12/2007 Reinhard Gruhl
typed text (except the marginalia)- structural tagging complete - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

AVLICVS POLITICVS DIVERSIS REGVLIS VEL, VT IAVOLENVS LOQVITVR, DEFInitionibus selectis, proborum voto probe instructus, ante multos annos sub nomine DVRO de PASCOLO ablegatus, variis acceptus, et a bonis exceptus. NVNC MVLTIS THESIBVS AVCTIOR ET EMENDATIOR, AC repexus typis divolgatus, Cura Eberarti de Weihe. Cui nunc accessit DISCVRSVS DE SPECVLI ORIGINE, VSV ET ABVSV. Cum Gratia et Priuilegio S. Caes. Maiest. Francofurti, Apud PETRVM KOPFFIVM. ANNO M.D.XV



image: as002

[Gap desc: blank space]

image: as003

Protestatio.

QVANDO sine nomine contra vitia scribitur, qui irascitur, inquit S. Hieronymus, accusator sui est: Et alibi: Neminem specialiter sermo meus pulsauit: Generalis de vitiis disputatio est: Qui mihi irasci voluerit, ipse de se qui talis sit confitebitur. Epist. 2. ad Neop. fol. 6 Tom. 2.

Nullius Principis aulam, sed in ea improbas personas notat, et vituperat: nec caput tangit, sed membra corrupta Auctor.

[Gap desc: Greek word(s)]
[Gap desc: Greek word(s)]

Namque probos alis carpit, male laudat
Prauorum porro mentio nulla hominum.



image: as004

S. Hieronymus Epistol. 4. ad Rusticum fol. 15.

SCio me offensurum esse quam plurimos qui generalem de vitiis disputationem in suam referunt contumeliam: Et dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam: multoque peius de se quam de me iudicant. Ego enim neminem nominabo, nec veteris Comoediae licentia, certas personas eligam, atque perstringam.

Conuicia si irascere, agnita
videntur: Spreta exolescent.
Licuit, semperque licebit
Parcere personis, dicere de vitiis.

Ach from Hoffman
Nim dichs nicht an.



image: as005

ILLVSTRISSIMIS PRINCIPIBVS ET DOMINIS, Dominis Friderico, Christiano, Adolpho Iohanni fratribus, Heredibus Norvvegiae, Ducibus Slesvigae, et Holsatiae, Stormariae, et Dithmarsiae, Comitibus in Oldenburgk et Delmenhorst, etc. Dominis meis clementissimis.

ILLVSTRISSIMI Principes, ac Domini, Domini Clementissimi. Quotiescunque mens mea praeteriti temporis spatium, inter tot vicissitudines personarum, rerum, aularum, consiliorum, respicit, et praesertim re cordatur memoriam illius diei, quo primum iuuenis in paternam V. V. V. C. C. C. ditionem veni, equidem demisse gratiae benevolentiae, non ad lancem, pondus, et dimensum, sed copiose mihi exhibitae, memor, agnosco, et profiteor, veliam publice me Illustrissimae domui Holsatiae, officiis omnibus non perfunctorie,


image: as006

et dicis causa, sed vere et re ipsa deuinctum teneri, et obstrictum.

Etenim annus nunc agitur vigesimus octauus, cum laudatissimus, et fortissimus Princeps ac Imperator circuli inferioris Saxoniae Adolphus Haeres Norwegiae, Slesvigae, et Holsatiae, C. C. C. V. V. V. Avus excellentis recordationis, me juuenem fere, Antecessorem tamen Academiae celeberrimae Wittebergensis, successorem Nobilissimi Ioachimi a Beust et consiliarium Electoralis Iudicij Appellationum Dresdae, statis temporibus habiti, et culti inaulam suam clementissime Serenissimo Electore Augusto permittente, et consentiente vocaret, locumque inter Nobilissimos, et praestantissimos Consiliarios concederet: in quo munere obeundo (non dicam quam praeclare, attamen absit iactantia verbis, summa fide) permansi vsque ad beatam ex hac vita migrationem Ducis Adolphi, cui et vltimum pietatis officium in claudendis oculis morte deficientibus manusmeae praestiterunt. Itaque in hac momentanea functio ne non quidem multa et magna gerere licuit, ea tamen expediui, quae Principi, et Reipublicae accommodata, et vtilia essent: Nam orator ad Clerum Lubecensem missus comitibus Nob. Theodorico Blumen et Iohanne Ludouico ab


image: as007

Harstal, Laurentio Schradero, et Hermanno a Beke, eo tandem rem Dei benignitate intra spatium nouem septimanarum, quo isto inloco commorandum fuit, vna cum illis deduxi, vt magni nominis, et fastigij competitoribus multis concurrentibus C. C. C. V. V. V. Parens communibus, et concordibus suffragiis electus sit.

His peractis secutus Auum C. C. C. V. V. V. in Archiepiscopatum Bremensem, quae restabant negotia expedienda suscepimus. Hoc am plius splendidissima instituta tractratione Suerini, inter Duces Megapolenses, Iohannem, et Sigismundum Augustum fratres consiliis adhibitus fui, praesentibus Regis Daniae, et Ducis Vldarici consiliariis. Negotio illo bonis conditionibus composito, et Duce Adolpho pia morte iam defuncto, cum Illustrissimo Principe Friderico successore natu maiore filio, doctrina excultissimo, ad Regem Daniae Fridericum profectus sum: aderat et huic proposito foelix successus. Denique bis legatus adij Vldaricum Ducem Megapolensem propter ineundam conficiendamque rationem rei pecuniariae, versae in nomi na Ducis Iohannis, cui desponsata erat filia Adolphi. Etsi auspicatum iter, et susceptum mandatum ex voto transigerem, tamen per Lacum Suerinensem, glacie subductum, Gustrouium


image: as008

tendens cum admiratione multorum, magno et difficili labore periculum euasi, et diuino numine aspirante, currus aliquot pecunia onustos mecum adduxi.

Quanquam tamen Dux Fridericus, cuius maximi ingenii vires, fortuna magna non onerauit, qui diu non fuit superstes, clementissime voluerit, oblato stipendio amplissimo, et illustrissima Domina Christina, Potentissimi istius Philippi Hassiae filia, Adolphi vidua, monuerit clementissime, consiliarii Nobilissimi rogarint, subditi optarint, vt in suscepta officij administratione permanerem: Tamen ad annum tantum dimissum Elector Saxoniae Chri stianus Potentissimus clementissime reuocauit, cui obtemperandum fuit, et Serenissimus Elector me in grauissimis negotiis legato soepius vsus fuit: Absens omni conatu operam dedi, vt meam fidem Principibus Holsatiae, et inprimis Parenti Vestro recomprobarem: Quamobrem loco, et iussu Principis Mauritii Hassiae pacificationi Painensi, cum Electoris Moguntinensis, et Administratoris Saxoniae legatis, et subdelegatis adhibitus Erphurdiae nihil remisi laboris, studii, et diligentiae, vt causa, senectute quasi laborans, cum Electore Coloniensi Ernesto Episcopo Hildesheimensi funditus componeretur.



image: as009

Vnum hoc deploro, quod ab Illustriss. vestro Parente reuocatus ad summum officium consilij, non potuerim ei satisfacere: Singularis sane est felicitas, et laus non exigua abeuntem reuocare: Reuocarat meante Saxo Serenissimus dimissum. Vnum est de quo non immerito gloriari possum, me nunquam ex aulis dimissum: Sed dimissionem petentem et quidem ex causa obtinuisse. Repugnabat quippe diuina prouidentia annitenti: nec Princeps Landgrauius Hassiae consentire, multoties rogatus voluit: qui mea opera in varijs legationibus, ad Caesarem, inprimis ad inuestituram Principatus solenniter petendam, et accipiendam, omnium Principum Hassiae nomine 1593. 1597. ad Electores ad Comitia duo, ad conuentus deputatorum Pricipum, et circulares, vt vocant, ad varios Principes, ac Comites vsus erat, non minus ac Elector Saxoniae. Celss. Illustriss. consensu, ac permissione imo iussu aulam Illustrissimi Comitis Holsatiae, Schaub. ingressus, in qua per multos annos amplissimo, et Regio stipendio vixi, et insignes peregrinationes confeci. Abunde itaque apparet, quam multis nominibus vestrae Domui Serenissimae sim astrictus: Nomen tamen contractum expedire non


image: as010

potui, et magis immergor vndis nominum, cum ante paucos menses mihi auream catenam Illustriss. Parens vester clementissime, et liberaliter transmiserit.

Erubesco: nam quorum mens honesta, eorum imbecilla frons est. Vt tamen appareant mentis meae grata indicia, et argumenta: et ne sim famae meae incuriosus, cuius faedam buccinam boni viri non libenter audiunt: Aulicum V. V. V. C. C. C. offerre volui, non splendidum, non gemmis orationis exornatum, sed nudum, et apertum, vt eo melius inspicere cor, et omnia membra queatis: Vt enim ex sceleto proposito iuncturam membrorum apte, et concinne diiudicare licet: ita nudis praeceptis absque fuco orationis prolixae inspectis, verum aulicum a falso, quod alioquin difficile est, discernere possumus: Verbositate enim Principes nolunt grauari. Grauiter Tacitus de Galba Imperatoria breuitate a se Pisonem adoptari pronunciat: per la sua verita Ť breuiloquenza era in gran credito Ť reputatione presso tutti.

Ad haec praecepta possunt tanquam ad Lydium lapidem examinare aulicos, quos inter familiares suscipiunt, et ita probabunt illud:



image: as011

Principis est virtus maxima, nosse suos,

Si enim habuerit ministrum,

Qui vafro astutam celans sub pectore vulpem
Concinnatque dolos et veris falsa remiscet.

Illi stabile stabulum inaula ne concedat, licet in plerisque aulis sint gratissimi.

Insuper cum ante aliquot annos Aulicum praedictum conscripserim, saepius et diuersis in locis Hanouiae, Witebergae, Hallae, Argentorati, Francofurti, Veronae in lucem editum, et iam repexum sub incudem reuocauerim: multis gratum, multis ingratum, et ijs praesertim, quo rum pectora atrox cura plus habendi vrit, tum calumniandi malitia: quaerendos putaui, quorum sub salua guardia, et protectione libellus hic et gratior, et tutior in manus Aulicorum perueniret: simulque, vt dixi, hanc arripere occasionem volui, mei contestandi erga C. C. C. V. V. V. animi. quod meum institutum, vt in bonam clementer partem accipiatis, quamuis quae vestra est clementia insita, innata, ac hereditaria non aliter V. V. V. C. C. C. facturas spero: tamen nequant opere et obnixe id submisse efflagitem, et petam ignoretis, vehementer, et quanto possum obedientia peto.



image: as012

Pluribus non exigo, cum plus habeat ponderis tecta veneratio, quam verborum blanditiae: Vestris C. C. C. me meosque subiectissime commendo. Mihi enim viuo, quicquid Deus velin aula, vel extra aulam suppeditarit, abunde est: carne negotijs, et senio consumpta liberatus, et Deo volente pio animo et magno in puriorem vitam translatus, Deum laudabo. Deus optimus maximus Parentem V. V. V. C. C. C. Illustriss. Potentiss. omni virtute genere moribus, et oratione celeberrimum, et V. V. V. C. C. C. singulari sua beneuolentia complectatur, et virtutum dotes in V. V. V. C. C. C. excitatas, quasin V. V. V. C. C. C. familia laudant omnes boni, conseruet et per eas peragatis et auitis antecessoribus quorum sanguine prognati estis, similimi euadatis. Quod V. V. V. C. C. C. ex animo precor, tum rectam fidem erga Deum, patentem religionem, prudentiam liberam, verecundiam liberalem, humanitatem et amorem erga subitos, et omnia praesidia senectutis, et gubernationis: Denique vt sancti animi gliscat affectio in omnes bonos, et sic in meos. Datae Pinnenbergae 1615. 4. Iunij ipso die S. Trinitatis.

V. V. V. C. C. C.

Subiectissimus et addictissimus

Eberart von Weihe



image: as013

S. P. M. L. H. IN AVLICVM E. V. W.

O Duro chi non Ť duro
Constante piu ch' un muro
O vero chi non Ť fero:
Prudente non seuero
Dolci sono gli tui atti
Souaui gli tui fatti
Opere benigne et rate
E al tuo Principe grate.

ALIVD IN AVLICVM NOBILISS. D. EBERARTI A WEIHE AMICI, ET COLLEGAE COLENDI S. LVTT. ab Amelunxen.

IAm satis duri: satis ob Chimaeram
Improbi Momi proprium abdicasse
Nomen, et durum minime ob laborem
Nosse [Gap desc: Greek word(s)].
Ergo quid cessas liber? exi in auras
Gloriam authori tribuens: Lubenter
Vera dicendo, cape dura Dure
praemia VERI.
Tuque qui quondam cupis aulae honorem
Tuque qui pridem nitida fuisti


image: as014

(Absque vix damno) pugil in palaestra
Sobrius adsis.
Aula damnatur minime hic: quid ergo?
Aula laudatur? minime ast abusus
Vsus et verus toties petitus
Hicce patescit.
Author ast vnde hauserit haec, et anne
More multorum legerit [reading uncertain: corrected by hand] libellis
Forte nunc quaeris? proprio haec ab vsu [reading uncertain: corrected by hand]
pleraque promit.
Lustra plus septem fuit is secutus
Castra Magnatum, mala multa passus
Multa non nunquam bona consecutus
sic agit aula.
Aula non solum, sed et ipsa. VITA
Mox parens, mox mox iterum nouerca est
Ergo quod vitae proprium, quid vni
Adseris aulae Sis pius, iustus, patiens et acer,
Et Deo soli, tua teque crede
Aula sic raro potis est obesse
sed mage prodest.
Monstrat hoc author lepido ho clibello
Quem BONIS solum Bonus ipse scripsit
Nil malos curans: fruere hoc valeque
Optume Lector.


image: as015

IN NOBILISSIMI ET MAGNIFICI DOMINI EBERHARTI DE WEIHE AVLICVM ET MALAS AVLAS.

Carmen Graecum AEmilij Porti: I. P. Cretensis filij, Graece, Latine, Italice Gallice ad inuidiam erudiss. ex tempore 24. Feb. hora 9. matut. 16. 14. scriptum anno aetatis 641.

[Gap desc: Greek word(s)]
[Gap desc: Greek word(s)]
[Gap desc: Greek word(s)]
[Gap desc: Greek word(s)]

INTERPRETATIO AD VERBVM LATINA.

QVisquis in turpissimis habitare aulis Neronum,
Amat animam suam odit.
Etenim Tisiphones, et Alectus et Megaerae,
Robur hic manet, omne quod malorum genus.

[Gap desc: Greek word(s)]
[Gap desc: Greek word(s)]
[Gap desc: Greek word(s)]
[Gap desc: Greek word(s)]

Amens quo raperis? malus genius quis te persequitur?
Cur infernum viuens amas cruciatum?
Fuge celeriter aularum incendia odiosarum
Fuge dolos, fraudes, et bonorum fucos.



image: as016

ALIVD IN DVRVM DE PASCOLO

FAcunde Duro, nec nimium durus tamen,
Sed melle a oris affluens acrimonia,
Tantumne tibi a tuis laboribus otii est:
Quos curiae, quos principum negotiis,
Noctu diuque impendis? vt insuper queas
Ex omnibus prudentum abstine scriniis
Vsuque rerum, et tot dierum euentibus
Effodere viuos imperandi surculos?
Tanti est sapere quenquam: nec vsque formulas
Pietas vibrantibus struere sententiis,
Nec vsque obambulare transuerso foro,
Et aere clientes sauciare credulos.
Nec vsque globulos syllabarum melleos
Captare et immori, sed acrioribus
Pectus rigare porro mercimoniis,
Et ponere veros imperandi terminos:
Mundique fixam fluctantis anchoram
Quae principium rei, atque cedat gloriae
O si obsequentes his ferent sermonibus
Hi, quos obambit bulla purpureo croco
Et capita clauis vndique intenta aureis.
Regesque principesque primates viri.
Non vsque adeo labascerent Respublicae,
Nec templa turbarent, nec hostis patrias
Hostilibus calcaret aedes vngulis.
O si forent? sed si exulet primum omnium
Isthaec cohors strigosa fex palatium
Blandaeque gannitae subadulans voculae
Aulaeque tineae, penique sorices.
Iam tum redire spes foret solem et magis


image: as017

Feliciter procederet Respublica.
At tu facunde Duro, dic sodes mihi
Vnde, vnde tempus aureum? vt horam aut diem
Lucrare, quam mortalitati consecres?
Adeo te impeditum vsque et vsque conspicor,
Cum mane nondum aurora collustrat diem
Te curiae, atque controuersiae vocant foras.
Ad prandium vt venitur, haud sumpto cibo
Temet momento recipis, quo veneras.
Vt tu satagis rerum omnium? vt tu deuoras
Nec ante rodis Duro vix molestias?
Nunc credo demum, quo quis est generosior,
Hoc mage labori mancuparier improbo
Quin ergo, Duro principum cor et salus
Themidos superstes hospitalitas sacrae
Quo minus iterum remigret ad superum loca,
Furare tempus, deuora molestias:
Et instar hos depasce flosculos apum
Duro de Pasculo, tametsi principum
Acore rancidum palatium obturuit
Ad ista lauta, dapsiliaque cupedia
Tu pone tamen: fors cum putabis obsitae
Et horrido obliterata puluere
Rursum eximet e fumo renascens seculum
Feliciorque sors resorpta temporum.

A Clapmeier



image: as018

ALIVD QVOD EST STICHODII LECTON SYLLOGISTICVM.

Duranti | in rebus | solemnis | Gloria | cedet
In rebus | DVRIS | succurret | succus | honoris
Solemnis | succurret | odor | virtutis | amoenus
Gloria | succus | virtutis | post | funera | tamdem
Cedet | honoris | amaenus | tamdem | campus et amplus

Assumpto conclusio.

At | DVRO | DVRAS | cultura | pascua | Murus
DVRAS | suffultus | munimine | iuris | honorus
cultura | munimine | flos | virtutis | in | aulis
Pascua | Iuris | virtuis | Symplegada | tractas
Murus | honorus | in | aluis | tractas | fortiter. ergo:
Vna | valens | virtus | Nobilitare | postes

G. Valentinus Winther I. V. D. Comes Palatinus. Ducis Pomeraniae Consiliarius.

IN EFFIGIEM EBERARTI von WEIHE EPIGRAMMA D. IOHANNIS MAIORIS P. C. SCRIPTVM Anno 1586.

QVi se doctrinae et generis commendat honore
VVeihius, hoc habitu praeditus oris erat
Indolis ac cultum Themis, vtraque et vtraque Pallas
Certatim dotes huic contribuere suas.


image: as019

Dansque operam Procerum causis, ad iura fidemque
Respectum officii serius author habet
Huicque suas curas, regnique negotia credit
Qui frena Holsatiae gentis Adolphus habet
Albidos in ludo sacra legum oracla reclusit
Verborum a laqueis iuraque fasque leuans.
Candidus interpres de iure rogatus et aequo
Responsum nullo ductus ab aere dedit.
Qui formae status est: habitus quoque pectoris ille est
Forma notat fuci, pectus habere nihil.

SERENISS. ELECTORIS SAX. D. CHRISTIANI AD ILLVTRISS. DVCEM BRVNS. POTENTISS. D. HEINricum Iulium etc. Legato et Consiliario D. Eberarto de Weihe.

REm veram enarro, seu te Iouis incluta proles
Fecerit esse virum, Pallas an alma Themis,
Iste clues clues merito quem vesper laudet et orcus
Nil equidem doctis auribus vsque dabo:
Clarus ab eloquio qualis facundus Vlysses
Diceris in lingua cor animusque tua est.
Ergo Duci excelso Theseus fidissimus astas:
Saepeque Legati fungeris officio:
An genus excutiam antiquum, ex quo natus in aulis?
En Eques a longis inuenieris auis:
O nostrum aetatis rarum decus optime VVeihe
Hic noster similem, vix habet ordo tibi.

Iohannes a Kotteritz Marchiacus Eques.



image: as020

LEGATO ELECTORALI BRANDENBVRGI DOMINO CHRISTIANO DISTELMEIER CANCELLARIO MAGNIFICO ADIVNCTVS MENSE AVGVSTO 1590. Gandersheimger scripsit. Eberartus a Weihe [Gap desc: Greek word(s)]. IVS HABET VERE VERA.

VT bona vera sacrum ius vere monstrat habetque
Sic bona VVeihiades, vera Eberartus habet.
Seu spectes corpus, seu pectoris ardua dona:
Seu bona fortunae, iuncta Eberartus habet.

Albertus Voitus Poeta L. 1699.



image: as021

ARISTOTEL. V. ETHICOR.

NVllam magnam sapientiam putant esse, nosse quae iusta, quaeque iniusta sint: quia ea de quibus loquuntur leges, intelligere, difficile non est: at ea iusta non sunt, nisi ex consecutione: sed ita demum iusta, si certo quodam modo fiant, et certo quodam modo tribuantur: Id autem operosius est, quam quae salubria sunt nosse.

Nam illic quoque mel, et vinum et Elleborum et vstionem et sectionem facile esse nosse: at nosse quomodo haec ad sanitatem adhibenda sint, et cui et quando, ita difficile est vt medicum esse.

In eodem loco.

Dijs quidem nimium tribui non potest: aliis autem nulla eorum particula vtilis est, vt insanabilibus et malis: imo obsunt omnia: aliis autem vsque ad aliquem modum: idque humanum est.



image: as022

LECTORIS SALVTEM ET OFFICIA Typographus.

MITTO ad te libellum, Peregrinationis solatium, et aulicae vitae praesidium continentem, aliquoties diuersis in officinis typis sub nomine Duro di PASCALO volgatum: exiguum quidem, et dicis causa conscriptum, sed vtilitate, et pondere rerum sat magnum, non quidem laboriose edolatum, nec excultum pretiosum tamen. Rogo itaque ne molem voluminis, sed praestantiam probe consideres, illorum fugiens ineptias, qui terebyntho stultiores, ac male prodigi, plaustra verborum, et commentariorum, quorum intemperantia laboramus nobis malunt obtrudere, quam folium sapientiae communicare. Feceris hoc scio nisi credideris, te vltra pensum et fusum vitam ducturum, et aulica praecepta tradere esse rem accuratam, Menapio teste, ac volueris saccum foeni et nugarum pusillae arculae gemmis refertae, et ingenuitati probae praeferendum esse: arte libros non mole probamus. Intelliges eo pacto auctorem non multa sed multum scripsisse, et potius veritati almae, aureae peregrinae, nudae et acerbae ac copiae, tum adulationi studuisse: aliud forsan iudicant, qui melle semetipsos perungunt.

Dolo malo, vel in alicuius contumeliam nomen non mutauit author, nec vllam thesin conscripsit: armalegum ergo cessant, tum causidicina: nec errores in aulico calumniatur, quod esset toti immortalitati conuicium facere, vt fugiant, vt vitent, monet, et improbas aulas, tum aulicos ministros non aularum CAPVT Principem notat. Noxia Authoris mens non hausit, neque hauriat lector, cui inest cana rara, et syncera fides.



image: as023

Peccatum itaque nullum nulla iniuria, ea nemo hic aulicus affectus, nisi is qui doctrinam prudentum et viam virtutis, imprimis sacrarum Pandectarum, G. Taciti et Senecae praecepta ignorat: Exiis enim potissimum theses aulicae depromptae: nec authori ingenium inclarescendi perturbas.

Haec sit excusatio contractae offensae sufficiens: mauult enim ipsam excusationem quam vmbram excusationis pro ponere: non enim cupit quicquam in mente retinere, quod distet a labiis, a corde: Ex proposito Author a regia via Politicorum, et a virtutis grege et area nunquam recessit. Mel an minus insuaue, quia febricitanti ita videtur? an sol non splendidissimus, quamuis caecutiat talpa. Iniuriam nescio qui Rabulae crumenimulgae, et in ambone diserti Blaterones, Belatrones, vaniloqui hinc voluerint insidiosis latebris, et apertis fraudibus fabricare. Risimus camelum vel anum in cathedra, sancta scilicet, saltantem, et multa insulse carpientem. O calumniosa prauitas: Nouit te Author Struthionem volandi speciem habentem, non tamen pondere auri ac argenti impeditum, volantem: Scimus tibi mulum corrudentem adfuisse:

Non asinum rudentem Elephas, non murmura curat
Infamis muscae aut culicis, Philomela canora,

Nil illis in me fraudes, et retia profuerunt. Quis vir bonus vnquam audiuit ex praeceptis generalibus, et indefinitis, tum impersonalibus politicis probis desumi posse iniuriam: Cancer hic leporem quaerit, et maleuoli dant lapidivolam. Quando enim sine nomine contra vitia scribitur, qui irascitur, inquit S. Hier. accusator sui est. Sed vnguis in vlcere quodqui tangunt, qui curant illis beneuolentia ac gratia non calumnia debetur: Cor, manus, ensis verberat, clypeus nullum et brutum fulmen fulgur ex pelui; Dixeris ent malitiosos lachanizare, vel betizare. Sed mittamus obtrectatores et oblatratores naturali feritate flagitiosos et bonos viros conuiciis lancinantes, et nomen bonum vulnerantes.



image: as024

Non deerunt forsan pellem rodere, qui alleo pasti velint caninam, sed canes degeneres et minuti, hospites allatrant, Leonem non tangunt: Deo principibus amicis gratificari, nulli mortalium, sed vitiis contumeliam inferre Author voluit: Labes enim illa nunquam Authoris mentem inuasit. Quaestionem itaque iuris curiose conscriptam omittetere potuisses vti ipse fateris: cum sacer dotibus non satisfeceris Aduocate, sed piceae ritu peribit. Et ne credas Lector quasi virilitate amissa timidum adeo Authorem vt ante quingentos annos (absit inuidia vt iactantia dicto) agnomen non incognitum, ne quidem abscribere ausus sit, asscripsit et praemisit lubens. Deus faciat vt Posteri non tantum nomen, et stirpem, sed et mentem bonam retineant, et tranquilliratis portum nauibus, et quadrigis ingrediantur; Sed quae vena perpetua etiam familiarum non priuatarum: Sed imprimis principalium Dauidis potentia cum filio Salomone tantum floret: eo sublato diuellitur, et frangitur: Cyri potentia post Cambysem transfertur ad aliam familiam: Philippi inchoata felicitas cum Alexandro filio desinit: Vespasiani cum Tito: M. Antonini cum commodo: Cypseli Corinthii cum Periandro: Artali Pergamensis cum Artalo iuniore cessat: et innumerabilibus exemplis refertae sunt Historiae: Fiat itaque diuina voluntas. Nomen Italicum fere idem denotans praescripserat homo liber, et ingenuus non seruus, non seruus dotalis absque dolo malo tamen neminem in fraudem induxit, culpa ergo nulla: semper fraudes despiciam, despiciamque dolos: inter aquilas se non censet, neque tamen inter coruos: Seruus ex libero homine factus ex iussu velgratia Domini mutat nomen, author mutauit iocandi causa, nunquam serio, nec absque insigni iniuria et damno familiae potuit, neciam in hac fere senectute cruda, et hoc portu quietis priuatae poterit.



image: as025

De quibus vel tribus verbis monere debebam Lectorem, lapidem verberare, et calumniatores inprimis mortuos nominare nolo: quodesser luctamen instituere cum laruis: Cogites tantum Lector etiam obstinatissimi silentii hominibus laesa existimatione extorqueri posse non aliter ac muto adolescenti conspecto patris periculo, vocem munerbus oris et pectoris promptum et benignum ama, et vale ita vt in aeternum valeas, et Deo benedicas, et modestiam ames, quam prae omni doctrina aestimare discas.

Vir bonus errantem dictis castiget amicis
Surda nec officii gratia talis erit.



image: as026

LECTORI SALVTEM E. V. WEIHE.

POLITICA discursim si tractaueris, et ex alto speculari, quod est [Gap desc: Greek word(s)] volueris, quamuis nec peritis nec imperitis satisfeceris, hi enim neque recte eligunt, neque probe diiudicant, illi ipsi pro tempore et re in arena nata de iis tanquam non perpetuis disserere norunt, et inde plus nudis thesibus, et theorematibus tribuendum esse multi exercitati existimarint: tamen vt peritorum et imperitorum auiditati satisfiat, theses non theses exemplo Guicciardini, Lottini, et Sansouini praemittere aulicas voluimus, hac cautione praestita, vt caedem exemplis ex historiis petitis stipatae et illustratae, si negotia et vita inducias dederint sequantur, interim iis facultatem et copiam perpendendi istas diligentius, et inspiciendi accuratius relinquimus, quibus hoc facere libuerit, et gratum fuerit, ita tamen, ne cogitationes excitentur impiae, absurdae, et nocentes, neue corumpantur iudicia, vel area veritatis relinquatur, et ne denique omne genus peruersitatis, et profanitatis inducatur. Animaduerto nonnullos in eo nupere desudasse admultas theses meas exempla ex authoribus adducentes: imprimis Iohannem a Cokier: quitamen aulici huius mentionem raro facit, non, nullis excerptis. Author, si et hoc scire aues, saepe in hoc libello ex proposito [Gap desc: Greek word(s)] et interdum non persequitur eo ordine quo instituit, nec exacte et superstitiose bilem et leges Logicorum obseruat: sunt enim de industria dispersa, ac permixtim instar prati variata theoremata. Rogat itaque ne quis propterea opus incultum fastidiat, quod nemo faciet qui nouit aulica raro ordine bono tractari, et in aula ordinem esse, ordinem non seruare, et magno, viros rem ipsam spectare, non verba captare, quod est ex sententia Pauli IC. calumniari, et solide doctos, arcemque sapientiae tenentes istam curiosam inquisitionem detestari. Clementem Alexand. lib. 1. stromat. Author secutus, dicentem non scripsit audatia, temeritate, vel spe lucri vel studio gloriae sed tantum salute legentium adductus nihilominus


image: as027

tamen non potuit Sycophantarum morsus, aduersus quorum venenum, praesertim in suggestu tanquam loco priuilegiato, et omnia quae in buccam veniunt, libere dicendi, nullum potest [Gap desc: Greek word(s)] excogitari, effugere. Vos principes soli ab malitiosae inuidiae, et calumniae nubibus ad aeternitatis sudum nos deducere potestis. Quod si nasutissimi theatri possessores putarint, quod parum exploratis viribus argumentum exproposito ad aulam constrictum tractandum susceperim cur non humaniter authorem minime durum admonuerunt: qui expositurus imo immutaturus fuisset: Apud aequiores Iudices Clericos et Laicos magnacum fiducia sub clypeo veritatis causam defendet? Fidei enim et veritati litauit, non adulationi, tibi Lector omnia iudicii quadam lance examinanda imo libranda relinquens, Sublimia et magnifica licet non sint: tamen emptor fricti ciceris aut nucis non probabit.



page 1, image: s001

AVLICVS.

I.

EXPENDAT, admonentibus prudentiae magistris, qui se dicare vult Princip ibus, an semper occupatus, infelix surgere, labores aulicos tolerare, famem perpeti, sitim sufferre, inuidiam, calumniam, et contumelias, aequo animo sustinere, honores, famam immortalem, ea in aula quam ingreditur, potentiam, diuitias, voluptates acquirere, et quod primum est pietatem exercere, veritatem, et iustitiam tueri, animae beatitudinem lucrari, et quae Deo grata, ac Reipub. salutaria sunt, gerere quaeat.

II.

Hoc ante omnia statuat, quod sui iuris esse nequeat, contractu vltro citroque celebrato, libertatem vendens: quod nullum proprium locum, vel lubricum habeat, omnia precario teneat: Proprium vero aulicorum sit, ad principis etiam infimi accessum pallere, erubescere, simulare, fugitare, timere, obstupescere, genua flectere, assurgere, manus osculari, et reliqua: nudo capite, stricto frigore non attento, stare: omnias seruiliter, et suppliciter exspectare, sermonem caute formare, ne quid proferas, quod Iupiter probaturus non sit: laudes et vituperia eodem loco ponere: cum paribus perpetua, siue continua inuidia conflictaria: apud proximiores Principi verbis, donis, blanditijs, assentationibus se insinuare: vbique ridiculas fabulas in gratiam eorum qui illis delectantur, recitare, denique durum deuorate


page 2, image: s002

et crassum bibere: concoquere, et postremo nihil flagitare, sed parce accepta, verbis augere, et amplificare, semper, et vbique gratias agere.

III.

Quid praeterea inquiunt, dignitatis in aulis culmen? Lapsus grauissimus: quid opes? vmbra non fructus, perpetua paupertas. Quid sapientia aulica? nugae: quid pocula aurea? Veneni instrumenta. Quid catenae aureae? compedes animi, et conscientiae: Quid conseruatio, et amicitia aulica? freni calliditas versutia. Quid aulici stipati satellitibus? captiui miseri custodibus circumfusi: quid in speculam aulicam positi magni Domini? nani: quid iustitiae in aulis administratio? alimenta aliarum substantiarum, funis et catena litium: inuidiae crudelitatis, tyrannidis: tantus est cumulus ingruentium malorum, vt nullus angulus sit tutus in aulis, nisi adulatoribus, et placentinis: Lex est sua cuique libido: Perpende fructum, et gaudia Aulae, easque si sapis, fuge. In aula itaque vada, et Syrtus imo et Circe: non tam in capite aulae, ac in membris quae contra naturam regunt artificialiter caput: cum tamen caput imperium exercere debeat in membra. Summa summarum aulica vita, vt omnis humana est rosarium, habet flores spinis suis intermixtos, mel et fel, carpe bonos vita spinas, vtere dulci, respue noxium ac amarum, fuge membra et caput corruptum: in aula, inquit Eramus, quam diutina? quam indigna? seruitus perserenda, quanta sollicitudine ambienda principis gratia? Eblandiendus favor eorum qui vel nocere possunt vel prodesse fingendi vultus subinde noui, mussitanda potentiorum iniuria.

IV.

Aulicus vir bonus, etiam optime de principe meritus vix potest inuidiam, et euersionem effugere, carceres et alias calamitates, tum ad minimum vicissitudines aulicas. Exemplum memorabile vt de veteribus Moise, Iosepho, Dauide, Harpago nihil dicamus miserabiles casus habemus in Macrino, Sejano, Ablabio,


page 3, image: s003

Ruffino, et Papiniano, Bellisario, Petro de vineis luminibus priuato, Plautiano, Eutropio: Engeranno, Aluaro de Luna, lacobo Corde indict‚ causa condemnato, Ottone Crondorpffer: in Columbo quem foede Bambadilla euertebat, in Cominaeo, Bussono, Consaluo, Thoma Moro, et aliis infinitis. Multitudo infelicium amatorum, et aulicorum ingens est, et innumerabilis: nec desunt exempla, et documenta in aulis Principum luctuosa, barbarica, monstrosa, detestanda, foeda, horrenda, ad inuidiam pertiniosa: quae ludunt ad derisum vsque mortalium, et vitae huius ludibrium. Et haec commuratio non tantum in membris, sed etiam capitibus ac principibus operatur: in Iephte legitime vocato, in Priamo, in Polycrate, Craeso, Dionysio, Demetrio, Nerone, in Henrico 4. Conradino tutpiter a Pontifice Necone Neroniore, et Saracenis Crudeliore securi percusso, Heinrico Leone, tum in Reginis, et Impp: vxoribus: O fortunae aulicae mirae vicissitudines, vt recte de omnibus dicamus: Tu me tibi genuisse: tu me perdere videris.

O miseri, quos sors aulae successibus inflat
Immemores, varias rebus inesse vices.
Saepius elatos tollit fortuna ministros
Casu dejectos vt grauiore premat.
Sic olim Macedo praestrictis faucibus, Ammon
Mennonias perij pendulus ante fores.
Sic Thallo fuit Augusti mutatus in iram
Cruribus effractis pernitiosus amor.
Sic vnco Sejane tibi raptate per vrbem
Attulit a Capreis littera missa necem.
Sic Burrbus saeuo carissimus ante Neroni
Inuisus tandem toxica dira bibit.
Sic Bellisario sunt eruta lumina: Summus
Hoc illis locus, hoc mobilis aula dedit.


page 4, image: s004

Haec vt amicitias stabiles non esse potentum
Sic exempla monent: Viuere quemque sibi.

Auctor carminis remotus ab aula, magna tamen ambitione aulam rursus senex ingrediebatur, in eaque moriebatur. Et haec in omni genere Reipubl. deprehenduntur. Attica ciuitas Meltiadem in carcerem pene ad mortem vsque detinuit: Aristidem, Themistoclem, Cimonem expulit: Alexander Clotum, et Parmeonem interfecit: Roma Camillum exilo mulctauit.

V.

Itaque si haec et alia, quae aulici scriptores recensent mala timet, aulam fugiat, et priuatus viuat: qui licet, et suas sentiat difficultates: tamen opinione hominum nihil praestabilius mediocri vitae genere priuato, quod qui assequi, et et tueri potest is Cominaeo videtur foelicissimus: cum eas e plerumque in aulis nobis obijciant, quae probo ac sapienti occasionem ad eas vel leuiter aspirando, praeripiunt. Vna itaque haec via videtur sapientibus ad tuta vadentibus: externa despicere, et honesto contentum esse, et sua agere, quod jucundissimum viuendi genus Plato iudicat, et inaestimabile bonum est, suum fieri, vt Seneca censet:

Felices quibus obtigit
Sors, nec summa nec infima:
Sed sane modica, et quibus
Castos annuit aurea.
Nancisci thalamos Venus.

- inquit Euripides. -

-- et aureum Senecae illud:

Qui notus nimis omnibus
Ignotus moritur sibi.

Eleganter elegans, eruditissimus et grauis Poeta.

Praestat suppellex sobria
Recteque parta recula


page 5, image: s005

Quam rapta per vim diuitum.
Fastidiosa copia.

- Quod vulgariter ecprimunt:

Cum dat oluscula
Mensa minuscula
Pace quieta:
Ne pete grandia
Lautaque prandia
Lite repleta.

Prae feras oluscula Diogenis. Arisppi [perhaps: Aristippi] ferculis aulicis exquisitis.

--- Felix cui numina parca
Quod satis est tribuere manu mentemque quietam:
Magna tenet quem parua juvant: petit alter honores
Diuitias alij praedasque sequuntur et amplas
Inter opes inopes, placidi non munere sommi
Vtuntur, metuuntque manus et spicula furum
Inuentisque timent opibus frugaliter
Conscendunt alij magnorum limina Regum,
Quos rota fortunae celeri vertigine raptos
Euehit et summo sublatos vertice sistit.
Cumque putant manibus Regum se corda tenere:
Sortis et immemores, cristas et cornua sumunt:
Instabilis rota fortunae mox rursus eosdem
Deijcit vt damno derisi dedecus addant.

Non tamen hoc sensu vt ille

Tuta et parua laudo.
Cumres deficiunt satis inter vilia, fortis
Verum vbi quid melius contingit, vt vnctius idem
Hos sapere, et solos aio bene viuere quorum
Conspicitur nitidis fundata pecunia villis.

- Elegantissimum est illud quod subijcitur -



page 6, image: s006

- Hispani viri ad inuidiam eruditiss. A. Montani.

Nil non laborum improuida mens sibi
Molitur vrgens dum refugit modum,
Et multa fumantes honores
Optat, auens inhiatque famae.
Ille est beatus, qui populi improbis
Distat remotus iudiciis procul,
Nec nauigantem se procellae
Credidit, auspiciisque vulgi.
Inuentus alti sideribus poli,
Nauimque soluit, velaque temperat
Nec mergit alto aut aestuoso
Reptat agens Pelago carinam.
Terram sed vnde exoluerat aspicit
Longe nec audet littore cedere
Portumque contendit secundis
Flatibus haud tumidis tenere
Hic praemonentes constituit Dei
Leges et almum consilium sequi,
Dexter sinisterque haud abire:
Nec cupide inseruisse menti.

VI.

Confideret et hoc. Paucos in aulis bonos inueniri: Est enim tralatitium, ad aulam et bellum paucos bonas artes adferre: et barbare tamen vere veteres dixisse.

In aula Regis non est multum legis.
Si qui sunt boni, coguntur esse [Gap desc: Greek word(s)].
Si qui sunt mali, sunt in gratia regali,
Si qui sunt caeteri, ferme sunt bibuli:
Qui fore vult bonos est miser et onus, onerosus:

Curialium enim vita est iniquitas, inquit Saluianus. Ibi luxus, ibi superbia, ibi calumnia, ibi fraudes, et ea omnia quae exitio piis esse solent. Vitia ista omnia non Principibus,


page 7, image: s007

et aulis, sed vitiis hominum in quibus non est salus, asscribimus.

Ethnicorum praecepta, et profanorum doctrinae te si non mouent, ingrediantur mentem, et pectus tuum ex ore aureo sanctissimi viri emissa: Aulici non sibi viuunt, sed alteri, et mille crudelibus Dominis premuntur: quos si recensere placet aliquem ex his qui apud Regem plurimum possunt, nobis proponamus. Cui magna affluat.

Rerum copia:

Ingens potentia:

Patriae splendor:

Maiorum nobilitas:

Ad quem vniuersa respiciat ciuitas.

Consideremus igitur an iste seruus omnium abjectissimus sit. Quod vt facilius demonstremus, non simpliciter seruum, sed seruum serui ei conferamus: is igitur serui seruus, etsi non liberum, vnicum tamen habet Dominum, ad cuius nutum omnia refert: quem si male, vel bene agendo propitium sibi faciat, sine aliquacura, quiete viuit: Ille vero quem admiraris, non vnum aut alterum, et multos et importunos sibi Dominos conquisiuit. Dominatur enim ei primo, Rex ipse: Non est autem aequale abjectum habere Dominum, et Regi seruire, cujus aures multorum verbis expositae sunt, et modo hi sibi, modo illi persuadent. Quare quamuis nullius sibi mali conscius sit, qui Regi seruit: omnes tamen timet, tam pares, quam sibi subjectos, et tam amicos, quam inimicos. Sed hic etiam inquies Domini terrore agitatur: At non est aequale vnos et multos timere: imo vero si quis voluerit diligentius inuestigare, multos ille, neminem hic reformidat. Cur et quo pacto? Quoniam isti nemo est qui inuideat, quique isto expulso velit ad eandem se intrudere


page 8, image: s008

seruitutem: Quare fit, vt nullus inueniatur qui sibi velit insidias tendere: multi vero sunt, qui nulli aliae rei student, quam illum, qui proximus est Regi, a statu eijcere: Quare omnibus adulari cogitur: Maiori, aequali, amicis: Nam vbi gloriae cupiditas est, ibi quia livor suas vires exercet, nulla potest sincera amicitia inueniri: Sed quemadmodum qui eodem artificio quaestum habent: Sic omnes qui vnam rem in seculo appetunt, sincero aut puro nequeunt amore coniungi: Vnde fit, vt bellum intus sine induciis semper geratur. Cupiditas vitae aeternae turbam, aulas, et negotiorum nomina nobis Christianis inuisa non facit: quis itaque in nobis est calor pietatis? quod desiderium viri boni, quae auiditas Christum videndi.

VII.

Inde coniicimus, Imperatorem Iustinianum non frustra Episcopis seuere interdixisse, ne aulam adirent et admissi, negocio expedito, statim discederent. Hodie primi, et vltimi in aulis,

Certe Ego, si probitas sic est inuisa, libenter
Sub lare priuato tempora sola teram.
Quo sceleris minus aspiciam in caligine nec me
In prauas partes agmina vestra trahant:
In tenebris potius moerentia carmina fundens
Fata indigna mei temporis, ore querar

inquit Poeta Maior.

VIII.

Fatemur tamen interim in hominis potestate et arbitrio non positum, quod vitae genus velit ingredi, ex Ieremia edocti. Vt enim voluerit Deus, ita viuendum siue velimus, siue nolimus, Philisco apud Dionem teste. Nec precio tamen nec precibus moueatur, vt obliget se ad certos annos: eo enim pacto multa potest euitare incommoda, et arriperealias occasiones oblatas: Senex tamen ad vitae terminum vsque se poterit obligare: cum non diu viuat quamuis et juuenis cito mori possit.

IX.

Si in tua est manu, longe abesto, inquit Ecclesiasticus, ab


page 9, image: s009

homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis: Etsi accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam: communionem mortis cito, quoniam in medio laqueorum ingrederis, et supra dolentium arma ambulabis.

Sed haec est insania, et fatuitas hominum, vt vnius aulici fortunam, et successum admirentur, et obseruent, multorum euersionem, et innumerabilium negligant: Quemadmodum infiniti suspiciunt Francisci Draconis splendorem, et opes in Indiam nauigantis, et interim aliquot millia hominum interitum non considerant.

X.

Curia semper facilius recipere quam facere bonos consueuit, in exordio, et primo ingressu gratus, et acceptus est aulicus: vt Dauid in aula Saulis. Sed hanc dulcedinem mixto aceto corrumpit aula ipsa: Dauid erat le gran Scutier , aut Marescallus, sed statim coepit laborare odio Saulis capitali: Abrahimus erat apud Turcam pene in pari gradu dignitatis, periit tamen calamitose.

XI.

Ste [perhaps: Stet] quicunque volet potens

Aulae culmine lubrico

Me dulcis saturet quies:

Obscuro positus loco

Leni perfruar otio.

XII.

Si quis in magna gratia est, caueatne diu in aula subsistat, sed vt quam primum auolet: mora enim domesticos ministros offendit, etiam principi grata, et audiet illud Achis ad Dauidem: Rectus es tu, et bonus in conspectu meo, et exitus et introitus tuus mecum est in castris: et non inueni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me vsque in diem hanc: sed Satrapis non places.

XIII. [transcriber: in the print: XII.]

In aulis Principum quisque principis vitam interiorem, consilia, iussa, facta, ordinem, ingenium aulicorum, et Gynecaei constitutionem consideret: item adulationes, delationes, nec apud amicos tantum fidem suspectam habeat:


page 10, image: s010

verum etiam apud praecipuos, nihil simplex, nihil sincerum cogitet, et Magistrum Aularum Cornelium Tacitum adhibeat.

XIV.

Animus est qui vitam aulicam, vt omnem aliam vel suauem, vel molestam, et acerbam reddit, et qui commendat omnia, a quo, si vir bonus impetrare potest, aulae pelagum et mare in quietum, in quo infinita sunt monstra, magno et recto animo Dei ordinationem perpendens, ingrediatur effoeminatorum hominum Philosophiam simulatam, et momentaneam, et dicterium vanissimum. Baldezza de grand. Signor. Capell. de matto, contemnens et illud Bezae.

Stultus ab hac, vitam, qui sibi morte petit.

Theologi itaque sententiam non probo dicentis, Regijs mensis assidentes multis sceleribus implicari, quasi vero Rusticorum conuersationi, tum cauponum, non omnis generis vitia possint ascribi.

XV.

Licet Basilius Magnus, Petrarcha, Antonius de Goeuara [perhaps: Gueuara] , Cornelius Agrippa, Seresbariensis, AEneas Syluius, Huttenus, Erasmus, Simon Majolus, multique alii vitam priuatam, et solitariam suauiter, et erudite commendent: Et Thuanus multos Imperatores Diocletianum, Theodosium, Anastasium, Lotarium, Catolum V. enumeret, vitam priuatam imperio relicto, eligentes: toto tamen coelo aberrat, qui vitam priuatam solam per se beatam esse existimat: nullum enim est tam insulsum, et impium factum, quod authore careat inter priuatos: et priuati ruptis legum formulis, ruptis veritatis, et honestatis repagulis, partim inscitia, partim improbitate, quicquid volunt, agunt: et inter priuatos regnat luxus, fastus, perfidia, dolus, canitas, assentatio furtum, adulterium, mendacium, scortatio, calumnia, simulatio, dissimulatio: et nunquam prudentia, et beatitas humana meruisse potuit, vt id quod naturae vniuersae communiter accidit, in eo quis priuatam aliquam prae caeteris foelicitatem


page 11, image: s011

sibi polliceatur, nisi solo animo aduersa corrigat. Quamobrem Xenophon vitam aulicam priuatam in multis superare, demonstrat Simonidi in libro de Regno.

XVI.

De omnibus enim, tam priuatis quam aulicis dictum; Maledicta terra in opere tuo; in sudore vultus tui vesceris pane tuo. Dolia duo in limine Iouis; alterum bonis, alterum malis plenum.

- Et illud;

Ambitiosus honos et opes, et foeda voluptas
Haec tria pro trino numine mundus habet.

Eruditi, ac magnifici ambitu, potentes factionibus infirmi, ac imbecilles autoritate opinionum in hanc scenam trahuntur.

XVII.

Non itaque aulam, sed mundum vniuersum fugiat, qui beatam vitam quaerit.

Vae soli homini, solus homo est pecus Deusve
Te animo populis subtrahe, non pede, atque dura.
Vita quid est aliud, nisi Scena? aut ludere disce
Curis sepositis aut cruciare miser.

XVIII.

Pulchrum enim est, et humanitati consentaneum humana negotia, dum inter mortales viuis tractare, iubere, expedire: Pulchrum est inquam, in toga togatis ius dicere, tum inter arma et hostes militibus: Imperare enim aliis, plurima possidere, plurimum scire, et plurimum posse, diuitias et honores teste Homero Odyss. 1. affert: quamuis parum differant a seruorum conditione, quibus non datur viuendi, et recedendi potestas, Lenior seruitus, quia aurea videtur.

Scilicet est aliquid generoso carcere claudi,
Et iuvat aurata compede posse frui.

Vnde Claudius Imperator Sardinium Gallum aureis compedibus ligabat. Inde Alciatus Emblem, 160.

Vana Palatinos quos educat aula clientes
Dicitur auratis nectere compedibus

- Nathan Chytraeus:



page 12, image: s012

Aulicus exosam toties ne deserat aulam,
Aurea vincla, quibus detineatur, habet.
Auro etiam muto vis maxima persuadendi est,
Tum quoque quod loquitur plurima quando tacet.

Inde Diogenes scribebat Aristippum in aula Regia aureis teneri compedibus ne posset auolare. Et tamen compedes suas amant aureas aulici, quaerunt, et nisi cum vita abijciunt.

XIX.

Stultos itaque inepte Syluius censet, qui aularum molestias amant, sequuntur, et priuato vitae generi praeferunt: cum tamen ille per aulicos gradus ad Pontificatum ascenderit: Et sanctissimi licite in aulis vixerunt, Iosephus, Moyses, Dauid, Abdias, Nehemias, Daniel, et Iohannes Baptista, quique Ecclesiae, et piis multum profuerunt: Veruntamen miserum exitum plerique habuerunt, tamen gloriosum.

XX.

Verum postquam sit -

Aula locus fortunae suos vbi lubrica ludos
Ludit, et eludit, nunc hos, nunc deiicit illos.

- Sit inquam

Aula.

Curarum pelagus, vaga spes, via plena pericli
Splendida damna, quies irrequieta dolor:
Fac prudenter agas, nam quae tibi vita putatur
Haec tibi mors subitis casibus esse potest.

- Ergo -

XXI.

Is qui aulam ambit historiarum, et linguarum cognitione, eloquentiae, et iuris praeceptis bene instructus: de tali enim agimus. Demosthenes tres qualitates in consiliario desiderabat Beneuolentiam et fidem, experientiam ac prudentiam, Verba Demosthenis sunt: Tempus illud, et dies illa non modo beneuolum et diuitem virum postulabat, sed talem, qui his negotiis ab initio interfuisset, et qui recte ratiocinaretur, quid


page 13, image: s013

moliretur hostis: Nam qui haec neque nouisset, neque multo ante studiose considerasset etiamsi beneuolentia erga ciuitatem, et diuitiis excelleret: tamen neque scire poterat quid agendum esset, neque Reipub consilium dare. In principio principium videlicet Deum Ter Optimum Maximum ardentibus votis pronus invocet, vt in vastissimo pelago, ac monstrifero inter Scyllam et Charybdim nauigantem gubernare, et custodire velit, ne aulicus plus creaturam hoc est Principem, quam creatorem Deum colat, ne per pericula ad grandius perueniat, ne cuiquam noceat, sed sua et necessaria agat, nec vnquam iniustum approbet, vel executioni committat, vt non tantum ad stationem, sed tandem ad portum aeternae, et coelestis aulae perueniat, cotidie clamans serio cum Ioach. Camerario:

Tu rege consiliis actus pater optume, nostros,
Nostrum opus vt laudi seruiat omne tuae.
Tu rege me tragici ne sim mihi causa furoris:
Vitaque in offenso transeat acta gradu:
Non sim ludibrium fortuna, et concio poenae:
Vsibus exclusit quem tua cura suis.

XXII.

Aulico ac omnibus mortalibus semper sint in conspectu, ac corde cogitationes de morte, et dicat cum Monacho Hardehusiano:

Quod fecisse velis hoc tempore cum morieris
Hoc facias sanus corpore quo fueris:
Soepe recorderis bene frater quod morieris
Vile cadauer eris, rogo te, super hoc mediteris.
Quid nunc omnis homo est nisi mortuo corpore massa,
Ossa, cinis, puluis, nomen, imago, nihil.
Vidi Ego mane rosam nasci cum lumine solis
Et vidi rursum sole cadente mori:
Forma fauor populi feruor juvenilis opesque
Surripuere tibi, noscere quid sit homo:


page 14, image: s014

Post hominem vermis post vermem foetor et horror
Sic in non hominem vertitur omnis homo.

Non refert in quo loco, et in qua aula moriaris: Aula enim coelestis de Hierosolymis, et Britannia, vt S. Hieronmus loquitur, aequaliter patet.

XXIII.

Ante oculos simul versentur humanae vicissitudines mundi senium, scelerum grassantium, dira facies tragici exitus aulicorum, dies expeditionis, hoc est, nouissimus.

XXIIII.

Perfectae aetatis, et [Gap desc: Greek word(s)] impleta ingrediatur aulam, ante enim eam aetatem: imo, vix cum annis venit sapientia: Vnde Mancinas ex Aristotele dicebat: Iuuenes geometras esse posse, sed non sapientes.

Etiam etiam ex sententia Homeri: Iuuenes plerumque desipiunt, plerumque tamen verum illud:

Chi de vinti anni non Ť
Di trenta non sa,
Di quaranta non ha,
Mai Sare, mai sapera, mai hauera.

Colonum et militem raro senem conducimus: Consiliarium quaerimus: Senes Consiliarii negliguntur successore nouo Roboam factitante. Sexagenariis corpus meum quandoque valenta: non cogebantur ad suffragia liberi si vellent vt nec ad militiam cogebantur volentem admittebantur.

XXV.

Iuuenes aulici deliberationes, et actiones floridas, laetas, luxuriantes, profluentes, virilis aetatis breues graues, sobrias, maturas, et orationes concisas habent.

XXVI.

Neque conducit ante annos multa didicisse: decedunt enim in senectute memoria, et iudicium, et raro ad frugem perueniunt.



page 15, image: s015

Ante annos sciuisse nocet: nam plurima virtus
Persuasit morti vt crederet esse senem:

XXVII.

Aulicus diuin‚ gratia et ope munitus legiti me inter aulicos cooptatus reliqua credat Deo, ipse viam inueniet facilem, et rem omne ita diriget, vt aulicus foeliciter enatare, et viuere possit. Qui sperant in Domino assument pennas, et volabunt, ambulabunt, et non deficient Isaia teste magnos honores non sumat, nisi coactus.

Quem Deus extollit, bene tollitur: at simul ipsum
Te tolles, manibus stulte premere Dei,

Aulice

Credere Deo te, remque tuam, et spe falle dolorem,
Euentus pia fata dabunt prece victa secundos.
Committenda Deo est rerum fortuna tuarum
Vita, labor, tua sint munia, cura Dei

Oculi enim Domini contemplantur vniuersam terram et praebent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Quanta enim res sit Deo se dare, ab eo pendere, humana nosse, ferre, aspernari, et diuina decreta sine murmure subire, docet Iob. Deum itaque sequere; si agnus, si haedus inter lupos rapaces matrem inter mille agnoscit, et per deuias vias sequitur, quod ab ea alatur, cur homo altorem suum non sequeretur?

XXVIII.

Sic.

Fert placide casus nec ab ordine cedit honestas,

Modo sis talis, qualem Dauid Ps. 101. graphice depingit. Et in aula probentur spiritus an ex Deo sint. Regulariter enim qui causae publicae, ac saluti fauent laudandi; qui priuatum commodum spectant, expellendi: talis sit vt Princeps, et subditi dicant: nunc cognoui quod timeas Dominunt.

XXIX.

In aulis multa, imo infinita mala inde oriuntur, quod sint similiores Oligarchiae, quondam aliquanto similiores Aristocratiae erant: ex eo ridentur, et exploduntur


page 16, image: s016

Saniorum opiniones, cum tamen neque Alexandrium neque Achilleum in ijs sit qui bonorum consilia derident, et primas tenete conantur, plerumque inepti, et impii: ne tamen cum canibus in sacro pugnes: sint Platones, sint Salomones.

XXX.

Aulicus sciens facilem esse ex aula descensum ad Diaboli seruitutem, certas horas precibus, et lectioni sacrae scripturae singulis diebus tribuat, nec sequatur illorum morem, et mundi amorem, quibus tempus superest quod tribuant commessationib. aleis, pilae, aucupiis, venationibus, otiosis obequitationibus tum excogitandis compendiis, quibus expilentur ciues, opprimantur innocentes: nullum vero quod legendo verbo Dei impertiant. Bonus vir aulicus insistat vestigiis et exemplo Obediae praefecti aulae Regis Achabi impij, Danielis, Eunuchi Candacis Ethnici, Thesaurarii Reginae AEthiopum, Nicodemi, Centurionum, ac aliarum praeclarissimarum personarum: oportet semper orare, et non deficere, orationi lectio, lectioni succedat oratio. Ita enim legas scripturam, vt verba vertas in opera. Oratione mala franguntur consilia. Sic Dauid orabat; infatua Domine consilium Achitophel.

XXXI.

Orationem, et vitam bonis operibus confirmet, inprimis eleemosyn‚, quae est ars omnium artium, authore Chrysostomo, quaestuosissima, et Ethnicis grata: quod homines conspicuos reddat, Homero teste.

XXXII.

Deinde cum ex sententia Egisippi dignitate dominantium ministrorum obsequia ornentur, et viuere sub principe potentissimo, Libertas sit, Luca de pena referente; quaerat potius potentissimi Principis, quam infirmi, et libentius prudentissimi, quam potentissimi aulam. Recte enim Guntherus:

Vsque adeo magnis Ducibus seruire lucrosum est.

In aulis namque potentissimorum magnis magna ardua,


page 17, image: s017

et praestantissima splendidissima geruntur, tractantur, audiuntur: quis enim quem non recipiant, quae etiam negotia quae non admittant? Vere itaque de aula Caesaris Guntherus.

Omnibus e terris, et ab omni gente profecta
Invenies, vt qui linguas moresque locorum
Et quod in toto rarum contingit in orbe
Agnouisse velit nunquam perfectius illa
Edidicisse queat.

Quibus tamen non eos annumeramus, qui Honorarii Caesaris appellantur Consiliarii in consilium nunquam vocati, et qui Caesarem nunquam viderunt. Ridicule.

XXXIII.

Sic Medicus libentius medicinam facit Regi quam aliis, quia magni salus, multis saluti esse potest: Similiter animosius laborem, et curam ponas, et vires consumas in grauissimis, quam exiguis negotiis: Experientia tamen probat, raro feliciter egisse in paruis aulis in magins versatos arduis nepotiis adhibitos, et e contra.

XXXIV.

Aulici semper implorent auxilium diuinum negotia aggredientes, quod si neglexerint, incerta et dubia consilia habebunt. Orabat Iosua Dux belli, aulicus sanctissimus, cuius imperio Sol stetit immotus: Lapsus est negligenti‚, confidentia, et absque dubio Deum non implorans, in magnum errorem; Gaabonitis in foedus receptis. Ante orationem, inquit Salomon, praepara animam tuam: et relinque cum Abraham pueros, vt expectent cum Asino.

XXXV.

Ex sententia Scaligeri istius magni

Aulam reperit quibonam et vtilem, et fidelem
Me authore sequatur, duce me, meque sequente
Siquis quaeritur, nec fugit, huius miserebor?

Qui manet mutationem timens, aut non est Idoneus ad res gerendas, aut diuitiis impeditus ibidem collectis,



page 18, image: s018

Seruiat vt seruus minus idoneus
Vel fugiat vt Ceruus liber et aptus,

- Miserum est et turpe canescere inter seruitia: senescere in tumultibus et mori in ambitione.

XXXVI.

Cum persequentur vos in vna ciuitate, fugite in aliam: Sol per vniuersum currens mundum, non contemnitur: Moyses potuisset propius accedere ad ignem aulicum et ditescere in aula Pharaonis, verum nosuit: Et Dauid impiam reliquit eligens Domum Domini: quamuis raro bene institutae reperiantur; in nonnullis Principum auaritia et sordes, in aliis luxus, calumnia, iniustitia reperitur, aliis deest dispositio, Oeconomia, et vera praemiorum et poenarum distributio.

XXXVII.

Quaerens tamen meliores aulas quandoque in deteriores incidit: mutauit Cominaeus saepius felicius: Quemadmodum enim est in fabula de ranis: quae dum quaerunt conuenienti ora loca, et dulciores aquas, in peiores, et tandem in extremas difficultates delatae sunt: Sic et aulici: Semper enim est factum, et itidem modo in aulis fit, in quo loco quisque est: eo se minime commode esse opinetur, et quidem in omni vita: que videre est in fabula de Asino subinde Dominum mutante. Mutare tamen turpe non est in milite et aulico: intra decennium praefectus militiae quandoque multos Duces habet. Molestiarum culpa non est in aulis, sed animo male constituto. Commodam vero dicimus aulam ac bonam, non in qua opes augere, sed iustitiam exercere, et veritatem libere dicere, et multis prodesse possit. Hoc enim te tantis mortaium opinionibus, tantis de te iudiciis, tantis honoribus debere scias, vt consulas omnibus, vt medeare incommodis hominum, prouideas saluti omnium, et etiam tuae.

XXXVIII.

Aulicus etiamsi Dominum habeat morose, et superstitiose iudicantem, et legum legitimos tramites transgredientem, [Gap desc: Greek word(s)] reprehendentem, [Gap desc: Greek word(s)] curiam ingrediens, et in consessu videns multos


page 19, image: s019

hostili animo erga veritatem et bonos praeditos, et difficiles cum stultis peruersis, infidis deliberationes futuras: tamen magno animo omnia mitigabit, et operam dabit, ne fiant atrociora: Deumque orabit vt animos, et actiones gubernet, et custodiat diuinis oraculis fretus, quae testantur, Respub. et aulas Deo esse curae: emendatione non secuta, discedat, et ita discedat, vt abiens, si voluerit, reuocetur.

XXXIX.

Generalis est regula in omnib. aulis, ne ad aulam, ne ad Principem, ne ad mensam, aut conclaue Principis accedas, nisi vocatus, neue fias Principi nimis familiaris. Et quamuis potestatem conclaue ingrediendi habeas, tamen nihilominus facultatem impetres. Necessitate vrgente possumus exemplo Mardochaei cameram Principis ingredi, etiam non vocati.

XL.

Si euersionem timet potius paruam quam amplam, et potentem aulam adeat: Licet plerumque in paruis aulis plus sit iniustitiae, ac in magnis: Quamuis [Gap desc: Greek word(s)] non sint [Gap desc: Greek word(s)] tamen.

Aula suos retinet mores, sit paruas sit ampla
Quo maior tamen est, hoc violenta magis.

Etenim:

Fortuna magna non caret formidine
Nec splendor eminens vacat periculo.
Et quicquid altum est, haud tutum diu manet:
Vt quod ruat vel inuidia, vel tempore.
Felicitatis ad arcem quando accesseris,
Mediocritas vbique res tutissima est.
Namque haec nimis nec arduam in mentem cadit
Nec stratam humi, nimisque depressam colit.
Quicunque nam minus cadit procaciter
Hic vulnere ictus laeditur sanabili.
Sed magna moles magno intercidit impetu,
Laborat inuidia quodcunque splendidum est.
Et mergit hos fortuna, quos prius extulit.



page 20, image: s020

Et:

Saepius ventis agitatur ingens
Pinus, et celsae grauiore casu
Decidunt turres, feriuntque summos
Fulmina montes:

Tutius tamen in Caesaris, ac in multorum Principum inferiorum viuitur aula.

XLI.

Conditio humana non fert summa. Factiones sunt in potentiorum aulis magnis, magnae, in paruis, paruae suspiciones, delationes artificiosae, et palliatae, et raro recto iudicij oculo veritas cernitur, et Principi referendo proponitur. Plaerumque fit, vt Midae praesto sint duo pessimi consiliarii quorum alter a Luciano ignorantia, alter suspicio vocatur.

Huic geminae assistunt dextra laeuaque puellae
Consonaquae propriis omnia rebus habent:
Prima loco motam tenet ignoratio mentem
Altera suspicio credere falsa docet.

XLII.

Quamuis Quintillus Plautianus, vnus ex primis senatoribus, grandis natu, viuens ruri, nec quicquam quaerens aut faciens curiosius, calumniam aulicam non effugerit et sublatus fit: cum tamen eo tempore putarint caelum citius ruere posse quam Plautianum, Dione in Seuero scribente mala enim vnde minime expectantur, erumpunt. Disce meo exemplo Dominos vitare dolosos, inquit Plautianus.

XLIII.

Non ex infima plebe et vulgo literatorum aulici sunt assumendi, sed viri authoritate graues, pietate, fide, experimenti‚ et eloquentia celebres et praestantes eligendi et quorum fama etiam Principum gloria illustrior reddatur, Cominaeo suadente, et Saul quemcumque viderat virum fortem et aptum ad praelium, sociabat eum sibi


page 21, image: s021

quos (vt in Principe dicemus) tanquam patres colant, et quasi corporis portionem defendant, contra omnem vim, omnem iniuriam, cum senatus sit pars melior humani generis, splendor Vrbis et Orbis. Et Regium esse Homerus dicebat, ius, nullum inique tractare. Benedixit Dominus domui AEgyptij propter Ioseph.

XLIV.

Exinde apparet, de quibus aulicis loquamur: non de plebeis improbi animi, continua subiectione gaudentibus, et circumeuntibus nobilium et praecipuorum aulicorum aedes: qui omnes subsequuntur, omnibus adulantur, omnibus omnia fari student, per alienas domus liguriunt et catillant, conuivarum sermones explorant, quibuslibet renunciant, vt quacunque possintarte, muneribus ac donis crescant ac grati sint.

XLV.

Tales quamuis sint fugiendi, et illorum consortium vitandum: tamen saepius boni illos et parasitos suo victitantes succo inque fame durantes, donec contingat lautior caena Principibus gratos admittere muneribus ornare, ne noceant, coguntur: Duplices enim dicunt Dios, hos inuocandos vt prosint [transcriber, in the print: prossint] , illos ne noceant, tacite tamen illis inscribimus illud Plauti in Pseudolo:

Homines qui gestant quique auscultant crimina
Si meo arbitratu liceat, omnes pendeant
Gestatores linguis auditores auribus.

Pessimum genus Senecae videbatur, qui verba gestarent: sunt quidam qui vitia gestant.

XLVI.

Aulicus tanquam exercitatus Medicus debet praeuidere in exordio vitae aulicae, quid sperandum, quidve timendum sit in aula, neque plus timere, neque plus sperare quam conuenit. Facile enim potest cognoscere, spes cum sit ponenda, in augmento vel declinatione, quo cognito praegnosticon instituat, et consilia dirigat. Qui enim mare ingreditur et nauigat fluctus expectat, qui


page 22, image: s022

aulam, omnes motus. Vbi non sunt ordinaria consilia et pro libitu et secreto negocia expediuntur, mulctae ponuntur, varia genera extorquendi excogitantur: ibi non sperandus bonus euentus.

XLVII.

In primo ingressu aulicus superstitiose inquirat, quibus rebus delectetur Princeps quasque auersetur, et e familiaribus et domesticis caute expiscetur.

XLVIII.

Prudentis aulici est praeuidere quid aggrediendum, quid iuste expediendum, quid decenter petendum, quid vitandum, fugiendumque et quibus mediis ad finem propositum sit perueniendum et hoc meditandum inclinata iam die certum ex variis eligendum: Chusai consilium praeferebat Dauid consilio Achitophel.

XLIX.

Aulicus tamen in secundis vel aduersis rebus inquirendis, non debet vti magicis artibus, vel astrologicarum praedictionum studiis, quibus aulicos in Scotia addictos Reginam Galliae Catharinam addictissinam fuisse asserit Buchananus Thuanni. Eadem stultitia est et impietas, obseruare dies faustos vel infaustos, vel nigros in adeundo Principe: quibus tamen aulicum quendam concionatorem multum tribuisse scimus. Nominandus ne? Somnia tamen cum Gedeone ne semper negligat.

L.

Qui morborum curam committunt, magis illi volunt, vt potius elementa ruant et vasta haec mundi machina redeat in suum Chaos: quam vt aliquid aduersi sustineant: Sed eo ventum est in aulis, vt discrimen honestorum et turpium variis coloribus, pingatur, fingatur.

LI.

Non illis praecepta praescribimus Principaliter


page 23, image: s023

qui de canibus, de venationibus, de Syluae situ et ambitu, de ambage lustrorum, de venationum successu, de equis semper fabulantur; illi enim plerumque obseruant tempora Principum, teste Aegripp‚ [perhaps: Agripp‚] et ea a vino, a prandio, a conuiuio, a venatione, ab accubitu captant, et gratis nouis aures Principis titillant, deinde paulatim ad ea quae cupiunt progrediuntur.

LII.

Et quia miserrimi sunt aulici, velint nolint, versari debent cum Thrasonibus, qui fastu, luxu, conuiuiis insaniunt: tempori enim inseruiendum ijs, qui mundum et temporalia quaerunt.

LIII.

Praesente Principe pauca loquatur aulicus, eaque sibi optime nota, et loco, tempori, personis idonea, et ita libertati in aestimabili valedicat: quae potestate gratior est.

O bona libertas precio preciosior omni
O summum primumque decus, qua prorsus ademta.
Nil gratum nil dulce viris et viuere mors est.

LIV.

Princeps si aulico varia negotia vel vnius negotii varia capita commiserit: Tria enim simitu inquit Plautus, in aula agenda sunt, omnia scripta consignet, addita mente Principis et distincte proposita repetat, eo pacto multa mala effugere licet: saepius practicatum.

LV.

Sermones ab ipso Principe in mensa vel consilio aut aliis prolatos attente et arrectis auribus percipiat: Qui enim hoc etiam inter priuatos negligunt censentur eos qui loquuntur, parui facere: Auditor vero attentus praeter beneuolentiam, etiam iudicii opinionem adquirit:


page 24, image: s024

Principes enim obseruant aulicorum sermonem, vt Artaxerxes Nehemiae.

LVI.

Aulici adulatores vafri versuti cassiodicum nodum amantes hisce adijciunt, gestus ac externa signa quibus probent vel improbent exprimendam attentionem. Nisi princeps sit Midas habens aures Asininas non potest aliter facere quin acerrime oderit scurrilem imprudentiam. Vir bonus inprimis Consiliarius debit‚ reuerenti‚ quod consistere nequit, refutare, ac si Reipub. conduxerit verum quod est confirmare debet. Licet plus verbis Isaiae tribuant: Loquimini nobis placentia et blanda. Amos, tempus malum dicebat, in quo non licet dicere veritatem.

LVII.

Aulicus ita se Principum voluntati accommodet, ne tamen astantium aspernetur iudicia. Ridiculi enim sunt qui Principum absurdissima probant, asscriptitij glebae et inepti ad alias aulas: qui tamen dum principem laudant et adulationibus fouent, impotem mentis efficiunt: Si subito respexeris, aut ciconiarum depraehendes more post curuare, aut manu illum auriculas asini agitare obliquum cursum peragere.

LVIII.

Aulicus ne se insinuet in Principis penitiorem familiaritatem, vt eo pacto dominatum affectet et obtineat: eam enim suspitionem non possunt effugere qui solis ac separatis Principibus adsunt. Princeps qui solos cupiunt affectuum et cupiditatum executores, conducunt, felices in hac, miserrimos in futura vita. Factum quod est, nouit Homero teste etiam stultus. Tralatitium scoticum prouerbium, a praestantissimo Barclajo relatum, Tenarrar the Konnigk The narrarde VVidde:

Id est. -

Quo quis propinquior Regi, Eo propinquior patibulo: si non in hoc tamen in futuro seculo, vel pennatos pedes et alas assumere cogitur mortuo Principe.



page 25, image: s025

LIX.

Aulicus fideliter quae propriae vocationis sunt expediat, solertiam, industriam, fidem, taciturnitatem quae ex sententia Valerij primum ac tutissimum rerum gerendarum vinculum dicitur, studium veritatis, candorem, alienum ab assentationibus animum probe omnibus demonstret, neque ingerat se vllis deliberationibus vel negotiis alienis a vocatione propria: in actionibus enim occultis detegimur tandem imo oculis subijcimur fere nudi.

LX.

Aulicus consultus et interrogatus, loco et tempore syncere, mascule, grauiter absque timore ad proposita, et non aliena a vocatione respondeat: ad vana futilia et an imos adulatorum oblectatura ne declinet. Altius sit animus in aulico. Dic et saluasti animam. Sed hic aulicus Phenice ratior. Quomodo possim hoc malum facere et peccare in Dominum meum? Sed inanis doctrina, si aulico aditus non conceditur et Principi auris obstruitur Ű perniciosa surditas: Qui enim vnum tantum eligunt cui omnia sine exceptione committant: in hunc finem faciunt vt habeant cupiditatum ministrum, per quem iniqua peragant, et nummos colligant: Exempla in Historiis omnium gentium varia imo innumerabilia quod probant.

LXI.

Aulicum timidum nimis non facile assumendum in Consiliarium aulicum, prudentes existimant.

LXII.

Qui enim tali ingenio homo est, Pisandro et Epeo timidior, vt veritatem, spe certa et incerta lucri, honoris, gratiae, libere profari, totusque formidolosus, quasi virilitate amiss‚, nihil in lucem, proferre audeat, hunc potius proditorem vel homicidam, cum Melanthone, summo viro (quem inepte et insulse, Bonamicus et Lipsius latine loqui incepisse et tentasse, scribunt, Gazam forsan secuti qui S. Hieronymum Ciceronianum, negauit) quam Consiliarium dixeris:

LXIII.

Aulicum etiam fugiat Princeps, modo togatum


page 26, image: s026

modo palliatum, inconstantem, lubricae fidei, diuersarumque partium, vtantur tali, sed non ament talem veri principes: Veritatem plerique aulici inquirunt, non vt e‚ vtantur, sed vt fugiant, Temerarii imprimis, cum non minuste meritas, in consiliario, quam Imperatore belli, vituperetur: cum finis et exitus belli, vitae, litis, ac consiliorum sit dubius ac incertus.

LXIV.

Quod tamen dicimus, constanter ac mascule veritatem proferendam; ita accipimus: ne inani jactatione famam, fatumque prouocent: Veritas enim sine grati‚, est amara et onerosa, gratia sine virtute dissoluta Chitroppotira, rompe. Necesse ergo est, vt prudens sit, qui seruire veritati, eamque promouere cogitat: Exemplum nobis praebuit Nathan Dauidem in viam veritatis ducens sapiens mulier.

Franges corda Ducum, si cesseris aspera reddes,
Si nimium contra, quam decet ire voles.

Dura, vt fulmina frangunt: mollibus parcunt Duces: Nihil enim stolidius illis, qui etsi sunt miseri et prostrati, tamen praecibus audent inserere dicta superba et in solentia.

LXV.

Nuda a praesidiis, ego virgo ministro Leoni
Danda opera est magnis, sed comitante metu:
Danda opera est magnis, sed non cum vulnere mentis.

LXVI.

Et assuescat quantum potest malis: et quam diu haeret in aula det operam Principibus fideliter, viriliter salu‚ conscienti‚ subiectissime.

- Scaliger:

Praesenti animo compositus perfer et insta
Assuesce malis, quo domites necessitates:
Non te mala laedent, nisi te ea ladere dicas
Aduersa acuunt magnanimum, prospera mollem


page 27, image: s027

Labor ipse Laborem abdicat et dolor dolorem.

LXVII. [transcriber: in the print: LXXII.]

Suique Dominus semper maneat.
Te te capere, effundere te, patique disce,
Te cogere, laxare, repastinare, sic te
Cogens neque cogis, neque cogeris coactus.

Necessitas fortiter ferre docet consuetudo facile, docente Seneca.

LXVIII.

Recte quippe Westphali antiqui dixerunt: De alle dinck wil wreken/ manu bellatoria Sampsonis macht soll em entbreken/ nec erit victoria Liedt schwigen lehre di seluest breken/ sic vinces cum gloria quod in curia Lippiensi legitur.

Quamobem cholericos ad aulam sectandam idoneos non esse, Gueuara dicebat: illi enim multa pati coguntur, et exiguam vindictam exercere possunt: alias quo ad Principes, aptissimos tradunt: nihil enim simulant, Melancholici premunt.

LXIX.

Cum vero miserabilis sit aulicorum conditio, imprimis si post maxima pericula, et labores, domi et foris exanthlatos, tandem fraude, et calumniis scelestissimorum, et impudico rabulae, et canis curiarum ore debent cadere, bene sibi prospiciant aulici, in exordio eum Principibus contrahentes et formam obligationis, amicis in aliis regionibus degentibus, vel liberae Reipub. tradant, ne tempore necessitatis (vt fieri solet) repetatur et probationis materia auferatur.

LXX.

Aulicus noster videns bonos virtutis et veritatis studiosos viros, a DEO ex hac aerumnosa vita et aula euocari, vi ac iniuste, contra leges opprimi, interfici, homines ad religionem cogi, scelera impune abire, sine praemio merita consilia recta, sperni, vnius arbitrio, vel multorum improborum nutu, omnia Principe nihil intelligente, geri, scelestos homines ad summa


page 28, image: s028

vocari. Asinum inter sydera collocari, leges pro libitu poni, superiorum constitutiones negligi homicidii poenam semper in extraordinariam mutari. Res absque appellatione definiri: hoc est, mulctas tributa exigi, et compendia, sub specie iustitiae imaginariae exerceri, ne dubitet imperium ruiturum et mutationem secuturam, imprimis, si poena impendens, contemnatur.

Poena est poenae contemptus,
Est proprior si quem poena Deusque mouet.

LXXI.

Cum Principes, vt plurimum libertatem dicendi ferre non possint, neque velint, et raro veritatem audiant, et vindict‚, libera vota corrigant mirum non est, plerumque deesse, qui illos exanimo, et syncere moneant, cum P. Camerario referente, perpauci inueniantur, vel prope nulli, qui ipsos, ac non fortunae splendorem, et suas commoditates sequantur, tueantur: Imprimis, ab aulis longe remoti, ac in aliis Regionibus habitantes. Distantibus enim terrarum spaciis, post res, vt Tacitus loquitur, adferuntur consilia.

LXXII.

Aulici itaque timidi, et si ij, qui loqui possunt, tacent, dum ipsis interdum malis parcunt, nec volunt vim apertae promere veritatis, ne faciant eos ingesta acrius veritate peiores: vt Saluianus disserit. Pauidis consilia semper in incerto sunt: Tacito teste.

LXXIII.

Et hinc euertuntur Regna, Ducatus et Respub. iudicia corrumpuntur, iustitia constupratur, leges fiunt meretrices, vastantur pauperes, viduae gemunt, subditi flent, orphani proculcantur, nobiles ad paupertatem redacti, ad alios fugiunt, discrepantes fide, discrepantes lingua: malunt enim pati extrema, quam iniustitiam saeuientem quam sub specie libertatis serui et captiui; et haec omnia ex intempestiuo Aulici silentio: et pacto inito inter aulicos, et iuramento confirmato, proh dolor vsitato. Tu


page 29, image: s029

tamen contra Platonem dicas: iudicem semper metuendum et tamen libere orandum, non tamen absque modo: Ioab recte reprehendebat Dauidem, mortem deplorantem Absolonis. Sed nimis acerbe.

LXXIV.

Non nunc primum cantillant, sed antiquissimum laudant versiculum:

Non mihi sit seruus, Medicus, Propheta, Sacerdos.

Acceptus tamen erat Daniel, minus grata Regi dicens. Sed odi, inquit Achab de Propheta Michaea, quia bonum mihi non prophetat, sed semper malum.

LXXV.

Optimus Consiliarius ille est, authore Halycarnassaeo, qui non priuatis inimicitiis impulsus aut grati‚, vel lucro priuato adductus: Sed glori‚ diuin‚, et public‚ vtilitate et veritate, commotus, suam sententiam dicit ex praeteritis, rerum futurarum exempla sumens. Cum nihil sit noui sub sole, et cunctis eadem sint fuerint et erunt.

LXXVI.

Bonus Consiliarius aulicus, non debet celare veritatem. Patriae et Principi vtilem etiamsi [transcriber, in the print: ,] in periculum vitae inciderit: Ioab dissuadebat numerationem subditorum, sed praeualente sermone Dauidis, nihilominus numerabat. Ionathan etiam patri aduersatur non solum testimonio sed etiam alijs officiis defendit innocentiam Dauidis. Melius enim est, et laudabilius, perdere vitam, quam supprimere salubre consilium, et mortuum veracem plus diligit Princeps, quam adulatorem viuum: et haeredibus mortui, compensabit iustus et prudens Princeps, tum ipse Deus:

Nempe probe factis, nunquam sua praemia desunt
Et quamuis veniant tarda tamen veniunt.

LXXVII.

Aulicus, qui pro actuosa virtute et successu grauissimarum actionum fauores humanos, ac magnas opes, exigit rem magni meriti, vili pretio, vt S. Gregorius


page 30, image: s030

loquitur, venalem habet et portat; DEVS sit praemium tu um et seministui. Et nimis auarus est, cui haec tanta merces non satis est: in facto enim non tanta laus est, ac in eo quemadmodum fiat. Nam merita e coelo impendit DEVS author in omnes. Et nulli officium pietatis, defuit, ??unquam praecium non solutum a Rege Sodomae Abrahamo: Deus immensum tribuebat.

Felicem sciui, non qui quod vellet haberet
Sed qui per fatum, non data non cuperet.
Non ideo gaudebis equo, si feceris aequum.
AEquum qui faciunt, his male currit equus.
AEqui hostes vectantur equis, pedes ambulat aequus,
Ergo sperne aequum, ne tibi desit equus.

LXXVIII.

Audi, quid in aurem Aulicis, Seneca: Nemo eorum, qui in Aula ac Republ. versantur, quos vincit, sed a quibus vincatur, aspicit, et illis, non tam jucundum est, multos post se videre quam iniucundum aliquem ante se.

LXXIX.

Curam potius habeat cum Salomone, de bono nomine: hoc enim magis manebit, quam magni thesauri et pretiosi: pretiosa pecunia, quae vsu largiendi desinit possideri.

Ah miser est, qui quaerit opes famamque relinquit
Quaeris opes aliis, postuma fama tua est.

Aulicis et Principibus, praecipua rerum, ad famam dirigenda esse, Tacitus censet. Sed vix reperies inter aulicos Pharisaeum, dicentem:

Non sum sicuti coeteri homines.

LXXX.

Consiliarii improbum foenus, et improbas artes exercentes, supraque vsuras annuas, pro nuda numeratione honoraria, margaritas catenas et similia loco pecuniae, petentes: multas labes, et corruptiones invehunt, in regiones: Remoueantur, priuentur dignitate et


page 31, image: s031

officio: laedunt non tantum proximum, sed scandalum praebent subditis, et authoritatem Principis euertunt: volunt esse quod non sunt. Boni viri.

Ergo.

Neglige praesentes fructus, consule famae
Mortale est corpus fama perennis erit.

LXXXI.

Bonum aulicum Consiliarium, nec tempus immutat, nec rumpit necessitas, nec insolentia exulcerat, nec improbitas malorum hominum, defatigat, sed cum Socrate, semper idem manet. Vell. Paterculo teste, Vir virtute eximus aliquando fortuna, semper animo maximus est.

LXXXII.

Consiliarius aulicus, asserat et tueatur in consilio exertam veritatem, et pugnet pro ea vel solus vel cum aliis, et consilium non petitum det: iuramentum si praestiterit, vt verior habet prudentum sententia: Priscum Heluidium, qui maluit mori, quam veritatem supprimere secutus. Licet hominum, in rebus gerendis, sententias, nihil fere minus fatum, quam calculos fluuiorum limus obruat. Stoicus dicebat sententiam sapientem nunquam mutare imo sapiens mutat, meliori audita: melius enim est, Luciano teste, recurrere in medio cursu, quam male currere. Vrgere semper debet Consiliarius, vt author consilii, ad effectum ducat consilium: Nemo enim Iosepho teste, magis idoneus ad consilium exequendum, quam ipsius author.

LXXXIII.

Aulici consilia, debent esse vera, fidelia, amica, honesta, accommodata, profecta, non ab affectu et perturbatione aliqua: Consilium tamen misericors venia dignum esse solet, non etiam necessitudinis aut familiaritatis gratia datum. Et verum consilium dare, est eorum, quae inter homines sunt, diuinissimum. Qui tamen consiliarii, in improuisa mala incidunt, digni sunt commiseratione, qui vero in apertum crimen se conijciunt, exprobationib. et maledictis incessuntur. Aristides consilium Themistoclis


page 32, image: s032

vtile noluerit probare honestum simul requirens. Achitophelis consilium erat Absoloni vtile, sed non honestum. struunt Epati suo malum qui alteri malum.

Vanior est vano, ventosa potentia Regum,
Quae leuior fumi, mobilitate fugit.
Vana magis vitro, quae fracta repente fatiscens,
Stare diu nimiis viribus, vsua nequit:
Quando graues ictus suspensa minatur ab alto
Arduo mox casu praecipitante ruit.

LXXXV.

Potentiam et iniuriam si iuste timet: impetret summi Principis protectionem, qua munitus, efficere poterit, vt ordine iuris agatur.

LXXXVI.

In aula periculosum est, dicere veritatem, maxime, in ijs rebus, quas Princeps prudens, discernensque fideles ab infidelibus Consiliariis, et diiudicans, quae sit in contrariis sententiis potior constituit aggredi, et quas tanquam vtiles et honestas, probat; nam si foeliciter successerint, amittit aulicus authoritatem et gratiam: si tacuerit, et consilia finem non sortiantur optatum, tanquam perfidus accusatur. Consultius itaque semper viriliter dicere sententiam, quam tacere, et hos fidos consiliarios, sceptrum Regium verissimum Xenephon vocat.

LXXXVII.

Non enim ad horae momenta dicere sententiam debet: Verum ita, vt post mortem Principis, eam tueri et patris consilia, post multos annos, liberi defendere possint. Paucis enim natus est, qui consilia aetatis suae tantum cogitat. Si in diuersas sententias, sunt secti consiliarii, nihil eorum, de quibus deliberatur, peragitur et vnusquisque ad rem gerendam, negligentius accedit. Pluribus itaque accedat Princeps.

LXXXVIII.

Quamuis stultissima Consilia, etiam in aulis ad tempus, felicem sortiantur exitum: tamen prudens aulicus, nihil temere, nihil inconsiderate agere, sed


page 33, image: s033

vnaquaque in re, rationum pondera et momenta pensiculare, quidque rerum, locorum, personarum, temporum proprietas et varietas postulat, ad amussim diiudicare debet. Polybio enim disserente, illi, qui circa res gerendas versantur, omni prorsus commoditate carent, nisi et loci, et temporis, et causarum, et occasionum omnium conditio illis constet.

LXXXIX.

Aulicus, primum proferens votum in publicis deliberationibus, caueat, ne ille feli statim primus tintinabulum appendeat: difficilis enim est, et periculosa, in omnibus actionibus, prima. vox: Prudentiori subsecuto adhaereat, eique cedat. Bonarum mentium est, Homero teste, Illiad. 1. mutare in melius sententiam, ita tamen.

Ne consiliis alterius regi recuses.
Esto illius, atque esto tuus, tuumque serua,
In posse tuo velle, modum in velle alieno.

Vbi tamen festinandum, ibi non mutandum: Nullus enim cunctationi locus, in eo consilio, quod non potest laudari, nisi peractum, Tacito authore. Satis celeriter fit quicquid commode geritur. Reperiuntur aulici nuncii qui informantur studiose, vt quem sciunt communi voto contradicturum, admoneant ne omnibus reliquis in gratiam principis dicentibus sententiam, repugnet. Sit sermo tuus similis eorum qui vno ore Regi bona praedicant: et loquere bona: sed talis cum Michaea viriliter respondeat viuit Dominus, quodcunque dixerit mihi Dominus: Loquar: Quam multi in aulis inueniuntur Eunuchi misti ad viros bonos magna blandiloquentia instructi dicentes. Fuisti hactenus Regi propter nimiam pertinaciam in dicendis sententiis inuisus: Sed iam muta mores, nec te seiunge a maiore partis suffragiis, quae non aberrat a scopo veritatis.

XC.

Consiliarius accurrate obseruet, an ingenioso et iudicioso, vel simplici Principi consilium proponat:


page 34, image: s034

huic, si proposuerit, caueat ne multas et rationes subtiles, adducat, Principemque confundat, et iustam ac necessariam executionem impediat; cum ex sententia Demosthenis, multitudo rationum, hebetiores intricet: Illi, si dederit, quas potest stringentes et peremptorias simul adducat, et applicandus lapis amussi, non ad lapidem amussis.

XCI.

Aulicus, nunquam diuinae veritati, Principis, praeferat.

Dum placeas Christo, facilis iactura Potentum est,
Latius imperium, Caesare Christus habet.

- Item Fridericus Widebramus,

Terra fremat, regna alta crepent, ruat orcus et orbis,
Cui Comes est Christus, nulla ruina nocet.

- Item

Aura tonet, sonet vnda, fremat orbis et orcus,
Tu tamen insertos nos tibi Christe, teges.

XCII.

Aulicus Consiliarius, apertus in rebus periculosis et grauibus aperte in causas descendere, nec huc vel illuc interpretationem trahere, vel incerta disserere, prout conducit, sed Scapham Scapham appellare, nec nugari, nec calumniari nec adulari debet, versutissimorum votum sine honore ac pondere hinc inde vagatur, in non causa vt causa consistens, Xenophonte teste.

XCIII.

Aulicus ingressus aulam, discordias inter aulicos deprehendens, nulli adhaereat parti, et se neutralem conseruet, vel eligat illum, qui maiori prudenti‚, vel firmioribus fundamentis, nititur. Nam hic aemuli potentiam facile franget, et ipso iure, quamuis regulariter neutralitas sit fugienda.

La neutralita non assi cura de nemici
Et questa non conseruagli amigi.

In neutralitate mature a rectis in vitia, a vitiis; in praua, a prauis in praecipitia, peruenitur.



page 35, image: s035

XCIV.

Aulici oculati esse debent, et nunquam sine suspicione degere, ne facile cuiquam credere, quantumuis in speciem amico nec arridenti nec complexanti, nec vt ait Erasmus deieranti: sint in hoc bello aulico semper excubiae et vigiles.

XCV.

Fide parum, multumque vide, nam videre multum
Et vidisse parum, maxima damna parit.
Fide, sed absque vide, nulli iam fidere tutum,
Ante retroque vide, ne capiare fide.

N. ab Hanstein.

XCVI.

Lepide Scaliger:

Clarissima sententia: Confidere paucis
Sed clarior est illa: Confidere nulli.

Isaias Propheta in genere dicebat idem: tum Syrach.

Errat in aula qui quaerit amicum

- Lepide Plautus

In melle, sunt linguae sitae vestrae atque orationes
Corda felle sunt sita, atque acerbo aceto.

XCVII.

Inter ipsos aularum ministros, ambitio vesana et calumnia furiosa, non sinit amicitias coalescere iuratas testem [perhaps: teste] Ioab et Abner Vulpinenis cum vulpe.

XCVIII.

Homo licet sit rationabilis et nobilis creatura magni ingenii, summa, naturali desiderio, appetens, eique non sit prohibitum, ratione dignitatis originalis, primaeque perfectionis, altissima petere: tamen in quacunque aula vixeris, noli summa nec infima ambire, in medio tutissimus ibis. Potius ad summum vel imum, quam in summo vel imo: extrema caue.

- Mediis tranquilla triumphant.
Si sapis affectes mediocria, summa periclis
Obuia, contemptum sordida vita parit.



page 36, image: s036

Item

Qui sapis, alta fuge, aut timide vtere luce potentum
Concidit in puncto, gratia longa breui.
Qui petit alta cadit. proprie tu in pelle quiesce
Contentus modico, qui tenet, ima, manet.

XCIX.

Magna quippe virtus est, magna contemnere, et mediocria malle, quam nimia: Et Aristoteles, mediocrem fortunam, magis, quam amplam, a communibus huius vitae iniuriis tutam esse existimat. Modicis rebus, longius aeuum est. Exempla ne requiras, sed quaeras.

C.

Aulicus nulli noceat, omnibus prosit, non deferat quenquam, nec odio cuiusque Principem inflammet, nec iratos et commotos, exacerbet, placet eos inimicis, non obtrectet dignitati cuiusquam prosperitatem fortunae, inuideat nemini, non laetetur calamitatibus alterius.

CI.

Aulici in excelso loco positi, et status huius turbines, atque procellas experti, priuatam vitam, publicae vel praetulerunt, vel optarunt, vel amissam doluerunt.

- Seneca in Octauianum:

Quid me potens fortuna fallaci mihi
Blandita vultu, sorte contentum mea
Alte extulisti? grauius vt ruerem edita
Recepius arce, totque perspicerem metus?
Melius latebam, proculin inuidiae malis
Remotus inter Corsici rupes maris;
Vbi liber animus est sui iuris, et mihi
Semper vacabant studia recolentia mea.

CII.

Aulicus ne det operam ambitiosis salutationibus, ad Principem Germanum: nam, qui propria dignitate eminent, salutationes istas non valde requirunt, neque omissas vitio vertunt. Princeps vero, si aulicum nude, nullo addito eorum quos moris habebat, titulo nominat, mutasse


page 37, image: s037

animum verisimile est: Tiberij exemplo aduersus Sejanum.

CIII.

Qui in arduis negotiis expediendis, cum magnis Principibus versantur, similes sunt per praerupta repentibus semper timent, saepe titubant, et subito corruunt Glacies ad cadendum.

Hic itaque

Contra Rhodanum ne stolide natare tentes
Contra Boream, ne temere flare ruentem
Contra pelagi strepitum clamare tumultum
Contra ensiferum, rabie certare Tyrannum

inquit Scaliger.

Durum est tibi, contra stimulum recalcitrare: Inprimis in re exigua: insanum enim est ob res leues subire periculum, Appiano authore. Si fieri potest vt pariter Deo et Principi placeamus, bene est: et placendum Principibus: si autem aliter non placemus Principibus nisi Deo displiceamus: Deo magis quam Principi placere debemus. Rides malitiose aulice.

CIV.

Aulici stulti sunt, qui opinantur, existimationem, saluam esse non posse, nisi in illorum manibus negotia arcana recumbant: si aliorum exemplo saperent, imprimis arcana negotia fugerent, nudis libellis supplicibus expediendis contenti, et in actis legendis, et sententiis concipiendis occupati, adhibiti grauioribus, raro foelicem et perpetuum cursum, etiam prudentissimi, etiam inuicem iuramentis, vt hodie fit obstricti, apud magnos Principes, experto teste sortiti sunt: vt et illi qui primas, apud Principem omni arte, quaerunt: non angat te primatus, cogita enim, qu‚ oneretur inuidia, quae curae pectus percoquant, et annon satius sit, apud Deum, quam potentissimos Reges, summo loco sedere, vbi munus, sine onere honor sine


page 38, image: s038

inuidia, fauor sine suspicione, adquiritur et retinetur.

CV.

Verum si fateri volumus, nullus est in aula angulus, in quo tuto queas quiescere, hoc tam deplorato rerum statu. Quamobrem nec iustitiarii ministri, in aula sunt felices, vel illi, vt rectius loquar, qui iuri dicendo, et iustitiae administrandae vacant et praesunt.

CVI.

Si enim, secundum leges et constitutiones decernere lites, et pronunciare volueris, et Principum affectum, et iussiones sequi, nolueris, et Principi contradicere, tum propriis collegis volueris, conflabis tibi Principum ac reliquorum odium, inuidiam, maleuolentiam, et inde tibi minae et euersiones erunt in insidiis, imo in ianuis Robertus loquitur.

CVII.

Si male, et contra leges quicquam commiseris, in gratiam Principum vel procerum, vel popularis aurae, diuini numinis iram in te concitabis, ac conscientiam tibi vt loquitur Mornaeus, carnificem constitues, et non effugies Gehennam. Hinc Bias vere dixit, se malle inter duos, sibi plane inimicos, litigium decidere, quam inter amicos: Quis enim perdidit vnquam litem, et bene locutus est de iudice vel necesse est vt fias Bunas iudex: hoc est nunquam de lite pronuncies? Sed tu nulli parcas, vt soli parcas animae, et potius sis, vas electionis, quam olla, aulae, in qua conquuntur et recoquuntur, insulsa, iniusta Decreta: et sub iustitiae titulo aliquando exercentur iniusta compendia. Syracide monente sententias absque timore pronuncies.

CVII.

Relinquas itaque aulam, et permutes cum villico vestem, licet nec eo pacto, imo nec inter syluas, nemora ac feras, tutus sis: vel iuris prudentia instructus quaeras supremam Curiam, in Germania, in qua tuto prudentiam, et iustitiam exercebis, vel in inferioribus iudiciis, ad diuina praecepta, et dignam vocem, legum te componas, etiamsi expectanda


page 39, image: s039

sint, mille mundi pericula, et innumera incommoda. Non enim minus Heroicum, et praeclarum est, pro ustitia [perhaps: iustitia] , quam fide, pati, et mori. Sed multi homines sunt: authore Herodoto, Pauci Viri.

CIX.

Corriges te ipsum, eo modo, et sustine bis publica, quibus maiora forsan priuatus sustineres, alium vero vix meliorem reddes. Voluntas, ad laborem et patientiam propensa cuncta vincere, ac superare consueuit, si Polyaeno credis.

CX.

Quemadmodum enim pestis grassantis, tempore contagione morbos diuolgante centum homines vel Medici moriuntur, antequam vnus liberetur: ita mille hic: Conclusio itaque certior, vt probi se longissime subducant, et purum aerem, hoc est, vitam priuatam, quaerant. Quod vero Gueuara putat, consultum non esse, relict‚ aul‚, se conferre, in villam, id dictum credimus, de aulis mediocriter constitutis.

CXI.

Inprimis videat aulicus, ne, nisi coactus mandatis et iussionibus se immisceat, Principum foederibus, bellis, matrimoniis et arcanis solus. Experientia enim testatur, proxenetas nuptiarum, et foederum arcana, aliis exclusis, tractantes, in ingens discrimen, felici successu non secuto, vel Domino mortuo, coniectos esse, inprimis, si lucrum, vt fit in aulis, captarint.

CXII.

Aulicus, cautus sit, ne Princeps animaduertat, quod velit Principe, prudentior haberi et esse. Princeps enim licet amet homines, qui sint negotiis pares, tamen exemplo Saulis non fert libenter, qui se ipso doctrin‚ et experienti‚ in rebus ciuilibus praestantiores censentur: corrigunt enim saepe non intellecta Dauidem a Saule remotum. Daedalum ob sapientiam a Minoe captum, Palamedem propter sapientiam, Vlissem inuidia periisse, scribit Xenophon. Beati itaque rudes: quoniam Asini Domini vocabuntur et possidebunt terram.



page 40, image: s040

CXIII.

Luna inquit Lipsius esto, et quicquid est gloria prudentiae gratiae, opum, refunde illi soli Principi scilicet: didicerat Ioab victoriam Dauidi tribuens: cum sit conditio Principum, vt tantum aduersos casus aulicis, secundos fortunae suae tribuant, feliciter non succedentia in ministros, reiiciant.

CXIV.

Contemptus, quamuis quandoque contemni debeat tamen, cum diminutione, existimationis acquisitae, ne seruiat, ne contemptum patiatur, vel docente Apostolo Paulo. In Legato contemtus est argumentum maximarum irarum: potentum Legati sapienter et interpide [perhaps: intrepide] contemnenti respondere, infirmiorum obsecundare debent, et mollissimam occasionem fundi expectare.

CXV.

Quemadmodum Principis salus priuatorum dicitur: ita authoritas et dignitas Consiliariorum Principis dignitas non iniuria censetur: fieri enim non potest vt magnifiat Princeps, cuius consiliarii, contemnuntur: Si enim digni sunt honore, contemni non debent, si non digni, tales cur retinet. Contemnit si vnum solum altero excluso audit, Dauid audiebat non tantum Achitophel verum etiam Cusai.

CXVI.

Cordati et graues aulici, nunquam ita se dimittere debent, vt approbent sententias seruiles, nec formidare Principis iram, quo minus, quae recte sentiunt, libere dicant: Blande supplicare, non decet eos, qui iusta dicunt: Villa non patitur, inquies.

CXVII.

Melius enim est, ex sententia Susannae, in manus hominum incidere, quam peccare, in conspectu Domini. Moyses Deum timebat, veritatem non supprimebat, nec Iohannes.

CXVIII.

Fridericus Imperator, optabat vt aulici consiliarii, iudicaturi, de rebus propositis, duas res ante Palatium in vestibulo deponerent: Simulationem et dissimulationem.


page 41, image: s041

Quod innuit quoque insciptio, in Guria Ratisbonensi, quae extat in tabula marmorea aureis literis, et docent prudentissimi Veneti, illustri exemplo, alios, qui solent ante vestibulum curiae, priuatos affectus, apud S. Marcum deponere, eo pacto recipiunt consilia, spiritum et sanguinem.

CXIX.

Quamuis aulicus consiliarius, propter virtutem, ingenium, eloquentiam, et gratiam, Principi sit acceptus: tamen nunquam irrideat alios, nec seipsum admiretur, ne inde sibi interitum acceleret, quem non vni hanc ob causam contigisse scimus viris alioquin bonis:

Plus dimidio fallitur exciditque vero,
Mirans sua soli comparans seipsum
Philautia nil vnquam mouit boni,
Soli qui sibi placeat, coeterosque spernat
Is si a reliquis spernitur, hic vendit emitque

Cum vel Christo teste, in aulis superbiae vitium sit frequens, quam vsquam terrarum alibi: dicente, aulicos molliter vestitos, purpura, bysso, holosericis: annulis, omnis generis, gemmis: Aulicus superbiam tanquam Diabolum fugiat: Recte enim Augustinus et vere: Omnium diuinorum voluminum paginas, hanc vbique spirare sententiam: Quod Deus superbis, resistat, humilibus autem det gratiam, quod Philosophus approbauit interrogatus, quid Iupiter in coelo ageret, respondens: superbos ad terram deiicit, et exaltat humiles. Lateat sub splendida veste humilis aulicus.

CXX.

Humilitatem tamen, cum Principibus, non definimus, adulationem, in omnibus Principis in iustis negociis: vt nec superbiam, si constanter veritatem, etiam cum detrimento rei familiaris, et diminutione gratiae, defenderit, et prudenter adulatoribus contradixerit.

CXXI.

Tenuissimus aer superbiae, per angustissimas rimulas, tanquam venenum, in animas aulicorum penetrat,


page 42, image: s042

eorum scilicet, qui sentiunt, aliquam gratiae, scientiae vel virtutis, scintillam vrentem in sordibus conceptus in ijsdem natus facile franget, immanem Gigantem, immenso spiritu tumentem si adagium antiquum congruerit, Nosce teipsum quo ad opes corpus et animam: Sicut enim nonnulli, ex aulicis vn‚, vini guttul‚, inebriantur et corruunt: Sic in arte orandi, equitandi saltandi: digladiandi, exercitati, et opinione vel imaginatione, praestantes, inflantur, et alios contemnunt. Aulicus tanto vanior, quanto grandior vt fumus in globum euectus, sit tibi gratior potestate libertas

CXXII.

Optimi Aulici, imo mortales, quibus incognitae sunt virtutes, quibus ornati sunt: Si simplex fuero, hoc ignorabat anima mea: Virtus enim latens, vt virgo clausa, a corruptoribus immunior est, eo minus superbiae, et inanis gloriae furibus, obnoxia. Malim cum Paschalio rusticiores, et probiores quam limatiores, et nequiores ministros: sint aulici tales de quibus dici queat. Vere hic est Israelita, in quo dolus non est. Sed hodie dolus in pretio: astutia, ac versutia prudentiae annumeratur.

CXXIII.

Vt fugiat aulicus, et vnusquisque mortaium superbiam, non quas habeat virtutes attendat, et quam gratiam in aula acquisierit, sed quid sibi ex omni parte de sit, et qua arte creuerit, consideret diligenter: minus periculi est, si se improbum improbus agnoscat, quam vt pessima quaeque palliare conetur.

CXXIV.

Magnis mundi miraculis annumerant Physici fontem quendam, in quem missa accensa facula extinguatur, contra extincta, accendatur: Sic humiles nudi ad Deum accedentes locupletantur, elato animo praediti, amittunt quod habebant.

CXXV.

Omnes Aulici Consiliarii, qui magnarum rerum consilia suscipiunt, cogitare debent sedulo, an quod aggrediuntur, Reipub. vtile, Deo gratum, gloriosum Gentibus,


page 43, image: s043

et promptum effectu, vel certe non arduum sit: Male itaque egerunt ij et minus prudenter, qui fuerunt authores Impp: vt efficerent, vt a Danubio in Rhenum nauigaretur. Sic Neroni ac adulatoribus consilium de perfodiendo Isthmo Corinthiaco. non successit, sanguinem enim e terra erupisse, lamenta audita, auditos rugitus, et spectra multa apparuisse Dio scribit. Idem de similibus, vt in Regnis, et Regionibus vicinorum occupandis, iudicium esto: Feliciter tamen in Flandria, et Brabantia simile successit, in Danubio infeliciter et Rheno.

CXXVI.

Aulici Consiliarii qui ad diuersas curas, et opiniones trahuntur, et sunt irresoluti in aulis, non magni fiunt: Sint igitur prompti in animi cogitationibus explicandis: et constantes in ijs defendendis.

Ne te instabilem crastina deprehendat hora.
Si consilio sunt sapiente constituta
Mutare alioquin mala destinata virtus.

CXXVII.

Consiliarius siue Legatus aulicus, egregia negotia, quae consensu Principis, et collegarum incipit, debet occultare quousque ad exitum perducta fuerint, alioquin multi moti inuidi‚, ea impedient, vel prudentiae detrahent, quod non citius finem actioni imposuerit. inferat itaque ictum, antequam sentiat alius. Quod Nehemias probabat scilicet in arduis negotiis aggrediendis silentium obseruandum.

CXXVIII.

Prudens Consiliarius efficere debet vt numquam sine negotiis viuat, nec se socordia, et ignauiae tradat; Ignauis enim, et otiosis iratus etiam Deus est, inprimis si Princeps fuerit laboriosus: Aulici enim sequuntur humo res et mores Principum.

Nemo suos: haec est aulae natura, potentis
Sed mores Domini, Caesarianus habet.

CXXIX.

Falsa referre pudet, vera referre nocet:


page 44, image: s044

inquit ille: At eo non attento, Consiliarii qui negotiorum relationi: ex qua Seneca ius oriri dicebat praesunt fideliter referant, et narrent, ne Princeps falsae relationi credendo multa iniqua mandet, quae alias non iuberet, et referendarii mendaces dicantur. Quotidianus hospes in aula: Sol sceleratis oritur, et Piratis maria patent.

CXXX.

Cuncta, inquit Tacitus ad Imperatorem in mollius relata: quod obseruent omnes aulici neque addant in referendo igni oleum: Sed in melius, et mollius et caute ac lente, quamuis laudabilis sit quandoque festinatio: tamen maturitas grata, quae Delphinum ancorae suae iungat.

CXXXI.

In magnis negotiis, et deliberationibus, quia obesse et nihil prodesse potest silentio debet inuoluere prudens Consiliarius: eo enim casu oratorium est tacere.

Grauis iactura loquela est.

CXXXII.

Consiliarius aulicus summopere curet, ne neglecto Principe, vel consensu eius excluso, quicquam etiam vtiliter gerat, inprimis si longe non abfuerit, alioquin tanquam contemptus offenditur. Itaque minus barbare egit Mahometes Visir primus trium Ottomannorum Consiliarius, qui etiam rem minimam, quamuis se id facere posse certo sciret, inscio Principe determinare noluit: Hinc Albanus dicebat se catenis, et compedibus Regis vinctum adquirere Regna. Docuit te Ioseph longe ante Albanum: is enim Patrem et fratres absque consensu Pharaonis noluit excipere, vel recipere.

CXXXIII.

Legatus aulicus, qui idem Consiliarii officio fungi solet (et dicitur, qui mandata alterius refert, Legati responsa ferunt. Legatus in bello dicitur qui Imperatoris vice fungitur [Gap desc: Greek word(s)] isque fiduciariam operam obtinet, veniente Imperatore cedere eum oportet: Legatio est publica, vel priuata: haec votiua aut libera: illa mandatur publico


page 45, image: s045

nomine, et publico consilio approbatur, et firmatur) nihil in mandatis propria authoritate, occasione rei melius gerendae, mutare: sed omnia ad praescriptam Legationis formam referre, vel Principem super noua incidenti causa consulere debet.

CXXXIV.

Quod enim iura ciuilia statuunt, mandati fines quandoque licere excedere: si rem commissam plenius et melius expediueris, quam iussus eras: tamen id de rebus priuatis, non etiam publicis recte accipimus: in his enim non vtimur interpretatione: Inde Valerius, Romanos, ait, legationem, quibus acceperant verbis, peregisse.

CXXXV.

Legati, Oratores, Interpretes, nuncii, siue tempore belli, siue pacis, temporarii, siue perpetui, et ordinarii (quos Paschalius ex omni parte non probat) rei dicendae, vel agendae causa mittendi, debent explorare suas vires, neque munus illud, cui se putant impares, subire: Recte enim Ictus Gajus: Non videtur iniquum, si infirmitas culpae annumeretur, cum affectare quisquam non debeat, in quo vel intelligit, vel intelligere debet infirmitatem suam aliis periculosam futuram; et nihil super vires tentandum soepius monet scriptura etiam venustissimo Apologo de Carduo et Cedro: et generaliter, nemo propriae sapientiae, aut potentiae fiducia res periculosas et non necessarias moueat: Dicat, non ambulaui in magnis neque in mirabilibus super me: ne post conuiciorum, et contumeliarum plagis excipiatur, vel ad Tarpejum saxum citetur:

Non est beatus ipse qui se nesciat.

CXXXVI.

Ergo

Certo modulo te, et tua metire probando,
Ne scande locos e quibus inde sit ruendum:

- Scaliger:

Ne assumas arma aulica quibus cum Dauide vti nescis. Est namque grauissima, ac sanctissima persona Legati, cuius


page 46, image: s046

vultum non omnibus licet osculari: Vnde Spartianus Lepitanum suum olim contubernalem fustibus caedi iussit, quod, cum plebejus esset, se amplexus fuisset, et eloqui Praeconem praecepit: Legatum Rom. plebejus amplecti temere noli.

CXXXVII.

Frustra Geometriae, et Cosmographiae operam dabis, si te metiri nescias Salomone authore: melius est vt dicatur tibi, asende huc, quam vt humilieris coram principe: Condemnatum nec postera aetas absoluet: Canis digna sede, et pabulo: de quibus et aliis Legatorum requisitis plene Paschalius, Albericus Gentilis, Hermannus Kirchnerus et alii scripserunt, vt Franciscus le vaier, et Octauius Magius, Poncetus. Multa iure ciuili prolata de Legatis hodie in desuetudinem abierunt: Olim debitores fisci non prohibebantut legatione fungi, Debitores Reipubl. minime. Olim pater trium liberorum excusabantur. Sic pater qui filium in legatione habebat Legatus vicarium dare non potuit: nisi pater filium.

CXXXVIII.

Legatos aulicos oportet, inquit Cominaeus esse homines peritos, et circumspectos, et eo pacto inualescent viribus, consiliis, gratia, et authoritate. Statuant itaque in omni legatione sub cineribus occultos esse ignes. Sint legati prudentes, veraces, constantes, diligentes, astuti, et versuti absque dolo: non deflectores, non inhumani, non mendaces, non iniusti, non auari, non obaerati, sed statua digni.

CXXXIX.

Ablegatus diligenter ad Principem scribat et necessaria, et non necessaria, et in negotiis commissi quid sperandum sit vel non. Et ne literae pereant, duplicatas transmittat, diuersis viis destinatas, nec tamen res dubias, et incerta pro certis transcribat: et occasionem literarum mittendarum cont nuet.

CXL.

In quem vsum et finem in comitiis Imperii, et conuentibus Principes magni equos dispositos veredarios


page 47, image: s047

a Cyro primum institutos, vel tabelarios habent, vt rerum statum tanto citius cognoscant, et in resoluendis dubiis absque mora resolutiones adquirant Legati: insciis tamen collegis nil scribat, etiamsi caput legationis repraesentet: Solo enim ordine non potestate anteit. Quod dicitur Legatum tempore Legationis nihil in rem propriam vel alienam agere posse: intelligendum est de ijs negotiis, quae anfractus iudicarios exposcunt, quae vero facile possunt expediri, et citra legationis impedimentum sopiri, cur non susciperet?

CXLI.

Principis vnius, vel multorum in comitiis praesentium ingenium, actiones, mores, gestus, omnesque animi et corporis dotes, tum vitia, animi motus, corporis, ac faciei formam, sermonem vel breuem, vel abruptum aulicus notet, et ad proprium Principem perscribat, inprimis formam gubernationis obseruet, iustitiam num curet, verax, auarus, iustus, vel iniustus, gratus, vel ingratus vicinis, cognatis subditis sit: ametur an timeatur, significet, adijciatque quibus rebus incumbat, quibus ministris vtatur, quam prudentes, boni, iusti sint: in quibus rebus ab officio recedant, vtrum laude vere digni sint, vel vituperio, vtrum opinione, et fama, vel reipsa magni.

CXLII.

Et quamuis omnia hic recenseri non possint neque debeant, et variae de his extent obseruationes: tamen Legatus aulicus paucis sciat, omnia notatu digna bene notanda, et referenda: scilicet quam late pateat regnum principis, ad quem missus est, quos habeat vicinos, amicos, hostes, quibus a Lateribus offendi, et oppugnari quaeat, quae maria, quae flumina, quos montes, quos lacus, quos portus, quae stagna, et paludes, quam bonitatem solis, quos reditus, non ex exactionibus mulctas, sed ordinarios habeat, quibus rebus abundet, quibus careat: quae sint in regione vrbes, arces munitae, consuetudines, exercitati Equites, et pedites, quae familiae, earumque


page 48, image: s048

opes: Subditorum, nobilium, ciuium, rusticorum natura, mores, studia, religio, Respublica, Leges, Scholae, commercia, propugnacula, humanitas, barbaries, delitiae, argentifodinae, salinae, syluae, piscinae. Falsa tamen ne addas suadeo, nec pygmaeam imponas in Colossum, nec facias muscam Elephantem, nec Sardanapalum Herculem: ne sis Stratocles, qui res prosperas Atheniensibus nunciabat falso, interrogatus cur fecisser, respondit, vt biduum laetiores viuerent: Naturam populi, quem regere, vel aggredi cupis, noscere prudentis est, Tacito scribente.

CXLIII.

In legato etiam pulchritudinem requiri, imprimis apud barbaros, prudentes existimant: augustissimam enim speciem credebant e coelo haustam: Censent enim corporis bonam complexionem sequi nobilitatem animae: Quia omnis forma est pro portionata materiae suae. Quamuis ingenium fortissimum sub qualibet cute latere possit: tamen in corporum maiestate venerationem esse liquet. Sic Alexander Magnus, despectus a Regina Amazonum traditur, quia non eam pulchritudinem in maximo illo Rege reperisset, cuius ingentis rerum gestarum famae rumore percita ad ipsum venerat. Seneca negabat Claudium fieri posse Deum, quod corpose fuerit a Diuina maiestate alieno. Deus tamen pulchritudinem corporis non requirit, sed animi generositatem: habens cense eam, tanquam amissurus, amittens, sicut habeas: Duritiem corporis, et vigorem membrorum ante omnia Legatus habeat.

CXLIV.

Sic Cato Stoicus in Legatos populi Romani jocatus fuisse legitur, quorum vnus lapide quodam in caput percussus, foedas cicatrices praeferebat, alter pedibus laborabat, di cens: Mittit populus Romanus legationem, quae nec cor, nec caput, nec pedes habet.



page 49, image: s049

Plus in amore valet virtus quam forma caduca,
Virtute et forma conciliatur amor.

Et Claudum ad munia non admissum refert Halycarnassus.

CXLV.

Aulicus Legatus ita peragat legationes, ac omnes actiones instituat, ne homines dicant Legato deesse os, hoc est talem esse, quem nihil pudeat. Probare itaque Legati amici nostri jocum non possumus, qui ebrius a Principe ebrio stultus vocatus, respondebat: recte vocari stultum, esse quoque ebrium egregium stultum: At Principem istum esse et sobrium, et ebrium semper stultum. Non decet hoc.

CXLVI.

Absit procacitas, petulantia: vitet superbiam verborum, quam prudentes irrident, iracundi odio habent: Libertate tamen legitima vtatur modesta, necum Xerxis legatis a Lacaedemoniis in barathrum, et puteos praecipitetur, vel cum Caesare ab Antonio caedatur, vel a Basilide clauis pileus ca piti affigatur: quandoque tamen confidentia in Legato laudabilis, ac necessaria est, licet cum periculo coniuncta, inprimis si moderatum non tulerit responsum: studiose melius rogandum, non tamen timide. Docet enim negare, qui timide rogat.

CXLVII.

Legatus in ceremoniis exhibendis ne sit vltra modum superstitiosus. Gentes dextr‚manu labris admot‚, et ad osculum relat‚ capite submisso, corpus de trouersum circumagebant, quod etiam in Germanis Simiis hodie receptum est, cum exiguo grauitatis, et integritatis modo: Abiit enim, et transmigrauit virtus, eruditio, eloquentia in vanas ceremonias et multilo quentiam. Et aulici plerique sunt similes sepulchris dealbatis quae foris ap parent speciosa, intus vero sunt plena omni pudore, spurcitie, et foetore: aulici rapina, ini quitate pleni.

CXLVIII.

Grauis Legatus concinnatulos pueros, et calamistratos, et peregrini muris olentes pellicula fugiat,


page 50, image: s050

de quibus non bene olet, qui bene semper olet, dicit Arbiter. Fucum itaque negligat, a nonnullis tamen obseruatum: etiansi in eum poena a prudentibus sit statuta.

CXLIX.

Legatus vt aptus mittatur ante omnia studendum, quamuis multi Principes vix cogitent, quem mittere velint. Sic Ludouicus XI. barbi tonsorem Oliuerium Danum fidei expertae, sed nullius authoritatis misit [reading uncertain: print faded] , alii sartorem. Sic Medicos saepius de rebus maximis ablegatos refert Procopius, et Theophilus delegat: Rom. ad Gentes. Quo nomine quis vocetur, non multum refert, licet et in eo sint superstitiosi, et formidolosa, et turpia ominosa dicant. Hinc Plautus.

Vosmet nunc facite coniecturam coeterum
Quid sit id hominis, cui Lyco nomen siet.

Et hinc Accursius nomen honestum laudat. In primis mittant Principibus acceptissimos, modo in ijs eluceant dotes Legatorum. Qui pretio, gratia, et non meritis adepti sunt legationem, vacationem non habent, ne commoda publica sub vmbratili suffragiorum pactione lacerentur.

CL.

Ablegatus probe teneat gentium ad quas mittitur ingenia et mores, et se ijs accommodet, cum Italis Italus, cum Hispanis Hispanus, cum Gallis Gallus, cum Germanis Germanus sit: non tamen eo vsque vt dicat cum Iohanne Basilide amicitiam Regis Stephani ambiente, tuus Lutherus erit meus Lutherus, et tuus Pontifex erit meus Pontifex, vel vt Niclotus Rex dicebat, is Deus qui in coelis est Deuus tuus sit, tu Deus noster sis, et nobis sufficit.

CLI.

Legatus sit celeris ingenii motu praeditus, vt argute, et eleganter proponat, et respondeat, dicat agatque solerti ingenio ante cogitata, et non cogitata: Sunt enim actiones plerumque tales, quae tempus ad consultandum non praebent. Sic currite, inquit Paulus in spiritu alibus, vt comprehendatis: Sic in Politicis.



page 51, image: s051

CLII.

Consiliarius Legatus et orator quamuis facundia excellere debeat, et nomen quod habet, re comprobare: tamen simplici, nudo a coloribus, figuris, luminibus fermone vti debet: ne deprehendant in legato ingenium nepte ambitiosum, vel linguam circulatricem, vt Paschalius loquitur: Illa enim ratio dicendi personae Principis, cuius nomine mit titur, conuenit. Sermo enim Legati sit sententiarum, et rationum pondere magis, quam elaborat‚ dictione illustris: sermo potius quam oratio: sermo tamen purus sit, fucatus molestus est. Hinc vere Demosthenes monebat Legatum non tantum debere afferre verba, sed res ipsas exhibere. Nec tardiloquum nec celerem, nec incitatum. Nec qui leuis in cursi bus impotens tui sis, volote compositum, te iubeo dicere tractim, inquit insignis Philosophus et Orator.

- Nec minimo sane discrimine refert,
Quo gestu lepores, et quo gallina secetur.

CLIII.

Oratio itaque solemnis sit expurgatissima, putatissimaque ad naturalem puritatem reducta. Multi quam loqui nesciant, tacere non possunt. Supprimo quae Rusticus edit ineptus. Det operam Legatus, vt absit etiam orationi acerbae, insolentia, ac contumelia: ab hac tamen secerno libertatem loquendi quae, a maleuolis fastus, et tumor nuncupatur.

CLIV.

Legatus aulicus teneat linguam illius apud quem legatus est, vt multa incommoda impediantur. Discat itaque nobiliores, vt ijs in immutanda oratione, qua prudentes principes delectantur, vti queat: Latina alioquin bene in tellecta, sufficit: nam imprudenter Nicephorus homini impo nit omnium linguarum addiscendarum onus: Nec Mithridates linguas XXII. sed idiomata, calluit. Legationem peragat lingua imperii, cuius nomine mittitur: Vel si excellit in Romana, ea vtatur, in familiari colloquio qua libuerit: Summe Eloquentes M. Caro repudiauit, Carneadem Chritholaum et Diogenem,


page 52, image: s052

Pet. Crinito authore, vt quaecunque vellent, persuadere possent, tam aequa quam iniqua.

CLV.

Aulicus Principibus iunioribus author sit, vt non saltem linguam latinam nobilissimam vsitatam: Verum etiam alias exoticas, et politica non conspurcata addiscant. Inepti, indocti, barbari aulici vini et sanguisugae Principibus dies, et noctes adhaerentes auertunt illorum innocentissimos animos, nequicquam illorum discant. Timent enim mancipia Diaboli, et nummorum, ac fundorum, si Principem spiritus inuadat sanctus ardor sapientiae se contemptum iri, doctos, et graues viros praeponi; cum nihil aliud didicerint, quam aucupio, venatu, tributis, compendiis colligendae pecuniae, luxu, lusu, libidine, et similibus artibus, Principem instruere: existimantes, absque literis Respub. feliciter administrari posse: ad quid perditio haec? Sed hic currum nolo trahere.

CLVI.

Legatum Philosophum merum vix admittimus, nisi fuerit imbutus historiarum cognitione: nam quae futura sunt plerumque paria ijs sunt, quae iam facta sunt, quae nosse debet Legatus, quia Politicus: nisi necessitas iubeat: illa enim omnes admittit etiam foeminas, imo exules Appiano, Plutarcho, Paschalio, Ajala teste contra Neotericos.

CLVII.

Aulicus tamen mores Principis etiam in his obseruare tenetur, vt cum potatore strenuo, strenue si potest, bibat, salua tamen iudicii dexteritate: Narratur et prisci Catonis saepe mero caluisse virtus: vel nunquam tamen more beluarum potet, vel auri comportandi gratia. Tiberium legimus compotatori Siriam propter nocturnas compotationes tribuisse. Verum vt fias possessor bonorum, animam laedere nec sanitatem corrumpere, nec ad nutum alterius bibere extra modum debes. Ridebuntne aulici haec legentes? Sed Ebrius:



page 53, image: s053

Est Salomon, est et Samson, est Simia, sus est,
Et Legatus quandoque promit tacenda.
Saepe mero sommum peperi tibi: at ipse bibebam
Sobria supposita pocula victor aqua.

Et ab ebriis eliciuntur quae sobrii non dixissent. Vinum enim caret claro. Romani Legatis Scrutatores apponebant, quos tamen Vespasianus sustulit. Assueri Aulici neminem ad bibendum cogebant: in multis bibitur, vomitur et effunditur aulis.

CLVIII.

Illud scimus temperantiam voluptatibus, et cupiditatibus dominari. Itaque aulicus, et legatus conuiuia vitare debet; nam solutus vino, et aliorum fabulis prouocatus facilius labi, et authoritatem amittere potest: ebrietas cum sit voluntaria insania, et ingenii sepultura, Augustino teste.

CLIX.

Iurisconsulti disputant, an aulico tanquam legato oblata pertineant ad aulicum, vel Principem qui ablegauit? Sed consuetudo obtinuit, vt legato relinquatur, nisi ex qualitate doni aliud praesumatur. Auaro frustra praeceptum dabis. Quae tamen de sordibus, et corruptionibus non intelligimus: nullus enim Princeps tam magnus et potens esse debet qui legatos quatere, et corrumpere possit: quod in Thebanorum [transcriber, in the print: Thebonorum] Legatis commendat Demosthenes. A dono differt Legatiuum quod datur Legato viatici, et impensae nomine. Quod si duobus legatio sit in iuncta, et vnus ex Legatis sit mortuus ante legationem impletam Legatiuum superstiti non accressit [perhaps: accessit] , qui solus legationem obiit, ac impleuit: modo non missi sint ad diuersas, et distinctas legationes: nam eo casu is qui solus legationem obiit, duplex salarium consequitur, quia vicem duorum sustinuit. Sumptus Legatis dati proficiscentibus non restituuntur, quamuis in munere Legati recesserint.



page 54, image: s054

CLX.

Refert Valerius Legatos quosdam Romanos munera quidem accepisse, sed detulisse etiam in aerarium, et quidem prius quam ad senatum Legationem referrent, existimantes de publico ministerio nihil vnquam, praeter laudem bene administrati officii, debere priuatis acccedere.

CLXI.

Legatus aulicus sit temperans, et sobrius, inprimis eo tempore quo proponenda erit Legationis summa; vt Xenocratis Atheniensium Legatus cum incurrere nollet, dicitur, nec quicquam voluisse, aut gustare priusquam legationem suam exposuisset: Modicum tamen et temperatum cibum et carni et animae vtilem S. Hieronymus dicebat.

CLXII.

Licet Honorius, et Theodosius Impp. rescripserint, alieni regni arcana non scrutanda: tamen Legatus reuersus omnia ea narrare debet, quae ad Rempubl. videntur spectare, videlicet mores, religionem, et leges gentium, regionum situm, arces, ciuitates, vestitum Principum, Consiliariorum qualitates, origenes, familias, potentiam, opes, aedificiorum formam, vt supra notatum. Haec omnia tamen ita, ne dicant, venient, et tollent locum nostrum et gentem.

CLXIII.

Aulicus semper sit Principi author, vt Legatos non etiam adeo gratos splendide excipiat, cum Maria mater Domini Christum ascendentem in coelum, vt fabulatur Nicephorus suo more, exceperit, magnifice tractet, clementer audiat, liberaliter dimittat, ne quam habeant occasionem de inhospitalitate conquerendi, et si quid contra talem habet in aliud tempus reiiciat, si conditio negotii patitur, responsum absque mora detur: etiam minime gratum cum gratiarum actione accipiatur: modo purissimum sit, et speculum animi eius qui dedit; vt tamen in scriptis detur exigat Legatus: inprimis si et ille capita legationis exhibuerit. Legatos qui violant, violant


page 55, image: s055

naturam, et sanctitatem: quamobrem omnibus temporibus seuerissime ac iustissime violatio legatorum punita est: Romani Corinthum propter Legatos violatos deleuerunt, et cum Tarentinis propter similem causam bellum gesserunt: et ante hos Dauid excidio aliquot vrbium puniuit violationem suorum legatorum: Si tamen habuerint mandata ad alios, nocitura communi patriae, licet illos intercipere, vt Athenienses Legatos Lacedaemoniorum euntes ad Regem Persiae vt eum sibi adiungerent contra ciuitatem Atticam, teste Thucidide: Romani caeperunt Legatos Annibalis euntes ad Regem Macedonicum, Liuio referente: Sic si arma, si pecuniam, si frumentum hosti nostro adportarent, cur non tales retineremus?

CLXIV.

Aulicus Legatus et Consiliarius semper plus timeat de bono exitu, quam speret, ne incuriosus commissa tractet fiduci‚ felicis exitus, alias curiositatem in aliis omnibus fugiat, authore Plutarcho: nam qui eam validam alendo reddiderit, et violentam, is propter consuetudinem deinceps difficulter eam cohibere in ijs poterit, quae curare non liceat. In aulis vsque adeo est curiositatis grata titillatio, vt inhiberi nullo modo possit: gratissimi curiosi, etiam maleuoli, quia proditores.

Consiliarius aliorum consilia potest expiscari, eaque sequi, vel spernere.

CLXV.

Vt dissensio Ducum in bello ad augendos et prouehendos hostium conatus multum prodest: Sic etiam consiliariorum et Legatorum disiunctiones illis contra quos consilia dirigere debebant, subueniunt. Dent itaque operam Principes in constituenda legatione, ne dissentientes ablegentur, vel exemplo Aristidis, et Themistoclis inimicitias in finibus relinquant.

CLXVI.

Consiliarius prudens aulicus plus mentis quam verborum in sermone relinquat, et cum magnis viris studeat esse breuissimus in re sua tractanda, vti supradictum.


page 56, image: s056

Acutum argutum, et ex renatum responsum laudamus: Themistocles dicebat, se duos Deos adferre: Suadam, et vim, qua pecuniam exigeret. At illi ingenio e respondebant: illis quoque adesse Deos magnos, et violentos: Paupertatem, et Desperationem, pecuniam denegantes. Probatur an Legatus quis sit, vel non inquit Bartolus per literas, quas defert Legationum: Tenetur enim ac debet diplomata legationis offerre, et exhibere, quae vulgo Credentias appellant: Errant grauiter, qui etiam ad Principes vicinos notissimos missi credentias negligunt, vel instructionem, si negotium fuerit acerbum proponat id protestatione praemissa, si principi cui proponit aliquo modo obligatus sit.

CLXVII.

Consiliarius aulicus cum aliquid magni momenti vult tractare cum Principe, eligat commodam occasionem, et initium faciat de regrata et noua. Si enim aliis negotiis sit intentus Princeps, parum grate audietur Senator, vel alius aulicus.

CLXVIII.

Multa sub praetextu legationis callide et malitiose fieri solent, itaque variae etiam clandestinae tum ad consolandum et consulendum instituendae sunt: infinita enim pernitiosa sub Legationum specie tractari dicebat Cominaeus, Gabaonitae probant: Vnde Satrapae Hannon Legationem Dauidis suspectam reddebant: proditionem tamen ignoret legatio.

CLXIX.

Conduxit vt legati et consiliarii fuerint decepti, et aduersitates experti: Qui enim nunquam circumuentus ne aduersa passus est: truncum esse dixeris potius quam hominem: Propterea quid inter prauum; et virtuosum intersit diiudicare nequeat. Aduersa leues animos auferunt, virtuosos non euertunt. Legati tamen tempore legationis a quoquam violari non debent, etiamsi hostium sint Legati: Sancti enim habentur.



page 57, image: s057

CLXX.

Dicimus tamen ex sententia Polibii, hominem inprimis aulicum animalium omnium stultissimum videri, cum ab aeuo in aeuum peccet. Nam in aula male, et inique acceptus saepius neque mores neque conditionem ac statum mutat: cum canis cuiusdam aulici prudentior hero habitus sit, qui canis semel tantum in aula a canibus aulicis misere acceptus, post nunquam voluerit palatium, vestigiis territus, ingredi, Herum et Dominum ad portamsecutus: ex quo praedictus aulicus plus prudentiae inesse cani, quam propriae menti deplorabat: Da er doch das Hoffleben nicht verlassen kŲnte / der so viel Hoffhuschen vnnd Sew ohne borsten bekommen hatte. Et hoc inde quod homo ab animantibus in hoc differat, quod honoris sit cupidus: ambitio enim, authore Xenophonte, animantibus a natura non inest. Collum submittas fatali jugo, sile, quiesce, vilesce.

CLXXI.

In negotiis Principis tractandis conseruet Legatus, et aulicus dignitatem: Verum eam statim dimittet, si dixerit Principem non esse plene resolutum: ex eo enim variae sumuntur coniecturae infirmitatis, et imprudentiae.

CLXXII.

Consiliarius et Legatus Aulicus bene viuat, et verum intelligat, quod est sapientiae: bene consultet, quod est prudentiae: bene velit, quod est iustitiae: et bene agat, quod est perseuerantiae, et ita se gerat, vt ommnes fateantur Principis sapientissimi in persona sua mores effictos.

CLXXIII.

In negotiis expediendis aulicus, nesit Adria iracundior, iram fugiat, quam ruinis similem dicebat Seneca, quae super id quod oppresserit frangit: qua ratione motus Plutarchus iram homicidio pejorem asserebat, ira motus in arenam ne descendat, nec temere manus cum aliquo conserat, nisi incolumitas illi, aut honos in discrimen


page 58, image: s058

vocetur, quo casu vtile est artem digladiatoriam, et notitiam luctandi, et supplantandi teneat.

CLXXIV.

Iracundi, et cupiditatum serui acta deplorant: Sic rerum Dominus Alexander vbi Clitum ir‚ percitus interfecisset, seipsum postea sceleris poenitentia ductus, interficere voluit. Nihil dicas, faciasue iratus: Ira tumor inanis est tam longe a magnitudine, ac audacia, a fortitudine animi. Legati durante legatione a quoquam conueniri non possunt, nec eis negotium moueri: nisi in legatione contraxerint: aut legationis tempore vt soluerent, constituerint. Si ipse Legatus ciuiliter vel criminaliter egerit, cogitur ibi recipere actiones.

CLXXV.

Aulicus Consiliarius et Legatus in omni deliberatione, quae de rebus publicis suscipitur, bene consideret, vnde minora, aut maiora absurda sequuntur, eamque sententiam pro optima habeat, ex qua pauciora incommoda oriuntur, quaeque proximus ad Decalogum accedit:

CLXXVI.

Aulico excellentissimo Cominaeo admonente, aulicus non facile subscribat, nisi perspicua veritate exigente, et necessitate postulante, crudeli, acerbae. ex apicibus iuris, tractae sententiae in condem nationibus iustorum: Vel aulici non introeant in praetorium, vt non contaminentur. Noluerunt serui Regis Saulis iniusta decreta contra Sacerdotes ad executionem perducere. Sic neque obstetrices in re iniusta satisfaciebant Pharaoni: Iesabel paratissimos habebat Executores in occidendo Naboth. In bona causa Consiliarii sint strenui, et paratissimi executores, vt Thathanai, et eius Consiliarii in mandatis Cyri expediendis.

CLXXVII.

Legimus de aulicorum Coriphaeo Casparo Slick originem ex Teruiso ducente authore libri de Euriolo, et Lucretra sub nomine Syluii scripti, Cancellario trium Imperatorum, tempore damnati ac interfecti Iohannis Hus,


page 59, image: s059

et Hieronymi: cum crudeles sententiae dicerentur, Slickium surrexisse, et palam testatum fuisse, se ab istis suffragiis dissentire atque ita e consessu abiisse.

CLXXVIII.

Aulicus Consiliarius ac Legatus sciat, nullam ad euitandos errores commodiorem esse viam, quam egregia cogitare, selecta, et pauca loqui et agere, illaque honesta et licita Reipub. imprimis vniuersae necessaria.

CLXXIX.

Aulici Consiliarii et Legati reuera miseri a seruorum, et mancipiorum specie parum differunt, qui ex scrinio gynecaei, vel aulici concionatoris cerebro, et praescripto consilium sumere mutuo, vel tanquam promutuum: et ne priuentur officio subscribere duorum, triumue opinionibus in causa salutis coguntur, vt prima syllaba sub vel supperare [perhaps: superare] , salua sit: talis aulicus.

Aut fuit aut semper postulat esse miser.

CLXXX.

Finita legatione quieti dantur Legati, et vacatio biennii ijs datur si longinqua, et transmarina fuerit, non si proxima legatio.

CLXXXI.

Ne destituantur honore, repetant illud ex Iohanne: Propter Iudaeos non confitebantur, ne de synagoga eijcerentur. - quot et quantos nouimus? -

Et Theodoricus Afer tales Ecebelos [reading uncertain: blotted] trucidari iussit dicendo: Si Deo fidem non seruasti, quomodo homini synceram conscientiam seruabis? vt quid claudicatis in duos partes? qui non est mecum, contra me est.

CLXXXII.

Aulicus nobilis vel ignobilis qui non est Consiliarius, qualis esse, et in quibus se exercere debeat, hic tractare non est nostri propositi: tales itaque ablegamns ad linguas exoticas, saltationes, digladiationes, et equos, tum ad elegantem tractatum de Aulico Comitis Castellionei, huic tamen et nostra communia subiiciemus.



page 60, image: s060

CLXXXIII.

Aulicus in majorum suorum nolilitate ne delitias, vt Agapetus ad Iustinianum Imp. scribit, faciat; cuncti enim primum parentem habent coenum et limum, tam ij qui in purpura superbiunt, quam qui paupertate afficiuntur, atque morbo, tam ij qui diademate redempti sunt, quam qui per cubilia excubant. Ne igitur superbe auitum genus jactemus luculentum, sed probitate, et integritate morum gloriemur. Ante omnia videat ne sit ignauus, et indoctus nobilis, ne illi dicatur: ne obiiciatur illi, nihil agentes in vita esse, vt male agant.

Audi Nemesis, sancta vide qualia monstra.
Immanibus ingeniis statuere triumphos
Iactant otia parta negotiis paternis
Ac ignaua nobilitate gloriantur.

Quanto vilior eorum conditio, tanto facilior est ruina, et breuior vena.

CLXXXIV.

Deploramus quo fato fatuos Germanos nonnullos videamus, existimantes honestissimas et dignissimas scientias tantum plebeis relinquendas, ad Nobiles, ad purpuratos non pertinere, et doctos scribas nominare. Hodie natura coniuncta disiungit: deplorat Paschalius, et nihil aliud esse nobilitatem quam seminarium militiae: cum tamen togae quandoque plus laedant quam loricae.

Est scelus ingenuas didicisse fideliter artes.

Quibus Canisii Epigramma reponimus ipsis scribis.

Nobilium vulgus celeres contemnere scribas
Non sinit, et pennas carpit vbique leues.
Attamen hoc vulgus pennas in vertice gestat
Et pictis chartis ludere semper amat.
Quando igitur pennas facitis tantique libellos
Nonne manet scribis, nobilitatis honos?

CLXXXV.

Verum hodie pauci et nulli Francisci,


page 61, image: s061

Alphonsi, et Sigismundi reperiuntur. Pulcrum tamen vbique est, bene natos prosapiam ornare virtutibus. Vetustas nullam agnouit nobilitatem, quam quae beneficiis, virtutibus, et praeclaris esset parta facinoribus: ornet non infatuet Nobilitas.

CLXXXVI.

Aulici et vere magnanimi, laudabiliter tamen faciunt inter angustias fortunae auitum nobilitatis genus retinentes, vel interruptum ab obliuione, et postliminio vindicantes: modo virtute fiat. Et talis est propria nobilitas, ex generatione tracta, aliena, vt omnis corporalis nobilitas ipiritualis vera, vt Degostella loquitur.

CLXXXVII.

Aulicus videat ne superbia, et fastu nobiliores, et alios praeclaros viros offendat, inuidiamque in se concitet, si ex humili loco ad id fastigii euehitur, vt nobilissimos anteeat, inprimis, si nud‚ gratia-vel ex rescripto, vel per malas artes non claris factis. Nam in hac misera vita, vt eleganter, et pie Cominaeus loquitur, nihil potius ducamus, quam vt metuamus diuinum iudicium, et studea mus in rebus omnibus aequitati: neque defatigemur ijs curis, quales fere suscipiuntur a multis nimia quadam ambitione, et cupiditate augescendi. Audias Senecam in Troade ad Agamemnonem loquentem.

- Quoque fortuna altius
Euexit, ac leuauit humanas opes
Hoc se magis supprimere felicem decet,
Variosque casus tremere metuentem Deos
Nimium fauentes, magno momento obrui
Vincendo didici.

Ergo:

Fortunam reuerenter habe, quicunque repente
Diues ab exili progrediere loco.


page 62, image: s062

Quisquis habet nummos secura nauiget aura
Fortunamque suo temporet arbitrio.

Ne dicatur ex Cicerone: nouus homo es, consulatum petis, et male quaesita pecunia nobilitatem emisti.

CLXXXVIII.

Aulici noui homines, qui volunt ignobilitatem suam magnis nominibus ficto genere, nouo assumpto nomine, non virtute inserere, diridiculosi sunt, et habentur, vt et illi qui e contra tantum sordidum genus, et originem obscuram amant, genere in matrimoniis contrahendis, et aliis neglecto.

CLXXXIX.

Cum omnia quae nnnc vetustissima creduntur noua fuerint, neque origine careant, virtusque praemia desideret naturaliter, et difficilis sit verae nobilitatis definitio, num ex genere antiquo, opibus, et fundis, statu dignitatis, vel virtute sola sumenda: prudens aulicus generis splendore insigni dono Dei coruscans, aulicum propter nobilitatem recenter adeptam, eaque dignum, ne contemnat, cum eiusdem sint generis, virtutis conditionem si considerauerimus.

- Aut virtus nomen inane est
Aut decus et pretium, recte [transcriber, in the print: re&e] petit experiens vir:

Horat: Sed repetat illud tritum:

Esto quod es, quod sunt alii, sine quemlibet esse
Quod non es, nolis, quod potes esse velis.

CXC.

Si enim, inquit Apulejus; laudas aliquem, quia generosus est, parentem eius laudas, si vero, quia diues, fortunae hoc debetur: si eum laudas qui bonis moribus, et artibus doctus sit, et valde eruditus in togata, vel armata scientia, et militari, quantum homini licet, tunc ipsum virum laudas, non aliena. Tantum quis nobilior, quantum et moribus probis, et luculenta facultate reluxerit; quod ex Cassiodoro refert amplissimus Kirchnerus in Legato elegantissimo.



page 63, image: s063

Malo, inquit Poeta, pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis

Aeacidae similis, Vulcaneaque arma capessas:
Quam te Thersitae similem produxerit Ajax.

CXCI.

Si quid in nobilitate est bonum, inquit Boetius, id esse arbitror solum, vt imposita nobilitati necessitudo videatur, ne a maiorum virtute degenerent. Philone authore nobiles sunt prudentes, et iusti, etiam si e vernis, aut Empiricis nati sunt: mali etiam ex honestis maioribus nati non sunt nobiles. Duo enim tantum sunt in mundo genera hominum mali ac boni. Bartholus in vero Nobili requirit genus nobile honores, et diuitias:

CXCII.

Nobilitas enim quamuis plena consistat in virtute, opibus, scientia ac genere: tamen et ea est nobilitas, in qua genus antiquum desideratur, modo virtus, et virtutis effecta appareant non vana.

Antiqua, si non clara, vana: si non diuitiis ornata, ridicula: cum nobilitas nihil sit aliud quam inueteratae diuitiae, vel vetus opulentia. vere nobiles si diuitias bonis operibus faciunt clariores. Sine diuitiis mutila manca, et contemta est nobilitas.

CXCIII.

Inde Veneti prudenter inter antiquas, medias, et nouas familias distinguunt, credentes ad altissima ascendentes, et in coelo et in terra nobilitari.

CXCIV.

Cumque omnes familiae etiam antiquissimae tandem deleantur et vena nobilitatis non sit perpetua, semper exsuscitandae, et fouendae sunt aliae. Vnde Veneti vno tempore trecentos ciues, accepta tamen pecunia, in album nobilium receperunt.

CXCV.

Aulicum tamen ex antiqua familia natum, virtute, et doctrina excellentem praeferendum prudentes censent Aulico nobili nouo, quamuis docto: nouum tamen genere, antiquo, virtute, et literis vel scientia militari


page 64, image: s064

non ornato: neis qui diutius habitauit inter rusticos habeatur nobilior, ex Poggii opinione.

CXCVI.

Aulicus si praeter diuitias nihil possideat, nobilis dici nequit, licet ex sententia Saluiani, tanta sit miseria huius temporis, vt nullus habeatur magis nobilis, quam qui sit plurimum diues, vel vt ille loquitur, quasi nobilis: Veri aulici honorem non in splendore titulorum, sed in iudiciis hominum reponant, magnisque titulis pares se faciant.

CXCVII.

Si aulico placet nobilitatem ostentare, libertatem animi ostendat: Libertatem, inquit Chrysostomus, eam quam ille vir beatus habebat, cum esset pauperrimus, a quo iterum atque iterum Herodes audiuit: Non licet tibi fratris vxorem habere. Sic verus erat nobilis, qui dicebat Achab: Non ego, sed tu et domus patris tui Israelem peruertis.

Nec Regis vesana potentia terruit illum
Quo libere verum minus
Assereret forti at firmaret morte quod ore.
Illi haud licere dixerat.

CXCVIII.

Illi qui diuitias appetunt, licet nobiles sint, non audent extollere oculos, nec libere quicquam dicere de virtute, iustitia, et veritate.

CXCIX.

Errat Crantzius existimans infimum nobilium gradum in Baronibus finiri: Crancius hic Baro.

CC.

Aulicus sciat Dionem ex sensu vulgi, elegantem inter nobilem, et ignobilem differentiam posuisse: talem, vt ij qui eam dignitatem obtinent, quam merentur, non magnopere postulent honores, sibi ab allis exhiberi, neque si quid ab illis praetermissum, aut peccatum fuerit, reprehendant: Sibi enim conscii sunt, se non contemni, verum qui subsidium sibi comparant, ac decus atque ornamentum studiose quaerunt, omnia, quae spectant ad augendam


page 65, image: s065

dignitatem, quae si nequeant assequi, moleste ferunt, quasi illudi videantur, dolentque quasi sint magnis iniuriis lacessiti. Mortales, et caducos titulos aut depreceris, aut temperes.

CCI.

Ex dignitate, et praestantia formae, et faciei aulici animum haud degenerem colligere Princeps, et corporis forma praestantem praeferre deformi debet, vt supra dictum. Proceritatem multi amant, cum tamen, magni non semper sint boni, et probi Moyse, et Samuele teste, vt nec breuis staturae.

CCII.

Aulicus praeter et super experientiam, sapientiam et eloquentiam etiam sit specie inanium validus, vti moribus ex quisitis, corporis elegantia et proceritate, vestitus splendore, tum omnium rerum magnificentia, quae congruenter in omnibus, Aristotele docente, instituenda, alioquin desinit esse magnificentia. Vacuam non in habitet, si vulT magnificus haberi, ne ostentatio, deliramenta et nugaein locum magnificentiae succedant: Non tamen qui in se insumit, sed qui in publicum, est magnificus: splendor et auaritia pessime conueniunt.

CCIII.

Omnis aulicus in aula obseruet, vt habeat frontem apertam, linguam parcam et mentem clausam, et ne sit gestuosus.

Ne gesticulatim loquere, aut caput manusque
Iacta. Nimis haec optima dicta deuenustant
Sed nec sic, quasi cum quo alio leuis loquare
Spectes aliorsum tua frons sit acta fronti
Sed vtrumque modeste dabis, alterna reponens.

CCIV.

Si aulicus sub Principe periculum et inuidiam effugere cupit, a nemine alio sibi officia dignitatesque deferri patiatur, praeterquam ab ipso Principe.

CCV.

Aulicus non perpetuo adsit Principi, neque diu nimium absit: quorum alterum parit odium et sacietatem [perhaps: satietatem] ,


page 66, image: s066

alterum obliuionem. Optima voluptas et conuersatio, quae non emitur lachrymis et doloribus.

CCVI.

Aulici enim prudentes cum Principe tanquam cum igne agant, a quo non adeo aberunt, vt illius calore foueri non possint nec si illi appropinquabunt, vt illius incendio ipsi conflagrent. In tota enim conuersatione in taedium praesentia, in obliuionem absentia venit: Quod Peucerus infelix aulicus ita reddidit:

CCVII.

Aula suis rapidos imitatur moribus ignes,
Errat ad hanc facilem qui putat esse viam
Vteris [reading uncertain: print blotted] propius si paulo accesseris, at mox
Horridus algebis, si procul ab fueris.
Si medium teneas calidi splendoris ab aula
Quae satis est nunquam copia deficiet,
Ergo frequens aulae caue ne sis hospes eadem
Ne fugias felix si cupis esse diu.

CCVIII.

Sancto Petro Caiphae ignis arridebat, propius itaque accedens ignem, Christum ter negabat: Aulici saepius accedentes et inde calorem quaerentes millies negant, millies cadunt, et tandem consumuntur.

CCIX.

Vt etiam cum commodo tuo absis, ambiendae sunt legationes fauorabiles, nuptiales et similes, vel tantum honorificae: et hoc pacto aulicus semper nouus redit: si quis tibi voluerit legationem praeripere, vel eam Princeps alii committere, labores manibus ped bus, promissis et muneribus, apud quem est referendi facultas, sub alio praetextu etiam dignior et aptior repellatur.

CCX.

Innocens inuidiam belluam egregie dentatam aulicus, aequo animo caute tanquam Diaboli cloacam contemnat, et recte agendo et vera dicendo inuidiam marcescentem rebus alterius opimis vincat.



page 67, image: s067

Recte inuidia est refugo comparata telo,
Telum solidi si quid ei se obiicit, inde
Retro resilit nec necet huic cui minatur
Quin et redit et vulnerat ipsum arcitenentem.

Itaque:

Aude animo inuidiam contemnere non nocet illi
Quem petit, authori sed nocet illa suo.

Nam:

Se la inuidia fosse vna febre tutto il mondo morirebbe:
Heu quantum inuidiae tecta potentis habent.

Prudentia Gedeonis ac mansuetudine frangitur et premitur, ambitio ac inuidia virorum Ephraim.

CCXI.

Aulicus inuidiam excitat, si absque causa et necessitate multarum nouarum mutationum fuerit author, non semper etenim prosunt sed plurimum nocent.

Cosa muta la vechia in la nuoua
Spesse volte ingannato se troua

CCXII.

Studeat ergo multis et firmis rationibus demonstrare noua moliare antiquis ne incidat in notas Antonii Fabri. Nam Aristotele teste, Non facile neque sine magno metu mutaripotest, quod longo tempore radices egit.

CCXIII.

Aulicus quamuis fateatur politicam sapientiam abhorrere ab ipso mutationis nomine: tamen vel impii, vel [Gap desc: Greek word(s)] vel valde sunt stolidi et rerum diuinarum ac humanarum expertes, qui nullam mutationem faciendam statuunt.

CCXIV.

Prophetae, Apostoli, Christus ipse, aliique viri excellentissimi haud dubie patriae tranquillitatem amantes, reprehenderunt impios cultus ac prauas opiniones et maximarum mutationum authores fuerunt. Quid Antonius Faber respondebit.

CCXV.

Aulicus non ignarus quantum difficultatum et periculorum adferant mutationes: tamen prudenti,


page 68, image: s068

syncero et Christiano pectore praeditus excelso animo perfert et excipit omnes difficultates et innouationum motus. Quomodo effugies Luthere in Germania? Quomodo Caluine in Gallia? Quomodo Bucere in Anglia? Principes imperii in propriis ditionibus quid praetendent?

CCXVI.

Pyssime [perhaps: Pijssime] pro monasteriis scholas, Nosocomia, Xenodochia, Orphanotrophia, Saxo, Brunsuicensis, Hassus, Wirtebergicus et alii constituerunt: Sacrilegium committunt in vsum proprium vertentes, vel non bene reformantes. Sturmio teste.

CCXVII.

Nouum genus sapientum aulicorum contrariam tenet tueturque sententiam: Monasteria scilicet non reformanda, ad alium etiam meliorem vsum non transferenda, cum ipsi ijs pro se et vxore ac liberis libere vtantur: Canonici scilicet ociosi. Nulla de religione mouenda certamina, pacem laudantes et concordiam. Execrantur omnes qui quocunque modo serunt discordias, eosque teste Magno Melanthone, tanquam [Gap desc: Greek word(s)] et pestes generis humani tollendos esse censent. Astipulamur ijs in decisis ac articulis fidei, verum non in indecisis: Istos vero omnes nouimus argenti ex tenebronides, pro prium commodum spectasse, praedia, fundos, decimas quaesiuisse, non regnum coelorum.

CCXVIII.

Aulicus nullus nisi improbus author est Principi, vt persecutiones instituat, dissentientes eiiciat: Persecutiones Ecclesia vitet: Vbi persecutio, ibi nulla Christi doctrina.

CCXIX.

Aulicus iuuare debet Ecclesiam, et posteritati consulet, cui vt Remp. bone constitutam ita multo magis veram simplicem puram religionem relinquere et tradere debet.

CCXX.

Errant aulici, qui opinantur humanis viribus ac consiliis propagati, conseruari et defendi religionem,


page 69, image: s069

magis illi ac periculose, qui religionem, vltimis voluntatibus, testamentis et contractibus subiiciunt, cum non sit in commercio hominum, nec admittat dispositionem humanam. Vnde hoc mali ac scandali, quod tot testamenta Principum euertantur. Hodie rusticorum testamenta pro pugnantur strenue, Principum concidunt impune: res extra commercium nostrum.

CCXXI.

Aulicus concludat, omnem religionem fidei, consistere in cognitione Dei et Filii, quem misit, tum Spiritus Sanctus tum innocentia vitae, et vt remissionem peccatorum, resurrectionem corporum et vitam aeternam nobis ex gratia et beneficio mero obuenire credamus. Et quamuis in Germania, pragmatica sanctione cautum esse dicatur, vt ordinibus Imperii liberum sit Romanam religionem, vel Protestantium Confessione comprehensam profiteri, et subditi ad nutum Principum et Magistratuum cogantur credere: tamen aulicus Principi author esse non debet, vt vi vel metu adigat, subditos ad religionem, quam ipse profitetur, amplectendam. Nam si sangu ne, si tormentis, si malo religionem, defendere velis, iam vt loquitur, Lactantius, non defendetur ipsa, sed polluetur et violabitur. Et religio crescet:

Caede fit vberior pietas: sic insita Conchae
Clarior e pelagi turbine bacca venit.

CCXXII.

Aulicus mordaces inuidorum in se sermones lepide et ingeniose repercutere, non magna vehementia refutare, sed subtilitatem facetiis, facetias subtilitate ex sententia Castellionei permutare debet. Vt puta Hispanos asserentes etiam in Hispania fuisse, qui reperissent Indiam, verecunde Columbus derisit, et respondit nihil, sed ouo afferri in triclinium [Gap desc: print faded] et mensae imposito, verso ad omnes sermone: age dum inquit, Domini mei, cum quolibet vestrum deposito in coenam pignore certo, neminem eorum qui hic sunt facturum


page 70, image: s070

ouo isto, quod ego facturus sum videlicet, vt nullo nixum adminiculo stans et erectum in pedem suopte nutu maneat: periculum fecerunt omnes, neque vlli eorum successit: Sed ipse Columbus ouum altero eius fastigio vel angulo mensae illiso ac leuiter quassato, rectum firmumque constituit, significans id iam omnibus factu facile, postquam ipse primus probasset et Americam inuenisset.

CCXXIII.

Si gloriosus aulicus de comitiis, quibus non vt legatus, nec consiliis publicis interfuerat, multa disserens, notabatur ab alio viro exercitatissimo et comitiali hisce verbis: Et eo tempore per integrum meus auriga adfuit semestre:

CCXXIV.

Diuersae gentis Aulici de antiquiori origine suae gentis acriter contendentes mordicus suam gentem quisque defendebat. Germanus ambitionem fugiens tandemque Lecho et Cecho cedens, respondebat fateor vestram gentem antiquitatis origine superare nostram: Vestra enim extitit eo tempore, dum Deus dicebat, poenitet me fecisse hominem.

CCXXV.

Sic alius lepide subtili aulico omnia in sermone tegenti et simulanti tum dissimulanti, dicebat: Ego libere omnia profero et aliterac sentio loqui non possum, natus enim sum antequam bellum inter cor et linguam exortum est: tu vero post bellum excitatum.

CCXXVI.

Inuidia quae inprimis in aulis oritur, et nutrimentum habet atque virtutis perperua est insectatrix ac communis pestis aulica, quae vt homini connascitur, ita Baldo scribente inter pares vel inferiores quoque solet oboriri, nullis remediis potest curari et imminui, quam humanitate et affabilitate.

CCXXVII.

Casum occasum patiens repetat consolationis loco illud Macrobij:



page 71, image: s071

Non possunt primi esse omnes omni tempore
Summum ad gradum claritatis cum veneris
Consistes aegre et citius quam descendas, decides
Cecidi ego, cadet qui sequitur, laus est publica.

Maior:

Saepe aliquis florens hodie est, sed crastinus ortus
Edocuit. quam flos iste caducus erat.

Scimus enim Dei esse terram et nos tantum esse colonos etiam Principes, vel potius asscriptitios glebae, quos Deus nullo negotio ex tuguriolis vel casulis eiicere potest etiam in aulis palaciis habitantes.

CCXXVIII.

Parua enim, inquit Polybius, temporis interualla homines in excelso fastigio collocant, et eosdem rursus ad extremam miseriam ac calamitatem redigunt, atque eos maxime qui in aulis Principum vitam agunt. Hi enim similes sunt calculis in publicis consiliis dari solitis. Nam vt illi modo aenei, modo aurei dantur, ita aulici pro Regis voluntate nunc beati, nunc miseri fiunt.

Lubrica namque via est, magni cecidere cadentque
Est mihi quique hodie cras tibi casus erit.

Qui tamen virtute est munitus superat omnes mutationes. Magni enim animi etiam si mutationibus subiaceant, tamen immoti et firmi manent: sed animi paruis inclusi finibus humanis, non quiescunt, timent, sperant, titubant, conquaeruntur fluctuanti similes.

CCXXIX.

Nec vlla cautio Aulicis contra lapsum relicta, conditio enim humana non fert summos gradus et honores. Seuerus Imperator audacter affirmabat, non posse vllum malum abs se Plautiano, accidere, qui tamen nihilominus intra annum occisus est omnium hominum ea aetate potentissimus, cunctis statuis ipsius dissipatis. Seianus, quamuis sua culpa idem testatur. Sic Gallus, cum Tiberii conuiua esset, cumque eo amice compotaret, in Senatu damtus est: et Syriacus nullius criminis neque reus neque legitime


page 72, image: s072

accusatus, doctrina insignis propter hanc vnam causam, quod Gallum amicum habuisset interfectus: nec flectes illum Tyrannum, etiam si sanguine fleueris.

CCXXX.

Neque semper damnosa aulico talis mutatio, Mantuano teste:

Pluribus excelsa vel opum vel honoris ab arce
Profuit ad modicae sortis cecidisse quietem,
Qui seminant in lacrymis, in exultatione metent.

CCXXXI.

Et hoc pacto vilis mundus redditur ijs, qui aeternum spectant: praesentis enim vanitatis contemptu imbuti, mundum nonne negligerent? Non pugnet cum temporibus.

CCXXXII.

Quamuis bene taceat, qui defensione non eget: et ambiat defendi, qui timet vinci: tamen cum pro foro vis sit, nesciatque potentia leges, aulicus, vt supra dixi, supremi Principis protectionem quaerat, eaque vtatur, si innocens est, plenior iustitia, quae non charta astruitur, sed veritate fulcitur.

CCXXXIII.

Naufragium semel passus aulicus in aulae Pelago iniuste Neptunum incusat: nam si iterum vult ingredi, non deerit occasio, nam:

- Vis temporis omnia soluit.

Et aulico omne solum patria esse debet, teste Castilione. Aulicum omnium regionum et horarum hominem esse de bet: Solem non vituperamus per totum mundum currentem.

CCXXXIV.

In aulicis illud locum non habet: non licere in bello, vt nec in criminali causa bis peccare: habeat in iis rationem illud: [Gap desc: Greek word(s)]. Nam post vnum lapsum in aula, soepius aulici felicius resurrexerunt. Exemplo sit tibi ipse Iosephus, Deo moderante ex infelici aulico felicissimus factus. Nec Vlysses fuit tam irato mari, Seneca teste, natus, vt vbique naufragium fecerit.



page 73, image: s073

Etenim ad bonas spes pertinax est animus: Et vt idem Seneca ait; Terra marique humana opera cessarent, nisi male cadentia, tentare et tractare libuisset. Vir fugiens et denuo pugnauit. Sicut enim miles cadens alacrior surgit animum iramque sumens: ita aulicus.

CCXXXV.

Qui volunt sub aliquo Principe facere magnos progressus, conentur seruitio promptissimos se exhibere: abrupta enim contumacia non solum progressus aulici interrumpit, sed eos frangit et tollit.

CCXXXVI.

Aulicus, qui a Principe prouehi cupit, semper studeat ante illius oculos versari et ab eo conspici: Saepe enim repentina ingruunt negotia, quae Principes illis committunt, qui prius ipsorum conspectui offeruntur.

CCXXXVII.

Omnium, inprimis Dominae, maxime si dominandi auida, virilibus curis praedita sit. Illa enim quamuis foeminarum exuat vitia: tamen nemini fauet contradicenti, foeminarum, virginum, ancillarum, puerorum nobilium, cursorum, etiam infimae sortis hominum, quicunque apud Principes in honore et pretio sunt, amicitiam et beneuolentiam, omni beneficiorum et officiorum genere demereri sibi studeat, cum vnus homo saepius instar millium sit. Quanta anxietas in aula? quanta seruitus, subiectio ac patientia. Magnanimo confert homini patientia multum.

CCXXXVIII.

Aulicus qui sapit semper futuris et periculosis tuta et praesentia dummodo honeste fieri potest, anteponat. Qui enim suis cupiditatibus terminum non statuunt, et futura praesentibus praeferunt, pluribus dignitatibus inhiantes, parum plerumque proficiunt et soepius repulsam damnosam patiuntur.

CCXXXIX.

Aulici rudes, et stolide feroces etsi digni


page 74, image: s074

vituperio: attamen nullo flagitio contaminati, excusatione et venia sunt prosequendi:

Sic viue tibi, sic alii, vt dicere possis,
Te pacem homini, te vitio indicere bellum.

CCXL.

Aulici quamuis morum et affectuum indicia premant et occultent, erumpunt tamen tandem et se produnt.

CCXLI.

Magni aulici secessus soepe instituunt, quo intentius iram, simulationem et secretos animi motus exerceant, et meditentur et in altitudinem se condant: occasione postea oblata promunt, quae in illa solitudine concoxerunt, quod omnibus Politicis et militibus commune est, nec semper bene succedit. Ducam eam, inquit Ozea, in solitudinem et loquar ad cor eius.

CCXLII.

Nihil miserius excogitari fere potest, quam aulicos stultae foeminae seruire. Fugiant itaque aulici foeminarum imperium, imprimis imprudentum. Foeminea consilia etiam Iupiter odit, Homer. Odyss. 11.

CCXLIII.

Nam difficilis res est, Aristophane authore, esse seruum insipientis heri: [Gap desc: Greek word(s)] : et Magistrum inepti auditoris.

CCXLIV.

Aulicus quicunque magnum aliquod facinus aggreditur, antequam illud diuulgetur omnia ad id necessaria praeparata habeat, vt supra.

CCLV.

Res maximae et ingentes ab eo sustineri non possunt, cui tacere graue est: Si tacueris, inuenies gratiam in conspectu Domini: maiori diligentia sunt tuenda consiliorum et verborum arcana, quam pecuniarum:

CCXLVI.

Inter offensiones aulicas et beneficia hoc interest, quod simul et semel illas expedire et pro vna vice conueniat, ne nimium irritentur animi hominum ex earum iteratione.



page 75, image: s075

Beneficia vero sensim et saepius sunt conferenda, et in plures vices compartienda, quo homines magis ea percipere quaestu et delectatione cum amore erga conferentem possint. Sic bona noua ei, cuius interest, non simul sed gradatim sunt enarranda: vt Rege Francisco capto, prudenter Hispanus Carolo V. primo narrabat, Caesareos victoriam obtinuisse: accepto praemio adiiciebat, vniuersam vim hostis fractam: tandem Regem captum.

CCXLVII.

Aulico in mutatione Regnorum et recepto nouo Principe obest plurimum nimia tristitia et nimia laetitia. Expedit ergo vultu composito esse, et dum salua fide et decore possis, apposite lachrymas, gaudium quaestus, et obsequia miscere. -

- Vidimus exempla ante annos paucos.

CCXLVIII.

Aulicus statuat melius esse habere quam expectare feudum, et secundum Accursium: melius vnum tene, tene, quam centum cape, cape, potius igitur sumat pecuniam paratam honesta mente et repente, quam expectantiam, vt vulgo loquuntur, lente.

Melius et optabilius est, spectare quam expectare, vel expectantias vel expectatiuas emere imo conducibilius.

CCXLIX.

Aulicus semper sui Principis liberalitatem et vbique praedicare debet exemplo Gothonis Regis Norwegiae et Regis Daniae aulicorum, qui pignore deposito, certamen ineunt, vt tollat, qui re ipsa comprobaret, cuius Regis maior esset munificentia: Hodie tamen et nostris moribus aliud a Regibus donum expectandum sic probi dicerent ac auari.

CCL.

Tilensis vulpecula vicit competitorem, et Rex Daniae Norwegiae Regem. Regis enim Daniae liberalitatem praedicans, brachium armillis praeditum sublimius praeferebat, manum alteram: vt poterat, recondens:


page 76, image: s076

rogatus a Rege, quid sinistram absconderet? re spondit, illam verecundari, cum ornata sorore, illa maneret inornata: Rex libertate dicentis delectatus, Ergo inquit, ornetur et illa, aliasque adiecit armillas.

CCLI.

Simile exemplum de Equite Marchiaco Robero, soepius audiui, qui oblatam Electoris Augusti Saxoniae imaginem noluit appendere filo, dicens, igno miniosum esse, tam vili filo appendi Electorem. Huius sermonis admonitus Elector, ipsi catenam auream adferri iussit, dicens praestantiorem imaginem Electoris esse, quam vt eo modo gestetur.

CCLII.

Aulicus semper famae dare debet, quod ad munus acceptandum vocatus electusque accesserit, etiam inuitus: vel aulicis muneribus efficere poterit, vt qui proximus est Principi, et Principi et relinquis persuadeat, quod optat ille: Castilio vt plenius docet.

CCLIII.

Aulice, licet cum intimis tuis agas de Principe tuo vel ipsius administratione, semper dirige verba in sensum talem, qui non possit in peius detorqueri. Nam recte Guntherus lib. 4.

Principibus fili tacitus maledicere noli
Portat auis coeli maledicta latentia Regi:
Saepius auditis fueris quam voce sodalis.

CCLIV.

Multi aulici fastus et pompae gratia tantum, multis munera impertiuntur, quos secreto habent inuisos; muneribus itaque ne fidas.

CCLV.

Aulicus ne publice in aula vel conuiuiis disputet genealogiam Principum, imprimis nouorum: contrahet enim odia et pericula: nec decet seruum ex Cypriani consilio, de natalibus Domini disputare, ac inquirere.

CCLVI.

Aulici, qui reliquos dignitate superant nouo


page 77, image: s077

Principi prius successiue, qui sequuntur iuramentum praestare debent.

CCLVII.

Prudentis et cordati est Senatoris aulici, in ijs, quae ad Rempublicam pertinent, non vti consilio nisi suo, vel cum periculo offensionis.

CCLVIII.

Experientia cognitum est ob nimium studium prouehendi amicos ad dignitates et officia quosdam aulicos res proprias turbasse et euertisse, fugiant itaque tales promotiones, caeci qui non vident. Princeps potest: tum vicarii Principis Nehemias promouebat consanguineos.

CCLIX.

Aulicus impediat, ne in consilium grauissimorum negotiorum sanguine iuncti simul adhibeantur. Vnde olim Patriae suae administratio nemini admittebatur. In quo ius commune secutus est Philippus Pulcher et Carolus V. Qui negligunt, valde circumscribuntur.

CCLX.

Bonus vir aulicus semper exilium voluntarium libentius voluit suscipere, quam quicquam contra mortui Principis ordinationem ante voto comprobatam agere.

Si respicias vulgi et auari naturam, in tranquillo non eris: ad veritatem et virtutem, si te composueris: vbique portum et quietem habebis.

CCLXI.

Cum aemuli tui aut socordia senescunt aut per libidines pessumdantur, tunc aulice: optima tibi affertur occasio res tuas pro uehendi, et illis citra proximi incommodum resistendi.

CCLXII.

In aulis ad iniusta facinora exequenda semper obtentui sumuntur iustae causae, vt hoc colore, alii populi et tua facta comprobent, et an laesa sit Respubl. non solent argumentis probare, sed manifecta [perhaps: manifesta] statim damna extare Reipub. dicere.



page 78, image: s078

CCLXIII.

Ab vna ad alteram naturam absque requisitis mediis descendere inutile et periculosum est aulico.

CCLXIV.

Improbi aulici ad vanitatem compositi suggerunt Principibus, vt hostes, quos alia ratione tollere non possunt nuptiis propinquorum alliciant, et sic subdola affinitate euertant. Venenum aspidum sub labiis eorum nuptiis dolosis implicabat Saul Dauidem filiam Michol. ipsi in matrimonium collocans.

CCLXV.

Artificiosa species exprobrandi vitia alicui est in aulis, cum quasi eum excuses, loqueris quem corrigis.

CCLXVI.

Aulicus neminem lingua, nisi necessitas Reipub. exiget, laedere debet. Vt enim inhumanum proximum laedere est indignissimum: sic laedere clam turpissimum, laedere palam impudentissimum apud Reges et Principes iniquissimum et plane impium et periculosissimum. Qui tamen cito mouetur ista iniuria, facit se videre dignum ea: nisi sit enormis.

CCLXVII.

Quanto plus aulicus nititur in sermone, vt sensus penitius abdat, tanto magis in incertum et ambiguum implicatur.

CCLXVIII.

Quando prudens aulicus cognoscit, se in offensionem Principis inaduertenter incidisse, nil moretur eum quoquo modo lenire: recondunt enim alte offensas Principes, quas suo tempore multo grauis expromunt, quandoque iniuste.

CCLXIX.

Irae implacabilis aulicae est, vt verba omittat tempus et occasionem grauiter laedendi expectet vindictamque obsignet silentio. Sunt quoque aulis Hemorrhoidem Sycophantae qui iniustus dominorum cupiditatibus adulantur et quorum veneno accensi principes flammas odii concipiunt fiunt cruenti, et furenter crudeles.



page 79, image: s079

CCLXX.

Preces Principis affinium, vxoris, matris, sororis, filiae et earum personarum, quae in magno pretio sunt, plurimum efficaciae apud ipsum semper habent. Ideo prudens aulicus earum Patrocinium et gratiam honestis meritis quaerat. Sciebat Dauid Ionatham obstrictum iuramento.

CCLXXI.

Si negotiorum et causae consociare aliquem velis aulice, id nulla ratione melius assequi poteris, quam illi tecum commune periculum ostendendo.

CCLXXII.

Aulici sub obtentu consulendi Principem possunt frustrari illos, quibus cum agunto frequens via in bellicis negotiis etiam trita.

CCLXXIII.

Aulicus qui sibi odium et inuidiam haberi videt propter fauorem Principis, caueat aemulos: odia enim erunt acriora.

CCLXXIV.

Simultates inter aulicos exortae bene sunt obseruandae, ne, dum vni parti adhaeres offendas alteram, vt supra.

CCLXXV.

Non multa vno tempore sunt petenda, ne Princeps ea concedere grauetur aulico: quamobrem vel tales fugiunt, vel illis imponunt, ne petant.

CCLXXVI.

Cum lex sit Historiae, vt veritas ante oculos habeatur, gratia atque odiis posthabitis, melius est, Historicum et Politicum aulicum, si non fert ratio temporum, ab historia scribenda abstinere, quam eam turpiter mentiendo et adulando, quod plerosque factitasse Flauius Vopiscus scripsit, maculare. Reipublicae enim interest, ne quid omnino, nisi quod sit compertum et exploratum, in sucem exeat, et cadauer ac viuum animal vendatur. Reos omnes historicos facere possumus: at vero non nocentes.

CCLXXVII.

Aulicus parum fidei tribuat plerisque concionibus funebribus, quas passim diuulgant, tum


page 80, image: s080

nugis incertorum historicorum, quibus viuentibus turpiter imponunt et posteritatem foede decipiunt: raro enim fit, vt non plus affectioni et nummis, quam veritati tribuant: Et citius corniculas in Africa quam aliquid solidae veritatis in iis repereris. Puniantur aeque omnes publica Imperii Constitutione: Si aulicus vult bonas horas perdere, potius legat Orlando furioso, Don Qui Xote de la Mancha, Amadiscum, cuius libros tamen flammis tradendis autin Siciliam deportandos putabat Della Noue: et in illis contineri nugas, ineptias, corruptelas, pestes existimat Lipsius.

CCLXXVIII.

Fugiat quoque curiositatem in nouis conquirendis, quae Reipub. non conducunt, lucrorum legum memor.

CCLXXIX.

Aulicus itaque omnes historias de priuatis iudiciis scriptas, vel incertitudine mendosiores factas reiiciat, ac eligat eorum, qui vel ipsi praefuerunt rebus, vel cum iis qui gesserunt vel familiariter vel domestice vixerunt.

Quis enim reliquis non praeferret Thucididem, Polybium, Dionem, Tacitum, Salustium, Cominaeum, Guicciardinum, Monachis, hominibus de schola et de ambone nugas vendentibus. Aulici Consiliarii ipsi Assueri conscribebant Historias: et nostri exemplo Nehemiae facere debent, tum Cuspiniani, Cominaei, Thuani, Achilles plus ne fecit quam placuit stylo Homeri.

CCLXXX.

Ars haec est aliquorum, qui maxime aliquid cupiunt, vt speciem recusantium induant, quo enixius rogentur id suscipere. quod flagrantissime cupiunt aulico more, et frequenti, quod est [Gap desc: Greek word(s)] id est accissare et accismus ficta recusatio dicitur. Noui precibus et muneribus aliquot, legationem obtinentes, praetendisse coactos iter suscepisse.



page 81, image: s081

CCLXXXI.

Sunt quoque aulici, qui optant, imo manibus pedibusque laborant, vt iter cum principe ingredi queant, eo confecto, conqueruntur multas molestias, multa negotia oneri fuisse, vestes consumptas, equos perditos. Fugeillos, quibus hoc vnicum studium, verba dare, vt caute possint, pugnare dolose, insidiasque per tertium facere, ingerunt se non tantum ostentando, sed emendo. Nouimus: O sordidi amatores nugarum, o capaces scelerum mentes.

CCLXXXII.

Nunquam successor in officio aulico intermittat solita munia; Nam eo non obseruato, serui et subditi lasciuiunt, et Politicus contemnitur in aula.

CCLXXXIII.

Initia omnium Principatuum gratiarum sunt plena, et qui nondum confirmatus est in solio omnium animos demereri solet, nihil alicui negando, quod in aulis malitiose obseruant, rei familiari operam dantes: improbi aulici.

CCLXXXIV.

Imperiti sunt, qui improbant in politico aulico, et in milite eloquentiam. Omnes enim vere Politicos et milites memoria repetamus, inueniemus praecipuos fuisse eloquentissimos. Norunt enim ex Aristotele Eloquentiam esse vitae gubernatricem, coniunctam cum sapientia. Abiiciant ergo aulici falsam de ea re opinionem, et quanta sit vis Eloquentiae considerent: tum in aula nullam sapientiam in pretio esse, nisi quae pompam, imo quandoque impudentiam habet. O male. Illa enim versutiam pro prudentia colit. Multo melius est duobus imperfectis rusticitatem habere sanctam, quam eloquentiam peccatricem, S. Hieronymo teste.

CCLXXXV.

In aulis soepe quod preces non possunt in lite componenda, minae operantur in principum ministris [transcriber, in the print: mininistris] : sed minas verbo Dei propositas ne negligant suadeo.

CCLXXXVI.

Populi et multitudinis furor nemini,


page 82, image: s082

quamuis illustri et claro aulico parcit, et soepius in eos, qui authoritate pollent, accenditur. Cede itaque furori.

CCLXXXVII.

Ad magna facinora perpetranda nunquam non tenebrae noctis deliguntur ab aulicis et militibus, Prudenter itaque Homerus Odyss. 12. monebat: Nocti non fidendum. Noctem enim peccatis et fraudibus nubem obiiciunt: et tamen frustra. Psalm 139. v. 6.

CCLXXXVIII.

Aulici ad sedandos tumultus aptissimi sunt ipsi, qui bonis artibus grati in vulgus sunt, qui quidem semper rari, diligenter itaque ex aulicis eligendi. Facile quoque est vilem plebeculam et indoctam concionem linguae volubilitate decipere, quae quicquid non intelligit, admiratur.

CCLXXXVIIII.

Aulicus, qui vult compescere seditionem is quam celerrime, iuste tamen tollate medio capita eius, et quidem prompto ingenio ad asperiora.

CCXC.

Aulicus, qui populi studium et furorem possidere desiderat, is ante omnia ingenium ciuile et comitatem prae se ferre debet, non tamen affectatam. Absolon infeliciter obseruauit.

CCXCI.

Muliebres dissensiones soepe inter maritos se proximos accedunt et alienant, negligat itaque aulicus muliebres altercationes.

CCXCII.

Muliebres aulicae non semper probae sunt.

Hieronymo enim teste.

Malarum foemina, cum artes sunt, doli, fraudes, venefic a, mala medicamenta.

Liuia virum suum nonne interfecit? nonne et aliae? Fornicationum, loenociniorum historiis, facetiis, cantilenis, non sunt incitandae.



page 83, image: s083

CCXCIII.

Quamuis, Homero teste, pauci filij patribus similes sint: tamen non raro euenit, vt clarissimis parentibus geniti, magnos spiritus quasi hereditarie gerant, ac retineant aulici.

CCXCIV.

Aulici boni nouerunt et vsus contra Macchiauellum, ostendit, priuatas sub ditorum discordias, nisi continua Principis vigilantia extinguantur, ipsi et Reipublicae exitium parere.

CCXCV.

Haud dubie quando sunt res commotae, habetur potior is, qui audacia est magis promptus in aula. Crescit vegetum cor, simul atque difficultas. Audacia honesta, ex sententia Homeri, virum decet. Timor, pudor ac verecundia, aulico peregrino, et Mendico non conducit.

CCXCVI.

Cum tria sint vincula, quae homines a malefaciendo deterreant, Religio, Pudor et Poena: Vltimum quod legibus imponitur, firmius est coeteris duobus, imprimis in aula.

CCCXVII.

Circumspecte laboret aulicus, vt peritiam morum Principis, cui inseruit, adquirat: et Princeps talem obseruet, eique ne fidat omnia acta Principis probanti: Sed ipse arcana premat.

CCXCVIII.

In aula, cuius facta discordant verbis, ei nunquam fidas iuranti: quod enim loquitur, id semper sapiens debet agere, inquit Seneca:

Verum enim illud:

Quae non facias, dicere, id est, quod es necesse
Nec quae facias, dicere, fortis aut modeste est:
Verba erubescunt factis deficientibus.

CCXCIX.

Coercendi sunt aulici, etsi concionatores sint, qui viros et foeminas procacibus scriptis et verbis ignominiosis diffamant.



page 84, image: s084

CCC.

Viriliter agit ille, qui omnibus in foedum seruitium et deformem pestilentemque adulationem, meretricem aulicam, lapsis, virtute et constantia solus aduersatur, iniquo aulicorum iudicio et peruersae opimoni. Ethai peregrinus Dauidem in vita et morte sequi volebat. Nouem vbi sunt?

CCCI.

QVamuis obtrectatio et liuor in aulis pronis auribus accipiuntur et calumniis omnes congressus et conuiuia et colloquia scatent et foetent, tamen viriliter aulicus ille agat, neque moueatur. Gladiatores ars tuetur, ira denudat. mascule tamen retundat.

CCCII.

Quae cum aliqua perturbatione in aulis fiunt, ea nec constanter fieri possunt, nec iis qui adsunt probari prudentibus: non tamen ea de quibus leges non extant, omnia ad amussim sunt reuocanda. Legimus Ciceronem Catoni succensere solitum, quod cum corruptissimo seculo viueret, in sententiis dicendis adeo seuerus esset: ac si in Platonis Repub. versaretur. Errat in aula qui perfectionem quaerit. Et qui cum insanis non insanit is insanit.

CCCIII.

Quem tibi vis fidum aulicum, ei vt sis fidus stude: Nam falso queritur se deceptum, qui prius alium decepit.

CCCIV.

Aulici praui, qui aemulum amoueri volunt, eum sub specie honoris, bene a doctrina, judicio et virtute commendatum alio amandant, vbi res sunt perturbatae: ita aulici Saulis Dauidem praefectum militiae constitutum amandabant. Qui laudant simulatione aulica maiori odio prosequantur quam inimicissimos. Et tamen aliquid humanitus passos deplorant: Sic licet florentes priuignos cum per occultum subuertisset, misericordiam erga afflictos palam ostentabat Tacito teste.

CCCV.

In aula res magni momenti quas Principi exponere non possumus, eas per illos Principi monstrare debemus,


page 85, image: s085

quibus cum illo maior est conuersatio. Nullus enim est Abbas, quem non regat vnus ex Monachis etiam prudentissimum.

CCCVI.

Ut aula res est vetustissima, sic vetus malum aulae et Reipublicae inesse Tacitus recte dicebat adulationem perpetuum malum: (Q Curtio authore:) Principum quorum opes soepius assentatio quam hostes euertit: et abundant omnibus rebus in aula, excepta veritate: Est itaque propria et singularis SEDES aularum Adulatio, frustra Menapio contradicente. Quid Neronem castissime educatum crudelem fecit? adulatio.

Quid Caesarem contra Patriam rebellare fecit? adulatio. Quid Rehobuam Tyrannum fecit? adulatio. Philippi Imperium quid euertit? adulatio, quid Alexandrum Deum fieri, adulatio. Quid Xerxem? quid Dionysium? quid Crassum? perdidit Adulatio vel adollatio vel adaulatio.

Ariosto Cant. 35. stan. 20.

E come qua su i corri egli auoltori
E le mulachie egli altri varij augelli
S'affatican tutti per trar fuori
Del'acqua i nomi che veggion piu belli:
Cosi la giu, ruffiani, adulatori,
Buffon, Cinedi, accusatori, e quelli
Che viuono a le corti e che visono
Piu grati, assai ch'el virtuoso e'l buono.
E son chiamati Cortigian gentili:
Perche sanno imitar l'asino e'l Ciacco
De'lor Signor tratto, che n'habbia i fili
La giusta Parca, anzi Venere e Bacco
Questi di ch'ioti dico, inerti e vili
Nati solo ad empir di cibo il sacco
Portano in bocca qualche giorno il nome
Poi ne l'oblio lascian cader la Some.



page 86, image: s086

Melius est in [Gap desc: Greek word(s)] quam [Gap desc: Greek word(s)] incidere, quia Corui mortuos, adulatores viuos lacerant misere.

CCCVII.

In aula igitur vnus Clytus praeferendus Sexcentis Aristippis. Adulatoris enim lingua, quae Principem immodicis laudibus onerat, et vitiis virtutum imponit nomina, nocentior est, quam lingua conuiciatoris. Adulantis enim oratio, Seneca teste, efficit vt vera sint con uitia conuiciantis: et conuitio dignus est, qui adulationis veneno deterior factus est.

Proprium est laudare Principes in os ac faciem.

Adulatores eadem laudant et vituperant quae Domiminus admirantius illos et maximis conferunt quoad formam, ad potentiam, ad sapientiam, ad magnificentiam:

Plumas pilos floccos de vestilenis sublegunt. Gestus fingunt ad occursum illorum.

Mutant mores vt Polypius:

Mores, vestitum incessum, assumant.

Cum fortuna cedunt, et eam sequantur: Clamabant Assueri adulatores: iusta est Regis indignatio.

Vera adulatio est cum non vere sed ficte nos accommodamus ad alterius voluntatem ac beneplacitum, vt reportemus aliquid gratiae, pecuniae, honorum et in summa, commodi temporarii: Crassa et plumbea est adulatio et rustica: Ait ajo, negat nego, eam etiam simplices obseruant: Sed is est subtilis adulator, qui cum maxime aduletur, tamen eam prae se ferat speciem libertatis, vt possit videri et dici, non adulari, sed potius refragari, Nocentissimum esse genus Iniustitiae, si quis Iniustitiam suam ita tegat vt videri possit Iustus, etc.

CCCVIII.

Adulatio in aulis etsi multa procre et commoda, tamen semper est foedissima, in primis in senibus, et inimicissima existimationi, et tractu temporis infamiam afffert: vitent itaque bestiam istam ipsi viri boni, qui


page 87, image: s087

sunt in aulis. Aulicorum adulatorum oratio picta et elegans videtur vera esse, omnino tamen fallax est ad insidias et fraudes instructa.

Student ad nutum heri seruiendo blandissime fallant.

CCCIX.

Qui probi, qui potentes, qui magni cupiunt esse et haberi aulici, honestate non malitia alios debent superare: boni volunt esse, mali itaque non sint. Nemo malus nisi stultus.

CCCX.

Antiquissimum est praeceptum, aulicum neminem offendere debere, in aula enim lenta sunt beneficia et iniuriae praecipites: imo suspiciones laedendi vitet; abeunt enim in offensas, quas omnes si non poterit amolire, publice se excuset.

CCCXI.

Dignus tamen est excusatione, qui laedit errore inscitiae, in curia et negligentia.

CCCXII.

QVinque sunt quae turbant aulam et omnem Rempublicam:

Falsus iudex in Consistorio.
Fraudulentus mercator in foro.
Sacerdos auarus in templo.
Pulchrum scortum in prostibulo.
In aulis Principum adulatio.

CCCXIII.

Abusiones enim seculi perperam Cypriano asscriptae, locum quoque in aulis habent:

1 Sine bonis operibus sapiens et concionator:

2 Sine religione senex.

3 Adolescens sine obedientia.

4 Diues sine Eleemosyna.

5 Foemina sine pudicitia.

6 Dominus sine virtute.

7 Christianus contentiosus.



page 88, image: s088

8 Pauper superbus.

9 Rex iniquus.

10 Episcopus negligens.

11 Plebs sine disciplina.

12 Populus sini lege.

CCCXIV.

Aulicus qui sperat, se breui aliquam dignitatem adepturum, cauere ab superbiae ostentatione, imo humilius se gerere debet: sic enim et illius, a quo dignitatem expectat, gratiam conseruabit, et communem aularum pestem inuidiam effugiet.

CCCXV.

Qui considerat secum, quam omnis dignitas sit vana et: instabilis, is nihil timebit.

CCCXVI.

Aulicus quando quid a Principe consequi studet, id ita potest vt vnius ipsius Principis neque cuiusdam gratia id beneficium consecutum se fuisse appareat et illi soli acceptum id referat, vt supra. QVod enim bene dicitur repetere non nocet, teste Platone.

CCCXVII.

Qui in petendis pecuniis raro sibi ipsis sciunt imponere modum aulici, et quorum pectora vrit atrox cura, ab aula tanquam auari et puras manus non habentes, remoueantur: Nisi tanquam debitum exigant. Aurum votis omnium, Xene phonte teste, expetitur: Verum non habent sed habentur. Plus est frui posse recte quam posse parare.

CCCXVIII.

Aurum lapide, ast homines judicantur auro. Auro coquitur soluitur, impurus homo fit.

Et vt Prudentius in vita S Laurentij dicit: pudor per aurum soluitur: violatur auro integritas: pax occidit, fides perit: Leges et ipsae intercidunt: si quaeris aurum verius: Lux est et humanum genus.

CCCXIX.

In auaro enim simul concurrunt cordis duritia, inquietudo mentis, violentia, fallacia, periurium, fraus et proditio. Rei familiari operam dare honestum est,


page 89, image: s089

sed turpiter id faciunt plerique aulici, qui neque certos fines ponunt, et cum iniuria aliorum fortunas quaerunt, et amplificant suas et in ipsam patriam, principem et amicissimos iniurii sunt: Veri itaque aulici ne sint inter hiantes illas aues et relinquant acutum appetentis aestum improbis: dicant cum imperatore, Pietas nostra non exigit talia.

CCCXX.

Neque auaro diuturna vita est optanda iuxta illud:

Qui scribit tibi, viue diu, non fausta precatur
Nam miseram vitam semper auarus habet.

CCCXXI.

Aulicus Christianus patrim onium suum Deo credat, et creditum, vt Cyprianus loquitur, nec Respub. eripit, nec fiscus inuadit, nec calumnia forensis euertit: in tuto haereditas ponitur, quae Deo custode seruatur.

Optimam partem elegit quae non auferetur ab eo, nec domo eius: vincit cum perdere putatur: et perdit perfidia cum se vicisse gratulatur.

CCCXXII.

Licet Ludouicus XI. Rex Galliae metu coactus suo Medico opimum menstruum stipendium, videlicet decem auteorum millia dederit: tamen nunquam in animum inducat sibi aulicus, quod velit extorquere ali quid a Principe ac velut perfringere aerarium: siue det, siue neget petita, aequo animo vtrumque ferat.

Est enim prouerbium tritum in splendidissimis etiam epulis, existere semper aliquos, qui minus bene tractentur. Idem vsu venit in aula, dum alii quod volunt adipiscuntur, alii spe et expectatione decidunt.

CCCXXIII.

Dicet aulicus cum Euandro, atque quidem ad seipsum, vt ille ad AEneam conuersus.

Aude hospes, contemnere opes, et tequoque dignum

Finge Deo:

CCCXXIV.

Scipio miles, vt historia docet, toto


page 90, image: s090

tempore vitae nihil emit, nihil vendidit, nihil aedificauit, et moriens nomen magnum, opes exiguas reliquit. Abraham quoque in terra promissa, praeter sepulchrum nihil emit: Ignauae inertesque aues vt Phasides meliorem delicatiorem et varii generis carnem habent: Philomela exiguam nemini gratam, cum auidam famen ea repellere nequeas: habet enim praeter vocem et plumas nihil.

CCCXXV.

Si tu credis praemia inaequalia tum bonorum tum honorum in aula tribui, et pro meriti tui rarione honores exigis: ante omnia inquiras quis sis: et quantus, et tunc institue querelas: ne te turpitudo propria repellat. Honores in homine inepto corrum puntur vt cibus in malo stomacho.

CCCXXVI.

Manibus et pedibus, vt dicitur, laboret aulicus, ne videatur Principi ignauus et nullius ponderis: talem namque tanquam onerosum auersabitur. Sint itaque vtiles aulici non tineae et sorices Palatii: in recte tamen faciendo, non in malitiose congerenda mulcta et eius modis inquirendis.

CCCXXVII.

Conficiat aulicus Diarium et protocollum, in quo ardua negotia, consultationum vota, successum et exitum conscribat, quo etiam post multos annos feliciter vti poterit.

CCCXXVIII.

Aulicus qui aerario praeest, operam det, vt salua iustitia et honestate ampliet aerarium, sordida vitet, nec maculet sordidissimus Rempub. et principis maiestatem, et ne sit latronibus perniciosior.

CCCXXIX.

Haman praemittebat 60. tonnas auri aerario inferendas, sublata et extincta gente Iudaica. Quid ex India? Aulici Oeconomi, Principum Quaestores Camerae praefecti, plerumque Harpalum imitantur, qui cum fuisset custos thesaurorum Alexandri, cum magnis furtis in Graeciam fugit et Achonis hospitium petiuit: cum eo quaerunt in


page 91, image: s091

aulis aliquem Demosthenem cui dent poculum et viginti talenta hoc est duodecim millia Coronatorum vt euadant: Qui quidem Patronis quandoque damnatur, sed raro exilio mulctatur. Quamobrem Principibus nihil vtilius ex fidelibus amicis ac ministris: tales habebat Dauid in Asmeueth et Ionatha.

CCCXXX.

Fallaces et versati aulici quando rem aliquam disseminare cupiunt, per secreti socios eam primum occultis sermonibus crebescere curent, deinde vago rumo re apud imperitissimi cuiusque aures, et rursus apud turbidos et noua cupientes: mox ipsi authores prodeant, et extrem im imponant manum.

Quod ex Tacito sa pius et noiussime feliciter practicatum scimus.

CCCXXXI.

Prudentiae aulicae et Politices cognitio ad quiritur varia lectione, continua actione, insigni experientia, longa aetate, peregrinatione multorum populotum, aularum et Rerumpubl. contemplatione: sed hodie figulariam in ipso vase discunt, inquit Plato in Rhetoricis.

CCCXXXII.

Nemo se aulicum Politicum profiteri audebit, cui imperii, in quo versatur, leges sunt incognitae, incognitum ius priuatum in iure priuato. Priuatus potest ignorare ius publicum et arcana Imperii, sed non contra. Qualis enim suasor in publicis esse poterit, rerum priuatarum ignarus?

CCCXXXIII.

Non tamen talem intelligimus Politicum, qualem hodie fingunt inepti, et describit malitiose Stapletonus in oratione quadam quodlibetica: tales enim exterminandi sunt. Illi qui veri Christiani non sunt in quibus Ethnicorum reuixit spiritus, non in schola Christi, sed Machemeti edocti.

CCCXXXIV. [transcriber: in the print: CCCIV.]

Verum anno 1568. primum politici nomen


page 92, image: s092

in odium a Gallis tractum refert Thuanus, et grassante licentia postea concionatores supra, modum in illos debacchatos fuisse, scilicet optimates pacis, qua religio et publica securitas continetur, studiosos, co et inprimis virum egregium et moderatissimum hospitalium notantes.

CCCXXXV.

Non eo usque vera politica fim brias extendunt, vt putent Christianae religioni pacem Reipubl. libidines principum, rerum temporalium incremenia et conseruationem anteferendam vel Reipubl. statum antiquiorem quam fidei causam habendam, vel omnia media qualia cumque sint adhibenda, vt statum conserues: quae si admiseris et leuiter rimam aperueris, quis finis aut modus erit perfidiae, iniustitiae, impietatis, et omnia mala agmine in Remp. erumpent.

CCCXXXVI.

Politicis in id incumbendum vt tantum ea tradant, quae a priscis sapientibus Iudaeis, Graecis Romanis, Italis, Gallis, Hispanis acceperunt, quaeque in ipso vitae vsu semper recta esse deprehendeiunt prudentes, vt eo pacto salutem generis mortalium procurent, ac profundam quietem promoueant et religionem puram et simplicem defendant, quam sciunt non ad ostentationem scientiae, sed legem vitae docendam: Ridiculi politici, si non amici Christi discipuli et fratres manserint.

CCCXXXVII.

Aulici in hac morum corruptione et licentia omnium rerum putant satis esse, si ad negotia Regum, Principum et aliorum ad ferant ingenii dexteritatem, linguarum qualemcunque cognitionem ac callidita tem quaefortasse sufficerent, si nihil differentiae statuendum inter illos seruos qui Comaediis adhibentur agendis: Vnde tot asini in pelle Leonis.

CCCXXXVIII.

Prudens aulicus semper sit in occasionem paratus, sine ea enim virtus languescit et iacet. Celebratur


page 93, image: s093

inter septem sapientum apothegmata [Gap desc: Greek word(s)] Noueris teipsum, quo ad opes, ad corpus, ad animum.

CCCXXXIX.

Occasiones enim sunt rerum gerendarum materia et ex difficilimis reddunt facilima et impossibilibus possibilia, ex periculosis quieta, ex malis bona. Docebat hoc Esther.

CCCXL.

Quod si se aulico non obiiecerint, patienter expectet et aduertat ne anticipando se aulicus praecipitet: bene electa, ac prudenter, plerumque aliam generat ex: suppeditar.

CCCXLI.

Aulicus operam dabit vt omnes principes aliquo officio colat, dummodo non sint inimici illius cui necessario inseruit alioquin illis inuisus redditur: et si non omnibus potest obsequium praestare, saltem illos non contemnat, et talem euitet suspicionem: in tot enim humanis mutationibus potestis, qui hodie rerum potitur extingui, et alius, de quo non cogitaris, succedere.

CCCXLII.

Aulicus apprime obsequiosus esse debet, eo enim ipso gratiam hominum coliigit, et collectam retinet.

Recte enim Tacitus inquit: Quantoquisque promptior obsequio, tanto citius honoribus et opibus extolletur. Monstrabo itaque aulico amatorium sine medicamento, sine herba, sine vllius veneficae carmine, inquit Seneca: Si vis amari ama. Ad nutum heri seruiendo blandissime fallit.

CCCXLIII.

Alea cum exprudentum sententia, res turpis sit, et a sapientiffimis, quibusque semper damnata, quod Ouidius opinatur.

Sunt etiam scriptae, quibus alea luditur artes,
Hoc est ad vestros non leue crimen auos.

CCCXLIV.

Eam aulicus cum Principe cui inseruit vel alium lusum, non facile exerceat. Prouocatus tamen legatus chartis, lusu in genioso Schachorum vel latrunculatorum


page 94, image: s094

vel alio genere Principi ad quem missus est in hoc negotio vix refragari debet. Magnificentiae et opes ludis amittuntur, non nisi rarissime quaeruntur, Condimentum negotii publici est prudentia et grauitas non jocus.

CCCXLV.

Similis enim simili gaudet, lusoribus lusores, equitibus equites, ebriosis et potatoribus strenui potatores, animosis animosi, superbis superbi, auaris auari, doctis docti: grati et accepti. Similitudo morum, prouocat similes ad amorem Ouidio teste: oderunt hilarem tirstes tristemque jocosi.

CCCXLVI.

Quae regula est pertuta, idcirco feliciter practicanda. Nam omne animal diligit sibi simile, et omnis homo similem, et omnis caro ad similem sibi coniungitur: Superbus tam plerumque superbum ferre nequit: cupit esse solus: Sic nominum communitas sociat homines.

CCCXLVII.

Aulicus Politicus Reipub. salutem anteponere debet omnibus priuatis commodis affectibus iniuriis, adeo, vt priuata nihil aestimet.

CCCXLVIII.

Quilibet prudens aulicus discat, vt loquitur Annibal Scotus, crassum bibere, perferat acerba omnia quo vsque ad finem suum perueniat, patienter et recta via ad digniratem expetitam ascendat, iram et effectus corrigat, inprimis in actionibus, et multo rectius est, vt agat, quod agit, vbi animus deferbuerit, Galeno authore, nec furor ille brutus ipsum occupet, tum inveniet, quod cum ratione pugnet.

CCCXLIX.

Aulicus e coetu priscorum aulicorum deligere debet talem, qui quasi quodam in speculo omnifariam instituendae vitae normam imitandam concedat, iste perfectissime omnes actiones ad perfectum gradum citissime expeditissimeque conducit, quo vel nunquam vel serius,


page 95, image: s095

quam par sit, noui aulici ingenium perduxisset.

CCCL.

Sic Camillos et Fabricios, Scipiones Roma: Sic Philosophi Socratem, Platonem, Aristotelem, Poetae Homerum, Virgilium, Horatium: Historici Thucididem, Sa'ustium, Herodotum, Liuium: Sic Oratores Demosthenem, Ciceronem sibi proponebant et imitabantur: Sic milites Annibalem, Fabium, Scipionem, Alexandrum, Heinricum 4. Regem Galliae: Principem Mauritium Nassouiensem.

CCCLI.

Nam aulici. qui ascendere et crescere optamus, personas egregias nobis ad imitandum proponere debemus: quoniam altius ibunt qui ad summa nituntur quam qui praesumpta desperatione, quo velint euadendi protinus circa ima substiterint. Pueros scribere docentes illis perfectissima exemplaria et formularia praescribunt, quae si illi aeque bene reddere nequeunt, ad illa tamen exprimenda, quantum licet adspirant: Sic in saltando, equitando, digladiando: Nauigantibus ad aliquod sydus, cursus est dirigendus, et nauigantes cynosuram inspiciunt, tu inspicias praestantissimos viros et foeliciter nauigabis. Quid faciendum sit, a faciente discas.

CCCLII.

Etsi sumendi vltionem occasio optima sit in aulis de inimico, cum eius res sint dubiae? tamen vir bonus et magnanimus nunquam hoc committere debet. Foedum spectaculum est homo, qui quid per vindictam et iram indecore seque indignum gerit:

Magnanimo nihil nocetur,
Ne vlcisci damnum, imo satis sit potuisse
Ignoscere vindictae viro maxima forti est.

CCCLIII.

Cum a debiliore latere filumiumpatur, validiores in aulis nunquam sunt irritandi; non enim hodie vel heri hoc fieri incipit, inquit Thucyd: Sed semper accidit, vt infirmior potentiori subiaceat.



page 96, image: s096

CCCLIV.

Detestandi sunt malitiosi aulici et e medio tollendi, qui virum bonum, clarum, innocentem non conuictum, imo, ne quidem legitime accusarum interficiunt et euertunt, vel in carcerem coniiciunt, et postea sceleris et proditionis eundem incusant. Pyratae raro nauem vacuam sed onustam bonis aggrediuntur.

CCCXLV.

Aulicus Principi et amicis ne sit author vt facile litigent. Litium enim hodie nullus finis: Etiam in iustissima causa potius acceptet dimidiam partem, quam totam litigando ad centum annos: vel vt iuramenta calumniae et similia praestet.

Quis non putet haec omnia fortuita casum
Miscere? videns candida subiugata nigris
Tenebrasque diem, tum fieri diem tenebras.
Descende polo aut aethere flamma devoratrix.
Et purifica pectora iudicium nocentum.

Scaliger.

CCCLVI.

Aulicus prudens piusque Principi nunquam sit author vt veteres lites, causasque excitet sub praetextu, quod bello occupatus et aliis distentus negotiis vel a consiliariis antecessores admoniti non fuerint: inprimis si praescriptio interuenerit.

Sic illi, Messanam tenuimus amplius quadraginta annis. Et Iephites respondit Ammonitarum Regi: Dum habit auit Israel in omnibus illis ciuitatibus trecentos annos, quare non eripuistis eas tempore illo?

CCCLVII.

Aulicus ne subscribat Panormitano et aliis adulatoribus, priuilegium etiam oneroso ritulo quaesitum, reuocari posse: Si postea nocere incipiat concedenti: est enim priuilegium, quo accipientis conditio sit melior et dantis deterior.

Malitiosus tamen et auarus est aulicus, qui mendaciis compositis bonam causam Principis malam asserit vt Principem


page 97, image: s097

ad tranligendum adducat et moueat. Bonum est dum adhuc stat nauis in portu, praecauere tempestatem futuram et non eo tempore quo in medias irrueris procellas trepidare, sit itaque author Principi aulicus: vt commode, vt vtiliter, vt cum reputatione transigat: et potius transigat quam bellum gerat.

CCCLVIII.

Aulicus quocunque potest pacto impediat, ne extra necessitatis casum Princeps subditis onera et tributa, quae sunt nerui Reipub. imponat: et exigat ad eberitatem, superbiam corrigendam et vicia eradicanda. Sed aulici Pomposi [Gap desc: Greek word(s)] omissis plerumque occupati sunt in parergis, vti in exactionibus, in non necessariis aedificationibus, pompis, inuentionibus et ludis Equestribus, venati onibus conuiuiis sumtuosis et in excogitandis vestium nouis formas neglecta salute Reipub. ac Oeconomia necessaria gubernationis parte.

CCCLIX.

Aulicus operam det ne dicatur vel videatur consilia suppeditasse etiam belli iustissimi suscipiendi: Si vero Princeps et amici vnanimi consensu et consilio, vrgente necessitate susceperint viriliter ope, auxilio et consilio iuuet.

Caeterum curandum aulicis et vicinis populis, vt pax inter vicinos populos colatur, Thucid. suadente: et ne illorum libertas diminuatur.

CCCLX.

Aulici cura in eo sit posita, vt vicini Principis potentioris coniunctio et amicitia conseruetur, nec eius libertas diminuatur: melius intelligebat Abigail quam Nabal: vbi perpetua concordia, ibi crescit imperium, Liuio teste, et pax auget potentiam, Prophetae authore Nahum.

CCCLXI.

Aulicus historiam, hoc est exordium, incrementum Respub. in qua versatur et vicini ad amussim,


page 98, image: s098

tum fines, iura, mores, locum, naturam, potentiam et impotentiam probe teneat.

CCCLXII.

Aulici adeo improbi et scelestissimi repetiuntur eousque Principibus et aerario adulantes, vt etiam iustitiam, Sacerdotia et sacerdotum officia venalia exponant: quem murum integritatis aut vallum fidei habe bimus, si auri sacra fames in penetralia veneranda proserpat. Cesset imminere aulicis negotiis ac officiis sacris profanus ardor auaritiae. Tales aulici et Christum cum Apostolis, si haberent, venderent.

Vendat illos, antequam te ipsum vendant.
Quid faciant leges vbi sola pecunia regnat.
Aut vbi paupertas vincere nulla potest.

CCCLXIII.

Malitiosum dixit Stapletonum inter aulicos et Politicos improbos et probos non distinguentem: Improbos enim nemo probus probat.

CCCLXIV.

Tum illos, qui recessus a praemortuis Principibus legitime factos laedunt, euertunt, retractant, auro corrupti: qui Principum libidines, iniquas leges, rerum temporalium affluentiam, conseruationem, incrementa, publicae vtilitati, animae et toti Christianae religioni anteponunt.

Debuisset itaque morosus senex restrinxisse axiomata prolata. Quia quae ille improbis Politicis asscribit, eadem iure multis Iesuitis et maiora asscribere possumus, inter quos tamen bonos esse speramus.

CCCLXV.

Probi sunt et in schola Christi educati et praeceptis spiritus sancti imbuti, asserentes: neminem ad Religionem cogendum exiliis, proscriptionibus, subscriptionibus, ferro, igni, priuatione dignitatis, ac affirmantes, nullum Regem, nullum Principem, nullum priuatum, ob discrepantis religionis dogmata, quae non fidei, sed disciplinae, exercitii et factionis sunt veneno, gladio, proditorie


page 99, image: s099

vel vi, vel clam remouendum, impii sunt contradicentes. Nihil tamen frequentius est, quam asscribere alicui ad aulam vocato contentiosum dogma in ista aula non receptum.

Corpora de loco in locum transferre, animos non poteris inuitos: citius lapides aut ligna vocem emittere. Non est Rex aut Imperator, qui adigat nos facere ea quae non decreuimus, Ű immisericors superstitionis iugum.

CCCLXVI.

Discernatitaque prudens politicos, nec more vulgi definiat politicum. Vir bonus qui non est, quo pacto politicus erit?

CCCLXVII.

Politicus sapere recte, dicere vere, et facere probesciat. Vt enim non sunt milites, qui in conuiuiis egregie potantes exercitum ducunt, vbi castra locanda sint, disputant, quae loca praesidiis occupanda: quando et quo pacto cum hoste manus sint conserendae.

CCCLXVIII.

Sic neque Politici illi, qui Politicam artem dicendi vel scribendi et non faciendi existimant, vel tantum versutia et calliditate pro prudentia vtuntur.

CCLXIX.

Sed hodie pueri et puerorum Reges vo lunt dici politici, disputantes derebus Politicis, quas nunquam attigerunt ineptuli. Quemadmodam infantes legatos vocatos monet Poeta Iuuenalis:

- infans -
- legatus fiet amici: puerilitas est.

CCCLXX.

Aulici illi, qui Rempub. turbare, bonos eiicere, et summam rerum tenere cupiunt, socios sibi eos adiungunt, qui ante honorum auidi, crescere in Republ. non potuerunt.

CCCLXXI.

Cautus aulicus semper se grauem in credendo et sperando praestet, nec omnia pro veris, nec omnia pro falsis habeat, sed aliquid minus credat illarum rerum, quae promittuntur in aula.



page 100, image: s100

CCCLXXII.

In aula res male se habet, quando e licentia deterrima cuique excitandi impune probra, calumnias et mendacia, inuidiamque in mortuum magistratum et relictos viuos ministros conceditur cursus calumnia velocissimus:

CCCLXXIII.

In negotiis Principum aulicum opertet insistere in inceptis et destinatis. Parum enim est res magnas recte aggredi, nisi obstinate ad finem vsque eas prosequamur.

CCCLXXIV.

Nec temere incipio, nec cito desisto. Multa enim Liuio monente, sicut non aggredienda, ita semel aggressis, non dimittenda: quia magna famae momenta in vtramque partem fiunt. Breuissimi enim temporis inconstantia totius per saepe vitae fidem auferre, dicebat Libanius Sophista.

CCCLXXV.

Praeclare actum est cum aulico, si patitur propter exactam obseruationem constitutionum praemortui Principis, et propter fidei confessionem: Potest enim cum Dauide canere:

Vera fides facit, vt loquar et quia dogmata spargam
Hinc premor et plagas, probraque multa fero.

Ibant, inquit scriptura, gaudentes ‚ conspectu concilii, quod digni habiti essent, pro nomine Iesu pati. Magnanimi Christiani ne timeant syllogissimos a Romana Ecclesia oppositos ex igne, aqua, vellaqueo confectos, in quibus mors necessario ingreditur conclusionem.

CCCLXXVI.

Quid enim, inquit M. Tullius, laudabilius, quam memoria recte factorum et libertate contentum negligere humana: si secuta fuerit, quae debet fortuna, gaudebimus: Sinminus, Ego tamen gaudebo, quamuis qui fuerim, et qui esse potuerim esse non possim. Non tamen in tali loco manebis, vbi non es qui fueris, non est cur velis viuere, sed tamen vacare culpa magnum solatium: cum maxime habeam duas res: quibus me sustentem: optimarum


page 101, image: s101

rerum scientiam, et maximarum rerum gloriam: inquit Cicero.

CCCLXXVII.

Et contemtus inde ortus est contemnendus ad recta vadenti, vbi tamen honor non est, ibi contemtus est: vbi contemtus, ibi frequens iniuria, vbi iniuria ibi indignatio, vbi indignatio, ibi quies nulla: vbi quies non est, ibi mens a proposito deducitur, inquit S. Hieronymus.

CCCLXXVIII.

Patientia contumeliarum ingens est instrumentum ad victoriam in aula obtinendam: modo saluo honore ea vtamur, seruus sit, vt Dominus fiat.

CCCLXXIX.

Operam dabit Aulicus, ne, dum alios in obsequio vincere studet, in adulationem turpiter prolabatur:

Attamen

Obsiquium raro, crebrius ira nocet.

CCCLXXX.

Gradu dignitatis deiecti fortius agunt, modo res familiaris patitur, vt in otio priuato degant, quam vt minores honores prioribus assumant, vel Principis inferioris aulam adeant, nisi talis potentiorem prudentia et authoritate superet.

CCCLXXXI.

Prudens aulicus concordiam et amicitiam inter Principem, fratres, sorores, Principis generare potius studeat, quam dissensiones excitare: Dissentientium animosrursus coniungant, vt Ioab, Dauidis et Absolonis.

CCCLXXXII.

Aulicus verus inhonesta in Principis gratiam, etiam quocunque velo vestita ne expediat, ne maiorum laudem et propriam dehonestet.

Errarunt enim valde, qui spe lucri, honorum vindictae cupiditate subdolis et proditoriis artibus emergere, et crescere voluerunt, et tandem proditione peracta dignam mercedem perfidiae et proditionis tales accepisse infinitae


page 102, image: s102

historiae docent. Docent te hoc serui Saulis recusantes homicidium sacerdotum.

CCCLXXXIII.

Turpius agunt illi, qui iussiones indignas exactiones, mulctas annunciant collegis, subditis, Nobilibus vel aliis bonis viris iniustas: eo enim ipso ostendunt animum corruptum, vel auri ardore vel gratiae studio, vel adulationis malo: cum illi qui sunt a latere Principi, nihil expedire sed excusationem proponere debeant, quod pugnet cum honesto, licet vtile sit: Nouem vbisunt? Principes ipsi libenterijs vtuntur: Dauid norat Ioab, aptum ad omnia: quamobrem ipsius opera vtebatur ad interficiendum Vriam.

Aulici ministri ne alludant ad omnes Dominorum opiniones ac affectus: docet Ioab, sed Achillem imitentur qui apud Euripidem in Iphigenia inquit. Se ita obtemperaturum esse Atridis si honesta praecepturi sint.

Qui inuiti expediunt mandata, non omnia narrant sed multa omittunt. Verum enim illud Plauti, Pater, inuitus canem venationi quiducit, nihil agit. Ne cede terriculamentis, et perseuera in iustis et salutaribus consiliis et exitum Deo commenda ac assidua voce clama.

Non ego dura pati discrimina mille recuso
Dum tua constanti tueor mandata labore.
Sed ne deficiam, ne saeuo vincar ab hoste
Tu mihi praesto veni, tu sufficerobora praesso.
-- Da nescia frangi
Pectora da vires animis tua damna professis.

CCCLXXXIV.

Qui enim in hisce minutis acinustis auaro, iniusto, porrigit aures et manum, is fingit etiam mendacia in gratiam Principis, et tandem absque dubio tentatus gratia et auro proditoris officium suscipiet.

CCCLXXXV.

Quem itaque in omnibus mandatis


page 103, image: s103

expediendis sine contradictione promptum animaduertunt, obseruabunt, si prudentes principes, etiam illos qui intimi sub praetextu scientiae Domini multa peragenti nisciis Dominis: quod eo fit facilius si aditus tantum vni vel alteri quantumuis praecii conceditur.

CCCLXXXVI.

Aulicorum Heroicorum animi nulla re magis offenduntur, quam si videant Principem conuersa tota beneuolentia in vnum illi se totum dederit, et quasi mancipauerit, caeteros negligere aut contemnere, si tales socios duos vel assumserit, absque labore quicquid voluerit, obtinebit.

CCCLXXXVII.

Aulicorum improborum ars est, aluid praetendendo potentiam sibi comparare, et res suas augere, omnes studtose sibi conciliare, senatorum maximam partem ambitu sibi adquirere: gyneceum corrumpere ad perscrutanda arcana: in quibus et similibus, quae proferri non debent, praeceptore vtuntur Sejano. Remoueantur in tempore tales.

CCCLXXXVIII.

Aulicus etiam prudentissimus in gratia constitutus, cui affluit omnium rerum copia, potentia, splendor, maiorum nobilitas, cogitet se seruum abiectissimum, cum non habeat vnum sed multo et importunos dominos, et quamuis sibi millius mali conscius sit, tamen omnes timeat, tam pares quam subditos, et tam amicos, quam inimicos, etiam extraneos.

CCCLXXXIX. [transcriber: in the print: CCCLXXXIV.]

Aulicum improbum describit Tacitus: Corpus aulico sit laborum tolerans, animus audax sui obtegens, in alios criminator, iuxta adulatio et superbia, palam compositus pudor, intus summa adipiscendi libido, eiusque causa, modo largitio et luxus soepius industria ac vigilantia haud minus noxiae, quoties parando regno finguntur.

CCCXC Bene obseruentur in aulis aulici medici: plerumque enim male conscii inconscientiam sumunt Medicum


page 104, image: s104

vt Seianus Eudemium amicum ac Medicum Liuiae, specie artis frequentem secretis. Selimus assumens Medicum Bajazetis Patris, Bajazetes contrito adamante interficitur.

CCCXCI.

Primas aulice dominandi spes, vbi sis ingressus adsunt tibi studia et ministri.

CCCXCII.

Vulgo fama iactata cum magna impudentia et insania superid, quod nullo certo authore fit matur de viris Principibus, prompte ab aulico sunt refutanda: vt multi debuissent falsum, vanum et incredibilem rumorem de optimo quodam principe sparsum.

CCCXCIII.

Aulicus tegat spem et fauoris exordium, quo Princeps eum amplectitur, alioquin perniciem vel ad minus remoram accelerabit.

CCCXCIV.

Aulicus quem recentia et vetera odia premunt, impossibile est, quod tandem non euertatur, Ioab probat, Qui itaque sapit, videat, vt conflata extinguat.

CCCXCV.

Aulicus qui aliquem insimulauit criminis, quod respicit personam Principis vel Reipub, debet cogi ad accusationem peragendam, nec transactio concedi.

CCCXCVI.

Aulicus conuictus, quod pecuniam ob rem iudicandam vel expediendam acceperit incorrigibilis remoueatur, ne in aulis principum praepotentes sint venales, et ne dum prospere fruuntur gratia principis male abutantur: Si tamen ipse Princeps puras habuerit manus:

Regis ad exemplum totus componitur orbis.

Si enim inquit Plautus in Persa: fides et iustitia et reliquae virtutes exulant: non centuplex murus rebus seruandis, sufficit: Exulent peculatus, perfidia, auaritia, inuidia, ambitio, obtrectatio, periurium, indiligentia, iniuria scelus.

CCCXCVIII.

Aulicus perfecte perdiscat naturam


page 105, image: s105

et ingenium Principis, et quibus modis temperanter se habeat.

CCCVIII.

Improbi vero sunt qui laborare videntaliqua cupiditate Regem intendunt neruos suos ad id, vt illo potiatur quo sibi gratiam coemat, bona corradat, nulla habita ratione honestatis.

CCCXCIX.

Quapropter diligenter obseruet, scrutetur et inuestiget, quomodo tempus distribuat et impendat, quas horas otio, voluptatibus et quibus quas negotiis publicis, militaribus, secietis, iustitiae tribuat, quas chartis et aleis, venationi: quando solus esse cupiat et interpellari nolit, quibus bene velit et faueat.

CCCC.

Licut quisque in Republica tantum postulet, quantum habet virium: non ratio, non modus, non lex, non mos, non officium valeat, non iudicium, non existimatio ciuium, non posteritatis verecundia: tamen aulicus eorum socordiam irridere debet, qui praesenti potentiae credunt extingui posse sequentis aeui memoriam.

CCCCI.

Temporis iniuria quandoque contingit, vt sit clamandum aulico cum aliis:

O demens qui te terris Astraea requirit
Aurea: tolle miser vultus ad sidera coeli,
Astraeam coeli positam inter sidera cernes:
Non terris quaerenda latet -
Ius et iura negant homines et numina fallunt:

CCCCII.

Indicium nihil est nisi publica merces:
Atque Eques in causa qui sedet emta probat:

Sed tu: hanc Nemesin tentare caue, namque aspera quam sit: Exemplis loquitur, vel sua cuique Domus.



page 106, image: s106

CCCCIII.

Verum cum omnia vertantur multi post multos annos sentient iustitiae fructum et in iustitiae poenas. Patere itaque et vinces. Nam qui in aduersa fortuna tempus trahere potest ex varitate nunciorum et rerum, cunctari, aut properare, is proculdubio se meliori tempori referuabit.

CCCCIV.

Aulici caueant ne secundum receptam opinionem hominum cum Atheniensibus dc Articulis fidei statuant, quandoque falsum zelum et absque scientia praetendentes:

Saepe scelus coelum zeli velamine texit:
Cui zelus coelum est, non facit ille scelus.

CCCCV.

Aulicus cumTheologo non nisi doctissi mo disputet. Indocti enim in Cathedra de scriptorum iudicant ingeniis, magnaque contentione, vt cuique libitum est, suis quemque scriptis condemnant, velut capillitio vellicantes, ipsi interim tuti et delicati martyres, tam leues et abrasi vndique vt ne pilum habeant boni viri, quo possint prehendi, nemicam pietatis, constantiae, doctrinae.

CCCCVI.

Vulgo aulicus raro vel nunquam adhaereat: Est enim monstrum terrae:

Sunt sua monstra salo, sunt sua monstra solo.

Et plerumque cum consiliis perierunt vulgi et populi partes defendentes, exemplo Absolonis ac Grachorum et Sp. Melij.

Proh vulgus pelagus, indeclinabile virus.

- Recte et sapienter Scaliger:

Qui pendet ab errore et opinione vulgi
Pendet magis, atque arbore, qui pendet ab alta:
Nam quod semel euenit et abiit, id nocet nil.
Ad quod dubiis articulis stat, instat, vrget,
Vanescit, adest: esse malum id puto solum.



page 107, image: s107

Vulgus modum nescit increpat stultitiam suam quod Absolonem constituisset Regem.

I. Maior.

Sit asinus quicunque asini clamore teneris.
Iudicio vulgi ne capiare caue:

In adiaphoris vulgo tamen se accomm odare, et cum eo quandoque desipere debet.

CCCCVII.

Quod Plautus denotat per Epistolam, scilicet aut per nuncium, quasi regem adiri eum aiunt: id maxime prudenti aulico obseruandum. Debet enim Epistola etiam praesentem adire, id est, ex dignitate Principis et vtilitate aulici.

CCCCVIII.

Aulicus nihil remittat studij, vt in cursu vitae aulicae auertat Principis de se suspiciones, tumores vulgi et inuidiam.

CCCCIX.

Aulici ne gratiam collectam effundant solent Principem suum ad vitam procul ciuitate amoenis locis degandam impellere, vel in peregrinas regiones ablegare, vt in manibus habeant aditus, et arbitri sint literarum siue libellorum supplicum et vitentadempta salutantium turba inuidiam. Venatio aulica absque canibus.

CCCCX.

Authoritas aulici valde argetur, si illa, quorum alioquin nulla extant documenta, nouit probare ex annalium memoria, historia vatum que carminibus.

CCCCXI.

Aulicus initium bonae voluntatis et gratiae amittit, si inoportuna hora principem adeatvt supra dictum.

CCCCXII.

Aulico non circumspecto soepe solet esse causa euersionis, si delegerit cultum principi odiosum.

CCCCXIII.

Aulicus circumspecte agat, ne accusetur populi vel subditorum fauorem ambiise praeter


page 108, image: s108

communem modum. Commodus Caesar capite plecti iussit Cleandrum praesectum militum et sui cubiculi, quod copiam frumenti coegisset, fauorem populi aucupans tempore famis.

CCCCXIV.

Aulicus omittat omnia illa, in moribus, in vita, in vestitu, in actionibus omnibus, quo Princeps offenditur. Cornelius Gallus AEgipti Prouinciae praefectus ignominia notacus est, quod se insolentius gessisset, quam par erat, statuas quoque sibi locari passus esset, et Pyramides in altum tolli. Videmus tamen hoc hodie tam stricte non obseruari.

CCCCXV.

Aulicus militum siue equitum manu ad comitatum ne vtatur. Legimus enim Lucilium Capitonem Procuratorem sub Tiberio accusatum a Prouincialibus, quod hac in re vim Praetoris vsurpasset. Ambitiosi itaque hodie Capitanei peregrinantes ad nuptias, ad pompam milites secum ducentes Principes, quasi proprios ministros: stulte agunt.

CCCCXVI.

Nulla est maior occasio acquirendae gratiae Principis, quam si aulicus osten derit re ipsa, propria vita sibi principem fuisse chariorem, et vt viuat princeps, ipse maluerit mori.

CCCCXVII.

Improbi aulici, qui aliquem euertere student scelesta via et callidissima vtisolent: subdunt aliquem, qui miserum accuset, atque illi interim partes iudicis assumunt, quasi mer‚ae quitate et iure, non affectibus impulsi iudicaturi sint, a tali rudice libera nos Domine.

CCCCXVIII.

Mature et sensim eundo aulicus promotiones speret, nec nimium properet.

CCCCXIX.

Aulicus etiamsi habuerit causam de Principe conquerendi, caueat tamen a vocibus contumacibus et inconsultis, nec vulnera domestica absque discrimine denudet.



page 109, image: s109

Nimis detegendo cladem, inquit Liuius, augemus contemtum.

Nam

Reuerenter habe, quos superi dant superiores.
In se spuit is, qui spuit aduersus olympum.

Scaliger:

CCCCXX.

Si is, cui Princeps subiratus est, aulico in gratia constituto se familia riter applicet, cum semel quidem admittat et audiat, principem tamen excuset, et vt omnia patienter ferat, admoneat: Caueat tamen in re dubia operam promittat vel consilium det. Iniuste tamen manifesto patientem defendat ac liberet.

CCCCXXI.

Callidi et scelesti aulici etiam in illos quos colunt extrinsecus, semina futuri exitii meditantur, et quando ad finem ope amicorum peruenerunt, quem sibi pro posuerunt, proiiciunt. Saul seruos submisit monentem Dauidem esse in summa gratia: et struuntur in aulis insidiae vt plurimum per amicos: quos tu putes ex animo loqui: Volunt enim Principes scrutari omnium corda, in eoque vtuntur linguis ac auribus aliorum: imprimis improbi.

CCCCXXII.

Auaritia et superbia plerumque validorum aulicorum vitia, quibus aulici non tantum propriam mentem, verum etiam plerumque principum animos, sub specie authoritatis, et Parsimoniae corrumpunt: Nam qui gradu dignitatis magnificentiam et grauitatem defendere negueunt: superbia tuentur: quique ex copia redituum the saurum corradere non possunt, ex Parsimonia et variis compendiis mulctarum colligunt.

CCCCXXIII.

Aulici non debent secreta aliorum rimari, ne dicantur curiosi et audaces, vt supra: Sycophantarum enim natio, anthore Plutarcho, est de tribu et familia curiosorum.



page 110, image: s110

Nam et curiosi aliorum infoelicitatem in lucem proferunt, et calumniam frangentem cor sapientis nutrit.

Qui res alienas curant opere maximo:
Qui omnia se simulant scire, nec quicquam sciunt.
Id quod Reginae Rex in aurem dixerit:
Sciunt quo Iuno fabulata est cum Ioue:
Quaeneque futuraneque sunt facta tamen sciunt.

CCCCXXIV.

Legatus, quae Princeps abstrusus vult esse arcana, improbe tentat inquirere, et poenas testantibus Historicis pro responso aufert practicis itaque parcat et expiscationibus. Temeritas hÓc cum curiositate con currit.

CCCCXXV.

Euecto a Principe ad opes immensas et honores insignes obsequium et honorem tribuere debemus, neque illum contemnere tanquam nouum hominem indignum et indoctum, ne in curramus in odium Principis. Si indignum talem fuisse exitus probauit, dicamus cum illo apud Tacitum: Tuorum consiliorum socium tua officia in Repub. capescentem colebamus.

Bonus tamen vir et consiliarius author sit Principi absque metu, vt bonos et exercitatos muneribus praeponat.

CCCCXXVI.

Antiochus ille, qui bis exercitum duxit aduersus Persas, in venatu feram sequens, in casa pauperum didicit: Pontifex ex sermone Sarisbarienfis, Franciscus Galeatius excolloquio variorum sub sordido mercatoris habitu, veritatem: Reges et Principes raro verum audire. Nam studio est prauis aulicis, ne quid audiant nisi blandum auribus, vt supra. Cum tamen miser sit Princeps apud quem vera reticentur.

Segnis tamen est apud multos veritatis indagatio, ad ea sepotius, quae in promptu sunt conuertentes, Thucidide icribente.

CCCCXXVII.

Sinceri homines etsi simulare nesciunt,


page 111, image: s111

tamen in aula degentes falsa, fictaque dogmata simulationum et multa, mala, alioquin inermes et innoxij in sinu aulicorum discunt etiam inuiti, cum Praeceptore Tiberio ipsi Principes dissimulationem diligant, ijsque soepissime vtendum. Vsus simulationibus etiam Dauid Rex et Propheta non citra peccatum et Ludouicus XI. Rex Galliae, filium Carolum fcirelatine vetuit, praeter illud:

Qui nescit dissimulare, nescit imperare.

- Sed tu cum Philosopho: -

CCCCXXVIII.

Nec dissimula, nec simula: hoc malis relinque aiunt: Simulanti simulato. Ast ego contra: Nunquam simula: nec mala te malum esse co gant.

CCCCXXIX.

Verum in omnibus aulis omnibus aetatibus accidisse testantur prudentes, vt aulae voluerint attemperari religiones ad suas vtilitates et inuenta leuia ingenia, seruientia principum cupiditatibus.

Nunc gerit hanc aliam, speciem induit anno
Religio ad procerum sensa parata loqui.

Ierobeam docuit subditos fidem Principis sequi: Scimus religionem non diu manere in eodem statu: sed cum imperio et imperatoribus mutari: docet te Manasses, Ezechias, Constantinus, Iulianus: docent te hodierna Principum in Germania exempla.

CCCCXXX.

In multis tamen casibus non concernentibus religionem et salutem aeternam, commodum Principis et Reipub. vitam et interitum proximi innocentis et veritatem ipsam simulare aulico expedit, et sicin publicis: in ijs enim saepe Reges eos per quos fallere alium cogitant, fallunt, Sene ca authore in Thieste. Saul simulabat se non audire contemnentes nec munera adferentes: absque peccato.



page 112, image: s112

CCCCXXXI.

In sermone tamen simultionem concessam aurumant, si extra necessitatem instituatur ne fareatur, nec neger, quod verum est, ne dicat quod non oportet proferre, respondeat, vt aeque incertus recedat, acantea fuit, qui interrogat vel modum excedentem occulte perstringat, vt quorsum profectus sit Princeps, an abire velit vel non: haec tanquam arcana ridendo simu lato vultu tegat, et cum reliquis Prudentiam admiretur.

CCCCXXXII.

Is aulicus, quem natura et genus fecit aulicum, has cautiones obseruabit, non quem fatum fecit.

CCCCXXXIII.

In factis tutius vtitur aulicus simulandi et dissimulandi arte, nimirum in dolore fingendo, vel laetitia fingenda, in spe et metu, in scientia et ignorantia: ita tamen, ne in veritatem et proximum peccemus. AEneas spem vultu simulat, altum tamen corde dolorem premit. Hannibalem ferunt cognita fratris caede, composuisse vultum, risisseque conditionem humanam: quo Ducum ac militum animos confirmaret.

CCCCXXXIV.

Qui latius hoc Antidotum in humanis negotiis extendunt, et absque differentia adhibent et exhibent, venenum animae porrigunt et mortem proximo inferunt. Quid prodesse poterit antidotum, cui superfunditur venenum? Tiberium non dissimulatio deserebat, etiam viribus deficientibus corporis, stat simulatio et dissimulatio, crimen vtrumque et tamendiu durat. Abner et Ioab miri aulici, qui aliter sentiebant aliter Ioquebantur: Abner praetextu authoritatis diuinae populum ad declinationem hortatur: Ioab aemulationi suae aduersus Abneruntransfugam praetexit periculum Regis et metuum proditionis tum iustum dolorem quem ex fratris Ahahelis interitu acceperat.



page 113, image: s113

CCCCXXXV.

Aulici viri praestantes, qui animi candorem in hoc putri cadauere prae se tulerunt, cum de se ipsis fructum et propaginem reliquerint in terris et aliquantulum in sepulchro conquieuerint, tandem candidissimi, purgatis sordibus, reuolabunt in sublime.

Qui autem versipelles fuerunt dum viuerent etiam rediuiui versipellem statum retinebunt, authore Bodino.

CCCCXXXVI.

Aulicus itaque versutiam fugiat, versutus fraudib. delectatur, et versutia vergit in dolum, frau dem, calumniam: Versutorum verba sunt dubia, promissa non fi delia, solatia malitiosa, consilia callida, captiosa oratio, fictae admonitiones.

CCCCXXXVII.

Quo quis versutior aulicus, eo sit ribi invisior, suspectior: deprehendes enim plerumque proditorem.

CCCCXXXVIII.

Si aulicus magnitudinem quaestuum et auri famem spectauerit, nunquam fidem integram et puras manus habebit, sinceramque mentem.

CCCCXXXIX.

Aulicus qui salua et pura conscientia et saluo existimationis honore secundum temporum conditiones varios mores potest induere, et illis cum iudicio vti, prosperum habebit successum.

CCCCXL.

Aulicus cum exteris negotia vix terminabit feliciter, nisi mores patrios eo in loco assumserit, quam diu ibi viuat.

CCCCXLI.

Aulici ex se nati, hoc est qui propria in dustria ad dignitates ex scholis puerorum vel simili officina peruenerunt, sunt aduersus superiores tristi adulatione, arrogantes minoribus et inter pares difficiles deprehen duntur et pertinaces.

CCCCXLII.

Aulicus prudens vbi animum Principis erga se mutatum et crescere inuidos agnoscit, disoedendi ex aula, quae non est Fran cisci et Aphonsi, honestam dimissionem


page 114, image: s114

mature perere potest, honoribusque cedere quam expectare, donec eijciatur.

Turpius eijcitur quam non admittitur hospes.

CCCCXLIII.

Hospinianus Cancellarius Galliae, a consiliis turbulentis alienus perfrigido vultu nec aperto a Carolo IX. Rege sanguinolento exceptus: quo erat generoso animo et repulsae impatiens de discessu cogitat et aulam relinquit: Moruillerio successore, Reginae non contradicente, recepto.

CCCCXLIV.

Polybius sapienter dicit in aula principum non tantumvitu perando, sed etiam laudando soepe fieri bonis calumniam et eius tantum virus est, vt afflatu suo statim inficiat et exanimet multos: Cum sit Luciano definiente, accusatio eius, qui in iudicio non comparet, quique de illa non cognouerit, vt ab accusatore solo allata fuit: ita accepta et credita omni facultate respondendi adempta reo.

CCCCXLV.

Nihil in aula Principum periculosius est magnatibus et proceribus, quam calumniatores bonorum: Cum vero calumniae assistant, teste Luciano, ignorantia, suspicio, liuor, insidiae, fraus, principes sapiant et sint circumspecti, ne viri boni, et optime de Repub. meriti ab illa vafra bellua lanientur.

Ne prius audieris ambos, ne cernito litem

CCCCXLVI.

Ambitiosus aulicus, proculdubio est censendus, qui praetextu Regiae dignitatis amplificandae omnia pro animi libidine administrat veteres officiarios etiam probatos absque ratione mutat, alios in eorum locum substituit.

CCCCXLVII.

Verum proh dolor, aulae plerumque confertae sunt viris, qui propriam non subditorum salutem quaerunt, quiquum sunt semel aspersi aulica fuligine, nullo pudore aut verecundia continentur: sed omnes


page 115, image: s115

voces in dominorum nutum emittunt, neque autius aut fidem aspiciunt.

Interrogati quo pacto id probent, quia Dominus vult cui non contradicendum, respondent. Qui annunciant tantum, sed non probant, excusatione dignisunt.

CCCCXLVIII.

Aulici, in quorum potestate est Princeps, et ex quorum voluntate gerit omnia, quam diu boni sunt. neque immoderata affectant, bonis consiliis et salutaribus Reipub. innotescere possunt sitimidi et auari sunt, actum est de Repub.

CCCCXLIX.

Aulici matrimonia oblata a Principe non prudenter recusent, imo semper Principis consensu contrahant: tamen magis honestatem quam gratiam attendentes.

CCCCL.

Aulicus vacuus aemulatione reliquis in consiliis et actionibus praeferendus est plusque ipsius sentiae tribuendum, quam reliquorum, quorum affectus saepius a recta ratione deflectit, sic Chusai frangebar consilia Achitophel.

CCCCLI.

Aulicus fugiat dignitates, ad quas sine scelere perueniri non potest, non enim sunt felices et diuturnae: inprimis emtae et venditae:

Omnia Castor emis, sic fiet vt omnia vendas:

inquit Martialis

Emerat ille prius, vendere iurepotest:

scribit Sanezarius

CCCCLII.

Aulicus Consiliarius propter euacuationem calicum magnus, potens et diues factus diu consistere non potest, infamat enim Principem et se ipsum: et incidunt Princeps et minister in contemptum vt accidit Tiberio ignominiosissimum praeferenti candidatum quaesturae, nobilissimis ob epotam in conuiuio propinante se vini amphoram.



page 116, image: s116

Qua authoritate Flaccus et Piso tenuerunt Syriam et praefecturam potando adquisitam?

CCCCLIII.

Vitellius, quo gratiam Agrippinae pararet, consiliis eius se implicauit. Quod obseruent aulici studiose et fugiant.

CCCCLIV.

Eadem Agrippina in Barrhum cohortis praetoriae praefectum et Senecam implacabile odium conie cit plus filio ac matri subscribentes, ferociae, Agrippinae obsistentes ille militaribus curis, hic prudentiae et virtutis praeceptis.

CCCCLV.

Contra Baias Agrippinae: filius enim Nero matri struens insidias nihil potuit effi cere, Bajaa uocante matrem ad solemnia quinquatrium simul celebranda.

CCCCLVI.

Improbi aulici quacunque arte et pacto possunt, student ne Principis defuncti liberi, quem laeserunt et contumeliis affecerunt, Ducatum absque difficultate adipiscantur, cum vltio ex filiis sit timenda. Remoueantur tales ex aulis principum.

CCCCLVII.

LVII. Quod politicus aulicus aggreditur siue pacis siue belli tempore, cultu vultuque quam maxime ad rem expediendam accommodato aggrediatur.

CCCCLVIII.

Didius senectute grauis et multa copia honorum per ministros agere et arcere hostem satis ha ebat. Quod notandum, ne egregii duces Aulici politici, Iurisconsulti, existimationem multorum annorum cursu acquisitam, amittant momento vnico. Ne quid post immortale factum mortale fiat. Sequatur sagittarii istius cuius mentionem Historici faciunt obstinationem ac ambitionem: is enim ab Alexandro monitus vt speciem ederet sagitttandi, obeam artem celeberrimus maluit pati quam insenio et infirmis manibus nomen et famam, manu et arte aberrante dedecorare minuere et deformare.



page 117, image: s117

CCCCLIX.

Incertae sunt res potentum: igitur aulicus propriae virtuti non aliis fidat, ne vnus dies spargat ac dissipet, quicquid longa serres, multis laboribus mulia Dei indulgentia struxit, inquit Seneca.

CCCCLX.

Erat Cappadociae procurator Iulius Pelignus ignauia animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed Claudio per quam familiaris, cum priuatus olim conuersatione scurrarum iners otium oblectaret: Noli itaque mirari ineptissimos quandoque in aula fieri magnos.

CCCCLXI.

Tales si gratia et potentia princi pum fruuntur cuncta malefacta sibi impune licere existimant.

CCCCLXII.

Agrippinae statilium Taurum opibus illustrem peruertebat. Quid passus P. Antius? quid Pallas? Caute igitut locupletes aulici vel subditi cum principibus versentur, ne cogantur dicere: villa mea me per didit, Xenophonte teste de Regno. Quicquid quis accipit a Rege, nihil putet suum et proprium, priusquam exillius potestate cuaserit, inprimis si fuerit villa Valeriani priuata, cuius mentionem facit Vopiscus, is habuit seruos quingentos, duo millia vaccarum, mille Equos ouium decem millia, caprarum quindecim millia. Cauendum in aula: monente Abrahamo, ne dicat Princeps: Te ditaui impotentis animi acinfirmi est: Ministris semeliuste data auferre: vel exprobrare et obiicere.

CCCCLXIII.

Aulicus ne abutetur clementia Principum aut blande arridentis fortunae obse quiis: Fortuna vitrea est, dum splendet frangitur.

CCCCLXIV.

Dominationis cupidiaulici cuncta regno, decus pudorem, veritatem corpus et animam viliora habent: Tales non patiatur aula. Inprimis superbos quorum aula plerumque plena est.



page 118, image: s118

Maxima quaeque domus seruis est plena superbis.

CCCCLXV.

Xenophontis Medici exemplo et scelere tum Imperatoris Bajazetis Medici edocti colligimus magna facinora ope Medicorum in aulis peragi: Itaque non nisi pij vocentur vt supra. Semper apud Principes vicinos morti aut valetudinarios, nimis multum ex sententia Thuani possunt.

CCCCLXVI.

Aulicus ne agat id inscio Principe, ex quo inuidia in Principem queat redundare.

CCCCLXVII.

Aulicus ne eum laedat, cuius fratres et propinqui vltores sunt metuendi, scribatin marmore non in puluere laedens.

CCCCLXVIII.

Imo fallere neminem debet. Miser enim est, qui alium fallit, in primis, si ex eo prudentiam aestimare velit, incidit namque in pernitiosiorem laqueumquam quo alium implicare studuit. Prudens neminem fallit, neque vir bonus, nec Deus ipse. Et fraus cum in omnibus hominibus foeda sit, tamen in ijs, qui maiori dignitate prediti sunt, foedior quam aperta violentia, Thucid. teste. Scelestissimi nullis conuitiis, nulli arti, nulli astutiae parcunt vt riualem euertant: prudentiores amore obsequio vtantur. Castilione authore.

CCCCLXIX.

Prudentes aulici et boni in pari poteneur socicute concordes esse possunt.

CCCCLXX.

Aulicus res, quas aggreditur, exactissime cogitare et ruminare debet, vt bonum exitum mediis aptis adhibitis sortiantur.

CCCCLXXI.

Aulicorum consilia cum sint Guicciardino teste venalia: Quia totum orbem proditoribus repletum L. Sfortia di cebat, et in Grecia non numerari potuisse refert Demosthenes, curet Princeps, vt in aula nihil venale, ambitioni, aut corruptionibus peruium sit.



page 119, image: s119

CCCCLXXII.

In aulis nihil est, quod adeo turbet consilia Principum tempore pacis ac belli quam dissentientes opiniones, crebrae procerum contentiones simultates et aemulationes, dum alter alterius gloriae honori et commodis inuidet primasque obtinere studet, inde etiam res praestantissimae alioquin varriis casibus obnoxiae etiam summo ardore susceptae, concidunt: contineri possunt ordinario seruato consilio et ne negotia ad partem tractentur.

CCCCLXXIII.

Aulicus ne ex eo spiritus sumat, quod beneficio Principis honores et opes cumulate accipit: quia saepe interno affectu Princeps cum odit cui multa confert.

CCCCLXXIV.

Aulae magistri et principum iuuenum praeceptores conniuere debent ad aliqua in illa aetate, quae cum nullius iniuria fiunt vt in coeteris rebus maioris momenti, illos regere queant.

CCCCLXXV.

Semper relinquitur limen illius auliciqui, in Principis odium incidit, in gratia constituti, alieno iudicio sancti Domini amant et odio habent. Docet hoc Isaacab Abimalechis seruis turbatus. Infortunatus aulicus tales obseruet, vt in priorem statum positus talibus ne fidat.

CCCCLXXVI.

Patriae necessitas amplitudo nominis et opum copia exigit, vt aulicus equos alat: et quo quis est generosior, eo libentius in generosum animal docile ad pugnam et idoneum ad defensionem corporis sumtus facit.

CCCCLXXVII.

Aulico futuro inprimis peregrinationes sunt necessariae: vt et militi futuro, vt alienis moribus perspectis cautiores efficiantur vsu rerum et linguarum cognitione instruantur et speculum mortalium teneant, in quo, qualis sit haec vita, in via ad aliam cernitur.

CCCCLXXVIII.

Prudens aulicus nunquam exuat pristinum


page 120, image: s120

obsequium cuius gratia locum tenet, ne sua negligentia aliis et nouis aperiat viam.

CCCCLXXIX.

Prudentis aulici est inimici consilia in contrarium vertere, et media quibus vtitur, occupare.

CCCCLXXX.

Quamuis inimicorum aestus in aulis intelligamus, tamen non semper conducit in ipsum aperire, sed melius ad tempus aliquod dissimulare.

CCCCLXXXI.

Aulici indigna et muliebris est defensio ministri, inprimis in causa religionis, qua culpam in Principis iussionem reiicit: Vt enim ex aula expectat more nonnullorum Academicorum menstruam fidem habentium, quid dobeat credere, ita nihil constanter et sincere aget in reliquis omnibus.

CCCCLXXXII.

Aulicus fugiat amores: Fama enim ijs perditur, pecunia hauritur, salus foeminae arbitrio committitur, et vigoringenii amittitur. Vbi sum, ibi non sum: Vbi non sum, ibi est animus, inquit Plautus, cum amantis animus sit in re amata: et amori, eodem teste, accedant, insomnia, aerumnae, error, terror, et fuga, ineptiae, stultitiaeque adeo et temeritas, incogitantia, excors, immodestia, petulantia, cupiditas et maleuolentia, auiditas, desidia, iniuria, inopiae, contumelia, dispendium, multiloquium, cura, aegritudo, ac nimia elegantia.

In summa, inquit Petrarcha:

Sů com'e'inconstante vaga
Timida ardita vita de gli amanti
Ch'un poco dolce molto amaro appage
El breuissorino riso ed lunghi pianti
Amor di meretrice et vin di fiasco
La matina ť buen ť la sera eguasto
Est Venus in vinis, ignis in igne furit.

Sine casto et vero amore aulicus vix emergere poterit, dicat itaque.



page 121, image: s121

Quod si vis in amore meo est, si cogor amare:
Non odi quod amo: Sed nec amo quod amo.

CCCCLXXXIII.

Ne itaque emat, vt Gellius de Demosthene refert, dolorem et poenitentiam 10000. drachmis vel mille coronatis:

Scribatur portis meretrix est ianua mortis.
Alea, vina, Venus, tribus his sum factus egenus,
Diues eram dudum, fecerunt me tria nudum.

Rubiginem splendori ne praeferas.

CCCCLXXXIV.

Aulicus a seruorum familiaritate filios abducat, nil etenim ex contubernio seruili, nisi abiectum et sordidum oritur.

CCCCLXXXV.

Ars est detestanda multorum aulicorum, qui aliter crescere non possunt, vt ad potent am Principum adipiscendam laudent sororum vel vxorum formam et elegantiam vt Principem accendant, et hoc modo vel alio vt gratiam iuniorum Principum Exemplo Ionadab adquirant sibi deuinciant. Radix arida.

CCCCLXXXVI.

Principem aulicus fugiat, qui malam suspicionem concipit et omnia dicta et facta in deterius accipit. Non enim a saliua, quam semel imbibit, alium gustum assumet.

CCCCLXXXVII.

In aula ratio quaestuum et erogationum inter se probe congruere debent.

Si anni videas cirtuitum explere volati.
Summas rationes tabulas diariorum:
Et paria simul confieri: aequare vicissim:

Sumptum potes admittere, praestare tamen si in subsidiis est aliquid tibi repostum: Sic Vidi ego fortunas humiles consurgere in altum.

Et contra vidi magna perire bona.

I. Maior.

Et generaliter miserum est inprimis egere, miserius in exilio, miserrimum, si exules longius, liberos domi relinquens.

CCCCLXXXVIII.

Qui apud Principem viget et praepollet, omnium aulicorum, si potest fieri, animos et benevolentiam sibi comparet, ne tempore gratiae effusae habeat mutuis odiis sibi inuisum.



page 122, image: s122

CCCCLXXXIX.

Aulico forti et strenuo terra potest, in qua viuat, non in qua praeclare moriatur, deesse:

Vn bell morir, tutta la vita honora.

CCCCXC.

Ad subleuandum metum eius, qui male de te in aula suspicatur, ars est bona, Cornelio teste, blandimenta, illecebrae et honori? oblatio.

CCCCXCI.

QVi vincere aduersarium extuto cupit, beneficiis et gratia certet bona: Licet ex mente Platonis vix reperias hominem mansuetum et ingeniosum.

CCCCXCII.

In aula magna et factionum plena potentis aulici amici, mors infringit, socii autoritatem, praesertim si bonis artibus ambo fuerint praediti, et princeps ad deteriora inclinet. Mortuo Ioiada, Ioas mores valde mutauit. Exempla innumerabilia sunt qui probant in Principibus crescere vitia, mortuis vel remotis vel discendentibus prae stantibus Consiliariis.

CCCCXCIII.

Aulici omnes aut natura sunt facti aut ita edocti et exercitati, vt velent odium fallacibus blandimentis et porrigant obuiam euntibus sine corde manus. In primis lutea negotia tractantes. Aulici improbi animus magis latet, quam arena maris, O Nili origo.

CCCCXCIV.

Seneca interrogatus, qua ratione ad extremam aetatem in aula viuendo perueniffer, respondisse fertur, Iniurias accipiendo et gratias agendo. Hoc discat aulicus, vel aulam tempestiue relinquat. Aequius interdum est, quam plectere mittere noxam: Turpe non est iustis, cedere iure suo. Quod non tantum liberale, sed quandoque etiam fructuo fum, dicebat M. Tullius.

CCCCXCV.

Causa, cur multi aulici nullos progressus faciant, in eo consistit, quod spectent diuersas spes et nulli firmiter adhaereant patrono.

CCCCXCVI.

Prudens aulicus nunquam voluptatibus principis, si modo honestae sint, aduersetur, nam a gratia ex cidet, et frustra se opponet.



page 123, image: s123

CCCCXCVII.

Aulicus non tam verbis quam silentio quere re et plurimum facere et minimum ipse de se loqui debet.

CCCCXCVIII.

In aulis infrequens non est, at non semper tutum, vt aulici secretis criminationibus incusent alios. Videant ergo quem incusent, nam saepe validius ab incusato aliis criminibus accusante repelluntur.

CCCCXCIX.

Peccamus aulici plura, dum demeremur, quam dum offendimus.

CCCCC.

Semper Vatinius in aula inuenitur corpore detorto, facetiis scurrilibus, primo in contumelias assumptus, deinde optimi cuiusque criminationem vt gratia, pecunia et vi nocendi pessimos superet.

CCCCCI.

Ars est improborum aulicorum, qui Principis gratiam colligere student, vt inquirant studiose, quibus sit Princeps infensus, eosque postea apud ipsum variis criminationibus accusant: vti Senecae accidit, et omnibus in locis inquitunt de vita ante acta, genere, amicis, opibus adquisitis

CCCCCII.

In aula si Princeps duos pluresve suspectos habeat, tum deben tilli exemplo Senecae mutuos sermones et colloquia crebra intermittere.

CCCCCIII.

Aulicus studeat facetiis ouis more non apri, nec dicunt Itali, ludas in eo quod dolet, nec dicteria de vero proferas. Asperae enim facetiae, et quae multum ex vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt, et mortem quandoque afferunt, inprimis in Principes dictae vti infra monebo. Inprimis illis parcendum, qui gratia Principum vel potentia ciuium praestant, quos si temere perculeris, periculum est ne immortales inimicitiae consequantur, autore Castilione.

CCCCCIV.

Chi schernisce il zoppo dee essere dutto
Te respice: quid quoties obiicis cuiquam,
Irrisio regerit eose vnde ducit ortum.
Raro sunt visi qui caruere nisi:
Qui sunt absque nisi non sunt homines mihi visi
Si nisi non esset perfectum quidlibet esset



page 124, image: s124

CCCCCV.

Aulicorum captiuorum delicta probanda sunt, ne dicantur innocentes ob inuidiam vel metum extincti et sententia in propria regione concipienda: Etiam nocens, habetur innocens contra ordinem iuris condemnatus.

CCCCCVI.

Autor debet esse aulicus Principi, vt inquisitiones et vindictas longa patientia in delinquentibus exerceat. Non properanti omnia clara festinatio improuida et coeca.

CCCCCVII.

Aulicus videns praecipiti iudicio vel corruptionibus motum iudicem quempiam damnari consensu Principis imitari debet grauitatem et sinceram ingenuitatem Moecenatis, eodem animo, non iisdem, sed mitissimis verbis admonere debet Principem ad cunctationem. Augustus cum aliquando ius diceret pluresque eodemdie praecipiti iudicio capite damnaret, Moecenas aegre ferens, quod prae turba accedere non liceret, vt eum a tam cupida damnandi licentia retraheret: tabella accepta scripsit nimis audacter: Surge carnifex: eamque signa tam Augusto tradi curauir: qua lecta Augustus surrexit, et earum condemnationum, quascunque eo die pronunciauerat, executionem inhibuit. Apud quos enim non est Parsimonia sanguinis raro liberos relinquunt.

CCCCCVIII.

Stulti sunt aulici, qui veteres opes luxuriose consumunt, sub spe diuitiarum de nouo adquirendarum. Ne fidat blanditiis iocantis fortunae.

Plerumque pessimi non virtute sed malis artibus ad amplissimas opes ascendunt: et raro probi bonique in aulis extruunt Regia Pallatia, raro aliorum nobilium emunt bona.

CCCCCIX.

Cautus et prudens aulicus etsi a principe parum aestimatur et diligitur, nunquam tamen indignationem contra eum ostendere, sed obsequium vbique exhibere debet.



page 125, image: s125

CCCCCX.

Miserum est in aulis et rara temporum felicitas, sentire quae velis, et quae sentias dicere.

CCCCCXI.

Imo et in iis pietatem quae concernunt, debent aulici a superuacanea tamen rerum inutilium inquisitione et phrasium innouatione in sacris abstinere, et simul cauere, ne nouorum magistrorum et hominum de templo leuitatem respondendo et subscribendo probent ac iniquitatis et inquisitionis socios et executores se praestent. Absit animorum feritas in dissentientes condemnandi prurigo.

CCCCCXII.

Aulici concionatoris est, dissentientem placare vt fratrem, monere vt hominem, obiurgare vt erranrem et humanitatis sparso sale argumenta contradicentis diluere: Sed hodie:

Vi procerum supplent cum verba probantia desunt,
Textaque cum debent soluere crura ligant.

CCCCCXIII.

Dum in verbis, inquit Hilarius, pugna est, dum de nominib. quaestio est, dum de ambiguis occasio est, dum de autorib. quaerela est, dum de studiis certamen est, dum in consensu difficilius est, dum alter alteri anathema esse coepit, prope iam nemo est Christi.

CCCCCXIV.

In occupandis regnis vere nihil salubrius quam pro milite vti verboso concionatore aulico. Is plus efficiet, calumniis, mendaciis, quam miles armis. Confirmant hoc Iesuitarum actiones in obsidione Parisiensi. Sic nunquam Georgius a Kunstat Podibradius, qui originem a comitibus Niddanis trahit, regnum Bohemiae obtinuisset, si non velo religionis et Buccinatore Roikizano sacerdote vsus fuisset, neque infrequens est apud alios. QVod tamen consilium bonus vir aulicus non semper suppeditet Principi, nec amet postulatitios gladiatores. Imprudens aulicus cuius cura in eo posita est, vt adquirat Principi bello et vi Ciuitates vel Regionem. Nam fine optato non secuto omnis culpa ascribitur aulico Consiliario suadente.



page 126, image: s126

CCCCCXV.

Praepostere faciunt aulici, qui concionatoribus contra Ecclesiae primitiuae morem disputationes incognitas et inutiles dilectioni, quam toties Saluator noster in culcauit discipulis, praeferentibus astipulantur: Non iubet de praeceptis disputare, sed diligere proximum: Sed si diligitis inquit, me, ipsi mea praecepta seruate. Dilectio namque gloriosior prophetia et reliquis charismatibus supereminentior. Christus enim filiam vocabat subtiles disputationes ignorantem mulierem. Finis enim mandati est caritas ex puro corde, conscientia bona et fide non ficta, a qua non nulli, vt a scopo aberrantes, diuerterunt ad vaniloquentiam. Hinc totus mundus talem coniectionem faciat, vbi disputationum copia et intemperantia, tum persecutionum acerbitas et fides coacta et iuramentis extorta, ibi frigida religio: et deprehendet non Herodem Sacerdotes persequi: sed sacerdotes homines sui ordinis: abutuntur contentionibus non aliter in rebus et ceremoniis diuinis, ac crumenimalgae, in lite humana determinanda processu: part vtraque agit crudelibus maledictis quae tamen inuicem repraehendunt.

Vita vana et breuis est moriendi mille figurae.
Stultus qui vitae spe tot iniqua facit.

CCCCCXVI.

Natura excellentem aulicum semper praeferas tantum arte exculto: Natura namque semper perfectius agit, et si quaesieris, cui maiorem laudem tribuere debeamus, naturae an arti? natura, vt ille inquit, decreto quodam tacito vindictas feret: Ars tamen certior dux est.

CCCCCXVII.

Aulicus actam aetatem, et per multos annos cum dignitate cominuum vitae ordinem non facile, etiam molestam potest deserere.

CCCCXVIII.

Hoc inde fieri prudentes opinantur, quod timeant diminutionem honoris vel amissionem bonorum non semper [reading uncertain: print faded] , bono titulo adquisitorum, nec considerent infirmitatem corporis, ac animi: Cum tamen nemo nostrum idem sit


page 127, image: s127

in senectute, qui fuit iuuenis: nemo mane, qui fuit pridie.

CCCCCXIX.

Vnde Liuius me non iam eundem, ait, sed vmbram nomenque P. Lucinij relictum videtis. vires corporis effoetae, sensus oculorum atque aurium hebetes memoria labat: vigor animi obtusus. Colonum et aulicum in tali aetate non assumi mus, aulicum scilicet ministrum: non ingenio sed manibus inseruientem: Seneca enim sapienter monet his verbls: quae tam stulta mortalitatis obliuio in quinquagesimum et sexagesimum annum differre sana consilia, et inde velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt: licet negandum non sit, existere quandoque senes et corporis et animi viribus, iuuenibus fortiores: et in legationibus vtuntur libentius senibusquam iuuenibus: seris venit vsus ab annis, adde quod est illis rerum prudentiae maior. Solus et artifices qui facit vsus erit. Etenim mihi multa vetustas scire dedit. Temeritas florentis aetatis notatur, prudentia senectutis laudatur. Iocasta apud Euripidem.

Senecta non laborat omnibus malis.
Sed gente magnam rerum habet experientiam.
Dicendo polleat vt plus iunioribus.

Sicut vulnerati perito medico assentientem de vulneris cu ratione, sic Principes senetui iudicia anteponere recentibus cogitationibus iuuenum, qui veluti peregrini primum aspicere Rempub. foris coeperunt. Assumptum senem crudum non eiicimus: supra vt dictum: Sic poenitere ac sapere etiam, senibus rato contingit. Mirum et magna laude dignum, non est, vt senes aulam relinquant, si necessitas illos auocat: sed quando iuuenis vel vir robustus opulentus, sanus, prudens, exercitatus ex proposito ausam deserit, vt pietatem exerceat et vanitatem rideat et deploret, laude dignissimus est.

CCCCCXX.

In aula, inquit Gueuara. reperiuntur annosi quidam vetuli, qui Reges, quibus inseruierunt. Princip. quos viderunt, mutationes item officiorum, bella praeterita, quae meminerunt, casus, quos fortuna volente perpessi sunt, enumerare


page 128, image: s128

consueuerunt: cum iis omnibus, quae se vidisse perpessosque fuisse commemorant, non obstantibus, iis nihilominus diuitiarum consequendarum, iuueniliumque delitiarum perfruen darumsint adeo cupidi, quasi primum viuere incipiant. O miserrimos, qui perpetua anxietate, perpetua molestia. nec non infinitis perturbationibus obstipati, inde vsque ab infantia adolescentiam, vitilem aetatem, ipsamque adeo senectutem, opes duntaxat coaceruando, famam familiae gentisque suae amplificando transigant, ne tantillum quidem cogitantes interim, quod loco VERAE quietis et animo et corpori quendam praeparent INFERNVM.

CCCCCXXI.

Viri cum membra atque vires amiserint et deposuerint, animum tamen et voluptatem non deposuerint, animum tamen et voluptatem non deposuerunt: imo quo minus possunt, hoc magis appetunt, ita et senes aulici, quanto minus efficere norunt: tanto magis adhiberi negotiis volunt. Viri et iuuenes aulici, si contra voluntatem Principum discesserint, iis detrahunt ex composiro calumniatores quicquid possunt: Punica ingenia decet.

CCCCCXXII.

Aulicus, qui ob aduerfariorum criminationes Principis odiumincurrit, requirat statim obiecta et expurgaturum se affirmet, si notitiam criminum et copiam diluendi habuerit, vt supra.

CCCCCXXIII.

Reperiuntur homines in aulis noua qui cuncta afferri venalia curant, vt inde lucrum capiant, qui in exordio gubernationis cum mercator. expellendi sunt.

Qui principibus munera mittit, ille non dat
Sed quomodo quid rapida mente foeneratur
At saepe Laros auiceps clusit hiantes:
Et saepe Gryppum Polypus subdolum fesellit:
Captans aliena itidem captabitur ipse:
Tanto rapiens iustius ipse erit rapina.

Venatio haec est aulica absque canibus: quam tamen Principes probant.



page 129, image: s129

Odi dolosas munerum et malas artes,
Imitantur hamos dona: Namque quis nescit
Auidum vorata decipi scarum musca?
Quoties amico diuiti mihi donat
Liberalis est pauper.

Martial. 5.

CCCCCXXIV.

Prudens aulicus diligenter apud se pensitet quem et qualem pro intimo amico et etiam ministro recipere velit. Nam saepe pro amico et ministro venalem et emtum testem proditoremque cognouimus.

CCCCCXXV.

Aulici liberius in conuiuio disserentes, quancum fieri potest, famulos excludant. Aulicorum verba notantur, neque tam cito emittuntur, quam excipiantur, in deterius referantur, vendantur.

CCCCCXXVI.

Gratiosi aulici quanto potiores, tanto erunt inuisiores, nisi authoritatem humanitate muniuerint: ea si nonextinguere, minuere tamen poterunt inuidiam.

CCCCCXXVII.

In aula semper nouorum principum ministri discordes sunt, et quis primas teneat, in diuersas factiones scinduntur: cui malo in tempore occurrendum.

CCCCCXXVIII.

Istum, aulice, inter reliquos caueto, qui rei faciendae gratiae, nunc huic nunc alij factioni ad stipulatur et muneribus corrumpitur: omnibus omnia promittens.

CCCCCXXIX.

Princeps licet aulicum proprio affectu diligat, tamen studeat simul habere validum patronum, qui principis voluntatem in sui fauorem accendat, vt supra dictum, et talem precio et praece conducat. Roberto.

CCCCCXXX.

Aulico parum refert quomodo a caeteris aestimetur, dummodo principi prudenti, qui iilum


page 130, image: s130

sublimare et exaltare potest, probetur: pro vt fertur Stephanum Regem Poloniae Magno Cancellario, tunc temporis Castellano, Iohanni Samoscio, more maiorum stanti dixisse: Faciam vt breui possis sedere.

Gloria si fugies Crocodili more sequetur.
Sin profugam sequeris, longius illa fugit:

Legatus tamen sit loci sui animosus assertor: neque tam Designatoris Mareseballi expectet collocationem, quam obseruet principis sui authoritatem, quandoque etiam rixando.

CCCCCXXXI.

Idcirco aulicus in publicis congressibus et actionibus de loco et gradu praeminentiae non sit sollicitus omnemque locum sibi honorificum esse dicat. Et satius est quis locum ornet quam a loco ornetur.

CCCCCXXXII.

Videmus enim quandoque instabulo intere quos Asinum primum tenere locum.

Siprior incipis impia, principis ad latus ibis.

Dignitas in indigno ornamentum est in luto et sine meritorum sublimitate dignitas est titulus sine homine: et saeplus fatui fatue fatuum eligent et praeferunt.

CCCCCXXIII.

Raro in aulis simplex sermo inuenitur Galba cum Pisone loquente teste. Ego et tu, dicebat: simplicissime hodie loquimur: Coeteri libentius cum fortuna nostra quam nobiscum.

CCCCCXXXIV.

Aulici, qui noluerunt alicui dignitatem quandam voto suo conferre, effusius coeteris euecto gratulamur et gaudere se simulant, vidi.

CCCCCXXXV.

Aulicus etiam in habitu, incessu et ornatu suo multum adhihere debet curaene ex his congruis vel incongruis oriatur laus vel vituperium. Cum etiam in sordibus quandoque sit iactantia. Vestis lugubris abijcienda priuata in aula, exemplo aulicorum Assueri.

CCCCCXXXVI.

Aulicus semper consilia et actiones sequatur, quae nobis honestatem aemulo inuidiam adferunt.



page 131, image: s131

CCCCCXXXVII.

Mendaciorum aulicorum inprimis haec est natura, vt quando incipiunt primum vagus et incertus rumor spargatur, mox crescente mendacio praecipui quidam cum concionatoribus affirment, quod ipsi nesciunt, vt ita populo credulo imponant. Res vt clarior fieret posset probari exemplo recenti, at valde odioso.

CCCCCXXXVIII.

Plurimi aulici callidi, audaces, prompti prout animum intenderint, praui ac industrii, sunt eadem vi.

CCCCCXXXIX.

Non sufficit aulicum extra vitia esse si non et cum virtutibus sit ad hoc, vt gratiam et authoritatem in aula adipiscatur.

CCCCCXL.

Aulicus famae nec sit incuriosus; nec vendicator, pecuniae alienae non appetens, suae parcus, publicae auarus.

CCCCCXLI.

Ars mira est in aulis eludendi volgus, quod coercere non possis, vt si necem alicuius vel captiuitatem flagitat iniuste iram simules, et maiora te facturum affirmes interim illum calamitate et supplicio eximas.

CCCCCXLII.

Quod IC. Callistratus respondebat, id cur ad aulicos non transferatur causa nulla est. Aulicos quoslibet in vlteriorem familiaritatem prouinciales non debere admittere cum ex conuersatione aequali contemtus dignitatis nascatur.

CCCCCXLIII.

Aulicus author sit principi, ne disputationes frequentes publicas et altercationes in causa religionis permittat.

Nam seruare modum laus est nimiumque mouendo
In dubium trahitur religiosa fides.

argumentum inscitiae est, inquit Plato, a bonis dissentire.

CCCCCXLIV.

In praesentia Principis et extra consilium aulicus a narrationibus, disputationibus et contentionibus abstineat, nec iudicium vel sententiam de quoquam


page 132, image: s132

ferat. De omnibus bene loquatur, maxime de ijs qui principi chari sunt, factum non personam vituperet.

CCCCCXLV.

Aulicus peruersus scit nihil esse compendiosius quam aqua turbida piscari: videat vt mortuo Principe pupillis relictis, excludat proximioris agnatos quocunque adhibito praetextu, et administrationem accipiat.

CCCCCXLVI.

Magnus aulicus det operam vt erga Principem sermone vtatur reuerenti de se moderato, nihilque in vultu habituque mutet: ne cupiat cum Principe jocari, ne jocus male aulico cedat, vt cessit Comiti Scrimiensi Petro Damo jocanti cum Ladislao Polonorum Regi: qui in lecto habens vili comitem, dixit Princeps, forsan mollius cubat vxor tua cum Abbate Serimiensi, ille jocum joco retundens respondit: fortasse et Regina Christina cum Dobesso: Christina de hoc sermone edocta, comiti carceri incluso oculos effodit, linguam praecidit.

CCCCCXLVII.

Verissime Aulicus Morus canit:

Saepe mihi iactas faciles ad Principis aures
Liber, et arbitrio ludis vt ipsetuo:
Sic inter domitos sine noxa saepe Leones
Luditur, at noxae non sine saepe metu:
Infremit incerta crebra indignatio causa
Et subito mors est, qui modo ludus erat
Tuta tibi non est, vt sit secura voluptas:
Magnatibi est, mihi sit, dummodo certa minor.

CCCCCXLVIII.

Graues aulici debent lente gradu incedere, et tarda voce vti: non tamen affectate.

CCCCCIX.

Aulicus si negotium magni momenti cum Principe habet tractandum, id deferat auribus eius nullo alio negotio defatigatis, ne labor vel sit imperfectus


page 133, image: s133

vel inanis et hoc tecte et modeste, vt Nathan Dauidi, tum mulier sapiens instinctu Ioab.

CCCCCL.

Omnis aulicus oportet vt sit natura et arte compositus alliciendis hominum moribus. Sic enim facilius negotia ad finem perducet.

CCCCCLI.

Aulicus vbi occasio se ostendet, in qua ipse ingenii et doctrinae vim palam citra iactan tiam ostendere potest, semper ea vti debet considerate.

CCCCCLII.

Ita in aulis plerumque comparatum est, vt honor imperri penes principem, vis et potestas penes ministrum aliquem quantiuis pretij sit, vt in Titiano et Proculo videndum.

CCCCCLIII.

Prudens aulicus caueat, ne in morae aegritudinem et spei [reading uncertain: print faded] impatientiam dilabatur: licet talis sit herba patientia, quae adferat infinitis mortem.

CCCCCLIV.

Si nihil acceperit aulicus muneris vel gratiae in aula, ne statim impatienter spem abij ciat, vel de solita diligentia remittat: breui enim et exiguo temporis spatio principis liberalitate labor et molestiae compensari possunt: non sequatur Andream Martineum Pictorem Patauinum, ad Innocentii VII. iussum, septem vitia pingentem et de ingratitudine praeteritorum officiorum tacite monentem octauum vitium ingratitudinem scilicet adijcientem.

Nam eo animaduerso et pictura inspecta dixit pictori Pontifex: septem vitiis non tantum octauum, videlicet ingratitudinem adijciendam sed vt aequalis esset virtutum et vitiorum numerus virtutibus etiam octauam patientiam addendam. Recte itaque Hoffraethe dicti, nempe a sperando etc. Flagitare quod speres iniurium. Non ipsius rei nominationem esse Plato scribebat, sed saepius fiunt lupi hiantes, vt habet prouerbium.

CCCCCV.

In aula, bello, et tota humanavita spes et


page 134, image: s134

praemia in ambiguo sunt, certa funera et luctus: vnde eruditissimus et eloquentissimus vir condimentorum aulicorum non expers dixit:

Vita quid est hominum nisi spes incerta metusque
Haec inter dubii viuimus et morimur.

Item.

Vita quid est hominum? spes et formido futuri
Multum tristitiae laetitiaeque parum.

CCCCCLVI.

Aulicorum ministrorum mos est apud principem, vt sua quisque facta extollat etiam (vt dicebat eximius quidam politicus vir magni nominis et sum mae eruditionis) in Lepore capto, falso vera aut maiora ve ro miscens.

CCCCCLVII.

Consuetudo seruitii cum principe exigit, vt etiam pro iniuriis agantur gratia.

CCCCCLVIII.

In aulis magnos progressus non faciet contumelia insolens, et ludibrium ferie nesciens. Patienter itaque hanc vitam et viam conterat, vt supra honeste: si potest: Linguam inprimis mancipiorum contemnas: nam lingua malipars pessima serui.

CCCCCLIX.

Miserae aulae principum, in quibus nemo probitate et industria neque doctrina certare, sed iter solum ad potentiam et dignitates arripere quilibet conspicitur.

CCCCCLX.

Improbi auliri praefecturas et alia ofcia vel bona pecunia ementes rursus emungunt: vel non obtinentes solent iniquam iracundiam flagritiosa perfidia vlcisci: quod nonnullis Theologis quoque infrequens non esse exempla probant.

CCCCCLXI.

Semper iuuabit aulicum potentes sequi, et vincentis vestigiis insistere, si honeste fieri potest. In honestiorem enim sententiam semper inclinandum: non in vtiliorem. Rarum in aulis axioma.



page 135, image: s135

CCCCCLXII.

Ab aulico, quae apud principem infami gratia adquiruntur laeta ad praesens male parta, mox in perniciem vertuntur.

CCCCCLXIII.

Aulici debent voluptates proprias et curas exsanitate vel aegritudine Principis vel intendere vel remittere et mortuo principe, non vt Theologus quidam superbus, beate mortuo optimo Principe, Te Deum laudamus canere, sed debito modo deplorare secessum immaturum: sentis.

CCCCCLXIV.

In im probo aulico patefacit auaritiam superbiam ac omnia occulta vitia, felicitas. Mirum itaque non est, quod ad summum euecti nimia felicitate fruentes euertantur.

CCCCCLXV.

Callidi aulici solent specie obsequij regere principem, praesertim si princeps superbus vel socordis ignauiae et simplicis naturae ostenditur, vel solitariam vitam amet, quae multis tamen pro paradiso.

CCCCCLXVI.

Aulicus ad omnia quae agenda sunt quieta cum industria accedere debet et sine iactantia, peractis, ocioso similis, tamen modica audacia adhibita, animae enim bonae requisita tria sunt ex sententia Platonis, Beneuo lentia sententia et audacia:

CCCCCLXVII.

Turpe est quidem dictu? atita radicitus introductum, omnium aularum proprium vt dona nobis aditum ad gratiam, fauorem et officia aperiant. Qui est perfectus aulicus et prudens debet potius carere et officio et gratia; quam eo pacto colligere, Da cupias, quaeras, plurima, pauca nihil. Qui tamen eo modo ambit, ampliter gratum et munere esse oportet.

CCCCCLXVIII.

Is dicitur mos aulicorum in curijs Principum, teste Zasio, vt neminem frustra promoueant. Et promissum ijs soluendum est nisi fumum vendiderint. Prudens aulicus hunc morem improbet et fugiat raro enim expedit.



page 136, image: s136

Muneribus inhiantes aulici pacis et beli tempore hostibus sunt perutiles: vti memini Regem praestantissimum quandoque dixisse.

CCCCCLXIX.

Nihil est quod aula det absque argento:
Nauigat infelix qui caret huius ope:

Et ipsae manus impositiones et spiritus sancti dona venduntur, teste AEneae Syluio: nec peccatorum venia nisi nummatis in aula Romana impenditur. In omni vitae genere, sunt qui habent manus inquinatas, quasi glutino ac visco gypsatas piceque infectas.

CCCCCLXX.

Curia vult marcas, bursas exhaurit et arcas.
Si bursaeparcas, fuge papas et patriarchas,
Si dederis marcas, et eis impleueris arcas.
Culpa solueris quaque ligatus eris.
Curia Romana non poscit oues sine lana.

Ambitio et pecunia primum occupant locum in aula.

CCCCCLXXI.

Vacuae enim manus temeraria est petitio, et profecto importunus est precator, qui dandus ad verba confidit: apud aulicos et medicos dicterium antiquum obtinet:

Prosolis verbis montanis vtimur herbis
Pro charis rebus pigmentis et speciebus.

CCCCCLXXII.

Dum dolet accipe, facturi et iam sibi expedire crediderint, vt doleat, quod sanum est.

Sola pecunia destruit omnia cuncta venenat
Cor scit, onus premit, arma dat, os emit, ora serenat.

Verum opes ea arte adquisitae peribunt. Aquilarum penna mixta, aliarum pennas alitum deuorant.

CCCCCLXXIII.

Et certe largiter dandum, vbi quod obtinueris: nam in aula.



page 137, image: s137

Causae perduntur, quae paupertate reguntur:

Sed dare ac non potiri miserum est. Et facile munus dantes assidui appellantur ab assibus duendis hoc est dandis.

DLXXIV.

Familiare et solemne etiam infimae conditionis Aulicis vt fumum vendant, splendidis et magnificis pollicitationibus, quae tamen congruo carent effectu: Cum apud Principem ipsi gratiam tantum simulatam et fictum fauorem habeant.

DLXXV.

Fumo puniatur qui fumum vendidit: sed contrarium in plerisque aulis obseruatur, modo etiam fisco aliquid inde accrescat. Gratiores enim sunt, qui in explebili rapacita te populum vexant.

DLXXVI.

Aulici sapiunt, qui accepto beneficio aliquo aulae valedicunt, osten dunt enim animum expletum esse et se periculo subtrahunt: Quia in curiales frequenter accidit, AEnea Syluio monente, vt veluti sues vbi saginati sunt coenam Domini mactentur.

DLXXVII.

Quod etiam eo modo neque iniuria potest, vt subducta ratione et calculo instituto, quid in aulam attulerint, quid dotis forsam, stipendij et gratiae loco annuatim habuerint, reliqua tanquam ablata restituant, inprimis quando iuniores principes sunt sub cura.

DLXXVIII.

Qui opes magnas adepti apud principes perseuerant aulici, non eo fine manent, vt gratias referant: Sed vel tuto abire nequeunt, vel nondum auro repleti sunt: et vitam, quam sciunt esse malam, mutare non possunt, vel relictam rursus assumunt et cum Bernardo de Crabrera reuocati pareunt. Non itaque ad tempus recte relinquimus, sed in perpetuum aulam:

DLXXIX.

In aulis si deessent Thrasones inuanum clamarent Guathones. Thrasonibus istis et gloriosis qui


page 138, image: s138

foedo pudendoque vitio laborant, reponimus illud Martialis Epigramma.

Declamas belle, causas agis Attale belle,
Bellus Grammaticus, bellus es Astrologus,
Et belle saltas, et saltas Attale belle.
Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae:
Nilbene cum facias, facis attamen omnia belle:
Vis dicam quis sis: Magnus es ardelio.

DLXXX.

Et tamen in aulis experientia probat, tales optimis et prudentissimis et opibus et honoribus ornatos praeferri: Et licet cum S. Paulo hic dicere: Libenter suffertis insipientes, cum sitis sapientes.

DLXXXI.

Aulicus quaerat opes quasi de ijs non admodum sit sollicitus, cum diuitiae plerumque comitentur in dignos Aristotele authore, et onus bonae mentis sint.

Et diuites vel sint impii et iniqui vel iniqui haeredes. Purefactae diuitiae tuae. Auari mihi medium vnguem ostendent ne? Necsunt fideiussor futurae necessitatis.

DLXXXII.

Aulicus non est laudandus, vt neque alius qui multa cupit et pauca aggreditur. Oportet namque animum et opera conuenire, si quis commendari postulat.

DLXXXIII.

Aulicus non ita animo se dimittat et spem abijciat, sistatim princeps, cui inseruit, illum beneficio non ornet, nam differtur aliquando tanquam maiora merito.

DLXXXIV.

IV. Princeps nunquam assumat aulicum praetendentem se salarium vel stipendium non cupere, subest enim aliquid mali. Seruet gratiae et gratis qui volet: Boni viri gratis Principibus ac conscientiae.

DLXXXV.

Aulici probi solam rationem praeuiam et honestatem in consiliis habere debent, sequatur qualis, qua is euentus nihil ducentes. Callidi vero in sermone ac in vita sunt ita comparati, vt ex euentu rerum aduersa abnuant vel prospera cognoscant.



page 139, image: s139

DLXXXVI.

Aulicus cum variis hominum generibus tractaturus varie etiam se gerat, quod facile poterit, si naturam et hominum mores nouerit.

DLXXXVII.

Aulicorum pestiferum genus est, qui rei faciendae causae falsum pro vero confirmant laudantque quaecunque honesta ac inhonesta, audiunt a principe, Gyneceo et volgo laudari, et in aures principum ficte et simulate, vt Cic. loquitur, insusurrant, et rursus ijs vituperantib. vituperant, laudanda Polypi ad speciem non colorem, sed animum ratione soli mutantes et conscientiam venditantes quae putrefacta gignit vermiculos immortales: speciosa et munda tanquan facies pulchra animae gratiam Dei conseruat.

DLXXXVIII.

Improbi et indocti aulici, vt melioribus et doctioribus viam praecludant, sempiterna memoria dignos ne emergant, quacunque possunt arte premunt, malitia, calumnia et mendaciis, nunc celebrant pro sua libidine bonos et improbos viros, a quibus: bonus optimus venditur princeps.

DLXXXIX.

Aulicus et miles inter caetera etiam in eo differunt, quod miles soleat, vt plurimum aperte ac simpliciter simultates exercere, idem habet in ore idem in corde: contra aulicus fingit, simulat, decipit etiam, si occasio patitur. Pacis itaque tempore nudum et merum militem euertet aulicus.

DXC.

Aulicus caute se gerat tam circa offensas acceptas, quam aliis illatas, ab vtroque hominum genere se tectum seruabit.

DXCI.

Aulicus ne in anticipitia incidat, sciat in rebus dubijs multos consilium dare, paucos vel nullos partem periculi sumere.

DXCII.

In aulis stat in occulto inuidia et auaritia: adulatio et ambitio in aperto. Claudianus.

Trudis auaritiam cuius fidissima nutrix


page 140, image: s140

Ambitio quae vect bus foribusque potentum excubat: ad inuidiam amoliendam ne tamen descendas advitiorum irritamenta.

DXCIII.

Inter prudentis aulici numeratur indicia loqui de absentibus principibus semper tanquam essent praesentes: Saepe enim nonnulli sermones inducuntur artificiose de aliquibus principibus vt praebeant occasionem obloquendi. Et prudentis est scire, quemadmodum vnicuique respondeat.

DXCIV.

Modestia et ignobilitas sunt mali comites in aula, vt et in bellis. Caueat itaque aulicus, ne nimia modestia, quae vulgo frigiditas appellatur, laboret erit enim, ex sententia Taciti, praemiorum expers.

DXCV.

Malus est minister regii imperii pudor
Homeri est sententia a Platone repetita,
Verecundiam viro egeno non conferre.

DXCVI.

Magnus semper erit aulicus, qui praestat se cunctae vitae officiis aequabilem, opum contemtorem recti peruicacem et constantem aduersus metum.

DXCVII.

Prudens aulicus nunquam aliquem accuset, vel criminetur, cum dabia in hoc est voluntas principis frustra enim aget, et perniciem sibi adquiret, et non prodest integram vitam peragere et os sordidum habere.

DXCVIII.

Tutus vbique manes si calliditate valebis,
Non est simplicitas digna fauore magis.

DXCIX.

In sententiis ambiguis quae contra principis prudentis votum profers directoque currunt conuenit quiescere quam vrgere.

DC.

Si tamen salua existimatione silentio inuoluere


page 141, image: s141

iniutias acceptas non poterit, iudicialiter aduersarium prouocet et actionibus experiatur, quam viam vti legitimam nemo improbauit probus.

DCI.

Si tamen in minutis inuidus obtrectauerit, rem omnem diligenter inquirat, consideret, et contemtu potius quam odio se vindicet, iniuriam silentio obsignet, vindictam occasione.

DCII.

Christianus vero obtrectatori ignoscat et in gratiam red eat, odiumque deponat in primis si conduxerit Regi vel principi vel publico bono.

DCIII.

Aulae sunt plenae fallacibus amicitiis et occultis insidiis, quae latentin simulatione officij, aut in aliquo necessitudinis vinculo.

Inueniuntur enim infiniti qui dicunt: Quid vultis mihi dare, et ego eumvobis tradam.

Quam qui dicunt, is innocens est.-

Imo infiniti qui ne destituantur honore clamant, si dimittis hunc non es amicus Caesaris.

DCIV.

Aulici varia praedandi vocabula adinueniunt in perniciem subditorum, quae admittere fisci vel aerarij causa non debent principes, fiscus enim nunquam male habuir, nisi sub bono principe.

DCV.

Sicut prata humorem: Sic aulicus bona et honores et miles praedam semper sitit, et hinc dicuntur cancellis similes qui nudi nati et absque domicilio alienis se protegunt vestibus ac domibus, Aeliano teste necsitim etiam in extrema aetate amittunt, bis pueri senes: Spolia milites in rogi militaris lustratione restituebant.

Hinc alii spolia occisis direptalitinis,
Conijciunt igni: galeas ensesque decores.

Aulici nunquam restituunt ablata, et vt ablata abscondant, vel permutatione in alios transferunt vel in feudum ab alio Domino accipiunt Roberto.



page 142, image: s142

DCVI.

Is aulicus artifex in politicis censendus est qui variarum rerum et linguarum cognitione religionis, historiarum, iuris, politices, consilio firmo, lingua diserta, et calamo expedito instructus est. Sit sermone blandus, stylo grauis, calamo excellens, arte politus, vestitu splendidus, couiuijs magnificus. Totum senatum talem optamus.

DCVII.

Et talis [Gap desc: Greek word(s)] senatus aulici quodam modo [Gap desc: Greek word(s)] recte dicitur. Imperatori est pars corporis proprij adhaerent enim consiliarij Regno, vt membra corpori et cymba: Sic sapientes adhaerebant Assuerosiue Xerxi, et CVNCTA ipsorum consilio faciebat.

DCVIII.

Aulici ICti in proba iuris prudentia exercitati in aula non sunt negligendi. Sed videmus multos infectos aulico fumo immoderatos animi affectus nimium laxare perniciose sibi imperare, omnia assentari ad principum non modo voluntatem, sed etiam vultum et nutum, nihil eloqui, quod sit e re aut dignitate imperij, cuiuscunque, rei vt aulicorum Coriphaeus loquitur sermo inciderit, aut si de iure quaeritur historias et leges praeter rem adducunt et ad dominorum sensum interpretantur, aut cum pugnant pigmento et fuco molliunt: et quaerunt cibum ex flamma, hoc est iniustis rebus ementita iuris subsidia. Raro enim conseruantur diu continentia in muliere: calor in pane: sapor in vino, fides in Aduocato.

DCIX.

Aulicis ICtis non tantum hoc malum adscribimus, sed fere omnibus in aula versantibus: Emolumenti enim falsaspecies, honestis consilijs saepius tam in publicis quam priuatispraeponderat.

DCX.

Aulicus etiam excellenter in iure versatus ne facile partes Aduocati (alio quin Impp: rescriptis nobilissimas et amplissimas) assumat his moribus, propter authoritatem et dignitatem conseruandam, tum propter fauorem multorum retinendum.



page 143, image: s143

Cum illa pestis Europae caninum illud studium propter abusum concessum latrocinium vocetur: et nulla causa sit tam sordida, tam iniusta, tam vulnerata, imo nefanda, impia, scabie, lepra et omni vitiorum genere deprauata, quae non habeat emunctores nummorum, egregios patronos et defensores plerumque adulatores, ambitiosos auaros, et idcirco quandoque expulsos.

Fugiat nomen et rem, cum mercenariorum more hodie conducantur annuatim paucis nummis ad Iurisprudentiam nullo pretio nummario aestimandam, tractandam, imo constuprandam: apud Graecos et Romanos sordidum et inhonestum fuit ex patrocinio quaestum facere, Plutarcho teste. Claudius et Nero honestum quaestum statuerunt.

Insuper recte Imperator Iustinianus constituit, nequis audeat in vno eodemque temporetam aduocatione vti quam Consiliarij cuiusquam magistratus, quibus Respublica gerenda committitur, curam arripere: Cum satis abunde sufficiat vel per aduocationem causis perfectissime patrocinari, vel assessoris officio fungi, ne cum ad vtrumque festinat, neutrum bene peragat: Sed fi aduocatus esse maluerit, hoc cum debita solertia implere possit: vel si assessionem elegerit, in ea videlicet permaneat. Absurdum enim est, si promiscuis actionibus, vt alibi Imperator loquitur. rerum turbentur officia, et alii creditum, alius subtrahat.

DCXI.

Nobilem Aulicum et aduocatum esse et Doctoris gradum habere absque ignominia et diminutione nobilitatis posse, indubitatum at hodie non consultum neque conducibile est: Cum prop er copiam et quod absque discrimine creentur, vilescat et non vsque adeo sit in pretio et apud intelligentes et volgum in contemptu: vt hodie multi gratis oblatum accipere recusarent, vel illi qui habent aliis concederent.



page 144, image: s144

Omnium aliarum artium peccata pudori sunt artifici, sed peccata aduocatorum pecunia compensamus.

Quod mirum? vt caecus discernit nemo colores
Horum discernit, Sic quoque turba nihil.

Et hodie Doctores vocari, haberi et salutari velint, qui non sunt: et qui sunt nolint.

DCXII.

Aulicus magna sibi per Xenia et munera planiciem sternere, et offen dicula amouere potest: quo medio vti quandoque ob deprauati seculi conditionem, necesse est: quod tamen non pugnat cum superioribus.

DCXIII.

Aulicus an ipse Xenia accipere possit, quaeritur? Et cum Antonio Imperatore respondemus: [Gap desc: Greek word(s)] , neque omnia neque quouis tempore, neque ab omnibus.

Nam valde inhumanum est, a nemine accipere, sed passim vilissimum omnia auarissimum.

Aut egote potius: quam tu donasequor.

Atque ea non sperno: Alto tamen vultu sordes et corruptiones reijciat et spernat tum mascule offerentem excipiat Aulicus.

DCXIV.

Laude digni sunt illi, qui a priuatis et publicis, pauperibus nihil, inprimis iustitiae promouendae causa: Sed a Principibus oblata, grata mente acci piunt: inprimis si exhibuerit Princeps ex mera gratia, in ijs enim recte dicitur: Non quaero quidte accipere deceat: sed quid medare: quod tamen insulse exagitat Seneca detestandi et detestabiles, qui iustitiam et veritatem vendunt. Aulicos minime laudamus illos qui sine fine et modo vel aerarium Principis perfringunt, vel bonis in verecunde cum aliorum dispendio excogitato compendio inhiantes, immodice opes cum diminutione aerarii principalis vel fisci congerunt, negligentes, quae saluberrime statuerunt Impp: Omne semen alienas appetendi fortunas eruendum. Vnde illis iniuriam non


page 145, image: s145

fieri, Parlamenti Parisiensis authoritate fretus existimo, si, vt supra dixi, separatio bonorum instituatur, verae et iustae gratiae stipendii annui sordium et extortorum bonorum, et exerceatur remedium, De immodicis donationibus reuocandis. Qui enim sordide est auarus, vt is vir bonus sit, fieri non potest, AEschine affirmante.

Bona tamen modica iustis concessa, ijs non debent auferri: omnes grauius irascuntur, si semel concessis priuentur, quam si speratis frustrentur.

DCXV.

Peruersi aulici cum ad canos, inquit Maiolus, in proditionibus, adulationibus, mendaciis, fraudibus simul etiam miserijs versati peruenerunt et ingentes opes corraserunt, tum primumfas nefasque in gratiam principum confundunt et omnia iniqua probant vt filios haeredes iniquitatis, rapinae et dignitatis relinquant et in eo non, parcunt pecuniae vt omnium gratiam adquirant et retineant.

DCXVI.

Ingeniosi aulici tamen praetendunt, quod omnia non in aula Principis adquisierint, sed ex aliis locis attulerint. Non probanti ne credas.

DCXVII.

Ridiculi sunt aulici, qui rapinis, dolo, fallaciis, versutia, sibi diuitias, aeruscatores compararunt, si putant Deum recte coli et peccata remitti, si Eleemosynas copiose distribuerint, Nosocomia et similia fundarint: Verus aulicus et sincerus virtutem spirat: nobilis et altus animus quaestum talem ridet et damnat: vt et compendia et aucupia ingeniosa exercentem norunt enim:

Pauperiem per se nunquam peperisse dolores
Laetitiam nec opes multo sudore paratas.

DCXVIII.

Aulico stipendium integrum ante tempus definitum remoto vel dimisso ex cognitione et iuris dispositione debetur: Remotus propter culpam non perdidit


page 146, image: s146

ex sententia ICtorum salarium praeteritum, sed futurum.

DCXIX.

Iuuenes et Tyrones in aulis loco semper posteriore ponantur. Nec enim patimur inquit Imp. Honorius, quenquam celsiorem gradum obtinere, nisi cui laborum assiduitas et stipendiorum prolixitas suffragantur, et Arcadio et Honorio rescribentibus: Honoris augmentum non ambitione sed labore ad vnumquemque conuenit deuenire. Scriptura testatur fortissimis et doctissimis praerogatiuam deberi, vt Manasse.

Relinque tamen ambitum inquit Seneca, Aulicus tumida res est, vana, ventosa, nullumque habet terminum.

DCXX.

Aulicus ne gloriosus appareat coram Principe, et accepta omnia Principi referat, et in loco magnorum nesteterit: Melius enim est, vt dicant tibi: Ascende huc, quam vt humilieris coram Principe, quem viderunt oculitui.

DCXXI.

Noli aulicis consiliariis dare vinum: caret enim clauo, quia nullum secretum est, vbi regnat ebrietas, inquit Salomon: nec militibus: quia Agrippinenses largis epulis vinoque sopitos Germani clausis foribus igne injecto cremauere. Cum vini vis penetrauit, consequitur grauitas membrorum, praepediuntur crura, vacillant, tardescit lingua, madet mens, nant oculi, clamor, singultus, iurgia gliscunt. Nec facilis victoria de madidis et Blaesis atque mero titubantibus.

DCXXII.

Aulicus faelix est, qui Camelum in siti tolleranda imitari potest, is enim in quatriduum sitit, impleturque si occasio est bibendi, in praeteritum et futurum.

DCXXIII.

Nouum Principem adhuc ministris et contubernalibus vacuum primo occupare solent, callidi


page 147, image: s147

aulici et sacerdotes sub spe magna pietatis et vtilitatis praetextu.

DCXXIV.

In aulis vsitatissimum est differre in alium diem petitiones oblatas, quod etiam Roboam solenne fuit, dicenti. Ite vsque in tertium diem, reuertimini ad me. Is qui petit, illam dilationem animaduertens, intermittat suadeo, vel enim nullum vel non gratum accipit responsum, licet nullum responsum, sit et habeatur in aula tanquam responsum. Contrarium asserere est hominis nihil de dignitate deque periculo cogitantis.

DCXXV.

Quemadmodum Mutianus, quod diu occultauerat, tandem vt recens exprompsit: Sic aulicus non statim, quod in animo habet, proferat, sed commodam occasionem expectet, et arietem obijciat.

DCXXVI.

Aulicus ab initio statuat, si recte egerit laborum aulicorum praemium esse sapere et poenitere iuxta illud.

Contriui misere miser tot annos
Gustando mala, gratias agendo,
Sperando ingenueque seruiendo
Tantorum mihi praemium laborum
Sunt sapere atque poenitere.

Alij alio modo mutarunt:

Transegi misere miser tot annos
Gustando mala, gratias agendo
Sperando ingenue seruiendo
Nunc post hos tantos mihi praemium labores
Sunt sero sapere atque poenitere.

DCXXVII.

Si peruerse et praue collectas opes adquifierit sciatnon profuturas haeredi. Communis tamen est opinio improborum aulicorum: Nihil iniustum quod fructuosum.



page 148, image: s148

DCXXVIII.

Abraham repudiatis bonis a Rege Sodomae oblatis, largissimam et magnam mercedem a Deo accipiebat. Quis aulicorum credit? Tum Laban Iacobo mercedem denegasse Deum exoluisse.

DCXXIX.

Miserum quod est: et miserius, quod fratres illi scriptum reliquerunt Anglicani:

Vitam, animam, operam, sumptus impendimus aulis
Praemia pro meritis quae retributa putas?
Aula dedit nobis rescripta notata papyro
Et sine mente sonos, et sine corde manus.

DCXXX.

Paucos beauit aula, plures perdidit, sed et hos quoque ipsos, quos beauit, perdidit. Ibi manus de tabula.

DCXXXI.

Scribitur in porta; pro verbis verba reporta.

DCXXXII.

Conducit hoc aulico: Quemadmodum enim ablactari solent infantes, si mammae matrum vel nutricum re amara oblinantur vel ad tempus remota matre: Sic Deus aulae delicias miscens rebus amaris et acribus, nos auocat ab aula et vitae aeternae gustum praebet nobis. Tribulatio enim teste Augustino, medicamen ad salutem. Credisne Aulice? Crediderunt fratres mei omnes aulici, Fridericus, Iohannes, Petrus de Weihe: Credo et ego non inuitus. In senecture enim aduersitates aulicas immeriti senserunt, et magno animo deuorarunt. Gratiam tamen Dei et Principem retinuerunt, vsque ad extremum vitae spiritum:

DCXXXIII.

Inaula: adulantur venientes, lamentantur, abeuntes. Abner, Ioab, Achitophel.

DCXXXIV.

Aulicus sapiens quando deprehendit sibi plus prudentiae, authoritatis, gratiae, virtutis et aliarum dotium a Deo datum, ac aliis, tunc cogitet, tanto magis se obligatum ad iuramentum proximum: Et Papiniano do


page 149, image: s149

cente interesse hominis hominem beneficio affici: et pius aulam relinquat in qua viduis, pupillis, oppressis prodesse nequit:

DCXXXV.

Aulicum vix dixeris, in quo non concurrunt virtutes animi et corporis studium agendi, cogitatio nes illustres, mores elegantes, actiones magnificae, et verba pura.

DCXXXVI.

Principem suum aulicus ne extra modum laudibus ornet, quemadmodum enim prudentes offenduntur, si culpaueris: sic etiam quando praeter rationem laudaueris: Lauda omnia parce, etiamsi omnia in atriis Principum splendide corruscent.

Quam enim promtum laudare Principem: tam tutum siluisse de Principe, et patria: Quis enim patriam laudauerat, ob copiam asinorum et stultorum, vel ebriosorum, vsurariorum.

DCXXXVII.

Quemadmodum medicus in infirmitate curanda vel membro sanando diligenter prospicit, ne adhibitis medicamentis aliud membrum laedatur: Sic aulicus author sit Principi, vt ita curet Rempubl. ne conseruando vnam partem, alteram destruat, in primis in exigendis et congerendis pecuniis. Recessit ab aula.

DCXXXVIII.

Turpe est aulico omnium regionum in quibus ipsi versandum est, ignorare conditionem et statum, Principum potentiam, scientiam consiliariorum, familiarum originem, insignia, inprimis nosse debet.

DCXXXIX.

Aulicus doctus dici debet.

Non qui multa tenet, sed quiscit idonea vitae,
Hic dici doctus cur mereatur habet.

DCXL.

Similiter quot nam habeant Principes arces, praefecturas, Syluas, piscinas et similia, etiam quos


page 150, image: s150

exercitatos in arte militari, in alijsque scientijs, vt supra dictum.

DCXLI.

Aulicus itaque non credat neque referat Magnum Ducem Muscouiae 300. et Poloniae 200. millia equorum educere posse. Quod enim Guaquinus scribit, Poloniam habere ducentorum millium voluntariorum Nobilium et 200. necessariorum exercitum, et Polonos tre centa millia mercenariorum conscribere posse, fabulosae narrationi annumeramus, vt et illud in Lucomoria populos habitantes 27. mensis Nouembris die, praeintenso frigore brumali mori, et redeunte vere 24. Aprilis die more hirun dinum et ranarum reuiuiscere.

DCXLII.

Multi superstitiose inquirentes existimant totius orbis Christiani monasteria esse 225044. Et Germaniam habere 52. Episcopatus, Abbatias 63. Praeposituras 120. Commen daturas 22. Galliam vero 100. Achiepiscopatus 650. Abbatias, 2500. Prioratus, 1700000. Turres: at si quaesi eris, quot arces, quot ciuitates benemunitas, quot viros bo nos, in quolibet scientiarum genere habeat Europa, multos esse mutos deprehendes.

DCXLIII.

In viribus et reditibus examinandis non libris historicis semper fidendum. Muscouiae vix trecenta millia armis instruere posse, sciuntilli, et narrant, bellis Polonicis qui interfuerunt: Stephanum enim vltra 60. millia non habuisse certum est.

DCXLIV.

Aulici ne sint Athenienses, hoc est ne sciant quod est rectum et iustum tantum, sed etiam faciant:

Quid iuuat innumeros scire atque reuoluere casus
Si fugienda facis et facienda fugis.

DCXLV.

Aulicus egregius fuit Seneca et tamen accusatur a Dione, quod aliter dixerit, quam fecerit, eum non sciendi, sed faciendi scientiam vbique tamen commendauerit.



page 151, image: s151

Cum enim Tyrannidem improbaret, Tyranni praeceptor erat: cumque insultaret ijs, qui cum Principibus versarentur, ipse a palatio non discedebat. Assentatores detestabatur, cum ipse regiones coleret et libertos, ac laudationes quorundam componeret.

Reprehendebat diuites is, cuius facultates erant ter millies sestertium vel septuagies quinquies centena millia, quique luxum aliorum damnabat, quingentos tripodes habuit similes et pares inter se de ligno Cedrino, pedibus eburneis, in quibus coenabat. Quam multi adhuc Senecae in aulis? Dioni Graeco non crederes nisi Tacitus amicus scripsisset: vel tantum virum merito possedisse non possidentem.

DCXLVI.

Sunt quoque Aulici, qui bona a Principe vel controuersa vel Ecclesiastica permutant, quasi nihil nisi optimo iure et titulo iustissime possideant.

DCXLVII.

Bene actum est cum Aulico, si eam partem felicitatis poterit consequi et ab animo proprio impetrare, vt vitae finem finiat priuatus, portum oculis votisque quaerens inueniens, dicensque cum Diogene [Gap desc: Greek word(s)] Terram video, et e fluctibus vitae aulicae extuli pedem et euasi de naufraga rate et arenulam fundi meisecuris osculis adoro, de littore lustro oceanum superbiae ambitionis, nugarum, vanitatis, et horrore grauissimo omnia aulica despicio et in eo quiesco et dico libenter: Sub lare priuato tempora sola teram. Non enim in Christianis laudantur initia, sed fines.

DCXLVIII.

Moriens vero inscribi curabo sepulchro: Similis Praefecti Palat, sub Adriano Imperatore.

Epithaphium

Aulicus cuius aetas multorum annorum dolorum laborumque fuit, ipse septem duntaxat annos vixit, remotus procul negotiis, vita bona, vita longa.



page 152, image: s152

DCXLIX.

Similis enim Dione referente, dimissus ex aula, ruri reliquos septem annos conquieuit, neglecta dignitate Maiestati Augustorum proxima: cum alioquin felicem et infelicem aulicam vitam infelicior obitus plerumque comitetur. Mundus enim omnia-bona impedit.

Delitiae mundi lusus, sapor, vna libido:
Impediunt studium, munia, sensa, preces.

I. Maior.

DCL.

Aulicus si quid praeclari gesserit, satis est, si res ipsa clamet, quam conducit buccinatores. Quamobrem Burchardus a Cram aulicus praestantissimus in extrema fere hora mortis Principem Illustrissimum Landgrauium Ludouicum excellentissimae memoriae, Seniorem, rogauit submisse: ne Concionatores Panegyricum instituentes laudarent, vel vituper arent mortuum: Laudes notas viris bonis: Errores et culpam remissam a Deo FACTIS monumentum suis dant opera. Sic Demosthenes ait, Legatos male administrata legatione, neque lau dari, nec in curiam vocari: propter honorem obitae legationis. Probos nomen immortale relinquere certum est.

DCLI.

De Epithaphio Aulicus ne sit sollicitus: Cum bonis et improbis hodie sint communia: optimum Epitaphium optimus successor et in templis loco sanctorum imagines vsuratiorum et similium ponantur: Vnde ob rei indignitatem, Poeta quaeritur.

Marmoreo Licinius tumulo iacet, at Cato paruo
Pompeius nullo credimus esse Deos?
Nec tumulum curo, sepelit natura relictos.

Nec ab homini mortali, sed a Deo immortali, immortalitatem habent pij [Gap desc: Greek word(s)] esse [Gap desc: Greek word(s)] veteres di cebant



page 153, image: s153

DCLII.

Et cui bono etiam splendidissima Epithaphia: cum et Regum et Rusticorum corpora in puluerem redacta, exiguo puluere tegantur, quod Cyri Epithaphium testatur vniuersum ocbem possidentis.

DCLIII.

O VIR QVICVNQVE ES, ET VNDECVNQVE ADVENIS
NEC ENIM TE ADVENTVRVM IGNORAVI
EGO SVM CYRVS QVI PERSIS IMPERIVM
CONSTITVI, PVSILLVM HOC TERRAE
QVO MEVM TEGITVR CORPVS MINIME IN VIDEAS.

DCLIV.

Et infinitis si verum fateri volumus: vinea pro aurea statua hodie esset statuenda, hoc est bibacitati et vinolentiae: Plauto lepide monente.

DCLV.

Catonis exemplo rogari mauis cur statuae in rostris donatus non sis, quam donatus sis, quoue merito obtinueris: Malo, inquit Cato, bonos ambigere, quamobrem id non meruerim, quam quod est grauius, cur impetrauerim, mussitasse.

DCLVI.

Qui enim, inquit Seneca, imagines in atrio exponunt et nomina familiae suaelongo ordine, ac multis stemmatum illigata flexuris in parte aedium primum collocata NOTI magis quam NOBILES sunt: Aulice.

Nec te decipiant veteris plena atriae cerea.
Tolle tuas tecum, pauper amator aues.

DCLVII.

Aulicus si omnia exacte obseruauerit quae in libris prudentum scripta sunt, memor tamen sit Psalmi in quo Dauidis sententiam hisce versibus Illustrissimus Princeps ac Dominus Dominus Mauritius Landgrauius Hassiae inter literatissimos potentissimus, et inter


page 154, image: s154

potentissimos literatissimus Heros et omnium Politicorum Choragus expressit:

Qui Domino fidit felici nauigat vnda
Fidere Principibus ventus et aura leuis
Non te decipiat, non auferat aula potentum
Nam fanos ancipiti vertitur ille loco.

DCLVIII.

Et iam prorsus calumniis eiectus et inuidia suppressus valedicat non tantum aulae, sed vniuerso mundo immundo, repetens viriliter illud:

Feci quod potui, potui quod Christe dedisti
Improba fac melius si potes inuidia

DCLIX.

Totusque sit in pijs lectionibus et meditationibus sacris, magno animo vanitatem mundi ridens dicat:

Inueni portum, spes et fortuna valete.
Nilmihi vobiscum est, ludite nunc alios.

DCLX.

Postremo vt breuiter cum verbis Bernhardi concludam et complicem aulici maris vela: Tunc inuenisti sapientiam, si mala tua praeterita defleas, si praesentia haec bona parui pendas: si futura bona toto cordis desiderio concupiscas: Poenitemini et conuertimini, vt deleantur peccata vestra. Vidi, inquit Dominus, lachrymas tuas, et sanauite.

DCLXI.

Mundo enim et aulae nemo secure confidere qotest, vt summa eloquentia Antonius de Gueuara in tractatude vita priuata demonstrat, et maiori cum zelo sacra scriptura inculcat.

DCLXII.

Filioli ne diligite mundum, neque ea quae in mundo sunt: si quis diligit mundum, caritaes patris in eo non est: quoniam quicquid est in mundo cupiditas carnis et libido oculorum et factus vitae non ex parte sed ex mundo est. 2. Iohan. 2.

Porro mundus praeterit et cupiditas eius. Qui vero praestat


page 155, image: s155

voluntatem Dei, manet in aeternum et passim Philip. 3. Matth. 6. Philip. 2. Iohan. 6. Luc. 14. Psalm. 4. Heb. 10. Psalm. 75. Iud. 4. 13. Psalm. 134. Lucae 22.

DCLXIII.

Eleganter Widebramus canit:

Vita viatoris quasi transitus, omnia finem
Quaecunque immundus mundus honor at habent
Transit honos, virtus, fortuna pecunia transit:
Mente Deo similis corpore transit homo
Transiuere patres, simul hinc transibimus omnes
In coelo patriam qui bene transit habet.

Immortalium metallorum fulgore preciosam.

DCLXIV.

Nihil denique est, quod magis contemtum mundi adferat, quam fragilitatis, im becillitatis ac mortis incertae consideratio: et perpetua in coelis habitatio, Iac. 4. Diego Stella del vanita del mondo.

DCLXV.

Aulicus itaque transitorius praesentium rerum breuitatem et futurarum aeternitatem considerans, operam det, vt ex hac aula immunda et lubrica, in mundam et aeternam transire, in futura vita dies aeternitatis inuenire possit, vt sobrie et non delicate viuat aegrotos et incarceratos inuiset, pauperibus et orphanis succurrat, vestitu aulico relicto, et conuiuiis repudij libellum mittens. Mors in vltima mundi Scena auleum tollit et veluti puerorum lusum fiunt.

DCLXVI.

Fac Domine propter misericordiam tuam, vt antequam mo riar, omnia in me aulica moriantur, quae vitam veram impediunt.

DCLXVII.

Diuinae tuae gratiae.

Offero me, et penitus me in te transfundo totam substantiam meam, quicquid teneo, quicquid scio, quicquid


page 156, image: s156

possum, in vera vnione ardenter et lubenter: etiamsi ad infamiam, ad abiectionem, ad paupertatem rerum extremam me volueris efficere, omnium miserrimam creaturam per media quae tu definiuisti, tamen te aula relicta sequar: Fac tantum ne deseras me, ne ego deseram te.

DCLXVIII.

Quod aulicum est, modo velis tanquam tuum vindicare, one ra percute, consume, purga, afflige, destrue, vt seruus purus te obseruem, te sequar omnibus reiectamentis mundi neglectis: Exultantem in omni ad uersitate, in omnibus calamitatibus confirma, vt me laudis tuae holocaustum et organum salutate nominis tui, ac ciuem verae libertatis et aeternae salutis efficias. Fac, Domine, vt nihil sciam nihil cogitem, quam te, quam diuinam gratiam quam mansion em et habitationem, quae in coelo est perpetuam. Dasapere et vitam concludere fine beato.

DCLXIX.

Euanescant mundana.

Omnia morte abeunt, sed sola scientia Christi
Est comes ex vita nos vbi fata vocant.

Haec meditatio est splendor VERVS vitae aeternae.

DCLXX.

De illo ex gratuita tua bonitate mihi dedisti, nihil vsurpabo, sed solemni renunciatione interposita tibi reddo. Animam diuina prouidentia creatam, morte Christi liberatam tibi offerro, spiritu sancto sanctificatam restituto, Ouem tuam defende, ne eam quisquam rapiat, de manu patris aeterni

DCLXXI.

Cur mortem metuam, mors nil nisi mortis imago est
Nam merito nitor Christe benigne tuo
Vermis adhuc spiro, moriturus forte sub horam
Mors equidem certa est, funeris hora latet.
Ergo nate Dei, tibi me nunc offero totum
Viuam seu moriar, sanguine viuo tuo.


page 157, image: s157

[Gap desc: some poems; Discursus de speculi origine, usu et abusu; Parergon de camino]