamobrem non solum in rerum difficillimarum [correction of the transcriber; in the print difficilimarum] consultationibus eius consilio et opera usae sunt Res pub. civitatum Helveticarum: sed in disceptationibus etiam gravissimis, ad ipsius unius semel iterumque iudicium summa causae est delata.

Interdum, si quando vacabat a prandio, ad horam usque tertiam plerumque, respirandi et animi gratia ad viros honestos accessit: interdum etiam ad promiscuam civium multitudinem conservandae publicae tranquillitatis causa. Cum enim esset ingenio festivo, moribus et cultu perhumanus: nemo non illius consuetudine delectabatur. Reliquas declinantis diei horas patriae Christianaeque Rei pub. curis impertiebat: e quibus maximam partem medicina et cura valetudinis civium sibi postulabat. In qua facienda summam fidem omnibus summis, mediis, infimis probavit: neque vel minimam cruminae complendae suspicionem, umquam subiit.

Scripta eius pleraque omnia recensuimus, et in bibliothecis recensentur: haec tamen praeterire silentio nolumus. Ingratiam enim suorum civium, ut rerum domesticarum haberent memoriam a D. Gallo ad sua usque tempora, vernacula patriae totiusque Turgaviae contexuit historiam. Reliquit itidem vernacule absolutissimum librum, quo proponuntur et explicantur, quae ad reformandam monasticen, sive in generali, sive in nationali concilio discutienda requiruntur.



page 63, image: s095

Praeterea explicationem capitis decimi symboli Apostolici Credo sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, in decem homilias digestam. Epistolas D. Hieronymi tres: Bernhardi sermones duos translatos, et alia compluscula.

Affectum etiam habuit librum Aequivocorum nominum, Christianam ad religionem pertinentium; quae una voce et appellatione res omnino diversas et pugnantes, nostra maxime aetate, complectuntur. E quorum numero primis lineamentis absoluti loci quidam, ut:

Ecclesia,

Ecclesia Apostolica,

Ecclesia Romana,

Evangelium,

Hierarchia,

Magistratus,

Potestas Ecclesiastica,

et quae talia: ceterorum tantum sit nomenclatura.

Librum etiam composuit de quattuor aetatibus Christianismi: auream et argenteam absolvit; reliquae desiderantur. Farraginem denique de collegiis et monasteriis Germaniae veteribus, ex Synodorum decretis et monumentis tum Francicis tum Alemanicis conscripsit, duosque in libros digessit. Est relicta et epistola longiuscula, de peste quaestionem explicans: an liceat homini Christiano pestem fugere, et ex conferta hominum multitudine sese ad tempus subducere? Elegia item elegans et absoluta, quae inscribitur Otomaris, morientis querimonia et votum, cum adiecta eiusdem exegesi.

In obitum viri optimi tum alii tum Iosua Keslerus Sangallensis haec epigrammata scripsit:

[gap: Greek section]

Eiusdem Latinum est tale.

Iustitiae fautor sacrae, verique patronus,
Consiliis prudens, integritate gravis:


page 64, image: s096

Virtutis cultor, varia et praeclarus in arte,
Cosmographus, medicus, Rhetor et historicus.
Relligionis [reg: Religionis] amans verae, patriaeque salutis
Vindex: Helvetiae gloria magna plagae.
Doctorum lux et decus immortale virorum,
Hac atra situs est in Vadianus humo.
Cuius terra capit quamvis mortalia membra,
Et redit in cinerem corpus, ut ante fuit:
Mens tamen in caelis aeternae gaudia vitae
Percipit; et nomen semper in orbe manet.
[gap: Greek word] eiusdem.
CLaVDItVr haC terra sapIens VaDIanVs et aLget [reg: Clauditur hac terra sapiens Vadianus et alget]:
QVI CeLebris patrIae LVX erat atqVe pater [reg: Qui celebris patriae lux erat atque pater].

Haec de Vadiano Ioannes Keslerus minist. Sangall. in eius vita M. S: Crus. in annal. Gesner. in bibliotheca, alii.

IODOCUS WILLICHIUS.

DIU vixerunt in Academia Marchica duo viri sapientia, doctrina multiplici, eloquentia, auctoritate, et virtute praestantes; Iodocus Willichius Borussus, et Caspar Marsilius Silesius. Hi cum essent rectarum artium et disciplinarum studiosissimi: et sacras litteras summo complecterentur amore: ita quidem linguas docuerunt; et auctores bonos enarrarunt: ut tamen praecipua esset eorum cura verae religionis. Willichius enim etsi auctores Graecos potissimum enarrabat: et multum temporis in Philosophorum ac medicorum lectionibus transmittebat: Marsilius autem in Latinorum auctorum explicationem sedulo incumbebat: subinde tamen per intervalla ad lectiunculas sacras reversi sunt. Et reliquit Willichius quidem pietatis suae egregia monumenta; uti mox dicemus: Marsilius autem nihil eorum, quae scripserat, voluit esse publici iuris: quamvis habuerit multa, quae non invitus cum studiosis litterarum communicavit, plena eruditionis et mirifice ornata. Idem postremos aetatis suae annos fere viginti, regendis et docendis ecclesiis, quae sunt in nova Marchia, impendit. Qua in functione ante ipsum Willichium, paulo senior, Cotbusii Lusatiorum, vitam suam feliciter finivit. Sed nos Willichii curriculum persequemur.

Natus is est anno Christi millesimo, quingentesimo primo, circa ferias Pentecostes, Resellii in Borussia, sub episcopatu


page 65, image: s097

Varmiensi, qui et Heylspergensis. Fuit autem annus ille ferax medicorum: ut qui in Italia Hieronymum Cardanum: in Germania praeter hunc et Iacobum Milichium, Vitum Ortel. Winshemium, Leonhardum Fuchsium protulerit.

Willichius cum in prima aetate vix quattuordecim puer annorum, parentes amisisset: in Marchiam Brandeburgensem, ubi Academia est Francofurti, se contulit: venitque eo anno decimo sexto saeculi decimi quinti. Ibi anno sequenti primum in Philosophia gradum adeptus: dein et magister renuntiatus Bucolica Virgilii enarrare coepit: atque commentarios in ea edidit.

Erphordiae etiam aliquando docuisse, ipse prodit: dum dicit; effudisse ibi se nonnullas praeceptiones depronuntiandi ratione: quibus adolescentes commonefaceret: ne quid in dicendo peccarent. Francofurti tandem anno vicesimo quarto, in ordinem Philosophorum allectus: interque professores cooptatus: Rector Academiae, nec non Graecarum litterarum professor est designatus: cui Spartae cum laude et gratia feliciter aliquot annis praefuit: et ab anno trigesimo secundo ad extremum usque diem Academiam illam longe celebriorem reddidit.

Uxorem deinde anno quinquagesimo primo duxit Reginam, virginem honestissimam, Hieronymi Iusti consulis quondam Francofurtani filiam. Quo eodem anno in ipsis nuptiarum sollemnitatibus, de voluntate iussuve Ioachimi Electoris Brandeburgici, cui ipse admodum carus, insignia Docturae medicae, promotore Christiano Schirachio, sunt collata. Anno sequenti in collegium Medicum ascitus: ac professor doctrinae eius liberali stipendio est conductus. Ea in functione totum paene Hippocratem summa fide est interpretatus: eundemque scholiis doctissimis illustravit.

Ex hac vita in aeternam beatitatem migrat egregium hoc Academiae Francofurtanae ornamentum, in arce Libusiana: quo se ob contagium pestiferae luis vitandum, suasu episcopi Libusiani Ioannis ab Honenberg, contulerat. Correptus enim sub horam decimam inter obambulandum apoplexia fortissima, accedente paralysi linguae et omnium membrorum, hora quarta sub vesperam exspiravit, die duodecimo Novembris, anno Christi quinquagesimo secundo, aetatis suae quinquagesimo primo. Corpus eius inde die decimo quarto Novembris Francofurtum revectum; et Christiano ritu in summo templo D. virginis Mariae terrae illatum est. Reliquit praeter filios Iodocum, Theodorum, et Beatum, ac filias duas, uxorem illam gravidam in summo maerore et luctu.

Georgius Fabricius virum optime de litteris meritum, hoc epigrammate epitaphio ornavit:



page 66, image: s098

Gloria Willichius patriae celeberrima terrae,
Conditur ad ripam, flave Viadre, tuam.
Ad quam sanandi docuit feliciter artem:
Omnigenisque prius floruit in studiis.
Hic Asclepiadis veteres aequavit honores,
Ingenio excellens, eloquioque bonus,
Famam habet in terris claram: sed Christe, tibi uni
Credenti in caelis vita perennis erit.

Fuit et hic philosophiae ac Medicinae doctor celeberrimus; qui eruditionem suam scriptis editis luculenter probavit. Sunt autem ingenii eius monumenta partim Philosophica, partim Medica, partim Theologica.

Philosophica sunt haec potissimum: Erotematum Dialectices libri tres, exemplorum ratione ac copia diligenter evolvendi et ab ipso Melanchthone eo nomine commendati.

Arithmeticae libri tres.

Prosodia; et de pronuntiatione Rhetorica.

Orthographiae institutiones.

De verborum copia commentarius.

Annotationes in Virgilii Bucolica, et Georgica, sive dialysis Georgicorum in quae et scholia submisit

Chronologiae in Aeneida Virgilii: ubi de consilio et scopo Aeneidos Virgilianae, de navigatione, de variis appellationibus Italiae apud Virgilium.

Commentarius in artem poeticam Horatii.

De methodo omnium artium; cui paradoxa adiuncta.

De formando studio tractat.

Isagoge in Aristotelis, Alberti Magni, et Pontani meteora.

Commentaria in Cornelium Tacitum: quibus insertae litterae zythi Germanici, contra multos scriptores: succini, contra plerosque: Suevi fluminis, contra omnes Geographos.

Experimenta Virgilii explicata: accessit commentariolus de Verborum copia.

Medica sunt haec: commentarius Anatomicus: in quo omnium partium corporis humani diligens enumeratio: accessit Dialogus de locustis.

Ars magirica seu culinaria, de cibis, ferculis, obsoniis, et potibus diversis parandis, et eorum facultatibus: liber medicis, philologis, et sanitatis tuendae studiosis apprime utilis.

Commentarius [correction of the transcriber; in the print Commentatus] perhibetur et in Hippocratis aliquot libellos: de quibus bibliothecae.

De genitura libellus ab eodem translatus: annotationibus illustratus: cum observationibus in Lactantium de opificio DEI.



page 67, image: s099

Theologica Willichii scripta haec sunt: explicatio Catecheseos Christianae: ubi eius effigies: et sub ea hoc distichon:

Haec te WILLICHII faciem pictura IODOCI;
Ingenii dotes edita scripta docent

Commentarius in Aggaeum prophetam.

Ecphrasis in Ionam.

Commentaria in utramque ad Timoth. epist. et fere in omnes Paulinas.

Post obitum eius edita sunt Erotemata in Rhetoricen ad Alexandrum; quae vulgo Aristoteli adscribitur; Latine in Academia Francofurdiana dicendi studiosis proposita.

Eiusdem liber unus Erotematum Rhetoricorum: cui accessit libellus et quaestiones de pronuntiatione Rhetorica, numquam ante excussa.

Et tantum de hoc ornamento Academiae Marchicae ex M. Laubani collect. M. S. ipsius Willichii scriptis: Christophori Corneri praefat. in Psalt. et bibliothecis.

HIERONYMUS TRAGUS vulgo Bock dictus.

HIERONYMUS TRAGUS vernacule [correction of the transcriber; in the print vernacale] Bock Heidespachii pago Brettae, Philippi Melanchthonis patriae vicino, natus fuit, sub annum millesimum quadringentesimum, nonagesimum octavum: parentibus haud magna re, ut ille ait, sed minime malis. Puer cum facile eluceret indoles et ingenii [correction of the transcriber; in the print et] ad maxima nati vis et divinitas: cognatorum ope litteris est adhibitus. Cum vero praeter ceteros et docilitatem et industriam magistris probaret: avideque artium praecepta, et nullo quasi negotio arriperet; facile eorum in se amorem derivavit: et de se exspectationem apud omnes magnam excitavit. Apparebat enim iam tum in illa ingenii teneritate quasi in herbis, quantae olim doctrinae et virtutis fruges essent futurae. Cum itaque adolevisset: et a parentibus ad studia institutaque Monachorum impelleretur: qui id genus vitae multitudinis iudicio, quietum et minus laboriosum iudicarent: ad eam vivendi rationem moremque deduci nullo modo potuit. Non ut contra parentes contenderet: sed ut ductui naturae, seu potius instinctui et afflatui caelesti, qui ipsum ad studia inflammatum raperet, alteramque illam vitae rationem solitariam parum ipsi accommodatam dictaret; morem gereret. Maluit itaque abiecto [sic] nummulorum viatico instructus ad exteras regiones publicasque scholas se conferre; quam adversante et repugnante natura, id, quod datum sibi non esset, sequi.



page 68, image: s100

In Academiis ad Philosophiam se applicavit: maximeque eam partem, quae in rerum naturae perspicientia cognitioneque versatur, excoluit. Incidit haec eius adolescentia in id tempus, quo omnes humaniores artes reviviscere, et restitui in integrum: religio etiam purior caput exserere, et e tenebris in lucem revocari singulari beneficio coepere.

Cum vero et ipse existimaret; sua ut hominis Christiani, interesse, veram de Deo eiusdemque voluntate ac animarum, salute doctrinam cognoscere: tanto his rebus incubuit studio: ut nisi iis penitus cognitis, vitam acerbam putaret. Certe nihil praetermisit, quantum eniti potuit, quin privata lectione et publica doctissimorum Theologorum explicatione capita orthodoxae religionis bene cognita haberet, et animo imbiberet. Comparata deinde in publicis scholis tanta eruditionis supellectile, quantam sibi satis esse ad docendum alios arbitrabatur: maxime quia grave ipsi erat, diutius alienis opibus, et quasi famulatu se sustentare: huic suae tenuitati consulere; domum concedere; et de munere aliquo dispicere, commodum visum est. Itaque in patriam reversus, cum nihil ibi vacaret: vicinas regiones obiit, fretus eruditionis conscientia, et consolatione quamvis terram alere artes.

Forte et Bipontum venit, tum ducis Ludovici Palatini Rheni sedem: quo in loco quae vacabat, ludi magistri provinciam, suffragante Principe, obtinuit, eique continentibus novem annis praefuit. Nec vero initium iam requiescendi, ac languori desidiaeque dedendi se, sed animum ad praeclara studia referendi, datum sibi esse iudicavit.

Quare non solum omnem neglegentiae offensionem vitavit atque effugit: sed et quicquid otii et subsecivi temporis fuit; id omne ad Theologiae et Medicinae studia, quibus a primis annis delectabatur, excolenda contulit.

Coniugem Biponti duxit, id quod ipse suis ephemeridibus [correction of the transcriber; in the print ephimeridibus] his verbis consignavit. Anno Dn. 1523 die Ianuarii 14. Hieronymus Bockius de Heidesback [perhaps: Heidesbach], utrisque parentibus Henrico et Margaretha orbatus contraxi matrimonium cum Eva Henrici Victoris, civis Bipontani et Margarethae eiusdem coniugis filia: celebratae nuptiae 25. die Ianuarii, quae erat conversionis D. Pauli octoginta hospitibus invitatis et praesentibus. Haec ipse. In coniugio hoc triginta et unum annos vixit, suscepitque liberos decem: filios quinque, filias totidem: qui tamen omnes, filio uno et filia exceptis, suo obitu mortem parentum praeverterunt: superstite tandem etiam ipsi marito coniuge.

Novennio eo quod Biponti, ut diximus, egit, non tam civibus, quam duci Ludovico diligentiam et fidem probavit: illis liberos instituendo, huic varii generis plantis hortum instruendo. Facile


page 69, image: s101

eo indicatum, quam carus Principi illi fuerit, quod is infantem ipsi ex sacro fonte suscipere, testem initiationis agere, et patris vicem gerere non recusavit. Idque accidit anno supra sesquimillesimum trigesimo primo, primo die mensis Novembris.

Anno post tertia die Decembris praedictus princeps Palatinus, apud quem multum iam gratia valebat: a quo etiam plus plusque in dies diligebatur, correptus phthisi, de vita decedit. Hoc illi casu vehementer perturbato, et maxima spe deiecto atque alio cogitanti: ecce non importuna conditio nullo humano consilio, sed divina providentia defertur. Praeter spem enim Hornbacum in D. Fabiani collegium liberali stipendio a nobili viro Ioanne Kuendtheusera, S. Pirminii antistite et vocatur et adlegitur. Ea sodalitas iam a superstitionum pravarumque opinionum commentis; quae aliquot retro saeculis Dei ecclesiam, ceu cardui et paliuri agrum, pervaserant atque oppleverant, erat vindicata. Cooptatus in eum ordinem duas personas sustinuit et ministri Dei et Naturae, id est, et contionatoris et medici: atque in utriusque functione id consecutus est, ut utrum Theologiae facultate, an Medicinae excelleret, dubium faceret, utroque certe modo civibus salutaris erat. Hanc sedem et locum caeli clementia salubritate commodum, amoenitate iucundum, ubertate agrorum fertilem, pascuis et silvis copiosum, feris abundantem, montibus riguum, piscibus affluentem, sibi tranquillitatis ac quietis plenum, ac ad finem vitae stabilem promiserat. Verum eam cogitationem ipsius et spem aliquanto post, communium temporum casus et religionis inclinatio fefellerunt. Cum enim, informata generatim in omnes pios doctores proscriptione, turbulentissimae tempestates orirentur: et exitialium errorum ac superstitionum aestus in ecclesias redundarent: cedere, licet non sine summo detrimento, et exulare, quam de verbi Dei integritate vel latum unguem discedere maluit. In his angustiis cum versaretur, et quo se verteret, nesciret; certe extrema fortuna staret: ut Deus suis semper providet; Philippus comes Nassoviensis, cui iam ante in morbo periculoso affuerat, et pristinae sanitati restituerat, ipsum ultro ad se Saraepontum benignissime invitat; animum et hospitium liberalissime aperit: et pro certo benevolentiae indicio ac pignore, domo, civitate, immunitate donat.

Quam conditionem caelitus oblatam non sibi aspernandam arbitratus, Saraepontum sua deportari curat: in sua se studia abdit: suam plantarum silvam locupletat: ornat, et excolit: biennioque ibi commoratur. Beneficia, quibus interea a Comite affectus, quae et magna et multa erant, honorificis ipse praedicat verbis, in fine praefationis historiae suae herbarum: quam absolutam eidem hospes gratus inscripsit ac dedicavit. Tempestas ea et procellae, quae miseram veritatis Evangelicae professioni oppressionem et


page 70, image: s102

calamitatem illaturae videbantur, cum essent dissipatae [correction of the corrected by hand; in the print disslipatae], aut saltem illas oras praetervectae: nihil ille magis in votis atque animo habebat, quam a veteri suo grege ac pastoritia custodia diutius minime abesse. Norat.n. [abbr.: enim] quantum discessu suo desiderii bonis omnibus reliquisset, qui si licuisset, exulem humeris suis vel Roma reportassent. Itaque Hornbacum ad interclusam pristinae vitae consuetudinem, singulari civium congratulatione ac laetitia revertit: atque in eo curriculo ad extremum usque vitae spiritum perseveravit. A puero natura fuit sagaci et ingenio acri: memoriam incredibili diligentia corroboravit: summa temperantia custodivit. Valetudine prioribus annis usus est commoda: posterioribus, ob continentem corporis laborem et animi contentionem, afflicta et in tabem proclivi. Hinc factum, ut non tam libenter, quam necessario ipsi omnes omittendae fuerint voluptates: studia delectationis relinquenda: ludi, ioci, convivia deserenda. Quae ei diligens cautio et custodia vitam, in annos sedecim produxit et propagavit. Comis omnino erat et festivus, ita ut nihil esset, ab humanitate eius, acerbitate odiosa disiunctius. Testis tota civitas, cui gratis nullo quaestu consilii sui faciebat copiam. Divitias animo despiciebat et pro nihilo putabat; parvo si quispiam alias, contentus. Nihil privato lare tutius, nihil honoribus inanius, nihil fortunae et corporis bonis magis momentaneum, nihil virtute ac scientia prius iudicabat. Quod si paucorum annorum accessione scholam ibi aperiri atque adolescentes pietate, doctrina, moribus; liberaliter ac magno profectu institui cernere licuisset: laetitiam percepisset summam.

Obiit Hornbaci, cum iam per annos plures consumptione sui se aluisset: et tabe esset exhaustus, anno aetatis suae circiter quinquagesimo sexto. Sepultus in templo D. Fabiani, quod hodie dirutum. Epitaphium eius saxo e ruderibus eruto inscriptum huiusmodi fuit:

ANNO DOM. M. D. LIV. XXI. FEBR. HIERONYMUS TRAGOS, ANIMAE CORPORISQUE QUONDAM MEDICUS, ET CANONICUS HUIUS AEDIS, IN DOMINO IESU OBDORMIVIT: CUIUS ANIMA IN CONSORTIO BEATORUM QUIESCIT. AMEN.

Scripta quae foras dedit, quaeque nobis saltem videre contigit, haec sunt:

Dissertationes fere quinquaginta de herbarum Nomenclaturis


page 71, image: s103

ad Othonem Brunfelsium Doctorem medicum Latine scriptae.

Ratio valetudinis tuendae, qua et ex morbis praesentibus evadere, et imminentibus obviam ire facile possimus, conversa e Diocle Carystio Graeco in sermonem vernaculum, ac dedicata illustrissimo Principi Wolffgango Rheni Palatino.

Cella penaria, ex qua, quae sanis et aegris ad victum curationemque corporis necessaria depromere licet, cum idonea ciborum potionumque sive alimentorum sive medicamentorum dispensatione; scripta Germanice et eidem principi Rheni Palatino Wolffgango [correction of the transcriber; in the print Wolfgango] consecrata.

Herbarius tribus libris Germanico idiomate explicatus, in quo omnium, quae in Germania nascuntur, et quorum copia [correction of the transcriber; in the print copiâ] auctori facta est, herbarum, fruticum, arborum descriptiones, nomina, discriminationes, vires, usus, continentur. Opus hoc insigne est, et immortalitate iudicio multorum dignum, enucleatum pluribus annis, summa diligentia exactum et elaboratum. In eo stirpes ad vivum pro genuina et nativa facie descriptae, nec ullae earum notae praeteritae, aut natura verba aemulante aut verbis naturam. In delineandis herbarum, stirpium, et arborum imaginibus, opera cuiusdam adolescentuli, ut ipse [note: Praefat. ad Comitem Phil. Daniel Kandel. pictor [gap: Greek words] . ] scribit, usus est, Danielis Kandeli, filii civis Argentoratensis. Hic enim Argentorato Hornbacum, curante Wendelino Rihelo typographo, evocatus, herbas, frutices, vepres, arbores, omnis generis, ut simplicissime, ita verissime, calami ductu depinxit, pictoriam non ab artifice, sed naturae suae felicitate edoctus. Ordine autem Tragus usus est non illo vulgari et trito alphabetico, sed novo et suo. Prout.n. [abbr.: enim] herbae congeneres sunt, et aliae alias attingunt cognatione, aut similitudine sibi respondent: ita alias proxime alias collocavit. Nomina non sine maximo labore variarum linguarum conquisivit, aut etiam ipse imposuit. Vires et experimenta explorata ad communem usum et posteritatis memoriam prodidit. In minus bene compertis aut suspectis assertionem approbationemque vitavit. Sed de hoc herbarum commentario, audiamus clarissimum virum gravissimum testem D. Gesnerum, qui de eo ita: Hieronymus, inquit, Tragus Germanus Germanicum herbarium edidit, tam docte et diligenter scriptum, ut quod descriptiones attinet, nemo in has parte diligentius in hunc diem scripserit. [correction of the transcriber; in the print ] Et paulo post: Ego sane non parum huius viri diligentiae et doctrinae debere me, libenter fateor. Inhumanum enim est errata solum taxare ut plerique faciunt: pro bonis autem et utilibus dictis inventisve (quae certe plurima in Hieronymi Tragi scriptis sunt) nullum laudis vel gratitudinis testimonium edere. Haec ille.

Diligentiae sane eius argumenta cum varia sunt, tum vel hoc illustre: quod ipse [note: l. 1. stirp. p. 186. ] confirmat: toto quadriennio, cum singulari desiderio semen filicis investigaret, summo mane noctis D. Ioannis Baptistae, substratis circa filices pannis, id papaveris


page 72, image: s104

seminis instar consecutum esse, absque ullis periculis magicis, sine ulla superstitionis nota: quam plerique nimis impie consectantur. Multi tamen multa eo in scripto desiderant: vel ipse Gesnerus in epistolis; et Guilandinus; qui operam laudandam, non opus, dicit. Henricus Fabricius, medicinae D. hoc virum bene meritum epigrammate ornavit:

TRAGUS loquitur.

Cum Tragus aetherias infans sum natus in auras,
Cultorum legit me medicina suum.
Herbarum primis indagine ductus ab annis,
Germano petii pleraque [sic] [correction of the transcriber; in the print pleraqo] tesca solo
Ut, nasci vidi stirpes, ita quasque notavi;
Estque fides oculis non nisi facta meis.
Vera mihi debent non paucae nomina plantae:
Indicio multis vis sua nota meo est
Quo docui plures Hornbaci sacra per annos;
Conditus in templo sum, Fabiane; tuo.

In sigillo, ut et hoc addamus, usus est urticae imagine: tum quod a suis idem maioribus accepisset: tum quod usum id genus herbae, vile atque protritum, in cibis medicamentisque praestet maximum: adeo ut fidem astruat illi diverbio: Nihil parvum, nihil contemnendum. Eadem de causa, urticae effigies primo loco in illo herbario posita etiamnum visitur.

Et haec de Trago, Henricus Fabricius Med. D. et olim Gymnasii Hornbacensis rector, in oratione parentali: Tragus ipse in praefat. herbarii. et alii.

IOANNES ECHTIUS.

IOannes Echtius patria fuit Belga: qui primis bonarum artium elementis domi perceptis, varias ad Academias accessit, [correction of the transcriber; in the print . ] ac Wittembergae inprimis operae studiique pretium fecit. Inde in Italiam profectus; celeberrimos quosque in iis locis philosophos iuxta et medicos audivit: tantumque profecit, ut doctoralia insignia, consentientibus Professorum votis, consecutus sit.

In Germaniam reversus, Coloniae Agrippinae medicinam exercere coepit: idque felicitate tanta: ut late virtus eius dimanarit. Conscripsit cum Huberto Fabro, Bernardo Cronenburgio, et Theodoro Burckmanno, medicis, Senatus Coloniensis iussu dispensatorium pro pharmacopaeis suis. Plura quae scripserit, non reperimus.



page 73, image: s105

Exactam simplicium cognitionem dudum collapsam ad Dioscoridis ac Galeni doctrinam restituere in integrum conatus est: apparato ad id horto spatioso, quem exoticis elegantibusque herbis sumptuose Coloniae instruxit. Hoc enim animo fuit; nihil, ut quod ad absolutam medicinae perfectionem faceret, praetermitteret. Quamobrem quotannis magno labore atque aere, ex Italia, Gallia, Anglia, et universa Germania semina peregrina conquisivit: ut quod ambiguum, aut ignotum ante fuerat, viva ab omnibus facie cognosceretur. Cum collegis coniunctissime vixit: inter quos Cronenburgius facile princeps, cum quo ingenue, quod paucissimi faciunt, honorem et opera artis solitus fuit communicare.

Corporis temperatura fuit aequabili: sed qui ex levissima calidi odorati occasione, in gravem cerebri affectum, venerit: et quod mirandum ex rosae rubrae olfactu, continuo in sternutationem fuerit provocatus. Causam Cronenburgius [note: Lib. 10. de medicam. composit. ] assignat proprio ipsius cerebri temperamento calido, sensusque odoris raritati, et subtilibus quibusdam ab amaritudine, ac caliditate, rosae inditis partibus, cui adstrictio quaedam coniuncta.

Tantum de Echtio Pantaleon lib. 3. Prosopogr. Bernardus Cronenburgius in opere de composit. medicamentorum.

GEMMA FRISIUS.

GEMMA, a patria Frisius vulgo dictus, Doccomii honestis parentibus natus sub annum octavum saeculi decimi quinti, et ob bella, quae tum inter factiosos in Frisia fervebant, Grueningam ad amicos missus, ab iisdem ibi educatus est. Ubi cum adolescens feliciter in litteris profecisset; Lovanium ad studia graviora capessenda ablegatus, collegio Gruninganorum nomen dedit, ob nuntii commoditatem; quo uti posset ad necessaria a Gruninganis petenda. Nam cum Frisia et Gruninga longius Lovanio distent: nec proinde in diem studiosi a suis [correction of the transcriber; in the print snis] parentibus habere, quibus ad victum et studia opus, possint; collegia nationum cum Universitatis consensu constituerunt: quae singula peculiarem nuntium sustentent, statis temporibus ex patria commeatum, et pecuniam, et cetera necessaria apportantem. Gemma igitur, cum parentibus admodum adhuc puer orbatus esset; non Frisiae occidentali, sed Gruningano Collegio se adiunxit: et Gruningensis est habitus, quamquam Doccomianus esset.



page 74, image: s106

Operam autem dedit Lovanii tum Mathematicis artibus tum medicinae. In illis quantum valuerit scripta publice edita hodieque testantur. In medicina doctoratum consecutus et professionem publicam, inter praecipuos eius Academiae modicos habitus fuit. In Theoria acutus; in praxi felix: Mathematicas artes privatim in aedibus suis docere solebat; ubi permulti eum docentem studiose, cum singularis in eo docendi dexteritas ac gratia esset, audiverunt.

Uxorem duxit Lovanii, ex qua filium suscepit Cornelium Gemmam: itidem medicum et mathematicum; et qui patris gloriam sollertia propria ac doctissimis scriptis editis si non superavit, certe aequavit.

Fuit idem Gemma in summa gratia apud Carolum V. maxime ob Astronomiam et Geometriam, in quibus et Imperator ipse non infeliciter versatus erat: adeo quidem, ut Gemmam erroris admonuerit in mappa mundi; quam postea, errore sublato, illi Gemma dedicavit. Ob easdem artes Mathematicas Gemmae domus a multis magnatibus aulicis celebrabatur; qui et ipsum saepe Bruxellas, evocabant, non ingrati pro opera praestita. In ipsam quoque Caesaris aulam saepe evocatus, cum se modeste excusaret: otium sibi gratia Principum potius esse insigni exemplo docuit.

Erat idem Lovanii ob morum comitatem gratus omnibus [gap: Greek word] suis medicis, inter quos unum praecipue familiarem habebat D. Hieremiam Triverium. Statura autem erat mediocri, membris gracilibus: et facie pallida. Quo factum, ut cum Triverio, qui procerior multo, facieque rubicunda et corpore obeso erat; saepius in publico conspectus, salsi cuiusdam urbanitatem effugere non potuerit: qui Hieremiam et Gemmam Lovaniensium medicorum par impar facere appellavit. Triverius iste Lovanii tum alia Medicorum scripta, tum Aphorismos Hipprocratis publice explicans: frequenter dicere solitus fuit; nihil infelicius esse aegrotante medico, propterea quod omnibus in promptu esset illud; Medice, cura te [note: Lucas 4,24 [correction of the transcriber; in the print Ovid. 1. de rem. ] ] ipsum: id quod illi tunc impossibile factu esset, iudicio per morbum turbato. Ideoque Gemmam sibi medicum, si quando aegrotaret, praestipulatus erat; et Gemma vicissim illum sibi. Itaque cum evenisset, ut morbo pestilenti correptus, Hieremias Gemmam accerseret, Gemma ut venit, Hieremiam hortatus est, strenue praecederet: nulla alia re opus esse, quam fideli comite, se non longo intervallo eadem via subsecuturum. Uterque igitur brevi temporis spatio, una cum aliis multis viris egregiis peste absumptus est anno millesimo, quingentesimo, duodesexagesimo. Neuter medicamentis uti voluit adversus fatalem necessitatem, quam praesentem esse intelligeret.



page 75, image: s107

Quamquam non [note: Aubert. Miraeus in eleg. ] nemo calculi malo obiisse scribat, idque anno quinquasimo quinto, die vicesimo quinto Maii aetatis quadragesimo septimo. Visitur etiamnum hodie effigies eius tumulo appensa Lovanii in aede sodalium Dominicanorum, his versibus adiunctis:

Ut simulat solem radiantis gemma pyropi;
Sic Gemmam artifici picta tabella manu.
Haec vultum dedit, ipse animi monumenta perennis:
Ne quid in exstincto non superesse putes.

Exstat in eundem et hoc Ioannis Secundi, poetae iucundi, epigramma:

Gemma, cui secti patuerunt invia mundi.
Et quicquid longa vidit vertigine Phoebus;
Cui nubes superare vagas sedesque repostas
Mente datum sancta est, et avito currere caelo,
Fatalesque rotas tereti suspendere ligno:
Immortale feres nomen, dum gemmae feretur
In digitis, fulvoque decens radiabit in auro,
Phoebeique [correction of the transcriber; in the print Phaebeique] terent iteranda volumina currus.

Scripta reliquit Gemma nulla in medicinis, in Mathematicis autem complura: quae sunt:

Methodus Arithmeticae, saepius variis in typographiis recussa, et plurimis in scholis iuventuti proposita: in eam annotationes et additiones: scripsit Iacobus Pelitarius.

De locorum describendorum ratione, deque distantiis eorum inveniendis.

De usu annuli Astronomici libelli, cum Petri Apiani cosmographia impressi.

Charta sive, ut vulgus vocat, mappa, qua continetur generalis totius orbis descriptio, partim ex veteribus, partim ex recentioribus collecta; et Carolo V. Augusto dedicata.

Eiusdem libellus de principiis Astronomiae et cosmographiae, deque usu globi Cosmographici ab eodem editi, et de orbis divisione, et Insulis rebusque nuper inventis.

Demonstrationes Geometricae de usu radii Astronomici, seu regulae Hipparchi, Antverpiae excussae.

De Astrolabio Catholico liber, quo latissime patentis instrumenti multiplex usus explicatur, et quidquid usquam rerum Mathematicarum tradi possit, continetur.

Haec de Gemma Fris. Suffridus Petr. in scriptoribus Frisiae: Miraeus in elogiis Belgicis, alii.



page 76, image: s108

ANTONIUS NIGER.

PATRIAM Antonius Niger, sive Nigrinus sive Melas (his enim nominibus alicubi se ipse indigitat) nactus est Silesiorum caput Vratislaviam, urbem et copiosam, et ingeniis liberalissimis affluentem. Ut primum ex pueris excessit, artibus omnibus, quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, imbutus est, multisque ingenii gloria antecelluit.

Exinde ad publicas Germaniae scholas progressus, non paenitendos in litteris fecit progressus. Anno itaque millesimo quingentesimo, vicesimo primo, cum Camerario et aliis Erphordiae honorem Magisterii petivit. Sed quo minus voti compos ibi fieret: obstitit ei tum malevolentia quorundam ieiuna; tum gloria ipsius maxima et quod avidior artium et studiorum humanitatis, inque iisdem colendis liberior fuisset. Aliam igitur ingressus viam, illos petitores antevertit: et quod alii negarant, splendidius, quam ipsi conferre potuissent, est consecutus.

Tandem patria relicta doctrinarum amore, sub annum Christi millesimum, quingentesimum, trigesimum sextum, varie ante iactatus, in Italiam pervenit: medicosque ibi ea tempestate celeberrimos audivit.

Reversus in Germaniam, primum artem, quam didicerat Marpurgi Cattorum in Academia praecipui nominis, publice docuit. Inde Brunsvigam evocatus abiit; eius urbis medicus physicus stipendio liberali conductus.

Exercuit itaque eo loco medicam artem, cum laude sua et salute civium: [note: Anno 1553. ] viditque cum dolore ingenti diuturnum, et paene Peloponnesiacum [correction of the printer; in the print Peleponnesiacum], ut ipse ad Camerarium scribit, bellum: quo urbs illa, in qua versabatur, miserrime fuit divexata.

Rebus humanis eximitur Brunsvigae, anno a Messia exhibito, millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quinto, die quinto Iunii. Amicis usus est tum aliis, tum inprimis Melanchthone, Camerario, Sinapio, Eobano Hesso: quorum in Germania immo Europa, memoriam oblivio delebit nulla.

Editum est eius de tuenda valetudine consilium: et servantur ipsius consilia medica, ut fertur, apud Casparum Schvvenckfeld. medicum. Prodiit ipso auctore et tractatus de erroribus atque abusibus, propter quos medicina infamata hodieque iacet. Edidit et Psalmos Davidis aliquot, Graecis versibus redditos: auxit etiam et in meliorem ordinem redegit Mezleri Grammaticam: quae cum eius praefatione edita.



page 77, image: s109

Tantum de hoc Nigro. [correction of the transcriber; in the print ] Camerarius in epistolis: et vita Eobani Hessi: Schenckius in bibliotheca.

IOANNES MEGOBACCHUS.

IOannem Megobacchum Spangenbergensem natum conicimus, sub annum a mundi Messia exhibito, millesimum, quadringentesimum, octogesimum septimum. Hic cum Logicarum artium fundamenta, ut tempora illa ferebant, sic satis iecisset: Wittembergam profectus, audivit inter alios ea tempestate celeberrimos viros Augustinum Schurfium et Melanchthonem.

Vixit et Erphordiae in suavissimo sodalitio Eobani: quocum per omnem deinde vitam amicitiam coluit arctissimam.

Ex Germania in Italiam sub annum millesimum, quingentesimum tricesimum venit: atque Patavii medicis ea aetate praestantissimis operam dedit.

Reversus in patriam cum titulis et insignibus medicis, docuit aliquamdiu Marpurgi Cattorum: post fuit a cura valetudinis illustriss. principi Philippo, Hassiae Landgravio; illi, qui anno quadragesimo septimo captivus a Carolo V. detentus, ac quinquagesimo secundo cum Ioanne Friderico Saxone, e quinquennali custodia [note: [gap: greek abbr. for thanatos, which means death] 1567. d. 31. Martii. Obitus Megebacchi. ] liberatus est.

Ex vita mortali ad immortalem demigrat archiater hic fideliss. atque eruditorum amantissimus, Cassellis, (quod Stereontium Ptolemaei esse volunt) anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quinto, die decimo septimo Iulii.

Exstant eius compositiones quaedam medica, et antidota usu comprobata; quae in multis Germaniae pharmacopolarum officinis frequentantur.

Ex epistolis Eobani, et aliis.

GEORGIUS AGRICOLA.

PATRIAM nactus est Georgius Agricola Glaucham, oppidum in Misenorum vel Hermundurorum regione, argenti ac metallorum ferace; adeo ut Henrico duci Misniae solae Friburgenses venae tantam argenti copiam largitae sint, quanta tum, ut annales loquuntur, suffecisset empturo Boemiae regnum.



page 78, image: s110

Ibi ergo Agricola primum huius caeli aerem hausit, anno ab exhibito Messia millesimo quadringentesimo, nonagesimo quarto, die vicesima quarta Martii, inter horam quartam et quintam vespertinam.

Cum fundamenta bonarum litterarum in Germania feliciter posuisset: et anno Christi decimo octavo Cycneae ludum Graecum aperuisset: ac post Lipsiam profectus Petri Mosellani, qui eo tempore columna habebatur Universitatis, Lector fuisset: abiit in Italiam, ubi inter alios audivit Nicolaum Anconem, et Ioannem Naevium; quorum alter in medicina, quam docent Arabas secuti, diligenter fuit versatus; alter tum in Latinis et Graecis litteris, tum maxime veteri illa medicina eruditus. Ex Italia in patriam reverso, nihil fuit potius, quam ut se ad Sudetos conferret montes, totius Europae fertilissimos argenti. Ad quos ut venit: statim cepit ardere studio rei metallicae cognoscendae: quod pleraque opinione multo maiora invenisset.

Anno post, cum viri amicissimi, quorum auctoritas multum apud ipsum valebat, ei suasissent; in valle Ioachimica suscepit officium et munus medendi. Tunc vero quicquid temporis ei vacuum fuit a curandis aegrotis, a valetudine sustentanda, a cura rei domesticae: id totum consumpsit partim in percunctandis hominibus, artis metallicae peritis, partim in legendis scriptoribus Graecis et Latinis, quos aliquid de metallis putabat memoriae prodidisse. Sed cum videret exstare perpauca, plura abolita: ipse animum induxit scribere de rebus subterraneis; quae vel legisset, vel ex peritis artis metallicae didicisset, vel ipse vidisset in fodinis et officinis.

Ex valle Ioachimica Chemnitium Hermundurorum commigravit: ubi se studio Physicae et medicinae totum dedidit: conatusque est subterranea e tenebris, quibus obruta iacuerunt, eruere, et in lucem proferre. Quod ut eo felicius praestaret, Mauricius Saxoniae dux dedit ei immunitatem aedium, et vacationem publici muneris: ac Georgii Commerstadii Iureconsulti suasu annuum eidem stipendium decrevit. Fecit ipse non parvos de suo in eam rem sumptus, et rei familiaris iacturam non exiguam. Dum enim toto animo in ea studia incubuit: abiecit curam rerum privatarum: quas honestis rationibus multum potuisset augere: si vel divitias, vel opes, vel honores maioris aestimasset; quam cognitionem rerum occultarum, contemplationemque natura.

Scripsit ergo de ortu et causis subterraneorum.

De natura eorum, quae effluunt ex terra.

De natura fossilium.

De medicatis fontibus.



page 79, image: s111

De subterraneis animantibus.

De veteribus et novis metallis.

De re metallica libros duodecim: ubi non solum omnia ad metallicam spectantia luculente describuntur; sed et per effigies suis locis insertas, additis Latinis Germanicisque nominibus, ita ob oculos ponuntur; ut clarius tradi non possint.

De pretio metallorum et monetis.

De mensuris et ponderibus externis.

De restituendis ponderibus et mensuris.

De Romanorum et Graecorum mensuris et ponderibus.

De mensuris quibus intervalla metimur.

De animantibus subterraneis.

Sunt eius et de peste libri, et de traditionibus Apostolicis: sed an editi in lucem sint, necne, dubitamus.

Equidem monumentis editis et praeclare ipse de re litteraria est meritus; et nomen suum immortalitati consecravit. Litem ei movit Andreas Alciatus, super disquisitione de mensuris et ponderibus: cui Agricola brevi defensione respondit.

Amicis praecipue usus est Wolffgango Meurero, metallica a puero docto, quae Aldeburgum patria eius gignit: Georgio item Fabricio, antiquitatis omnis studioso: Valerio Cordo, Romae immatura, sed beata morte exstincto, Erasmo Roterodamo, cuius exstat ad ipsam epistola, Ioanne Dryandro, Paulo Ebero, Cornelio Sittardo, Caspare Cornero, et aliis viris doctis.

In bello Germanico, cum Mauricius et Augustus fratres, Caesaris exercitum per Bohemiam sequerentur: Agricola, uxore praegnante cum dulcissimis liberis domi relicta, fortunis etiam omnibus posthabitis, cum iusiurandum, quo cis [sic] erat devinctus, nullo modo negligendum putaret, in exercitu eorum paene senex militavit.

De obitu et doctrina eius hoc elogium [note: lib. 16. hist. Thuani de Agricola elogium. ] reliquit Iacobus August. Thuanus, vir cl. his verbis: His (qui tum mortui narrabantur) annumerabo Georgium Agricolam qui de re metallica, fossilibus, et subterraneis animantibus ita accurate hoc saeculo scripsit: ut omnes antiquos in eo genere longe superaverit: et exacta non solum eorum, quae a veteribus prodita sunt explicatione; sed a multarum rerum, quas veniens aetas indagavit, vestigatione, eam historiae naturalis partem illustraverit, addita post Guilielmum Budaeum, Leonardum Portium, et Andream Alciatum, ponderibus, mensuris, de pretiis metallorum et monetarum diligentissima tractatione ac tandem anno millesimo quingentesimo, quinquagesimo quinto, Chemnitii Hermundurorum, haud longe a maxime famosis hoc aevo Saxonum VII. virorum agenti fodinis: ubi multa ipse coram priscis incognita propriis oculis exploravit et observavit, ultimum vitae diem clausit XI. Kal. Deceb. cum annum aetatis LXL ageret. Haec ille.



page 80, image: s112

Id Matthiolus ad Caspar. Naevium med. [note: Lib. 2 epist. ] queritur, hunc praeclarum probumque senem in patria tantum terrae non invenisse, quo suum operiretur cadaver, quod cur factum sit; Petrus Albinus indicat. Fuerat aetate ad senium vergente Agricola valde vehemens et pertinax in propugnanda Romana Ecclesia, eiusque dogmatibus: qui tamen initio tum alia tum Indulgentiarum nundinationes improbarat: ut versiculi isti ab ipso Zviccaviae anno decimo nono compositi et publice affixi, testantur:

Si nos iniecto salvabit cistula nummo;
Heu nimium infelix tu mihi pauper eris!
Si nos, Christe, tua servatos morte beasti:
Iam nihil infelix tu mihi pauper eris!

Sed postea quorundam Theologorum incautis scriptionibus, vitaque Lutheranorum aliquorum scelerata offensus, inprimis [gap: Greek word] ac seditione rusticana: reformatam religionem coepit odisse, quam antea multis in capitibus erat amplexus: quo abduxit cum et hoc, quod natura sua pompam Ecclesiasticam et caerimonias magni faceret; et splendori externo fere nimium deditus esset.

In Pontificia igitur religione permanens, e vita discessit Chemnitii, anno mense, et die ut indicavimus: cadaver autem in [note: Zitium. ] Zeits fuit translatum, ibique in templo Cathedrali sepultum, cum dies quinque Chemnitii inhumatum iacuisset, sub pastore Tetelhachio.

Exstat in Agricolam hunc Georgii Fabricii epigramma eiusmodi sub lemmate: Doctrinae admirabilis.

Agricola e terris thesauros eruit omnes:
Quoque forent usu, quo pretiove, docet.
Debuit in terris vir tantus vivere; quo non
Ingenium maius patria nostra tulit.
Urbe iacet [correction of the transcriber; in the print iabet] Citio, vitreus quam tangit Elister:
Fama viri terris intumulata manet.

Lusit in libros eius dem idem Fabricius ita:

Viderat Agricolae, Phoebo monstrante, libellos
Iuppiter: et tales edidit ore sonos:
Ex ipso hic terrae thesauros eruet Orco:
Et fratris pandet tertia regna mei.

Ioannis Bodini de hoc iudicium omittere nolumus; quod [note: In meth. p. 161. ] eiusmodi est: Metallicam disciplinam ita tractavit Georgius Agricola homo Germanus: ut Aristoteles ac Plinius in eo genere nihil intellexisse videantur.

Et haec de nostro Agricola ex ipsiusmet scriptis: P. Albini Chron. Misn. Mel. Laubani M. S. collectan. Gesn. bibliotheca, aliis.



page 81, image: s113

ANDREAS GRUNDLERUS.

SVinfurti, Franciae orientalis oppido, Andreas Gruendlerus, loco honesto natus, et a puero ad litteras humaniores adhibitus; ita in iis versatus est: ut et Graecae et Latinae linguae, praeter ceteras artes, cognitionem non vulgarem sibi compararit.

Postea in philosophorum spatia et Academiarum umbracula progressus, physicis potissimum, quo natura ferebatur, et medendi arti sese dedidit. Quo in studiorum genere, ut ad finem perveniret optatum; in Italiam abiit, ac Ferrariae lauream medicam cum applausu docentium est adeptus.

Ibi in notitiam et familiaritatem venit virginis cuiusdam Olympiae Fulviae Moratae, Fulvii Peregrini Morati, Mantuani, hominis docti, filiae, Latine Graeceque supra aetatem et sexum eruditae. Hanc virtutem et doctrinam ingenii excellentis admiratus, ubi in matrimonium duxit; cum ea et fratre eius Aemilio, puero octenni in patriam revertitur: inque ipsas belli intestini flammas incidit. Occupavit enim tunc id oppidum miles Alberti Marchionis: qui cum videret diu illud servari contra hostem non posse; triduo post diripuit, et noctu clam discessit. Successerunt Norinbergenses, et episcopi, Henricique Brunsuicensis exercitus: qui etiam compilatum incenderunt. Factum id anno quinquagesimo quarto, supra milles. quingentes.

Bonis igitur omnibus exutus Gruendlerus, et cum sua solum vertere coactus, bis in foga ab hoste captus, et toties ab eodem liberatus, auxilio DEI, ac precibus Olympiae fuit. Tandem palabundi Haidelbergam perveniunt: ibique Gruendlerus clementi voluntate Friderici II. Electoris Palatini, in collegium Haidelbergensis Academiae publice artem medicam profitentium, fuit cooptatus. Spartam ergo nactus illustrem, dum eam studio et industria sua pro virili ornare conatur: suavissima coniux febri corripitur, et vivis immatura morte eximitur, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo, quinto, die vicesimo sexto Octobris, cum undetrigesimum aetatis annum nondum complesset.

Composuit in eam viduus Gruendlerus cantionem patheticam et suavem: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: eamque subsecutus est una cum Aemilio brevi intervallo: cum in coniugio vixisset non quinquennium.



page 82, image: s114

Sepulti sunt et coniuncti tumulis, qui fuerant coniuncti thalamis Haidelbergae, in coemiterio Petrino: ubi epitaphia ipsis posita duo: quorum tamen alterum, mariti nempe, hodie nuspiam locorum comparet. Habent autem ita:

DEO IMM. S.

Et virtuti ac memoriae Olympiae Moratae, Fulvii Morati Ferrariensis philosophi filiae, Andreae Gruendleri medici coniugis, lectissimae feminae: cuius ingenium ac singularis utriusque linguae cognitio, in moribus autem probitas summumque pietatis studium, supra communem modum semper existimata sunt. Quod de eius vita hominum iudicium, beata mors, sanctissime ac pacatissime ab ea obita, divino quoque confirmavit testimonio. Obiit mutato solo anno salut. D. LV. supra milles. suae aetat. XXIX. hic cum marito et Aemilio fratre sepulta, Gulielmus Rascalonus M. D. B B. M M. P P.

D. O. M. TRINO ET UNI. S.

Andreae Gruendlero Suevifordiano, magnae peritiae viro, Medico et Philosopho: qui simulatque schola, in qua vixit, dum ab exilio profiteri artem coeperat, pestis metu hic dissiparetur, solvi a corpore exoptavit, proque voto solutus est, non taedio


page 83, image: s115

solo amissae incomparabilis exempli sociae, ac coniugis Minervae suae (erat enim in omni fortuna homo modestissimus) sed ut ex densa hac rerum caelestium ignoratione, in lucem traductus, aberrationibus DEUM non amplius offenderet: hic in spem resurrectionis quiescenti, sodalis sodali, medicus medico Gulielmus Rascalonus posuit.

August. Thuan. in hist. Grus. in annalib. Suevicis: Monumenta Haidelbergens. Vide si lubet, in vitis Philosophor. Germanor. Vitam Olympiae Fulviae Moratae uxoris eius.

HENRICUS MUNZINGERUS.

BASILEA vere multarum Germaniae urbium regina, patria Muentzingero obvenit, anno Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo secundo. Prima litterarum fundamenta sub Xysto Betuleio, felici iuventutis informatore, posuit: et cum religio Basileae mutaretur, de magistratus consilio aliquot civium liberi in Dominicanorum coenobium recepti sunt, inter quos et Muenzingerus; qui litteris bonis, et pietate orthodoxa ibi imbuti; aliquando Ecclesiae ac scholis patriae usui esse possent. Ibi ergo ipsum decennium egit, institutione diligenti et felici usus Simonis Sultzeri, et post cum Sebastiani Lepusculi, utriusque viri docti ac pii.

Postea, cum aetate et eruditione, accrescente quoque iudicio, animum ad medicinae studium adiecit, inque Philosophicis et medicis, quas duas inter disciplinas iucunda est conspiratio, plurimum profecit. Inde anno quadragesimo quarto, supra millesimum, quingentesimum: philosophiae in patria magister est salutatus, et ad tempus in schola Petrina iuventuti erudiendae praefectus.

Quo in officio etsi nihil reliquum fecit: tamen cum iuvenilis animus ad altiora contenderet: amicorum litteris DD. Fuggeris Maecenatibus studiorum liberalissimis, fuit commendatus.



page 84, image: s116

Eorum igitur sumptibus in Galliam missus, tres ibidem annes consumpsit discendo. Inde in Italiam progressus Pisis in medicorum ordinem relatus est: ac postea sesquiannum Florentiae medicinam factitavit.

In Germaniam reversus, Augustam ad Fuggaros Maecenates se contulit: ibique aliquot annis civibus ita re medica profuit. Ob quae in Remp. Augustam merita anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quinto a Carolo Augusto inter curiae suae nobiles fuit cooptatus. Octennium quasi cum Augustae, cunctis benefaciendo, nemini nocendo, exegisset, anno quinquagesimo nono, ab Eistetensi episcopo evocatur, atque honesto ac liberali stipendio, qui suae ditionis medicum ageret, conducitur.

Ibi quamdiu vixerit, quando viam omnis carnis ingressus sit, et numquid posteritati elucubrarit: nondum invenimus. Vixisse eum adhuc anno sexagesimo quinto supra millesimum, quingentesimum, Henricus Pantaleon auctor est: sibique cum praeteriret, ob communia olim studia, omnia humanitatis officia exhibuisse, et itineris rationem per Franconiam ostendisse, confirmat.

Pantal. lib. 3. Prosopograph.

REINERUS SOLENANDER.

REinerus Solenander Budericae natus est circa annum vicesimum quintum, supra millesimum, quingentesimum: cumque ingenio esset felici animum ad litterarum studium adiunxit, Lovaniique tyro triennium exegit. Mox, ut altae mentes in perpetuo sunt motu, in Italiam profectus, primum Bononiae et Pisis, tum Romae et Neapoli septennium integrum et amplius consumpsit, et Philosophiae perinde, ut medicinae, operam navavit. Deinde annis aliquot in celebribus Galliarum Academiis, inter celeberrimos viros studia sua est prosecutus.

Testimonio suorum profectuum de more Academiarum, neutiquam improbando, accepto; in Germaniam rediit; ac medicinam apud aegrotos, qui operam suam opemve expetebant, exercere coepit. Adspiravit eius praxi, non Apollo ille, sed Deus ipse Iehova adeo: ut non solum ab infimis ac medioximis [sic]; verum etiam a summis atque principibus fuerit cultus, et in honore habitus. Quamobrem a Guilielmo Cliviae regulo evocatus, principi illi a cura corporis fideliter fuit.

Scripsit in medicina varia, quae a bibliothecarum congestoribus peti possunt; de quibus eminere videntur consiliorum medicinalium


page 85, image: s117

sectiones, tractatus de causa caloris fontium medicatorum et temperatione. Plurium meminit ipse; et affecta habuisse fertur, an perfecta foras dederit, quantum nobis constat, passim dubitatur.

Dum multos annos in Italia partim didicit, partim docuit et fecit medicinam: observavit paene innumeros adolescentes medicinae studiosos: quibus satis fuit salutasse solum Italiam, et receptas (libet [orig: lubet] ita vocare) varias collegisse, statimque ad suos pro medicis rediisse. Quod ipse non potuit non vehementer improbare. Si enim res receptorum multitudine et varietate ageretur: pharmacopola quivis, quemvis medicum facile vinceret.

Monet igitur iuventutem studiosam, ut melius et in rem publicam, et in se consulat: morbum exacte cognoscat: remedii ad curationem adhibendi vires et naturam diligenter perspectam habeat. Huc enim totius medicinae cognitionem tendere.

Pantal. lib. 3. [correction of the printer; in the print de] Prosopogr. I. Georg. Schenk in biblioth. Solenander in praefat. consiliorum suorum.

IANUS CORNARIUS.

AD limites Misniae, qui ad Elistrum, oppidum est ducum Saxoniae Cycnea, vel a conditore, vel ut quorundam fert opinio, ab insignibus, quibus olores tres ostentantur, denominatum. Id patriam nactus Ioannes vel Ianus Haynpol/ vel Hagenbut/ quod cognomen vernaculum a praeceptore, vel Laurentio Ursalio patriae consule, et postea socero eius in Cornaris fuit [note: Ipse Cornar. comment. l. 6. p. 445. ] mutatum: quam apte, alii iudicent; natus est saeculo decimo quinto, post Messiam in carne exhibitum ineunte.

Primum studiorum tyrocinium in patria fecit: et puer domi paternae satis neglegenter, quod ad victum, educatus, mox a patre admodum adolescens in externas scholas missus, ad adolescentiae fere usque finem, corpore non adeo firmo fuit: sed quod facile afficeretur, ob victus iusti neglegentiam, immo ut rectius dicamus, partim ignorantiam, partim inopiam. Adolescens viginti natus annos, ex Petri Mosellani, viri et eruditi et suaviloquenti facundia ornati, auditoribus, eos in litteris utriusque linguae fecit progressus: ut non modo Grammatica doceret: sed etiam poetas et oratores Graecos publice enarraret.

Anno vicesimo primo, Wittembergae Magister est renuntiatus: mox anno vicesimo tertio Licentiatus medicinae. Nam cum non ita tarde intelligere coepisset; sanitate vitam nihil melius


page 86, image: s118

habere: circa annum aetatis [correction of the transcriber; in the print aettatis] decimum octavum, animum ad medicinae, quam et conservandae sanitatis, et amissae recuperandae, sive curandorum morborum artem esse audierat, studia adiecit; non admodum probantibus id parentibus et amicis, qui sacris et pietatis religioni addictum malebant. Etsi ergo istis obsecundandum, de mandato etiam divino, ducebat: magis tamen litterarum et linguarum studio inhaerens, per aliquot annos progressus fecit eos; ut si omnino sacris initiatus esset, non plane ad id ineptus videretur. Medicinam etiam interea neutiquam neglexit: sed professores publicos diligenter audivit, non velut artis adsecla primum: sed velut explorator, et ut aetas ferebat, velut arbiter. Praelegebatur autem tunc in Lycaeis Avicenna, qui princeps totius artis habebatur: Rasis deinde, praesertim nonus ipsius ad Almansorem liber, in quo absoluta curandorum omnium morborum ratio proponi ferebatur, Albucasis, Avenzoar, Mesvas, Arabes, et alii vix citra taedium nominandi. Allegabantur interim alii ab aliis faciendae medicinae, sive ut ipsi vocabant, practicae scriptores recentiores, Bertrucius, Gatinaria, Guainerius, Valescus, et aliorum innumerabilis turba: sed inter praecipuos producebatur Arculanus, quem alii Herculanum vocant. Graecorum autem medicorum ratio habebatur nulla: nec nati multi sciebantur, nec nominibus suis iustis satis noti erant principes: cum vulgo Hippocras et Galienus a plerisque omnibus appellarentur.

Scripta etiam illorum nec Graeca nec Latina exstabant: nisi quod translationes quaedam corruptissimae pariter ac barbarissimae ex Galeno, a paucis magni thesauri loco possiderentur: et aeque vitiati Hippocratis, exigua mole libelli haberentur, alter Aphorismorum, alter Prognosticon: qui interdum etiam in scholis, ubi magni illi principes locum ultro cessissent, praelegebantur.

Quamquam itaque non iudicio suo ita consideret: ut, quid de illius saeculi medicina sentiret, publice proferret; et esset quaedam in ipso reverentia quoque docentium pro cathedra, qualiacumque didicissent: tamen commilitones saepius intellexerunt ex eo, nec auctorum illud, nec professorum genus, videri satis sanum; quod ea tempestate scholas medicas occupasset: idque assequi sibi videbatur ex linguarum studio, tum in Germania passim florescente. Cum enim auctores illos ad unum omnes barbarissimos videret: ut qui quod dicere aut docere vellent, numquam perspicue satis exponerent: non dubitabat Graecos medicos longe meliora litteris mandasse; a quibus Arabes et barbari illi sua hausissent: et vehementer dolebat, nihil eorum scriptorum ad suam exstare aetatem.



page 87, image: s119

Quamvis autem toto pectore a scholarum doctoribus abhorreret, et barbaros illos aversaretur: tamen nomine arti dato, eo progressus est: ut medicinam aliquot annis exercuerit ultra citraque Oceanum magnum, apud Livones, Rutenos, et in principum Megalopyrgicorum ducatu atque aula, utens quidem barbaris illis magistris, meliorum subsidio destitutus: sed sperans cottidie futurum, ut aliquando incideret in optimos illos auctores Graecos, sua lingua loquentes.

Ea de causa cum per Belgas ad Anglos, et rursus ab his per Gallias peregrinatus Italiam petere constituisset: ut Basileam venit; commodum reperit illos, quos penitus interiisse creditum erat, medicos Graecos, Hippocratem, Galenum, Paulum Aeginetam, Dioscoridem, in Aldina Venetiis officina excussos, et ad Ioann. Frobenium paulo ante mortem transmissos. Hos auctores cum Hieronymus Frobenius haeres, ei utendos dedisset, familiariter excepto et in amicitiam recepto; Italiam visendi desiderium in eo fere restinxit, eumque annum ipsum Basileae detinuit. Non defuerunt, qui medicinae causa et salarium eidem et supellectilem aliam necessariam, abunde offerrent: venitque in familiaritatem tunc non solum Erasmi; sed et qui ad Erasmum salutandi causa, ex Italia, Gallia, aliisque regionibus, docti homines confluebant; ut professores Basileenses omittamus.

Ex illo porro tempore, reiectis et neglectis medicis illis barbaris; quos novennium ipsum secutus erat: totum se ad Graecam medicinam contulit, Graecisque se totum ad dixit: quos secutus ad eorum imitationem medicinam exercuit in Germania. Ac principio quidem Northusanae urbis Imperialis medicus physicus fuit: inde ad Francofurtenses ad Moenum accersitus, publico rei pub. illius salario medicum physicum egit: ubi cum anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo, aestatis inauditus Germaniae aestus ac febris arripuit: quam summa cum difficultate vix tandem a se depulit. Patriae etiam suae aliquot annis operam medicina facienda navavit: atque tempore belli Germanici, cum praesidium Zviccaviae, ut et aliis Saxoniae oppidis, impositum esset, multum in studiis impedimenti, et in re familiari detrimenti sensit: quin cum supra quingentos opera sua curasset: nemo tamen abeuntium, et loculos bene onustos asportantium, sese gratum adversus medicum fidelem ostendit. Docuit itidem artem suam publice in Marpurgensi ac Ienensi Academiis, non sine laude sua et auditorum fructu.



page 88, image: s120

Ad meliorem vitam transiit Ienae apoplecticus, anno salutis millesimo, quingentesimo, quinquagesimo octavo, die decimo sexto Martii, cum annos cum saeculi cursu numeraret. Filios reliquit duos Achaten et Diomedem, Medicinae itidem Doctores. Hic vir per triginta fere annos id Germaniae nostrae persuadere conatus est: Graecos esse veros medicos, et veros artis medicae auctores, ipsorum maxime lingua legendos ac sequendos. Et ut ne esset, quod aliqui vel de Graecae linguae ignorantia, vel de auctorum difficultate quererentur: conatus est Graecos illos medicos facere Latinos non obscura et perplexa, sed perspicua et explicata translatione.

Exstat itaque Hippocrates Cornarii Latinus, magnae doctrinae, ingentis utilitatis, immensae difficultatis opus, supra duo milia annorum in Latina lingua desideratum, et a nullo umquam feliciter ante ipsum tentatum. Dedicavit illius interpretationem Augustano Senatui, qui sollicitante Claudio Pio Peutingero I.C. [note: Crus. annal. l. 11. p. 3. ] centum solaribus coronatis Cornarium, anno quadragesimo sexto, eo nomine donavit. Scribit ipse, in transferendo co auctore se perpetuis quindecim annis laborasse.

Exstat Galenus totus, magna etiam ex parte per Cornarium Latine loquens, reliquis aliorum translationibus ipsius opera castigatis.

Est Cornarii Latinus Aetius, qui universam medicinam sedecim libris includere conatus est.

Dedit et Aeginetam, qui idem quod Aetius, septem libris efficere studio habuit: ad quem accesserunt Dolabellarum Cornarii libri septem: quibus difficiles, obscuros, atque asperos eorum librorum locos explicat, illustrat, ac dedolat: non ad eum solum auctorem intelligendum, sed etiam ad alios Graecorum locos.

De Theologicis etiam vertit Basilium magnum, Epiphanium, Chrysostomum Latine autem conscripsit catechesin: et orationes tres in Leonhardum Fuchsium, medicum Tubingensem: qui ei litem super versionibus quibusdam moverat: quam utrimque vix philosophice persecuti sunt. Adeo verum est illud epigrammatographi:

Qui velit ingenio cedere, rarus erit.

Improbarunt et notarunt in utroque eundem fervorem et alii: inter quos Bernardus Dessennius Cronenburgius, medicus Coloniensis, quando ita [note: lib. 1 de composit. medicam. ] scribit: atque hac de re leviuscula (de Aphonitri et Apholitri discrimine) mutuo altercantur, aut verius convitiantur malitiosissime Fuchsius et Cornarius, viri doctissimi: interim nihil docentes aut determinantes, dum uterque pertinaciter opinionem suam tueri conatur: et res ipsas magis


page 89, image: s121

in dubium vocat obscuratque, ac se ipsum accusandum coram universo Musarum theatro proponit. Cuperem eiusmodi acerbas, et a Christianorum lingua calamoque, legibus interdictas, simul ac ingenuis animis odiosas contentiones, numquam coeptas; aut nunc tandem caritatis amore sublatas et consopitas. Quorsum enim attinet, ob res nemini hoc tempore probe notas, aut quarum usus iam apud nos intercidit abolevitque, tam Tragicas turbas concitare? Ecquid enim magni est, sive duae, sive tres res illae sint? cum id palam constet, affinia esse nomina, ac res parum admodum habere discriminis: praeterea nihil omnino noxae, quacumque quis ex tribus (si maxime haberemus) utatur, humanis corporibus accidere: quando similes retinere vires, ipse Dioscorides testatur: Haec ille.

Id, uti dictum, Cornarius unice, nec inepte opinor, optavit: ut medicae per Europam scholae, excusso Arabum iugo, de Graecis fontibus auditoribus propinarent: et ut ad Graecorum medicorum praescriptum, reformarentur pharmacopolia, in quibus multa essent inania, superflua, corrupta, exoleta: improbavit tot syruporum ac iuleporum, barbaris nominibus appellatorum, inutilem copiam: tot aquarum, per fornacis vim, de simplicibus medicamentis extortarum, rudem indigestamque molem: cum Hippocrati ptisana, cum familiaribus naturae humanae potionibus vino, aqua, aqua mulsa, aceto mulso suffecerit, velut iustus exercitus ad omnes morbos acutos expugnandos. Exotica etiam reiecit; ac domesticis nos contentos medicamentis esse iussit. Opes velut studiorum impedimenta, non anxie quaesivit: et eas quoque quae contingere potuissent, magno animo contempsit. Est non nemo, qui [note: 1. Wittemb. 2. Bononiae vet Valentiae, ut Petr. Albin. ] bis cum Doctoris medici titulo ornatum affirmet: de quo nihil certi habemus. Petrus Nigidius philologus mortuum hoc elogio ornavit:

Vixit et in nostro Cornarius ille Lyceo,
Paeonio notus; Pierioque choro.
Plurima conscripsit proprio bene condita Marte,
Graecorum multos transtulit ille libros.
Hippocraten Latio donavit iure, Galenum
Pergameum Latia vestiit ipse toga.
Transtulit et sacros multos pariterque profanos
Auctores, sed eos quis numerare queat?
Hunc merito luget Zviccavia morte peremptum
Patria; flet Charitum Pieridumque chorus.
Quem non detinuit celebris Northusia quondam:
Nobile nec Moeni ceperat emporium:
Quem non Hassiaci Nymphae tenuere Lycei:
Musarum studiis inclita Iena tegit.



page 90, image: s122

Est in Cornarium et Ioannis Stigelii acrostichis eiusmodi:

Ingenio si quis sibi nomen et arte paravit:
Ante alios clarum tu quoque nomen habes.
Namque simul Graio facundus et ore Latino,
Vir medicae praestans viribus artis eras.
Suntque procul varias via qua munitur in artes
Consita subsidio commoda multa tuo.
Orba fere genio densisque abstrusa tenebris,
Restituis studio scripta vetusta tuo:
Non hoc Coe senex, magni dux docte Galeni:
Acceptum non hoc Graecia tota negas.
Ringere livor iners: tamen huic sua praemia debes
Ingenuus meriti non pereuntis amor.
Vive DEO, studia ista suo qui numine iuvit:
Sperantem in Christi transtulit ille sinum.

Georgius autem Fabricius tali cum epigrammate celebravit: sub lemmate; Sedulitatis eruditae

Aetas quotquot nostra tulit; quot saecla priora
Praestantes scriptis, arsibus, ore, viros:
Iano Cornario plura et meliora nequivit
E Graiis nemo fontibus hausta dare.
Dicere vera negas tumulum: celerando recede;
Tumba te inexpertum ne vocet ipsa virum.

Et haec de Cornario sufficiant, excerpta sparsim ex ipsius operibus: P. Albini chron. Misniae: collect. M. S. Laubani: Gesn. bibliotheca: aliis.

HIERONYMUS WILDENBERGIUS.

GOLDBERGA Silesiae oppidum, olim aurifodinis, unde et ei nomen, hodie Gymnasio celebre, Hieronymum Wildenbergium protulit, sub annum Christi millesimum quadringentesimum, sexagesimum quintum. Qui cum a teneris operam artium humaniorum, physices ac medicinae studiis, prout tempora illa ferebant, gnaviter dedisset: nomen inter eius aevi eruditos non postremum tulit: maximamque vitae sat longe partem, extra patriam exegit.

Anno millesimo, quingentesimo tertio, e Borussia ad suos cives revisit: iisque auctor et suasor fuit scholae aperiundae: cuius consilium populares secuti omnem et opem et operam alacriter contulerunt. Ei ludo cum ipse octennium magno


page 91, image: s123

cum labore, felici successu, et praeclara nominis sui fama praefuisset: in Borussiam rediit; ac Thorunii medici Physici munus cum laude obiit: ibique mortalitatem exuit anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo octavo, prid. calend. Octob. Goldbergae in templo Parochiali, memoriae eius tale monumentum honorarium positum visitur:

CLARISSIMO VIRO D. HIERONYMO WILDENBERGIO GOLDBERGEN. THEOLOGO, PHILOSOPHO, ET MEDICO EXIMIO: PHYSICO THORONEN. FELICISS. ANNIS XLIII. QUI ET IBIDEM PIE DECESSIT. NATUS ANNOS XCIII. PRID. CAL. OCT. ANNO DOMINI M. D. LVIII. FILIUS ET GENERI GRATI BENIGNO PATRI F. F. ANNO M. D. LXVI.

Tradidit ingenuas hic Wildenbergius artes,
Edidit et scriptis optima quaeque suis.
Goldbergaeque scholam fecit, Colonaeque celebrem:
Nunc est caelestis pars quotacumque scholae.
Ad quam nos etiam doctor summusque Magister,
Quamprimum misero Christus ab orbe vocet.

Scripsit epitomen Philosophiae rationalis et moralis: scholia in Aristotelis octo Physicorum: item in libros de caelo: de meteoris: et de anima, Basileae in officina Oporini.

Tantum de hoc viro bene de multis merito eruimus e schedis amicorum et lib. 3. Prosopogr. Pantal. plura addituri, si plura oblata litteris fuissent



page 92, image: s124

IACOBUS MILICHIUS.

FRIBERGAE Brisgoiae natus est Iacobus Milichius, honestissimis parentibus, die vicesima quarta Ianuarii, Ebero vicesimo primo Februarii semisse post primam ante diluculum, anno a nato Christo, millesimo, quingentesimo, primo: quo tempore Saturnus, Iuppiter, Venus et Mercurius, nascentem exceperunt triquetris et sextilibus radiis, ex dodecatemoriis Geminorum, Aquarii, et Arietis. Quorum cum vim esse peculiarem et mirificam, in formandis excellentibus ingeniis, longo usu deprehensum sit; inde, quod praecipuos, quos habuit orbis terrarum viros doctos, tali aliquo siderum positu, in lucem editos esse observatum est: consentaneum est ad eam ingenii magnitudinem ac praestantiam, quae in eo fuit, harum stellarum lumen plurimum contulisse, affulsione convenienti in naturam, quam a parentibus accepit optimam, opportune impressum.

Pater praecipuum eius urbis magistratum gessit; qui postea in filium, Iacobi fratrem, quasi hereditario iure translatus est; et antecelluit opinione sapientiae, laude iustitiae atque integritatis, et auctoritate. Is cum in filio Iacobo perspexisset indolem idoneam ad litteras, et discendi cupidam; studiis eum destinavit: et erudiendum primum curavit in Academia patria, quae tunc prae ceteris claruit, adducta scilicet in admirationem ac celebritatem ab iis viris, quos Germania illo tempore habuit summos. Ibi Erasmo Roterodamo, Ulrico Zasio, Conrado Heresbachio, Henrico Glareano, Nicolao Gerbelio, Bedroto, Philippo Egentino, et plurimis aliis, familiaris et carus fuit. De Erasmi privata ac domestica consuetudine, ac sermonibus; multa narrare fuit solitus cum magna voluptate: quomodo diurnas operas partiri; et ut matutino tempore rebus seriis vacare commodius posset, veterum more, tardius prandere: Inde vel amicis sese dedere, vel obambulare; et inter obambulandum, vel colloquiis suavibus se invitare ad hilaritatem atque oblectare, vel ea recitare solitus sit: quae ex ore eius excepta, postea Familiarium colloquiorum titulo prodierunt. Cum censuras referret, quas Erasmus in efflorescentia sub id tempus ingenia Germaniae suo more, et pro ea, qua valuit auctoritate liberius agere consueverat; aiebat illum de Philippo Melanchthone adolescente affirmasse: Quod in quamcumque artem nervos ingenii intensurus esset, in ea


page 93, image: s125

omnes summos artifices esset superaturus. Hac voce Erasmi aiebat, incensum fuisse ingenti cupiditate Philippi visendi.

Postea cum Erasmus Friberga discessisset Basileam: ipse de patris sententia se contulit in Academiam Viennensem, in qua magis, quam alibi tunc floruerunt eruditioris Philosophiae studia; cum reliquae scholae adhuc occupatae essent magna ex parte barbarico caeno doctrinae scholasticae. Mathematicas artes Academia Viennensis diligentia praecipua excoluit atque illustravit; et prima solaque reliquae Germaniae impertivit, auctoribus Georgio Purbachio et Ioanne de monte regio. Inde cum postea ceu coloniae mathematicae deductae essent in Academias ceteras: paulatim alibi quoque propagatae sunt. In Wittembergensem Academiam primi disciplinas illas invexerunt Volmarius et Milichius: quas cum adolescentes cupidissime amplecterentur, et urgerent, et persequerentur certatim magno et alacri studio, invitati scilicet certitudine doctrinae, et evidenti utilitate, et praecipue exemplo atque auctoritate Philippi Melanchthonis, qui propter causas gravissimas extollere eas veris laudibus, et ab adolescentibus severe exigere solebat; brevi tempore ita creverunt in illa Academia: ut ceteras his facile superarit et obscurarit: et laudem illustratae Matheseos aliis praereptam suam fecerit.

Milichius ergo inter praecipuos fuit, qui studia Mathematica in Wittembergensi Academia excitarunt. Habuit autem praeceptorem, et in his et in arte medica Georgium Collimitium Tansteterum, insignem doctrina virum, et artis medicae cognitione usuque celeberrimum. In Graeca lingua Ritheimerum, et familiaris fuit inter ceteros Casparo Ursino Velio Poetae excellenti, Philippo Gundelio, Wolffgango Lazio, Vienna discedens venit Wittembergam anno Christi, millesimo, quingentesimo, vicesimo quarte, invitatus potissimum studio verae doctrinae de DEO et philosophiae purioris; quae repurgari tunc et instaurari coeperant, et fama nominis Philippi. Ubi quod unice expetiverat, cum sese insinuasset in familiaritatem Philippi Melanchthonis et Simonis Grynaei; quem eadem reviviscentis omnis doctrinae politioris fama eo pellexerat; in eam venit apud utrum que opinionem et admirationem, propter ingenii et iudicii rectitudinem, animi candorem, doctrinae pro ea aetate varietatem, discendi ardens et inexplebile studium; ut ad extremum vitae usque utrique fuerit carissimus.

Nam magni cum fecit Melanchthon: multoties in gravissimis consiliis eius, et dulcissimis ac pietatis atque sapientiae plenis sermonibus magna cum suavitate acquievit; multoties de


page 94, image: s126

rebus et controversiis maximis iudicium eius et sententiam requisivit: multoties denique apud cum animi aegritudines effudit ac deposuit, cum mirifico allevationis sensu.

Cum ergo et ingenii et integritatis ac diligentiae specimen praebuisset eximium: et spes esset usui cum atque ornamento fore publicis studiis: tribuit ei Academia Wittembergensis munus publice docendi. In quo quam fideliter et utiliter servierit scholae, et quantum navaverit, atque effecerit: ad posteritatem testatur enarratio secundi libri Plinii, in qua ex doctrinae Ptolemaicae et Aristotelicae fontibus modi ac Labyrinthi Astronomici et Physici plerique, ita sunt explicati et illustrati [correction of the transcriber; in the print ilustrati]; ut difficultas, quae visa fuit rudiori saeculo inesse maxima, evicta atque discussa omnis videatur. Neque exstat magis perspicua enarratio. Ut enim natura ingenua et recta erat: ita et perspicuitatem maxime amabat, iuxta illud Euripideum: [gap: Greek word] . Et sycophantiam ac sophisticen vehementer oderat: quae in eo rectitudo naturae causa erat, ut cum Vito Amerbachio, qui tum ibidem Physicen docebat, minus ei conveniret; quod ab ea spinosarum disputationum subtilitate et perplexitate abhorreret; cui alter studebat maxime.

Postquam autem ingenii et doctrinae commendatione inclaruisset, venit in notitiam cum aliorum praestantium virorum, quibus illud eruditum et florens Germaniae saeculum abundavit; tum vero et Eobani Hessi et Ioachimi Camerarii. Inter Camerarium et Milichium studiorum, opinionum, ac voluntatum similitudine contracta amicitia, in eam coaluit aetate necessitudinem: ut qui Camerarium impensius coluerit atque observaverit Milichio, et vicissim, qui Milichium complexus sit suavius Camerario, fuerit nemo.

Erat enim in Milichio praeter liberalem cognitionem omnium Philosophiae partium, et artem Medicam, excellens prudentia: quam cum natura valeret plurimum, auxerat atque instruxerat multa et assidua lectione historiarum veterum ac recentium; in quibus cognoscendis tantum operae ac temporis posuit: ut quem illi hac in parte praeferas, si Melanchthonem excipias et Camerarium, vix sis habiturus. Quicquid enim exstat probatorum historicorum; id non tantum semel inspexerat, aut obiter percurrerat; sed ut erat assiduus et acer, iterata lectione saepius evolverat, ac plane exhauserat. Peperit ei civilis prudentia non minorem, quam ars medica existimationem; quae in admirationem cum adduxit apud illustrissimos principes Anhaltinos: quibus in adversa valetudine medicando, in rebus dubiis aut difficilibus sapienter consulendo, plus saepe profuit; quam multi alii:


page 95, image: s127

De Durero Melanchthon dicere solebat: Pictoriam, qua antecelluit citra controversiam omnibus suis aetatis artificibus, fuisse in eo minimam: tanti fecit prudentiam eius, et iudicii gravitatem in aliis rebus. In Milichio prudentia ne artem medicam, an vero haec illam vicerit; non minus difficile foret decernere.

Etsi erat enim

Vir medicus multis aliis praestantior unus:

tamen praeeminebant in eo ornamenta pietatis, prudentiae, et aliarum virtutum. Docuit vero et artem medicam multos in Wittembergensi Academia magno cum fructu, et eandem feliciter exercuit. Qua in re magna illi debetur gratia, non eo tantum, quod doctrinam fideliter tradidit; sed multo magis, quod primus artem revocavit, atque reduxit ad fontes Graecos: e quibus Arabum rivuli sunt deducti; et auditores adsuefecit: ut se duce atque interprete doctrinam potius ex limpidis fontibus auctorum sua lingua loquentium, quam ex interpretum turbidis lacunis haurirent. Erat in auctoritate legum tuenda et tota [reading uncertain: print faded] gubernatione scholastica severus: in exsecutione eorum, quae ex usu ac dignitate publica gravi iudicio constituta muniunt statum praesentem, usque ad pertinaciam durus, memor veteris dicti, quod semper in ore habebat: [gap: Greek words] .

Denique in omnibus civilibus officiis, honestus, iustus, ac gravis. Idque nec arte adscitum, nec astuta simulatione fucatum: sed [gap: Greek word] prorsus erat, et ex vero constantique proficiscebatur iudicio, quod et in vultu natura effinxerat: in quo elucebat [gap: Greek word] quiddam ad moderatam gravitatem honestissima specie compositum: et ipse ostendebat omnium virtutum exemplis in sermone, in gestu, atque incessu: in quibus asperum nihil inerat aut deforme, nihil inhumanum aut insuave, nihil aculeatum aut mordax: nulla torvitas: sed eximia gravitas admirabili temperata comitate, et ingenuus candor, livoris omnis atque invidentiae expers: ut intuenti aut cogitanti cum, illud Menandri in mentem veniat: [gap: Greek words] : quam pulchra res est bonitatis et sapientiae temperamentum.

Fuit privata eius vita exemplum illustre omnium virtutum bono pioque patrifamilias convenientium. Deum recte invocabat in agnitione et fiducia Mediatoris Iesu Christi. In coniugio castissime vixit: Familiam insigni regebat severitate. Erat [gap: Greek word] et admodum, et sobolem, quam Dei beneficio procrearat numerosam, non tantum recte instituendam curabat per alios; sed ipse quoque assidue exercebat, nec defugiebat laborem cottidianae inspectionis atque explorationis studiorum ac morum in suos.



page 96, image: s128

Cumque laxitate disciplinae et dissolutione vitae adolescentiae vehementer offenderetur, ne vel se absente sui negligerentur, vel occasione licentiae degenerarent, vel pravi sodalitii consuetudine inficerentur: malebat carere eo quaestu, quem si voluisset consectari, percipere potuisset uberrimum. Illo ergo malebat carere, quam committere: ut sua culpa liberi corrumperentur, quod futurum metuebat, si aut crebro abesset, aut plures et alienos suis adhiberet. Quae fuit causa praecipua: ut solitudinem quietam, sed infructuosam in sua domo, frequentiae quaestuosae praetulerit.

Denique familia eius erat nihil aliud, quam Ecclesia parva, quam ipse gubernabat ut Antistes, partitis operis cum socia coniuge, matrona honestissima et gravissima: et vere praestabat hoc quod iubet Paulus, inquiens: [gap: Greek words] . Cum autem cupiditas cognoscendi Fontes doctrinae caelestis praecipue in scholam Wittembergensem eum invitasset: nihil prius habebat, nec antiquius studio sacrarum litterarum. Legebat itaque assidue et diligenter Prophetica et Apostolica scripta; et his addebat probatorum auctorum commentarios veteres et recentes. Doctrinam vero ita perceperat; ut omnium controversiarum momenta et fundamenta recte et integre intelligeret.

Tanto autem flagrabat amore discendi: ut neque cum valeret incommodius, neque cum aetas ingravesceret, sibi parceret. Et reprehendentibus hanc nimiam assiduitatem; obiciebat versum Solonis: [gap: Greek words] . Temporis tam parcus erat dispensator; ut nemo cum domi suae repererit, nisi aut legentem, aut commentantem aliquid, aut quod rarum erat, cum amico aliquo taxillis ludentem, quo ludi genere praecipue, et praesertim a prandio delectabatur. Immo ne quidem intempestivas lucubrationes a cena et ante somnum moderabatur. Cui rei et insomnia tribuenda, qua laboravit (tenuem enim admodum brevem habebat somnum) et causa morbi, quo exstinctus est. Non dubium est enim, nimias et assiduas atque intempestivas animi intentiones, adflixisse in eo cerebri et ventriculi vires, cum esset alioqui corpore succulento et pleno. Ea sese [gap: Greek word] tandem in [gap: Greek word] exoneravit, cerebro obruto atque oppleto: quod sibi mortis genus aliquanto ante ex indiciis non obscuris ipse praedixerat. Nam et vertigines crebriores sentiebat; quibus antea tentari non erat solitus, et tantas quidem; ut aliquando non sine periculo ex alto per praeceps in terram deciderit; et cum aestate ante obitum proxima graviter decubuisset, et sine ulla evacuatione corporis mediocriter restitutus esset, subinde maius


page 97, image: s129

malum sibi videbatur ominari. Decessit autem ex hac vita, quinta die, postquam apoplexia correptus esset, repetitis subinde non dubiis signis [correction of the transcriber; in the print singnis] animi intus ardentis veris Spiritus sancti motibus, die decimo Novembris, anno Christi, millesimo, quingentesimo, undesexagesimo.

Sepultus est Wittembergae; ubi in tumulo eius haec leguntur:

ANNO M. D. LIX. DIE X. NOVEMB. DECESSIT VIR CLARISS. IACOBUS MILICHIUS DOCTOR ARTIS MEDICAE, ERUDITIONE ET VIRTUTE EXCELLENS: CUIUS LABORES STUDIIS DOCTRINARUM PROFUERUNT, UT ET SCRIPTA EIUS OSTENDUNT.

Paulo ante mortem, cum apud Melanchthonem multa de Ecclesia pie et graviter locutus esset, addiderat de morte: etsi sit iter durum; tamen cum sciat homines non casu nasci ad tantas calamitates, sed restare aliam vitam meliorem; se expetere illius vitae sapientiam, ubi Deum coram, et causas mirabilium operum in natura cernat, et ducente Filio Dei, spe fruendae illius sapientiae se minus ab illo itinere abhorrere.

Sunt ab eo habitae orationes aliquot, de argumentis potissimum medicis: quae exstant in tomis declamationum Melanchthonianarum: sit et mentio in epistolis Cratonis practicae medicae Milichii: sed ea lucem quantum scimus non vidit.

Ioannes Maior Ioachimus, Theol. D. et poeta, amicum et collegam demortuum hoc epitaphio epigrammate honoravit:

[gap: Greek words] ,
Et sonet in foliis scripta querela tuis.
Invida Milichium rapuerunt fata Iacobum,
Qui sibi, quique aliis vivere dignus erat.
Cui pater ipse suas artes donavit Apollo:
Natura et gremio nutriit alma suo.
Ille vias caeli, caeloque errantia norat
Sidera, quasque habeant illa vel illa vices.
Adde potestates herbarum usumque medendi:
Scriptaque sollerti tot monumenta manu.
Hic herbae vestras decuisset promere vires:
Quando alios vestra saepe levavit ope.


page 98, image: s130

Dum tamen herba solo, dum stabunt sidera caelo:
Candida Milichii fama superstes erit.
Multum illi flores, multum illi et sidera debent:
Totus in illorum cognitione fuit:
Sed nova cum tellus quondam nova germina fundet;
Et nova cum caelum provehet astra novum:
Tum novus, exuviis decorata carne resumptis
Milichius, priscae dum videt artis opus:
Multa super flores et caeli signa loquetur;
Abramo faciens mutua verba patri.
Nunc ver perpetuum felici spiret in urna:
Floreat ut pictis semper amoena rosis.

De sagittario autem, qui fuit insigne Milichio, Plateanus Cycneus eiusmodi lusit epigramma:

Ut celeres torquet, nervo impellente, sagittas
Magnanimi praestans robore dextra viri:
Utque volant illae feriuntque adversa, feroces
Sive petant hostes, seu fera monstra feras:
Sic etiam, impellente Deo, per cuncta feruntur
Heroes meritis et pietate graves.
Illorum res nulla potest inhibere labores:
Quicquid agunt; fato prosperiore cadit.
Ergo sagitta datur merito virtutibus auctis.
Alta petit virtus: alta sagitta petit.

Et haec de Milichio, quae desumpsimus ex tom. 5. declamationum Philippi Melanchthonis oratione habita a M. Eusebio Menio: ex scriptis Wittembergae propositis: Laubani collectaneis: elogiis doctorum virorum, aliis.

IOANNES STRAUBIUS.

IN Rhetia inferiore, non procul a Vindelicorum limitibus, situm est oppidum Imperii Isena. Ad hoc natus fuit honestis parentibus Ioannes Straubius, poliater Wittembergensis. Vixit in terris Saxonicis annos amplius quinquaginta: et honeste ac graviter vixit. Excelluit doctrina, iudicii dexteritate, et pietate. Cumque propter maturitatem aetatis et prudentiam ab omnibus magni fieret: in eius oppidi gubernatione operam ordini Senatorio navavit praeclaram. Ad haec, industria et felicitate in medicando, de plurimis optime meritum esse, constat. Fuit enim in ipso non solum artis, quam profitebatur, solida cognitio; sed singularis fides, assiduitas, et morum integritas: quas virtutes non tantum urbs et schola Wirtembergensis,


page 99, image: s131

sed vicinia tota novit. Et quantum Alexander Macedo credidit suo medico, a quo intrepidus in morbo periculoso pharmacum accepit, quamquam fides medici accusata esset: tantum huic Straubio tuto credi potuit. Numquam vel operae pepercit ulli in adeundis et considerandis aegrotis; vel defatigatus fuit assiduitate operatum.

Exstinctus est Wittembergae, anno eo, quo et Philippus Melanchthon; mensis Iulii die vicesimo secundo, marasmo senii, qui est [gap: Greek words] : cum paulatim deficientibus viribus, et corpore lento occultoque calore tabescente, tandem aliquot diebus ante mortem corripuisset cum, [gap: Greek words] , defluxio alvi largior. Superato.n. [abbr.: enim] insigni climactere anni septuagesimi secundi, tertium annum ad sextum usque mensem produxit.

Pietatem autem animi cum antea totius vitae curriculo probavit omnibus vitae integritate ac honestate: tum vero in extremo actu constanter ostendit. Crebro repetiit fidei confessionem, et assidua invocatione sese Filio DEI commendavit; gratias agens, quod ipsum suo sanguine redemptum verae Ecclesiae adiunxisset, additis dictis, quibus niteretur, et ex [note: Ps. 71. v. 18. ] Psalmo repetita precatione: Ne proicias me in senectute mea, et cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Cum produceretur morbus, saepe erumpebat in has voces: Domine fac finem et ex hac aerumnosa vita transfer me ad laetitiam aeternam, in qua fruar tua luce pleniore: te radios in me lucis tuae coram purissimos et perfectissimos spargente; cuius in hac vita gustum percepi. Filiis itidem tam testamento quam viva voce, aliquoties cum animi quadam commotione, commendavit doctrinam Evangelicarum Ecclesiarum, praecepitque timorem Dei, precum studium, et erga ministerium observantiam.

Atque haec de Straubio ex tomo 4 programm. Wittembergic.

LEVINUS LEMNIUS.

ZIRIZAEA Selandiae, sive Mattiacorum, ut [note: De moribus Germanorum. ] Tacitus vocat, civitas Imperialis, a conditore nomen sortita est, sub annum Christi octingentesimum, undequinquagesimum. Tunc.n. [abbr.: enim] imperante Lothario in formam oppidi primum redacta, et murorum ambitu munita, ex parvis initiis in eum est splendorem [note: Lemnius de occult. natura mirac. b. 4. 62. ] adducta; ut nulla clarissimarum civitatum hodie sit inferior. Ferax eadem est non solum negotiatorum prudentum ac divitum: sed ingeniorum etiam praeclarorum, et virorum eruditorum. Inter hos non postremas suo iure sibi vendicat Levinus Lemnius, in lucem hanc editus anno Christi millesimo, quingentesimo, quinto.

Primis litterarum fundamentis feliciter in patria positis; ad varias sese Academias contulit, magnaque cum assiduitate et


page 100, image: s132

industria philosophiae iuxta et elegantiori medicinae operam dedit. Itaque insignibus Docturae et testimonio eruditionis ornatus, in patriam rediit: et non sine genio adspirante medicinam apud suos Mattiacos exercuit.

Elata uxore, sacris ipse initiatus, Canonicorum in patria collegio ascriptus, ibidemque senex defunctus est.

In cum exstat hoc Beierlinchi epigramma:

Ne magis Hyblaeo lateat sub melle ventum:
Praestitit id medica Lemnius arte potens.
Ille tibi vires, species, causasque latentes
Herbarum, ingenio dexteriore notat.
Ergo Dioscoridi quantum das Graecia, tantum
Debes Laevino Belgica grata tuo.

Fuit excellenti medicus ingenio, formaque egregia: ut vel adspectu suo et eloquentia aegros recrearet. Filium legitimo toro sustulit Guilielmum, paterni et aeris et artis heredem: qui Erico XIV. Suecorum regi, a consiliis valetudinis fuit. Hoc rege ab [note: Ioanne Finlandiae duce, Erici ipsius fratre. Factum id anno 1568. ] alio regnum affectante, in vincula coniecto, Guilielmus fidus domino medicus, una fortunis vitaque exuitur.

Parens in studiis acquievit; scripsitque eleganti stilo varia, omnium artium candidatis apprime utilia: explanationem similitudinum, quae ex fructibus herbisque in sacris bibliis desumuntur.

Edidit etiam duos libros de habitu et constitutione corporis: quam Graeci [gap: Greek word] vocant, triviales: complexionem [correction of the transcriber; in the print trivialesc:omplexionem]. Item de occultis naturae miraculis, ac variis rerum documentis libros quattuor, multiplici eruditione refertos: quibus accessit de vita cum animi et corporis incolumitate recte instituenda liber unus.

Sunt eiusdem libri tres: primus de Astrologia: quo obiter indicat, quid illa veri, quid ficti falsique habeat, et quatenus arti habenda sit fides: secundus de praefixo statutoque vitae termino: tertius de honesto animi et corporis oblectamento, et quae exercitatio homini libero conveniat potissimum: simulque de frugalitate victusque temperantia, et vitae rusticae dignitate. Horum plerique ob reconditam doctrinam: qua scatent, et iucundam elegantiam, in Italicam et Gallicam translati sunt: sicut Iacobus Horstius D, eorundem Germanicus est scholiastes ac interpres.

Haec de Lemnio ex scriptis ipsius Lemnii, et Auberti Miraei elogiis Belgicis, bibliothecis, aliis.



page 101, image: s133

IACOBUS BORDINGUS.

ANTVERPIAE, urbe totius Brabantiae florentissima et opulentissima, Iacobus Bordingus natus est, anno Servatoris nostri millesimo, quingentesimo, undecimo, die undecima Iulii, circiter octavam postmeridianam [orig: pomeridianam]. Parentes habuit Nicolaum Bordingum, et Adrianam Adrianae, cives illius urbis nulli integritate vitae secundos. Hi cum facultates haberent tantas, partim hereditate, partim mercatura honesta comparatas: ut filio sumptus ad studia necessarios sic satis suppeditare possent; praesertim cum in filio adhuc puero non obscura indolis egregiae indicia animadverterent: bonis ipsum litteris, ut per aetatem potuit, mature ac diligenter imbuendum curarunt. Annum itaque agens nonum in disciplinam traditus est scholae Antverpiensis moderatori M. Nicolao Buscoducensi homini non doctrina modo, verum etiam pietate singulari praedito. Nam ob purae religionis doctrinam et confessionem Bruxellae in carcerem non ita multo post coniectus est: e quo tamen, Dei beneficio, liberatus dicitur. Ab hoc cum prima primarum artium rudimenta feliciter percepisset, ac certiora iam indolis ingeniique signa dedisset, in quibus veluti herbis quibusdam minime fallacibus, fructus olim capiendi apparerent; missus est Lovanium, urbem tum temporis doctis hominibus celebrem: ubi cum in castrensi paedagogio Logica et Physica degustasset, ad linguarum postea studium applicuit animum: quod intelligeret sine earum notitia ad veram Philosophiam non perveniri. Nihil enim aliquo perveniendi prosunt studia, nisi quis ea prius, quae eo, quo intendit, ferunt deducuntque cognorit. Eiusmodi cum linguas esse iuvenis philosophiae cognoscendae amore accensus, recte animadverteret, coepit in eas serio diligenterque incumbere. Erant id temporis Lovanii Conradus Goclenius Westphalus, et Nicolaus Cleonardus: quorum ille eloquentiae studiis ea in Academia ceteris antecelluit omnibus, hic vero Graecam et Hebraicam linguam tum docendo tum scribendo illustravit. Edidit namque in lucem utriusque linguae elementa, quae ob brevitatem et facilitatem passim in scholis magno cum iuventutis fructu docentur.

Erat etiam ibidem Rutgerus Rescius, qui Graecas litteras fideliter ac diligenter profitebatur. Hosce viros Bordingus publice praelegentes audiens, tantum brevi profecit in singulis: ut


page 102, image: s134

qua aetate alii in hisce discendis incipiunt laborate: ea ipse aetate in iisdem excelleret.

Quamobrem pater ita feliciter a primis inde annis institutum, ac tam subito in linguarum studiis progressum, misit Lutetiam: ut ibi ad linguarum cognitionem gravius quoddam doctrinae genus adiungeret; ad quod naturae propensione maxime duceretur. Quemadmodum enim non ubivis loci herba quaeque feliciter provenit; ita etiam non cuiusque ingenium doctrinae cuiuslibet capax esse potest. Pater itaque, homo in filio erudiendo prudens, cum ipsum investigatione rerum capi animadverteret; naturae eum et studiis suis obsequi passus, ad Lyceum, ut diximus, Lutetianum ipsum misit annos iam natum octodecim: ut ea aetate medicinae fundamenta iaceret, quae capax maxime omnium esset. Erant eo tempore Lutetiae Philosophi duo praestantes Ioannes Copus et Iacobus Silvius, quos utrosque diligentissime audivit: illum quidem Aristotelis philosophiam, hunc autem medicinae artem fideliter docteque tradentem. Quamquam autem urbs sit Lutetia Galliae totius longe maxima, et omnium rerum, quae ad delicias et luxum spectant, copia affluens; in qua homo, cui res suppetit, iis vitiis, ad quae adolescentia proclivis esse solet, tamquam vinculis et compedibus quibusdam facile irretiatur; Bordingus tamen adeo illis non est captus, ut, non dicam, in uno tantum aliquo sese effuderit: sed in omnibus pariter sese continuerit. Nam statim ubi Lutetiam venisset: doctissimorum Philosophorum auditor assiduus, non prima tantum Medicae artis degustavit rudimenta; sed multas etiam res in naturae obscuritate abditas feliciter potuit eruere. Omittenda sunt enim omnibus omnis cupiditatum lenocinia, qui ex Minervae castris laudem cupiunt aliquam reportare.

Cum autem Philosophiae amore plane ardentem, studiorum nervi destituerent, quod a parentibus ad ipsum missae pecuniae a viarum latronibus interceptae fuissent; patuerunt illi domus doctorum hominum, qui re, consiliis, opera sua ipsum adiuverunt. Nam cum a Graecae et Hebraicae linguae cognitione haud vulgari instructus esset; ac eam ceu viaticum quoddam Lovanio secum asportavisset: instigante Ioanne Sturmio, ac ceteris quibusdam hortantibus, qui studiis iisdem delectabantur, Graecas et Hebraicas litteras publice magna cum laude professus est Parisiis in Lexoviensi collegio, cui Ioannes Tartesius praefuit. Ex quo professionis genere, cum iam nomen eius magnis viris innotuisset, multi liberos ipsi suos erudiendos tradiderunt; a quibus institutionis et diligentiae suae fructum, tam est uberem consecutus: ut mater, patre mortuo, nullos ipsi ab eo tempore studiorum sumptus suppeditare necesse habuerit.

Per singulas itaque philosophiae partes cum velut apicula quaedam


page 103, image: s135

laboriosa pervolitasset, et medicinae etiam studiis biennium propemodum totum tribuisset: coepit de via quaedam secum diligenter cogitare, qua posset horum studiorum cursum feliciter conficere. E vivis iam excesserat pater ipsius Nicolaus: quare ne matrem sumptibus in studia faciendis gravaret: in clientelam et fidem episcopi Mimatensis de Roschefault [reg: Rochefault] sese contulit, quo eius liberalitate adiutus, id quod semel instituerat, ad exitum optatum perduceret. In huius viri clientelam semel susceptus, ita se dedit in eius consuetudinem: ut prorsus una viveret, nec biennium fere totum ab eo discederet, immo etiam sermones saepe et familiariter cum ipso communicaret de gravissimis rebus. Nam cum Episcopus ex Divi Pauli ad Romanos epistola de salvatione gentium locum obscurum proponeret, et Bordingus rogatus sententiam, erudite illum explicans, totam iustificationis nostrae rationem ostenderet, admiratus episcopus quibusnam ex libris homo iuvenis, et qui in Philosophiae studiis tantummodo versatus esse videretur, tam reconditarum rerum doctrinam hausisset; rogavit, num Wittembergensium libros umquam legisset? Bordingus itaque Philippi Melanchthonis in illam epistolam commentarium e sinu deprompsit; ac eius sententiam cum sua convenire ostendit. Episcopus, tametsi Philippi laudaret doctrinam, ac sibi in loci illius explicatione [correction of the transcriber; in the print explicane] satis factum esse fateretur; auctor tamen fuit Bordingo, eius ut generis libros occultos servaret, ne tum se, tum alios secum in vitae discrimen adduceret, eo praesertim tempore quo Ioannes Baptista Centenarius Pontificis legatus, illis in locis ageret. Quanto autem amore, et quantis benevolentiae officiis Episcopus Mimatensis Bordingum sit prosecutus, non litterae tantum scriptae; sed res etiam ipsa declarat. Nam missus ab ipso est in urbem Galliae medicinae studiis florentissimam, quam Montempessalanum appellant, ubi ipse Bordingus quibusdam in litteris affirmat, se impensis Episcopi Mimatensis vixisse, et Ioannem Scironium, Dionysium Fontanum, Antonium Saportam, homines medendi arte clarissimos diligenter audivisse.

Sed posteaquam, tum ob excellentem ingenii vim, tum ob praeclararum artium fundamenta ante probe iacta, celeriter ac multum in eo doctrinae genere profecisset; Italiae amore accensus, ut illorum etiam ingeniorum et morum gustum aliquem haberet, coepit de profectione in Italiam cum amicis consilia agitare. Carpentoracte itaque primum in itinere deflectens, cum ibidem aliquamdiu subsisteret, propterea quod cives ibi haberet quosdam sui amantes, et veteri sibi necessitudine coniunctos: ecce repente Iacobus Sadoletus cardinalis et Carpentoractensis Episcopus, vir citra omnem controversiam eloquentissimus, fama Roma, ubi tunc agebat ad sese de Bordingo, et eius singulari doctrina allata, scholae Carpentoractensi ipsum praeficiendum, liberali stipendio curavit.



page 104, image: s136

Quanti autem doctissimi in Italia viri ipsius Bordingi, vix annos viginti sex nati, ingenium, doctrinam et virtutem fecerint: ac quantis ipsum benevolentiae studiis complexi sint; binae ostendunt litterae: quarum alterae a Paulo Sadoleto ad ipsum Bordingum, altera a Iacobo Sadoleto ad Romulum Amasaeum de ipso sunt scriptae, quas quidem, cum et elegantes sint, et testimonium doctrinae ac virtutis gravissimum ipsi Bordingo haud tacite tribuant, non alienum erit hoc loco recitare.

Gratissimae (inquit ille in suis) mi Bordinge, fuerunt litterae tuae, vel quod a docto viro, ac in liberalibus studiis non mediocriter versato, vel quod a studiosissimo nostri homine videbantur scriptae. Ita enim ego et Sadoletus patruus meus nati, ita instituti sumus, ut cum proborum virorum erga nos studiis, et benevolentia maxime capiamur, tum virtuti atque industriae, quoquo in homine ea eluceat, plurimum tribuamus. Quare cum utrumque in te esset, et optimarum litterarum doctrina, et animus ad nos amandum propensus: nequaquam vereri debuisti, quin tuae litterae per se nobis futurae essent gratae. Quamquam Centenarii nostri, castissimi et modestissimi hominis testimonium de te valet apud nos, sicuti quidem debet, plurimum: verum id magis iucundum nobis accidit, quam tibi necessarium fuit. Tuae enim litterae satis per se loquebantur, te studio et benevolentia nostra, ac boni cuiusque iudicio esse dignissimum. Itaque valde laetati sumus, pro eo quantum civitatis nostrae Carpentoractis dignitatem atque amplitudinem cupimus, talem cives eos doctorem nactos esse, qui, quae litterae, quaeque artes ingenuo ac liberali homine maxime conveniant, earum artium atque litterarum cognitionem tradere possit iuventuti. Multi enim anni sunt, cum in eo plurimum patruus elaborat, ut sit Carpentoracti aliquis, qui liberos in Latinis et Graecis Literis instituere; et eorum animos ad praeclararum rerum scientiam, quae illis potissimum litteris continetur, fingere atave formare sit idoneus. Et aliquanto post iisdem in litteris: Nostram consuetudinem, quam te tantopere appetiisse, scribis, facile quidem tu talis vir adeptus esses, si nos isthic offendisses: nec dubito, quantum familiaritate tua delectare nos potueris, cum unis tuis litteris amicus plane nobis sis factus. Sed quando in his locis necessitate potius quadam, quam voluntate aut iudicio nostro distinemur: nos enim (quod te scire arbitror) certo nobis animi iudicio perpetuum isthic domicilium vitae constitueramus, quod institutum nequaquam cum ulla quamvis ampla dignitate commutassemus, si nobis tantummodo animi nostri sensus habenda ratio fuisset: verum ita Deo de nobis statuenti parendum fuit. Sed quando absentia nostra is tibi benevolentiae nostrae fructus eripitur, qui ex vultu et sermone familiari percipi solet, ita sibi cetera amicitiae officia praestabimus, ut non solum tu, sed omnes


page 105, image: s137

etiam cives nostri te nobis familiarissimum atque amicissimum factum esse intelligant: nec dubito, quin tibi vel opera, vel gratia, vel testimonio nostro prodesse aliquando possimus. Tuum erit, quod iudicium de te facimus, et quam erga te benevolentiam suscepimus, eam virtute, industria, fide, atque innocentia tueri. Romae, prid Id. Decemb. 1537. Haec ille ad Bordingum de ipso, ex quibus sit evidentissimum, iuventutis Carpentoractensis formandae causa profectionem eius in Italiam eo tempore Sadoleti consilio ac voluntate fuisse impeditam. Neque etiam dubium est, muneri huic ita Bordingum praefuisse; ut ingenium eius, doctrina, virtus, ac vitae totius integritas summis Italiae viris antea comprobata, in omnium etiam tum civium, tum iuventutis sibi concreditae oculos incurrerit, maxime cum ipse dicere solitus sit, eos, qui alios docendi funguntur munere, non doctrina tantum, sed etiam vitae innocentia, ac morum integritate suis debere esse conspicuos, ne idem ipsis accidere videretur, quod lyris, quae pulchre quidem et eleganter sonant aliis, se vero ipsas minime audiunt. Putabat enim vir optimus et longo rerum usu iam didicerat, iuventutem ad virtutis studium alacrius invitati, et ea in se vitia corrigi facilius pati: a quibus praeceptores suos omnino alienos esse perspiceret.

At enim tot laboribus cottidie in ea schola recte gubernanda, ac iuventute Graecis Latinisque litteris instituenda exercitatus, cum iam civium omnium benevolentiam laborum assiduitate, modestia, comitate, humanitate ac ceteris virtutibus omnibus sibi adiunxisset; coepit de vitae totius socia quoque sibi adiungenda cogitare. Duxit itaque annum natus vicesimum septimum uxorem, virginem Franciscam Nigronam, Terminigroni, civis et patricii Genuensis, et Iohannae de Roschelle [reg: Rochelle] Avenionensis, filiam. Nuptiali convivio in domo Ioannis Iuliani iurisconsulti, qui sororem Franciscae duxerat, apparato, interfuerunt viri doctrina et virtute praestantissimi, inprimis autem Paulus Sadoletus cum tota Sadoleti Cardinalis ac patrui sui familia, Paulus Sacratus, Petrus Bachetus iurisconsultus et poeta insignis, qui sponso scripsit epithalamium, Stephanus Nigronus uxoris Franciscae patruus, Gabriel Isuardus et Antonius Dalmatius: quos tantum nominandos duxi, quod existimem tantorum vitorum praesentiam declaratam ad viri huius laudem pertinere.

Hanc itaque Franciscam, novem liberorum superstitum et ad virtutem omnem optime educatorum multitudine felicem, posteaquam Carpentoracti duxisset, non ita multo post suos visendi causa Antverpiam celerrime contendit. Rebus suis ad arbitrium Antverpiae confectis, ad uxorem Carpentoracti


page 106, image: s138

apud patruum relictam eadem celeritate reversus, statim sese Bononiam contulit: ut Doctoris medicinae insignibus, doctissimorum ibidem hominum suffragiis, ornaretur. Usum apparet eam ad rem commodius conficiendam Iacobi Sadoleti consilio et opera. Is enim ipsum Romulo Amasaeo litteris suis, quarum antea memini, diligenter commendans: Venienti (inquit) isthuc Iacobo Bordingo, qui scholae Carpentoractensi triennium praefuit, optimo viro et Graecis Latinisque litteris eruditissimo, non potui nihil ad te litterarum dare, tum ut commendarem tibi hominem, quem mediusfidius ego singulari benevolentia complector, tum etiam ut tu agnosceres memoriam me tui cum summa item benevolentia retinere. Is ea de causa Bononiam proficiscitur, ut quoniam dedit aliquot annos medicinae operam, id studii et laboris in ista urbe perficiat, doctorumque hominum iudicio statuatur dignus, qui ipse quoque possit eam civibus suis artem et scientiam profiteri, quod illum magna cum ingenii et doctrinae laude adepturum esse confido. Nunc etsi non dubito, mi Romule, quin quem a me diligi et probari intelligis, eum sis tuis studiis atque officiis omnibus prosecuturus; tamen sic volo te existimare, vix quemquam inveniri posse, in quo tua mihi officia accidere possint gratiora, quam in Bordingo, cui omnibus de causis merito amicissimus sum, cupioque eum, quam maxime et celebrari et ornari. Quod tu praeter ceteros egregie mihi praestare potes, qui praees Bononiensi iuventuti, et elegantibus ingeniis dominaris, in ea urbe natis, e qua eruditio et optimarum artium disciplina in has trans alpinas nationes dimanasse videtur. Porro autem haec sunt, quae te posco. Primum ut diligas hominem ipse, et carum habeas: deinde ut eidem doctos isthic viros concilies, reddasque eum et meo et tuo testimonio omnibus notum. Postremo, ut cum publice iudicium de dignitate Bordingi per doctorum collegium fiet; tu cum tuis omnibus vestro eum comitatu frequentiaque honestetis. Quamquam summa postulatorum meorum haec est, te uti ita geras adversus Bordingum, amore, studio, diligentia; ut intelligat meam hanc sibi commendationem apud te plurimum profuisse: egoque in hoc homine experiar, id quod iam pridem scio, me abs te non solum diligi, sed etiam vehementer amari. Vale mi Romule. Carpentoracti 4 calend. Octob. Anno 1540. Haec ille.

Quibus vero benevolentiae studiis a praecipuis Academiae Bononiensis viris, sapientiae et doctrinae laude praestantib. sit Bordingus affectus, altera quadam ad Scipionem Blanchinum scripta epistola, idem Cardinalis copiose commemorat. Scribit enim Matthaeum Curtium, apud Bononienses Medicum insignem et doctissimum Romulum, totam simul Campegiorum domum in Bordingo suum ipsi animum et amorem patefecisse, ipsi vero Blanchino,


page 107, image: s139

a Bordingo multa multorum erga sese officia commemorante, summae erga se humanitatis et praestantis testimonium datum esse, quippe qui coactu ipsius apud ipsum diversatus, et domo ipsius tamquam sua comiter iucundeque sit usus. Pro quibus officiis gratias agit Blanchino idem Cardinalis, et quamquam omnium doctorum virorum et fautor sit et observator; illa tamen sibi in Bordingo tributa esse libens [orig: lubens] agnoscit.

Amplissimum itaque iam virtutis et doctrinae testimonium communi doctorum omnium iudicio Bononiae consecutus, statim Carpentoracte revertitur, annum agens nonum et vigesimum, ubi cum ob verae religionis amorem absque uxoris, et propriae vitae discrimine diutius agere non posset, ac spes sese nonnulla ostenderet in patria vivendi aliquanto et tutius et liberius: Antverpiam commigravit; ut civibus illic suis artem, quam in Gallia et Italia didicisset, profiteretur. Quinquennium ibidem mansit propemodum totum, et partim medicina facienda, partim chirurgiae praeceptis tradendis sese exercuit. Anatomiae namque, et iliorum praeceptorum, quae aliquot Methodi libris a Galeno sunt tradita, usum ita ostendit diligenter; ut auditores ipsius, non parum se opera et diligentia ipsius profecisse agnoverint. Licuisset homini decem annos in Gallia et Italia versato, magna mercede in emporio totius fere Europae opulentissimo et celeberrimo medicinam facere; licuisset apud amicos, affines et sanguine coniunctos vitam honestam et suavem vivere, opes praeterea non mediocres sibi in tanto opulentorum civium numero arte sua comparare: sed quorsum attinet, vel universum mundum lucrari, et animae detrimentum facere? terrena patria perfrui et de caelesti amittenda in periculum venire? et propinquorum consuetudini esse affixum, et ab aeterni Dei et angelorum ipsius societate exterminari? Quae singula Bordingus cum cogitaret; vero est simile cogitationem illam haud sane parum ipsius animum distraxisse. Habebat enim eo tempore non uxorem modo; sed etiam liberos: munus Antverpiae gerebat publicum: quod temere deserendum non fuit ob uxorem et liberos; qui in eo, arte industriaque ipsius sustentabantur.

Grave rursum erat homini Christiano ac pie instituto; tot cottidie impiis cultibus interesse; ac iis sese foede contaminare: confessionem aut perpetuo dissimulare: aut se suosque omnes in manifestum periculum conicere: quorum illud recta conscientia sustinere nequit; hoc vero carnis refugit imbecillitas

In hac itaque lucta carnis et spiritus, dum ipse Bordingus, ut de Aenea Virgilius;



page 108, image: s140

Animum nunc huc celerem nunc dividit illuc:
In partesque rapit varias, perque omnia versat:
Ardet abire fuga, dulcesque relinquere terras.

Neque enim putavit homini, qui donum caeleste illuminatus semel gustasset; licere in eo coetu agere hominum; in quo idolum Baal pro vero Deo coleretur. Cuius ipsum sententiae fuisse, ipse in duabus ostendit epistolis, altera quidem ad Aepinum Theologum, altera vero ad Ioannem Sturmium Philol. et orat. scripta.

Non ignoras, (inquit ad Aepinum) quam misere hic affligatur Ecclesia nostra quamque grave sit homini Christiano, pieque instituto tot [gap: Greek word] , quae hic fiunt cottidie, interesse, ac prope etiam suffragari. Nam ut integrum Deo cultum praestemus nullo idololatriae genere nos inquinantes, quamdiu in his locis sumus, non video qua ratione fieri possit. Eo enim redacti sumus: ut confessio nostra aliqua ex parte dissimulanda sit perpetuo, vel capitis periculum subeundum. Quorum alterum eiusmodi est, ut recta conscientia sustinere non possit: alterum refugit carnis, quam plurimam adhuc circumferimus, infirmitas. Unum igitur illud reliquum esse putamus: ut relicta Babylone, alio migremus, ubi pura sit ac sincera Ecclesia. Nam quod Abrahae praeceptum est: Exi de terra tua, de cognatione tua: id ad omnes etiamnum pertinere arbitramur, qui intelligunt, quo cultu sit afficiendus Deus, ad aperte autem confitendum fortes satis non sunt. Quamquam etiam apertae confessionis genus quoddam esse videtur, patriam, cognationes, et opes relinquere, abire in terram, quam dominus ostendit. His ego causis impulsus decreveram iam dudum, relicta hac mea patria, ad vos commigrare. Haec ille ad Aepinum. Ad Sturmium in eandem sententiam scribit multa.

Hoc igitur instituto cum esset Bordingus, Antverpia discessit, ac sedem suam Hamburgum transtulit.

Qua quidem in urbe a senatu stipendium liberale consecutus, id primum pietatis dedit specimen, quod cum illis statim consuetudinem contraxit, quos religionis cultu atque scientia antecellere intelligeret. Quo autem erga eos animo fuerit hinc coniecturam facias, quod in testamento a se facto, Bochelio cuidam Hamburgi commoranti pecuniam aliquam ceu institutionis in pietate Christiana [gap: Greek word] legaverit. Hamburgi senatui cum iam annos propemodum quinque serviisset, accersitus est ab Henrico Megapolensi principe, ut ipse eius opera tum in aula tum in Academia Rostochiensi uteretur. Vixit ibidem septennium, ac medicinae studia ea in Academia non mediocriter ingenio, doctrina, disputationibus, ac ceteris laboribus scholasticis fideliter praestandis illustravit, interdum et principi suo operam navavit.



page 109, image: s141

Anno deinde millesimo. quingentesimo, quinquagesimo sexto, cum rex Daniae Christianus et Academia Hafniensis altero medico carerent, stipendio regis et scholae eo est invitatus. Ubi vitae, quod fuit reliquum ita transegit; ut apud serenissimum regem, et amplissimos eius regni proceres in magna esset gratia, utrisque suam erga ipsum munificentiam saepe declarantibus: in schola vero magna eius in docendo dexteritas, in disputatione acumen, in consiliis prudentia, in controversiis componendis aequitas, in convictu et vitae consuetudine modestia, comitas et facilitas, ita ubique perspecta sunt: ut nulla vitae eius pars fuerit, quae honesti ac boni viri officio careret.

Hoc in munere dum summa cum laude sua et commodo aliorum versatur: morbo corripitur; in quo pietatis ac patientiae specimina edidit praeclara. Postquam enim naturaene robur an morbi magnitudo superatura esset, dubitaret: mentem statim ad sanctissimarum rerum cogitationem convertens, usus est communione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi. Qua caerimonia rite peracta, de testamento faciendo, coepit cogitare. Posteaquam, inquit, iam Deo Patri sum reconciliatus per Filium et de reconciliatione confirmatus certo symbolo: tempus monet, quo deinceps de uxore de liberis, ac re tota familiari, ex amicorum consilio et sententia aliquid certi constituam.

Eam itaque ad rem viros quosdam delegit, quos sperabat officium uxori et liberis praestandum, minime neglecturos. Rebus ita omnibus ad moriendum prudenter et pie comparatis, cordis quaedam compressio, et lateris punctiones subsecutae sunt, quibus tametsi triduo toto gravissime torqueretur: animo fuit tamen praesente, neque de sua constantia quicquam remisit. Summa animi fiducia sententias consolatorias recitavit, seque ipse iisdem in doloris magnitudine consolatus est: Uxorem et liberos eo die, quo obiit hora circiter octava matutina ad lectum accersivit, et orationem primum ad astantes habuit, qua ipsos officiorum omnium a sua morte praestandorum, amanter ac paterne admonuit. Deinde patriarchae Iacobi exemplum secutus, manu imposita, felicia quaeque singulis precatus est. Postremo uxorem amplexus, ac eidem fausta eadem precatus est. Postea cunctos dimisit, et sese ad quietem composuit; ac si tum nihil reliquum esse putaret, quod uxori et liberis a se praestari possit, et tempus venisset, quo Deus ipsum ex huius mortalis vitae aerumnis ad felicitatem esset vocaturus sempiternam. Et quamquam communis illae generis humani hostis diabolus, variis soleat telis, homines etiam piissimos quosque, inprimis in agone aggredi ut de spe divinae gratiae ac vitae aeternae miseros deturbet: tamen Bordingus ea


page 110, image: s142

omnia clipeo verbi divini munitus, fortiter excepit, elisit, hostemque prostravit [correction of the transcriber; in the print prostrevit].

Ea nocte quae diem mortis praecessit, hora prima symbolum Apostolicum, uti rhythmis est Germanicis inclusum, inchoavit: sed cum prae morbi magnitudine vox languesceret, ab adstantibus recitari voluit, eoque finito, caput Esaia quinquagesimum tertium, de Christo redemptore nostro, item Ioannis caput tertium, de regeneratione et iustificatione hominis legi diligenter et attente audivit. Postea similibus sententiis cum ipsum alii consolati essent, manu porrecta omnibus egit gratias; et oculorum vultusque totius indiciis minime obscuris significavit: ipsi officium id gratissimum fuisse, seque non parum in illo extremo actu esse recreatum. Inter haec igitur suspiria et gemitus, vitam hanc, si vita nominanda est, cum morte, vel potius mortem cum vita optima vereque vitali commutavit, die quinto Septembris, anno Christi millesimo, quingentesimo, sexagesimo aetatis suae quinquagesimo currente.

Excelluit utriusque generis virtutibus, non tantum illis, quae iis prodesse magis videntur, quibus insunt, quam aliis: sed et iis, quae ad alios sese diffundunt et communi societati prosunt.

Prudentia fuit in ipso singularis, ad consilium inveniendum acumen, ad capiendum sollertiam quandam, semper et sagacitatem attulit. Fuit in eo usus rerum multarum, et cum multa partim vidisset, partim audivisset, ac veluti Ulysses quidam [gap: Greek word] hominum multorum urbes perlustravisset, moresque eorum cognovisset: potuit ex praeteritis de futuris sollertem facere coniecturam, de praesentibus vero prudenter iudicare. Non ad multam lucem stertebat: sed summo cottidie mane surgens aliquid aut commentabatur, aut elucubrabat: quod publice auditoribus suis proponeret. Sobrie et temperanter cottidie tum domi suae, tum alienae vivebat. Iustitiae, ex qua una viri boni appellantur, quaeque fundamentum est perpetuae commendationis et famae, in tota vita fuit observantissimus. Obfuit enim nemini, sed profuit multis: iniuria affecit neminem, sed ab iniuria multos vindicavit. In schola magistratu summo gerendo commodorum prorsus suorum oblitus, omnes actiones suas ad communem utilitatem retulit; ac totum scholae corpus ita curavit; non ut partes tantummodo quasdam tueri, quasdam deserere; sed ut omnes potius aequitate eadem continere videretur. Fidem iustitiae omnis fundamentum in omnibus tum dictis tum factis constanter servavit: nihil homini turpius esse ducens, quam prolixe multa polliceri verbis, re autem ipsa vel nihil vel sane parum praestare. Ab assentationis vitio erat alienissimus. Non arridebat ad omnia: de quo Gnatho ille Terentianus gloriatur:



page 111, image: s143

His ultro arrideo, et eorum ingenia admiror simul,
Quicquid dicunt, laudo: id rursus si negant, laudo id quoque
Negat quis, nego: ait, aio: postremo imperavi egomet mihi.
Omnia assentari: is quaestus nunc est multo uberrimus.

Hoc genus hominum Plutarchus auctor gravissimus chameleonti affirmat esse simillimum [correction of the transcriber; in the print similiumm]. Nam ut ille colorum omnium exprimit similitudinem praeter quam albi; ita assentatores cum similes sese praestare nequeunt in his, quae digna sunt studio, nihil plane in turpibus inimitatum relinquunt. Veritatis fuit amator et cultor, si quis alius. Veras enim de rebus divinis et humanis notitias amplexus est, et a sophistica plurimum abhorruit. Calumniatoribus et delatoribus aures ne patefaceret, diligenter cavit. Nam quicumque ut Menander ait,

[gap: Greek section]

Beneficentiam vero eius experti sunt multi, quibus operam in medendo suam libenter, et sine sostro [sic] praestitit. Humanitatem, comitatem et affabilitatem erga omnes declaravit tantam: ut quamvis ingenio, doctrina virtute et auctoritate multis esset superior: submissius se tamen illis omnibus gereret. In scholae certe administratione hae ipsius virtutes maxime fuerunt perspicuae: in qua quantum ipsi erat concessum potestatis; tantum quoque humanitatis cum severitate quadam temperata coniunxit; ut hic honos non superbiae visus sit et libidini; sed bonitati ae moderationi materiam dedisse. Quemadmodum in magistratu suo rebusque seriis cum humanitate summa severitatem in omni administratione necessariam coniunxit: ita in conviviis hilaritatem quandam, et urbanitatem honestam virtutibus iisdem aspersit. Symphoniacos et perite suaviterque canentes libenter audiebat: et cum Musicen recte calleret, ipse una saepe cantabat; satius et honestius esse arbitratus, suavi cantu se ac ceteros convivas recreare, quam poculorum magnitudine bibendoque palmam quaerere, quod hodie faciunt multi: qui immanibus poculis ita se mutuo poscunt: ut tandem nec manus nec pedes suum faciant officium.

Amicitias cum multis contraxit; et easdem omnes pie inviolateque conservavit. Neque enim veteres pro consequentium novitate fastidivit: neque iis est usus ut floribus: qui tam diu solent esse grati; quamdiu sunt recentes; sed


page 112, image: s144

quas [correction of the transcriber; in the print quos] semel conglutinarat, easdam etiam summa fide et religione coluit. Decet enim ut inimicitias mortales; ita amicitias immortales esse. Testes fidei eius et [gap: Greek word] fuerint multae tum ab ipso Bordingo ad doctos in Germaniam, Galliam et Italiam; tum horum inde vicissim ad ipsum missae litterae; ex quibus facile cognoscere est: veram et minime fucatam inter Bordingum et ipsos amicitiam exstitisse; cum (ut e litteris apparet) inter absentes ipsos, et maximo locorum intervallo disiunctos consensus semper fuerit honestorum consiliorum et voluntatum; quo nullum vinculum potest esse aut arctius, aut certius. Est enim vera amicitia animorum quaedam coniunctio, virtute ac morum studiorumque similitudine comparata, quae ubicumque quis sit, praesto tamen est, ac nullius loci intercapedine dirimitur.

Ab obitu eius lucem viderunt haec: Physiologia, Hygieine, Pathologia, prout has medicinae partes in Rostochiensi et Hafniensi Academiis publice enarravit: eiusdem Enarrationes in sex libros Galeni de tuenda sanitate: quibus accesserunt auctoris Consilia quaedam illustrissimis principibus praescripta.

Tantum de Bordingo suggesserunt Ioann. Spithovius in oratione de vita et morte huius Bordingi: I. Schenck in bibliotheca medica: alii.

PETRUS LOTICHIUS SECUNDUS.

SOlitariis, oppido ad Drusi montem sito, in Hanovica ditione, natus est Petrus Lotichius Secundus, anno Christi millesimo, quingentesimo, duodetricesimo, die Novembris secunda. Parentes habuit honestos, ac

Divitiae quorum messis et arbor erant.

Qualis siderum hora natali fuerit positus, unde iudicium facere de vitae curriculo Mathematici assolent; [note: l. 2. eleg. 8. ] describit ipse elegia de suo natali hisce versibus:

Cingite Pierides viridi mea tempora myrto;
Aut maris ornatas rore ligate comas.
Lapsaque sub terras (nam vos meministis) et orta,
Tempore natalis signa referte mei.
Flava pruinosas aurora fugaverat umbras,
Enixa est utero cum pia mater onus.
Scorpius Eoo ducebat ab orbe recentes,
Purpureum scandens aethera, Solis equos.


page 113, image: s145

Et matutinos Cyllenius ante iugales
Utile carpebat, Pleiade natus, iter.
His comes, a pelagi surgens natalibus undis,
Alma capistratas Cypris agebat aves.
Post hanc Phyllirides, iaculis armatus, et arcu,
et caeli Aegoceros qui iacet ante fores.
Et puer Iliades, et amantes flumina pisces,
E quibus hic Boreae proximus, ille Noto.
Fulva sequebatur, Phryxum, Phryxique sororem,
Per mare quae nitido vellere gessit, ovis.
Torva laboriferi gradiens per cornua Tauri;
Falcifer occiduo stabat in orbe senex.
Hinc cum fratre pio, felix concordia, Pollux
Ibat, ubi sedes mors habet atra suas.
Iuppiter Herculei lustrabat terga Leonis;
Iuppiter in medio latus honore polo.
Saevaque ne rigidus tentaret Proelia Mavors:
Ultimus, et duro carcere clausus, erat.
Sic vaga per caelum Diis astra volantibus ibant!
Dulcia qua vitae munera luce tuli.

Secundi nomen sibi adscivit discriminis causa; cum [correction of the transcriber; in the print eům] patruum haberet cognomen [correction of the transcriber; in the print cognominem], Solitariensis monasterii antistitem, patruum inquam cognatione; animo revera patrem. Hic enim ubi puerum mirifica virtutis indole praeditum perspexit: alendum et in litteris enutriendum suscepit: ac primum Iacobo Micyllo, ludi apud Francofurtenses tunc moderatori, eum commendavit: cuius industriam, doctrinam, et fidem Lotichius in elegia funebri depraedicat; ubi inter alia haec sunt:

Ergo quod Aonii secretas fontis ad undas,
Plena puer Phoebo pocula dante, bibi:
Longius et cultos Sophiae digressus in hortos,
Florida de lauro serta virente tuli:
Me fateor debere tibi: cinerique rependam
Omnia, quae pietas suadet amorque, tuo.

Usus est etiam praeceptore adolescens Ioanne Pedioneo Rheto, poetices et oratoriae Ingolstadii postea professore. Francofurto de patrui consilio Marpurgensem in Academiam se contulit; vixitque apud Ioannem Hildenbrandum Ictum, contubernalem nactus Ioannem Hagium Francum medicinae postea doctorem, et fidelissimum per omnem vitam amicum.

Hic cum animum doctrina et Philosophiae cognitione eleganti expoliisset, patruo sic volente, in Saxoniam ad audiendos principes eius aevi viros Melanchthonem et Camerarium abiit. Verum cum paulo post a Principibus ad saga itum esset: et Germania bello arderet: scholis dissipatis Lotichius cum aliis


page 114, image: s146

tribulibus, Melchiore Zobelo, I. Alto, Acontio, Varo, militiae nomen dedit, atque in castris Ioannis Friderici Electoris Saxoniae laborem militarem perpessus fuit: id quod haec [note: In Vitis Philosoph. Germ. ] carmina eius innuunt:

Nec mihi sit damno, quod me lacrimosa coegit
Proelia deserto Mars Helicone sequi.
Non ego supposui tectis insontibus ignes:
Facta nec iniusta est dextera caede nocens.
Et licet ad magnos victoria flexerit hostes:
Arma tamen causa pro meliore tuli.

Ab armis deinde ad libros reversus, aliquantisper Erphordiae egit: inde Wittembergam ad Melanchthonem rediit: cumque eo coniunctissime vixit; ipsoque sic volente, philosophicorum honorum ornatus est insignibus. Hic cum a patruo domum revocaretur: Ioachimus Camerarius, studiis doctrinaque adolescentis delectatus, Danieli Stibaro equiti Franco nobilissimo, et litteratorum Maecenati summo abeuntem commendavit. Cumque facilis sit commendatio bonorum, ipse brevis consuetudinis usu hoc consecutus est: ut Stibarus deductum illum ad se gauderet, omnique modo ornandum statueret. Itaque propinquis suis, in quorum spem sumptus non parvos impendit, Lotichium praefecit praeceptorem ac magistrum: et in Galliam tamquam ad mercatum bonarum artium cum illis ablegavit. Ibi cum partim Lutetiae Parisiorum, partim Agathopoli, quae hodie est Monspessulanus, partim in aliis Galliae celebrioribus oppidis quadriennium exegisset: per Allobrogum fines et Helvetiam reversus in patriam est cum suis, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quinto. Quantis, autem et quot periculis, in peregrinatione ista litteraria cum suo comitatu expositus fuerit: [note: In Vitis Philosoph. Germ. ] alibi exposuimus verbosius, ex narratione de vita Lotichii ab Ioanne Hagio contexta.

Ceterum Lotichius domum reversus, ut colophonem studio medico adderet: in Italiam, sumptus suppeditante eodem Stibato, profectus comite I. Hagio, Patavii primum substitit: ac inde Venetias, in sinu Adriatico urbem principem, crebro excurrit. Audivit [orig: Audiit] Patavii medicos magna cum voluptate, viros doctissimos: et Robertellum historias ac Aristotelem interpretantem. Inde [note: lib. 3. eleg. 4. ] ipse ad Georgium Sabinum:

Forsan et hac inter nostri tibi mutua cura est:
Quidque sedens Veneto litore, quaeris, agam?
Scilicet hic obitus rerum contemplor et ortus,
Et quibus e causis, ordine cuncta fluant.
Et disco, quicquid medicos mare gignit ad usus,
Quicquid et omnifero terra benigna sinu.


page 115, image: s147

Saepe iuvat solem gelida vitare sub umbra:
Multaque de plantis arboribusque loqui.
At me praecipue felix delectat Hyacus
Et platanus, manibus consita Bembe tuis.
Nam Platanum Bembus, patriae non immemor olim
Transtulit e campis Sicelis Enna tuis
Saepe levi remo Venetas lustrare paludes;
Saepe libet totos ducere rure dies:
Solarique aestus in gramine, sicubi forsan
Laurus odoratas explicat alta comas.

Gliscente autem sub id tempus pestis contagio: ipse Bononiam, studiorum iam olim matrem, se contulit. Quo loco possumus dicere, quod apud Poetam Dido de adventu Aeneae queritur:

Felix, heu nimium felix, si litora tantum
Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!

ita felix fuisset, Deo volente, hic noster, si Bononiam numquam venisset. Nam cum ibi nobili quodam Bavaro, canonico Monacensi, contubernali uteretur: coepit canonicus amare foris, quod domi habebat. Id hospita animadvertens,

Medea animo aegra, amore saevo saucia,

permoleste tulit; iuvenisque amorem delenimento, seu amatorio poculo, sibi conciliare est aggressa, idque hoc modo. Apposuit aliquando duob. illis iuscula, ac de more gentis singulis singula. Ibi cum Lotichio pinguius; nobili macrius, sed intoxicatum praebitum esset: ille qui a pinguibus natura abhorreret, suum ius cum alterius [correction of the transcriber; in the print alteterius] commutat. verum simul ac sorbere coepit: vim veneni sensit: defectione animi concidit. Mox furibundus arma rapit: stricto gladio contubernalem invadit. Post paululum ad se reversus, hausto olco olivarum partem veneni vomitu reiecit. Inde febri maligna corripit: quae cum abiisset, et capillus et ungues deciderunt: animoque ac corporis habitu mutatus apparuit. Ac remanserunt mali reliquiae, dum vixit. Nam quotannis sub auctumnum recruduit vis mortiferi veneni, cum quadam deliratione et febri. Vigilandum itaque est semper peregrinantibus, praesertim illis locis, ubi multae insidiae bonis.

Eodem circiter tempore, quemadmodum nulla calamitas est sola, amisit Lotichius Danielem Stibarum, Maecenatem suum: cuius immaturum obitum, cum quinquagenario maior non fuerit, ut lacrimis deflevit calidis; ita virtutes et merita eiusdem [note: Est lib. 3. eleg. 7. ] elegia eleganti celebravit: quam ominoso hoc disticho [correction of the corrected by hand; in the print distincho] clausit:

Sit tranquilla tibi requies, spesque inscia luctus:

Iamque vale: manes subsequar ipse tuos.

Haud longo etiam intervallo post vita functi sunt duo illius Stibari fratris filii, Henricus et Martinus: quorum in Galliis Lotichius fuerat ephorus.



page 116, image: s148

Ceterum casu tanto monitus iter Italicum abrupit; ac Doctoris medici titulo, de amicorum potius, quam suo consilio, ornatus, praepropere in Germaniam rediit. Hic cum et a praesule Wurceburgico, et Sturmero unice expeteretur: illustrissimus princeps Elector Otho Henricus, Haidelbergam, ut ibi artem medendi doceret exerceretque, honorifice eum invitavit. Lotichius et principis auctoritate et loci celebritate motus, annuit; eoque venit anno millesimo, quingentesimo, duodesexagesimo. Vixit ea in academia, dum vixit, principibus commendatus, collegis iucundus, civibus Academicis utilis. Interea etiam Marpurgum, Cattorum Academiam inclitam, fuit evocatus: sed prima in provincia substitit, Deoque et sibi, et Musis caelebs vixit.

Sed ut plerumque naturae excellentes fato a perfectione prohibentur, et iuxta Latini [note: Senec. Thyest. ] Tragici pronuntiatum,

Res Deus nostras celeri citatas
Turbine versat:

idem in hoc nostro heu nimis cito est completum. Morbo enim illo de more redeunte, febri ardente consumptus, placide ultimum vitae diem clausit Haidelbergae, anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo, die septimo Novembris: cum annum aetatis trigesimum secundum attigisset; et Melanchthoni eodem anno non multis ante mensibus defuncto, elegia [gap: Greek word] scripta, [note: lib. 4. eleg. 4. ] parentasset. Elatus est, funus procurante I. Posthio, humeris octo artium bonarum Magistris; et ad D. Petri sepultus sine monumento, quo non opus habuit.

Poemata triennio post auctoris mortem a Ioach. Camerario collecta et publicata sunt; fidem apud posteritatem factura, quid ab illo exspectari debuerit; si longiorem ei vitam Deus annuisset. In medicis nihil, quod sciamus, editum ab ipso est, praeter theses Haidelbergae in medicorum acroaterio discussas, ut de concoctione, respondente Rascalono, et aliis.

Obitum viri ut doctissimi, ita memoria sempiterna dignissimi, lacrimis funeralibus et carminibus epitaphiis deplorarunt viri eius aetatis clarissimi, quae elegiis Lotichianis adiuncta. Nobis unum saltem de illis adscribere visum est D. Georgii Cracovii IC. quo curriculum eius perstrinxit: estque huiusmodi epitaphium:

Ossa sub hoc tumulo sacri sunt condita vatis
Lotichii: tener at spiritus astra colit.
Occubuitque novem decus immortale sororum,
Maxima Pegasidum fama sepulta iacet.
Proh! quantum ingenium, dulcedo quantaque morum
Sedit in illius pectore, nata DEO.


page 117, image: s149

Doctrinae studiis teneris excultus ab annis,
Ingenii fructus mox dedit ipse sui.
Ad ter quinque suos nondum pervenerat annos;
Cum tibi discipulus, docte Micylle, fuit.
Tunc tamen argutos norat conscribere versus,
Quales Naso tener, tuque Tibulle, canis.
Post vigor ingenii crevit crescentibus annis,
Nec contenta suo pondere Musa fuit.
Italiae primas illi tribuere poetae,
Illi visa utinam non ea terra foret!
Cessit Flaminius, concessit Cottaque palmam:
Castalion multo visus es inferior.
Hanc praeter laudem fausto quoque sidere Doctor
Ille Machaonia claruit arte potens.
Amplius haud talem natura effeta poetam
Proferet: ad finem nam ruit illa suum.
Ergo qui transis, tam docto mollia vati
Optes fata; brevi machina celsa cadet.

Moribus fuit candidis, modestis, iucundis; affabilis omnibus: in amicitia constans: diligentia singulari; ut qui a teneris circa lectulum libros habuerit, etiam de nocte commentandi causa: fortitudine bellica et philosophica insignis: irae tamen tenacior. Et quemadmodum ipse mordaci carmine perstrinxit neminem, ita et a nemine est laesus: vixitque secundum symbolum suum:

SIMPLICITER SINE STREPITU.

Haec de Lotichio perhibent I. Hagius Med. D. in narrat. de vita Lotichii: item poemata ipsius Litichii: Iacob. August. Thuanus l. 27. historiar. Plura de eo qui desiderat, adeat vitas Philosophorum Germanorum.

LAURENTIUS GRYLLUS.

LAurentium Gryllum, non Plutarchiani illius nominis, Landshutti in Bavaria natum accepimus. Hic cum a puero summe omnium doctrinarum fuisset studiosus: [gap: Greek word] suae fructus percepit uberrimos. Nam et in Philosophicis et medicis litteris eos fecit progressus: ut testimonium eruditionis summum cum applausu Asclepiadarum retulerit.

Verum cum rerum naturalium amore flagraret: et non solum ex frequenti bonorum auctorum lectione: sed etiam ex [gap: Greek word]



page 118, image: s150

ipsa cognitionem solidam desideraret: peregrinatione litteraria suscepta totam fere Europam peragravit: thermas, fodinas, varia aromatum emporia invisit; observatu digna observavit: causasque singulorum diligenter perpendit. Demum Ingolstadium Bavariae urbem primariam, Academia celebrem, reversus: in numerum publice litteras bonas docentium est cooptatus. Qua in professione dum studio curaque omni versatur: atque tam pro cathedra docendo, quam privatim commentando rem litterariam pro virili iuvare conatur: rebus terrenis eripitur anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo primo: constituto ante ex facultatibus propriis, stipendio liberali pro tenuioris fortunae studioso.

Scripta eius in bibliothecis haec recensentur: liber de sapore dulci et amaro: item de componendis medicamentis: de thermis. Commentaria in Dioscoridem inchoavit, sed morte praeventus, non absolvit. Adeo nulla non eruditorum mors est immatura.

Pantal l. 3. Prosop. Gesner. in bibliotheca.

IOANNES SINAPIUS.

FUIT Ioannes Sinapius Andreae Gruendleri medici, de quo supra, popularis, Suinfurti Franconiae oppido natus: nec solum patrie; sed etiam studiorum communione eidem iunctus: quod amicitiae vinculum habetur arctissimum.

In Germania a puero optimas artes ac disciplinas impense coluit: postea in Italiam profectus non uno in loco per annos complures substitit: gratus ubique carusque viris ea aetate doctissimis. Ac Ferrariae quidem dum commoratus est, Herculis Estensis Ferrariensium principis filiam Annam, bonis instituit litteris: quae condiscipulam tum habuit Olympiam Fulviam Moratam, rari sane exempli virginem; de qua alibi dictum.

Agnoscit ipsa cum praeceptorem epistola quadam, ubi ita: [gap: Greek words] ; a te primum Graecae linguae elementa et initium accepi.

Sub annum millesimum, quingentesimum, tricesimum sextum a Tubingensibus revocatus, cum ita res eius ferrent, abnuit. Hac de re ita [note: Lib. 4. epist. pag. 366. ] Camerarius ad Antonium Nigrum: Sinapius ad nos vocatus cessat, ut audio. Fortassis Italicam opulentiam cum nostra pauperitate commutare non vult, et sapit profecto.



page 119, image: s151

Tandem a praesule Wirceburgico, eodemque Franconiae duce invitatus, in patriam rediit: eique a cura corporis ac valetudinis esse coepit. Ibi cum anno quinquagesimo octavo, die decimo quinto Aprilis, Melchior Zobelus episcopus, ad ipsum pontem Wirceburgicum, sicaria manu appetitus, globoque traiectus esset: ipse morienti supremum pietatis officium praestitit: humi iacenti pallium substravit: commemoratione meriti Christi solatus est: utque interfectoribus suis ignosceret, hortatus. Annuit sublatis ad caelum oculis princeps: et mox inter humiles arbusculas sub dio in nudo solo exspiravit. Eodem in officio archiatri et apud successorem Zobeli, Fridericum a Winsperg permansit Sinapius: eique fidem et industriam suam ad vitae usque exitum constanter probavit.

Fatis concessit Wirceburgi anno sexagesimo primo, supra millesimum, quingentesimum: ubi ad tumulum eius hi versus leguntur.

Hem vester ille concidit Sinapius;
Lugete Musae! quem tulit Svinfordiae
Mater parenti consuli: Vos inclitae
Duxistis alti sub iugum montis deae:
Ubi Latinas Atticasque litteras
Felix puer cum lacte primo disceret.
Maiora Phoebus huic repente contulit:
Artem medendi, industrium ut iuvenem decet.
Hac ille carus regibus multis fuit:
Primum Renatae Franciae ad ripam Padi:
Deinde magno praesuli Zobellio,
Aliisque multis: atque cum prudentia
Praestaret, eloquentiaeque viribus:
Quintus loquentem comprobavit Carolus.
Nil ergo mirum, si modo Sinapius
Vivit: nec eius umquam abolebitur decus.
Mens sancta caelo continetur, anxie
Diem resuscitationis expetens;
Christo iubente quando spiritus suum
Corpus reducet: atque vivent mortui.
Vale viator: et memor Sinapii,
Cui bruma vitam, bruma funus attulit:
Vivumque trade mortuumque te DEO.

Fuit ipse magno vir ingenio, doctrinaque praestanti: et in aetate etiam ingravescente, suavitate morum et orationis singulari.

Amicitia usus est doctorum illius aetatis tam Germanorum quam Italorum: praecipue illius Camerarii, Gruendleri, Sturmeri. Filiam unicam habuit; quae Christophoro Elephanto IC. Caesarii consilii adsessori nuptui data: qua de re ita ad eum


page 120, image: s152

[note: lib. 4. epist. pag 361. ] Camerarius: Audivimus te filiam tuam in matrimonium collocasse cl. V. N N eam coniunctionem opto feliciter vobis evenire. Tibi quidem gratulor; quod gener obtigerit talis cuius tibi affinitas inprimis iucunda futura esse videatur.

Vertit quaedam Luciani; quae typis expressa exstant: scripsit patriae suae urbis Svinfurtensis historiam: Cosmographico operi a Sebast. Munstero insertam. Edidit etiam orationem adversus eorum ignaviam; qui litteras humaniores negligunt. Epistolae denique eius aliquot Olympianis insertae leguntur.

Tantum de Sinapio ex opusculis Olympiae Fulviae: Schardi tom. [reading uncertain: print faded] . 3 rerum Germanicarum: Camerarii epistolis: aliis.

IOANNES MOIBANUS.

DECRETO Senatus et rei pub. Vratislaviensis accersitus ad docendum Evangelium fuerat, anno Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo tertio, Ioannes Hessus Norinbergensis, vir sacrarum litterarum cognitione celebris et doctrinae laude; quam sapientia singulari, eloquentia admirabili, humanitate, diligentia in officio, et benefica voluntate in omnes tuebatur. Hic auctoritate sua perfecit: ut Ambrosius Moibanus, qui tum optimas artes Wittembergae ad Albim profitebatur, sibi adiungeretur tamquam [gap: Greek words] in coarguendis et populo extorquendis veteribus erroribus. Hoc parente, sacrae Theologiae Doctore, et pastore ecclesiae DEI, quae est Vratislaviae, ortus est Ioannes Moibanus, et editus in hanc lucem matre praestantissima femina Anna, ex antiqua et laudabili Bonicorum familia, anno Iesu Christi millesimo, quingentesimo, vicesimo septimo, die [note: Alii vicesimo primo. ] vicesimo septimo Februarii: cum in horoscopo esset vicesima tertia pars dodecatemorii virginis, sole occidente, in duodecima parte Piscium, cum Venere, praecedente hos Mercurio, ac in eo loco constituto, quem sideralis scientiae periti [gap: Greek word] appellant, in Saturni dodecatemorio atque trigono Iovis, cuius is [gap: Greek word] est, cum Iuppiter summum caeli culmen in geminis teneret. Qui [gap: Greek words] ad omnia summa significavit: ita [gap: Greek words] status iniquior, et [gap: Greek word] Lunae cum Marte in Scorpio, vitalem atque naturalem vim plurimum laesit.

In prima pueritia Hebraicas litteras a patre didicit: in schola autem a M. Andrea Winglero, ludimoderatore veteri atque


page 121, image: s153

optimo, et M. Balthasare Neandro, dexterrimo iuventutis informatore, in Latinis litteris et primarum artium studiis magna et accurata diligentia fuit eruditus. Domi quoque praeclaros habuit magistros, primum quidem Antonium Carchesium, virum in Graecis et Latinis litteris summum, iudicio politissimo praeditum, Musis atque Gratiis inprimis amicum, et ob iuris scientiam eximiam in Caesareorum consiliariorum numerum allectum: deinde Ieremiam Venetum, virum doctissimum et Rei p. Vratislaviensis singulare ornamentum. Hi eum in Graecis et poetica exercuerunt: Venetus etiam in Musica et Arithmetica ita instituit: ut per omnem aetatem informationis vis enituerit. Cum vero ad [gap: Greek word] singulares naturae haberet impetus; non solum studiose imitatus est bonitatem manus Boni Roeleri; verum etiam imaginem atque picturas exprimere est conatus. In eo quantum, nullo umquam magistro usus, naturae vi atque incitatione profecerit, quam praeclare suavitatem Lucae in colorib. miscendis et distribuendis, umbrarum atque eminentiae rationem Italorum fuerit imitatus; effigies praestantissimorum hominum, quas ille pictas reliquit, testantur. Ioannes quidem Crato adeo eius pictura fuit delectatus; ut aliquor eius specimina singularis [gap: Greek word] loco adservarit.

Ex patriae schola Wittembergam missus, cum supra quinquennium, summum virum et omnibus bonis carissimum, Philippum Melanchthonem, audivisset: honorem illum, qui bonarum artium Magistris tribui solet, quem numquam affectarat, sibi delatum recepit. Inde auctore et hortatore Melanchthone Noribergam abiit: ubi D Geuderi liberos privatim erudiit, ac multos versus Graece et Latine scripsit: qua in exercitatione si diutius fuisset versatus: haud dubie ad eum poetices gradum in utraque lingua pervenisset: quem non nisi summa ingenia, Musico impetu incitata, industria studii singularis adsequuntur. Erat illo tempore amplissimae Rei pub. Noribergensis medicus D. Cornelius Sittardus Coloniensis, vir in bonis litteris praeclare versatus, et amator praestantium ingeniorum maximus, qui plurimum re herbaria delectabatur. Cuius in cognitionem cum et Moibanus pervenire cuperet: coniunctissime cum Sittardo vivebat: et studiose descriptiones herbarum ex Graecis auctoribus, inprimis Dioscoride conquisitas, ita sibi notas reddebat; ut memoriter recitare posset. Vires etiam investigabat diligenter, et omni animi contentione adhibita, cum in universa philosophia praeclare esset versatus, ad rem medicam ferebatur. Id cum Crato in Germaniam reversus, et liberalitate atque benevolentia summa I. Baptistae Heincelii retentus, cognovisset: currentem, ut dicitur, incitavit; et quae ipsi ad artem medicam discendam rectissima videretur ratio, summa fide praescripsit.



page 122, image: s154

Cumque cuperet, ut initio optimos quosque praeceptores audiret; et ut in animis nostris nescio quae est praesagitio, subvereri ei in mentem veniret, ne Montano, qui medicae doctrinae illo saeculo facile princeps erat, idem, quod multis praestantibus viris contigit, anno climacterico nono accideret: omnem operam dedit; ut in Italiam quam maturrime proficisceretur: atque cum promisso teneretur; ut biennium adhuc Norinbergae subsisteret; quo pacto bona cum gratia se exsolveret, omnes vias est persecutus.

Ioannis itaque Baptistae Heincelii, litteratorum omnium fautoris maximi, gratia atque auctoritate est perfectum; ut Moibanus studiis filiorum D. Manlichii praefectus, eum illis in Italiam ablegaretur. Vixit igitur omni mente, cura, et cogitatione studiis artis medicae deditus Patavii atque Bononiae fere quadriennium; ac non modo praecipuos doctores audivit; verum cum propter Graecae et Latinae linguae peritiam hoc illi in proclivi esset: diligenter veterum scripta evolvit, et de praecipuis doctrinae partibus sententias doctissimorum virorum cognovit. Erat etiam in eo tanta ingenii agilitas, et memoriae bonitas: ut facile quae legeret vel audiret, observare posset. Proinde magna celeritate Italicam atque Graecam linguam, qua vulgo utuntur: ita addidicit: ut cum Italis et Graecis, de quibus vellet rebus, sermones cederet. Cumque in poetica, musica, et pictura singularem in modum excelleret, et scientiae suae documenta dedisset: in praestantium virorum, et praecipuorum artificum notitiam pervenit. Ac cum aliis plurimum, sibi perexiguum tribueret: ita eorum benevolentiam conciliavit: ut facile ab iis discere, et de eorum praestantia sua meliora facere posset. Sed a philosophis et medicis raro discedebat: qui quantum illius ingenio tribuerint, vel ex eo apparet; quod Maynetus, eximius philosophiae et medicinae professor Bononiae, librum suum [gap: Greek words] , versibus Moibani commendatum in publicum exire voluit. Scripsit ibidem aliquid de usu et abusu sensuum, erudite atque pie, quod libro proponeretur: sed an divulgatum fuerit typis, necdum constat.

Ut autem in rebus humanis nihil est ex omni beatum parte, et quemadmodum in Diphili versibus dicitur,

[gap: Greek section]

ita et ille in bonis rebus duo maxima accepit incommoda. Nam cum primum in Italiam venit; in morbum incidit Ioan. Baptista Montanus, propter quem ut tamquam dogmaticae


page 123, image: s155

medicinae restitutorem audiret, praecipue Italiam appetiverat: qui deinceps magno cum detrimento studiosorum purioris philosophiae et medicinae, rebus humanis est [note: A. 1551. d. 6. Maii at. 63. Ambrosius Moibanus moritur. ] exemptus. Tertio post anno, qui a nato Christo numerabatur millesimus, quingentesimus, quinquagesimus quartus, pater illius Ambrosius, peracto laudabili huius vitae curriculo, plenus consolationis ac spei aeternae vitae, Vratislaviae [note: d. 16. Ianuar. 1554. vide Vit. Theol. Germanor. ] obiit. Ut igitur sollicitudini matris subveniret; insequenti anno in Germaniam rediit; et de consilio Heincelii ac Manlichii, ad quorum tamquam parentum voluntatem conformare se studebat, cum de loco, in quo artem, quam recte didicerat, deliberasset, in patriam venit. Sed cum videret, omnia esse difficilia, atque mediocritatem et tranquillitatem rebus omnibus anteferret, locumque expeteret, in quo veterum scripta, sine quibus neminem neque doctum neque prudentem medicum fieri posse intelligebat, in otio evolvere posset: Ambergam Nariscorum se contulit; et Rei pub. operam suam dedit. Ceterum cum amici Augustam eum pertrahere cuperent: uxoria re eum pellicere conati sunt. Oblata igitur lectissima puella, honesto loco nata, cum bona natura nihil solitarium amet, semperque tamquam ad adminiculum aliquod annitatur, minime repugnavit: eamque sibi facile passus est

Connubio iungi stabili propriamque dicari.

Sed neque sic statim Augustae remansit; verum suam Estheram secum Ambergam deduxit. Instantibus vero amicis ut rediret; et stipendio publica auctoritate decreto: anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo octavo, quo D. I. Baptista Heincelius consulatus dignitatem fuit adeptus, Augustam commigravit.

In hac inclita re pub. cum summa laude integritatis, candoris, modestiae, sobrietatis, [gap: Greek word] , ac quod caput est, pietatis, ad extremum usque spiritum vixit. Initio cum nondum in hominum cognitione versaretur, neque se, more perverso et pervulgato medicorum, in quibus doctrinae parum, iactantiae multum est, ostentare atque ingerere posset aut vellet: ne Senatui ac Rei p. in vita otiosa videretur dedecori, convertendos sibi e bibliotheca publica duos libros Dioscoridis Anazarbaei ad Andromachum, de facile parabilibus medicamentis sumpsit. In quibus etsi nihil praeter empirica videret, eaque scriptione admodum depravata, et in dogmatico aliquo auctore operam sumere mallet: tamen cum nil quicquam argumenti medici reperiret in illa bibliotheca melius, atque horum collatione Dioscoridis libros, quos [gap: Greek words] scripsit, plurimum lucis accipere posse animadverteret: conversionis laborem defugere noluit.



page 124, image: s156

Postea vero cum optimi et sapientissimi homines perspicerent, eum in universa philosophia et veterum cognitione ita versatum: ut vix ulli scientia artis inferior videretur, usu autem et exercitatione, si vita suppeteret, facile plerosque alios superaturum: illius consilio in dubia vel adversa valetudine usi sunt. Fide autem summa, sollicita atque accurata considerantia, diligente cura, munus suum obiit: aequalibus numquam se praeposuit; nec seniorum est consilia aspernatus, Quamquam ne iis quidem rebus, quibus senex in Comoedia sine invidia laudem inveniri, et amicos parari censet; malevolentiae morsiunculas effugere ille potuit. Usque adeo verum est, quod veterum poeta quispiam scripsit:

[gap: Greek section]

Sed hoc quoque laudem ipsius augere atque illustriorem reddere ducimus. Irritabilis quidem et ipse erat, et commovebatur ardentius: verum placabilem se facile praebebat: quam agilitatem ac mollitiem naturae sapientissimus Cicero bonitatis esse affirmat.

Florebant eo tempore in re pub. illa vere Augusta multi doctrina et virtute praestantissimi viri, Heincelii, Hervvarti. Manlichii, Gassarus, Wolfius, alii; studiaque Mathematica eo loco vehementius, quam alibi excolebantur. Excitatus igitur Moibanus illorum studio, et inprimis Pauli Heincelii, viri excellentis ingenii, et ad omnes liberales atque magnas doctrinas nati ac apti, nec non Cypriani Leovicii, cuius valetudini afflictae atque iacenti in quodam animi cursu praedicabili, admodum profuit: quod intelligeret medicinae studia coniunctione harum ornari et adiuvari: ita in illis artibus brevi profecit; ut et diem emortualem non tantum coniugi suae; sed et sibi ipse praedixerit. Scripsit enim in quadam ad I. Cratonem epistola, se vitae illius, propter directionem, ut loquuntur, Horoscopi, ad oppositum gradum Martis, qui in octava caeli parte erat anaereta [sic], metuere: et hoc quoque addidit; suum Horoscopum, qui, ut coniugis, locus erat [gap: Greek words] , ad [gap: Greek words] videlicet oppositum Saturni devolutum. verum se nondum extra omne esse periculum: cum effectiones Saturni, propter tarditatem motus, sint diuturniores. Addidit et hoc: se scire nos in divina benignitate esse, vivere, et spirare; atque hic suos suaque omnia committere; nec ignorare, quis sit auctor vitae, quis dux, qui ex hoc miseriarum pelago in aeternum quietis et beatitudinis portum nos secure traducat. Non posse tamen non [gap: Greek words] superiorum causarum admirari, et FATALI quasi PICTURAE IN CAELESTI TABULA aliquid tribuere

Exiguo tempore post coniux eius Esthera, cum difficili partu


page 125, image: s157

enixa esset filiolum grandem ac validum, quarto a partu die, ac quinquennio et mensibus septem, quibus eam in matrimonio habuerat, quinquies peperisset, naturae debitum persolvit. Ipse animum a luctus acerbitate abducere conatus; pressit tamen altum, ut ille ait, [note: corde. ] mente dolorem; et igniculum desiderii optatissimae suique observantissimae coniugis acrius inflammavit. Itaque exhaustis et absumptis viribus cordis, paulo post exeunte Aprili, duplici [gap: Greek words] laborare coepit. Nec multis diebus febris haec eum habuit. Nam [note: alii 38. ] vigesimo octavo post obitum coniugis die, cum Luna ad eundem fere gradum, quem moriente coniuge tenebat, nona die Maii accessisset: cum vixisset annos triginta quinque, menses duos, dies sedecim, ex hac mortali vita, in aeternam beatamque magna alacritate, commendans se Filio DEI Servatori nostro unico, propter cuius meritum sibi aeterni Patris gratiam reconciliatam, et crimina condonata esse, consolatione divini Spiritus, considebat, excedens migravit, anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo secundo. Pridie quam animam DEO reddidit; haec verba animo hilari protulit: ita se divinae voluntati subiectum esse; ut si optio detur, nihil aliud optare velit, quam ut ex hac vita in sempiternam et caelestem migrare mox liceat.

Moriens versionem Dioscoridis [gap: Greek words] commendavit Achilli P. Gassaro; ac, ut Gesnero, de quo praeclare existimabat, absolvendum et perpoliendum librum mitteret, petivit. Id quod uterque fideliter praestitit. Diligenter etiam loca quaedam Galeni et Hippocratis emendavit: sed edita illa, quantum scimus, non sunt. In Dioscoridis [gap: Greek words] librum, mille modis depravatum, integritati restituit, collatis descriptionibus veterum medicamentorum: atque in isto labore usui inprimis ei fuit manuscriptus codex Oribasii: quem magnificus D. I. Iacobus Fuggerus liberalissime ex celebri sua bibliotheca concesserat. Prodiit etiam ex eius musaeo alexipharmacon praestantissimum, ut laudatur: quod ipse acceptum a cl. v. I. Cratone cum Gesnero, Tigurinorum physico et poliatro communicarat. Exstat id antidotum in Germanico libello, cui titulus Gifftjager; cura Wilhelmi Triphyllodacni edito, anno sexagesimo septimo.

Habuit Moibanus etiam in manibus vitae Rellisarii conversionem de Graeco vulgari; et alia complura, quae affecta reliquit.

Celebrarunt eum carminibus epitaphiis tum alii, tum Ioachimus Camerarius, magnus eius amicus, eiusmodi:

[gap: Greek section]


page 126, image: s158

[gap: Greek section]

Hieronymus autem Wolfius, medicum, astrologum, poetam, virum optimum; Graece Latineque doctissimum, hoc epigrammate deflevit:

Sic neque Musarum cultus, nec Apollinis artes,
Nec labor ingenuus, fata maligna movent:


page 127, image: s159

Si moveant; non te, Moibane, virentibus annis
In medio stadii mors rapuisset atrox.
Te neque Romani, neque Graii carminis usus;
Te non Uranie, non Hygiea iuvat?
Te non, quae cunctus sapientia continet artes,
Eripit a letho, culta subinde tibi?
Vana Dioscoridis reparandi cura facessit:
Herba tuum potuit pellere nulla malum.
Scilicet Orpheio traiectus pectora luctu,
Coniugis insequeris praegredientis iter.
Eurydicemque tuam repetis: sed portitor Orci
Te simul Elysia valle manere iubet.
Ergo manes fidae consortis amore potitus,
nec placet obscurum, quod relegatur, iter.
Et felix iam sorte tua mortalia temnis,
Possessor vitae Floridiorum operum.
Et tamen in terris volitat tua fama superstes:
Filiolique manent; mentis imago tuae
Pectoris atque utinam nova quae monumenta parabas,
Quae gravis Uranie, quae Panacea probent;
Edita te vivo superent! sed Gesner amicus
Non sinet haec turpi scripta perire situ.
Ille manus medicas sollers adhibere paratus,
Has, Moibane, tibi conferet inferias.
Te Cameraria Musa nitentibus inseret astris:
Manibus illa tuis aurea serta parat.

Suggessit nobis haec de Moibano, Ioannes Crato in epistola ad Conradum Gesnerum, Ped. Dioscoridis [gap: Greek word] praemissa: qua memoriam viri doctissimi, popularis et [gap: Greek words] amici ad posteros transmittere voluit.

MATTHAEUS [correction of the transcriber; in the print MATTAEUS] HEUSLERUS.

MAtthaeum Heuslerum magnus ille Ioachimus Camerarius dignitate et doctrina clarissimum virum perhibet, medicum eximium, sibique collegam, fratris loco dilectum. A puero summo ille ardore animi in ea studia incubuit: quae bonarum artium et humanitatis nomen habent. Ad haec non quasi evolans ad salutaris artis hominum in terris vitae professionem, super nominis dignitate et honoris titulo, tamquam arbore avicula consedit: sed multis vigiliis et sudoribus longo difficilique et arduo itinere, ad illam altitudinem nitendo pervenit: ut cum medicinae


page 128, image: s160

totius esset peritissimus; in una tamen parte illius, quam a secandis corporibus animantum, [gap: Greek word] appellarunt, perpaucos similes, superiores tunc quidem notos in Germania nullos habuisse videretur. Itaque decessione hinc ipsius damnum ingens fecisse Academiam Lipsiacam docti et boni senserunt: et cum dolore sunt confessi. Decessit autem anno Christi, si recte conicimus, millesimo, quingentesimo, sexagesimo tertio: funusque eius celebri conventu est cohonestatum.

Ioachimus Camerarius in oratione, quam Lipsiae in declaratione Magistrorum anno sexagesimo tertio, die quinto cal. Februarii habuit.

IOANNES KENTMANNUS.

DRESDAE Misniae oppido, et sede Electorali Ducum Saxoniae, et quae illi adiuncta, equili sumptuosissimo, atque armamentario instructissimo, nobili, in lucem editus Ioannes Kentmannus, anno, ut ipse [note: Praefat in lib. de calculis. ] prodidit, millesimo, quingentesimo, decimo octavo, Aprilis die vigesimo primo, in patriis scholis prima eruditae doctrinae posuit fundamenta; ac naturae inprimis considerationi sese dedidit. Ex Germania in Italiam profectus, Paduae per biennium praeceptoribus usus est viris clarissimis iuxta et medicis praestantissimis Ioanne Baptista, D. Francazano, D. Bellocato, D. Lando, D. Frizemelica, aliis. Ab eruditionis itaque copia non mediocri instructus, cum ad suos rediisset; res pub. Torgensis physicum medicum eum elegit, et salario honesto conduxit.

Cum autem sanis hominibus quasi pabulum quoddam sit, diligens contemplatio naturae: ipse in metallicorum cognitione otium tempusque contrivit non exiguum: atque in ea tantum quidem assiduitate, et explorandi studio profecit: ut quamplurimas fossilium species noverit: eorumque thesaurum multis impensis collegerit, paucis comparabilem. Habuit domi suae fossilium arcam variis pluteis distinctam, in qua fuere terrae, succi nativi, efflorescentes, pingues: lapides ex animalibus, fluores, silices, gemmae, marmora, saxa, ligna in saxa corporata, arenae, aurum, argentum [reading uncertain: print faded] vivum, aes seu cuprum, Cadmia metallica plumbago, py?ites [reading uncertain: print faded] , plumbum nigrum, cinereum, candidum, stibi, ferrum,?stomoma [reading uncertain: print faded] , marina varia. In eam hoc est Georgii Fabricii Chemnicensis, popularis et amici ipsius, epigramma:



page 129, image: s161

Quicquid terra sinu, venisque recondidit imis;
Thesauros orbis haec brevis arca tegit.
Laus magna est, tacitas naturae inquirere vires,
Maior in hoc ipsum munere nosse Deum.

Revera enim naturae cognitio mentes humanas ad Dei ipsius cognitionem deducit: et est paedagogia quaedam ad considerandas [correction of the transcriber; in the print confit mandas] honestas opiniones de artificis sapientia, qua apte rerum omnium formas cogitavit: de potentia, qua illas tanta pulchritudine fecit atque produxit: de bonitate denique, qua omnia conservat, et ad certos hominum usus destinat. Dedit autem Kentmannus ea in re mutuam cum clarissimo viro D. Gesnero, nostrate Plinio, operam, cui omnia sua prolixe obtulit.

Huius igitur amici sui intimi consilio et opera lucem viderunt nomenclatura rerum fossilium, quae in Misnia praecipue, et in aliis quoque regionibus inveniuntur: praeterea calculorum, qui in corpore ac membris hominum innascuntur, genera duodecim, depicta descriptaque cum historiis: item Germanica lingua librum edidit de pestis praecautione et curatione.

Superesse etiam dicuntur in bibliotheca Gesneriana doctissimi huius medici observationes historicae plantarum rariorum cum iconibus vivis: Nomenclatura item sexcentarum herbarum, quas illustrissimi principi suo Kentmannus erudite depictas in unum volumen congessit.

Finem vivendi fecit vir optimus et doctissimus anno Christi .......... [sic] In ea, ut hoc addamus, fuit opinione; nullam acerbiorem homini mortem accidere posse ea, quam calculi inferunt tormenta: ubi quis membris omnibus salvis, viribusque integris, violento impetu adigitur: ut animam indigne exhalet: id quod Friderico [note: Kentmann. l. de calcul. c. 8. ] tertio Saxoniae electori evenit, in cuius vesica lapis grandis fuit repertus.

Tantum de hoc medico ex praefationibus et scriptis Kentmanni ipsius: item bibliothecis.

ANDREAS VESALIUS.

FAMILIA Vesaliorum originem ex Cliviae civitate Vesalia, quae olim Phaesula vel Fesula, a celebri colonia Phaesulana in Italia, ducere scribitur: et tot continua serie medicos tulisse: ut artem in ea dicere possis diu cultam; quo perfecta tandem prodiret. Ioannes enim Vesalius medicus fuit Mariae; quae unica domus Burgundicae heres Maximiliano l. Caesari nupta.



page 130, image: s162

Hic Ioannes aetate ad senium inclinante Lovanium scribitur concessisse: ac ibi medicinam in otio litterato professus esse. Petrus deinde Vesalius medicus itidem fuit praeclarus: ut lucubrationes eius a matre huius, de quo agimus, servatae docet. Everardus praeterea Vesalius medicus commentarios scripsit in Rhasis libros, et in quattuor priores Aphorismorum Hippocratis sectiones: ac plura eius Mathematicae scientiae monumenta se habuisse Vesalius noster [note: Epist. de radice Chynae. ] affirmat. Andreas denique Vesalius huius nostri pater Carolo V. Augusto fuit a pharmacis: atque exhibitis Imperatori tabulis anatomicis filio huic suo aditum ad aulam patefecit.

Lucem autem in ista familia Asclepiadea primum adspexit hic Vesalius F. Andr. anatomicorum in Germania et extra eam princeps, anno reparatae per Christum salutis, millesimo quingentesimo, decimo [note: Alii tertio. ] quarto calend. [note: Alii prid. cal. Maii. ] Ianuarii, vel ut alii ultimo Decembris dodrante post horam quintam matutinam; Bruxellus nobili Brabantiae urbe.

A teneris liberaliter institutus, et Lovanii castrensi in Gymnasio Peripatetica philosophia imbutus, physicis potissimum visus est delectari. Praeterea puer etiamnum mures, talpas, glires, interdum etiam canes atque feles dissecare, et intestina rimari avebat: magno omine eius, quae in eo postea eluxit, anatomiae peritiae: quam ipse iam intermortuam in lucem revocavit. Naturae itaque genio obsecutus ad medicinae sese artem sic applicuit: ut in anatomicis parem vix ullum, ex omni antiquitate, superiorem certe neminem (Iacobo Silvio Ambiano pro Galeni honore nequiquam certante) repererit.

Anatomen igitur Basileae, Patavii, et in omnibus paene Italiae Academiis, publice exhibuit. Anno aetatis vicesimo octavo scripsit opus admirandum, de humani corporis fabrica: quo singula eius membra sic figuris expressit: ut oculis etiam subicere videatur. Editis illis commentariis: iudicio elegantium medicorum et antiquorum gloriam adaequavit, et recentioribus palmam praeripuit. Basileae etiam scripsit paraphrasin in nonum librum Razis ad Almansorem regem, de affectuum singularum corporis partium curatione. Item epistolam, qua docet venam axillarem dextri cubiti in dolore laterali secandam, anno Christi trigesimo nono supra sesquimillesimum. Aliam etiam epistolam, qua rationem docet propinandi radicis Chynae decocti: in qua anatomica multa tractantur: etsi titulus ea non promittat.

Ob istam nominis celebritatem artisque praestantiam a Carolo V. Imperatorum maximo, et eius filio Philippo II. regum potentissimo, medicus adscitus, valetudinis eorum


page 131, image: s163

summa fide diligentiaque curam gessit. Antequam Basilea discederet anno quadragesimo secundo supra milles. quingentes. corporis humani sceleton, artificiose a se paratum, artis et industriae suae specimen, adeoque hospitale munus, Academiae reliquit: quod etiamnum in Medicorum auditorio ibi visitur cum epigrapho eiusmodi:

ANDR. VESALIUS BRUXELLEN. CAROLI V. AUG. ARCHIATRUS LAUDATISS. ANATOMICARUM ADMINISTR. COMM. IN HAC URBE REGIA PUBLICATURUS VIRILE QUOD CERNIS SCELETON ARTIS ET INDUSTRIAE SUAE SPECIMEN ANNO CHRISTIANO M. D. XLVI. EXHIBUIT EREXITQUE. SEXTO POST LUSTRO FELIX PLATERUS ARCHIATRUS ET MEDICAE SCHOLAE ANTECESSOR CONATU NE MAIORE, AN MEL. SUCCESSU PRAECEPTORIS HOSPITALE MUNUS MARITARIT, FECUNDARIT, ET EXORNARIT, QUISQUIS ERIS SPECTATOR GRATIOSUS ET ERUDIT. IUDICATO.



page 132, image: s164

In aula autem Augusta summa cum felicitate artem suam exercuit, et plures extreme laborantes, atque [gap: Greek words] , ut poetae loquuntur, propinquos restituit. Quod si morbi vis naturam superare videretur: ipse quid futurum esset, statim praedixit: et saepe mortis horam ex signis definivit, nec falsus est: quod in Maximiliano, comite Burensi, anno quadragesimo octavo supra millesimum, quingentes. eventus probavit. Cum enim hic ex Angliam legatus rediisset: Bruxellis angina laborare coepit. Ibi Vesalius, qua fuit iudicii raritate; mortis horam aegroto, ac paene momentum praedixit. Buranus iam deplorata salute, convivium magno apparatu instrui iussit: et omni gaza ac supellectile argentea exposita amicos vocavit, Quibus cum, mensae assidens, dona liberalitate summa distribuisset: atque extremum vale, nihil commoto animo dixisset: inde lecto impositus, hora et momento a Vesalio praedictis, exspiravit.

Neque hic praeterire silentio debemus: quod in eadem illa aula accidit.

Habebat Philippus rex Hispaniarum filium Carolum, Caroli V. nepotem. Hic ex quartana aerem mutare iussus; et in arce quadam nobilem puellam corollas nectentem conspicatus, dum ludendi causa ad illam accurrit: virgo, in cubiculum fugit; pessulumque ostio obdit. Adolescentulus eo magis irritatus, in cubiculum praeceps per gradus effracta violenter ianua, delabitur; gravissimumque in capite vulnus accipit. Vocati chirurgi vulnus obligant; et consolidationi intenti, saniei effluxum negligunt. Itaque caput totum, tuberis instar, intumuit; et apoplectico similis puer aliquamdiu iacuit.

Tum demum rex, ut morituro extremum adesset filio, accersitus, Vesalium secum adducit: quem Hispani in superficie tantum corporis versatum, veri medici appellatione indignum esse calumniabantur. Is in deplorato unicam spem in sectione pericranii sitam affirmans, data sibi potestate a rege, tuber decussatim aperuit; et pus foetidissimum sensim evacuavit. Rediit igitur ad se puer, tamquam e profundo somno excitatus, ac vitae restitutae beneficium Germano medico se debere affirmavit.

Aulicae tandem vitae pertaesus, visendaeque Palaestinae studio atque religione ductus, nec non naturae mysteriorum cognoscendorum in regionibus longinquis amore flagrans; una cum Malatesta Ariminensi, terrestrium copiarum Senatus Veneti duce, Cyprum indeque Hierosolymam adiit. Post magno illo Gabriele Fallopio, Patavii vivis erepto, a Senatu Veneto in demortui locum, honorificis oblatis stipendiis evocatus, dum Italiam versus, mense Aprili, adnavigat, tempestate


page 133, image: s165

in desertum Zazynthi insulae angulum eicitur: ibique morbo correptus, et ope omni destitutus, in miserrimo tuguriolo, inter barbaros et agrestes homines, e vita discessit. Ab aurifabro, qui forte paulo post illuc appulit, agnitus, et ne esca feris fieret; vili funere est conditus ad D. Mariae, cum hac epigraphe:

ANDREAE VESALII BRUXELLENSIS TUMULUS, QUI OBIIT IDIBUS OCTOBRIS, ANNO CIC IC LXIV. AETATIS VERO SUAE [note: Verius L. ] LVIII. CUM REDIISSET HIEROSOLYMIS.

Est in eum et hoc Benedicti Ariae Montani, V. CL. tetrastichon:

Corporis humani qui membra minuta secaret,
Vesalio nullus doctior enituit.
Hic medicis auxit, pictoribus auxit et artem:
Dum subit internas, quae latuere, vias.

Ceterum itineris illius Palaestini aliam causam aperuit Hubertus Languetus, vir elogio graviss. a [note: Lib. 74. hist. sub ann. 1581. ] Thuano ornatus: epistola ad Caspar. Peucerum, medicum clariss. in qua ita: Fama est, Vesalium esse mortuum. Audivisti procul dubio, eum profectum esse Hierosolymam. Causa istius peregrinationis est mirabilis: ut ad nos ex Hispania est perscriptum. Commissus fuit curae eius quidam vir nobilis in Hispania: quem cum obiisse existimaret: nec satis percepisse causam morbi sibi videretur: petiit a propinquis defuncti, ut sibi liceret cadaver dissecare. Concessum est ei, quod petebat: cumque pectus aperuisset: reperit cor adhuc palpitans. Cognati mortui non contenti eum accusare factae caedis; accusant etiam impietatis apud Inquisitionem; existimantes, se ibi severiorem ultionem consecuturos. Cum constaret de caede; nec facile excusaretur error tam periti medici: voluit omnino Inquisitio de eo sumere supplicium: [note: Alii neque. ] vixque potuit rex sua auctoritate, vel potius suis precibus eum periculo tanto eripere. Tandem concessus est regi et toti aulae, pro eo deprecanti, ea conditione: ut ad expiandum illud scelus proficisceretur Hierosolymam; et ad montem Sinai. Datae Lutetiae cal. Ian 1565. haec Languetus.

Quanta autem in aestimatione etiam apud exteros fuerit Vesalius: vel hinc fremente invidia patet. Gabriel enim Fallopius Mutinensis, chirurgiae professor Patavinus in docendo [gap: Greek word] ; in medendo felicissimus; in secando expeditissimus, more inde etiam a Vesalio introducto, professionem et administrationem [correction of the transcriber; in the print admistrationem] anatomicam simul obiit. E tabulis autem sive


page 134, image: s166

schematismis, quos ad hoc ipsum concinnarat, docebat. Is igitur Vesalii numquam sine praefatione honoris mentionem fecit, parentem et restitutorem rei anatomicae, divinum quin etiam hominem appellans, e cuius fontibus suos ceteri rivulos deduxissent. Et ne ab affectu profectum putes, dissensit etiam ab ipso in multis magni momenti, sed philosophica modestia: id quod ex scripto eo, quo [gap: Greek word] sua tuetur, intelligere licet.

Calumniis autem aemulorum fuisse traductum: Ioannes Argenterius hisce [note: Epist. ad lect. operib. [correction of the transcriber; in the print , ] suis praefixa. ] indicat: An non etiam Vesalius a Caesaris aula et familia ob id propemodum est exclusus: quod adversus Galenum scripsisset? Quid non moliuntur adhuc in illum Galeni sectatores? quem profecto amare, non odio prosequi oporteret: si modo sensibus nostris magis, quam hominum praeiudicatae opinioni addicti essemus: spectaremusque, quantam utilitatem ex divino eo opere, quod de anatome conscripsit, non solum arti nostrae; sed et mortalibus omnibus attulerit.

Praeter illos VII. libros de corporis humani fabrica, scripsit et Paraphrasin in nonum librum Rhasis ad Almansorem.

Epistolam item, qua docet, venam axillarem dextri cubiti in dolore laterali secandam.

Epistolam aliam, rationem propinandi radicis Chinae decoctum: in qua plurima anatomica pertractantur.

Emendavit etiam translationem Anatomicorum aliquot Galeni librorum.

Chirurgiam eius magnam, recognitam et emendatam edidit in lucem Prosper Borgarutius.

Atque haec de Vesalio, Gymnasii Patavini lumine, Anatomes illustratore consummatissimo, Caroli V. archiatro et physico praecipuo ex Aug. Thuani hist. lib. 35. Zvvingeri theatro: Ioan. Schenk in obser vat. de capite humano: collectan. [correction of the transcriber; in the print collectaen. ] M. S. Laubani: vitis medicor. illustr. Petri Castellani, aliis.

MELCHIOR FENDIUS.

MELCHIOR FENDIUS natus est anno octogesimo sexto supra millesimum, quadringentesimum, in urbe Rhetorum; cui, quod Noricorum agros attingit, situs nomen dedit Norlingae. Quod equidem nomen argumento est, antiquissimam eam urbem esse; et tunc habitatam, cum Rheti et Norici ad Danubii ripas sederunt. Alii a Cl. Tiberio Nerone conditam existimant, et quasi Nerolingam dictam.



page 135, image: s167

In Fendio cum vigeret flagrantissimum politae doctrinae studium: non modo medicinam, sed eius etiam adiutrices disciplinas philosophicas, avide percepit. Lipsiam venit anno Christi supra sesquimillesimum quarto, adolescens annorum octodecim: ubi in familiam et consuetudinem receptus est medici, illo saeculo excellentissimi ac celeberrimi, Simonis Pistorii. Huius institutione plurimum se profecisse in doctrina Physica et Medica, ipse ad alios grato animo saepius confirmavit; ac insignem illius viri eruditionem, pari cum humanitate coniunctam, quoties in sermones eiusmodi itum est, mirifice depraedicavit. Nono anno post Wittembergam commigravit: cum fama illius scholae paulatim inclaresceret. Ibi anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo tertio, die Iulii tertio, promotore Iacobo Milichio, insignibus Doctorum medicinae ornatus est.

Etsi autem abfuit interdum ab Academia illa; et scholas aliquot oppidanas alibi, ut Torgae, et apud Variscos in oppido Plauensi, feliciter in illo efflorescentium studiorum saeculo constituit et rexit: tamen Wittembergae docuit annos non pauciores quam quadraginta. Enarravit initio Aristotelicos libros, magna cum laude et admiratione.

Postea in collegium Medicorum cooptatus, omnibus eam fidem, industriam, et assiduitatem praestitit: a qua vir bonus, et pietatis atque virtutis amans merito commendatur. Atque ut est [gap: Greek words] : ita et ipse libenter ac facile admittebat quosvis; et praestabat fidelem operam, quibus poterat, cupidissime.

Magistratum scholasticum, quem Rectoratum vocamus, ibidem saepius gessit: consiliis adhibitus suo loco sententiam sapienter dixit: adeoque privatim et publice studia discentum pro sua virili iuvit ac promovit. Sed postrema aetatis pars illi gravior accidit: quod multis ante obitum annis, ex cerebri siccitate et spirituum defectu, interdiu lucis et oculorum usum, noctu somni beneficium amiserat: ut mirati alii saepe sint; quae res eum inter omnia praesidia humana servarit tam diu: cum sit alimentum senili in corpore somnus praecipuum, et ipse alioquin cibi esset paucissimi. Exegit autem omne illud tempus, quo domi usura lucis privatus delituit et decubuit, audiendis contionibus et lectionibus sacris, et precationibus pro Ecclesia, pro re pub. pro salute et tranquillitate scholae Wittembergicae, cuius erat amantissimus.

Cum autem corpus marasmo senili paulatim consumeretur et tabefieret; malum etiam asthmate, pulmonis assiduo catarrhorum crudorum defluxu obstructi, augeretur; tandem eo suffocatus est: cum, reliquis viribus omnib. collapsis, multo ante [gap: Greek words] pulsuum iudicio, quod in exhausto et extreme emaciato corpore mirum fuit, paene usque ad halitum extremum, aequabilitatem


page 136, image: s168

moderatam conservasset. Valedixit itaque Academiae illi et rebus mundanis anno supra millesimum, quingentesimum, sexagesimo quarto, die octavo Novembris: cum DEUM religose colendo, et de plurimis in genere humano, sua opera medica, aliisque honestis officiis, bene merendo, vitam ad annum septuagesimum octavum usque produxisset.

Moriens testamento reliquit apud Academiam Wittembergicam annuas quaedam pensionis, erogandas in pios usus: quas postea gener ipsius Ioannes Hermannus Vratislaviensis, ibidem tunc medicinae professor, de suo reddidit ampliores. Sicut autem apud Latinum poetam par illud coniugum optat; ne alter alterius mortem videat:

-- -- quoniam concordes egimus annes;
Auferat hora duos eadem; nec coniugis umquam
Busta meae videam, nec sim tumulandus ab illa:

Ita et coniux Fendii, matrona honestissima Anna, cum ad annum fere octogesimum pervenisset: tertio a mariti obitu vertente mense secuta est [note: 1565. d 6. cal. Febr. ] eum, annis in coniugio tranquillo exactis fere quadraginta. Viderat cum marito superstes octo natorum funera, et unius filiae Agnes, quae anno sexagesimo tertio, die vicesimo octavo Octobr. pie obiit; et ex hac nepotis unici, Iacobi Hermanni, qui obiit mense Aprili anno sexagesimo quarto saeculi decimi quinti.

Et tantum de Fendio, ex tomo 6. programmatum Wittembergensium, et orat. saeculari habita anno sexcentesimo secundo.

HUBERTUS FABER.

HUberto Fabro patria obvenit inferior Germania, ubi circa annum millesimum, quingentesimum, decimum quintum honesto loco natus; cum prima linguarum et artium fundamenta feliciter iecisset, amore doctrinae et litterarum inflammatus ad exteros sese contulit: variisque in Academiis specimina suae doctrinae deposuit. Coniungere autem ipsi visum est, sicuti coniungenda sunt, Philosophiae et Medicinae studia: in quibus tantos etiam fecit progressus: ut Doctoris nomen adeptus, et medicorum ordini fuerit ascriptus.

Fama itaque de eo percrebrescente in medicorum Parisiensium collegium est cooptatus; ibique litteras meliores explicare iussus. Qua in functione cum aliquantisper, nec sine laude industriae ac doctrinae, versatus esset: Coloniam rediit, ibique et publice medicinam docuit; et apud aegros feliciter exercuit.



page 137, image: s169

Sua itaque tum eruditione, tum in rebus agendis dexteritate, animos sibi civium mirifice devinxit; et doctorum ac bonorum amicitia floruit.

Collegas habuit Bernardum Cronenbergium, Ioannem Echtium, Theodorum Birckmannum: cum quibus, ut paulo ante diximus, de communi consilio iussuque illius Rei pub. Senatus, Dispensatorium usuale pro pharmacopaeis Coloniensibus, congessit, anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo quarto. Plura quae scripserit aut ediderit, nondum reperimus, quemadmodum de die annoque emortuali nihildum certi inaudivimus.

H Pantal. l. 3. Prosopograph. D. Schenck in bibliotheca iatrica: alii.

WOLFGANGUS LAZIUS.

[note of the added by hand: p. 319. ] WOLFGANGUS LAZIUS Viennae Austriae anno a Christi nativitate, millesimo, quingentesimo quarto, seu, ut Eberus decimo quarto, die vicesimo primo Octobr. min. 24. post tertiam matutinam natus est. pater ei fuit Simo poliater et medicinae doctor: qui filium humanioribus artibus a puero imbuendum curavit. Postea medicas amplexus artes, doctoratus insignia ibidem consentientibus professorum calculis est adeptus. Philologicis autem et philosophicis potissimum deditus, non postremas in iis tulit. Viennam enim patriam suam adeoque totam Austriam fidelissime illustravit: scriptores rerum Graecarum, Romanarum, et Germanicarum eruit; explicavitque familiae Austriacae genealogiam: Pannoniae Chorographiam; variaque historiarum monumenta [orig: monimenta] consignavit.

Ob quae praeclara in rem publicam Christianam merita et egregia animi dona, Ferdinandus Augustus non solum in consiliariorum numerum adlegit: sed etiam equestri ordini ascripsit: amplissimisque honoribus affecit.

Exemptus est rebus humanis Viennae in patria sua anno sexagesimo quinto, post millesimum, quingentesimum, non ut plerique perperam, decennio ante; aetatis suae quinquagesimo primo.

Fuit et hic nostratium medicorum decus egregium, philologus, historicus, Romanarum et Germanicarum rerum scriptor celebris; antiquitatis indagator fidelis: professor in Academia patria primum artium liberalium: deinde medicinae per annos novemdecim continuos. Quo in officio, magistratus etiam summi munere functus, ea versatus est dexteritate ac fide: qua maiorem


page 138, image: s170

in viro bono desiderare nemo queat. Georgius Tansteterus mathematicus, is qui Maximiliano I. Imperatori mortem multis annis ante praedixit; de hoc etiam Lazio vaticinatus fertur; eum maximum futurum philosophum, medicum et variarum artium peritum: in quo quam verus fuerit vates, res ipsa et scripta loquuntur.

Edita.n. [abbr.: enim] ab ipso sunt varia, partim historica, partim philologica: ut; commentariorum rei pub. Romanae in exteris provinciiis, bello acquisitis, constituta libri duodecim. Hoc in opere traduntur limitum omnium restitutiones, praetoria, magistratus, munia tam militaria, quam civilia a summis ad infima, militumque genera universa, legiones quotquot Romanis umquam fuerunt, cohortes, equitatus, classes, navalia, stativa, coloniae; municipia, ornamenta, signaque pace et bello expressa, vestimenta omnis generis et arma; ritus denique cuncti, ludi, et sacra: opus quod totius historiae fundamenta, nodos, admirandumque ac ingens quoddam velut alveare complectitur.

Chorographia Pannoniae.

Decades duae de variarum gentium immigrationibus in Illyrici occidentalis tractum: in quo hodie Austriacae inferiores provinciae sitae.

Libri aliquot de rebus fortiter ac feliciter gestis a Ferdinando Romanorum rege, in Ungaria, Boemia, et Saxonia: in quo opere simul etiam maiorum eius successiones continentur.

Idem cum D. Lucretio conscripsit explicationem in Alvearium antiquitatis, id est, imagines et numismata antiqua, studio Ferdinandi Romanorum regis collecta.

Sunt eiusdem Lazii libri duodecim de aliquot gentium migratione, sedibus fixis, reliquiis linguarumque initiis ac immutationibus.

In genealogiam Austriacam commentariorum libri duo.

Declamatio, de artis medicae praestantia et dignitate, In renuntiatione Ludovici Marpegii habita.

Ab eodem scriptum de communione, item in Caroli M. Imperatoris Romani, aliorumque incerti nominis fragmenta de veteris Ecclesiae ritibus ac caerimoniis sunt edita.

Commentarius eiusdem rerum Graecarum, item tabulae imperatorum in aere exstantium, adhibita numismatum interpretatione.

Regni Ungariae archilogiae [sic] libri, de quibus primus tantum exstat, qui continet descriptionem Ungariae, montium, vallium.

Libri tres coniurationis Smalkaldensis constantes ex fragmentis et admissariis.

Pictura sive Mappa, in qua delineatum est bellum gestum ab Imperatore Carolo V. adversus Smalkaldenses.



page 139, image: s171

Liber sollemnitatum trium coronationum D. Maximiliani secundi.

Coronidis loco duo libet [orig: lubet] addere carmina; quibus Lazium hunc nostrates ornarunt. Primum est Georgii Logi equitis Silesii eiusmodi:

Pannoniae tepido tellus praedives ab Austro,
Austria cui nomen nobilis aura dedit:
Tot regum fecunda parens: tot quae dedit orbi,
Et dominos porro tempus in omne dabit:
Fecunda ingeniis quamvis tot corda virorum
Docta dedit; quorum nomina clara vigent:
Hanc tamen ante alios tam pulchre illustrat et ornat
Lazius Austriaci fama decusque soli.
Ipse suas artes decuit quem magnus Apollo:
Et geminae hinc cinxit frondis honore comam.
Namque idem medica ante alios excellit in arte:
Et canit Aonio carmina digna choro.
Quin mundi caelique vias, et sidera novit:
Terrarum et pulchra dividit arte plagas.
Idem et res gestas fecundo detonat ore:
Illustrat patriae dum monumenta [orig: monimenta] suae.
Subque oculis illam tabula tibi ponit in arcta:
Absens praesentem ut cernere rite queas.
Nomine quo multum patria haec sua debet alumno:
Quem non ingratum degeneremque tulit.
Debebunt reges illi, Germania et ingens:
Res gestas quorum et nomina prisca canit.

Alterum est Ioannis Silvestri, in quo per prosopopoeiam

VIENNA LOQUITUR.

Urbes egregias inter et inclitas,
Sublimi ferio sidera vertice:
Viennaeque feror nomine nunc, prius
Quum certum Fabiana
Nomen castra darent mihi.
Gaudebam titulo, nec minus alteri
Felici auspicio scilicet indito:
Quod successus idem comprobat optimus
Rerum. Nam placuit mox.
Ut Vindobona dicerer.
Me cives alii moenibus arduis
Ornant: ingenii dotibus ast meus,
Quas nullae poterunt diruere hinc vices
Rerum, dulcis alumnus
Doctor Lazius optimus.


page 140, image: s172

Ergo quem genui; quem gremio tuli:
Lucem cui tribui, quem simul extuli;
Ut scriptis peperit perpetuam sibi
Vitam: sic mihi vivens
Viennae dedit hanc suae.

Habentur de hoc eodem Lazio, quaedam in vitis Philosophorum Germanorum: quae, si quis vult, videat.

Haec desumpta sunt ex lib. 3. Prosopograph. Pantaleonis: Gesneri bibliotheca: elogiis doctorum virorum; aliis.

IOANNES LANGIUS.

SILESIAE civitas est Leoberga, non modo antiquitate et aedificiorum structura: sed et Re pub. prudenter constituta, proventu denique praestantium in omnibus artibus et disciplinis ingeniorum copioso, neutiquam obscura. Ea civitate ortus ex familia medicorum complurium ferace Ioannes Langius, anno octogesimo quinto supra millesimum, quadringentesimum, post patriae scholam, ad uberiorem ingenii cultum capiendum Lipsiam fuit ablegatus. hac in Academia multos annos et discendo et publice privatimque docendo utiliter exegit; philosophiae et artium liberalium Magister, anno decimo quarto supra sesquimillesimum, a Petro Wirthio consobrino, creatus. Praeter professionem ibi publicam, qua Procli sphaeram, et reliqua Cosmographiae rudimenta, frequenti discipulorum consessu est interpretatus; aliarum quoque functionum scholasticarum munia, ut rectoratum anno decimo octavo saeculi decimi quinti, laudabiliter sustinuit, ea fide et diligentia: ut omnibus carus et acceptus esset. Ibidem praeter alios habuit tunc assiduum auditorem, magnum illum Ioachimum Camerarium: qui doctoris sui, in explicando praesertim Plinio, quem delicias suas appellare erat solitus, industriam et sollertiam saepissime pro lectione praedicavit; ut non parum se opera illius fuisse adiutum publice testaretur.

Sed cum Langius, maiorum suorum exemplo, Philosophiae cognitioni Medicinae studium mature adiunxisset: in Italiam abiit, augendae in eo genere doctrinae causa, ac Bononiae clarissimis medicis carus, Pisis Hetruriae demum ab eodem ordine summum Docturae gradum est consecutus. Audivit in Italia medicos excellentes plerosque, tum summi nominis eo saeculo virum Nicolaum Leonicenum; Dioscoridis illustratorem: qui


page 141, image: s173

annum aetatis attigit nonagesimum sextum, cum amplius sexaginta annos Ferrariae docuisset. Hic dixit, se viridi vegetaque uti senecta, quia castam iuventutem virili aetati tradidisset: ediditque opusculum, in quo omnibus aegris salutem et vitam restitui conciliarique posse docuit. Bononiae autem operam dedit Ludovico de Leonibus; medico, et Petro Aeginetae, ex Aegina Graecorum in Peloponneso insula nato: quo praeceptore in Graeca lingua est usus. Praelegit tunc lepidissimas Aristophanis comoedias [correction of the transcriber; in the print comaedias]; ac Langium hunc nostrum et Leonem Pontificem linguae illius rudimenta docuit. Diebus item canicularibus aliquando, cum Musarum ferias inerti otio perdere nollet: comitibus aliis Germanis, medicinae commilitonibus, celebriora Italiae litterarum Gymnasia perlustravit: et quam curandi morbos, docendique medicinam methodum unumquodque observaret, exploravit.

In patriam reversus, Palatiique Rhenani Septemviralis archiatrus factus, Haidelbergae medicinam cum laude fecit multis annis: fuitque summis et maximis principibus, ac sacri Romani Imperii Electoribus [note: Ludovico. ] quattuor a cura corporis fidelissime, felicissimeque. Illustrissimum principem Fridericum II. triginta septem annis amplius comitatus, varia peregrinationis discrimina adiit. Cum eo enim non semel Hispanias, Italiam, Galliam, et fere maiorem Europae partem peragravit, cum temporis et studiorum, ut ipse scribit, non levi iactura. Bis etiam cum illo copiarum Romani Imperii duce contra Solimannum, immanem ex professo Alemannorum hostem, in castris meruit: ae saepe exitiales ab ipso, uti et aliis Palatini stemmatis ducibus, morbos, quibus domi forisque affligebantur, DEI ope depulit. In [note: Lang. lib. 2. epist. 28. ] Hispaniensi illo itinere, ut [gap: Greek words] hoc addamus, cum regnum Granati in ardenti caniculae aestu peragraret, mane usus est pane in generoso vino macerato: unde constanti virium robore: cum aestum tum labores, nulla fere urgente siti vel fame, ferre potuit.

Rebus humanis Frid. II. electore exempto [note: A. 1556. d. 26. Febr. aetat 74. ] cum Otho Henr. patruo successisset; Langium, quamvis aerumnosis curandorum aegrorum laboribus effetum, ac febrili calore ex maerore defuncti sui principis languidum, sua sponte in ministrum adoptavit; et in senatum eorum, qui ei a consiliis, legit: omnique laborum, quos per aetatem viribus exhaustus, ferre vel obire non posset, immunitate, ac quasi emeritum rude donavit. Hunc principem erysipelatis zostere a lumbis ad genua usque circumdatum, ac febre continua ad delirium usque [note: lib. 1. ep. 32. ] aestuantem, incisa utriusque pedis saphena, adhibitis quoque, quae febrim restinguerent, DEI auxilio, a morte vindicavit.



page 142, image: s174

In pestifera quoque lue, per Palatinatum grassante; multos, de quibus iam conclamatum erat, methodo sua curavit: plurimosque aliis morbis gravissime laborantes feliciter medicina et arte adhibita levavit et liberavit: interque eos [note: lib 3. epist. 5. et 2. ] episcopum Ratisbonensem apostemate in peritonaeo laborantem; adolescentem generosi stemmatis et indolis, de supremo domus tabulato, novem orgiarum dimensione alto lapsum supra solum lapidibus stratum; uxorem illustris et generosi comitis Philippi a Westerburg a puerperio cordis palmo et sinistri brachii succussione vexatam; aliosque [gap: Greek words] propinquos, summi Medici ope, ad sanitatem reduxit.

Cumque ita et patriam celebriorem multo reddidisset: et nominis famam ac gloriam sibi conciliasset immortalem, vere [gap: Greek words] , et alter quasi Podalirius, aetatis suae octogesimo anno completo, e vivis excessit Haidelbergae, anno sexagesima quinto saeculi decimi quinti, die vigesimo primo Iunii, ibidem in aede sancti Spiritus sepultus.

Fuit praesentibus carus: posteris etiam admirandus. heredem non modo opum et fortunarum amplissimarum; sed etiam doctrinae ae virtutis habuit Georgium Wirth, philosophiae et medicinae doctorem, olim Caroli V. et Philippi II. regis Hispaniarum Medicum, cognatum suum: cuius Langius amitae magnae fuit filius. Amitam habuit, ut ipse scribit centum et decem annorum.

Corpore fuit bene compacto, sed obesiore: moribus festivus et gravis; in colloquiis comis ac iucundus. Invitatus aliquando ad mensam a suo principe cum aliis consiliariis, cum secundae mensae bellaria apposita essent; ipse griphum de more antiquorum dissolvendum proposuit hoc Theognidis distichon:

[gap: Greek section]

h. e.

Iam enim me vocavit marinus domum defunctus,

Mortuus vivo loquens ore.

Quod de conchis instar umbilici orbiculatibus, vel marinae cochleae aut limacis testa, qua veteres pro salpinge seu tuba utebantur, poeta [gap: Greek word] protulit. Et cum Ioannes Carocalla griphum explicare non posset: Langius in eius cyathum vini salem iniecit. Id ceteri convivae videntes, ipsum vel ut plusculum appotum, vel ut inter principes parum civilem, torve adspexerunt. Tum Langius: nil a se temere factum; sed se veterum consuetudinem secutum, apud quos moris fuisset: ut qui griphum propositum dissolvere non potuisset, poculum salsuginis humore mixtum uno exhaurire spiritu cogeretur. Et hanc se illi poenam statuisse. Casei praeterea eduliis maxime fuit delectatus [correction of the transcriber; in the print desectatus], adeo ut nulla abierit dies, qua non mensa eius caseis


page 143, image: s175

fuerit onerata: utque caseum a calumnia medicorum et noxae infamia vendicaret; primam inter fercula [gap: Greek word] laudem his versiculis ei [note: lib. 2. ep. 30. ] tribuit:

Caseus exosus medicis, qui munera lactis,
Fetusque ignorant qualis et unde cibus.
De massa lactis mihi sunt ientacula frugi:
Sobria post cenam caseus esca mihi.
De massa lactis mihi fercula mille parantur,
Quamvis nec rutilo splendeat igne focus.
Impia militibus Martis qui castra sequuntur
Hoc nullus poterit promptior esse cibus.
Nautis velivoli qui sulcant aequora Ponti
Ocius asparagis caseus esca venit.
Grataque de nostris inter bellaria mensis
Fercula, quae nullo sunt operata foco.

Improbavit et saepius graviter [note: lib 1. ep. 36. ] invectus est in astrologorum nostri temporis ephemerides: quibus illi, ut imperitus aliquis calceolarius, ex una forma omnibus calceamenta conficit, ex eadem anni constellatione hominibus, etiam sub diversissimo caeli themate natis, qua die secare venam, corpus pharmaco purgare, cucurbitulis aut hirudinibus sanguinem emungere, infantes ablactare, mercari, peregre proficisci, novas induere vestes, caput et barbam radere, resecare ungues, faustum vel infaustum sit, indiscriminatim omnibus praescribunt. Taceo, quod bella, principum mortes, annonae caritatem [correction of the transcriber; in the print cairatem], et nescio quid non, perfricta fronte praedicere non erubescunt. Probavit autem huiusmodi ephimerides; quae siderum ortus et occasus, ac tempestates, eclipses, diesque mysteriorum fastos et nefastos indicarent. [note: lib. 2. ep. 23. ] Oderat item vehementer duos impostorum ordines: quorum primi Uromantes dicuntur, ex lotio divinatores, qui ex solo urinae iudicio de substantia et causa aegritudinis, ob vile pretium, quo nec triobolare scortum prostat, audacissime divinare quidvis non erubescunt: qui sunt in Re pub. aegrorum pernicies, rei medicae calamitas, et Libitinae praesides. Alii sunt et dicuntur receptarii; qui a pharmacopaeis et Chymistis tot Receptorum, ut vocant, coemunt aut colligunt fasciculos; ut iis plaustra onerare possint. Hi, neglecta morborum per causas naturales cognitione et dignotione, experimenta sola consectantur: et ut [note: lib. 29. e. 1. ] Plinius vere, discunt periculis nostris, atque per experimenta impune mortes agunt.

Chirurgorum quoque vulgus imperitum idem saepius est detestatus: qui omnium bonarum artium ignari, nec articulorum humani corporis fabricam, nec naturalem instaurati membri situm doloris expertem, aut ligaturas aptas vel suturas noverunt: ac


page 144, image: s176

miseros cum crudeli membrorum divulsione ita vexant aegros; ut nullus carnifex nebulonem torturae subiectum acerbius possit: quin spasmo aut convulsione, aut phlegmone accedente, patientem deserere coacti, ridendo illius mollitiem causantur. Iidem perinde peccant et errant cum pernicie infinitorum hominum, in caeca cranii fractura, in curanda vulneris articulorum phlegmone, in lingua causone adusta, et aliis. In votis igitur unice habuit; ut Medicina in integrum restitueretur, exactis omnibus impostoribus, agyrtis, circulatoribus, monachis apostatis, perfidis et Christiano nomini infestis Iudaeis, indoctis parochiarum sacrificulis, chymistis carboniperdis, vetulis fatidicis, et id genus aliis, quorum culpa divina scientia apud quosdam male audit.

Mortem viri eximii et medici vere [gap: Greek words] luxerunt, et epicediis deplorarunt ex eruditorum choro permulti; inter quos et Mart. Praetorius, cuius carmen hisce clauditur:

Quantum inter reliquos argentea lilia flores
Aureolas tollunt, vere tepente, comas:
Tantum Paeonios caput extulit inter alumnos,
Summus Apollineae Langius artis honor.

Reliquit monumenta ingenii sui egregia, referta eruditione, et rerum scitu dignissimarum explicatione varia et rara: inter quae principem locum tenet epistolarum medicinalium opus miscellaneum, in senecta ab ipso scriptum: cuius lectio non solum medicinae; sed omnis etiam naturalis historiae studiosis plurimum emolumenti sit allatura.

Scripsit praeterea generalem ac compendiariam curandae pestis methodum, amicorum precibus compulsus.

Habuit domi quoque duodecim Roman. mensium fastos, in antiquis monumentis Romae repertos, una cum Cl. Ptolemaei de inerrantium stellarum ephemeridibus et significationibus, a Nicolao Leoniceno Latinitate donatos.

Fuerunt ab ipso etiam consilia medica collecta; quorum in epistolis [note: lib 1. ep. 3. sub finem. ] meminit: sed an lucem ea viderint, ambigimus. Videndae igitur bibliothecae,

Haec de hoc Langio ex Nicolai Reusneri praefatione epistolarum medicinalium operi praefixa, et ex epistolis ipsius Langii sparsim: Gesneri biblotheca, aliis.



page 145, image: s177

BURCARDUS MITHOBIUS.

HAMBURGUM, urbem Saxoniae liberam, Mithobius patriam habuit: ubi a teneris ad litteras adhibitus, felices admodum in iis fecit progressus. Postea ad medicinam animum applicuit: inque ea [gap: Greek word] summum est cum Nuzeno consecutus. Docuit deinde eam artem publice in Academia Marpurgensi. Post in aulam Hassiae Landgravii evocatus, fidem et industriam in medendo omnibus luculenter probavit. Ex aula Hassiaca Mundam, ducatus Brunsvicensis oppidum ad Visurgis et Fuldae confluentem, medicinae faciendae causa, commigravit: ubi etiam inter vivos esse desiit anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo quinto, die decima sexta Augusti. Huiusmodi eius curriculum P. Nigidius, in descriptione professorum Marpurgensium hoc epigrammate delineavit:

Burcardus celebris doctor Mithobius, olim
Gymnasii nostri splendida fama fuit.
Post accersitus nitidam pervenit ad aulam;
Coepit ubi vitam degere deinde suam.
Hic medica multos a morbis arte levavit:
Quis cum iudicio pharmaca tuta dedit.
Hassiaco fuit acceptus quandoque leoni;
Ipsius quoties aula petisset opem.
Moribus hic placidis, cunctisque affabilis ultro;
Sincera studuit mente iuvare bonos.
Nuzenum coluit, ceu iunctum sanguine fratrem;
Illi Thesaeo foedere iunctus erat.
Hi duo doctorum titulos meruere decoros:
Quos et ceperunt, praemia pulchra, simul.
Mundae exspiravit, Fuldae qua flumina Verrae
Immiscens gelidam spectat uterque plagam.
Hectora praeclaram sobolem post fata reliquit;
Insignem medicum, dives Hanofra, tuum.

Scripsit stereometriam, artem docentem certas dimensiones corporum ratione mathematica, ac virga stereometrica, cum dimenso aequatorioque desuper affabre confectis. Exstat eiusdem compositio annuli astronomici. Item libellus Germanicus, de quodam fonte in Spigelberg, maximarum virtutum.

Tantum de Mithobio ex elogiis doctorum virorum: Petri Nigidii catal. prof. Marpurg. Gesneri bibliotheca [correction of the transcriber; in the print bliotheca], aliis.



page 146, image: s178

CONRADUS GESNERUS.

NATUS est Conradus Gesnerus Tiguri, celebri et totius Helvetiae primaria urbe, anno supra millesimum, quingentesimum, decimo sexto. Pater ei fuit Ursus Gesnerus, pellio, mater Barbara Friccia, parvis ambo opibus; sed integrae et honestae famae; qui liberos complures assiduo suo labore aluere et educavere. Ab his puer admodum, pro more patriae, scholam frequentare iussus, prima rudimenta litterarum, et utriusque linguae Grammaticen didicit, Thoma Platnero, Theodore Bibliandro, Osvvaldo Myconio et Petro Dasypodio, viris clarissimis [correction of the transcriber; in the print clarismis] praeceptoribus: qui tum quidem scholae Tigurinae praefuere; postea vero propter singulares virtutes, et excellentem eruditionem, cum apud Helvetios, tum alibi maiores honores adepti sunt. Nam Bibliander apud Tigurinos multis annis, singulari eruditione, et diligentia sacras litteras interpretatus est. Myconius vero Basileensi ecclesiae postea cum laude praefuit; et eiusdem civitatis scholam Platnerus magna fide ac eruditione est moderatus. Dasypodius vero in celeberrima schola Argentoratensi aliquamdiu magna cum laude Graecas litteras docuit.

Apparuit in Gesnero adhuc puero praeclara indoles; et in tenera adhuc aetate ingenii vis et praestantia insignis: verum cum pater, qui plures liberos, opes nullas habebat, illum studiis dicare non posset, delectatus praeclara eius indole Ioannes Iacobus Ammianus, Latinae linguae et oratoriae in schola Tigurina professor, eum ad se recepit domum suam; et per triennium liberaliter fovit, atque familiariter instituit. Eo tempore audivit ipsum Ammianum et Rodolphum [correction of the transcriber; in the print Rodolpum] Collinium Graecae linguae doctorem; qui tum Quintiliani oratorias institutiones et Plutarchi vitas interpretabatur; et se in Dialecticis et oratoriis praeceptis, inque Graecae linguae studio, quo plurimum afficiebatur, diligenter exercuit. Secutum est paulo post civile Helvetiorum bellum; ac altero praelio, quod non longe a Tugio, in monte vicino commissum fuit, pater illius caesus est, cum ipse quindecim tantum annos natus esset.

Mortem patris excepit morbus gravissimus aquae intercutis, quo aliquamdiu affectus fuit: sanitate autem vix recuperata, cum mater vidua, quae praeter ipsum plures liberos habebat, sumptus studiorum suppeditare illi non posset, patria praeterea


page 147, image: s179

bello nuper afflicta, desperaret domi se Maecenatem adipisci posse; Argentoratum descendit: et ibi aliquot mensibus optimo viro Wolffgango Fabricio Capitoni inservivit; apud quem in Hebraeae lingua, cuius rudimenta domi hauserat, mediocriter profecit.

Inde in patriam reversus, publico stipendio auctus est, et in Galliam missus una cum Ioanne Frisio, quem primum studiorum societate sibi coniunctum, postea semper fratris loco habuit. Biturigas ergo profectus, per annum paedagogum illic egit: quo tempore alios docendo multum etiam ipse profecit. Nullum enim vacuum tempus sibi elabi patiebatur; quo non Latinis et Graecis auctoribus legendis occuparetur.

Annum Biturigibus cum exegisset; mox se Lutetiam Parisiorum contulit, urbis illius et Academiae celebritate commotus. Quo in loco etsi magna doctissimorum hominum, qui publice bonas litteras docebant, copia erat, et illi in audiendis his diligentia et assiduitas non deerat; tamen ipse, sicut apud amicos saepe postea conquerebatur, et scriptum etiam reliquit, tantos quantos oportebat in studiis fructus illic non percepit: propterea quod adolescens adhuc inopia quadam consilii, nullum certum genus studiorum sequeretur. Captus enim studiorum amoenitate, magna quadam vi ingenii per omnia auctorum genera pervolitabat; Graecos, Latinos, poetas, oratores, historicos, medicos, philologos, forte quod iuvenili audacia, omnia simul animo complecti se posse credebat: tum etiam ut vicissitudine varietateque lectionis animum demulceret: quare etiam necesse erat in tanta varietate, multa ipsum transilire, et paucos admodum libros integros perlegere. Fuit itaque hoc praeter inopiam alterum solidae eruditionis impedimentum, incerta studiorum fluctuario et scopi ignorantia; in quo tamen ingenii simul vis quaedam divina et naturae bonitas apparet, quod ex tot impedimentis eluctatus, solidam ipse et praeclaram eruditionem adeptus est nihilominus; quam illi, quibus omnia a pueris ex voto obvenere. Est hoc quoque ingenui animi praeclarum exemplum, quod ipsum non puduit iuveniles errores, cum apud amicos, tum etiam in publicis scriptis agnoscere et fateri: ac suo exemplo adolescentes admonere, quomodo rectius studia sua instituere debeant.

Ex Gallia deinde Argentoratum rediit; quod illic haberet amicos viros bonos et homines doctos: quorum ope sperabat se in tanta frequentia studiosorum posse locum aliquem nancisci, publice aut privatim docendi; verum a senatu scholastico


page 148, image: s180

in patriam revocatus paruit; et paulo post, nescio quo consilio, uxorem intempestivius duxit, nondum plene viginti annos natus. In scholam itaque detrusus, pueros rudimenta Grammatices aliquamdiu docuit: interim domi, quoties illi a schola otium erat, medicorum libris operam dabat. Etenim natura ad medicinae studium quasi rapiebatur.

Scimus enim in singulis paene artibus excellentes artifices nasci; et ingenia tum maxime valere, cum ad illas artes applicantur, ad quas natura propendent. Accedebat deinde ad naturae inclinationem puerilis institutio. Avunculum enim habuit Ioannem Fricium sacerdotem, rei herbariae peritum, qui hunc nepotem suum, quem ob ingenium singulariter amabat, a pueris in herbarum cognitione instituit et exercuit. Quae autem a teneris discimus; illis deinde maxime per omnem vitam afficimur. Itaque non mirum est Gesnerum tanto studio postea in plantarum cognitionem incubuisse; cum huic rei a puero se dederit.

Tum igitur eum in scholam quasi in pistrinum quoddam detrusus esset, non intermittebat medicinae studia. Quare paulo post ab hac molestia liberatus, eodem quod domi habuerat stipendio Basileam missus est; quo studium rei medicae feliciter continuaret. Ibi cum operam medicinae daret, simul etiam sese in Graecae linguae studio diligentissime exercuit; quod videret medicos et Philosophos praecipuos, qui Graece scripsissent, absque huius linguae cognitione, ex interpretum etiam doctissimorum translationibus, non ubique satis intelligi posse.

Quare ut eodem tempore et una eademque opera, cum studiis, tum sumptibus rei domesticae consuleret: qui uxore ducta necessario augebantur; Lexicon Graecolatinum auxit, ingenti accessione illi addita ex Phavorini Camertis Graecolexico locupletissimo; quod tum primum in lucem prodierat. Sed hic optimi viri labor et primus studiorum eius partus, magna ex parte periit. Nam typographus, ut plerique huius ordinis homines, potius lucro suo quam commodo rei litterariae student; maximam partem accessionis ommisit, forte ut aliquid novae accessioni et editioni secundae reservaret: aut nescio quo alio consilio. Nam paulo post hanc editionem typographus mortem obiit, et simul Gesneri labor periit: qui suum exemplar recuperare deinde numquam potuit.

Eo tempore, cum annum unum Basileae mansisset, oblata est illi conditio Graecas litteras profitendi Lausannae ad lacum Lemannum: quo loco senatus Rei pub. [correction of the transcriber; in the print , ] Bernensis scholam tum instituebat, liberalia stipendia professoribus offerens. In ea schola vixit triennium, carus et acceptus clarissimis viris,


page 149, image: s181

Petro Vireto et Beato Comiti ministris Ecclesiae, Himberto professore Hebreae linguae, et Ioanni Ribitto, qui ipsi in professione Graecae linguae successit: quorum amicitiam non modo tum praesens, sed postea quoque absens, ad obitum usque grata memoria studiose conservavit et coluit. Hoc triennio plus quam antehac otii nactus: etsi Graecam linguam profiteretur; tamen in ea se hactenus ita exercuerat, ut haec professio nullum illius studiis impedimentum afferret: tum igitur se diligentius in medicina exercuit, et praeter domestica studia libellos quosdam medicos in lucem edidit: partim a se conscriptos, partim e Graeco translatos, partim in epitomen redactos. Illic enim scripsit catalogum plantarum, in quo earum nomina secundum ordinem alphabeti proposuit, Latine primum, additis e regione Graecis, Germanicis et Gallicis atque etiam vulgaribus pharmacopolarum nominibus. In hoc catalogo secutus est doctissimos homines, Ioannem Ruellium, Leonhardum Fuchsium, Hieronymum Tragum, quorum libri de plantis publice exstant: ita tamen, ut ubi illi visum est, ingenue sententiam suam protulerit, quamvis vel ab aliquo horum, vel ab omnibus sibi dissentiendum esset: quin etiam ipse multa ab ipsis ante non observata animadvertit, et litteris mandavit.

Congessit praeterea brevem historiam plantarum enchiridii forma, descriptionibus plantarum desumptis ex Dioscoride: et si quae forte ab illo omissae essent, ex Theophrasto, Plinio, et recentioribus Graecis: facultatibus ex Paulo Aegineta, et nonnumquam ex ipso Galeno aut Aetio quam brevissime ascriptis. Conscripsit etiam eodem tempore ex Dioscoride et Mesuaeo apparatum et delectum simplicium medicaminum alphabeti ordine, cui adiecit universalia Pauli Aeginetae praecepta, de medicamentorum secundum genera compositione. Compendium quoque scripsit in Galeni libros de compositione medicamentorum secundum genera et in eiusdem libros de compositione medicamentorum secundum locos affectos a capite ad calcem: collectis universalibus praeceptis, et superflue dictis et particularib. plerisque compositionibus remotis. Edidit quoque eo tempore alios praeterea libellos, quos hoc loco non necesse est commemorare, quando non tantum publice exstant, sed insuper ab ipso, tum in Bibliotheca, tum epistola ad Gulielmum Turnerum de libris a se editis, ordine omnes commemorantur, de quibus scriptis iudicium pones lectores esto.

Postquam triennium in his studiis Lausannae commoratus fuisset, ut cognitionem rei medicae, quam hactenus tantum fere domestico et privato studio sibi comparaverat, augeret et confirmaret,


page 150, image: s182

profectus [correction of the transcriber; in the print peofectus] est Montempessulaenum, quam alii Menopolim, alii Monspelium nominare malunt, urbem studio medicinae tota Gallia celeberrimam. Sed illic non ita diu mansit: quod neminem ex doctioribus medicis reperiret; qui se domi hospitem reciperet. Existimabat enim et quidem vere, ex domestica insignis alicuius medici consuetudine, plus sibi doctrinae accessurum; quam ex eiusdem vel cottidianis publici praelectionibus. Ex Gallia ergo in Helvetiam reversus, Basilea substitit, et illic cum aliquanto tempore audivisset clarissimos eius urbis medicos; ac inter ceteros praecipue Albanam Torinum et Sebastianum Singelerum, habitis pro more disputationibus, insignibus medicis ab illis donatus, paulo post in patriam rediit.

Ex illo deinceps tempore Tiguri medicinam fecit, et Philosophiam publico stipendio docuit, annis viginti quattuor: quo tempore omni vita illius dedita fuit primum bonarum artium et litterarum studiis, plena deinde omnis officii et pietatis. Medicus autem cum esset professione, in universa quidem Philosophia se exercuit: sed tamen praecipue in Physicis, quae medicae professioni maxime cognata sunt. Docuit Physicen et Ethicen annis, ut diximus, quattuor et viginti: ac nonnumquam, ut se auditoribus accommodaret, compendia illa quae exstant doctissimorum hominum, et quos honoris causa nomino, Melanchthonis, Scheckii, Velcurionis, Wildenbergii, Barbari, et Sebastiani Foxii, in schola exposuit: praecipua tamen diligentia Aristotelis Ethica ad Nicomachum, et Physicos eius libros quam plurimos ea lingua, qua ab auctore scripti sunt, interpretatus est. Etsi autem praelectiones eius, quibusdam forte non conferendae videbuntur cum doctissimorum hominum laboribus: qui in celeberrimis Academiis maxima auditorum frequentia Aristotelem interpretantur; et plerumque suam aetatem omnem in illo conterunt: idipsum tamen quivis facile concesserit, fieri non potuisse; quin Philosophiae et rerum naturae cognitionem homo Graecae linguae perinde ut vernaculae peritus, et summo ingenio praeditus, diuturno docendi et legendi exercitio multum auxerit.

Accessit ad haec infinitum studium et summa diligentia: qua in omnibus naturae partibus pernoscendis usus est; praecipuo tamen ea magno studio observavit: quae de metallis, plantis et animalibus tradita sunt. Statuebat enim certiorem de istis scientiam haberi posse, quam de meteoris et aliis quibusdam, vel nimium subtilibus et argutis, ac procul a sensu remotis; vel eiusmodi: ut firmam eorum cognitionem nec ratione nec sensu satis sperate liceat: et praeterea videbat vel mediocrem saltem istarum rerum contemplationem non solum


page 151, image: s183

ad medicinam et ad alias artes; sed ad vitam commode degendam, utilem admodum esse et propemodum necessariam. Est autem hoc magni et ingenui animi, in studiis non tantum probabilia et verisimilia sectari; sed in singulis, quatenus fieri potest, et res ipsa patitur, firmis rationibus latentem, et abditam rei veritatem investigare: et ea quae inveneris in publicum proferre: quando nobis commune commodum vel maxime spectandum est.

Primum autem in lucem edidit animalium historiam; quod illi magis necessarium hoc videbatur: quod de plantis, tum multi erudite et utiliter scripsissent, et etiamnum scriberent: et de metallis doctissime utilissimeque Georgius Agricola, vir omni laude dignus, libros in publicum edidisset: de animalibus vero perpauci illo saeculo, et tantum ex parte scripsissent. Et quia ad hoc opus absolvendum, necessaria illi erat lectio eorum; qui de animanlibus scripserunt; et peregrinationes: ut varia ipse variis in locis observare posset: in utroque elaboravit. Nam omnis generis auctores ducentos quinquaginta Graecos, Latinos, Barbaros, obscuros, veteres et recentiores; qui vel ex professo vel ex parte aliquid de animalibus scripserunt, legit: inter se contulit; et ex iis memoratu digna magno iudicio excerpsit.

Peregrinationes vero etsi non multas, aliquas tamen huius operis et plantarum cognitionis causa suscepit. Adiit enim Italiae nonnulla loca, et Venetiis mensem unum mansit, piscium inspiciendorum et depingendorum gratia. Adiit etiam quaedam Germaniae loca: et cum Argentoratum descendisset, ut secundo Rheno in Oceanum navigaret, et pisces Occani atque alia praeclara observaret; exorto tum infelici bello, quo tota fere Germania conflagravit, amicis monentibus, peregrinationem institutam omisit: et domum rediit. Ne autem et hanc peregrinationem alio tempore repeteret; et longinquiores etiam susciperet: cum valetudo non satis firma, tum maxime sumptuum magnitudo ipsum impediit; quod neque Maecenatem haberet; neque fortunae eius, vix mediocres, his ferendis essent.

Incensus autem naturalium rerum studio, a quibusvis doctis, indoctis, civibus, peregrinis, venatoribus, piscatoribus aucupibus, pastoribus, et omni hominum genere multa subinde interrogando collegit. Deinde in diversis Europae regionibus amicos complures sibi comparavit: qui benigne, candide, ac liberaliter, multas animantium omne genus effigies ad vivum repraesentatas; quarundam etiam nomina in diversis linguis et historias illi communicarunt. Horum nomina ab ipso pleraque commemorantur ante initia librorum: et sunt forte nonnulli,


page 152, image: s184

quorum ideo nulla facta sit mentio; quod eorum litterae, opere demum absoluto et edito, illi fuerunt redditae quibus tamen haud dubie alia ratione se gratum ostendisset, si contigisset vita diuturnior. Cum vero eodem tempore, quo in hoc opere versabatur, editi essent de aquatilium natura libri praeclari a doctissimis viris Gulielmo Rondeletio [correction of the transcriber; in the print Rondelaetio], Petro Bellonio Gallis, et Hippolyto Salviano Romae: scripta Rondeletii integra suo operi inseruit ipsorum nominibus additis. Nolumus hic commemorare quam liberaliter unicuique suam laudem tribuat: quam ingenue quaedam ipsorum emendet: quam libere etiam aut ab altero illorum, aut ab utroque nonnumquam dissentiat: cum haec ex ipso opere eius cognosci possint: hoc tantum dicimus Rondeletium et Bellonium, cum inter ipso forte aemulatio quaedam exorta esset, ut fieri solet: ambos tamen nihilo minus Gesnero amicissimos fuisse et illi multa cum ad animalium tum ad plantarum historiam perficiendam et ornandam, liberaliter suppeditasse.

In nulla autem naturae rerum parte diligentius est versatus, nulli plus temporis et operae impendit: quam plantarum cognitioni. Etenim adolescens aut potius puer, a patruo ad hoc studium, ut diximus assuefactus fuit quod deinde semper amavit. Nam et Lausannae cum esset; saepe herbarum gratia montes Sabaudiae pererrabat, et Basileae non minori studio ad Rheni ripas, et passim etiam per late patentes campos, et in vicinis montibus, plantas investigare solebat. Tiguri autem postquam habitare coepit: non tantum in agros et montes, urbi vicinos, herbarum noscendarum causa, exire consueverat: sed quotannis fere aliquam peregrinationem in alias Helvetiae partes eiusdem rei gratia suscipiebat. Itaque magnam partem Alpium Rheticarum et Helveticarum, plantarum causa perlustravit. Quin etiam cum Venetias profectus esset: ut mediterranei maris pisces in urbe celeberrima cognosceret: non minori cura et studio in illo itinere plantas, quam in ipsa urbe pisces, et observavit et depingendas curavit. Eademque diligentia in peregrinationibus Gallicis usus est. Observabat autem non tantum plantas a veteribus, Dioscoride, Plinio, et Theophrasto descriptas, aut a recentioribus Ruellio, Fuchsio, Trago; sed naturae ipsius scrutator, omnes ante sibi non visas plantas colligebat; depingebat: in hortulo suo plantabat. Diligenter praeterea primas qualitates plantarum et temperamenta investigabat: et in hunc usum quasvis plantas gustabat: alligabat corpori; et variis rationibus earum vires experiebatur. Nec vero suo unius iudicio utebatur; sed libentissime aliorum sententias audiebat: nec medicorum tantum: sed vulgarium quoque hominum.



page 153, image: s185

Neque enim pudebat eum a rusticis, et saepe etiam a mulierculis, vulgaria nomina plantarum discere: et usum herbarum in medendo; quam ipsi aut experti essent, aut a maioribus suis accepissent. Habent enim saepenumero homines rustici varia experimenta, a maioribus quasi per manus tradita: quibus saepe feliciter admodum utuntur. Haec ille neque aspernabatur fastu quodam; quo saepe homines alioqui eruditi, sed inflati, etiam optima spernunt; neque statim quibusvis fidem habebat; sed singula ratione et methodo exacta diligenter examinabat. Conferebat autem magno cum iudicio plantas quas notat cum veterum descriptionibus congruere: atque ut hoc rectius facere posset, prius veterum descriptiones Theophrasti, Dioscoridis, Plinii diligentissime inter se contulit: ex qua collatione, multa in Plinio castigavit: multa male ab illo ex Dioscoride translata esse ostendit: eodemque modo non pauca in Dioscoride et Theophrasto, eorumque interpretibus, corrupta aut male translata emendavit. Tantam eius diligentiam cum agnovissent complures homines doctissimi; ut qui eius iudicio multum tribuerent; certatim ad eum misere semina varia, et plantas quam plurimas, cum recentes tum siccas: idque ex Italia, ex Gallia, ex Germania et Anglia usque. Itaque cum propria diligentia, tum amicorum studio collegit plures, quam quingentas plantas: quarum descriptiones apud nullum veterum exstant. Iamque se operi accinxerat: ut quae triginta fere annis maximo studio et labore paene infinito collegerat, in publicum ederet: cum fati vi suis ereptus, praeclarum opus absolvere et expolire non potuit. Attamen ne tanti eius labores perirent: quaecumque de plantis collegit et annotavit; ea omnia cum decumberet: testamento legavit claro medico Casparo Wolphio [correction of the transcriber; in the print Woelphio]: eique operis editionem commisit; ac quantumvis aeger, et admodum infirmus: diligenter tamen et accurate methodum, quam servare instituerat, exposuit. Antequam vero in morbum incideret, figurae plantarum quam plurimae ligno insculptae fuerunt: in quibus depingendis ipse frequens pictori aderat: et curabat sedulo: primum, ut certa servaretur in omnibus proportio; deinde ut pictor non artem suam ostentaret; sed naturam imitaretur, et ad illam quam proxime accederet; et in foliis fibras, in floribus lineolas, non quas ipsi collibuisset; sed quas natura in his finxisset, quam exactissime repraesentaret.

Coeperat apud Tigurinos anno sexagesimo quarto grassari pestis; quae cives multos, et inter ceteros eruditione clarissimum virum Theodorum Bibliandrum civitati illi abstulit. Eo igitur tempore iam tum sibi mortem praesagire Gesnerus coepit: cum in somnis se a serpente morderi visus esset. Hunc morsum


page 154, image: s186

pestem esse, cum a somno evigilasset, interpretatus est: et hoc suum somnium litteris mandavit.

Ab eo, etsi dudum ante humana omnia meditata illi fuerunt; tamen certius sibi exitum vitae imminere coniciebat; seque cottidie ad beatam felicemque migrationem praeparabat.

Exstant in litteris ad amicos complures huiusmodi verissimae praesagitiones, testimonium pectoris pleni pietatis, ex quibus unam alteramque hoc loco inserere placet. Superiori igitur anni quo obiit aestate quinto calendas Septembris ad excellentissimum Caesaris medicum Ioannem Cratonem, in epistola quadam haec verba posuit: Ad Oceanum stirpium mearum, rebus aliis omnibus relictis, iam iam accedam: in qua [gap: Greek word] et laboribus fractus velutique effetus, vel ipso in opere vel paulo post ad meliorem vitam transiturus videor: et Deo gratias ago: qui mihi animum transeundi emigrandique satis promptum et alacrem dedit; quam ut Spiritu suo confirmet et augeat, oro. Scripsit deinde rursus haec ad eundem vigesimo Octobris: Opus historiae stirpium ex libris ducentes et dexaginta concinnandae subivi: nec paenitet me adhuc laboris, quamvis immensi. Quod si Deus me ad meliorem vitam prius avocare voluerit, quam perfecero: sic quoque gratias illi agam. Praeterea ad Cl. v. Adolphum Occonem Adolphi F. paulo ante obitum [note: Est lib 2. ep. Gesn. p. 56. b. ] epistolam Graecam accurate elaboratam scripsit: in qua inter alia haec quoque leguntur:

[gap: Greek section]

page 155, image: s187

[gap: Greek section]

Ex his igitur facile apparet, quam pie ille iamdudum beatam migrationem meditatus fuerit: et quam certo divina quadam animi vi mortem suam multo ante praeviderit. Etenim cum hieme pestis vim grassantem apud Tigurinos evasisset: et eadem recrudescens, sequenti autumno iterum clementius ageret: subito media fere hieme inopinata vi morbi oppressus, et sicuti vaticinatus fuerat, e medio cursu laborum ereptus, in felicem et sempiternam quietem translatus est.

Carbunculus illi primo [note: Die nona Decemb. ] exortus est, in latere sinistro, cordi directe imminens. Etsi autem loco periculoso natus esset: minus tamen periculi videbatur: quod nullum dolorem capitis, nullam febrim, nullum aliud symptoma sentiret.

Quin etiam vires eius morbo nihil fere disiectae [correction of the transcriber; in the print diiectae] fuere. Numquam enim decubuit: nisi quando se, ita uti vestitus erat, in grabatum paululum reclinaret. Verumtamen quia plerique quos morbus hic invadebat, moriebantur; quantumvis ab initio non magna vis morbi esse videretur: ipse quoque sibi moriendum esse statuens, amicis convocatis, testamentum condidit: et cum quaedam uxori, quaedam nepotibus ex sorore legasset: heredem ex asse fecit sororem: quam tum solam habebat superstitem. Ne autem labores ipsius perirent: bibliothecam suam omnem, Casparo Wolphio medico, iusto pretio vendidit: et illis diebus quibus aegrotabat, multa cum eo et de plantarum historia, et de aliis suis laboribus, quos illi commendabat, locutus est: multa etiam tunc litteris mandavit: ne qua post obitum vel in re familiari, vel in lucubrationibus suis, confusio oriretur. Vere itaque de eo nobilissimus historicus: Incredibili iuvandae rei litteraria studio ad ultimum usque vitae spiritum flagravit: cum lue pestifera correptus iam viribus linquentibus ad ordinandam non rem domesticam; sed supellectilem librariam e lecto surgeret: ut quae vivus publicare non potuerat; post mortem eius ad rei pub. utilitatem edi possent.

Cum ecclesiae ministri frequenter illum accederent: libenter illorum consolationes audiebat: et cum illis de beata spe in Christo proposita ex sacris litteris colloquebatur. Pridie vero antequam ex hac vita excederet, cum multa de rebus domesticis, cum Henrico Bullingero, quam summe amabat, collocutus fuisset: tandem praeclaram fidei suae confessionem


page 156, image: s188

illo praesente edidit: et gravi oratione protestatus est: se paratum esse in hac fide mori.

Quintus iam erat dies, ex quo aegrotare coeperat: cum medici non prorsus omnem spem abiecissent: plurimum tamen de vita eius solliciti essent; ipse vero sibi meliuscule habere videbatur. Itaque cum amici quidam noctu illi adesse cuperent aegrotanti: gratias illis egit, seque eorum opera opus habere negavit. Sic qui in vita multis commodus, molestus fuisset nemini: ne morbum quidem suum cuiquam, praeterquam sibi ipsi, molestum esse, patiebatur. Deductus autem in cubiculum, in quo semper solitus erat quiescere; ancilla unica praesente, fusis ardentissimis ad Deum precibus, sese ad quietem composuit. Verum circa horam noctis undecimam, cum animadverteret vim morbi naturam superasse, vocata uxore, voluit reduci in suum musaeum, in quo pridie sibi lectum sterni iusserat: atque paulo post illic in manibus uxoris, inter pias preces, leniter die decima tertia Decembris exspiravit. Doluit morte eius urbs tota. Itaque magna frequentia funus eius postero die omnium ordinum homines deduxerunt; et eum in summi templi peristylio sepeliverunt, iuxta Ioannis Frisii sepulcrum; qui superiori anno ipsum praecesserat: ut post obitum eorum coniungerentur corpora: quorum animi semper fuissent coniunctissimi. In eius vero locum, Tigurini senatus decreto, subrogati sunt Cl. medici Georgius Cellarius et Caspar Wolphius. Mortuum laudavit oratione funebri Iosias Simlerus, et elegantissimo carmine Theodorus Beza: quo inter alia naturam cum tamquam fidum suorum sacrorum antistitem plorare dicit, mutam deinceps futuram, nisi ipse mortuus loquatur. Carmen ipsum hoc est:

Te caelo mutante solum, Gesnere, volucres
Quaecumque pennis aera permeant,
Replevere modis omnia tristibus,
Migrantem amicum extrema supra sidera,
Omnes cum gemitu gravi insecutae.
Te caelo mutante solum, Gesnere, feroces
Gemunt in antris belluae,
Et stabuli pecudes oblitae,
Sibilis colubri te feri gemunt lugubribus,
Imisque quotquot sub cavernis
Occulta terrarum colunt:
Et flaccidum plantae virentes,
Et pallidum flores nitentes:
Et flaccidum arbores comantes.
Regna te per humida
Et belluosus [reg: beluosus] qua ferit undique


page 157, image: s189

Reboantia litora Pontus,
Planctu sonoro deflet Amphytrite [reg: Amphitrite]:
Et liquidis sub aquis pisces natantes mutitant.
Natura te omnis denique ut suorum fidum antistitem
Plorat sacrorum, muta
Futura deinceps, ni loquaris mortuus.
Haec inter tibi turbatus, Gesnere, parentat
Beza tuus, vati vates, et amicus amico,
His incompositis in numeris numeris.

Fuit in Gesnero magnum linguarum studium: non tantum ut plurimas intelligeret: sed ut gustum etiam illarum haberet: quarum solidae intelligentiae non studebat. Exstat huius studii publicum testimonium, Mithridates, sive, de differentiis linguarum, tum veterum, tum quae hodie apud diversas nationes toto orbe terrarum in usu sunt. Etenim cum multa ipse observasset in variis linguis: et praeterea plurima haberet ab amicis observata: voluit ea in publicum edere: ut alii etiam, ipsius exemplo invitati, diligentius observarent illas linguas: quae nunc in praecipuo usu sunt; et annotarent, quae inter se cognatae sint: et quomodo conveniant, quae item plurimum, et quibusnam in rebus distent. Est autem huius rei inquisitio, cum utilis tum liberalis et ingenuo homine admodum digna. Nam cum solus homo rationis iuxta orationisque sit particeps; orationis ac linguarum differentias nosse, erudito ac Philosopho homine studium est dignum et aptum.

Etsi autem in tanta linguarum infinitate fieri non potest: ut unus homo omnium linguarum cognitionem consequatur: laude tamen dignum est, nosse quam plurimas; et illas praecipue, quibus res cognitu necessariae litteris mandatae continentur: quales sunt Hebraea, Graeca et Latina; quas ille omnes optime moverat, et praeterea, Italica et Gallica linguae mediocrem usum habebat.

Germanicam autem, cum illi vernacula esset, amore patriae illustrare plurimum studuit. Itaque multa nomina quadrupedum, avium, piscium, ingeniose excogitavit: ut nostri rerum ipsis hactenus ignotarum saltem nomina aliqua haberent. Praeterea cum a quodam generoso ac nobili viro, et Germanicarum antiquitatum studioso, accepisset libellum propriorum nominum Germanicorum virorum et mulierum (quibus usa est Germania antequam sanctorum nomina ex linguis peregrinis reciperet) quorum hic aliquot milia ex vetustis monumentis et archivis principum virorum collegerat: et secundum terminationes disposuerat: admodum hac eius diligentia delectatus, statuerat hunc libellum in publicum edere. Verum ut et ipse aliquid hac in re patriae conferret; propriorum nominum vim et


page 158, image: s190

significationem annotavit. Itaque amicis, qui antiquitatum studiosi illum frequenter accedebant, multa saepe veterum Germanorum propria nomina recitabat: et ostendebat, omnia fere certa aliqua ex causa imposita esse, sicut in linguis cultioribus, et apud Graecos praecipue. Excitatus etiam huius viri labore, meditari coepit origines Germanicorum vocabulorum ex Hebraea, Graeca et Latina lingua: sed morte praeventus, quod coeperat, absolvere non potuit.

Ut autem amore patriae Germanicam linguam excolere conatus est; ita quoque propter Philosophiae amorem plurimum impendit operae Graecae linguae; quod praestantissimi Philosophi et Medici omnes fere Graeci fuerint: quorum scripta, etsi fere omnia in Latinam translata sunt; tamen non modo suavius, verum etiam purius ex ipso fonte hauriuntur. Quandoquidem optimi interpretes saepenumero solent dormitare, errare, ac labi nonnumquam: et multa a Philosophis, qui suum quoddam genus docendi habent, breviter et acute disseruntur, quae Latinis verbis vix longa circumscriptione explicari possum. Quare optimo consilio ab ipsa adolescentia multum operae Graecae linguae impendit quantum in eo profecerit, doctorum esto iudicium.

Quamvis autem nollet medicinam quaestus causa facere, et aetatis partem maximam domesticis lucubrationibus consumpserit: tamen in medicina non parum potuit. Nam et hydropes aliquot graves, apoplexias non paucas, epilepsias plurimas et alios ingentes morbos curavit in iis, qui et mature accersere et obtemperare voluerunt. Senes asthmaticos [correction of the printer; in the print asthamaticos] quosdam, iam fere animam exhalantes, revocavit. Arteriarum in temporibus lectionem, uteri clysteres in gravissimis mulierum morbis, ab Hippocratis usque saeculo repetiit: et iis non semel feliciter usus est. Remedia quoque alia pretiosa et singularia plurima habuit, quae partim ab amicis accepit, partim ipse ut fuit eruditione et experientia nulli secundus invenit: quibus non infeliciter saepe usus est. Quantum vero illi medici doctissimi tribuerint, malumus ex ipsorum scriptis cognosci. Certe prudentissimi viri, qui officinae Frobenianae Basileae praefuerunt, cum Galeni opera in publicum ederent, hunc unum editioni praeesse voluerunt, quod existimarent et eius iudicium esse exactissimum; et nominis gloriam et auctoritatem esse maximam: quae operi non vulgarem commendationem afferre posset.

Quod ad reliquam vitam et mores eius attinet: primum existimabat omnem de religione doctrinam ex sacris litteris petendam; ideo eas libenter et saepe legebat: plurimum etiam Apollinarii Graeca paraphrasi delectabatur. Deinde cum magna soleat esse veterum auctoritas: qui quondam melioribus ecclesiae temporibus floruerunt: si quid haberet otii, libenter in horum lectione consumebat,


page 159, image: s191

praesertim Graecorum, quorum plerosque legit: quosdam etiam in Latinam linguam transtulit. Tanto autem studio sacras litteras legit; ut de gravissimis controversiis religionis optime iudicare posset. Neque sententiam suam dissimulabat: sed palam testabatur; se universam doctrinam Helveticarum ecclesiarum ut sacris litteris et vetustis patribus consentientem, amplecti et ex animo probare. Praeterea cum superioribus annis gravis controversia de sacra Trinitate exorta esset, et agitata in Ecclesiis Poloniae: haberet autem amicos ex illo regno doctos et nobiles viros: saepe illis suam sententiam coram exposuit, et discedentibus scriptam dedit: ac eos ad constantem verae doctrinae professionem cohortatus est: atque gravissimis rationibus et scripturarum firmis testimoniis Antitrinitariorum errores damnavit. Coluit quidem multorum amicitiam, qui diversam de religione sententiam sequerentur: in nullius tamen gratiam, suam de religione persuasionem non modo mutavit; sed ne dissimulavit quidem. Audiebat autem contiones sacras, non tantum festis diebus: sed quotiescumque Bullingerus, quem ille prae ceteris observabat, contionaretur (quod praeter diem dominicum bis ille in septimana solebat facere) assidue intererat, plerumque secum Hebraeum codice afferens; si ille librum aliquem veteris testamenti interpretaretur. Quamvis enim medicus esset professione; tamen existimabat et recte, cognitionem verae religionis nihilominus ad se pertinere; et ad omnes, qui modo omnibus commune nomen Christiani hominis tueri velint. Statuebat enim hunc esse praecipuum fructum studiorum suorum, qui ex illis ad usum ecclesiae redundaret. Ideoque in animalium historia multum laboris impendit Hebraeis nominibus interpretandis; et fere omnia illa loca scripturarum, in quibus animalium mentio fit, accurate interpretatus est: ut ex sua professione aliquid studiosis sacrarum litterarum commodi afferret.

Respondebat autem vita eius et mores verae religionis professioni. Summa enim fuit in illo humanitas, simplicitas, integritas: nulla ostentatio, luxus nullus, libidinis ne vestigium quidem apparebat: pudoris tantam et verecundiae habebat rationem; ut obscenum aliquid non modo ipse dicere, vel ab aliis audire; sed ne legere quidem sustineret; quod satis testatur Martialis ab ipso castratus. Adeo autem boni mores illi curae fuere. ut saepe cum gravissimis theologis consultarit: quanam tandem ratione collapsa ecclesiae disciplina restitui possit. Dolebat enim illi, ut bonis omnibus doctrina religionis a tam multis erroribus repurgata, in morum et vitae reformatione adeo tardos progressus fieri.

Amicitias bonorum et doctorum hominum studiose sibi comparavit: et summa fide atque constantia coluit. Indicant hoc non tantum inscriptiones quamplurimae, in quibus beneficia amicorum celebrat; et se gratum exhibet: sed multa officia, cum privatim,


page 160, image: s192

tum publice amicis exhibita. Quorundam enim libros ab ipsis nondum absolutos, post eorum obitum absolvit: aliorum scripta inemendata recognovit: plurima in lucem edenda curavit: praefationes addidit, aut aliquid suorum scriptorum adiunxit: multis etiam dedit Graeca exemplaria, quae illi transferrent: et in lucem ederent: aliis alias occasiones se exercendi praebuit. Mirifice enim amabat eos, qui vel mediocres progressus in litteris fecissent: et assidui et diligentes in studiis essent: eorum conatus iuvabat: et ingenia, quacumque ratione poterat, excitabat. Certe ut alia omittamus, una operum Cordi editio, erga amicos fidem, et in illis ornandis diligentiam testatur. Cordum enim cum adhuc in vivis ageret non noverat: neque ulla amicitiae consuetudo inter ipsos fuit: eum tamen propter communia studia amavit: et ea diligentia opera eius conquisivit, et in publicum edidit: ut in propriis maiore uti non potuerit. His moribus amicos sibi comparavit quamplurimos et domi in patria, et apud exteras quoque nationes. Domi enim acceptus et gratus fuit Senatui: carus bonis omnibus: vulgus vero quod de litteris iudicare nescit, forte non ita magni illum fecit: ex his tamen, qui ipsum familiarius noverant, cum non tam propter eruditionem, quam propter morum integritatem amaverunt. Medici reliqui Tigurinae urbis ipsum ut patrem amarunt et venerati sunt: quos ipse vicissim filiorum more est complexus: et quacumque re poterat; iuvit atque ornavit. Ecclesiae autem ministri cum illo fraterno amore coniuncti fuerunt: quorum quicumque voluit, eius opera parata et gratuita semper usus est. Neque in patria tantum, sed in exteris regionibus Theologos, medicos, pharmacopaeos quamplurimos habuit arctissima amicitia sibi coniunctos, non tantum Germanos, sed Anglos quoque et Gallos, et Italos, et Polonos.

Patebat porro eius domus semper omnibus peregrinis, praecipue litteratis hominibus; quorum plures ad illum cottidie confluebant; alii ut ipsum viderent et noscerent; alii ut aliquid rarum et spectatu dignum apud ipsum viderent. Erat enim domus eius huiusmodi rebus referta: habebat omnium fere peregrinorum animalium vel cadavera, vel effigies coloribus ad vivum expressas: plantas autem plurimas et nostris regionibus ante ignotas, alebat in suis hortulis, plures siccatas in suis thecis reconditas habebat: collegit quoque gemmarum, metallorum, et rerum fossilium non contemnendum thesaurum. Haec autem universa non sibi tantum recondita servabat: sed quicumque rerum naturae studiosi illum accederent, his libentissime singula demonstrabat; et erudite ac suaviter de eorum natura et viribus disserebat. Etenim cum natura liberalis ac munificus esset: auro autem et opibus amplis non abundaret: ea quae ipsius muneris


page 161, image: s193

erant, quae ex eruditionis variae et experientiae thesauris depromebantur, libentissime elargiebatur. Nam cum a praestantissimis Germaniae, Galliae, Italiae medicis multa haberet in arte medica secreta, ut vocant: multa etiam suo Marte invenisset: usuque felici comprobasset: quae si sordidus fuisset ac avarus, ut plerique nostro saeculo, sibi servare [correction of the corrected by hand; in the print sevare] potuisset: ac rem suam familiarem inde augere illa tamen omnia, ut fuit publicae utilitatis studiosissimus, partim in communem omnium usum vulgare, partim amicis petentibus communicare, numquam est dedignatus. Etenim huic eius ingenuae munificentiae studiosi medicinae acceptum ferunt Euonymi thesaurum: in quo permulta praeclara et recondita in lucem edidit: et nisi morte praeventus fuisset, alteram partem additurus erat, in quam non minus multa et rariora remedia congessit. Praeterea clarissimi, doctissimique medici, Ioannes Crato medicus Caesareus, Adolphus Occo Adolphi F., [correction of the transcriber; in the print ] Achilles P. Gassarus Augustani, et Ioannes Funccius Memmingensis, et alii plures huius rei testes fide dignissimi esse possunt: qui et exquisita remedia illi miserunt, et vicissim eius benevolentiam in eodem studio saepenumero experti sunt.

Ob has igitur praeclaras et excellentes virtutes cum singulari eruditione coniunctas, doctissimi quique viri eius amicitiam expetiverunt: nec dubitarunt praestantissimi regum et principum medici ipsum praeceptorem vocare, et elogiis compluribus ornare. Neque hic iudicium gravissimum Ferdinandi Augusti, quod non multo ante obitum de Gesnero sapientissimum fecit, absque piaculo omittere possumus. Commendabant Gesnerum Caesari singulari studio D. Iulius Alexandrinus et D. Ioann. Crato summi philosophi et excellentissimi illius medici: atque illi tum imagines familiae et privilegia, quibus lucubrationes eius auctoritate Caesarea communicentur [correction of the transcriber; in the print communirentur] a sapientissimo Imperatore impetrarunt; perferente hoc ad Imperatorem viro amplissimo D. Marco Singkmosero Imperat. Secretario et consiliario Caesareo. Ibi tum sapientissimus Imperator Ioannem Cratonem, multis adstantibus, et praesertim D. Iulio Alexandrino, et D. Steph. Lauraeo Amorfortio, et D. Ioanne Naevio, Elect. Saxon. archiatro, qui una cum superioribus valetudinis Caesaris curam gerebat, interrogavit num de facie Gesnerum nosset? Negabat ille aliter ac ex litteris; et certorum hominum sermonibus cognitum, cui Caesar, Credas, inquit (verba sunt Imperatoris) Gesnerus est tota probitas.

Ceterum Varro hic et Plinius Germaniae statuerat omnem animalium historiam sex libris complecti, quorum quattuor sunt editi. Primus de animalibus quadrupedibus viviparis, secundus de quadrupedibus oviparis, tertius de avibus, quartus de piscibus, et aquatilibus: his additurus erat quintum de serpentibus et sextum de insectis. Collegit autem horum quoque librorum materiam


page 162, image: s194

copiosam, et picturas ad vivum factas multas congessit: opus tamen ipsum neque absolvit, neque in ordinem aliquem digessit: partim quia typographus editionem horum librorum in aliud tempus differebat, partim quod ipse quoque aliis scriptionibus occupatus esset. Ac etsi universum opus inscripsit historiam animalium; attamen non tantum animalium historiam, nomina et genera, et singulorum species et differentias, formas item singulorum et partes, deinde loca in quibus versantur, actiones praeterea, ac mores et ingenia, et quae sunt huius generis alia describit; verum praeterea explicat usum; quem homines ex animalibus singulis percipiunt: quorum alia venatione capiuntur, et exhibentur in ludis et spectaculis, aut domantur aut cicurantur. alia domestica variis hominum usibus inserviunt: quo loco instrumenta non praeterit, quibus ad usum eorum homini opus est: alia lucrum homini asserunt ipsis partibus, quarum varius usus est, vendendis. Multa praeterea in cibum admittuntur: quae nam autem illa sint, quale alimentum ex singulis corpori accedat, quomodo singula apparanda et condienda sint, diligenter exponit. Ad haec remedia ex animalibus homini utilia studiose omnia ex variis medicorum libris congessit, et simul quoque remedia addidit de morsibus vel ictibus animalium in homine curandis. Postremo plurima, quae ad Philologiam pertinent, ex optimis utriusque linguae auctoribus collegit. Quare in his libris continentur commentarii locupletissimi et castigationes plurimae in veterum ac recentiorum locos paene infinitos, quando una quadrupedum viviparorum historia ex auctoribus fere ducentis quinquaginta collecta est.

Secutus autem est in animalium historia ordinem Alphabeticum. Videbatur enim ille ordo commodior ad inquirendum, sicut et Lexicorum ordo, harum rerum imperitioribus. Nam indicem semper quaerendi causa adire molestum est. Etsi autem ordo hic est Grammaticus, qui a philosophis reprehenditur: defendi tamen potest exemplo veterum quorundam doctissimorum hominum, atque ut alter ordo sit praestantior, hic tamen est plerisque utilior. Quin etiam aliquoties de hoc admonitus, respondebat, omnem suam tractationem fere Grammaticam magis esse, quam Philosophicam, seque non philosophis, qui paucissimi sint, sed Grammaticis et philosophiae tironibus, quorum maximus est numerus, haec condidisse. Addebat etiam se ideo ordinem Alphabeticum secutum esse, quod omnia, quae apud quosvis auctores huius argumenti [correction of the transcriber; in the print argumteni], exstant, colligere statuisset, apud quos cum multa sint dubia et incerta, ut ad quod genus referas non constet, litterarum hic ordo etiam commodior est visus. Interea tamen non ita huic ordini addictus fuit, quin saepe quae cognata sunt coniunxerit, veluti boum varias species, Bubalum, Bisontem, Bonasum, Tarandum, Urum, et plura praeterea boum ferorum et silvestrium genera: item Accipitrum


page 163, image: s195

species Aesalona, Buteona, Tinnunculum, Cymindidem, Falcones: et inter aquatilia Cancrorum, Concharum, Galeorum, species quamplurimas. Praeterea icones animalium cum separatim ederet: cum nomenclaturis per classes secundum genera et species omnia digessit. In singulorum autem historiis totam tractationem per octo capita, octo prioribus Alphabeti Latini litteris maiusculis insignita, partitus est.

Primum continet nomina diversarum gentium, Hebraica fere primum et Hebraicis finitima (ut Arabica, Chaldaica, Saracenica) deinde Persica, Graeca, Latina, Italica, Hispanica, Gallica, Germanica, Anglica, Illyrica: vel omnia uti habere potuit, vel aliqua saltem: saepe etiam vocabulis destitutus, nova finxit tum in vernacula lingua, tum in Latina aut Graeca.

Secundo capite docet, quibus in regionibus animalia quaeque reperiantur, et quomodo secundum illas differant: et si species eius animalis diversae reperiuntur, aut aliae quaedam differentiae, illas etiam explicat. Praecipue vero corpus describit, et primum corporis magnitudinem, deinde partes singulas simplices primum externas internasque solidas et liquidas, ut sunt in quadrupedibus pellis, pili, et qui accidit eis color, sanguis, adeps, medulla, ossa, venae, nervi. Deinde compositas a capite ad pedes, ut caput, cornua, cerebrum, oculos, aures, nasum, os, linguam, dentes, pectus, dorsum, cor, pulmones, ventriculum, hepar, fel, lienem, intestina, genitalia, crura, pedes, ungues, et ungulas. In illis etiam animalibus, quae ab hominibus aluntur, ut pecora, iumenta, canes, electionis notas in hoc capite inseruit. Tertio capite comprehendit naturales corporis actiones, quae vel ad vitae conservationem, vel speciei propagationem pertinent: singulatim vero hic describitur animantis cuiusque vox, sensus, cibus, potus, somnus, somnia, excrementa alvi, vesicae, genitalium sudor, menses, lac: loci item in quibus versantur, ut montes, silvae, paludes, loci frigidi, calidi. Actiones corporis, quod ad motum et quietem, ingressus, cursus, volatus, serptio, natatio; cubatio: sanitas et eius signa et conservatio, praecipue circa pecora et ea quae ab homine aluntur animalia. Libido, coitus, conceptus, gestatio et praegnantium cura, abortus, partus, foetarum cura, foetus eiusque educatio. Aetas et eius dignotio, vitae spatium, morbi eorumque causae, signa, praecautiones, remedia.

Capite quarto de animi affectibus, moribus et ingeniis agitur: quae singulorum animi bona aut virtutes, quae mala aut vitia sint, tum inter se, tum erga foetus suos, erga hominem sympathiae et antipathiae, hoc est, naturales quaedam concordiae et dissensiones singulorum, primum ad alias animantes, deinde ad res inanimatas.

Caput quintum est de usu ex animalibus percipiendo, extra cibum tamen, ac remedia. De venatione animalium, et quomodo


page 164, image: s196

capiantur: quomodo domentur et cicurentur et nutriantur, et sanitatis tuendae praecepta: et in pecoribus, quae ad pastores, greges, et stabula pertineant. De instrumentis, quibus ad usum eorum homini praestandum opus est, ut in bove, de aratro, in equo de re curuli. Exhibitio eorum in ludis et spectaculis, pretium et pecunia, quae ex ipsis eorumve partibus vendendis habetur, usus diversi hominibus utiles ex singulis partibus, ut pellium ad vestes, cornuum aut ungularum suffitus, ad fugandos serpentes, excrementorum ad stercorandam terram, prognostica tempestatum, et alia si quae ex ipsis habentur commoda.

Sexto capite tractatur de alimento ex animalibus, tum integris, tum per singulas partes: simpliciter primum quae in cibum admittantur, aut non, deinde medice et quam salubriter id fiat, et quale alimentum ex singulis corpori accedat, et si quid aliud huiusmodi medici scriptum reliquerunt: postremo de apparatu et condimentis singulorum.

Septimum caput remedia ex animalibus homini utilia comprehendit, idque eo ordine, primum ex integris animalibus, deinde ipsorum partibus, tum simplicibus, tum compositis. Et quoniam saepe ab una parte multa variaque medicamenta sumuntur, in morbis certum sequitur ordinem: ut prius communes morbi, deinde particulares a capite ad pedes progressu facto commemorentur. Saepe etiam superstitiosa quaedam ab ipso ponuntur, non quod haec ullo modo probaret, qui potius in his reiciendis multis modum excedere visus est: sed quoniam omnia, quae habere potuit, congerere statuerat, haec omittere noluit, praesertim cum nonnulla sint eiusmodi; ut non omnibus etiam eruditis superstitiosa videantur. Post remedia autem ex animalibus de morsibus vel ictibus animalium in homine curandis tractat: et methodum medendi primum in genere praescribit, deinde per singula medicamenta, diligentissime apud auctores observata.

Postremum caput totum Philologicum et Grammaticum est, ex varia et multiplici lectione confectum, quod in plures partes ab ipso subdividitur [correction of the transcriber; in the print subviditur].

Prima habet nomina Latina et Graeca, quae minus usitata sunt, ut poetis, aut alicui dialecto peculiaria, aut etiam ficta et ridicula, et nominum etymologias: ac propria animalium nomina: Item epitheta primum Latina, deinde Graeca, et metaphoricum nominum usum, ac derivata Latina et Graeca separatim. Agit etiam in hac parte, de imaginibus animalium pictis, sculptis, fusis, aut aliter expressis. Praeterea de lapidibus, plantis, animalibus aliis quae nomen a praesenti animali deducunt: et postremo loco, ponuntur nomina propria hominum, regionum, oppidorum, fluviorum, aliorum, quae vel ab animalis nomine sumpta sunt, aut saltem illi ita similia sunt, ut inde sumpta videri possint.



page 165, image: s197

Sex deinde sequentes partes, eiusdem argumenti sunt cum sex proximis a primo capitibus, nisi quod hic Grammatica solum, philologica et poetica attinguntur: quamvis de medicamentis, quae septimo capite traduntur, hic raro aliquid inveniatur.

Postrema parte philologicae tractationis, Historiae et fabulae narrantur, deinde quae ad divinationem pertinent, prodigia, ostenta, portenta, monstra, omina, auspicia, auguria: et quae ad religionem, veluti animalium quorundam sepulturae, quae quibus diis sacra sint, quae sacrificentur: praeterea proverbia hoc loco commemorantur, tum quaedam ab Erasmo non animadversa; tum ab ipso quidem annotata; sed hic quaedam prolixius, quaedam brevius exposita, quaedam castigata; quibus etiam alia proverbia adduntur, ex vulgaribus linguis, aut sacris litteris desumpta: praeterea similitudines, emblemata, apologi.

Quae praeterea in utilitatem posteritatis elucubrarit, ipse in epistola quadam ad Guilielmum Turnerum Theologum et Medicum in Anglia, exponit; quorum Elenchus hic est:

Lexicon Graeco Latinum, ex Phavorini Camertis Lexico Graeco auctum.

Medicaminum succiduorum (quae antiballomena Graeci vocant) Galeno ascriptorum tabula Latinitate donata, adiectis etiam Graecis multo castigatioribus et annotationibus in quosdam locos.

Enchiridion plantarum historiae.

De simplicibus medicamentis libellus.

Compendium ex Actuarii Zacharia libris de differentiis urinarum.

Universalis doctrina Cl. Galeni Pergameni de compositione pharmacorum secundum locos affectos a capite ad calcem.

Symbolae Galeni experimentorum ex libris eius collecta, et aliorum quorundam.

Apparatus et delectus simplicium medicamentorum ex Dioscoride et Mesuaeo praecipue alphabeti ordine.

Universalia Pauli Aeginetae praecepta de medicamentorum secundum genera compositione: et eiusdem argumenti omnia: quae in Galeni libris de compositione medicam. [abbr.: medicamentorum] [gap: Greek words] praecepta exstant, multis superflue dictis et peculiaribus plerisque compositionibus, remotis.

Catalogus plantarum nomina Latine, Graece, Germanice et Gallice e regione proponens secundum ordinem alphabeti Latinis praeeuntibus, una cum vulgaribus pharmacopolarum nomenclaturis.

De Syllogismis compendium auctoris incerti.

Moralis interpretatio errorum Ulyssis Homerici auctoris incerti.

Commentatio Porphyrii philosophi de Nympharum antro in



page 166, image: s198

decimo tertio libro Odysseae Homericae.

Apologiae quaedam pro Homero, et arte poetica fabularumque aliquot enarrationes ex commentariis Procli Lycii Diadochi philosophi Platonici in libris Platonis de re publica.

Porphyrii philosophi, quaestiones Homericae.

De lacte et operibus lactatiis libellus, philologus pariter ac medicus, cum epistola ad Iacobum Aviennum Glaronensem de montium admiratione.

Ioannis Stobaei collectanea sive loci communes CXXIII ex emni genere auctorum vetustissimorum Graecorum.

Heraclidis Pontici allegoriae in Homeri fabulas de Diis; et sermo Dionis de Homero Latine factus.

Michaelis Ephesii Scholia in Aristotelis libellos, nempe de iuventute et senectute, vita et morte. De longitudine et brevitate vitae. De divinatione per somnum

M. V. Martialis poetae epigrammata (ad linguae Latinae copiam et varias rerum nomenclaturas utilissima) ab omni verborum obscenitate, in adolescentium praecipue scholarumque usum, expurgata.

Ambrosii Calepini Dictionarium linguae Latinae.

Nomina propria ex quibus maxima pars Venetae accessionis constabat, seorsim a Latinis vocabulis in peculiare alphabetum digesta.

Lexicon Graeco Latinum.

Antonii Tilesii Itali Consentini opuscula aliquot partim iam prius diversis in locis; partim nusquam prius edita.

Bibliothecae universalis, sive Catologus omnium scriptorum locupletissimus in tribus linguis Latina, Graeca, et Hebraea exstantium et non exstantium veterum et recentiorum usque ad annum Domini M. D. LXV. doctorum et indoctorum, excussorum et in Bibliothecis latentium.

Sententiarum sive capitum Theologicorum praecipue ex sacris et profanis libris Graecis collectorum digestorumque in Locos communes per Antonium et Maximum monachos, Tomi tres.

Maximi vero 7 1. Tomo uno comprehensi.

Abbae Maximi philosophi confessoris et martyris aphorismorum seu capitum de perfecta caritate et aliis virtutibus Christianis centuriae 4.

Theophili sexti Antiochensis episcopi, de Deo et fide Christianorum contra gentes institutionum, libri tres ad Autolycum.

Tatiani Assyrii Iustini Martyris discipuli oratio contra Graecos. Et rursus eadem omnia in Latinum sermonem conversa.

Enumeratio medicamentorum purgantium, vomitoriorum et alvum bonam facientium ordine alphabetico excussa.

Naturalis scientiae totius compendium ex Aristotelicis aliisque


page 167, image: s199

libris ab Hermolao Barbaro patricio Veneto confectum, et in Italia mendosissime impressum, quoad eius potuit repurgavit.

Pandectarum sive partitionum universalium qui secundus tomus Bibliothecae, libri novendecim. Pandectarum hoc est secundi tomi Bibliothecae liber XXI. sive ultimus.

Cl. Galeni librorum editioni Latinae in officina Frobeniana distinctio et argumenta adiecta.

Historiae animalium liber primus, qui est de quadrupedibus viviparis cum figuris ad vivum expressis.

Thesaurus Euonymi Philiatri de remediis secretis (vocat autem secreta in quibus pars purior et tenuior ab impuriore crassioreque secernitur arte)

Veterum aliquot theologorum Graecorum orthodoxorum libri Graeci et iidem Latinitate donati e regione.

In Hieronymi Tragi de stirpibus commentarios praefatio.

De thermis et fontibus medicatis Helvetiae et Germaniae libri duo.

Tabulae collectionum, quibus per singulos anni menses quae stirpes in singulis per Germaniam flores fructusque proferant, ordine recensentur.

Icones animalium quadrupedum viviparorum et oviparorum; quae primo et secundo historiae animalium libris describuntur, cum nomenclaturis singulorum Latinis, Italicis, Gallicis et Germanicis per certos ordines digesta.

Historiae quadrupedum oviparorum liber id est, secundus de animalibus cum appendice ad quadrupedes viviparas.

Historiae avium liber (qui est tertius de animalibus) cum figuris.

Icones avium omnium, quae in avium historia describuntur, cum nomenclaturis singularum in linguis diversis Europae.

De medicinae chirurgicae praestantia et antiquitate scriptum et enumeratio alphabetica errorum illustrium, qui rem chirurgicam vel scriptis vel artis usu excoluerunt.

De raris et admirandis herbis, quae sive quod noctu luceant, sive alias ob causas, Lunariae nominantur, commentariolus.

Descriptio montis Fracti sive Pilati vulgo dicti iuxta Lucernam in Helvetia.

Epitome Bibliothecae tomi primi.

Mithridates sive de differentiis linguarum tum veterum, tum quae hodie apud diversas nationes in toto orbe terrarum in usu sunt observationes.

Libelli tres medicinales: Unus de sanitate tuenda; alter contra luxum conviviorum: Tertius contra notas astrologicas Ephemeridum de secandis venis.

Cl. Aeliani Praenestini Pontificis et Sophistae, qui Romae sub Imperatore


page 168, image: s200

Antonino Pio Megiglossus aut Melipthongus ab orationis suavitate cognominatus monumenta: quae exstant omnia Graece Latineque e regione cura et opera Gesneri in lucem edita.

De piscibus et aquatilibus omnibus libelli tres 1. Halieuticon P. Ovidii Nasonis emendatum, et scholiis illustratum 2. Aquatilium animantium enumeratio iuxta Plinium emendata et explicata serie litterarum. 3. Eorundem nomenclator Germanicus longe copiosissimus. Et alia quaedam ad piscium historiam pertinentia.

De stirpium aliquot nominibus vetustis ac novis.

M. Antonini Imperatoris Romani et Philosophi de se ipso seu vita sua libr. XII, una cum Martini Neapolitani libro de Procli vita et felicitate.

Historiae animalium liber quartus, qui est de piscibus et aquatilibus cum iconibus.

Hannonis Carthaginensium ducis Navigatio, qua maximam Lybicae orae partem ultra Herculis columnas lustravit, e Graeco sermone in Latinum conversa adiectis etiam scholiis.

Icones animalium aquatilium in mari et dulcibus aquis degentium plusquam DCC. cum nomenclaturis singulorum Latinis, Graecis, Italicis, Hispanicis, Gallicis aliisque interdum.

Xenocratis de alimento ex aquatilibus libellus Graecus, eius opera editus idemque Latinus ex interpretatione eiusdem una cum scholiis.

Historia et interpretatio prodigii, quo caelum ardere visum est per plurimas Germaniae regiones ineunte anno 1561. die tertio a natali Dominico deque aliis quibusdam prodigiis veteribus ac novis.

Dictionarium Germanico-Latinum [orig: Germanicolatinum], Iosua Pictorius confecit.

Valerii Cordi Simesusii annotationes in Pedacii Dioscoridis Anazarbaei de medica materia libros 5. longe aliae quam antehac evulgatae.

Eiusdem historiae stirpium libri quattuor, tunc primum in lucem editi, adiectis etiam stirpium iconibus. Eiusdem silva qua rerum fossilium in Germania plurimarum, metallorum, lapidum et stirpium aliquot rariorum notitiam brevissime persequitur.

Eiusdem de artificiosis extractionibus liber.

Eiusdem compositiones medicinales aliquot non vulgares.

His accedunt

Descriptiones et icones quaedam plantarum et de hortis Germaniae liber tum recens conscriptus.

Prolegomena in opera Galeni, Latina.

Cassii Iatrosophistae naturales et medicinales quaestiones 84. circa hominis naturam et morbos aliquot cum Gesneri interpretatione Latina.



page 169, image: s201

Santis Ardoyni Pisaurensis medici de venenis libri octo.

Aristotelis libellus de virtutibus translatus.

Enchiridion rei medicae triplicis. Illius primum quae signa ex pulsibus et urinis diiudicat. Deinde Therapeuticae de omni morborum genere curando singillatim. Tertio Diaeteticae vel de ratione victus, praesertim in febribus. Hoc volumine continentur.

De pulsibus libellus ex Galeni libris collectus ac veluti in formulam redactus; auctore quidem incerto, sed diligentissimo doctissimoque.

De iudiciis urinarum tractatus ex probatissimis collectus auctoribus, et in tabulae formam confectus, adiectis etiam causis, quae hanc vel illam urinam reddant, Io. Vasseo Meldensi auctore.

Morborum internorum prope omnium curatio, brevi methodo comprehensa, ex Galeno praecipue et Marco Gattinaria, per Iac. Sylvium medicum selecta.

De ratione victus in febribus secundum Hippocratem, in genere et singillatim libri tres auctore Brudo Lusitano medico.

Praefatio Conradi Gesneri ad Achillem P. Gassarum medicum.

C. Gesneri, de anima liber sententiosa brevitate, veluti pet tabulas et aphorismos ut plurimum conscriptus, philosophiae et medicinae studiosis accommodatus.

De omni rerum fossilium genere, gemmis, lapidibus, metallis, et huiusmodi libri aliquot plerique tunc primum editi.

Io. Kentmanni Dresdensis medici Nomenclatura rerum fossilium, quae in Misnia praecipue, et aliis quoque regionibus inveniuntur. Eiusdem, calculorum, qui in corpore ac membris hominum innascuntur, genera duodecim depicta descriptaque cum historiis.

De metallicis rebus ac nominibus, observationes variae ex schedis Georgii Fabricii.

Severini Goebelii medici de Succino libri duo prior Theologicus, posterior physicus ac medicus: cum corollario C. Gesneri.

Valerii Cordi de halosantho seu spermate ceti liber, cum corollario C. Gesneri.

S. Epiphanii Episcopi Cypri, de duodecim gemmis, quae erant in veste Aaronis, liber Graecus et Latinus cum corollario Conr. Gesneri.

Fr. Ruei medici Insulani, de gemmis aliquot; iis praesertim, quarum Ioannes in Apocalypsi meminit, et aliis, quarum usus


page 170, image: s202

hodie apud omnes percrebuit, libri duo: Theologis non minus utiles quam philosophis.

C. Gesneri, de rerum fossilium, lapidum et gemmarum maxime, figuris et similitudinibus liber: non solum medicis; sed omnibus rerum naturae et Philologiae studiosis, utilis et iucundus.

[gap: Greek word] Ped. Dioscoridis Anazarbaei ad Andromachum, hoc est, de curationibus morborum per medicamenta paratu facilia libri II. Graece et Latine, et partim a Ioanne Moibano medico Augustano, partim vero post huius mortem a Conrado Gesnero in linguam Latinam conversi: adiectis ab utroque interprete symphoniis Galeni aliorumque Graecorum medicorum.

Scripsit praeterea quae nondum sunt edita: Scholia in Orpheum de gemmis.

De scriptoribus Germanicis librum.

Thesauri de Remediis secretis, partem secundam.

Oppiani omnia in Latinam linguam transtulit.

Iod. Willichii de arte Magirica librum emendavit: et praefationem addidit.

Emendavit etiam Plinii naturalem historiam: Theophrastum de historia et causis plantarum: Dioscoriden de materia medica; et quaedam alia, quae si vixisset, editurus erat.

Affecta reliquit multa, et perfecta fere quaedam. Ipse in epistola illa ad Turnerum horum meminit, Historiae stirpium denuo adornatae cum picturis plurimis: translationis libelli Xenophontei de venatione: libri quinti stirpium descriptionis a Valerio Cordo in Italia confecti. Oppiani de aucupio paraphraseos: Moschionis Graeci medici de affectibus muliebribus lib. Procopii Gazai in Octateuchum, id est priores octo veteris testamenti libros commentariorum Graecorum: de canibus I. Caii Angli medici et philosophi summi libelli. Congessit materiam copiosam, et picturas ad vivum serpentium et insectorum historiae. Tabulas in plerosque et copiosas confecit. Collegit silvam observationum de lapidibus, gemmis et omni fossilium genere. Maximum numerum remediorum secundum genera et locos digestorum in schedis reposuit. In Aristotelis quosdam libros physici argumenti paraphrases aut scholia in alios Graece, in alios Latine ex Graecorum interpretum commentariis concinnavit. Admirandas Aristotelis narrationes emendavit, et meliori ordine digessit Graece. Latina quaedam et Graeca carmina, epigrammata et Idyllia conscripsit. Germanicorum nominum propriorum virorum et mulierum, quibus usa est Germania, antequam sanctorum nomina ex linguis peregrinis reciperet, aliquot millia secundum terminationem disposita habuit. Germanicorum


page 171, image: s203

vocabulorum quamplurimorum, ex Hebraica, Graeca et Latina lingua, origines dicit ibi se tum meditari: et alia quaedam, si Deus concessisset. Ex his tamen, ut et aliis, post auctoris obitum quaedam excussa et recussa sunt: quae in Bibliothecis recensentur.

Luxerunt tanti viri obitum quotquot ubique vixerunt tum erudita doctrina insignes: idque epicediis, et epitaphiis carminibus multis testati publice sunt, interque eos Theodorus Zvingerus hoc epitaphium honorarium praeceptori bene merito posuit:

CONRADO GESNERO TIGURINO, PHILOLOGO ET POLYHISTORI EXIMIO GERMANIAE LUMINI, HELVETIAE DECORI, EDITIS IN OMNI LIT. GENERE PRAESERTIM VERO IN MED. ET NAT. PHILOSOPH. LUCUB. CLARISSIMO DUM DE ALIORUM UTIL. PROMOVENDA MAGIS, QUAM DE PROPRIA SALUTE TUENDA COGITAT, ECCLESIAE, SCHOLAE, REI PUB. BONORUM DENIQUE OMNIUM CUM INCREDIBILI LUCTU BLANDISS. EADEMQUE ATROCISS. PESTIL. ABSUMPTO THEODORUS ZVINGERUS BAS. PRAECEPTORI B. M. P. M. D. LXV.

Ingenio vivens naturam vicerat omnem:
Natura victus conditur hoc tumulo.
PLINIUS hic situs est GERMANUS, perge viator:
Gesneri toto nomen in orbe volat.

Est in eum et Felicis Trubii Tigurini epigramma eiusmodi:



page 172, image: s204

GESNERUS LOQUITUR.

Cum nossem terras; nossem genus omne ferarum:
Aetheriumque genus; squamigerumque genus:
Plantarum seriem cum vellem ponere certam:
Mors operi intentum repperit atra meo.
Et, Gesnere, tibi, dixit, spectanda supersunt
Nunc tandem rutili sidera celsa poli.
Linque igitur terras, et corpora linque caduca:
Cum CHRISTO in caelis vivere posse datur.

Georgius autem Fabricius tale in eum scripsit carmen sub lemmate: Studii indefessi:

Invidia maior Gesnerus morte peremptus,
In patria magna laude quiescit humo.
Hunc flevit Natura parens: flevere quot effert
Terra herbas; pisces flumina; silva feras.
Dignus erat meritis; qui tempore viveret omni:
In terris omnes sed rapit aequa dies.

Historiam aquatilium (ne vel hoc omittamus) Fer dinando Augusto inscripsit: quae operis dedicatio tam grata Imperatori accidit: ut Gesnerum in comitiis Augustanis et suo alloquio dignatus, et eiusmodi insignibus remuneratus sit. Exprimuntur in iis Leo, Aquila, Delphinus et Basiliscus: principes nimirum in omni animalium genere. Delphino autem Caesar coronam imposuit: quod is rex sit Aquatilium: quorum historia nomini Aug. inscripta. Obiit denique Gesnerus ipse quidem [gap: Greek word] : sed ex Andrea Gesnero patruo, senatorii ordinis viro, sene veneranda canitie, reliquit liberos, nepotes, pronepotes, ultra centum, triginta quinque.

Desumpta haec et collecta sunt ex Iosiae Simleri orat. de vita C. Gesneri: H. Pantal. l. 3. Prosopographiae; August. Thuani historia, aliis.

LEONHARDUS FUCHSIUS.

WEMBDINGA, quod Rhetiae est oppidum, pulcherrimo loco situm, in ditione ducum Bavariae, natus est Leonhardus Fuchsius, anno salutis humanae, millesimo, quingentesimo primo. Patrem habuit Ioannem, ex patre consulari cognomine prognatum: matrem vero Annam, e Dentenorum, consulari itidem familia, oriundam. Uterque parens fuit virtutis,


page 173, image: s205

pietatis ac religionis amans; inprimis mater, probatis moribus ac prudentia supra sexum fuit commendata. Et quoniam similes sui filios parentes boni volunt: filium etiam ipsi a teneris ad optima quaeque institui cupiebant. Vere enim Philosophus; [gap: Greek words] : non parum refert, hoc aut illo modo statim a pueris assuefieri: sed plurimum: immo vero in hoc sita est omnis vis. Itaque cum primum infantiae anni praeteriissent: et adventare pueritia inciperet: mater honestissima mulier, ad litterarum magistros filium deduxit. Pater enim mortuus est, cum annum filius ageret quintum. Primum autem studiorum rudimentum in patria fecit: illis temporibus quibus inauspicati admodum labores fuerunt discentium. Cum enim illi, qui aetatem puerilem informabant, in docendo rationem foedam, varietate vagam, obscuritate difficilem sequerentur: fiebat, ut pueritia, docta, erudita, et eleganti institutione careret. In illa tamen conturbata docendi ratione, regularumque et praeceptionum multitudine vasta; eiusmodi ingenii acumen in puero elucebat: ut magnam de se spem praeberet omnibus.

Paulo post litterarum studia aliquo modo a barbaris magistris et informatione foeda, vindicari coeperunt. Itaque cum litterarum ludus [note: Alii Heilsbrunn. ] Hailbrunnensis prae ceteris celebraretur: eique praeesset vir bonus, bonarum artium magister, Conradus nomine: ad pleniorem ingenii cultum, cura matris ac propinquorum, anno aetatis decimo missus est Hailbrunnam, civitatem Imperii. Habebatur is magister, pro illorum temporum conditione, doctus: et certe eius integritatem, et in docenda iuventute assiduitatem et fidem, multi praedicabant. Hic in ceteris auctoribus, quos explicabat, Terentii, optimi Latini linguae auctoris, comoedias, et Horatii odas in schola sua est interpretatus. Eo in loco ita se gessit Fuchsius: ut et magister ingenium eius laudaret; et alii mirarentur.

Annum versatus in schola Hailbrunnensi, Erphordiam Thuringiae metropolin amplissimam est missus: atque in ludo, qui a D. Maria virgine nomen habebat, quod litterarum studia in eo florerent, dicendi artes et varia poetarum genera, magna diligentia et fructu audivit. Sub hac disciplina cum annum et sex menses mansisset: ita ingenium suum et diligentiam omnibus approbavit: ut dignum iudicarent, qui ad praestantiores magistros mitteretur. In hoc enim primo studiorum cursu, initio statim egregia quaedam indoles in eo apparuit: acumen in percipiendo praeclarum: ardor in discendo talis: ut omnibus singularis et eximiae virtutis et doctrinae spem afferret.



page 174, image: s206

In publicam itaque eiusdem civitatis scholam, Academiam vocamus, se contulit: in qua exiguo tempore tantum in litteris et pietate profecit ut Baccalaureus (quo nomine honorum initia in Academiis appellantur) creatus eam de se opinionem excitarit; aliis quoque docendis idoneum esse.

Quare in patriam post sesquiannum reversus: de consilio amicorum et cognatorum ludum aperuit. Quod munus Fuchsio ideo demandabatur: ut studiis suis patriae serviret: sibi vero nomen compararet. Ac certe magna fide, diligentia, assiduitate, auditorumque fructu, in patria officio suo annum cum dimidio est functus.

Ceterum cum studium discendi ardens, et ambitio honesta, subinde animum eius exstimularet: et ad maiores dignitatis gradus contendendum sibi iudicaret (ad maiora enim natum fuisse eventus docuit) Ingolstadium, ad ampliorem ingenii cultum capiendum, est profectus, anno salutis humanae supra millesimum, quingentesimum decimo nono: quo anno Carolus Austriae princeps, et Hispaniarum Rex, Romanorum imperator est electus, annos undeviginti natus: mensis Iunii die vigesimo octavo: quo die, ut volunt, Alexander magnus e vita discessit Babylone, anno aetatis tregesimo secundo, ante Christum natum, trecentesimo, vigesimo tertio. Illo tempore totum se artium et Philosophiae studiis addixit: cum florerent tunc Ingolstadii prae ceteris Ioan. Capnio: qui, quod vir bonus, pius et trium principalium linguarum, Latinae, Graecae et Hebraicae peritissimus esset: a monachis et horum propugnatoribus gravissime vexabatur: itemque Iacob. Ceporinus, tribus etiam linguis vir eximie doctus. Hos prae ceteris audiebat, observabat, colebat: tum quod magnum horum nomen in viris doctis esset: tum quia intelligeret, eos recte de litterarum studiis iudicare. Saepe hi de conturbata et foeda multorum docendi via dicere: errores longe lateque diffusos exponere et iugulare: ruinam divini cultus demonstrare: temporum morumque vitia indicare: saepe optare et monere; ut scholae et ecclesiae recte constituerentur et emendarentur. Horum consilio et auctoritate permotus: ad Latinam linguam et Philosophiae studia litteras Graecas, Fabium et Ciceronem imitatus, adiunxit. Volunt enim praestantissimi auctores, utriusque linguae cognitionem esse coniungendam. In his omnibus tantos brevi progressus fecit: ut magistri liberalium artium titulum atque insignia fuerit adeptus. Factum hoc decimo septimo die Ianuarii, anno salutis humanae supra millesimum, quingentesimum, vigesimo primo: quo Lincii Ferdinandus Austriae princeps, Ludovici Ungariae regis sororem, Annam duxit in matrimonium et Solimannus Turcarum Imperator Belgradum (olim Taururum, hodie Alba Graeca vocatur) Ungariae propugnaculum cepit.

Hisce temporibus clarissimus Theologorum Martinus Lutherus, excitatus contionibus Pontificiorum declamatorum,


page 175, image: s207

cum scribere incepisset: religio ad veritatem est revocata. Fuchsius, quoniam optimum et salutare studiorum atque doctrinae genus id esse iudicabat; quod suam industriam et progressus ad religionem et pietatem aggregaret: Lutheri etiam libros legere voluit. Ex his cum cognovisset: non quibuslibet hominum doctrinis habendam esse fidem: sed omnia expendi oportere: praeterque eam doctrinam, quae sit a Prophetis et Apostolis relicta, non esse recipiendam aliam: Pontificum praestigias animadvertere, et odisse, et mature amore veritatis et reflorescentis doctrinae flagrare coepit: cuius rei postea documenta dedit praeclara.

Factus ergo bonarum artium magister, medendi arti perdiscendae operam dedit, cuius Doctoribus et Professoribus diligentem assiduumque auditorem atque discipulum se praebuit: ita tamen, ut Graecarum litterarum studia, a quibus medicinam originem desumpsisse non ignorabat, coleret semper et amplecteretur. In hoc studio tantum brevi tempore consecutus est: ut et hanc linguam optime calleret: et ne interpretes sequeretur, scriptores Graecos ipse legeret, ut sua lingua ipsos loquentes quasi audiret. Hac diligentia, hoc instituto, atque assiduitate, magnam doctrinae paucis annis sibi copiam comparavit: quam cottidiano labore, exercitatione atque constantia ita auxit: ut sollemni more honores, quos Doctorios vocant, anno saeculi decimi quinti, vigesimo quarto, calendis Martii, sit consecutus. Atque ita brevi, per omnes scholasticorum honorum gradus ascendendo, omnibus est ornatus: et ita ornatus; ut non inane nomen haberet; sed doctrinam praeclaram, eruditionem excellentem laboriosissimo litterarum studio comparatam.

Porro cum magni ingenii excellentisque animi sit, studia sua ad utilitates publicas, et salutem hominum referre: Fuchsius, ut et ipse multos iuvaret, Monacum, Bavaricae ditionis oppidum, commigravit: ubi maxima cum dexteritate, et multorum salute, artem medendi factitavit. Hoc tempore de uxore ducenda, quae rei familiaris curam gereret, deliberare coepit. Etsi enim ita inde ab adolescentulo vixisset: ut liber ab omni cupiditate et libidine semper esset visus: nec de eius temperantia et continentia boni viri dubitarent: tamen cum vitam caelibem gravibus de causis improbaret: amicorum consilio primam uxorem Annam Fridpergeram duxit: puellam virginem honestissimam, natam honesto loco, bene educatam, cum qua in matrimonio castissimo annis multis coniunctissime vixit: et utriusque sexus liberos suscepit decem, filios quattuor, et sex filias.

Paulo post Monaco relicto, rursus Ingolstadium se contulit: et quia cupidissimus litterarum erat: et quia eius opera ad docendam medendi artem expetebatur. Venit Ingolstadium anno salutis nostrae 1526. die 23. mensis Maii. Hoc suscepto munere; cum biennium Ingolstadii docuisset summa cum fide ac diligentia: ab illustriss. principe Georgio Marchione, ad exercendam medicinam, honorifico salario


page 176, image: s208

Onoltzbachium accersitus fuit: anno millesimo, quingentesimo. vigesimo octavo. die decimo octavo Maii. Usus est multum eius opera et consilio, motus fama viri, et re ipsa confirmatus, is, de quo dicimus, Marchio. In curando enim eam diligentiam et industriam adhibuit semper: ut Deo fortunante iuvaret plurimos. Non possumus silentio hoc loco praeterire, quod memorabile videtur: ex quo eius in curando industria apparebit. Anno salutis humanae supra millesimum, quingentesimum, vigesimo nono, quo Turci Viennam Austriae obsederunt: novum genus morbi Germaniam invasit. Homines enim sudore pestifero affecti, intra vigesimam quartam horam, aut ex hac vita demigrabant: aut, si virus exsudassent, valetudinem pristinam paulatim recuperabant. Ea grassante lue, quia remedium multis erat incognitum, multa perierunt milia. Tum medicus hic noster, Dei aeterni propitio favore, pro sua sollertia, vitam multorum conservavit. Ex quo non tantum favorem et amorem multorum; sed laudem quoque et admirationem a praestantissimis ea in facultate viris est adeptus. Morbus ille vulgo dicebatur sudor Anglicus. Nam Henrici septimi, Britanniae [note: An. 1496. ] Regis tempore, eadem lues Insulam illam invaserat, atque inde in alias sese diffuderat regiones. Ita autem eo in loco medicinam exercebat: ut litterarum studia intermitteret numquam. Cum enim laboribus suis non solum principi, et praesentibus prodesse vellet: verum etiam alios iuvare cuperet: medicinam scriptis multis in lucem emissis, tunc illustrare coepit. Exstant eius lucubrationes utilissimae, annis illis quinque, quibus Onoltzbachii cum Marchione fuit, ab eo scriptae; quae valde probantur doctis. Sunt autem haec, dum Onoltzbachii fuit, ab eo scripta:

Compendiaria ac succincta admodum in medendi artem [gap: Greek word] sive introductio.

Liber sextus epidemiorum Hippocratis e Graeco in Latinum translatus, cum commentariis luculentissimis.

Apologia adversus Hieremiam Triverium Brachelium, medicum Lovaniensem; qua monstratur, quod in viscerum inflammationibus; pleuritide praesertim, sanguis e directo laborantis lateris mitti debeat.

Paradoxorum Medicinae libri tres, in quibus multa a nemine hactenus prodita, Arabum aetatisque nostrae Medicorum errata confutantur: et obiter Sebastiano Montuo medico Rivoriensi respondetur.

Sub idem tempus gubernatio Academiae Ingolstadiensis cl. Iureconsulto Leonhardo Eccio a Guilelmo Bavariae duce, commissa fuit. Is, quod Fuchsium medicinae peritissimum iam ante cognovisset, effecit: ut iterum ad docendam medicinam vocaretur.



page 177, image: s209

Factum hoc est anno supra millesimum, quingentesimum, trigesimo tertio. Sed eo cum venisset; quod missarum nundinationes improbaret: et Evangelii doctrinam sanam, quam ex Evangelicorum scriptis didicerat, et in qua Onoltzbachii confirmatus fuerat, maxima constantia profiteretur: cenam integram vel, ut loquuntur, sub utraque specie, omnibus communicandam iudicaret: docendi munere fungi non potuit. Etsi enim illis, qui Ingolstadii tum erant, hominis excellens eruditio cognita, isque ea institutus disciplina erat: ut bonorum animos iam ante sibi conciliasset: habuit tamen prope omnes, quod humana potentia et pontifica tyrannide niterentur et magnopere confiderent, importunos: praeter Leonhardum Eccium Iureconsultum, qui eum defendebat: tum quia viri doctrinam norat: tum quia iniustissimam causam inimicitiarum, vel potius odii, esse animadverteret. Nihil enim aliud ipsos ad malevolentiam provocarat: quam quod firmus et immotus in doctrina Evangelii pura defendenda persisteret: eos summo studio et diligentia ad eandem hortaretur: ad correctionem vitae morumque commoveret. Saluberrimum consilium hoc fuit. Sed plus apud eos superstitio et cupiditas ad odium valuit: quam ad amorem et observantiam, tanti viri eruditio et doctrina. Itaque cum turbulentis consiliis oppugnare optimum virum non cessarent: et seditiosis clamoribus rem agerent: Fuchsius mendacio atque adulationi, libertatem et veritatem magno etiam suo periculo anteposuit. Eodem ergo anno, quo redierat iterum discessit Augusti mensis die nono. Prima namque viri boni laus est, vel mortem pro religione, si necessitas postulet, oppetere: proxima, excedere iis locis, in quibus sine impietate consistere non licet, et emendatio vitiosae disciplinae atque doctrinae praefracte recusatur.

Ingolstadio cum discessisset, Onoltzbachium iterum a Marchione vocatus, se contulit. Unde quod oppido pestilentiae malum esset infestum, mox Culmbachium, cum Friderico Marchione seniore, patre Georgii, reliquaque Marchionum familia, cum suis se conferre coactus fuit. Ibi ultra annum commoratus, rediit Onoltzbachium, anno supra millesimum, quingentesimum trigesimo quarto: quo rex Persarum, quem Sophum vocant, duplici clade Turcos in oriente affecit.

Sub hoc ipsum fere tempus illustrissimus princeps Ulricus, dux Wirtembergicus, recuperata ditione sua, Pontificiam superstitionem repudiare et abolere, et ecclesias iuxta verbi divini praescriptum constituere coepit. Ac quoniam cognoverat, veram religionem miris subinde artibus et machinis adversariorum oppugnari: qua sapientia fuit, facile vidit: nisi ditioni suae praecaveret: paulatim defuturos non Theologos


page 178, image: s210

modo, sed Iureconsultos, Medicos, ceterarumque disciplinarum Professores; quae hominum genera semper necessaria sunt Rebus pub. Itaque ut aliquod esset remedium contra mala, quae impendere videbantur: accersitis viris doctissimis, et conductis honestis stipendiis Academiam Tubingensem, ornavit. Ibi tum cum Fuchsii virtus et doctrina excellens publica fama commendaretur: optimus princeps eius quoque operam liberali salario conduxit: et suae Academiae adiunxit: semper eum benignissime complexus; ut et patris vestigiis filius princeps Christophorus, insistens: qui propter doctrinam, multarum rerum experientiam, iudicandi prudentiam, virum dilexit magnique fecit; neque solum inprimis medicis habuit; sed eius etiam salarium adauxit.

Cum Tubingam venisset Fuchsius, Augusti die decimo tertio: anno salutis nostrae millesimo, quingentesimo, trigesimo quinto; et munus suum in schola suscepisset: celeriter consecutus est multorum admirationem: coepitque Academia illa frequentari ita, ut cum maxime.

Eo igitur loco dum et medicinam docendo et faciendo, atque magistratum Academicum prudenter subeundo, ingenium et naturam suam in annum sexagesimum quintum usque studiose ac vehementer exercet: tandem valetudo eius infirmior, et natura imbecillior esse coepit. Quapropter ubi in morbum gravissimum et periculosissimum incidit: facile is naturae vim, vigiliis, curis et laboribus anteactae vitae exhaustam, superavit. Ac licet amici initio bene sperarent: ipse tamen certis ex argumentis morbum eum finem vitae caducae, sibi allaturum praesagiebat. Nec tamen propterea mortis ei metus iniectus est ullus: quin potius pro innata religiosa fortitudine, aequissimo se animo ex haec vita discessurum, intrepide affirmabat. Toto autem morbi tempore, vigiliarum somnique nec die, nec nocte discriminata tempora habere potuit; fuitque ei in somnia permolesta. Nam quotiescumque somnus cum amplecti coepit: levissime excitabatur: et quoties excitabatur; se et spiritum suum DEO conditori, cum seria numinis invocatione, commendabat. Sermones supremi responderunt superiori vitae, pleni nempe fidei, pietatis et constantiae. Memorabile hoc in ipso fuit: quod quoties de DEO, de vita aeterna, de religione, cum amicis, officii causa invisentibus, etiam in gravissimo morbo contulit: sensa animi ita perspicue, pure pieque explicuit, nullo ut morbo teneri videretur. Invalescente igitur in dies invaletudine; tandem anno salutis sexagesimo sexto, supra millesimum, quingentesimum, decimo Maii, intra septimam et octavam antemeridianam, miserias huius vitae cum beatitate sempiterna commutavit, in amplexu uxoris et [note: Quorum unus Frid. Phil. et Med. D. Rei p. ] filiorum, cum invocatione eius, cui vitam omnem vixerat.



page 179, image: s211

Corpus postridie ad [note: In caemiterio suburbano. ] eandem est datum sepulturam; ad quam ipse priorem coniugem dederat. Metellus dixisse fertur: improbe facere, proprium esse sceleratorum hominum: recte agere, si absit periculum, aut utilitas etiam invitet, commune bonis cum malis: laudabiliter autem facere, quando cum facto honesto periculum, aut incommodum coniungitur peculiare esse bonis et fortibus viris.

Haec eadem laus vere Fuchsio tribui potest: qui non solum in pace et reip. tranquillitate; sed etiam in saevissimis tempestatibus, pietatis verae fuit studiosissimus, eamque palam animose est professus, et acerrime propugnavit. Nam cum liber ille, mercenaria quorundam opera consutus, vulgo Interim dictus; quod praescriberet, quid interim dum concilii decreta publicarentur, servandum esset illis, qui doctrinam et ritus falsos emendassent, urgeretur passim minime clementer; multique praesertim ecclesiarum ministri, misere ac varie affligerentur ipse ut antea Ingolstadii, nullius periculi metu adduci potuit; ut de veritatis caelestis ac sacrae doctrinae studio vel tantillum remitteret. Gravitas in eo fuit tanta: ut nihil in verbis aut dictis eius leve, nihil ineptum, deprehenderetur. Temperantia idem constanti corporis robur et valetudinem integram, ultra annum sexagesimum sibi conservavit: eademque duce corporis eximiam formam exornavit. Fuit enim, quod philosophi in bonis numerant, egregia et liberali corporis specie, ad dignitatem statura composita, cum apta atque venusta membrorum conformatione. Vox viro et philosopho digna, gravis, clara, plena. Motus corporis et incessus, neque languens, neque concitatus, neque insolens: sed plane talis, in quo ineptiarum nihil inesset.

In docendi munere fuit eius sedulitas, fides et diligentia singularis. Duabus autem maxime rebus, in docendo necessariis, veram consequebatur laudem, methodo, et sermonis perspicuitate. Itaque non tam ordine et modo, quem servabat, optimo: quam orationis elegantia animos auditorum auresque ita conciliabat: ut cum fastidio ipsum audiret nemo. Anatomen eadem in schola docuit et exercuit dexteritate summa. Partes enim corporis humani, partiumque singularum actiones et figuras ostendebat: omnium ossium et cartilaginum naturam, musculos, venas, arterias, nervos, et reliqua indicabat: oculisque subiciendo, quasi contrario ordine, quam quo factum est corpus resolvebat. Magni ergo faciebat elegantem medicum et anatomes illustratorem Andream Vesalium; quod ante illa tempora nemo exquisitius aut maiore industria partes humani corporis, et singularum actiones, situs, figuras, annotasset, atque ob oculos proposuisset. Vesalius contra non modo Fuchsium diligebat [correction of the transcriber; in the print diligegebat]; sed etiam, ut annis superiorem, colebat et observabat: id quod vel ex hac narratiuncula patet.



page 180, image: s212

Quando in praesidiis ducatus Wirtembergici Hispani erant: invisebant docti eorum lectiones Fuchsii publicas: et curatione eiusdem utebantur fideli. Accidit ergo ut quodam die carperet Fuchsius nescio quid in anatomicis Vesalii, auscultante peregrino quopiam. Lectione finita, is ad Fuchsium accedens: cur me, inquit comiter, reprehendebas? qua in re te laesi umquam? Tum Fuchsius: esne tu Vesalius? vides ipsum Vesalium, inquit alter. Hic inter eos gratulatio, amica collocutio, et ad convivium invitatio. Sed ad institutum redimus. Cum tanta fide et industria docendi munere suo loco fungeretur Fuchsius; saepe ei occasiones oblatae sunt, quibus ad quaestum et opes via patefiebat: ipse tamen numquam ab officio avocari se passus fuit. In aetate etiam ad senum vergente, cum Senatus permissu supersedere docendi labore posset: munus suum numquam deseruit: quin cum ultimis aliquot mensibus, per valetudinis infirmitatem, a publico abstineret: domi suae, qui audire volebant, in arte sua instituebat et excolebat. Alias in bibliotheca, et inter amicos suos, libros dico, semper versabatur: ac vetus illud tenendum putabat: ut temporis quam maximam haberet rationem

Neque solum in bibliotheca et inter libros tantus erat: sed et in publicis negotiis industria admirabili et gravitate spectata. Hac de causa gubernatio Tubingensis Academiae semestris, ei commissa fuit saepius. Quod munus quoties suscepit, ita gessit: ut gravissimi ac sapientissimi magistratus auctoritatem tueretur. Cives Academicos, ut filios, paterno solebat amore complecti iniuria affectos, sublevare: bonos laudare: negligentes excitare: officium facientibus praesidio et auxilio esse contumaces, cuiuscumque tandem ordinis, territare minis, coercere poenis: adeoque omnes aequissima iuris moderatione in officio continere. Hanc ob prudentiam et gravitatem, eius collegii, quod ab illustrissimo principe Ulrico institutum, a filio liberaliter locupletatum est; ut in eo egregiae indolis adolescentes educentur, qui ecclesiis aliquando praesint, eius, inquam rationes Fuchsio prae aliis sunt commissae. Ob eandem virtutem atque industriam, scholae Senatus et illius Contubernii, quod ab auctore Martinianum dicitur, administrationem eidem commisit: cur ita praefuit; ut in ordinem redegerit omnes.

Virtutis itaque et doctrinae fama non solum in Germania nostra summis viris ac principibus innotuit; sed etiam exteris et longinquis. Nam a Tuscorum duce Cosmo Medice annuo sexcentorum coronatorum stipendio invitatus fuit: ut in Pisana schola medicinam publice doceret. Carolus etiam V. Augustus tantam huius viri doctrinam testimonio suo dignam iudicavit: et


page 181, image: s213

insignia atque nobilitatis ornamenta, non petenti, sed recusanti etiam, contulit. Fuit praeterea carus et gratus doctissimis quibusque suae aetatis viris; et erit etiam in posterum, dum litterae erunt.

Inter infinitas et cottidianas vigilias, lucubrationes et occupationes, valetudine usus est ita commoda; ut ante gravissimum morbum, quo exstinctum diximus, nullum fere corporis dolorem umquam senserit. Et hanc ad rem plurimum contulit uxoris Fridpergerae diligentia ac sollicitudo; quae more; suos ad mariti ingenium egregie norat accommodare. Erepta autem optima femina est ipsi iam seni, anno Christi sexagesimo tertio, supra millesimum, quingentesimum, mense Febr.

Postea, ita ferentibus rei suae familiaris rationibus, accedentibus et amicorum suasionibus, sequenti anno alteram duxit uxorem, honestam matronam, viduam pastoris in Salinis Suevicis.

Cum autem omne bonum sit [gap: Greek word] , bonique viri, prodesse quibus possit: nihil praeclarius existimavit Fuchsius, quam omne studium atque ingenium suum ad illam artem conferre: quae omnibus salutaris, et usui mortalium maxime necessaria. Quare, ut antea Onoltzbachii, ita et Tubingae edidit in lucem scripta plurima: quae eum de vita hominum praeclare meritum declarant. Sunt autem, Tubingae dum egit, ab eo foras data haec: Hippocratis epidemiorum liber sextus, recognitus et auctus plurimis in locis.

Apologiae tres: quarum prima adversus Guilielmum Puteanum docet, aloen aperire ora venarum: altera adversus Sebastianum Montuum, nonnulla paradoxorum capita defendit: tertia in internis inflammationibus, pleuritide praesertim, e directo partis affectae sanguinem mittendum esse ostendit.

Explicationum difficilium aliquot quaestionum et hodie controversarum: libri quattuor aucti et locupletati.

Medicinae methodus seu ratio compendiaria perveniendi ad veram solidamque medicinam, mirifice ad Galeni libros recte intelligendos, utilis: Item de usitata huius temporis componendorum miscendorumque medicamentorum ratione libri tres: iis qui praxin medicam exercent, maxime necessarii.

Annotationes in libros Galeni de tuenda valetudine.

De sanandis totius humani corporis eiusdemque partium tam internis quam externis malis, libri quinque accurata diligentia conscripti.

De historia stirpium commentarii insignes, adiectis earundem vivis plus quam quingentis imaginibus, numquam antea ad naturae imitationem artificiosius effictis: accessit succincta vocum


page 182, image: s214

difficilium et obscurarum, passim in hoc opere occurrentium, explicatio, idque Latina iuxta et populari lingua.

Apologia ad versus Gualtherum Ryffium.

Hippocratis aphorismorum sectiones septem e Graeco in Latinum conversae, et luculentissimis iisdemque brevissimis commentariis explicatae, adiectis annotationibus, in quibus quotquot sunt in Galeni commentariis difficiles loci, enodantur.

Apologia adversus Cornarium.

De curandi ratione libri octo, causarum signorumque catalogum breviter continentes.

Nicolai Myrepsi Alexandrini medicamentorum opus in sectiones quadraginta octo digestum, e Graeco in Latinum conversum, luculentissimisque annotationibus illustratum.

Galeni aliquot opera Latinitate donata, et commentariis exposite et illustrata: utpote de inaequali temperie lib. 1. de differentiis et causis morborum et symptomatum libri sex: de iudiciis libri tres: de curatione per sanguinis missionem liber unus: de temperamentis libri tres: de differentiis febrium libri duo: de laborantium locorum notitia libri sex: tabulae sex in Galeni libros de morborum causis et symptomatibus.

Tabula in librum de curandi ratione per sanguinis missionem.

Tabulae aliquot universa medicina summam et divisionem compendio complectentes.

De compositione medicamentorum libri quattuor, aucti et diligenter recogniti, adiecto dispensatorio, ut vocant, qui liber antea desiderabatur.

Libri quattuor de fabrica humani corporis.

Institutionum medicinae, ad Hippocratis, Galeni, aliorumque veterum scripta recte intelligenda, mire utiles libri quinque: qui aucti et summa cura ac diligentia recogniti iterum prodierunt.

Libellus, num morbifica aliqua, de Galeni sententia, sit causa continens.

Post obitum in bibliotheca eius reperti sunt libri hi: Commentarii illi, hactenus a multis avide exspectati, de stirpium historia, in tomos tres, incredibili cura digesti, aetate extremo, a sene propria manu scripti et confecti: stirpium iconas continentes amplius mille quingentas: Item paradoxorum libri tres, correcti et aucti: commentarii in aliquot libros Galeni de simpl. medic. facultatibus: Libellus, quod iecur sit sanguificandi primarium instrumentum: Commentarii in libros Galeni de medendi ratione XIV. Commentarii in sextum Epidemiorum: Libri etiam de medendi ratione aucti et emendati: Annotationes in libros Galeni de compos. medicamentorum localium, et id genus alia: quae ex bibliothecis petantur.



page 183, image: s215

Exstat in Fuchsium et libros eius Ioannis Lauterbachii epigramma eiusmodi:

Quale Dioscorides, medica praclarus, in arte,
Herbarum nomen cognitione tulit:
Tale sua meruit, maius quoque, Fuchsius arte:
Herbarum, nullo, cognitione minor.
Herbarum propriis naturam viribus ille
Ut tantum nude prodidit, absque typis:
Sic tribus, hic omnes verisque coloribus, herbas
Exprimit, ingenio dexteriore, tomis.
Arte Dioscorides quod Graiis: Fuchsius istud
Non modo Germanis, omni at in orbe loco.
Ne sit opus terras vitae penetrare periclo;
Ne iuga, vel valles, vel nemorosa loca:
Absque labore tomis herbas cognosce: fovere
Augustas medica qui cupis artis opes.
Dux bonus herbarum species viresque ministrat.
Haud errat, docto qui duce tentat iter.

Est et Ioannis Bartholomaei Suidnic. tale in ipsum distichon:

Tu licet ingenio sis clarus et arte medendi:
Par tamen est meritis gloria nulla tuis.

Tantum de Fuchsio ex Georgii Libleri oratione parentali: Crusii annalibus Suevicis: elogiis doctorum virorum: et bibliothecis.

OSWALDUS BERUS.

OSvvaldum hunc Berum natum colligimur sub annum Christi millesimum, quadringentesimum [correction of the printer; in the print quingentesimum], octogesimum secundum. Litteris a puero imbutus, publicisque in Gymnasiis versatus; tantam sibi eruditionis politae, ac inprimis medicae artis supellectilem comparavit: ut Argentorati primum Carmelitanae scholae gubernacula ipsi commendata sint; sub annum Christi undetricesimum, supra millesimum, quingentesimum. Ibi dum Spartam, ut dicitur suam ornare conatur: contraxit in volumen, quicquid praecipuum offendit in auctoribus de iuventute instituenda. Est enim fidi praeceptoris sedulo id meditari, non solum quam studiosos et eruditos; sed quam pios etiam et morigeros Rei pub. adolescentes civesque fingat.

Argentorato Basileam venit; ac medicina facienda nomen praeclarum sibi acquisivit.

Ibidem rebus humanis eximitur anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo octavo, aetatis suae octogesimo quinto; Memoriae eius locatum est monumentum tale.



page 184, image: s216

HEUS VIATOR, TRISTIS SPIRITUS ET MENTEM CONSUMIT [correction of the transcriber; in the print CONSUMLT] ET OSSA. OSWALDUS EGO BERUS FUI, NON COUS ILLE SENEX; SED URBIS HUIUS HIPPOCRATES [correction of the transcriber; in the print HIPPOCRTES]. VIXI LAETUS, LAETUS OBIVI, ET DOMINO VIGILANS DOMINO TANDEM OBDORMIVI, QUID ULTRA? MORTALITATIS EXUVIO POST VXC. AET. AN. HIC [orig: HEIC] DEPOSITO CUM CHRISTO LAETUS RESURGAM A. C. S. CIC. IC. LXVII.

Scripsit commentaria in Apocalypsin Ioannis: librum de veteri et novitio DEO: de veteri et nova fide, vernacula lingua: Catechesin puerorum, in fide, in litteris, et in moribus, ex Cicerone, Quintiliano, Plutarcho, Angelo Politiano, Rod. Agricola, Erasmo, Melanchthone, atque aliis; tomis digestam quattuor: et alia.

Tantum de hoc Bero ex monumentis Basiliens. et Gesnero.

GEGORIUS [correction of the corrected by hand; in the print GREGORIUS] PICTORIUS.

VILLINGA sive a villa, e qua oppidi faciem accepit sub Bertholdo IV. duce Zeringensi, sive a quodam Willingo, qui primus ibi monetam percussit [correction of the transcriber; in the print pecussit], cuiusque pistillum in hodiernum usque diem ibi


page 185, image: s217

adservari dicitur, nomen nacta, sitaque est in valle Danubii ad silvam Hercyniam [correction of the transcriber; in the print Harcyniam]. Hoc in oppido cum saeculo a Christi nativitate decimo quinto vitam auspicatus est Georgius Pictorius: qui primo litterarum fundamentis feliciter iactis, Friburgum Brisgoiae se contulit. Ubi cum philosophiae et artibus liberalibus magna diligentia operam impendisset: ne sapientiam inclusam pectore solum teneret; sed aliis etiam enuntiaret, ludo apud Friburgenses litterario operam suam addixit; ut bonis artibus pueritiam inficeret. Eo in officio cum assiduo labore et fide erga coetum sibi creditum omnibus satisfecisset: non parvam a civibus laudem et gratiam, quod tamen nunc rarum, pro labore retulit.

Verum cum in pulvere illo et paedore aetatem exigere animus ei non esset: quicquid subsecivi suffurari potuit temporis: id omne medicis evolvendis impertivit. Pertinaci itaque studio et labore improbo, qui omnia vincit, tantum in medicina profecit: ut insignibus Doctoralibus Friburgensi in Academia fuerit decoratus, inque medicorum ordinem sollemniter ascriptus.

Medicina autem, quemadmodum aliae artes, non ideo discitur, ut eam dumtaxat sciamus: sed ut exerceamus et ad usum transferamus. Id cum Pictorius probe intelligeret, anno quadragesimo supra millesiquingentes. a regia curia Ensishemii superioris Alsatiae ad medicinam factitandam invitatus, vocationem, uti debuit, secutus, non solum scientia, sed etiam fidelitate et benevolentia summis imisque perhibetur satisfecisse.

Cumque variae esset lectionis et posteritatem quoque cogitaret: rem medicam scriptis editis non parum iuvit. Scripsit enim de herbarum naturis, de variis morborum remediis, de thermarum virtutibus, de rebus, ut vocant, non naturalibus. Illustravit Aemylium Macrum vulgarem: item Martobaeum, de gemmis et lapidibus, quibus accedit carmen de lapide molari: Marsilium Ficinum de studiosorum valetudine tuenda: Plinii librum septimum: Antonii Gazii rationem evacuandi. Edidit et Pantopolion contra opiniones philosophorum, quis verus Deus, unde gentiles dii. Tandem foras dedit opera nova: in quibus mirifica, iocos salesque, poetica, historica et medica, libris quinque complexus est. Plura inveniuntur in bibliothecis.

Haec de Pictorio Pantal. l. 3. Prosopogr. Gesner. et Schenck. in bibliothecis.



page 186, image: s218

IOANNES WIERUS.

GERMANIA est universa in superiorem et inferiorem distributa: quae Belgium et Gallia Belgica appellatur. In hac natum accepimus Ioan. Wierum Latino cognomento Piscinarium, quo apud exteros notior fuit, domo honestissima, patre Theodoro, matre Agnete, sub annum Christi millesimum, quingentesimum, decimum quintum, in oppido circa Mosam ad Brabantiae limites sito, Gravia nuncupato. A puero ad litteras adhibitus [correction of the transcriber; in the print adhibibitus] statim indolis egregiae documenta dedit praeclara. Pervenit deinde in Henrici Cornelii Agrippae notitiam: cuius aliquamdiu se usum esse institutione fatetur: cum et praeceptorem et erum suum venerandum [note: Wier. l. 3. de praestig. daem. c. 22 et 38. ] vocet. Apud hunc scribit legisse se partem librorum stenographiae Trithemii scriptam [correction of the transcriber; in the print scriptum], cum figuris et spirituum nominibus, eamque inscio illo exscripsisse. Quid vero de eiusmodi senserit, [note: Lib. 2. de praestig. cap 6. ] ibidem indicat: praestigias, inquit: ostentant, non miracula: quae non DEI adsistentia; sed permissione ob hominum incredulitatem, et daemonum pactione sortiuntur effectum.

Quemadmodum autem omnes, quotquot in litteris excelluerunt, multa tulerunt et fecerunt: ita et ipse litteris abditus primis earum iactis fundamentis, publica ad Lycea sese contulit, illud poetae cogitans:

-- tentanda via est, qua me quoque possim
Tollere humo, victorque virum volitare per ora.

E Germania itaque egressus Lutetiam Parisiorum venit, ac medicis potissimum operam dedit. Lutetia Aureliam accessit, ubi Natalis Ramardi, medici regii filios duos, Natalem apud S. Lazarum in suburbiis Priorem, et Ioannem cum Ioanne Verreto nepote, instituendos suscepit: eosque paulo post Parisios reduxit. Eo autem [note: Anno 1534. ] tempore Aureliam venit, quo tragoedia accidit, cum Praetoris Aureliensis uxore defuncta et monachis mendicantibus: quam Sleidanus describit. Generis igitur humani, ubi a DEO discesseris [perhaps: discesserit], artem conservatricem, medicinam dico amplexus, et ab iis quae sunt [gap: Greek words] egregie instructus, magnis itineribus eo in studio progressus est: celeriterque ad metam, insignibus doctoralibus non precario obtentis, pervenit.

Peregrinatione deinde suscepta, in Africam traiecit, ubi quae viderit circulatorum et Theraphim genera, ipse recenset in [note: lib. 2. c. 15. ] commentariis de praestigiis daemonum. Pervenit et in Cretam insulam: ubi hoc se, quod fere fidem superet, vidisse


page 187, image: s219

narrat. Rusticus in quodam tumultu sagitta circa dorsum impacta, vulneratus fuit: evulsa sagitta ferrum in thorace est relictum. Chirurgus vulnus sanat, frustra quaesita cuspide. Post biennium iuxta alvum ea excidit semiexesa. Haec ipse.

Domum ad suos reversum, ut virtus latere nescit, illustrissimus princeps Guilielmus Cliviae dux, ad se eum [note: Anno 1550. ] invitavit: ut a cura corporis ac valetudinis sibi esset. Id officium cum viginti vel triginta quasi annis fideliter obiisset: non suo solum principi acceptus gratusque; sed et compluribus aliis comitibus ac magnatibus a medicinis, vereque [gap: Greek words] fuit.

Accidit ipso tunc in aula Clivensi agente, quod silentio involvendum minime videtur. Unnae in comitatu Marchiae, fuit puella quaedam duodecim annorum Barbara, a letali decubitu nihil cibi aut potus adsumpsisse credita. Eam cum Wierus vidisset toto corpore bene habitam et agilem; sed ventre collapso: meram imposturam esse, ingenue testatus est. Tandem impetrat ut examini suo in aedibus, quas Cliviae habebat, principis decreto committeretur. Hic puellae clam observatae statim detecta fuit versutia et dolus: dum ubi ubi potuit, clanculum esculenta et poculenta surripuit. Tametsi vero poenam et parentes virgunculae et ipsa puella cum sorore, antea ciborum subministratrice, meriti essent: tamen Wiero deprecante princeps illis ignovit, senatu Unnensi serio reprehenso; qui sibi tam stupide a puella passus esset imponi. Haec fuit comoediae illius catastrophe, paulo laetior illa, quae [note: De qua Crusius l. 11 part 3. c. 20. annal. ] Eslingensem virginem mansit.

Tandem fatis concessit vir bene de Re pub. litteraria, quin et de sagarum genere meritus. Nam apud ducem illum dum versatur, non sine suspiriis aliquoties vidit multos Christiani vulgi, praesertim vetulas, ob veneficii suspicionem in carceres compingi: quaestionibus subici; flammis exuri. Id ei ansam praebuit; ut laudatum multis scripserit opus de veneficis et sagis: in quo quantum in Theologia, in Iurisprudentia, Medicina, Philosophia profecerit; te ipsa declarat; argumenta ex illarum disciplinarum fontibus desumpta adferendo. Etsi autem eo scripto operam non lusit, cum ex magistratibus non pauci eo nomine gratias ipsi egerint: quippe qui prudentiores cautioresque eo scripto facti essent: non defuerunt tamen; qui in eo et reprehenderent non pauca; et in certamen provocarent. Inter hos fuit Paulus Scalichius, Ioannes Campanus, Leo Suavius: nec Ioanni Brantio usquequaque satisfecisse videtur.



page 188, image: s220

Floruit amicitia virorum ea tempestate magnorum. In Gallia familiariter usus est multis non obscuri nominis viris, potissimum medicis, Gerardo Fabro Cadurcano, Vitali Besumbaeo, Ioachimo quodam ex Provincia oriundo, Michaele Villanovo, et aliis. In patria vero Ioanne Echtio, Bernhardo Cronenbergio, Huberto Fabro medicis Coloniensibus, aliisque permultis in Germania et extra eam doctrinae laude claris viris.

Corpore fuit satis compacto viribusque integris adeo, ut de se commemoret [note: lib. de commentit. ieiuniis. ]: dies aliquando quattuor illae se absque omni cibo et potu sanum vixisse: immo longius ferre ieiunium potuisse nisi quid gravius sibi ex continuis vigiliis fuisset veritus.

Fratres habuit duos Arnoldum et Matthiam: cum quibus domi paternae hoc se observasse [note: lib. de praestig. c. 14. ] scribit admodum puerum, non sine ingenti terrore. In tabulato (sub quo forte dormiebant) asservabatur magna lupuli copia, unde quaestum pater faciebat. Quoties igitur venturi essent emptores: lares narrat fuisse auditos: atque saccorum per scalas devolutorum strepitum imitatos, omine semper fausto et veraci. Audit enim diabolus mercatores, aliquo mercium causa profecturos, de illis antea inter se colloquentes: videt iter ingredientes. Itaque apud eos, ad quos illi tendunt, sua ante agitat ludibria; ut pronuntiasse futura videatur.

Praeter illos de praestigiis Daemonum, incantationibus ac veneficiis libros sex, saepe recussos et recognitos; scripsit et medicas observationes raras: de quartana: de pestilentiali angina, pleuritide, peripneumonia; de hydropis curatione; nec non meatuum naturalium clausorum.

Sunt etiam epistolae eius medicinales aliquot librorum:

De scorbuto sive scorbutica passione:

De irae morbo, philosophice, medice, theologice curando.

De quibusdam incognitis, et a nemine hactenus descriptis morbis.

Atque haec de Wiero ex ipsius scriptis, Gesneri bibliotheca; aliis.

IOANNES HUBERUS.

BASILEAE Ioannes Huberus primum huius caeli spiritum hausit sub annum Christi septimum, supra millesimum quingentesimum. Patrem habuit Martinum, qui bello Helvetico Basileam commigravit; iusque civitatis a magistratu Rei pub. illius impetravit. Puer in ludo patrio prima elementa didicit: post Selestadium a suis missus, ac Ioanni Sapido, viro litteratissimo,


page 189, image: s221

in disciplinam est traditus. Ab hoc Basileam reversus, Henricum Glareanum audivit; atque artibus et linguis operam praeclaram navavit.

Anno deinde vigesimo quinto augendae eruditionis causa Lutetiam, caput regni Galliae profectus tanta cum assiduitate et industria in litteris versatus est: ut testimonium philosophicorum profectuum publice a schola illa celeberrima retulerit.

Cum laude Lutetia digressus ad alias Galliae Academias sese contulit: ibique studia sua solita diligentia ursit: inprimis in Montepessulano et Tolosae: ubi etiam ob doctrinam eruditam et linguae Graecae peritiam Academiae rector est designatus.

Exactis in Gallia undecim annis, in patriam insignibus Doctoralibus ornatus rediit: medicinam factitare coepit; idque tanto cum successu: ut non civibus suis solum, sed et nobilibus, et comitibus, et principibus esset gratus carusque. Erat enim in eo mira morum suavitas; candor rarus; et facilitas cum gravitate mixta. Itaque cum laetis laete; cum iocantibus iocose, cum seriis serio vixit: adeoque fuit vere homo omnium, ut dicitur, horarum.

Hieronymo deinde Gemusaeo rebus humanis exempto, in eius locum anno quadragesimo [note: Alii 45. ut Pantal. ] quarto ipse fuit surrogatus professor physicus ordinarius. Quo in loco dum Spartam suam pro virili sua ornat, non solum pro cathedra disciplinam physicam perspicue aliis tradendo; sed etiam magistratu tum suae facultatis, tum totius Academiae graviter defungendo: paulo post et in collegium medicorum est cooptatus; Galenique et Hippocratis; et si qui praeterea sunt melioris notae medici veteres, scripta enarrare iussus. Ubi iterum nihil laboris industriaeve in se est desiderari passus: quae inprimis auditorio probavit tum, cum ad Razis librum nonum practicum pervenit. Ibi enim et veram medendi rationem singulari fide proposuit: et ordine omnibus morbis sua experimenta adiecit: et methodice disposuit.

Egressus autem clymactericum magnum, senibus, ut vult A. Gellius, plerumque periculosum, dum nobilis viri licet ingrati, valetudinem maioris quam propriam facit; et ex critico sudore exurgens gelidissimo aeri sese exponit, chordapso repente correptus, septima die in piis precibus, etiam alienata mente constanter recitatis, exspiravit; anno salutis septuagesimo primo, suae aetatis sexagesimo quinto. Ad D. Martini est sepultus cum tali elogio:

Hic [orig: Heic] urbis Aesculapius,
scholaeque gloria Rauracae,
Medicique Idea conditur.
Nec dii pereunt, neque Idea:


page 190, image: s222

Nec tu putato mortuum:
Quem virtus, eruditio,
Perenne fama celebrat:
Quem Christus aeternum beat.
Abi, et bonis cum vivere
Discito, cum piis mori.

Henric. Pantal. l. 3. prosopographiae: Theodorus Zvingerus in theatro, alii.

IOANNES GOROPIUS.

HILVARIBECAE, nobili Campaniae Brabantinae municipio, natus Goropius, anno millesimo, quingentesimo, undevicesimo, die Iovis in vigilia D. Ioannis, matre Mechtilde; ut fausta omina nato essent IOANNIS nomen accepit: Becani autem a patria perpetuo ei adhaesit. A cunabulis paene in litteris eruditus, deinde inter philosophos enutritus, exactam Hebraicae, Graecae, Latinae aliarumque linguarum scientiam est consecutus. Aetate grandior ad exquisitiorem ingenii cultum, Italiam, Hispaniam, Galliam, aliasque provincias peragravit.

Fuit deinde a cura valetudinis duabus Caroli V. Augusti sororibus, Leonorae, Galliae, et Mariae Pannoniae reginis: insigni ob id, quoad viveret, summa pecuniae annuae in testamento donatus. Postea in patriam redux multis annis Antverpiae medicinam fecit. Tandem ceteris sese abdicans functionibus, totum Philologiae contemplationi se dedicit: quamquam a Philippo II. potentissimo Hispaniarum rege, ad valetudinis suae curam ingenti pollicitatione, ac regali torquis aurei munere, procurante Benedicto Aria, iuvitaretur. Summa etiam in gratia Groesbechii Cardinalis, et Eburonum principis fuit, multisque ab eo donis honestatus.

Traiectum Mosae a Medinensi regulo evocatus, cum podagra tentatus, Mosae flumini pedes artis suae oblitus, intulisset; letalem in morbum incidit; fatoque functus est die vicesimo octavo Iunii, anno septuagesimo secundo, aetatis quinquagesimo tertio, relicta uxore perhonesta et praedivite, et liberis. Moriens domum, uxorem, liberos et libros, nondum editos Torrentio commendavit: qui postea Plantino Architypographo regio eius Hieroglyphica cum adiunctis publicanda dedit; et marmoreum hoc illi monumentum Traiecti ad Mosam in aede primaria D. Servatio sacra, ponendum curavit:



page 191, image: s223

[note: VIXIT ANNOS LIII. ]

D. O. [correction of the transcriber; in the print , ] M. IOANNI GOROPIO BECANO DIVINARUM ATQUE HUMANARUM RERUM BONARUMQUE ARTIUM PERITISS. KATARINA DE CORDIS UXOR, ET FILIOLAE DUAE CONIUGI AC PARENTI DULCISS. CUM LACRIMIS POSS. PROCURANTIBUS LAEVINO TORRENTIO ET CASPARO SARCHIO, QUIBUS ILLE RES SUAS MORIENS COMMENDAVIT.

[note: OBIIT IV. CAL. IUL. M. D. LXXII. ]

Fuit vir divino ingenio, qualem vix singulae aetates ferant, seu Philosophiam seu Philologiam (in utraque enim ad miraculum usque excelluit) tractaret: ut saeculi sui Varro nominari merito potuerit. In dicendo fuit paulo calidior; et in disputationibus acerrimum se defensorem suorum praestabat. Novo docendi genere demonstrare conatus est: vetustissimam illam Philosophiam, quam olim ante natas in Graecia Athenas, tum alii multi, tum Linus, Orpheus, Thamyras, in Thracia docuere, ab ipso Noacho eiusque filiis, Iapeto praesertim, profectam esse; ac gentibus, ad quas Deo duce delati fuerint, traditam: eamque cum Mose ac sacrosancta eius historia, sola eo nomine digna, optime conveniente [correction of the transcriber; in the print convenite]. In qua investigatione dum scriptorum genus omne evolvit: poetas maxime, qui paene soli, si Platonem cum paucis excipias, ultimae antiquitatis reliquias nobis conservarunt; novis semper suppeditantibus argumentis, quod de Philosophia dictum est, ad Theologiam transtulit; ostenditque priscam illam poesin sive Musicam, quae tota divina esse veteribus credebatur, a Catholica religione, si fabularum involucra demas, verbis figurisque aliquid, re ipsa parum, aut nihil discrepare.

Praeterea [note: Vide Iust. Lipsii cent. 3. ad Belgas. 44. ep. ] paradoxum illud persuadere conatus est: patriam linguam hodieque cum Germanis, si pronuntiationem et dialectum excipias, Belgis communem, Cimbricam ipse vocat, omnium esse antiquissimam; adeoque ante diluvium primis


page 192, image: s224

parentibus in usu fuisse; idque tam ingenuose passim redditis etymis demonstrat; ut velit nolit in eius sententiam pedibus ire lector paene cogatur. Plurimarum enim vocum cum vix ulla ab aliis reddi possit ratio; Goropius nihil eis significantius esse docuit; quam si a Belgicis fontibus derivari eas patiamur. Et putat Torrentius, si aequum nactus sit arbitrum, ea, quae de omni antiquitate, quae de notatione verborum, ut rei scilicet proprietas atque natura ex vi nominis eliciatur, alii scripserunt Varrones, Verrii Flacci, Sexti Pompeii, Annii Viterbienses: si cum Goropii conferantur, colorem mox suum, tamquam ementitum perditura, comparatione melioris. Utinam vero, quod Critici desiderant, gravius, tantoque ingenio dignius argumentum tractandum sumpsisset: omne sane punctum tulisset utile dulci admiscens, nec aequalium cuiquam concessisset. Sed nescio quo vitio hanc in partem ut plurimum ab eruditis peccetur: dum vel humile nimis argumentum deligunt; ut qui quartanam, calvitium et eiusmodi laudarunt; aut maius, quam humeri ferre possint, immemores illius Horatiani.

Sumite materiam vestris, qui scribitis aequam
Viribus, et versate diu quid ferre recusent,
Quid valeant humeri.

Edidit ipse Goropius Origines Antverpianas, quas ludens Becesellana appellavit, futurum videns, quod evenit; ut opus a multis tamquam ridiculum, contemneretur. Post obitum eius curante Laevino Torrentio Antverpiae a Plantino nitidissime excussa sunt haec:

Hermathena,

Hieroglyphica;

Vertumnus;

Gallica;

Francica,

Hispanica.

Et tantum de Geropio ex scriptis eius, et Aub. Miraei elogiis.

IACOBUS CURIO.

IACOBUS CURIO Hofemianus natus est sub annum millesimum, quadringentesimum, nonagesimum septimum. Hic ab egregia linguarum atque artium humaniorum cognitione instructus, ad Naturae se contemplationem, et inprimis medicinae studium contulit: ac profectuum suorum testimonium publicum Ingolstadii sollemniter fuit consecutus.



page 193, image: s225

Inde [note: A. 1553. d. 3. Ianuar. ] venit Haidelbergam; ubi Superiorum iussu, eandem disciplinam post Mathemata, cum laude sua et fructu aliorum pro cathedra publice docuit, constans Hippocraticae medicinae adsertor et adsectator. Improbavit unice illos, qui hodieque in scholis apparantur medici; ad disceptandum multo, quam ad medendum, paratiores.

Ad meliorem ipse vitam abit anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo secundo, ipsis calendis Iulii, aetatis egressus septuagesimum quintum: sepultusque in sacello Academiae ad D. Petri, cum tali epigraphe:

Hoc saxum tegit ossa Curionis,
Qui vir candidus, eruditione
Instructus varia, decus Lycaei
Nostri praecipuum, professus artes
Eudoxi Podalyriique, multos
Felici docuit labore: donec
Extrema id fieri vetaret aetas,
Post quintum decimum peracta lustrum.
Aeternum bene sit tibi Iacobe,
Hos ipsos rediture mox in artus!
Nobis interea bonos tuique
Det multos similes DEUS, caterva
Quo nos exagitet minor malorum.

Obiit anno Domini M D. LXXII. die 1. Iulii.

Edidit Hermotini nomine inscriptum Dialogum, in quo primum de umbratico illo medicinae agitur genere, quod in scholis ad disputandum, non ad medendum, comparatum videri potest. Deinde et de illo recens ex chymicis furnis nato eductoque altero: ubi praeter rectam animorum institutionem, de aurifactrice Chymia aliquid quoque attingitur: et de ipso naturae rerum ingeniosissimo scrutatore Theophrasto Hohenhemio lectori narrantur cognitu quaedam nec inutilia, nec iniucunda. Accessit et querela Medicinae dogmaticae, conscripta a Petro Reidano Daventriensi.

Est et Curionis huius Chronicon a condito orbe ad annum usque Domini, millesimum, quingentesimum, quinquagesimum octavum. Gener eidem fuit Bertholdus Redlich, publicus Theodosiani codicis in Academia Haidelbergensi professor.

Haec de Curione ex script. ipsius: monument. Haidelberg. Gesneri bibliotheca, aliis.



page 194, image: s226

NICOLAUS BIESIUS.

GANDAVI, una de [note: Complectitur enim ambitu tria milliaria Germanica. ] maximis in Europa urbibus, hic natus anno decimo sexto, saeculi decimi quinti, a. d. 6. cal. Aprilis: simul ac per aetatem licuit, tanta animi contentione optimis disciplinis insudavit: ut aequalibus omnibus longe antecelluerit. Ad medicinae deinde studium cum animum appulisset: tantos in eo fecit progressus; ut insignibus eruditionis sollemni Academiarum more fuerit ornatus: atque in medicorum ordinem merito suo ascriptus.

Ex patria in Hispaniam profectus, Valentiae Editanorum, caeli longe amoenissimi, ducibus Calabriae adhaesit: ad quos et habitam pro studiis litterarum orationem evulgavit: ut et de dicendi arte libros duos.

Ad suos reversus postliminio, tamquam Ulysses alter, in Iconoclastarum tempestatem incidit. Lovanii deinde publice docendi munus suscepit; et medicinae scientiam tum voce tum scriptis pro virili adiuvit. In turbis illis periculosissimis oratoris Academici munus ad Albanum fideliter obivit. Post a Maximiliano II. Augusto, tuendae valetudinis ergo accitus, ipsi liberisque eius gratus carusque fuit. Obiit in aula Caesaris apoplexia percussus, vir longiore vita dignissimus anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo tertio.

Philosophicis maxime deditus de Universitate cum prosa, tum carmine libros duos, de natura libros quinque, de re pub. libros quattuor, quibus universa de moribus Philosophia continetur, foras dedit.

Valentiae familiariter usus Ioanne Baptista Agnesio Theologo et poeta, versibus cum eo [gap: Greek word] lusit et certavit. A sectarum varietate ut populares revocaret, de Opinionum varietate libellum edidit.

In medicis autem haec sunt divulgata: commentarii in artem medicam Galeni: item theoricae medicinae libri sex: quibus omnia huius artis praecepta explicantur.

Pollicitus fuit et medicinam practicam per singulas corporis partes, et singula morborum atque symptomatum genera ita tractatam: ut praeter remediorum inventionem et diligentiam; pleraque ex naturalis scientiae intimae fontibus proferret; quae hactenus non essent explicata.

Perhibet haec de Biesio Miraeus in elogiis Belgicis: Bibliotheca medica D. Schenckii.



page 195, image: s227

MICHAEL TOXITES.

MIchael Toxites Rhaetus, Dillingae pueritiam in litteris apud virum non tam nobilitate et virtute, quam bonitate et humanitate clarissimum Ioannem a Stadion, praefectum urbis egit. Post adolescentiam ingressus, cum publicas accedere scholas statuisset: Christophorus a Stadion, Augustanus antistes, propositum honestum sua liberalitate adiuvit. [correction of the transcriber; in the print , ]

In Italiam profectus a Cardinale Othone, qui opera eius aliquando usus est, prolixe acceptus, metam studiorum optatam attigit. Reversus ad suos a Rep. Haganoensi poliater est constitutus. In comitiis Spirensibus anno millesimo, quingentesimo, vicesimo nono celebratis, cum Panegyricum in electionem Othonis Cardinalis scripsisset: perfecit ille, ut a Carolo V. Imperatore, laurea poetica coronaretur, et comitis Palatini dignitate ornaretur.

Etsi autem, ut ipse alicubi fatetur, Paracelsum inprimis probavit et secutus est: tamen neque Galenum, neque medicos Galenicos vitiis proscidit: optavitque, ut aliquando citra praeiudicium, inter duas sectas concordia iniretur, ac dissidia prorsus tollerentur. In medicina facienda fuit felix; adeo quidem, ut epilepsia, calculo, aliisque morbis, vulgo pro incurabilibus habitis, liberarit non paucos.

Publicavit onomastica duo, primum philosophicum medicum synonymum, ex variis vulgaribusque linguis: alterum Theophrasti Paracelsi, hoc est, earum vocum, quarum in scriptis eius usus, explicationem. Est eiusdem spongia stibii, adversus Lucae Stenglini, medici Augustani aspergines [orig: adspergines]. Retulit idem inter primos in lucem Paracelsi scripta aliquot: ut Archidoxa, archidoxin magicam, alia.

Exstat in Toxiten hunc, medicum et poetam, Ioann. Posthii epigramma eiusmodi:

Clarus erat iaculis, medicina ac carmine Phoebus:
Haec tria Toxiten iussit habere suum.
Aoniae adsensere Deae: mox una sororum,
Hic, ait, a Phoebo patre secundus erit.

Desumpta haec sunt ex praefatione Toxitae in paragr. Paracelsi: I. Posthii parergis, et bibliothecis.



page 196, image: s228

HERMANNUS CRUSERIUS.

CAMPIS in Belgio natus Hermannus Cruserius, Graecisque potissimum litteris delectatus, in iis non postremas tulit. Inde ad Philosophiae et Medicinae artem se contulit: qua in re ut suos inter familiam duceret, magno illi adiumento Graecae litterae fuere: Quae cum omni studiosorum ordini, tum medicis maxime necessariae iudicantur: quod a Graecis ea potissimum ars fluxerit: exulentque nunc a scholis Arabum somnia atque deliramenta. Quare Guilielmo Clivorum regulo gratus, et a consiliis, dum filiam eius Borussiae [note: Alberto Friderico. ] principi desponsam adduxit; in reditu ad suos, anno Christi millesimo, quingentesimo [correction of the transcriber; in the print quingentetesimo], septuagesimo tertio, immatura morte exstinguitur.

Amici naeniis funus prosecuti sunt: et in his nonnemo eiusmodi epigrammate:

Ergo Borussiacis Cruserius hospes in arvis,
Extremo clausit tristia fata die.
Qui si quisquam alius mortali lege creatus,
Vivere dignus erat, vivere dignus erat.
Attica mutaret melius qui verba Latinis
Haud scio num tulerint saecula nostra virum.
Donavit Latio non paucula scripta Galeni,
Hippocrati veram tradidit atque facem.
Et quae Chaeroneus monumenta reliquerat auctor
Parte sui numeris reddidit Ausoniis.
O utinam vitae durassent stamina, donec
Lima foret scriptis addita summa bonis!
Multa etenim passim media vix parte parata,
Nullius ingenio perficienda iacent.
Effigies Veneris sic imperfecta remansit,
Quam mira Cous pinxerat arte senes.

Galeni quaedam, et Plutarchi omnia, fidelius, ut Critici existimant, quam Guilielmus Xylander Latine reddidit. Hippocratem etiam medicorum principem aggressus praeclaros in eum commentarios edidit: plura haud dubie commentaturus, nisi immatura mors doctissimi hominis conatus, in medio cursu, et quasi in herba abrupisset.

Haec de Cruserio Pantal. l. 3. Prosopogr. Miraeus in elogiis Belgicis: alii.



page 197, image: s229

IOACHIMUS CURAEUS.

FREISTADIUM Silesiorum est oppidum: non illud amplum quidem: sed tamen a tempore repurgatae in Germania religionis, magnorum aliquot virorum ferax. Vixit in eo et Gregorius Curaeus: qui ortus parentibus honestis, pupillus missus est ad studia litterarum prosequenda, Cracoviam Poloniae, et Lipsiam Germaniae: ubi tantum profecit: ut Latine non incommode scriberet; et qua fuit iudicii dexteritate, de controversiis dogmatum tunc motis, prudenter recteque iudicaret. Deprehendi etiam potuit ex libris Aristotelis et aliis; quos annotationibus passim insignivit, attigisse eum feliciter praecipuas Philosophiae partes.

Aliquanto post tamen, subiectionibus et auctoritate suorum victus, et quia sub emendationem doctrinae, etiam studia et litterae ab Enthusiastis adducebantur in odium atque contemptum; scholam, etsi invitus, deseruit. Ac quia opificia pannificum tunc erant in pretio; ipse etiam artificium illud, iam egressus adolescentiam, apud honestum civem didicit; et merces avexit atque distraxit.

Postea cum esset iam aetate matura; et propter naturam et modestiam morum, praeferetur ditioribus; nupsit ei Margaretha, puella pie et liberaliter educta; filia Casparis Iungii, senatoris et consulis Rei pub. Glogoviensis. Fuit ipsa femina ingenio, pietate, et probitate lectissima, et amantissima mariti; cum quo, propter morum commoditatem et probitatem, in coniugio suavi et placido coniunctissime vixit. Vita eorum domestica fuit plena pietatis, virtutis et gravitatis; ita ut universa familia, quae erat propter opificium ampla; Gregorium Curaeum cum quadam reverentia metueret et observaret. Ideoque cum domui suae recte praeesset: officio publico iudicis urbani deinceps functus est; imponente hoc ipsi Magistratu superiore; qui eum, ob iudicii de rebus eximiam bonitatem, amabat. Inprimis ipse magnifaciebat studia et scriptiones; quas etiam cum iam letaliter decumberet; non deserebat. Cum enim odisset fraudes et idola Pontificia; et delectaretur erudito sale, venissetque in manus eius Dialogus, qui nominatur Iulius, cuius auctor putatur Erasmus; aliquot horas diei versioni illius in linguam Germanicam tribuit. Ac ostenderunt pagellae, quas reliquit moriens; et sermonem Latinum recte ab ipso intellectum esse; et in exprimendis


page 198, image: s230

rebus ipsi non defuisse in nostra lingua perspicuitatem et elegantiam. Supra facultates autem benefecit hominibus doctis: et uni cum fuit hoc eius votum; ut filii adhiberentur ad studia. Ideo anno proximo ante mortem dixit: se, si propriae facultates satis futurae non essent, divenditurum aedes, et inde sumptus suppeditaturum filiis.

Talibus igitur parentibus natus est Ioachimus Curaeus, anno Christi millesimo, quingentesimo, tricesimo secundo, die vicesimo tertio Octobris, minutis quadraginta post horam octavam ante meridiem. Et ingenii quidem felicitas, ac iudicii dexteritas etiam siderum positu, quae nascenti fulserunt, ostendunt; ut ex genesi erecto themate, iudicare possunt eruditi. Nam de Scorpio, quem habuit in horoscopo, dixit Pontanus, quod largiatur nascentibus acumen; et dexteritatem ingenii; ornatum et dicendi copiam.

Has significationes ingenii et eloquentiae auxit Luna, ex medio caeli iuncta capiti Draconis, et sextili aspectu horoscopantem Scorpium; et in eo constiturum Martem intuens. Suffragabatur Mercurius in domo Martis, maxime in Scorpio. Accessit Virgo, quae in undecima consistens eloquentiam adfert.

Pater, ut dictum, cum in prima aetate didicisset litteras; decrevit gravi iudicio; et filios adhibere ad bonarum artium studia. Anno igitur septimo aetatis ductus est puer in scholam suae patriae; quam tunc gubernabat M. Ioannes Hoppius Budissinus; qui postea publice docuit in Academia Regiomontana Borussiae. Celeriter ibi elementa litterarum et pietatis didicit; docente ipsum inprimis Simone Unvvirdo Soraviensi; qui ipsum ob bonitatem ingenii dilexit prae ceteris, et vicissim pater synergos scholae, qui utiles fuerunt studiis pueritiae, valde familiariter complexus est.

Post occupatam eo [note: An. 1548. ] tempore Budam a tyranno Turcico; et trucidatum cum exercitu Ferdinandi regis Regendorffium veterem militiae ducem, ingens metus totam Silesiam invasit. Itaque singulis diebus a meridie, post datum signum ex campana grandiori, publicae preces in templo factae sunt; et ipse iussus a patre, cottidie ex versione Felini, quae tum amabatur ut optima, recitavit ad mensam psalmum: Deus venerunt gentes in hereditatem tuam, et similes, qui continent precationes pro populo Dei, et veris cultibus divinis, contra gentes, quae sunt hostes DEI et ecclesiae. Ea in consuetudine confirmatus, deinde per omnem vitam amavit lectionem, et recitationem psalmorum assiduam et ardentem.

Cum discendo in schola nondum complevisset integrum triennium; iam scribebat epistolam sine enormibus erratis Grammaticis;


page 199, image: s231

ac, ut desiderio pueri ingeniosi, contendentis ad magna, satisfaceret pater; duxit eum una secum Goldbergam; cum inspiceret studia filii Adami; cum quo, etsi iam excellebat cognitione litterarum; tamen praesente patre, et aliis viris claris, certavit recitandis versibus: quae quidem contentio Hesiodica, inprimis omnes tum delectavit, et sane de eo semper omnes speraverunt praeclare; coepitque tunc puer scholam Goldbergensem mirari et amare ardenter; ita ut cupiditate quadam ingenti in eam migrandi accensus, impensius urgeret et matutaret discendi labores. Discebat itaque prosodiam, et incipiebat ipse etiam scribere versus: cum quo studio omnium partium Grammatices cognitionem necessario coniunxit. Adduxerunt eum etiam aliquanto post ad sacram cenam praeceptores. Ibi tum pater prius de fine sumptionis eum interrogavit; et accurate ipsi opinionem operis operati exemit; cum tamen et tunc et aliquanto post in caligine Pontificia, etiam contionatores in hanc plurimum peccarent partem; cum iudicarent sumptionem prodesse, sine bono motu utentis.

Decubuit postea Curaeus puer diu ex quadam lenta febri, cum dolore capitis; et fere incitationibus atque persuasionibus indoctorum hominum fuisset, ut olim pater, avulsus a studiis, praesertim mortuo iam patre: nisi DEO adiuvante retinuisset eum in officio discendi, Bartholomaeus Schonbornius, vir optimus, qui tunc iuventutem Freistadii accurate docuit, veram doctrinam de DEO, Grammaticam, et Musicam: et quo postea Curaeus omnium familiarissime et amicissime usus est ad mortem usque.

Turbata iam et dissipata Academia Wittembergensi, propter bellum civile, quod exortum est in Germania, inter Carolum V. Imperatorem, et principes protestantes; frater Adamus et alii ex studiosis Freistadiensibus, haeserunt per hiemem in patria: cum illis ipse familiarissime vixit; in assiduis exercitiis doctrinae; quae ut et in semetipsis, et in aliis accenderent adolescentes populo in Bacchanalibus exhibuerunt spectandas Terentianas quasdam comoedias; in quibus ille cum repraesentaret praecipuas personas; insignem laudem reportavit, propter [gap: Greek words] observatum.

Sub aequinoctium deinde vernum, anno quadragesimo octavo deductus est salubri consilio in scholam Goldbergensem, a matre et fratre, post mortem patris. Excurrit in vicinam Silesiam, brachium a montibus Sudetum. Ad radices illius situm est oppidum Goldberga; quod nec magnum, nec populosum est; sed celebrem scholam ibi constituit Cingularius, etiam ante Lutherum. Excitavit autem studia ibi praecipue Valentinus Fridland Trocedorffius: qui de litteris et religione in tota Silesia


page 200, image: s232

praeclare meritus est. Hunc nactus felicissimum formatorem ingeniorum [correction of the printer; in the print ingenium] Curaeus, cum natura valeret admodum ingenio et memoria: felicissime est excultus litteris, doctrina, ac disciplina. Diligenter apud eum didicit Dialecticam; et initia linguae Graecae; ita ut sequenti anno legeret, et intelligeret textum Graecum novi Testamenti. Nam Grammaticam Latinam fere ex schola patria secum attulerat. Trocedorffius autem, ut formator pueritiae egregius, discentes assuefaciebat ad suavitatem quandam et elegantiam Philippicam: cuius res sedulo et assidue eis instillabat, consilio utilissimo; quo inter cetera praeparabat adolescentiam ad Academiam; in qua deinceps illa idem genus doctrinae audiebat sibi proponi, cum magna copia, splendore, et praelectionum varietate, rerum et verborum. Ideo cum avidissime Curaeus appeteret fontem rivulorum Trocedorffii, hoc est, conspectum et doctrinam pleniorem Philippi Melanchthonis, post biennium recurrit domum: ut quaereret occasionem migrandi Wittembergam [correction of the transcriber; in the print Wittemberbergam]. Eo ipso igitur tempore, a fratre Adamo, qui suam operam in erudienda domestica schola addixerat Michaeli Meienburgo, consuli Northsano, viro magnae dignitatis, et Philippo arcta amicitia coniuncto; vocatus est Wittembergam ad paedagogiam, quam Adamus reliquerat. Saepe narravit ipse, se eo venisse anno Iubilaeo [correction of the printer; in the print Iubilo] quinquagesimo, supra millesimum, quingentesimum, vere cum iubilo et voluptate magna, octavo Martii; eodemque die post prandium, in lectione Ethica, primo vidisse Melanchthonem: de quo postea saepe in vita recitabat illud: Quem vidi, quem amavi, quem dilexi! quod in suis initiationibus canere solent Pontificii.

Eo anno Wittembergae audivit fragorem et boatus bombardarum ad Magdeburgum, urbem tum gravi obsidione pressam. Mitigavit tamen Deus illi urbi eventus: quia multi pii homines in urbe peccabant ex ignorantia: et elector Saxoniae Mauritius, solvens obsidionem, et abducens militem, iam coquebat contra Carolum Caesarem bellum; quo principes Germaniae liberaret ex custodia. Inde usque ab initio non fuerat maior frequentia discentium in schola Wittembergensi: quam eo anno et sequenti, fato ac voluntate Dei singulari. Ac Melanchthon quidem inter ceteras Latinas et Graecas praelectiones enarravit Aristophanis Equites, respiciens videlicet ad illos tristes motus et turbas, quae in Germania eo tempore excitabantur. Tractabatur etiam tunc de Christo mediatore; causa Francisci Stancari, quam ante explicationem Melanchthonis nemo intelligebat; sicut et certamen Osiandri, antequam delirii illius subtilis refutationem brevem et fundamentalem scripsisset Melanchthon: qui dicebat, esse permutationem causae, et effectus


page 201, image: s233

cum Papistis, hoc est, quod Papistae tribuunt effectui in nobis, id est operibus: id Osiandrum causae, idest, ipsi Deo. Hoc plausibile fuit admodum. Ideoque et doctor ille sublimis supercilio suo dementavit tunc plurimos in dissimilibus locis, etiam magnae auctoritatis homines et Theologos. Osiander, inquit Melanchthon, et totum agmen Enthusiasticum nominat causam ipsum Deum, mutantem hominem et habitantem atque operantem in homine. Pontificii nominant effectus, id est novitatem infusam, novas virtutes, quas appellant iustitiam inhaerentem. Hae sunt tantum Metalepticae permutationes causarum et effectuum; atque ita et Osiander et Pontificii abducunt hominem a Mediatore: dicunt nos placere [gap: Greek words] . Ingeniose et nervose, ut omnia, hoc erat cogitatum a Philippo; cum quidem antea risisset et de sublimi despexisset Osiander omnium aliorum prolixa scripta, contra se edita: quibus opponebat ipse librum suum, cui salse, ut totus erat [gap: Greek word] titulum fecit Schmeckbier; in quo ordine examinatis atque mire exagitatis singulorum refutationibus, ostendere conabatur; neminem illorum sententiam suam et scopum ac statum controversiae illius, attingere aut intelligere. Flagrabant igitur tunc studia docentium ac discentium Wittembergae. Ideo Curaeus a teneris adhibitus ad optima studia, atque tunc demum ad verum emporium litterarum delatus; artes et doctrinis, quae tradebantur in Academia praeclarissime constituta, ordine didicit, magna celeritate et aviditate; cum quidem incitaretur et adiuvaretur vi ingenii et dexteritate iudicii eximia: incidissetque in sodalitium honestissimum et ingeniosissimum: cum quo assidua et utilissima domi etiam habuit exercitia disputationum et lectionum in Latinis et Graecis scriptoribus, Poetis, Oratoribus et Historicis: quicumque ex praescripto Melanchthonis iudicabantur esse optimi.

Scivit autem prudenti oratione vagabunda studia damnari apud Platonem, ubi dicitur; eos qui ad professores dissimiles cursitant, ut videantur futuri esse omniscii; non discere, sed nihil agere. Nam ut in universa vita; ita et inprimis in discendo opus est ordine; ut Xenophon inquit: [gap: Greek words] . Et Cicero confirmat; afferre maximum lumen memoriae ordinem. Ideo ipse studia sua non suscepit quodam iuvenili ardore, aut confuso et inconstanti impetu; sed rexit certa deliberatione, et ordine processit in discenda philosophia et Theologia ex suis fontibus; ita ut longo intervallo post se relinqueret omnes; cum quibus studiorum causa saepe erat, et conferebat. Illi etiam in ipsum intuebantur; ut in exemplum: cum quidem cognitione sua, saepe etiam comitate quadam et lepore, salseque et tempestive


page 202, image: s234

recitatis argutis et liberalibus iocis, in discendi cursu ipsos incitaret et inflammaret. Inprimis vero Melanchthone, cuius auditor fuit assiduus, utebatur praeceptore; qui et ingenium eius excolebat praeclare; et iudicium formabat praecipue. Melanchthonis enim et scholae Wittembergensis longo tempore, haec laus fuit peculiaris: quod et ingenia discentium instruxit cognitione multiplici; et inprimis iudicia iuventutis, veris de rebus ac sententiis formavit: et ad Rem pub. praeparavit egregie. Inde et factum; ut omnes qui [gap: Greek word] ac veri Melanchthonis erant discipuli, uterentur in discendo et scribendo simili fere stylo et orationis forma, ad imitationem Magistri aptata et expressa.

Cum itaque non solum linguas et artes dextre didicisset Curaeus: sed et capita religionis recte intelligeret; et explicare scribendo posset: anno quinquagesimo quarto ultimo Iulii, publico testimonio renuntiatus est magister Philosophiae, decano Collegii Philosophici viro de ecclesia et Re pub. ad omnem posteritatem praeclarissime merito, D. Casparo Peucero: qui proposuit ei, cum audiretur in privato examine, locum Lucani, ex colloquio Pompeii cum nauta: quae sit mensurae secandi Aequatoris in caelo. Item trigesimam secundam propositionem primi libri Euclidis. Obtulit Curaeus tum examinatoribus scripta duo: primum Latinum, historiam de natura et simulacris virtutum, quae conspiciuntur in apibus. Alterum Graecum, historiam Sanseverini principis Neapolitani; qui cum excelleret virtute militari; non multo ante illam aetatem, ingenioso utens strategemate, salvus evasit et elusit, ut refert Pontanus, latrunculos [reading uncertain: print faded] Arabicos, cum proficisceretur in terram sanctam. Eam narrationem probavit Melanchthon maxime; dixitque formam orationis esse Xenophonteam, apiculae illius Atticae laudatissimae. Mense Septembri deinde, cum sciret studia sua deberi Deo et Rei pub. excurrit in patriam: ubi appetivit et adiunxit cum collegam sibi M. Erasmus Benedictus Freistadiensis, qui magna cum laude iuventutis studia tunc excitabat et regebat in patria. Volebant alii, ut acciperet gubernationem scholae Boleslaviensis. Ipse tamen suam operam promisit patriae, saepe recitans illud sapientis Poetae: [gap: Greek words] .

Circa brumam igitur inchoavit operas scholasticas: eo cum successu: ut suo labore atque industria, ita formaret et iuvaret studia adolescentiae; ut schola Freistadiensis inclaresceret; et multa praeclara ingenia et tunc, et annis sequentibus educaverit: quae Deo iuvante, ecclesiae Rei p. et scholis utiliter praefuerunt. Eo in curriculo docendi cum versaretur dexteritate et felicitate singulari: aditum sibi fecit ad amicitiam magnorum et doctissimorum hominum; qui adolescentes plurimos, Vratislavia et aliis ex locis,


page 203, image: s235

in Freistadiensem scholam, quam Erasmus ille et ipse condebant, miserunt. Ipse instituit inter alia exercitia Evangelicorum Dominicalium, Philippicam enarrationem, utilem iis, qui aliquid inprimis litteris et pietatis studiis profecerant. Sequenti anno etiam schola cum floreret, Tragoediam Sophoclis Graecam de Aiace publice exhibuit, cum approbatione quidem doctorum hominum, qui Freistadium audiendi gratia, ex vicinis locis convenerunt: et iudicarunt, scite et cum significatione intellectionis verborum et rerum fabulam eam adolescentes egisse.

Etsi autem aliquoties ei offerebantur sumptus studiorum, si doctrinae causa profectionem in Galliam aut Italiam expeteret: suamque operam institutioni adolescentium addiceret: tamen ipse, qui ab initio studia Theologiae sectatus erat, et unice amabat vocem Philippi; praetulit alias conditiones [correction of the transcriber; in the print conditioes], quibus ostendebatur ei spes reditus in Academiam Wittembergensem. Ita [gap: Greek words] .

Interim vero temporis, et propria animi inductione, et hortantibus amicis, cum quidem illud ingenium felix non quiesceret; sed subinde plura cuperet cognoscere: contulit se ad lectiones librorum medicorum; ac primo ad artem medicam, eum invitavit Philonium, ut nominant, vel Valesci medicina. Cum autem artium et methodi cognitione, quae dominatur in omni doctrina, excelleret: ac magna sagacitate et dexteritate ingenii, et intellectus esset instructus; cito vidit methodum in Medicina usitatam. Ideo ordine eam didicit, iuxta usitatam partium praecipuarum divisionem; et sapienter metas quasdam in discendo observavit; ne mens discentis in arte illa ingeniosissima et latissima vagaretur: sed ut sese quasi certis saeptis et cancellis includeret; certas demonstrationes de elementis, de temperamentis, de naturalibus facultatibus, subito animadvertebat; ut ea quibus longius egreditur ars medica, et applicat praecepta ad casus singulorum morborum, recedens a demonstrationibus, ac nitens coniectura: quae colligitur ex signis, ex effectibus, et aliunde, quam ex immotis demonstrationibus, facile cognoscebat. Legebat scripta Montani et Fernelii; eaque in quandam redigebat epitomen; ut primum rectissima paucissimis mente complecteretur: eaque diligenti lectione veterum augeret: et sibi nota atque familiaria faceret.

Aliquanto igitur post incepit suis hominibus facere medicinam; et precibus exoratus, etiam aliis exteris saepe in re medica consilio profuit. Sed etsi ipse avide rursus desideraret Wittembergam: tamen singulis fere noctibus somniabat iam Venetiis, iam Norinbergae, iam Roma se vivere. Credidit [correction of the transcriber; in the print Credididit] vero clarissimis et doctissimis viris, amicis suis; qui suaserunt profectionem Italicam; praesertim cum et coniugii


page 204, image: s236

honestissimi et utilissimi iam ostensa esset ei ratio et occasio.

Anno igitur quinquagesimo septimo mense Septembri, rebus compositis in patria, adiutus et sponsae sumptibus, iter suscepit in Italiam: praesertim cum propter mutationem voluntatis quorundam erga se, viderentur consilia de migratione in Academiam Wittembergensem pessum dari. Qua quidem ex re magnum cepit dolorem: sed exitus ipsi a Deo in somno monstratus est; sicut alias etiam, cum natura esset praestans et regulatis, regularis admodum, ita ut fit, habuit somnia. Somniavit igitur sibi omnes excidisse dentes; cumque metueret, se deinceps nullum proloquuturum esse verbum; visus est sibi perspicue loqui; et nihil mali passus. Profectionem ergo et eventum fortunavit Deus.

Optima doctrina est; quae viva voce hauritur; et habet aliquid latentis energiae viva vox, ut ille inquit: nec est compendiosior via discendi; quam audire loquentes artifices. Patavii igitur, ubi est schola antiquis inde usque temporibus, optima constituta, praestantissimos eius temporis Philosophos et Medicos sectatus est: inter quos fuit Victor Trincavella Venetus, vir senex et exquisite doctus; quemque ipse, cum multis aliis recte iudicantibus, existimabat tunc temporis fuisse medicum optimum omnium, qui vixerunt. Docuit Avicennae tractatum de febribus; postea etiam affectus capitis et thoracis, Rhasis. Extra ordinem legit auditoribus de vermibus, et de arthritide. Eius, ut nominatur, concurrens, hoc est, qui eadem hora eandem profitebatur materiam, fuit Antonius Francanzanus Vicentinus, doctus et ille; sed in Trincavella summa etiam fuit peritia litterarum humaniorum; et perfecta cognitio veterum medicorum, Graecorum et Arabum. Francazanus tamen, qui mira quadam blandiloquentia ad se allexit iuvenes, fuit magis popularis. Mane docuerunt simul duo Theorici, ex ordine ut nominant, Odus ab Odis Perusinus; senex argutus, et propter nobilitatem generis clarus: qui fuerat etiam concurrens Montani. Deinde Bassianus Landus Placentinus, optime versatus in Philosophia Aristotelis; atque etiam in libris Galeni, facundus in lingua Latina, et studiosissimus methodi in suis lectionibus. Successerat is Montano suo praeceptori; et postea miserabiliter a sicario quodam oppressus et iugulatus est. Ita vera est vox scripturae: Scio Domine, quod non est hominis via eius, neque viri dirigere gressus suos.

Ac epitaphium [correction of the corrected by hand; in the print eptaphium] ipsius legitur tale lugubre admodum:

BASSIANUS LANDUS FUI.

Illi etiam sese debere gratiam profitebatur; quod multas, praesertim Philosophicas materias, dextre ab illo explicatas


page 205, image: s237

hausisset. Docuit tunc uterque aphorismos Hippocratis, et postea artem Galeni. Deinde fuerunt rursus concurrentes tres, qui nominantur Practici extraordinarii. Primus Aloisius Bellocatus Brixiensis, artis medicae usu peritissimus, magnae partis civitatis medicus, vir aetatis provectae, humanus et bonus. Secundus Apelatus, vir itidem bonus et doctus. Tertius Hieronymus Cappivaccius, iuvenis adspirans ad locum superiorem, et solidam eruditionem, ac diligens. Hunc audiverunt avide Germani: sed Curaeus respiciens ad praxin, rectius, ut opinor, praetulit Bellocatum, experientissimum medicum. Docuerunt vero eo anno de affectionibus ventris infimi, postea quoque de febribus Avicennae. Bellocatus extra ordinem legit discipulis de affectibus puerorum. Tertio loce solus tradidit doctrinam de tumoribus, chirurgica, et rem herbariam, Gabriel Fallopius Mutinensis, facundus, ingeniosus, industrius, et mire felix in docendo et in operibus artis. Vix alius eo tempore in Gymnasio utilior fuit studiosis; qui etiam mirifice illum dilexerunt.

Circa adventum Domini, eiectis lectoribus desinunt usitatae [correction of the transcriber; in the print usitaetč] ibi lectiones primi quadrantis anni: et tunc administrantur ad ferias natalicias anatomiae. Illo igitur anno Fallopius fuit maxime diligens. Secuit enim septem corpora humana; et praeterea brutorum omnis generis. Theologica legit quidam Dominicanus, vir magnae dignitatis, sollers, facundus, et ut apparuit, non ignarus veritatis. Interdum limitavit conclusionem scholasticorum; ut re ipsa eas negaret, et everteret. Concutiens eius fuit Minorita, ex collegio S Antonii, argutus admodum. Enarraverunt libros sententiarum. Duo etiam monachi, interpretari fuerunt libros Metaphysicos Aristotelis; alter Dominicanus, iuvenis ingenii magni, sectator D. Thomae, ut omnes eius ordinis: Alter Iacobinus Bargius ex collegio Antoniano Minorita, senex incurvus, aridus, humilis, argutus, optime versatus in Aristotele, et libris scholasticorum, memoriae usque ad miraculum constantis; in docendo dexter; perspicuus, et mire facetus, sectator Scoti, ut omnes in ea secta. Huic Curaeus non sine fructu diligentem dedit operam. Ideo et doctrinae scholasticorum ipse admodum gnarus fuit. Philosophorum autem omnium princeps tum fuit M. Antonius Passerus Genuensis, quem nominarunt Ienoam. Eum universa Italia ut numen venerata est, et nullum fuit auditorium augustius ipsius: cum eum nobilissimi et potentissimi homines audirent, Episcopi, et comites magno numero, et inprimis homines Veneti. Docuit tum Aristotelem de anima. Huic noster ille dicebat, se inter praecipuos debere gratiam, quod ab eo cognitione verae Philosophiae Aristotelicae imbutus esset. Concutiens vero


page 206, image: s238

ipsius fuit Abracius, doctus quidem, sed tamen dissimilis nonnihil.

Haec ideo commemorare visum est: primum ut doctrinarum amantes, et qualia sint studia in Italia cognoscant: et intelligant, quibus doctoribus Curaeus Philosophiam et artem medicam ita didicerit feliciter: ut nulli facile in Germania tunc cesserit. Victum autem Italicum primo aegre tulit: et desideravit hvpocausta Germanorum: laboravitque aliquot dies ex melancholia hypochondriaca: et tandem etiam plane decubuit, corpore et animo aeger. Sed cito lectiones et mundities Italicae ipsi dolorem exemerunt. In navigatione Patavium versus meditatus est carmen querulum de exilio, sumpta occasione a fuga Christi in Aegyptum. Patavii etiam ante initium lectionum scripsit aliquot Epigrammata Italica, et alia Latinis versibus. Diligenter vero ea hieme etiam inter frigora, incepit legere scripta Galeni: atque inter cetera exercitia, et auscultationes in sua arte, describere [correction of the transcriber; in the print de scribere] lectiones medicas priorum annorum. Deinceps vero audiendi et cognoscendi cupiditate ingenti accensus, matrem studiorum Bononiam invisit; in qua magnifica cernuntur ubique fere palatia nobilium; et nobilitas ipsa est humanitatis studiosa, et amans hospitum. Ibi haerens illustriores, felices et summae experientiae medicos sectatus est, Benedictum Victorium Faventinum, senem admodum; Helidaeum Ferolinensem, multorum remediorum abstrusorum promum condum; et Aldrovandum virum humanum; tunc temporis Decanum vel priorem, ut nominant, collegii medici, studiosissimum simplicium medicamentorum inquisitorem.

Eadem in urbe decimo Septembris die, anno quinquagesimo octavo in sacrario aedis cathedralis D. Petri, collata sunt Curaeo insignia Doctorum medicinae; ut virtuti et doctrinae ipsius debitum redderetur praemium: et ut scirent alii, eum ad faciendam medicinam idoneum esse. Vicecancellarius fuit D. Ludovicus ab Armis, Iurisconsultus celeberrimus. Enarravit Curaeus cum doctrinae peteret testimonium secundum Aphorismum primi libri, et locum ex arte Galeni de differentiis signorum. Armo placuit ipsius oratio, ad imitationem Melanchthonis cogitata, brevis, propria, et conspersa quasi flosculis quibusdam, et sententiis Ethicis.

Anno sequenti reversus Bononia Patavium die Parasceves, qui est dies passionis Christi, quo omnes fere sacris eo loci operantur: mane, ut saepe narrare solitus fuit, audivit ad S. Antonium, monachum Minoritam, qui quasi pro tribunali verba condemnationis Christi recitavit: Ego Pontius Pilatus Caes. S. P. Q. R. locum tenens generalis in Iudaea, te Iesum Nazarenum, criminis laesa maiestatis accusatum, et per idoneos testes convictum et comprobatum, condemno ad mortem, ut ducaris ad locum supplicii, et crucifigaris, donec anima separetur a corpore.



page 207, image: s239

Dixit idem monachus Christo esse inflictas plagas sexies mille, sexcentas, sexaginta sex, ex auctoritate quidem Bernhardi. Discurrit in pulpito: concussit catenas: elevavit, atque erexit crucem in altum; et horrendum clamavit. Circa vesperam Episcopus cum Canonicis, et ingenti turba populi duxit funus Christi: feretrum baiularunt sacerdotes sequentibus Mariis cum fletu et eiulatu. Sacerdotes dixit cantasse naenias; et omnes vias plenas fuisse luminibus. Die etiam praecedenti desinunt, de more sonare campanae et horologia civitatis; Iudaei aedibus egredi non audent; saepe etiam coguntur magnis sumptibus conducere custodes; ut domi suae tuti esse possint. Praeterea anno praecedenti, die Iovis ante Pascha, nocte viderat Venetiis processionem, ut vocant, insignem, ad templum S. Marci. Septem sunt fraternitates; gerunt faces paene innumerabiles. Tota enim arca D. Marci, et omnes plateae facibus colluxerunt. Quaelibet fraternitas habet suos flagellatores; qui scuticis ferreis lacerat tergora crudeliter; facies autem eis tectae sunt.

Inter eas S. Rochi fraternitas maxima est. In templo S. Marci plurimi convenerunt; et acerrime sese caeciderunt. Hortantur.n. [abbr.: enim] eos aliqui subinde Italicis vocibus acclamantes: Ferite, filii, ferite. Tunc sacerdotes decantant hymnum: Vexilla regis prodeunt. In ipso podio circumferunt aureas cruces et imagines; tandem sanguinem miraculosum in cristallis: quem dicunt, fluxisse ex imagine crucifixi, vulnerati a lusore. Sub noctem Parasceves visitant triginta tria templa, et sepulcrum Christi, cum facibus; et omnes tacent. Mane plateae albentes visae sunt cera ab omni parte.

Sed omissis his et similibus, quae narrata a Curaeo [gap: Greek word] voluimus accedere, redimus ad institutam de eo narrationem. Cum rem suam Philosophicam et Medicam, ut diximus summo studio biennium fere in Italia stabilivisset: coepit cogitare de reditu in Germaniam, dulcem patriam, cui natus erat; atque feriis Pentecostes, de vectura una cum ceteris, Venetiis transegit. Eam urbem ipse dicebat vere esse compendium mundi, et Itali dicunt: Qui Venetias non vidit, non credit; et qui non aliquamdiu ibi vixit, non intelligit. Reversus igitur ex Italia anno quinquagesimo nono, circa solstitium aestivum, operam suam mense Octobri Rei pub. Glogoviensi addixit, honesto stipendio conductus; cum quidem de ipso accersendo Glogoviam, tractatum esset: quando adhuc viveret in Italia.

In ea deinceps urbe, quam paulo ante Ioannes Draconites medicus reliquerat doctrinam suam egregiam in arte medica, plurimis omnium ordinum hominibus felicissime, fide, industria et prudentia summa, probavit in Silesia, in Polonia maiore, tum vero etiam in Borussia: in quae loca medicationum causa evocatus saepe longe lateque excurrit.



page 208, image: s240

Cumque iam coniugio etiam sibi iunxisset, vitae sociam lectissimam puellam, in qua postea toto matrimonii tempore, vere luxerunt fides, dilectio, sanctificatio, castitas, et virtutes praecipuae, quas Paulus requirit: in pia matrona; cogitaretque iam maritus, ut Plato admonet [gap: Greek words] : ipse universam vitam suam, tum demum magis etiam quam antea, magno consilio et deliberatione ita rexit; ut non voluptates, otium et tranquillitatem vitae, aut artes quaestuosas, quibus rem saltem faceret, sectaretur: sed gloriae Dei, et hominum saluti plurimum serviret. Ideo toto illo tempore, quo non evocabatur ad alios; domi vixit, in assiduis meditationibus et laboribus precationum, lectionum, scriptionum, Philosophicarum. Medicarum, Theologicarum, instructus dicendi et scribendi copia ac facultate excellente.

In hoc DEO grato, Rei pub. et Ecclesiae utili vitae cursu perseveravit fide et prudentia summa; donec ex statione sua DEO et hominibus dicens ac faciens grata, in aeternam patriam est evocatus. Expetiverant eum etiam antea inclitae et illustres aliquot Res pub. Vratislaviensis Stetinensis in Pomerania, et aliae. Ac praesertim agitatum fuit aliquando consilium; ut ad munus docendi et medendi transferretur in Academiam Wittembergensem; cum qua ipse confessione, voluntate et sententia semper fuit coniunctus. Sed DEUS voluit haerere eum, usumque eius conspici praecipue in patria, singulari haud dubie consilio; quod amici, quibus viri illius ingenium, vis et facultas in omni re nota fuit, saepe dixerunt, se mirari, non intelligere. Multa debeo, inquit ille, Academiae; sed etiam multa meis. Ideo cum videretur non satis bene alere posse suam oeconomiam; migratio Wittembergam impedita est, ne laederet, ut aiebat, suos.

Tandem vero anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo secundo, mense Augusto, clementer evocatus est Bregam, ab illustrissimo atque optimo principe Georgio Duce Silesiae Lignicensi et Bregensi, qui decreverat uti eo, et ut Medico, et ut consiliario, Hic quantus potuisset eius esse usus: et in tuenda valetudine optimi et patriae amantissimi principis: et in negotiis Silesiacae gentis amplissimis, quae gubernabat princeps ille praecipue, ut verus et [gap: Greek word] patriae pater! Fuerunt colloquia inter laudatissimum principem et ipsum, de periculis rei pub. et Ecclesiae; de rebus medicis, Theologicis et Politicis. Ideo et Princeps sapiens, qui coepit eius virtutem nosse propius, et aula illustrissima, quae vidit et audivit eum cum voluptate, praesentiam eius expetivit. Sed et tunc Deo aliud visum est; et


page 209, image: s241

ad metam decurrebat vita eius mundana et caduca, properans ad vitam caelestem et aeternam.

Mox enim inter vota domum reversus, die vicesimo septimo Augusti, paulo post meridiem, incidit in ardentissimam febrim; quae videbatur mox aestu et calore suo immodico, vires cordis omnes penitus absumptura. Unde crebro cum erigebatur, incidit in lipothymiam. Post dies quattuordecim morbi coepit remittere calor. Sed ab eo tempore secuta est tabes, [gap: Greek words] , qua paulatim absumptus est. Ex vitio enim et marcore stomachi respuebat cibum; corpus non alebatur; omnia alimenta corrumpebantur: et totus habitus colliquescebat. Quo tempore toto, cum iam videret, ut medicus sagax, vires corporis pertinacia ac violentia morbi superari; ut antea in universa vita, luxerat in eo pietas, comitas, lenitas, et placiditas morum singularis; ita deinceps quoque ad extremum usque virae spiritum, prorsus religioso, leni, et placido animo, voluntati DEI obtemperavit; ita ut exitus vitae cum ante acta vita, ut solet accidere bonis, plane congrueret. Verum etiam est illud, quod Plato inquit: vivere et mori invicem sibi respondere. Quemadmodum assueverat cum valeret: ita decumbens etiam, cum magna tolerantia in morbo cottidie ecclesias et scholas pias, patriam, seque suosque ardentibus precibus et clara voce Deo commendabat: mirifice sese commemoratione diserta dulcissimorum scripturae locorum et exemplorum consolabatur: nec alia, re ulla, cum quidem et a medicamentis abhorreret, quam ardentissima in vocatione; sine intermissione fere repetita sese sustentabat. Memor erat illustris illius epiphonematis Socratis, qui moriturus dicebat: [gap: Greek words] . Multo magis ipse iudicabat, se non in schola Socratis praecipue, sed Christi educatum et regeneratum, oportere recedere inter faustos sermones, et cum precatione. Ideoque uxorem carissimam, et liberos dulcissimos, aliquoties uno die ad se accersitos, ingenti, cum affectu atque desiderio, ad pietatem, verum timorem et dilectionem DEI, fidem, spem, patientiam Christianam, et virtutes alias, litterarum item studia, est cohortatus. Confirmavit vero etiam felici eventu preces et vota ipsius pie et ardenter concepta, clementissimus DEUS. Nam duo ipsius filii, exemplo patris, virtute, pietate, et doctrina prorsus excelluerunt. Alter quidem Adamus doctrinae Iurisconsultorum; alter Irenaeus artis medicae doctor, uterque utilis ac salutatis patriae; ut conspiciatur in viris illis praestantibus, evidens testimonium et exemplum promissionis divinae: quae recitatur in Psalmo: Generationi rectorum benedicetur.

Audiebantur ex morituro cottidie, multae praeclarissimae voces, quae illustrissima Spiritus sancti habitantis et lucentis in


page 210, image: s242

ipsius pectore, erant testimonia. Aliquas saltem et maxime insignes ac memorabiles, quas ipse crebro repetebat, recensebimus: ut nos quoque emigraturos, ad similem recitationem, consolationem, pietatem, ac fidem erga DEUM exsuscitent atque accendant. In dimidio ergo dierum suorum, ut loquitur scriptura, cum evocaretur, hanc lugubrem Ezechiae querelam saepissime habebat in ore: Praecisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me. Conteror Domine, inquit, sed mihi satis est, quod facit hoc manus tua, non diabolus. Corpus quidem patitur propter peccata, sed animam consolaris spe et exspectatione vitae aeternae certissima. Credo, credo Domine, sed opem fer incredulitati meae. Responsum mortis accepi, sed luctabor tecum Dominae Iesu, exemplo sancti viatoris tui Iacobi, donec appareat mihi, oriatur, fulgeat aurora lucis tuae: nec dimittam te, nisi benedixeris mihi, et salva facta fuerit anima mea. Ergo benedices mihi, et salvam facies animam meam Iesu Christe, dans mihi remissionem peccatorum; iustitiam et vitam credenti. Veni domine Iesu, et omnes qui te amant, dicant, veni. Qui te non amat, sit anathema, sit maranatha. Tuscis Domine, qui es [gap: Greek word] , quod ego amo te. Et tu me diligis et vere diligis me, et meus redemptor es merito tuo et efficacia tua. In manus tuas Domine commendo spiritum meum, redemisti me Domine Deus veritatis. Tecum ero ad initium novi anni, saturabor in conspectu tuo Domine. In mensa tua bibam tecum novum succum aeterni gaudii, in domo patris tui, ubi sunt mansiones multae, ibi et mihi locus erit, ibi assidebo mensae tuae. Refice me fili DEI spiritu tuo, et tua vivifica praesentia. Venio ad te Iesu Christe, suscipe me secundum promissionem tuam, quae sola est refectio et recreatio animae meae. Iam meum pectus ardet conspectu vitae aeternae, cuius vere sentio in me initia. Haec autem est vita aeterna, ut agnoscamus te verum Deum, et quem misisti Iesum esse Christum. Didici ego tuo beneficio recte te agnoscere, et docui alios, ut te recte agnoscerent. Fili Dei vicissim me quoque agnosce, et complectere tua gratia salvifica, et tuo salutari efflatu, tuo Spiritu sancto; Tradas animam tuo aeterno Patri, qui te tradente, libenter eam accipiet: ad eum venire desidero, ac gestio, et quia nondum venio, mora omnis mihi longa est, Tu sol iustitiae praeluceas mihi ad aeternam lucem et iustitiam. Cupio dissolvi cum Apostolo tuo, et esse tecum: Solve me ut sim tecum; sum defatigatus nimium, expeto hospitium a te mihi monstratum. Sicut viator iter faciens nocturno tempore expetit solis ortum, ita ego expeto claram lucem, conspectum DEI Patris, Filii, et Spiritus sancti. Cum me deseret vox et oratio, sine ad te, benefice Salvator, loquatur in corde meo, et intercedat pro me gemitibus


page 211, image: s243

inenarrabilibus Spiritus Sanctus tuus, sine ipse ebulliat in meo pectore, et cor tuum ad misericordiam erga me exstimulet. Domine Iesu Christe, qui sedes ad dextram aeterni Patris tui, animam meam suscipe. Videbo te Salvatorem meum in carne mea, quam exaltasti ad dextram aeterni Patris. Gratias agam tibi in conspectu patris tui, pro omnibus bonis, quae communicasti mihi. Etiam corpori meo addes custodes tuos sanctos Angelos, ut asservent meos cineres et exuvias, quae fuerunt et erunt in omni aeternitate Spiritus sancti domicilium. Impossibile est hanc carnem meam, quae est templum Spiritus sancti, hanc massam meam, quae est vivificata effusione et communicatione Spiritus Christi, atque ita inserta carni Christi, redigi in nihilum; aut manere in morte, manere perpetuo pulverem et cineres: Sed tu auctor vitae reposces a terra imaginem tuam ex parvis pulvisculis, et cineribus, omittens flatum tuum rursus exstrues gloriosum et vivum corpus meum, quod erit habitatio totius divinitatis inhabitantis in omni aeternitate. Ibi sequemur agnum quocumque iverit. O vere pulchrum, dulcem et divinum. Ibi canemus canticum novum, gaudeamus, halleluia. Venite occurramus obviam salutari nostro: [gap: Greek word] nostrum in caelis est, sed in hac vita oportet nos inchoare vitam aeternam, et sequi ordinem, quem Christus instituit. Super induemur, si tamen non nudi reperiemur. Ille agnus Dei dilectissimus qui tollit peccata mundi, deducit nos ad vivos fontes aquarum, et absterget omnem lacrimam ab oculis nostris. Quae oculus non vidit, auris non audivit, quae in cor hominis non ascenderunt, praeparavit DEUS diligentibus se. Haec terrena vita mors est, vita vero est haec vita, quam in me inchoat Christus. Non vivo iam ego, sed vivit in me Christus. Ergo laudetur Christus. [correction of the transcriber; in the print ] O beatam animam in qua tu Christe Iesu sedes, dux et rector omnium actionum et metuum. Video caelum mihi apertum Nunc dimittis servum tuum Domine in pace: Vere.n. [abbr.: enim] viderunt oculi mei salutare tuum. [correction of the transcriber; in the print ] Tu Christe, es resurrectio et vita, quam dilecta tabernacula tua Domine. Christe redemptor, tu caute observa meam animam, ne afficiatur ullo detrimento, ab horribili et infernali Dracone Diabolo. Ligata sit anima mea in fasciculo viventium. Migratio haec mihi sit felix, sit iter mihi ad viventes in vita immortali et caelesti. Domine Deus opitulator, viduae etiam meae et orphanis meis, pater viduarum et orphanorum. eris adiutor opem feres eis, ut habeant necessaria vita et pietatis adminicula. [correction of the transcriber; in the print ] Eaque de re, te Fili Dei, in caelo compellabo, in conspectu patris tui, beatorum angelorum et hominum ne pereat mihi dulcis coniux mea, ne pereant mihi dulces liberi mei, quos dedisti mihi in his omnibus, inquit. certo exaudiet me filius Dei Dominus noster Iesus Christus, qui homo cum sit, humani


page 212, image: s244

a se nihil alienum putat. Vere humanum pectus habet Christus: est os ex ossibus nostris, caro de carne nostra. Vere igitur afficitur omnibus necessitatibus nostris, carnis et massae sibi similis et cognatae. Haec et similia plurima, plena vivificae fidei, plena motibus Spiritus sancti, creberrime in ardentissima precatione recitabat, et clara voce pronuntiabat Curaeus: idque vere, non ficte et simulate, aut rhetorice de ipso scriptum est. Cum diceretur ipsi, ut bene speraret, opem laturum ei DEUM. Recte, inquit ipse, opem feret mihi omnino Dominus finali liberatione, iuxta dictum: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. In Domino igitur morior qui est vita mea, in agnitione, fide et fiducia Mediatoris Christi morior qui est umbraculum meum, et frater meus, qui vestit me vestimento iustitiae suae. [correction of the transcriber; in the print ] Beatus igitur ero, iustus ero; O mihi dulcem beatitudinem, dulcem iustitiam, dulcem mutationem et migrationem, ex peccato quidem in innocentiam, ex tenebris in lucem, ex morte in vitam!

Multa etiam, etsi extremum iam paene vitae trahens spiritum, pie et erudite, ut consueverat, de doctrina disseruit: verisque lacrimis deploravit enormem audaciam et petulantiam illorum; qui corrumperent [correction of the transcriber; in the print corumperent] rectissime tradita, subinde miscens vota; quibus petebat: ne limpidi fontes doctrinae Israel caeno falsarum opinionum, et corruptelarum, quales plurimae spargebantur, conturbarentur, sed miserae posteritati puri conservarentur.

Praeterea, ut sapiens erat anima, fuerunt et voces eius nonnullae fatidicae. Quarum testes fuerunt multi virtute et auctoritate praestantes viri, qui ad eum, durante morbo, officii causa accesserunt: et consolationem ex eo audierunt potius, quam consolati ipsum sunt; cum quidem in ipso alacritatem ad mortem, propter desiderium vitae aeternae et beatae roburque fidei, acquiescentis in DEO, propter Filium mediatorem, conspicerent singulare. Apud hos praecipue iam morti proximus alacri animo invocationem Filii DEI et confessionem fidei repetivit. Morior, inquit, iam, et dimittor, cum servo DEI sancto Simeone, servus Dei et sanctus etiam ipse, in confessione quidem scriptorum Propheticorum et Apostolicorum, et piae antiquitatis symbolorum, tum vero etiam in sententia Augustanae confessionis. DEO gratias ago, quod immensa bonitate Evangelii lucem ac puritatem nobis, depulsis tenebris, reddidit. Ipsis etiam repurgatoribus doctrinae gratias egit: quod per eos fontes veritatis, caelestis ostensi sunt, ad quos se migrare, tamquam ad chorum et agmen illud augustum et beatum Christi, Prophetarum, Apostolorum et omnium piorum doctorum et hominum, toto pectore laetabatur.

Tandem igitur vicesimo primo Ianuarii, hora dimidia ante


page 213, image: s245

meridiem anno septuagesimo tertio, cum vixisset annos quadraginta dies nonaginta, horas duas, minuta quinquaginta, iamque prorsus exstinctae essent vires corporis [gap: Greek word] , inter preces et suspiria continua, discessit beata anima, ad illam caelestis Academiae et Ecclesiae sapientiam et lucem, quam diu avide expetiverat: sicut iter faciens noctu in locis horrendis et ignotis, valde optat solis ortum, et laetatur conspecta aurora.

Elatus est frequenti funere, et monumentum eius tali inscriptione honoratum:

IOACHIMO CURAEO FREISTADIENSI DOCTORI PHILOSOPHO ET MEDICO IN URBE GLOGOVIENSI, SACRARUM LITTERARUM PERITISSIMO VIRO PIETATE, SAPIENTIA, VIRTUTE, ELOQUENTIA, DIGNITATE, PRAESTANTI, PIE DEFUNCTO DIE XXI. IAN. AN. CHRISTI M. D. LXXVIII. AETATIS VERO SUAE XLI. ANNA UXOR MARITO, LIBERIQUE PATRI CARISSIMO H. M. P. C.

Hic tegitur magnus parva Ioachimus arena,
Curaeus, lumen Slesica terra tuum.
Ingenio summus, medica celeberrimus arte:
Mortuus et vivus, maxime CHRISTE, tuus.

Praecisa est, velut a texente, vita mea: dum adhuc ordirer, Dominus succidit me. Iesa. [abbr.: Isaias] 38.

Ingenii vim huius viri ostendunt praeclara ipsius monumenta: historia patriae, quam nominavit, gentis Silesiae Annales; quos descripsit iudicio gravi, et sermone luculento; ita ut ubere


page 214, image: s246

rerum et verborum copia liber refertus, laude omni sit dignissimus, etsi, ut fit, non eam quam merebatur retulit a nonnullis gratiam.

Scripsit enim historiam, quam scribere semper est periculosum ei; qui servat leges historiae; videlicet, ne quid falsi dicere audeat: ne qua suspicio sit in scribendo, ne qua simultatis. Quod tamen, cum experiretur; et ferret ipso animo aequissimo; recitabat hos Menandri versus:

[gap: Greek section]

In manibus eruditorum versantur et libelli ipsius Physici et Theologici de sensibus et sensili; Item [note: Quae multum dedit turbarum. ] exegesis perspicua et fere integra, controversiae de sacra cena; et si qui praeterea; qui testantur, congessisse eum paucis, summa dexteritate et perspicuitate ideam Philosophiae Italicae: et fuisse in eo simul etiam excellentem cognitionem, et facultatem, in rebus sacris tradendis et explicandis; ita res, sermonem, consilia, et iudicia magni illius, ac sapientissimi Melanchthonis legerat, audiverat, annotaverat, et menti suae infixerat diligenter. Latere igitur eruditio, pietas, et virtus eius non potuit: amanterque cum complexi, et opera atque amicitia eius usi sunt, praecipui viri in Germanica et Polonica gente; non solum propter doctrinam et usum in arte medica insignem; sed etiam ob morum et vitae elegantem civilitatem, harmoniam, et concentum suavissimum: in quo mira bonitate et gravitate virtutes multae concurrebant; ac conspirabant, in omnibus congressionibus; quibus ipse miscebat sermones gratissimos et aptissimos, de vanis rebus, quae vere erant [gap: Greek words] ut nominat Homerus, et delectabant avidiores, profueruntque iis; quibus opus erat ipsius opera. Saepe etiam propter prudentiam, atque communis vitae ac iuris cognitionem, adhibebatur a praestantibus viris ad publica consilia gubernationis; ubi ipsius vox, auctoritas et opera enituit in arduis patriae negotiis; quam ipse ut civis optimus, praecipuo et pio amore complectebatur.

Fuit, ut verbo dicamus, [gap: Greek words] , et ut olim Augustus de Cicerone, [gap: Greek words] . Fuit patronus et ceu Iairus alter ecclesiarum et scholarum reformatarum in patria quarum pios gubernatores et praeceptores amavit, ornavit, et rexit consilio, cum ad eum crebro sciscitantes de doctrina et rebus aliis necessariis confugerent,

Anno 64. immenso beneficio Dei, subinde respicientis ad miseriam suae ecclesiae, inter maxima pericula, inchoatum est Glogoviae ministerium repurgatae doctrinae. Ibi ipse primus excitatus a Deo invenit consilium, ut a Senatu vocaretur Ioachimus Picus; qui tunc gubernabat cum laude scholam Freistadiensem.



page 215, image: s247

Intercessit vero pro ecclesia Glogoviensi, mense Aprili, Augustus Elector Saxoniae, apud inclitum regem Maximilianum II. Imperatorem. Is bonitate et pietate causae motus, dedit mandata Episcopo Vratislaviensi; ut collocaretur Picus pastor in pago Prosthau urbi vicino. Haec prima fuerunt nascentis in illa populosa urbe, ecclesiae exordia. Omnibus fuit Curaeus hortator diligens, ut pie ac sapienter fugerent, ceu pestem inimicam Deo et ecclesiae, hypocriticam simulationem et grandiloquentiam insolentium, et arrogantium Harmostarum; qui animo supra modum elato, quaerentes [gap: Greek words] , summam ubique potentiam sibi arrogabant, ardentesque odio, ambitione et gloriae cupiditate, ab Academia Wittembergensi discedebant; dabantque applausu calumniis et confictis fabellis quorundam: qui vere fuerunt illis temporibus fax et incendium scholarum et ecclesiarum in Germania; sibique viam ad dominatum et Pontificatum novum struebant in locis; in quibus tribunitii illi doctores, armati factionibus et clypeo principum ac rerum publicarum, saevi et crudeles fuerunt. Magno autem et pio studio hoc agebat; ut docentes in ecclesiis et scholis venerarentur ecclesiam et scholam Wittembergensem, tamquam matrem: et in una eademque Augustana confessione fideliter coniunctionem cum ea tuerentur; quae ut magistra multarum gentium, et vox ac custos publicae et incorruptae doctrinae, constanter retinebat, profitebatur, et propagabat omnes articulos fidei et pietatis Christianae. Consuluit, sicut et Melanchthon semper; ut docentes in Ecclesiis et scholis, diligenter seponerent atque sopirent omnes disputationes non necessarias; et auditores de veris fundamentis docerent sine rixis; iuxta normam et phrases Prophetarum, Apostolorum et piarum Synodorum, Augustanae confessionis; et cum ea congruentium scriptorum; quae in corpore doctrinae ecclesiarum, quae erant sub electore Saxoniae, comprehensa fuerunt; prudenterque segregantes stipulas a fundamento, non moverent, aut reciperent promiscue novas disputationes; cum quidem pauci omnibus temporibus fontes rerum inquirant et intelligant; sancirent autem silentium de quaestionibus alienis a doctrina fundamenti quaedam etiam, nondum satis explicata, relinquerent congressui recte eruditorum, et piae Synodo: sicut omnibus temporibus magna sapientia et pietas est, dicere ad iuventutem et populum necessaria, non subtilia aut arguta; quae turbant invocationem multorum: et semina sunt perniciosarum distractionum inter docentes: sauciantque animos auditorum, praesertim infirmae aetatis et plebis. Retinebat igitur ipse in tanta quidem varietate, dissimilitudine ac spectris opinionum et sententiarum, simplicem formam seu methodum, et [gap: Greek words] , ut praecipit Apostolus; quam sumebat ex testimoniis divinae vocis, prophetarum et Apostolorum, ex symbolis et doctrina, pie et orthodoxae antiquitatis, et vero deinceps etiam


page 216, image: s248

ex scriptis praeceptoris Philippi Melanchthonis: quem diu diligentissime audiverat; et sciebat verissime Spiritus sancti singulare fuisse templum et organon.

Temperamentum denique Curaei magna ex parte fuit calidum et humidum, seu sanguineum, spiritus tenues et lucidi: qui in eo insignem effecerunt bonitatem imaginativae. Celerrime arripiebat; quaecumque vel dicebantur vel scribebantur ab aliis. In omnibus vero rebus et deliberationibus, etiam perplexis et intricatis, subito multa, quibus opus erat, ipsi veniebant in mentem, in utramque partem; cum opera imaginativae velocis, ex uno obiecto proposito mox aliud ex alio ratiocinaretur. Deinde memoria maxime excellebat. Nam et singularia et universalia, imagines quarumcumque rerum, semel tantum undecumque haustas atque conceptas, semper rectissime retinuit ac meminit. Itaque amico familiarissimo, aliquando hortanti ipsum, uti memor esset eorum, quae audisset, respondit: non opus esse istiusmodi commonefactione: se DEI beneficio non oblivisci eorum; quae saltem velit meminisse: oblivionis, non memoriae arte, sibi opus esse, ut ille olim dicebat. Posterior enim pars cerebri, thesaurus memoriae, fuit siccior: ideoque ad accipiendas et retinendas imagines et simulacra rerum, impressa a spiritibus, accommodata. Ita et pars iudicatrix in ipso fuit optima, propter insignem spirituum siccitatem: quam amat facultas iudicans; ut sit constans, et congruat cum rei veritate.

Ceterum inchoarat inter alia Curaeus, ut et hoc addamus mantissae loco, Delineationem historiae Ecclesiasticae, qua decreverat complecti narrationes et eventus rerum, quae acciderunt in Germania, et temporibus repurgatae doctrinae, sub Luthero et Melanchthone, usque ad sua tempora. Instituerat etiam refutationem, ex fundamentis Philosophiae, Medicinae, et Theologiae deductam: quam oppositurus erat mirifico illi homini, qui se nominavit Theophrastum: quique munitus, ut Curaeus dicebat, nescio quibus praestigiis, contra artes inde a prima antiquitate generis humani continua serie ad nos propagatas, sparsit vituperationes, et deliria vana ac inepta: contra doctrinam vero de persona et beneficiis Filii DEI, furores Manichaeos.

Sed haec sufficiunt de Curaeo ex oratione de vita et morte ipsius a Ioanne Ferinario, professore in Academia Marpurgensi historico, scripta. Prodierunt etiam posthuma amicorum elogia parentalia, memoriae Curaeanae sacrata.



page 217, image: s249

BERNARDUS DESSENNIUS CRONENBURGIUS.

BERNARDUS DESSENNIUS CRONENBURGIUS Amstelrodamum, quaestuosissimum, ut ipse prodit, Hollandiae emporium, patriam invenit, anno Christi, ut Pantaleon vult, cui tamen timide nonnumquam in huiusmodi accedimus, millesimo, quingentesimo, [note: Rectius decimo: ut ex epistola ad Matthiolum colligas. ] decimo quinto. Hic cum egregia esset indole, et ingenio ad studia apto, mature a suis in ludum missus, atque praeceptoribus fingendus est traditus. Itaque propaedeuticis disciplinis feliciter perceptis, ad Gymnasia publica se contulit: omnemque [gap: Greek word] , Minerva non invita, absolvit.

Postea ad medendi artem animum applicuit, ac Lovanii primum ei operam dedit. Inde in Italiam anno Christi trigesimo octavo profectus, eo usque in studio medico processit: ut titulis ac honoribus artis praestantissimae summis fuerit ornatus [note: Dessenn. ipse de se l. 2. ep. Matthiol. ]. [correction of the transcriber; in the print ] Bononiae praeceptorem praeter Curtium et alios medicos habuit Helideum Paduanum: cuius unius auctoritas per omnem deinde vitam tanti apud ipsum fuit: ut ea sola in medicamentis confidenter utendis fuerit contentus et secure acquieverit. Eodem in Italico itinere offendit Gisbertum Horstium Amstelrodamum popularem, Romae inter primarios medicos habitum. Hunc [note: lib 6 [reading uncertain: print faded] . de compos. medicam. ] refert tumbam amplam, saxeam, ad viperas adservandas, in hortulo suo, qui iuxta aedes exquisitissimis ac peregrinis herbis refertus, collocasse: ipsasque viperas insolenti confidentia citra laesionem manibus attrectasse.

Domum in Hollandiam florentiss reversus ad praxin medicam accessit: ac Gruningae Phrysiorum, urbe magnifica, opulenta et munita octennium aut novennium publico aere artem eam est professus. Inde Coloniam Agrippinam Ioanne Echtio institutum adiuvante, digressus, ibidem medicinam factitavit: idque cum salute multorum. Quod ubi magistratus urbis nobilissimae rescivit: stipendio liberali ac honesto operam eius conduxit: ac poliatrorum collegio ascripsit. Ibi itaque dum et medicinam ex officio exercuit; et scriptis eandem augere ac illustrare conatus est: non uno merito nomen suum immortalitati consecravit.

Tandem diem suum obiit philosophus hic et medicus eximius, anno Christi millesimo, quingentesimo, septuagesimo quarto, Coloniae aetatis suae sexagesimo quarto: ubi non unum artis specimen ediderat.



page 218, image: s250

Fuit vir bonus, doctus, candidus, fortunae improbitatem varie expertus: discendi adeo cupidus, ut cum Socrate diceret: praestat sero discere, quam numquam; rei herbariae et plantariae indagator diligens. Gruningae scribit se primum omnium pro aedibus, magno adspectantium miraculo, gariophyllos Indos exposuisse. Galeni praeterea et aliorum Graecorum praecepta observare se diligentissime confirmat: deligendo semper omnium praestantissima medicamenta simplicia, atque maxime recentia et vigentia: cum vetustate omnia vires amittant. Medicum voluit compositionum constructionibus frequentissime adesse: resque ipsas oculis suis probare: pharmacopolas non otiosos spectatores: sed curiosos negotiatores in emporiis esse oportere dixit. Sensus iudices statuendos: et multa multum inspicienda, gustanda, olfacienda. Nam qui litterarum dumtaxat monumentis [orig: monimentis] confisi, absque rerum intuitu, res ipsas animo solum revolvunt: eos crebro falli; et opinionem verius, quam veritatem mentibus tradere.

Et si ingenui est animi, ut Tullius, ait, profiteri per quos profeceris: ne hac quidem laude ipse destituitur. Nam per quos profecerit variis in locis scriptorum suorum est [note: Lib. 7 de composit. medicam. ] professus, et nominatim metallorum naturam ex nemine plenius et exactius se edoctum; quam ex Georgii Agricolae commentariis: pro quo beneficio se plurimum illi obaeratum profitetur. Candide itidem quae ignoraret, confessus est; ut artem Chymicam: ut quid herbae esset Moly, et Cedrum numquam vidisse dicit: discendi tamen adeo cupidus; ut in haec alicubi verba [note: Lib. 1. de compos. medicam. ] proruperit: Utinam eam adhuc superi felicitatem largiantur: qua mihi licent apud herbariae medicinae peritum tamdiu agere: donec in eiuscemodi doctrina integre erudirer! Certe me non puderet vel in extrema senecta discere. Et alibi: Utinam peritus ac fidus aliquis interpres adsit: qui distinctim ea genera, viva mihi facie demonstret! O infelicia tempora! quae saepe res Platonis numeris obscuriores, medicinae offundunt. Idque vir optimus recte. Convenit enim modestis ingeniis et veritatis studiosis, indubitata prompte suscipere: dubia per otium investigare: ac meliora docentes audire: nec ullum tempus serum existimare: quo aliquid studiis et operibus rectius adicitur: siquidem in nulla disciplina graviori discrimine peccatur: quam in medicina.

Infectus fuit etiam ipse, ut quis quam alius, imperitis medicastris, confidentibus chirurgis, nefariis feminis, monachis apostatis, omnisciis monialibus, impiis Iudaeis, ineptis pharmacopais. qui artem medicam generi humano saluberrimam, fraudibus, praestigiis, fuco, impudenti imprudentia corrumpunt: adeo ut alicubi scribat: eiusmodi confidentibus ac imperitis homicidis, qui per mortes magno pretio experimenta faciunt: et intolerabili licentia, quaevis cathartica, et alia, quibusvis exhibent; urbibus interdicendum,


page 219, image: s251

et omnes e communi hominum coetu esse exigendos: contra piis, sapientibus, eruditis, exercitatisque medicis medicam artem committendam. Id etiam ad Matthiolum de se [note: l. 2. ep. Matthioli. ] scribit: nulli principum se obstrictum; tametsi talium conditionum occasiones non defuissent: quod ingenium suum, liberum et simplex, aulis minus conveniret: atque alioqui eas formidaret, illud cogitans [correction of the transcriber; in the print , ] [note: Lucan. l. 8. ] poetae:

-- -- -- -- exeat aula,
Qui vult esse pius: virtus et summa potestas
Non coeunt -- -- --

Posteritati elucubravit libros de compositione medicamentorum, hodierno aevo apud pharmacopolas exstantium: non medicis et pharmacopaeis tantum: sed omnibus insuper rerum cognoscendarum studiosis utiles iuxta ac necessarios.

De peste item commentarium.

Defensionem medicinae veteris et rationalis, contra Georgium Phaedronem et sectas Paracelsi.

Divisionem purgantium medicamentorum in minore pondere.

Est eiusdem Cronenburgii ad Matthiolum epistola, libro secundo epistolarum eius inserta.

Decerpta haec et collecta sunt ex scriptis Cronenburgii: chronico chronicorum: et bibliothecis.

CASPAR ET IOANNES NAEVII.

CHEMNICII Misniae oppido non ignobili, Casparus Naevius natus, et quemadmodum a teneris, secundum poetam, adsuescere multum est, a puero litteratum humaniorum studiis mancipatus, celeriter quae ab informatoribus tradebantur, accepit. Itaque mature triviali, ut vocant, ludo emancipatus, publica doctorum [gap: Greek word] ingressus est: ibique tum in linguis principibus, tum in philosophicis [correction of the corrected by hand; in the print plosophicis] disciplinis studium omne collocavit.

Quemadmodum autem [note: Quint. l. 1. c. 12. ] Plato non contentus disciplinis. quas praestare poterant Athenae, [note: Vide Lact. l. 4. Inst. c. 2. Cic. 4. Tusc. et 5. de fin. ] Pythagoraeorum causa in Italiam navigavit: ita et Naevius, haud domesticis contentus, eandem Europae regionem, litteratissimis ingeniis affluentem, adiit: medicisque et philosophis eo loci tum praestantissimis operam dedit.

Reversus in patriam ad praxin suae artis se contulit; qua feliciter, supremi Archiatri munere succedente, in Electorale principum Saxoniae, S. [correction of the transcriber; in the print ] Rom. Imperii Septemvirum aulam, accersitus, duum [orig: duűm] Electorum Mauricii et Augusti medicus fuit fidelissimus.



page 220, image: s252

Vivendi in his terris finem fecit anno mense et die, nobis nondum cognitis.

Fuit hic medicinae doctor praecellenti doctrina, et magna in arte ea experientia per Germaniam celeberrimus, carusque et in patria et extra eam viris clarissimis doctissimis.

Exstat eius ad Petrum Andream Matthiolum Senensem, medicum excellentissimum, epistola; qua admonet eum de quibusdam plantis; in quibus ab ipso dissensit: Item de venae sectione disputatio, et alia de ratione alterandi humores. Ex Italia rediens secum attulit cum polygala semen telephii capitis, quod ad Bononiam copiose crescit. Id in patria satum ubertim [note: lib. 3. epist. ] scribit provenisse. Et haec de Casparo Navio.

Fratrem autem hic Caspar et collegam habuit Ioannem: cuius vitae integritas, erudita doctrina, nomen praeclarum, humanitas erga omnes, omnibus ea, qua vixit, tempestate nota fuerunt.

In lucem is editus est Chemnitii anno salutis reparatae, millesimo, quadringentesimo, nonagesimo nono, die vicesimo none Augusti, semisse post tertiam matutinam, ut ipse annotatum sua manu reliquit.

A puero litteris imbutus prima philosophiae laurea ornatus est anno decimo nono, saeculi decimi quinti, die duodecimo Sept. quo academia Lipsensis Misenam ob pestem secesserat.

Eodem anno Wittembergam venit: ibique docentibus operam dedit quadriennium amplius. Inde in Italiam profectus Bononiam venit mense Novembri. Postea Ferrariae anno vicesimo quinto die sexto Maii, a Ioanne Menardo medico, doctoralibus est insignibus ornatus. Quo eodem anno praxin medicam partim Venetiis vidit; partim studia sua Patavii ursit.

Anno vicesimo sexto ad suos redux Lipsiam venit: ac sequenti anno Annebergam accersitus, physicum ibi medicum egit: atque anno trigesimo primo saeculi decimi quinti uxorem duxit.

Postea in vallem Ioachimicam invitatus, ea in Re pub. poliatri munere est functus tantisper; dum a Mauricio primum, deinde ab Augusto, Saxoniae electoribus, archiatri ipsi provincia est demandata.

Non solum autem archiatrum Saxoniae ducum sacrique Imperii electorum, egit: sed cottidie fere exteri etiam, et Boemiae regni proceres ac nobilissimi viri ad ipsum, tamquam ad sacram anchoram confugerunt; ubi ab aliis medicis curari non potuerunt: qui omnes eius doctrinam et in medendo dexteritatem, summis laudibus extulerunt. Itaque factum, ut et absentem, et de facie ignotum, optimi quique non dilexerint solum, sed etiam observarint. Haec enim virtutis vis est: ut in eorum etiam nos amorem pelliciat, quos numquam viderimus.



page 221, image: s253

Iuvit idem Ioannes Naevius inter alios egregie Petrum Andream Matthiolum, in comportando insigni illo herbario: id quod ipse Matthiolus in praefatione herbarii hisce testatur: Sed quid, inquit, nunc commemorem de clarissimo viro, Ioanne Naevio, illustrissimi principis Augusti, sacri Romani Imperii electoris, et Saxoniae ducis, medico? quibus ego illum praeconiis efferam? Innumeris, si possem: quod is non solum omni cum persuasione principem suum hortatus sit: ut tam copiosas mihi mitteret suppetias: sed quod ex propria sua pecunia (quae ingens fuit eius in me liberalitas, et in suos Germanos pietas) aliquot obsignati argenti pondo, sua sponte, ad conflandum hoc opus contribuerit. O virum multiplici calamo celebrandum, cum ob pietatem humanitatemque; quibus totus redundat: tum quoque ob insignem doctrinam, et Medicae facultatis, scientiam: in quibus adeo praecellit, ut ex longinquis regionibus, spe recuperandae tuendaeque sanitatis, plurimi ad eum continuo confluant homines. Hactenus ille.

Ex his itaque apparet, hunc etiam medicum immortalitate esse dignum: ac floruisse suo tempore tum dignitate tum amicitia clarissimorum quorumvis eius aetatis virorum: de quorum numero fuit, et magnus ille Camerarius: quocum ut adolescentiae studia cum coniunxerunt; ita coniunctos in omni vita virtus conservavit.

Quanta itidem ei intercesserit cum D. Matthiolo necessitudo: ex dictis modo cuivis videre in proclivi est. Multa cum eo Matthiolus communicavit; uti ipse in [note: lib. 3. epist. Matthiol. ] epistolis meminit syrupi et elleborismi ad quartanarios.

Decessit de vita anno Christi millesimo, quingentesimo, septuagesimo quarto, die septima Iulii, aetatis anno septuagesimo quinto, Dresdae; ubi tali cum epitaphio sepultus:

D. O. M. IOANNI NAEVIO CHEMNICENSI, DOCTORI, PRAECELLENTI DOCTRINA, ET MAGNA IN ARTE EXPERIENTIA PER GERMANIAM CELEBERR. OB EAMQUE A ROM. CAESARE FERDINANDO IN VALETUDINE PERICULOSISS. ACCERSITO; DUUM SEPTEMVIRUM IMPERII PRINCIPUM SAXONIAE MAURICII ET AUGUSTI FRATRUM, PER ANNOS


page 222, image: s254

XXX. MEDICO FIDELISSIMO. IN STUDIOSOS ET PAUPERES ETIAM PERLIBERALI AC PUBL. OPTIMARUM ARTIUM STUDIA MUNIFICO: PROPTER PIETATEM VERO ET INTEGRITATEM, COMITATEM [correction of the transcriber; in the print COMITATATEM], ET GRATIFICANDI SINGULAREM PROMPTITUDINEM OMNIBUS CARO, CUM VOCANTE DEO EX HAC VITA ET FUNCTIONE AD FINEM USQUE LABORIOSISS. CUM LUCTU BONORUM MAGNO SUI DESIDERIO RELICTO EXCESSIT: CONIUNX, FRATRES, FRATRIS LIBERI HEREDES MARITO AMANTISS. FRATRI CARISS. PATRUO OBSERVANDO PRAECLARE DE SINGULIS MERITO, HOC MONUMENTUM GRATITUDINIS ET SEMPITERNAE MEMORIAE ERGO CONSECRARUNT.

VIXIT ANNOS LXXIV. M. X. D. VI. MORITUR ANNO M. D. LXXIV. M. IULII. D. VII.

Ceterum quod in epitaphio mentio sit evocationis ad Imperatorem Ferdinandum; factum id est in periculosissimo ipsius Augusti morbo, primum anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quarto, deinde iterum anno sexagesimo quarto; de qua posteriori evocatione Fabricius ad Treptam alicubi ita: Patronus tuus (I. Naevius) vir praestantissimus nondum ex aula Imperatoris rediit: in qua numinis instar habetur.

A multis hic vir laudatur exemplum prudentis atque felicis aulici. Nam cum aula sit lubrica et euripo inconstantior: ipse constanter eodem fortunae flatu, eademque suorum in se Principum voluntate semper est usus. Quam ad rem multum ei contulit patientia; qua omnia secunda et adversa perinde habuit.



page 223, image: s255

Itaque Fabricius: hunc, inquit, mihi saepe propono; ut discam summam omnium virtutum, patientiam.

Cumque [gap: Greek word] ipse esset; de opibus suis honestissime acquisitis, prospexit primum studiosis; in quorum gratiam et usum Lipsiae tria stipendia perpetuis reditibus ordinavit: quae semel adepti, septennio illis uti frui possunt: et si velint, ad Docturae etiam gradum aspirare: eaque primum ex sua familia studiosis, deinde aliis, sed Chemnicensibus, concedi voluit; facta potestate studiorum gratia vivendi ubicumque velint. Ad haec alia quattuor, stipendia Wittembergae pro tenuioris fortunae adolescentibus scholasticis fundavit, ibidem in perpetuum duratura. Denique nosodocheo Chemnicensi legavit septingentos et viginti florenos: praeter alia multa, quae in pios usus distribuenda curavit. Unde et amor eius erga studia et pauperes singularis, et fides per caritatem efficax elucet. Adolescens etiam poesi operam dedit, ut testatur distichon hoc, quod de Stephano Schlickio, anno vicesimo sexto scripsit; et ad parietes templi in valle Ioachimica dicitur exstare:

Hunc pietas, regisque favor, hunc inclita virtus:
Orbarunt patria, coniuge, et imperio.

Haec de duobus Naeviis epistolae Matthioli: Petr. Albinus in Chron. Misniae; Schenck in biblioth. alii.

IOANNES GUINTHERIUS.

UBIORUM ad Rhenum oppidum est Andernacum, quod Ammianus, qui sub Iuliano Caesare scripsit, Antenacum nominat; anno Christi, millesimo, centesimo vicesimo, ab episcopo Coloniensi muris cinctum, et in urbis formam ex pago redactum. Hoc in oppido Ioannes Guintherius, anno millesimo, quadringentesimo, octogesimo septimo natus, parentibus honestis, sed tenuioris fortunae, vix dum quadriennis in ludum litterarium, ibidem a Saladino, episcopo Coloniensi apertum, est missus. Itaque elementa litterarum prima velociter et feliciter arripuit; et quem admodum in herbis fieri videmus, puer etiam, qui maturitatis fructus essent sperandi, ostendit.

Ex patria schola Ultraiectum, Frisiae orientalis urbem progressus; et inter alios Lamberto Hortensio condiscipulo usus est: inde Daventriam venit, ubi mendicato vivere coactus, expertus est illud Horatianum:

Qui cupit optatam cursu contingere metam
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit.



page 224, image: s256

Iactis ita fundamentis magno cum labore et industria; disciplinarum humaniorum et philosophiae studia aggressurus, Marpurgum Hessorum profectus est: ubi brevi tantum profecit; ut, cum Goslarienses iuventuti erudiendae magistrum idoneum quererent; Guintherium prae aliis elegerint atque ad se invitarint. Verum cum, quemadmodum propheta inquit, non sit hominum via eius, nec viri dirigere gressus suos: Deus eum hac in statione diu subsistere noluit.

Goslaria igitur et Germania superiore relicta Lovanium in Belgicam abit, studiorum ibi continuandorum causa. Quo ut venit; Graecae ei linguae publice docendae provincia demandabatur. Hanc ille ea diligentia, et dexteritate obiit; ut quod in eo desideraret, reperiret nemo. Habuit inter alios auditores et Ioannem Sturmium ac Vesalium; viros in suo quemque genere summos, offenditque ibidem Hortensium illum, suum olim Oresten. Cum autem ad medicinam animo propenderet: eique totum se dedere constitutum haberet: studio eius excitus, Lutetiam Parisiorum concessit. Ibi dum agit, Graecos medicos et inter eos praecipue primipilos duos Hippocratem et Galenum, in Latinum traduxit; inque familiaritatem virorum doctissimorum facile pervenit. De eorum numero coluit ipse iuvenis duos iam senes, Guilielmum Budeum, Parisiensem; et Ioannem Lascarim Constantinopolitanum: illum in Graeco Latinoque sermone cum veteribus Graecis Latinisque conferendum; hunc nobili familia oriundum, qui teste Ioanne Tylio stipendio mille ducentorum Francicorum in singulos annos Graecas litteras in Gallia docuit. Sed nos ad Guintherium.

Hic paulo post Lutetiae, Francisci I. Gallorum regis liberalitate, commendante eum Ioanne Bellaio Cardinali, eximio litteratorum omnium, et inprimis Germanorum fautore, medicinae lauream adeptus, et medicus regis salutatus est. Ibi ergo cum iam in admiratione omnium versaretur: non solum medicinam feliciter apud aegrotos exercuit: sed et anatomiam, humani corporis per sectionem investigationem, hactenus desitam ac neglectam, in usum revocavit; summaque diligentia excoluit. Id quod vel unius, quem tunc inter alios habuit, discipuli Andreae Vesalii exemplum satis superque probavit: qui et anatomiam Guintherii postea Bononiae edidit.

Hac tanta scientiae et fidei fama cum esset iam absentibus notus; atque in Arctoum usque orbem de Guintherio emanasset: ab inclito Daniae rege perbenigne est invitatus: sed Guintherius suas rationes secutus, modeste gratiis actis abnuit. Cum autem sub id [note: Circa annum 1535. ] tempus varii in Gallia motus in religionis negotio orirentur; Guintherius cum aliis Wittembergam in Germaniam fuit missus, consilium et auxilium ab Evangelicis petiturus;


page 225, image: s257

sed in Galliam reversus, animos exacerbatos remque omnem ad bellum civile spectare sensit.

Itaque cum iam duodecim in Gallis annos exegisset; gliscentibus undiquaque bellorum tumultibus, et surgentibus variorum periculorum tempestatibus, mature de secessu cogitare coepit; et Divodurum Mediomatricum metropolin commigravit. Verum neque hic stabilem habere sedem ei datum fuit.

Quapropter cum aliquamdiu medicinam ibi fecisset: exardescente undique per Gallias civili ob religionem bello, Argentoratum tandem concessit: ibique tum in schola Aristotelem et Demosthenem interpretatus est; tum civibus et aliis in Alsatia in valetudine, omni ope et opera adfuit.

Sed cum nescio quas lites ei petulantia quorundam movisset: cum nulla sit tam [note: Val. Max. l. 4. c 7. ] modesta felicitas, quae malignitatis dentes vitare possit: profitendi munus deposuit: ac medicam artem exercere et propagare, qua medendo, qua commentando perrexit.

Tandem sub autumnum anni septuagesimi quarti, ad illustrem et fortissimum illum Lazarum Schvvendium baronem, valetudinis causa evocatus, in febrim ipse ardentem incidit: ex qua Argentoratum reportatus, ad meliorem vitam transiit die quarto Octobris, anni indicati, aetatis suae octogesimo septimo: ibidem ad D. Galli cum altera uxore sepultus. Michael Toxites, poeta et medicus elegans, praeceptorem et amicum hoc epitaphio ornavit:

Hic situs est Andernacus prope coniugis ossa:
Exspectans regni gaudia laeta DEI.
Certabant virtus, pietas, doctrina, senectus,
Et voluit primo quaelibet esse loco.
Sed vicit pietas, animamque per aethera Christo
Adduxit, cuius numen adorat ovans.
Ingenuas coluit felici sidere Musas:
Paeoniaeque tulit pluribus artis opem.
In terris famam nomenque reliquit honestum:
Spiritus it caelo: membra recepit humus.
Excessit septem decies, atque amplius annos:
Mens tamen in sano corpore sana fuit.
Sed quid opus multis? laus uni haec sufficit una:
Ingenio magnos vicit et arte viros.

Est in eum et hoc Huberti Damii epigramma:

Ut natura parens dederat mortalibus olim
Hippocratem, ipsa suum quo retineret opus:
Sic quoque Guintherium tandem DEUS artis alumnum
Edidit; et medicam reddere iussit opem.


page 226, image: s258

Fecit, et occubuit: tua quo Germania famae
Nunc medico celebris gloria parta viget.
Fama per ignotas gentes volat: ossa recepit
Terra: sed aetheriam mens colit una domum.

Fuit vir hic vere pius et doctus; pacis et tranquillitatis amans; cautus et prudens; in medendo fidelis; rei familiaris non negligens; [gap: Greek word] et [gap: Greek word] . Uxores habuit tres, primam familia nobili in Gallia natam, quam Parisiis duxit et Meti amisit; alteram e Scherorum genere, quae Argentorati obiit: tertiam ex Hoeclinorum familia, quam viduam reliquit.

Doctrinae autem et virtutis nomine a Ferdinando Augusto nobilitatis insignibus et privilegiis fuit donatus; diploma perferente Michaele Toxite, medico et poeta, quondam Guintheri discipulo. Quod quidem summi monarchae testimonium non ambitiose expetivit; nec oblatum morose reiecit; ne iustam gloriam, qui est fructus verae virtutis honestissimus, repudiare videretur.

Ex auditorum etiam Guintherii et amicorum numero fuere Hubertus Damius popularis, Ulricus Chelius, Sebaldus et Ludovicus Havenreuteri, Didymus Obrechtus, Sigismundus Roth, I. Iacob Neidhamer, Andreas Planerus, alii.

Studiosos Medicinae ex variis potius auctoribus inter se collatis examinatisque, quam e uno quodam, etiam praestantissimo, docere maluit; singulasque medicae facultatis partes certo rectoque ordine persequi: sic ut rerum naturalium contemplatio, quae Graecis [gap: Greek word] dicitur, praecedat: deinde affectuum casuumque supervenientium causae explicentur: et tandem medendi modus ordine subsequatur. Hoc enim neglecto, medicinae scientiam recte absolvi non posse iudicavit; nec iuventutem facile in ea erudiri.

Elucubravit posteritati varia, inprimis medica. Nam Lutetiae cum medicinae scientiam profiteretur, omnes eius scriptores, tum Graecos, tum Latinos, et Arabicos celebriores, diligenter inter se contulit examinavitque: et quicquid in ipsis iuventuti erudiendae necessarium memoriaque dignum deprehendit; in duos commentarios redegit, quibus titulum fecit, de medicina veteri et nova, tum cognoscenda tum facienda. Vertit praeterea multa praesertim de Galeno; Pauli item Aeginetae libros sex, commentariis illustratos edidit.

Commentarios Oribasii, ut titulus habet, in Hippocratis aphorismos, ipse primus evulgavit.

Libros Alexandri Trulliani duodecim e Graeco in Latinum transtulit; et adiectis observationibus cum medicis communicavit.

Scripsit et de balneis et aquis medicatis.

De peste libellum, cum anno sexagesimo quarto per Rheni tractum lues illa grassaretur.

De compositione medicamentorum et usu eorundem.



page 227, image: s259

De humorum praeparatione.

Post obitum prodiit eius Gynaeciorum commentariolus ex bibliotheca Schenckiana. Latere etiam alicubi dicuntur eius ducenta circiter responsa et consilia; quae illustribus et potentibus aegris ad varios morbos dedit: ea qui adservant, et posteritati invident, nae illi non amice faciunt.

Sed nobis haec sufficiunt de Guintherio ex carmine Heroico, quo vitam Guintherii descripsit Georgius Calaminus Silesius: elogiis doctorum virorum: Thuani historia: aliis. Vide et in vitis Philosoph. vitam Lamberti Hortensii, eius condiscipuli.

VOLCHERUS COITERUS.

VOLCHERUS COITERUS popularis magni illius Rodolphi Agricolae fuit, natus Groningae, nobili Frisiorum metropoli, cum naturae stimulis ad medicinam elegantiorem ferretur; adeo feliciter in artis ipsius studio et anatomiae exercitio, per Germaniam, Italiam, Galliam versatus est: ut operam eius inclita Norinbergensium res pub. honesto stipendio conduxerit. Sed anatomicum celeberrimum immatura mors nobis cito nimis subtraxit. Gallicanam .n. [abbr.: enim] expeditionem secutus, castrensis medicus factus est: ut corporum dissecandorum occasione, abstrusorum morborum abdita et intima, ut sic dicam, penetralia cognosceret. Ibi dum agit, vitam cum artis medicae et anatomicae iactura posuit, medicus et chirurgus felicissimus, circa annum ... ... [sic] .

Edidit observationum anatomicarum, medicarum et chirurgicarum miscellanea varia, ex humanis corporibus tam sanis quam male affectis, tam vivis quam mortuis deprompta.

Fallopii item lectiones de partibus similaribus humani corporis, ex diversis exemplaribus collectas: quibus iconas selectorum brutorum in aes incisas adiecit.

Tantillum de hoc medico Germano Io. Schenck. D. in praefat. observationum medicarum de capite humano: bibliothecae variae.

ADRIANUS IUNIUS.

ADRIANUS IUNIUS vitam hanc orditur Hornae, civitate Batavica, anno a Messia exhibito, millesimo, quingentesimo decimo tertio, cal. Iulii. A puero Musis et Gratiis cum sacra fecisset, moribus atque ingenio suo meruit favorem omnium. Et quia quantum caeci cedunt videntibus; tantum praestant peregrinati numquam egressis patria: peregrinatus est per Italiam, Galliam, Germaniam,


page 228, image: s260

Angliam; ubi et medicinam exercuit, et Philippeida, cum Philippo Hispaniae regi Maria Henrici VIII. Angliae regis filia, [note: An. 1554. ] nuberet, scripsit.

In patriam reversus, Harlemi in Batavis uxore ducta, domicilium fixit: ibique medicinam cum laude fecit: et ab ordinibus Hollandiae iussus historiam patriae elucubravit iuxta cum aliis, de quibus paulo post.

Tandem Harlemo obsidione illa memorabili cum familia expulsus, ad Armvidam iuxta Middelburgum in Mattiacis se contulit. Ubi cum frustra consilio ac diligentia sua civibus laborantibus opem ferre conatus esset; ex caeli mutatione quod illis crassius, valetudinem non mediocriter afflictavit; insuper taedio accisarum rerum, et bibliothecae instructissimae inprimis, in Harlemi expugnatione direptae, desiderio, in letalem morbum incidit: et animam de re pub. litteraria optime meritam DEO reddidit, anno septuagesimo quinto, die decimo sexto Iunii, aetatis suae climacterico magno. Sepultus est honorifice Middelburgi, funus curante filio Petro, et eiusmodi monumentum ponente:

D. O. M. S. HADRIANO IUNIO HORNANO, PHILOSOPHO, MEDICO, ET POETAE CELEBERR. BATAVIAE HISTORICO FIDELISS. CUIUS IN OMNI DISCIPLINARUM GENERE EXQUISITA ERUDITIO: SINGULARIS INDUSTRIA, INFINITAE LECTIONIS PRAESTANTIA, MULTIPLEX LINGUARUM SCIENTIA, PARI CONIUNCTA COMITATE, DOCTORUM OMNIUM ADMIRATIONEM LAUDEMQUE MERUIT, POST VARIA INCOMPARABILIS INGENII MONUMENTA, QUIBUS AETERNAM SIBI MEMORIAM COMPARAVIT, SUB HOC MARMORE CONDITO, PATRI OPTIME DE SE MERITO. PETRUS IUNIUS MAESTISS. PIETATIS ERGO.


page 229, image: s261

P. C. VIXIT ANN. LXIII. OBIIT XVI. SIBI COGNOMINIS MENSIS ANNO SALUTIS CHRISTIANAE. CIC. IC. LXXV.

Eiusdem epitaphium est tale:

Forte rogas parva lateat quis conditus urna,
Haec inscripta super carmina maesta lege.
Iunius a prisca deducens nomina gente
Horna ortus, Batavae conditor historiae:
Musarum antistes, Charitum flos, Paeoniae artis
Lumen, et antiquae religionis amor.
Almae olim lucis Iuli tribuere calendae
Principia huic civi, terra Batava, tuo.
Sed tunc Iunio uti natalis Iulius, illi
Sic nunc letalis Iunius iste fuit.

Fuit medicus, criticus, poeta, historicus exactissima antiquitatis cognitione egregie clarus; linguarum plurium peritus: adeo ut non tria, quemadmodum [note: Gell. l. 17. c. 17] Ennius iactavit de se; sed octo corda habuisse possit dici. Homo ab ipso effictus Mercurio, lepore ac venustate affluens: purus illi sermo et expromptus, sive extemporali, sive scripto opus. Itaque vere in eum ita I. Posthius lusit:

Nomen artibus extulit duabus
In toto celebratus orbe Phoebus.
Nam et tristes potuit fugare morbos,
Et doctum ad citharam sonare carmen.
Verum ille in superas recessit arces;
Aut forsan periit; si acerba magnos
Mors domat quoque conteritque divos,
Quis nobis erit ergo Phoebus alter?
Certe aut nullus erit, vel Adriane,
Tu iam Phoebus eris. Nam utraque praestas,
Qua Phoebus fuit institutus, arte.
Nam et tristes potis es fugare morbos:
Et doctum ad citharam sonare carmen.

Eruditionem eius testantur et complura multiplici doctrina ab ipso elucubrata monumenta. Cassii enim Iatrosophistae medicas quaestiones e Graeca in Latinam coloniam deduxit, exemplaris Graeci castigatione ad finem adiecta.

Est eiusdem phalli ex fungorum genere in Hollandiae sabuletis passim crescentis descriptio, et ad vivum expressa pictura.



page 230, image: s262

Scripsit de anno et mensibus commentarium, cui adiungitur Fastorum liber; quo quicquid peculiariter apud Graecos, Hebraeos, Romanos, aliasque exoticas nationes, memorabile quolibet die actum fuerit et observatum, compendio commonstratur.

Calendarium item in quo totius anni dies articulatim ad calculum vocati, atque id ipsum Latinis, haud barbaris sententiis cuilibet anni tempori congruis.

Edidit etiam animadversionum libros sex; in quibus infiniti paene auctorum loci corriguntur et declarantur.

Nomenclatorem item omnium rerum propria nomina variis linguis explicata continentem.

Commentarium de coma, ut taceam Emblemata, Aenigmatas et carmina lepidissima.

Nonium Marcellum de proprietate sermonis, ope veterum codicum, innumeris in locis restituit et locupletavit. Idem praestitit in Fulgentii Placidae libello, de prisco sermone.

Latio denique donavit Eunapium de vitis Sophistarum: et Hesichii de viris eruditionis fama claris: et Eustathii in Homerum, unum in volumen collegit, cui Cornucopiae titulum fecit. Auxit et Lexicon Graecolatinum sexcentis amplius vocabulis, uti et adagia Erasmi.

Haec de Iunio perhibent Ianus Duza in manibus Iunianis: Iac. Aug. Thuan. l. 61. histor. alii.

NICOLAUS MOEGLINUS.

TUBINGAE, vetusta ac celebri Sueviae urbe, inter alia Academia ab Eberhardo comite Tubingensi, anno Christi millesimo, quadringentesimo, septuagesimo septimo ornata, lucem hanc aspexit Nicolaus Moeglinus, vel Moeglingus sub annum saeculi decimi quinti, trigesimum quintum.

In patria Academia bonarum artium ac philosophiae magister renuntiatus anno quinquagesimo quarto, pridie S. Iacobi, postea ad medicam artem animum appulit: in qua etiam [gap: Greek word] summum est adeptus.

Inde Reutlingae Sueviae oppido Imperiali sede fixa, medicinam ibidem ad vitae usque exitum factitavit.

Abiit ad vitam meliorem die decimo quinto Ianuarii inchoantis annum septuagesimum sextum, aetatis suae anno quadragesimo primo. Sepultus est Reutlingae; ubi in templi pariete iuxta ambonem epitaphium eius affixum legitur eiusmodi:



page 231, image: s263

Nicoleos Moeglin septem Reutlinga per annos
Doctor eram medicus, non sine laude, tuus.
Mille et quingenti, septemque decennia, sexque
Anni ibant, medium, Iane bicepsque tuum:
Octo ego lustra videns annumque, fragillima clausi
Lumina, morsque mihi tormina ventris erant,
Quam docui infirmos, mihi erat patientia curae:
Vivus eram CHRISTI: mortuus huius ero.

Fratres habuit duos Wilhelmum et Danielem, utrumque itidem medicum: e quibus Daniel Ioanni Vischero medico professori, de quo paulo post, in Academia Tubingana successit: ac principi Wurttembergico a cura corporis, uti et antea Ludovico electori Palatino, fuit. Itaque non immerito vir doctissimus de triga hac fratrum scripsit:

Permagnum et rarum est, tres magno nomine fratres
Doctores medicos unum aluisse patrem.

Amicitiam, vitae humanae unicum condimentum, coluit tum cum aliis viris piis et doctis; tum cum Ioanne Posthio medico et poeta: unde eius tale ad hunc Moeglinum epigramma:

Certa quod humanas iungit concordia mentes:
Aut contra, hic certae sunt inimicitiae:
Haud dubie astriferis dimanat ob orbibus: unde
Rerum et naturae semina cuncta fluunt.
Sic mihi Bersmanus, sic Crusius, atque Melissus
Diligitur: sic te iam Megeline [reg: Moegline] [correction of the transcriber; in the print . ] colo:
Atque alios, quibus est similis sub pectore virtus:
Cumque malis constans est mihi dissidium
Seu bona, seu mala sit natura: bonosve malosve
Ingenii mores occuluisse nequit.

Et tantum eruere potuimus de Moeglino vel Moeglingo, ex Crusii annalibus Suevicis, part. 2. lib. 11. cap. ult. et part. 3. lib. 12. cap. 23. Parergis item Posthii, et aliis.

ADAMUS BODENSTEIN.

PATREM hic habuit Andream Bodensteinium, Carolostadium a patria dictum Theologum sat notum, de quo [note: In vit. Theol. Germanor. ] alibi. Natum conicimus sub annum vicesimum octavum saeculi decimi quinti. Admodum adolescens patrem cum amisisset, in scholis tamen haesit: atque ad medicinam animum appulit: in qua non aliquatenus est progressus.



page 232, image: s264

Theophrasti autem Paracelsi sectam sive sententiam amplexus; quae, ut hominum sunt ingenia, quibusdam laudatur, quibusdam vituperatur; Basileae fere primus ac princeps, eius artem et ore et opere propagavit: non solum morborum insanabilium plenam sanationem, sed etiam vitae producendae rationem professus.

Vitam ipse, intemperanter, ut ferunt, huc illuc divagando actam, finiit anno Christi millesimo, quingentesimo, septuagesimo septimo, aetatis suae undequinquagesimo, haud multum magistro suo annosior; Basileae de sua voluntate tali epitaphio honoratus:

HYGIAE AET. ADAMUS A BODENSTEIN THEOPHRASTI PARACELSI UT PRIMUS, SIC FIDUS SCITUSQUE ET OPERE ET ORE INTERPRES, PALMAM VICTORIAE SUAE REGI TRIUMPHANTI OBLATURUS, MORTALITATIS EXUVIAS NEC METUENS, NEC OPTANS, SOLO HOC CAELOQUE LIBERO HOMO LIBER FIDE DEPOSUIT BONA: QUAS SPE BONA OLIM REPETAT. AN. SAL. M. D. LXXVII. AETAT. HEBDOMADE SEPTIMA.

Nec omnia, nec omnes mihi
Placuere: quinam ego omnibus?
Non omnibus Cous senex,
Non eremitae Spagirus.


page 233, image: s265

Num tu Viator omnibus?
DEO placere cura. Abi.

Vertit hic Bodensteinius plurimos Paracelsi libros Germanice ac Latine: versos in publicum edidit: ac in eosdem praefatus est.

Scripsit praeterea ad Fuggaros epistolam: in qua argumenta Alchymiam infirmantia et confirmantia adducuntur: quibus et eam artem esse verissimam demonstratur: lapisque vere inventus ostenditur.

De podagrae item praeservatione tractatum.

De herbis duodecim zodiaci signis dicatis.

In excellentissimi philosophi Arnoldi de Villa nova rosarium chymicum Isagogen paraphrastice traditam.

Tantum de hoc Bodensteinio ex Aug. Thuani historia: monument. Basileensibus: Gesneri bibliotheca.

ACHILLES PIRMINIUS GASSARUS.

NASCITUR hic [note: Conditi circa an. Christi 38. ] Lindavii ad lacum Bodamicum, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinto, ante solis ortum die tertio Novembris, patre Ulrico Gassaro, vel Gassero, matre Ursula Randeccia, Caspari nobilis a Randeck, filia.

Pater chirurgus fuit elegans et miles fortis. Gessit aliquoties in tribu sua tribunatum, et capitanei etiam munus patriae suae militum: cum Maximilianus I. Augustus, Romam coronae accipiendae causa, anno millesimo, quingentesimo cogitaret: qui postea eo usus est domestico chirurgo. Diem suum obiit calendis Martii, anno decimo septimo, supra millesimum, quingentesimum Lovanii.

Ceterum huic nostro Pirminii nomen additum fuit anno millesimo, quingentesimo, duodecimo, in Confirmatione a Ioanne Fabro, vicario tunc parochiae Lindaviensis. Litteras initio apud patrinum suum Leonhardum Baierum Lindaviae didicit: postea anno vicesimo post millesimum, quingentesimum, mense Maio, Sebestadium [reading uncertain: print soiled] ad Ioannem Sapidum est missus.

Anno deinde vicesimo secundo evocatus in patriam, rebus physicis per tres menses Argovae sub Urbano Regio privatim dedit operam.

Eodem anno Wittembergam ad Melanchthonem profectus, usque ad annum vicesimum quintum, ibidem ad studia humaniora incubuit, et Mathematicis praecipue ac medicinae operam


page 234, image: s266

dedit. Wittemberga Viennam Austriae discessit; ac sub Simone Lazio studium medicinae absolvit. Inde in Galliam Narbonensem abiens, Montem Pessulanum petiit: ubi medicos audivit experientissimos. Ab eo Avennionem sive Auraicum venit: ibique anno millesimo, quingentesimo, vicesimo octavo, medicinae Doctor sollemniter est renuntiatus.

E Galliis in Germaniam reverso [correction of the printer; in the print reversus], ab augusta Augustanae urbis Re pub. archiatri munus [correction of the printer; in the print ei] est demandatum: in quo tum medicinam faciendo, tum rei litterariae inserviendo, ita est versatus: ut ab omnium ordinum hominibus gratiam inierit singularem.

Fatis concessit ardentissima febri ac melancholia laborans, die quarto Decembris, anno Christi millesimo, quingentesimo, septuagesimo septimo, aetatis suae septuagesimo secundo, completo.

Sepultus est ibidem in coemiterio suburbano: ubi epitaphium eius huiusmodi:

MONUMENTUM ACHILLIS PIRMINII GASSARI, LINDAVIENSIS, MEDICINARUM DOCTORIS: QUI CUM LXXII. ANN. COMPLETE VIXISSET, IN CHRISTO OBDORMIENS, AUGSTBURGI HOC LOCI SEPULTUS EST, ANNO SALUT. M. D. LXXVII. D. IV. M. DECEMBRIS, SUISQUE COMMUNE ESSE VULT.

Fuit et hic unus de medicis elegantioribus; amans litterarum et litteratorum omnium: helluo et emptor librorum, inprimis recens editorum, avidissimus. Inde bibliothecam habuit, si quisquam privatorum, instructissimam: quae ab eius obitu a generoso et illustri Hulderico Fuggero coempta, postea eo mortuo, ex testamento Palatinatui, cum reliquis, quos non mediocri sumptu compararat plurimos, libris cessit.

Evulgavit typis Gassarus epitomen chronicorum totius mundi: quam tertia cura emendatam auctamque Leonharde illi Baiero Ellingensi propatri suo, dedicavit.

Edidit et catalogum regum omnium, quorum sub Christiana professione adhuc regna florent.

Catalogum item regum Hierosolymitanorum.

Idem publicavit tabulam quandam Mathematicam, sciaterion pedarium inscriptam: et librum de peste Germanica lingua.

Exstant eiusdem Lindaviensis atque Augustanae urbium descriptiones


page 235, image: s267

ac historiae, Sebastiani Munsteri operi Cosmographico insertae.

Suggesserunt haec nobis de Gassaro Crusius in annalibus Suevicis: Gesnerus in bibliotheca, alii.

BRUNO SEIDELIUS.

NEQUE indictus hic Bruno Seidelius nobis abibit, poeta et vir bonus, liberalibus atque philosophicis disciplinis omnibus eleganter politus; inprimis physicis et medicinae arcanis clarus. natus is est Querfurti loco honesto, die Michaeli sacro, anno quem ipse aenigmate tali [note: In epigram. p. 316. ] innuit:

Si virgines causas necis maritorum,
Et Hectoris fratres aeriae aquilae stellis
Addas: et Hectoris laboribus iungas
Nili dies, doctum chorumque Musarum:
Ac si gemino portis in orbe Thebanis,
O lector, annos homines copules primi:
Natalis inde colliges mei tempus.

Patrem habuit Iacobum: matrem Dorotheam Bergfridam, feminam piam, et gravem: quam anno quinquagesimo, die decimo tertio Aprilis mortuam, et ipse et frater Iosias Seidelius epitaphiis carminibus [note: Exstant l. 1. elegiar. Seidelii. ] defleverunt et celebrarunt.

Iactis bonarum artium fundamentis, Wittembergae potissimum et Erphordiae studia est persecutus: fuitque non postremus de choragio doctorum; qui illo saeculo vixerunt.

Quos autem Wittembergae docentes audiverit: [note: Lib. 2. eleg. 1. ] profitetur ipse hisce elegiacis:

Ipse DEI verbum placido sonat ore Melanchthon:
Constantique senex asserit ore fidem.
Ingenuas artes ornat: pulsasque reducit
Aonias, summa dexteritate, deas.
Per quem Saxonicas qui terras influit Albis,
Non minus hoc nostro tempore nomen habet:
Quam decorate tot ac tantis, tu Tybri, triumphis;
Propter Aristotelem sive Stagira tuum.
Quem tulit ac genuit felix Pomerania, pastor
De Christo populum dogmata vera docet.
Explicat Hebreae [reg: Hebraeae] Forsterus munera linguae
Doctor, et ad fontes praeparat arte viam.
Naturam, pie Paule, doces: doctissima scripta,
Ingenio grandis, corpore parve, legis.


page 236, image: s268

Astrorum monstrat motus et sidera caeli,
Reinholdi magna sedulitate labor.
Dulcia, Vite, doces linguae dum pondera Graiae;
Gloria non umquam te peritura manet.
Enarrat veterum praeclara poemata vatum
Marcellus, studii rector honosque mei.

Wittemberga relicta Germaniam peragravit: variarumque urbium mores, scholarum doctores, rerum pub. rectores vidit cognovitque. Postea Norinbergae aliquantisper substitit, immo diutius quam optasset, bello nempe oborto; unde ipse:

Hic ego finitimis non parvo tempore Francis,
Invitus colui Norica rura diis.

Norinberga Augustam venit: tandemque Arnstadii comitum Schwartzburgicorum sede, ubi schola publica fuit aperienda, ut ex epistola quadam Camerarii ad hunc Seidelium colligas, medicinam factitavit. Exinde Erphordiae et philosophiam publice docuit: et artem medicam exercuit; scriptisque promovit; Hippocratis et Galeni, si quisquam alius sectator studiosissimus.

Inter discipulos eius quasi lumen enitet Rodolphus Goclenius, professor in Academia Marpurgensi clarissimus: qui, quod grati est discipuli, editis atque locupletatis magistri sui commentariis, olim ex ore dictantis exceptis, memoriam viri eximii conservare et ad posteros propagare, laudabiliter est conatus.

Amicitia ei litteraria cum viris eo aevo clarissimis intercessit: de quorum numero post Camerarium facile princeps fuit Ioannes Posthius medicus et poeta: id quod epistolae ultro citroque missae etiamnum testantur.

Vita eius interior plena fuit suavitatis, humanitatis, candoris. Interdum iuvenis, ferente ita anni tempore et otio liberiore: solitus est aviculis capiendis tempus fallere: unde ipse [note: Lib. 2. Odar. 12. Ode. ] ita ad amicum:

Miraris quid in his agam diebus?
Dicam. Quaero locos amoeniores;
Laetos exspatior subinde in hortos,
Qui curis animum levare possint.
Multas hic pedicas ego sub herbis,
Ramis atque sub arborum, locavi.
Sic spectacula grata saepe cerno:
Quando capta pedes avis, vel alas,
Estrictis cupit explicare nodis.
Nec raro lacrimas meis ocellis
Magna commiseratione movit:
A saevis laniata quando milvis,
Aut foedata cruore largiore


page 237, image: s269

Fractis cruribus interim pependit.
Interdum in viridi supinus herba
Abiectus, soleo putare mecum,
Captas ipse quot interim volucres
Nodis ferre queam domum solutis.
Est et fistula, nuper osse quidam
Quam confecit amicus anserino.
Ad cuius medium fere foramen
Ponens ingeniosus arte ceram,
Argutas resonare fecit illam
Voces: fallere posset ut volucres
Stultas. Hac ego fretus arte parvam
Struxi graminibus casam: sub illa
Occultus lateo; ac aves doloso
Ad me sollicito volare cantis.
Prensas insidiis deinde nostris,
Mercedem capio mei laboris.

Monumenta ingenii sui litteris mandata reliquit haec Poematum libros 7. in quibus Elegiae, Odae, Idyllia, Epigrammata.

De usitato urinarum apud medicos iudicio tractatum.

Librum, quo morborum incurabilium causae, mira brevitate, summaque lectoris iucunditate explicantur.

Fallopii item de ulceribus librum emendatiorem evulgavit.

Prodierunt eius et de ebrietate libri tres: exstat eiusdem sententia de iis, quae Laurentius Iubertus in paradoxis suis, de febrium humoralium origine ac materia disputavit, excussa tomo 2. operum Iuberti.

Ab obitu eius lucem vidit et Physica, cum supplemento Rodolphi Goclenii.

Commentarius item didascalicus de corpore animato, ac potissimum de corpore et anima hominis: accommodatus ad faciliorem intelligentiam librorum Aristotelis et interpretum eius, Galeni, Melanchthoni [correction of the transcriber; in the print ; ], Vesalii, aliorum: qui de fabrica corporis humani scripserunt.

Tantum de Brunone Seidelio ex ipsius scriptis: Camerarii epistolis, et bibliothecis.

GERVASIUS MARSTALLER.

GERMANIAE regio est hodie Brisgoia, olim Romanis Brisigavia appellata; et incolae Brisigavi, ut ex notitia Imperii Romani liquet: ubi inter milites praesidiarios numeratur


page 238, image: s270

Brisigavi. Hac in regione, inter alia oppidum est ad Rhenum, cui nomen cum multis commune Neoburgum: id ortum dedit Gervasio Marstallero; viro nativa bonitate, et candore, et ingenio omnium doctrinarum capace, a DEO ornato.

Iuvenis in Haidelbergensi ac Wittembergensi Academiis cum ingenii ac doctrinae laude versatus est: et Wittembergae quidem ante bellum Germanicum gratus carusque vixit viris summis, Luthero adhuc superstite. Ibidem cum Davide Chytraeo amicitiam societate studiorum conciliatam, et in Academia Haidelbergensi [correction of the transcriber; in the print Haidelgensi] confirmatam, toto vitae tempore deinceps sincere et constanter coluit.

Postea in Saxoniam delatus triginta fere annis, consilio et manu, tota in regione aegris feliciter medendo servivit.

Tandem Cellae Saxonum ex illustrissimi principis Wilhelmi, ducis Brunsvicensis ac Lunaeburgensis ministerio aulico, in caelestem aulam a Deo est evocatus, anno Christi millesimo, quingentesimo, septuagesimo octavo.

Fuit hic etiam Marstallerus de Germanis non medicus solum [gap: Greek words] : verum et in mathematicis, et universa philosophia atque Theologia praeclare eruditus: poeta vero DEO et Musis carus.

Reliquit filios duos, alterum sibi cognominem, artis itidem medicae doctorem; alterum Martinum, qui iuvenis studia principum Pomeraniae est moderatus.

De scriptis eius nihil invenimus, praeter libellum, cui titulus, artis divinatricis encomia. Prodiit excussus Parisiis apud Wechelum anno quadragesimo nono.

Tantillum etiam de hoc medico ex lib. 24. Saxoniae Chytraei, et elench. librorum.

CORNELIUS GEMMA.

EGREGII patris egregius hic filius Lovanii editur sub annum tricesimum quartum, supra millesimum, quingentesimum: et nomen quidem ei proprium fuit Cornelio, sed Gemma illi adhaesit; quod [note: Ut in vita eius dictum] patri proprium fuerat; qui quod cognomen nullum haberet, a patria Frisius fuit dictus. Est autem Gemma apud Frisios nomen frequens et usitatum, dialecto illa tantum in gente conservata, ut littera G. sonum I. et E. in pronuntiatione edat.

A patre litteris et moribus humanioribus mature imbutus, vestigia paternae virtutis graviter et feliciter ursit. Nam et in omni philosophia, et arte medica, eo usque fuit progressus: ut altissima philosophiae recludendo mysteria se ipsum quodam modo



page 239, image: s271

superarit; et non solum in theoria; sed et in praxi felix fuerit; suaque arte vitam multis produxerit: quam tamen sibi servare non potuit.

Obiit enim praematura morte ex epidemica lue apud Grudios grassante die duodecimo Octobris, anno septuagesimo [note: Mirae. octavo. ] nono post millesimum, quingentesimum, aetatis quadragesimo quinto, Lovanii: ibidem sepultus, cum Laurentii Beierlinchii epitaphio eiusmodi:

Quis lapis hic? Gemmae: Gemmam lapis an tegit? inquis:
At condi in gemma debuerat potius.
Non ita: nam quaevis minor illo gemma fuisset;
Et posito a Gemma, gemma fit iste lapis.

Docuit in patria regius medicinae professor artem medicam, atdiitque [sic] medicus, philosophus, Rhetor et poeta insignis; et acceptam a patre famam praeclaris ingenii sui monumentis sic auxit: ut uter alteri plus debeat, merito ambigas.

Scripsit enim de arte Cyclognomica, deque naturae divinis characterismis libros; quibus res medica plurimum illustratur in Plantiniana editos anno septuagesimo quinto. Sub finem eius operis adiecta sunt: Casus mirabilis cuiusdam abscessus in puella Lovaniensi: de raro genere epidemicae febris pestilentis: quae ad Galeni hemitritaeos accedens proxime magna vi grassata est. De ulteriore transmutatione febris pestilentis in pestilentiam veram, deque illius methodo curatrice.

Idem auctor in eodem opere historias medicas ac [gap: Greek word] morborum singularium rarioresque casus in unum volumen relatos, et praxeos suae curriculum se scripsisse testatur; meminit ibidem et anatomicorum suorum commentariorum et aliorum. Sed quid post obitum de illis sperandum sit, incertum.

Reliquit et Cornelius filios duos alterum Raphaelem canonicum et scholasticum ad D. Petri Lovanii: alterum Philippum doctorem medicum, raro exemplo, filium, patrem, avum, et eruditos, et iisdem deditos studiis floruisse.

Haec de Gemma F. ex Miraei elogiis Belgicis: Schenckii biblioth. Iatricis, aliis.

VICTOR GISELINUS.

VICTOR GISELINUS Sandforti in Flandria nascitur medicus, criticus, et Philosophus rari exempli, anno undequinquagesimo, supra millesimum, quingentesimum, die vicesimo tertio Martii. Fuit Iusto Lipsio perfamiliaris sociusque peregrinationum: ut et Dolae Sequanorum laurea medica insignitum, panegyrica oratione publice laudarit: quem etiam in Saturnalibus loquentem, ut egregie litterarum, introduxit.



page 240, image: s272

Ducta Brugis uxore, qua cum familiae curas partiretur, medicinam Bergis S. Winnoci honorario publico dotatus, factitavit.

Mortis horam ex artis medicae prognosticis praenuntians, nulla prole relicta, in flore aetatis ibidem abripitur; et a maesta coniuge honesto tumulo conditur.

Praeter poemata varia, scripsit eruditas ad Prudentium poetam Christianum notationes: Adagia item post centuriatores [note: Erasmum et Iunium. ] Batavos duos, tertio pedatu seposuit: Addidit et Fernelii de morbo Gallico librum. Exstat de eo Beyrlinchi Epigramma eiusmodi:

Cum nato certat Latonae mascula proles,
Vult ubi VICTOREM quilibet esse suum.
Phoebus ait meus est; meus est Epidaurius inquit,
Certant; VICTOREM vincit acerba quies.

Aubertus Miraeus in elogiis Belgicis.

ANDREAS ELLINGER.

VERE divinus Hippocrates, [gap: Greek words] , fama quidem et nomine sunt multi medici, re autem ipsa et opere, valde pauci. Nam ut nihil dicamus de illis carcinomatis, quando, ut proletarii versus habent,

Se fingit medicum quivis idiota, profanus
Iudaeus, monachus, histrio, rasor, anus:

inter illos ipsos, qui ad medicam, ut loquuntur, facultatem animum appulerunt, nomenque Asclepiadaeo collegio dederunt; quotusquisque est, qui sit, quod audit, [gap: Greek words] ? cum multi sint servum pecus [gap: Greek words] , quas Receptas vocant, compendiis nitentes, et medicinam non in pectore; sed in chartis gerentes. Longe ab his abiit hic noster Andreas Ellingerus Thuringus, philosophus, poeta, et medicus excellens, ab ineunte aetate ita a patre eductus, ita a magistris institutus: ut iuxta pietatis atque liberalium artium doctrinam animo complecteretur: neque quicquam bella isthac pulcherrimarum rerum copulatione prius duceret aut antiquius.

Ad medicam autem inprimis artem cum naturae suae ductu animum mature applicuisset: audivit eius doctores, quos ea aetas tulit, praestantissimos, non sine laude et industriae fructu. Nam et testimonium Academicum et honores medicae artis summos est consecutus; atque in Academia Lipsica in Professorum publicorum numerum honorifice cooptatus.



page 241, image: s273

Postea sub annum Christi sexagesimum nonum, vocante illustrissimo Saxonum principe, duce Ioanne Wilelmo, avelli se e complexu Elistrinae; [gap: Greek words] passus: quae continuos quindecim annos eum foverat, familia, honoribus, dignitatum accessione auxerat: multorum amicorum, [correction of the transcriber; in the print , ] et in his nonnullorum [correction of the transcriber; in the print nonulorum] praecipuae auctoritatis, collocupletarat: venit in Salanam, ab inclitae memoriae, Ioanne Friderico, principe Electore, [note: An. 1548. ] institutam. Hic artis antiquissimae et nobilissimae doctrinam tradere iussus, plurimum commodi attulit studiosis illius, [gap: Greek word] Asclepiadaeis; qui non [gap: Greek words] et artificiosa industria cuperent aliquando curationes morbis adhibere.

Ibidem summum Academiae magistratum, Rector designatus, aliquoties non sine molestia gessit; ipso cives suos frugi defendente, aliis a partibus oppidanorum stantibus.

Ad meliorem vitam, ex ingrato et bonis litteris inimico saeculo abit, anno millesimo, quingentesimo, octogesimo secundo, relicto sui desiderio viris praestantissimis; inter quos saepe laudatus I. Posthius; qui obitum eius editis et suis et Petraei epitaphiis carminibus deflevit.

Cordi huic Ellingero in omni vita fuit; idque pro sua virili semper studuit: ut studiosae iuventuti vera et solida artis, quam profitebatur, fundamenta traderet: operamque ac studium suum auditoribus prolixe probaret. Monuit serio studiosos medicinae; ut mature relictis, quos interdum non attigisse satius erat, rivulis, lutulentum persaepe fluentibus, vivos illos monumentorum latices non degustarent solum; sed iis penitus se immergerent. Italiam autem, bonarum artium parentem, si quibus per fortunas adire non liceret, hoc tetrasticho consolatus est:

Libris te abde bonis, magnoque immerge Galeno;
Et vere in media sic eris Italia:
Per magni qui se volvit monumenta Galeni;
Hic vere in media est Graecia et Italia.

Amicos, dum vixit, coluit, tum alios complures, tum D. Posthium.

Illum medentum gloriam et vatum decus:

ut in inscriptione paraphraseos Hippocratis Prognosticorum ipse Elingerus dilaudat; Ioannem Fichardum inclitae rei pub. Francofurdianae ad Moenum syndicum; Ioachimum Camerarium, Phoenicem doctorum Germaniae: Iustum Lipsium, cuius ex Academia Ienensi abitum aegerrime tulit: unde alicubi ita queritur: O rure inficeto inficetos magis nos, qui passi sumus eripi nobis [gap: Greek words] scholasticae nostrae conversationis!



page 242, image: s274

Quicquid a medica tam professione, quam praxi, nactus fuit temporis subsecivi: id omne Musis mansuetioribus impendit: saepeque dixit: cum non est, quod agam medicus: curo ne desit, quod agam musicus: et ad Posthium scribit alicubi ita:

Nunc quicquid medico [correction of the transcriber; in the print medicc] professionis
Decurso reliquum facit labore,
Ingrati mihi temporis Galenus;
Argutae id sibi vendicant Camenae:
Nunc caelestia dogmata explicantes:
Nunc virtutem hominum eruditiorum
Ad caelum fide Teia vocantes:
Et contra scelera improbosque mores,
Mordaci graviter stylo notantes.

Scripta ab ipso edita sunt haec: Hippocratis Aphorismorum, id est, selectarum maximeque rararum sententiarum paraphrasis poetica: cui submisit eiusdem Hippocratis prognosticorum itidem paraphrasin poeticam.

Sunt et hymnorum ecclesiasticorum libri tres, ab Ellingero emendati: cum in iis saepe carminis leges essent neglectae.

Oratio de dicto Hippocratis: [gap: Greek words] , habita in Academia Ienensi die vicesima septima Augusti, anno sexagesimo nono. sub initium lectionum.

Carmina epicedia et epitaphia de obitu I. Wilhelmi, ducis Saxoniae: qui obiit anno septuagesimo tertio, die secundo Martii, aetatis quadragesimo tertio.

Vertit et carmine evangelia Dominicalia: ut ex Posthii parergis videre est.

Est denique Ellingeri elegans oratio de Aphorismis Hippocratis, habita ab ipso Salveldiae: ubi anno millesimo, quingentesimo. septuagesimo octavo, iussi fuga declinare grassantis Ienae contagii vim, consederat cum Academia. Est autem Salveldia oppidum in eiusdem fluminis ripa, supra Ienam quinque milliaribus.

Et tantum de hoc communis patriae ornamento eruimus ex ipsius monumentis et epistolis.

THOMAS ERASTUS.

BADENAE Helvetiorum Thomas Erastus natus est sub annum Christi, ut Pantaleon autumat, vicesimum quartum, supra millesimum, quingentesimum. In patria primis litterarum rudimentis perceptis, Basileam anno quadragesimo concessit: ibique et bonis artibus et linguis praeclaram navavit operam. Ibidem anno


page 243, image: s275

quadragesimo secundo peste correptus, valetudini tamen divina gratia et medicorum ope est restitutus. Cum studio quoque humaniorum litterarum coniunxit Theologicum: et lectione bibliorum assidua, atque religionis meditatione seria, quid sequendum in obortis de religione controversiis, DEI gratia animadvertit.

Geminum autem adolescenti, doctrinae amore flagranti, obiectum fuit impedimentum, corporis alterum vitium; alterum fortunae: neutrius tamen incommoditate avocari se a dulci Musarum consortio passus est. Nam cum manus dextrae usum minus haberet expeditum, et ad litteras formandas utilem: sinistram ita adsuefecit; ut ea et publice praeceptorum exciperet dictata velocius etiam commilitonibus suis: et domi si quae chartis mandanda essent feliciter omnia consignaret. Praeterea parentibus tenuibus natus ex eorum cum esset numero, qui haud facile emergunt: DEUS ei de Maecenate eiusmodi prospexit: cuius liberalitate et sumptu studiorum telam feliciter inchoatam pertexeret.

In Italiam igitur profectus, Bononiam venit: ibique totum se philosophiae acutiori dedidit: in qua eo usque processit: ut non mediocris eo in censu haberetur. Ex philosophorum spatiis ad medicorum hortos progressus: ita in iis versatus est: ut medicis clarissimis gratus, et testimonio eruditionis medicae publico dignus iudicatus fuerit.

Praeceptores habuit tum alios, tum, quem passim in scriptis suis dilaudat, D. Lucam Ghynum, virum optimum, eruditum, et exercitatum: qui ipsi medicamentum ex theriaca et Mithridatico compositum, mirifice praedicavit.

Studiorum autem socium Bononiae nactus est Camillum Franchinum; postea medicum Bononiensem celeberrimum, et amicum constantissimum.

In Italia novennium apud medicos summos et experientissimos cum exegisset; in patriam ad suos reversus, aliquamdiu in aula principum Hennebergensium vixit: medicinaque facienda statim fama secunda ad alios emanavit.

Inde cum Fridericus III. princeps Elector Palatinus honorifice evocavit: eique in antiqua, quae Haidelbergae floret, Academia medicinam publice docendi provinciam demandavit: quin et archiatrum et consiliarium ob prudentiam et vitae integritatem adscivit. Ibi dum agit, certamen Eucharisticum recruduit: utrum videlicet tropus in verbis Cenae admittendus sit. Tum Erastus tropum asseruit, publice etiam scriptis editis: ut non solum corporum, sed et animorum esset medicus: et egregiam operam ad Ecclesiae illius instaurationem navavit. Anno sexagesimo quarto, cum colloquium inter Theologos Palatinos et Wurtembergicos, super praesentia corporis Christi in


page 244, image: s276

cena [note: In monasterio Maulbrunnensi colloquium instit.. [sic] 1564. ] institutum esset: ad id a Friderico Elect. Palatino cum Theologis etiam Erastus medicus fuit adhibitus.

Haidelberga deinde Basileam abiit; eamque Academiam, cuius alumnus primis annis tyrocinii sui fuerat, postremo vitae suae tempore docendo disputandoque illustravit. Disputationes enim mirifice extollebat Academicas, ad inventionem simul et iudicium exercendum, ingeniique nervos, [gap: Greek word] , scilicet et [gap: Greek word] , firmandos: adeoque nulli se umquam disputationi interfuisse constanter affirmabat; ex qua non fructum aliquem percepisset. Auctor igitur hortatorque collegio medico Basileae fuit: uti menstruas disputationes medicas, ad studiosorum ingenia exercenda magno iudicio a maioribus institutas, et eo usque constanter observatas, etiam prae inauguralibus aliis, urgere et continuare pergerent.

Tandem anno octogesimo tertio, supra millesimum, quingentesimum, pridie cal. Ianuarii, naturae debitum persolvit: ad D. Martini Basileae sepultus, cum tali epigraphe:

LUMINUM DATORI S. NON HERMES HIC [orig: ? ] TRISMEGISTUS, SED ACUTUS PHILOSOPHUS, ELEGANS MEDICUS SINCERUS THEOLOGUS, HAIDELBERGENSIS ACADEMIAE COLUMEN, BASILIENSIS LUMEN, CUI NUTRICIA SUA LIBERAL. REPENDIT, DOCTIS PIISQUE AMABILIS ET QUOD AD PATRIAE SPLENDOREM FACIAT, HELVETIUS AQUENSIS THOMAS ERASTUS CONDITUR SEXAGENARIUS,


page 245, image: s277

AN. SAL. CIC IC XXCIII. PRID. KAL. IAN.

Moribus fuit Erastus integris; ut quem non puduerit etiam publice, si res ita postularet, errorem agnitum confiteri.

Discendi adeo fuit cupidus; ut mori fuerit ipsi suave; modo ex dubiis quaestionibus, in quibus sibi ipse satisfacere non poterat; se posset expedire. Quamquam enim putaret, se non errare: et confirmasse sententiam probabiliter: non tamen ob id non fuit paratus cuilibet cedere, meliora afferenti. Diligens in viribus medicamentorum probandis adeo; ut gravissime statuerit, falli illos medicos oportere: qui aliis statim credunt, re non examinata.

Inde in praxi satis fuit felix: multisque hydrope, epilepsia, podagra, et aliis compluribus morbis, quos Paracelsus incurabiles facit, divina gratia adiuvante, graviter laborantibus, sanitatem restituit.

Nec tanti apud ipsum ullius hominis fuit auctoritas: ut propter ipsum ab evidentibus sensui recedere voluerit: nec quid quisque affirmet, cum non consentit ratio; sed quid verum sit, ex ipsa re proposita investigandum ubique iudicavit. Astrologiam, quae ex positu astrorum de fortunis hominum decernit, multis et non elumbibus argumentis refutavit: sicut et Paracelsicam medicinam, quae seu novitate seu vanitate sua in Germania et alibi tot ingenia illexit, acerrime insectatus est, tum libris, tum thesibus, et epistolis editis. Ad ultimum etiam humanas scientias egressus, theologica tractavit: et quaestionem de disciplina Ecclesiastica et censuris non omnino ex suorum sententia agitavit: qua de re alii.

Scripsit praeterea contra Paracelsum disputationes, quattuor partibus distributas. Chemiam tamen tantum abest; ut simpliciter damnarit: ut potius magnis laudibus extulerit: si utilia, et quae fieri possunt, conetur facere.

Edidit et de putredine librum: quem impugnavit Archangelus Mercenarius: cui Erastus respondit.

Accuravit idem vivam anatomen Comitis Montani Vincentini: in qua multa artis medicae capita exquisite declarantur.

Est etiam typis editum volumen epistolarum et disputationum medicinalium, opera et studio Theophili Maderi, medic. D. et Physices in Haidelbergensi academia olim professoris.

Repetivit ipse disputationem de lamiis seu strigibus: in qua plane et solide de arte earum, potestate, itemque poena disputatur.

Est Erasti etiam de auro potabili disputatio: in qua accurate disquiritur: num ex metallis opera chemiae concinnata pharmaca tuto bibi possint.



page 246, image: s278

De occultis itidem pharmacorum potestatibus: quid et quotuplices ea sint: quibus in morbis, quomodo, quando, quem in curationibus usum habeant. Accessit disputatio de medicamentorum purgantium facultate.

Epistolae de astrologia divinatrice, a I. Iac. Grynaeo editae.

Dissertationes Erasti et aliorum de Cometis.

De Cena Domini libellus absque auctoris nomine,

Declaratio libri Iacobi Schegkii de una persona et duabus naturis Christi, sine nomine. Cui cum Schegkius respondisset: Erastus aliam responsionem opposuit.

Divulgatum denique ab obitu Erasti fuit, viduae ut putatur opera, scriptum de excommunicatione ecclesiastica; cui Beza respondit edito tractatu de vera excommunicatione et Christiane presbyterio.

Praeter haec quae foras dederit; aut etiamnum lateant: recenset I. Georg Schenck. in bibliotheca medica.

Nobis haec sufficiant de Erasto, ex ipsius epistolis et disputationibus: Zvingeri theatro: Thuani historia: Gesneri bibliotheca: aliis.

LEONHARDUS RAUWOLFF.

LEONHARDUS Rauwolff, Occoni alicubi Dasylycus dictus, patriam habuit Augustam Drusi, parentibus ibi natus honestis. A teneris statim unguiculis magistris fidis in disciplinam traditus, magnis in optimarum artium curriculo itineribus est progressus.

Ex Germania mature in Italiam ac Galliam, ubi medicae artis studium tunc ut cum maxime florere iudicabatur, missus; doctoribus medicis, tum temporis clarissimis, operam dedit: ac inprimis herbariae rei studio incensus, cum Hieremia Martio, post medico Augustano, circa Montempessulanum, saepiuscule et montes, et valles, et campos perreptando, sexcenta simplicium, quae vocant, genera collegit, inque usum medicum exportavit. Laudat inter alios praeceptorem suum fidelissimum Guilielmum Rondeletium, Academiae Monspeliensis professorem clarissimum.

Reversus in patriam, artem quam didicerat, in valetudine civium stipendio publico exercere est iussus: quo loco laboris, industriae, ac studii nihil est passus in se desiderari. Verum cum studio rei plantariae summo teneretur, atque herbarum cognitionem medico inprimis et utilem et necessariam duceret: de consilio suorum atque permissu superiorum in Orientales regiones, in quibus multa nasci nobis non sat cognita, didicerat, navigare in animum suum induxit. Neque vero id immerito aut


page 247, image: s279

proposito reprehendendo. Nam cum secundum Flaccum:

Impiger extremos currat mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes:

quid optimarum scientiarum, et earum rerum, quarum possessio eripi numquam potest, studioso non sit subeundum? Ita Solon sapientiae amore peregrinationes longinquas suscepit: ita Plato Megaram, Italiam et Aegyptum petiit: ita Galenus in Lemnum, Cyprum et Palaestinam Syriae navigavit. Anno itaque septuagesimo tertio supra millesimum, quingentesimum, in viam se dedit, ac Massiliae navim ingressus, in Orientem non sine periculo venit: ibi Syriam, Iudaeam, Arabiam, Mesopotamiam, Babyloniam, Assyriam, Armeniam, cum praesenti saepe vitae discrimine peragravit. Ea in peregrinatione non solum mores, ritus, caerimonias, religiones tam Mahumetistarum, quam Christianorum varias, vidit atque observavit: sed herbas quoque, frutices, plantas, et eiusmodi alia, ad rem medicam facientia, diligenter collegit, asservavit, et secum in Germaniam nostram exportavit.

Rediit autem ad suos anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo sexto, mense Februario, triennio fere peregre exacto, cum manubiis ac spoliis botanicis: et loco pristino in Augustana re pub. medicinam factitavit.

Verum cum anno octogesimo octavo, Augustae Senatus stipendia renuntiaret omnibus; qui publicis ibi salariis viventes ad Catholicam Romanam transire nollent ecclesiam: etiam Rauwolff, reformatam amplexus religionem, cum aliis dimissus reiectusve fuit. Inde tandem honesto stipendio evocatus Lincium commigravit, poliatri [correction of the transcriber; in the print politiatri] elegantis officio functurus: ordinumque archiducatus Austriae medicus futurus. [correction of the transcriber; in the print ]

Fuit linguarum aliquot gnarus, medicus et artis usu, et ipsa experientia, et longinquis peregrinationibus clarus: ut scripta eius edita testantur.

Scripsit Hodaeporicon sive Itinerarium Orientis, in Syriam, Iudaea, Arabiam, Mesopotamiam, Babyloniam, Assyriam, et Armeniam: quod in sex partes distinxit: in quibus plurima rara, de omni medica materia observata tradit. Quarta illius pars, quae continet plantarum Aegyptiacarum et Syriacarum icones, figuras, et historias, Latine exivit, cum historiae plantarum Lugdunensis appendice. Hoc etiam in illo Hodaeporico refert: certo se ex Persa quodam cognovisse, regem Persarum; Sophum ipsi nominant, Sarcamandae urbe celebri unicornua alere: et in Insulis duabus [note: Ex Africa a Ioan. presbyt. missos. ] grypos: quorum hanc subicit descriptionem. Grypus animal est quadrupes, leone haud paulum grandius, capite subrubro, rostro adunco, collo plumoso, corpore sanguineo, alis aquilinis, pedibus draconis similibus, cauda longa, carnibus (equis alii) infestum: unde illud [note: Eclog 8. ] Maronis:

Iungentur iam grypes equis


page 248, image: s280

Quod ideo addere visum est: quia non nemo hoc animal fabulosum putat. Vir doctus his carminibus descripsit:

Igne micant oculi: curvatur acumine rostrum:
Sibilat et grandi lingua retorta sono.
fulta toris cervix, praeacutis auribus exstat:
Fronsque minax acris signa vigoris habet.
Horrescunt villis armi crispantibus atri:
Et nodum hirsuto turbine finis habet.

Haec de Rauwolfio ex scriptis ipsius Rauwolfii [orig: Rauvvolfii]; Schenckii bibliotheca; aliis.

WOLFGANGUS MEURERUS.

NASCITUR Wolfgangus Meurerus Aldenbergae, quod est Misniae oppidum, Boiemiae vicinum, situm in monte arduo, et undique silvis cincto: cuius radices alluit flumen rapidum Muglitium, longo quidem tempore propter stanni seu plumbi argentei venas satis notum; viris tamen eruditione doctrinae, et sapientia praestantibus parum celebre ad eum usque diem; quo in hanc lucem editus est MEURERUS; qui non aliter atque Aristoteles Stagiram, et Cato Censorius Tusculum, patriam obscuram conceptu satuque suo nobilitavit.

Huius pater Wolffgangus, qui Berreuto ex superiori Palatinatu Aldenbergam advenerat, anno Christi millesimo, quadringentesimo, octogesimo octavo, venarum metallicarum studio permotus; arte sua, quam ex patre Ioanne, cive Greslicensi, viro honesto, didicerat, opes mediocriter magnas sibi comparavit: talemque se erga incolas gessit; ut brevi temporis spatio praecipuis, in collegio iuratorum ad res metallicas, muneribus fuerit laudabiliter perfunctus; eoque nomine gratus principi Saxoniae Georgio: vir ingenti pietatis zelo, animique magnitudine; et quae civium illius loci peculiaris virtus est, hospitalitate ac benevolentia erga peregrinos; licet ex incendio, quod totum fere oppidum absumpsit, magna opum facta esset diminutio.

Hoc parente natus est Wolffgangus Meurerus vicesimo tertio Maii, anno Christi Iesu, millesimo, quingentesimo, decimo tertio: ex Elisabetha Reutera, quod cognomentum etsi Philippi Melanchthonis matri esset: tamen uterque de hac cognatione in familiaribus colloquiis saepenumero sollicitus, nihil temere affirmare ausus est: licet alias studiis et animis essent coniunctissimi.



page 249, image: s281

Praeter Wolffgangum ex eadem coniuge suscepit alios decem liberos, tres masculos, septem femellas: quarum duas in prima infantia amisit: reliquae elocatae omnes fuerunt viris metallicis. Inter filios vero solum Iacobum habuit artis suae successorem, qui in vallibus Ioachimicis postea consedit; alii tres artibus liberalibus dediti re pub. et ecclesiis postea utiliter inservierunt. Wolffgangus, de quo hic nobis sermo est, in studio philosophico et medico: Georgius Ioannes in Theologia: quam ille apud Snebergenses; hic apud Nepravicenses integre et fideliter docuit.

Eluxit autem inprimis Wolffgani Meureri annis praeclara indoles et animus studiis maioribus aptus; quam essent paterna. Itaque scholam patriam cupide frequentare coepit: praeceptores attente audire; et audita diligenter domi ruminare. Hoc otium litterarium, ut filio iucundum; ita patri, laboribus assiduis iisque manuariis assueto, molestum fuit: quod arbitraretur, illam inter libros et chartas perpetuam sessionem, quandam desidiam, et laborum fugam secum attrahere. Et haud dubie litteras deserere, ac operis metallicis incumbere coactus fuisset filius: nisi anno aetatis undecimo, vix tandem hoc permittente patre, Pirnam missus esset: ubi tum bonas litteras docuit Ioannes Schadius, vir moribus gravis, et opinione eruditae doctrinae, prout illa erant tempora, celebris: a quo Graeca coniungebantur cum Latinis, raro illius illitterati saeculi exemplo. Praeter magistri eruditionem et diligentiam, crebro solitus est Meurerus commendare civium Pirnensium in peregrinos scholasicos liberalitatem: quam ne nunc quidem patiuntur minui, praesertim erga eos, ubi beneficium non male sentiunt collocari [correction of the transcriber; in the print ].

Ex schola Pirnensi Dresdam migravit; impulsus fama Ioannis Scheffelii, qui eo tempore et loco, ludum regebat litterarium: et postea Lipsiae iuris utriusque doctor renuntiatus, praeter consulatum, quem aliquot [correction of the transcriber; in the print aliqnot] annos gessit praeclare; amplissimis in Academia perfunctus est honoribus. Neque enim illo saeculo turpe habebatur prius in scholis exerceri eos: qui postea in Ecclesiis et Academiis essent publica conscensuri pulpita: quin potius magno sibi adminiculo illum fuisse palaestram, multi magni viri sunt libere confessi, Scheffelius autem Meurerum et propter ingenii bonitatem, et propter studium diligentiae multum amavit: suique amoris argumentum esse voluit Graecum novi Testamenti codicem: quem discipulo, flagranti studio Graecae linguae, dono dedit: quemque Meurerus in aliorum Graecorum auctorum defectu, numquam de manibus tum deposuit; et postea ob pietatem in Deum, et gratitudinem erga praeceptorem, semper magnifecit.



page 250, image: s282

Atque erant in hoc studio Graecarum litterarum Meureri tanti progressus, tantaque de iisdem magistri existimatio: ut adolescentulum natu grandioribus condiscipulis praeficeret: eique praelectionem fabularum Aesopi Graecarum committeret; quo conatu cum se ipsum doctiorem reddidisset: et insuper magistri amorem ac condiscipulorum admirationem sibi conciliasset: paulo post Lipsiam, tamquam ad uberiorem litteraturae mercatum se contulit, ubi primos studiorum fructus percepit. Nam eruditae doctrinae qualicumque copia, coniuncta cum pietate et modestia, facile sibi amicos invenit: et patronos comparavit tum alios, tum inprimis praepositum monasterii D. Thomae: quem adeo faventem habuit; ut iuniores monachos ab hoc solo vellet in Graecis litteris erudiri. Non ita multo post scholae ad D. Thomae rector constitutus est Casparus Bornerus; vir in studiis humanitatis apprime doctus, deque re litteraria optime [note: De quo in vitis Theologor. German. ] meritus. Huic multum placuit Meureri ingenium, eruditio, et diligentia. Ideo cum sibi adiunxit; et laborum scholasticorum socium esse voluit; eique supremum post se locum inter collegas assignavit. Et retinuit Bornerus ad altiora evectus, eundem erga Meurerum animum. Neque minor observantia Meureri erga Bornerum fuit; quem veluti alterum parentem amare; et ut patronum summum colere, omni vitae tempore, etiam absens, non destitit. Testantur hoc litterae ex Italia scriptae: quibus et studiorum et temporis, et sumptuum rationem reddit: illiusque consilium in rebus gravissimis expeti.

In scholasticis autem pulveribus sibi diutius immorandum esse Meurerus non putavit; sed animum ad maiora appulit: et quid in Academia doceretur, inquisivit: ac iuxta praescriptum illius ordinem studiorum suorum curriculum instituit. Unde eam sibi studii philosophici supellectilem comparavit: quae sufficeret ad primam lauream testimonio publico reportandam. Nam cum rerum cognitione orationis purae et elegantis studium coniunxit; [correction of the transcriber; in the print ] versus etiam scribere non infeliciter tentavit: et compos sui voti factus est anno aetatis decimo octavo decano Henrico Godeschalco

Cumque prae aliis illarum regionum Academiis plerisque, ne dicam omnibus, disputationum publicarum exercitium a maioribus prudenter institutum, diligenter a grata posteritatem Lipsica schola conservetur: Meurerus iam baccalaureus factus, cui deinceps et praesidendi publice, et conferendi de aliorum proposita materia munus esset imponendum: non tantum loca doctrinae publicae et disputationum frequentare, et alios conferentes diligenter audire est solitus: sed etiam domi, inter privatos parietes, cum suis amicis de studiis familiariter colloqui: et nonnulla in disputationem vocare; cui exercitio singulis septimanis dies [reading uncertain: page crumpled] Saturni, peracta cena, erat destinatus: quando praesidente aliquo ad id praeparato, reliqui placide conferebant: tum ut veritatem discerent; tum


page 251, image: s283

ut sese tyronum instar ad futuram pugnam praepararent. Haec privata paucorum diligentia plures excitavit: eosque impulit; ut sese his adiungerent; a quibus etiam benigne sunt admissi; usque adeo, ut loci angustia cogeret eos de loco capaciore cogitare: et auctoritas magistri, cui esset novi collegii curatio commissa, permitteret illis locum doctrinae publicae. Unde factum est; ut pluribus concurrentibus, partim rei novitate, partim studio discendi impulsis, quae hactenus erant in unius cuiusque voluntate positae [gap: Greek word] postea legibus adstringerentur: et in singulis collegiis institui iuberentur eodem die eademque hora; quae adhuc observantur, retento quidem nomine vespertinarum disputationum; sed mutata hora, nescio cuius instituto.

In hac disputationum palaestra cum sese Meurerus totos annos tres exercuisset: eumque studiorum ordinem secutus fuisset; qui est praescriptus: summum in philosophia gradum petiit, quem consecutus est facile a censoribus studiorum et morum rigidis illis ac severis: et eosdem habuit auctores et promotores [correction of the transcriber; in the print promores]: ut senatus Lipsensis huic novo magistro non ambienti, immo ne speranti quidem, permitteret gubernaculum scholae Senatoriae ad D. Nicolaum apertae; quam rexit annos sex magna in discipulorum frequentia: e qua prodierunt multi omnium ordinum viri praestantissimi: quorum opera fructuosa fuit non modo illarum regionum ecclesiis, scholis, et rebus pub. sed etiam exterarum. Etsi autem haec schola non minus est adstricta arctissimis disciplinae vinculis, in qua et ferulae sunt metuendae contumacibus et negligentibus: tamen propius ad Academiae libertatem accedit: cuius rector vel est professor Academiae publicus; vel certe unus de consilio facultatis philosophicae: cuius discipuli immunes sunt ab oneribus, quae alios ferre oportet scholasticos, et plerique studiosi sunt, quorum nonnulli ad publicam doctrinam audiendam admittuntur; nonnulli prima laurea ornati, magistris etiam suis docentibus una cum aliis assidere non recusant: quorum magna copia praescripta inter Meureri discipulos. Qua autem fide huic muneri praefuerit, et ii sunt testati, qui eius felici institutione usi: et libellus ostendit in principio huius institutionis a Meurero conscriptus, et discipulis propositus, nondum tamen in lucem editus: de ratione et ordine studiorum recte instituendo. Quem optandum esset manibus studiosorum teri cottidie: ita enim maiori cum fructu studiorum curriculum instituerent: institutum felicius absolverent. Dum enim inopia consilii, per omnia doctrinarum genera, veluti in amplissimo rerum amoenissimarum campo, hinc inde divagantur: in copia inopes, plerumque inanes domum redeunt. Qua de remora scimus conquestos esse multos viros clarissimos: qui suo exemplo alios ab illa vagabunda studiorum ratione sunt dehortati.



page 252, image: s284

Cum illic ergo esset Meurerus, qualem diximus, quadriennio post, unanimi consensu et fideli statutorum observatione cooptatus est in numerum collegarum collegii princip. minoris; successor Casparis Borneri, qui translatus erat in collegium principum maius, cuius sunt reditus ampliores. Et fuit haec successio initium alterius, quando post annos novem in mortui Borneri locum idem Meurerus fuit promotus. Atque ita Bornerus quem in principio laborum scholasticorum habuit socium; publicorum commodorum successorem vivens singulari cum voluptate sensit: et moriens magno cum desiderio optavit. Particeps huius commodi factus Meurerus, de Academia etiam publice bene mereri voluit, cum hactenus pueritiae primaeque adolescentiae sua opera maxime se inserviisse animadverteret. Neque enim ignaviae hi reditus illustriss. principum munificentia fundati sunt: et sudoribus antecessorum amplificati; sed studio iuvandi rem litterariam tum in aliis, tum praecipue in studiis humanitatis: quorum magistris etiam peculiariter sunt destinati. Itaque cum locum sibi in consilio communitatis studii bonarum artium peteret: et receptus fuit libenter, et honestissimo collegio studuit esse ornamento.

Erat iis temporibus ea profitendi philosophiam ratio; ut ex collegio philosophico singulis semestribus sorte eligerentur; quibus doctrina publica committeretur. Cum enim collegae essent plures: stipendia professionum pauciora et exigua: cumque omnes digni haberentur hoc docendi munere: ea fuit a maioribus via inventa, quae neminem passa est illo honore et emolumento carere; nisi cui Deus et sors invideret. An crebra haec professorum mutatio studiosae iuventi profuerit necne; disquirere huius loci non est: hoc saltem dicimus: illam consuetudinem post paucos annos fuisse immutatam: et certis quibusdam commissa ea, in quibus explicandis tantisper versarentur; donec aut ipsi decederent: aut collegio philosophico aliter visum fuisset. Proposuit igitur in Academia studiosae iuventuti eo rerum statu Meurerus modo aliquid ex parvis naturalibus Aristotelis, modo ex Metaphysicis, modo ex libris de anima: et paulo post unanimi electorum consensu, Decani munus illi est impositum: ut gubernaret totius studii philosophici cursum: quod praestitit fide summa, prudentia singulari. Et quoniam prae aliis philosophiae partibus, quas tamen non oscitanter neglexit, aut superbe contempsit, tum natura sua, tum sorte professionum, in eam potissimum incubuerat: quae in naturae obscuritate causisque illius et effectis versatur: et mathematicis disciplinis insuper diligentem operam dederat: super illud fundamentum, quod iam probe iactum, cognitionis utriusque linguae, doctrinae physicae et mathematicae, exstruere coepit artem medicam: in qua addiscenda


page 253, image: s285

usus fuit praeceptoribus in Lipsiana Academia Henrico Stromero, Georgio Schiltelio, Ioanne Pfeilio, Sebastiano Rotha, aliisque illis temporibus medicis clarissimis: quos et docentes publice audivit: et privatim consuluit: et post primum in medicina gradum, praeside Sebastiano Rotha, disputationis amplissimae de animae eiusque facultatibus, publice ad argumenta obiecta respondit: et suorum progressuum in hoc studiorum genere edit specimen illustre: quos etiam explorare et commendare non dubitavit ipse Melanchthon; qui hanc disputationem sua praesentia et obiectionibus ornavit.

Cumque intelligeret studium anatomes inprimis necessarium esse medico: non modo libros Anatomicos diligenter evolvit: sed etiam operum naturae inspector oculatus esse voluit. Quoties igitur vel a nostratibus Germanis, vel ab exteris, ut Eustathio Quercetano [correction of the transcriber; in the print Quereetano] Gallo, forte Lipsiam transeunte: vel a Apollonio Massa Italo, ad aliquod tempus in nostris regionibus commorante; ac medicas manus cuidam illustrissimo corpori adhibente; occasio inspiciendi sectionem corporis humani se offerret: tam Lipsiae quam in vicinia illam arripuit avide; et quae dicebantur tam ab anatomico, quam aliis medicis notatu digna, excepit studiose: cuius diligentiae testis est libellus, quem ex talibus observationibus conscriptum reliquit.

In hoc pleno artis medicae cursu mira incessit eum cupiditas visendi Italiam: quam sciebat florere viris solide doctis in omni scientiae genere. Itaque propriis sumptibus cum Wolffgango Wertero, Ulrico Mordisio, Ioanne Sprembergero, et Georgio Fabricio iter ingressus est: et primum appulit Patavium, ibique se totum tradidit arti medicae, exceptis iis horis, quas in studia humaniora et philosophiam impendit; quarum professores tum temporis erant Lazarus Bonamicus, et M. Antonius Ianua. Quoscumque autem sibi audiendos putavit; eorum benevolentiam vera ratione quaesivit; praeceptorum observantia, litterarum amore, veri rectique studio. Hinc peritissimus eius saeculi anatomicus, ex inferiori Germania in Italiam vocatus, Andreas Vesalius Bruxellensis illum suum appellavit: excellentissimus medius Ioannes Baptista Montanus, ut filium dilexit: M. Montagnana, quandocumque medicinam fecit; comitem sibi adiunxit: eximius studiorum humanitatis doctor Lazarus Bonamicus Inter familiares habuit; reliqui omnia humanitatis officia prolixe illi obtulerunt.

Neque satis habuit fines Italiae attigisse; sed cum Wertero et Fabricio totam paene illam oram peragravit: in qua peregrinatione sibi etiam Valerium Cordum Euricii F. de quo antea, adiunxit; cum quo altissima montium cacumina, rei herbariae studio perreptavit. Ac cum Romae aliquantisper substitisset, sibique


page 254, image: s286

Alphonsi Ferii, professoris Chirurgiae: Iosephi Cinthii simplicium explicatoris, nec non Lucae Gaurici excellentissimi astronomi, aliorumque benevolentiam et caritatem conciliasset: Neapolim prosecutus est; ubi inter philosophos prae aliis Simonem Portium: inter medicos Brancaleontem praedicavit.

Inde et alia Italiae loca, et illustres academias perlustravit: illarum professores publice audivit: domi salutavit: Bononiae Ludovicum Buccaferreum Philosophum: Ferrariae Antonium Missam, et Hieronymum Fracastorium, medicos: Florentiae Matthaeum Curtium medicum, et Petrum Victorium de philosophia, et litteris humanioribus praeclare meritum; et si quid visu dignum esset, avidissime cognovit; diligentissimeque notavit. Longum esset referre singula: quae qui desiderat, is legat itinera Georgii Fabricii Italica: quorum comes individuus Meurerus fuit: et quem unicum voluit auctor esse huius operis censorem et emendatorem.

Contigit autem illis annis, quibus Meurerus in Italia fuit: ut Mauritius Dux Saxoniae post obitum patris [note: [gap: greek abbr. for thanatos, which means death] 1576. d. 19. Augusti. ] Henrici, et de re pub. recte instituenda, et de Ecclesiis ac scholis suarum regionum reformandis diligentem curam susciperet; praecipue vero de academia Lipsensi sollicite cogitaret. Itaque utriusque linguae professorem Ioachimum Camerarium Tubinga accersendum curavit: et Wittemberga Georgium Ioachimum Rheticum, excellentissimum mathematicum. Cumque adhuc desideraretur eximius quidam philosophiae Aristotelicae explicator: qui solide et sobrie eam doceret, hactenus intricatam spinosis quorundam disputationibus; et ex interpretum lacunis potius, quam veris fontibus haustam: prae multis aliis Meurerus absens dignus visus est illo loco et munere. Itaque litteris publicis auctore et suasore Melanchthone, a collegio philosophico ad hoc munus ex Italia evocatus, licet ex medio studiorum cursu retraheretur; tamen paruit libenter: et doctrinam Aristotelicam professus est fideliter annos integros viginti septem: neque ab illo munere discessisset: nisi auctoritate collegii medici, in demortui Decani dignitatem et professionem successisset; quod munus cum requirat non solum theoria eximium medicum: sed etiam praxi celebrem: Meureri studio et labore totos annos quattuordecim est laudabiliter et integre administratum. Quae a. [abbr.: autem] spes de Meurero ad arduam hanc provinciam administrandam vocato erat a tota Academia Lipsensi concepta; eam ille sua eruditione, diligentia et docendi ordine ac perspicuitate longe superavit. Ideoque in dies maior studiosorum concursus fiebat, ad eximium philosophum audiendum: et multi clari in Academia viri, immo magnus ille Melanchthon Wittemberga adveniens, non raro cum Ioachimo Camerario visus est locum doctrinae illius accedere; et sua praesentia


page 255, image: s287

novum professorem, per se satis commendatum, auditoribus et toti Academiae reddere commendatiorem. Multum enim valet ad studiosam praesertim adolescentiam iudicio carentem, praeclara magnorum virorum de docentibus existimatio.

Hinc indies Meureri auctoritas magis magisque crescebat inter collegas suos: qui illum paulo post idoneum iudicabant: ut loco cancellarii Academiae, quod episcopi Martispurgensis peculiare est officium, totum actum promotionis eorum, qui summo in artibus humanioribus gradu erant decorandi, gubernaret ex clementissima concessione Augusti ducis Saxoniae, eo tempore administratoris Politici eius dioecesis; cum coadiutor esset rerum ecclesiasticarum Georgius, princeps Anhaltinus.

Haec causa fuit, ut undiquaque viri docti eius amicitiam expeterent, tam apud Misenos, quam in aliis Germaniae locis. Inter cives et collegas praecipui fuerunt Caspar Bornerus, quem ut patrem coluit: Ioachimus Camerarius, Ioannes Pfeffingerus, Alexander Alesius, Henricus Salmuthus, Leonhardus Badhorn, Victorinus Strigelius, quos non tantum rebus secundis amavit: sed etiam in adversis numquam deseruit. Wittembergae, Lutherum, Melanchthonem, Iustum Ionam, Peucerum, Tiguri, Gesnerum: Tubingae, Fuchsium et Schegkium: Argentorati Sturmium et Gerbelium amicissimos habuit. Ne quid dicamus de Werteris, de Naeviis, de Fabriciis, fratribus: de aliis aliorum locorum viris celeberrimis: quorum postremus non est Georgius Agricola, rerum metallicarum scriptor nobilissimus. Apud exteros vero quam semel contraxit amicitiam, humanitate et candore suo, eam constantissime retinuit, et coluit sanctissime. Testes sunt littera Pauli Manutii Veneti, Apollonii et Nicolai Massae, medicorum excellentissimorum, et Lucae Gaurici astronomi Romani: qui non dubitavit epistolam Meureri, propterea quod ex Ciceroniano fonte, ut ipse loquitur, esset deducta, tum aliis viris doctis, tum vero ipsi pontifici legendam offerre. Sed ne ab instituto longius digrediamur, ad Meurerum redeundum est.

Ei annus aetatis trigesimus quintus multum honoris et auctoritatis attulit. Etsi enim tum propter urbis obsidionem, tum propter contagium; quod obsidionem est secutum, una cum aliis quibusdam professoribus publicis, iisque praecipuis Lipsia secesserat: tamen cum fato functus esset Casparus Bernerus, absens ex collegio principis minori in maius est translatus. Cumque post illam honoris accessionem reverteretur ad operas publicas, hiberni semestris Rector unanimi electorum consensu factus est: quod munus grave ea gessit fide et diligentia: ut sequentibus annis una cum Ioachimo Camerario gravissimis de re pub. litteraria deliberationibus interesset: eamque opera et consilio suo stabiliret, augeret, atque ornaret.



page 256, image: s288

Hi tamen labores et curae publicae privata ipsius studia neutiquam impedierunt. Nam cum se arti medicae devovisset, et tam in Germania, quam Italia aetatis florem in ea consumpsisset: anno sequenti, qui fuit aetatis tricesimus sextius, cum Blasio Thammisllero [sic], et Balthasare Cleinio, medicinae doctor publica sollemnitate renuntiatus, et in medicorum collegium est cooptatus. Ac licet multos adhuc annos in explicandis iis, quorum gratia ex Italia fuerat evocatus, sit versatus: tamen utrique collegio fidem datam servavit integre, docendo philosophica; et faciendo medicinam: et si quando occasio offerebatur, inquirendo in studia candidatorum medicinae: quibus etiam clementi concessione Michaelis Sidonii Episcopi Martispurgensis, tam infimos, quam summos honores attribuit. Tantus autem Academiae et libertatis Academicae in eo amor fuit: ut excelso animo plurimas occasiones sperneret perveniendi ad amplissima munera. Cum enim aliquando magni cuiusdam viri litteris benignissime admoneretur; ut vitae illi umbratuli, quam hactenus egerat, splendorem aulicum praeferret: negavit se alterius esse velle, cum suus esse posset,

Post serias deinde preces et deliberationes cum amicis coepit cogitare de coniugio, cuius ineundi causa delegit sibi ex familia Blasebalgiorum, et auctoribus Melanchthone ac Ioachimo Camerario in matrimonium duxit Margaritam, filiam Christophori Blasebalgii, cuius proavus certos legavit reditus; quibus ad studia pietatis ac bonarum artium apti ex sua familia adolescentes uterentur. Cum hac Margarita in coniugio vixit annos viginti sex: et ex illa suscepit liberos novem; filios sex et tres filias; ex quibus reliquit superstites filios tres, et duas filias: reliquos vel infantes amisit, vel in flore ipso aetatis.

Liberis masculis paedagogos praefecit: et eorum studia ac mores ipse quoque subinde inspexit et rexit. Filias matri educandas reliquit: quam sciebat optimam earum virtutum esse magistram: quas in hoc sexu oportet elucere. Hanc carissimam sibi coniugem cum peste exstinctam amisisset: in luctus acerbitate, et solitudine reliquum vitae decennium terere maluit, quam sibi molestiam, liberis novercam, rei familiari calamitatem accersere.

Ex senatu Lipsiensis Rei pub. et ordine philosophico illius Academiae allectus est in collegium medicorum mortuo Martino Drembachio; ubi medicinam publice docuit; quam antea multos annos fecerat, artem iuvante iudicio, confirmante experientia, et sequente facilitate [correction of the transcriber; in the print fecilitate]. In hac statione dum sancte et integre persistit: et Dei benedictionem, et principum in re pub. virorum gratiam, et discipulorum observantiam, et civium gratitudinem prolixe est expertus: donec tandem annis et curis satur,


page 257, image: s289

deficientibus corporis et animi viribus, ex hac misera et caduca vita ad illam beatam et aeternam evocatus, in vera invocatione Filii Dei, quem omni vitae tempore, unicum salutis auctorem, et perpetuum apud aeternum patrem intercessorem religiose coluerat; et constanter fuerat confessus; placide obdormisceret die sexto Februarii, anno Christi Iesu octogesimo quinto, cum vixisset annos unum et septuaginta, menses octo, horas decem. Corpus eius honorifice sepultum est in templo Paulino ad latus coniugis, et filii Wolffgangi: contionem funebrem habente Wolffgango Hardero, S. Theologiae D. et pastore templi ad D. Nicolaum: qui pro primis litterarum initiis; quae ex hoc magistro didicerat, hoc ultimum gratitudinis officium animo quidem promptissimo at maestissimo praestitit. Funus curatum ita, ut ex luctu publico, et omnium ordinum singulari planctu, et comitatu frequentissimo appareret: scholam magno praesidio, rem pub. ornamento, cives adiumento fuisse orbatos. Praeterea eam de se post obitum reliquit nominis existimationem atque famam; ut nemo, nisi improbus, audeat sanctissimos eius manes turbare: boni omnes memoriam optimi viri conservent, tueantur, venerentur,

Famam eius denique augent ingenii etiam monumenta, foras data; ut sunt disputatio de catarrhis, Lipsiae habita.

Meteorologia quaestionibus informata, et explicationibus dilucidis illustrata.

Edita est a filio Christophoro, et saepius recussa.

Sunt huius Meureri et commentarii meteorologici, ex solidis philosophiae Aristotelicae fundamentis deducti, post obitum eius editi.

Plura eius scripta scriniis heredum ac discipulorum clausa continentur.

Haec nobis sufficiant ex descriptione vitae Meureri, a Bartholomaeo Walthero commentariis illis meteorologicis praefixa.

SAMUEL SIDEROCRATES.

SAmuel Siderocrates, vernacule Eisenmenger/in lucem editur Brettae Palatinatus inferioris oppido, Melanchthonis incunabulis, ut notum, celebri; anno millesimo, quingentesimo, tricesimo quarto, die vicesimo octavo Septembris.

Degustatis haud leviter primis litterarum elementis Wittembergam venit: ibique anno aetatis undevicesimo, gradu


page 258, image: s290

Doctoratus philosophici est sub Melanchthone ornatus. Erat enim non solum Latinae, Graecae, Hebraicaeque linguae peritus: sed et omnis Philosophiae, ac Physices inprimis, perstudiosus,

Wittemberga in vicinam patriae Academiam, quae Tubingae florebat, progressus sive evocatus, anno quinquagesimo sexto, mathematum professionem suscepit: medicisque ibi praestantiss. operam dedit adeo gnaviter: ut anno sexagesimo quarto, die Octobris ultimo, sollemni Academiarum more, in medicorum ordinem sit ascriptus. Fuit ea frequens panegyris: qua quattuordecim viris eruditis Theologis, Ictis et medicis, supremi honores publice collati.

Inde fama de ipso increbrescente a variis fuit expetitus: ac primum illustrissimo Marchioni Carolo, anno sexagesimo septimo: post Electori Coloniensi; et reverendiss. Episcopis Argentinensi ac Spirensi, a cura valetudinis fuit.

Tandem ad meliorem vitam a summo vitae arbitro evocatur Brussellae Pro Rhen. anno octogesimo quinto die vicesimo octavo Februarii, aetatis quinquagesimo primo. Dum vixit, gloriam mundi non cupivit; sed mundo mortuus et crucifixus, in humilitate vitam finiit: DEOque iam aeternum vivit.

Exstat eius oratio, de methodo [gap: Greek words] : in qua eam semper medicis veteribus et recentioribus usui fuisse, multis rationibus confirmatur.

Ex narratione epistolica Ieremiae Eisenmenger. D. medici reip. Hailbrunnensis, ad Erasmum Posthium Ph. et M. D. Crus. l. 2. annal. part. 3. 6. 10.

REMBERTUS DODONAEUS.

HOc egregium patriae et saeculi ornamentum, anno millesimo, quingentesimo, decimo septimo, Machliniae, urbs inter Belgii praecipuas una, protulit: cum negotiorum gratia parentes eius Frisii Machliniae versarentur. Proavus eius fuit Stauriensis nomine Iarichus a Ioenckema: hic filium habuit Rembertum, qui et a Ioenckema et Iariga dictus.

Is Leovardianae civitatis senior diu fuit: vir magni consilii, summaeque auctoritatis: qui moriens reliquit filiam unam et filium unum. Filiae nomen fuit Tita, sive Tidea, ex qua nata est Rixtia uxor Sedevardi sieve Suffridi Hopperi. Filio nomen fuit Dodo, qui dictus est extra patriam Dionysius et Dodonaeus: ex hoc natus, de quo nunc agimus, Rembertus Dodonaeus. Ipse et fortunis, et Musis propitiis ad summum eruditionis culmen in omni


page 259, image: s291

artium genere ascendit; in medica tamen facultate inprimis excelluit: cuius gratia multas Germaniae, Galliae, et Italiae Academias adiit, coluitque.

Medicinae lauream supremam consecutus, cum ob artis insignem peritiam et in eius praxi summam felicitatem longe lateque celebraretur: Maximiliano Augusto, eiusque filio Imperatori Rodolpho II. commendatus, ab utroque in aulam ascriptus; ac curandae valetudini praepositus fuit. Ibi cum in summo honore esset, continuis amicorum litteris Machliniam est evocatus; ut bonis, quae ad Machliniam et Antverpiam habebat, praesto esset: nisi ea factiosis diripienda concedere, et quasi pro derelicto habere vellet. Quibus ille tandem permotus, impetrata ab Imperatore missione, ad suos rediturus Coloniae aliquamdiu substitit: quod tum temporis toto Belgio et maxime in Brabantia, omnia bellicis motibus infesta essent. Amicis demum assidue flagitantibus, ob causas supra dictas, relicta Colonia, Antverpiam concessit; indeque non multo post in Academiam Lugdunensem in Batavia, stipendio luculento a curatoribus invitatus, anno octogesimo secundo, medicinae professionem publicam suscepit: et lectionibus eam scriptisque doctissimis mirum in modum exornavit: donec tandem ibidem vivere desiit, anno Christi millesimo, quingentesimo, octogesimo quinto, aetatis sexagesimo octavo. Mortuo hoc epitaphium est positum:

D. O. M. REMBERTO DODONAEO MACHLIN. D. MAXIMILIANI II. ET RUDOLPHI II. IMP. MEDICO ET CONSILIARIO CUIUS IN RE ASTRONOM. HERB. MEDIC ERUDITIO SCRIPTIS INCLARUIT, QUI IAM SENEX IN ACAD. LUGDUNENSI APUD BATAVOS PUBLICUS MEDICINAE PROFESSOR, FELICITER OBIIT AN. CIC IC LXXXV. AD VI. IDUS MART. AETATIS SUAE LXVIII. REMBERTUS DODONAEUS FIL. M. P.



page 260, image: s292

Hic vir quamquam neque natus, neque multum versatus esset in Frisia; ad miraculum tamen peritus fuit rerum Frisicarum; maxime autem in deducendis antiquis familiis, quarum origines ac successiones ad unguem calluit: eaque in re magno eum sibi adiumento saepe fuisset testatur Suffiridus Petrus Leovardiensis, historicus Frisiae.

Scripsit multa et insignia ad eam medicinae potissimum partem spectantia, quae versatur circa simplicia, quae vocantur. Anno quadragesimo sexto supra millesimum, quingentesimum, Paulum Aeginetam a Ioanne Guinterio Andernaco Latine conversum, ad Graecum textum accurate contulit ac recensuit, plusculis locis interpolatis, et a mendis repurgatis, praemissa epistola nuncupatoria.

In lucem edidit Belgico primum idiomate, et postea Latino, stirpium historiam, pemptadibus sex, seu triginta libris comprehensam: de sphaera, sive de Astronomiae et Geographiae principiis Cosmographicam isagogen: Medicinalium item observationum exempla rara: et annotationes in Antonii Benevenii eiusdem argumenti libellum

Praeter historiam florum et coronariarum odoratarumque herbarum edidit quoque historiam frumentorum, leguminum, palustrium, et aquatilium herbarum, quibus additae sunt imagines vivae pleraeque novae, nec hactenus editae.

Composuit et curationes omnium morborum, quas discipulis suis dictavit: sed lucem publicam, quantum scimus, nondum viderunt.

Exstant in hunc Dodonaeum et eius scripta eiusmodi I. Posthii carmina:

REMBERTE, ingenio praestans usuque medendi:
Et fama Eois cognite, et Hesperiis:
Eia age tolle moram, doctosque emitte libellos:
Dura nimis longum quos tua cura premit.
Congestum multos emendatumque per annos,
Fac tandem in lucem prodeat illud opus:
Quod tener ediscat Phoebi curantis alumnus:
Quodque terat medica factus in arte senex.
Sive potestatem herbarum inquirat et usum:
Sive animum variis pascat imaginibus.
Quin tua mirantes etiam monumenta puellae;
Lustrabunt cupidis omnia luminibus:
Halantesque legent in serta recentia flores;
Et gratum quicquid naribus esse solet.
Inde suas quoque promet opes, qui pharmaca miscet,
Sive tibi, Caesar; villice sive tibi.


page 261, image: s293

Discet et ex illis coquus ingeniosior hortis,
Apparet ut domino fercula rara suo.
Te Bacchus, te flava Ceres, te rustica turba,
Te Satyri et Fauni, Naiadesque canent.
Fortunate! tua frueris qui laude superstes:
A Iove quid magno maius, amice, petas?

Haec de Dodonaeo ex Suffridi Petri decade 13: de scriptoribus Frisiae: Academia Lugdunensi: I. Posthii parergis: et bibliothecis.

IOANNES CRATO A CRAFFTHEIM.

EXCEPIT Ioannem Cratonem in hanc lucem editum Vratislavia, metropolis Silesiae: cuius Res pub. non tam amplitudine, splendore, et opibus; quam artium litterarumque scientia cum optimis et moratissimis quibusque civitatibus in orbe Christiano certat. Incidit aetas eius in id tempus, quo de rebus maximi momenti in imperio Germanico controversiarum certamina exstiterunt. Natus est enim anno Christi decimo nono, supra millesimum, quingentesimum, Novembris die vicesimo: quo ipso anno Carolus V. Imperator designatus est; et Lutherus primatum Papae [note: Disputatione Lipsica et scriptis editis. ] contentione magna oppugnare coepit: ut initia maximarum mutationum non obscura sese id temporis darent. Quae quidem mutationes cum consequentibus annis in actum eruperint; anni Cratonis primi in ipsa epitasi reformationis Ecclesiarum et scholarum versati sunt. Nati eodem Christi anno sunt Theodorus Beza, et Rodolphus Gualterus, ille quidem in [note: Vezeliis Aeduor. oppido d. 24. Iun I. ] Gallia, hic autem in [note: Tiguri d. 9. Nov. Adi vitas Theolog. ] Helvetiis; quorum praeter ceteros est nobilitata eruditio. Eos igitur Crato aequales se habere solitus est praedicare. Parentibus editus est, haud maximis quidem fortunis; vitae tamen gravitate et integritate plenis: patre Christophoro Craffto; cuius operae Rei pub. ad tempus vere longum magno usui fuere. Is ad honestam senectutem vixit; et annos septem et septuaginta complevit. Matre vero Anna Bidermanna, de qua pietatis et virtutis fama et opinio praeclara fuit. In hos etiam mortuos amorem studiumque suum declaravit Crato; cum anno Christi quinquagesimo septimo monumentum e saxo faciendum eis curavit, in templi Elisabethani coemiterio; in quo hanc epigraphen versuum suorum, tamquam elogium incidi atque notari voluit.



page 262, image: s294

CHRISTOPHORO CRAFFT, CIVI HONESTO QUI SUPRA LXXVII. ANNUM IN HAC RE PUB. VIXIT: ET ANNAE BIDERMANNAE PARENTIB. CARISS. P. E.

Hic mihi perpetua cari pietate parentes
Christophorus genitor, mater et Anna, iacent.
Ad tumulum quorum merito memor hoc loco saxum:
Christo animas iunctas laetor adesse Deo.
Magna dies Domini renovati corporis usum;
Et dabit his vitae gaudia parta fide.

Ioannes Crato art. Med. D. F. P. C.

Anno M. D. LVII.

Prodiit ex Crafftorum quoque familia quidam Augustius Crafftus; cuius ipse Ioannes Crato meminit in prooemio Consultationum medicarum Ioannis Baptistae Montani: qui professus est Erfurdiae philosophiam et medicinam.

Pueritiae atque ineuntis adolescentiae tempus discendis litteris in schola patria, optimis disciplinis florente, tribuit: praeceptoribus usus optimis et integerrimis viris, Andrea praesertim Wincklero et Bonaventura Roslero; quibus et pietate et amore officium debitum, quoad vixerunt, praestitit. Navarunt operam praeclaram eidem ludo Balthasar Neander et Martinus Helvvigius: quorum ea fuit in tradendis litteris peritia, dexteritas fidei, et assiduitas; ut studia doctrinae mirum in modum in celeberrima illa Re pub. excitarint: et ad spem frugis et eruditionis eximiae plurimos erexerint. Idcirco hos etiam Crato aetate provecta praecipuo quodam amore sibi coniunctos habuit. Sic autem sese initia disciplinae Cratonis dederunt; ut statim aliquod animi atque ingenii lumen in eo eluxerit. Ex quo quanti fructus, tamquam in herbis non fallacibus, secuturi essent, cognosci potuit. Nam et praeceptoribus spem summae eruditionis attulit; et aequales in percipiendis disciplinis anteivit.

Quod cum Crato de se fecisset; neque fortuna neque hominum beneficentia ei defuit. Cum enim satis iam esset, quod vixerat in patria schola, vel ad aetatem, vel ad doctrinam: divinitus ei contigit: ut inclinatione voluntatis propenderent in eum primarii quidam cives, et ipse etiam Senatus complecti illum, et fovere coeperunt.



page 263, image: s295

Horum itaque ope ac liberalitate adiutus, cum praesertim etiam auctoritas praestantissimi viri, Ioannis Hessi, fidelis Ecclesiae in illa civitate pastoris intercessisset: Wittembergam profectus est primum; ut praeter litterarum doctrinam, praecipuo quodam studio et cura in Theologiam incumberet.

Sumptus iam in Academia affluente liberalissimis studiis, ac doctissimis professoribus nactus; Theologiamque tunc e tenebris evocata caput efferre coeperat, et Rei p. Vratislaviensi lucem gratissimam attulerat, avide amplexus est Crato. [correction of the transcriber; in the print ] Totum itaque se rectis studiis dedidit: et quidem praeceptoribus praestantissimis Luthero et Melanchthone, in utraque doctrina, religionis verae et litterarum, multum profecit. Nec vero audivit solum Crato Lutherum attente et sedulo; sed in eius familiaritatem etiam sese insinuavit; et ut sermonum eius, et vitae domesticae particeps esse posset, laboravit; ut cibum cum eo communem haberet. Quod etiam assecutus est; et annos totos sex in suavissimo illius convictu permansit. Acciderunt quidem Cratoni in vita sua admodum gloriosa et iucunda multa: sed nihil tantopere praedicabat; quam quod Lutheri tot annos convictor fuisset. Audierat ab eo, hauserat, acceperat tot sermones graves, tot voces suaves, tot acroamata festiva; ut eorum memoria numquam ex illius animo quoad vixit, effluxerit. Quin memoriae causa non pauca tanti hospitis dicta retulit in commentarium manu sua; ex quibus, posteaquam emanarunt, volumen sermonum convivalium, maxima ex parte confectum sive compilatum est. In litteris suis ad amicos saepissime conquestus fertur, de libellis, qui Lutheri nomine satis inconsiderate divulgarentur, vel doctrinam eius prae se ferrent. Notior, dixit, est mihi Lutherus, quam ulli hominum, qui vivit, cum domesticus illius sexennium fuerim, et non solum eius convicta; verum intima etiam consuetudine usus sim.

Verum cum Crato ad Theologiae professionem minus natura se aptum deprehenderet: ad medicinae studium cultumque sese convertit. Neque hoc temere fecit; sed Luthero ipso, acerrimo ingeniorum iudice, et suadente et probante: qui etiam litteris ad senatum Vratislaviensem datis, uti id studium Cratoni colere liceret, petiit et impetravit. Quem autem animum, fidem, amorem et studium Luthero praestitit Crato; idem etiam Melanchthoni, alteri Academiae lumini, et praeceptori omnium, quos sol vidit, felicissimo, declaravit. Nam et diligentia summa illum docentem audivit, et omni pietate coluit: tum id operam enixe dedit: ut quam coniunctissimus illi esse posset. Ut autem natura fuit perspicax Melanchthon; et sui similium ingeniorum appetentissimus: ita Cratonem praeter ceteros ex tanto discentium coetu sibi delegit, in quem officia liberaliter conferret: et vim quasi quandam amoris effunderet.



page 264, image: s296

Ex assiduitate enim eius, quam in audiendis lectionibus adhibebat, mirificam voluptatem capiebat: et ipse etiam Crato ingenii et morum Melanchthonis vim atque suavitatem admirabili sollertia consequebatur. Quemadmodum autem Lutheri convictu atque consuetudine merito gloriatus est: sic Melanchthonis coniunctione atque necessitudine, nihil sibi honestius, nihil laudabilius existimavit.

Neque vero didicit solum litteras in Academia Wittembergica: sed quod percepit atque comprehendit; id liberaliter ad aliorum usus in docendo contulit. Nam scholas, privatorum praeceptorum more, habere coepit: et Dialecticen aliasque artes plane utiliterque tradidit. Imbiberat iam Melanchthonis in docendo methodum; hauserat praecepta artium; tenebat modum in explicando perspicuum, aptum, brevem, facilem: quod scripta eius, quae reliquit, abunde comprobare possunt. Res enim quas sibi tradendas sumpsit, admirabili brevitate et perspicuitate persecutus est; ordine bono distribuit: et genere orationis dilucido exposuit: ut nihil neque affluat, neque desideretur.

Ac Philosophica quidem medicaque omnia plane et perspicue expedivit: quod docti et diligentis esse viri Cicero censuit. Quae vero lumen orationis et quandam copiam requisiverunt: ea ornate graviterque expolivit. Hoc praeclarum artificium docendi atque scribendi in schola Melanchthoniana didicit; et postea ad medicinam, aliarumque rerum tractationem attulit; ut facultatem haberet explicandi animi sui sensa voce et scriptis diserte, distincte, polite, et perspicue.

Quo nomine etiam carissimus fuit Melanchthoni; qui laudem orationis purae, elegantis et bene Latinae illi tribuit: ut cum documentum orationis bonae statuendum esset, Cratonis dictionem nominaret: quae facultas dicendi et scribendi ei adiumento ad consequendum magnum decus fuit.

Melanchthonem ubique ducem secutus est; et Ciceronis scripta, Graecorumque auctorum monumenta avide, quasi diuturnam sitim explere cupiens, cognovit. Eamque viam unam sibi ad eloquentiam munivit. Cum lectione autem coniunxit scribendi curam et exercitationem; qua id se esse assecutum saepe amicis dixit; ut scribendo scribere disceret, vel potius proficeret. Nec occultandas esse prorsus exercitationes suas existimavit: sed foras proferendas; ut aliorum iudicia subirent, et suum ipse magis confirmaret, iudicavit. Itaque ad viros magnos etiam iuvenis scribere coepit; et cum in dies cura in elaborando maior accederet, principium inde se habere bene scribendi fassus est.

Ex Wittembergensi Academia in Lipsiensem sese contulit: ubi studium et operam in res minime obscuras; sed utiles et laude


page 265, image: s297

dignas posuit. Suscepit inprimis curam erudiendi Comitem Berthamensem; cuius ingenium ad percipiendas litteras aptum atque propensum fuisse accepimus. Huic Dialecticae atque dicendi artis praecepta exercitationesque tradidit: quemadmodum a praeceptore Melanchthone didicerat. Tum alios etiam docuit, qui methodo eius Melanchthoniana delectati sunt.

Exsarsit praeterea mirabilis quaedam benevolentiae magnitudo; et amoris vis inter Camerarium et Cratonem tanta: ut eam postea nulla res minuere potuerit: sed usus et aetas magis magisque in dies corroborarit. Conciliavit autem atque devinxit eos ingeniorum et studiorum similitudo quaedam, tum scribendi etiam facultas, quae in utroque erat excellens: in Camerario quidem accurata, et ad veterum imitationem directa: in Cratone vero lenis, perspicua, polita tamen et elegans. Perseveravit haec animorum coniunctio ad extremum vitae usque in Camerario: qui et ad Iacobum Monavium dixit: se ad nullum amicorum plures dare litteras, quam ad Cratonem, nec tamen ulla assiduitate explere scribendi officium posse, quin ab illo vinceretur.

Erat temporibus illis iucundus aliis multis in Academia Lipsiensi, quicumque iudicare de ingeniis aliquid poterant: vivebat cum Leonhardo Badenhornio Iurisconsulto; colebatur a Wolffgango Meurero Philosopho et medico, de quo modo: amabatur a Martino Drembachio, collegii medici seniore; et totam domum Camerarii devinctam consuetudine tenebat. Ex quo Caspari Iungermanno Iurisconsulto, Camerarii genero etiam familiaris factus, in amicitia eius permansit.

Lipsia decedens in Italiam cogitavit, probe iam scilicet perceptis litteris atque disciplinis; atque adeo etiam medicinae fundamentis iactis. Cum autem ea esset famae eius celebritas; ut absentibus iam notus esset; facile nactus est in hoc itinere, a quibus non solum cognitione et hospitio; sed etiam beneficio quovis dignus existimaretur. Inprimis vero expertus est liberalitatem patriciorum quorundam Augustae Vindelicorum, Hervvarthorum, et Heinceliorum fratrum Pauli et Ioannis Baptistae: quorum hi etiam una cum eo profecti sunt: et consuetudinem amicitiamque cum illo iunxerunt, quae ad omne tempus vitae duravit. Praeter ceteros vero Ioannem Baptistam Heincelium consulem sic dilexit; et vicissim ab eo ita dilectus fuit: ut multa et magna inter eos officia et paria et mutua intercesserint; ac vix replere alter alterum scribendis litteris potuerit. Horum vero patronorum et amicorum tantorum in se merita praedicare nullo aetatis suae tempore destitit; sed potius quaecumque adeptus esset commoda atque ornamenta vitae studiorumque, illis secundum Deum immortalem, memori mente tribuit, et accepta retulit.



page 266, image: s298

Ita viaticum, quod parentum domo non magnum extulit, in omni loco et tempore peregrinationis suae invenit; primum Senatus patriae et quorundam civium ope; postea Hervvarthorum et Heinceliorum adminiculo.

In Italiam ubi venit, nihil ei potius fuit; quam ut ex professoribus cunctis eum sibi deligeret; quem tota mente atque omni animo intueretur, adeoque etiam imitando consectaretur. Is erat Ioannes Baptista Montanus, medicus Veronensis, qui antiquissimorum medicorum, Hippocratis, et Galeni scripta non solum recte intellexit; sed etiam commode, perspicue, diserte, et ordine explicuit, illustravit, expolivit ita: ut ante oculos posuisse et collocasse in cottidiano usu doctrinam eorum videatur. Hunc igitur attente, diligenterque audivit; magnifecit, coluit, amavit, illi se totum tradidit; in ipsius doctrinam mentem et cogitationem defixit; omniaque eius dictata consequi memoria et complecti scriptis studuit. Aditum vero ad Montanum patefecerat ei Melanchthon; qui litteris suis de meliore nota illum commendarat.

Tali ergo duce et praeceptore brevi id assecutus est in arte medica; quod antea praeceptoribus Luthero et Melanchthone Wittembergae in litteris, artibus, disciplinis et Theologia acquisiverat: ut de Philosophia et medicina universa non solum recte iudicaret; sed de iisdem etiam methodo et ordine certo disserere, scribere, docereque posset, non minori fortasse luce, perspicuitate, et utilitate, quam Montanus ipse fecerat. Si enim praestantiam ingenii Montani imitatione minus forte consequi potuit: voluntate certe, iudicii subtilitate, et explicandi facultate, proxime accessit. Studium hoc suum Crato testatus est epigrammate, quod principio libelli de peste, anno Christi quinquagesimo quinto praeposuit;

Haec ego sic scripsi, ut persuasit amabile verum:
Fortunam, veri fultus amore, feram.
Et ne cornicum videar configere ocellos;
Hunc animi sensum noveris esse mei.
In veterum scriptis veneror venerabile rectum:
Montanumque colo; Ferneliumque sequor.
Ingeniis faveo summis; quaecumque det illa
Aetas: Inventis addere recta placet.
Denique cum studiis vix ullus sit satis annus:
Qui nova contemnit, discere pauca potest.

Quanti autem ipse Montanus vicissim fecerit Cratonem, eum alia plura, tum epistolae eius ad hunc scriptae indicio esse possunt. Harum una in volumine consultationum Montani exstat; quam Crato pia quadam in praeceptorem affectione et communis etiam utilitatis provehendae studio incensus divulgavit.



page 267, image: s299

Postquam vero medicinae scientia et exemplis illustribus auctus est; praecipuorumque doctorum gratiam atque amorem sibi conciliavit: in Germaniam rediit; et Augustae Vindelicorum aliquantisper substitit. Ubi cum fama de illo in aula Imperatoris Caroli V. qui conventum id temporis ibi agebat, percrebuisset: ad faciendam medicinam nonnullis aegris in ea adhibitus est. Quod ille tamquam omen apud amicos [reading uncertain: print soiled] interpretans, futurum se aliquando Caesarium medicum est auguratus.

Inde in patriam recta contendit; cui cum navare operam et studium suum omne cuperet; ad coniugium applicuit animum. Nec multo post in matrimonium duxit honestissimam virginem Mariam Ioannis Scharffii, viri optimi et integerrimi senatus reique publicae Vratislaviensis scribae primarii filiam, nempe anno Christi quinquagesimo die Decembris nono. Cum hac annos vixit triginta sex: sobolemque ex ea suscepit, non quidem copiosam; sed raram et vehementer caram: filium unum Ioannem Baptistam Cratonem, et filiolas duas, Annam et Annam Mariam. Ac filius quidem heres atque successor fuit non tam bonorum omnium; quae pater satis ampla reliquit; quam splendoris, insignium atque ornamentorum; quae idem ex trium Caesarum Romanorum aulis in domum atque familiam suam primus importavit. Filiae vero ambae inprimis aetatis annis vita excesserunt. Idcirco cum aliud nihil esset, quo maestus pater eas prosequeretur atque ornaret: saxum posuit in eo loco: qui parentes illius excepit, et versus hosce epitaphios insculpsit, quibus se ipsum et matrem solaretur:

ANNAE ET ANNAE MARIAE FILIABUS DULCISSIMIS.

Vos etiam ignotas mundo, sed sanguine mundas
Christi, commendat cura paterna piis.
Imperio mortis superato, vivite Christo;
Et capite aeternae gaudia laetitiae.
Me quoque, qui senio propior, properantibus ad vos
Cursibus advento, suaviolo excipite.
Vivemus, spes haec iubet hinc discedere laetos:
Non moritur massae portio, Christe, tuae.

IOANN. CRATO VRATIS. [correction of the transcriber; in the print , ] IMPP. D. FERDINANDI I. ET D. MAXIMILIANI II. AUGG. CAESS. P. F. MEDICUS PHYSIC. D. MAESTISS. P. AN. M. D. LXII.



page 268, image: s300

Dum vero in patria haesit; nihil studuit aliud: quam ut Senatui civibusque lumen ingenii sui ostenderet: officiique constantiam atque fidem abunde probaret. Et praestitit sane tum diligentiam et voluntatem eam: ut perspici inde cognoscique ipsius sollertia, cura, et industria etiam ab exteris potuerit. Hinc ergo evenit; ut ab aliis etiam expeteretur eius medendi opera. Argumento est inter alia Ioachimi Camerarii ad Hieronymum Baumgartnerum, senatorem Noribergensem, epistola; in qua [note: Scripta est ann. 1555. d. 3. cal. De cembr. lib. 3. epist. p. 274. ] ita: Iam cognoveram de morte Cornelii Sittardi medici. Scis enim hoc: [gap: Greek words] atque cum illo bene esse actum iudico, cum tales terras et res hominum reliquit. [gap: Greek words] scito, de hoc esse praeclaram inprimis existimationem. Hominem enim cognovi doctum et diligentem, et admodum ingeniosum, nec infacundum. Et sum in ea opinione, non reperiri nunc multos eadem aetate; qui ex nostris hominibus ei praeferri posse videantur. Sed ille nunc in patria uxorem duxit: [correction of the transcriber; in the print , ] et, nisi fallor, addixit operam suam civitati illi: certe petita haec fuit. Ego tamen videbo, ut hoc certo cognoscam [gap: Greek words] . Interea res in integro servari poterit. Et [note: An. 1550. 3. Non Octob. lib. 4. ep. Cam. p. 340. ] antea idem Camerarius ad ipsum illum Cornelium Sittardum medicum Norinbergensem eximium de eodem ita scripserat: De Cratone nostro (quem quanti faciam, studui litteris meis nuper declarare: sed existimatio melior atque praeclarior de ipso mea est, quam quae verbis possit explicari) de hoc igitur vereor, ne deliberationes nimis sero futurae sint. Nam is est Crato noster, ut magis sollicitet eum curae, ubi locorum considere, et quibus addicere operam suam velit, quae expetitur a compluribus, quam reperiendi locum et conditionem muneris boni. Vos autem coniugi magnopere optarim. Etsi enim uterque vestrum eximius est, et solus, ubicumque maneat, prodesse potest: tamen nosti illud a multis celebratum: [gap: Greek words] . Haec ibi Camerarius.

Aliter autem de Cratone res cecidit. Nam accidit percommode; ut in aulam Imperatoris Ferdinandi veniret: ubi cum industriam, fidem et diligentiam suam optimis quibusque probasset; fieri quaedam ad spem bonam inclinatio visa est. Inprimis vero laborarunt magnifici, sapientia, eruditioneque maxime conspicui viri, D. Sigismundus Seldius sacri Romani imperii et D. Georg. Mehl, regni Boiemici, procancellarii; ut cum rebus omnibus quam maxime ornarent. Immo nec quiescendum quidem sibi esse arbitrati sunt prius, quam in aulam Augustam attraxissent. Itaque suasores Caesari Ferdinando fuerunt; ut medicum illum intimum sibi adscisceret.

Hac via honesta prorsus et legitima ex patria in aulam migravit Crato, et D. Ferdinando operam et fidem iucundam acceptamque navavit. Nec consultationibus medicis solum modo


page 269, image: s301

eius delectatus est optimus ille Imperator; sed in aliis etiam rebus pluribus eiusdem consilio uti consuevit: Quin ad extremum usque spiritum vitae dilexit eum; et in morbo illo gravi et mortifero non minus consolationes eius, pietate plenas, quam curationes admisit. Crato vicissim operam et studium, quod domino suo debuit, tanta sedulitate et fide praestitit; ut ab eo, quoad spiritum duxit, non discesserit. In tali igitur coniunctione sapientissimi Imperatoris dicta praeclara plurima audivit: adeoque fuit iis incensus illius animus; ut constituerit atque coeperit etiam orationem de hoc imperatore scribere.

[note: An. 1564 d. 25. Iulii. ] Mortuo autem Imperatore Ferdinando, etsi reditum in patriam ad otium litterarium, et ad inserviendum civibus suis unice optavit: tamen causae fuerunt gravissimae, quae mansionem in aula Caesarea suaserunt. Nam et Caesar Maximilianus operam illius requirebat; et amici ipsaque adeo aequitas ad obsequendum clementissimae voluntati Caesaris hortabantur. Itaque fidem Imperatori de integro dedit; eamque omnibus rebus sic declaravit; ut duodecim annis in intima illius consuetudine haeserit.

Tali tempore bene longo, in omni varietate curandorum morborum insigniter versatus est atque exercitatus. Non enim operam suam ulli denegavit; sed hanc unam e praecipuis voluptatibus, quas in aula perciperet, esse ad amicos saepius dixit, si commodaret plurimis. Itaque non morbis solum curandis, quoscumque potuit, iuvit: sed multis etiam intercessione sua ad Caesarem, gratiam, privilegia, honores et alia paene innumera beneficia impetravit; immo e periculis magnis interdum aliquos eripuit.

De fide in Imperatorem nihil attinet dicere: cum satis sit ad testimonium et laudem integritatis et fidei; in intimis fuisse Imperatori.

Anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo sexto, secutus est Caesarem Ratisbonam ad comitia; ubi morbum ingravescere quidem eum dolore magno vidit; et in hydropem aliquando erupturum praevidit. Sed quoniam fatalis dies advenerat, consiliis atque remediis humanis nihil loci relictum erat. Itaque ad id solum; quod concedebatur, fugiebat; et Caesari morienti non minus quam patri illius Augusto Ferdinando, officium atque operam fidelem et gratam, donec extremum halitum efflaret, tribuit. Fuit in animo Cratoni singulis consequentibus annis vitae suae orationem unam de Maximiliano II. scribere atque divulgare; ut quae ab eo vel audivisset, vel geri meminisset memorabilia, orbi Christiano nota faceret: ad eum fere modum, quo in Academia Lipsica duci electori Saxoniae Mauritio parentalia, et Wittembergae Philippo Melanchthoni iusta anniversaria,


page 270, image: s302

memoriae ac pietatis perpetuae causa, solvi viderat: sed ab eo incepto conatuque honestissimo incommodis quibusdam depulsus est.

Erat iam aetate affecta ac viribus infirmis ipsemet Crato, Idcirco e vivis sublato Maximiliano, a diuturnis curis atque laboribus ad otium illius animus deflectebatur. Speraverat utique duobus Imperatoribus inserviisse satis esse, et ad fidem et ad gloriam; huc si quid accederet, et sibi et patriae accessurum.

At aliud longe visum fuit Deo, et Imperatori Rudolpho II. qui scientiam et usum Cratonis mirificum in re medica tanti fecit; ut retinendum in aula plane statuerit. Quod cum recusare penitus integrum ei non esset; obligavit quidem fidem suam, sed precibus tamen id obtinuit; ut necessitate commorandi aut residendi in aula minus astrictus esset. Tali ergo conditione liberiori quidem multo quam ante, remansit aliquantisper in aula; sed excurrit saepius in praedium, quod in comitatu Glacensi, regno Boiemiae finitimo, possidebat: ubi animi et corporis requiem aliquam quaerebat: et res tamen nihilominus suas obibat, et cum Musis, id est, cum humanitate, et cum doctrina commercium habebat. Ex quo Rucurianum appellatum praedium apud amicos per iocum sic interpretabatur; quasi e [note: A ruhe et cura. ] Germano et Latino esset compositum nomen: et quietem sive respirationem a curis significaret. Plurimum tamen in patria versatus est: ubi et consiliis dandis et curandis morbis quibuscumque potuit, profuit; et monumentis utilissimis consecrare memoriam sui nominis allaboravit.

Conspectum fuit vestibulo musaei ipsius inscriptum hoc memorabile distichon; quo genus studiorum omne, quod inde usque a pueritia ad ultimam senectutem secutus est, eleganter exprimitus:

Hic Crato cum medicis Musis coniungit amoenas [orig: amaenas]:
Nostrum opus et vitam Christus Apollo regat.

Est in eundem eius secessum I. Posthii epigramma eiusmodi:

Multos Caesaribus tribus inserviverat annos,
Eloquio et medica clarus ab arte Crato:
Cum magnae tandem valedicens providus aulae,
In priva latuit tempora longa domo.
Ut soli servire DEO, propriaeque saluti
Posset; ad extremum sedulus usque diem.
O animum vere sapientem! qui omnibus horis
Aeternas inhiat, mox abiturus, opes.

Incidit autem sub id tempus in morbum gravem, ex quo nec evadere potuit. Quicquid ergo temporis ad vivendum in patria concessum fuit; id piis meditationibus, scriptionibus, et temporibus amicorum transmisit, ac in lecto fere id consumere coactus est. Saepe auditus est queri de morbi difficultate; quam in dies sentiret augeri. Nec vero corporis vires; in tam ingravescente aetate, sibi optabat


page 271, image: s303

magnas: sed elaborare atque perficere ea, quae coeperat, cupiebat.

Dolebat inertem esse senectutem suam, vi morbi oppressam; quam operosam esse ipsi gloriosum, et posteris fructuosum erat futurum. Correxit tamen paulo ante obitum, et auxit libellum suum de pestilentialium morborum praeservatione et curatione, in ipso misero diuturnoque morbo, qui intabescentem illum non multo post interemit. In eo sane id pstitit [abbr.: praestitit], quod Musarum cultorem inprimis decere Graec quidam poeta censet: ut quae deprehenderat, observarat, norarat, usu et experiundo in se et aliis cognorat: ea universa liberaliter cum aliis communicaret. Quin secreta, quae antea habuerat et occultarat: ea in hoc opusculo effudit et in vulgus pervulgavit.

Editum quoque passus est a Petro Monavio commentationem suam eruditam et accuratam de febris putridae et contagiosae, vel ut ipse appellare maluit, privatae et publicae discrimine. In qua quidem commentatione, non popularis iudicii; sed senilis ingenii atque prudentiae specimen insigne dedit. Dixit ad amicum Crato; controversiam omnem dirimi facile posse, si modo quid uterque Aristoteles et Galenus in definienda putredine spectasset, consideraretur. Aristoteles, aiebat, definit putredinem et corruptionem iam factam: medicus vero tamquam eam, quae iam fit, sive in via est.

Anno Christi octogesimo quinto, Iunii vero die tertio coniugem suam, cum qua annos, ut dictum triginta sex coniunctissime amantissimeque vixerat, amisit. Quo casu gravissimo ita perculsus est; ut in maerore et luctu reliquum vitae spatium omne contriverit. Hoc uno tamen consolari se videbatur; quod confideret, non longinquum inter se et coniugem digressum ac discessum fore. Prosecutus est eam epigrammate amoris et pietatis coniugalis pleno eiusmodi:

Quid tibi pro meritis, coniux fidissima, praestem,
Quo satis extremo fiat et officio?
Fundo gemens lacrimas, ac te sequor, ut bene puris
Iungamur Christi sanguine caelicolis.

Erat is annus pestilens et funestus, quo multi civium cottidie exstincti efferebantur. Et qui dignitate et fortunis aliquid valebant, sedibus relictis, urbe cesserant. Cratonem vero affecta valetudo sic lecto affixum tenebat: ut se movere loco non posset. Itaque desertus a vicinis et familiaribus plerisque vivere aerumnosius coepit. Sed venit hoc ipso gravi tempore fatalis dies, et finem vivendi attulit. Nec populari tamen, sive epidemio illo morbo arreptus periit: sed marasmo exstinctus est, qui in decrepita aetate solet accidere, absumpto calore nativo. Accessit tamen catarrhus, cuius vi suffocatus e via tandem migravit, in vera agnitione, fide, et invocatione Mediatoris nostri unici, qui via est, dux et auctor ad eam vitam; quae sola est vita nominanda in caelis. Huic sese totum commendavit: ab hoc peccatorum suorum remissionem petivit; in eius


page 272, image: s304

sanguine et merito omnem suam fiduciam et spem fixit: ab eo denique ad vitae sempiternae societatem, laetitiam et beatitudinem sese e tumulo suscitatum iri credidit.

Quippe in animo habuit et ore, dicta quaedam ex media scriptura caelesti, et ex veris fontibus Israelis petita, quibus sese insigniter in medio mortis agone recreavit ac confirmavit: cuiusmodi fuit illud Pauli: scio cui crediderim: et mihi persuasum est, eum posse depositum meum in illum diem servare: Item memento Christum revixisse e mortuis. Et vel inprimis hoc Christi: Ego vivo, et vos vivetis. Ad summam, nihil nec cogitavit, nec dixit, nisi de uno mediatore Christo, ac pretioso eius sanguine; quem dulcissimo nomine panacaeam appellabat omnium morborum Ecclesiae, eoque [gap: Greek word] , omnem doloris ex peccato sensum abstersit atque restinxit.

Adfuit morienti Ioannes Hermannus, medicus Vratislaviensis Rei pub. sollers inprimis, integer, pius, et multum exercitatus. Is cum morte conflictantem sedulo consolatus est; et mortui tandem extremum spiritum excepit, oculosque clausit. Factum est id anno Iesu Christi supra millesimum, quingentesimum, octogesimo quinto, Novembris die nono, aetatis septuagesimo sexto anno.

Ante mortem vero ea meditatus est et paravit, quae ad mortis iter ingrediendum magna praeparatio esse solent. Id quod epitaphium, quod sibi ipse fecit, plenum amore et fiducia Christi mediatoris, indicat:

Saucius invidiae morsis: sed vulnere sanus,
Christe tuo, iacet hic in requiete Crato.
Conscia mens recti, Christo confidere docta,
Omnia fert, ferat ut, scire Deum. satis est.

Pietate in Deum eximia fuit; percepta a Luthero et Melanchthone caelestis doctrinae fundamenta per omnem aetatem coluit; legit scripta Prophetica et Apostolica: cognovit Ecclesiae veteris et recentis certamina, controversias, dogmata, decreta, nec inter hostes Evangelicae doctrinae versans de fidei et sententiae suae professione quicquam remisit. Plurimum supremo vitae tempore Theologicorum scriptorum lectione delectatus est: adeo quidem, ut posthabitis rebus omnibus, totum sese in ea collocarit. Audita est amicis pluribus plena haec pietatis vox: [gap: Greek words] . Non pauca etiam ipse noravit et conscripsit; quae testes esse perpetui meditationum eius et commentationum religiosarum possunt. Solitus fuit quaedam etiam versibus pia comprehendere in lecto decumbens; quos cum amicis communicavit; et nonnullos quoque edidit. Plures multo apud filium Ioannem Baptistam reliquit.



page 273, image: s305

Patriae autem affectionem, amorem et merita in se ipse per quam honorifica oratione praedicavit, prooemio consultationum Montani. Non abiecit item memoriam veteris beneficii, quo adiutus in studiis fuit; sed tredecim annis sibi benigne liberaliterque a senatu sumptus suppeditatos esse ingenue professus est.

Dignitatum porro gradus tantos consecutus est; quantos capere homo prope novus, non maxima familia aut parentum commendatione clarus, potest maximos. Trium enim Imperatorum Romanorum [gap: Greek words] sive medicus intimus fuit; Ferdinandi, Maximiliani et Rodolphi, nempe patris, filii, et nepotis: id quod ipse divinae gratiae atque felicitati acceptum retulit: et his versibus declaravit; quos paulo ante obitum incidendos in aes curavit, quod effigiem ipsius continet:

Caesaribus placuisse tribus non ultima laus est:
Me pater hac ornant, filius, atque nepos.
Consiliis usum rectis mens conscia gaudet:
Testis et ars medica, testis et invidia.

Deinde in senatum Caesaris sacratissimum cooptatus est: ut Caesarius consiliarius haberetur et nominaretur. Tum Comitem sacri palatii primum Maximilianus II. fecit, Rudolphus vero II. clementissime confirmavit: ut facultatem et potestatem haberet faciendi et creandi doctores tam civilis iuris, quam philosophiae et medicinae: examinatis prius Canditatis a tribus cuiusque facultatis doctoribus.

Quoniam vero Caesar Maximilianus dignitatem hanc hereditariam esse et ad filium propagari singulari et novo quodam exemplo voluit: iure idem honos atque titulus ad filium translatus est. Ac ne id quidem praeteribimus, quod ad nomen gentilium Cratonis aliquando idem Imperator motu quodam liberali adici voluit. Cum enim forte uno tempore negotia ad aulam delata essent a compluribus, qui idem nomen cum Cratone habebant: placuit Imperatori hunc cum accessione quadam Ioannem Cratonem a Crafftheim appellari. Verum ut virtuti obtrectat, et labem dignitati aspergere conatur invidia: ita et nonnulli tunc temporis inventi sunt: qui Cratonis honori et commodis obstabant; et probrum damnumque inferre studebant; nil tamen in eo proficientes.

Amice familiariterque usus est quamplurimis, interque eos alius nemo fuit, quo cum saepius per litteras collocutus sit, quam Ioachimus Camerarius. Post Camerarium amicos habuit Philosophos, Medicos, et Iurisconsultos summos, Conradum Gesnerum, Theodorum Zvvingerum, Hubertum Languetum, Casparum Peucerum, Matthaeum Wesenbecium, Ioannem Sturmium, Ioachimum et Philippum Camerarios, Ioannem Stigelium, Esromum Rudigerum, Ioannem Sambucum, Thomam Hubnerum,


page 274, image: s306

Ioannem Caselium, et alios paene innumerabiles. Inter aulicos vero collegas medicos plurimi fecit Iulium Alexandrinum Tridentinum, et postremis annis Petrum Monavium, cum quo prae ceteris de rebus medicis saepe multumque communicavit.

De civibus vix ullus ei fuit familiarior, praesertim postremis vitae annis, quam Iacobus Monavius, cuius ingenium, probitatem, virtutem, candorem, industriam, fidem, iudicium et eruditionem vehementer amabat et praedicabat.

Valde etiam miratus est et unice dilexit divinum et ingenium atque iudicium, addo etiam doctrinam summam cum moribus suavissimis coniunctam Nicolai Rhedingeri filii, quem decus et ornamentum patriae summum nominare solitus fuit. Nec non Petrum Vincentium, et Ioannem Aurifabrum: alterum propter eximiam dicendi docendique facultatem, alterum vero ob excellentem in omni doctrina Philosophiae scientiam et egregiam scripturae caelestis cognitionem modestia admirabili temperatam, in oculis per omnem vitam tulit.

Ex Theologis carissimum habuit, propter sapientiam eximiam et summam eruditionem Zachariam Ursinum, civem suum, ad quem etiam saepissime scripsit, et cui credi committique sua omnia rectissime posse existimavit. Praeter ceteros autem in aula Caesarea maxime dilexit Petrum Hackel solutionum aulicarum magistrum, ac Ioannem Wolzogen, praefectum imperialem equitum celerum. Proximus erat, et aedium vicinitate iunctus in patria Andreas Duditius Caesareus consiliarius: Carum habebat Ioannem Woysselium, illum, qui Rudolpho II. Rom. Imper. in morbo gravi et periculoso medicinam adhibuit, et successu admirabili eum sana vit. Huic etiam gradum atque insignia Doctoris in arte medicia tribuit. Familiariter utebatur quoque fratre eius Sigismundo Woysselio, poliatro Vratislaviensi: nec minus etiam Paulo Fridevvaldo Rei pub. eiusdem medico sollerti. Multum praeterea et de multis per litteras egit cum Lazaro Svvendio, cuius etiam delectari epistolis vehementer solitus fuit.

Inter exteros multum ei negotii fuit cum Paulo Manutio, eiusque filio Aldo, qui etiam compatrem eum sibi esse voluit, nec parum etiam dilexit Petrum Victorium: quem inter doctos Italos Germanorum amantissimum nominare solebat, item Hieronymum Donzellinum, Hieronymum Mercurialem, Antonium Riccobonum, Carolum Sigonium, Henricum Stephanum, et apud Belgas Abrahamum Ortelium, aliosque complures, quos enumerare nihil attinet.

Vita et mores ipsius a vanitate et assentatione alieni fuere: usurpavit etiam symbolum, quale sapientes solent, et moderati homines: IRAE MODERERIS ET ORI: quod pictura gigantis


page 275, image: s307

nudi expressit, qui manu sua os leonis comprimit. Usurpavit crebris sermonibus vocem praeceptoris sui Montani: SAPIAMUS UT PAUCI; LOQUAMUR UT MULTI. Aedibus ipsius hoc distichon fertur inscriptum:

Tu quoque fac timens: et quae tibi laeta videntur,
Dum legis haec, fieri tristia posse putes.

Supra ianuam cubiculi:

OPTIMO MAXIMO SERVATORI OMNIUM, UNI IN TRINITATE DEO, IOAN. CRATO ARTIS MEDICAE [correction of the printer; in the print MRDICAE] D. SE SUAQUE OMNIA PIIS VOTIS COMMENDANS S. M. D. LXVII.

In inferiori autem eius hypocausto hoc fuit carmen:

Quid sis, quid fueris, quid eris, semper mediteris.

Inter alia, quae a Caesare acceperat, asservavit et mensam, cui haec inscripsit:

In hac mensa D. Ferdinandus Imper. Aug. P. F. pacificus, priusquam letalis morbus lecto opt. et beatiss. principem affligeret, multis mensibus cibum sumpsit: Imp. vero Maximilian. II. F. Aug. perp. cum in meditationibus salutaribus versaretur, sua manu sententias plenas pietatis et humanitatis inscripsit. Has posteris salutares, Crato sacratissimorum Imperatorum medicus, ne hanc tabulam, qua usos atque sustentatos divinos Monarchas intelligunt, tamquam vile lignum haberent, studio ac diligentia sua conservavit.

Dicta autem a Maximiliano scripta ibidem haec fuere anno 1561.

Dominus providebit.

Maximilianus.

Si Deus pro nobis, quis contra nos?

Audi, vide, tace, si vis vivere in pace.

Vanitas vanitatum et omnia vanitas.

Dominus dedit, Dominus abstulit.



page 276, image: s308

Sicuti Domino placuit, ita factum est.

Sit nomen Domini benedictum.

Si bona suscepimus de manu Domini.

Mala autem quare non sustineamus?

Si vitam inspicias hominum, si denique mores:

Cum culpent alios, nemo sine crimine vivit.

Omnia si perdas, famam servare memento.

Praefer autem salutem animae: reliqua vanitas.

Nam omnis praetereunt, praeter amare DEUM.

Frustra colunt me, docentes mandata hominum.

Sed nos ad Cratonem.

Hic ergo morosior aliquibus fuit visus, quam vel ratio vel sapientium praescriptum postulat. Verum Cratonem hic angelum aut Deum fuisse non dicimus: hoc dicimus, eum more aliorum hominum suos habuisse naevos; quos qui odit, homines ipsos odit; ut habet Plinii iunioris apprime ad vitam necessarium dictum. Quod si etiam restrictum atque tenacem illum quispiam forte dixerit: is meminerit, non unum esse exercendae liberalitatis modum. Quos igitur pecunia non iuvit, iis consilio, opera et quibuscumque rebus potuit, commodavit.

Statura fuit commoda et eleganti: unde in eius et Divi Maximiliani II. effigiem haec I. Posthius lusit carmina:

Caesaris effigiem magni, effigiemque Cratonis
Qui confert: similes protinus esse videt.
Quod si animum posset divinum effingere pictor:
Idem, credibile est, plane utriusque foret.

Idem.

Si, quibus est similis facies, similis quoque mens est:
Caesaris haud differt et tua, docte Crato.

Ceterum quemadmodum hic Crato sola virtutis existimatione ad supremum artis medicae fastigium pervenit: et praeclare de re pub. Christiana in trium Imperatorum valetudine tuenda meritus est: ita longe optime de re pub. litteraria, si otium illi philosophicum ex voto obtigisset, potuerat mereri. Verum, ut Homerus ait;

-- [gap: Greek words] .

Quae tamen in otio illo, in quod, resignatis aulicis laboribus, sese abdidit, potuit commentari et elimare; ea maxime videntur esse [gap: Greek words] : et verbis atque sententiis antiquitatem redolere; aut ad eam proxime accedere. De eorum numero sunt haec:

Methodus therapeutica, ex Galeni et Ioann. B. Montani sententia.

Idea Hippocratica, et methodus de humore melancholico. Perioche methodica in Galeni libros methodi medendi: in qua breviter et obscura explicantur, et reprehensa confirmantur.



page 277, image: s309

Analogismus sive demonstratio, quomodo ex generali methodo, singulorum morborum curatio petenda sit

Epistola, qua ratio recte Galenum legendi ostenditur.

I. Baptistae Montani consilia prius edita correxit. et integra fere centuria auxit.

Eiusdem Montani lectiones in 9 [sic] Rhasis prius editas emendavit et auxit.

Commentatio de febris putridae et contagiosae discrimine.

De pestilentialium morborum praeservatione et curatione.

De palpitatione cordis admonitio.

Sunt eiusdem in humanioribus quaedam elaborata ut:

Elegia de angelis et sextus psalmus Davidis carmine redditus.

Oratio funebris de D. Maximiliano II. Imperatore Caesare Augusto: in qua dum laudes Imperatoris recitantur, ipsius oratoris non reticentur.

Tantum de hoc medico philosopho, ex oratione Matthaei Dresseri de ipso: Zvingerit heatro: elogiis doctorum virorum: Chytraei monumentis: Parergis Posthii: bibliotheca Gesneri, aliis.

ANDREAS MIRICA.

LEMMARIENSIS Frisius, Mirica fuit medicinae doctor, quattuor linguarum, Latinae, Graecae, Hebraicae atque Chaldaicae peritissimus; omni artium genere insigniter excultus: vir ut ipso vultu venerabilis, totoque corporis habitu reverendus; ita etiam singulari morum probitate, vitae honestate suspiciendus, omnibus amabilis, nulli odiosus.

Post studiorum suorum curriculum decursum, quorum causa Germaniam, Galliam, et Italiam peragraverat; ac diversas Academias coluerat; in patriam reversus, Leovardiae honestam uxorem duxit; ibidemque medicinae praxin per multos annos feliciter exercuit: plurimisque opem opportunam [correction of the transcriber; in the print oportunam] tulit; quos alioqui mors immatura de medio, ut videbatur, sustulisset.

Ceterum quam aliis praestitit; sibi praestare vir optimus ac peritissimus non potuit, adversus calculum medicinam, cum contra fatalem monendi necessitatem nulla medicina valeat.

Itaque calculi cruciatibus sublatus est sexto die Decembris, anno octogesimo quinto supra millesimum, quingentesimum, quem tota civitas magno luctu prosecuta est.

Scripsit, ut accepimus, non modo in medicina; sed et in sacris plurima, quorum singulari affectu ardebat; sed haec omnia, cum sibi mortem imminere sensisset; flammis absumi voluit: in quo an illi prorsus obtemperatum ab amicis sit, equidem nondum


page 278, image: s310

satis comperimus; ideoque speramus praesto fuisse aliquem eius manibus talem vindicem; qualem se manibus Virgilii praebuit Caesar Augustus.

Suffridus Petri decad. 13. de scriptoribus Frisiae.

ADAMUS LONICERUS.

FUIT hic ortu Hessus, natus Marpurgi anno Christi duodetrigesimo supra millesimum, quingentesimum, die decimo Octobris Parentem habuit et virtute propria et eruditione praeclara insignem, Ioannem Lonicerum Orteranum, ex comitatu Mansfeldensi oriundum, professorem trium linguarum in Universitate Marpurgensi. Adamus ergo a patre omni cura a prima statim pueritia, tam privata, quam publica institutione bonis litteris imbutus, artium baccalaureus creatur in patria Academia anno aetatis suae decimo tertio: magisterii vero lauream ibidem adipiscitur anno quadragesimo quinto, postquam aetatis annum decimum septimum et mensem unum egressus esset.

Continuato hoc modo studiorum cursu, anno quadragesimo sexto a patre missus Francofurdiam, quod est ad Moenum oppidum insigne, commendatur ipse iuvenis viro eruditione, prudentia et auctoritate gravi, Iacobo Micyllo, tum temporis rectori et instauratori scholae illius inclitae Rei pub. Francofordianae: a quo collega adoptatus Spartam suam pro virili exornavit.

Verum Micyllo ob motus bellicos locum mutante, etiam Lonicerus sub autumnum anni quadragesimi septimi, impetrata a Senatu venia, Marpurgum ad suos rediit; nec multo tempore post, simul ipse et [note: Qui obiit Marpurgi An. 1561. d. 23. Aug. aetat. 60. ] Casparus Rodolphus Dialectices in Academia Marpurgensi professor, a civitate Fridenburgensi, quae est in Tencterorum tractu, ad constituendum illic paedagogium invitantur. Paret uterque, perfungiturque coofficio ad pascha usque anni millesimi, quingentesimi, quinquagesimi.

Post pascha Marpurgum reversus Lonicerus, ephorum stipendiariorum ut vocant ibidem annum unum agit: eo exacto Moguntiam ad Doct. Osterodum medicum clarissimum, uti sub eo aliqua praxeos medicae fundamenta poneret, ex parentis sui consilio et commendatione Egenolphi, se contulit. Ibi ergo Osterodi filiorum paedagogiam privatim administrans, studiorum simul et vitae suae rationem commode habuit.

Post biennium revocatus est ab Academicis Marpurgum; ut matheseos professionem ibi adiret: cui praefuit sesquiennium. Interea sub annum 54. doctoratus insignia publice ei collata Marpurgi


page 279, image: s311

sunt, promotore Ioan. Dryandro medico et mathematico clarissimo Die, quae actum doctoratus publicum proxime insequebatur, nuptias sollemni festivitate ibidem celebrat cum Magdalena virgine honesta, honesti et eruditi viri Christiani Egenolphi Hadamarii, civis Francofurtensis; qui primus typographiam in rem p. Francofurdianam invexerat, filia. Ex quo matrimonio anno deinde quinquagesimo septimo, die vicesimo sexto Novembris suscepit Lonicerus filium illius coniugii sui primi unicum Ioan. Adamum, qui Teucridis Annaei Privati nomen, suo quodam consilio, usurpavit.

Doctoratus itaque matrimoniique sollemnitatibus, uno actu simul, ut diximus, peractis; evocatur litteris Academiae Moguntinensis, ad medicinae professionem ibidem obeundam. Quare mathematica professione Marpurgi resignata, discedit inde cum nova nupta; et ad socerum suum Egenolphum Francofurtum divertit, descensurus postridie secundo Moeno Moguntiam.

Accidit vero ut ea nocte, qua Francofurtum venit Lonicerus, fatis concederet Doct. Ludovicus Graphius medicus illic ordinarius. Unde Egenolphus genero consulit, ut per dies alioquot Francoforti subsistat, non ingratum fore Senatui fortuitum eius interventum spem simul facit, si ita eveniat, ut Senatus opera Loniceri uti vellet; se nullo negotio ab universitate Moguntinensi dimissorias impetraturum.

Accidit autem id ipsum peropportune ipsi etiam Egenolpho; ut qui generi opera in negotiis typographicis commodius ita uti posset; quippe qui iam ante eius fidem et diligentiam in corrigendis praelorum operis aliquamdiu expertus esset. Hac occasione Lonicerus procurante socero suo Egenolpho, a Francofurtensi Senatu medicus ordinarius, honesto oblato stipendio, adoptatus est anno millesimo quingentesimo, quinquagesimo quarto, Octobris die quarto. Quam stationem summa cum fide, nec sine gloria strenue defendens annos triginta duos continuos, tandem sine optato vitam volens clausit anno millesimo, quingentesimo, octogesimo sexto, decimo nono die Maii.

Vir fuit praeclara eruditione, reique medicae peritia non suis tantum civibus, sed et exteris commendatus. Civis autem suae civitatis bonus, honoratus et spectabilis.

Edidit Arithmetices introductionem Latinam: Aphorismos Hippocratis a Foresio explicatos publicavit.

Quid in re Herbaria praestiterit, testantur tum Botanicon, tum Historia plantarum diversimode ab ipso Latine scripta, typisque Egenolphianis edita, quae utraque ab Euricio Cordo ipse studiosus olim ut plurimum exceperat.

Testatur et Herbarium vernacula lingua sub eius nomine publicatum quae Euchar. Roestein, eiusdem Rei p. Francof. medicus ordinarius prius dum viveret, pro Egenolpho aliquoties editum adornaverat;


page 280, image: s312

Lonicerus vero postea toties recudendum, probe revisum et magna parte auctum, bono iure suum fecerat, ut qui et ipse cohaeres esset inter Egenolphicos.

Post obitum eius, opera filii Teucridis Annaei Privati, lucem vidit methodica explicatio omnium corporis humani affectuum: in qua mira brevitate singulorum morborum causae et alia traduntur. Plura vide in bibliothecis.

Atque haec de Adamo Lonicero, medico physico et cive Francofurtano elogia virorum doctorum.

IOANNES VISCHERUS.

WINDINGAE seu WEMBDINGAE Ioannes Vischerus, oppido antiquo Romanorum incolatu celebri, quondam in ditione veterum ab OEtinga comitum, hodie in Bavariae ducum sito, nascitur hora septima pomeridiana, die decimo sexto Decembris; anno millesimo, quingentesimo, vigesimo quarto. Fuit is annus et priori et posteriori bellicis tumultibus et cladibus utroque pleno, felicior et tranquillior: quo Gustavus Stenonis Sturae senioris, Caroli Canuti regis consanguineus, illustrissimae principis Ursulae, Comitis Palatinae Rheni Luetzelsteiniae, Ludovici Wirtembergici ducis coniugis, avus maternus, a Suevis, quod patriam Sueciam ab hostium immani tyrannide liberasset, omnium consensu et applausu, rex fuit electus et inauguratus: idque postea regnum felicissime administravit.

Patrem habuit Georgium Vischerum, civem Wembdingensem, virum consularem: qui olim a parentibus suis, mercaturae deditis, studiis liberalibus addictus, et in Academiam Erffordianam ablegatus, praeter cetera, in mathematices studio feliciter et cum quadam excellenti laude fuit versatus. Matrem vero Sibyllam, e Fuchsiorum familia consulari natam, amitam clarissimi viri Medici et Philosophi praestantissimi, Leonhardi Fuchsii. Suscepit ex illa una coniuge, filias sex et filios duodecim: quibus omnibus filius hic pro eruditione sua, figuras genethliacas, quae themata vocant, construxit et erexit.

Erat autem inter illos duodeviginti liberos, Ioannes natu minimus: et vere minimus, ac miser. Nam corpus eius naturali quadam imbecillitate, totum erat morbosum et valetudinarium: id quod eventus declaravit. Tertio enim a nativitate sua mense, ita periculose coepit aegrotare; de vita eius spes ut esset fere nulla. Aetatis annum cum attigisset quintum, patrem amisit.



page 281, image: s313

Cum enim Monaci is esset, in comitiis a principe Wilhelmo coactis, quo tempore Viennam Turcae obsidebant; et sudor Anglicus Germaniam vehementer affligebat: apoplexia publico in conventu correptus, paulo post, Augustae Vindelicorum apud sororem, episcopi Augustani praefecti coniugem, animam DEO reddidit.

Cum igitur hoc modo puero altera, post Deum, praecipua columna vitae sustentandae collapsa esset atque prostrata: altera successit huic et vicem supplevit mater, honestissima femina, pietatis et omnis virtutis amantissima: quae mariti sui pium exemplum modis omnibus studuit imitari. Itaque sicut is ceteros liberos ad virtutis et honestatis cultum assuefecerat: atque plures etiam litterarum studiis haud exiguae spei, et exspectationis eventu dedicaverat: ita hunc illa filium pietatis quodam et religionis zelo, pro temporum illorum conditione, studiis ingenuis consecratum, litterarum magistris commendatum, et ad religiosam vitam institutum voluit: quin et illecebris quibusdam ac donariis ad id incitavit: cuius rei monumentum, pannum e lino subtilissimum, ad sacerdotale pallium a matre acceptum, memoriae causa suis reliquit conservatum.

Prima litterarum fundamenta in patria iecit, et rudimenta Grammatices ibidem, a Wolffgango Kollin Camundiensi didicit: qui tunc haud parva cum nominis fama, pro temporum illorum difficultate, Wendinganum ludum moderabatur. Huius praeceptoris institutione diligenti tantos fecit progressus; eamque in spem, et matrem et propinquos erexit: ut de fovendis eius studiis, nihil consilii facerent, nihilque operae reliquum. Qua de causa, cum anno supra sesquimillesimum trigesimo quinto pestifera lues patriam invasisset: missus est Norinbergam, non tam vicinitatis nomine, quam quod ea quoque urbe ludus esset apertus, et floreret prae multis aliis, gubernatore viro magni tunc nominis Sebaldo Haidino. Hoc ergo praeceptore Vischerus usus biennium elementa quoque Graecae linguae feliciter arripuit: seseque ad scholae publicae auditoria accinxit.

Cum ergo illustrissimus Wirtembergicae Dux, Ulricus, avito suo recuperato ducatu, Ecclesias passim ac scholas, et cumprimis Academiam Tubingensem repurgasset; anno trigesimo septimo, decimo sexto die Decembris cohortantibus propinquis, a matre eam in Academiam fuit ablegatus, vel ob hanc maxime causam; quod cognatum ibi esset habiturus Leonhardum Fuchsium, Academiae tum inprimis scholae medicae ornamentum; studiorum et promotorem certissimum, et [gap: Greek word] gravissimum. Quo ut venit a cl. viro Sebaldo Havenreutero, Ethices tunc ibi professore, in aedes et convictum receptus, eidemque ob modestiam, pietatem, ac diligentiam carus fuit et commendatus.



page 282, image: s314

Et cum iam ibi esset: ut studio philosophiae ex praescripto scholae feliciter inchoato primam lauream prensaret: anno trigesimo nono, mense Augusto, matrem quoque amisit. Verum ipse ob id animum non despondit: sed DEO bonorumque auxilio fretus, studia ita ursit: ut brevi post eodem anno, mense Decembri, publicum doctrinae testimonium, quod diximus, consecutus sit. Triennium Tubingae apud doctorem Sebaldum cum fuisset: discessit is Argentoratum, florentissimae illius rei pub. medicus designatus: post cuius abitum Vischerus, apud Ioannem Benignum, tunc Tubingae Rhetorem et oratorem, in convictu fuit: sed huius etiam institutione et benevolentia, diu frui non potuit. Anno enim quadragesimo primo, mense Novembri, dissipata propter pestem Academia, aliisque et professoribus et auditoribus alio proficiscentibus; etiam Vischerus inde profectus, aliorum exemplo, sequentem hiemem in patria, privatim studiis transmisit.

Verum non uno loco semper haerendum sibi cum iudicaret: anno quadragesimo secundo, post dominicam Palmarum, Wittembergam venit, fama celebritateque illius Academiae excitus: quae tum ubique locorum, radios sui nominis, tamquam sol lumen suum, longe lateque diffundebat. Florebant enim tunc temporis ibi omnium disciplinarum studia; et tamquam duo inter stellas minores lumina maiora elucebant Martinus Lutherus et Philippus Melanchthon, qui omnibus ex nationibus, etiam remotis, ad se quam plurimos; veluti magnes ferrum attrahebant. Hos prae ceteris, cum studiosorum eo confluentium frequentia summa diligenter audiebat, colebat, admirabatur. Autumno vero sequente, sive naturali corporis illa imbecillitate, sive aeris mutatione, sive ratione victus, adversa cum valetudine fuit ei conflictandum, ac diu aegrotandum: cum ad alia accederent, et ulcera tonsillarum [gap: Greek words] . Postquam, Dei benignitate, paulatim aegritudine ea levatus fuit: magna ad litteras cum aviditate se retulit; totumque tum artium et philosophie studiis, tum etiam Theologiae dedidit: quae cunctis mortalibus, quibus sua curae salus est, communiter esse curae debet maximae. Et quidem sic illa ei placuit Academia, docentiumque rationes; ut ad annum usque quadragesimum sextum ibi perseveraverit: diutius etiam commoraturus; nisi repentini motus et metus bellici, Musarum sedes, et studiorum tranquillitatem Wittembergae disturbassent. Nam mense Novembri, cum esset periculum a duce Mauritio, metuereturque oppidi obsessio, quod litis aliquid intercederet Electori Saxoniae cum Mauritio: Vischerus una cum aliis scholasticis Magdeburgum se contulit: sed octiduo amplius ibi non substitit. Inde discedens in vicinam patriae suae Wemdingae Norinbergam profectus est, ibique hiberna fixit.



page 283, image: s315

Adventante post anni quadragesimi septimi vere, una cum Hieronymo Wolffio Argentoratum concessit: ubi consumptis duobus mensibus, cum Henrico Wolffio, Hieronymi fratre, Lutetiam Parisiorum abiit: ut quae in Galliis studiorum esset ratio: ac praecipue, quae fundamenta doctrinae suae haberent Sorbonistae, cognosceret. Et constituerat Vischerus plenioris ingenii cultus causa, in florenti illa et antiqua Academia subsistere: verum cum aerem illum ferre non posset, Octobri anni eiusdem, reversus est Argentoratum. Ac quidem menses ipsos octo in aedibus et convictu Sebaldi Havenreuteri, cum Hieronymo Wolffio vixit perquam familiariter, studio Graecae et Hebraicae linguae totus deditus. Eo tempore, linguam Latinam et Graecam, Ioanne Sturmio, et Hebraicam Paulo Fagio docentibus; permulti viri docti, etiam exules, ibi degebant, illisque viris summis operam dabant. Itaque Vischerus, qui nondum de certo studii genere constitutum secum habebat, linguis Latinae, Graecae ac Hebraicae potissimum incumbebat. Ut vero et propinquis, tutoribus atque amicis de studiorum suorum profectibus constaret, anno quadragesimo octavo mense Septembri, secundum Wittembergam adiit: ubi postea gradu Magisterii fuit singulari cum honore ornatus. Cum enim haberet competitores tres et quadraginta non gregariae doctrinae iuvenes, inter hos secundus Vischero locus fuit assignatus; decimo nono die Februarii, anno quadragesimo nono.

Ab eo tempore, de certo studii genere, quod persequeretur, serio coepit cogitare: et cum corporis atque valetudinis suae rationem haberet exploratam, natura nempe debiliorem, et aliquoties in tenera aetate graviter imperitam: ipse illud Ciceronis secum ruminans: Omne animal simulac ortum est, et se ipsum, et omnes suas partes diligit, ac conservare studet eam artem sibi perdiscendam censuit, quae et integrae valetudinis conservandae modum, et debilitate atque etiam amissae recuperandae, rationem, demonstraret. Quamobrem arti medicae summam impendere coepit operam: et assiduitate maxima professores eius deinceps audivit. Inprimis autem, securam a magisterio aestatem, plantarum cognitionis pervestigandae, quae futuro medico pernecessaria est, acri studio, minima etiam quaeque rimans transmisit. In eo autem studio, fidelissimum ipsi [gap: Greek word] se praebuit, clarissimus medicus, Caspar Peucerus: cuius privatam Dioscoridis medici Anazarbaei M. Antonii, et Cleopatrae familiaris, enarrationem avidissime cum aliis quibusdam medicinae studiosis magno cum fructu audivit. Illo igitur tempore, cum Leonhardus Fuchsius et Iacobus Schegkius, in summa essent admiratione, et Academia Tubingensis tum ob alios perinde clarissimos viros, tum ob medicos illos et philosophos praestantissimos, passim celebraretur: Vischerus, qui Fuchsium cognationis iure sciebat sibi devinctum, eodem


page 284, image: s316

anno quadragesimo nono, mense Octobri, relicta Wittemberga, Tubingam iterum se contulit: ibique biennium commoratus, magnos in re medica, et supremis dignos honoribus, sub excellentissimis illis praeceptoribus fecit progressus.

Et quamvis vel Tubingae, vel alibi in Germania, studiorum cursum absolvere, summosque sine repulsae metu potuisset petere titulos: mens tamen eius, multarum rerum ad artem medicam pertinentium avida, exterarum quoque scholarum et doctrinam et methodum, plantarum item ac fossilium, nec non affinium eiusmodi cogitionem unice expetivit. Qua de causa, sicut olim Thales Milesius, Pythagoras Italicus, et Plato, in Aegyptum, in Asiam Aristoteles; alii alio, eruditionis augendae causa profecti narrantur: sic medicinae Vischerus candidatus, auctoritate et consensu suorum sibi delegit Italiam, quae etsi ab urbe condita sexcentesimum ultra annum medicis caruit: tamen sequenti, ac nostra praecipue tempestate, hoc nomine ac medicae rei studio celebratur. Proinde anno quinquagesimo primo, pridie Simonis et Iudae Venetias appulit. Inde Patavium profectus auditor fuit multorum eius loci doctissimorum professorum, philosophorum et medicorum, Trincavellae, Fallopii, Bassiani, Landi, Bellocati: quibus ut rara diligentia, sic magna cum studiorum accessione, dedit operam. Horum exquisita doctrina, iudicium acre, rerum usus ingens, atque par inde nominis existimatio, longe lateque tum a discipulis, quos habuere, tum scriptis quae in omnes medicinae partes edidere plurima, sparsa sunt et disseminata.

Verum quantum hic eruditione profecit: tantum valetudine contra decrevit. Totum enim corpus eius cachexia invaserat: praecipue vero continua fere vertigine divexabatur. Valetudinis ergo gratia, commutaturus aerem, anno quinquagesimo secundo mense Iunio, Goritiam ad Petrum Andream Matthiolum, illum e medicis Italicis antesignanum, excurrit: ut et [note: Laboravit vertigine, occipitii dolore, stupore, pilorum defluvio, et glandibus in inguinibus exortis Matthiol. l. 5. epist. ] valetudinem curaret, et in doctrina simplicium, quam vocant, erudiretur. Tres apud hunc menses posuit, et quidem familiariter: votique sui factus fuit compos: dum et valetudinem valde affectam recuperavit, et in simplicium cognitione, maximum brevi tempore sensit incrementum.

Anno itaque quinquagesimo tertio, mense Februario, una cum aliis quibusdam Germanis Venetias adiit, ad privatas anatomias, a quodam chirurgo Veneto, de more, institutas et dexterrime administratas. Neque tamen hic, suae per Italiam litterariae peregrinationis, terminum esse voluit: sed eodem anno, mense Maio Bononiam commigravit. Hic celeberrimos et valde industrios practicos Vectorium et Helidaeum, per aestatem illam sectatus est; et cum hactenus incredibili semper amore discendi flagrasset,


page 285, image: s317

plurimum apud hos excellentissimos ipso medendi actu viros profecit. Dum hac ratione in Italia, Patavii quidem theoreticae et anatomicae: Goritiae vero materialis et Bononiae practicae doctores summi nominis audiisset, illisque ducibus studiorum medicorum fastigium attigisset; tandem, hortantibus et perpellentibus illis ipsis, summo et amplissimo medicorum Bononiensium testimonio insignibus doctoralibus die Margarethae, magnifica sollemnitate, Bononiae est donatus, ornatusve.

Mense postea Septembri, rediit in patriam, perque hiemem Norimbergae, apud Henricum Wolffium, artis medicinae doctorem, et florentissimae illius Rei pub. medicum, physicum, vidit, ut loquuntur, practicam. Sub id tempus illustrissimus princeps Georgius, Comes Wirtembergicus et Mompelgardicus, tum in matrimonio cum Philippi Hassorum Landgravii, filia contrahendo occupatus, Vischerum aulae suae medicum expetivit, atque honorifice vocavit. Ingolstadiensis item Academia, quamquam a religione pontificia alienum cum esse compertum habebat: tamen eundem anno quinquagesimo quarto, mense Aprili, in Academiam suam ad professionem medicam invitavit: ac ne refragari aut diversitatem obtendere posset religionis, Pontificiis cum vinculis obstrinxit nullis, libera in toto religionis negotio concessa voluntate. Hic cum multis de causis aulicam vitam minus commodam vel studiis vel valetudini suae arbitraretur: scholasticum vitae genus, quietum et tranquillum studiisque accommodatius praetulit, principi illi gratiis submisse actis. Ingolstadium ergo profectus, magno auditorum cum applausu, publice ibi medicinam est professus.

Sub hoc ipsum tempus, DEO sic regente, uxorem duxit lectissimam virginem Sibyllam, Laurentii Henzii civis Norlingensis filiam, quae tum Norlingae apud Petrum Sengium consulem, educabatur. Nuptiae sollemniter Norlingae sunt celebratae anno quinquagesimo quarto, secundo die Octobris. Ex ea suscepit Vischerus filium Hieronymum, et Sibyllam filiam parente utroque superstites: et Ursulam, quae ante martem, nec non Ioannem Georgium, qui post matrem subito exstinctus est. Ipsa coniux ad meliorem vitam abiit, anno sexagesimo quinto, paenultima Maii, longis uteri cruciatibus exhausta. Ingolstadii autem Vischerus, etsi ob docendi facultatem gratissimus erat auditorio: tamen cum in eo nihil esset fucati, nihilque simulati; diutius in illo quasi pistrino, vivere se non posse laeta conscientia videbat. A Norlingensibus igitur honeste invitatus, annuit, eoque mense Novembri anno quinquagesimo quinto cum familia venit: et sex ibidem annos, ac menses quattuor, magno Rei pub. commodo, medicum ordinarium egit.



page 286, image: s318

Post haec anno sexagesimo secundo, mense Martio, a principa Georgio Friderico, marchione Brandeburgensi, duce Borussiae, Onoltzbachium in aulam, clementissime fuit evocatus. Quamvis autem antea ut dictum, principi et comiti Wirtenbergico; similem petitionem honestis adductis rationibus denegarat: huius tamen principis clementi vocatione, et causis gravioribus urgentibus impulsus, operam suam condixit: eique sexennium, ut fideliter, ita laudabiliter inservivit. Unde cum eodem anno pestis Onoltzbachii grassaretur, principem suum mense Novembri, montanam in Franciam, una cum tota familia, Beurreudium secutus, ibi semestre traduxit. Anno sequenti sexagesimo tertio mense Octobri, rursum ob fugam pestilentiae, cum suo principe, totaque aula, Schvvabachium commigravit.

Anno sexagesimo sexto ad secunda vota transiit, ducta mense Iulio uxore vidua Wilhelmi Mandlingi apud Norinbergenses olim celebris; cum qua reliquum aetatis pie ac placide transegit. Vacabat autem in Tubingensi tum Academia Leonhardo Fuchsio ad meliorem vitam evocato, professio medica. In huius igitur Vischerus locum surrogatus fuit, annum aetatis quadragesimum quartum ingressus.

Tubingam cum familia anno sexagesimo octavo, vicesimo octavo Februarii venit: et ex aulica tempestate velut in stationem aliquam quietis appulit.

Verum, ut sit in humanis, cum res suas iam in vado constitutas putaret: nihil hic quoque, quam perpetuam dulcibus amaritudinem esse admixtam, deprehendit. Prima enim, qua Tubingam venit, aestate, valetudine fuit imbecilliori: valuit tamen paulo post melius: fuitque constitutione corporis ad tempus saltem confirmatiore. Anno septuagesimo primo, vigesimo tertio Augusti Esslingam, quo metu pestis Academia se contulerat, ipse quoque cum familia concessit: et pridie calendarum Maii sequentis anni Tubingam est reversus. Sensit eodem tempore fere semper tum vertiginem, tum calculi dolores.

A quibus demum DEI misericordis ope liberatus anno septuagesimo tertio, calendis Maii Academiae illius rector suffragiis omnium est electus et sollemniter inauguratus; quod idem munus ad eum bis deinceps delatum, ut molestiis variis refertum, ita iudicio sapientissimorum amplum honorificum, ita obiit: ut ingentem verae politicae administrationis laudem ab omnibus ordinibus reportarit.

Interiectis deinde aliquot annis, et filiam Antonio Varenbulero, Nicolai ICti filio elocavit: quo ex matrimonio aliquoties fuit avus factus: et filio Hieronymo ex Italia reduci,


page 287, image: s319

ac Tubingae summis in medicina honoribus ornato, de uxore prospexit, desponsata ei Henrici Wolffii, poliatri olim Norinbergensium filia: in cuius locum ibidem et ipse ille Hieronymus Vischerus surrogatus. Atque a filii nuptiis domum reversus, cum esset et secunda uxore vere, et liberis, dissitis in locis agentibus quasi orbatus, de tertia coniuge, senii magis magisque ingravescentis baculo, ducenda consilium iniit. Et vero ex animi sententia eam nactus fuit: quippe quae quamdiu cum ipso vixit, omne fere tempus insomnis transegit, fidemque ei coniugalem re ipsa abunde probavit. Nam toto, quem cum ea vixit, anno, aeger fere fuit: cum verno statim ante nuptias tempore [gap: Greek word] coepisset laborare: quam autumno sequenti, febris excepit tertiana, simplex ab initio: mox per dies viginti duplex; quam secuta est hieme media tussis ex catarrho, et tandem sputum sanguinis frequens: quod quidem signum letale existimabant.

Erat tum annum climactericum aetatis tertium et sexagesimum ingressus: quem in humanae vitae annis maxime formidabilem, veteres prodiderunt.

Rebus igitur omnibus accurate dispositis, quicquid ab obitu suo, a liberis citra litem fieri vellet, manu sua litteris mandavit; et signo suo confirmavit. Cumprimis autem, quod hominis Christiani est agebat: cum intelligeret resolutionis suae tempus instare: divinae scripturae lectioni ac meditationi semper incumbendo, precibus ardentissimis Salvatori suo se commendando, et fidei firmandae sacra Eucharistia utendo.

Quamquam autem valetudine tunc erat infirma valde; quae ipsum et Academiae statutis, et docendi functione liberabat: tamen, ut antea semper, ita et in extremo vitae actu, officii sui adeo sategit: ut quamdiu vires et facultas sufficerent, aut vox et spiritus suppeterent; certum esset, meditari, commentari, docere. Quin etiam cum in publico medicorum auditorio propter aeris inclementiam, obire partes suas non posset: domi suae privatim profitendi munus strenue continuabat. Hortante aliquoties et obsecrante coniuge, ne id faceret: sed valetudinis rationem haberet: ut, qui vel loqui vix posset, et pedibus consistere: difficili illo ad clepsammidium loquendi in tussi labore et molestia supersederet: Quod quis, ait, animo facit lubenti, nequaquam molestum est. Sine me et loqui tamdiu et incedere: quamdiu corporis mei firmitas concesserit. Nam simulac me lecto commisero: non prius inde avellar, quam baiuli me quattuor in coemiterium exportarint. Dictum hoc et factum.



page 288, image: s320

Cum enim ad ferias usque Paschales, sine intermissione domi docuisset: ac pridie Palmarum lectulo se commisisset: hic vitae suae finem pie, patienter, animose exspectavit. Sed neque dum sic comparatus, ab officio docendi destitit. An inquis, in lecto professus est? Sane quidem omnium in vita praeclarissime: neque tantum medicinae candidatis; sed omnibus Christianae professionis studiosis hominibus: quibus doctrinam et exemplum unice amplectendum et sequendum, proposuit. Post digressum Theologi Iacobi Andreae, quem accersitum consolandi causa, et confirmandi avidissime audierat, ad Erhardum Cellium professorem eiusdem Academiae, laudavit illius facundiam: et indicavit animi praesentiam, moriendique cupiditatem: cumque Cellius tantam ei constantiam ac pietatem gratulatus esset, et inprimis, quod ad mortem paratissimus: Quid ni, inquit, paratissimus? Taedet me longioris vitae; satis sum hic passus miseriarum, malorum satis. Satur sum dierum; ut primi patres, quamquam illis numero dierum impar, etiam mihi moriendum scio: quia mortem oculis iam meis obversantem video, ac quidem omni sine metu prorsus: hoc dico, ne tanti quidem mortem facio. Deus enim a biennio iam mihi vitae meae finem instare praedixit.

Digredientibus propinquis et amicis, ac preces suas, pro ipsius salute ac longiore vita promittentibus: Nolite, inquit. pro vita in terris longiore Deum precari: sed ut in tantis doloribus patiens sim, et cito liberer, id vero serio Deum orate. Tum ille alter collega Cellius: recte quidem et pie omnia: Sed de vita tamen non desperandum est. Deus quemvis potest quantumvis aegrotum, et mortuum etiam, restituere. At non vult, inquit ipse, DEUS: et sum Medicus: huius vim morbi teneo: fieri nequit aliter; cupio dissolvi, et esse cum Christo, huic vixi, huic moriar. His et similibus ad extremum usque spiritum se fortissime sustentabat ac consolabatur.

Cum etiam medici, multa sanitatis recuperandae causa remedia, consensu eius accedente, consuluissent exhibuissentque: denique tamen nihil amplius pharmacorum admisit: nisi quaedam, quae Norinberga filius Hieronymus magna cum parentis exspectatione miserat. His recreandi sui causa nonnumquam utebatur: hisque cum filiam Sibyllam praesentem haberet, filii absentis memoriam renovabat: et desiderium lenibat; ad supremam usque horam; quae hoc eum modo sustulit.

Die sexta quae Dominicam Pascha sequebatur, paulo post meridiem, advenienti Cellio manum porrigens; O, inquit, hora meae redemptionis iamiam appropinquat. Erat tum voce tum aliis sensibus adhuc mirabiliter integris, quamquam valde infirmus. Cum autem postremum edisset, bibisset, surrexisset: recubuisset: ac, verbis Cellio praeeunte ardenter, pie, sublatis ad


page 289, image: s321

caelum manibus, ore, oculisque Deum pro felici exitu ex hac vita, orasset: eidemque spiritum suum commendasset: subito et intento in caelos intuitu animam placide Deo reddidit, nulla corporis commotione; die vicesimo secundo Aprilis hora secunda postmeridiana [orig: promeridiana], anno Christi millesimo, quingentesimo, octogesimo septimo, cum vixisset annos sexaginta duos, menses quattuor, ipso climacterico magno: cum docuisset Tubingae annos undeviginti.

Successorem habuit Danielem Moeglinum, medicinae doctorem. Sequenti die, funere indicto, et contione funebri habita cum luctu, tum Academicorum, tum oppidanorum, honorifica sepultura extra oppidum, quo se ad coniugem Tettelbachiam, sine pompa sepeliri praeceperat, terrae mandatus est, vir de Academia et civibus bene meritus. Manu sua in testamento ita voluntatem suam scriptam reliquerat: oratio funebris aut sit nulla, aut panegyrica non sit: sed orator brevissimis historiam vita mea recitet; et deinde tractet locum aliquem communem de sorte hominum et miserii humanis Haec ipse.

Fuit in docendo assiduus, in medendo felix, in disputando acutus: quod indicant disputationes in plurimas medicinae partes, scientissime scriptae et editae; quas etiam Italos mirari constat.

Exstat eiusdem epistola ad Matthiolum, quae apud eundem ultima est libri V. epistolarum.

Eiusdem Vischeri aphorismorum Hippocratis enarrationem brevem edidit filius Hieronymus, anno nonagesimo primo: in quo opere et icon auctoris.

Totum hoc eius curriculum succincte hisce carminibus Erhardus Cellius complexus est: ubi sic,

IPSE VISCHERUS:

Wemdingae natus, studiis sum deditus: hinc me
Argentina colit: sed Neroberga prius.
Inde Tubinga colit: colit inde Lutetia: summa
Laude magisterii dat Witebergae gradum.
Hic arti medicae fundamina pono: Tubingae
Continuo: Italicas inde peragro scholas.
Ex omni instractum me parte Bononia fecit
Doctorem: reducem me Neroberga fovet.
Mox Ingolstadium vocor, accedoque professor:
Obque Fidem statio non placet ista diu.
Hinc Nerolinga vocat: vocat hinc Onspachius Heros:
Moribus, a lustro, displicet aula suis.
Tunc igitur vivis cum FUCHSIUS esset ademptus:
Mi dedit ipsius magna Tubinga locum.


page 290, image: s322

Hic vixi, hic docui, quarti ad confinia lustri,
Hippocratis libros, atque, Galene tuos.
Hic commissa meae curae Res publica: quartum
Magnificus magno Rector honore fui.
Integritas semper, pietas, constantia cordi,
Vera fidesque mihi, relligioque [reg: religioque] fuit.
De studiis, libri: de sedulitate docendi,
Deque fide, auditor, tu mihi testis eris.
De praxi nostra, nostra sanata [reading uncertain: print blotted] ope posset
Testari, illaesa, plurima turba, fide.
E vita, tandem me climactericus annus
Sustulit: et mentem vexit ad astra meam.

Haec de I. Vischero medico ex oratione funebri habita ab Erhardo Cellio P. P. et bibliothecis.

IACOBUS SCHEGKIUS.

IACOBUS SCHEGKIUS in profesto Pentecostes, anno millesimo, quingentesimo, undecimo, natus est Schorndorffii: quod oppidum est Wirtembergicae ditionis, loco plano et amoeno ad Rempsum amnem situm, opere et arte munitum, praecipuum eius ducatus propugnaculum. Ager vicinus cum aliarum rerum ad victum humanum necessariarum, tum praecipue vini generosissimi ferax; quod ab exteris magno emi solet; unde plurimum lucri et civibus et principi accedit. Ingenia hominum illorum, gravia sunt, honesta, acuta, omnium disciplinarum avida et capacia, laborum patientia; ad Rem p. et Oeconomiam gubernandam apta; unde civitas illa optime administratur. Annus nativitatis Schegkii undecimus supra sesquimillesimum a misso mundi Servatore, cum multis aliis rebus, tum praecipue duabus insignis fuit: nuptiis illustrissimi principis Wirtembergici Hulderici, splendidissimis et magnificentissimis: quibus praeter principes interfuerunt trecentae quinquaginta illustres et nobiles feminae: et septem equitum milia: et concilio Pisano a Cardinalibus quibusdam contra furores Iulii 11. Pontificis indicto; quod postea ob metum Iulii Mediolanum, et inde Lugdunum Galliae translatum, a Pontifice mira astutia, indicto alio concilio Romae ad aedem Lateranensem, quod postea Leo, qui Iulio successit, absolvit, elusum est.

Parentes habuit plebeios, sed honestos, pios et opibus recte partis satis abundantes; ut filio necessarii sumptus ad studia non deessent; patre Bernhardo Degen, quod Germanica lingua


page 291, image: s323

et gladium et Heroem significat. Cum autem vulgo idem appellaretur Schegkius: nomen id, quo civibus notior erat retinere filius semper voluit. Erat eo tempore Schorndorffii quidam Ioannes Thomas, doctrina et docendi dexteritate celebris, discipulus summi viri Ioannis Capnionis; qui primus Graecas et Hebraeas litteras in Germaniam intulit, et in Tubingensi etiam Academia aliquot annos docuit.

Illius igitur Ioannis Thomae hic usus est institutione, usque ad annum aetatis suae docimum sextum; sub quo non tantum Latinae: sed etiam Graecae et Hebraea linguae, artiumque dicendi fundamenta ita fideliter iecit; ut ad scholas publicas aptus iudicatus: et Tubingem missus mox sequenti aetatis anno decimo septimo, Christi autem post sesquimillesimum [correction of the transcriber; in the print sesquillesimum] vigesimo septimo in angaria Pentecostes, primam honorum Philosophicorum laureolam cum summa approbatione et admiratione praeceptorum sit adeptus. Decano Iacobo Kalto Constantiensi; qui postea in Tubingensi schola iura publice magna cum laude aliquot annos docuit, et inde iudicii Imperialis, quod nunc Spirae Nemetum, assessor fuit integerrimus; quem Schegkius semper praeceptorem summa veneratione coluit.

Exacto vero non integro biennio, alterum gradum quem magisterii vocare solemus, est consecutus; et primo loco habitus dignus, ipso die Polycarpi, qui est Ian 16. conferente illos honores Dec. M. Mart. Kuegelin Burckenfeldensi. Admirabantur omnes in hoc adolescente, non modo peritiam trium linguarum; quod tum miraculi loco habebatur; et cognitionem rerum Philosophicarum supra aetatem: sed etiam gravitatem morum singularem; et modestiam valde amabilem; qui etsi aequales suos omnes longo post se relinqueret intervallo: nemini tamen, qui alias morbus adhaerescere solet excellentibus ingeniis, sese praeferebat: sed cum omnibus ita vivebat: ut ipse sibi illos aequales esse iudicaret; hi vero contra existimarent, rectissime se facere; si tamquam praeceptorem ipsum, propter eximiam eruditionem, observarent.

Quibus moribus et institutis id est consecutus: ut nihil ambiens, cum ageret annum aetatis vigesimum, vix revoluto integro anno post secundam lauream; ultro ad duas satis difficiles lectio nes publicas, unam Latinam Bucolicorum Virgilii, alteram Graecam Theognidis vocaretur a senatu scholae Tubingensis; quibus lectionibus quanta fide, diligentia et industria praefuerit: ut alia taceamus testatur Theognis, eo tempore ab ipso eleganti carmine Latino expressus, quem postea emendatum in publicum emisit.

Cum trienium integrum linguam Graecam et Latinam, et quaedam etiam Philosophica docuisset: et gravitate vitae atque modestia omnium sibi favorem conciliasset: Rector contubernii est factus anno aetatis 23. qua aetate cum alii nondum se ipsos regere possunt, propter


page 292, image: s324

consilii imbecillitatem, animi affectus turbulentos; ipse magnam partem iuventutis scholasticae prudenter gubernavit: et illud collegium quinque amplius annis ita moderatus est; ut constet numquam adolescentes diligentiores, et modestiores fuisse. Totum quinquennium postquam magister factus, studiis Theologicis tribuit, auctore Leonhardo Currero, Theologiae Doctore tum celeberrimo: et Parocho Schorndorffiensi; quem ipse in omni vita fecit maximi; et etiam senex Dominum suum, honoris causa appellare est solitus. Theologiae itaque Scholasticae, quae tum sola florebat, diligentem operam dedit, Thomam Aquinatem et Scotum eius disciplinae principes; plerumque coniungens: quibus ut sincerioris Theologiae cognitionem, propter iniquitatem temporum et Romam Pontificis tyrannidem, defuisse non ignoramus: ita in Philosophia ad miraculum usque doctos fuisse non negant ii, qui iudicare recte possunt. Iulius certe Scaliger, summus Philosophus, Scoti sine honorifica praefatione numquam mentionem facit; quippe quem alicubi limam veritatis appellare non dubitet. Horum igitur lectione frequenti, non solum rerum philosophicarum maiorem est adeptus cognitionem: sed in Theologia, quae tum sola in scholis docebatur, eos fecit profectus; ut pro consequenda in eo studio prima laurea, non sine admiratione illius temporis Theologorum, publice disputarit. Hinc Constantiam profectus sacris initiatus est; petiturus etiam summos in Theologia honores; nisi turbulenta tempora, quae tum inciderunt, ab hoc proposito eum avertissent.

Inde Erhardus Cellius in vita eius ita:

In sacris lustrum trivit; Doctorque futurus:
Iamque illi urbs Constans unxerat ante caput.
Et dissertando iam se studiumque probarat:
Sed rerum impediit discolor omne status.

Novam igitur de ineunda vitae et studiorum ratione deliberationem suscipiens, Iurisprudentiam sibi delegerat. Sed de consilio Wilhelmi Bigotii Galli, qui tum organum Aristotelis Tubingae docebat; et quo cum Schegkio erat magnus familiaritatis usus, ad medicinam se contulit: idque eo fecit promptius; quo maiorem Graecae linguae, et Philosophiae iam erat adeptus cognitionem; quae perfecto futuro medico inprimis sunt necessaria: studia interim Philosophiae numquam deponens, ut qui anno aetatis vigesimo septimo Acroamaticarum Disputationum Aristotelis omnium duobus libris editis, maximam ingenii famam etiam apud exteros sit consecutus.

Anno sequenti circa festum Pentecostes, hortantibus amicis uxorem duxit, elegantia formae, morumque honestate praestantem virginem, Coronam Voglerinam, Chiliani Vogleri, Archigrammatei.



page 293, image: s325

Constadiensii [perhaps: Canstadiensii] filiam, sororem D Chiliani Vogleri IC. Professoris scholae Tubingensis celeberrimi. Cum hac quadraginta septem annos suavissime et coniunctissime vixit: et ex ea tres suscepit liberos, filiam unam Magdalenam, ingenii et corporis dotibus excellentem, nuptam clarissimo viro artis medendi et solidae Philosophiae peritissimo, Doctori Hieronymo Bauschio: Filios duos Davidem et Iacobum Bernardum: quorum ille Iurisconsulti titulos consecutus obiit anno septuagesimo sexto post millesimum, quingentesimum; die decimo quarto Octobris: hic philosophiae et medicinae studiosus, anno aetatis vicesimo tertio, Christi Iesu millesimo, quingentesimo, octogesimo primo, die septimo Iunii, parenti seni est ereptus.

Cum ergo anno Domini millesimo, quingentesimo, trigesimo nono, ante Pentecosten celebrasset nuptias: paucis interiectis mensibus medicinae Doctor est renuntiatus, decimo septimo die Septembris; et explicationem librorum Aristotelis, quos de natura Philosophiae scripsit, usque ad annum Domini quinquagesimum tertium continuavit; interim quoque privatim in Physicis, in Ethicis, in Organo, multa suis discipulis explicans. Animus enim acer quiescere numquam poterat. Etsi autem contemplationibus deditus, medicinam numquam fecit, otium scholasticum semper practicis disciplinis praeferens: non tamen ita se litteris abdidit; ut nihil ex hoc posset ad communem afferre fructum; neque in apertum lucemque proferre. Nam consultus ab amicis, quibus operam suam negare non est solitus, utilissima dedit consilia; et saluberrima remedia, eaque non operosa, sed [gap: Greek word] praescripsit: in inveniendis quidem et investigandis morborum et symptomatum causis fuit sagacissimus: quod et ii qui consiliis eius usi fuerunt, et medici ad quos interdum in obscurioribus et difficilioribus casibus adhibitus fuit, libenter sunt fassi.

Anno vero quinquagesimo tertio, de voluntate principis Wirtembergici Christophori, assentiente senatu Academico, medicinam docere coepit, Liblero tradita lectione Physica: et multos Galeni libros diligentissime explicavit; multa ante ipsum ignorata in medicina patefecit; quod ex paucis quibusdam editis libris intelligitur, et multo magis intelligeretur ex iis si ederentur; qui adhuc apud viduam, nepotes, et heredes asservantur.

Ceterum cum idem princeps Christophorus omnes partes philosophiae Tubingensi in schola accuratissime tradi cuperet; et intelligeret, adhuc praecipuam desiderari; quae manus philosophiae recte a nonnullis dicitur, et [gap: Greek words] , sine qua nihil recte doceri aut disci potest: eius quoque explicationem, volente senatu, Schegkius suscepit, anno Domini sexagesimo quarto, nulla excusatione usus aetatis, cum iam propemodum


page 294, image: s326

rude donandus esset: quippe qui ultra triginta annos docuisset.

Magistratum quoque in illa litteraria re pub. summum, quem Rectoratum vocamus saepe gessit. Atque ita stationem suam numquam deseruit: sed sexagenario maior, duas cottidie lectiones unam medicam, alteram philosophicam, summa diligentia, nulla alia, quam iuventutis scholasticae promovendae cupiditate inductus, obiit; donec tandem decennio ante obitum visu oculorum penitus amisso, eum habuit successorem in utraque schola, quem ipse sibi semper optaverat.

Quamquam autem iam caecus esset: non tamen otio se aut languori tradidit; vel indignis homine docto voluptatibus: sed studia propemodum etiam maiore alacritate est prosecutus; et cogitationibus et meditationibus repetens, ac quasi ruminans, quae antea legisset, non passus est, caecitatem sibi molestam esse: sed iis meditationibus crebro quoque intermiscens ardentes preces, et cum Deo colloquia nihil ad summam animi delectationem sibi deesse sensit. Nepotes, quos statim post mortem filii Davidis, de quo paulo ante, ad se receperat; diligenter in litteris ipse instituit; praelegens illis Terentium, Dialecticam, Physicam, et alia. Multis illis quoque partim medica, partim philosophica dictavit, eo ipse caecitatis tempore; quorum quaedam typis exstant, ut sunt.

Libri [gap: Greek words] .

De calido et humide nativis.

De primo sanguificationis instrumento.

De febribus contra Simonium

De occultis pharmacorum facultatibus.

De Crisibus.

De substantia cerebri.

De syllogismo Apatetico.

Quaedam domi sunt asservata: ut libellus de modis unius et entis, et si quae sunt alia.

De caecitate etiam tantum abest; ut conquestus umquam fuerit: ut cum ophthalmicus quidam repertus esset; qui visum se ei restituturum polliceretur, dixerit: se multa in vita vidisse, quae maluisset non videre: optare ad nonnulla etiam surdum fuisse.

Nemo itaque umquam toto illo decennio vel minimae impatientiae signum in eo animadvertere potuit. Accessit tandem etiam ad caecitatem apoplexia. Sed ne haec quidem in studiis potuit eum omnino retardare. Nam ex illa Dei beneficio et opera generi Hieronymi Bauschii nonnihil recreatus, anno ante mortem, mense Augusto tractationum physicarum et medicarum tomum edidit, septem libros complectentem,

Celebrant Graeci scriptores et laudibus ad caelum usque evehunt,


page 295, image: s327

civem quendam Atheniensem [note: Cynaegiri Atheniensis fortit. Herodot. l. 6. Iustin. l. 2. ] Cynaegirum; qui in nobili illa ad Salaminem contra Persas pugna: navem praetoriam hostium dextra iniecta vi retinuerit; eaque amputata iniecerit sinistram; quam et ipsam cum amisisset, mordicus navem arripuerit.

At non minor fuit constantia huius litterarii militis; quem nec tot annorum caecitas, nec apoplexia, nec in extrema senectute omnium virium defectio, transdare in otium potuit, etiam legitimum et concessum.

Edidit etiam caecitatis tempore, in Topica Aristotelis commentaria eruditissima, longe ante a se conscripta; quae postea illi a Iosepho Hettlero, postmeridianis [orig: pomeridianis] horis annum et amplius lecta et ab ipso emendata, magistroque praelegenti diligenter explicata sunt; e quibus idem ille magister plurimum se profecisse est testatus; ac disputationibus tam publicis quam privatis declaravit.

Cum autem tandem sentiret paulatim minui vires corporis, et adventare mortem: quatriduo ante vocari ad se iussit diaconum Tubingensis ecclesiae, M. Ioannem Georgium Sigvvartum; quem quod philosophica studia cum Theologicis magna cum laude coniunxisset, amavit plurimum; ab eoque, ut antea aliquoties, ita tunc postremo, praemissa brevi et dilucida fidei suae confessione, aut potius priore antea saepe edita, repetita et confirmata, cenam Domini accepit cum magna reverentia. Nam cum propter infirmitatem virium surgere ipse non posset; erigi se et fulciri iussit, et ita mente et manibus ad Deum erectis, fidem suam sumptione sacratissimi coporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi confirmavit; atque ita sequens triduum quiete et placide sine ullius doloris significatione transegit.

Octavo die Maii ad vesperam oppressus somno totam noctem dormivit, nullis vel suspiriis, vel gemitibus editis; et tandem intra quintam et sextam horam matutinam sequentis diei, ex illo somno in vitam aeternam excitatus est; anno aetatis septuagesimo sexto, sortitus exitum facilem; qualis solet esse eorum, qui non vi morbi, sed in extrema senecta ex imbecillitate virium, consumpto humido nativo, morte naturali exstinguuntur, quod admodum paucis contingit.

Sepultus est, comitante funus tota schola, senatu quoque oppidano, magnaque civium multitudine, ad latus templi Septentrionale iuxta duos filios: cum quibus ad archangeli tubam anima beata in caelis exspectat resurrectionem corporis, eiusque rursus coniunctionem ad vitam aeternam.

Martinus Crusius amicum et collegam hoc est epigrammate cum aliis prosecutus:

[gap: Greek section]


page 296, image: s328

[gap: Greek section]

Hoc est:

Terra tuum corpus texit, celeberrime SCHECCI;
Sed tua mens sedes incolit aetherias.
In terris nos, praeceptor carissime, linquis:
Ast iter et nos mox ingrediemur idem.
Nos quoque quo tecum CHRISTO Sotere fruamur;
Viventes animis, hinc quoque corporibus.
Te libri faciunt vivum, carique nepotes
Terris: vis libros perdere nulla potest.

Fuit hic Schegkius omnino ingenio tali, quale Plato in futuro Philosopho requirit: discendi cupidissimo, veritatis amantissimo, et laboris patientissimo. Itaque nullum omnino disciplinae genus est, quod ille non dicimus intactum reliquerit; sed quod non exacte cognoverit, et ita quidem: ut tum laude, si voluisset, publice omnes illas, quae inter praecipuas habentur, et celebratissimas scientias, et philosophiae partes, docere et profiteri potuisset.

Nam Grammaticas difficultates ita puer superavit: ut adolescens utramque linguam in schola doceret [correction of the transcriber; in the print Honeratior] publice: Hebraea vero etiam senex delectatus fuerit. Quantam vero et genuinae Dialecticae, quae ad inveniendam et iudicandam veritatem in omnibus disciplinis, non ad inanem ostentationem comparata est, cognitionem habuerit: testantur et testabuntur semper, quamdiu haec ars florebit, tot egregii in ipsam scripti Commentarii: quibus universum Organum Aristotelis diligentissime et doctissime explicavit. Aiunt magnum illum Melanchthonem, quem fuisse Dialecticum fatentur etiam ii, qui propter religionem illi sunt iniquiores, dicere solitum: non credere se in universa Germania reperiri posse ullum, qui unicam integram paginam in Aristotelis organo recte intelligat. At hic cura, diligentia, labore, ingenii acumine singulari effecit; ut non una pagina: sed totum Organum ab ingeniosis et diligentibus intelligi possit.

Orationes eius fuerunt, quod saepe qui audiverunt mirati fuerunt, sapientissimis sententiis, gravibusque verbis ornatae et perpolitae, cura et vigiliis elaboratae: et potuit propter mirabilem cognitionem omnium rerum, quae caelo terraque continentur, de horridis nitide, de ieiunis plene, de pervulgatis nove dicere.

Poetas omnes Graecos et Latinos cognovit adolescens, et carmen scripsit bonum in utraque lingua; e quibus pauca quaedam,


page 297, image: s329

quae exstant, et doctis probantur, indicant: quid in hoc genere studiorum praestare potuisset: si non natura ad sublimiora fuisset raptus. Quin etiam historiae, quae teste Cicerone, lux est veritatis, vita memoriae, magistra vitae, vetustatis nuntia, minime fuit expers. Ad hanc enim Oratorum dico et Poetarum et historiarum lectionem, si quando remittere animum, et quasi relaxare a gravioribus illis studiis Philosophicis, Medicis et Theologicis, vellet, tamquam in amoenissimos aliquos hortos divertebat.

Nemo enim umquam illum convenire potuit non aliquid agentem, non aliquid meditantem. Quod igitur in aliis non reprehenditur, si ad requiem animi et corporis aliquid tribuunt temporis, etiam tempestivis conviviis, colloquiis, ludis: hoc ille sibi nequaquam concessit: sed mutationem laborum, remissionem esse putabat. Quam obscurae sint artes Mathematicae, quam reconditae, quam multiplices et subtiles, nemo ignorat. In iis omnibus tamen ille ita excelluit; ut illis solis omnem aetatem tribuisse, iudicari non immerito potuerit.

Ioannem Scheubelium accepimus Tubinganae quondam scholae professorem, mathematicum insignem, cuius exstant sex libri Euclidis priores, novo modo demonstrati, et quaedam Arithmetica, valde a doctis laudata ad Euclidis [gap: Greek word] cognoscendas et explicandas, omne suum contulisse studium, neglecta re familiari, At hic in sua unica arte tam excellens, saepe a Schegkio didicit: quod antea ignorabat in demonstrationum [gap: Greek word] . Numerorum scientiam et cognitionem homine esse dignissimam, omnes eruditi fatentur, cuius vis animi omnis in hisce exercetur. Cum vero numerorum scientiam dicimus; non hanc solum vulgarem intelligimus supputandi rationem; quae etsi et ipsa summa laude digna est, maximasque habet in tota vita utilitates: tamen comparata ad illam, quae altius recondita continet, et ea quae Philosophis sunt, quam plebeis calculatoribus notiora, a Socrate apud Platonem vocatur [gap: Greek words] : sed illam praestantiorem et nobiliorem; quae rationibus numerorum declarandis et demonstrandis occupata est. In utraque autem hic excelluit: et [gap: Greek word] ad necessariores vitae usus interdum usurpans; et sublimiorem illam, ex qua altera promanat [gap: Greek words] , ut Plato loquitur [gap: Greek word] .

Socratem admodum senem, fidibus didicisse accepimus. At Schegkius adolescens fidibus et voce scite cecinit; et senex animum suum contemplatione rationum cuiusque harmoniae ad theoriam rerum incorporearum extulit. Doctrinam vero de rebus et motibus caelestibus accurate perscrutatus est: ab eaque ad contemplationem rerum immateriatarum ascendit. Nihil


page 298, image: s330

hic amplificandi causa fingi facile agnoscent et fatebuntur ii; qui in illius scriptis evolvendis non fuerunt segnes.

Haec enim testantur nihil rerum Mathematicarum illi ignotum fuisse: quod quidem dignum iudicarit, in quo elaboraret: ita passim vestigia praeclarissimarum harum artium, in scriptis illius expressa apparent.

De naturae vero obscuritate, quam haec minime illi fuerit obscura non est quod dicamus: cum doctissimis scriptis eam illustrarit. Doctrinam morum et dictis, et scriptis, et vita expressit. His omnibus adiunxit fastigium illud, et culmen sapientiae humanae, quam primam Philosophiam Aristoteles, interdum quod post Physica tradi debeat, [gap: Greek words] , saepe sapientiam, interdum etiam Theologiam, Erasmus alicubi ultra mundanam sapientiam vocat.

Eam solam partem Philosophiae, etsi commentariis editis non explicavit: tamen difficillima [correction of the transcriber; in the print difficilima] et obscurissima quaeque Aristotelis loca, hinc inde in diversis scriptis, ita tractavit: ut nobis quidem videatur, non inutilem navaturus operam, sed studiosis Philosophiae rem valde gratam facturus esse, si quis ea ex libris Schegkii colligat: et, ut ille prout occasiones ferebant, sine ordine suis operibus, tamquam nobiliores gemmas inseruit, secundum ordinem librorum Aristotelis metaphysicorum digerat.

Neque.n. [abbr.: enim] quae apud alios reperiuntur interpretes, aut quae plebeis [correction of the transcriber; in the print plebeiis] in Philosophia viris nota sunt, explicatione sua dignatus est: sed quae alii omnes propter difficultatem intacta reliquissent; et a quibus, tamquam a scopulis, cursum suae interpretationis avertissent, magno et plane heroico animo aggressus est: nec investigationis laborem cohibuit: donec omnes difficultates superasset: et ea, quae omnibus antea ignota fuerant, in lucem et aspectum hominum produxisset. Neque etiam quod ab aliis fieri videmus, interpretes, tamquam auxiliares cohortes, in aciem, sed ingenii sui copias educere solitus est, contra difficultatem, ceu hostium ingruentium exercitum. Et quidem ut suo unius niteretur iudicio, propemodum necessario illi faciendum fuit.

Nam et praeceptoribus et libris in Philosophia bonis destitutus fuit: de quibus ipse quodam loco suorum commentariorum, hisce verbis: Sentio quam sim impar huic muneri, interpretandi Aristotelem: quod tale sit, ut possit opprimere ab omnium ingenuis artibus instructissimum hominem, nedum me, cui a prima aetate nec praeceptores optimi contigerunt: nec librorum tanta copia, qua detrimentum illud sarcirem, cum nimirum plura interdum ex mutis, quam loquentibus magistris addiscere valeamus. Quid enim aut quantum proficiet, qui in talem incidit magistrum philosophiae: qui quoties obscurior aliquis locus occurrat in Aristotele, non se nihil intelligere; sed Aristotelem crassum et Boeotum [orig: Baeotum] hebetemque,


page 299, image: s331

et istarum rerum, quas doceat, non intelligentem dicere ausit?

His incommodis etiam illud accessit, quod alias Academias numquam accedere, per oculorum imbecillitatem, potuerit: propter quod naturae malum, multis in peregrinatione periculis exercitus fuisset.

A puero enim non potuit, nisi propius oculis admota videre; remota vero nequaquam: quod genus hominum Graeci [gap: Greek word] , Latini lusciosos vocant. Itaque ex ipso oppido rarissime egressus est, ne deambulandi quidem, aut sui recreandi causa. Sed cum arderet amore philosophiae, nec domi haberet magistros, nec foris quaerere posset: salutari consilio Aristotelis et Platonis lectionem aggressus, utrumque inter se contulit: tantumque profecit; ut omnes philosophiae partes in Academia Tubingensi, immo in tota Germania, ante ipsum caeno Sophistico misere contaminatas, pristino nitori restitueret: eiusque doctissimis laboribus non Germani soli; sed exterae etiam nationes magna cum utilitate fruantur, et praeceptorem praecipuum agnoscant ac depraedicent. Plura quoque haberemus in Philosophia ab ipso explicata, et forte Metaphysica Aristotelis omnia: si maiorem pro tantis beneficiis, hominum quorundam gratitudinem, et discendi cupiditatem alacriorem esset expertus. Nam cum ex collegis quidam apud ipsum aliquando mentionem faceret librorum de demonstratione; quos in physicis promiserat: necdum publicaverat; ipsumque ad illorum editionem hortaretur, hisce propemodum verbis ferunt respondisse: Cur quaeso publicarem ea, quae nemo est lecturus. Video enim studia accuratiora passim contemni et sophistices nomine traduci: adeoque nos rerum vocabula non quidem amisisse, sed pervertisse. Nam qui antiquis Sophistae, ii nunc soli pro sapientibus habentur: et quos nunc sapientes dicimus, Sophistae ab illis habebantur. Sed haec fatis permittenda sunt.

Tanto autem Schegkii animo pares quoque fuerunt vires corporis, Nam, oculorum excepta imbecillitate, corpore fuit robusto et [gap: Greek word] ; nullis obnoxio morbis; et quod laboribus non frangeretur. Etsi enim studiis semper intentus esset: illaque saepe in multam noctem produceret; fabros etiam antelucanis vigiliis vinceret; atque exercitationibus corporis propemodum nullis uteretur, nisi modicis interdum post cibum inambulationibus in musaeo suo tamen ultra quadraginta annos ita prospera usus est valetudine; ut, propter morbos, docendi munus aut numquam, aut rarissime intermiserit; si quando vel [gap: Greek word] vel [gap: Greek word] , propter commotos nimiis vigiliis humores, laboraret. Hanc autem ad rem non parum contulit, summa in victu temperantia: qua ab ineunte aetate ad extremam usque senectam constanter est usus.



page 300, image: s332

Edita a Schegkio sunt haec in philosophicis et medicis:

Philosophiae naturalis seu acroamatum Aristotelis disputationes: quibus adiecit scholia in locos obscuriores.

Erotemata eius scientiae propria: quae velut epitome sunt praecedentium librorum: in eorum gratiam, qui primum Physicis operam dare incipiunt.

Ex Aristotelis de anima lib. 3 Graecis, et longis Simplicii commentariis breves interpretationes Graece excerpta.

Alexandri Aphrodisei liber de mixtione et causa continente expositus.

Dialogus de animae principatu; in quo Aristotelis et Galeni profert rationes: quibus ille cordi, hic cerebro principatum ascribit. Adiunctus est Velcurionis commentarius in universam Physicam.

De lineis insecabilibus liber Aristotelis Latine redditus.

Theognidis Megarensis [correction of the transcriber; in the print Magarensis] sententiae Latino carmine expressae.

Commentarii in Aristotelis Physica, parva naturalia, et Ethica.

Arriani Nicomediensis de Epicteti Philosophi dissertationibus libri quattuor in Latinam translati linguam annotationibus additis.

De causa continente medicorum liber: quo docet eam esse in morbis, refellens opinionem cuiusdam anonymi, qui eam prorsus in morbis nullam esse contendit.

De demonstratione libri quindecim: qui sint loco commentarii locupletiss. in duos posteriorum Analyticorum libros. Addidit commentaria cum annotationibus et repetitionibus in Organi Aristotelis libros, ad artis partem analyticam pertinentes, in libr. [gap: Greek word] : in libr. [gap: Greek words] : in libr. [gap: Greek words] : in duos Analyticor. priorum.

Commentarii in 7. et 8. Topicorum: quibus perfecta et absoluta definiendi ars tractatur.

De plastica seminis facultate libri tres.

De calido et humido liber unus.

De primo sanguificationis instrumento lib unus. Scripsit et contra P. Ramum: qui ei respondit.

In Theologicis edita suut ab ipso: De una persona et duabus naturis in Christo: ex fundamentis quidem scripturae sacrae: analysi autem philosophica. Ad hoc scriptum [note: Marci Beumleri falco [reading uncertain: print blotted] p. 36. ] fertur Schegkius impulsus a D. Iacobo Andreae; quod Bebenhusii lectum quidem, sed non intellectum: approbatum tam a Brentio, quam D. Iacobo, atque utriusque opera publicatum: paulo vero post, cum orthodoxum esse sensissent, damnatum, suppressum, explosum.

Responsio ad libellum anonymi interpretis libri illius de una persona et duabus naturis in Christo.



page 301, image: s333

Responsio alia ad Simonis Simonii libellum: quo conatus erat librum illum de unione duarum in Christo naturarum refellere: respondetur etiam Thomae Erasto, qui auctor illius anonymi libelli; et ostenditur, Schegkium cum Erasto non consentire.

Prodromus Anti-Simonii: et anatome responsi Simonii ad prodromum.

Anti-Simonius, in quo plures, quam trecenti errores Simonii refelluntur: quibus librum Anti-Schegkianorum referserat.

Apolegeticus oppositus calumniae G. Genebrardi: quod Schegkium Sabellianismi accusarat.

Adversus antitrinitarios lib. 2.

Post obitum eius edidit Sebastianus Blosius, medicus et physicus rei pub. Ulmensis Schegkii

In Galeni libros de arte parva praelectiones.

Prodierunt et Schegkii disputationum medicarum et physicarum libri octo.

Observationum item et emendationum praemessa, viris amicis et doctis oblata.

Tractationum denique physicarum et medicarum tomus unus septem libros complectens.

Desumpta haec de Iacobo Schegkio ex oratione parentali habita [correction of the transcriber; in the print habibita] a Georgio Liblero professore Tubingano: Crusii annalibus: Gesneri bibliotheca, aliis.

THEODORUS ZVINGERUS.

THEODORUM ZVINGERUM Basilea protulit natum anno Christi, millesimo, quingentesimo, trigesimo tertio, die secunda Augusti, patre Leonhardo, cive Basileensi, matre Christiana, operosissimi Ioannis Oporini sorore.

Statim in ipsa pueritia, quid patriae de se exspectandum esset, fecit indicium.

Cum enim in dramate quodam scenico, a Thoma Platero, Felicis patre, publice exhibito, Cupidinis personam sustineret: ita ipse gestuum gratiosa varietate, actionis venustate, pronuntiationis iucunditate, in sese convertit omnium ora, oculos, animos; ut aliis spectatorum prae gaudio lacrimae stillarent; alii suspiriis testarentur applausum; alii cum [note: Ovid. 1 de arte. ] poeta exclamarent:

Ingenium caeleste suis velocius annis
Surgit; et ingratae fert male damma morae.

Celeriter itaque commilitonibus omnibus anteivit: et consilio,


page 302, image: s334

operam, re adiutus a Conrado Lycosthene, Theologo et Polyhistore celeberrimo, vitrico suo doctrinam sibi comparavit invidendam. Parentes ipse quidem habuit angustatum fortunarum: verumtamen cum principem virtutum pietatem ab ineunte aetate coleret, DEUMque vere honoraret: ab eodem ipse rursus honoratus fuit. Itaque adeo prolixe ille [gap: Greek words] ei de rebus ad vitam hanc caducam necessariis prospexit: ut et in Italia et Gallia honeste studiorum causa vivere posset. Et peregrinationis quidem Italicae auctor, suasor, [note: In theatr. Zving. volum. 20. lib. 3. ] deductor ipsi fuit Petrus Perna Lucensis, religionis causa Italia tum exul: quod monumentum Basileae eidem positum hisce docet:

LUMINUM DATORI AETERNO PETRUS PERNA LUCENSIS, CUIUS LUCERNAM TYPOGRAPHICAM SS [abbr.: SANCTISSIMAE]: RELIGIONIS LUCERNA ACCENDIT, ANNO SALUTIS M. D. XXCII. XVI. AUGUSTI PIE DEFUNCTUS HIC [orig: HEIC] CUM IOHANNA VERZASCHA UXORE, BIENNIO ANTE DEFUNCTA ET LAURA F. QUAE DIES EHEU SOLOS XIX. PATRI SUPERVIXIT, SEXAGENARIO MAIOR CONDITUR.

In Italiam ergo profectus hic Zvingerus, Patavii ipsum sexennium auditor fuit Bassiani Landi Placentini, medici celeberrimi, sed misere trucidati, ut [note: V. vit. Curaei, et theatr. Zving. ] alibi indicatur. Successerat is Ioan. Baptistae Montano: et huic Lando acceptum ipse refert, quicquid in se sit; quod vel prodesse aliis, vel imitationi esse possit. Usus est et aliis praeceptoribus, quos ipsemet laudat: ut Victore Trincavella Veneto: Antonio Fracanzano Vincentino: Hieronymo Capivaccio Patavino: Aloysio Bellacato


page 303, image: s335

Brixiensi, experientia et successu magno: Gabriele Fallopio Mutinensi, chirurgiae et anatomiae professore ad miraculum usque perito.

Agnoscit etiam praeceptorem Petrum Ramum; de cuius Logica hoc [note: theatro pag. 1176. ] est ipsius Zvingeri iudicum: Etsi nec in praeceptis, nec in Aristotelis censura cum eo consentio: id tamen dicere ausim; plus ex ipsius Logica fructus percipi posse: quam ex omnibus omnium sophistarum, qui paulo ante nostram aetatem vixere, subtilissimis et argutissimis quaestionibus, summis, compendiis.

In Germaniam Zvingerus reversus, Basileae primum Graecam linguam; deinde Ethicam et Politicam docuit; cum fructu magno discentium, et methodo singulari ac felici. Vere enim erat [gap: Greek word] , et exacte norat modum; quo ingenia, ut fit in multitudine, varia ac diversa, excitanda, alenda, et acuenda sint.

Ad medicinam deinde publice tradendam eadem in Academia vocatus est: in qua cum bono publico et in schola docuit, et extra scholam, aegrotantibus opem tulit. Nam facillimus [correction of the transcriber; in the print facilimus] erat natura; et citra personarum respectum, tam summi quam imi subsellii hominibus suppetias ibat: ita quidem, ut praxis medica plus ei obfuisse, quam profuisse iudicata ab aliis sit; cum ipse pauperibus et tenuioribus gratis facere medicinam solitus fuerit.

Febri populariter anno millesimo, quingentesimo, octogesimo octavo, Basileae grassante correptus; toto morbi, qui undecim dierum fuit, tempore praeclara edidit specimina fidei, spei, et patientiae Christianae: assidue DEUM in spiritu et veritate invocavit: et quanto desiderio vitae aeternae flagraret, carmine illo cygnaeo, ex oda Davidis centesima, vicesima secunda, in ipso fatali lecto a se composito, testatus est. Carmen ipsum tale est:

O lux candida, lux mihi
Laeti conscia transitus,
Per Christi meritum pater
Vitae porta beatae.
Me status revocat dies
Augustam Domini ad domum:
Iam sacra aetherii premam
Laetus limina templi.
Iam visam Solymae edita
Caelo culmina, et aedium
Coetus angelicos, suo et
Augustam populo urbem.


page 304, image: s336

Urbem, quam procul infimis
Terrae finibus exciti
Petunt Christiadae; ut DEUM
Laudent voce perenni.
Iussam caelitus oppidis
Urbem ius dare ceteris,
Et sedem fore Davidis
Cuncta in saecla beati.
Mater nobilis urbium!
Semper te bona pax amat:
Et te semper amantibus
Cedunt omnia recte.
Semper pax tua moenia
Colit: semper in atriis
Tuis copia dextera
Larga munera fundit.
Dulcis Christiadum domus,
Civem adscribe novitium:
Sola comitata caritas
Spesque fidesque valete.

Fiducia igitur in unius Christi lytro constanter collocata et [gap: Greek word] caelestis beatitatis plenus, abiit ad vitam meliorem die decima Martii, anno illo famoso millesimo, quingentesimo, octogesimo octavo. Basilium Amerbachium accepimus audita eius morte, cum gemitu in haec verba erupisse: Piget me vivere post tantum virum: cuius magna fuit doctrina; sed exigua, si cum pietate conferatur. Elatus est funere honorifico, contionem habente I. Iacobo Grynaeo, Theologorum celeberrimo: et monumento epitaphio huius modi honoratus:

TRINUNO S. THEOD. ZVINGERUS BASILIENSIS CUM EX PHILOSOPHIA TENEBRAS, EX ARTE MEDICA HUMANAS MISERIAS DEPREHENDISSET: SUMMI BONI COGNOSCENDI POTIUNDIQUE DESIDERIO ACCENSUS CHRISTIANO PHILOSOPHO DIGNAM MORTIS COMMENTATIONEM


page 305, image: s337

INSTITUIT: VIVENSQUE MORTUUS EST; UT MORTUUS VIVERET. B. ANNOS LIV. M. VII. D. IIX. [gap: greek abbr. for thanatos, which means death] . ANNO CHRISTI CIC IC XIIX. VI. EID. MART.

Alma Fides abiit; Spes indubitata recessit:
Perfruor, intueor: solus Amor remanet.

Obitum viri bene meriti doluerunt passim amici ac eruditi complures; de quibus I. Posthius, affectum suum hisce carminibus testatus:

I.

ZVINGERUS, Basilea,tuum decus occidit; immo
Paeoniae excellens occidit artis honos,
Quid loquor? immo viget sua per monumenta superstes:
Quis tali haud cupiat vivere posse modo.

II.

Qui medicam docuit, medicamque exercuit artem:
Multisque promptus dextra et ore profuit:
ZVINGERUS, rapida combustus pectora febri,
Sua ipse destitutus arte heu occidit!
Nec mirum: contra vim durae et spicula mortis,
Haud ulla profert hortus ullus pharmaca.

III.

ZVINGERO, fugiente anima, dum sedulus adstat
GRYNAEUS, inque spem virum bonam erigit:
Se quoque paene anima sensit privarier. Arcti
Vis tanta amoris, tam potens est vinculum.

Filium reliquit Iacobum, paternae virtutis ac famae certissimum et dignissimum heredem: de quo suo loco dicemus. Privignum item habuit Ioannem Lucam Basileensem: cui fideliter hoc consilium dedit: ob vitae brevitatem studiorum pomeria contrahenda esse; et illud potissimum genus, cui quis non invita Minerva sese addixisset, persequendum: reliqua obiter tantum degustanda, et quasi delibanda.

Scripta quae edidit, ut perpetua erunt ipsa, sic ab oblivione nomen memoriamque auctoris vindicabunt. Sunt autem ea partim historica et philologica; partim medica: et inter illa quidem familiam ducit ingens illud Theatrum: quo totam hanc vitam, et quae humanae sunt considerationis, mira inveniendi felicitate, singulari disponendi industria et dilectu exemplorum ita


page 306, image: s338

proposuit: facile ut appareat, auctorem methodi fuisse, si quisquam alius nunc est, studiosum et artificem summum. Ceterum primus eius operis architectus fuit ille Conradus [note: De quo in vit. Th. Germ. ] Lycosthenes Rubeaquensis, conditione ipsi vitricus, voluntate plus quam pater. Hic igitur cum quindecim annos et amplius in variis exemplis colligendis versatus esset; iamque farrago ipsa ad eam excrevisset molem: ut in tanta varietate et similitudine titulorum, Delio natatore opus esse videretur: de Forma novo operi indenda multum dubitavit: post et aliis edendis occupatus, et post paralysin apoplexia tactus, opus affectum ac imperfectum reliquit. Tum Zvingerus et privata pietate, et publica inprimis utilitate motus, magno animo opus vel chaos potius aggressus, digessit in volumina, volumina singula in libros, hos denique ipsos in suos titulos.

Excitarunt autem ipsum ad immensum et Cyclopeum laborem suscipiendum, cum a prima editione animum haberet numquam deinceps aggrediendi [orig: aggrediundi], munificentia sua Ioannes Christophorus et Elias Weitmoseri domini in Vinckel et Falckenstein. In exscribendis exemplis usus est per triennium et amplius unius solius Basilii Lucii consobrini sui fida et elegante manu. Quae praeterea in Galenum, Hippocratem, Aristotelem, Catonis et Varronis rustica aliosque auctores ingeniose, ut omnia, commentatus sit: fideliter indicant bibliothecae.

Nos epigramma in medicum ac philosophum clarissimum, nostrique seculi Varronem, omittere nolumus; quod eum alloquitur:

Si perfecta tibi vivo quaecumque fuerunt,
Zvingere, hac tecum contegerentur hume:
Ipsum humus haec caperet (dictu mirabile) caelum:
Et tellus quicquid, quicquid et aequor habet.
Quin etiam quicquid gestum terraque marique,
Mundi ex quo fulsit tempore prima dies.
Noluit hoc cui sunt humana negotia curae:
Sed simul et nobis cavit, et ille tibi.
Namque tui melior fruitur pars altera caelo:
Altera vincendae pignora mortis habet.
Illa tibi vero tanto congesta labore,
Scriptis salva manent condita cuncta tuis.

Ex theatro Zvingeri: monumentis Basiliens. contione funebri; Posthii parergis.



page 307, image: s339

PETRUS MONAVIUS.

VRATISLAVIAE Silesiorum natus est Petrus Monavius, familia patricia, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo primo. A puero bonis artibus ac moribus expolitus, statim in patrio ludo praeclara egregiae indolis dedit argumenta.

Exinde ad scholas publicas missus, Philosophiae iuxta et Medicinae studium suum omne dicavit: tantumque in utraque profecit: ut anno septuagesimo octavo, Basilea Rauracorum laurea Apollinea et docturae insignibus, decreto collegii, sollemniter fuerit ornatus.

In patriam reversus artem medicam exercuit tanto cum successu; ut in aulam Augustam evocato, Rodolphi II. Caesaris valetudo et cura corporis fuerit concredita. Eo in officio, sane arduo atque difficili, cum valetudinem regis curare, sit regno salutem praestare, ita versatum accepimus: ut industriam, fidem, ac dexteritatem medendi cunctis probarit,

Verum, ut mors optima quaeque primo tollit: ita et Monavio insidiata est, inque medio honorum cursu ipsoque aetatis flore, archiatrum clarissimum intercepit. Anno enim Christi, octogesimo octavo, aetatis suae trigesimo septimo, necdum completo, die duodecimo Maii mortalibus ereptus, et paulo post nuptialem facem funebrem nactus est. Pragae hoc tumuli honore affectus:

D. O. M. S. PETRI MONAVII VRATISLAVIENSIS PATRICIA FAMILIA NATI, S. CAES. MAIEST. MEDICI, VIRI TRIUM LINGUARUM, ET BONARUM OMNIUM DISCIPLINARUM COGNITIONE CUM SINGULARI PIETATE CONIUNCTA CLARISS. MEMOR. OBIIT ANNO M. D. LXXXVIII. XII. MAII. AETAT. XXXVII.



page 308, image: s340

Immaturam viri ad summa nati mortem doctissimi et optimi quique graviter passim doluerunt: affectumque suum epitaphiis versibus non pauci sunt testati: de quibus quosdam subicere hic [orig: heic] placet.

THEODORUS BEZA AMICO CARISSIMO.

DUM quae sint morbis medicamina certa, Monavi,
Sedulus inquiris; metuens mors ipsa, repertis
Saevitiam ipsius ne posses arte morari,
Servandis intentum aliis, propriaeque salutis
Curandae immemorem, te funere mersit acerbo:
Sed quid si potius sese mors ipsa fefellit?
Suetus enim morbos, non mortem, vincere vivus,
Vita nunc vera sancte moriendo potitus;
Ipsa etiam mortem docuisti morte domari.

NICOLAUS RHEDINGER.

Monavios totum dum conscia fama per orbem
Fratrum vehit par nobile:
Invidit caelum: terrisque migrare, Iacobo.
Petrum, iubet superstite.
Scilicet ut terras alter repleret: et alter
Diviso Olympum lumine.
O fortunatos fratres! quorum unus honori
Terra ambitus non sufficit.

VALENS ACIDALIUS, TALE EPITAPHIUM EI POSUIT.

Vis multa paucis discere, hospes? hoc audi.
PETRUS MONAVUS. clausus hac iacet tumba.
PETRUS MONAVUS: sed sat hoc: sat audisti:
In nomine ipso cuncta iam recognoscis:
Iam pridem in illo quae fuisse cognosti.
Nam fama nulli muta, tuque non surdus.
Venerare tumbam: dic bene, hospes: et gaude,
Rescice [perhaps: Rescisce] et hoc hic, forte quod minus scibas.
Vix plura didicit paucioribus quisquam:
Vix plura quisquam paucioribus discet.

GREGOR. BERSMANNUS.

Te quoque, Petre, colos fatales arte morantem
Sustulit immiti Parca maligna nece.
Non tu corpus eras sine pectore; non tibi lingua
Re sine: verba dabat, nec sine mente sonos.
Una nec egregio manabat ab ore loquella,
Omnigenae promens cognitionis opes.


page 309, image: s341

Par erat ingenio probitas: artemque decorus [reading uncertain: print blotted]
Ornabat comi cum gravitate pudor.
Mota erat his Clotho, pariter miserante sorore,
Stamina cum flecti quae nequit, ecce secat.
Sic igitur, Monave, cadis, crescentibus annis:
Sed vitam pensat laus diuturna brevem.

Fratrem habuit, ut vel ex carmine superiori videre est, Iacobum, Ictum, patricium Vratislaviensem celeberrimum, nec non illustriss. principum Ligio Bregensium consiliarium: de quo [note: In vitis Ictor. Germanor. ] alibi. Fuit Petrus hic philosophus acutus: philologus insignis: [gap: Greek word] ; medicus elegans, humanus, omnique honore dignus: nec parum diu vixit: qui virtutis perfectae perfecto functus est munere.

Tantum de hoc Monavio medico ex vita eius M. S. et dulcamaro Iacobi Monavii.

MELCHIOR GUILANDINUS.

NULLUM esse caelum adeo asperum ac frigidum; ut non et mitia et calida proferat ingeniia: vel huius unius exemplo revinci potest. Is enim sub axe Boraeo in Borussia natus, a teneris ad litterarum studia ita incubuit: ut et in linguarum cognitione, et in disciplinis subtilioribus, atque arte medica excelluerit.

E patria mature progressus, non solum Europam peragravit: sed etiam per mare mediterraneum in alterum quasi orbem [correction of the transcriber; in the print orb m] traiecit; et auspiciis Marini Caballi Veneti, Asiae atque Africae magnam partem perlustravit: atque in Indiam usque penetravit: piratarumque perfidia captus ludibrium iniquae sortis, ferreis catenis ad triremium transtra alligatus, aliquamdiu magno animo exantlavit.

Ea in peregrinatione tantam medicamentorum, quae vocant, simplicium studio ac labore indefesso cognitionem sibi comparavit: ut et apud Italos in admirationem venerit; et horto illi medicorum, qui Patavii est, celeberrimo fuerit praefectus; inque cathedram collocatus medicam, medicinam cum applausu professus.

[note: lib. 3. epist. ad I. [correction of the transcriber; in the print ] Cratonem. ] Scribit Matthiolus (sed ut aiunt falso,) cum in Sicilia et Romae, penuria laborasse tanta: ut aliunde sibi victum comparare nequiverit: quam ex allatis e montibus illis, cum asino baiulo, radicibus. Quod etiamsi factum; tantum tamen abest,


page 310, image: s342

ut vitio verti philosopho Cleanthaeo debeat: ut etiam ad laudem eius et commendationem faciat plurimum. Quid enim honestius aut gloriosius, quam per fortunarum angusta, ad Virtutis et Doctrinae augusta penetrare; et in extrema rerum caducarum inopia, optimarum et sempiternarum copia abundare?

Fatis concessit Patavii, anno millesimo, quingentesimo, octogesimo nono, testamentoque libros suos rei pub. Veneta, et mille scutatos reliquit: cetera Benedicto Aloisio, Georgii, Marci procuratoris filio: cui domui prae ceteris semper carissimus fuerat.

Venetiis etiamnum dicuntur eius libri, multi et sane exquisiti, asservari in Bibliotheca [correction of the transcriber; in the print B bliotheca] D. Marci, capsis ad id confectis

Quod autem poeta in bucolicis de suis pastoribus canit:

Et certamen erat Corydon cum Thyrside magnum:

idem de Guilandini et Matthioli controversia non inepte dicatur. Nam Matthiolus Guilandino varia [note: In epistolis passim. ] impingit arrogantiam, temeritatem, inscitiam in arte medica, calumniandi libidinem invidentiam, imo eo progreditur, ut non dubitet Guilandinum alicubi nebulonum omnium principem pronuntiare. Contra Guilandinus calidior, et aliorum iudicio, suae sententiae fuit pertinacior. Fieri potuit, ut acres et vehementiores [gap: Greek words] alterius animum exacerbarint. Verum ut ut sit; puerile tamen et [gap: Greek word] videtur, sanctum amicitiae ius propter aliquot herbas, earumque nomina dissolvi: quod hodie inter magnos etiam viros infrequens non est: quibus idem fere exprobati posset: quod Cynicus Diogenes, homini amicitiam suam expetenti, saperdam vero (aut, ut alii, caseum) ferre detrectanti dixisse fertur: [gap: Greek words] . Praeterea disputare non est conviciari, aut [gap: Greek word] : sed vel veritatem collatis sententiis eruere, vel erutam illustrare. Non dico, quam absurdum sit, ambitionis et contentionis studio, summam virtutum amicitiam solvere: quae est animorum inter se vinculum, virtutum ac pietatis ratione connexum: quibus salvis, amicitia rumpenda non est.

Scripsit Guilandinus apologiae, adversus Petrum Andream Matthiolum, librum primum, qui inscribitur Theon. Item de stirpibus aliquot, epistolas quinque: et [note: Manucodiata avis Indiae in perpetuo est volatu] Manuco Diatae, id est, aviculae DEI descriptionem.

Est eiusdem papyrus, hoc est, commentarius in tria C. Plinii maioris de papyro capita: accessit assertio sententiae in Galenum, a se pronuntiatae, contra Hieronymum Mercurialem. Idem Guilandinus in apologia iustum [reading uncertain: print faded] se aliquando volumen, de omni materia medica scripturum, est pollicitus, nec non in universum Plinium commentarios. Eiusdem M. [correction of the transcriber; in the print ] S. synonyma plantarum, et coniectanea eruditissima I. Georg Schenck D. Medic. excudenda [reading uncertain: print faded] se typographis tradidisse scribit in suis bibliis Iatricis.



page 311, image: s343

Ceterum cum Guilandinus in herbario Matthioli centum notasset errata: et post quadriennale silentium Matthiolus tantum viginti erratorum defensionem ad I. Cratonem medicum edidisset; idque Guilandino in India tunc absente: suscepit defensionem eius Paulus Hessus, Theologi illius filius, medicus tunc patriae Vratislaviae: post Wittembergae professor.

Peregrinationum quoque suarum commentarios adornavit, rogatu aliorum, Guilandinus: sed illos intercidisse fama est scelere piratarum.

Et tantum de Guilandino ex epistolis Matthioli: Gesneri et Schenckii bibliothecis: chronico chronicorum: aliis.

SEBALDUS HAVENREUTERUS.

SEBALDUS HAVENREUTERUS anno millesimo, quingentesimo octavo, Norinbergae primo lucem aspexit, urbe imperiali, et tum religionis studio, litteratorum patrocinio, gubernationis forma, civium copia artificum ubertate, tum magnitudine ita illustri: ut eum Massilia illa vetusta, aliisque Rebus p. clarissimis videatur posse conferri.

Patrem habuit Georgium, virum honestum, saccharatorum operum confectorem: quo puer ipse orbatus est. A matre femina industria honeste quidem educatus est; sed sumptus ad studia necessarios habere non potuit: quae tamen fortuna a litteris cum minime deterruit, aut retardavit.

In familiam enim Sebastiani a Rotenhan, viri nobilis, ascitus, et patrocinio Hieronymi Ebneri et Baumgartneri adiutus, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo septimo, Wittembergam venit; ubi tum alios, tum inprimis Lutherum et Melanchthonem publice audivit; et privatim saepe adiit: insignibus etiam tum philosophicis ac medicis, Melchiori Fendio et Ioannis Velcurioni operam dedit: aliisque ita sese cum in studiis tum moribus probavit: ut et amarint eum plurimum; et Decano Alexandro Alexio Scoto, philosophiae magistrum anno trigesimo quarto crearint; et edendis quibusdam operibus praefecerint.

Ibi cum a nobilibus quibusdam Boiemis occasio ei praeclara visendae Italiae atque Galliae offerretur: maiorem pietatis, quam suae utilitatis rationem habuit; sedem alicubi fixam sibi quaerendam arbitratus, ubi matrem viduam, aetate gravem, secum habere et sustentare posset.



page 312, image: s344

Wittemberga igitur Tubingam sese contulit: ubi patrono Ioachimo Camerario, primo Rector, ut vocant, Contubernii est factus: postea et Ethicae illi atque Dialecticae professiones demandatae fuere.

Verum cum in eo studiorum genere senescere non constituisset: medendi totum sese scientiae dedit: in qua cum studio incredibili aliquot versatus annos fuisset; eo progressus est; ut ad XVI. kal. Octobr. anno trigesimo nono, post millesimum quingentesimum, a numquam satis laudato medico et philosopho Iacobo Schegkio, docturae titulo ornatus fuerit. Paulo post, cum Ioachimus Camerarius ad thermas, ut vocant, plumbarias sese conferret; et Argentorati convivio a nascente tum schola exceptus, nullum medicinae et physicae ei esse professorem audiret; Havenreuterum ea fide diligentiaque commendavit: ut a Rei pub. illius Senatu et Scholarchis accersitus, non medicinae solum professor, verum etiam urbis physicus designatus fuerit.

Itaque relicta Tubinga anno quadragesimo, die Novembris decimo Argentoratum venit: qua in urbe scholae octennium, civitati ipsos quadraginta novem annos, cum docendo tum consulendo ea inservivit dexteritate, diligentia, industria: ut carus Senatui; acceptus Ecclesiae ministris; scholae professoribus iucundus, probatus civibus; expetitus a nobilibus, baronibus, comitibus, principibus vicinis et remotis fuerit: bonique medici exemplum exstiterit.

In docendo diligentiam raram, in curando fidem singularem praestitit. Erat in ipso praeter doctrinam insignem, ingeniique vim miram acre iudicium; nec consultus, ubi in mentem forte venerat, medicinam aegris: sed et morbi ante genus diligenter inquirebat: et valentis considerabat consuetudinem: et corporis naturam cognoscebat.

Deinde sedulitas atque fides incredibilis; ut cum urgere necessitas, ac vitae imminere periculum aliquod videretur; etiam senex iam factus, non vocatus, bis terve interdiu, non raro intempesta etiam nocte, aegros inviseret; Galeni hac in re verum se discipulum professus; quem saepius die nocteque ad eosdem aegros accessisse; pernoctare cum illis interdum; domum denique suam curandos deducere solitum fuisse legimus, cum familiae et ministrorum ei suspecta fides esset. Neque hic vel popularem est auram venatus, vel sectatus aurum; sed ab omni prorsus habendi, ut et gloriae alienus cupiditate fuit. Longe diversus a Melampo quodam medico, qui pro Argivatum mulierum curando furore, dimidiam regni partem poscere non dubitavit; fratri quoque suo Bianti tertiam regni partem impetravit.

Iuniores paterno est amore ac favore complexus; suoque et consilio et auxilio iuvit prompte: a tenuioris conditionis atque


page 313, image: s345

fortunae civibus, parum; a studiosis pauperculis, aut alias litteratis, nihil plane sostri loco accepit: ut quod de Colma et Damiano, Pantaleone Nicomediensi, Alexandro Phryge, medicis praestantissimis, sed [gap: Greek word] , Eusebius aliique referunt: de Havenreutero quoque affirmari merito potuerit. Erat praeterea in ipso timor DEI [gap: Greek word] ; gravitas morum et sanctitas; iustitia in omni officio: prudentia in omni consilio: in egenos liberalitas prolixa; suae etsi nonnullis interdum nimia videretur: intermissa tamen ab ipso fuit numquam.

In hac pietate et temperantia vitae ad annum usque octogesimum primum progressus est; ita quidem ut et sano corpore, et mente firma [reading uncertain: print faded] et integris sensibus uteretur, eaque in re cum medicorum coryphaeis Hippocrate et Galeno conferri possit: quorum ille Larissae annos natus centum et [note: Alii centum et novem. ] quattuor excessisse e vita hic centum [note: Suidas auctor est, tamtummodo annos vixisse septuaginta. ] quadraginta vixisse annos, solaque defecisse senectute dicitur.

Nec in postrema vitae eius felitate [perhaps: felicitatis] parte illud ponendum est: quod uxores nactus est, ut ille ait, bonas, bonis prognatas, et vere mariti sui coronas; Annam Koenigin, Ioann. Icti filiam, Margaritham Becheriam [correction of the transcriber; in the print Bechereriam], ex honesta Becherorum familia: Annam ab Odrazheim: Ioannis XIII. viri Argentorati filiam; Apolloniam Ruelinam, quam viduam duxit ingravescente aetate, quod prioribus maritis omnis fidae uxoris gravissimis in morbis praestare eam officia animadvertisset: Annam denique a Druckheim, e consulari familia oriundam.

Amicos praeterea omnes prope sui saeculi doctos viros habuit: expertus est promtam clementiam episcopi Argentoratensis; Erasmi Georgii ducis Lunaeburgensis et Brunsvicensis; Philiberti Marchionis Badensis gratiam prolixam: benignos et munificos in se sensit comites et barones; inter nobiles vero plurimos.

Absumtus tandem est tardissima senectute; ut leni languore atque sopore, cum quadam quasi naturae voluptate, ipsa corporis dissolvi coagmentatio visa sit. Contigit ei beata haec [gap: Greek word] anno Christi millesimo, quingentesimo, octogesimo nono, aetatis, ut diximus, octogesimo primo. Elatus est funere amplissimo, memoria meritorum apud bonos aeterna relicta.

Filium itidem reliquit Ioannem Ludovicum, philosophiae ac medicinae Doctorem, nec non physices et organi in Academia Argentoratensi professorem, scriptis clarum scholaeque illius lumen et ornamentum.

Praeter disputationes pater pauca edidit: sunt tamen eius doctrinae, candoris, et industriae testes viri egregii quam plurimi, qui docentem audierunt.

Sunt et [gap: Greek words] medica, ob doctrinam atque methodum longe utilissimam luce digna millesimo, quingentesimo octogesimo


page 314, image: s346

nono, aetatis, ut diximus, primo et octogesimo. Elatus est funere amplissimo, memoria meritorum apud bonos aeterna relicta.

Haec de Sebaldo Havenreutero ex orat. parentali, quae exstat tom. 2. orat. Melch. Iunii.

IACOBUS THEODORUS TABERNAEMONTANUS.

IACOBUS THEODORUS, a patria Tabernaemontanus dictus: quippe Taberneis montanis oppido in ditione principum Bipontinorum natus: adolescens usus est, uti ipse fatetur, praeceptore Hieronymo Trago, de quo supra: qui corporis curandi studium cum animae cura feliciter coniunxit: id quod eius de re herbaria commentarii testantur. Quando autem plerumque discipuli magistrorum ut mores, ita et studia imitantur ac consectantur: in iis tantum praestitit: ut fidem proverbio illi fecerit:

[gap: Greek wirds]

Initio pharmacopaeum egit in oppido Kronweissenburg. Post in Galliam profectus testimonium suorum in re medica profectuum petiit; ac titulo Doctoris est ornatus. Exinde ad suos reversus medicinam fecit non solum apud plebeios, sed etiam apud principes viros.

Fuit enim a cura corporis Electori Palatino; Marquardo item episcopo Spirensi; cui annis octodecim, et quod excurrit, operam fidemque egregiam [note: Obit ille episcopus anno octogesimo primo, septimo Decembris. ] probavit: Adolpho comiti Nassovio Saraepontano. Egit etiam physicum ordinarium urbis Vangionum, et quod ei assitum, Gymnasii Neuhusiani.

Wormatia Haidelbergam commigravit; ubi et e vivis excessit anno Christi millesimo, quingentesimo, nonagesimo ..... [sic] parens externo matrimonio octodecim librorum: inter quos Ioann. Iacobus, filius natu maximus, medicinae D. primum Lutreae poliatrum egit: postea Haidelbergae Nosocomio praefuit. Periit misere praeceps delapsus ab alta trabe. Alter filius Philippus Iac. M. D. Eberhardo episcopo Spirensi a consiliis medicis fuit: ubi et diem suum obiit.

In medicina facienda pater Theodorus, extra theriacam et Mithridaticum, paucissimis usus est exoticis; domesticis simplicibus contentus: eaque re tantum abest ut officinis offuerit, ut potius profuerit; dum frequentius, etsi minoris, divenderunt usitata ac nota; quam nescio quae ignota, transmarina,


page 315, image: s347

et ex altero usque orbe importata. Idque fieri longe tutius atque utilius existimavit. Nam ut aliam nobis naturam et temperamentum; quam Arabibus, Indis, ac transmarinis hominibus esse constat: sic etiam statuit; DEUM herbis nostratibus, et aliis terra nostra nascentibus, vires indidisse nostris corporibus commodas et familiares: id quod multis se experimentis didicisse affirmavit. [gap: Greek word] itaqe et facilioribus potissimum usus, multos gravissimos morbos depulit. In obsidione Metensi cum in castris [gap: Greek word] ageret, magnam a multis iniit gratiam, quos globis sclopetorum laesos traiectosve, artemisiae saltem pulvere curavit.

Ceterum diris tantum non devovit medicinae illas pestes, empiricos, Iudaeos medicastros, chirurgos et chymicos [correction of the printer; in the print clymicos] imperitos, quos vernacule Sudler / Hampies / Heckkenartzte/ solitus fuit appellare: aniculas item et omnia incantamentorum genera ae superstitiones: de quibus historiolam ipse alicubi [note: In herbaris suo sub titulo, dens leonis. ] recenset eiusmodi. Rotvillae oppido vetula quaedam diu ex oculis laboravit. Huic amuletum, membranae inscriptum, datum fuit: quod illa de collo suspensum gestavit: unde paulo post dolore et cruciatu omni est liberata. Audito hoc alia vetula itidem ophthalmia laborans; copiam illius amuleti petivit. Id cum altera praecise denegaret, ac non nisi describendum se concessuram diceret: accepit ista, ac scholastico puero pauperculo, ut in membrana describeret, promissis aliquot nummulis, tradidit. Qui cum aperuisset; variosque saltem ductus linearum offendisset; additis verbis quibusdam barbaris, quae assequi non poterat: scripsit tamen, ne mercedulae faceret iacturam, haec vernacula: der Teuffel stech dieser alten Frawen die Angen auss/ und scheiss ihr in die lucken/hoc est, diabolus huic vetulae oculos eruat, et in lacunas cacet. His schedam complicat, vetulaeque illi reddit: quae rata se apographum verum habere, id de collo suspendit, ea spe freta brevi se quoque dolore omni liberatum iri. Et sane eventus spei respondit cum omnium admiratione. Verum re deinceps patefacta, muliebris superstitio omnibus ludibrio fuit. Nimirum ita diabolus, Deo permittente et hominum impietatem puniente, superstitiones alit, et magica remedia confirmat: a quibus vere pius Christianus serio abstinebit: et illud Mantuani, medici Christiani, sequetur: Medicus non consulet ea, quae in perniciem vergare [reading uncertain:?] animarum. Melius est enim nos semper aegrotare, quam cum DEI contumeliis sanos esse.

In nostrum denique Theodorum, medicum elegantem et pium, exstat cl. v. Pauli Melissi epigramma eiusmodi:

Herbas Daedala quas humus virentes


page 316, image: s348

Diversa in regione procreavit:
Non solum, Theodore, largus offers
Cunctis; verum etiam docens abunde
Vires tot medicaminum recenses,
Aesculapius alter, aut Apollo.
O quantum est! hominem salubritatis
Auctorem esse homini Deum medendo.

Posteritati elacubravit parens Theodorus Herbarium copiosissimum; vivis herbarum, fruticum, florum, frugum et aliorum additis iconibus: cum eorundem qualitatum et virtutum explicatione, [note: Triginta sex annorum. ] longo usu ac labore congestum: in quo ultra tria milia sunt simplicium: idque est ab aliis auctum et locupletatum.

Descripsit idem et libro vernaculo, cui titulus Wasserschatz/ acidarum in Germania, et thermarum historiam, cum methodo utendi illis variis in morbis.

Occasionem huius thesauri aquarum conscribendi et congerendi [note: Theodor. in thesauro aquarum c. 3. ] praebuit ei propriae valetudinis infirmitas. Baccarae enim, in Lotharingia, venenato potu infectus fuit: cuius reliquiae cum statis annorum singulorum periodis recurrerent: acidularum Schvvalbacensium, in Hassiae territorio, usu, tandem eo malo fuit levatus.

Est eiusdem Tabernaemontani methodus certa curandi morbum lateralem: et alia, curandi pestem.

Consilium item de curanda febri pestilentiali, cum dolor capitis et similibus symptomatibus.

Practica itidem de cavenda peste, tam adultis, quam iunioribus, tam pauperibus quam divitibus accommodata: et si quae alia, in elenchis librorum inquirenda.

Nobis sufficiunt haec, speramus et lectoribus benevolis: quae collegimus ex scriptis ac operibus ipsius Theodori: nec non ex schedis M. S. et bibliothecis.

LEVINUS BATTUS.

FUIT LEVINUS BATTUS Henrici Smetii consobrinus: utpote natus ex Bartholomaeo Batto et Martina Bissota sorore Gatharinae [perhaps: Catharinae] Bissota, quae mater illius Smetii. Hausit primam mundi huius lucem anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo quinto, mense Decembri. In prima pueritia usus est institutione Ioannis vel Iani Othonis, a quo et Latinae et Graecae linguae primordia accepit.

Inde Antverpiam deductus cum Ioan. Stadio vixit, eoque


page 317, image: s349

monstrante Mathematices elementa percepit. Hic cum biennium exegisset, Rostochium adiit, ibique sollemne suum obtinuit: totidemque annis completis Wittembergensem in Academiam, uberioris ingenii cultus capiendi, et inprimis magni Melanchthonis Phoenicis nostratis visendi causa, se contulit.

Huic cum industriam et profectus suos probasset: Philosophorum in ordinem testimonio publico fuit allectus, anno undesexagesimo. Inde ad suos reversus privatim Mathesin docuit, quod cum Senatui illius loci innotuisset, pubice eandem disciplinam docere est iussus.

Sexennium ea in provincia versatus, bello et peste, duobus atrocissimis hostibus expellitur anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo quinto; inque Italiam profectus et Patavii aliquantisper commoratus, Venetiis Doctor est medicinae salutatus. In patriam ergo ubi rediit, professor Medicinae publicus designatus in Academia illa Rosarum: quo munere functus est sedulo et feliciter tum docendo, tum medendo annis quinque et viginti.

Naturae tandem satisfecit catarrho et asthmate superatus mense Aprili, anno nonagesimo primo, supra millesimum, quingentesimum, Rostochii.

Vixit in gemino coniugio; reliquitque liberos non degeneres, praesertim filium [gap: Greek word] , de quo paulo post. Prior coniux fuit Anna Pegeltana: altera Magdalena Tancariana

Perhibet haec de Batto Henric. Smetius in parentalibus.

HENRICUS BRUCAEUS.

ALOSTUM Flandriae urbs Henrico Brucaeo obvenit patria, in lucem edito ibi sub annum millesimum, quingentesimum, trigesimum primum. Patrem habuit Gerardum, senatorii ordinis virum, et Phoebi [orig: Phaebi] serta nactum, ut Smetius in parentalibus; matrem vero Annam Pissotiam, matronam honestissimam.

Puer Gandavum missus, sub ferula et disciplina Simonis, ludi magistri ibidem celebris, tyrocinia artium propaedeuticarum fecit. Ut primum autem ex ephebis excessit in Galliam abiit: atque Parisiis studia est persecutus.

Exacto inibi triennio, Brugis adolescens adhuc ipse aetati tenerae praefuit: sed mox scholastico pulvere relicto in Italiam est profectus, ac Bononiae septennium licet interruptum medicos eius aetatis excellentissimos audivit; praemiumque industriae et laborum


page 318, image: s350

ab iisdem doctoribus tulit, insignibus doctrinae medicae illis ipsis brabeutis sollemni in panegyri ornatus.

Alostum ad suos reversus, tum medicus urbis, tum rei p. senator est lectus: atque tam arte sua, quam consilio cives suos iuvit. Ibi tum etiam cum anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo quinto, Alexandro Tarnesio filio Octavii ducis Parmae et Placentiae sponsa Maria cum gynaeceo adduceretur: Brucaeus classi fuit additus; qui a cura valetudinis sponsae et gynaecei esset.

Sexennium itaque Alosti cum onus medendi sustinuisset; evocatur a principe Megapolitano; ut Rostochii et mathesin et medicinam publice doceat atque exerceat.

Hac in Academia viginti quinque annis mathemata frequenti auditorio explicavit: et medicinam magna cum laude factitavit: donec ex apoplexia febrim continuam secuta, sexagenario maior placide spiritum DEO reddidit, anno millesimo, quingentesimo nonagesimo tertio, die quarto Ianuarii. Henricus Smetius, eius ex Pissotia cognatus, hoc ipsum in parentalibus elogio ornavit. Fuit inquit, Brucaeus:

Vir probus, humanus: vir candidus, officiosus,
Natura lepidus, sobrietatis amans.
Moribus ingenuis, affabilis, ore diserto,
Commiserans inopes, hostis avaritiae.
Attamen oeconomus prudens, et promptus amicis,
Munifico studiis, pauperibusque animo.
Iustitiae cultor fideique, et pectore fortis,
Acris iudicio, consilioque potens.
Dignus Neliden qui Nestora vinceret aevo:
Gloria Pissotae non moritura domus.

Scripsit de motu primo libros tres: et alia, ut idem Sentius:

Ingenii praeclara sui monumenta reliquit;
Quis [orig: Queis] decus haec aetas, posteritasque dabunt.

Henricus Smetius medicus et philol. in parental.

IOANNES SCHROETERUS.

VINARIAE Saxonum honestissimo loco Ioannes Schroeterus natus est, sub annum decimum tertium saeculi decimi quinti parente Petro, consule ibidem; matre vero e Dietziorum florentiss. familia oriunda; affinitate inter alias cum Gregorio Pontano IC: iuncta.

Puer primum in patria schola, deinde in Naumburgensi, longe olim lateque celeberrima, ita studiis invigilavit: facile ut animadverti


page 319, image: s351

a cordatis posset: quaenam ab illa herbescentis indolis teneritate seges aliquando esset exspectanda.

Cum ergo primam aetatis partem in optimarum artium studio non sine fructu, exegisset: Wittembergam abiit; ibique doctissimis viris operam dedit, non in deliciis, non in ludis nugisve vernum adolescentiae tempus consumens.

Exinde, ut sitim scientiae expleret, alias etiam regiones adiit: et cum idoneus iam ad docendos alios videretur: praefuit aliquamdiu scholae Stambsensi, in Rhetia, aut ut alii, in Norici parte ea; quae vallis O Eni hodie nominatur. Hoc in munere ita se gessit: ut et singularem industriam, et morum honestatem omnibus approbarit.

Sed cum ipse ad maiora rectis studiis contenderet, initio anni quadragesimi tertii denuo sese Wittembergam contulit: ubi sub Luthero, Melanchthone, nec non Iacobo Milichio, Erasmo Reinholdo, et aliis, summa industria dedit operam litteris, brevique tantum in linguarum studio, atque in disciplinis philosophicis profecit: ut supremum honoris gradum in philosophia, cum maxima praeceptorum approbatione, sit consecutus. Testes eius eruditionis inter alia sunt tum litterae Melanchthonis, quibus hunc Schroeterum Philippo Gundelino, Icto Viennensi commendavit: tum libri typis ab eo editi: quorum in censu sunt:

Liber de arte numerandi, quam Logisticam vocant.

Tabulae Astrologicae, docentes qua via praedictiones rerum futurarum facile elici possint.

Tum et aliorum scripta, quae ut elimatiora et veriora in manus doctorum venirent, sua industria perfecit: de quorum numero fuerunt: Commentaria Ephemeridum Andreae Perlachii.

Astrolabium Arithmeticum eiusdem.

Canones astrolabii Stiborii.

Demonstrationes tabularum primi mobilis Ioannis de Regiomonte.

Demonstrationes Albionis: canones eiusd.

Modus proiciendi mortarium Ioan. Voegelini [correction of the transcriber; in the print Vôgelini].

Declarationes tabularum directionum.

Compositiones varior: instrumentor. a veterib. [correction of the transcriber; in the print , ] elaboratae.

Compositio quadrantis, variato horizonte, accommodati ad omnes elevationes. Exierunt haec cum privilegio Ferdinandi Romanor. [correction of the transcriber; in the print ] Ungar. [correction of the transcriber; in the print ] et Boiemiae regis.

Caeterum anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo quinto, Viennam Austriae abiit: atque ad medicos ibi excellentissimos se contulit, Matthiam Cornacem, Ferdinandi Augusti medicum; Franciscum Emericum eiusdem consiliarium; et Wolffgangum Lazium


page 320, image: s352

regium consiliarium et historicum. Horum institutione in addiscenda medicina usus; aliquamdiu ludo provinciali operam suam addixit: inque eo officio, uxorem duxit, viduam Ursulam e Capitonum vernacule Grosshaubt familia: ex qua liberos utriusque sexus suscepit.

Deinde ut ad metam studiorum perveniret; anno undequinquagesimo per Austriam in Italiam iter suscepit: et Patavii sub viris clarissimis, inprimis Ioanne Montano, medicinam studiose perdidicit.

Ex Italia, anno quinquagesimo primo, reversus Viennam; habitis disputationibus; et libello brevi quidem, sed erudito ex Hippocrate, Galeno, et aliis, de praedictionibus edito; omnium iudicio et suffragiis anno sequenti, die secundo Ianuarii, insignia Doctoratus in aede D. Stephani, adeptus est: et postea in numerum professorum [correction of the transcriber; in the print professorem] publice docentium ascitus; neque multo post a Maximiliano, tum temporis Boiemorum rege, in aulam accersitus, medicinae faciendae causa: quod ille munus summa fide obiit, et singulari sollertia administravit.

Quanta autem hic fuerit in existimatione, vel inde quivis videat: quod cum Ferdinandus Augustus, re deliberata, Viennensem Academiam denuo instaurare, et modis omnibus exornare constituisset: hunc unum elegit: qui ruinosa resiceret: vitiosa emendaret: manca absolveret: docendi rationem praescriberet: doctores designaret.

Quamvis igitur illa in provincia et opibus facile cumulari, et maiores ad honores evehi potuisset: sua tamen res utilitate publica habuit posteriores, et ab illustrissimo principe Ioanne Friderico, Electore Saxoniae, revocatus in patriam; haud invitus paruit: atque Saxonicas in regiones, Austria relicta, non gravatim se recepit.

Et quamvis interea dum ad iter ipse se accingit, elector vi morbi [note: [gap: greek abbr. for thanatos, which means death] 1554. d. 3. Martii. ] oppressus ante fuit: quam Schroeterum audire aut videre potuit: tamen ubi advenit: et professor in Ienensi Academia, et ducum Saxoniae archiater est designatus.

Ut autem [gap: Greek word] , quod Graeci proverbio dicunt, [gap: Greek words] : ita tum temporis apparuit vel maxime: quantum ille cum voluntatis et studii, tum industriae et facultatis ad omne officium suum, et ad tuendam litterariam rem pub. afferret.

Ac principum quidem incolumitas quantopere ei curae ac cordi fuerit, vel ex eo intelligi potest: quod affecta nonnihil principis Ioannis Friderici secundi valetudine; non solum ipse salutaria adhibuit remedia; et noctes diesque ipse praesto fuit: verum etiam, ne quicquam omisisse videretur eorum; quae ad recuperandam sanitatem facerent: longo et difficili itinere bis in Italiam profectus est; partim ut excellentissimorum in Academia


page 321, image: s353

Patavina medicorum sententias cognosceret: partim ut principi suo ad Aponenses thermas abituro [correction of the transcriber; in the print abitruo] a Laurentio Priolo, Venetorum duce, salvum, ut vocant, conductum impetraret. Quam legationem ita obiit: ut a medicis Patavinis doctrinae excellentis, a Venetorum duce, insignis prudentia, [correction of the transcriber; in the print ; ] a suo principe fidei ac diligentiae laudem, reportarit.

Ad Academiam autem Salanam ut veniamus: in ea ille stabilienda, amplificanda, et illustranda, nihil reliquum fecit. Primum enim simulac eo venit; idonei doctores ut undique conquirerentur, magistratui auctor fuit: inter quos et cl. vir Matthaeus Wesenbecius I.C. et Ianus Cornarius et Laurentius Hiel medici, accersiti fuere. Deinde idem effecit: stipendia ut sic satis ampla professoribus assignarentur: quorundam vero, praesertim Theologorum, augerentur. Denique et sceptra Academiae ut essent argentea et deaurata: sigilla item et reliqua supellex pretiosa; et ministro Academico salarium annuum: ipse a magnifica suorum principum munificentia impetravit.

Cumque oppidum ipsum non satis esset instructun: ut excipiendis hospitio honesto adolescentibus, ad Academiam recens plantatam, ex variis Europae provinciis, confluentibus sufficeret: non modo ut collegium, Musarum hospitium, exaedificaretur, sumptibus et liberalitate principum, elaboravit: sed et ipse suo aere multas aedes ad habitandum commodas, exstruendas curavit: aliosque idem ut facerent; suo et exemplo et voce invitavit.

Ab illo tempore non tantum apud principes Saxoniae archiatri munere functus est: sed etiam professorem egit publicum: quem, ut choragum ordinis scholastici, collegae venerari; studiosi iuvenes vereri; omnes admirari, et amore complecti non destiterunt. Nam et docendo fideliter; et consulendo prudenter; et agendo graviter; ita de Scholastica Re pub. est meritus: ut eius gloriam nulla umquam inobscuratura sit oblivio, quamdiu vestigium aliquod illius SALANAE, ad posteritatem exstiterit.

Ipse enim a ducibus Saxoniae ad Ferdinandum Augustum missus, Academiae Salanae privilegia, ope inprimis Iacobi Ionae [reading uncertain: print faded] procancellarii, et Philippi Gundelini IC. consiliarii, integra impetravit: et eo quidem tempore impetravit; quo id optarent potius boni omnes, quam sperarent.

Ipse Rectoratum eiusdem Academiae primus gessit: et novies postea eundem cum laude obivit. Ipse docuit solide: disputavit acute: scripsit accurate: dubium ut fecerit; plusne eruditionis, an utilitatis commentationibus ac scriptis eius insit.

Medicinam autem per universam prope Germaniam eo successu fecit: ut omnes; qui nostris in regionibus intelligentiam


page 322, image: s354

eius habent, si in unum conferantur, vix cum Schroetero comparari possint: quod verissimum elogium nemini molestum fore confidimus, nisi forsitan iis, qui sibi valde placent sine rivali. Et quod de Francisco Emerico, medico Viennensi celeberrimo; referebat ipse Schroeterus discipulus: idem de discipulo affirmari potest: ipsum simulatque ingressus ad aegrum aliquem, et faciem eius contemplatus esset: incredibili statim mentis sagacitate perspexisse; qualis et affectus vel morbus, et quid porro agendum esset. Ita illi divina quadam ingenii et naturae bonitate ultro id sese offerebat: quod alii magna cura quaerunt, quaesitum vix tandem inveniunt.

Hinc ille multos decumbentes, et ad [gap: Greek words] iam constitutos, reduxit: et [gap: Greek words] lucis huius usura donavit: multos morbos, qui omnem medicinam respuere videbantur, [gap: Greek word] pharmacis feliciter depulit et discussit. Multos aegros, et tantum non animam agentes, sui nominis solum et praesentia sua conspectuque, tamquam [gap: Greek word] quispiam, recreavit, et pristinae valetudini restituit.

His tot et tantis bonis, fortuna, quae tamen raro consistere solet; inusitata quadam fide, et constantia, respondit. Opibus Dei beneficio: affluxit: quamvis colligere multo potuisset maiores: nisi ab omni [gap: Greek word] et [gap: Greek word] fuisset alienissimus: ad honores certe emersit summos. Nam Ferdinandi Caesaris auctoritate, anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo septimo, equestris ei dignitas sollemni diplomate collata est: et tum ipsi, tum ipsius posteris, aditus factus ad omnia privilegia et iura; quae nobilium familiarum propria sunt: adeoque ad feuda, non saecularia modo, sed et ecclesiastica, eaque tum superioris, tum inferioris ordinis. Deinde eiusdem Ferdinandi Augusti auctoritate ac iussu, Patavii, anno septuagesimo nono, in illustri Austriae ac Germaniae baronum aliquot, et plurium aliorum nobilissimorum hominum corona, ipse cum filiis, comes Palatinus est creatus.

Quin et in coniugio felici et fecundo, quae praecipua beatitudinis humanae pars est, liberos suscepit sibi plane similes: ut uno verbo dicamus omnia, qui vere [gap: Greek words] , ut Asclepiadaei quondam vocari solebant, eruditionis, virtutis et felicitatis paternae iam pridem adierunt hereditatem; et non tantum Salanae scholae; sed toti patriae multum profuerunt.

Nam maximus natu filius Wolffgangus iuris Licentiatus, fuit primum Comitum Mansfeldiorum cancellarius: deinde Ioachimi Friderici, archiepiscopi Magdeburgensis et administratoris,


page 323, image: s355

in Salinis Saxonicis consiliarius, immatura morte, anno aetatis trigesimo quinto e vivis sublatus.

Alter Philippus Iacobus medicinae Doct. et professor Ienensis Academiae.

Tertius Ioannes Fridericus, quem ipse singulari affectu prosequebatur, adolescentulus admodum summo Philosophorum honore ob felicissimos profectus est ornatus, ac deinde Doctor medicae artis Basilea, anno aetatis vicesimo primo, renuntiatus. Hic cum Ienae philosophiam Aristotelicam, et medicinam Hippocraticam magna cum laude sua, Academiae ornamento; iuventutis studiosae emolumento, docuisset; anatomen edidisset: commentariis Hippocratem illustrasset: Budissinam Lusatiorum evocatus, patre discessum aegre ferente ac non probante, abiit: ubi cum quinquennium egisset: et reditum ex Lusatia in Saxoniam ad patrem pararet, non sine dolore civium et nobilium eius regionis: filio in terris peregrinante, pater in caelum e terris interea, ut mox dicemus, migrat. De hac eius [gap: Greek word] ita I. Posthius:

O te felicem viridi, SCHROETERE, senecta!
Sentire tanta gaudia
Cui datur: ingenii praestantis acumine natus
Residens cathedra ut publica
Antiqui reseret praecepta obscura magistri:
Stagira quem olim protulit.
Praecepta illa, inquam, senibus vix pervia; lingua
Utraque iuvenis explicat
Egregius, magna iuvenum stipante caterva:
Rebusque de gravissimis
Disserit utiliter, dum multa recondita pandit
Philosophus et medicus bonus.
Quae patri e nato maior queat esse voluptas?

Tandem cum aliquot ante obitum annis, temperamento, quod ei alioqui natura sat firmum obtigerat, aetate et laboribus fracto, praeter alias molestias crurum etiam tumore laborasset: anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo tertio, aetatis suae octogesimo sub finem mensis Martii, qui senibus fatalis esse solet, asthmate primum tentatus, accedente erisypelate [gap: Greek word] et succedente insuper gangraena, finem vitae suae appropinquare sensit: quem ille non tantillum quidem exhorruit: sed ardentissimas inter preces et assiduam Filii DEI invocationem, animam efflavit: et vitam hanc mortalem cum illa caelesti, quae sola vita nominanda est; feliciter commutavit ultimo Martii: cum Ienae docuisset ultra annos triginta vixisset fere octoginta. Biduo post corpus ipsius, magno Academiae, civitatis, et bonorum omnium cum luctu, elatum atque in aede sacra honorifice est sepultum, contionem funebrem habente D. Georgio Mylio.



page 324, image: s356

Fuit vir vere [gap: Greek word] , et cui semper in votis, quam plurimis prodesse: adeo ut nulla ex re tantam caperet voluptatem; quantam ex sublevatione studiorum eorum adolescentum; quorum conatibus obstaret res angusta domi. Aegrotantibus quibusvis opem eius expetentibus, indefessa sollicitudine, promptissimoque studio praesto fuit omnibus etiam pauperrimis: ac pestis tempore, anno sexagesimo sexto, schola dissipata ipse in oppido substitit: et quos potuit sua opera sublevavit. Itaque quod de patre suo Iosephus Scaliger, idem de hoc Schroetero praedicare vere possumus: SI PRISCORUM ILLORUM HEROUM AETATE TANTA FELICITATE MEDICINAM EXERCUISSET: SUPRA AESCULAPIUM CULTUS FUISSET.

Amicitiam litterariam coluit cum omnibus suae aetatis doctis clarisque viris; non solum in Germania, patria communi: sed etiam extra eam, cum Italis, Gallis, aliis: quod ultro citroque litteris datis testati sunt. Repertae enim sunt ad eum litterae amoris et officii plenissimae; Philippi Melanchthonis, Davidis Chytrei, Pauli Eberi, Andreae Freihubii [reading uncertain: print faded] , Casparis Crucigeri, Ludovici Grempii, Ioannis Fichardi, Francisci Burcardi, Gregorii Pontani, Simonis Schardii, Ioann. Ambrosii Brassicani IC., [correction of the transcriber; in the print ] Conradi Gesneri, Iulii Alexandrini, Thomae Erasti, Matthiae [reading uncertain: print faded] Cornacis, Francisci Emerici, Guilielmi Arragosii, Hieronymi Mercurialis, Iulii Caesaris Arantii, Iacobi Milichii, Wolffgangi Lazii, Theodori Zvingeri, Wolffgangi Meureri, Ioannis Naevii, Casparis Pierbachii, Ioannis Aicholtzii, Casparis Peuceri, Ioachimi [correction of the transcriber; in the print Iochimi] Rethici, Erasmi Reinholdi, Georgii Tanneri, Huberti Langueti, Hieronymi Wolfii, Guilelmi Xylandri, Ioachimi Camerarii, Ioannis Stigelii, Francisci Picolominei, Antonii Persii, Iusti Lipsii, Guilelmi Postelli, Ioannis Oporini, Petri Pernae, Ernesti Voegelini, et aliorum.

In coniugio vixit gemino, primum cum Ursula, Viennae, ut diximus, ducta: deinde cum Catharina, Basilii Monneri IC. et professoris Ienensis, vidua.

Commendavit denique et memoria nominis sui, et Salanam illam Academiam multis ac praeclaris ingenii monumentis, ad posteritatem. Sunt enim in promptu schola ipsius medicae, exceptae ab auditoribus, expetitae etiam ab aliis.

Sunt eius theses plurimae de diversis ac difficilimis materiis propositae.

Est ipsius et luculenta et erudita explicatio de natura contagii et pestis: quam ipse edidit: et eruditi certatim expetiverunt.

Hanc secutus est liber Germanicus de peste, aliquoties tum Ienae tum Lipsiae recussus.



page 325, image: s357

Constat insuper eum integros de peste commentarios instituisse: sed per alias occupationes ac meditationes non absolvit.

Viennae edidit et tabulas illas astrologicas: de quibus supra.

Et typum ex Hippocrate, Galeno, aliisque bonis auctoribus: per quem cognitis ex motu et cursu siderum mutationibus anni, uno intuitu de futuris inde morbis quivis praedicere possit.

Exstat denique in SCARABAEUM gentilitium nobilis Schroeterorum familiae insigne, hoc tetrastichon:

Corporis haud magni volucris Scarabaeus, honore
Alarum fertur par Iovis alitibus:
Teque tuamque domum, SCHROETERE, Heroibus aequat
Ingenium; et toto didita fama polo.

Debentur hactenus de Schroetero narrata Zachariae Brendelio med. D. et profess. Ienensi: parergis I. Posthii: bibliothecae Gesneri, aliis.

IOANNES OPSOPOEUS.

COMMUNEM Ioannes Obsopoeus cum Phoenice illo Germaniae Philippo Melanchthone, habuit patriam anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo sexto, die vicesima quinta Iulii Brettae, Palatinatus inferioris oppido, natus. Pueritiam in patria egit; post iactis primis litterarum fundamentis sub Friderico tertio Palatino Rheni electore, Neuhusium, in Vangionibus gymnasium illustre, anno sexagesimo quinto apertum, venit: ibique praeceptore Fortunato Crellio Italo, philosopho eleganti, usus, tantos fecit progressus: ut dignus habitus fuerit, qui ad publica Academiarum acroateria admitteretur.

Haidelbergae igitur in collegium Sapientiae receptus, cum alios professores, viros in suo quemque studiorum genere summos, tum Zachariam Ursinum, Theologum iuxta et philosophum eximium, qui tunc collegio illi praeerat, sedulo audivit. Anno autem septuagesimo sexto, rebus humanis Friderico tertio, pio et pacifico principe exempto, cum alumni Sapientiae plerique ob religionem dimitterentur: ipse Francofurtum ad Moenum se contulit; et in celeberrimo Wecheli typographeio, cum et Latinae et Graecae linguae esset peritissimus, operam suam duos ipsos annos corrigendis operarum erratis, locavit.

Verum cum ad altiora animus generosus aspiraret; patria relicta, in Galliam Wechelios est secutus: et Lutetiae Parisiorum, ubi bis propter religionem in carcerem compactus, bisque est liberatus sexennium commoratus, medicinae totum se dedidit: in qua tantum profecit; ut ad suos per Britanniam, Bataviam,


page 326, image: s358

Zelandiam, reverso medicinae Physiologices professio fuerit Haidelbergae demandata. Hoc in munere dum versatur; accidit ut Fridericus IV. elector Palatinus, Ambergam, superioris Palatinatus metropolin, abiret, quo cum Ioannes Posthius, archiater Palatinus, sequi, ob valetudinem sequiorem, non posset, Opsopoeus, illustrissimi principis arbitrio in illius locum electus est. Amberga autem cum primum domum reversus esset, aegrotare incepit; eoque morbo anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo sexto, die vicesimo tertio Septembris, stylo veteri, exspiravit; ubi per septennium egerat professorem botanicum.

Fuit Philologus et medicus peritus, cuius exstant Hippocratis Coi medicorum principis, Iuramentum, Aphorismorum sectiones octo: Prognostica Porrheticorum libri duo: Coaca praesagia: in quibus Latinam versionem plurimis locis emendavit: superfluentem amputavit; deficientem supplevit: Graecis vocibus interdum pro Latinis, sed ambiguis substitutis.

Tum e Celso optimo et fidissimo Hippocratis interprete, quaecumque sparsim in suos libros retulerat, excerpsit: denique varias ex Galeno, Erotiano, et M. S. codice lectiones depromptas adiecit.

Exstat in eum tale Ioannis Posthii Germersheimii et archiatri Palatini epigramma:

Bretta dedit magnum ingenio et pietate Philippum,
Qui fama Eois notus et Hesperiis;
Illa eadem te, Iane, tulit felicibus astris,
Hippocrati ut ferres ingeniosus opem.
Cuius scripta fere in tenebris neglecta iacebant;
In lucem studio nunc rediere tuo.
Istis macte animis: debetur prima Philippo,
Altera tu patrii es gloria, Iane, soli.

Fratrem reliquit Simonem, anno septuagesimo sexto, in festo Epiphan. posthumum natum, patre mensibus duobus ante peste exstincto. Puer a matre pia, e Francia orientali in Palatinatum per matrimonium traducta, religionis orthodoxae studiosissima femina, primum patriae scholae magistris erudiendus est traditus: post a fratre isto Ioanne Haidelbergam vocatus, in paedagogeo Electorali pietatis et artium iecit fundamenta. Inde ad publicas admissus lectiones, Academicisque honoribus ornatus, cum ingenii polleret acumine, gravioribus id medicinae studiis, fratris exemplo, excolendum putavit.

Philosophiae igitur probe locatis fundamentis, sine quibus de Galeni sententia, nemo medicus bonus dici potest, Haidelbergae et Marpurgi sedulam medicis operam dedit.

Postea uberioris medendi facultatis comparandae causa in Italiam se contulit: ac Patavii biennium amplius magni nominis medicis, virisque experientissimis, praeceptoribus usus


page 327, image: s359

Hieronyme Fabricio Aquapendente, I. Thoma Minadoo, Hercule Sassonia, Aemilio Campilongo, Francisco Campana, Iulio Casserio, et aliis, ad scientiam medicam fecit accessionem praeclaram.

Ipse praeter reliquos commendavit Aquapendentem senem, a quo ad aegros, quos curabat, humaniter fuit admissus: et Minadoum virum admodum comem, quem in Nosodochia cum aliis ad aegros visendos fuit secutus.

Ante reditum in patriam ex Italia, Nosocomia, hortos, viridaria, pharmacopolia praecipuarum Italiae urbium perlustravit: et inprimis chirurgiae corporumque sectionibus diligentem operam navavit.

Insigni ergo scientia ac peritia auctus domum revertitur: ubi doctor renuntiatus in aula, in urbe et extra eam in locis finitimis, medicinam, cum approbatione omnium ordinum, factitavit: qui ingenii eius acumen, medendi peritiam, fidem, felicitatem, morum amabilitatem ac suavitatem, cum [gap: Greek word] coniunctam Christiana, uno ore laudant laudabuntque.

Anno deinde sexcentesimo, decimo quarto, in professorum medicorum Haidelberg. numerum cooptatus: rector Academiae anno decimo septimo creatus: et tandem D. Wolfgango Lossio viro et medico doctissimo demortuo, in secundi professoris medici locum surrogatus est: sed quem ipse fatali morbo impeditus, obire non potuit.

Nam cum naturali hepatis imbecillitate laboraret: ex eius obstructione menses fere quinque decubuit: donec variis succedentibus symptomatis diarrhaea, erisypelate, tussi ac destillationibus, mortalitatem cupide et placide exuit, anno sexcentesimo, decimo nono, die quarto Iunii; cum vixisset annos quadraginta tres, menses sex, dies quattuor.

Fuit medicus et ipse elegans: quique magis aliorum, quam suae salutis haberet rationem, et vix umquam animum relaxaret.

Scriptorum, quantum scimus, reliquit editum nihil, aegrorum curatione semper occupatus.

Est quidem pulchrum censendum, et praesenti et futurae aetati prodesse: sed quod coniunctum vix reperias. Alterum enim dum fit, alterum fere omittatur oportet.

Et haec de duobus fratribus medicis ex I. Posthii parergis: oratione et programmate funebrib: Gesneri bibliotheca.



page 328, image: s360

PETRUS FORESTUS.

ALCMARIAE hic natus, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo secundo, parentibus claris; patre nimirum ex nobilissima et antiquissima Forestorum familia oriundo ibique non minima primae aetatis parte in humanioribus litteris consumpta, Lovanium tandem graviorum studiorum causa profectus est. Ibi per aliquod tempus haerentem, nec ullum studiorum genus certum adhuc deligentem, variae cogitationes retardarunt: cum praeter alios pater ipsius Iordanus Forestus ad legum scientiam ipsum adhortaretur. Sed haec cum ipsi difficilima videretur, ob tantam et auctorum et opinionum varietatem; ipseque a litibus, quibus disceptandis dirimendisque iuris cognitio perpetuo est occupata, abhorreret, ea cogitatione abiecta tandem medendi artem, ad quam naturae quodam instinctu propendebat, consectandam sibi proposuit. Noluit tamen eius studium citra patris consensum amplecti. Proinde cum Petrus Nannius, Latinae linguae apud Lovanienses Professor, civis et praeceptor eius, per litteras patri ipsius hoc suasisset; annuit tandem, ac filio, ut pro animi sententia medicinae operam daret, permisit.

Cum itaque animum ad eam artem appulisset; et ex Galeni doctrina intellexisset; omnes ingenuas artes partim ratione, partim experientia comparari: existimavit sibi cum doctissimis et exercitatissimis medicis esse versandum; ut non modo artis theoriam, verum et [gap: Greek word] recte posset adipisci. Quamobrem cum Lovanii quadriennium amplius theoriae insudasset sub Hieremia Brachelio, philosopho ac medico insigni, et aliis haud contemnendis medicis, eo tempore medicandi scientiam ibi profitentibus: tandem Italiam accessit; ut praxin artis a doctoribus peritissimis tam Bononiae, ubi Doctoratus insignia est consecutus, et Patavii; quam Romae, aliisque in locis celebrioribus perdisceret: quo etiam illa, quae apud eos circa aegros observarat, aliquando in usum produceret [correction of the transcriber; in the print producere; ]. Inter praecipuos tum temporis Romae erat Gissibertus Horstius Amsterodamensis magni nominis medicus, cuius non raro in suis observationibus meminit: qui nosocomio Mariae consolationis praeerat: Bononiae vero Benedictus Faventinus, Iacobus Erigius, qui nosocomii mortis, quod vocant, curam gerebat; et inter alios vel primo loco nominandus Elideus, practicus insignis et medicus nosocomii vitae. Patavii vero Andreas Vesalius anatomicorum ille princeps. His omnibus Forestus propter diligentiam ac fidem acceptissimus


page 329, image: s361

fuit. Cum igitur istis in locis apud istos praestantissimos medicos, et alios non minus celebres, annos plures exegisset: aegrotantes non paucos ab iisdem feliciter curatos vidisset: ac simul quae ad praxin spectant studiose observasset: taedere illum peregrinationis porro coepit, ac de loco certo cogitare, ubi vitae reliquum ageret; honoremque et opes ex arte sua honeste quaereret. Quo factum, accedente doctorum hominum consilio, ut relicta Italia in Galliam abiret; in eaque Lutetiam: ubi primum menses aliquot inter amicos et notos medicinam factitavit: cum humanissime exciperetur a Vido Vidio Florentino, regio per id temporis medico, cui ab Italis praeceptoribus erat commendatus.

Neque minus gratus fuit Iacobo Sylvio Professori Regio, cui tum temporis Galenum de facultatibus simplicium medicamentorum praelegenti, quaedam simplicia atque herbas subministravit, quas ipse partim cum aliis viris doctis, partim cum Valerio Cordo iuvene doctissimo (quo cum Romae coniunctissime vixerat; et cui ibidem morienti anno, ut dictum, quadragesimo quarto post millesimum, quingentesimum, oculos compresserat) magno labore diversis Italiae locis collegerat. Verum postea, eodem Sylvio id suadente litterisque commendaritiis ab eo acceptis, Biturigas abiit, qua in urbe annum unum medicinam cum honore fecit.

Tandem patre et amicis crebro per litteras revocantibus, in patriam rediit; ubi civibus suis curandis operam sedulam per duodecim annos dedit. Inde stipendio honesto Delphos evocatus, cum pestis illic grassaretur, annis quadraginta circiter publici medici munus gessit.

Hic diligentia viri in eo vitae genere quanta fuerit, vel imperitum latere nequit. Quisquis enim numerum librorum, quos edidit, contemplatur: eum necesse est indefessum plane ingenium admirari. Qui vero observationes eius attente, et cum iudicio legerit, alterutrum certe [reading uncertain: print faded] ad summae diligentiae famam satis esse, aut tantam negotiorum molem sustinuisse, aut volumina tot scripsisse, procul dubio iudicabit. Hoc loco silere non oportet, primam in medicina lectionem, et orationem pro laude eius, in academia Lugdunensi per id tempus instaurata eum habuisse.

Cumque iam tantum temporis spatium operam suam exteris navasset; civibus suis adhuc nonnihil impertiendum existimavit. Eam ob rem extrema senecta non sine magno Delphensium dolore, domicilium Alcmariam transtulit: Galeni in hoc exemplum secutus, qui cum Romae optimam vitae partem egisset [correction of the transcriber; in the print egis et], ibidemque et honores magnos et gloriam ex arte medica consecutus esset; iam gravis annis in Graeciam suam abiit.



page 330, image: s362

Ut primum Alcmariam venit, certatim expetitus ne minimo quidem civium operam suam negavit. Consilium eius erat, non tantum honore mortis suae et sepulcri patriam afficere; sed re et opera, quod poterat, iuvare. Itaque cum patriae quod debebat, solvisset: etiam animam, quam in ea hauserat, illic reddidit, anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo septimo: aetatis septuagesimo quinto.

Scripta ab ipso relicta sunt haec: liber de incerto urinarum iudicio: quo Uromantes ad perniciem multorum aegrotantium utuntur.

Eiusdem observationum et curationum medicinalium libri triginta duo.

De chirurgia libri quinque.

Item de venenis fucis, et lue Venerea.

De tumoribus praeter naturam cum scholiis: Epitaphia denique in ipsum exstant haec:

[gap: Greek section]

Manibus magni patrui

IOANN. FORESTUS. I. C.

ALIUD.

Noris ut; hospes, ossa quanti marmore
Sub hoc reposta sint viri, sic accipe:
Sunt illa Petri, e gente quem Forestia
Caeli benignior, bono mortalium,
Magni bearat aurae mente Hippocratis.
Hac, artis usu fontibusque Iatricae
Orbi retectis, ceu perenni lumine:
Iam maior annis septuagenario,
Nil mente fractus, hos ut artus exuit.
Desiderat lugetque civem patria,
Aether recepit: quo fide tetenderat,
Fama relicta posteris industriae.
Nunc hospes; quo fata te vocant tua,
Sua gratulatus optimo Forestio.

Praeceptori et amico veteri

PETERUS HOGERBETIUS,

med Hornanus, maerens B. in P.

Ex illustr. Hollandiae et Westfrisiae erdinum Acad. Leidensi.



page 331, image: s363

IOANNES POSTHIUS.

BONO publico Ioannes Posthius primum huius caeli spiritum hausit Germersheimii, Palatinatus inferioris supra Spiram ad Rhenum oppido, anno a Messia exhibito millesimo, quingentesimo, tricesimo septimo, ipsis Idibus Octobris.

Patrem habuit virum integerrimum Ioannem, eius oppidi civem: matrem vero Annam Vilmannam a Zeisheim: quae paucis post partum diebus mortem cum vita commutavit. pater mortuus est, cum filius, quem solum reliquit, tertium aetatis annum nondum complevisset.

Hic cum puer insignia felicis indolis ederet argumenta; annum iam agens nonum, institutioni ludi magistri in patria committitur. Adultior deinde factus mittitur Haidelbergam ad Nicrum in Academiam vetustam et illustrem: ubi Thomas Erastus medicus et philosophus eruditissimus, et Petrus Lotichius, poeta inter Germanos suo tempore primus, aliique permulti doctrina et virtute insignes viri, tunc agebant.

Ibi igitur anno quinquagesimo quarto, postquam subiisset ritum illum, in Germaniae praesertim scholis usitatum, Depositionis, ut vocant, in album studiosorum relatus est mense Maio, rectore magnifico M. Henrico Stolone. Paulo post domum Dionysianam, ut tunc appellabatur, ingressus est: ac inde in collegium Sapientiae primus inter primos eius alumnos [note: An. 1558. d. 11. Nov. ] receptus; ubi magnum illum Melanchthonem, anno quinquagesimo septimo, hospitem elegia excepit: quam, quod luculentum est ingenii adolescentis argumentum, integram lubet ascribere. Est autem eiusmodi:

Clarissimo viro, pietate et eruditione praestanti, Domino Philippo Melanchthoni S. P.

Salve Castalidum decus et lux alma serorum,
Salve Teutonici gloria prima soli!
Sit precor adventus tuus et praesentia felix,
Rebus et eveniant omnia laeta tuis.
Omnibus exspectatus ades vir maxime, cuncti [reading uncertain: print blotted]
Excipiunt merito nomen honore tuum.
Te genuit Clarius; nitidus nutrivit Apollo:
Lactavit proprio docta Minerva sinu.


page 332, image: s364

Vive diu, venerande senex, felicibus annis!
Semper ut humanis rebus adesse queas.

Versus hos coram cum Melanchthoni exhiberet, sequens tetrastichon recitavit:

Clare Vir, et certe meliori digne Camena,
Quae celebret nomen tempus in omne tuum:
Si tamen ipse leves non dedignare cothurnos;
Accipias placida [orig: placidâ] carmina pauca manu.

Accidit hoc adolescentis officium optimo seni gratissimum; ac tum inter alia Germersheimium solum ex omnibus oppidis, a Germania nomen retinuisse dixit: quod ipse saepe esset miratus.

Anno deinde quinquagesimo octavo ab inclyto Philosophorum in Academia Haidelbergensi ordine, eruditionis suae testimonio publico est ornatus, mense Ianuario: sub quod tempus optimus et eruditissimus vir Iacobus Micyllus morte scholae fuit [note: [gap: greek abbr. for thanatos, which means death] 1558. d. 28. Ian. aetat. 55. ] ereptus. Tantum ergo et institutione et familiaritate doctorum ibi virorum annos novem in bonis litteris ac disciplinis profecit: ut cum eruditorum quovis conferri posset. Pronus enim in studia et investigationem rerum naturalium ferebatur: ut erat promptus, sollers, ac vigilans, quique nulli labori parceret; quo posset ad cognitionem [correction of the transcriber; in the print cognitiooem] abstrusioris philosophiae pervenire. Itaque cum nullam elegantioris litteraturae partem intactam reliquisset: peculiari tandem instinctu medicinam elegit, in qua se totum exerceret: quod perfecta eius cognitio scientiam rerum praestantissimarum complectatur.

Huic ut feliciori cum successu vacare posset: Germaniam relinquens, in Italiam iter suscepit anno sexagesimo tertio, Septembri ad finem decurrente. Stimulabatur enim honestissimo desiderio videndi nationes exteras; et conversatione familiari cum doctissimis quibusque animum expoliendi. Quippe ut erat ingenio excitato, alacri, aperto et candido, moribusque commodissimis: nihil nisi arduum, nisi egregium meditabatur et moliebatur. In Italiam igitur profectus, Patavii primum doctissimis in arte medica, cui ipse operam impendebat omnem; sese associavit.

Praeerat ibi tunc horto simplicium Melchior Guilandinus, de quo ante, vir longa experientia, et peregrinationibus in Orientem susceptis, celebris, singularique comitate praeditus.

Cum hoc assidue versabatur Posthius, perscrutans virtutes viresque herbarum: quoque modo succi eliciendi, ac quibus morbis applicandi.

Patavii cum aliquamdiu haesisset, ulterius progrediendi studio ductus, Venetias Medoaco secundo descendit, urbem


page 333, image: s365

quam non inepte Accius Sincerus Sannazius, cum Roma contendens, Romam Iovi, Venetias Neptuno tribuit; hocque versu epigramma iucunde claudit:

Illam homines dicas, hanc posuisse deos.

Sed et ipsum hexastichon tanti est; quod integre huc ascribatur: cum auctor pro singulis versibus singulos centenos aureos retulerit. Est ergo tale:

Viderat Adriacis Venetam Neptunus in oris
Stare urbem; et toto ponere iura mari:
Non mihi Tarpeias quantumvis Iuppiter arcas
Obice, et illa tui moenia Martis, ait.
Si pelago Tybrim praefers; urbem adspice [reg: aspice] utramque:
Illam homines dicas, hanc posuisse deos.

Lustrata diligenter ea urbe, Adriaticum mare navigans ad Faletum naufragium passus de vita periclitatus est: sed DEI beneficio ex hac tempestate ereptus, Bononiam iter convertit. Ubi postquam aliquantisper moratus esset, Apenninum traiciens Florentiam venit. Hoc in itinere iterum summo fuit in discrimine.

Nam inter Scarpariam et Florentiam cum equo cecidit, retro volutus per Apenninum. Evasit tamen servatus DEI beneficio prorsus miraculose. Florentia Senas abiit; ubi necessitudinem et amicitiam arctissimam contraxit cum Ioanne Scora et Francisco Boninsignio medico praestantissimo. Neque his contentus, ut erat animo ad poesin proclivi, in qua tantos iam progressus fecerat: ut dulci carminum harmonia omnes in sui amorem et admirationem pelliceret: Camillum Falconetum, poetam insignem, convenit: cumque eo de metrorum varietate multa serio contulit. Fuit is Falconetus Senensis patria, natura caecus, poeta eximius: id quod Posthius hoc epigrammate testatur:

Maeonides fuerit captus quod lumine, nullam
Historiis fateor me tribuisse fidem:
Id vero ut credam nunc, imo [reg: immo] ut credere cogar,
Efficiunt numeri, docte Camille, tui.
Nam licet aeterna [orig: aeternâ] tua lumina nocte premantur:
Tu tamen aeterno lumine digna canis.

Paulo post Romam profectus, nihil prius habuit, quam ut cum Laurentio Gambara Brixiano, cum M. Antonio Mureto, aliisque plurimis litteratis viris, Romae tunc agentibus, de studiis bonarum litterarum conferret: et inprimis cum magno illo et illustri tam generis nobilitate, quam doctrinae, Fulvio Ursino, qui litteratorum peregrinorum neminem dimittere est solitus, quin de eo bene studuerit mereri.



page 334, image: s366

Postquam inter Italos biennio integro mansisset, et sollerti indagine, quaecumque in illa florentissima Europae parte visuntur, perlustrasset: Senis anno sexagesimo quinto, Ligustico mari in Galliam discessit: qua in navigatione in piratas Turcicos incidens, parum affuit: quin latronum praeda factus ad triremes daretur, aut misera lamentabilique servitute reliquum vitae exigeret. Nautarum tamen sedulitate et tenebris nocturnis adiutum Deus vento secundo ad Massiliensem portum compulit: ubi aliquot diebus corporis vires, navigatione difficili debilitatas, refecit. Pericula ista peregrinationis suae ipse commemorat, tum alibi, tum in quadam ad Nicolaum Cisnerum IC. [correction of the transcriber; in the print ] elegia; ubi ita:

Tertia praeteriit maturis frugibus aestas,
Tertiaque autumni terga fatigat hyems [reg: hiems]:
Ex quo felicem genium medicesque secutus
Ausoniae: liqui te patriosque lares.
Heu mihi quos subii, Cisnere, periculae vitae
Interea! caelum quam mihi triste fuit!
Eridani testor Nymphas magnumque Faletum,
Littoraque [reg: Litoraque] illa mei conscia naufragii.
Testes alta tui mihi sunt Florentia colles;
Per quos praecipiti sum revolutus equo.
Testis Sena potens, ubi de tribus una sororum
Bis voluit vitae rumpere fila meae.
Testis Roma, mihi multorum causa malorum,
Quae nocuere quidem: sed meminisse iuvat.
Testes aequorei fluctus, ubi puppe [reg: puppi] citata [orig: citatâ]
Vix rapidos fugi, corde tremente, Getas.

Viribus Massiliae refectis Montem Pessulanum, celeberrimam Galliae Academiam, properavit: ubi auditor fuit Guilielmi Rondeletii, Antonii Saportae, et (in cuius aedibus habitavit) Laurentii Iuberti: qui eo tempore medicinam summa auditorum frequentia et laude docebant et faciebant. Monte Pessulano Parisios se contulit: idemque ea in urbe fecit, quod hactenus fecerat in Italia et alibi. Anno tandem sexagesimo septimo, die vicesimo tertio Ianuarii, Valentiae Galliae Narbonensis oppido, Doctoratus insignibus ac testimonio eruditionis praeclaro, cum Elia Bottigero, promotore Iacobo Fabro, est ornatus.

Paulo post relicta Gallia in Belgium discessit: atque in florentissima illa Brabantiae civitate Antverpiana sesquiennium praxin medicam exercuit; omnibus propter singularem doctrinam, successum in medicinam felicem, facilitatemque et candorem morum acceptissimus. Cumque eo tempore Belgium variis motibus quateretur sub duce Albano: et in armis tum rex tum Belgici ordines essent: libitum [orig: lubitum] est Posthio militarem experiri vitam, et in castris medicum agere castrensem: ut ipse his [note: In poematibus Belgicis. ] carminibus testatur:



page 335, image: s367

Ausonium optavi felicem cernere, vidi:
Meque aluit messes Itala terra duas.
Postmodo regna optans quoque Gallica cernere, vidi:
Meque hyemes [reg: hiemes] aluit Gallia docta duas.
Hinc bello eiectum civili Antverpia dives
Excipit, autumnos nunc aluitque duos.
Hactenus obtinui feliciter omnia vota,
Auxilio et nutu, maxime Christe, tuo.
At nunc vectus equo, Martis sequar horrida castra;
Hoc unum optatis defuit ante meis.
Non equidem ut referam conspersas sanguine praedas:
Hostis enim nullus me feriente cadet.
Sed potius miseris languentia corpora morbis
Ut relevem medico, qua licet, auxilio.

Ibi ergo locorum cum esset; Germanis mercatoribus, qui ex omnibus superioris Germaniae regionibus in illud celeberrimum emporium confluunt, facile innotuit: qui eius famam longe lateque disseminarunt. Inde factum accedente potissimum commendatione Erasmi Neustetteri, cognomento Sturmeri, Equitis Franci, et doctorum omnium Maecenatis incomparabilis; ut ab episcopo Wuerzburgensi, duce Franconiae, Herbipolim ad Moenum evocaretur: qui ei esset a cura valetudinis. Medici ergo primarii locum adeptus, Spartam suam summa fide, diligentia et industria ornavit: eoque officio septemdecim annos est functus.

Anno undeseptuagesimo Herbipoli uxorem duxit lectissimam virginem Rosinam, Chiliani [reading uncertain: print blotted] Braesameri [note: Natam An. 1549. d. 7. Iul. ] filiam. Puella quod esset claris nata parentibus, et singularibus corporis animique dotibus exculta, unice a Posthio dilecta est: quam ipse deinceps, ad imitationem antiquorum poetarum, doctissimis et lepidissimis carminibus, sub nomine Blandinae, celebravit: ut testantur poemata eius tersissima; quae hodieque manibus doctorum passim versantur. Ex hac Posthius dum adhuc esset Wuerzburgi, filium [note: An. 1582. d. 3. Augusti. ] suscepit Erasmum, philosophiae et medicinarum Doctorem: Maria autem filia adhuc infans Wuertzburgi obiit.

Demum Haidelbergam ad Nicrum, anno octogesimo quinto, accersitus est a principe Palatino: ubi archiatri munere Ioannis Casimiri Administratoris, et deinde Friderici IV. Electoris Palatini, magna cum laude annis duodecim est functus, opibus, honoribus, et bonorum omnium amicitia florens.

Ad meliorem vitam transit Mosbaci; quo cum Electoris Palatini consiliariis, pestis Haidelbergae grassantis causa invitus, officii ratione profectus erat: anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo septimo, die vicesimo quarto Iunii: sepelitur Haidelbergae, die vicesimo sexto eiusdem in coemiterio Petrino: ubi ad templi parietem exteriorem epitaphium modestissimum eiusmodi legitur:



page 336, image: s368

IOANNES POSTHIUS FUERAM NATUS GERMERSHEIMII ANNO DOMINI M. D. XXXVII. DIE XV. OCTOB. DENATUS ANNO DOMINI M. D. LXXXXVII. DIE XXIV. IUNII.

Uxor vidua semper vixit, tandemque placido et beato obitu carissimum maritum subsecuta est, anno millesimo, sexcentesimo, decimo, die vicesimo quarto Aprilis, in eodem Petrino iuxta maritum sepulta.

Fuit ipse vir comitate et integritate vitae nulli secundus: corpore gracili: statura mediocri: valetudine parum firma: utpote quem podagra subinde afflixit.

Amicitia usus est summorum et doctissimorum virorum et optimatum: episcopi Wuerzeburgensis ac Franconiae Ducis; Erasmi Neustetteri Equitis Franci, canonici Wuerzeburgensis ac Bambergensis, decanique Coburgensis, hominis eruditissimi, et de litteratis omnibus optime meriti. Praeter hunc habuit amicum, Musis et Apollini carissimum, Nithardum Thungerum, Wuerzeburgensis ecclesiae decanum, Conradum Dinnerum Acronianum, Paulum Melissum, Ianum Gruterum, plurimosque alios insignes viros, tam ecclesiastici quam politici ordinis: quos singulari studio coluit: et a quibus mutua benevolentia cultus est.

Cumque nomen eius per universam Germaniam esset celebre: et carmen tum in [note: Est l. 2. parerg. primum. ] obitum Maximiliani II. Augusti, tum in [note: In parerg. p. 229. ] electionem Rodolphi II. Imperatoris, scripsisset: ut doctrina eius et studium aliqua honoraria mercede compensaretur: Rodolphus II. Augustus Romanorum Imperator, laurea poetica ultro eum donavit, diplomate sub initium anni septuagesimi septimi transmisso.

Edidit omnibus doctis laudatissima poemata; quae Parerga poetica inscripsit: ac primum gratitudinis ergo magno illi Erasmo Neustettero dedicavit: pro qua dedicatione honorarium, auream catenam centum coronatorum accepit. Recussa sunt illa


page 337, image: s369

et parte altera auctius cum Adoptivis edita, ex typographeio Commeliniano.

Exstant eiusdem hymni super Evangelia Dominicalia rhythmis Germanicis compositi, et Erasmo filio inscripti. Item observationes anatomicae ad Realdi Columbi anatomiam, et alia ad artem medicam facientia, quae cum plausu et utilitate medicorum leguntur.

Idem Isaaci Iudaei thesaurum sanitatis, de victus salubri ratione, sive de diaetis, ex Arabico ante Latine conversum castigavit. Scripsit et tetrasticha in Ovidii Metamorphoseos libros quindecim, additis rhythmis vernaculis, et praestantibus arte figuris;

Quae rudibus docti carminis instar erunt.

Editae sunt quoque Aesopi, Phrygis fabulae, elegantissimis iconibus veras animalium species ad vivum adumbrantes, cum Posthii in singulas fabulas epigrammatis. Pluribus etiam procul dubio, scriptis nomen suum posteritati commendasset: nisi tum proprii, tum alieni morbi, doctas ipsius meditationes impediissent.

Filium, ut diximus, et heredem unicum reliquit Erasmum, natum Herbipoli anno octogesimo secundo saeculi superioris, die tertio Augusti: qui postea cum parentibus Haidelbergam traductus, in paedagogeo et Academia ibi ad orthodoxam religionem et artes liberales a puero est informatus.

Itaque et philosophiae prima ac secunda laurea Haidelbergae; et doctoris medici insignibus Basileae anno decimo tertio post millesimum, sescentesimum [orig: sexcentesimum] est decoratus: cum antea in Italia Patavii biennium fere commoratus, reliquas eius regionis nobiliores urbes, inque iis varia Nosocomeia cum peritissimis medicis adiisset; inque reditu Galliam, Angliam, Belgium, quosque reperire inibi fuit viros medendi arte excellentes, paternos maxime amicos, lustrasset ac salutasset: ut quae usui aliquando sibi in praxi essent, condisceret.

Domum reversus de suorum consilio uxorem duxit virginem Agnetem Breidenbachianam, e qua triennii non integri decursu marem femellamque suscepit: ipse tamen toto eo tempore, homo licet temperantissimus, valetudine usus infirma, et nulla arte curabili.

Itaque in pia et ardentissima Iesu Christi invocatione fatali cessit necessitati, de gloriosa ad vitam aeternam resurrectione certissimus, anno sescentesimo [orig: sexcentesimo], decimo octavo, die vicesimo septimo Decembris. Illatus est honorifice in tumulum paternum, ad valvas templi Petrini: et a Iulio Guilielmo Zincgrefio hoc epigrammate ornatus:

Fige pedem lector, paulumque hic [orig: heic] lumina fige;
Natus ubi iuxta conditur ossa patris.


page 338, image: s370

Hoc ipso felix, sed et hoc, quod contigit ipsi
Herbipolis patria; Myrtilis inde domus.
Dotibus ingenii variis instruxerat illum
Post Latiam, Gallus, Belgaque et Anglus, humum.
Inclyta [reg: Inclita] Doctoris titulo Basilea remisit
Insignem civem, Myrtilis alma, tibi.
Iamque isthaec cuncta in medium conferre parantem
Intempestiva mors fera falce metit.
Ars equidem luctans naturae denique cessit:
Sic tu, sic omnis cedere discet homo.

Paulo ante obitum supremum pietatis officium exsolvit, editis epicediis, in obitum utriusque parentis ac sororculae a viris optimis doctissimisque scriptis.

Et haec de Posthio patre et filio medico ex vita M. [correction of the transcriber; in the print ] S. parergis Ioannis Posthii; programmate funebri: bibliothecis aliis.

PAULUS LUTHERUS.

Qui collocandus post Brucaeum. p. 318.

PAULUS LUTHERUS in lucem est editus Wittembergae. anno Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo tertio, die vicesimo octavo Ianuarii, parentibus Martino Luthero, heroe illo Theologorum, et Catharina a Bora, femina nobili. Contrivit pueritiae annos in domestica disciplina et patria schola sic; ut spem parentibus magnam egregiae eruditionis atque virtutis puer etiamdum afferret. Ex schola ista in Academiam traductus, litteras Latinas et Graecas non ex lacunis; sed ex vivis fontibus, hoc est, philosophorum, oratorum, poetarum et historiarum scriptis, interpretibus Melanchthone, Vito Winshemio, et aliis, hausit.

Elucebat inprimis indoles quaedam ad virtutem, quae magnanimitas appellatur; tum ad doctrinam eam, quae vim naturamque rerum explicat, et remedia ad arcendos morbos comparat. Ac signa quidem acris animi magnique multa dabat; quibus exstimulati illum ad gravitatis constantiaeque laudem pater intelligere poterat. Itaque eo impensius etiam illum amabat, quo naturae animique vim maiorem in illo perspiciebat. Ad doctrinam vero de natura et de remediorum, quae corporibus adhibentur, copia, maiori quodam impetu, vel ut Plato de Isocrate dixit, diviniore animi motu ferebatur. Quocirca etiam parens ingrediendi, persequendique illius studii, quo natura ducebat, si non suasor et impulsor, probator certe fuit. Hisque naturae donis mirifice delectatus idem pater, in oculis ferebat filium, nec


page 339, image: s371

a latere discedere patiebatur. Filius contra parentis dicta et facta omnia sic observabat, et amplectebatur: ut ad se pertinere eorum imitationem iudicaret. Contigit ergo illi id, quod maxime optabile est bonis liberis; ut mortis etiam parentis spectator esset.

Profectus enim cum eo a comitibus Mansfeldiae accersito Islebiam, tanta cura et studio ei affuit in morbo; ut in complexu huius filii pater placidissime exspirarit: et filius extremum eius spiritum exceperit. Factum id cum ipse ingressus esset [note: Anno Christi 1546. d. 18. Febr. ] annum aetatis decimum tertium.

Quemadmodum autem fieri non potest; ut exempla paternae pietatis atque magnanimitatis, in liberos infusa, non radices agant, et fructum per omnem vitam afferant: sic documenta gravitatis et constantiae paternae id in filio effecerunt; ut gravis constansque in religionis sententia usque ad mortem reperiretur. Etsi.n. [abbr.: enim] religionem, ut pater, non docuit et propagavit: tamen unam semper eandemque professus est: nec tueri etiam, sicubi res postularet, destitit.

Postquam vero in Philosophia et litterarum Latinarum atque Graecarum doctrina longe ad medicam, de Melanchthonis etiam consilio, artem processerat; testimonium publicum ab Academia Wittembergensi consecutus; et anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo septimo, Decano Iacobo Milichio, Doctor medicinae renuntiatus est.

Accesserat iam ad naturam eximiam ratio quaedam confirmatioque doctrinae. Quocirca praeclarum quiddam ac singulare inde exstitit. Primum.n. [abbr.: enim] in Salana Academia medicinam docere coepit. Deinde ad curam corporis a summis ducibus et Septemviris imperii Romani vocatus est. Primum quidem a Saxoniae superioris principibus in aula Wimariensi; ubi consilium in providendo, industriamque in agendo praeclaram declaravit. Permansit in hac aula usque ad Gothae urbis in Thuringia [note: Gotha deditur an. 1567. die 13. April. ] deditionem; quamque dederat principi Ioanni Friderico fidem, eam nec in ipsa obsidionis difficultate, et praesenti periculo fefellit. Toleravit.n. [abbr.: enim] forti animo omnes molestias, terrores, impetus, et vehementissimas oppugnationes, quas Martis vis armorumque furor parere solet.

Redacto vero in deditionem imperii castro, in aulam Brandeburgicam electoris Ioachimi II. transiit, factus illius protophysicus, sive medicus et curator corporis primarius. Quo quidem in officii munere versatus est singulari animi attentione, vigilantia, et diligentia: et tum integritatem in iudicando; tum libertatem in dicendo magis magisque in dies singulos ostendit. Incidit tunc elector annum agens sexages. quart. in morbum gravissimum; qui curam etiam gravem ac sollertem desiderabat. Exprompsit igitur Lutherus quicquid ex medicorum praeceptis ac usu didicerat: nec eventus eum fefellit. Princeps.n. [abbr.: enim] Dei ope et medicorum usu valetudini restitutus


page 340, image: s372

est, non sine Lutheri laude et honore. Nec enim testimonium ei solum industriae tribuit: sed et sostra amplissima persolvit. Nam et insignia duo aurea magni pretii illi donavit, cum donantis nominis et causae epigraphe; et pecuniae insuper summam munificentia tanti principis dignam numerari iussit.

Vocato autem tandem ad vitae [note: Factum 1571. d. 3. Ianuar. aetat. 66. ] exitum Ioachime II. Marchiam reliquit; et Augusto Saxonum principi electori, operam dedit; inque aulam anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo primo, migravit. Hic demum omnes profudit vires animi atque ingenii; apertumque iam sibi esse putavit campum; in quo excurrere virtus ipsius atque cognosci posset. [correction of the transcriber; in the print , ] Nam ad ingenium, moresque principis tanti, totum sese conformabat: qui ut acerrimo ingenio erat princeps, ingenii vim et ipse expromebat. Ingenuitatem amabat elector; ingenuum sese praestare et ipse in dictis et factis studebat: Simulationem oderat dux: hypocrisin igitur omnem fugiebat et ipse; malebatque adeo aperte vel odisse, quam fronte sententiam occultare. Artis amator maximus erat Augustus: in arte igitur; quam profitebatur Lutherus, ita sese exercuit; ut omnes eius partes pervestigaret, nec quicquam tam abditum, tamque reconditum esse putaret, quod assequi sollertia, elaborareque industria non posset.

Emergebat tunc in dies illa, quam vocant Spagirica ac Chymica ars; et iam in ipsas etiam principum aulas penetrarat: quin et persuasum nonnullis erat: vim magnam medendi quibusdam incommodis hominum, inesse medicamentis arte ista paratis. Quod ut re usuque experiretur Lutherus: operam enixe dedit. Non enim operae, non sumptibus parcendum duxit; nec quiescendum sibi est arbitratus, priusquam intima illius perspexisset; et, ut sic dicam, medullam et sucum cognovisset. Nec male perfecto studium et operam eam collocavit. Nam ad rationalem medicinam adiunxit hanc etiam partem; quae chymica quaedam ingeniose et artificiose inventa atque elaborata complectitur: nihil ut esset ab ulla parte, quod non comprehensum animo probatumque usu teneret.

A Luthero igitur in officinas medicamenta complura, ut unguentum de nitro, magisterium perlatum, corallorum, aurum potabile, medicamentum contra calculum; item extracta plurima ex herbis, cardui benedicti, scabiosae, angelicae, pimpinellae, et quae sunt generis eiusdem recepta. Accedebat huc consuetudo et familiaritas non solum cum eruditissimis quibusque medicis; sed cum sapientissimis etiam principibus; quorum prudentia ad maiorem exercitationem in sua arte traductus est. Non igitur mirum est, eum non solum artificibus in hac disciplina


page 341, image: s373

aequatum esse; sed ipsis etiam principibus carum exstitisse: inprimis vero Augusto electori Saxonum; qui ut artem omnem mirifice amavit; sic artifices etiam magnifecit et decoravit. Hinc factum; ut cum aliis muneribus, tum praedio etiam amplo Lutherus ab eo donatus sit, et insigni aureo, quod nomen et faciem Augusti gessit. Erat praeterea in Augusto non solum amor, et cura; sed etiam ardor quidam verae religionis. Hoc ergo incensus atque impulsus, etiam ministros amabat eos; in quibus liberam ingenuamque religionis Christianae professionem reperiebat. Hoc in genere maxime eminebat Lutherus; utpote cui nulla religio placuit, nisi ea, quam ex fontibus Israelis pater ipsius, divino impulsu, hausit et heroica constantia e tenebris in lucem revocavit. Hanc etiam ut in domestica patris disciplina imbiberat; sic per omnem vitam retinuit constanter.

Proinde ad emendationem ecclesiarum Saxoniae elect. sub administratore Friderico Guilielmo, quantum potuit operae ac consilii contulit. Nec ei magis in optatis quicquam fuit: quam ut suspicio defectionis a doctrina Lutheri tolleretur. Erat vere [gap: Greek word] , amans libertatem in dicendo; alienus ab adulationis et assentationis crimine; et prorsus referens illum Euripidis Rhesum; qui in tragoedia ita de se;

[gap: Greek words] .
Talis sum et ego, rectam sermonum
Viam secans, nec sum duplex vir.

Ac fuerunt quidem virtutes aliae in hoc Luthero multae et magnae: sed haud scio, an ulla magis in eo sit praedicanda, quam haec ipsa [gap: Greek word] : qua patri similis maxime videbatur.

Post [note: Qui moritur anno 1586. d. 11. Febr. ] Augustum, duci et electori Saxoniae Christiano I. operae eius amplius triennio deservierunt. Deinde multam salutem aulae ob religionis suspicionem dicens, Lipsiam commigravit; et inter cives, ab anno octogesimo septimo, pie integreque vixit. Anno autem nonagesimo secundo ab Administratore electoratus Saxonici Friderico Guilielmo, ad curam tam ipsius, quam principum pupillorum, stipendio liberali et honesto revocatus est.

Transegit annos multos in viduitate, cum liberis suavissimis: quorum sex susceperat ex Anna, antiquae et nobilis familiae Warbeciorum in Suevia, anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo tertio ducta. Reliquit filios tres, quorum natu maximus Ernestus, in Evangelicum collegium canonicorum, quod est in Cicensi dioecesi, cooptatus est: filias autem duas honestissime elocavit, Margaretham quidem Simoni Gottsteig Archiepiscopatus Magdeburgensis administro, Annam vero nobili Nicolao Marschalck in Oberschar.

Tandem cum pie integreque vixisset sat diu; laborantibus succurrisset:


page 342, image: s374

aegris quotquot potuit, medicinam fecisset: in morbum incidit, ex quo convalescere non potuit. Quamquam enim curam diligentem sui ipse habuit; et aliorum medicorum consilio operaque usus est: tamen gravius in dies laboravit; ut non sine causa ad beatam migrationem, commutationemque vitae totum sese praepararet. Itaque nihil tam in optatis ei erat; quam ut eo celerius molesto corporis onere liberaretur; quo maturius venire in sinum atque complexum Filii Dei, liberatoris ac fratris dulcissimi cupiebat. Quod tandem optatum tulit: et, octavo Idus Martii, anni nonagesimi tertii paulo post horam octavam, ab hoc ipso fratre dulcissimo Iesu Christo ex hac turba, et colluvione in caelestem patriam evocatus atque cooptatus est.

Auditae sunt, quoad in lecto decubuit, crebrae eius voces, plenae spiritu et fide Iesu Christi. Nec piguit eum saepius repetere ad diserte declarare; qua fide mori et accedere ad Christum vellet; nempe ea, quae est fixa et locata in uno et solo merito Christi. In doctrina vero de cena sancta omni asseveratione confirmavit; se nullam aliam sententiam probare; quam eam quae ex sancto Dei verbo, per Lutherum patrem declarata et defensa hactenus fuisset. Qui secus sentiant: ab his se animo et professione abhorrere asseverabat. Elatus est funere frequenti, non solum civibus; sed etiam Academia Lipsica mortuo ultimum officium honoremque tribuente.

Haec de Luthero medico Matthaeus Dresserus in oratione funebri.

GEORGIUS LAUBIUS.

NASCITUR Georgius Laubius Augustae, urbe Imperiali Germaniae, ferace bonorum ingeniorum, bonis ac honestis parentibus, anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quarto. In pueritia patrem amisit; nactus est tamen vitricum nomine quidem, affectu autem et re ipsa patrem.

In schola patria sub magistro illo celeberrimo Hieronyme Wolfio litteris operam dedit: atque ita dedit; ut ingenii felicitas et promptitudo ardori discendi responderet, multisque aequalibus ipse anteiret. Nam bona arbor, ut veteri verbo dicitur, statim cum fructu est.

Ex patria in scholam publicam, quae Tubingae tunc florebat, missus, cum duodevigesimum aetatis annum nondum implesset, supremos in Philosophia honores non precario ibidem consecutus est. Postea cum naturae quodam impetu et ingenio suo ad


page 343, image: s375

medicinam ferretur: a parentibus, uti sumptus necessarios suppeditarent oravit et exoravit. Est enim parentum liberos honeste educare, ut vel Ecclesiae vel Rei pub. suo quisque loco prodesse aut praeesse possint.

Instructus itaque viatico primum Gallias, inque iis celeberrimam illam medici studii matrem Montempessulanum adit. Hic aliquantisper commoratus, in Italiam concessit Paduam, Pisas, Florentiamque perlustrare iussus. Istis omnibus in locis egregium et operae et temporis pretium fecit: adeo ut partes ei medicandi in Nosodochio quodam Florentiae urbis committerentur; ubi quid in theoria profecisset; ipso opere ac praxi demonstravit. Paulo post Doctoris in medica facultate titulo et honore Pisis insignitus est. Factum id anno Christi septuagesimo sexto, aetatis Laubii anno vicesimo secundo.

Nec vero prece aut pretio, ut saepe sit, in Italia istos honores cauponatus est: sed veris ingenii dotibus inque suae doctrinae genere praeclarissimis profectibus. Quos sane ut primum in patriam rediit, imi et supremi subsellii homines, qui de ingeniis iudicare poterant, agnoverunt: eiusque opera feliciter usi sunt.

Quae enim in vero medico requiruntur, in ipso fuerunt eximia. Debet enim medicus primo peritus esse trium, praeteritorum, nempe unde infirmitas originem traxerit: deinde praesentium, quo in statu et gradu exsistat morbus: denique futurorum, sitne spes valetudinis recuperandae.

Alterum, quod in medico requiritur, est diligentia in remediis adhibendis, in aegro visitando, et aliis. Denique sit fidelis, bonaque fide omnia agat; nec lucri causa morbum producat.

Principio autem de parentum consilio uxorem duxit virginem Veronicam Waiblingerinam, bonam bonis prognatam: anno septuagesimo sexto. Vixit cum ea tranquille annos duodecim, quinque ex ipsa liberorum pater factus. Hac mortua orphanis impuberibus educandis, reique domesticae curandae, transiit ad secundas nuptias anno undenonagesimo supra millesimum, quingentesimum, Ioanna Rhemia, primariae familiae virgine ducta, quacum octennium sine bile exegit, eoque amplius; quattuor liberis ex ea susceptis.

In praxi, Physici in Re pub. Augustana munere fungens, seu medicina facienda fuit fidelis et felix: erga Deum pius: in lectione Bibliorum assiduus. In vita civili pacificus, [gap: Greek word] : et tam pauperi, quam diviti in suo officio fideliter praesto fuit, ac beneficus erga egenos omnes, praecipue scholasticos, si quos bonae indolis nosset.



page 344, image: s376

Mortem longe ante condidicit, et ad eam se prius paravit: quam impetum faceret. Distichon enim hoc a se factum suae effigiei, in aes incisae, addi voluit:

Mors mihi non mors est: quia Christi morte redemptus
Non morior: vita est mors tua, Christe, mihi.

Quemadmodum autem Plato, ut [note: Laert. in Platone. ] Laertius scriptum reliquit, [gap: Greek words] : ita et Laubius, cum epulo nuptiali interesset, derepente doloribus gravissimis obortis, de mensa surgit; in proximum conclave concedit. Ingravescente [correction of the transcriber; in the print Igravescente] morbo, domum suam deportatus, advocatis duobus amicis praecipuis, uxorem et liberos ipsis commendavit; atque ab eo inter preces exspiravit, cum vixisset annos quadraginta tres. Frequens ipsi funus factum est in aede Ulrico sacra Augustae, die decimo tertio Novembris, anno salutis, millesimo, quingentesimo, nonagesimo septimo.

Inter negotia publica non neglexit studia privata: sed in communem medicorum usum, magnis impensis in lucem edidit librum, cui titulum fecit Rosa Anglica.

Transtulit etiam e Latino in vernaculum commentarios in psalmos Davidis, a Luca Osiandro scriptos editosque.

E Graeca item in Latinam linguam traduxit celeberrimum medicum Simeonem Sethum: additurus plura, si supremo omnium rerum moderatori ita visum fuisset.

IOACHIMUS CAMERARIUS.

IOACHIMUS CAMERARIUS, rei pub. Norinbergensis medicus, natus est Norinbergae, die sexta Novembr. decima ante meridiem hora anno Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo quarto: patre Ioachimo Camerario Pabepergensi: matre Anna Truchsaessia a Gruensperg. Utrumque ergo parentem habuit ex familiis antiquissimis. Camerariorum enim inde a temporibus Henrici, quem vocant, sancti, suam originem ducit: et non tantum Pabepergae dignitate et honestis opibus clara: sed postea etiam Norinbergae in patriciorum ordinem cooptata fuit: et arma [note: De quibus in vita Ioach. patris Cam. ] gentilitia pervetusta, in templis quibusdam Pabepergae et Norinbergae adhuc ostenduntur. Truchsaessiorum vero nobilis admodum in Franconia familia, ex qua uxoris Camerarii avus Ludovicus, Othonis comitis Palatini cancellarius fuit, in [gap: Greek word] eius nepote desiit. Castellum Gruensperg in bello Bavarico in Noricorum potestatem pervenit.



page 345, image: s377

Pater Ioachimus, ut omnium liberalium artium, ita et illius scientiae, qua ex [gap: Greek word] cuiusque fortuna praedicitur, peritissimus fuit: quamvis plus illi, quam Christiana pietas patitur, minime tribuerit. Figurae, ut vocant, quam huic recens nato filio Ioachimo erexit, nihil aliud, praeter hunc titulum praefixit: [gap: Greek word] : qualem sane toto vitae suae curriculo re vera Ioachimum medicum fuisse, omnes testabuntur: quibus ille fuit cognitus.

Statim a teneris, a doctissimo patre et praeceptoribus domesticis, inter quos M. Leonhard. Welfius, et Ernestus Voglinus, in pietate et bonis litteris institutus, aliquot deinde pueritiae annos cum fratre Philippo Portae in schola illustri ad Salam, sub praeceptore Esromo Rudigero et apud Philippum Melanchthonem consumpsit: qui filii loco adeo illum dilexit: ut, cubitum se conferens, a nemine, nisi hoc Ioachimo, vestes sibi exui (noti Philippi mores) passus fuerit. Tanta autem diligentia Melanchthon et studia et animum illius excoluit: ut singularis ac rarae amicitiae, quae cum Ioachimo patre ipsi longo tempore intercesserat, illustre praebuerit documentum.

Adolescens, et consilio patris, et naturali inclinatione ductus, ad medicam artem animum appulit. Itaque primum Wittembergae, postea Lipsiam reversus, medicos et ibi professores publicos diligenter audivit: e quibus fuerunt medici eximii Wolfgangus Meurerus, et Naenius: de quibus ante.

Paulo post iussu patris, Vratislaviam se ad Ioannem Cratonem, amicum paternum, trium postea, ut supra etiam diximus, Imperatorum archiatrum, contulit: et domesticus eius per biennium fuit.

Nam Crato quidem omnium fortunarum suarum incrementa Ioachimo patri accepta tulit; Ioachimus vero filius postea, cum in arte medica excelleret, et magni fieret; Cratonis in se benevolentiam et fidem praedicare numquam destitit: cum semper illum praeceptorum suum nominare soleret.

Iuvenis cum patre, saepius peregre avocato, multoties profectus, ex illius consuetudine cottidiana cum doctior, tum melior evasit: cum quidem et equos, quibus uterque naturali quodam ductu semper delectatus est, libenter curaret: et inter ministeria domestica, studia tamen sua numquam intermitteret.

In Italiam deinde Cratonis consilio a patre missus, Patavii per annum medicos audivit celeberrimos Fallopium, Capivaccium, Trincavellum, Aquapendentem, alios; familiariss. [correction of the transcriber; in the print ] usus I. Vincentio Pinello: non lectiones solum audiit, sed et anatomicis exercitiis ac disputationibus interfuit diligentissime. Post Bononiam profectus, amplius anno tum aliis, tum Ulyssi Aldrovande operam dedit: ibidemque in reditu ex Neapolitano ac


page 346, image: s378

Romano itinere, medicinae doctor publice cum applausu renuntiatus est, anno sexagesimo secundo die vicesimo septimo Iulii. Interfuerunt panegyri praeter alios Philippus Edovardus, et Octavianus secundus Fuggari, Franchinus Montagnana, Volcherus Coiterus, Georg. Tetzelius Norinbergensis, Nicolaus Crellius Lipsensis, Paulus Weller Norinbergensis.

Intercessit Ioachimo patri cum aliquot viris eruditis in Italia singularis amicitia; inprimis cum Petro Victorio, nobili Florentino, tota Europa celeberrimo. Illi venientem ad se Ioachimum filium amantissime complexi, omnique officiorum genere sunt prosecuti: inprimis optimus ille senex Victorius; qui anto alios fuit [gap: Greek word] : ut hoc videre est, ex illius ad Germanos scriptis, et a Ioanne Caselio anno septuagesimo septimo editis epistolis: ex quibus unam ad Ioachimum nostrum, cum Patavii degeret, missam, hic inserere placuit: ut quae praeclaram artis medicae continet laudem, et benevolentiam spirat singularem. Sic igitur ille:

Petrus Victorius S. D. Ioachimo

Ioachimi F. Camerario.

Litterae tuae mihi redditae sunt x. cal. Maii datae, cumque illis epistola patris tui, optimi et clarissimi viri, cui epistolae non multo post diligenter respondi. Cum autem facultatem hic habuerim mittendi eam satis tuto, ut spero, volui te omni hac molestia liberare: nec tamen non oportere iudicavi notum tibi esse, quid fecerim, ne penderes diutius animi, vererereque ne fasciculus ille litterarum mihi non redditus esset, simulque cum te amare coeperim statim, ut cognovi, ex quo patre natus esses, eaque de causa cupiam tibi, ut debeo, quacumque re possum prodesse: loqui tecum aliquantulum volui de studiis litterarum, in quibus te video volutari, et erga illa, si fieri per me potest, bene animatum, magis adhuc inflammare. Nihil.n. [correction of the transcriber; in the print ] [abbr.: enim] est quod tibi maiorem voluptatem allaturum sit, industriamque tuam in altiore loco positurum. Arti autem illi perdiscendae te dedisti, ut audio, quae honesta est, et hominum generi salutaris. Illud.n. [abbr.: enim] Homeri tibi notum esse scio, qui eo etiam in loco, ubi multis modis commune bonum procurari poterat, ubique inprimis militum virtus ita in honore habebatur, non dubitavit tamen clara voce canere: [gap: Greek words] . ac vere id quidem, cum salutem hominibus medicus det, sanosque ille multos studio et opera sua in vita retineat, qui in morbi ac vulnerum dolore, nisi praesto ipse fuisset, absumpti cito fuissent. Et finis igitur quem tibi proposuisti, splendidus est dignitatisque plenus: et ad eum omnibus animi ac corporis viribus contendere debes. [correction of the transcriber; in the print ] quod etiam ut facias, a te postulat locus ipse, in quem venisti. Cum.n. [abbr.: enim] Patavium te contulisti, quae urbs est domicilium omnium virtutum, et tamquam mercatus quidam bonarum artium, eodem tempore te inde ornatum et copiose instructum


page 347, image: s379

discessurum spopondisti. In quam enim reprehensionem incurrant, vel vituperationem potius, qui ex aliquo celebri Gymnasio domum inanes redeunt frustraque illic multos annos consumpserunt, testimonio eiusdem gravissimi poetae intelligitur, qui communiter de longa peregrinatione, quae fructus nullos tulit, omnique irrito conatu: [gap: Greek words] . quae sententia veteribus ita probata est, ut omnium ore celebraretur, nec quicquam verius sapientiusque dici posse existimaretur. Sed nihil est, quod magis te in hoc itinere opt. artium retinere debeat, atque etiam aliquem stimulum tibi admovere, ut citius ad metam pervenias, quam auctoritas patris tui, qui cum omni laude floreat, celebreturque summo consensu eruditorum omnium, te non respondere gloriae ipsius, neque imitari instituta, ac vitam maxime spectati viri, infamiae plenum, et dedecoris esset. Decet igitur te maculam hanc fugere, vel potius te maiorem, quam ille consecutus esset, laudem et gloriam, si fieri ullo pacto, potest, adipisci conari ut postea una cum Sthenelo Homerico glorieris, [gap: Greek words] . Nescio autem quomodo dum te hortari studeo, desiderioque tuae laudis incensus sum, tertium iam me, quod in scribendo non valde consuevi, ad Homeri magniloquentiam contuli. Puto autem id factum esse consilio divino, ut quod per me efficere non potuissem, et tamen valde illud optarim auctoritate summi poetae obtineretur, nomenque Homeri valeret ad te impellendum, et ad cursum istum honoris, in quo versaris, magis inflammandum. Vale, ac quae fideli animo tecum de hoc egi, in bonam partem accipito. [correction of the transcriber; in the print ] Si qua vero in re, dum istic degis, tibi opera mea utilis esse potest, peto a te maiorem in modum, ut me admoneas. Habeo enim istic nonnullos studiosos mei, qui rogati a me commodis tuis non deerunt. [correction of the transcriber; in the print ] Fieri autem potest, ut, cum tam longe domo absis, aliqua re aliquando [correction of the transcriber; in the print aliqando] egeas. [correction of the transcriber; in the print ] Quod si sensero, non patiar, ut te mihi pater tuus frustra commendasse videatur, cuius voluntati magnopere satisfacere cupio. Rursus vale.

Reversus in Germaniam Camerarius, medicinae doctoris honore decoratus, quamvis illi honestae conditiones partim scholasticae in Academiis, partim aulicae certatim offerrentur: patriam tamen suam Norinbergam elegit de patris voluntate; ubi sedem fixit et artem medicam feliciter exercere coepit, anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo quarto: inque statione illa ad mortem usque permansit. A re pub. Norica non nisi paucis ante obitum annis stipendium annuum, quamvis saepe oblatum, accepit, nec rem adeo magnam fecit ex sua in urbe professione: quod ab affinitate, vel alia necessitudine iunctis non facile aliquid acciperet. Quamvis autem et a principibus nonnullis expeteretur ipsius opera: ab aulis tamen semper abhorruit, etiam cum splendida munia non deessent, illud semper usurpans;

Alterius non sit, qui suus esse potest.


page 348, image: s380

Non tantum autem in civitate patria opem medicam cunctis petentibus, cum singulari laude et successu; sed etiam alibi in Germania praestitit. Hinc summis principibus apprime carus, saepe ab illis accersitus est. Augusto et Christiano Saxoniae electoribus aliquoties in valetudine adfuit: et hoc ex letali morbo, quo etiam exstinctus est, decumbente, tempestate admodum turbida et difficili via evocatus, cum periculo suae valetudinis, celeriter Dresdam venit; nec tamen vivum Electorem reperit: ubi sane si in tempore adesse potuisset: nihil in se fidei et diligentiae desiderari passus fuisset. Electorem Palatinum periculose Neagorae aegrotantem, cum DEO, sanitati restituit: et sostri loco ab ipso torquem aureum, cum effigie illius itidem aurea tulit.

Inprimis autem gratus et acceptus fuit Ecclesiasticis quibusdam principibus, Danieli Brendelio, Wolfgango Dalburgio, Archiepiscopis Moguntinensibus. Episcopis item aliquot Herbipolensibus et Pabepergensibus. Taceo multos alios magni nominis proceres, et inprimis nobilitatem Franconicam; apud cuius praecipua membra magno fuit in honore.

Fuit itaque Camerarius [gap: Greek words] , non domi tantum, sed apud exteros etiam, ob singulares in arte medica observationes, et facillimam [correction of the transcriber; in the print facilimam] medendi methodum, et fidem atque sollicitudinem incredibilem celeberrimus, et prorsus secundum Horatium, celer atque fidelis medicus: ut non tantum praecipui in Germania, sed etiam in Italia medici consilio ipsius uterentur. Ipse autem ut natura erat optimus, et ab omni invidia remotissimus, in gravioribus morbis, cum praesertim personarum etiam dignitas id requireret; libenter et ultro alios medicos admisit; et ut secum adhiberentur flagitavit: ut ita communicato consilio tutius cura aegroti procederet.

Medicorum inde collegium ipsius studio et auctoritate Norinbergae primum institutum, et Senatus auctoritate confirmatum fuit, fine optimo et rei pub. utilissimo. Ei saepius summa cum vigilantia praefuit. In Cordi etiam dispensatorio renovando, et in pharmacopolaeorum visitationibus, industria et fides ipsius adeo enituit: ut cura sanitatis in illa urbe ipsius veluti prima et praecipua semper fuerit. In medicamentorum praeparatione adeo erat sollicitus; ut plerumque illa ipse degustaret prius, quam aegroto propinarentur: unde etiam in senectute magnam se imbecillitatem virium sibi attraxisse animadvertit. Abhorrebat autem a multitudine pharmacorum: et quamdiu saltem morbus pateretur, diaetae potius accuratae praescriptione, et lenioribus aegrotum reficere studebat; quam aliis. Cumque esset natura omnium humanissimus; adeo desideratus et acceptus plerisque


page 349, image: s381

aegrotis fuit: ut illo veniente certissimam recuperandae valetudinis spem conciperent.

Peritiam autem rei medicae, et [gap: Greek words] , primum ex ipsis fontibus Hippocratis, Galeni, et aliorum, cum linguae Graecae esset callentissimus, hausit: tum in Italia ab excellentissimis medicis, Ulysse Aldebrando, Hippolyto Salviato, Aloysio Anguillara: quorum curationibus assidue interfuit, accepit: tum usu perpetuo ac diuturno confirmavit: ut inter primos nostri saeculi medicos suo merito debeat referri.

Ad uberiorem autem profectum suae professionis etiam Chymica excoluit: et non exiguos eam in rem sumptus fecit: quamvis raro illis, et admodum caute uteretur. Exsecrabatur enim omnes, qui temerariam manum illis adhibentes, mortem multis aegrotis accelerant. Observavit ea in arte singularia multa, paucis aliis animadversa.

Circum foraneos autem illos pharmacopolas, agyrtas, Paracelsistas, vetulas medicamentarias, et alias id genus pestes, e Re pub. exstirpandas censuit: quod ab illis turpis quaestus causa plures interimantur, quam gladio.

In [gap: Greek word] cunctis Germaniae medicis palmam praeripuit. Nam [gap: Greek words] , ut ipse de se profitebatur, ad rei herbariae studium impulsus, nulli labori aut sumptui pepercit: ut plantarum omnium exquisitissimam cognitionem non ipse tantum adipisceretur: sed historiam etiam absolutam posteritati relinqueret. Hortum igitur instructissimum in pomerio Norico magnis impensis coluit: in quo [gap: Greek word] infinita ostendere solebat: ut raro illustrior aliquis hospes Norinbergam transierit: qui illum non cupidissime inspexerit. Exstat typis editus illius hortus medicus et philosophicus: in quo infinitas plantas in suburbano illo horto suo enatas, breviter, sed admodum accurate descripsit; interspersis alicubi philologicis doctrinis utilissimis. Et haec causa fuit, cur quemadmodum cum aliis plerisque celebrioribus in Germania, et extra eam medicis amicitiam coluit: ita inprimis Carolo Clusio, Prospero Alpino, et aliis [gap: Greek word] familiarissime usus fuerit: quorum alius rara multa variis in peregrinationibus collecta liberaliter communicavit: alius ex ipsa Aegypto et Orientalibus regionibus saepius litteris ad ipsum scriptis, antea in Germania numquam visa semina, bulbos et plantas transmisit. Plurima etiam ad ipsum miserunt Iosephus de Casabona, magni ducis Hetruriae (ut vocant) Simplicista; Iacobus Dalechambius Lugdunensis medicus; Bernardus Paludanus, Thomas Pennerus Londinensis: Ioannes Aicholtz Viennensis medicus; Nicolaus Rassius chirurgus regius in Gallia; Ioan. Antonius Saracenus Allobrox, et alii complures. Ipse vicissim illis, et si qui alii exoticis plantis


page 350, image: s382

delectarentur, ex suo horto quicquid potuit, ultro communicavit.

Conciliavit hoc studium Camerario inprimis illustrissimi principis Wilhelmi, Hassiae Landgravii, gratiam. Nam cum et ipse hortensi stirpium cultura admodum delectaretur: ad hortum suum, quem Cassellis instruxerat amoenissimum, exquisitius adornandum Camerarii opera usus: eumque quamdiu vixit, summo favore est prosecutus: cuius rei testimonium perhibent complures ipsius Landgravii ad Camerarium scriptae epistolae; quae etiamnum asservantur.

Habuit in convictu suo semper unum atque alterum rei herbariae studiosum, et inprimis sororis suae filium Ioachimum Iungermanum Lipsensem, ad miraculum usque eruditum iuvenem, et prorsus natum ad rem medicam, et inprimis herbariam: qui cum imitatione Clusii, Prosperi Alpini, Rauvvolfii, et aliorum peregrinationibus variis, et inprimis in Palaestinam, aliasque Orientales regiones susceptis, tandem in mari Peloponnesiaco navigans, ex contagioso morbo periisset: dici non potest, quam graviter optimus Camerarius casum illum tulerit: non tam quod amisisset, quem filii loco propter insignes animi dotes dilexerat; quam quod res pub. litteraria tanto fructu caritura esset, quem ipso vivo percepisset: cum quidem una cum ipso observationes etiam hodoeporicae illius interiissent.

Atque ut appareat, quam fuerit cupidus Camerarius noster hac in parte iuvandi rem p. non exiguis sumptibus a Casparo Wolfio Tigurino medico, Conradi Gesneri bibliothecam herbariam, et opera botanologica imperfecta, quae ille supremis tabulis Wolfio legaverat, sibi coemit. Fuerunt in illa icones plantarum non paucae ligno insculptae, et ad vivum etiam permultae stirpes admodum accurate depictae, item collectanea quaedam [gap: Greek word] : unde facile apparuit, plenissimam rei herbariae historiam Gesnerum meditatum fuisse. Eius igitur exemplo ut Camerarius propositi laudabilis specimem aliquod daret: Petri Andr. Matthioli herbarium Latine et Germanice, novis figuris et observationibus a se illustratum, et auctius redditum edidit: quod hactenus saepius recussum, versatur in omnium manibus. Collegerat autem iam plurima quae ad maius illud opus Botanicum, a Gesnero coeptum perficiendum destinaverat: cui fecerat titulum [gap: Greek word] rei herbariae: in quo potissimum ab aliis scriptoribus Botanicis derelicta, vel non accurate descripta, aut delineata, ipse plenius, additis simul pluribus remediis et singularibus observationibus, longo a se usu deprehensis tractare decreverat: sed functionis ipsius catenati labores, peregrinationes variae, valetudinis etiam infirmioris incommoda, tam praeclarum opus ut absolveretur non concesserunt. De Monocerote etiam sive unicornu accuratum tractatum composuit:


page 351, image: s383

quem tamen non prorsus ad finem perduxit. Ceterum ut facilis prorsus et benignus fuit: ita multis secretiora etiam in re medica et herbaria, ab ipso petentibus non invidit: sed liberaliter impertiit: quae quosdam postea sibi ascripsisse compertum est. Ioanni Posthio multa communicavit, etiam quae alii plane arcana haberi volebant: inter quae remedium contra cancrum, Fuchsii: quo iste fere solo emersit, et rem fecit: cui si centum aureos obtulisset: (verba sunt Camerarii ad Posthium) vix ab eo impetrasset: fuit autem fortuito nactus.

Quemadmodum autem studio botanologico plurimum temporis, quantum illi saltem a cura cottidiana aegrorum, et aliis occupationibus reliquum fuit, dare solebat: ita etiam animi causa Centuriam [correction of the transcriber; in the print Centutriam] unam ex re herbaria de sumptorum symbolorum et emblematum collegit et edidit: quibus deinde duas alias, unam de quadrupedibus, alteram de volatilibus, submisit. Quartam de aquatilibus et reptilibus inchoaverat: quam ad finem perduxit, et una cum tribus prioribus accuratius in lucem denuo produxit Ludovicus filius, IC. consiliarius Palatinus. Accessit ad symbolica illa eo libentius: quod picturarum insignis amator et admirator esset; congestis non sine sumptu multis praestantissimorum artificum picturis, et inprimis in aes incisis quam plurimis: qua in re etiam nimium illum esse parens Ioachimus aliquando censuit: cum petiisset ab eo Petri Victorii effigiem, ab Italo pictore accuratissime factam: quam et missam etiam nunc Ludovicus filius asservat.

Rerum omnium naturalium, fossilium, lapidum, metallorum, et id genus aliorum rariorum, diligentissimus fuit indagator: ut in ipsius Musaeo velut epitomen orbis quis conspiceret: unde cum viris summis, quibus talia curae, inprimis cum Ferdinando Imperatore, Ioanne Baptista Porta, Neapolitanis, Francisco Calceolario Veronensi, Ioanne Vincentio Pinello, Bernardo Paludano, Felice Platero, et aliis, litterarum atque communicationis liberalis perpetuum ipsi commercium intercessit.

Rei etiam rusticae valde studiosus fuit: de qua et opuscula quaedam edidit, anno septuagesimo septimo, inscripta magno illi Erasmo Neustetero, cognomento Sturmer, canonico Pabepergensi et Wuertzburgensi, Camerariae gentis insigni patrono. Hinc eo impensius praedia non tantum avita; sed etiam a se empta, coluit: ut post dicetur.

A patre, rei equestris peritissimo, hoc habuit: ut et ipse equos amaret; et plerumque unum atque alterum aleret: ut quasi gentilitium sit Camerariis, ut sint [gap: Greek word] . Neque vero a viris doctis rei equestris studium prorsus alienum esse quis existimet: cum quidem illis, qui in rebus gerendis versantur;


page 352, image: s384

et quibus crebro peregrinandum est; illud veluti sit necessarium: ac neminem magni rectique esse animi iudicandum sit; qui equos aversetur aut contemnat. Certe oraculum, cum de mulieribus praestantissimis, et viris fortissimis responsum dedit; primo loco equos commemorat: [gap: Greek words] . Homerus etiam ad gentem [gap: Greek words] , ut ipse vocat, [gap: Greek words] adiungit. Nullum igitur Camerario nostro gratius offerri munus potuit; quam equus elegans et commodus: qua in parte saepe ipsi gratificatus fuit nobilissimus, et rei equestris peritissimus vir, Georgius Ludovicus Huttenus Francus: qui in praefectura tandem Mosbacensi obiit, summis antea in aula electorali Palatina honoribus defunctus. Fuit ille cum fratre, et aliis nobilibus Franconicis, in convictu Ioachimi patris Lipsiae; unde usque ad obitum praecipue Camerarium nostrum dilexit.

Sed tempus iam monet; ut ad finem perducatur narratio. Ut igitur laboriosa fuit admodum tota Camerarii vita: ita et valetudo eius saepe fuit infirmior. Ex Misnia ab Augusto electore aliquando domum rediens, in difficillimum [correction of the transcriber; in the print difficilimum] morbum incidit. Destillationibus cerebri, dentium doloribus, et cruditatibus admodum fuit obnoxius. Toto ante obitum triennio, cum alvus plerumque laxa esset, crebriori diarrhaea divexatus, viribus in dies admodum defecit: cui malo cum insomnia alias ipsi saepenumero molesta, continua fere tandem accederet: facile animadvertit, vitam sibi diuturnam minime sperandam esse. Curam igitur non tam corporis, quam animae habere coepit: sacris lectionibus et meditationibus totum se devovens: cum quidem psalmorum paraphraseis praecipuorum Theologorum diligenter evolveret: et patres etiam Graecos, quos olim accurate legerat, saepius repeteret. Sacra autem Biblia semper ad manum habuit; atque assidue evolvit.

Tandem testamento inter liberos rite facto, ingravescente vi morbi, corporis saevissimis doloribus, patientia Christiano homine digna superatis, pie et constanter, placidissimam animam redemptori suo reddidit, undecimo die Octobris, anno Christi, millesimo, quingentesimo, nonagesimo octavo; cum luctu quidem bonorum, sed magno suo cum bono et commodo, ereptus tot miseriis, et insertus sanctorum coetui in caelis: in quo illum Christi merito ardenter confisum, aeterna nunc laetitia et felicitate frui, sanctissima illius mors neminem dubitare sinit. Beati enim, qui in Domino moriuntur.

Epitaphio quali ornari voluerit: indicant haec ipsius testatoris verba: Ad meam (inquit) sepulturam, si placet heredibus, in parva aenea tabella haec poterunt addi:



page 353, image: s385

HIC SITA SUNT OSSA IOACHIMI CAMERARII. IOACH. F. MEDICI NORIMBERGENSIS, QUI VIXIT ANN. .... [sic] M. .. [sic] .. D.... [sic] [gap: greek abbr. for thanatos, which means death] A. M. D. XCIIX. COMMENDANS SE IMMENSAE MISERICORDIAE DIVINAE.

Vita mihi mors est; mors mihi vita nova est.

Statura corporis iustae fuit magnitudinis: vultus ei admodum decorus et amabilis: affabilis et humanitas incredibilis: statim ut ipso alloquio quemvis ad se alliceret: barba satis copiosa: nigricantes oculi: nasus aquilinus, qualis in Persarum regibus laudatur. Canities praemature illi obvenit, quae cum aetate aucta, et frons rugis obsita: unde imagini suae ex cera affabre fictae, ipse hos versiculos ascripsit: cum annos haberet tantum quinquaginta:

Iam mihi deterior canis adspargitur [reg: aspergitur] aetas:
Iamque meos vultus ruga senilis arat.
Confiteor; facere hoc annos: sed et altera causa est,
Anxietas animi, continuusque labor.

Uxores tres habuit. Ex prima duobus antea medicis nupta vidua, Iustina Bernbeckia, unicum filium Ioachimum, exstincta matre in puerperio sustulit: qui patri in statione succedens, cum laude etiamnum medicinam facit Norinbergae in patria. Altera Maria, ex nobilissima Rummeliorum a Lonerstad familia, quattuor illi filios, et unicam filiolam peperit: quorum natu maximus Philippus, et filiola, infantes obierunt, matre quoque ipsa in puerperio occumbente. Vivunt ex filiis adhuc duo, Balthasar, praefectus Cubanus in Palatinatu ad Rhenum, et Ludovicus iurisconsultus, Elect. Palat. consiliarius. Christophorus ipsorum frater, cum sub ordinibus Hollandiae stipendia meruisset; Rhembergae in praesidio obiit. Tertia coniux Ursula superstes, relicta ex antiqua Tiliorum familia, unicam filiam illi est enixa.

De hoc viro, si rem omnem in pauca velimus conferre, verissime dici potest: quod fuerit [gap: Greek words] . Pietatem enim inprimis, et verum veri DEI cultum ante oculos habens, orthodoxae fidei se totum dedidit: patres antiquos, inprimis Graecos, evolvit, tam accurate temporis rationem dispensans; ut quamvis fractus diurnis, in visitandis toto die aegrotis, laboribus; domi tamen ne horam quidem praetermitteret: qua non aliquid vel legeret:


page 354, image: s386

vel scriberet: adeo ut etiam contra medicorum praecepta, et quod ipse in aliis non ferebat plerumque in prandio vel cena aliquid librorum ad manum habuerit.

In philosophia et aliis bonis litteris, praesertim Graecis, non vulgariter fuit versatus. Historicos etiam et alios scriptores, diligenter legit: ac bibliothecam habuit instructissimam.

Liberos liberaliter instituendos curavit: nec ullis eam in rem sumptibus pepercit. Uno enim anno quattuor filios, Ioachimum in Angliam, Ludovicum in Italiam, Balthasarum in Ungariam militatum, Christophorum Marpurgum ad Academiam ablegavit. Solebat dicere; quamdiu ipse viveret, se volente DEO liberis de necessariis prompte prospecturum; ut discerent, quo ipsi patre mortuo se alere possent.

Opum et divitiarum, si quisquam alius, contemptor; liberalis, et beneficus fuit inprimis in pauperes, studiosos, et peregrinos: adeo parum in re pecuniaria sibi cavens: ut etiam fideiussionibus se implicaret rogatus, non sine damno suo. Pecunias sub usuris nullas umquam collocavit: praedia paterna, et a se empta, ac maxime hortum suum tum paucis ante obitum annis suburbanum, coluit: quod feudum ab episcopatu Pabepergensi Camerarius sibi, suaeque familiae, liberalitate Ernesti episcopi, proprium, et, ut ICti loquuntur allodiale fecit; quamdiu in familia Camerariorum, vel etiam a filiabus illorum descendentium permanserit. Id nunc Ioachimus filius medicus possidet.

Luxum et omnem pompam gravissime odio habuit; frugalis domi; a conviviis tamen honestis, praesertim in hortis, non abhorrens: cibi admodum pauci: vini temperantissimus; somno minime indulgens. A lucubrationibus quidem, nisi magna necessitate flagitante, abstinuit: summo autem mane semper e lecto surrexit; et statim a sacra lectione ad studia sua perrexit: saepe dictitans, a Philippo Melanchthone se hausisse istam vitae consuetudinem.

Cum fratre Philippo, qui Norinbergensis Rei pub. primarius consiliarius etiamnum est; et annum octogesimum aetatis suae attigit, vir multae experientiae, exquisitae doctrinae, memoriae etiam in hac aetate ad miraculum usque firmae ac promptae; cum eo igitur vixit semper coniunctissime, cum ipsum praecederet annis aliquam multis. Cum utroque autem fratre magna necessitudine coniunctus fuit summus iureconsultus et Theologus, Christophorus Herdesianus; de quo silere hic praestat, quam pauca dicere, ut de Carthagine ille ait.

Amicitiam cum praecipuis suae aetatis viris doctis constantissime coluit; inprimis artis professione sibi pares, magni


page 355, image: s387

fecit, Peuserum, Clusium, Posthium, Zvingerum, Adolphum Occonem Augustanum, Platerum, et alios: qui omnes si nominandi essent, ingens nomenclatura fieret. Hinc factum, ut praestantissimi quique, in Germania, et extra eam, vicissim Camerarium amarent et suspicerent: ac magnus ille Iacobus Bongarsius, regis Galliarum multis annis in Germania legatus, saepe dicere solitus sit: nullum se in Germania cariorem Camerario amicum habuisse. Hubertus etiam Languetus Heduus, vir singularis exempli, admodum dilexit Camerarium; et hic vicissim ipsum summo honore coluit.

Venit aliquando in Germaniam ex Italia Ioannes, comes de Bonifaciis, Marchio Orygiae et Iapegiae exul, qui religionis causa relictis in regno Neapolitano amplissimis opibus, coniuge et liberis, Norinbergae in coenobio Carthusianorum, deposita apud mercatores aliqua pecuniae summa, satis diu commoratus est. Is Camerarium ut fratrem amplexus, multa ad ipsum scripsit; plura a se composita cum Theologica tum Philosophica apud eundem deposuit: quae partim edita sunt, partim nondum lucem viderunt. Noluit optimus ille et sanctissimus senex pecuniam fenori collocare: sed in Boreales et Orientales regiones variis peregrinationibus susceptis, sortem ipsam consumpsit: ut tandem in summa paupertate Dantisci diem suum obierit, facto illi a Senatu illius civitatis publico sumptu funere et cenotaphio. Inter amicos alios complures Camerarii honoris causa nominatim inter praecipuos recensendi omnino sunt; D. Andreas Pauli, Saxoniae Electoris consiliarius intimus, vir [gap: Greek word] : Otho a Gruenrad, Hippolytus a Collibus, Hugo Denellus, Petrus Wesenbecius, Conradus Rittershusius, Iureconsulti: Ioann. [correction of the transcriber; in the print ] Iacob. Grynaeus, Theologus: Ioann. Caselius, Wolfgang. Zindelinus, Philipp Scherbius, Nicolaus Taurellus, Paulus Melissus, Ianus Gruterus, Fridericus Sylburgius, alii.

Erat domus eius aperta cunctis exteris; qui peregre advenientes pulcherrimam urbem Noricam visere cupiebant: et in promptu erant omnibus ex innata optimo viro humanitate, et facilitate, ipsius opera, studium, labor, et beneficentia. Anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo primo, Norinbergae regis Galliarum magni illius Henrici legatus, in Germaniam venit illustriss. vicecomes Turainius, nunc dux Bolionaeus fortissimus. Is Norinbergam transiens, et aliquot ibi dies subsistens, in multis rebus Camerarii opera et studio usus, per amplissimum Bongarsium regis nomine insignem eius effigiem in nummo aureo maiori egregie exsculptam, illi obtulit. Nicolaus item Firbeius, ex antiquiss. et illust. familia Polonica oriundus, vir magni


page 356, image: s388

nominis, prudentiae insignis, et multae experientiae, cum Norinbergae moreretur, in supremis tabulis legato honorifico Camerarium prosecutus est. Erasmus etiam Neustetterus, cuius supra facta mentio, ut quamdiu vixit, Camerarium nostrum coluit: ita similiter honorifico legato moriturus benevolentiam erga ipsum suam testatus est. Tanta vis est doctrinae liberalis et virtutis; ut veros rerum aestimatores in amorem sui veluti cogat et abripiat.

Nec minori animi affectu et cultu, viros eruditos, ac magnos Camerarius noster in pretio habuit: adeo ut etiam provecta aetate, occasione sibi oblata, ad veteres amicos invisendos, Italiam reperierit. Nam cum anno millesimo, quingentesimo, octogesimo octavo, mense Novembri, episcopus Pabepergensis Ernestus a Mengersdorff, in Carinthiam, et una cum eo Camerarius, ut medicus, profectus fuisset: e Villaco Venetias, inde Patavium, animi causa, excurrit: ubi compluribus amicis, viris doctis, inprimis Iacobo Contareno, qui summis in urbe Veneta honoribus defunctus est, et Ioanni Vincentio Pinello, hospes fuit gratissimus: cum quidem tum temporis studiosi essent in Patavina Academia Ioachimus filius eius, et Ioachimus Iungermanus, cuius supra meminimus: qui tum inopinato eius adventu fere stupefacti sunt. Inspexit tum summa cum voluptate Patavii hortum medicum; quem Veneti maximis impensis instructum conservant: cui praefectus tunc fuit Melchior Guilandinus Borussus: Iacob. Antonius Cortusius, nobilis Patavinus, terque Camerario amicissimus. Sparsus tum Norinbergae vanus rumor, ac si Camerarius ob religionem captivus Romam abductus fuisset: qui uxorem et liberos domi relictos vehementer perculit. Sed natus ille procul dubio ex eo; quod frater Philippus, cum iuvenis ante annos complures Italiam peragraret, Romae in Inquisitionis carceres compactus fuit: ad cuius liberationem illo tempore, Ioachimus medicus frater, omnem movit lapidem: nec ante quievit, quam fratrem libertati restitutum vidit. Sed vera illius captivitatis Babylonicae historia ab ipso D. Philippo Camerario accurate perscripta, forsitan suo tempore publici iuris fiet: ut plura de ea hic commemorare necesse non sit.

Et tantum de hoc Iochimo [sic] Ioach. [correction of the transcriber; in the print ] F. Camerario medico excellentiss. ex narratione de vita et obitu ipsius M.S. et bibliothecis.



page 357, image: s389

IOANNES SCHENCKIUS.

INITIUM in his terris vivendi fecit Ioannes Schenckius, a Grafenberg, anno a Messia exhibito, millesimo, quingentesimo, tricesimo.

Iactis primis artium fundamentis, ad publicas sese scholas contulit, quae Academiae dicuntur: et Tubingae quidem sub clarissimis modicis iuxta et philosophis, Leonhardo Fuchsio, Iacobo Scheckio, et Michaele Ruckero, tantum profecit: ut circa annum millesimum, quingentesimum, quinquagesimum quartum, competitore Sebastiano Mario, medico Monacensi doctissimo, studiorum testimonium publicum, et medici [gap: Greek word] summum sit consecutus.

Inde Argentorati sub annum Domini millesimum, quingentesimum, quinquagesimum quintum, praxeos artis medicae tyrocinia posuit. Postea apud nobile Brisgavorum Friburgum medicum physicum, ad fatalem usque diem, magno cum successu, egit. Fuit insuper a medicinis multis illustribus et magnatibus, inter quos Georgius, ex antiqua et celebri nobilium ab Hohenheim, qui Bombast cognominantur, familia: fuit item ab illustribus et generosis Heroibus Fuggaris expetitus; atque honestissima conditione Friburgo Augustam evocatus. Sed valetudo sinistra tum paratissimam gratificandi voluntatem intercepit. Exstiterunt etiam in ipsum serenissimae Bavariae domus, ut et aliorum principum, singularis benevolentiae atque munificentiae monumenta: nec enim vero tam erga ipsum, quam erga universam rem pub. litterariam; cui omnia, quae fecit scripsitve, elaboravit.

Discedit ex hac vita Friburgi Brisgoiae, anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo octavo, die duodecimo Novembris; cum vixisset annos sexaginta septem, menses quattuor, dies viginti duos; relictis et libris et liberis vere tanto viro dignis, nec nostra commendatione indigis.

Nam qui favoris gloriam veri petit,
Animo magis, quam voce laudari volet.

De ipso vero non inepte dicatur, quod poeta ille de alio:

Laeta viro gravitas et mentis amabile pondus;
Et sine tristitia virtus: non ille rigoris
Ingratas laudes, nec nubem frontis amabat:
Nec famam laevo quaerebat limite vitae,

Uxorem habuit Apolloniam, ex patricia Wernhartorum apud


page 358, image: s390

Haganoenses familia natam, feminam lectissimam: quam amisit gravidam ex incendio in vicinia de nocte suborto perterritam, anno sexagesimo quarto, supra millesimum, quingentesimum, die vicesimo secundo Iulii. Ab hac transiit ad secundas nuptias, ut ex epitaphio apparet: quod ab eodem filio, patri bene merito scriptum, exstat eiusmodi:

IOANNI SCHENCKIO A GRAFENBERG MED. PHILOS. CLINICO LAUTO ASCLEPIADAE GERMANO ELEGANTI, SCRIPTIS CLUENTI, INGENII GLORIA ET AUGUSTA PRUD. CLAR. CUM IMMORTALI ADOREA HAUT CITRA DIVIDIAM MACTUS, EX PRINCIPIIS FUTURA VERO PROSPECTANS AD PRID. ID. IXbr. ANN. CIC IC. XCIIX. SEPTUAGENARIO FORSAN MINOR, [gap: Greek word] SUAE MUNDI FINEM ACCESSISSET ET CORDULAE SCHENCKIAE UXORI CONIUGIQUE II. MATRONAE HONORAT. EX VELERORUM FAMILIA NATAE AD XV. KAL. IAN. AN. SUPRA SECULUM XVI. SECUNDO DENATAE, ETSI AD [gap: Greek word] PRAECLARA INGENII MONUMENTA SUPERENT, TAMEN H. M. FFFF. [correction of the transcriber; in the print ] ET F. HEREDES SUPERSTITES PARENTIBUS DESIDERATISSIMIS OPTUMISQUE [reg: OPTIMISQUE] PON. POS. PON.

[gap: Greek words]
[gap: Greek words]
Pestiferos morbos sanavit Schenckius, ingens
Arti Asclepiadum [orig: Asclepiadűm] sic tulit auctor opem.

S. T. T. L.



page 359, image: s391

MEMORIAE S.

CESSI NON TIBI, SED INEVITABILI FATO, SI QUAERAS, QUIS FUERIM? ILLE EGO SCHENGKIUS MEDICUS FUI: QUI NON SINE ILLUSTRI ARTIS NOSTRAE CUM FACIUNDAE, TUM LITERIS ILLUSTRANDAE GLORIA INCLARUERAM: QUOD RELIQUUM EST CINERIBUS MEIS BENE PRECARE, ET ABI.

SIC ERAT IN FATIS.

Foras dedit hic librorum helluo, idemque magna et viva bibliotheca, observationum medicarum, rararum, novarum, admirabilium, et monstrosarum volumen tomis septem distinctum absolutumque et de toto homine institutum.

Quae vero habuerit affecta, et quae post obitum eius edita in lucem sint; recenset filius I. Georgius Schenckius, medicus, Haganoensium poliater, in bibliotheca medica.

Desumpta haec sunt ex Schenckii patris observationibus medicis, et filii bibliotheca iatrica saepius laudata.

MICHAEL MEUERUS:

REGIO [reading uncertain: print blotted] est hodie Germaniae Sarmatiaeque particeps, Prussia, vel Borussia: cuius fines a Septentrione mare Balticum; ab ortu Lithuania [orig: Lituania] et Samogitia; ab occasu Pomerania; a meridie Polonia longitudo milliaria Germanica octo et quinquaginta, a Thorunio ad Memelam castrum usque; latitudo autem quinquaginta complectitur Haec amoena felicior non uno nomine omnibus adiacentibus provinciis, ferax, irrigua, frequens culta: cui terra marique omnia vitae iucunde agendae copiose suppetunt. Portus habet opportunos; agros frumenti feracissimos: silvas plenas feris, inter quas uri, bisentes, alces, ursi, equi silvestres: abundat melle, et apibus, in cavis arboribus passim mellificantibus: et fluvios habet principes Vistulam, Passariam, Allam, Elbingam, Drebnizam, Ossam, et alios: piscinas et lacus fere praeter fidem, bis mille nempe [note: Quorum nonnulli septem in circuitu milliaria complectuntur. ] triginta septem.



page 360, image: s392

In litoribus colligitur saccinum: quod mare tempestuosum eicit: qua ex re non exiguum quaestum incolae faciunt. Verbo ut dicam, Borussia eiusmodi est regio: ut si Iuppiter de caelo, ut dicitur caderet, feliciorem in terram cadere vix posset.

Haec regio patria obtigit Michaeli Meuero, nato Osterodae, ducatus Borussiae, oppido, ad Drebnizam fluvium: cui adsita silva alcibus et ursis praeter feras communes referta. Incidit natalis eius in diem sextum mensis Sextilis, anni a Christo mundi salvatore in carne exhibito, millesimi, quingentesimi, sexagesimi sexti.

Pater ei fuit cognominis, vir prudens et laudatus: qui praetoris munere sub Marchione Brandeburgico triginta ipsos sex annos functus est, cum singulari iustitiae, integritatis, ac prudentiae laude: Mater vero Ottilia Scipkii, femina honestissima.

Puer ut primum per aetatem potuit in schola patriae litterarum elementis est imbutus, ut et in Musicis, cum voce valeret, et natura ad [gap: Greek word] istud studiorum honestissimum suavissimumque ferretur. Accessit ad praeceptorum industriam foris adhibitam, domi paternae domestica informatio in pietatis, virtutis, ac musicae etiam instrumentalis cultu atque exercitatione. Et haec optima ac felicissima est in formandae iuventutis ratio: cum magistrorum laborem in ludis litterariis domestica firmant ac provehunt documenta et virtutum exempla: ac alterutrum horum si claudicet aut desit: numquam id, quod quaeritur, in tenera aetate consequemur.

Iactis itaque fundamentis haud paenitendis, ex umbra scholae, ut vocant trivialis in spatia Academiae productus, atque augendae eruditionis causa Regiomontum Borussorum, schola publica celebrem, anno aetatis suae decimo sexto, mature missus est. Ibi, ut mens liberalis, et cui

De meliore luto finxit praecordia Titan,

se ipsa excitat et attollit semper; accessionem ad doctrinam eruditam fecit haud vulgarem Philosophicis inprimis studiis, non invita Minerva operatus. Hic [orig: Heic] triennio exacto, e patriae ac natali solo scientiae desiderio progressus, Lipsiam, Misniae ocellum, venit: atque a Philosophicis ad medendi artem animum adiecit; idque ratione rectissima. Quemadmodum enim in Honoris aedem, non nisi per Virtutis templum ingredi licet: ita ad Medicinae adyta aditus patet nemini, nisi fores Philosophia recluserit.

Lipsiae cum biennium ac semestre, in audiendis Medicorum scholis posuisset, non neglecta interea arte illa, animi causa, chelyn pulsandi: exemplo suae scientiae coryphaeorum, Hippocratis et Galeni, ad exteros, Germaniam relicta, abire constituit; inque Italiam cogitavit.



page 361, image: s393

Patavium itaque profectus, Academiam offendit, tunc temporis inter alia, Medicinae studio florentissima; et Medicos iuxta atque Philosophos undequaque praestantissimos, Herculem de Saxonia, Hieronymum Capivaccium, Aquapendentem, Sabavellam, alios: quorum non institutione solummodo, sed cottidiana etiam consuetudine est usus gavisusque.

Cumque Medicinae, quemadmodum et aliarum artium omnium perfectio, non in sola cognitione; sed in exercitatione usuque potissimum consista: Meuerus quoque, ut quae didicisset in lucem usumque transferret, de consilio illorum praeceptorum, aegrotos in Xenodochio Patavino, curandi onus in se suscepit

Eo tempore morbos cognovit varios: eosque curavit feliciter, herbis simplicibus. ut vocant, maxime deditus. Per eiusmodi enim [gap: Greek word] et nobis familiaria, ad sanitatem recuperandam planissima patet via. Inter istas exercitationes famam sibi nomenque comparavit tam medici elegantissimi, quam musici suavissimi. Non igitur metuendum ipsi fuit ut [gap: Greek word] audiret: aut sicut Themistocles, cum recusasset lyram, haberetur indoctior.

Patavii biennium commoratus, cum incremento eruditionis suae, et emolumento aliorum, memor illius Homerici.

[gap: Greek words] ,
Turpe est, emansisse diu, vacuumque redire:

pulcherrimis scientiae praestantissimae ditatus opibus ad suos redire in animum induxit. Ante vero, quam in viam se daret: testimonium sibi a viris laudatissimis conferri passus est, Doctoris medici titulo, sollemni Academiarum more, ornatus.

Ex Italia deinde in Germaniam reversus Regiomontum Borussiae se contulit: ibique trimestre subsedit. Postea Dantisco transiens Elbingam, civitatem maritimam, petiit. Eo ut primum appulit: ad consulis primarii Sprengelii filium unicum, maligna febri correptum, curationis ergo est vocatus: quem intra paucos dies, Deo iuvante, pristinae restituit valetudini, iucunde, cito, tuto. Hic pater ille, animadversa viri etiamsi adhuc iuvenis, dexteritate, fide, et doctrina, auctor ipsi, suasorque fuit, Elbingae sedem figendi: artemque quam recte calleret ad aliorum commodum exercendi. Haud difficulter annuit Meuerus, praesertim qui nosset in territorio illo ruri, et nobiles multos, et paganos non paucos reperiri, pulchre a fortunae bonis instructos. Hi ergo in valetudine tum sua, tum suorum, opera eius usi, dexteritatem eius ac felicitatem in sanando singularem perspexerunt. Evocatus enim ab iis; herbis dumtaxat communibus plerumque adhibitis, multos magnos gravesque morbos curavit. Et iam non vulgo illo amplius admirationi esse; sed


page 362, image: s394

ipsis etiam artificibus medicis, viris doctrina, aetate, et experientia doctissimis, magnus haberi.

Elbinga autem quorundam hortatu, Mariaeburgum se contulit, caelebs etiam tum: et praxin medicam aliquot annis eo loco feliciter obivit. [correction of the transcriber; in the print , ] Cumque fama de ipsius felicitate et peritia medendi, ad ipsius regis Poloniae Sigismundi aures aulamque augustam dimanasset: consilium cepit ipsam illam aulam adeundi Regique operam suam fidemque omnem submisse offerendi. Ad iter itaque accinctus, in patriam venit: ubi verum esse in se expertus est id, quod vulgo quidem, sed pie dicitur: Homo proponit; sed Deus disponit. Statim enim ibi in phthisin [correction of the printer; in the print phtisin] incidit: quam ipse sibi letalem fore, ilico deprehendit. Intra mensem enim se moriturum praedixit: diem ipsum, et cum dies adesset horam etiam emortualem nominavit pomeridianam secundam. Dictum, factum. Placide enim ea et die et hora exspiravit, ut lychnus oleo deficiente: animamque Salvatori inter preces et suspiria reddidit: cum vixisset in terris annos tantum triginta tres. Et sic fatis urgentibus, iuvenem doctissimum, medicum elegantissimum, virum olim summum

--- ac non virtutis egentem
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo:

et si humano more loqui licet, praematuro. [correction of the transcriber; in the print , ] Verum sat diu vixit: qui virtuti, qui patriae, qui Deo semper vixit. Honorifice Osterodae in patria elatus, inque templo, iuxta aram, Christiano ritu, humatus est.

In morbo illo supremo et lento; cum medicus quidam insignis, certior de valetudine viri optimi factus, non tamen rogatus, consilium et medicamenta quaedam ad ipsum misisset: probavit ipse quidem omnia: verum in se scire dixit, laborem omnem, ac, quod dicitur, oleum et operam perditum iri. Proinde nullam se aliam, nisi Iesu Christi unici Sospitatoris animae medicinam, et salutem aeternam desiderare: quam etiam, citra omne dubium, ut firma fide amplexus, ita morte beata est consecutus.

Quod ingenii eius monumenta attinet, de exiguo vitae curriculo facile coniectura fieri potest: non multum scriptioni cum, itineribus et curarionibus occupatum, vacare tunc potuisse. Concinnavit tamen, quo fuit animo posteritati etiam inserviendi, librum; quem inscripsit Instructionem medicam. Verum, quod sciamus, necdum foras ea est data; sed detinetur in scriniis cl. V. Adami Meueri, fratris germani, medicinae itidem doct. Equitis Aurati: et nune a cura corporis Regi Poloniae: qui se evulgaturum propediem promisit.

Et tantum de Meuero, ex relatione Salomonis Neugebaueri nobil. Borussi de Cadano.



page 363, image: s395

LAURENTIUS SCHOLTZIUS.

MEDICORUM Germanorum elegantissimo numero non uno merito accensendus est LAURENTIUS hic SCHOLTZIUS, vir in omnibus disciplinis excellens, singularisque in arte medica experientiae; quam [gap: Greek words] omnibus bonis et eruditis gratiorem fecit, et admirabiliorem.

Protulit cum clarissima urbium Vratislavia, Silesiae caput, honesto inter cives suos loco natum, anno Christi secundo et quinquagesimo, post millesimum, quingentesimum, die vicesimo Septembris, intra decimam et undecimam pomeridianam.

Hic cum a primis statim annis, a quibus non minus reliquam vitam; quam diem reliquum a matutina caeli facie conicimus, melioris secutus naturae ductum, ad virtutem et bonas litteras animum appulisset: earumque praeclara in patriae gymnasio fundamenta iecisset: in publicis postea scholis [correction of the transcriber; in the print scholsi] tum studiorum philosophicorum cursum laboriosum feliciter confecit: tum artis Apollineae latissimos et herbidissimos campos summa cum laude, maximoque cum fructu decurrit.

Inde cum se maioris ingenii cultus gratia in Italiam contulisset: doctissimis quibusve in ea viris operam dedit: illorumque usu et consuetudine eo usque in arte medica est progressus: ut lauream apicemque doctoralem non sine laude retulerit.

Ad suos ex Italia sub annum septuagesimum nonum reversus, magna cum fidei, industriae et dexteritatis laude medicinam primum Freistadii, ducatus Glogoviensis in Silesia oppido amoeno et eleganti: deinde Vratislaviae inter summos, medios, infimos, factitavit: artis suae probe gnarus, et annorum aliquam multorum usu adeo exercitatus ut scite alterum oculum ad naturam, temperamentum, et vires decumbentium; alterum ad aphorismos artis convertere posset.

Praxi autem medica non contentus scriptis etiam, qua e suo ipsius penu depromptis, qua ab aliis relictis; in publicum edendis rei medicae prodesse conatus est: uti mox dicemus.



page 364, image: s396

Singulare vero in ipso botanicae rei studium loquitur hortus ille: quem intra patriae suae moenia, rei medicamentariae quasi seminarium quoddam, magnis certe laboribus et impendiis, quam diu vixit, excoluit: et omni florum, herbarum, bulborum, plantarum genere, aliisque cum inquilinis tum exoticis, ero [orig: hero] et loco dignis, exornavit.

Plura autem in dies praestaturum, mors impediit, quae [gap: Greek words]

-- -- ---- [gap: Greek words] .
[gap: Greek words] .

lenta et pulmonaria tabe absumptum terris eripuit die vicesimo secundo Aprilis, anno superioris saeculi nono ac nonagesimo, cum aetatis ageret septimum et quadragesimum: vir longiori vita dignus. Sed placuit Deo anima ipsius: ideoque properavit educere illam e medio iniquitatum.

Fuit vir et medicus vere doctus, pius, officiosus: qui sic cum omnibus vixit: ut animi candore, ingenii modestia, morum gratia, suavitate amoris, vix eum superaret quisquam.

Uxorem habuit Saram, Ioannis Aurifabri Theologi clarissimi, filiam: qua cum dum vixit, sine reconciliatione vixit.

Edidit in usum rei medicae sectiones octo aphorismorum medicinalium cum Theoricorum tum practicorum, omnibus, quibus secunda valetudo curae est, apprime necessariorum.

Unum etiam in volumen coniunxit et edidit epistolas philosophicas, medicinales et chymicas, a summis nostrae aetatis philosophis ac medicis exaratas, quae ut [note: In parerg. p. 146. ] Posthius de iis,

---- non modo emuntur et leguntur:
Verum, quod magis est, fideque maius,
Plenis faucibus usque devorantur:
Nec fames satiatur, appetitus
Sed crescit magis in dies vorando.

Scholtzii item opera lucem viderunt, quae medica reliquerat, morte praepeditus Ioannes Crato, consilia medica, de quibus ita idem Ioannes Posthius:

In lucem profert dum scripta diserta Cratonis
Scholzius; aeternam lucem ipse decusque meretur.

Hortum illum suum, de quo modo, ita exornavit: ut verbis exprimi vix possit; quae florum fuerit herbarumque in eo copia et varietas: quis ordo; quam apte omnia in areolas suas et pulvillos disposita: quae frondium textura; quae viridaria. Itaque non solum exteri advenae ac hospites, cum voluptate ac delectatione eum spectarunt: sed magni etiam viri suis carminibus celebrare non dubitarunt: de quibus quaedam, in lectoris philologi gratiam, lubet addere. Sic ergo de eo horto imperialis ille consilii in aula Caesarea [orig: Caesaria] senator



page 365, image: s397

I. MATTHAEUS WACKERUS.

Thessaliae laudent alii cultissima tempe:
Commendent hortes Alcinoique alii.
Ille GUILANDINA viridaria, consita dextra [orig: dextrâ],
Iste AICHOLCE tuos Caesariane [reg: Caesareane] tholos.
Nos SCHOLTZII miros celebremus solius hortos.
Naturae atque artis nobile ditis opus.
In queis [reg: quibus] Thessaliam vincit vel Sarmata tellus,
Slesius Austriacum, Prussiacum, Alcinoum.

IANUS GRUTERUS

In eundem.

Tam bene, tam pulchre eum [reading uncertain: print faded] curet Scholtzius hortum;
Hic [orig: Heic] ubi semestri frigore regnat hyems [reg: hiems]:
Qualiter ha [sic] Veneris coleret Vulcania tempe!
Ver quibus haud umquam, vel Zephyritis abest.

IOANNES POSTHIUS

Eundem ita laudat.

Ut medicum vidi Musis comitantibus hortum,
Excultum manibus, Scholzi operose, tuis;
Miratus plantas varias, miratus honorem,
Attonito hosce dedi protinus ore sonos:
Quid petis a nobis bulbos et semina? quorum
Nascitur, ecce, tibi copia tanta domi;
Quantum ego vix ullo memini me cernere in horto:
Pace loquor, Clusi, pace, Platere tua.
In silvamne ego ligna feram, vel in aequora pisces?
Florae dem flores, poma vel Alcinoo?
Tu potius mihi mitte, quibus tuus hortus abundat:
Usque memor Scholtzii sic meus hortus erit.

Haec de nostro Scholzio debentur vitae M. S. a Nicolao Henelio [reading uncertain: print blotted] IC. transmissae: parergis Posthii: delic. poet. Belgic. [correction of the transcriber; in the print ] et bibliothecis.

GERARDUS BONTIUS.

EDITUS est Gerardus Bontius anno trigesimo octavo, supra millesimum, quingentesimum, Rysvvici, vico Geldriae, patre honesto et stipendiorum plurimorum viro: sed qui militarem


page 366, image: s398

vitam postea pertaesus, ad tranquillam magis, ac honestam voluptatem pariter et fructum, qui ex terrae cultu et fecunditate petitur, more antiquorum, se contulerat.

Puer ad percipienda prima litterarum rudimenta Schoonhoviam a patre missus est, ubi Adrianum Agrippam praeceptorem habuit; ut in ea functione multi inter suos nominis et formandae iuventuti natum. Hunc deinde Delphos est secutus, ubi in eodem ludo et Geldorpius docuit, vir a festiva libertate et ingenua dicacitate celeberrimus. His ad annum millesimum, quingentesimum, sexagesimum quintum adhaesit.

Atque hic philosophiae totum se dedit: a qua ipsa (nam naturae contemplationi plurimum intentus erat) ad medicinam pertractus est; in qua Biesium audivit, quem non multo post Lovanio Viennam Maximilianus evocavit. Quo quidem Belgis erepto, cum Italia Lovanium mutavit: ubi Ferrariam sibi et studiis potissimum idoneam duxit: caeterum honorem; qui supremus est in eo studio, Patavii est consecutus.

Patavio in Belgium reversus paulo post Lugdunum Batavorum vitae sedem elegit; in qua simul cum receptis in ea civitate litteris, et Musis, e cathedra docere coepit; homo ab impietate iuxta, ac superstitione aversus; quam, ut erat magni animi, subiisse nomen pietatis, probitati vero fucum facere, haud raro inter candidos amicos, ac sinceros, fremebat; ipse aperti ac ingenui pectoris, iratus simul iis ac invisus, qui sceleribus ac fraudi cultum numinis praetexerent: quod est illi generi familiare Religionem quippe, esse necessariam aiebat, solam vero eius speciem, si absit virtus, animi ut plurimum perversi, ac contecti vitiis asylum esse; iis histrionibus praedae esse alienam innocentiam? quam auctoritate opprimunt ac factis: In utroque enim populi credulitate abuti: quod et ipse expertus est.

Inter philosophos Platonem proximum nobis, maxime amavit; cum quo Maximum Tyrium Philosophum, sed et Nemesium plerumque coniungebat; illum Platonicum; hunc et Christianum. A quibus ne in morbo quidem divortium fecit. Fato quippe proximus, Augustini Steuchi opus de perenni sapientia, saepe a se lectum, repetiit: et in ista contemplatione, cum ad Deum aliquoties ardenter mentem convertisset, exspiravit: Iulium Scaligerum, non tam imitatione inerti, a qua abhorrebat, quam iudicii consensu secutus, qui hoc scriptum et legit ipse plurimum, et non paucis commendavit.

Moribus erat simplex ac candidus: ingenio festivo et ad liberalitatem facto. Dignitatem Academiae sine fastu; familiae curam sine severitate sustinebat: nihil ut Italis praeter eruditionem deberet, contra eorum vitia optime munitus, non tam instituto, quam indole.



page 367, image: s399

Vir bonus absque apparatu; prudens sine ambitione. In vultu gravitatem aestimasses: ubi propius novisses, comitatem eius amare maluisses. Quorum rationem ignorabat, ea nec admirabatur, neque cuivis obvio credebat: divina solitus excipere, quorum ratio ab humana nec dependet, nec investigatur, quia pariter naturam excedit. In ceteris subinde irasci prono ad stoliditatem vulgo, quam cum indignatione interdum castigabat. Homo quippe acer, qui nec ipse sibi gratiam cuiuslibet delictis faceret; in fatuitate, a qua aberat longissime, nihil minus, quam pertinaciam ferebat: quae armata nugis, facilius oppugnat veritatem, quam intelligit.

Hoc quoque ad reliqua accesserat, formae decor ad aetatem ultimam in eo constans, e qua omnium postremo venerandam canitiem servaverat. [correction of the transcriber; in the print ] Liberos benigne potius, quam laxe habebat: quibus efficaci ad virtutem instrumento, non verbis, sed exemplo, praeibat.

Graece ita doctus: ut Galenum ac Hippocratem, hoc sermone semper legeret: in contemplativa medicina tantus, ut non aliud egisse videretur. Activam, in qua paucos aetate sua pares habuit, nemo plures curavit, non tam ad quaestum, quam ad benignitatem exercuit, quamquam duro onere familiae, ac gravi. Adeo promptum virtutibus, invictum in adversis animum habebat. Omnes enim diligenter; destitutos a fortuna, gratis accedebat.

Supremum Academiae honorem aliquoties sustinuit, numquam affectavit. Postremo, quamquam hoc minimum in eo est, qui haec nondum aestimare didicit; ne privatus quidem obiit. In ipsa enim Academiae rectura exstinctus est: anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo nono, Septembris decimo quinto die, aetatis anno sexagesimo tertio: nimirum climacterico, magnis viris saepe exitiali. Fatalem horam ipse praesensit; neque extimuit. Quorum alterum ab experientia, alterum ab innata sapientia habuit. Morti proximus cum nonnihil cibi sumpsisset, repugnante stomacho, cuius imbecillitate laborabat; ad Reinerum filium conversus, animo composito; Ecce autem, inquit, iste victus est, neque adhuc deditionem parat.

Epitaphium ei locatum est eiusmodi:

D. O. M. ET MEMORIAE D. DOCTORIS GERHARDI BONTII VIRI CUM OMNIUM DISCIPLINARUM, TUM PRAECIPUE UTRIUSQUE MEDICINAE LAUDIBUS ORNATISSIMI:



page 368, image: s400

QUI IN FLORENTISSIMA BATAVORUM ACADEMIA PRIMARIUS MEDICINAE PROFESSOR, MAGNA FAMAE CELEBRITATE TOTOS XXIV. ANNOS PUBLICE DOCUIT: IBIDEMQUE RECTOR MAGNIFICUS RECTORATU SIMUL CUM VITA DEFUNCTUS EST XV. SEPT. ANNO CIC IC XCIX. VIXIT ANNOS LXII. MENSES VI. DIES XI. CONIUX ET LIBERI MAESTI POSUERE.

Liberos reliquit octo, inque his Ioannem et Reinerum, illum Roterodamensis rei pub; medicum et quaestorem: hunc eiusdem artis professorem, summisque principibus Mauricio et Henrico Nassoviis a medicina: virum tam tenacem patriae virtutis; quam ab omni ostentatione virtutis alienum: cui, quod miraculi est instar, artis etiam successum reliquit: quasi cui reliqua non deerant, fortunam quoque inter domestica haberet. Duo reliqui, supremum alter iuris, alter medicinae gradum in eadem Academia tuentur.

Scripsit plurima, in Hippocratem praesertim; sed quae edi noluit. Potius enim eruditionem deesse saeculo existimabat: quam scriptores.

Haec de Bontio ex illustr. Hollandiae et Westfrisiae ordinum Academia Leidensi.

IOANNES HEURNIUS.

CLARA et antiqua Belgarum familia oriundus, Henricus patrem habuit Othonem, qui ex uxore Gertruda a Velsen primogenitum hunc filium suscepit Ultraiecti, anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo tertio, Ianuarii die vicesimo quinto, quadrante ante sextae mediam matutinam. Ab ipsis incunabulis placidum et gratiosum ei fuit ingenium; ipsaque indoles medicae artis excellentiam in puero praesagiit. Nam cum ipsum mater lactasset, non ut fieri solet cunarum agitatione sopiri poterat; sed in lecto repositus domesticum catellum (fidum olim


page 369, image: s401

Aesculapii comitem) ludibundus spectans obdormiebat. Ipso autem evigilante desiliens e lecto catulus sua praesentia matri rem denuntiabat.

Prima studiorum fundamenta sub Georgio Macropedio, Ultraiectanae scholae rectore, celeberrimo id aetatis viro, posuit. Deinde institutione Arnoldi Eickii, claro tum Ultraiecti in puerorum ingeniis formandis viro, in studiis humanioribus magnos progressus fecit. Lovanium anno aetatis decimo octavo a patre deductus, per biennium ex publicis lectionibus celeberrimorum regiorum Professorum, Hieremiae Triverii Brachelii (cuius doctissima exstant commentaria, ad aphorismos Hippocratis, ad Galenum et Celsum) Andreae Baleni, Petri Brogelii, et Gemmae Frisii filii, in philosophia ac medicina plurimum profecit; adeo ut iam corroborato studiorum suorum fundamento ad eorum consummationem animum adiceret.

Parisios igitur contendit: ut intima medicae artis arcana perciperet; quae ibi publice, maximo totius Europae concursu et applausu, nitide enarrabant

Aurea doctiloqui caelestia labra Dureti:
Ambrosia [orig: Ambrosiâ] et Coo pasta labella favo.

Fuit enim hic Duretus non suae tantum aetatis; sed omnis aevi medica arte eminentissimus, dicendo agendoque iuxta optimus: et ut Heurnius subinde dicere solebat, in medicorum ordine tertius, Galenoque postponendus, in posteriorum autem serie reliquis omnibus anteferendus. Primus enim ipse fuit qui barbariei mandragora sopitum Hippocraticae artis genium acri et incitato suo ingenio resuscitavit: et ex tenebrioso tricarum ergastulo in illustre theatrum orbis terrarum protraxit. Unde Stephanus [note: lib. 2. epigr. ] Paschasius,

Prisca quod Hippocrati venerando debuit aetas,
Dureto cur non debeat Hippocrates?
Ille sua [orig: suâ] morbos immanes arte fugavit:
Hic a morte suum vindicat Hippocratem.

Nam in ultima Burgundia natus, primis aetatis temporibus Parisios venit pauper et inops: sed mox ingenii vivida vi exsplendescente reliquos commilitones multis parasangis superavit; primumque in ordine Doctorum (prout Parisiis consuetudo ferebat) promotum, ditissimo coniugio prospera fortuna beavit. Mox regia professione et praxi illustris, vitam docendo, scribendo, et praxi aulica ac regia transegit. Nam Caroli IX. et Henrici III. Galliarum et Poloniae regum perpetuus cubicularis medicus fuit. A quibus adeo dilectus; ut cum filiam elocaret, rex a dextris, ipse a sinistris filiam in templum ad sollemnia sponsaliorum deduxerint. Ipseque rex sua praesentia nuptias cohonestans, omnem auream et argenteam supellectilem, qua


page 370, image: s402

ministrabatur, cuius pretium quadraginta florenorum millia excedebat, sponsae pro honorario donavit. Tantus enim regis erga Duretum fuit affectus: ut, nisi ipso astante, cibum non sumeret: saepeque exclamaret; Durete, si filium haberem, tuae curae eius et educatio et institutio esset. Obiit morte immatura, sed placida ac provisa millesimo, quingentesimo, octogesimo sexto, aetatis undesexagesimo. Sed de Heurnio dicendum.

Hic ergo toto triennio tanta sedulitate Duretum audivit: nullam lectionem ut negligeret. Cumque serius interdum ipsum accedentem ille conspiceret; audita non semel publico ex suggestu eius vox; mi adolescens, doleo iam quaedam dicta; quorum non es particeps Magnum erga Heurnium affectus indicium. A viro.n. [abbr.: enim] gravi, nec verborum prodigo, quem ipse rex reverebatur; numquam ea vox, nisi erga Heurnium, publice audita. Cum magno hoc Dureto Heurnius medicam praxim cottidie frequentavit Parisiis: pluresque calculo sectione liberari vidit, a peritissimo omnis aevi lithotomo Laurent Collodaeo. Nam praeter mollissimam in crudelissimo opere [gap: Greek word] , ea ipsi erat agilitas pari cum securitate eventusque felicitate iuncta; ut saepe iam calculos extractos aegrotis ostenderet; cum ipsum in sectionis praeparatione versari censerent.

Studia etiam humaniora ibidem excoluit, assidue Carpentarium, Ramum, Turnebum, Auratum, audiendo. Inde horridam Hispaniam invisere cum animo agitaret; prudentis amici dissuasu tot periculis praegnantem peregrinationem omisit; et ad Europae delicias Italiam iter convertit, anno aetatis vigesimo quarto: eaque tota perlustrata Patavii sedem fixit cum Petro Foresto, Burenio, Teilingio, sodalibus et popularibus suis; qui magna postea fuere Hollandiae in arte medica lumina. Semel ibi ab homicidis, bis a virulentis animalibus vitae discrimen adiit; nimirum serpente boas, et insecto phalangio.

Cumque Venetorum ad Turcarum tyrannum legatus Heurnium ob egregiam eruditionem amplo stipendio ad Constantinopolitanam peregrinationem invitaret; ipsum secutus fuisset: nisi inconsultis parentibus id facere reformidasset. Cum igitur Patavii Capivaccium, Stephanellum, Mercurialem, Paternum, Aquapendentem, Guilandinum, summa diligentia audivisset; et in omni medicinae parte egregie se exercuisset: Ticinum profectus est anno aetatis vigesimo octavo. Cumque ibi aliquamdiu sedulam anatomiae operam sub clarissimo Gabriele Cunerio navasset; et cum Bellocatone celeberrimo medico praxin cottidianam frequentasset: iam consummatissima medicinae scientia, quantum ea aetas ferebat, instructus, gradu doctoratus ibidem decoratus est.

Loci autem eius genio allectus cum diutius ibi subsisteret: et iam antea innotuisset illustrissimo Nicolao Renaldo Perenoto Domino a Granvella et Chantonay, comiti a Cantecroy, ab ipso


page 371, image: s403

biennium honorifico stipendio medici loco habitus est. Cum autem celeberrimus eius Academiae professor ipsi filiam unicam simul cum professione et tota hereditate tradere decrevisset; iamque publice doceret; ut erudicionis specimen daret: Itali plures corrivales in ipsius perniciem conspiravere. Itaque satis perspecta cum in eiusmodi rebus Heurnio Italorum esset indoles; repente clam in patriam contendit, ea festinatione; ut exiguo tempore totum iter absolveret, nullum sibi locum tutum, nisi patriam, existimans. [correction of the transcriber; in the print ]

Ita anno aetatis trigesimo in ipso belli civilis aestu reversus Ultraiectum medicinam ibi exercuit: domesticusque medicus fuit principum de Egmont, et Ultraiectina provinciae eo tempore gubernatoris de Noortcarmes, quem ex veneno ab Hispanis propinato, diuturnus ac taediosissimus lethalisque icterus torquebat. [correction of the transcriber; in the print ] Huius favore paternas aedes immunes servavit a tyrannide militum Hispanorum: quibus singuli cives suis in aedibus victum gratis dare, cum summo rei familiaris dispendio, cogebantur. Eorum fastus tolerandus; insolentia perferenda; iniuriae devorandae erant: silente sub armorum vi lege et honestate omni; adeo ut quot in universo Belgio domus, totidem et privatae tyrannides essent.

Duxit tunc Heurnius, in patria sua, uxorem Christinam Bayeram, virginem, indigenam, antiqua multoque honorum decore clara patricia familia oriundam. Nam Bayerorum familia prisca et celebris in ditione Ultraiectina prosapia multis aetatibus coniugii copula inserta est claris ibidem patriciis familiis Helsdingiorum, Lystriorum, de Roien, Hanniorum aliisque plurimis. Functa et Bayerorum est familia multis aetatibus primariis ecclesiasticis honoribus Ultraiecti, cui in omnibus fere templis testimonium monumenta perhibent. Eorum quidam episcopi Ultraiectini Vicarii fuere, qui ipso absente Rei publ. clavum moderati.

Postea rebus iam Belgii, principis Auraici adventu, nonnihil recreatis et immutatis, eligitur et Ioannes Heurnius eiusdem principis suffragio senator seu scabinus Rei pub. Ultraiectinae. Nihil homini Musis et tranquillitati dedito gravius, hoc turbulentissimo temporum statu, accidere potuit: tandemque vix multis precibus ac magno molimine eius officii vacationem impetravit. Mox in urbe [correction of the transcriber; in the print u be] Leydensi erecta Academia, eo a curatoribus et coss. evocatur ad professionem medicam. Deserit igitur patriam; Leydamque commigrat, anno aetatis duodequadragesimo, Christi octogesimo primo, supra millesimum, quingentesimum, Octobris die tricesimo primo. Inde anno octogesimo octavo, a Frisiae Ordinibus, et comite Guilielmo Ludovico Nassovio ad professionem, in Academia Franekerana sustinendam, stipendio honestissimo, evocatus est. Sed Curatorum consulumque benignitate, locique amoenitate detentus sortem mutare noluit. Praxin


page 372, image: s404

maxima cum auctoritate exercuit, perpetuus ordinarius medicus principis Auraicae MAURITII confoederatarum Belgii provinciarum gubernatoris, principis Chimayae, et omnium procerum Hollandiae.

Heurnii etiam solius opera usus est cl. V. Iustus Lipsius, dum Lugduni egit. Is diu taediosissimo cum malo conflictatus, febrilesque insultus varios expertus, sumpto aliquando pharmaco materiae commotae onus excernens, percepit ingentem se copiam alvo effundere, eamque continuam et cohaerentem. Intuetur Lipsius quid rei sit; videtque attonitus massam figura et colore intestina exprimentem. Consternatus itaque ilico Heurnium vocat, de vita sua actum dicens. Omnia enim intestina se effudisse. Inspicit alvi proluviem Heurnius, et laeto vultu ad Lipsium conversus: respice, inquit, trophaea de tuo morbo. Hic focus et sentina totius mali iacet. [correction of the transcriber; in the print ] Erat lenta et viscida pituita, paulatim in tota intestinali fistula coacervata, a sedentaria et in studiis contabescente vita, eius figuram referens: quae putrescens partibusque vicinis nobilibus nexam communicans sentinam in totum corpus propagaverat. Sie fomite mali expurgato restitutus est sanitati.

Totam autem aetatem Heurnius in Hippocratis familiaritate consumpsit: adeo ut eius locos omnes Graece memoria teneret: praelectionesque suas incomparabili sermonis venustate ac suavitate condiret: nulliusque scripti subsidia de cathedra, perpetuo divini senis mysteria enarraret: et de superiore loco disputantem neque honesti vultus decor, neque vocis et motus elegantia destituebat.

Quo autem emolumento, Academiae fama, testis est: cui potissimam celebritatis partem attulit: testis et doctissimorum discipulorum uberrima seges; quae ex eius schola, tamquam ex Chironis antro, prodiit nobilissima.

Sexies ibidem magnifici Rectoris dignitatem sustinuit: primusque in Academia Leydensi propria manu anatomiam administravit, efflagitantibus id studiosis; cum insolens hoc exercitium patriae eo tempore esset. Docuit et ibi in collegio illustrissimorum Ordinum, quattuor libros Aristotelis meteorologicos, et tres de anima: quos doctis commentariis etiam illustravit. Intimam hic coluit amicitiam cum viris aevi illius celeberrimis, Iano [note: De quo in vit. Ict. et Pol. ] Dousa Domino de Noortwiick et Academiae curatore, Ioanne Banchemio supremae curiae Hollandiae et Zelandiae praeside atque Academiae curatore; Petro Beimanno Consule Rei publicae Leydensis, Nicolao Zeistio Rei publicae Leydensis Syndico, Ioanne Holmanno secundo, Francisco Iunio, Luca Trelcatio, Hugone Donello, Everardo Bronhorstio, Iosepho Scaligero, Iusto Lipsio, Francisco Raphelengio.



page 373, image: s405

Inter discipulos clarissimi et beneficiorum a praeceptore in se collatorum memores hi sunt: Sebastianus Ecberti, vir summus et medicae politicaeque scientiae iuxta gnarus, multis annis ad clavum Rei publicae admotus, et inter Ordines generales confoederatarum Belgii provinciarum delegatus, unicus inter eos, quos Amsterodamum extulit, arte medica clarissimus. Petrus Wittendel, rei publ. Haganae medicus ordinarius, vir ad omnium voluntates devinciendas ipsis Gratiarum manibus factus, longa artis experientia in Italia et Hollandia clarus: cuius consilio, post mortem Heurnii, in casibus periculosis magnates Hollandiae usi. Cornelius Vigius Hornanus, olim in Academia Dolana medicinae professor, postea comitum Embdensium medicus ordinarius. Balduinus Hamaeus, profunde eruditionis vir, illustris officio medico, quo per annos plures apud magnum Moscoviae ducem functus est: dein Londini in Anglia artem, qua ab Heurnio imbutus, maxima cum celebritate exercuit. Valentinus et Guilielmus van der Meer/ rei pub. Delfensis medici ordinarii celeberrimi: Gualterus Verdaesius politissimae doctrinae ingenium, medicae artis in Re pub. Ultraiectina olim illustre sidus. Theodorus Velius Rei pub. Hornanae medicus ordinarius, praxi medica per Nort Hollandiam clarissimus.

Ceterum sanitate Heurnius toto vitae tempore usus est integra; semel tantum in Italia paucissimis diebus febri conflictatus, quam ilico larga venae sectio abstulit. Colico dolore statim infestabatur; cum calida ac acria copiosius assumpsisset. Itaque sibi a pipere, caepis, raphano, et id [correction of the transcriber; in the print id] genus eduliis studiosissime cavebat. Variolis non laboravit; metuens tamen sibi ab externo irritamento, non libenter hoc morbo affectos accedebat.

Anno tandem aetatis quinquagesimo sexto Christi millesimo, quingentesimo, nonagesimo octavo: die octavo Februarii, tanta sanitatis serenitas lethali procella concussa, tandemque eversa est. Publico enim in convivio mustum Rhenanum crudum et austerum bibens, repente percepit sibi urinae reddendae facultatem interceptam. Domum igitur rediens ne urinae quidem guttam excernere potuit, nisi post longarum enematum, tum fomentorum molimina, tantum stillatim et acerbo cum cruciatu. Omne genus medelae ab ipso tentatum, sed frustra; reluctantibus fatis. Sic paulatim dolorum carnificina attritus, anno aetatis duodesexagesimo, Christi millesimo, sexcentesimo primo, de nocte diei undetrigesimi Maii, qui erat Martis; incidit in febrem letalem; quae cum subinde violentiam remitteret; mox acrius recrudesceret, fomite mali perpetuo superstite; tandem toto naturae robore dolorum immanitate attrito, placide in Christo obdormivit, Augusti undecimo, qui erat Saturni, mane paulo ante sextae mediam, eodem fere quo natus momento.



page 374, image: s406

Funus ei Lugduni honorificum est factum: ubi et memoria eius monumentum positum legitur tale:

MEMORIAE SACRUM.

IOANNI HEURNIO AD PHILOSOPHIAE ET MEDICINAE LAUDEM NATO ULTRAIECTI ANNO M. D. XLIII. STYLO ANTIQ. MANE POST HORAM V. MORIBUS SANCTISSIMIS ET INGENIO SUPRA HOMINEM PRAEDITO:

QUI CUM LEYDENSI

ACDEMIAE

PRIMARIA PROFESSIONE HIPPOCRATICA

RECTORATUS SEXIES FUNCTIONE

SUMMA SCRIBENDI CELEBRITATE

INSERVIISSET.

PER ANNOS XX.

DENATUS LEYDAE

ANNO CIC ICC. I. AUG. XI. STYLO NOVO,

EODEM FERE QUO NATUS MOMENTO. VIXIT ANNOS LVIII. MENSES VI. DIES VII.

Daniel autem Heinsius v. cl. eiusmodi amicum epitaphio ornavit:

IOANNI HEURNIO

Eodem in loco cum uxore sepulto.

Hic ille HEURNIADES, cui se tot maxima debent
Nomina, cui debet se medicina, iacet.
Sustulit hunc magni tortor crudelis Erasmi:
Quem toties aliis sustulit artis ope.
Ne tumulo quid desit, adest fidissima coniunx;
Et vitae comitem nunc quoque mortis habet.
Sic olim coniuncta toro, nunc iuncta sepulcro,
Continuat pactam, nondum aliena, fidem.



page 375, image: s407

In crudelissimis illis doloribus is tamen Heurnio mentis vigor et constantia fuit: etiam cum iam in extrema vitae tegula staret: ut perpetuo astantes et amicos placidissime cum omnium sensuum integritate compellaret.

Post mortem in eius vesica septem calculi reperti sunt; et a filio Othone Henrico medicinae professore asservati; forma et magnitudine nucis iuglandis maioris, omnes aequalis magnitudinis et ponderis. Nam singuli pendunt drachmas duas: ita ut septem expleant quattuordecim drachmas.

Liberos ex uxore illa Christina Beyers proereavit undecim: quorum duo ante ipsum vita functi; insecuti autem ipsum cum uxore sunt tres. Sex superstites reliquit; quorum tres Otho, Ioannes, Iustus, paternam artem medicam coluerunt, unus Thomas iuris prudentiae in curia Ultraiectina vacavit.

Scripsit Heurnius pater et edidit Institutiones medicinae: accessit modus studendi eorum, qui medicinae operam suam dicarunt.

Praxis medicinae novam rationem: qua libris tribus methodi ad praxin medicam aditus facillimus [correction of the transcriber; in the print facilimus] aperitur, ad omnes morbos curandos.

De morbis humani capitis, eorumque causis et curatione.

De febribus librum.

De peste librum.

Commentaria in Hippocratis iusiurandum: librum

de medico.

Legem.

de arte librum.

de veteri medicina librum.

de elegantia librum.

Praeceptiones.

de carnibus sive principiis librum.

de purgatoriis remediis librum.

Prognosticon etiam libr. III.

Aphorismos.

Edidit etiam libr. de natura et praesagio horrendi cometae: qui anno septuagesimo septimo orbem terrarum terruit.

Praefationem item doctam in secreta Alchymiae magnalia D. Thomae Aquinatis, Ioannis de Rupescissa, ac Raimundi Lullii librum.

Post obitum eius Otho Heurnius F. in Academia Lugdunensi medicinae professor, haec posthuma edidit.

De morbis oculorum, aurium, nasi, dentium et oris librum.

De morbis mulierum: item de morbis praecipuis ventriculi.

Commentaria in Hippocratis

De hominis natura libr. 2.

De victus ratione in morbis acutis [reading uncertain: print blotted] lib. 4.



page 376, image: s408

De morbis novis et mirandis epistolam.

De medicina origine, Asclepiadum [orig: Asclepiadűm] ac Hippocratis stirpe et scriptis orationem.

Responsum ad supremam curiam Hollandiae et Zelandiae: nullum esse aquae innatationem lamiarum indicium.

De humana felicitate librum.

Prodierunt haec omnia deinde coniunctim opera filii Othonis anno sexcentesimo nono.

Ioannes autem Posthius Medic. et Poeta hoc elogio Heurnium hunc ornavit:

Illustrat medicam feliciter HEURNIUS artem;
Commodus et viva [orig: vivâ] voce librisque suis.
Quin etiam vitam reddit morientibus aegris,
Mirifica [orig: Mirificâ] miscens pharmaca rara manu.
Ergo virum praesens celebratque et suspicit aetas:
Postera sed faciet diis [orig: diîs] in honore parem.

Tantum de Heurnio ex Academia Lugdunensi: parergis Posthii: elenchis librorum: aliis.

CASPAR PEUCERUS.

BUDISSINAE, primario Lusatiae superioris oppido, exilii terreni initium fecit Caspar Peucerus, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo quinto, seditiosorum in Germania rusticorum excidio, et sacramentariae pugnae initio infami, natus hora duodecima noctis praecedentis festum Epiphaniorum: qui dies celebris etiam est natali Eobani Hessi, laudatissimi in Germania poetae, et obitu fortissimi Herois [note: [gap: greek abbr. for thanatos, which means death] 1592. d. 6. Ianuar. ] I. Casimiri, comitis Palatini, et electoratus Administratoris.

Parentes habuit honestos eius oppidi cives: patri nomen fuit Gregorio Beuckero, ibidem anno nonagesimo septimo, supra millesimum quadringentesimum, die sexto Ianuarii nato; quo eodem anno et socer huius filii, Melanchthon primum huius caeli spiritum hausit. Et obiit hic eodem anno quo Melanchthon, sexagesimo post millesimum, quingentesimum. Mater vero Peuceri fuit Ottilia Simonis, quae viginti ante maritum annis ad meliorem vitam est praegressa.

Parens cum in filio praeclara acris ingenii signa cerneret, animadverteretque primis litterarum elementis perceptis, feliciter eum ad praecepta artis Grammaticae et initia sermonis Latini progressum: de uberiore doctrinae cultu ei prospiciendum iudicavit. Itaque de consilio amicorum et propinquorum filium


page 377, image: s409

Goldbergam, Silesiae in ducatu Lignicensi oppidum, ablegavit: cuius schola tunc florentissima erat frequentia discipulorum, et inprimis concursu nobilitatis Boiemicae, Moravicae, Polonicae, Silesiacae; quam attrahebat fides, diligentia, disciplinae severitas; quae in rectore Valentino Fridlando Trocedorffio ab omnibus tunc praedicabatur.

Indolem suam in eo puer etiam tum prodidit; quod aliis condiscipulorum iis horis, quibus potestas ludendi erat legibus quoque concessa, lusui vacantibus, ipse solitus fuit vel commentari aliquid, vel socios nactus instituere accusationes et defensiones: in quibus ipse vel patronus esset, vel ut iudex sententiam ferret. Inde enim facile apparuit ingenium eius vehemens et multarum artium capax, ad sublimiora et graviora studia delatum iri.

Goldberga Wittembergam se contulit anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo, ibique vel parentis voluntate, vel aliarum commendatione inter [gap: Greek word] Philippi Melanchthonis receptus est: et [note: A. 1545. ] quadriennio post magister optimarum artium publice renuntiatus, suasore et auctore potissimum Melanchthone. In eadem Academia mathematum [reading uncertain: print faded] praeceptores habuit, Ioachimum Rheticum, Iacobum Milichium, Erasmum Reinholdum: in arithmeticis privatim Stifelium. Istis in scientiis quantum profecerit; monumenta eius testantur et libelli editi.

Cum his subtilissimis scientiis studia optimarum artium coniunxit, et inprimis medicinae: in qua adeo excelluit; ut [note: A. 1559. d. [correction of the transcriber; in the print ] 10. Nov. ] mortuo Iacobo Milichio in ipsius locum surrogatus sit: cum antea mathemata publice docuisset, eademque editis scriptis propagasset. Gradu Doctoris ornatus est anno sexagesimo, die Ianuarii tricesimo, decano artis medicae. D. Melchiore Fendio. Melanchthon igitur, exquisitus ingeniorum censor, Peucerum, admiratus acerrimam in eo naturae sagacissimae vim, et industriam nullis laboribus cedentem, veritatisque tam in politicis, quam ecclesiasticis amorem, multarumque aliarum virtutum, non adumbrata, sed expressa vestigia, ex infinito iuvenum honestissimorum numero, generum sibi elegit: ut antea Georgium Sabinum poetam nobilem, et post Marchionum Brandeburgicorum consiliarium. Nuptias celebravit Peucerus anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo, aetatis suae vicesimo sexto, finito bello Saxonico, rebusque in Germania aliquo modo compositis: cumque socero iucundissime iisdem in aedibus vixit, quamdiu ille vixit.

Deinde quia in conventu ad Danubium anno quinquagesimo sexto, de religionis negotio ita convenerat; ut delecti aliquot utriusque partis Wormatiae in Vangionibus de controversiis ortis inter se placide colloquerentur: proficiscentem illuc mandatu electoris Augusti socerum, secutus est gener Peucerus: quo tempore improvisa mors uxorem Melanchthonis sustulit. Porro


page 378, image: s410

cum importunitate Flaccianorum actiones utilissimae Berbetomagi differrentur; et profundum ibi otium esset: visum est principi Palatino, Othoni Henrico Electori, Melanchthonem Haidelbergam arcessere; ut de Academiae constitutione eo praesente deliberaretur. Profectus cum eo illuc est et Peucerus: nec a soceri latere uspiam discessit. Venit eo et Ioachimus Camerarius; [note: Vide in vita Camerarii, et Melanchth. ] exoratus ab amicis communibus; ut ad Melanchthonem se conferret: quod existimarent illi, praesentia eius, cuius consuetudo Melanchthoni esset gratissima, domestici luctus maerorem allevatum iri.

Triennio post, ut omnibus notum, Melanchthon uxorem subsecutus est; id quod ipse, cum indicatus eius obitus esset, brevi futurum praesagierat.

Illo anno Peucerus Milichio ut diximus, successor datus, et gradu atque titulis doctoris medici, [note: Nempe tricesimo Ianuarii anno 1560. aetat. 36. ] paulo ante soceri obitum, ornatus; inchoavit praelectionem doctrinae medicae operis bipartitis, seriemque historiarum in chronicis, Melanchthonis morte interruptam, pertexuit. Et quamquam statim a Melanchthonis ex hac vita migratione in Theologia varia quidam moliri, et nescio quam maiestaticam doctrinam excogitare ausi sunt: interim tamen Peuceri auctoritas, et in Academia et in aula commendantibus Ulrico Mordisio, et qui huic successit Georgio Gracovio, adeo crevit: ut Electori et nobilitati carus, gratia floreret apud omnes; saepe ex Academia in aulam evocatus, interque medicos ascitus, ad deliberationes adhiberetur gravissimas; cumque Electore pranderet atque cenaret. Apparuit autem summi principis summa erga Peucerum propensio vel maxime ex his: primum quod deprecante Peucero, Academiae proventum annuum munificentia plane regia mille quingentorum annuorum aureorum accessione auxerit: unde et professores honestioribus et lautioribus stipendiis sustentarentur; et contubernio prospiceretur ita; ut in eo quadringenti circiter studiosi tenuis fortunae per septimanam, quaternis assibus, vel grossis, ut vulgo vocant, Misnicis, ali possent. Deinde quod Peucero totius Academia inspectionem communi senatus consensu oblatam, principali auctoritate confirmavit: tum quod filiolo electori in arce Stolpensi nato, Adolpho, [gap: Greek word] pro more Christiano Peucerum, cum illustris baptizaretur infans, esse voluerit; qui tamen diu non supervixit; quam poenam esse calumniati quidam sunt, quod Calvinista baptismo astitisset.

Sed vere a Luciano dictum est: [gap: Greek words] h. e. mutatio in melius videtur non raro primordium maiorum calamitatum, et summa felicitas ruinae proxima est. Fortuna Peuceri nihil videbatur splendidius; nec felicitati eius quicquam deesse putabatur; cum repente calumniis [gap: Greek words] oppressus est, natis ex editione


page 379, image: s411

catecheseos Wittembergensis, (cui conscribendae causam praebuerant querelae gubernantium scholas oppidanas, de editione ultima catecheseos Chytraei; quam illi repudiabant; quod passim infarcta essent nova, aliena, et dissentanea prioribus) et libri, cui titulus est [gap: Greek word] , Germanice Grundfest.

De utroque minus clementes audiebantur sermones etiam bonorum; sed minus diligenter versatorum tum in lectione antiquitatis, tum in repetitione doctrinae Philippicae: ex qua tota Catechesis desumpta fuerat, non tantum phrasibus Philippi; sed propemodum etiam syllabis et litteris retentis. Et quia illi Catechesi inserta erant testimonia sacra Novi Testamenti ex versione Bezae: totam catechesin suspectam de Zvvinglianismo, ut vocabant, reddiderant. Ad [gap: Greek word] quod attinet; fassus est Peucerus; se electori auctorem fuisse; ut totum perlegeret: quod sciret in eo exponi immotam et irrefutabilem veritatem. Quin [reading uncertain: print faded] etiam principibus ipsis [gap: Greek word] ostendit; se nolle esse civem eius Ecclesiae, in qua secus doceretur, de persona Christi: nec posse illam esse ecclesiam [reading uncertain: print faded] , quae de Filio Dei aliter sentiat, qui sit caput et fundamentum Ecclesiae.

Exulcerato itaque nonnihil principis animo, cui suspiciones calidae insederant: novas turbellas dedit publicata Exegesis: in cuius [note: Qui fuit Curaeus [reading uncertain: print faded] . ] auctorem sollemniter est inquisitum Wittembergae per legatos electoris. Etsi autem typographus auctorem nominarat et indicarat, a quo exempla [gap: Greek word] accepisset; compluresque erant; qui testarentur, ante multos annos exemplum ei commmunicatum fuisse: in Peucerum tamen semel commota suspicio, quasi ab eo exegesis profecta esset, malevolorum et invidorum sermonibus accedentibus; qui forte in privatis cum Peucero colloquiis liberius habitis, aliquid exceperat, ferebatur et confirmabatur: donec tandem manifeste erumperet indignatio principis, iam pridem illa quidem clam aestuans; sed tum nescio quibus aulici contionatoris verbis tota inflammata. Anno igitur septuagesimo quarto cal. Aprilis, praefectus arci Wittembergensi Ernestus Wettin, mandatu electoris et arresto Peucerum obligat [reading uncertain: print faded] ; et promittere iubet: quod velit primo quoque tempore Dresdae se sistere: simul omnia conclavia, arcas, cistas, repositoria actutum ut aperiat, imperat: litterasque omnes sive Graecas sive Latinas, sive Germanicas, repperisset [correction of the transcriber; in the print reperisset], collectas asportat. Etsi autem tum Peucerus erat valetudine valde afflicta: ne tamen cunctando et moras nectendo in suspicionem aliquam vocaretur, in viam se dedit Dresdam ut venit, iussus arcem ingredi, conclavi includitur satis commodo et omnibus rebus necessariis instructo. Altero tertioque a captivitate die impetravit; ut, quia infirmior erat, medicus ad se admitteretur senex optimus, Ioannes Naevius de quo ante. Ex huius sermonibus intellexit Peucerus; accusari se de conscripta et divulgata exegesi: diebusque aliquot post a satellitibus deductus est e custodia


page 380, image: s412

ad synedrium consiliariorum: ex quibus Laurentius Lindemannus accusationem ita instituit; ut quattuor articulis illa comprehendi videretur. Primus erat de clandestinis conspirationibus et occultis artibus (vulgo practicas vocant) quibus conatus fuerit nova Sacramentaria dogmata in terras Saxonicas introducere. Alter quod chartas et libellos de his sparserit. Tertius, quod Theologos Academiae ad defensionem horum dogmatum animosiores et alacriores reddiderit. Quartus quod externos Theologos incitarit adversus ecclesiarum Saxonicarum doctores. Primum simpliciter negavit ad secundum responsurum se dixit tum, cum prolata essent ea; quae in hoc genere a se vel emissa vel sparsa dicerentur. De tertio et quarto breviter se expedivit: cum peteret sibi nominari illos Theologos vel domesticos, quos animasset, vel externos, quos incitasset. Haec Peucero elocuto Lindemannus, conspirationis, inquit, socios habuisti D. Cracovium, et M. Christianum aulae contionatorem. Adducantur igitur illi, inquit, Peucerus, et liquido demonstrentur conspirationes et practicae, quas vocatis. Mox Lindemannus profert epistolam ad M. Christianum scriptam: cuius initium complectebatur cohortationem ad studium concordiae, cum moneret illum; caveret, ne collegam suum irritaret. Inter alia etiam haec verba adiecta erant: Veritas, quam tot profluvia sanguinis in Gallia et Belgio exstinguere non potuerunt, tandem est in his terris triumphatura. His verbis electorem valde offensum esse, Lindemannus dixit. Fuit etiam in illis [gap: Greek word] mentio facta: qua principes offensos fuisse vehementer, vero haud est absimile: idque ipse Peucerus plus sibi nocuisse credidit, quam quicquam aliorum. Inter externos theologos nominatus fuit Theodorus Beza: quem incitarit Peucerus adversus Selneccerum. Respondit Peucerus: sibi cum Beza, ut viro docto, amicitiam initam tempore colloquii Wormatiensis. Postea vix ternas ab eo accepisse litteras, et intra sexennium nullas: ac argumenta earum non fuisse theologica, sed historica, de regnorum externorum statu.

Hoc responso dato iussus secedere: paulo post revocatus est reverso ab electore Lindemanno: qui cum nihil haberet, quod proferret, ostensa formula dimissionis, futurum ait, ut e carcere liberetur, si ea obligari se patiatur. In illa iubebatur primum agnoscere et deprecari conspirationes: fateri, quod obnixe promovisset: ut alienum Sacramentarium dogma in illas regiones inveheretur: nec intermisisset alios incitare et subornare; verbo ut dicam, graviores longe poenas meritum esse; atque magni beneficii loco dimissionem istiusmodi habere. Imposterum concessu electoris Wittembergae tantum victurum; invito electore non abiturum: professioni suae medicae et historiarum operam daturum: et a conspirationibus ac practicis omnibus temperaturum.



page 381, image: s413

Ad hanc formulam etiam si primo ita expavesceret: ut paene exanimaretur; et multa purgandi sui causa afferret: tamen in summa illa animi consternatione passus est aliquid humanitus. Sua enim subscriptione ipse approbavit; quae numquam fecerat; et eorum se reum fassus fuit; quae numquam admiserat. Inprimis autem cum alia, tum hoc deploravit vero tristique cordis gemitu: quod ad silentium se obstrinxisset de articulo Cenae; cum filius DEI omnibus praeceperit sui confessionem. Agnovit hunc lapsum suum: et culpam sauciatae conscientiae apud Deum supplice abiectione sui deprecatus est, propter Filium Iesum Christum.

Ex hac tristi obligatione deinde enata sunt mala innumera. Nam Torgae anno septuagesimo quarto, mense Maio conventus fuit indictus, et inquisitio in Calvinianum dogma instituta, acerba illa et odiosa. Hic Peucerus sub religione iurisiurandi appellatus; ut si quid praeterea de sacramentarii negotii machinationibus nosset aut inaudiisset; si quid molitus cum Palatinis, et nominatim cum Christophoro Ehemio [reading uncertain: print faded] esset, ne id occultaret: cum aperte et vere respondisset: nullarum se conspirationum conscium sibi esse: nihil tamen obtinuit aliud; quam ut ad arrestum ac carcerem damnato in squalore et maerore vitam ducere liceret, in arce Rochliciana. Ea in captivitate dum agit; venit ad eum Hieronymus Reuscherus, consul Lipsensis, examinandi causa; qui inter alias quaestiones etiam hanc movit: quomodo fidelis esse principi Electori potuerit, cum ab eo in religionis capite uno dissenserit? Cui Peucerus contra: eum maxime fidum esse principi; qui et Deo sit fidus; et exempla multorum contrarium [correction of the transcriber; in the print contraerium] verum esse ostendere. Rochlicio anno septuagesimo sexto Cizium fuit translatus; ac duobus mensibus post Rochlicium rediit. Hinc tandem cum nullis flecti posset nec promissis nec minis, etiam supplicio capitis proposito, Lipsianum in carcerem deductus est: in quo haesit ad liberationem usque.

Quantum autem molestiarum, miseriarum et tentationum ipsum decennium sustinuerit; dici paucis non potest. Accessit ad cumulum illarum calamitatum coniugis obitus, quae maerore animi sub aequinoctium autumnale anni septuagesimi sexti fuit exstincta: unde dolorem hausit in vita gravissimum. Mortuam ipse hoc epigrammate epitaphio honoravit:

Magdalis hac mea die est, carissima coniux;
Hac mihi supremum dixit et ipsa vale.
Magdalis, hoc, vita [orig: vitâ] functa es mea, carcere clausus
Dum teneor, tua mors quam mihi acerba fuit!
Vulnere tu iugulata meo, velut ense peristi,
Complesses vitae vix ubi lustra novem.

Et quamquam [correction of the transcriber; in the print quaquam] ibi vires corporis sensim ipsum deficerent: animo



page 382, image: s414

tamen nec languit nec defecit. Itaque, otiosus fuit numquam; sed omne quod a somno et quiete liberum erat tempus, precibus, lectione bibliorum, et piis meditationibus ac versibus scribendis consumpsit. Cumque nihil suppeteret papyri, calamorum, et atramenti; indigentiae illi hoc pacto mederi conatus est: ut chartam suppeditarent margines et folia vacua libri Concordiae atramentum, crustae panis crematae, et dilutae cerevisia calamos anserum ala; quam ad pulveres et aranearum telas tollendas impetrarat. Novum testamentum Graecum etiam summis precibus obtinere non potuit.

Deprecati pro eo sunt tum alii summi principes viri, tum [note: Anno 1575. ] Maximilianus II. Augustus, et Guilielmus Hassiae Landgravius: sed frustra. Atque Imperator quidem cum electorem rogaret; ut Peucerum sibi ad operas medicas concederet; illo respondente: se quoque carere opera eius non posse: subiecit Imperator: cur ergo captivum detines, ne cui usui esse possit respondit elector: quia volo ministros idem in religione sentire, quod ego: tum Imperator: id non perficies, inquit, nec nostrum est imperare conscientiis, aut ad fidem quemquam vi cogere. Elector cum non haberet, quod opponeret, epistolam Lazari Schvvendii legendam offert: qua perlecta, Imperator; nihil inquit, reperio quod me offendat aut quia culpare possim: referuntur ea, quae gerimus: ego agnosco mea. Tulit ergo repulsam Imperator; et pro quoquam deinceps ibi intercessurum se negavit.

Tandem cum Deo visum esset invictum athletam in lucem et arenam publicam educere: usus est ad tragediae pulcherrimam catastrophen florentissimae et illustrissimae familiae Anhaltinae opera. Nam sub initium anni octogesimi sexti matrimonium Augustus Saxoniae elector contraxit cum Agneta Hedvvige, filia Ioachimi Ernesti, principis Anhaltini. Nuptiis igitur celebratis et sponsa Dresdam deducta, petiit ab electore Anhaltinus, captata occasione; ut Peucerum, quo antea dudum medico usus esset, liberum, certis tamen conditionibus dimitteret. Elector et affinitate recens contracta, et deprecationis aequitate motus; liberum esse iubet Peucerum sub formula obligationis certa, quae in historia carcerum eius talis [note: Part 2. pag. 775. et seq. ] recensetur.

Ich Caspar Peucerus der aelter/ [note of the transcriber: that is 'schwoere'] schwere/ nach dem der hochgeborne Fuerst vnd herr/ Herr Ioachim Ernst/ Fuerst zu Anhalt/ mein gnediger Herr/ auff seiner Fuerstlichen gnaden fleissige vorbitte/ bey dem Durchleuchtigsten vnd hochgebornen Fuersten und Herrn/ herrn Augusto/ Hertzogen und Churfuersten zu Sachsen/ vnd


page 383, image: s415

Burggraven zu Magdeburg etc. meinem gnedigsten Churf. vnd Herren/ so viel erhalten/ dass ihr Churf. G. entlich gnedigst verwilligt/ mich auff ettzliche gewisse conditiones, auss ihrer Churf. G. Verwahrung folgen zulassen: dass ich solche Vbergebung vnd Losslassung/ fuer eine sondere gnade erkenne/ und annemme; will auch die verursachte/ vnd biss anhero erduldete gefengliche Verwahrung in keinerley weise oder wege/ in/ noch ausserhalb rechtens wider den Churfuersten zu Sachsen/ ihrer Churf. Gnaden Lande/ Leute/ Raetthe/ vnd Diener/ niemands nicht aussgeschlossen: vnd wen ich auch solcher meiner verhafftung in argwohn/ oder verdacht ziehen moechte/ weder muendlich noch schrifftlich/ heimlich oder offentlich/ in vngutem zu gedencken/ oder zueyffern/ noch solches jemands von meinet wegen zugestatten: Sondern will mich die zeit meines Lebens der verpflichtung/ so meine Buergen/ vnd mein gnedigster Fuerst und Herr/ herr Ioachim Ernst zu Anhalt/ gethan/ in allen artickeln/ vnverbruechlichen/ vnd vestiglichen verhalten/ Alss mir Gott helffe/ vnd sein heiliges Goettliches wort. h. e.

Ego Caspar Peucerus senior, iuro, postquam illustrissimus princeps et dominus, dominus Ioachimus Ernestus Anhaltinus, dominus meus clementissimus, suae Celsitud. diligenti intercessione apud Serenissimum principem et dominum, dominum Augustum, Saxoniae electorem, Burggravium Magdeburgi etc. tantum obtinuit: ut electoralis Celsitudo tandem clementissime annuerit, certis quibusdam conditionibus, e suae Celsitud. custodia me dimittere: me dimissionem eiusmodi, et in manus Anhaltini traditionem, singularis


page 384, image: s416

gratiae loco habiturum et habere: neque custodiam, cui causam praebui, et quam hucusque toleravi, ullo modo aut ratione, neque per ius, neque extra ius, neque in ipso Electore, neque in subiectis ei regionibus, aut quoquam ex subditis, consiliariis, ministris, nemine excepto; ac ne iis quidem, quos in suspicionem aliquam trahere possem, nec ore, nec scriptis, occulte vel aperte, mentione iniqua, aut ultionis cupiditate, vindicaturum: nec ut pro me id alii faciant, permissurum: sed toto vitae meae tempore obligationem fideiussorum meorum, et illustrissimi principis ac domini, domini Ioachimi Ernesti Anhaltini, inviolabiliter et constanter in omnibus articulis servaturum. Ita me DEUS iuvet, et sanctum eius verbum.

Ita liberatus est Peucerus, cum protestatione contra obligationem, anno Christi octogesimo sexto die octavo Febr. Iuliani, aetatis suae anno sexagesimo secundo. Cum primae a liberatione contioni in templo interesset, in capillis promissis, quod in carcere ponere non poterat, nullis tamen canis interspersis: omne id tempus cum fletu et gemitu ac gratiarum actione exegit. Ceterum undecima die post e vita discessit elector ipse Augustus, currente anno aetatis sexagesimo, exactisque a nuptiis septimanis quinque, diebus quattuor. De hac liberatione est Ioannis Posthii epigramma eiusmodi:

Imperium muliebre olim me carcere clausit;
Longoque immeritum tempore detinuit.
Tandem etiam imperio liber sum factus eodem:
Sic mihi quod nocuit profuit illud idem.
Haud aliter cauda dirus quae vulnera fecit
Scorpius, huic medicam fert quoque rursus opem.

De eadem ad Othonem Gruenradium [reading uncertain: print faded] ita:

Alter ab undecimo Peucerum viderat annus
Custodiae addictum gravi:
Cum Deus Augusti mitescere principis iras,
Claustrisque iussit vincula
Laxari. O fausto productam sidere lucem,
Grunrade nobilissime!
Quae patriae Historicum, Medicum, Astrologumque peritum,
Nobisque amicum reddidit!


page 385, image: s417

Quodque magis mirere, animoque et corpore firmum,
Nulloque mutatum pilo.
Discite in aerumnis mortales fidere CHRISTO!
Numquam ille deserit suos.

Vixit post eam eductionem Peucerus SERVESTAE apud principes Anhaltinos annis sedecim, valetudine optima, et multo firmiore; quam qua usus in florente aetate fuerat: et vixit gratus principibus, bonis amabilis omnibus: ita ut et dignitate non minus, quam ante emineret: et damnum rei familiaris matrimonio satis opulento compensaret, ducta uxore altera Christina Schildina, Hieronymi Bergmanni, consulis Budissini vidua. Illustrissimi autem principes Anhaltini beneficium illud, quo maius in his terris eo tempore nullum proficisci potuit in Peucerum, subinde novis auxerunt et cumularunt: dum nihil Peucero decesse paterentur, tum quod ad victus et habitationis commoditatem; tum quod ad dignitatem viri praestantissimi cohonestandam pertineret. Accessit et Palatinae atque Hassiacae domus humanitas ac munificentia: quam is gratissimo animo semper agnovit et ad omnes mirifice depraedicavit. Nec tantum principum singulare in ornando Peucero studium exstitit: sed a privatis etiam, quibus constantia illa admirabilis visa, nihil observantiae praetermissum, nihil eorum omissum, unde aliqua ad existimationem et honorem accessio fieri posset. Neque hic illud silentio videtur involvendum somnium: quod somniavit non multum ante liberationem. Visus est secundum quietem videre funus illustre feminae principis duci; sibi autem campanam pulsanti, disrumpi funem, cuius partem his psalmi verbis additis abiecit:

Strick ist entzwey und wir sind frey:

Cassibus fractis dolosis sospites evasimus.

Eodemque tempore per somnium haec in mentem venerunt: [note: Ies. 38. v. 5. ] adiciam tibi adhuc annos quindecim.

Sed cum etiam se communi mortalitatis lege teneri praesentisceret: mature vasa collegit; et sese ad pium ex hac vita exitum praeparavit. Ita enim in litteris paulo ante obitum ad cl. V. Simonem Stenium datis scribit: Totus nunc deditus et addictus sum Deo, precibus, et meditationibus piis, in hac extrema mea, et virium omnium defectu plane prostrata senecta, in qua nihil gravius mihi accidit memoriae et visionis [gap: Greek word] . Deum mecum et pro me ores obsecro, pro pio, sancto, beato, placido, et in fide ac confessione constante fine atque exitu vitae. Qui ei obtigit ex promissione Salvatoris: quisquis vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Diem enim supremum obiit, die vicesimo quinto Septembris, anni sexcentesimi secundi hora meridiem praecedente quadrantibus tribus, exitu beato, placidissimoque, et omnino


page 386, image: s418

sua pietate digno; cum vixisset annos fere septuaginta octo. Praesagium sive omen mortis ipsius fuit hoc mirabile. Horologium quod habuit de illorum genere, quae [gap: Greek word] appellantur; eo ipso momento, quo vir piissimus vivere in his terris desiit, sonitum aere edidit, cum toto biennio immotum et [gap: Greek word] , hoc est, ut cum Apuleio loquar, insonum, quievisset: ac triduo ante eius obitum, a coniuge custodiae causa, in cista fuisset depositum. Atque cum ictu malleoli ultimo, hoc est, undecimo animam ille exhalavit, magna cum admiratione astantium, quibus de horologio illo nihil erat exploratum. Non autem corporis morbo aliquo exstinctus est; sed marasmo senili: ut ipse sibi oculos clauserit; et absque ullo doloris sensu inter preces sanctissimas et ardentissimas, vitam finierit. In morbo distichon composuit; in quo imprudens, annum, quo ex hac vita abiturus erat, litteris numeralibus expressit. Carmen est tale:

Spretus et abiectus cunctis, nunc servio soli, [orig: SpretVs et abIeCtVs CVnCtIs, nVnc serVIO soLI, ]
intentus precibus speque fideque Deo. [orig: IntentVs preCIbVs speqVe fIDeqVe Deo. ]

Simo vero Stenius, amicum et fautorem epigrammatis epitaphiis eiusmodi ornavit.

PEUCERUS LOQUITUR.

[gap: Greek section] .

Idem Latine.

Hippocrates, Ptolemaeus, et Euclides, Xenophonque;
Innumerique alii Cecropidum historici,
Doctorumque libri, quotquot vel prisca, vel aetas
Nostra dedit, gravibus nil potuere malis
Ferre opis: in Christoque fides mihi sola remansit,
Et iunctum vera [orig: verâ] cum pietate decus.

Aliud.

Donec in his terris est duratura Philippi
Gloria, Peuceuri fama superstes erit.
Quae socer asseruit [orig: adseruit] divinis dogmata verbis,
In phylaca studuit vera probare gener.
Multis nosse datum est, quae sit sententia vera:
Sed paucis, vera [orig: verâ] pro pietate pati.

Vir hic ad iuvandas bonas litteras natus vitam scholasticam amavit natura: sed aulicum fecit fortuna: quae ut in omnibus rebus humanis, sic maxime in aulis, stabilis ac diuturna esse minime solet.



page 387, image: s419

Cum Melanchthone, ut diximus quamdiu vixit, coniunctissime vixit: et ab eius obitu gubernationem Wirtembergensis Academiae paene solus sustinuit: tantumque abest; ut detrimenti passa sit aliquid, ut creverit in dies magis magisque et enituerit. a viris tamen excellentibus et amicissimis ipsi Peucero, notatum est ingenium elatius et [gap: Greek word] inflatius: et tale quid in se agnovisse visus est; cum post calamitatem subinde vocem illam Davidis repetiit: Bonum est mihi, Domine, quod humiliasti me. Et fieri potuit, ut post obitum soceri favor aulicus maiores illi spiritus addiderit. Quotusquisque enim reperitur, qui honorum accessione non aliquantulum immutetur?

Praecipuam autem in eo meretur laudem constantia illa singularis in veritate semel agnita: a qua discedere summis periculis, ipsa etiam morte denuntiata, noluit. Probavit hanc et ipse tandem elector Augustus, cum declarationem postremam Peuceri ad propositas quaestiones legisset: Laudo, inquit, doctorem Peucerum: facit quod viro bono dignum est: perseverat in sua confessione firmiter et constanter. Ego quid credam et in quo acquiescam incertus sum prorsus, quod Deus novit. De die enim in diem aliquid novi mei sacerdotes cudunt et proferunt. Et ex uno me errore in alterum pelliciunt, atque implicant dubitationibus perpetuis Argumento eiusdem constantiae est testamentum: quod in carcere sub annum octogesimum quartum, cum squalore carcerum, morbisque fere enectus esset, conscripsit: id ex autographo descriptum, et ab heredibus publicatum, ita habet. Dilectissimi gener, et liberi mei scitote omnes quia nulla re vel minima, laeserim aut illustrissimos principes, aut quemquam alium: sed mearum persecutionum, quas sustinui et carcerum, una hac et sola causa est, quia confessionem agnita veritatis in duobus articulis, de Christo vero Deo et homine in una inconfusa, et inseparabili persona et de vera eius praesentia in Cena sacra, abicere et abiurare et iuratus hostis Filii Dei fieri, et supplex deprecari non volui, hoc ipsum tamquam singulare et atrox scelus, quod hanc doctrinam amplexus, et meo loco, ubi debui, professus sum, quamquam languidius et timidius id fecerim, quam debui, quod deploro et deprecor, in conspectu Dei toto corde meo assidue. Nolite ergo dubitare, Deum iudicem, testem et vindicem fore, et veritatis, ac gloria Filii sui unigeniti Iesu Christi, et mea innocentia. Exposui causas maximas et gravissimas illustrissimo Principi, propter quas discedere ab hac aeterna et immota veritate caelesti non possim, et fundamenta demonstravi in utroque articulo talia, quae contra nec ipsae inferorum portae praevalebunt. Sed quia contradicere his ullo Scriptura testimonio nequiverunt, ne verbo quidem uno mihi responderunt, sed perrexerunt me affligere carceribus inclementius, quam antea, ii etiam mutatis, quam medicamentorum usu antea mihi concessa et libera fuerant:


page 388, image: s420

parcius enim illa mihi permittenda esse, mandatum fuit, et secuta est mutatio victus, quae multo quam prior deterior fuit in omnibus. Praefectus enim me pavit paene non ut hominem, aut certe, ut abiectissimum hominem. Sed ignosco omnibus ex animo. Sed haec de mea innocentia vobis nota es